ノウァティアヌスfl. c. 250

Epistola ad S. Cyprianum › 全文

Epistola ad S. Cyprianum 全文

Novatian · PL 3, 963B–970C

Caput I

第I章PL 3, 963B
1

Quamquam bene sibi conscius animus, et Evangelicae disciplinae vigore subnixus, et verus sibi in decretis coelestibus testis effectus, soleat solo Deo judice esse contentus, nec alterius aut laudes petere aut accusationes pertimescere, tamen geminata sunt laude condigni, qui cum conscientiam sciant Deo soli debere se judici, actus tamen suos desiderant etiam ab ipsis suis fratribus comprobari.

PL 3, 963B

おのれに疚しいところのない心は、福音の規律の力に支えられ、天の定めにおいて自らへの真実な証人となっている以上、神のみを裁き主として満ち足りるのを常とし、他人の称賛を求めることも、非難を恐れることもない。しかしそれでもなお、二重に称賛に値する者たちがいる。彼らは、良心において神のみに裁きを負うべきことを知りながら、なお自分の行いが、他ならぬ自らの兄弟たちによっても是認されることを望むのである。

2

Quod te, frater Cypriane, facere non mirum est; qui pro tua verecundia et ingenita industria, consiliorum tuorum nos non tam judices voluisti quam participes inveniri: ut in tuis rebus gestis laudem tecum, dum illas probamus, inveniremus, et tuorum consiliorum bonorum coheredes, quia et affirmatores, esse possimus.

PL 3, 964B

兄弟キプリアヌスよ、あなたがそうすることに何の不思議もない。あなたはその慎み深さと生まれながらの勤勉さゆえに、我々があなたの決定に対して裁き手であるよりもむしろ与り手として見出されることを望んだ。それはあなたの行った事どもにおいて、我々がそれを是認する際にあなたと共に称賛を見出し、あなたの善き決定の共同の相続人となり、それを支持する者ともなり得るためである。

3

Idem enim omnes credimur operati, in quo deprehendimur eadem omnes censurae et disciplinae consensione sociati.

PL 3, 964B

我々は皆が同じことをなしたと信じられている。同一の譴責と規律とへの一致によって結ばれた者として、我々が皆そこに見出されるからである。

4

Quid enim magis aut in pace tam aptum, aut in bellis persecutionis tam necessarium, quam debitam severitatem divini vigoris tenere? quam qui remiserit, instabili rerum cursu erret semper necesse est, et huc atque illuc variis et incertis negotiorum tempestatibus dissipetur, et quasi extorto de manibus consiliorum gubernaculo, navim ecclesiasticae salutis illidat in scopulos: ut appareat non aliter saluti ecclesiasticae consuli posse, nisi si qui et contra ipsam faciunt quasi quidam adversi fluctus, repellantur; et disciplinae ipsius semper custodita ratio, quasi salutare aliquod gubernaculum in tempestate, servetur.

PL 3, 964B

実に、平和の時にこれほど適い、迫害の戦いの中でこれほど必要なことが、神の力の要求する厳格さを守ること以外に何があろうか。この厳格さを緩める者は、事の不安定な流れの中で常にさまよわざるを得ず、あちこちと、様々で定まらぬ事態の嵐に翻弄され、あたかも決定という舵を手からもぎ取られたかのように、教会の救いという船を岩礁に打ち当てることになる。こうして明らかになるのは、教会に逆らって行動する者たちが、いわば逆巻く波のように押し返され、また規律そのものの理が常に守られて、嵐の中の救いの舵であるかのように保たれるのでなければ、教会の救いは他の仕方では図られ得ない、ということである。

Caput II

第II章PL 3, 965A
1

Nec hoc nobis nunc nuper consilium cogitatum est, nec haec apud nos adversus improbos modo supervenerunt repentina subsidia, sed antiqua haec apud nos severitas, antiqua fides, disciplina legitur antiqua.

