Caput I
第I章PL 3, 990BFaustinus collega noster, Lugduni consistens, frater charissime, semel atque iterum mihi scripsit, significans ea, quae etiam vobis scio utique nuntiata tam ab eo quam a caeteris coepiscopis nostris in eadem provincia constitutis, quod Marcianus Arelate consistens Novatiano se conjunxerit, et a catholicae Ecclesiae unitate atque a corporis nostri et sacerdotum consensione discesserit, tenens haereticae praesumptionis durissimam pravitatem; ut servis Dei poenitentibus et dolentibus, et Ecclesiam lacrymis et gemitu et dolore pulsantibus, divinae pietatis et lenitatis paternae solatia et subsidia claudantur, nec ad fovenda vulnera admittantur vulnerati, sed sine spe pacis et communicationis relicti, ad luporum rapinam et praedam diaboli projiciantur.
PL 3, 990B我々の同僚ファウスティヌスは、リヨンに住み、最愛の兄弟よ、一度ならず二度までも私に書き送り、彼自身からも、同じ属州にいる我々のほかの同僚司教たちからも、諸君にも当然知らされているはずだと私が知っている事柄を告げてきた。すなわち、アルルに住むマルキアヌスがノウァティアヌスに与し、カトリック教会の一致から、また我々の団体と司教たちの合意から離れて、異端の思い込みのきわめて頑なな邪曲さに固執しているということである。その結果、悔悛して嘆いている神の僕たちに対し、また涙と呻きと悲しみとをもって教会の門を叩いている者たちに対し、神の憐れみと父としての柔和さの慰めと援助とが閉ざされ、傷ついた者たちは傷を癒やしてもらうために迎え入れられることもなく、和解と交わりの望みもないまま見捨てられて、狼どもの略奪と悪魔の獲物とするために投げ出されているのである。
Cui rei nostrum est consulere et subvenire, frater charissime, qui divinam clementiam cogitantes, et gubernandae Ecclesiae libram tenentes, sic censuram vigoris peccatoribus exhibemus, ut tamen lapsis erigendis, et curandis vulneratis, bonitatis et misericordiae divinae medicinam non denegemus.
PL 3, 992Aこの事態について配慮し、助力することは我々の務めである、最愛の兄弟よ。我々は神の寛仁を思い、教会を統治する秤を保ちながら、罪人たちに対して力強い譴責を示すが、それでいて、背教した者たちを立ち直らせ、傷ついた者たちを癒やすために、神の善意と慈しみという薬を拒むことはない。
Caput II
第II章PL 3, 992AQuapropter facere te oportet plenissimas litteras ad coepiscopos nostros in Galliis constitutos, ne ultra Marcianum pervicacem et superbum, et divinae pietatis ac fraternae salutis inimicum, collegio nostro insultare patiantur, quod necdum a nobis videatur abstentus, qui jam pridem jactat et praedicat, quod Novatiano studens et ejus pervicaciam sequens, a communicatione se nostra segregaverit: cum Novatianus ipse, quem sequitur, olim abstentus et hostis Ecclesiae judicatus sit; et cum ad nos in Africam legatos misisset, optans ad communionem nostram admitti, hinc a concilio plurimorum sacerdotum, qui praesentes cramus sententiam retulerit, se foris esse coepisse, nec posse a quoquam nostrum sibi communicari, qui episcopo Cornelio in catholica Ecclesia de Dei judicio, et cleri ac plebis suffragio ordinato, profanum altare erigere, et adulteram cathedram collocare, et sacrilega contra verum sacerdotem sacrificia offerre tentaverit.
PL 3, 992Aそれゆえ、お前はガリアに置かれている我々の同僚司教たちに宛てて、極めて詳細な書簡をしたためなければならない。頑迷で高慢な、また神の憐れみと兄弟の救いとの敵であるマルキアヌスが、これ以上我々の司教団を侮辱することを、彼らがもはや許さぬようにするためである。彼はまだ我々によって交わりを断たれた者とは見なされていないというので、すでに久しく、ノウァティアヌスに肩入れしその頑迷さに従って自ら我々との交わりから身を引いたのだと、誇り言い触らしている。だが彼が従っているノウァティアヌス自身は、かつて交わりを断たれ、教会の敵と判定された者である。しかも彼は、我々の交わりに迎え入れられることを望んでアフリカの我々のもとに使節を送ってきたとき、その場に我々が居合わせた〔底本は cramus。eramus と読む〕多くの司教たちの会議から、彼は教会の外に立つ者となったのであり、我々のうち誰によっても交わりを許されえない、という判定をここから持ち帰ったのである。それは、神の裁定と聖職者および民衆の票決とによってカトリック教会においてコルネリウスが司教に按手されていたのに、彼が俗なる祭壇を立て、姦通の座を据え、真の司教に対して瀆聖的な生贄を捧げようと企てたからである。
Proinde si resipiscere, et ad sanae mentis consilium redire vellet, ageret poenitentiam, et ad Ecclesiam supplex rediret.
