Caput I
第I章PL 3, 1183CAnimadverto quaesitum apud fratres quid potius observari oportet in personam eorum qui in haeresi quidem, sed in nomine Dei nostri Jesu Christi sint tincti; postmodum inde digressi, et suppliciter ad Ecclesiam Dei advolantes, totis praecordiis poenitentiam agerent; et erroris sui damnationem nunc demum intelligentes auxilium salutis ab ea implorarent; utrum vetustissima consuetudine ac traditione ecclesiastica, post illum quod foris quidem sed (2) in nomine Jesu Christi Domini nostri acceperunt Baptisma, tantummodo imponi eis manum ab episcopo ad accipiendum Spiritum sanctum sufficeret, et haec manus impositio signum fidei iteratum atque consummatum eis praestaret: an vero etiam iteratum Baptisma his necessarium esset, tamquam nihil habituris si hoc quoque adepti ex integro non fuissent, perinde ac si numquam baptizati in nomine Jesu Christi forent.
PL 3, 1183C私は、兄弟たちのあいだで問われているのを認めている。すなわち、異端の中にありながらも我々の神イエス・キリストの名において浸された者たち——後にそこから立ち去り、へりくだって神の教会へと駆け込み、全き心をもって痛悔を行い、いまようやく自らの誤りの断罪を悟って教会に救いの助けを乞い求めた者たち——について、何がむしろ守られるべきかということである。すなわち、いと古き慣行と教会の伝承とに従い、彼らが外においてではあるが我々の主イエス・キリストの名において受けたその洗礼ののちには、司教が聖なる霊を受けさせるためにただ彼らに按手するだけで足りるのか、そしてこの按手が、繰り返され完成された信仰のしるしを彼らに与えるのか。それとも、もし彼らがこれをも十全に得ていなかったならば何も持たないことになるかのように、まるで彼らが決してイエス・キリストの名において洗礼を受けたことがなかったかのように、繰り返しの洗礼もまた彼らに必要であるのか。
Ideoque nonnulla super hac nova quaestione scripta aut rescripta esse jactabantur, quibus utraque pars ad destruenda aliena summo studio nitebatur.
PL 3, 1184Cそれゆえ、この新しい問いをめぐって、いくつかの文書が書かれ、あるいは書き返されたと言い立てられており、それらによって双方は、相手方の主張を打ち崩そうと最大の熱意で努めていた。
In quo genere quaestionis, ut mihi videtur, nulla omnino potuisset controversia aut disceptatio emergere, si unusquisque nostrum contentus venerabili Ecclesiarum omnium auctoritate et necessaria humilitate nihil innovare gestiret, cum locum contradictioni non quemlibet animadverteret.
PL 3, 1184Cこの種の問いにおいては、私の見るところ、もし我々各人が、あらゆる教会の尊ぶべき権威に満ち足りて、必要な謙遜さをもって何も新しくしようと望まず、反論の余地がありふれたものではないと気づいていたならば、いかなる論争も議論もまったく起こりえなかったであろう。
Namque omne quod et anceps et ambiguum et in diversis sententiis prudentium ac fidelium virorum constitutum est, si contra priscam et memorabilem cunctorum emeritorum sanctorum et fidelium solemnissimam observationem judicatur, damnari utique debet, cum in re olim composita et ordinata quodcumque est illud quod contra Ecclesiarum quietem atque pacem in medium producatur nihil (praeter) discordias et simultates et schismata allaturum: ubi nullus alius fructus reperiatur nisi hic solus, ut unus homo, quicumque ille est, magnae prudentiae et constantiae esse apud quosdam leves homines inani gloria praedicetur, et haereticorum stupore praeditus, quibus hoc unicum perditionis solatium est si non soli peccare videantur, errores et vitia universarum Ecclesiarum correxisse apud simillimos sui et compares celebretur.
PL 3, 1184Cけだし、疑わしくもあり不確かでもあり、賢明で信仰篤い人々のあいだでも様々な意見のうちに定まっているにすぎない事柄はすべて、もしあらゆる功なり遂げた聖徒たちと信徒たちの、いと古く記念すべき、最も厳粛な遵守に反して判じられるならば、当然断罪されねばならない。なぜなら、昔すでに定められ整えられた事柄において、教会の静穏と平和に反して差し出されるものは何であれ、不和と反目と分裂のほかに〔「ほかに」は、ミーニュ版が丸括弧で補った praeter による。この箇所の本文は崩れているらしい〕何ももたらさないであろうから。そこにはただ一つの果実のほかに何も見出されない——すなわち、ある一人の人間が、それが誰であれ、軽薄な人々のあいだで空しい栄光によって大いなる知恵と不動の心とを持つ者と宣揚され、また異端者たちの驚嘆を受けて——彼らにとって、自分たちだけが罪を犯しているのではないと見えることこそが破滅の唯一の慰めなのだが——あらゆる教会の誤りと悪徳とを正した者として、自分と最もよく似た者たち、同類の者たちのあいだで讃えられるということである。
Haereticorum enim omnium hoc studium atque propositum est, sanctissimae matris nostrae Ecclesiae ejuscemodi et plurimas quantas calumnias nectere, et invenisse aliquid quod ei crimini vel etiam leviter dari posset summam gloriam ducere.
PL 3, 1185Bけだし、あらゆる異端者たちの熱意と目論見はこれである。すなわち、我々のいと聖なる母なる教会に対して、この種の、かくも多くの中傷を織りなすことであり、また、たとえ軽くであれ教会に罪として着せうる何かを見出したことを、この上ない栄光とみなすことである。
Quod cum nullum sanae mentis fidelium tenere, vel maxime nullum omnino in quocumque clero constitutum, ac multo magis episcoporum, audere deceat; monstri simile est ipsos episcopos talia scandala cogitare et turpitudinem matris Ecclesiae, si quam putant in hoc negotio esse, contra praeceptum legis et omnium Scripturarum nimis irreverenter cum ipsa ipsorum turpitudine et periculo non vereri detegere, quamquam nulla sit in hoc nisi in errore ipsorum illorum turpitudo Ecclesiae.
PL 3, 1185Bこのようなことを、健全な思慮をもつ信徒の誰ひとりとして抱くべきではなく、いかなる聖職にある者であれ、まして司教たちであればなおのこと、あえてすべきではないのだが、司教たち自身がこのようなつまずきを思い巡らし、母なる教会の恥辱——もしこの件にそのようなものがあると彼らが思うならば——を、律法とすべての聖典の命令に反してあまりにも不敬に、自分自身の恥辱と危険とともに恐れることなく暴き立てるとは、怪物じみたことである。もっとも、この件における教会の恥辱というものは、ほかならぬ彼ら自身の誤りのうちにあるものを除いては、何もないのだが。
Itaque deterius delinquitur ab hominibus ejusmodi, si id quod in observatione antiquissima ab iis tamquam non recte fiat reprehenditur, et ab his qui ante nos fuerunt, tum etiam a nobis recte observatum esse et observari manifeste ac fortiter ostendatur; ita ut etsi paribus argumentis ex utraque parte congrederemur, tamen quia non poterat id quod innovabatur sine dissensione fratrum et damno ecclesiastico consistere, utique non debeat contra fas, quod aiunt, et nefas, id est contra bonum et aequum, Ecclesiae matri quasi macula temere infligi, eisque qui hoc attentarent audaciae hujus atque impietatis ignominia merito deberet adscribi.
PL 3, 1185Cかくして、このような人々によっていっそう重い罪が犯されることになる——もし、彼らによっていと古き遵守のうちであたかも正しくないことのように非難されるものが、我々に先立つ人々によっても、そして我々によってもまた、正しく遵守されてきたし、遵守されていることが明白かつ力強く示されるならば。そしてそれゆえに、たとえ我々が双方から対等な論拠をもって渡り合ったとしても、新しくされようとしていたことは兄弟たちの不和と教会への損失なしには成り立ちえなかったのだから、当然、いわゆる「是」と「非」、すなわち善と公正とに反して、母なる教会にあたかも染みのようなものを軽々しく負わせるべきではなく、これを企てた者たちには、この大胆さと不敬との恥辱こそがふさわしく帰せられるべきである。
Sed quoniam non est in nostra potestate ut secundum praeceptum Apostoli (I Cor. I, 10) idipsum dicamus omnes, neve sint in nobis schismata; tamen in quantum possumus connitimur hujus tractatus statum demonstrare, et turbulentis hominibus ut vel nunc suum negotium agere incipiant persuadere, consecuturis plurimum etiam nobis, si hoc quoque consilio sano tandem voluerint adquiescere.
PL 3, 1185Cしかし、使徒の教え(一コリント1:10)に従って我々がみな同じことを言い、我々のうちに分裂がないようにすることは、我々の力の及ぶところではないので、それでも我々は、できる限りにおいて、この論考の主題を示そうと努め、また、騒がしい人々に対して、せめて今からでも自分のなすべきことに取りかかるよう説得しようと努めている。もし彼らがこの健全な勧告にもついに従おうとするならば、我々自身も大いに益を得ることになろう。
Et ideo quaecumque sanctarum Scripturarum ad hanc partem pertinentia sunt capitula necessario in unum congeremus, et quae videntur esse diversa aut varia, quantum poterit, manifeste inter se conglutinabimus, et utilitatem ac commodum singulorum pro mediocritate nostra examinabimus, ut accendi in Ecclesia formam et consuetudinem saluberrimam atque pacificam universis fratribus insinuemus.
PL 3, 1186Aそれゆえ、聖典のうちこの主題に関わる章句をことごとく必要に応じて一つに集め、異なって見える、あるいは多様に見えるものを、できる限り明らかに互いに結び合わせ、我々の乏しい力に応じて個々の有用性と益とを吟味し、そうして、この上なく健全で平和的な形と慣行とが教会において燃え立てられるということを、すべての兄弟たちに知らせようと思う。
Caput II
第II章PL 3, 1186AIgitur aggredientibus tractatum salutaris et novi, hoc est spiritalis et evangelici Baptismatis, in primis occurrit notissima omnibus praedicatio celebrata atque coepta ab Joanne Baptista, qui aliquantum desciscens a lege, id est Moysis antiquissimo baptismate, et viam novae et verae gratiae praesternens, et baptismate quod interim exercebat aquae et poenitentiae sensim aures Judaeorum praeveniebat et occupabat spiritalis Baptismatis futuri annuntiatione, adhortans eos et dicens: Qui post me venit fortior me est, cujus ego non sum dignus corrigiam calceamenti solvere.
PL 3, 1186Aさて、救いをもたらす新しきもの、すなわち霊的で福音的な洗礼についての論考に取りかかる我々にまず現れるのは、洗礼者ヨハネによって行われ始められた、誰もが知るあの宣教である。彼は律法から、すなわちモーセのいと古き洗礼から、いくぶんか離れつつ、新しく真実な恩寵の道を整え、その間おこなっていた水と悔い改めの洗礼でもって、来たるべき霊的な洗礼の告知により、次第にユダヤ人たちの耳に先んじてこれを占めていった。そして彼らに勧めて言った。「私の後に来る方は、私よりも強い方である。私はその方の履物の紐を解く値打ちさえない。」
Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni (Matth. III, 11; Marc. I, 7; Luc. III, 16; Joan. I, 27) . Propter quod nobis quoque hujus sermonis orsus hinc incipere debebit.
PL 3, 1186B「その方は汝らに聖なる霊と火とをもって洗礼を授けるであろう」(マタイ3:11、マルコ1:7、ルカ3:16、ヨハネ1:27)。それゆえ、我々にとってもまた、この論述の始まりはここから始められるべきである。
Nam et Dominus hanc eamdem vocem Joannis post suam resurrectionem in Actis Apostolorum confirmans, praecepit eis ab Hierosolymis non discedere, sed expectare illam promissionem Patris quam audistis a me: quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto, non post multos hos dies (Act. I, 4, 5) .
PL 3, 1186Bけだし主もまた、使徒行伝において、ヨハネのこの同じ言葉をご自身の復活ののちに確証し、彼らに、エルサレムから離れず、「汝らが私から聞いた、あの父の約束を待つように。ヨハネは水をもって洗礼を授けたが、汝らは幾日も経ずして聖なる霊をもって洗礼を授けられるであろう」(使徒言行録1:4-5)と命じられた。
Itemque Petrus eadem verba Domini percensuit, rationem pro se apud Apostolos reddens dicendo: Cum autem inciperem loqui ego, irruit Spiritus sanctus super eos, sicut et super nos in principio; et recordatus sum sermonem Domini sicut dicebat: Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto.
PL 3, 1186Cまた同様に、ペトロも主のこの同じ言葉を仔細に思い起こしつつ、使徒たちの前で自らのために釈明して、こう言った。「さて、私が語り始めたとき、聖なる霊が彼らの上に降った。ちょうど初めに我々の上に降ったのと同じように。そして私は、主が言われたとおりの言葉を思い出した。『ヨハネは水をもって洗礼を授けたが、汝らは聖なる霊をもって洗礼を授けられるであろう』と。」
Si ergo aequale donum dedit eis sicut et nobis credentibus Dominum Jesum Christum, ego quis eram, qui possem prohibere Domino (Act. XI, 15-17) ?
PL 3, 1186C「もし神が、我々が主イエス・キリストを信じたときに与えられたのと等しい賜物を彼らにも与えられたのであれば、私は何者であって、主を妨げることができたであろうか」(使徒言行録11:15-17)。
Et iterum: Viri fratres, scitis quia a diebus antiquis in nobis Deus elegit per os meum audire Gentes verbum Evangelii, et credere: et qui corda novit Deus testimonium perhibuit, dans eis Spiritum sanctum sicut et nobis (Act. XV, 7, 8) .
PL 3, 1186Cまた再び〔ペトロは言った〕。「兄弟である方々よ、汝らは知っている、古き日々より、神が我々のあいだで、諸国民が私の口を通して福音の言葉を聞き、信じるようにとお選びになったということを。そして、心をご存じである神は、彼らにも我々と同じように聖なる霊を与えることによって、証言を与えられた」(使徒言行録15:7-8)。
Ac propterea hujus sententiae quae sit vis et potestas, considerare debemus. Ait enim Dominus eis qui postmodum baptizari haberent, quia crederent baptizandos esse, non quemadmodum a se in aqua in poenitentiam, sed in Spiritu sancto.
PL 3, 1186Cそしてそれゆえに、我々はこの言葉がいかなる力と意味とを持つかを考えなければならない。けだし主は、のちに洗礼を受けることになる者たちに、彼らが洗礼を受けるべきなのは、ヨハネが自ら〔a se は文法上は主を指しうるが、in aqua in poenitentiam がヨハネの洗礼の定式であることからヨハネと取った〕水によって悔い改めへと授けたようにではなく、聖なる霊においてであると信じるようにと告げられたのである。
De qua praedicatione cum utique nemo nostrum possit ambigere, manifestum est qua ratione homines in Spiritu sancto baptizati sint.
