ゾシムスd. 418

Epistolae et decreta › 全文

Epistolae et decreta 全文

Pope Zosimus · PL 20, 642C–686A

Epistola I, Prooemium

第1書簡 冒頭PL 20, 642C
1

Zosimus universis episcopis per Gallias et septem provincias constitutis.

PL 20, 642C

ゾシムスより、ガリアと七つの州に置かれたすべての司教へ。

Epistola I, Caput I

第1書簡 第I章PL 20, 642C
1

CAP. I. Placuit apostolicae sedi, ut si quis ex qualibet Galliarum parte, sub quolibet ecclesiastico gradu, ad nos Romam venire contendit, vel alio [Reg. ms. ad alia] terrarum ire disponit, non aliter proficiscatur, nisi metropolitani Arelatensis episcopi formatas acceperit, quibus sacerdotium suum, vel locum ecclesiasticum quem habet, scriptorum ejus adstipulatione perdoceat.

PL 20, 642C

第1章——使徒座は次のように決めた。ガリアのどの地方の者であれ、どの聖職の段階にある者であれ、我々のもとローマへ来ようと努め、あるいは地上の他の所へ(別本では「他の諸所へ」)行こうと定める者は、アルルの首都司教である司教の推薦状〔formata。司教が旅する聖職者に与える身元の証明の書状〕を受けたのでなければ、出発してはならない。その推薦状によって、自分の祭司職〔sacerdotium〕、あるいは自分の占める教会の地位を、首都司教の文書の保証をもって、はっきり示さなければならない。

2

Quod ea gratia statuimus, quia plurimi se episcopos, presbyteros, sive ecclesiasticos simulantes, quia nullum documentum formatarum exstat per quod valeant confutari, in nomen venerationis irrepunt, et indebitam reverentiam promerentur.

PL 20, 643A

我々がこれを定めたのは、非常に多くの者が、自分は司教だ、司祭だ、あるいは聖職者だと偽って、彼らを論破し得る推薦状という証拠が何もないために、尊敬される名のもとへ忍び込み、受けるべきでない敬意を得ているからである。

3

Quisquis igitur, fratres charissimi, praetermissa supradicti formata, sive episcopus, sive presbyter, sive diaconus, aut deinceps inferiori gradu sit, ad nos venerit, sciat se omnino suscipi non posse.

PL 20, 643A

したがって、いとも親愛なる兄弟たちよ、上に述べた者の推薦状を省いて我々のもとに来る者は、司教であれ司祭であれ助祭であれ、あるいはそれ以下の段階の者であれ、決して受け入れられ得ないと知れ。

4

Quam auctoritatem ubique nos misisse manifestum est: ut cunctis regionibus innotescat, id quod statuimus omnimodis esse servandum. Si quis autem haec salubriter constituta temerare tentaverit, sponte sua se a nostra noverit communione discretum.

PL 20, 643B

この権威を我々があらゆる所に送ったことは明らかである。我々の定めたことは何としても守られねばならないと、すべての地方に知られるためである。もしこの健全に定められたことを犯そうとする者があれば、自ら進んで我々の交わりから切り離されたものと知れ。

5

Hoc autem privilegium formatarum sancto Patroclo fratri et coepiscopo nostro meritorum ejus specialiter contemplatione concessimus.

PL 20, 643B

ただし、推薦状のこの特権は、我々の兄弟であり同僚の司教である聖パトロクルスに、その功績をとりわけ顧みて、授けた。

Epistola I, Caput II

第1書簡 第II章PL 20, 643B
1

CAP. II. Jussimus autem praecipuam, sicuti semper habuit, metropolitanus episcopus Arelatensium civitatis in ordinandis sacerdotibus teneat auctoritatem. Viennensem, Narbonensem primam et Narbonensem secundam provincias ad pontificium suum revocet.

PL 20, 643B

第2章——また、我々は命じた。アルルの都市の首都司教である司教は、常にそうであったように、司教たちの叙階において際立った権威を保つこと。ウィエンヌ州、第一ナルボネンシス州、第二ナルボネンシス州を、自らの司教としての権限のもとに呼び戻すこと〔底本は「命じた」に続く ut を欠く〕。

2

Quisquis vero posthac contra apostolicae sedis statuta et praecepta majorum, omisso metropolitano episcopo, in provinciis supradictis quemquam ordinare praesumpserit, vel is qui ordinari se illicite siverit, uterque sacerdotio se carere cognoscat.