PL 3, 994Aしたがって、もし彼が改心し、健全な思慮の判断へと立ち返ることを望むなら、悔悛をなし、嘆願者として教会へ立ち返るがよい。
Quam vanum est, frater charissime, ut Novatiano nuper retuso, et refutato, et per totum orbem a sacerdotibus Dei abstento, nunc adulatores adhuc nobis patiamur illudere et de majestate ac dignitate Ecclesiae judicare.
PL 3, 994Aなんと空しいことであろうか、最愛の兄弟よ。ノウァティアヌスがつい先頃退けられ、論駁され、全世界にわたって神の司教たちによって交わりを断たれたというのに、今なお彼に阿諛する者どもが我々を愚弄し、教会の威厳と尊厳について裁定を下すのを、我々がなお許しているとは。
Caput III
第III章PL 3, 994ADirigantur in Provinciam et ad plebem Arelate consistentem a te litterae, quibus abstento Marciano alius in locum ejus substituatur, et grex Christi, qui in hodiernum ab illo dissipatus et vulneratus contemnitur, colligatur.
PL 3, 994Aお前から、属州へ、そしてアルルに住む信徒たちへと書簡が送られるように。その書簡によって、マルキアヌスが交わりを断たれた上でその後任に他の者が立てられ、また今日に至るまで彼によって散らされ傷つけられ蔑ろにされているキリストの群れが、集め直されるように。
Sufficiat, multos illic ex fratribus nostris annis istis superioribus, excessisse sine pace; vel caeteris subveniatur qui supersunt, et diebus ac noctibus ingemiscunt, et divinam ac paternam misericordiam deprecantes, solatium nostrae opitulationis exposcunt.
PL 3, 995Aこの数年、かの地で我々の兄弟たちのうち多くが、和解のないままに世を去ったということだけで十分であるはずだ。せめて生き残っている者たちには援助が与えられるように。彼らは昼も夜も呻き、神の父としての慈しみを嘆願しながら、我々の援助による慰めを求めているのである。
Idcirco enim, frater charissime, copiosum corpus est sacerdotum, concordiae mutuae glutino atque unitatis vinculo copulatum, ut si quis ex collegio nostro haeresim facere, et gregem Christi lacerare et vastare tentaverit, subveniant caeteri, et quasi pastores utiles et misericordes, oves dominicas in gregem colligant.
PL 3, 995A実にそれゆえに、最愛の兄弟よ、司教たちの数多い団体が存在するのであり、それは相互の和合という膠と一致という絆とによって結び合わされている。それは、もし我々の司教団のうちの誰かが異端を作り出し、キリストの群れを引き裂き荒らそうと企てるならば、他の者たちが助けに来て、有能で慈しみ深い牧者らしく、主の羊たちを群れへと集め直すためである。
Quid enim si in mari portus aliquis, munitionibus suis ruptis infestus, et periculosus esse navibus coeperit; nonne navigantes ad alios proximos portus naves suas dirigunt, ubi sit tutus et salutaris introitus et statio secura? aut si in via stabulum aliquod obsideri et teneri a latronibus coeperit, ut quisquis ingressus fuerit, insidiantium illic infestatione capiatur; nonne commeantes, hac opinione comperta, stabula alia in itinere appetunt tutiora, ubi sint fida hospitia et receptacula commeantibus tuta?