PL 3, 1186Dこの宣教について、我々のうち誰ひとりとして疑いえないのは当然であるから、どのような理によって人々が聖なる霊において洗礼を受けたのかは明らかである。
Nam et proprie in ipso solo sancto Spiritu baptizati sunt qui crediderunt, quia Joannes discrevit et dixit, dicens se quidem in aqua baptizare, venturum autem qui in Spiritu sancto baptizet gratia et virtute Dei sunt et hoc et occulta largiente et operante, nihilominus autem etiam in Baptismate spiritus et aquae, praeterea etiam in Baptismate spiritus in sanguine proprio uniuscujusque, sicut declarant nobis sanctae Scripturae, quarum per singula quaeque eorum quae enarrabimus afferemus perspicuas probationes.
PL 3, 1187Aけだし、信じた者たちはまさしくその聖なる霊のみにおいて洗礼を受けたのである。なぜなら、ヨハネは区別してこう言ったからである——自分は水において洗礼を授けるが、来たるべき方は聖なる霊において洗礼を授けるであろう、と。これらのことは神の恩寵と力とによるのであり、〔神が〕これをも隠れた事どもをも与え、働きたまうことによるのである〔gratia et virtute Dei sunt 以下は構文が崩れているらしく、et hoc et occulta をともに与え働くことの目的語と取った〕。とはいえ、同様に霊と水との洗礼においても、さらにまた、各人自身の血における霊の洗礼においても〔同様である〕〔この後段は主動詞を欠き、本文が崩れているらしい。血の洗礼への言及を補って訳した〕。聖なる聖典が我々に示すとおりであり、それらについて、我々が語ろうとすることの一つ一つについて、明白な証明を差し出すことにしよう。
Caput III
第III章PL 3, 1187AAd quae forte tu, qui novum quid inducis, continuo impatienter respondeas, ut soles, dixisse in Evangelio Dominum: Nisi quis denuo natus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum coelorum (Joan. III, 3, 5) .
PL 3, 1187Aこれに対しておそらくお前は、何か新奇なことを持ち込む者として、いつものように、たちどころに苛立ってこう答えるだろう——主は福音書の中で、「人は水と霊とによって新たに生まれなければ、天の国に入ることはできない」(ヨハネ3:3、5)と言われた、と。
Ex quo manifeste apparet, illi Baptisma solum prodesse, cui possit etiam Spiritus sanctus inesse: super ipsum enim Dominum, cum baptizaretur, Spiritum sanctum descendisse, factumque ejus atque dictum pariter congruere, nec alia ulla ratione mysterium istud posse consistere.
PL 3, 1187Bそのことから明らかになるのは、洗礼が益となるのは、聖なる霊もまたその人のうちに宿りうる者に対してのみである、ということである。すなわち、主御自身が洗礼を受けられたとき、聖なる霊がその上に降り、主の業と言葉とが等しく符合したのであって、この秘義はほかのいかなる仕方によっても成り立ちえないのである。
Cui responso nemo nostrum adeo ita insanus reperitur aut contumax, ut audeat contra fas aut contra verum contradicere; scilicet rebus integris et omni modo ita in Ecclesia gerundis et secundum disciplinae ordinem perpetuo a nobis observandis.
PL 3, 1187Bこの答えに対して、我々のうちの誰ひとりとして、道理に反し、あるいは真理に反して逆らおうとするほど狂気じみた者も、強情な者も見出されない。すなわち、事柄が損なわれることなく、教会においてあらゆる仕方でそのように行われ、規律の秩序に従って我々によって常に守られるべきである、ということである。
Sed si in eodem Novo Testamento haec quae in isto negotio deprehendimus adunata, nonnumquam reperiantur quodam modo divisa ac separata et proinde disposita atque si sint singula; videamus utrum possint esse aliquando etiam singulariter solitaria, quasi non sint mutila, sed tamquam integra atque perfecta.
PL 3, 1187Bしかし、もし同じ新約聖書のうちに、この件で我々が結び合わされていると見て取ったこれらのことが、ある箇所ではある仕方で分かたれ、切り離され、それゆえあたかも個々別々のものであるかのように配置されて見出されるとすれば——それらが時として単独で、それだけで成り立つこともありうるかどうかを、欠けたものとしてではなく、あたかも全き完全なものであるかのように、我々は見てみようではないか。
Nam cum per manus impositionem episcopi datur unicuique credenti Spiritus sanctus, sicut Apostoli circa Samaritanos post Philippi Baptisma manum eis imponendo fecerunt, et hac ratione Spiritum sanctum in eos contulerunt (quod ut fieri posset, ipsi pro eis oraverunt; nondum enim super quemquam eorum descenderat Spiritus, tantum autem baptizati erant in nomine Domini Jesu) Dominus quoque noster post resurrectionem, cum insufflasset et dixisset Apostolis suis: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22) , ita demum largitus eis Spiritum sanctum.
PL 3, 1187Cというのは、司教の按手によって、信じる各人に聖なる霊が与えられるのは、使徒たちがフィリポによる洗礼ののち、サマリアの人々に手を置いてそうしたのと同じだからである。彼らはこのようにして聖なる霊を彼らにもたらした(それが起こりうるように、使徒たち自身が彼らのために祈ったのである。というのは、聖なる霊はまだ彼らの誰の上にも降っておらず、ただ主イエスの名において洗礼を受けていたにすぎなかったからである)。我々の主もまた、復活ののち、御自分の使徒たちに息を吹きかけて、「聖なる霊を受けよ」(ヨハネ20:22)と言われ、こうしてついに彼らに聖なる霊を授けられたのである。
Caput IV
第IV章PL 3, 1187CCum ita invenitur, quid tibi, frater, videtur? Si quis non ab episcopo baptizatus, ita ut si in continenti etiam manus ei imponatur, priusquam tamen accipiat Spiritum sanctum fuerit defunctus, utrum censeas salutem percepisse eum, nec ne: quoniam quidem et ipsi Apostoli et discipuli, qui etiam alios baptizabant, qui etiam a Domino baptizati, non statim Spiritum sanctum acceperint qui nondum erat, quia Jesus nondum fuerat clarificatus (Joan. VII, 39) : sed post resurrectionem ejus nec modicum intervallum temporis quo id gestum est, intercesserit.
PL 3, 1187Cかくしてそのように見出されるのだから、兄弟よ、お前にはどう思われるか。もし誰かが司教によってではなく洗礼を受け、たとえただちに手を置かれたとしても、聖なる霊を受ける前に死んでしまったとすれば、その者が救いを得たとお前は考えるのか、それとも考えないのか。というのも、使徒たちや弟子たち自身、すなわち他の者たちに洗礼を授けてもいた者たち、そして主御自身によって洗礼を受けた者たちでさえも、聖なる霊をただちには受けなかったからである。聖なる霊はまだ存在していなかった、イエスがまだ栄光を受けておられなかったからである(ヨハネ7:39)。しかし主の復活の後には、それがなされるまでに、わずかな時間の隔たりさえも置かれなかった。
Sicuti et cum baptizati sunt a Philippo Samaritani, donec Samariam rogati ab Hierusalem Apostoli descenderent ad illos, ut eis manum imponerent et Spiritum sanctum per manus impositionem in eos conferrent: quoniam illo intervallo temporis aliquis eorum non adeptus Spiritum sanctum, morte potuit intercipi, et defraudatus gratia Spiritus sancti defungi.
PL 3, 1188Aちょうど、サマリアの人々がフィリポによって洗礼を受けたときも同様である。すなわち、請われた使徒たちがエルサレムからサマリアへ、彼らのもとに下って来て手を置き、按手によって聖なる霊を彼らにもたらすまでのあいだ——その時間の隔たりのうちに、彼らのうちの誰かが聖なる霊を得ないまま死によって奪い去られ、聖なる霊の恩寵を奪われたまま世を去ることもありえたのである。
Quod hodierna quoque die non potest dubitari esse usitatum et evenire solitum, ut plerique post Baptisma sine impositione manus episcopi de saeculo exeant, et tamen pro perfectis fidelibus habentur.
PL 3, 1188Aそしてこのことは今日もなお日常に起こり、慣わしとなっていることであって、疑いえない。すなわち、多くの者が洗礼の後、司教の按手を受けないままこの世を去りながらも、なお全き信徒として扱われているのである。
Sicuti Aethiops eunuchus cum rediret ab Hierusalem et legeret prophetam Esaiam et haesitarat, suggerente Spiritu, audita veritate a Philippo diacono credidit et baptizatus est (Act. VIII) : et cum ascendisset de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et non vidit eum jam nunc amplius eunuchus.
PL 3, 1188Bちょうど、エチオピア人の宦官が、エルサレムから帰る途中、預言者イザヤを読みながら思い惑っていたときのようにである。霊に促され、助祭フィリポから真理を聞くと、彼は信じて洗礼を受けた(使徒8)。そして水から上がると、主の霊がフィリポを連れ去り、宦官はもはや彼を見なかった。
Abibat enim viam suam gaudens quoniam, ut animadvertis, imposita ei manus non est ab episcopo ut Spiritum sanctum acciperet.
PL 3, 1188B宦官は喜びながら自分の道を去って行った。お前も気づいているとおり、聖なる霊を受けるための按手を司教から受けることはなかったのに、である。
Quod si hoc admittis et salutare esse credis, nec opinioni omnium fidelium refragaris, necesse est confitearis, proinde autem atque que hoc latius tractatu procedit, etiam illud aliud latius posse consistere: id est, ut per solam manus impositionem episcopi, quia Baptisma in nomine Jesu Christi Domini nostri praecessit, possit alio homini poenitenti atque credenti etiam Spiritus sanctus tribui; quoniam eos qui in Christum credituri essent, Scriptura sancta praedixit: Oportere in Spiritu baptizari: ita ut et hi quoque non videantur minus aliquid habere quam illi qui perfecti sunt christiani, ne necesse sit quaeri quale illud baptisma fuerit quod in nomine Jesu Christi sunt consecuti.
PL 3, 1188Bもしお前がこれを認め、救いをもたらすものと信じ、すべての信徒の見解に逆らわないのであれば、必ず認めねばならない——ちょうどこの議論がより広く進んでいくのと同様に〔底本は atque que。que は重複と見て atque と読んだ〕、次のこともまた、より広く成り立ちうるということを。すなわち、洗礼が我々の主イエス・キリストの名において先立って行われている以上、司教の按手のみによって、悔い改めて信じる別の人にも聖なる霊が与えられうる、ということである。なぜなら、聖典は、やがてキリストを信じるようになる者たちについて、「霊において洗礼を受けなければならない」とあらかじめ告げていたからである。こうして、この者たちもまた、全き者とされたキリスト教徒たちに比べて何ら劣るところがないように見えるのであり、彼らが主イエス・キリストの名において得たその洗礼がいかなるものであったかを問う必要も生じないのである。
Nisi forte in illo quoque superiore tractatu circa eos qui tantummodo in nomine Christi Jesu baptizati fuerint, statuas etiam sine Spiritu sancto posse salvos fieri, aut non hac sola ratione, sed si per manus impositionem episcopi Spiritum sanctum consuesse praestari, aut etiam non episcopum dicas Spiritum sanctum solitum esse largiri.
PL 3, 1188Cただし、もしや、先の議論においてもすでに、キリスト・イエスの名においてのみ洗礼を受けた者たちについて、聖なる霊なしでも救われうるとお前が定めるのでない限り。あるいは、それだけの理由によるのではなく、司教の按手によって聖なる霊が与えられるのが常であるとするのでない限り。あるいはまた、司教でない者が聖なる霊を授けるのを常とする、とお前が言うのでない限り。
Caput V
第V章PL 3, 1189AQuod si ita est, et potest aliquid horum eveniens salutem homini credenti non praeripere, tu quoque ipse annuis quoniam modo dimidiatum et non ut contendis, consummatum mysterium fidei, qua necessitas intervenit, salutem adimere non posse credenti et poenitenti homini.
PL 3, 1189Aもしそうであるなら、そしてこれらの出来事のいずれかが起こっても、信じる人間から救いを奪い去ることができないのであれば、お前自身もまた、必要が介在する場合には、信仰の秘義が——お前が言い張るような完全なものではなく、ただ半ばのものであっても——信じて悔いる人間から救いを奪うことはできない、と認めているのである。
Aut si dicis hujusmodi hominem salvum non posse fieri, omnibus episcopis salutem adimimus, quos ita periculis quam certissimis astringis ut omnibus hominibus qui sub cura eorum agunt, et hac atque illac dispersis regionibus ipsorum infirmantur, per semetipsos subvenire debeant; quia caeteri homines minores clericis qui periclitantur, hoc idem praestare non possint: ne sanguis eorum qui vacui de saeculo exisse videbuntur, de manu episcoporum necesse habeat requiri.
PL 3, 1189Aあるいは、このような人間は救われ得ないと言うのであれば、我々はすべての司教から救いを奪うことになる。お前は彼らを、これ以上ないほど確実な数々の危険に縛りつけ、その監督下にあってあちこちの地方に散らばり、病み臥している人々すべてに、自ら赴いて助けねばならないようにしているからである。聖職者に劣る他の人々は、危険にさらされている者たちに同じことを施すことができないからである。それは、この世から空しく去ったと見える者たちの血が、司教たちの手から求められねばならなくなることのないようにするためである。
Porro autem, ut non ignoratis, credentibus hominibus invenitur Spiritus sanctus a Domino datus sine Baptismate aquae, sicut Actis Apostolorum continetur in hunc modum: Adhuc loquente Petro verba haec, irruit Spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum: et obstupefacti sunt qui erant ex circumcisione fideles quotquot simul venerant cum Petro, quia et super Gentes donum Spiritus sancti effusum est.
PL 3, 1189Aしかも、諸君も知らないわけではないだろうが、水の洗礼なしに、信じる人々に主から聖なる霊が与えられていることが見出される。使徒行伝には次のように記されている。「ペトロがまだこれらの言葉を語っているときに、聖なる霊が、その言葉を聞いていたすべての者の上に突如として降った。割礼から来た信仰者たちで、ペトロと共に来ていた者は皆、驚いた。諸国民の上にも聖なる霊の賜物が注がれたからである。
Audiebant enim eos loquentes linguis suis, et magnificabant Deum. Tunc respondit Petrus: Numquid aliquis aquam prohibere potest ut non baptizentur isti qui Spiritum sanctum acceperunt sicut et nos? Et praecepit eos baptizari in nomine Jesu Christi (Act. X, 44-48) .
