Caput I
第I章PL 3, 1497DImperatore Valeriano quartum et Gallieno tertium consulibus, tertio kalendarum Septembrium, Carthagine in secretario, Paternus proconsul Cypriano episcopo dixit: Sacratissimi imperatores Valerianus et Gallienus, litteras ad me dare dignati sunt, quibus praeceperunt eos qui Romanam religionem non colunt, debere Romanas caeremonias recognoscere.
PL 3, 1497D皇帝ウァレリアヌス第四回、ガッリエヌス第三回執政官の年、九月のカレンダエの三日前〔底本は tertio kalendarum Septembrium で、通常の日付の形から崩れている。文意からこう解した〕、カルタゴの審理室において、パテルヌス総督はキプリアヌス司教に言った。「至聖なる皇帝ウァレリアヌスとガッリエヌスは、私に書簡を賜り、その中で、ローマの宗教を奉じない者たちはローマの祭儀を認めるべきであると命じられた。」
Exquisivi ergo de nomine tuo; quid mihi respondes? Cyprianus episcopus dixit: Christianus sum, et episcopus. Nullos alios deos novi, nisi unum et verum Deum, qui fecit coelum et terram, mare et quae in eis sunt omnia.
PL 3, 1499A「そこで、お前の名について尋ねた。お前は私に何と答えるか。」キプリアヌス司教は言った。「私はキリスト教徒であり、司教である。私は、天と地、海、そしてその中にあるすべてのものを造られた唯一のまことの神のほかに、他の神々を知らない。」
Huic Deo nos Christiani deservimus: hunc deprecamur diebus ac noctibus, pro nobis et pro omnibus hominibus, et pro incolumitate ipsorum imperatorum. Paternus proconsul dixit: In hac ergo, voluntate perseveras?
PL 3, 1499A「我々キリスト教徒はこの神に仕える。この方に、我々のため、すべての人々のため、そして皇帝たち自身の安泰のために、昼も夜も祈る。」パテルヌス総督は言った。「それでは、お前はその意志を持ち続けるのか。」
Cyprianus episcopus respondit: Bona voluntas quae Deum novit, immutari non potest. Paternus proconsul dixit: Poteris ergo secundum praeceptum Valeriani et Gallieni, exsul ad urbem Curubitanam proficisci? Cyprianus episcopus dixit: Proficiscor.
PL 3, 1499Aキプリアヌス司教は答えた。「神を知る善き意志は、変えることができない。」パテルヌス総督は言った。「それでは、お前はウァレリアヌスとガッリエヌスの命令に従い、追放された者としてクルビスの町へ赴くことができるか。」キプリアヌス司教は言った。「赴く。」
Paternus proconsul dixit: Non solum de episcopis, verum etiam de presbyteris mihi describere dignati sunt. Volo ergo scire ex te, qui sint presbyteri qui in hac civitate consistunt.
PL 3, 1499Bパテルヌス総督は言った。「司教たちについてだけではなく、長老たちについても、私に書き送ってくださった。それゆえ、お前から知りたい。この都市にとどまっている長老たちが誰であるかを。」
Cyprianus episcopus respondit: Legibus vestris bene atque utiliter censuistis delatores non esse. Itaque detegi et deferri a me non possunt. In civitatibus autem suis invenientur. Paternus proconsul dixit: Ego hodie in hoc loco exquiro.
PL 3, 1499Bキプリアヌス司教は答えた。「あなた方は、法律によって、告発者があってはならないとよく、そして有益に定めた。それゆえ、彼らを摘発し告発することは、私にはできない。だが、彼らはそれぞれの都市で見出されるだろう。」パテルヌス総督は言った。「私は今日、この場所で尋ねている。」
Cyprianus dixit: Cum disciplina prohibeat, ut quis se ultro offerat, et tuae quoque censurae hoc displiceat; nec offerre se ipsi possunt: sed a te exquisiti invenientur. Paternus proconsul dixit: A me invenientur.