PL 3, 995A実に、海上のある港が、その防波堤が破られて危険となり、船にとって危ういものとなり始めたなら、どうであろうか。航海する者たちは、安全で頼りになる入り口と安全な停泊地のある、近くの別の港へと自分の船を向けるのではないか。あるいは、道すがらのある宿駅が盗賊たちに包囲され占拠され始め、そこに入った者は誰でも待ち伏せする者たちの襲撃によって捕らえられることになるとすれば、旅人たちは、この評判を聞き知るや、信頼できる宿と安全な休息所のある、道中のより安全な別の宿駅を目指すのではないか。
Quod nunc esse apud nos debet, frater charissime, ut fratres nostros, qui vitatis Marciani scopulis petunt Ecclesiae portus salutares, suspiciamus ad nos prompta et benigna humanitate, et stabulum commeantibus praebeamus tale quale est in Evangelio, quo a latronibus sauciati et vulnerati suscipi et foveri et tutari ab stabulario possint (Lucae X).
PL 3, 995B今、我々のもとでもそうあるべきである、最愛の兄弟よ。マルキアヌスの岩礁を避けて教会という救いの港を求めている我々の兄弟たちを、我々は速やかで親切な人情をもって迎え入れ〔底本は suspiciamus。suscipiamus と読む〕、福音書にあるような宿を旅人たちに提供すべきである。そこでは、盗賊によって傷つけられ手負わされた者たちが、宿の主人によって迎え入れられ、手当てされ、守られることができるのである(ルカ10)。
Caput IV
第IV章PL 3, 995BQuae est enim major aut melior cura praepositorum , quam diligenti sollicitudine et medela salubri fovendis et conservandis ovibus providere? cum Dominus loquatur et dicat: Quod infirmatum est non confortastis, et quod male habuit non corroborastis, et quod contribulatum est non consolidastis, et quod erravit non revocastis, et quod periit non inquisistis: et dispersae sunt oves meae, eo quod non sint pastores; et factae sunt in comesturam omnibus bestiis agri et non fuit qui inquireret, neque qui revocaret.
PL 3, 995B実に監督者たちにとって、熱心な配慮と健全な治療とをもって羊たちを世話し守ることに心を配ること以上に、大きく、また優れた務めが何かあろうか。主はこう語っておられる。「弱っていたものを汝らは強めず、病んでいたものを汝らは力づけず、傷ついたものを汝らは癒やさず、迷い出たものを汝らは連れ戻さず、失われたものを汝らは捜さなかった。かくして我が羊たちは散らされた、牧者がいなかったからである。そして野のあらゆる獣の餌食となった。捜す者もなく、連れ戻す者もいなかった。」
Propterea haec dicit Dominus: Ecce ego super pastores, et inquiram oves meas de manibus eorum et avertam eos ut non pascant oves meas: et jam non pascent eas, et extraham eas de ore eorum, et pascam eas cum judicio (Ezech. XXXIV, 4) .
PL 3, 995Cそれゆえ主はこう言われる。「見よ、私は牧者たちに立ち向かい、彼らの手から我が羊たちを尋ね求め、彼らが我が羊を飼うことのないよう彼らを退ける。もはや彼らはそれを飼うことなく、私は彼らの口から羊たちを引き出し、裁きをもって私自身がそれを飼う」(エゼキエル34:4)。
Cum ergo pastoribus talibus, per quos Dominicae oves negliguntur et pereunt, sic Dominus comminetur; quid nos aliud facere oportet, frater charissime, quam colligendis et refovendis Christi ovibus exhibere diligentiam plenam, et curandis lapsorum vulneribus paternae pietatis adhibere medicinam, quando Dominus in Evangelio moneat et dicat: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus (Matth. IX, 12) ?
PL 3, 996Aこのように、主の羊たちを疎かにし滅ぼす原因となるそのような牧者たちに対して、主がこれほど脅しをかけられるのであれば、最愛の兄弟よ、我々はキリストの羊たちを集めて温め直すことに十全な配慮を示し、背教した者たちの傷を癒やすために父としての憐れみという薬を施すこと、そのほかに何をなすべきであろうか。主は福音書の中でこう戒めて言っておられる、「医者を必要とするのは健やかな者たちではなく、病んでいる者たちである」(マタイ9:12)と。
Nam et si pastores multi sumus, unum tamen gregem pascimus, et oves universas, quas Christus sanguine suo et passione quaesivit, colligere et fovere debemus, nec pati supplices et dolentes fratres nostros crudeliter despici, et superba quorumdam praesumptione calcari, cum scriptum sit: Ille autem, qui contumax est, vir sui jactans, nihil omnino perficiet: qui dilatavit tamquam inferi animam suam (Habacuc II, V): et ejusmodi homines Dominus in Evanglio suo culpet et damnet dicens: Vos estis qui justificatis vos in conspectu hominum.