PL 3, 1189B彼らが異言で語り、神を讃えるのを聞いていたからである。そのときペトロは答えて、『我々と同じように聖なる霊を受けたこの者たちが、水によって洗礼を受けることを妨げうる者があろうか』と言い、彼らがイエス・キリストの名において洗礼を受けるよう命じた」(使徒言行録10:44-48)。
Sicut etiam idem Petrus postmodum de eisdem Gentibus plenissime docuit nos dicens: Et nihil discrevit inter nos et ipsos, fide emundatis cordibus eorum (Act. XV, 9) .
PL 3, 1189B同じように、かの同じペトロは、後にこれらの諸国民について我々に最も詳らかに教えて、こう言った。「彼らと我々との間に何の分け隔てもしなかった、信仰によって彼らの心を清めたのであるから」(使徒言行録15:9)。
Atque hoc non erit dubium in Spiritu sancto homines posse sine aqua baptizari, sicut animadversis baptizatos hos prius quam aqua baptizarentur, ut satisfieret et Joannis et ipsius Domini praedicationibus: quandoquidem et sine manus impositione Apostolorum et sine lavacro, quod postea adepti sunt, gratiam repromissionis acceperint: et sic paulo ante emundatis cordibus eorum, Deus per fidem ipsorum etiam remissionem peccatorum simul eis largitus sit, ut hoc solum eis Baptisma subsequens praestiterit, ut invocationem quoque nominis Jesu Christi acciperent, ne quid eis deesse videretur ad integritatem ministerii et fidei.
PL 3, 1189Bそしてこれは疑いないであろう——人は水なしに聖なる霊のうちに洗礼を受けうる、と。彼らが水によって洗礼を受けるより前に、すでに洗礼を受けていたと見て取られたのと同様である〔底本は animadversis。非人称的に取ったが、animadvertis(お前が見て取るとおり)とも読める〕。それは、ヨハネの預言と主ご自身の預言とが満たされるためであった。なぜなら、彼らは使徒たちの按手なしに、また後になって受けた洗いの水なしに、約束の恩寵を受けたからである。こうして、少し前に彼らの心が清められていたので、神は彼らの信仰によって罪の赦しをも同時に彼らに与え給うた。それゆえ、その後に続く洗礼が彼らに施したのはただ一つ、イエス・キリストの御名の呼び求めを彼らが受け取ることだけであった。それは、務めと信仰の全きことに何も欠けたところがあると見えることのないようにするためである。
Caput VI
第VI章PL 3, 1189CQuod etiam e contrario latere tractatus hujus sunt consecuti ipsi illi discipuli Domini nostri, super quos jampridem baptizatos postremo die Pentecostes supervenit Spiritus sanctus, voluntate Dei quidem, non sua sponte coelo lapsus, sed ad hoc ipsum munus effusum sedet super unumquemque eorum, cum justi jampridem, ut diximus, Baptismate Domini fuissent baptizati, sicut et ipsi Apostoli, qui tamen omnes Dominum nocte qua apprehensus est deseruisse inveniuntur: et ille ipse qui gloriatus est perseveraturum se in sua fide Petrus et adversus ipsius Domini praedictum obstinatissime repugnavit, postremo tamen tum ipsum negavit; ut hac ratione ostenderetur nobis quae medio tempore quoquo modo contraxerant delicta, eadem haec in eis fide postmodum sincera per Baptisma Spiritus sancti non dubie esse dimissa.
PL 3, 1189Cこのことは、この論の逆の側からもまた、我々の主のまさにその弟子たち自身が得たところである。彼らはすでに以前に洗礼を受けていたが、五旬節の最後の日、聖なる霊が彼らの上に降ったのである。それは確かに神の御旨によるのであって、聖なる霊がおのずから天から落ちてきたのではなく、まさにこの務めのために注がれ、彼らひとりひとりの上にとどまった。彼らは、既に述べたとおり、義人として、すでに主の洗礼によって洗礼を受けていたのであるが——使徒たち自身がそうであったように——それでも皆、主が捕らえられた夜に主を見捨てたことが知られている。そして、自分の信仰にとどまり続けると誇っていたあのペトロ自身も、主ご自身の予告に対してきわめて頑迷に抗いながら、最後にはまさにその主を否んだのであった。これによって我々に示されたのは、彼らがその間にどのようにしてか犯した罪が、その後彼らの信仰が誠実なものとなったとき、聖なる霊の洗礼によって疑いなく赦された、ということである。
Nec ulla, ut puto, alia ex causa Apostoli his quos in Spiritu sancto alloquebantur, praeceperant ut in nomine Christi Jesu baptizarentur, nisi quia virtus nominis Jesu super quemcumque hominum Baptismate invocata, ad salutem assequendam non modicam praerogativam ei qui baptizaretur praestare posset, sicuti Petrus in Actis Apostolorum enarrat dicens: Nec enim aliud est nomen sub coelo quod datum est hominibus, in quo oportet salvos fieri nos (Act. IV, 12) .
PL 3, 1190A私が思うに、使徒たちが、聖なる霊のうちに語りかけていた人々に、キリスト・イエスの名において洗礼を受けるよう命じたのは、他のどんな理由によるのでもなく、ただ、イエスの名の力が、誰であれ人の上に洗礼において呼び求められるとき、洗礼を受ける者に救いを得るための少なからぬ特権を与えることができたからである。ちょうどペトロが使徒行伝の中でこう語っているとおりである。「天の下でこのほかに、人間に与えられ、その名によって我々が救われねばならないような名は無いからである」(使徒言行録4:12)。
Sicut etiam apostolus Paulus aperit ostendens quia Deus exaltavit Jesum Dominum nostrum, et donavit illi nomen ad hoc ut sit super omne nomen; ut in nomine Jesu omnes genua curvent coelestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus est Jesus in gloria Patris (Philip. II, 9-11) .
PL 3, 1190B同様に、使徒パウロもまた、次のことを明らかに示している。「神は我々の主イエスを高く上げ、あらゆる名にまさる名を彼にお与えになった。それはイエスの名において、天にあるもの、地にあるもの、地の下にあるものが皆膝を屈め、すべての舌が、イエスは父の栄光のうちに主にいますと告白するためである」(フィリピ2:9-11)。
Et ille in quo cum baptizaretur, invocatum esset in nomine Jesu, licet in aliquo errore consequeretur, tamen quandoque non prohiberetur rectum sapere, et errorem suum corrigere, et ad Ecclesiam et ad episcopum venire, et sinceriter confiteri Jesum nostrum coram hominibus; ut tunc cum ab episcopo ei manus imponeretur, etiam Spiritum sanctum acciperet, nec invocationem illam pristinam nominis Jesu amitteret, quam nemini nostrum licet damnare, quum haec nuda et singularis si in errore sit constituta, non posset ad salutem praestandam sufficere: ne hac ratione etiam Ethnicos et haereticos abutentes nomen Jesu, credamus ad salutem sine vera re atque integra posse pervenire.
PL 3, 1190Bそして、洗礼を受けたときにイエスの名が呼び求められていたその者は、たとえ何らかの誤りのうちにあってそれを得ていたとしても、いつか正しく考えるようになり、自らの誤りを正し、教会へ、そして司教のもとへ来て、人々の前で我々のイエスを誠実に告白することを妨げられはしない。それは、司教によって彼に按手がなされるそのときに、彼が聖なる霊をも受け、あの以前のイエスの御名の呼び求めを失うことのないためである。その呼び求めを、我々の誰も断罪してはならない。とはいえ、それが裸のまま、単独で、誤りのうちに据えられているならば、救いをもたらすには十分でありえない。この理屈によって、イエスの名を悪用する異教徒や異端者たちまでもが、真にして全きものなしに救いに至りうる、と我々が信じることのないようにするためである。
Quam tamen invocationem nominis Jesu correctione erroris et agnitione fidei veritatis, et abscisa omni labe praeteritae conversationis, mysterio Dei circa ejusmodi homines rite perpetratam, locum quem habitura non erat, obtinere, et postremo in fide recta et ad integritatem signi praestandam non obesse, supplemento ejus quod deerat accedente, perquam utile est credere, et tot annorum totque ecclesiarum itemque Apostolorum et episcoporum auctoritati cum bona ratione acquiescere: cum sit maximum incommodum ac dispendium sanctissimae matris Ecclesiae, adversus prisca consulta post tot saeculorum tantam seriem nunc primum repente ac sine ratione insurgere.
PL 3, 1190Cしかし、そのイエスの御名の呼び求めは——誤りの訂正と真理の信仰の承認とによって、また過去の生き方のあらゆる汚れが断ち切られることによって、このような人々をめぐる神の秘義によって正しく成し遂げられたのであるから——本来持つはずのなかった地位を得るのであり、そして最後には、欠けていたものが補われることで、正しい信仰のうちにあってしるしの全きことを示すのに妨げとはならない、と信じることは大いに有益である。そしてまた、これほど多くの年月と、これほど多くの教会、さらに使徒たちや司教たちの権威とに、正当な理由をもって静かに従うこともまた有益である。いとも聖なる母なる教会にとって、これほど多くの世の、これほど長い連なりを経た後になって今初めて、突然かつ理由もなく古来の決定に逆らって立ち上がることは、この上ない不都合であり損失であるからである。
Nec enim propter aliud Petrus qui jam fuerat baptizatus, et quid sentiret de Domino ab ipso Domino erat interrogatus, et veritate revelationis Patris coelestis in cum collocata, quod Dominus noster non solum Christus, verum etiam Filius Dei vivi esset confessus (Matth. XVI, 16) , postmodum eidem Christo praedicanti de sua passione refragatus esse monstratus est, et propterea Satanas dici ostensus est (Ibid. v. 3) ; nisi quia futurum erat ut quidam, tametsi variantes in sententia propria et claudicantes aliquando in fide atque doctrina, cum in nomine Jesu baptizarentur, tamen si intervallo quodam temporis recorrigere id potuissent, non propterea a salute exciderent, sed quandoque resipuissent, integram spem salutis poenitendo obtinerent; praesertim cum Spiritum sanctum quo baptizari unusquisque hominum debet, acciperent, aliquid tale designassent; sicuti non solum Petrum hoc passum esse in Evangelio deprehendimus, verum universos quoque discipulos, quibus jam Baptizatis postea Dominus ait, quia vos omnes scandalizabimini in me (Marc. XIV, 27) ; qui omnes, ut animadvertimus, correcta fide sua post resurrectionem Domini in Spiritu sancto sunt baptizati: ut non immerito hodie quoque credamus homines correctos a pristino errore, in Spiritu sancto posse baptizari, qui cum aqua baptizarentur in nomine Domini aliquod scabram habuissent fidem; quoniam multum interest utrum in totum quis non sit baptizatus in nomine Domini nostri Jesu Christi, an vero in aliquo claudicet cum baptizatur Baptismate aquae, quod minus est, dummodo postea constet in veritate sincera fides in Baptismate spiritus, quod non dubie majus est.
PL 3, 1191Aペトロは——すでに洗礼を受けていた者であり、主について何を思うかと主ご自身から問われ、天の父の啓示の真理が彼の内に据えられて、我々の主はキリストであるだけでなく生ける神の子でもあると告白した者であったが(マタイ16:16)——その後、自らの受難について語るキリストに逆らったことが示され、それゆえサタンと呼ばれることが示されたのは(マタイ16:3)〔ミーニュ版の箇所表示のまま。サタンと呼ばれるのはマタイ16:23である〕、ほかでもない、次のことが将来起こるはずだったからにほかならない。すなわち、ある人々は、自分自身の判断において揺れ動き、信仰と教えにおいて時にふらつくことがあっても、イエスの名において洗礼を受けていたならば、ある期間を経て自らを正すことができた場合、そのために救いから脱落することはなく、いつか立ち直ったときには悔い改めることによって救いの全き希望を得るであろう、ということである。とりわけ、すべての人間がそれによって洗礼を受けねばならない聖なる霊を彼らが受けるとき、彼らはこのようなことを示していたのである。ペトロだけがこのことを福音書の中で経験したのではなく、すべての弟子たちも同様であったと我々は知る。彼らはすでに洗礼を受けていたのに、その後、主は彼らにこう言われた。「汝らは皆、私につまずくであろう」(マルコ14:27)。彼ら全員は、我々が見て取るとおり、主の復活の後、自分たちの信仰が正されたとき、聖なる霊において洗礼を受けたのである。こうして、今日もまた、以前の誤りから正された人々が聖なる霊において洗礼を受けうると我々が信じるのは、理由のないことではない——彼らは主の名において水によって洗礼を受けたとき、いくらか不完全な信仰を抱いていたとしても。なぜなら、ある人が我々の主イエス・キリストの名においてまったく洗礼を受けていないのか、それとも、より小なるものである水の洗礼を受ける際に何らかの点でふらついているだけなのかは、大きな違いだからである。ただし、その後において、疑いなくより大なるものである霊の洗礼における誠実な信仰が、真理のうちに堅く立つならば、の話である。
Caput VII
第VII章PL 3, 1191CNec aestimes huic tractatui contrarium esse quod dixit Dominus: Ite, docete Gentes, tinguite eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. (Matt. XXVIII, 19) .
PL 3, 1191Cまた、主が「行け、諸国民を教えよ、彼らを父と子と聖なる霊の名において浸せ」(マタイ28:19)と言われたことが、この論説に反すると、お前は考えてはならない。
Quia cum hoc verum et rectum et omnibus modis in Ecclesia observandum sit, et observari quoque solitum sit, tamen considerare oportet quod invocatio nominis Jesu non debet a nobis futilis videri propter venerationem et virtutem ipsius nominis: in quo nomine virtutes omnes solent fieri, et nonnumquam aliquae etiam ab hominibus extraneis.
PL 3, 1191Cなぜなら、これが真実であり正しく、あらゆる仕方で教会において守られるべきであり、また実際にいつも守られる慣わしであるとはいえ、それでもなお考えねばならないのは、イエスの名の呼び求めが、その名自体に対する崇敬とその力のゆえに、我々にとって空しいものと見なされてはならないということである。この名において、あらゆる力あるわざがなされるのを常とし、時には外部の者たちによってさえ、いくつかの業がなされることもあるからである。
Caeterum quo pertinent illa verba Christi, qui negaturum se esse dixit, nec nosse eos qui sibi in die judicii dicturi essent: Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes magnas fecimus, respondendo eis etiam cum jurejurando quia numquam cognovi vos; discedite a me qui operamini iniquitatem (Marc. XIV, 27) ; nisi ostenderetur nobis nonnumquam etiam ab his qui operarentur iniquitatem, posse per nimiam virtutem nominis Jesu etiam haec fieri? idcircoque debet invocatio haec nominis Jesu quasi initium quoddam mysterii Dominici commune nobis et caeteris omnibus accipi, quod possit postmodum residuis rebus impleri; alias non profutura talis invocatio cum sola permanserit, quia post mortem ejusmodi hominis non potest ei quidquam omnino adjici, vel suppleri aut in aliquo prodesse die judicii, cum illi a Domino nostro quae supra memoravimus coeperint exprobrari qui tamen universi hodie ut sibi his modis subveniant quibus supra ostendimus, non possunt ab ullo hominum tam dure tamque crudeliter prohiberi.