PL 20, 644A

今後、使徒座の規定と先人たちの定めに反して、首都司教を差し置き、上の諸州で誰かを叙階しようとあえてする者、あるいは不法に叙階されるのを許した者は、双方とも司教職を失うと知れ。

3

Quomodo enim potest auctoritatem summi pontificis obtinere, qui quae erant pontificis servare contempsit? CAP. III. Omnes sane admonemus, ut quique finibus territoriisque suis contenti sint: nam barbara et impia ista confusio est aliena praesumere.

PL 20, 644A

実に、司教〔pontifex〕としての務めに属することを守るのを軽んじた者が、どうして最高位の司教〔summus pontifex〕の権威を保ち得ようか。第3章——我々はすべての者に、各人が自らの境界と領域に満足しているよう勧告する。他人のものをあえて奪うことは、野蛮で不敬虔な混乱だからである。

4

De qua re ne ad nos querela ulterius redeat admonemus. Dedit enim exemplum Arelatensis ecclesia, quae sibi Citharistam et Gargarium paroecias in territorio suo sitas incorporari jure desiderat: ne de caetero ullus sacerdos in alterius sacerdotis praesumat injuriam.

PL 20, 644B

この件について、これ以上、訴えが我々のもとに戻ってこないよう、我々は勧告する。実際、アルルの教会が一つの例を示した。その教会は、自らの領域内にあるキタリスタとガルガリウスの教区〔いずれも地名〕が、正当に自分に併合されることを望んでいる。今後、いかなる司教も、他の司教に対する不正をあえてしないように。

5

Sane quoniam metropolitanae Arelatensium urbi vetus privilegium minime derogandum est, ad quam primum ex hac sede Trophimus summus antistes, ex cujus fonte totae Galliae fidei rivulos acceperunt, directus est; idcirco quascumque paroecias in quibuslibet territoriis, etiam extra provincias suas, ut antiquitus habuit, intemerata auctoritate possideat.

PL 20, 644B

さらに、アルルの首都の市に対する古い特権は、決して損なわれてはならない。この座から最初にそこへ、最高の監督者トロフィムスが遣わされ、その泉からガリア全土が信仰の流れを受けたからである。それゆえ、アルルは、いかなる領域にあるものであれ、自らの州の外であっても、古くから持っていたとおり、およそ教区を、損なわれぬ権威をもって所有すべきである。

6

Ad cujus notitiam, si quid illic negotiorum emerserit, referri censemus, nisi magnitudo causae etiam nostrum requirat examen. Data XI kalendas Apriles (Anno 417, Martii 22) Honorio augusto XI et Constantio II consulibus.

PL 20, 645A

そこで何か用件が持ち上がったなら、〔アルルの首都司教の〕知るところに報告されるべきだと、我々は判断する。ただし、事の重大さが我々の審理をも求める場合は別である。四月の朔日の前の第11日に発した(417年3月22日)、ホノリウス・アウグストゥスが11度目に、コンスタンティウスが2度目に、執政官の年に。

Epistola II, Prooemium

第2書簡 冒頭PL 20, 645A
1

ZOSIMUS AURELIO et universis episcopis per Africam constitutis dilectissimis fratribus in Domino salutem.

PL 20, 645A

ゾシムスより、アウレリウスと、アフリカに置かれたすべての司教、いとも愛する兄弟たちへ、主において挨拶を送る。

Epistola II, Caput I

第2書簡 第I章PL 20, 645A
1

Magnum pondus examinis magna desiderant, ut non sit rebus ipsis, quae geruntur, inferior libra judicii. His accedit apostolicae sedis auctoritas, cui in honorem beatissimi Petri patrum decreta peculiarem quamdam sanxere reverentiam.

PL 20, 645A

大きな事柄は、審理に大きな重みを求める。行われている事柄そのものに、裁きの秤が劣らぬようにするためである。これに加えて、使徒座の権威がある。この座には、いとも福なるペトロに敬意を表して、教父たちの教令が、ある特別な尊敬を定めた。

2

Orandum igitur, et incessanter orandum, ut continua gratia perennique adjutorio Dei, ex hoc fonte in totum orbem pax fidei et catholicae societatis nullis nebulis interfuscata mittatur.

PL 20, 645A

したがって、祈らねばならない。絶えず祈らねばならない。神の絶えざる恩寵と永続する助けによって、この泉から全世界へ、いかなる霧にも曇らされぬ、信仰と公同の交わりの平和が送られるようにと。

3

Charitas enim, quae sicut scriptum est (I Joan. IV, 8) , Deus est, perfecta plenitudinis abundantia gratulatur: cum si quid vel suspicionis habuerit, fidei intentione sollicita vel in longum perducta contentio aut emendatione corrigitur.

