Caput I
第I章PL 3, 1481CCYPRIANUS, religiosus antistes ac testis Dei gloriosus, tametsi multa conscripsit, per quae memoria digni nominis supervivat; etsi eloquentiae ejus ac Dei gratiae larga fecunditas ita se copia et ubertate sermonis extendit, ut usque in finem mundi fortasse non taceat: tamen, quia operibus ejus ac meritis etiam haec praerogativa debetur, ut exemplum suum in litteras digeratur, placuit summatim pauca conscribere: non quod aliquem vel gentilium lateat tanti viri vita, sed ut ad posteros quoque nostros incomparabile et grande documentum in immortalem memoriam porrigatur.
PL 3, 1481Cキプリアヌスは敬虔な司教であり、神の栄えある証人であった。数多くの書を著し、それによってその名にふさわしい記憶が生き永らえるとしても、また彼の雄弁と神の恩寵の豊かな実りが、言葉の豊富さと潤沢さのゆえに、恐らくは世の終わりに至るまで沈黙しないほどに広がっているとしても、なお彼の業と功績には、その実例を文書に書き記すというこの特権もまた当然帰せられるべきであったので、私は要点を簡潔にいくつか書き記すことを決めた。異教徒のうちの誰かにさえこれほど偉大な人物の生涯が知られずにいるからではなく、我々の後代の者たちにも、比類なく偉大な範例が、不朽の記憶として届けられるためである。
Certe durum erat, ut, cum majores nostri plebeiis et catechumenis, martyrium consecutis tantum honoris, pro martyrii ipsius veneratione, dederint, ut de passionibus eorum multa, aut, prope dixerim, pene cuncta conscripserint, ut ad nostram quoque notitiam qui nondum nati fuimus pervenirent, Cypriani tanti sacerdotis et tanti martyris passio praeteriretur, qui et sine martyrio habuit quae doceret, et quae dum vixit gesserit, non paterent.
PL 3, 1482C確かに、次のようなことがあるとすれば辛いことであった。我々の先達が、殉教を遂げた信徒たちや洗礼志願者たちに対してさえ、殉教そのものへの敬意のゆえに、これほど大きな栄誉を与え、その受難について多くを、いやほとんどすべてと言ってもよいほどのことを書き記し、いまだ生まれていなかった我々にまでその知らせが届くようにしたというのに、これほど偉大な司教であり、これほど偉大な殉教者であったキプリアヌスの受難が、見過ごされるとしたら。彼は殉教を経ずしてもなお教えとなるものを持ち、生きているあいだに成し遂げた事どもも、そうでなければ人に知られぬままとなるはずであった。
Quae quidem tanta atque tam magna et mira sunt, ut magnitudinis contemplatione deterrear, ac imparem me esse confitear ad proferendum digne pro meritorum honore sermonem, nec posse sic prosequi facta tam grandia, ut quanta sunt, tanta videantur: nisi quod numerositas gloriarum sibimet ipsa sufficiens, alieno praeconio non eget.
PL 3, 1482Cそれらの事どもは実に大きく、偉大で、驚くべきものであるので、その大きさを見つめるだけで私は怖じ気づき、彼の功績の誉れにふさわしい言葉を語るには力及ばぬことを告白せざるを得ず、これほど壮大な行いを、その実際の大きさそのままに見えるように語り継ぐこともできない。ただし、栄誉の数多さはそれ自体で十分であり、他人の讃辞を必要としないという点は別である。
Accedit ad cumulum, quod et vos de eo multum, aut, si fieri potest, totum desideratis audire, concupiscentes ardore flagranti vel facta ejus cognoscere, etsi interim viva verba tacuerunt. In qua parte si dixero nos opibus facundiae defici, minus dico.
PL 3, 1483Aそれに加えて、諸君もまた彼について多くのことを、できるならばすべてを聞きたいと望んでおり、いまはその生きた言葉が沈黙してしまったとはいえ、燃えるような熱意をもって、せめて彼の行いだけでも知りたいと切望している。この点で、我々が雄弁の力に欠けていると言うならば、それは言い足りない。
Facundia enim ipsa deficit digna facultate, quae desiderium vestrum pleno spiritu satiet. Ita utrimque graviter urgemur: siquidem ille nos virtutibus suis onerat, vos nos precibus fatigatis.
PL 3, 1483A雄弁そのものが、諸君の望みを満ちた心をもって満たすにふさわしい力に欠けているのである。かくして我々は両方から重く迫られている。すなわち、彼は自らの徳をもって我々に重荷を負わせ、諸君は懇願をもって我々を疲れさせているのである。
Caput II
第II章PL 3, 1483BUnde igitur incipiam? unde et exordium bonorum ejus aggrediar, nisi a principio fidei, et nativitate coelesti? Siquidem hominis Dei facta non debent aliunde numerari, nisi ex quo Deo natus est.
PL 3, 1483Bそれでは、どこから始めようか。信仰の始まりと天の誕生からでなくて、どこから彼の善行の糸口に取りかかろうか。神の人の行いは、彼が神へと生まれたその時から数えられるべきであって、それ以外のところからではないのだから。
Fuerint licet studia, et bonae artes devotum pectus imbuerint, tamen illa praetereo. Nondum enim ad utilitatem nisi saeculi pertinebant.
PL 3, 1483B学問や善き学芸が、その敬虔な心を涵養したことがあったとしても、私はそれらを措く。それらはいまだこの世の益にしか関わるものではなかったからである。
Postquam et sacras Litteras didicit, et mundi nube discussa, in lucem sapientiae spiritalis emersit, si quibus ejus interfui, si qua de antiquioribus ejus operibus comperi, dicam: hanc tamen petens veniam, ut quidquid minus dixero (minus enim dicam necesse est), ignorantiae meae potius quam illius gloriae derogetur.
PL 3, 1483B彼が聖なる文書を学び、世界の雲を払いのけて、霊的な知恵の光へと現れ出た後については、私が立ち会ったことがあれば、あるいは彼の初期の事績について知り得たことがあれば、語ろう。ただしこの点で許しを乞う。私が語ることに不足があるなら(不足がないはずはないのだが)、それは私の無知に帰せられるべきであって、彼の栄光の不足としてではない。
Inter fidei suae prima rudimenta nihil aliud credidit Deo dignum, quam si continentiam tueretur. Tunc enim posse idoneum fieri pectus et sensum ad plenam veri capacitatem pervenire, si concupiscentiam carnis robusto atque integro sanctimoniae vigore calcaret.
PL 3, 1483C彼は、自らの信仰の最初の手ほどきのなかで、節制を守ること以外に神にふさわしいものはないと信じた。すなわち、肉の欲望を、清らかさの頑健にして汚れなき力によって踏みしだくならば、そのときはじめて、心と思いはふさわしいものとなり、真理を余すところなく受け入れる力に達しうる、と信じたのである。
Quis umquam tanti miraculi meminit? Nondum secunda nativitas novum hominem splendore toto divinae lucis oculaverat, et jam veteres ac pristinas tenebras sola lucis paratura vincebat.
PL 3, 1483Cこれほどの奇跡を、いったい誰がかつて聞いたことがあろうか。第二の誕生がいまだ新しい人を神の光の輝きの全てをもって照らし出してもいないのに、彼はすでに、光を備えんとするその備えだけで、古い、もとのままの闇に打ち勝っていたのである。
Deinde, quod majus est, cum de lectione divina quaedam jam non pro conditione novitatis, sed pro fidei festinatione didicisset, statim rapuit quod invenit promerendo Deo profuturum.
PL 3, 1483Cさらに、いっそう大きなことに、彼は神の書の朗読から、いまだ新参者の身分にふさわしい程度としてではなく、信仰の性急さにふさわしい程度のことを学ぶとすぐに、神の心にかなうために役立つと見出したことを、直ちに掴み取った。
Distractis rebus suis ad indigentiam pauperum sustentandam, tota praedia pretio dispensans, duo bona simul junxit, ut et ambitionem saeculi sperneret, qua perniciosius nihil est, et misericordiam quam Deus etiam sacrificiis suis praetulit, quam nec ille (Matth. XIX, 20) qui legis omnia mandata servasse se dixerat, fecit, impleret; et praepropera velocitate pietatis, pene ante coepit perfectus esse quam disceret.
PL 3, 1483D彼は自分の財産を売り払い、貧しい者たちの窮乏を支えるために、すべての地所を代価に換えて分け与え、二つの善を同時に結びつけた。すなわち、この世の野心——これより有害なものはない——を退けることと、神がご自身への生贄にもまして重んじられた慈しみを、律法のすべての戒めを守ったと自ら言った者(マタイ19:20)でさえ果たさなかったそれを、実行することとである。そして敬虔の性急な速さによって、彼は学ぶよりも先に、ほとんど完全な者となり始めたのである。
Quis, oro, de veteribus hoc fecit? quis de antiquissimis in fide senibus, quorum mentes et aures per plurimos annos divina verba pulsaverant, tale aliquid impendit, quale adhuc rudis fidei homo, et cui nondum forsitan crederetur, supergressus vetustatis aetatem, gloriosis et admirandis operibus perpetravit?
PL 3, 1484A私は問いたい、昔の人々のうち誰がこれを行っただろうか。信仰において最も年古りた老人たち、その心と耳に何年もの間神の言葉が打ち寄せていた者たちのうち、誰がこれほどのことを尽くしただろうか。いまだ信仰にあって未熟な人、恐らくはまだ信用さえされていなかったであろう人が、古参の年月を踏み越えて、栄えある驚嘆すべき業をもって成し遂げたようなことを。
Nemo metit statim ut sevit: nemo vindemiam de novellis scrobibus expressit: nemo adhuc umquam de noviter plantatis arbusculis matura poma quaesivit. In illo omnia incredibilia cucurrerunt.