PL 3, 965A

この方針は今にわかに我々の間で考え出されたものではなく、これら不正の者たちに対する対策も、我々のもとに近ごろ突如として現れたものではない。むしろこの厳格さは我々のもとで古くからのものであり、信仰も古く、規律もまた古くから伝わるものと知られている。

2

Quoniam nec tantas de nobis laudes Apostolus protulisset dicendo: Quia fides vestra praedicatur in toto mundo (Rom. I, 8) , nisi jam exinde vigor iste radices fidei de temporibus illis mutuatus fuisset, quarum laudum et gloriae degenerem fuisse, maximum crimen est.

PL 3, 965A

というのも、使徒が「汝らの信仰は全世界に宣べ伝えられている」(ローマ1:8)と述べて我々についてこれほどの称賛をもたらしたのも、この力がすでにかの時代より信仰の根をそこから受け継いでいたからにほかならない。この称賛と栄光から堕落した者となることは、この上ない罪である。

3

Minus est enim dedecoris numquam ad praeconium laudis accessisse, quam de fastigio laudis ruisse. Minus est criminis honoratum bono testimonio non fuisse, quam honorem bonorum testimoniorum perdidisse.

PL 3, 965B

称賛の誉れに一度も達したことがないことは、称賛の頂きから転落することに比べれば、恥辱が少ない。善き証しによって誉れを受けたことがなかったことは、善き証しの誉れを失うことに比べれば、罪が少ない。

4

Minus est, sine praedicatione virtutum ignobilem sine laude jacuisse, quam exhaeredem fidei factum laudes proprias perdidisse: ea enim quae in alicujus gloriam proferuntur, nisi anxio et sollicito labore serventur, in invidiam maximi criminis intumescunt.

PL 3, 965B

徳の宣揚もなく、無名のまま称賛も受けずに横たわっていることは、信仰の相続から除かれた者となって自らの称賛を失うことに比べれば、なお軽い。なぜなら、ある者の栄光のために示されたものは、心を砕く不断の労苦によって守られるのでなければ、この上ない罪という悪評にまで膨れ上がるからである。

Caput III

第III章PL 3, 965B
1

Hoc nos non falso dicere superiores nostrae litterae probaverunt, in quibus vobis sententiam nostram dilucida expositione protulimus adversus eos qui se ipsos infideles illicita nefariorum libellorum professione prodiderant, quasi evasuri irretientes illos diaboli laqueos viderentur, quo non minus quam si ad nefarias aras accessissent, hoc ipso quod ipsum contestati fuerant, tenerentur; sed etiam adversus illos qui accepta fecissent, licet praesentes cum fierent non adfuissent, cum praesentiam suam utique, ut sic scriberentur mandando, fecissent.

PL 3, 965B

我々がこれを偽りなく語っていることは、先の我々の書簡が証明した。その書簡において我々は、諸君に対し、明瞭な説明のうちに我々の判断を示した——忌まわしい証明書の不法な申告によって自ら不信仰であることを露わにした者たちに対して。彼らは悪魔の絡めとる罠を逃れたかに見えようとしたが、忌まわしい祭壇に赴いた場合と何ら変わりなく、まさにその申告を自ら証言したという事実そのものによって捕らえられていたのである。しかしまた、たとえその場に居合わせなかったとしても、そのように書き記させるよう指示することによって確かに自らの臨席を行った、受理させた者たちに対しても、我々は判断を示したのである。

2

Non est enim immunis a scelere, qui ut fieret imperavit; nec est alienus a crimine, cujus consensu, licet non a se admissum crimen, tamen publice legitur; et cum totum fidei sacramentum in confessione Christi nominis intelligatur esse digestum, qui fallaces in excusatione praestigias quaerit, negavit: et qui vult videri propositis adversus Evangelium vel edictis vel legibus satisfecisse, hoc ipso jam paruit quod videri paruisse se voluit.