PL 3, 996A実に、我々は牧者としては多くいようとも、飼う群れは一つであり、キリストがその血と受難とによって捜し求められた羊のすべてを、我々は集めて温めなければならない。嘆願し悲しんでいる我々の兄弟たちが残酷に蔑まれ、ある者たちの傲慢な思い込みによって踏みにじられることを、我々は許してはならない。こう書かれている通りである。「頑固で自らを誇る者は、何一つ成し遂げないであろう。冥界さながらに自分の魂を広げる者は」(ハバクク2:5)。そしてこのような人間たちを、主はその福音書の中で咎め罰してこう言われる。「汝らは、人々の前で自分自身を義とする者どもである。」
Deus autem dignoscit corda vestra: quoniam quod excelsum est in hominibus, execratio est in conspectu Dei (Lucae XVI, 15). Execrabiles et detestabiles dicit esse qui sibi placeant, qui tumidi et inflati aliquid sibi arroganter assumant.
PL 3, 996B「しかし神は汝らの心を見分けられる。人間の間で高く評価されるものは、神の御前では忌むべきものだからである」(ルカ16:15)。主は、自らに満足し、高ぶり思い上がって何かを僭越にも我が物とする者どもを、忌まわしく憎むべき者どもであると言われるのである。
Ex quibus cum Marcianus esse coeperit, et se Novatiano conjungens, adversarius misericordiae et pietatis exstiterit; sententiam non dicat, sed accipiat: nec sic agat quasi ipse judicaverit de collegio sacerdotum, quando ipse sit ab universis sacerdotibus judicatus.
PL 3, 996Bマルキアヌスがそのような者たちの一人となり、ノウァティアヌスに自ら結びついて慈しみと憐れみの敵対者となった以上、彼は判決を下すのではなく、判決を受けるべきである。彼はあたかも自分が司教団について裁いたかのように振る舞ってはならない。彼自身がすべての司教たちによって裁かれている身なのだから。
Caput V
第V章PL 3, 996CServandus est enim antecessorum nostrorum beatorum martyrum Cornelii et Lucii honor gloriosus: quorum memoriam cum nos honoremus, multo magis tu, frater charissime, honorificare et servare gravitate et auctoritate tua debes, qui vicarius et successor eorum factus es.
PL 3, 996C実に、我々の先任者であり、祝福された殉教者であるコルネリウスとルキウスの栄光ある名誉は、守られなければならない。我々でさえ彼らの記憶を尊んでいるのだから、お前は、最愛の兄弟よ、彼らの代理者・後継者となった者として、お前自身の重みと権威とをもって、なおいっそうそれを尊び守らねばならない。
Illi enim pleni Spiritu Dei, et in glorioso martyrio constituti, dandam esse lapsis pacem censuerunt, et Poenitentia acta fructum communicationis et pacis negandum non esse litteris suis signaverunt; quam rem omnes omnino ubique censuimus.
PL 3, 997A実に、彼らは神の霊に満たされ、栄光ある殉教のただ中にあって、背教した者たちには和解が与えられるべきであると判断し、悔悛がなされたのちには交わりと和解という実りを拒んではならないと、自らの書簡にそう記した。そしてこのことを、我々は皆、至るところで余すところなく是認したのである。
Neque enim poterat esse apud nos sensus diversus, in quibus unus esset spiritus: et ideo manifestum est eum Spiritus sancti veritatem cum caeteris non tenere, quem videmus diversa sentire.
PL 3, 997A実に、我々のうちに一つの霊がある以上、我々のあいだに異なった考えがありえたはずはない。それゆえ、我々が見るところ異なる考えを抱いている者は、聖なる霊の真理を他の者たちと共には保っていないことが明らかなのである。
Significa plane nobis quis in locum Marciani Arelate fuerit substitutus, ut sciamus ad quem fratres nostros dirigere et cui scribere debeamus. Opto te, frater charissime, semper bene valere.
PL 3, 998Aアルルでマルキアヌスの後任として誰が立てられたのか、我々に明らかに知らせてほしい。我々の兄弟たちを誰のもとへ差し向け、誰に書き送るべきかを、我々が知ることができるように。最愛の兄弟よ、お前がいつも息災であることを願っている。