PL 3, 1484A誰も種を蒔いたその場ですぐに刈り入れることはない。誰も植えたばかりの株から葡萄酒を搾ったことはない。誰も新しく植えた若木から熟した果実を求めたことは、いまだかつてない。しかし彼においては、すべての信じがたいことが一時に起こったのである。
Praevenit, si potest dici (res enim fidem non capit), praevenit, inquam, tritura sementem, vindemia palmitem, poma radicem .
PL 3, 1484Bもし言うことが許されるならば——事実そのものが信じがたいのだが——脱穀が種蒔きに先立ち、葡萄の収穫が若枝に先立ち、果実が根に先立った、と私は言おう。
Caput III
第III章PL 3, 1484BAiunt Apostoli litterae (I Tim. III, 6) , debere neophytos praeteriri, ne stupore gentilitatis nondum fundatis sensibus adhaerente, aliquid in Deum novitas inerudita peccaret. Ille fuit primus et, puto, solus exemplo, plus fide posse quam tempore promoveri.
PL 3, 1484B使徒の文書は(一テモテ3:6)、新受洗者は退けられるべきであると言う。異教のもたらす無知蒙昧が、いまだ定まらぬ心にまとわりつき、教えを受けていない新参の身が神に対して何か過ちを犯すことのないようにするためである。彼は、実例によって、時をもってよりも信仰をもって進みうることを示した最初の、そして恐らくは唯一の者であった。
Sed et si in Apostolorum Actis (Act., VIII, 37) eunuchus ille describitur, quia toto corde crediderat, a Philippo statim tinctus, non est similis comparatio.
PL 3, 1484Cしかし、たとえ使徒たちの行伝に(使徒言行録8:37)あの宦官が描かれ、彼が心のすべてをもって信じたゆえに、フィリポによって直ちに洗礼を授けられたとしても、それは同様の比較には当たらない。
Ille enim et Judaeus erat, et de templo Domini veniens prophetam legebat Isaiam, et sperabat in Christo, etsi nondum eum venisse crediderat: hic de imperitis gentibus veniens, tam matura coepit fide, quanta pauci fortasse perfecerunt.
PL 3, 1484Cなぜなら、あの者はユダヤ人であり、主の神殿から来て預言者イザヤを読んでおり、キリストにあって希望を抱いていた、たとえキリストがすでに来られたとはまだ信じていなかったにせよ、そうであったからである。これに対しこの人は、無知な異教の民の中から来て、恐らく少数の者しか到達し得ないほど成熟した信仰をもって始めたのである。
Mora denique circa Dei gratiam nulla, nulla dilatio. Parum dixi: presbyterium et sacerdotium statim accepit. Quis enim non omnes honorum gradus crederet tali mente credenti?
PL 3, 1484C結局のところ、神の恩寵に関しては、遅れも先延ばしも全くなかった。いや、これでは言い足りない。彼は長老職と司教職を直ちに受けたのである。誰であれ、これほどの心をもって信じる者に、あらゆる栄誉の位階を委ねないと思うだろうか。
Multa sunt quae adhuc plebeius, multa quae jam presbyter fecit, multa quae ad veterum exempla justorum, imitatione consimili prosecutus, promerendo Dominum totius religionis obsequio praestitit.
PL 3, 1484C彼が、まだ信徒であったときに行った多くのこと、すでに長老であったときに行った多くのこと、また昔の義人たちの実例に倣って、同じような模倣をもって追い求め、主の御心にかなうために、信仰のすべてをもって仕えて果たした多くのことがある。
Nam et sermo illi de hoc fuerat usitatus, ut si quem praedicatum Dei laudatione legisset, suaderet inquiri propter quae facta Deo placuisset.
PL 3, 1485Aというのも、彼にはこれについて常々語る言葉があった。すなわち、もし神からの称賛によって讃えられた誰かについて読んだならば、その者がいかなる行いによって神の心にかなったのかを尋ね求めるよう勧めていたのである。
Si Job (Job. I) Dei testimonio gloriosus, dictus est verus Dei cultor, et cui in terris nemo compararetur, faciendum docebat ille, quidquid Job ante fecisset: ut dum et nos paria facimus, simile in nos Dei testimonium provocemus.
PL 3, 1485Aもしヨブが(ヨブ記1)神の証言によって栄えある者とされ、神の真の礼拝者と呼ばれ、地上において彼に比べうる者がいなかったとするなら、彼は、ヨブがかつて行ったことは何であれ行われるべきである、と教えた。それは、我々もまた同じことを行うことによって、我々に対しても同様の神の証言を引き出すためである。
Contemptis ille dispendiis rei familiaris, in tantum exercitata virtute profecit, ut nec pietatis temporalia damna sentiret. Non illum penuria, non dolor fregit, non uxoris suadela deflexit, non proprii corporis dira poena concussit.
PL 3, 1485A彼〔ヨブ〕は家財の損失を意にも介さず、鍛えられた徳によってこれほどまでに進み、敬虔ゆえに被った現世の損失すら感じることがなかった。貧窮も、苦痛も彼を挫くことなく、妻の説得も彼を揺るがすことなく、自らの体の激しい苦痛も彼を揺さぶることはなかった。
Permansit in suis sedibus fixa virtus, et altis radicibus fundata devotio nullo diaboli tentantis impetu cessit: quominus Deum suum fide grata, etiam inter adversa benediceret. Domus ejus patuit cuicumque venienti.
PL 3, 1485Aその徳はゆるぎなくその座に留まり、深く根を下ろした神への献身は、誘惑する悪魔のいかなる攻撃にも屈することがなかった。それゆえ彼は、逆境のうちにあってさえ、感謝に満ちた信仰をもって自らの神を讃え続けたのである。彼の家は、訪れる者すべてに開かれていた。
Nulla vidua reversa est sinu vacuo; nullus indigens lumine, non illo comite directus est: nullus debilis gressu, non illo bajulo vectus est: nullus nudus auxilio de potentioris manu, non illo tutore protectus est.
PL 3, 1485Bいかなる寡婦も懐を空にして帰ることはなく、光を失った者で、彼に伴われて導かれない者はなく、足の弱った者で、彼に担がれて運ばれない者はなく、強き者の手による助けを奪われて何も持たぬ者で、彼に守られ庇護されない者はなかった。
Haec debent facere, dicebat, qui Deo placere desiderant. Et sic per bonorum omnium documenta decurrens, dum meliores semper imitatur, etiam ipse se fecit imitandum.
PL 3, 1485B神の心にかなうことを望む者は、これらのことを行うべきである、と彼は言った。こうして、あらゆる善き人々の範例を辿りながら、常により優れた者に倣い、彼自身もまた模範とされる者となったのである。
Caput IV
第IV章PL 3, 1485BErat sane illi etiam de nobis contubernium viri justi et laudabilis memoriae Caecilii, et aetate tunc et honore presbyteri, qui eum ad agnitionem verae divinitatis a saeculari errore correxerat.
PL 3, 1485B彼にはまた、我々のうちの一人でもあった、義しく称賛すべき記憶にとどまるカエキリウスとの親しい交わりがあった。当時、年齢においても位においても長老であったこの人こそ、キプリアヌスをこの世の迷いから真の神性の認識へと導き正した人であった。
Hunc toto honore atque omni observantia diligebat, obsequenti veneratione suspiciens, non jam ut amicum animae coaequalem, sed tamquam novae vitae parentem.
PL 3, 1485C彼はこの人を、限りない敬意と全き恭順とをもって愛し、従順な崇敬の念をもって仰いだ。それはもはや魂を分かち合う対等な友としてではなく、新しい生命の親であるかのようであった。
Denique ille demulsus ejus obsequiis, in tantum dilectionis immensae merito, provocatus est, ut de saeculo excedens, arcessitione jam proxima commendaret illi conjugem ac liberos suos, ut quem fecerat de sectae communione participem, postmodum faceret pietatis haeredem.
PL 3, 1485Cついにカエキリウスは、彼の従順な奉仕に心を動かされ、その計り知れない愛の功によってこれほどまでに促されたので、この世を去るにあたり、召される時がすでに近づいたとき、自らの妻子を彼に託した。それは、自らが信仰の交わりに与らせた者を、後には敬虔の相続者としようとしたのである。
Caput V
第V章PL 3, 1486ALongum est ire per singula: cuncta ejus facta onerosum est enumerare. Ad probationem bonorum operum, solum hoc arbitror satis esse, quod judicio Dei et plebis favore, ad officium sacerdotii et episcopatus gradum adhuc neophytus, et ut putabatur, novellus electus est.
PL 3, 1486A一つ一つを辿ることは長く、彼のすべての行いを数え上げることは煩わしい。善き行いの証としては、次の一事だけで十分であると私は思う。すなわち、神の裁定と信徒たちの支持とによって、彼はいまだ新受洗者でありながら、また人々に思われていたところでは新参者でありながら、司教としての務めと位に選ばれたのである。
Quamvis in primis fidei suae adhuc diebus, et rudi vitae spiritalis aetate, sic generosa indoles reluceret; ut etsi nondum officii, spei tamen fulgore resplendens, imminentis sacerdotii totam fiduciam polliceretur.
PL 3, 1486Aもっとも、彼の信仰のまだ初めの日々、霊的生活のまだ未熟な時期にあってさえ、その気高い天性はかくも輝いており、いまだその務めには就いていなくとも、希望の輝きに照り映えて、間近に迫った司教職への確信のすべてを約束していたのであるが。
Non praeteribo etiam illud eximium, quemadmodum, cum in dilectionem ejus et honorem totus populus aspirante Domino prosiliret, humiliter ille secessit, antiquioribus cedens, et indignum se titulo tanti honoris existimans, ut dignus magis fieret.