PL 3, 966A

命じてそれをなさしめた者は、悪事から無縁ではない。また、自らが犯したのではない罪であっても、その同意のもとにそれが公然と読み上げられるならば、その者は罪と無縁ではない。そして信仰の秘義の全体はキリストの名の告白のうちに要約されると解される以上、言い訳において欺瞞の幻惑を求める者は、既に否認したのである。福音に逆らって定められた布告や法に従ったと見られることを望む者は、従ったと見られることを望んだ、まさにそのことによって、既に従ったのである。

3

Nec non etiam contra illos quoque qui illicitis sacrificiis manus suas atque ora polluerant, pollutis ante mentibus propriis, unde etiam sunt ipsae manus atque ora polluta, fidem nostram consensumque monstravimus.

PL 3, 966A

不法な生贄によって自らの手と口を汚した者たち、しかも先に自らの心を汚していたがゆえに、まさにそこからその手と口もまた汚されたのであるが——彼らに対しても、我々は自らの信仰と合意を示したのである。

4

Absit enim ab Ecclesia Romana vigorem suum tam profana facilitate dimittere, et nervos severitatis eversa fidei majestate dissolvere; ut cum adhuc non tantum jaceant, sed et cadant eversorum fratrum ruinae, properata nimis remedia communicationum, utique non profutura, praestentur, et nova per misericordiam falsam vulnera veteribus transgressionis vulneribus imprimantur, ut miseris ad eversionem majorem eripiatur et poenitentia.

PL 3, 966B

ローマの教会が、かくも涜聖の安易さによってその力を手放し、信仰の威厳を覆して厳格の力を解くなど、断じてあってはならない。それは、倒れた兄弟たちの破滅がいまだ横たわっているだけでなく、なお崩れ落ちつつあるにもかかわらず、あまりに急がれた交わりの治療が、益するところのないままに施され、偽りの慈しみによる新たな傷が背きの古い傷の上に刻まれ、哀れな者たちからいっそう大きな破滅へと向けて悔い改めまでも奪われる、そのようなことになってはならないからである。

5

Ubi enim poterit indulgentiae medicina proficere, si etiam ipse medicus intercepta poenitentia indulget periculis, si tantummodo operit vulnus, nec sinit necessaria temporis remedia obducere cicatricem? Hoc non est curare, sed, si dicere verum volumus, occidere.

PL 3, 966B

寛恕という治療がどこで功を奏することができようか、医師自らが悔い改めを断ち切って危険に対して寛恕を与え、ただ傷を覆い隠すのみで、時という必要な治療が瘡蓋を張るのを許さないのだとすれば。これは治療することではなく、真実を語ろうとするならば、殺すことである。

Caput IV

第IV章PL 3, 966C
1

Quamquam Confessorum quoque, quos hic adhuc in carcerem dignitas suae confessionis inclusit et ad certamen evangelicum sua fides in confessione jam gloriosa semel coronavit, litteras habeas conspirantes cum litteris nostris, quibus severitatem evangelicae disciplinae protulerunt, et illicitas petitiones ab Ecclesiae pudore revocarunt.

PL 3, 966C

告白者たちについても——彼らはここでなお、自らの告白の尊厳によって牢獄に閉じ込められており、その信仰は告白においてすでに栄光あるものとなって、福音の戦いに向けてすでに一度、冠を授けられているのだが——あなたは彼らの書簡を、我々の書簡と一致するものとしてお持ちであろう。彼らはその書簡において福音の規律の厳格さを表し、不法な請願を教会の名誉から遠ざけたのである。

2

Nisi hoc fecissent, disciplinae evangelicae ruina non facile sarciretur, praesertim cum nulli magis tam congruum esset tenorem evangelici vigoris illibatum dignitatemque servare, quam qui se excruciandos et excarnificandos pro Evangelio furentibus tradidissent, ne martyrii honorem merito perderent, si in occasione martyrii, praevaricatores Evangelii esse voluissent: nam qui quod habet, non custodit in eo ex quo illud possidet, dum id ex quo possidet violat, amittit illud quod possidebat.