PL 3, 1191Cしかし、キリストのかの言葉は何のためにあるのか。すなわち、キリストご自身は、審判の日に自分に対して「主よ、主よ、我々はあなたの名によって預言し、あなたの名によって悪霊を追い出し、あなたの名によって大いなる力あるわざを行ったではありませんか」と言うであろう者たちを、拒み、知らないと言われた——誓いをもってさえ、彼らにこう答えられるのである、「私は汝らを決して知らなかった。不法を行う汝らよ、私から立ち去れ」と(マルコ14:27)〔ミーニュ版の箇所表示のまま。引用はマタイ7:22–23に当たる〕。この言葉は、不法を行う者たちによってさえも、時にはイエスの名の並外れた力によって、これらのことがなされうると我々に示すため以外の、何のためにあろうか。それゆえ、イエスのこの名の呼び求めは、いわば主の秘義の一つの初めとして、我々と他のすべての者に共通のものと受け取られるべきであり、それは後に残りの事柄によって満たされうるものである。そうでなければ、その呼び求めがそれだけにとどまるならば、何の益にもならないであろう。なぜなら、そのような人が死んだ後には、彼に何ものかを付け加えることも、補うことも、審判の日に何らかの点で役立てることも、もはや全くできないからである。その日には、我々が上に述べたことどもが、我々の主によって彼に責め立てられ始めるであろう。とはいえ、それらの者はみな今日〔qui の先行詞は定かでない。生きている者一般と取った〕、我々が上に示した仕方で自らを助けることを、いかなる人間によっても、これほど厳しく、これほど無慈悲に妨げられることはできないのである。
- ミーニュはマルコ14章27節と刷るが、引かれているのはマタイ7章22-23節の言葉である。
Caput VIII
第VIII章PL 3, 1192ASed ad haec, ut soles, contradices, opponendo nobis tunc cum baptizarentur integre ac recte discipulos ac non ut hos haereticos esse baptizatos: quod ex persona ipsorum et ejus qui baptizavit illos, sumas necesse est.
PL 3, 1192Aしかし、これに対してお前はいつものように反論し、弟子たちが洗礼を受けたときには完全にかつ正しく洗礼を受けたのであって、この異端者たちが洗礼を受けているようにではない、と我々に対して言い立てるであろう。お前は、そのことを、彼ら自身が何者であったか、また彼らに洗礼を授けた者が何者であったかということから、必然的に引き出さねばならないのである。
Et ideo nos ad propositionem hanc tuam non ut accusatores discipulorum Domini respondemus, sed sicuti compellimur; quia necesse est ubi et quando et quemadmodum unicuique nostrum salus sit praestita, rationibus investigemus.
PL 3, 1192Bそしてそれゆえ、我々はお前のこの主張に対して、主の弟子たちの告発者としてではなく、そうせざるを得ないがゆえに答えるのである。なぜなら、我々各人に救いがどこで、いつ、どのようにして与えられたのかを、道理によって究明することが必要だからである。
Namque natum esse Dominum nostrum et Christum esse eum multis rationibus a discipulis ejus non immerito credi videbatur, quod ex tribu Juda, quod ex genere David, quodque in civitate Bethleem fuisset natus; et quod pastoribus ab Angelis, quoniam Salvator illis natus esset eodem momento fuisset annuntiatus; quod in oriente visa ejus stella sollicitissime fuisset a magis requisitus et adoratus, et illustribus donis et insignibus muneribus honoratus; quod puer admodum in templo sedens cum legis doctoribus, prudenter et cum admiratione omnium disputasset; quod cum baptizaretur, ita ut nulli alii contigerat, coelis apertis descensione Spiritus sancti et super eum mansione, testimonio etiam Patris sui itemque Joannis Baptistae fuisset clarificatus; quod supra humanam mediocritatem corda et cogitationes universorum intelligeret, quod languores et vitia et valetudines cum potestate maxima curaret atque sanaret, quod remissiones peccatorum cum evidenti probatione praestaret, quod daemonia jussu expelleret, quod leprosos verbo mundaret, quod aquam in vinum convertendo convivium nuptiale admirabili laetitia amplificaret, quod caecis visionem restitueret aut indulgeret, quod doctrinam Patris cum omni fiducia assereret, quod in loco deserto de quinque panibus quinque millia hominum saturaret, quod reliquiae atque buccellae plusquam duodecim cophinos impleret, quod mortuos pro sua pietate passim suscitaret, quod ventis et mari ut quiescerent imperaret, quod super mare pedibus ambularet, quod virtutes omnes omnino perficeret.
PL 3, 1192Bというのも、我々の主が生まれ、彼がキリストであるということは、多くの理由から、その弟子たちによって当然のことながら信じられていたと思われるからである。すなわち、彼がユダの部族から、ダビデの家系から生まれ、ベツレヘムの都市において生まれたということ、また、救い主が彼らのために生まれたということが、その同じ瞬間に天使たちによって羊飼いたちに告げ知らされたということ、東方において彼の星が見られ、それによって彼が博士たち〔magi。マタイ2章で東方から来た者たちを本サイトでは「博士たち」と訳す〕により実に熱心に尋ね求められて拝され、輝かしい贈り物と際立った供え物とをもって敬われたということ、なお幼い子供でありながら神殿の中で律法の教師たちとともに座し、思慮深く、すべての者の驚嘆のうちに論じ合ったということ、洗礼を受けたとき、ほかの誰にも起こらなかったように、天が開け、聖なる霊が降ってその上にとどまり、また彼自身の父の証言と、同じく洗礼者ヨハネの証言とによっても明らかにされたということ、人間の凡庸さを超えてすべての人々の心と思いとを見抜いたということ、この上ない力をもって病弱と欠陥と病とを治療し癒やしたということ、明白な証明をもって罪の赦しを与えたということ、命令によって悪霊を追い出したということ、言葉によってらい病人たちを清めたということ、水をぶどう酒に変えることによって婚宴を驚くべき喜びで盛んにしたということ、盲人たちに視力を回復し、あるいは与えたということ、全き確信をもって父の教えを主張したということ、荒れた場所において五つのパンから五千人の人々を満腹させたということ、残ったパン屑と切れ端とが十二の籠以上に満ちたということ、その慈しみのゆえに至る所で死者たちを甦らせたということ、風と海とに静まるよう命じたということ、海の上を足で歩いたということ、あらゆる力あるわざをことごとく成し遂げたということ、である。
Caput IX
第IX章PL 3, 1192DQuibus rebus et hujusmodi compluribus factis ad claritatem ejus pertinentibus consequens esse videbatur ut quemadmodum Judaei de Christo sentiunt, quod tamen de Jesu Christo Domino nostro non credunt, ut etiam ipsi existimarent, ut talis et tantus nulla obita morte in aeternum perseveret, et regnum Israel et totius orbis in perpetuum quod non corriperetur possideret.
PL 3, 1192Dこれらの事柄、また彼〔キリスト〕の栄光にかかわるこの種の数多くの行いによって、次のことが当然のなりゆきであるように思われた。すなわち、ユダヤ人たちがキリストについて抱いている考え——もっとも彼らは、それを我々の主イエス・キリストについては信じていないのだが——それと同じ考えを、彼ら〔弟子たち〕自身もまた抱いていた、ということである。つまり、これほど偉大な方は、いかなる死をも経ることなく永遠に存続し、奪われることのないイスラエルと全世界の王国を、永久に領有するであろう、と。
Unde etiam Judaei ausi fuerunt eum rapere et in regnum unguere: quod quidem necesse habuit ille superfugere: ac propterea discipuli ejus arbitrabantur quod nulla alia ratione vitam aeternam his praestaturus esset, nisi primum ipse vitam hanc temporalem cum illa aeterna in se ipso continuasset.
PL 3, 1193Aそこから、ユダヤ人たちはあえて彼を捕らえ、王として油を注ごうとした。だが彼はこれを逃れねばならなかった。それゆえ彼の弟子たちは、彼がまずこの現世の命を、自らのうちであの永遠の命へと途切れなく継続させるのでなければ、他のいかなる仕方によっても彼らに永遠の命を与えることはできないだろう、と考えていた。
Denique cum conversarentur in Galilaea, dixit eis Jesus: Incipit Filius hominis tradi in manus hominum, et interficient eum, et post triduum resurget (Marc. IX, 30) . Et contristati sunt nimis, quia, sicuti diximus, longe diversum prius animis ac mente conceperant.
PL 3, 1193A実に、彼らがガリラヤに滞在していたとき、イエスは彼らにこう言った。「人の子は人々の手に引き渡されようとしている。彼らは彼を殺すであろう。そして三日の後に彼はよみがえるであろう」(マルコ9:30)。すると彼らは甚だしく悲しんだ。なぜなら、我々が述べたとおり、彼らは以前、心と思いのうちにこれとは大きく異なることを抱いていたからである。
Denique hic fuit etiam Judaeorum sermo contradictionis adversus eum, cum se ipse quidem doceret eos et futura annuntiaret; illi autem dicerent: Nos audivimus a lege quia Christus manet in aeternum: et quomodo tu dicis quia exaltari oportet filium hominis (Joan. XII, 34) ?
PL 3, 1193B実に、これもまた、彼に対するユダヤ人たちの反論の言葉であった。彼自身は彼らに教え、来たるべきことを告げ知らせていたのに、彼らはこう言った。「我々は律法から、キリストは永遠にとどまると聞いている。それなのに、あなたはどうして人の子は上げられねばならないと言うのか」(ヨハネ12:34)。
Itaque fuit discipulorum eadem haec praesumptio de Christo, prorumpente in istum sermonem incredulitatis suae Petro ipso duce ac principe Apostolorum.
PL 3, 1193Bそれゆえ弟子たちもまた、キリストについてこれと同じ思い込みを抱いていたのであって、使徒たちの指導者にして首座であるペトロ自身が、その不信の言葉を突如として口にしたことがこれを示している。
Cum enim a Domino simul cum caeteris fuisset interrogatus quidnam sentiret de ipso, id est quem esse eum existimaret; et primo veritatem confessus fuisset, dicens esse eum Christum Filium Dei vivi (Matth. XVI, 16 et seq.) ; et propterea beatus ab illo judicatus esset quod hoc non carnaliter, sed per Patris coelestis revelationem assecutus esset: idem tamen, ubit coepit Jesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum Hierosolymam ire, et multa pati a senioribus et sacerdotibus et scribis, et interfici et post diem tertium resurgere; nihilominus ille verus Christi confessor post pauculos dies assumpto eo coepit illum corripere dicens: Propitius sis tibi, non erit istud (Ibid. 22, 23) ; ita ut propterea audire a Domino commeruerit, Vade post me, Satanas, scandalum mihi es; ob hoc quod non saperet ea quae sunt Dei, sed ea quae sunt hominum.
PL 3, 1193Bペトロは他の者たちと共に主から、この方について何を思うか、すなわちこの方を何者と考えるかと問われたとき、初め真理を告白し、彼こそ生ける神の子キリストであると言った(マタイ16:16以下)。そしてそれゆえ、彼はこれを肉によってではなく、天の父の啓示によって得たがゆえに、主から祝福された者と判じられた。しかし、その同じ人物が、イエスが弟子たちに、御自らエルサレムへ行き、長老たちや祭司たち、律法学者たちから多くの苦しみを受け、殺され、三日目によみがえらねばならないことを示し始められたときには、この真のキリストの告白者は、ごくわずかな日数の後、イエスを連れて行き、彼を叱り始めてこう言った。「ご自身に慈悲深くあってください。そのようなことはあってはなりません」(マタイ16:22、23)。それゆえ彼は、主から「私の後ろに退け、サタンよ、お前は私にとって躓きとなる」と言われるに値することとなった。神のことを思わず、人のことを思っていたためである。
Quae increpatio adversus Petrum magis magisque eluxit apprehenso Domino, cum a muliercula conterritus diceret: (Matth. XXVI, 70 et seq.) Nescio quid dicas, neque novi te.
PL 3, 1193Cこの叱責は、主が捕らえられたとき、ペトロに対してますますはっきりと現れた。彼は一人のか弱い女に怯えて、こう言ったのである。「お前が何を言っているのか、私には分からない。お前のことなど知らない」(マタイ26:70以下)。
Et iterum cum hoc idem diceret adhibito jurejurando, et tertio devotans et jurans affirmaret, quoniam non nosset hominem, et non semel, sed saepius eum negasset: quod consilium ei quoniam usque ad passionem Domini perseveraturum erat, multo prius a Domino palam factum est, ut nos quoque id non ignoremus.
PL 3, 1193Cそして再び、彼が誓いを用いてこの同じことを言い、三度目には呪いをかけて誓いを立て、その人を知らないと断言し、一度だけでなく幾度もこれを否んだとき——この決意が主の受難に至るまで彼のうちに続くことになっていたことを、主はずっと以前に公然と明らかにされていた。それは我々もまたこれを知らずにいることのないようにするためである。
Denique post resurrectionem Domini unus e discipulis ejus Cleopas, cum esset moestus secundum errorem omnium condiscipulorum suorum, ipsi Domino tamquam alicui ignoto referens quod contigerat, sic locutus est dicens de Jesu Nazareno, qui fuit propheta potens in factis et dictis in conspectu Dei et universi populi, quomodo hunc tradiderunt sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis et cruci eum fixerunt: nos autem sperabamus quod ipse erat redempturus Israel (Luc. XXIV) .
PL 3, 1194A実に、主の復活の後、弟子の一人であるクレオパは、すべての同門の弟子たちと同様の思い違いのゆえに悲しみに沈んでおり、主御自身に対して、あたかも見知らぬ誰かにするかのように、起こった出来事を語って、こう言った。「ナザレのイエスについて言えば、この方は神と全民衆の前で、行いにも言葉にも力ある預言者であった。ところが、我々の祭司たちや指導者たちは、いかにしてこの方を死の断罪へ引き渡し、十字架につけたことか。しかし我々は、この方こそイスラエルを贖う者であろうと望みをかけていた」(ルカ24)。
Juxta quae, omnes quoque discipuli asseverationem quoque mulierum quae post resurrectionem viderant Dominum, judicaverunt deliramenta; et quidam ipsorum viso eo non crediderunt, sed dubitaverunt; quique tunc non interfuerunt omnino non crediderunt, nisi postmodum ab ipso Domino omnibus modis fuissent objurgati atque increpati: quoniam mors eos ita offenderat, ut putarent eum non resurrexisse, quem crediderant mori non debuisse; quia contra opinionem ipsorum semel mortuus fuisset.