PL 3, 1486Bまた次の卓越したことも見過ごすまい。すなわち、主の望みによって信徒たち全体が彼への愛と敬意へと躍り上がったとき、彼は謙虚に身を退き、年長者たちに道を譲り、これほどの栄誉の名にふさわしくないと自らを思うことによって、かえってふさわしい者となろうとしたのである。
Magis enim dignus efficitur, qui quod meretur excusat. Quo tunc ardore plebs aestuans fluctuabat, spiritali desiderio concupiscens, ut exitus docuit, non tantum episcopum; in eo enim quem tunc latenti divinitatis praesagio taliter flagitabat non solummodo sacerdotem, sed et futurum etiam martyrem requirebat.
PL 3, 1486Bというのも、自らに値するものを辞退する者こそ、いっそうふさわしい者となるからである。そのとき信徒たちは、いかに燃え立つ熱意をもって沸き立ち揺れ動いていたことか。彼らは霊的な渇望をもって切望していたのであり、後の結末が示したように、単なる司教を求めていたのではなかった。すなわち、彼らがそのとき、潜んでいた神性の予兆によってこれほどまでに強く求めていた人において、単に司教だけではなく、やがて殉教者ともなるべき者を求めていたのである。
Obsederat fores domus copiosa fraternitas, et per omnes aditus sollicita charitas circuibat. Potuisse fortasse tunc illi apostolicum illud evenire, (II Cor., XI) , quod voluit, ut per fenestram deponeretur, si cum Apostolo etiam ordinationis honore similaretur.
PL 3, 1486B家の門は数多くの兄弟たちの群れによって取り囲まれ、あらゆる入口を、気づかわしげな愛が巡り歩いていた。もしその叙任の栄誉においても使徒に似ていたなら、彼にもあの使徒的な出来事(二コリント11)——窓から吊り下ろされることを望んだという、あの出来事——が起こり得たかもしれない。
Erat videre caeteros omnes suspenso et anxio spiritu exspectare venturum, cum gaudio nimio excipere venientem. Invitus dico; sed dicam necesse est.
PL 3, 1486C他のすべての者たちが、張り詰め案じる思いをもって、来たるべき人を待ち構え、来た人を大きな喜びをもって迎える様を見ることができた。私は不本意ながら言うのだが、言わねばならないので言おう。
Quidam illi restiterunt etiam ut vinceret: quibus tamen quanta lenitate, quam patienter, quam benevolenter indulsit, quam clementer ignovit, amicissimos eos postmodum et inter necessarios computans, mirantibus multis. Cui enim posset non esse miraculo tam memoriosae mentis oblivio?
PL 3, 1486Cある者たちは彼に抵抗した。それも、彼が打ち勝つためであった。しかし彼は、いかばかりの柔和さをもって、いかに忍耐強く、いかに好意をもって彼らを許し、いかに慈しみ深く赦したことか。後には彼らを最も親しい友、身内の者として数えるほどであったので、多くの者が驚いたのである。これほど物覚えのよい心が忘れるということが、いったい誰にとって奇跡でないことがあろうか。
Caput VI
第VI章PL 3, 1487AExinde, quemadmodum se gesserit, quis referre sufficiat? quae illi pietas? qui vigor? misericordia quanta? quanta censura? Tantum sanctitatis et gratiae ex ore ejus lucebat, ut confunderet intuentium mentes.
PL 3, 1487Aそれからのち、彼がどのようにふるまったかを、誰が語り尽くせようか。彼にはいかなる敬虔があったことか、いかなる気力が、いかばかりの慈しみが、いかばかりの戒めの厳しさがあったことか。彼の面差しからは、これほどの聖性と恩寵とが輝き出ていたので、見る者たちの心を圧倒したのである。
Gravis vultus et laetus; nec severitas tristis, nec comitas nimia; sed admixta utrimque temperies: ut esset ambigere, vereri plus an diligi mereretur; nisi quod et vereri et diligi merebatur. Sed nec cultus fuit dispar a vultu, temperatus et ipse de medio.
PL 3, 1487Aその顔つきは重々しくもあり、朗らかでもあった。厳格さは陰鬱ではなく、親しみやすさも過度ではなかった。両者が程よく混ざり合っていたので、畏れられるべきか、愛されるべきか、判じかねるほどであった。ただし実際には、畏れられることも、愛されることも、共にふさわしかったのである。装いもまたその顔つきと違わず、それ自体、中庸に整えられていた。
Non illum superbia saecularis inflaverat, nec tamen prorsus affectata penuria sordiderat: quia et hoc vestitus genus a jactantia minus non est, quam ostentata taliter ambitiosa frugalitas. Quid autem circa pauperes episcopus faceret, quos catechumenus diligebat?
PL 3, 1487Bこの世の傲慢は彼を膨れ上がらせることなく、さりとてわざとらしい貧しさが彼を見苦しくすることもなかった。なぜなら、そのような装いのあり方も、このように誇示された野心的な質素さと同様に、虚栄に劣らぬものだからである。しかし、洗礼志願者であった時にすでに貧しい者たちを愛していた彼が、司教となってからは、彼らに対してどれほどのことをしたであろうか。
Viderint pietatis antistites, seu quos ad officium boni operis instruxit ipsius ordinis disciplina, seu quos sacramenti religio communis ad obsequium exhibendae dilectionis arctavit. Cyprianum de suo talem accepit cathedra, non fecit.
PL 3, 1487Bそれは、敬虔なる司教たちに任せておこう——聖職の規律そのものが善き行いの務めへと教え導いた者たちであれ、共有される秘跡への信仰の務めが、愛を示す奉仕へと駆り立てた者たちであれ。キプリアヌスについて言えば、司教座は彼をそのような人物として受け入れたのであって、そのように作り上げたのではない。
Caput VII
第VII章PL 3, 1487CStatim denique pro talibus meritis etiam proscriptionis gloriam consecutus est. Nec enim aliud oportebat, quam ut eum qui intra secretam conscientiae latebram religionis et fidei toto honore florebat, etiam publice celebrata gentilium fama titularet.
PL 3, 1487C結局のところ彼は、そのような功績のゆえに、直ちに公の告示に名を挙げられるという栄光をも得たのである。というのも、良心の秘められた奥底で信仰と忠誠の全き誉れをもって花開いていた彼に、異教徒たちのあいだで公に言いはやされた風評が名を刻みつける、それ以外のことは必要でなかったからである。
Potuisset quidem tunc pro velocitate qua semper omnia consecutus est, etiam martyrii circa eum debita corona properare; maxime cum et suffragiis saepe repetitis ad leonem postularetur: nisi per omnes ordines gloriarum transeundum illi esset, et sic ad summa veniendum: et nisi imminens ruina ope tam foecundi pectoris indigeret.
PL 3, 1487C確かに、彼が常にすべての事において示してきたあの速さをもってすれば、そのときすでに、彼に当然与えられるべき殉教の冠が急ぎ訪れることもできたであろう——とりわけ、票決がたびたび繰り返されて「獅子に!」と彼が要求されていたのだから。だが、彼はあらゆる栄光の位階を経巡ってこそ、頂点に至るべきであったし、また差し迫った崩壊が、これほど豊かな心の力添えを必要としていたのである。
Finge enim, tunc illum martyrii dignatione translatum. Quis emolumentum gratiae per fidem proficientis ostenderet? Quis virgines ad congruentem pudicitiae disciplinam et habitum sanctimonia dignum, velut frenis quibusdam lectionis Dominicae coerceret?
PL 3, 1487C考えてみよ、もし彼がそのとき殉教の栄誉によって移されていたなら、どうなっていたか。誰が、信仰を通して進み行く恩寵の実りを示しただろうか。誰が、童貞たちを、貞潔にふさわしい規律と、清らかさにふさわしい装いへと、主の書の朗読という、いわば手綱をもって引き締めただろうか。
Quis doceret poenitentiam lapsos, veritatem haereticos, schismaticos unitatem, filios Dei pacem et evangelicae precis legem? Per quem gentiles blasphemi repercussis in se iis quae nobis ingerunt, vincerentur?
PL 3, 1488A誰が、背教者たちに悔い改めを、異端者たちに真理を、分離者たちに一致を、神の子らに平和と、福音の祈りの規範とを教えただろうか。誰によって、我々に浴びせかける非難がそのまま彼ら自身に跳ね返され、異教徒の冒涜者たちが打ち負かされただろうか。
A quo Christiani mollioris affectus circa amissionem suorum, aut quod magis est, fidei parvioris consolarentur spe futurorum? Unde sic misericordiam, unde patientiam disceremus?
PL 3, 1488A誰によって、身内を失ったことについて心弱きキリスト教徒たちが、あるいはさらに言えば信仰の乏しいキリスト教徒たちが、来たるべきものへの希望によって慰められただろうか。我々はどこから、これほどの慈しみを、これほどの忍耐を学んだであろうか。
Quis livorem de venenata invidiae malignitate venientem, dulcedine remedii salutaris inhiberet? Quis maryres tantos exhortatione divini sermonis erigeret?
PL 3, 1488A誰が、妬みの毒された悪意から生じる嫉視を、救いに満ちた治療の甘美さによって抑えただろうか。誰が、これほど多くの殉教者たちを、神の言葉による勧めによって奮い立たせただろうか。
Quis denique tot confessores, frontium notatarum secunda inscriptione signatos, et ad exemplum martyrii superstites reservatos, incentivo tubae coelestis animaret?
PL 3, 1488Aついに誰が、額に刻まれた第二の刻印によって印され、殉教の実例として生き残された、これほど多くの告白者たちを、天よりのラッパの励ましによって奮い立たせただろうか。
Bene, bene tunc et vere spiritaliter contigit, quod vir necessarius tam multis et tam bonis rebus, a martyrii consummatione dilatus est.