PL 3, 967A

もし彼らがそうしなかったならば、福音の規律の崩壊は容易には繕われなかったであろう。とりわけ、福音の力の筋道を汚さず、その尊厳を保つことがふさわしいのは、誰よりもまず、福音のために猛り狂う者たちに自らを苛まれ、責め苛まれるままに引き渡した者たちである。それは、殉教の機会において福音に背く者であろうとして、殉教の誉れを当然にも失うことのないためである。なぜなら、あるものを持つ者が、それを持つ根拠となっているものを守らず、その根拠となっているものを侵すならば、彼はその持っていたものを失うことになるからである。

Caput V

第V章PL 3, 967B
1

In quo loco maximas tibi atque uberes gratias referre debemus et reddimus, quod illorum carceris tenebras litteris tuis illuminasti, quod ad illos venisti quomodo introire potuisti, quod illorum animos sua fide et confessione robustos tuis allocutionibus litterisque recreasti, quod felicitates eorum condignis laudibus persecutus accendisti ad multo ardentiorem coelestis gloriae cupiditatem, quod pronos impulisti, quod, ut credimus et optamus, victores futuros viribus tui sermonis animasti: ut quamquam hoc totum de fide confitentium et de divina indulgentia venire videatur, tamen in martyrio suo tibi ex aliquo debitores facti esse videantur.

PL 3, 967B

この点において我々は、あなたに対し、この上なく大きな、また豊かな感謝を捧げるべきであり、また実際に捧げる。あなたは彼らの牢獄の闇を、あなたの書簡によって照らし出し、あなたが入り得た仕方で彼らのもとへ赴き、すでに自らの信仰と告白によって強くされていた彼らの魂を、あなたの語りかけと書簡によって元気づけ、彼らの幸いを、ふさわしい称賛をもって讃えて、天の栄光へのいっそう激しい渇望へと燃え立たせ、すでに前へ傾いている者たちを押しやり、また我々が信じ、望むところによれば、勝利者となるはずの者たちを、あなたの言葉の力によって奮い立たせたのである。こうしてこのすべては、告白する者たちの信仰と神の寛恕とに由来するもののように見えるとしても、なお彼らはその殉教において、いくばくかはあなたに対して負うところがある者と見なされよう。

2

Sed ut ad id unde digressus sermo videbatur esse, rursus revertatur, quales litteras in Siciliam quoque miserimus, subjectas habebis.

PL 3, 967B

しかし話がそこから逸れたと見えたその元の話に再び戻るならば、我々がシキリアにも送った書簡がどのようなものであったか、下に付したものをあなたは目にするであろう。

Caput VI

第VI章PL 3, 967C
1

Quamquam nobis differendae hujus rei necessitas major incumbat, quibus, post excessum nobilissimae memoriae viri Fabiani, nondum est episcopus propter rerum et temporum difficultates constitutus, qui omnia ista moderetur, et eorum qui lapsi sunt possit cum auctoritate et consilio habere rationem.

PL 3, 967C

我々にとって、この事柄を延ばすべき必要はいっそう重くのしかかっている。というのも、この上なく高貴な記憶に値する人ファビアヌスの死去の後、事態と時勢の困難ゆえに、これらすべてを取り仕切り、倒れた者たちについて権威と思慮とをもって処置を下しうる司教が、いまだ立てられていないからである。

2

Quamquam nobis in tam ingenti negotio placeat quod et tu ipse tractasti; prius Ecclesiae pacem sustinendam, deinde sic collatione consiliorum cum episcopis, presbyteris, diaconis, confessoribus pariter ac stantibus laicis facta, lapsorum tractare rationem.

PL 3, 968A

我々には、この上なく重大な事柄において、あなた自身も論じたところが良いと思われる。すなわち、まず教会の平和を待つべきであり、それから司教たち、長老たち、執事たち、告白者たち、そしてまた堅く立つ信徒たちと共に思慮を交わし合わせた上で、そのようにして倒れた者たちについての処置を論じるべきである、ということである。

3

Perquam enim nobis et invidiosum et onerosum videtur, non per multos examinare quod per multos commissum videatur fuisse, et unum sententiam dicere cum tam grande crimen per multos diffusum notetur exisse; quoniam nec firmum decretum potest esse, quod non plurimorum videbitur habuisse consensum.