PL 3, 1194Aこれと同様に、すべての弟子たちもまた、復活の後に主を見た女たちの言い分をたわ言と判じた。そして彼らのうちのある者たちは、主を見ても信じず、疑った。またその場に居合わせなかった者たちは、後に主御自身によってあらゆる仕方で咎められ、叱責されるまで、まったく信じなかった。というのも、死が彼らをひどく躓かせたので、死ぬはずがないと信じていたこの方が、よみがえらなかったのだと彼らは考えたからである。彼らの見立てに反して、この方はすでに一度死んでしまっていたのである。
Itaque quod ad ipsos discipulos pertinet, neque integram neque perfectam fidem habuisse his modis quibus retulimus inveniuntur; et quod multo gravius est, sicut in Evangelio cata Joannem scriptum est, etiam alios baptizabant (Joan., III, 22) .
PL 3, 1194Bそれゆえ、弟子たち自身について言えば、我々がこれまで語ってきたこれらの仕方によって、彼らが十全な信仰も完全な信仰も持っていなかったことが知られる。そして、さらに重大なことに、ヨハネによる福音書に記されているとおり、彼らは他の者たちに洗礼を授けてすらいたのである(ヨハネ3:22)。
Caput X
第X章PL 3, 1194BPraeterea quid dicturus es de his qui plerumque ab episcopis pessimae conversationis baptizantur: qui tamen tandem, cum Deus voluerit, in sceleribus suis convicti, etiam ipso aut prorsus etiam communicatione privantur?
PL 3, 1194Bさらに、たいてい生き方の甚だしく悪い司教たちによって洗礼を授けられる者たちについて、お前は何を言おうとするのか。その司教たちも、ついには神が望まれるとき、自らの悪事において有罪と断ぜられ、その職そのもの〔底本は etiam ipso で、受ける名詞が印刷されていない。文脈から司教の職と解した〕を、あるいはまさしく交わりをさえも奪われるのだが。
Aut quid statues de eis qui ab episcopis prave sentientibus aut imperitioribus fuerint baptizati? quando non ad liquidum et integre vel etiam aliter quam oportet in traditione sacramenti fuerint locuti; certe aut interrogaverint quid, aut interrogantes a respondentibus audierint quod minime ita interrogari aut responderi debet: quod tamen non valde illam nostram rectam fidem laedat, sed non tam ornate ut tu et composite, isti quoque simpliciores homines mysterium fidei tradant.
PL 3, 1194Cあるいは、誤った考えを持つ司教たち、または未熟な司教たちによって洗礼を授けられた者たちについて、お前は何を定めるのか。彼らは、秘跡を授けるにあたって、明瞭に、また十全にではなく、あるいは然るべき仕方とは異なる仕方で語ったのだから。確かに彼らは何かを問うたか、あるいは問いながら、答える者たちから、決してそのように問われるべきでも答えられるべきでもないことを聞いたのである。とはいえそれは、我々のかの正しい信仰をひどく傷つけるものではなく、ただ、お前ほど華麗に整った仕方でではないというだけで、この単純な人々もまた信仰の秘義を伝えているのである。
Dicturus es enim utique pro tua singulari diligentia, hos quoque denuo baptizandos esse, cum maxime eis res desit aut obstet quominus inviolabile illud divinum mysterium fidei intemeratum possint accipere.
PL 3, 1194Cというのも、お前は当然、お前ならではの並外れた几帳面さのゆえに、この者たちもまた再び洗礼を授けられねばならないと言うであろうから。とりわけ彼らには、あの犯すべからざる神的な信仰の秘義を汚れなきまま受け取ることを妨げる何か、あるいはそれに欠ける何かがあるのだから。
Sed enim virorum optime reddamus et permittamus virtutibus coelestibus vires suas, et dignationi divinae majestatis concedamus operationes proprias, et intelligentes quantum in ea sit emolumentum, libenter ei acquiescamus.
PL 3, 1194Dしかし、人の中で最も善き者よ、我々は天の諸力にその固有の力を返し委ね、神的な威厳の恵み深い意向にその固有の働きを許し、そこにどれほどの益があるかを悟って、快くそれに服そうではないか。
Et ideo cum salus nostra in Baptismate spiritus, quod plerumque cum Baptismate aquae conjunctum est, sit constituta, siquidem per nos Baptisma tradetur, integre et solemniter et per omnia quae scripta sunt assignetur, atque sine ulla ullius rei separatione tradatur; aut si a minore clero per necessitatem traditum fuerit, eventum expectemus ut aut suppleatur a nobis aut a Domino supplendum reservetur; si vero ab alienis traditum fuerit, ut potest hoc negotium et ut admittit, corrigatur: quia Spiritus sanctus extra Ecclesiam non sit, fides quoque non solum apud haereticos, verum etiam apud eos qui in schismate constituti sunt sana esse non possit.
PL 3, 1195Aそれゆえ、我々の救いは、たいてい水の洗礼と結びついている霊の洗礼のうちに定められているのであるから、もし洗礼が我々によって授けられるならば、それは十全に、また厳粛に、書かれているすべてに従って執り行われるべきであり、いかなる事柄の分離もなく授けられるべきである。あるいは、必要に迫られて下級の聖職者によって授けられたのであれば、我々によって補われるか、主によって補われるべきものとして留保されるか、その成り行きを待とうではないか。しかし、よそ者たちによって授けられたのであれば、この事柄が許し、また可能とする限りにおいて、正されるべきである。なぜなら、聖なる霊は教会の外には存在せず、信仰もまた、異端者たちのもとのみならず、分離派の中に留まる者たちのもとでも、健全ではありえないからである。
Idcircoque poenitentiam agentibus correctisque per doctrinam veritatis et per fidem ipsorum, quae postea emendata est purificato corde eorum, tantummodo Baptismate spiritali, id est manus impositione episcopi et Spiritus sancti subministratione, subveniri debeat; signum quoque fidei integrum hoc modo et hac ratione tradi in Ecclesia merito consuevit; ne invocatio nominis Jesu quae aboleri non potest, contemptui a nobis videatur habita: quod utique non oportet; quamquam talis invocatio, si nihil eorum quae memoravimus secutum fuerit, ab operatione salutis cesset ac vacet.
PL 3, 1195Bだからこそ、悔い改めをなし、真理の教えと、彼ら自身の信仰——それは後に彼らの心が清められて正されたのであるが——によって正された者たちには、ただ霊の洗礼、すなわち司教の按手と聖なる霊の授与によってのみ、助けが与えられるべきである。また、信仰の全きしるしも、この仕方で、この理によって、教会の中で授けられることが、当然にも慣行となっている。廃されえぬイエスの御名の呼び求めが、我々によって侮られたものと見えることのないようにするためである——これは決してあってはならないことである。とはいえ、そのような呼び求めも、これまで述べてきたことのいずれも後に続かなかったならば、救いの働きから離れ、空しいものとなる。
Dicente enim Apostolo unum esse Baptisma (Ephes. IV, 5) , necesse est invocatione nominis Jesu perseverante; quia non potest a quoquam hominum quae semel invocata est auferri, si eam contra decretum Apostolorum geminare ausi fuerimus nimietate praestandi immo superaddendi Baptismatis studio: si ille qui ad Ecclesiam revertitur nolit denuo baptizari, futurum est ut defraudemus Baptismate spiritali eum quem putamus defraudandum non esse baptismate aquae.
PL 3, 1195B使徒が「洗礼は一つである」(エフェソ4:5)と言っている以上、イエスの御名の呼び求めは存続し続けねばならない〔底本は necesse est invocatione nominis Jesu perseverante で、構文が整わない。呼び求めが存続せねばならないの意に解した〕。なぜなら、ひとたび呼び求められたものは、誰によっても取り去られえないからである——たとえ我々が、洗礼を過剰に授けようとする、いやむしろ重ねて加えようとする熱心さのあまり、使徒たちの定めに反してそれを繰り返そうと敢えてするとしても。もし教会へ立ち帰る者が再び洗礼を受けることを望まないならば、水の洗礼については奪われるべきでないと我々が考えるその者から、霊の洗礼を奪う結果になるであろう。
Caput XI
第XI章PL 3, 1195CQuid autem statues in personam ejus verbum audientis qui forte apprehensus in nomine Christi statim confessus, ac priusquam baptizari aqua permitteretur ei, fuerit punitus; utrum perisse eum pronuntiabis quia non est aqua baptizatus, an vero aliquid extrinsecus patrocinari ad salutem existimabis, licet non sit aqua baptizatus?
PL 3, 1195Cさて、たまたま捕らえられ、キリストの名において即座に告白をなし、水による洗礼を許される前に処罰された、御言葉を聞くその者について、お前は何を定めるのか。水による洗礼を受けていないゆえに彼は滅んだと宣言するのか、それとも、水による洗礼を受けていないとしても、何か外からのものが救いのために助けとなると判断するのか。
Quod perisse eum existimabis, obviam tibi veniet sententia Domini dicentis: Quicumque me confessus fuerit coram hominibus, confitebor illum et ego coram Patre meo qui in coelis est (Matth. X, 32) : quia nihil interest utrum hic verbum audiens an fidelis sit qui confitetur Domino, dummodo ipsum Christum quem confiteri oportet, confiteatur; quia Dominus pari vice confitendo et ipse confessorem suum apud Patrem, honore eum martyrii sui, ut pollicitus est, exornet.
PL 3, 1195C彼が滅んだとお前が判断するならば、主のこの御言葉がお前に立ちはだかるであろう。「私を人々の前で告白する者は、天におられる私の父の前で、私もまたその者を告白しよう」(マタイ10:32)。というのも、主を告白する者が御言葉を聞く者であるか信者であるかは何ら関わりがなく、ただ告白すべきキリストその方を告白しさえすればよいからである。なぜなら、主は同じように告白することによって、ご自身もまた、父のみもとで、約束されたとおり、ご自分の告白者を、その者自身の殉教の誉れをもって飾られるからである。
Quod utique non debet latius accipi, quasi possit usquequaque porrigi, quia potest Christi nomen etiam haereticus aliquis qui tamen ipsum Christum negat, confiteri; quia in alium Christum credit, cum Christus confiteatur quod ei prodesse minime possit: siquidem Dominus non se ipsum in confessionem a nobis coram hominibus deduci oportere dixit, quod sine ipso et sine venerando nomine ejus non potest fieri.
PL 3, 1195Dこれは、あらゆる場合にまで広げうるかのように、あまりに広く解されてはならない。なぜなら、キリストご自身を否定するような異端者でさえも、キリストの名を告白することができるからである。彼は別のキリストを信じており、(その)キリストを告白したところで、それは彼に何ら益をもたらしえない。というのも、主は、〔ほかならぬ〕ご自身こそが我々によって人々の前での告白へと導き入れられねばならないと言われたからである〔底本は non se ipsum で nisi を欠き、そのままでは否定の文になる。nisi の脱落と見て、肯定に読んだ〕——それ(真の告白)は、主ご自身なしに、また敬うべきその御名なしには、成り立ちえないのである。
Et ideo integrum ac sincerum et incontaminatum et inviolatum utrumque debet consistere confitenti, nullo delectu habito ipsius confessoris, sive ille justus, sive peccator, perfectusque Christianus, an vero etiam nunc imperfectus, qui summo discrimine suo Dominum confiteri non timuit.
PL 3, 1196Aそれゆえ、告白する者にとって、この両者(御名とキリストご自身)は全きもの、誠実なもの、汚れなきもの、犯されざるものとして保たれねばならない。告白する者自身については何の選り分けもなされない。義人であれ罪人であれ、完全なキリスト教徒であれ、あるいはなお未熟な者であれ、自らの至上の危難において主を告白することを恐れなかった者は皆同じである。
Nec est hoc contrarium superiori tractatui: quia illic quidem tempus superat ad corrigenda quae multa vel prava sunt, et quoniam quaedam concessa sunt ipsi tantummodo nomini Domini nostri, martyrium autem nonnisi in ipso et per ipsum Dominum possit consummari; et idcirco neque Christum sine ipsus nomine quis possit confiteri, neque nomen Christi sine ipso Christo ad confessionem cuiquam possit patrocinari.
PL 3, 1196Aこれは、前段の議論と矛盾するものではない。なぜなら、かの箇所では、多くの、あるいは誤った事柄を正すための時が、なお残っているのに対し、(ここでは)ある事柄が、ただ我々の主の御名にのみ許されており、殉教は、その方ご自身の中で、またその方を通してのみ、成し遂げられうるからである。それゆえ、誰も、その御名なしに〔底本は ipsus。ipsius と読む〕キリストを告白することはできず、キリストの名も、キリストご自身なしには、誰の告白にとっても助けとはなりえない。
Caput XII
第XII章PL 3, 1196BQuapropter totus discernendus est tractatus hic, ut possit manifestior fieri. Namque invocatio nominis Jesu ideo tantum patrocinari potest, si rite suppleta postea fuerit, quia et Prophetae et Apostoli ita praedicaverunt.
PL 3, 1196Bそれゆえ、この論全体を区別して見なければならない。そうすれば、いっそう明らかになりうるからである。実に、イエスの名の呼び求めが助けとなりうるのは、ただそれが後に正しく補われた場合に限られる。預言者たちも使徒たちも、そのように宣べ伝えたからである。
Ait enim Jacobus in Actis Apostolorum: Viri fratres, audite: Simon exposuit quemadmodum primum Deus visitaverit accipere ex gentibus populum nomini suo; et huic consonant sermones prophetarum, sicut scriptum est: Post haec revertar, et reaedificabo tabernaculum illud David quod cecidit; et quae demolita sunt ejus reaedificabo, et denuo erigam illud; uti exquirant residui hominum Deum, et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum super eas, dicit Dominus faciens haec (Act. XV, 13-17) .
PL 3, 1196B実に、ヤコブは使徒行伝の中でこう言っている。「兄弟たちよ、聞け。シモンが、神が初めに諸国民の中からその御名のために民を受け入れることをいかに顧みられたかを語った。預言者たちの言葉もこれと一致する。すなわちこう書かれている――『この後、私は立ち帰り、倒れたダビデのあの幕屋を建て直そう。崩れたものを建て直し、再びこれを起こそう。それは、残りの人々が神を尋ね求め、またその上に私の名が呼び求められたすべての諸国民も尋ね求めるためである。これらのことを行う主がそう言われる』」(使徒言行録15:13-17)。
Itaque et residui hominum, id est quidam Judaeorum, et omnes gentes super quas invocatum est nomen Domini, possunt et necesse habent requirere Dominum, quia ipsa invocatio nominis praebet eis occasionem vel etiam imponit necessitatem requirendi Dominum, cum quibus praecipiunt Scripturas sanctas, sive universas, sive quasdam, tamen audentius de veritate tractare quam cum gentibus, super quos non est invocatum nomen Domini Jesu Filii Dei vivi, sicuti nec super Judaeos, qui veteres tantum Scripturas recipiunt.