PL 3, 1488B実によく、実によく、そしてまことに霊的な仕方で、これほど多くの、これほど善きことのために必要であった人が、殉教の完成から先延ばしにされたのであった。
Vultis scire secessum illum non fuisse formidinem? ut nihil aliud excusem, ipse postmodum passus est, quam passionem utique ex more vitaret, si et ante vitasset.
PL 3, 1488B諸君は、あの身を退いたことが恐れではなかったと知りたいのか。私が他に何も弁じずとも、彼自身が後になって受難したという、その事実だけで十分である。もし彼が以前にも同じように避けていたならば、後の受難もまた常のごとく避けていたはずだからである。
Fuit vere formido illa, sed justa: formido quae Dominum timeret offendere: formido quae praeceptis Dei mallet obsequi, quam sic coronari.
PL 3, 1488Bそれは確かに恐れであった。しかし正しい恐れであった。主を怒らせることを恐れる恐れであり、このようにして冠を得るよりも、神の命令に従うことを望む恐れであった。
Dicata enim in omnibus Deo mens, et sic divinis admonitionibus mancipata, credidit se nisi Domino latebram tunc jubenti paruisset, etiam ipsa passione peccare.
PL 3, 1488Bあらゆる点において神に捧げられ、かくして神の訓戒に服していたその心は、もし身を隠すよう命じた主に従わなかったならば、まさにその受難によってすら罪を犯すことになる、と信じていたのである。
Caput VIII
第VIII章PL 3, 1488CPuto denique etiam nunc aliqua de dilationis utilitate disserenda, tametsi jamdudum pauca perstrinximus.
PL 3, 1488C結局のところ私は、いま改めて、この遅延の益について幾らかを論ずべきだと思う。もっとも、すでにいくらかは簡単に触れておいたのだが。
Per haec enim quae videntur postmodum subsecuta, sequitur ut probemus secessum illum non hominis pusillanimitate conceptum, sed, sicuti est, vere fuisse divinum.
PL 3, 1488Cというのも、その後に続いて起こったと見えることどもによって、我々は、あの身を退くことが人の小心さから生まれたものではなく、実際そうであるとおり、まことに神的なものであったことを証すべきだからである。
Vastaverat Dei populum persecutionis infestae insolens atque acerba grassatio: et quia omnes decipere una fraude non poterat artifex hostis, quacumque miles incautus prodiderat latus nudum, dispari genere saeviendi, singulos diversa strage dejecerat.
PL 3, 1488C敵意に満ちた迫害の、恐れを知らぬ苛烈な猛威が、神の民を荒廃させていた。そして狡猾な敵は、一つの欺きによってすべての者を欺くことができなかったので、油断した兵士がどこであれ無防備な脇腹をさらす所では、それぞれに異なる仕方で猛威をふるい、めいめいを様々な打撃によって打ち倒していったのである。
Debebat esse qui posset saucios homines, et varia expugnantis inimici arte jaculatos, adhibita medicinae coelestis medela pro qualitate vulneris, vel secare interim, vel fovere.
PL 3, 1489A傷ついた人々、攻め寄せる敵の様々な策略によって射られた人々を、傷の性質に応じて天来の医術の手当てを施し、あるところでは切開し、あるところでは温め癒すことのできる者が、いなければならなかった。
Servatus est vir ingenii, praeter caetera, etiam spiritaliter temperati; qui inter resultantes collidentium schismatum fluctus, Ecclesiae iter medium, librato limite gubernaret. Nonne haec, oro, consilia divina sunt? Hoc fieri sine Deo potuit?
PL 3, 1489Aそれゆえ、他のすべてに加えて霊的にも節度ある才知を備えた人物が、生き永らえさせられたのである。分裂が衝突し合う波の間にあって、教会の歩む道を、釣り合いのとれた境界をもって舵取りするために。私は問いたい、これは神の計らいではないのか。これが神なくして起こり得ただろうか。
Viderint qui putant posse fortuito ista contingere. Ecclesia illis clara voce respondet, dicens: Ego sine Dei nutu necessarios reservari non admitto, non credo.
PL 3, 1489Aこれらのことが偶然に起こりうると考える者たちには、任せておこう。教会は彼らに向かって、明らかな声でこう答える。「私は、必要な者たちが神の御意なくして残されるということを、認めもしなければ、信じもしない」と。
Caput IX
第IX章PL 3, 1489BPercurramus tamen caetera, si videtur. Erupit postmodum lues dira; et detestabilis morbi vastitas nimia, innumeros per diem populos a sua quemque sede abrupto impetu rapiens, continuatas per ordinem domos vulgi trementis invasit.
PL 3, 1489Bそれでもなお、よろしければ、それ以外のことも通覧しよう。その後、恐ろしい疫病が勃発した。忌まわしい病の途方もない荒廃は、日々おびただしい人々をその住処から突然の勢いで奪い去り、おののく群衆の家々を、軒並み次々に襲ったのである。
Horrere omnes, fugere, vitare contagium, exponere suos impie: quasi cum illo peste morituro, etiam mortem ipsam aliquis posset excludere.
PL 3, 1489Bすべての者が身震いし、逃げ、感染を避け、不敬虔にも身内の者を見捨てた。あたかも、疫病で死にゆく者を締め出せば、その者もろとも死そのものをも締め出せるかのように。
Jacebant interim in tota civitate, non jam corpora, sed cadavera plurimorum, et misericordiam in se transeuntium contemplatione sortis mutuae flagitabant. Nemo respexit aliud praeterquam lucra crudelia.
PL 3, 1489Bその間、都市全体には、もはや生ける体ではなく、おびただしい数の死体が横たわっており、それらは、通り過ぎる者たちに、互いの運命を思うことによって慈しみを求めていた。しかし誰も、残酷な利得のほかには目を向けなかった。
Nemo similis eventus recordatione trepidavit: nemo fecit alteri, quo pati voluit. Quid inter haec egerit Christi et Dei Pontifex, qui pontifices mundi hujus tanto plus pietate, quanto religionis veritate praecesserat, scelus est praeterire.
PL 3, 1489B誰も、似た運命の記憶に怯えることなく、誰も、自らが受けたいと望むところを他人に行うことはなかった。この事どもの間に、キリストと神の大祭司がいかに行動したかを見過ごすことは、罪であろう。彼は、宗教の真理においてこの世の大祭司たちに優っていたのと同じだけ、敬虔においても彼らに優っていたのである。
Aggregatam primo in loco uno plebem de misericordiae bonis instituit, docens divinae lectionis exemplis, quantum ad promerendum Deum prosint officia pietatis.
PL 3, 1489C彼はまず、一つの場所に集められた信徒たちに、慈しみの善き行いについて教え、神の書の朗読の実例をもって、敬虔の務めが神の心にかなうためにどれほど益となるかを示した。
Tunc deinde subjungit non esse mirabile, si nostros tantum debito charitatis obsequio foveremus: eum perfectum posse fieri qui plus aliquid publicano vel ethnico fecerit: qui malum (Rom. XIII, 21) bono vincens, et divinae clementiae instar exercens, inimicos quoque dilexerit: qui pro persequentium se salute, sicuti Dominus monet et hortatur, orarit.
PL 3, 1489Cそして次にこう付け加えた。我々が自分の身内だけを、当然の愛の務めとして支えたとしても、それは驚くには当たらない。徴税人や異教徒にもまして何かをなす者こそ、完全な者となりうるのだ、と。悪を(ローマ13:21)〔底本の出典表示は Rom. XIII, 21 だが、引かれているのはローマ12:21 の句である〕善によって克服し、神の慈悲に倣ってそれを実践し、敵をも愛する者、主が勧め促すとおりに、自分を迫害する者たちの救いのために祈る者こそが。
- ミーニュはローマ13章21節と刷るが、引かれているのはローマ12章21節である。
Oriri (Matth. V, 45) Deus facit jugiter solem suum, et pluvias subinde nutriendis seminibus impertit; exhibens cuncta ista, non suis tantum, sed etiam alienis: et qui se Dei etiam filium esse profitetur, cur non exemplum patris imitatur?
PL 3, 1489C神は絶えず、その太陽を昇らせ(マタイ5:45)、種を育てるために雨を次々に降らせる。それらすべてを、自分の民にだけでなく、他人にも与えておられる。それなのに、自らを神の子であると公言する者が、なぜ父の実例に倣わないのか。
Respondere, inquit, nos decet natalibus nostris, et quos renatos per Deum constat, degeneres esse non congruit; sed probari potius in sobole traducem boni patris aemulatione bonitatis.
PL 3, 1490A「我々は自らの生まれにふさわしく応えるべきであり、神によって新たに生まれたと知られる者たちが堕落した者であることはふさわしくない。むしろ、善き父の系統は、その善への倣いによって、子孫のうちにこそ証されるべきである」と彼は言った。
Caput X
第X章PL 3, 1490AMulta alia, et quidem magna praetereo, quae temperandi voluminis ratio non patitur prolixiore sermone replicari: de quibus hoc tantum dixisse satis est. Quod si illa gentiles pro rostris audire potuissent, forsitan statim crederent.
PL 3, 1490A他にも多くの、それも大きな事柄を、私は措く。それらは、この巻を程よい長さに保つという方針が、より長い言葉で繰り返し語ることを許さないからである。それらについては、これだけ言えば十分である。もし異教徒たちがそれを演壇で聞くことができたなら、恐らくは直ちに信じたことであろう。
Quid Christiana plebs faceret, cui de fide nomen est? Distributa sunt ergo continuo pro qualitate hominum atque ordinum ministeria.
PL 3, 1490A信仰にちなんでその名を得ているキリスト教徒の信徒たちが、何をなすべきであったろうか。かくして務めは、直ちに人々の性質と身分とに応じて分け与えられた。
Multi qui angustia paupertatis beneficia sumptus exhibere non poterant, plus sumptibus exhibebant, compensantes proprio labore mercedem divitiis omnibus cariorem.