PL 3, 968A

多くの者によって犯されたと見えることを、多くの者によって吟味せず、これほど大きな罪状が多くの者に広まって出たと知られていながら一人が判断を下すことは、我々にとって甚だ非難を招き、かつ重荷であると思われる。というのも、多くの者の合意を得たとは見えないような決定は、確固たるものとはなり得ないからである。

4

Aspice totum orbem pene vastatum, et ubique jacere dejectorum reliquias et ruinas, et idcirco tam grande expeti consilium quam late propagatum videtur esse delictum.

PL 3, 968A

見よ、全世界がほとんど荒廃し、至るところに打ち倒された者たちの残骸と廃墟が横たわっているのを。それゆえ、罪がかくも広く伝わったと見えるのに応じて、かくも大きな思慮が求められているのである。

5

Non sit minor medicina quam vulnus est, non sint minora remedia quam funera: ut quo modo qui ruerunt, ob hoc ruerunt quod caeca temeritate nimis incauti fuerunt; ita qui hoc disponere nituntur, omni consiliorum moderamine utantur, ne quid, non ut oportet factum, tamquam irritum ab omnibus judicetur.

PL 3, 968B

治療は傷よりも小さくあってはならず、対処は葬いよりも小さくあってはならない。ちょうど倒れた者たちが、盲目な軽率さによってあまりに不用意であったがゆえに倒れたように、これを取り計らおうとする者たちは、あらゆる思慮の抑制を用いなければならない。しかるべく行われなかった事柄が、無効なものとして万人によって断じられることのないようにである。

6

Uno igitur eodemque consilio, iisdem precibus et fletibus, tam nos qui usque adhuc videmur temporis istius ruinas subterfugisse, quam illi qui in has temporis videntur clades incidisse, divinam majestatem deprecantes pacem ecclesiastico nomini postulemus: mutuis votis nos invicem foveamus, custodiamus, armemus: oremus pro lapsis, ut erigantur: oremus pro stantibus, ut non ad ruinas usque tententur: oremus ut qui cecidisse referuntur, delicti sui magnitudinem agnoscentes, intelligant non momentaneam neque praeproperam desiderare medicinam: oremus ut effectus indulgentiae lapsorum subsequatur et poenitentia, ut intellecto suo crimine velint nobis interim praestare patientiam, nec adhuc fluctuantem turbent Ecclesiae statum; ne interiorem nobis persecutionem ipsi incendisse videantur, et accedat ad criminum cumulum quod etiam inquieti fuerunt. Maxime enim illis congruit verecundia, quorum in delictis damnatur mens inverecunda.

PL 3, 968B

それゆえ、ただ一つの、同じ思慮によって、同じ祈りと涙とをもって——今なおこの時代の破滅を免れていると見える我々も、この時代の災いに陥ったと見えるあの者たちも共に——神の威厳に嘆願し、教会の名に平和を求めようではないか。互いの願いをもって、我々は互いに温め合い、守り合い、武装し合おう。倒れた者たちのために、彼らが立ち上がるよう祈ろう。立っている者たちのために、彼らが破滅にまで誘われることのないよう祈ろう。倒れたと伝えられる者たちが、自らの罪の大きさを認め、束の間の、性急な治療を求めるべきではないと悟るよう祈ろう。倒れた者たちへの寛恕の実現に、悔い改めが続くよう祈ろう——彼らが自らの罪状を悟った上で、さしあたり我々に忍耐を示すことを望み、なお揺れ動いている教会の状態をこれ以上乱すことのないように。彼ら自身が我々に内なる迫害を燃え立たせたと見えることのないように、また彼らが騒がしくもあったということが罪状の山にさらに加わることのないように。というのも、その罪において恥知らずな心が断じられている者たちにこそ、この上なく慎ましさがふさわしいからである。

Caput VII

第VII章PL 3, 969A
1

Pulsent sane fores, sed non utique confringant. Adeant ad limen Ecclesiae, sed non utique transiliant. Castrorum coelestium excubent portis, sed armati modestia, qua intelligant se desertores fuisse. Resumant precum suarum tubam, sed qua non bellicum clangant.