PL 20, 649C

実に、愛は、書かれているとおり(一ヨハネ4:8)神であるが、完全な充満の豊かさをもって喜ぶ。愛がもし何か疑いでも抱いたなら、信仰への関心から憂慮された論争、あるいは長引いた論争は、訂正によって正される〔この文の構文は定かでない。cum 以下の係りを、愛の疑いに対して論争が訂正される、と取った〕。

Epistola II, Caput II

第2書簡 第II章PL 20, 650A
1

Coelestius presbyter nostro se ingessit examini, expetens ea quae de se apostolicae sedi aliter, quam oportuit, essent inculcata, purgari.

PL 20, 650A

司祭カエレスティウスが我々の審理に自ら身を投じ、自分について使徒座にあるべきとは違う仕方で吹き込まれたことが、晴らされるよう求めた。

2

Et licet multae occupationes majoribus vinculis ecclesiasticorum negotiorum curam nostram sollicitudinemque distraherent: tamen ne fraternitatis [Baron. paternitatis] vestrae de adventu ac discussione praedicti diutius penderet exspectatio, posthabitis omnibus, die cognitionis resedimus in sancti Clementis basilica, qui imbutus beati Petri apostoli disciplinis, tali magistro veteres emendasset errores, tantosque profectus habuisset, ut fidem quam didicerat et docuerat, etiam martyrio consecraret: scilicet ut ad salutiferam castigationem tanti sacerdotis auctoritas praesenti cognitioni esset exemplo.

PL 20, 650A

多くの用務が、教会の事柄のより重い束縛をもって、我々の気遣いと配慮を引き裂いていたとはいえ、諸君の兄弟愛(別本(Baron.)では「父としての愛」)が、前述の者の到着と審問についてこれ以上待ちあぐねることのないよう、すべてを後回しにして、審理の日に、聖クレメンスの聖堂で席に着いた。クレメンスは、使徒福なるペトロの教えに浸され、そのような師のもとで古い誤りを正し、大いなる進歩を遂げて、自分が学び教えた信仰を殉教によっても聖別するに至った者である。それは、救いをもたらす戒めのために、それほどの司教の権威が、今回の審理の手本となるようにするためである。

Epistola II, Caput III

第2書簡 第III章PL 20, 650B
1

Omnia igitur, quae prius fuerant acta, discussimus, sicut gestorum huic epistolae cohaerentium instructione discetis; et intromisso Coelestio, libellum ejus, quem dederat, fecimus recitari: nec hoc contenti, utrum haec, quae scripsisset, corde loqueretur, an labiis, saepenumero exploravimus; cum de occultis animorum solius Dei nostri possit esse judicium, cui non tantum cogitata, sed cogitanda etiam praesto sunt. Quid voces ejus contineant, compendiosius duximus a sanctitate vestra legendo cognosci.

PL 20, 650B

そこで我々は、先に行われたことをすべて検討した。この書簡に添えた記録の説明から、諸君は知るであろう。そしてカエレスティウスを入れて、彼が提出した小冊を読み上げさせた。それに満足せず、彼がこれらの書いたことを、心で言っているのか、唇だけで言っているのかを、何度も確かめた。もっとも、心の隠れたことについて裁きを下し得るのは、ただ我々の神のみであり、神には、考えられたことだけでなく、これから考えられることまでもが、目の前にあるからである。彼の言葉が何を含むかは、諸君の聖性が読んで知るほうが簡潔だと、我々は判断した。

Epistola II, Caput IV

第2書簡 第IV章PL 20, 650B
1

Unum sane movet nos, ut cum in praesenti ibi Coelestium habueritis, nihil liquido judicatum sit. Ad litteras Herotis et Lazari priori relatione destinatas, equidem ob fervorem [Baron. hoc fervore] fidei, praefestinatum esse promptissimum est.

PL 20, 650B

ただ一つ、我々の心を動かすことがある。諸君は、カエレスティウスを現にそこに居合わせさせていたのに、何も明確には裁かれなかったことである。ヘロスとラザルスの書簡――先の報告に添えて送られたもの――については、信仰への熱意のゆえに(別本(Baron.)では「この熱意で」)、早まった行いに出たことは、きわめて明らかである。

2

Sed cum de his interrogaretur, asseruit nullum sibi de talibus contentionibus umquam cum antedictis fuisse sermonem; nec ante sibi, quam de se scriberent, visu fuisse compertos; Lazarum sane in transitu cognitum; Herotem vero etiam satisfactione interposita; quod secus de ignoto et absente sensisset, cum gratia recessisse.