PL 3, 1490B貧しさの窮迫のゆえに、費用による施しを差し出すことのできなかった多くの者たちは、費用にもまさるものを差し出した。自らの労苦によって、あらゆる富にもまして貴い報いを、埋め合わせにしたのである。
Et quis non sub tanto doctore properaret inveniri in parte aliqua talis militiae, per quam placeret et Deo Patri, et judici Christo, et tam bono interim sacerdoti?
PL 3, 1490Bかくも偉大な教師のもとにあって、誰が、このような戦いのいずれかの部分に身を見出そうと急がなかったであろうか。それによって、父なる神にも、裁き主キリストにも、そしてまた、さしあたりはかくも善き司教にも、心にかなう者となるために。
Fiebat itaque exuberantium operum largitate, quod (Gal. VI, 10) bonum est apud omnes, non ad solos domesticos fidei. Fiebat plus aliquid quam de Tobiae incomparabili pietate signatum est.
PL 3, 1490Bかくして、あふれるばかりの善行の豊かさによって、(ガラテヤ6:10)すべての人にとって善いことが行われたのであり、それは信仰を同じくする身内の者たちだけに対してではなかった。それは、トビアの比類なき敬虔について記されたことよりも、なお何か勝ることが行われたのであった。
Ignoscat ille, et ignoscat iterum, et frequenter ignoscat; aut, ut verius dixerim, merito concedat, tametsi ante Christum plurimum licuit, plus aliquid licuisse post Christum: cujus temporibus plenitudo debetur (Tob. II) . Necatos ille a rege et projectos sui tantum generis colligebat.
PL 3, 1490Bあの人は許してくれるように、幾度でも許してくれるように、そして重ねて許してくれるように。いや、むしろ正しく言うならば、当然に許容してくれるように——たとえキリスト以前には多くのことが許されていたとしても、キリスト以後にはそれ以上のことが許されたのだということを。キリストの時代にこそ、満ち溢れる豊かさが当然与えられるべきものだからである(トビト記2)。あの人は、王によって殺され、打ち捨てられた者たちを、自らの同族の者たちに限って集めていたのである。
Caput XI
第XI章PL 3, 1490CHis tam bonis et tam piis actibus supervenit exsilium. Hanc enim vicem semper repraesentat impietas, ut melioribus pejora restituat. Et quid sacerdos Dei, proconsule interrogante, responderit, sunt Acta quae referant.
PL 3, 1490Cこれほど善く、これほど敬虔な行いの上に、追放が降りかかった。不敬はつねにこの返礼を示すのであり、より善き者たちにより悪しきものを返すのである。神の司教が属州総督の尋問に何と答えたかは、行伝がこれを伝えるところである。
Excluditur interim e civitate, ille qui fecerat boni aliquid pro civitatis salute; ille qui laboraverat ne viventium oculi paterentur infernae sedis horrorem; ille, inquam, qui excubiis pietatis invigilans, proh nefas! ingrata bonitate providerat, ne omnibus tetram civitatis faciem relinquentibus, multos exsules deserta respublica, ac destituta patria sentiret.
PL 3, 1490C都市の安寧のために善いことをなしたその人が、今や都市から締め出されている。生ける者の目が冥府の住まいの恐ろしさを被ることのないよう労苦した、その人が。すなわち、敬虔の見張りに目を凝らし——ああ、何という不義か——恩を仇で返されながらも、皆が都市の忌まわしい様を捨てて立ち去るときに、見捨てられた国家と見放された祖国とが、多くの追放者を抱えていると感じることのないよう、心を配っていた、まさにその人が。
Sed viderit saeculum, cui inter poenas exsilium computatur. Illis patria nimis chara, et commune nomen est cum parentibus: nos et parentes ipsos, si contra Dominum suaserint, abhorremus.
PL 3, 1491Aしかし、追放を刑罰の一つに数える、その世のことは世自身に任せておこう。彼らにとって祖国はあまりに大切であり、両親と名を同じくする。我々は、両親その人であっても、主に逆らうことを勧めるならば、忌み嫌う。
Illis extra civitatem suam vivere gravis poena est: Christiano totus hic mundus una domus est. Unde, licet in abditum et abstrusum locum fuerit relegatus, admixtus Dei sui rebus exsilium non potest computare.
PL 3, 1491A彼らにとって自らの都市の外で生きることは重い刑罰である。だがキリスト教徒にとってはこの世界全体が一つの家である。それゆえ、たとえ隠れた辺鄙な地に追放されようとも、神の事柄に与っている者は、追放を追放として数えることができない。
Adde quod Deo integre serviens, etiam propria in civitate peregrinus est. Dum enim se carnalibus desideriis continentia sancti Spiritus abstinet, conversationem prioris hominis exponens, etiam inter cives suos, aut, prope dixerim, inter parentes ipsos, vitae terrestris alienus est.
PL 3, 1491Aさらに言えば、神に全き心で仕える者は、自らの都市にあってさえも異邦人である。すなわち、聖なる霊の節制によって肉の欲望から身を退け、以前の人としての生き方を脱ぎ捨てる者は、自らの市民たちの間にあっても、いやほとんど両親その人の間にあってさえも、地上の生に対しては異邦の者だからである。
Accedit quod, etsi haec alias poena posset videri, in hujusmodi tamen causis atque sententiis quas ad probandae virtutes experimenta perpetimur, non est poena, quia gloria est. Sed esto sane, nobis poena non sit exsilium.
PL 3, 1491Aさらに、たとえこれが他の場合には刑罰と見えようとも、徳を証しする試練として耐え忍ぶこの種の訴えと判決においては、それは刑罰ではなく、栄光である。そうだ、我々にとって追放は刑罰ではないとしよう。
Illis ultimum crimen et pessimum nefas etiam ipsorum conscientia testis adscribat qui possunt innocentibus irrogare quod putant poenam. Nolo nunc describere loci gratiam, et deliciarum omnium paraturam interim transeo.
PL 3, 1491Bだが、無実の者に自らが刑罰と思うものを科すことができる彼らには、彼ら自身の良心が証人となって、この上ない犯罪と最悪の不義を書き記すがよい。今その地の魅力を描くことは望まず、あらゆる快楽の備えについてはさしあたり触れずにおく。
Fingamus locum illum situ sordidum, squalidum visu, non salubres aquas habentem, non amoenitatem viroris, non viciniam littoris; sed rupes vastas sylvarum inter inhospitas fauces desertae admodum solitudinis, avia mundi parte summotum.
PL 3, 1491Bその地を、打ち捨てられて汚れ、見るも荒れ果て、健やかな水も持たず、緑の心地よさもなく、海辺の近さもない場所と想像してみよう。むしろ森の広大な岩、寂寥とした荒野の人気ない峡谷の間にあり、世界の人跡なき片隅へと退けられた場所と。
Posset licet talis locus habere nomen exsilii, quo Cyprianus sacerdos Dei venerat; cui si hominum ministeria deficerent, vel alites ut Heliae, vel ut Danieli Angeli ministrarent.
PL 3, 1491B神の司教キプリアヌスが赴いたその地が、たとえ追放の名を負い得たとしても——もし人々の奉仕が彼に欠けたとしても、エリヤに鳥たちが仕えたように、あるいはダニエルに天使たちが仕えたように、仕える者はあっただろう。
Absit, absit ut credat aliquis cuilibet minimo, dummodo in confessione nominis constituto, aliquid defuturum. Tantum abest ut Dei pontifex ille qui misericordiae semper rebus institerat, horum omnium opibus indigeret.
PL 3, 1491C断じて、断じてあってはならない、誰であれ最も小さき者にも、名の告白に立っている限り、何かが欠けるであろうと信じることは。まして、常に慈しみの業に専心してきたあの神の司教が、これらすべての富を必要とすることなど、あり得べくもない。
Caput XII
第XII章PL 3, 1491CJam nunc, quod secundo posueram loco, cum gratiarum actione repetamus, provisum esse divinitus etiam pro animo tanti viri apricum et competentem locum, hospitium pro voluntate secretum, et quidquid apponi eis ante promissum est, qui regnum et justitiam Dei quaerunt.
PL 3, 1491Cさて今、私が第二の位置に置いたことを、感謝をもって改めて述べよう。すなわち、これほどの人物の心のためにも、日当たりよく相応しい場所が、意にかなう静かな宿りが、神によって備えられたということ、また神の国と義とを求める者たちに約束されていたものすべてが、彼らに加えられたということである。
Atque, ut omittam frequentiam visitantium fratrum, ipsorum et inde civium charitatem, quae repraesentabat omnia quibus videbatur esse fraudatus; admirabilem visitationem Dei non praeteribo, qua antistitem suum sic in exsilio esse voluit de secutura passione securum, ut imminentis martyrii pleniore fiducia, non exsulem tantummodo Curubis, sed et martyrem possideret.
PL 3, 1492Aまた、訪れる兄弟たちの多さ、彼ら自身とその地の市民たちの愛——それは彼が奪われたと見えたすべてのものを取り戻して見せた——については措くとしても、神の驚くべき訪れについては、私は見過ごさない。神はそれによって、御自身の司教が追放の地にあってなお、来たるべき受難について確信を持てるようにと望まれた。差し迫った殉教へのより満ちた確信によって、クルビスが単なる追放者としてではなく、殉教者としても彼を所有するために。
Eo enim die quo primum in exsilii loco mansimus (nam et me inter domesticos comites dignatio charitatis ejus delegerat exsulem voluntarium, quod utinam et in passione licuisset!): « Apparuit mihi, inquit, nondum somni quiete sopito, juvenis ultra modum enormis: qui cum me quasi ad praetorium duceret, videbar mihi tribunali sedentis tum proconsulis admoveri.
