Prooemium
冒頭 (Prooemium)PL 3, 973Aキプリアヌスと同僚たちから、兄弟ルキウスへ、挨拶を送る。
Caput I
第I章PL 3, 973AEt nuper quidem tibi, frater charissime, gratulatu sumus, cum te honore geminato in Ecclesiae suae administratione confessorem pariter et sacerdotem constituit divina dignatio: sed et nunc non minus tibi et comitibus tuis atque universae fraternitati gratulamur, quod cum eadem gloria et laudibus vestris reduces vos denuo ad suos fecerit benigna Domini et larga protectio, ut pascendo gregi pastor, et gubernandae navi gubernator, et plebi regendae rector redderetur; et appareret relegationem vestram sic divinitus esse dispositam, non ut episcopus relegatus et pulsus Ecclesiae deesset, sed ut ad Ecclesiam major rediret.
PL 3, 973A最愛の兄弟よ、神の恵み深い御旨が、教会の統治において二重の栄誉をもって、お前を告白者であると同時に司教に立てたとき、我々は先頃すでにお前を祝った。そして今もまた劣らず、我々はお前とお前の同行者たち、そして兄弟団全体を祝う。主の慈しみ深く豊かな守りが、同じ栄光と諸君の称賛とともに、諸君を再びその民のもとへ帰らせたのは、牧すべき群れのための牧者、導くべき船のための舵取り、治めるべき民のための統治者として、お前が返されるためであり、また、諸君の追放がこのように神によって取り計らわれていたのは、追放され教会から追い出された司教が欠けたままであるためではなく、より大いなる者となって教会へ帰るためであったことが、明らかになるためであった。
Caput II
第II章PL 3, 973ANeque enim in tribus pueris minor fuit martyrii dignitas (Dan. III) , quia mortem frustrata de camino ignis incolumes exierunt: aut non consummatus Daniel exstitit in suis laudibus, quia qui leonibus missus fuerat ad praedam, protectus a Domino, vixit ad gloriam (Dan. VI) .
PL 3, 973Aというのも、三人の若者たちにおいても、殉教の尊厳が劣っていたわけではなかったからである(ダニエル3章)。彼らは炉の火から死を免れ、無事に出てきたのである。あるいは、ダニエルもその誉れにおいて未完成の者として現れたのではなかった〔底本は句点で終える。反語の疑問文とも読めるが、句点に従って訳した〕。餌食として獅子の中に投げ込まれた彼は、主に守られて、栄光のうちに生きたからである(ダニエル6章)。
In confessoribus Christi dilata martyria non meritum confessionis minuunt, sed magnalia divinae protectionis ostendunt.
PL 3, 973Aキリストの告白者たちにおいて、先延ばしにされた殉教は、告白の功績を減じるのではなく、神の守りの大いなる御業を示すのである。
Repraesentatum videmus in vobis, quod apud regem fortes atque illustres pueri praedicaverunt, ipsos quidem paratos esse ardere flammis, ne diis ejus servirent, aut imaginem quam fecerat adorarent; Deum tamen quem colebant, quemque et nos colimus, potentem esse ut eos de camino illis eximeret, et de regis manibus ac de poenis praesentibus liberaret (Dan. III, 16) .
PL 3, 973Bかの勇敢にして輝かしい若者たちが王の前で述べたことが、諸君において再現されたのを我々は見る。すなわち、彼らは王の神々に仕えることも、王が造った像を拝むこともしないために、炎の中で焼かれる用意ができていたが、彼らが崇め、我々もまた崇める神は、彼らをその炉から救い出し、王の手と目前の刑罰から解放する力を持っておられる、ということである(ダニエル3:16)。
Quod invenimus in confessionis vestrae fide, et in Domini circa vos protectione nunc gestum; ut cum vos parati fueritis et prompti omne subire supplicium, Dominus tamen vos poenae subtraheret, et Ecclesiae reservaret.
PL 3, 973B同じことが、諸君の告白の信仰と、諸君をめぐる主の守りのうちに、今なされたのを我々は見出す。すなわち、諸君があらゆる刑罰を受ける用意があり、それに臨む覚悟でありながら、主は諸君を刑罰から引き離し、教会のために取っておかれたのである。
Regredientibus vobis breviata non est in episcopo confessionis suae dignitas, sed magis crevit sacerdotalis auctoritas: ut altari Dei assistat antistes, qui ad confessionis arma sumenda et facienda martyria non verbis plebem, sed factis cohortetur; et imminente Antichristo paret ad praelium milites non solo sermonis et vocis incitamento, sed fidei et virtutis exemplo.
PL 3, 973B諸君が帰って来たことによって、司教における自らの告白の尊厳が短くされたのではなく、むしろ司教としての権威が増した。それは、神の祭壇に立つ司教が、告白の武具を取り殉教を成し遂げるよう、民を言葉によってではなく行いによって励ますためであり、また、反キリストが迫り来る中、言葉と声の励ましのみによってではなく、信仰と徳の実例によって、兵士たちを戦いに備えさせるためである。
Caput III
第III章PL 3, 974AIntelligimus, frater charissime, et tota cordis nostri luce prespicimus divinae majestatis salutaria et sancta consilia; unde illic repentina persecutio nuper exorta sit, unde contra Ecclesiam Christi, et episcopum Cornelium beatum martyrem vosque omnes saecularis potestas subito proruperit: ut ad confundendos haereticos et retundendos ostenderet Dominus quae esset Ecclesia, quis episcopus ejus unus divina ordinatione delectus, qui cum episcopo presbyteri sacerdotali honore conjuncti, quis adunatus et verus Christi populus dominici gregis charitate connexus; qui essent quos inimicus lacesseret, qui e contra quibus diabolus ut suis parceret.