PL 20, 650C

しかし、これらについて尋ねられると、彼は、前述の者たちとそのような論争について話したことは一度もないこと、彼らが自分について書く前には、顔を見て知った者たちでもなかったことを断言した。ラザルスは、通りすがりに知ったにすぎない。ヘロスは、見知らぬ不在の者〔カエレスティウス自身〕について別様に思っていたことに釈明まで挟んで、好意を保って去ったのだ、と〔構文は定かでない。cum gratia recessisse の主語をヘロスと取った〕。

3

Tam caduco ac nullo fundamine criminationis ignotae, procul dubio e re fuit, ut persona talium, quae tam ventosa et levis exstiterat, quaereretur, si saltem illis loci sui ratio vitaeque constaret, ut fides absentibus in absentes debuerit adhiberi, tantumque pondus in litteris eorum ut auctoritatem testimonii mererentur.

PL 20, 651A

見知らぬ者に対する告発が、これほど脆く、根拠のないものである以上、これほど浮ついて軽薄であった者たちの人物〔persona〕が調べられたのは、疑いなく適切であった。せめて彼らにその地位と生き方の確かさがあって、不在の者たちが不在の者たちに対して信用を得てよく、彼らの書簡に証言の権威に値するほどの重みがあるかどうかを、確かめるためである。

4

Patuit hos inobservatis ordinationibus, plebe cleroque contradicente, ignotos, alienigenas, intra Gallias sacerdotia vindicasse, quibus se ipsi propria abdicavere sententia; nosque, licet et alia, tamen eorum de se poenitudinem et confessionem secuti, sacerdotali eos loco et omni communione submovimus.

PL 20, 651A

明らかになったのは、この二人が、叙階の規則を守らず、民と聖職者団が異議を唱えるなか、知られざる外来の者でありながら、ガリアの内で司教職を我がものとし、しかも、そこから自分自身の判断によって身を退いたことである。我々は、ほかの理由もあるが、彼らが自分について示した悔恨と告白に従って、彼らを司教の地位とあらゆる交わりから退けた。

5

Satis urget, causam a talibus processisse per litteras in absentis ejus accusationem, qui se praesens tuetur, qui exponit fidem, qui provocat accusantem.

PL 20, 651B

十分に重大な点がある。この件は、そのような者たちから、書簡によって、不在の者に対する告発として起こされた。ところがその者は、現に居合わせて自らを弁護し、信仰を説明し、告発者に挑んでいるのである。

Epistola II, Caput V

第2書簡 第V章PL 20, 651B
1

Numquam piguit in melius retorsisse judicium. Adolescens et sancti Spiritus exsecutor qui Susannam, seniorum falsitate damnatam, invenit innocentem (Dan. XIII, 46) . Reducitur a suppliciis casta per puerum, quae per grandaevos fingitur impudica.

PL 20, 651B

裁きをより良い方へ転じたことを悔やんだ者は、決していない。若者、聖なる霊の実行者は、長老たちの偽りによって有罪とされたスザンナを、無実だと見いだした(ダニエル13:46)。長老たちによって不貞な女に仕立てられた貞潔な女は、一人の少年によって、刑罰から連れ戻される。

2

Non ergo omni, sicut cautum est, spiritui credendum est (I Joan. IV, 1) : sed diu appensius examinandum est, praesertim de fide hominis, ubi status ejus et vita perpetua est. Nec Salomonem fefellit in puerperii rixa veritatis indago (III Reg. III, 23) .

PL 20, 652A

それゆえ、戒められているとおり、すべての霊を信じてはならない(一ヨハネ4:1)。むしろ長く、いっそう慎重に吟味せねばならない。とりわけ人の信仰については、その人の身分と永続する生がかかっているときには。ソロモンにとっても、産んだ子をめぐる争いにおける真実の探求は、誤ることがなかった(列王記三3:23)。

3

Non enim statim duabus feminis inter se jurgantibus unum pignus induxit: sed ibi arbiter fide cunctabundus invenit, ubi verae pietatis intellexit affectum. Perquam rarum sit, ut longa et castigata cunctatio non ad veri cubile perveniat.

PL 20, 652A

彼は、互いに言い争う二人の女に、直ちに一人の子を認めたのではない。審判者として、信頼をもってためらいつつ探し、真の情愛の気持ちを悟ったところで、見いだしたのである。長く慎重なためらいが、真実の巣に至らないことは、きわめて稀であろう。

4

Optimae mentis indicium est, prava difficilius credere. Nam plerique, quorum de se bonae confessioni pigrius adhibetur fides, in illius erroris abruptum necessitate coguntur: et irremediabile vulnus efficitur, quod desperatur sanari.