PL 3, 1500Aキプリアヌスは言った。「規律が、誰であれ自ら進んで名乗り出ることを禁じており、また、あなたの裁量にもそれは好ましくないのだから、彼らが自ら名乗り出ることはできない。だが、あなたが捜し求めれば、見出されるだろう。」パテルヌス総督は言った。「私によって見出されるだろう。」
Et adjecit: Praeceperunt etiam, ne in aliquibus locis conciliabula fiant, nec coemeteria ingrediantur. Si quis itaque hoc tam salubre praeceptum non observaverit, capite plectetur. Cyprianus episcopus respondit: Fac quod tibi praeceptum est.
PL 3, 1500Aそして彼は付け加えた。「彼ら〔皇帝たち〕はまた、いかなる場所であれ集会を開くことも、墓地に立ち入ることもしてはならないと命じられた。それゆえ、この実に有益な命令を守らない者があれば、斬首に処せられる。」キプリアヌス司教は答えた。「あなたに命じられたことをせよ。」
Caput II
第II章PL 3, 1500ATunc Paternus proconsul jussit beatum Cyprianum episcopum in exsilium deportari. Cumque diu ibidem moraretur, successit Aspasio Paterno proconsuli Galerius Maximus proconsul, qui sanctum Cyprianum episcopum, ab exsilio revocatum, sibi jussit praesentari.
PL 3, 1500Aそのとき、パテルヌス総督は至福なるキプリアヌス司教を追放に処するよう命じた。彼がそこに長くとどまっていたところ、アスパシウス・パテルヌス総督の後任として総督ガレリウス・マクシムスが就き、追放から呼び戻された聖キプリアヌス司教を自らの前に出頭させるよう命じた。
Cumque Cyprianus, sanctus martyr electus a Deo, de civitate Curubitana, in qua exsilio praecepto Aspasii Paterni tunc proconsulis datus fuerat, regressus esset, ex sacro praecepto in suis hortis manebat.
PL 3, 1500B神に選ばれた聖なる殉教者キプリアヌスが、当時の総督アスパシウス・パテルヌスの追放の命令によって送られていたクルビスの町から帰って来たとき、聖なる命令〔皇帝の命令〕により、自らの庭園にとどまっていた。
Inde quotidie sperabat veniri ad se, sicut illi ostensum fuerat; et cum illic demoraretur, repente idibus septembris, Tusco et Basso consulibus, venerunt ad eum principes duo, unus strator officii Galerii Maximi proconsulis, qui Aspasio Paterno successerat; et alius equistrator a custodiis ejusdem officii, qui et in curriculum eum levaverunt, in medioque posuerunt, et in Sexti perduxerunt; ubi idem Galerius Maximus proconsul, bonae valetudinis recuperandae gratia, secesserat.
PL 3, 1500Bそこで彼は、かねてそれが自分に示されていたとおり、日々、自分のもとに人が来るのを待ち受けていた。彼がそこにとどまっていたところ、トゥスクスとバッススが執政官であった年の九月のイドゥスに、突然、二人の官吏が彼のもとにやって来た。一人は、アスパシウス・パテルヌスの後任である総督ガレリウス・マクシムスの総督府に仕える従者役の官吏(ストラトル)であり、もう一人は、同じ総督府の看守たちの中から出た騎馬の従者役の官吏(エクィストラトル)であった。彼らは彼を馬車に乗せ、その真ん中に座らせ、セクスティへと連れて行った〔in Sexti は地名と取った。セクストゥスの地所を指す省略属格とも読め、地所か地区かは定かでない〕。そこには、総督ガレリウス・マクシムスが、健康を取り戻すために退いていた。
Et ita idem Galerius Maximus proconsul in aliam diem Cyprianum sibi reservari praecepit. Et eo tempore beatus Cyprianus ductus, ad principem et stratorem ejusdem officii Galerii Maximi proconsulis clarissimi viri secessit, et in hospitio ejus cum eo, in vico qui dicitur Saturni, inter Veneream et Salutariam, mansit.