PL 3, 1196Cかくして、残りの人々、すなわちユダヤ人のうちのある者たちも、その上に主の名が呼び求められたすべての諸国民も、主を尋ね求めることができ、また尋ね求める必要がある。名の呼び求めそのものが、彼らに主を尋ね求める機会を与え、あるいはその必要を課すからである。彼らはそのすべてであれ一部であれ、ともかく聖典を受け入れているのだから〔底本は praecipiunt で、意味が取れない。文末の recipiunt との対から「受け入れる」と解した〕、彼らとともにであれば、主イエス、生ける神の子の名がその上に呼び求められていない諸国民とともにする場合よりも、いっそう大胆に真理について論じることができる。古い聖典のみを受け入れるユダヤ人の上にも、その名は呼び求められてはいないのである。
Et ideo utriusque hujus generis homines, id est Judaei et Gentiles, plene ut oportet credentes pari modo baptizantur.
PL 3, 1196Dそれゆえ、この両方の類の人々、すなわちユダヤ人も諸国民も、しかるべきとおりに十全に信じるなら、等しい仕方で洗礼を授けられる。
Haeretici vero jam baptizati aqua in nomine Jesu Christi, tantum in Spiritu sancto baptizandi sunt: et in Jesu, quod nomen solum datum est sub coelo in quo oporteat salvos fieri nos, merito mors contemnitur; quoniam si sic perseverent, salvi esse non possunt, quia non requisiverunt Dominum post invocationem nominis ejus super eos, sicut et illi qui in eos Christus qui forte credere noluerunt, de quibus Dominus ait: Cavete ne quis vos in errorem inducat.
PL 3, 1196Dしかし、既に水によってイエス・キリストの名において洗礼を受けた異端者たちは、ただ聖なる霊においてのみ洗礼を受けるべきである。そしてイエスにおいて――天の下でこの名のほかに我々が救われるべき名は与えられていない――死は当然にも蔑まれる。なぜなら、もし彼らがそのまま留まるならば、救われることはできないからである。彼らの上へ御名が呼び求められた後、彼らは主を尋ね求めなかった。〔まことの〕キリストを信じることを望まなかった者たち〔この句は動詞を欠き、in eos と Christus が並んで構文が崩れている。信じることを望まなかったという核だけを訳した〕も同様であって、彼らについて主はこう言われる。「気をつけよ、誰も汝らを迷わせることのないように」。
Multi enim venient in nomine meo dicentes: Ego sum Christus: et multos in errorem inducent (Matth. XXIV, 4, 5-11) . Et iterum ait: Tunc si qui dixerit vobis: Ecce hic Christus, aut hic; nolite credere.
PL 3, 1197A「多くの者が私の名において来て、『私はキリストである』と言い、多くの者を迷わせるであろう」(マタイ24:4,5-11)。また重ねてこう言われる。「そのとき、もし誰かが汝らに『見よ、ここにキリストがいる』、あるいは『あそこにいる』と言っても、信じてはならない」。
Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa magna et portenta, ita ut errent, si fieri potest, etiam electi (Ibid. 23, 24) . Quas virtutes non dubie tunc illi sub nomine Christi facient.
PL 3, 1197A「偽キリストたちと偽預言者たちが起こり、大いなるしるしと不思議な業とを行い、できることなら選ばれた者たちさえも惑わすであろう」(マタイ24:23,24)。この力の証を、その時彼らは疑いなくキリストの名のもとに行うのである。
In quo nomine videntur quidam etiam modo quasdam virtutes facere, et falso prophetare. Sed certum est eos, quod ipsi non sint Christi, propterea ad Christum non pertinere; quemadmodum etiam si quis desciscat a Christo, inhaerens solo nomini ejus, qui non multum adjuvatur, immo magis hoc nomine etiam oneratur, licet fuerit antea fidelissimus aut justissimus, aut clero aliquo honoratus, aut confessionis dignitate praeditus.
PL 3, 1197Aこの名のもとに、ある者たちは今もなお、いくつかの力の証を行い、偽って預言しているように見える。しかし、彼ら自身はキリストではないのだから、それゆえキリストに属してはいないことは確かである。ちょうど、キリストから離反しながらもその名にのみすがる者が、大して助けを得ることなく、むしろこの名によっていっそう重荷を負わされるのと同様である。たとえその者が以前は最も忠実な者、最も義しい者であり、何らかの聖職によって栄誉を受けた者、あるいは告白の誉れを備えた者であったとしても。
Hi enim omnes negando verum Christum, introducendo aut sequendo alium, cum sit nullus omnino alius, nihil spei aut salutis sibi relinquunt: non aliter quam illi qui coram hominibus negaverunt Christum, quos negari necesse est a Christo, non habita ulla ratione ipsorum ex praecedenti conversatione eorum aut sensu aut dignitate; proinde atque ipsi ausi sunt Christum, id est salutem suam abrogare, damnati per hujus modi clausulam, quia manifestissime a Domino dictum est: Quicumque me negaverit coram hominibus, negabo eum et ego coram Patre meo qui in coelis est (Matth. X, 33) : ut verbum hoc, Quicumque, etiam in clausula confessionis plenissime nobis ostendat, quod nulla conditio ipsius confitentis obesse possit; licet negator ille antea vel haereticus fuerit vel audiens aut audire incipiens, qui nondum baptizatus sit, vel de haeresi ad veritatem fidei conversus, vel ab Ecclesia digressus et postea reversus sit; et tunc cum rediret, priusquam ei manus ab episcopo imponeretur, apprehensus confiteri Christum coram hominibus necesse habuerit, sicut iterum neganti Christum nulla propria vetus dignitas potest ad salutem patrocinari.
PL 3, 1197B実に、これらすべての者は、真のキリストを否認し、別のキリストを持ち込み、あるいはこれに従うことによって――他に誰も全くいないのに――自分自身に希望も救いも残さない。それは、人々の前でキリストを否認した者たちと変わらない。彼らはキリストによって否認されねばならず、彼らの以前の生き方や心情や地位がいかなるものであったかは、何ら考慮されない。彼ら自身がキリストを、すなわち自らの救いを廃棄することを敢えてした以上、この種の結びの言葉によって断罪されるのである。なぜなら、主によってこう最も明白に言われているからである。「人々の前で私を否認する者は誰でも、私もまた天におられる私の父の前でその者を否認するであろう」(マタイ10:33)。この言葉『誰でも』は、告白についての結びの言葉においても、告白する当人のいかなる境遇もその妨げとなり得ないことを、我々に最も十全に示している。たとえその否認する者が以前は異端者であったにせよ、あるいは聴聞者であるか聴聞し始めたばかりの、まだ洗礼を受けていない者であったにせよ、あるいは異端から信仰の真理へと立ち帰った者であったにせよ、あるいは教会から離れて後に戻った者であったにせよ、そして戻ったとき、司教によって按手を受ける前に捕らえられ、人々の前でキリストを告白せざるを得なかったとしても、それは変わらない。翻って、キリストを否認する者には、いかなる本人固有の以前の地位も救いのために役立ちえないのと同様である。
Caput XIII
第XIII章PL 3, 1197CQuodcumque enim in homine ultimum in hac specie deprehensum fuerit, in illo quis nostrum judicari necesse habebit, abolitis et obliteratis omnibus quae prius gessit.
PL 3, 1197Cなぜなら、人間においてこの点に関して最後に見出されるものが何であれ、我々のうちの誰もが、以前に行ったすべてを消し去られ拭い去られたうえで、その状態において裁かれることになるはずだからである。
Et ideo cum in martyrio tanta sit mutatio rerum in momento temporis, ut in re perquam veloci possint mutari universa; nemo sibi blandiatur qui occasionem amiserit gloriosae salutis, si forte se ab ea excluserit propria sua culpa: sicuti et illa uxor Loth, quae similiter in angustiis rerum contra praeceptum Angelorum tantummodo post se respexit, et tumulus salis facta est.
PL 3, 1197Dそれゆえ、殉教においては瞬時のうちに事態がこれほど大きく変わり、きわめて速やかなことのうちにすべてが一変しうるのであるから、栄光ある救いの機会を逃した者は、もし自分自身の落ち度によってそこから締め出されたのであれば、決して自らを慰めてはならない。ちょうど、あのロトの妻が、同じように窮迫の中で天使たちの命令に反してただ後ろを振り返っただけで、塩の山と化したように。
Qua ratione etiam ille haereticus qui confitendo Christi nomen trucidatur, nihil postea potest corrigere, si quid de Deo aut de Christo male senserit, cum in alium Deum vel in alium Christum credendo semetipsum fefellit, confessor non Christi, sed solitario Christi nomine; quando et Apostolus consequenter dicat: Et si corpus meum tradidero, ita ut exurar igni, dilectionem autem non habeam, nihil proficio (I Cor. XIII, 3) .
PL 3, 1198A同じ理屈により、キリストの名を告白することによって殺されるあの異端者もまた、もし神やキリストについて誤った考えを抱いていたのであれば、後になってそれを正すことはできない。彼は、別の神あるいは別のキリストを信じることによって自分自身を欺いていたのであり、キリストの告白者ではなく、ただキリストの名のみによる告白者なのである。使徒もこれに応じてこう言っている、「たとえ私が自分の体を引き渡し、火に焼かれるようになろうとも、愛を持たなければ、私には何の益もない」(一コリント13:3)。
Quia hoc facto nihil proficit qui non habet dilectionem ejus Dei et Christi, qui per Legem et Prophetas et in Evangelio in hoc modo praedicatur: Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota cogitatione tua, et diliges proximum tibi tamquam te.
PL 3, 1198Aなぜなら、この行いによっても、かの神とキリストへの愛を持たない者には何の益もないからである。その神とキリストこそ、律法と預言者たちを通じ、また福音書において、次のように宣べ伝えられている方なのである、「汝の心を尽くし、汝の魂を尽くし、汝の思いを尽くして、汝の神である主を愛せよ。そして、汝の隣人を汝自身のように愛せよ」。
In his enim duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Deut. VI, 5; Matth. XXII, 37-40) . Sicut et Joannes Evangelista dicit: Et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum; quia Deus dilectio est (I Joan. IV, 7-8) .
PL 3, 1198Aなぜなら、律法の全体と預言者たちは、この二つの戒めにかかっているからである(申命記6:5、マタイ22:37-40)。福音記者ヨハネもまた、こう言っている、「すべて愛する者は神から生まれ、神を知っている。神は愛だからである」(一ヨハネ4:7-8)。
Sicuti et Deus ait: Ita enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unicum daret, ut omnis qui in eum crederet non periret, sed haberet vitam aeternam (Joan. III, 16) .
PL 3, 1198Bちょうど神御自身もこう言われるとおりである、「神はこのように世を愛されたので、その独り子をお与えになった。それは、彼を信じる者が誰も滅びず、永遠の生命を持つためである」(ヨハネ3:16)。
Ut manifeste appareret eum qui hanc diligendi nos et diligendi a nobis dilectionem in se non habeat, inani confessione et passione nihil proficere quam ut ipsa apparet et constat haereticum esse qui in alium deum credat sive Christum alium accipiat, quam quem Scripturae Novi et Veteris Testamenti manifeste praedicant, quae Patrem omnipotentem creatorem omnium et Filium ejus sine obscuritate annuntiant.
PL 3, 1198Bこうして、我々を愛し、また我々から愛されるというこの愛を自らのうちに持たない者は、空しい告白と受難とによっては何の益も得ないことが明らかとなるためである。すなわち、それこそが示し、明らかにしているとおり、彼は、新約と旧約の聖典が明白に宣べ伝える神とは異なる神を信じ、あるいは異なるキリストを受け入れる異端者だからである――かの聖典は、全能にして万物の創造主である父と、その子とを紛れなく告げ知らせているのである。
Eveniet enim eis ut alii ab alio Deo salutem exspectanti: tunc demum contra opinionem suam a Christo Dei Patris omnipotentis creatoris Filio quem blasphemaverunt, in poenam aeternam damnentur, cum judicare Deus coeperit absconsa hominum secundum Evangelium per Christum Jesum; eo quod in ipsum non crediderint, licet ipsius nomine abluti sint.
PL 3, 1198Cというのも、彼らには、別の神から救いを期待している者に起こるのと同じことが起こるからである。ついにその時になって、彼らは自分たちの考えに反して、全能にして創造主である父なる神の御子キリスト――彼らが冒瀆したその方――によって、永遠の刑罰へと断罪されることになる。神が福音にしたがい、キリスト・イエスを通して人間たちの隠された事柄を裁き始められるとき、彼らはその方を信じなかったがゆえに、たとえその名によって洗われていたとしても、そうなるのである。
Caput XIV
第XIV章PL 3, 1198CEt usque adeo omne illud haereticorum baptisma intercedente aliquo intervallo temporis corrigi potest, si quis supervixerit et fidem correxerit, ut Deus noster in Evangelio secundum Lucam ad discipulos suos locutus est dicens: Habeo autem aliud baptisma baptizari (Luc. XII, 50) .
PL 3, 1198Cそして、異端者たちのその洗礼はすべて、何らかの時の隔たりを挟むことによって、もし人が生き延びて信仰を正すならば、これほどまでに正され得るのであって、我々の神がルカによる福音書において弟子たちにこう語られたとおりである、「しかし私には、なお受けるべき別の洗礼がある」(ルカ12:50)。
Item secundum Marcum ad filios Zebedaei eadem ratione dixerat: Potestis bibere calicem quem ego bibo; aut baptismate quo ego baptizor, baptizari (Marc. X, 38) ? quod sciret homines non solum aqua, verum, etiam sanguine suo proprio habere baptizari: ita ut et solo hoc Baptismate baptizati fidem integram et dignationem sinceram lavacri possint adipisci et utroque modo baptizari, aeque tamen unum baptisma salutis et honoris pariter et aequaliter consequi.
PL 3, 1198C同様に、マルコによる福音書では、ゼベダイの子らに対して同じ趣旨でこう言われていた、「汝らは、私が飲むこの杯を飲むことができるか。あるいは、私が受けるこの洗礼によって洗礼を受けることができるか」(マルコ10:38)。これは、人間が水によってだけでなく、自分自身の血によっても洗礼を受けうることを、彼が知っておられたからである。それゆえ、この洗礼だけによって洗礼を受けた者たちも、完全な信仰と洗いの水の純粋な資格とを得ることができ、また両方の仕方で洗礼を受けた者たちも、それと等しく、救いと栄誉との一つの洗礼を等しく同等に得るのである。
Quod enim dictum est a Domino, Habeo aliud Baptisma baptizari, hoc in loco non ut secundum Baptisma, ac si sint duo Baptismata, significat, sed alterius quoque speciei Baptisma ad eamdem salutem concurrens donatum nobis esse demonstrat.