PL 20, 652A

悪しきことを信じにくいのは、最善の精神のしるしである。実に、自分についての善い告白に信を置かれることがあまりに遅い多くの者は、必然に迫られて、あの誤りの断崖へと追いやられ、癒される望みを失った、癒しがたい傷が生じる。

Epistola II, Caput VI

第2書簡 第VI章PL 20, 652B
1

Unde in praesenti causa nihil praecox immaturumque censuimus, sed innotescere sanctitati vestrae super absoluta Coelestii fide nostrum examen: cui etiam prior libellus ab eo intra Africam [datus] testimonio apud vos esse debuisset, ne inexploratis famaque jactatis tam facile crederetur.

PL 20, 652B

それゆえ、今回の件では、我々は早まった未熟なことは何も判断せず、潔白とされたカエレスティウスの信仰について、我々の審理が諸君の聖性に知らされるよう〔とした〕。その〔信仰〕には、彼がアフリカで提出した〔datus。ミーニュの脚注は、バロニウスの底本から落ちていたこの語をガルニエが補ったとする〕先の小冊も、諸君のもとで証言となったはずであり、確かめられず噂で広められたことが、これほど安易に信じられることのないようにするためである。

2

Quare intra secundum mensem aut veniant, qui praesentem redarguant aliter sentire, quam libellis et professione contexuit; aut nihil, post haec tam aperta et manifesta quae protulit, dubii sanctitas vestra resedisse cognoscat.

PL 20, 653A

それゆえ、二か月以内に、現に居合わせる彼が、自分の小冊と告白に織り込んだのとは違うことを考えていると論駁する者たちが来るがよい。さもなくば、彼が示したこれほど明白で顕かな事柄ののちには、何の疑いも残っていないと、諸君の聖性は知れ。

Epistola II, Caput VII

第2書簡 第VII章PL 20, 653A
1

Ipsum sane Coelestium, et quicumque in tempore ex diversis regionibus aderant sacerdotes admonui, has tendiculas quaestionum et inepta certamina, quae non aedificant, sed magis destruunt, ex illa curiositatis contagione profluere; dum unusquisque ingenio suo et intemperanti eloquentia suprascripta abutitur: cum in hoc etiam magnorum virorum nonnumquam cum ipsis auctoribus scripta periclitentur post multam temporum seriem [Baron. temporis miseriam] interpretantis arbitrio: ut divine praedictum sit, ex multiloquio non vitari peccatum (Prov. X, 19) ; et sanctus David merito postularit circumstantiam labiis suis, orique custodiam (Psal. CXL, 3) .

PL 20, 653A

カエレスティウス自身にも、その時に諸地方から居合わせたあらゆる司教たちにも、私は警告した。こうした問いの罠や、築き上げるのでなくむしろ破壊するだけの愚かな論争は、あの好奇心の感染から流れ出るものである、と。各人が自分の才と放縦な雄弁によって、上に書かれたことを悪用するときに、そうなる。この点では、偉大な人々の書き物でさえ、時にその著者たちとともに、長い時の連なり(別本(Baron.)では「時の悲惨」)ののち、解釈する者の恣意によって危険にさらされる。それゆえ、多弁によっては罪が避けられないと、神によって予告されており(箴言10:19)、聖なるダビデも当然、自分の唇に囲いを、口に番人を求めたのである(詩篇140:3)。

Epistola II, Caput VIII

第2書簡 第VIII章PL 20, 653B
1

Charitatem vestram tam apostolicae sedis auctoritate, quam mutua amoris affectione commoneo, ut jam ingenia vestra se sanctarum omnium Scripturarum, quae secundum traditionem patrum atque majorum perceptae sunt, praeceptis observationibusque subjiciant.

PL 20, 653B

諸君の愛に、使徒座の権威によって、また互いの愛の情によって、私は勧める。諸君の才知が、これからは、教父たちと先人たちの伝承に従って受け入れられてきたすべての聖なる書物の、教えと戒めに従うように。

2

Quid illic non abundans? quid non Dei Spiritu et vocibus plenum sit? nisi libet unumquemque plus sibi credere, suoque de se uti judicio. Data . . . . (Anno Christi 417), Honorio augusto XI et Flavio Constantio consulibus.

PL 20, 654A

そこに何が溢れていないだろうか。何が神の霊と言葉に満ちていないだろうか。各人が自分をより多く信頼し、自分についての自分の判断を用いるのを好むのでなければ。発した . . . .(キリストの年417年)、ホノリウス・アウグストゥスが11度目に、フラウィウス・コンスタンティウスとともに、執政官の年に〔日付が欠けている。刷りのとおり点を写した。ミーニュの脚注は、ヴァティカン写本がこの日付を崩れた形(Data exemplaria ave toris habita)で伝えるとし、417年10月の朔日の前のいずれかの日、おそらく次の書簡と同じ日に発せられたとする〕。

Epistola III, Prooemium

第3書簡 冒頭PL 20, 654A
1

ZOSIMUS episcopus AURELIO et universis episcopis per Africam constitutis, dilectissimis fratribus in Domino salutem.