PL 3, 969A

彼らは門を叩くがよい。しかし断じてこれを打ち破ってはならない。彼らは教会の敷居に近づくがよい。しかし断じてこれを跳び越えてはならない。彼らは天の陣営の門で見張りに立つがよい。ただし慎ましさで武装し、それによって自らが逃亡兵であったことを悟るがよい。彼らは自らの祈りのラッパを取り直すがよい。ただし、それで戦いの合図を鳴らすことのないように。

2

Arment se quidem modestiae telis, et quem negando mortis metu fidei dimiserant clypeum resumant; sed ut contra hostem diabolum vel nunc armati, non contra Ecclesiam quae illorum dolet casus, armatos esse se credant.

PL 3, 969A

彼らは慎ましさの武器で身を固めるがよい。そして、死への恐れから否むことによって手放してしまった信仰の盾を、再び取り上げるがよい。ただし、今こそ武装するのは敵である悪魔に対してであって、彼らの転落を悲しむ教会に対してではない、と自覚するように。

3

Multum illis proficiet petitio modesta, postulatio verecunda, humilitas necessaria, patientia non otiosa. Mittant legatos pro suis doloribus lacrymas; advocatione fungantur ex intimo pectore prolati gemitus, dolorem probantes commissi criminis et pudorem.

PL 3, 969A

慎ましい願い、遠慮深い訴え、必要な謙遜、怠ることのない忍耐は、彼らに大いに益するであろう。彼らは自らの痛みのために涙を使者として遣わすがよい。胸の奥底から発せられる呻きに弁護の役を果たさせ、犯した罪への痛みと恥とを証しするがよい。

4

Immo si dedecoris admissi magnitudinem perhorrescunt, si pectoris et conscientiae suae lethalem plagam et sinuosi vulneris altos recessus vere medica manu tractant, erubescant et petere; nisi quia majoris est rursum et periculi et pudoris, auxilium pacis non petiisse.

PL 3, 969B

いや、もし彼らが犯した恥辱の大きさに戦慄するならば、もし胸と良心との致命の傷、そして曲がりくねった傷の深い奥処を、真に医の手をもって扱うならば、願うことさえ恥じ入るべきである。ただし、平和の助けを求めなかったことのほうが、なお大きな危険であり、恥辱であるのでなければ。

5

Sed hoc totum in sacramento, sed in ipsius postulationis lege temporis facto temperamento, sed postulatione demissa, sed prece subdita: quoniam et qui petitur flecti debet, non incitari; et sicut respici debet divina clementia, sic respici debet et divina censura; et sicut scriptum est (Matth. XVIII, 32) : Donavi tibi omne debitum, quia me rogasti; sic scriptum est (Luc. XII, 9) : Qui me negaverit coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo et coram Angelis ejus.

PL 3, 969B

しかしこのすべては秘義のうちに、この請願そのものの、時をわきまえた節度をもってなされた掟のうちに、へりくだった請願のうちに、服する祈りのうちになされねばならない。というのも、請われる者はなびかされるべきであって、駆り立てられるべきではないからである。そして神の慈しみが顧みられるべきであるのと同様に、神の譴責もまた顧みられるべきである。そして「汝が我に願ったがゆえに、我は汝に、汝の負うすべての負債を赦した」(マタイ18:32)と書かれているように、「人々の前で我を否む者を、我もまた我が父の前で、またその御使いたちの前で否むであろう」(ルカ12:9)〔引用文はマタイ10:33 とルカ12:9 の文言が混ざったもので、底本の出典表示に従った〕とも書かれているのである。

6

Deus enim ut est indulgens, ita est praeceptorum suorum exactor, et quidem diligens; et sicut (Matth. XXII, 3) ad convivium vocal, sic habitum nuptiarum non habentem, ligatis manibus et pedibus extra sanctorum coetum foras jactat.