PL 3, 1199Aというのは、主によって「私には、なお受けるべき別の洗礼がある」と言われたことは、この箇所では、あたかも二つの洗礼があるかのように第二の洗礼を意味するのではなく、別の種類の洗礼もまた、同じ救いへと向かって共に働くものとして我々に与えられていることを示しているからである。
Quas utrasque species ab ipso Domino nostro primum initiari et sanctificari oportebat, ut nobis quoque alterutra sive utraque species unum hoc duplex salutiferum atque honorificum Baptisma praestaret; et viae quaedam unius Baptismatis sic nobis patefierent, ut aliquando impune aliqua illarum deesset, sicut in verbum audientibus martyribus impune aquae Baptisma deest, quos tamen certi sumus, si quid laxamenti habeant, etiam aqua solitos baptizari: itemque illis qui legitimi sunt fideles effecti, impune deest Baptisma sanguinis proprii; quia baptizati in nomine Christi, redempti sunt pretiosissimo sanguine Domini, cum utraque haec ex uno atque eodem fonte procedant flumina Baptismatis dominici, ut omnis qui sitit veniat et bibat, sicut Scriptura dicit: Flumina de ventre ejus currebant aquae vivae (Joan. VII, 38) .
PL 3, 1199Aこの両方の種類は、まず我々の主御自身によって始められ、聖化されねばならなかった。それは、我々にもまた、そのいずれか一方、あるいは両方の種類が、この一つにして二重の、救いをもたらし栄誉をもたらす洗礼を差し出すためであり、また一つの洗礼へのある道が我々に開かれ、時にはそのいずれかを欠いても差し支えないようにするためであった。ちょうど、御言葉を聞いて殉教する者たちには水の洗礼が欠けていても差し支えないのと同じである。とはいえ、もし彼らに何らかの猶予があれば、水によっても洗礼を受けるのが常であったと我々は確信している。同様に、正規の信徒とされた者たちには、自分自身の血の洗礼が欠けていても差し支えない。なぜなら、キリストの名において洗礼を受けた者たちは、主のこのうえなく尊い血によって贖われているからである。両者はともに一つの同じ泉から流れ出る主の洗礼の川であり、渇く者は皆来て飲むためである。聖典が言うとおりである、「彼の腹から生ける水の川が流れ出るであろう」(ヨハネ7:38)。
Quae flumina primum apparuerunt in Domini passione, cujus de latere perforato lancea militari sanguis et aqua manavit, ut emitteret duo flumina diversae speciei, sed tamen ejusdem ac singulare latus, ita ut impleatur Spiritu sancto quicumque credens biberit ex utroque flumine.
PL 3, 1199Bこれらの川は、まず主の受難において現れた。主の脇腹が兵士の槍で刺し貫かれると、そこから血と水とが流れ出て、種類の異なる二つの川を送り出したが、それらは同じ一つの脇腹から出たものであった。それは、信じてこの両方の川から飲む者が誰であれ、聖なる霊で満たされるためであった。
Haec enim de fluminibus his loquens ostendebat Dominus significans Spiritum sanctum quem accepturi essent qui credituri erant in illum. Nondum autem erat Spiritus, quia Jesus nondum erat clarificatus (Ibid., 39) .
PL 3, 1199Bなぜなら、主はこれらの川について語りながら、彼を信じることになる者たちが受けることになる聖なる霊を意味しつつ、こう示しておられたからである。「しかし、その時にはまだ霊はなかった。イエスがまだ栄光を受けておられなかったからである」(ヨハネ7:39)。
Igitur dicens quemadmodum generari potest Baptismi quod Apostolus unum esse praedicat, utique manifestum est illa ratione, quia diversae sunt species unius atque ejusdem Baptismatis ex uno vulnere profluentis in aquam et sanguinem; cum illic duo sint de quibus locuti sumus Baptismata aquae, id est unius atque ejusdem species, cum unum esse debeat Baptisma uniuscujusque species, sicut plenius sumus locuti.
PL 3, 1199Cしたがって、使徒が一つであると宣べ伝えるこの洗礼が、どのようにして生じうるかを語るとすれば、当然、次の理由によって明らかである。すなわち、一つの傷から水と血とへ流れ出る、一つにして同じ洗礼には、異なる種類があるということである。そこには、我々がすでに語ってきた水の洗礼というものが二つあるが、それは一つにして同じ種類のものである〔この一文は本文が崩れているらしい。意味の上では水と血の二つの洗礼が同じ一つの種類に属すると言うはずのところである〕。ただし、我々がより詳しく述べたとおり、それぞれの種類の洗礼は一つでなければならない。
Caput XV
第XV章PL 3, 1199CEt quoniam videmur omne Baptisma spiritale trifariam divisisse, veniamus etiam ad probationem narrationis propositae, ne videamur proprio sensu et temere hoc fecisse.
PL 3, 1199C我々は霊的な洗礼のすべてを三つに分けたと見えるので、その提示した論述の証明にも進むことにしよう。自分自身の考えによって軽率にこれを行ったと見えないためである。
Ait enim Joannes de Domino nostro in Epistola sua nos docens: Hic est qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus, non in aqua tantum, sed in aqua et sanguine.
PL 3, 1200Aヨハネは、その書簡の中で我々の主について、我々に教えつつこう言っている。「これは水と血とをとおって来た者、イエス・キリストである。水においてのみではなく、水と血とにおいてである。
Et Spiritus est qui testimonium perhibet, quia Spiritus est veritas; quia tres testimonium perhibent, Spiritus et aqua et sanguis. Et isti tres unum sunt (I Joann. VI, 8recte: V, 8).
PL 3, 1200Aそして証言を与えるのは霊である。霊は真理だからである。証言を与えるものが三つある、すなわち霊と水と血である。そしてこの三つは一つである」(一ヨハネ6:8、正しくは5:8)。
- ミーニュは一ヨハネ6章8節と刷り、あわせて「正しくは5章8節」と注記している。引かれているのは一ヨハネ5章6節と8節である。
Ut ex illis colligamus, et aquam praestare (Spiritum) solitum, et sanguinem proprium hominibus praestare Spiritum solitum, et ipsum quoque spiritum praestare Spiritum solitum.
PL 3, 1200Aそこから我々が汲み取るべきは、水は(霊を)与えるのを常とし、人間自身の血もまた霊を与えるのを常とし、霊自体もまた霊を与えるのを常とする、ということである。
Nam cum effundatur aqua sicuti et sanguis, spiritus etiam effusus sit a Domino super omnes qui crediderunt, utique et aqua et nihilominus proprio sanguine, tunc deinde et Spiritu sancto possunt homines baptizari.
PL 3, 1200Aなぜなら、血がそうであるように水も注がれるものであり、霊もまた主によって、信じたすべての者の上に注がれたのであるから、人々は当然、水によっても、それに劣らず自らの血によっても、そしてそののちには聖なる霊によっても、洗礼を受けることができるのである。
Ait enim Petrus: (Act. II, 17, 18) Sed hoc est quod dictum est per Prophetam: Erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii eorum et filiae eorum, et juvenes visiones videbunt, et seniores somnia somniabunt.
PL 3, 1200Aペトロは言っている——(使徒言行録2:17、18)——「しかし、これは預言者を通して語られたことである。『主は言われる、終わりの日には、私は私の霊をすべての肉なる者の上に注ぐ。すると彼らの息子たちと娘たちは預言し、若者たちは幻を見、老人たちは夢を見るであろう。
Et quidem super servos et super ancillas effundam de spiritu meo. Quem Spiritum in Veteri Testamento, non quidem passim nec effuse, sed communicatum cum aliis, aut etiam sponte insiluisse in quosdam homines, vel induisse illos vel fuisse super eos deprehendimus, sicuti Moysi de septuaginta presbyteris a Domino dictum esse animadvertimus: Et auferam spiritum qui super te est, et imponam super eos (Num. XI, 17) .
PL 3, 1200Bそしてまた、僕たちの上にも、はしためたちの上にも、私は私の霊のうちから注ぐであろう』」。この霊について我々は、旧約聖書のうちで、あまねく豊かに注がれたのではなく、ある人々と分かち合われ、あるいはまた自ずから或る人々の内に躍り入り、あるいは彼らを身にまとい、あるいは彼らの上にあった、と見て取る。ちょうど、主が七十人の長老たちについてモーセに次のように言われたと我々が認めるとおりである。「私は、お前の上にある霊を取り、それを彼らの上に置くであろう」(民数記11:17)。
Propter quod etiam secundum pollicitationem suam Deus ab alio ex spiritu qui super Moysen fuerat, imposuit super illos, et prophetaverunt in castris: Quod Moyses, ut homo spiritalis, ita contigisse gaudebat, licet ab Jesu filio Nave ut huic rei intercederet invito suadebatur, et idcirco non fuisse permotus.
PL 3, 1200Bそれゆえにまた、神はご自身の約束のとおりに、モーセの上にあった霊のうちから他の部分を取って彼らの上に置き、彼らは陣営の中で預言した。霊的な人間であったモーセは、このことが起こったのを喜んだ。ヌンの子ヨシュアから、この事を差し止めるようにと勧められはしたが、気は進まず、それゆえ心を動かされることはなかった。
Porro autem in libro Judicum, item in Regnorum libris animadvertimus super plerosque aut fuisse spiritum Domini aut insiluisse in eos, tamquam super Gothoniel, Gedeon, Jepthe, Samson, Saul, David et caeteros alios.
PL 3, 1200Cさらにまた、士師記において、また列王記においても〔ミーニュ版の書名 Regnorum libri(王国の書)に従った。サウルとダビデの記事は今日のサムエル記に当たる〕、多くの者の上に主の霊があった、あるいは彼らの内に躍り入ったことを我々は見て取る。オトニエル、ギデオン、エフタ、サムソン、サウル、ダビデ、その他の者たちの上にあったように。
Quod usque adeo ita se habet, ut Spiritus sancti sponte accedenti ab eis libertatem ac facultatem manifestissime nos Dominus docuerit dicens: Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, et nescis unde veniat aut quo vadat (Joan. III, 8) .
PL 3, 1200Cこのことは非常にそのとおりであるので、自ずから彼らのもとに訪れる聖なる霊の自由と力〔底本は accedenti で、格の対応が崩れている。accedendi の意に解した〕とを、主は我々にきわめて明らかに教えて、こう言われた。「霊は望むところに吹く。汝はその声を聞くが、それがどこから来て、どこへ去っていくのかを知らない」(ヨハネ3:8)。
Ita ut idem Spiritus etiam super indignos quoque sui nonnumquam inveniatur esse; non utique otiose nec sine ratione, sed necessariae alicujus operationis gratia, sicuti super Saul fuit, super quem factus est Spiritus Dei, et prophetavit.
PL 3, 1200Cこうして、同じ霊は、それに値しない者たちの上にすら時としてあることが見出される。それは決して無為にでも理由なくでもなく、何らかの必要な働きのためである。サウルの上にあったように——彼の上に神の霊が下り、彼は預言した。
Quamquam posteriore tempore postquam recessit ab eo Spiritus Domini, et postquam angebat eum spiritus malignus a Domino, quoniam tunc ad hoc postremus venerat post nuntios quos ante assidue praemiserat ut interficeret David: qui idcirco inciderunt in chorum Prophetarum et prophetaverunt, ne id quod jussi fuerant perficere possent aut vellent.
PL 3, 1201Aもっとも、後の時になって主の霊が彼から去り、主から来る悪しき霊が彼を苦しめるようになってからのことである。というのも、その折、彼は、その前にダビデを殺すために度々遣わしていた使者たちの後を追って、同じ目的で最後にそこへ来た者であった。それゆえその使者たちは預言者たちの一団の中に紛れ入り、預言した。命じられたことを成し遂げることができず、また望むこともないようにである。
Quod admirabili ratione per voluntatem Dei spiritum qui super illos omnes fuit, credimus operatum esse. Qui spiritus implevit etiam Joannem Baptistam adhuc ab utero matris suae, et incubuit super eos qui cum Cornelio centurione erant priusquam baptizarentur aqua.
PL 3, 1201Aこれは、神の御旨によって驚くべき仕方で、彼らすべての上にあった霊が働いたことである、と我々は信じる。この霊は、なお母の胎にいたときから洗礼者ヨハネをも満たし、水によって洗礼を受ける前にコルネリウス百人隊長と共にいた者たちの上にも臨んだ。
Ita dum cohaeret Baptismati hominum, Spiritus sanctus aut antecedit aut sequitur, vel cessante Baptismate aquae, incumbit super eos qui credunt, dat nobis consilium quod aut ex integro rite Baptisma servare, aut forte dato a quocumque in nomine Jesu Christi Baptismate supplere id debeamus, custodita nominis Jesu Christi, sicuti plenissime exposuimus, sanctissima invocatione, custodita praeterea tanti temporis, tot virorum, veneranda nobis consuetudine et auctoritate.
PL 3, 1201Aこうして、聖なる霊は人間の洗礼と結びついている間、あるいは先立ち、あるいは後に続き、あるいは水の洗礼が絶えているときにも、信じる者たちの上にとどまる。このことは我々に一つの勧めを与える。すなわち、我々は、洗礼を全きものとして正しく守るか、あるいは、誰であれイエス・キリストの名によって洗礼が授けられていた場合には、それを補うべきかである——我々がすでにこの上なく詳しく述べたとおり、イエス・キリストの名という、この上なく聖なる呼び求めを守りつつ、なおまた、これほど長い年月、これほど多くの人々による、我々にとって尊ぶべき慣行と権威とを守りつつ。
Caput XVI
第XVI章PL 3, 1201BQuoniam autem prima pars disputationis hujus videtur explicata, etiam sequentem ejus propter haereticos debemus attingere: quia perquam necessarium est eum tractatum qui semel in manus incidit non praeterire; ne forte eos qui sunt simpliciores ex fratribus, aliquis haereticorum versutia sua audeat attentare.
PL 3, 1201Bさて、この論争の第一部はすでに説き明かされたと見えるので、異端者たちのために、それに続く部分にも触れなければならない。一度手に取った論題を素通りしないことがまことに必要だからであり、それは、兄弟たちのうちのより単純な者たちを、異端者のうちの誰かがその狡知でもって侵そうと企てることのないようにするためである。
Nam quia Joannes dixit nos baptizandos esse in Spiritu sancto et igni (Matth. III, 11; Luc. III, 16) , eo quod addiderit dicens et igni, idcirco quidam desperati homines ausi sunt usquequaque pravitatem suam porrigere, et propterea homines versutissimi quaerunt quomodo sanctitatis Baptisma ita corrumpant ac violent ut etiam evacuent; qui originem jam exinde trahunt a Simone mago multiformi perversitate per varios errores eam exercentes.