PL 3, 1492A我々が追放の地に初めて留まったその日のこと——彼の愛の計らいは、家の同行者たちの中から私をも進んでの追放者として選んでいたのであり、願わくは受難においてもそれが許されていたならば!——、彼はこう語った。「私がまだ眠りの静けさに眠り込んではいなかったとき、並外れて大きな一人の若者が私に現れた。彼が私をあたかも総督官邸へと導くかのようにしたとき、私はそのとき着座していた属州総督の法廷へと連れて行かれるように思われた。
Is ut in me respexit, annotare statim coepit in tabula sententiam, quam non sciebam: nihil enim de me solita interrogatione quaesierat. Sed enim juvenis qui a tergo ejus stabat, admodum curiosus legit quidquid fuerat annotatum.
PL 3, 1492B彼は私を見るや、直ちに書板に判決を書きしるし始めたが、それが何であるか私には分からなかった。彼はいつもの尋問によって私に何も尋ねなかったからである。だが彼の背後に立っていた若者は、しきりに関心を寄せて、書きしるされたものすべてを読んだ。
Et quia inde verbis proferre non poterat, nutu declarante monstravit, quid in litteris tabulae illius haberetur. Manu enim expansa et complanata ad spathae modum, ictum solitae animadversionis imitatus, quod volebat intelligi, ad instar liquidi sermonis expressit.
PL 3, 1492Bそして彼は言葉でそれを告げることができなかったので、身振りで示しながら、その書板の文字に何が記されているかを明かした。すなわち、手を広げ平らにして剣の形とし、常なる処罰の一撃を真似ることで、悟らせようとすることを、流暢な言葉さながらに表したのである。
Intellexi sententiam passionis futuram. Rogare coepi et petere continuo, ut dilatio mihi vel unius diei prorogaretur, donec res meas legitima ordinatione disponerem. Et cum preces frequenter iterassem, rursus in tabula coeperat nescio quid annotare.
PL 3, 1492B私は、判決が来たるべき受難のものであると悟った。私は直ちに願い求め始めた、せめて一日なりとも猶予が私に延ばされるようにと、正当な手続きにより私の事を整理し終えるまで。幾度も願いを重ねると、彼は書板に再び何やら書きしるし始めた。
Sensi tamen de vultus serenitate judicis mentem, quasi justa petitione commotam. Sed et ille juvenis, qui jamdudum de passionis indicio gestu potius quam sermone prodiderat, clandestino idemtidem nutu concessam dilationem quae ad crastinum petebatur, contortis post invicem digitis significare properavit.
PL 3, 1492Cだが私は、裁判官の顔の穏やかさから、その心が正当な願いに動かされたかのようであるのを感じ取った。そして、先に受難のしるしを言葉よりもむしろ身振りで示していたあの若者も、翌日まで求められていた猶予が許されたことを、密かな身振りを重ねて示しつつ、互いに指を絡ませることで急いで伝えた。
Ego quamvis non esset lecta sententia, etsi de gaudio dilationis acceptae laeto admodum corde gauderem; metu tamen interpretationis incertae sic tremebam, ut reliquiae formidinis cor exsultans adhuc toto pavore pulsarent. »
PL 3, 1492C判決が読み上げられたわけではなかったが、私は許された猶予の喜びに、まことに晴れやかな心で喜びながらも、なお不確かな解釈への恐れによって震えていた。かくして、恐れの名残が、なお歓喜する心を全き恐怖をもって打ち続けたのである。」
Caput XIII
第XIII章PL 3, 1493AQuid hac revelatione manifestius? quid hac dignatione felicius? Ante illi praedicta sunt omnia quaecumque postmodum subsecuta sunt. Nihil de Dei verbis imminutum; nihil de tam sancta promissione mutilatum. Singula denique secundum quod ostensa sunt recognoscite.
PL 3, 1493Aこの啓示より明らかなものが何かあろうか。この恩顧より幸いなるものが何かあろうか。その後に続いたすべての事柄は、あらかじめ彼に告げ知らされていた。神の言葉について何一つ減じられることなく、これほど聖なる約束について何一つ欠けることはなかった。実に、一つ一つの事柄を、示された通りに見て取るがよい。
Dilationem petit crastini, cum de passionis sententia cogitaretur: postulans ut res suas die illo quem impetraverat, ordinaret. Hic dies unus significabat annum, quo ille post visionem acturus in saeculo fuerat.
PL 3, 1493A彼は、受難の判決が考えられていたとき、翌日までの猶予を求めた。すなわち、勝ち得たその日のうちに自らの事を整理することを願い出たのである。この一日は、彼が幻を見た後、この世で過ごすことになる一年を意味していた。
Nam, ut manifestius dicam, eo die post exactum annum coronatus est, quo hoc illi ante annum fuerat ostensum. Diem autem Domini, etsi non annum in divinis Litteris legimus, promissioni tamen futurorum debitum illud tempus accipimus.
PL 3, 1493Bすなわち、より明らかに言うならば、彼が一年前にこれを示されたのと同じその日に、一年が満ちた後、冠を受けたのである。ところで、神の文書の中で我々が読むのは主の日であって年ではないが、それでも来たるべき事柄の約束にふさわしいものとして、その期間を受け取るのである。
Unde nihil interest, si nunc sub diei significatione solus annus ostensus est, quia illud plenius debet esse quod majus est. Quod vero nutu potius, et non sermone explanatum est, repraesentationi temporis servabatur sermonis expressio.
PL 3, 1493Bそれゆえ、今ここで一日という徴のもとにただ一年が示されたとしても、何ら差し支えはない。より大きいものこそ、より満ちたものであるはずだからである。だが、身振りによって、言葉によってではなく明らかにされたことについては、言葉による表現は、その時が現に到来するときのために取っておかれたのである。
Solet enim tunc verbis quodcumque proferri, quoties quidquid profertur impletur. Nam et vere nemo cognovit quare hoc ei ostensum fuisset, nisi quia post eodem die quo id viderat, coronatus est.
PL 3, 1493Bすなわち、何であれ告げられることが実現するそのときにこそ、それは言葉によって告げられるのが常だからである。実に、なぜこれが彼に示されたのかを、誰一人として知らなかった。ただ、彼がそれを見たのと同じ日に、後になって冠を受けたことによって知られたのみである。
Medio nihilominus tempore imminens passio pro certo ab omnibus sciebatur: passionis tamen dies certus ab iisdem omnibus, quasi ignorantibus, tacebatur. Sane et in Scripturis tale aliquid invenio.
PL 3, 1493Bそれでもなお、その間の時にあっては、差し迫った受難は、すべての人々に確かなこととして知られていた。だが受難の確かな日は、その同じ人々によって、あたかも知らぬかのように、秘められていた。実に、聖典の中にも私はそれに似たことを見出す。
Nam (Luc. I, 59) Zacharias sacerdos, promisso sibi per Angelum filio quia non crediderat, obmutuit; ita ut filii nomen scripturus potius quam relaturus, nutu tabulas postularet.
PL 3, 1493Cすなわち(ルカ1:59)、祭司ザカリアは、天使によって子が約束されたにもかかわらず信じなかったため、口がきけなくなった。そのため彼は、子の名を告げるよりもむしろ書きしるそうとして、身振りで書板を求めたのである。
Merito et heic, ubi Dei nuntius passionem antistitis imminentem nutu potius expressit, et fidem admonuit, et sacerdotem munivit. Dilationis autem petendae ratio de ordinatione rerum et de voluntatis dispositione veniebat.
PL 3, 1493C当然にも、ここでも同様に、神の使者は、司教に迫る受難を身振りによって表しつつ、信仰を促し、司教を守り固めた。ところで、猶予を求める理由は、事の整理と意志の取り計らいから生じていた。
Quae vero res illi, aut quae voluntas ordinanda, nisi ecclesiatici status? Suprema idcirco accepta dilatio est, ut quidquid circa pauperum fovendorum curam supremo judicio disponendum fuerat, ordinaretur.
PL 3, 1493Cだが彼にとって整理すべき事柄、取り計らうべき意志とは、教会の状態のことでなくて何であろうか。それゆえ、最後の猶予が与えられたのは、貧しい者たちを養う配慮に関して、最期の意思によって取り計らわれるべきであったことがらが、整えられるためであった。
Et puto propter nihil aliud, immo vero propter hoc tantum, etiam indulgentia ab ipsis ejecerant, et qu occisuri erant, admissa est; ut praesens et praesentes pauperes, novissimae dispensationis extremis, et, ut plenius dixerim, totis sumptibus relevaret. Ordinatis ergo tam pie rebus, et sic pro voluntate dispositis, proximabat dies crastinus.
PL 3, 1494Aそして私は、まさにこのことのゆえにこそ、他でもなく、彼を追い出した当の者たち、彼を殺すことになる当の者たちによってさえも〔底本は etiam indulgentia ab ipsis ejecerant, et qu occisuri erant。本文が崩れているらしく、a quibus などの脱落を想定して解した〕、この温情が認められたのだと思う。すなわち、彼自身がその場に居合わせて、その場にいる貧しい者たちを、最後の分配の残りの費えによって、いっそう十分に言うならばその全財産によって、助けるためであった。
Caput XIV
第XIV章PL 3, 1494AJam de Xisto bono et pacifico sacerdote, ac propterea beatissimo martyre, ab Urbe nuntius venerat.
PL 3, 1494Aすでに都から、善良で温和な司教であり、それゆえに最も福なる殉教者であったクシストゥス〔底本の綴りは Xistus。ローマの司教シクストゥス2世と取った〕についての知らせが届いていた。
Separabatur jamjamque carnifex veniens, qui devota sanctissimae victimae colla percuteret: et sic erant omnes dies illi quotidiana exspectatione moriendi, ut corona posset singulis ascribi.