PL 3, 970A

神は寛恕深くあるとともに、自らの掟の取り立て手でもあり、しかも念入りな取り立て手である。そして、神が婚礼の宴に招く〔底本は vocal。vocat と読む〕(マタイ22:3)のと同じように、婚礼の衣を着けていない者を、手足を縛って聖なる者たちの集いの外へと投げ出すのである。

7

Paravit coelum, sed paravit et tartarum. Paravit refrigeria, sed paravit etiam aeterna supplicia. Paravit inaccessibilem lucem, sed paravit etiam perpetuae noctis vastam aeternamque caliginem.

PL 3, 970A

神は天を備えられたが、タルタルスもまた備えられた。神は安らぎを備えられたが、永遠の刑罰もまた備えられた。神は近づき得ざる光を備えられたが、永遠の夜の広大で果てしない闇もまた備えられた。

8

Cujus temperamenti moderamen nos heic tenere quaerentes diu, et quidem multi, et quidem cum quibusdam episcopis vicinis nobis et appropinquantibus, et quos ex aliis provinciis longe positis persecutionis istius ardor ejecerat, ante constitutionem episcopi nihil innovandum putavimus, sed lapsorum curam mediocriter temperandam esse credidimus; ut interim, dum episcopus dari a Deo nobis sustinetur, in suspenso eorum qui moras possunt dilationis sustinere, causa teneatur; eorum autem quorum vitae suae finem urgens exitus dilationem non potest ferre, acta poenitentia et professa frequenter suorum detestatione factorum, si lacrymis, si gemitibus, si fletibus dolentis ac vere poenitentis animi signa prodiderint, cum spes vivendi secundum hominem nulla substiterit, ita demum caute et sollicite subveniri, Deo ipso sciente quid de talibus faciat, et qualiter judicii sui examinet pondera; nobis tamen anxie curantibus, ut nec pronam nostram improbi homines laudent facilitatem, nec vere poenitentes accusent nostram quasi duram crudelitatem.

PL 3, 970A

この節度の按配をここに保とうとして、我々は久しく求めてきた——それも多くの者が、そして我々に近く隣り合う幾人かの司教たちと共に、また遠く離れた他の属州から、この迫害の激しさによって追い出された司教たちとも共に。そして我々は、司教の任命に先立っては何ら新しいことを始めるべきではないと考え、ただ倒れた者たちへの配慮は、程よく加減されるべきであると信じた。それはすなわち、神が我々に司教を与え給うのを待つ間、猶予の遅れに耐えることのできる者たちの事案は、さしあたり保留のうちに保たれるべきであり、他方、迫り来る生の終わりが遅延を許さない者たちについては、悔い改めがなされ、自らの行いへの嫌悪をしばしば言い表した上で、もし涙によって、呻きによって、嘆きによって、悲しみ、真に悔い改めた心の徴を示したならば——人の目から見て生きる望みがもはや何一つ残っていないときには——そのときついに、慎重に、心を配って助けの手が差し伸べられるべきである、ということである。そうした者たちについて何をなすべきか、また自らの裁きの重みをいかに量るべきかは、神御自身が知りたまうところである。我々はといえば、不実な者たちが我々の安易な寛容を讃えることのないように、また真に悔い改めた者たちが我々を、あたかも厳しい残酷であるかのように非難することのないように、心を砕いて配慮するのである。

9

Optamus te, beatissime ac gloriosissime papa, in Domino semper bene valere et nostri meminisse.

PL 3, 970B

いと祝され、いと栄えある父よ、あなたが主にあって常に健やかであられ、また我々のことを覚えていてくださるよう、我々は願う。