PL 3, 1201Cヨハネが、我々は聖なる霊と火とにおいて洗礼を受けるべきであると言い(マタイ3:11;ルカ3:16)、そして『火に』とも言い添えたことのゆえに、ある自暴自棄な者たちは至るところで自分たちの邪悪さを押し広げることをあえてした。そしてそれゆえ、きわめて狡猾な人々は、聖性の洗礼をかくも堕落させ、辱め、ついには無効にする方法を探し求めている。彼らはすでにそこから、魔術師シモンに起源を引いており、多様な形の邪曲さをもって、様々な誤りを通じてその邪悪さをふるっているのである。
Cui Simoni Petrus in Actis Apostolorum dixit: Pecunia tua tecum sit in perditionem, quia gratiam Dei existimasti per pecunias posse possideri. Non est tibi portio neque fors in sermone hoc. Cor enim tuum non est rectum coram Deo (Act. VIII, 20, 21) .
PL 3, 1201Cこのシモンに対して、ペトロは使徒行伝の中で次のように言った。「お前の金は、お前とともに滅びよ。お前は神の恩寵が金銭によって得られるものと思ったのだ。この事において、お前には分け前も取り分もない。お前の心は神の御前にあって正しくないからである」(使徒言行録8:20、21)。
Et agunt isti haec omnia, dum fallere cupiunt eos qui sunt simpliciores aut curiosiores: et tentant nonnulli illorum tractare se solos integrum atque perfectum, non sicuti nos mutilatum et decurtatum Baptisma tradere, quod taliter dicuntur assignare, ut quam mox in aquam descenderunt, statim super aquam ignis appareat.
PL 3, 1201Cそして彼らは、より単純な者たちや、より詮索好きな者たちを欺こうと望みながら、これらすべてを行っている。彼らのうちの何人かは、自分たちだけが全き、完全な洗礼を授けているのであり、我々のように損なわれ切り詰められた洗礼を伝えているのではない、と言い立てようとする。彼らはそれを、水に降りるやいなやたちまち水の上に火が現れるというふうに授けると言われている。
Quod si aliquo lusu perpetrari potest, sicut affirmantur plerique hujusmodi lusus Anaxilai esse, sive naturale quid est, quo pacto possit hoc contingere, sive illi putant hoc se conspicere, sive maligni opus et magicum virus ignem potest in aqua exprimere: illi tamen talem fallaciam et stropham praedicant perfectum Baptisma esse; quod fideles homines si coacti fuerunt accipere, utique non dubitabitur eos id quod habuerant amisisse; perinde ac si quis sacramento miles dicto, desertis suis castris, in hostium diversissimis castris longe aliud sacramentum velit dicere, hac ratione constat eum vetere sacramento exauctoratum esse.
PL 3, 1202Aしかし、たとえこれが何らかの手妻によって行われうるとしても——この種の手妻の多くはアナクシラオスのものであると言われているとおり——あるいはそれがどのような仕方で起こりうる自然の現象であるにせよ、あるいは彼らがこれを見ていると思い込んでいるにすぎないにせよ、あるいは悪意の業と魔術の毒気が水の中に火を生じさせうるのだとしても、彼らはそのような欺瞞と奸計を完全な洗礼であると宣言する。信仰ある人々がこれを受け入れるよう強いられたのであれば、彼らが元々持っていたものを失ったことは、当然、疑いえないであろう。それはちょうど、誓約を立てた兵士が自分の陣営を捨て、敵のまったく異なる陣営でまったく別の誓約を立てようとするようなものであり、この理屈によって、彼が古い誓約から除隊させられたことは明らかである。
Caput XVII
第XVII章PL 3, 1202AItem si hujusmodi homo rursus ad te redeat, utique haesitabis utrum habeat Baptisma necne; et tamen oportebit te huic quoque poenitentiam agenti quibuscumque modis potueris subvenire.
PL 3, 1202A同様に、もしこのような人物が再びお前のもとへ戻ってくるならば、彼が洗礼を受けているのかいないのか、お前は当然ためらうであろう。それでもやはり、悔悛を行っているこの者にも、お前になしうるかぎりのあらゆる仕方で力を貸すことが必要であろう。
Est autem adulterini hujus, immo internecini baptismatis, si quis alius auctor, tum etiam quidam ab eisdem ipsis haereticis propter hunc eumdem errorem confictus liber qui inscribitur PAULI PRAEDICATIO.
PL 3, 1202Bさらに、この不義の洗礼、いやむしろ命取りの洗礼に、これ以外にどのような創始者があったにせよ、それに加えて、まさにこれらと同じ異端者たちによって、この同じ誤りのゆえに捏造された、『パウロの宣教』と題する書物も一つある。
In quo libro contra omnes Scripturas et de peccato proprio confitentem invenies Christum, qui solus omnino nihil deliquit, et ad accipiendum Joannis Baptisma pene invitum a matre sua Maria esse compulsum: item cum baptizaretur, ignem super aquam esse visum; quod in Evangelio nullo est scriptum: et post tanta tempora Petrum et Paulum post collationem Evangelii in Hierusalem et mutuam cogitationem et altercationem et rerum agendarum dispositionem, postremo in Urbe quasi tunc primum invicem sibi esse cognitos: et quaedam alia hujuscemodi absurde ac turpiter conficta: quae omnia in illum librum invenies congesta.
PL 3, 1202Bその書物の中でお前が見出すのは、あらゆる聖典に反して自らの罪を告白しているキリストである——ただひとり全く何の過ちも犯さなかった方でありながら、母マリアによってヨハネの洗礼を受けるようほとんど嫌々ながら強いられたということ、同様に、彼が洗礼を受けたとき水の上に火が見えたということ(これはどの福音書にも書かれていない)、そしてそれほどの歳月を経たのちに、ペトロとパウロが、エルサレムで福音について照らし合わせ、互いに考えを交わし、論じ合い、事を為すべき手はずを定めた後、ついにかの都市でまるでその時初めて互いに知り合ったかのようであったということ、そしてこの種の、不合理かつ恥ずべき仕方で捏造されたその他若干のこと——これらすべてが、かの書物の中に積み重ねられているのを、お前は見出すであろう。
Qui autem non ignorant Spiritus sancti qualitatem, intelligunt quod dictum est de igni, de ipso Spiritu dictum esse.
PL 3, 1202Cしかし、聖なる霊の性質を知らずにいるのではない者たちは、火について言われたことが、まさにその霊自身について言われたのだと理解している。
Nam in Actis Apostolorum secundum hanc eamdem promissionem Domini nostri (Act. II) , ipso die Pentecostes cum descendisset Spiritus sanctus super discipulos ut in illo baptizarentur, visae sunt insidentes super singulos linguae quasi ignis, ut constaret eos Spiritu sancto et in igne baptizatos, hoc est, eo Spiritu qui esset sive ignis sive quasi ignis: qualis ignis fuit qui in rubo ardebat et rubum non comburebat, qualisque est ille ignis qui est Angelorum spiritus, sicut Scriptura dicit: Qui facit Angelos suos spiritus, et ministros suos ignem ardentem (Psal. CIII, 4) .
PL 3, 1202Cすなわち、使徒行伝において、我々の主のこの同じ約束のとおり(使徒2章)、まさに五旬節の日に聖なる霊が弟子たちの上に降り、彼らがそれによって洗礼を受けるようにされたとき、火のような舌が各人の上にとどまっているのが見られた。それは、彼らが聖なる霊において、また火において洗礼を受けたことが明らかとなるためであった。すなわち、火であるか、あるいは火のごときものであるところのその霊においてである。それは、柴の中で燃えながら柴を焼き尽くさなかったあの火と同じ性質のものであり、また天使たちの霊であるかの火と同じ性質のものでもある。聖典が言うとおりである。「天使たちを霊とし、御自身に仕える者たちを燃える火となす方」(詩篇103:4)。
Cui cum similis aut socius aut particeps fueris, poteris nullum ignem timere, nec illum quidem qui antecedens Domino in die judicii conflagrabit totum orbem terrae (Psal. XCVI, 3) , absque eis qui baptizati sunt in Spiritu sancto et igni.
PL 3, 1202Dその火に似た者となり、その仲間となり、あるいはその分かちに与る者となったならば、お前は何の火をも恐れずにいられるであろう。審判の日に主に先立って全地を焼き尽くすであろうあの火(詩篇96:3)でさえも、恐れずにいられよう。聖なる霊と火とにおいて洗礼を受けた者たちは、その火から除かれているのだから。
Caput XVIII
第XVIII章PL 3, 1203AEt hominibus quidem Spiritus perseverat hodie invisibilis, sicut Dominus dicit: Spiritus ubi vult spirat, et nescis unde veniat vel quo vadat (Joan. III, 8) .
PL 3, 1203A人間にとって、霊は今日もなお目に見えないままである。主が言われるとおりである。「霊は望むところに吹く。汝はそれがどこから来て、どこへ行くかを知らない」(ヨハネ3:8)。
Sed in principio mysterii fidei et spiritalis Baptismatis hic idem Spiritus manifeste visus est et super discipulos insedisse quasi ignis: item, coelis apertis, descendisse super Dominum columbae similem; quoniam pleraque, immo pene omnia quae essent futura manifesta sunt: quae tamen modo essent invisibilia nihilominus, nunc quoque oculis et incredulitati hominum vel ex parte, vel aliquando, vel in figura sunt monstrata ad corroborandam et confirmandam fidem nostram.
PL 3, 1203Aしかし、信仰と霊的な洗礼という秘義の初めには、この同じ霊が、火のごとく弟子たちの上にとどまったこと、また天が開かれて鳩に似た姿で主の上に降ったことが、はっきりと見られた。というのは、将来起こるはずの事柄の大半が、いやほとんどすべてが、あらかじめ示されたからである。それらは、通常は目に見えないものでありながらも〔quae tamen modo essent invisibilia は構文が取りにくい。modo を「通常は」と取った〕、今もなお、人間の目と不信仰とに対して、あるいは部分的に、あるいは時に応じて、あるいは象りとして示されている。それは我々の信仰を強め、確かなものとするためである。
Sed nec illud omiserim quod Evangelium merito praedicat. Ait enim paralytico Dominus noster: Bono animo esto, fili, dimittuntur tibi peccata (Matth. IX, 2) : ut ostenderet fide mundari corda ad remissionem peccatorum consequendam.
PL 3, 1203Aしかし、福音書が当然にも宣べ伝えているあのことも、私は見過ごすまい。我々の主は中風の者にこう言われたからである。「子よ、元気を出せ。汝の罪は赦された」(マタイ9:2)。これは、罪の赦しを得るために、信仰によって心が清められることを示すためであった。
Quam remissionem peccatorum consecuta est etiam illa quae erat mulier peccatrix in civitate; cui Dominus ait: Dimittuntur tibi peccata (Luc. VII, 48, 50) .
PL 3, 1203Bこの罪の赦しは、町にいたかの罪深い女もまた得たものである。主は彼女にこう言われた。「汝の罪は赦された」(ルカ7:48、50)。
Et cum coepissent qui simul discumbebant, apud semet ipsos dicere: Quis est hic qui peccata dimittit? quod et circa paralyticum acerbius Scribae et Pharisaei obmurmuraverant, ait ad mulierem Dominus: Fides tua te salvam fecit, vade in pace.
PL 3, 1203B共に食卓に着いていた者たちが、互いの間でこう言い始めたときのことである。「罪を赦すこの者は何者か」。これと同じことを、中風の者については、律法学者たちとファリサイ人たちがより激しい調子で呟いていたのであるが、主はその女にこう言われた。「汝の信仰が汝を救った。安んじて行け」。
Ex quibus universis ostenditur fide emundari corda, Spiritu autem ablui animas: porro autem per aquam lavari corpora, sanguine quoque festinantius perveniri per compendium ad salutis praemia.
PL 3, 1204Aこれらすべてのことから示されるのは、心は信仰によって清められ、魂は霊によって洗われるということであり、しかも肉体は水によって洗われ、また血によっては、より速やかに、近道を経て、救いの褒賞に至るということである。
Caput XIX
第XIX章PL 3, 1204APuto nos plene exsecutos praedicationem Baptistae Joannis, unde sermonem sumus exorsi, qui dixit ad Judaeos: Ego quidem vos baptizo aqua in poenitentiam. Qui autem post me venit fortior me est, cujus ego non sum dignus solvere corrigiam calceamenti.
PL 3, 1204A私は、我々が洗礼者ヨハネの宣教を十分に論じ尽くしたと思う。この宣教から我々は論を起こしたのであった。ヨハネはユダヤ人たちにこう言った。「私は汝らに、悔い改めのために水で洗礼を授ける。しかし、私のあとから来る方は私よりも力ある方であり、私はその方の履物の紐を解くにも値しない」。
Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni (Luc. III, 16) . Arbitror autem et apostoli Joannis doctrinam nos non inepte disposuisse, qui ait quia tres testimonium perhibent, spiritus et aqua et sanguis, et isti tres unum sunt (I. Joan. V, 8) .
PL 3, 1204A「その方は汝らに、聖なる霊と火とによって洗礼を授けるであろう」(ルカ3:16)。また私は、使徒ヨハネの教えについても、我々が的外れならぬ仕方で論じたと考える。彼はこう言っている。「証言を与えるものが三つある。霊と水と血であり、この三つは一つである」(一ヨハネ5:8)。
Nisi fallor autem, etiam illud explanavimus quod Dominus noster ait: Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini in Spiritu sancto (Act. I, 5) . Praeterea existimo nos non infirmam rationem reddidisse consuetudinis causam.
PL 3, 1204Bもし私に誤りがなければ、我々の主が言われたあのことも、我々は説き明かした。「ヨハネは水で洗礼を授けたが、汝らは聖なる霊によって洗礼を授けられるであろう」(使徒言行録1:5)。さらに、私は、慣行の根拠についても、我々が薄弱でない論拠を示したと考える。
Tueamur tamen, etsi posteriore loco id facimus, ne qui putet nos unico articulo praesentem altercationem suscitare. Quamquam haec consuetudo etiam sola deberet apud homines timorem Dei habentes et humiles, praecipuum locum obtinere.
PL 3, 1204Bとはいえ、たとえ我々がそれを後の位置で行うのだとしても、我々は慣行を擁護しよう。それは、誰かが、我々がこの論争をただ一つの論点だけによって引き起こしていると思うことのないためである。もっとも、この慣行だけでも、神を畏れへりくだる人々のもとでは、第一の位置を占めてしかるべきなのだが。