PL 20, 654A

司教ゾシムスより、アウレリウスと、アフリカに置かれたすべての司教、いとも愛する兄弟たちへ、主において挨拶を送る。

Epistola III, Caput I

第3書簡 第I章PL 20, 654B
1

Postquam a nobis Coelestius presbyter auditus est, et quid de fide sentiret evidenter expressit, eademque, quae in libello contulerat, repetitis crebro professionibus roboravit, de ejus nomine plenius ad dilectionem vestram scripta dixerimus.

PL 20, 654B

司祭カエレスティウスが我々に聞かれ、信仰について何を考えているかをはっきりと述べ、小冊に記したのと同じことを、しばしば繰り返した告白によって確かなものとしたのち、彼の件については、諸君の愛にすでにいっそう詳しく書き送ったと、我々は述べたことになる〔主節 dixerimus の構文が定かでない。「述べたことになる」と取り、先の書簡を指すと解した〕。

Epistola III, Caput II

第3書簡 第II章PL 20, 654B
1

Ecce epistolam Hierosolymitani episcopi Praylii, qui in locum quondam sancti Joannis episcopus est ordinatus, accepimus, qui causae Pelagii enixius astipulator intervenit.

PL 20, 654B

見よ、エルサレムの司教プラユリウス――かつての聖ヨアンネスの後任として司教に叙階された者――の書簡を、我々は受け取った。彼は、ペラギウスの件に、熱心な賛助者として加わったのである。

2

Litteras quoque suas idem Pelagius purgationem continentes abundantissime misit, quibus et professionis suae fidem, quid sequeretur, quidve damnaret, sine aliquo fuco, ut cessarent totius interpretationis insidiae, cumulavit.

PL 20, 654B

同じペラギウスは、自分の潔白を述べる書簡も、きわめて豊かに送った。その書簡で彼は、自分の告白する信仰を――何に従い、何を断罪するかを――、いかなる虚飾もなく、あらゆる曲解の罠がやむように、重ねて述べた。

3

Harum recitatio publica fuit: omnia quidem paria, et eodem sensu sententiisque formata, quae Coelestius ante protulerat, continebant. Utinam ullus vestrum, dilectissimi fratres, recitationi litterarum interesse potuisset!

PL 20, 655A

これらの朗読は公開で行われた。それらは、カエレスティウスが先に述べたものとすべて同等で、同じ意味と同じ見解で形づくられたものを含んでいた。いとも愛する兄弟たちよ、諸君のうちの誰かでも、その書簡の朗読に居合わせることができたなら!

4

Quod sanctorum virorum qui aderant gaudium fuit! quae admiratio singulorum! Vix fletu quidam se et lacrymis temperabant, tales etiam absolutae fidei infamari potuisse.

PL 20, 655A

居合わせた聖なる人々の喜びは、どれほどであったか。一人ひとりの驚嘆は、どれほどであったか。ある者たちは、ほとんど涙と泣き声に自らを抑えかねた。これほど申し分のない信仰の者たちまでもが、中傷され得たのか、と。

5

Estne ullus locus, in quo Dei gratia vel adjutorium praetermissum sit? quod quisquis potest praeter eamdem vel mente concipere, nec ille illi supernae sententiae subjectus, quae de sancto Spiritu lata est, quod neque hic, neque in futuro venia vel remissione donetur.

PL 20, 655A

神の恩寵あるいは助けが省かれているような箇所が、どこかにあるだろうか。もし誰かが、その恩寵を除いてそれを心に思い描き得るなら、その者は、聖なる霊について下された天の判決――この世でも来世でも、赦しも免除も与えられない――に服することになる〔底本は nec ille illi supernae sententiae subjectus。ミーニュの脚注(コスタン)は、ille をヴァティカン写本から補ったとし、nec に代えて exstet(服する者として立て)と読みたいとする。それに従って訳した〕。

Epistola III, Caput III

第3書簡 第III章PL 20, 656A
1

Video etiam hunc Pelagium, Herote et Lazaro scribentibus, infamari. Itane, fratres dilectissimi, ad aures vestras, qui sint isti turbines Ecclesiae vel procellae, nec opinione pervenit? Ita vero vos latuit vita horum atque damnatio?