PL 3, 1501Aそして総督ガレリウス・マクシムスは、キプリアヌスを別の日のために自分のもとにとどめておくよう命じた。そのとき、至福なるキプリアヌスは連れて行かれ、最も高貴な人である総督ガレリウス・マクシムスの同じ総督府に仕えるかの官吏、すなわち従者役の官吏(ストラトル)のもとへ退き、ウェネレアとサルタリアの間にある、サトゥルヌスと呼ばれる通りにある彼の宿に、ともに滞在した。
Illuc universus populus fratrum convenit. Et cum hoc sanctus Cyprianus comperisset, custodiri puellas praecepit, quoniam omnes in vico, ante januam hospitii principis manserant.
PL 3, 1501Aそこに、兄弟たちの民衆すべてが集まった。聖キプリアヌスはこれを知ると、若い女性たちを見張るよう命じた。というのも、彼女たちは皆、通りで、あの官吏の宿の戸口の前にとどまっていたからである。
Caput III
第III章PL 3, 1502AEt ita altera die octava decima kalendarum octobrium, mane multa turba convenit ad Sexti, secundum praeceptum Galerii Maximi proconsulis. Et ita idem Galerius Maximus proconsul eadem die Cyprianum sibi offerri praecepit in atrio Sauciolo sedenti.
PL 3, 1502Aそしてこうして翌日、十月のカレンダエの前第十八日、朝、大勢の群衆が、ガレリウス・マクシムス総督の命令に従ってセクストゥスの地に集まった。そしてこの同じガレリウス・マクシムス総督は、同じ日、サウキオルスの間に座り、キプリアヌスを自分のもとに出頭させるよう命じた。
Cumque oblatus fuisset, Galerius Maximus proconsul Cypriano episcopo dixit: Tu es THASCIUS CYPRIANUS? Cyprianus episcopus respondit: Ego sum. Galerius Maximus proconsul dixit: Tu papam te sacrilegae mentis hominibus praebuisti? Cyprianus episcopus respondit: Ego.
PL 3, 1502A彼が差し出されると、ガレリウス・マクシムス総督はキプリアヌス司教に言った。「お前がタスキウス・キプリアヌスか。」キプリアヌス司教は答えた。「私だ。」ガレリウス・マクシムス総督は言った。「お前は、瀆聖的な心を持つ者たちに対して自らを『パパ』(父)として差し出したのか。」キプリアヌス司教は答えた。「私だ。」
Galerius Maximus proconsul dixit: Jusserunt te sacratissimi imperatores caerimoniari. Cyprianus episcopus dixit: Non facio. Galerius Maximus ait: Consule tibi. Cyprianus episcopus respondit: Fac quod tibi praeceptum est. In re tam justa nulla est consultatio.
PL 3, 1502Aガレリウス・マクシムス総督は言った。「至聖なる皇帝たちは、お前が祭儀を行うよう命じた。」キプリアヌス司教は言った。「私はしない。」ガレリウス・マクシムスは言った。「自らの身を考えよ。」キプリアヌス司教は答えた。「あなたに命じられたことをせよ。これほど正当な事柄に、思案の余地はない。」
Caput IV
第IV章PL 3, 1503AGalerius Maximus collocutus cum consilio sententiam vix aegre dixit verbis hujusmodi: Diu sacrilega mente vixisti, et plurimos nefariae tibi conspirationis homines aggregasti, et inimicum te diis Romanis et sacris legibus constituisti, nec te pii et sacratissimi principes Valerianus et Gallienus Augusti, et Valerianus nobilissimus Caesar, ad sectam caerimoniarum suarum revocare potuerunt.
PL 3, 1503Aガレリウス・マクシムスは評議会と協議したのち、次のような言葉で、判決をようやく渋々ながら言い渡した。「お前は長らく瀆聖的な心のままに生き、お前の忌まわしい共謀に加わる者たちを数多く集め、ローマの神々と聖なる法の敵として自らを立てた。敬虔にして至聖なる皇帝たち、すなわちアウグストゥスであるウァレリアヌスとガッリエヌス、そして最も高貴なるカエサルであるウァレリアヌスでさえも、お前をその祭儀の教えへと立ち返らせることはできなかった。」
Et ideo, cum sis nequissimorum criminum auctor et signifer deprehensus, eris ipse documento his quos scelere tuo tecum aggregasti: sanguine tuo sancietur disciplina. Et his dictis, decretum ex tabella recitavit: Thascium Cyprianum gladio animadverti placet. Cyprianus episcopus dixit: Deo gratias.