PL 3, 974A最愛の兄弟よ、我々は、神の威厳の救いに満ちた聖なる計らいを理解し、心の光の全てをもって見通している。すなわち、かの地で先頃なぜ突然の迫害が起こったのか、なぜ世俗の権力が突如としてキリストの教会と、祝福された殉教者コルネリウス司教と、諸君全員に対して襲いかかったのかということである。それは、異端者たちを当惑させ挫くために、主が、教会とは何であるか、神の按立によって選ばれたその唯一の司教とは誰であるか、司教とともに司教職の栄誉によって結びついた司祭たちとは誰であるか、主の群れの愛によって結ばれた、一致した真のキリストの民とは誰であるかを示し、また、敵が攻め立てる者たちとは誰であり、それとは反対に、悪魔が自らの民として容赦する者たちとは誰であるか〔底本は qui e contra quibus diabolus ut suis parceret。本文が崩れているらしく、文脈からこう解した〕を示すためであった。
Neque enim persequitur et impugnat Christi adversarius nisi castra et milites Christi. Haereticos prostratos semel, et ipsos suos factos, contemnit et praeterit: eos quaerit dejicere, quos videt stare.
PL 3, 974Bというのも、キリストの敵は、キリストの軍営と兵士たちのほかは、迫害も攻撃もしないからである。異端者たちは、一度打ち倒されて既に自分の民となった者として、彼は軽んじて見過ごす。彼が倒そうと求めるのは、立っているのを彼が見る者たちである。
Caput IV
第IV章PL 3, 974BAtque utinam nunc facultas daretur, frater charissime, ut interesse illic vobis regredientibus possemus, qui vos mutua charitate diligimus, ut adventus vestri laetissimum fructum praesentes cum caeteris ipsi quoque caperemus!
PL 3, 974B最愛の兄弟よ、願わくは今、我々にその機会が与えられ、諸君が帰って来る際にかの地に居合わせることができたなら。我々は互いの愛によって諸君を愛しているのだから、諸君の到来という最も喜ばしい実りを、他の者たちとともに、我々自身もその場で受け取ることができたであろうに。
Quae illic exsultatio omnium fratrum! qui concursus atque complexus occurrentium singulorum! Vix osculis adhaerentium potest satisfieri, vix vultus ipsi atque oculi plebis possunt videndo satiari.
PL 3, 974Bかの地における、すべての兄弟たちの喜び踊る様はいかばかりであろうか。迎えに出る者一人一人の駆け寄りと抱擁は、いかばかりであろうか。すがりつく者たちの口づけによっても、ほとんど満ち足りることがなく、民の顔と目そのものも、見ることによってほとんど満たされることがない。
De adventus vestri gaudio cognoscere illic fraternitas coepit, qualis et quanta sit secutura Christo veniente laetitia, cujus quia cito appropinquabit adventus, imago jam quaedam praecessit in vobis: ut quomodo Joannes praecursor ejus et praevius veniens praedicavit Christum venisse, sic nunc episcopo confessore Domini et sacerdote redeunte appareat et Dominum jam redire.
PL 3, 975A諸君の到来の喜びから、かの地の兄弟団は、キリストが来られるときに続くであろう喜びがいかなるもの、いかほどのものであるかを知り始めた。そのキリストの到来は間もなく近づくがゆえに、その模像がすでに諸君のうちに先立って現れたのである。すなわち、かつて先駆者にして先触れであったヨハネが来てキリストが来られたことを宣べ伝えたように、今や、主の告白者にして司教である者が帰って来ることによって、主もすでに帰って来られつつあることが現れるのである。
Vicarias vero pro nobis ego et collegae et fraternitas omnis has ad vos litteras mittimus, frater charissime, et repraesentantes vobis per epistolam gaudium nostrum, fida obsequia charitatis expromimus, hic quoque in sacrificiis atque in orationibus nostris non cessantes Deo patri et Christo filio ejus Domino nostro gratias agere, et orare pariter ac petere, ut qui perfectus est atque perficiens, custodiat et perficiat in vobis confessionis vestrae gloriosam coronam: qui et ad hoc vos fortasse revocavit, ne gloria esset occulta, si foris essent confessionis vestrae consummata martyria.
PL 3, 975A最愛の兄弟よ、我々に代わって、私と同僚たちと兄弟団全体は、諸君へこの手紙を送る。そして、書簡を通して我々の喜びを諸君に再現しつつ、愛の忠実な奉仕を表し、こちらでもまた、我々の生贄と祈りのうちに、父なる神と、我々の主であるその子キリストとに感謝を捧げること、そして、完全な者であり完全にする者である方が、諸君のうちに諸君の告白の栄えある栄冠を守り、完成させてくださるよう、ともに祈り願うことをやめない。その方はまた、恐らくこのために諸君を呼び戻されたのである。すなわち、諸君の告白の殉教が外において全うされていたなら、その栄光が隠れたものとなってしまわないためである。
Nam victima, quae fraternitati praebet exemplum virtutis et fidei, praesentibus debet fratribus immolari. Optamus te, frater charissime, semper bene valere.
PL 3, 976Aなぜなら、兄弟団に徳と信仰の実例を示す犠牲獣は、居合わせる兄弟たちの前で生贄として捧げられるべきだからである。最愛の兄弟よ、我々はお前が常に健やかであるよう願う。