PL 20, 656A

私は、このペラギウスもまた、ヘロスとラザルスが書くことで中傷されているのを見る。いとも愛する兄弟たちよ、教会の旋風や嵐であるこの者たちがどういう者かは、噂としてさえ、諸君の耳に届かなかったのか。この者たちの生活と断罪は、これほどまでに諸君に隠れていたのか。

2

Sed quamquam specialis illos apostolicae sedis auctoritas omni communione submoverit, discite et in hac epistola, licet strictim, hominum mores. Vetus Lazaro consuetudo est innocentiam criminandi.

PL 20, 656A

だが、使徒座の特別な権威が彼らをあらゆる交わりから退けたとはいえ、この書簡においても、簡単にではあるが、この者たちの人となりを知れ。ラザルスには、無実の者を告発する古くからの習慣がある。

3

Per multa concilia in sanctum Britium coepiscopum nostrum Turonicae civitatis diabolicus accusator inventus est (Vide epist. 4, n. 2) . A Proculo Massiliensi in synodo Taurini oppidi sententiam calumniatoris excepit.

PL 20, 656A

多くの教会会議を通じて、我々の同僚の司教、トゥール〔ガリアの都市〕の聖ブリティウスに対し、彼は悪魔のような告発者であることが明らかになった(Vide epist. 4, n. 2)。マルセイユのプロクルスからは、トリノ〔北イタリアの町〕の教会会議において、中傷者との判決を受けた。

4

Ab eodem Proculo fit post multos annos sacerdos, tyrannici judicii defensor, civitatis Aquensium: cum contrairet addicta, in ipsum penetrale et sacerdotale solium sanguine innocentis pene respersum irrupit.

PL 20, 656A

同じプロクルスによって、多年ののちに、彼はアクスの都市の司教となった。僭主の裁判の擁護者であった彼は、〔僭主に〕引き渡された〔都市〕が逆らうなかで、無実の者の血にほとんど染まったままで、その奥の間と司教座そのものに押し入った〔cum contrairet addicta の構文は定かでない。addicta を僭主に引き渡された都市(civitas)と取り、それが彼に逆らったと解した〕。

5

Stetitque in eo hactenus umbra sacerdotii, donec in tyranno ( Constantino ) imago staret Imperii: quo loco post internecionem patroni sponte se exuit, et propria cessione damnavit.

PL 20, 657A

そこで彼にあっては、帝国の像が僭主(コンスタンティヌス)にあって立っていた間は、司教職の影が保たれた。その地位において、保護者が殺されたのち、彼は自ら〔その座を〕脱ぎ捨て、自分の辞任によって自分を断罪した。

6

De Herote vero omnia similia, idem tyrannus patronus, caedes, turbae, presbyterorum contradicentium vincula et custodiae, et totius civitatis addictio, similis poenitentia de abdicatione sacerdotii.

PL 20, 657A

ヘロスについても、すべてが同じである。同じ僭主が保護者であり、殺戮があり、騒擾があり、異を唱える司祭たちへの鎖と牢があり、都市全体が〔僭主に〕引き渡されたことがあり、司教職の放棄についての同様の悔い改めがある。

7

Mirum est si isti laicum virum ad bonam frugem longa erga Deum servitute nitentem, falsis litteris percellere noluerunt, qui in fratres et coepiscopos tanta machinati sunt, qui tot tempestates ecclesiae reddiderunt.

PL 20, 657A

兄弟であり同僚の司教である者たちに対してこれほどのことを企み、教会にこれほど多くの嵐をもたらしたこの者たちが、長年神に仕えて善い実りを目指して努めている一人の信徒を、偽の書簡で打ちのめそうとしなかったとすれば、それこそ不思議である。

8

Non decet episcopalem auctoritatem, et praecipue prudentiam vestram, ad levium susurronum scripta pendere.

PL 20, 657A

司教の権威、とりわけ諸君の思慮が、軽薄な告げ口屋たちの書き物に左右されるのは、ふさわしくない。

9

Ecce Pelagius Coelestiusque apostolicae sedi in litteris suis et confessionibus suis praesto sunt: ubi Heros, ubi Lazarus, erubescenda factis et tot damnationibus nomina? ubi illi adolescentes, id est Timasius et Jacobus, qui scripta quaedam, ut asserebatur?

PL 20, 657A

見よ、ペラギウスとカエレスティウスは、自分たちの書簡と告白をもって、使徒座の前に居合わせている。ヘロスはどこにいる、ラザルスはどこにいる、その行いと数々の断罪のゆえに恥ずべき名よ。あの若者たち、すなわちティマシウスとヤコブスは、どこにいる。彼らは、言われていたとおり、ある書き物を〔ペラギウスのものとして提出した〕のである〔底本の文は「ある書き物を」で終わり、動詞を欠く。ミーニュの脚注(コスタン)は、ガルニエが protulerunt を補ったのを認めたうえで、asserebatur のあとに Pelagii protulerunt を補うとする。それに従って補った〕。

10

Vos conjicite, si qui talia in sede apostolica confitentur, illa quae de iisdem a pravis ac levibus auctoribus ac dubio rumore jactata sunt, oporteat credi.