PL 3, 1494A処刑人はすでに差し向けられ〔底本は Separabatur。Sperabatur と読めば、今にも来るかと待たれていた、の意になる〕、まさに今にも来たりて、聖なる犠牲として捧げられたその首を打とうとしていた。そしてその日々はことごとく、死を日ごとに待ち望む中にあったので、冠は一日ごとに帰せられ得たのである。
Conveniebant interim plures egregii et clarissimi ordinis et sanguinis, sed et saeculi nobilitate generosi: qui propter amicitiam ejus antiquam secessum subinde suaderent: et ne parum esset nuda suadela, etiam loca in quae secederet offerebant.
PL 3, 1494Bそうしている間にも、卓越し輝かしい身分と血筋の、また世俗の高貴さにおいても生まれの良い多くの人々が訪れた。彼らは彼との古くからの友情のゆえに、しきりに身を退くよう勧めた。そして、ただ言葉だけの勧めでは足りぬとして、身を退くべき場所までも差し出したのである。
Ille vero jam mundum, suspensa ad coelum mente, neglexerat, nec suadelis blandientibus annuebat. Fecisset fortasse tunc etiam quod a plurimis et fidelibus petebatur, si et divino imperio juberetur.
PL 3, 1494Bだが彼はすでに、心を天へと懸けて世を顧みず、なだめすかす勧めにも頷かなかった。もし神の命令によって命じられたならば、その時もまた、多くの信徒たちに求められたことをおそらく行っていたであろう。
Sed nec illa sublimis tanti viri gloria sine praeconio transeunda est: quia jam saeculo tumescente et de fiducia principum infestationem nominis anhelante; ille servos Dei, prout dabatur occasio, exhortationibus dominicis instruebat, et ad calcandas passiones hujus temporis contemplatione superventurae claritatis animabat.
PL 3, 1494Bこれほどの人物のあの高い栄光もまた、称賛なしに見過ごされてはならない。すでに世が沸き立ち、皇帝たちを恃んでこの名への攻撃を息せき切って求めていたそのとき、彼は神の僕たちを、機会が与えられるたびに主の勧告によって教え導き、来たるべき栄光の観想によって、この時代の受難を踏みしだくよう励ましたのであった。
Videlicet tanta illi fuit sacri cupido sermonis, ut optaret sic sibi passionis vota contingere, ut dum de Deo loquitur, in ipso sermonis opere necaretur.
PL 3, 1494Cすなわち、彼には聖なる言葉への渇望がかくも大きくあったので、受難の誓願が自らに叶うことを、神について語りつつ、まさにその言葉の働きの最中に殺されることであるようにと望んだほどであった。
Caput XV
第XV章PL 3, 1494CEt hi erant quotidiani actus destinati ad placentem Deo hostiam sacerdotis, cum ecce, proconsulis jussu, ad hortos ejus (ad hortos, inquam, quos inter initia fidei suae venditos, et Dei indulgentia restitutos, pro certo iterum in usus pauperum vendidisset, nisi invidiam de persecutione vitaret) cum militibus suis princeps repente subitavit, immo, ut verius dixerim, subitasse se credidit.
PL 3, 1494Cかくして司教の、神に喜ばれる犠牲へと定められた日々の行いはこのようなものであった。ところが見よ、属州総督の命により、彼の庭園に——その庭園とは、彼が信仰の初めのころに売り払い、神の寛容によって取り戻したものであり、迫害についての妬みを避けるためでなければ、確かに再び貧しい者たちの用のために売り払っていたであろう庭園である——、隊長が兵士たちを率いて突如襲いかかった。いや、より正しく言うならば、自らが不意を突いたと思い込んだ、というべきであろう。
Unde enim posset tamquam improviso impetu mens semper parata subitari? Processit ergo jam certus expungi quod diu fuerat retardatum: processit animo sublimi et erecto, hilaritatem praeferens vultu et corde virtutem.
PL 3, 1495A常に備えている心が、あたかも不意の襲撃によってのように、不意を突かれることなどどうしてありえようか。かくして彼は、長らく先延ばしにされていたことが今こそ果たされると確信して進み出た。彼は高く毅然とした心をもって進み出て、顔には晴れやかさを、心には勇気を示していた。
Sed dilatus in crastinum, ad domum principis a praetorio revertebatur; cum subito per Carthaginem totam sparsus rumor increbuit, productum esse jam Thascium, quem, praeter celebrem gloriosa opinione notitiam, etiam de commemoratione praeclarissimi operis nemo non noverat.
PL 3, 1495Aだが翌日へと延ばされ、彼は総督官邸から隊長の家へと引き返していった。そのとき突如、カルタゴ中に広まった噂が沸き立ち、タスキウス〔Thascius はキプリアヌス自身の名である〕がすでに引き出されたと告げた。彼のことは、栄光ある評判による名高さのほかにも、かの最も輝かしい働きの記念によって、知らぬ者とてなかった。
Concurrebant undique versus omnes ad spectaculum, nobis pro devotione fidei gloriosum, gentilibus et dolendum. Receptum eum tamen, et in domo principis constitutum una nocte continuit custodia delicata, ita ut convivae ejus et chariin contubernio ex more fuerimus.
PL 3, 1495Aあらゆる方角から人々がこぞって見世物に集まってきた。それは我々にとっては信仰への献身のゆえに栄光あるものであったが、異教徒たちにとっては嘆くべきものであった。それでも彼は迎え入れられ、隊長の家に留め置かれ、一夜のあいだ緩やかな監視のもとに置かれた。それゆえ我々は、慣例のとおり、彼の食卓の連れとなり、親しい者として共に宿った〔底本は chariin contubernio。chari in contubernio と読む〕。
Plebs interim tota sollicita ne per noctem aliquid sine conscientia sui fieret, ante fores principis excubabat. Concessit ei tunc divina bonitas, vere digno, ut Dei populus etiam in sacerdotis passione vigilaret.
PL 3, 1495B信徒たち皆はそのあいだ、夜のうちに自分たちの知らぬところで何事かが起こることを案じ、隊長の門前で夜を明かした。そのとき神の善意は、まことにふさわしいこの人に、神の民が司教の受難においてさえも夜を徹して見守るということを許したのである。
Forsitan tamen quaerat aliquis quae causa fuerit a praetorio revertendi ad principem. Et volunt hoc, scilicet quidam de suo, tunc proconsulem noluisse. Absit ut in rebus divinitus gestis segnitiem sive fastidium proconsulis conquerar.
PL 3, 1495Bだが、なぜ総督官邸から隊長のもとへ引き返すことになったのか、その理由を問う者がいるかもしれない。ある人々は、これを自分の考えから、そのとき属州総督が望まなかったのだと言おうとする。だが、神によって行われたこの事柄について、属州総督の怠慢や不快をあげつらうことは、断じてしない。
Absit ut malum hoc intra conscientiam religiosae mentis admittam; ut de tam beatissimo martyre ructus hominis judicaret. Sed crastinus dies ille quem ante annum dignatio divina praedixerat, vere crastinus esse debebat.
PL 3, 1495B信心深い心の良心のうちに、この悪しきことを認めることは断じてしない。すなわち、かくも福なる殉教者について、人のおくびが裁くなどということを。だが、神の恩顧が一年前にあらかじめ告げていたあの明くる日は、まことに明くる日でなければならなかったのである。
Caput XVI
第XVI章PL 3, 1495CIlluxit denique dies alius, ille signatus, ille promissus, ille divinus: quem si tyrannus ipse differre voluisset, numquam prorsus valeret: dies de conscientia futuri martyris laetus; et discussis per totum mundi ambitum nubibus, claro sole radiatus.
PL 3, 1495Cかくしてついに、もう一つの日が明けた。あの徴づけられた日、あの約束された日、あの神聖な日である。たとえ僭主自身がそれを延ばそうと望んだとしても、決して叶わなかったであろう。それは、来たるべき殉教者の認識のゆえに喜ばしい日であり、世界全体をめぐって雲が払われ、明るい太陽に照らされた日であった。
Egressus est domum principis, sed Christi et Dei princeps, et agminibus multitudinis mixtae ex omni parte vallatus est. Sic autem comitatui ejus infinitus exercitus adhaerebat, quasi ad expugnandam mortem manu facta veniretur.
PL 3, 1495C彼は隊長の家を出た。だが彼自身は、キリストと神の隊長であった。そして、入り交じった群衆の隊列によって、あらゆる方角から取り囲まれた。彼の随行にはおびただしい大軍が付き従っていたので、あたかも死を攻め破るために一隊を組んで来たかのようであった。
Eundi autem interfuit transitus stadii. Bene vero et quasi de industria factum, ut et locum congruentis certaminis praeteriret, qui ad coronam justitiae consummato agone currebat.
PL 3, 1496A彼が行く道には、競技場を通り過ぎることがあった。それはあたかも意図してなされたかのようによいことであった。すなわち、闘いを全うして義の冠へと走る者が、ふさわしい競い合いの場をも通り過ぎることになったのである。
Sed, ubi ad praetorium ventum est, nondum procedente proconsule, secretior locus datus est.
PL 3, 1496Aだが総督官邸に着いたとき、属州総督がまだ出て来ていなかったので、より人目を避けた場所が与えられた。
Illic cum post iter longum nimio sudore madidatus sederet (sedile autem erat fortuito linteo tectum, ut et sub ictu passionis episcopatus honore frueretur), quidam ex tesserariis quondam Christianus res suas obtulit, quasi vellet ille vestimentis suis humidis sicciora mutare: qui videlicet nihil aliud in rebus oblatis ambiebat, quam si proficiscentis ad Deum martyris sudores jam sanguineos possideret.