PL 3, 1503A「そしてそれゆえに、お前は最も邪悪な犯罪の創始者にして旗手であると見出された以上、お前自身が、お前の犯行によってお前とともに集めた者たちへの見せしめとなるであろう。お前の血によって規律が定められるであろう。」こう述べたのち、彼は調書から決定を読み上げた。「タスキウス・キプリアヌスを剣による処刑に付すのが妥当である。」キプリアヌス司教は言った。「神に感謝。」
Caput V
第V章PL 3, 1504APost hanc vero sententiam turba fratrum dicebat: Et nos cum ipso decollemur. Propter hoc tumultus fratrum exortus est, et multa turba eum prosecuta est.
PL 3, 1504Aこの判決の後、兄弟たちの群れは言った。「我々も彼とともに斬首されよう。」これによって兄弟たちの間に騒動が起こり、大勢の群衆が彼につき従った。
Et ita idem Cyprianus in agrum Sexti productus est, et ibi se lacerna byrro expoliavit, et genu in terra flexit, et in orationem se Domino prostravit. Et cum se dalmatica exspoliasset, et diaconibus tradidisset, in linea stetit et coepit spiculatorem sustinere.
PL 3, 1504Aそして同じキプリアヌスはセクストゥスの野へ引き出され、そこで外套を脱ぎ〔lacerna byrro は一続きの語句と取り、一枚の外衣と解した〕、地に膝をつき、主への祈りに身を伏した。そしてダルマティカを脱いで助祭たちに渡すと、麻の衣一枚のままで立ち、処刑吏を待ち始めた。
Cum venisset autem spiculator, jussit suis ut eidem spiculatori viginti quinque aureos darent. Linteamina vero et manualia a fratribus ante eum mittebantur. Postea vero beatus Cyprianus manu sua oculos sibi texit.
PL 3, 1504A処刑吏が来ると、彼は自分の従者たちに、その処刑吏へ二十五アウレウスを与えるよう命じた。亜麻布と手巾は兄弟たちによって彼の前に敷かれた。その後、至福なるキプリアヌスは自らの手で自分の目を覆った。
Qui cum lacinias manuales ligare sibi non potuisset, Julianus presbyter et Julianus subdiaconus ei ligaverunt. Ita beatus Cyprianus passus est; ejusque corpus propter gentilium curiositatem in proximo positum est.
PL 3, 1505A彼は手巾の端を自分で結ぶことができなかったので、長老ユリアヌスと副助祭ユリアヌスがそれを結んだ。こうして至福なるキプリアヌスは受難した。そしてその遺体は異教徒たちの好奇心のために、すぐそばに置かれた。
Inde per noctem sublatum cum cereis et scholacibus, ad areas Macrobii Candidiani procuratoris, quae sunt in via Mappaliensi juxta piscinas, cum voto et triumpho magno deductum est. Post paucos autem dies Galerius Maximus proconsul decessit.
PL 3, 1505Aそこから、その遺体は夜のうちに蝋燭と松明〔底本の綴りは scholacibus で、他に例の少ない語形。蝋燭と並ぶ照明具と見て松明と取ったが、確証はない〕とともに運び出され、貯水池のそばのマッパリア街道沿いにある、代理人マクロビウス・カンディディアヌスの地所へ、祈願と大いなる凱旋のうちに運ばれた。その数日後、総督ガレリウス・マクシムスは世を去った。
Caput VI
第VI章PL 3, 1506APassus est autem beatissimus Cyprianus martyr die octava decima kalendarum octobrium, sub Valeriano et Gallieno imperatoribus; regnante vero Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
PL 3, 1506A至福なる殉教者キプリアヌスは、皇帝ウァレリアヌスとガッリエヌスの治下、十月のカレンダエの前十八日に受難した。しかし我々の主イエス・キリストは統べ治めておられ、その方に世々にわたって誉れと栄光があるように。アーメン。