PL 3, 1496Aそこで、長い道のりの後、ひどい汗にまみれて彼が座っていたとき——その腰掛けはたまたま亜麻布で覆われていたので、彼は受難の一撃のもとにあってもなお司教の位の栄誉を享受することができた——、見張りの合言葉を伝える任にある兵士の一人で、かつてキリスト教徒であった者が、自分の衣服を差し出した。あたかも彼が湿った衣服をより乾いたものに替えることを望むかのようであったが、彼が差し出された品によって望んでいたのは、神のもとへ旅立とうとする殉教者の、すでに血にまみれた汗を手に入れることに他ならなかった。
Cui ille respondit, et dixit: « Medelas adhibemus querelis, quae hodie forsitan non erunt. » Mirum, si contempsit laborem corpore, qui mortem mente contempserat? Quid plura? Subito proconsuli nuntiatus est. Producitur, admovetur, interrogatur de suo nomine: se esse respondit. Et hactenus verba.
PL 3, 1496A彼はこれに答えて言った。「我々は、今日にはおそらくもう無くなるであろう不調に、手当てを施しているのだ。」心のうちで死をさえ蔑ろにした者が、身体の労苦を蔑ろにしたとして、何の不思議があろうか。これ以上何を言おう。彼は突然、属州総督に取り次がれた。引き出され、連れて行かれ、名を尋ねられた。彼はそれが自分であると答えた。言葉はここまでであった。
Caput XVII
第XVII章PL 3, 1496BLegit itaque de tabula jam sententiam judex quam nuper in visione non legerat; sententiam spiritalem non temere dicendam, sententiam episcopo tali et tali teste condignam; sententiam gloriosam, in qua dictus est sectae signifer et inimicus deorum, et qui suis futurus esset ipse documento, et quod sanguine ejus inciperet disciplina sanciri.
PL 3, 1496Bかくして裁判官は、先に幻のうちでは読まれなかった判決を、今や書板から読み上げた。それは軽々しく口にすべきでない霊的な判決であり、かくのごとき司教と、かくのごとき証人にふさわしい判決であり、栄光ある判決であった。その中で彼は、この一派の旗手であり神々の敵であると言われ、また彼自身が自らの仲間にとって実例となるべき者であり、その血によって規律が確立され始めるであろう者とされた。
Nihil hac sententia plenius, nihil verius. Omnia quippe quae dicta sunt, licet a gentili dicta, divina sunt. Nec mirum utique cum soleant de passione pontifices prophetare.
PL 3, 1496Cこの判決ほど満ちたもの、これほど真実なものはほかにない。実に、語られたことはすべて、異教徒によって語られたとはいえ、神的なものである。それは何の不思議もない。大祭司たちは受難について預言するのが常だからである。
Signifer fuerat, qui de ferendo signo Christi docebat: inimicus deorum, qui idola destruenda mandabat: documento autem suis fuit, qui multis pari genere secuturis, prior in provincia martyrii primitias dedicavit.
PL 3, 1496C彼は旗手であった、キリストのしるしを掲げることを教えていた者として。神々の敵であった、偶像を打ち壊すべきことを命じていた者として。そして彼は、多くの者が同じようにして後に続くことになる中で、属州において最初に殉教の初穂を捧げた者として、自らの仲間にとって実例となったのである。
Sanciri etiam coepit ejus sanguine disciplina, sed martyrum; qui, doctorem suum imitatione gloriae consimilis aemulati, ipsi quoque disciplinam exempli sui proprio cruore sanxerunt.
PL 3, 1496C彼の血によって、規律が確立され始めた。だがそれは殉教者たちの規律であった。彼らは、自らの師を、等しい栄光を模することによって競い合い、自分自身もまた、その実例の規律を、自らの血によって確立したのである。
Caput XVIII
第XVIII章PL 3, 1497AEt cum exiret praetorii fores, ibat comes militum turba: et ne quid in passione deesset, centuriones et tribuni latus texerant. Ipse autem locus aequalis est, ubi pati contigit, ut arboribus ex omni parte densatis sublime spectaculum praebeat.
PL 3, 1497A総督官邸の門を出るとき、兵士たちの群れが伴い行った。そして受難において何一つ欠けることのないよう、百人隊長たちと千人隊長たちが脇を固めていた。ところで、彼が受難を遂げることになったその場所自体は平坦な地であり、木々があらゆる方角から生い茂っているために、高みからの見物を許していた。
Sed per enormitatem spatii longioris visu denegato per confusam nimis turbam, personae faventes in ramos arborum repserant, ne vel hoc illi negaretur, ut ad Zacchaei (Luc. XIX, 4) similitudinem de arboribus videretur.
PL 3, 1497Aだが、あまりに込み合った群衆のために、遠く離れた場所からは眺めが妨げられていたので、彼を慕う人々は木々の枝によじ登った。ザッカエウスに(ルカ19:4)なぞらえて木の上から見られるということまでもが、彼に欠けることのないようにである。
Sed, jam ligatis per manus suas oculis, moram carnificis urgere tentabat, cujus munus est ferrum; et labente dextera gladium vix trementibus digitis circuibat, donec ad perpetrandam pretiosi viri mortem, clarificationis hora matura, centurionis manum concesso desuper vigore firmatam, permissis tandem viribus expediret.
PL 3, 1497Bだが彼は、すでに自らの手で目を覆ったうえで、剣を揮う務めを負う処刑人の遅れを急かそうとした。処刑人の右手は萎え、震える指でかろうじて剣を握りしめるばかりであったが〔circuibat の主語は示されていないが、処刑人と取った〕、ついにこの尊き人の死を遂げさせるべき栄化の時が熟して、天より与えられた力によって固められた百人隊長の手を、ようやく許された力とともに解き放ったのである。
O beatum Ecclesiae populum, qui episcopo suo tali, et oculis pariter et sensibus, et, quod est amplius, publicata voce compassus est; et, sicut ipso tractante semper audierat, Deo judice coronatus est!
PL 3, 1497Bああ、教会の福なる民よ。彼らは、自分たちのかくのごとき司教に、目をもってまた感覚をもって同じく思いを共にし、さらにそれ以上に、声を公にして共に苦しみを分かち合った。そして、彼自身が語るのをつねに聞いていた通りに、神を審判者として冠を受けたのである。
Quamvis enim non potuerit evenire quod optabant vota communia, ut consortio paris gloriae simul plebs tota pateretur, quicumque sub Christi spectantis oculis, et sub auribus sacerdotis ex animo pati voluit, per idoneum voti sui testem, legationis quodammodo litteras ad Deum misit.
PL 3, 1497Bというのは、たとえ共通の誓願が望んだこと、すなわち信徒たち皆が等しい栄光を分かち合って共に苦しみを受けるということが、叶うことはできなかったとしても、キリストの見つめる目のもと、また司教の耳のもとで、心から苦しみを受けることを願った者は誰でも、自らの誓いのふさわしい証人を通して、いわば使節の書状を神へと送ったのである。
Caput XIX
第XIX章PL 3, 1498ASic consummata passione perfectum est, ut Cyprianus qui bonorum omnium fuerat exemplum, etiam sacerdotales coronas in Africa primus imbueret; quia et talis esse post Apostolos prior coeperat.
PL 3, 1498Aかくして受難が全うされることによって、こう成し遂げられた。すなわち、あらゆる善き事柄の実例であったキプリアヌスが、アフリカにおいて司教の冠を最初に受けた者となったのである。彼は使徒たちの後、最初にかくのごとき者となり始めていたからである。
Ex quo enim Carthagini episcopatus ordo numeratur, numquam aliquis, quamvis ex bonis et sacerdotibus, ad passionem venisse memoratur.
PL 3, 1498Aというのも、カルタゴにおいて司教職の系譜が数えられるようになって以来、善き者たち、司教たちのうちの誰であれ、受難に至ったと記憶される者は一人もいなかったからである。
Licet semper Deo mancipata devotio, dicatis hominibus pro martyrio deputetur; Cyprianus tamen etiam ad perfectam coronam, Domino consummante, profecit: ut in civitate ipsa in qua taliter vixerat, et in qua prior fecerat multa praeclara, prior etiam sacerdotii coelestis insignia glorioso cruore decoraret.
PL 3, 1498A神に献げられた献身は、常に、それに捧げられた人々にとって〔dicatis hominibus の係りは定かでない。献身した人々にとって、と取った〕殉教に数えられるべきものではあるが、それでもキプリアヌスは、主が全うしたもうことによって、完全な冠にまで至った。すなわち、彼がかくのごとく生きたその同じ都市において、また彼が先に多くの輝かしい事を成した同じ都市において、彼は天上の司教職のしるしを、栄光ある血によって最初に飾った者となったのである。
Quid hoc loco faciam? inter gaudium passionis et remanendi dolorem in partes divisus animus, et angustum nimis pectus affectus duplices onerant. Dolebo quod non comes fuerim? Sed illius victoria triumphanda est. De victoria triumphabo? Sed doleo quod comes non sim.
PL 3, 1498Bここで私は何をすべきであろうか。受難の喜びと、後に残された悲しみとの間で、二つに分かれた心と、あまりに狭い胸とを、二重の情が圧している。私は、彼に伴わなかったことを悲しむべきであろうか。だが、彼の勝利は誇り祝われるべきものである。私は勝利を誇り祝うべきであろうか。だが私は、伴う者でなかったことを悲しむのである。
Verum vobis tamen et simpliciter confitendum est, quod et vos scitis, in hac me fuisse sententia. Multum ac nimis multum de gloria ejus exsulto; plus tamen doleo quod remansi.
PL 3, 1498Bだが、諸君にも率直に告白しなければならない。諸君もまた知っての通り、私がこの思いのうちにあったことを。私は彼の栄光について大いに、あまりに大いに喜び躍る。だが、私が留まったことを、それ以上に悲しむのである。