PL 20, 657B

諸君は推し量れ。このようなことを使徒座で告白する者たちについて、邪悪で軽薄な作者たちと不確かな噂から言いふらされたことを、信じるべきであるかどうかを。

Epistola III, Caput IV

第3書簡 第IV章PL 20, 657B
1

Amate pacem, diligite charitatem, studete concordiae. Nam scriptum est: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum (Matth. XIX, 19) . Qui magis alter alteri proximi sumus, quam omnes qui in Christo unum esse debemus?

PL 20, 657B

平和を愛せ、愛を重んぜよ、一致に努めよ。というのも、こう書かれている。「汝の隣人を汝自身のように愛せ」(マタイ19:19)。キリストにあって一つであるべき我々すべてにまさって、互いにより近い隣人である者が、いったい誰にあろうか。

2

Non omnis qui aures vestras ventus ingreditur, nuntius est veri: ideoque animo praesule et in excubiis constituto semper opus est, ne totum famae, totum testibus liceat.

PL 20, 658A

諸君の耳に入ってくる風がみな、真実の使いであるわけではない。それゆえ、心が統べる者として見張りに据えられていることが常に必要であり、すべてが噂に、すべてが証人たちに委ねられてしまうことのないようにせよ。

3

Recensete sacras litteras et divina tabularia: maximam partem falsi testes occupavere, ubi sanctorum aut accusationem aut pericula reperimus: maximam dico, immo totam, cum in ipsum Dominum nostrum Salvatorem totius mundi hostiam et pontificem salutarem falsi testes insurrexerunt [Garn. insurrexerint], qui se ejus blasphemiam audisse confingerent.

PL 20, 658A

聖なる書物と神の文書庫を見直せ。聖なる者たちへの訴えや危難を見いだす所では、偽りの証人たちが大部分を占めてきた。大部分と私は言う、いや、すべてである。我々の主、全世界のいけにえにして救いの大祭司である救い主その人に対してさえ、偽りの証人たちが立ち上がり(別本では接続法の insurrexerint)、彼が冒瀆の言葉を述べるのを聞いたと、でっち上げたのである。

4

Aestimate quid jam possit praeterire fallacia, quae in Deum fidei, immo in ipsam fidem ac veritatem, perjuriis impetum fecit.

PL 20, 658A

偽りが今や何を見過ごしうるかを考えよ。偽りは、信仰の神に対して、いや信仰そのもの、真理そのものに対して、偽証によって襲いかかったのである〔fidei は Deum にかかると取った〕。

Epistola III, Caput V

第3書簡 第V章PL 20, 658B
1

Haec ideo scripsimus, ut de caetero, si qui absentes minusque noti de quolibet talia ex libidine mentientur, fixi sint pedes vestri adversus arietem fraudulentiae.

PL 20, 658B

以上のことを我々が書いたのは、今後、不在で、あまり知られていない者について、誰かが欲望から同様のことを偽って語ることがあっても、諸君の足が、欺瞞の破城槌に対して固く据えられているようにするためである。

2

Unde et lucernam pedibus suis ac lumen semitis suis vir sanctus exorat (Psal. CXVIII, 105) : scilicet ne inter fallaces tenebras sint caeca nobis et errabunda vestigia.

PL 20, 658B

それゆえ、聖なる人は、自分の足に灯火を、自分の道に光を求める(詩篇118:105)。すなわち、偽りの闇の中で、我々の歩みが盲いて迷うものとならないためである。

3

Et in Evangelio: Numquid lex nostra judicat hominem, nisi ab ipso audierit prius, et cognoverit (Joan. VII, 51) ? Etiam in veteri Testamento: Non credes auditui vano, et non consenties cum iniquo fieri testis injustus (Exod. XXIII, sec. LXX) .

PL 20, 658B

また福音書にはこうある。「我々の律法は、まず本人から聞き、その者を知ったうえでなければ、人を裁くだろうか」(ヨハネ7:51)。旧約にもこうある。「汝は空しい聞き伝えを信じてはならず、不正な者と共に不正な証人となることに同意してはならない」(出エジプト記23、七十人訳による)。

4

Et ne forte multitudini detrahentium ante examinationem judicii crederetur, addit dicens, Non eris cum pluribus in malitia, et non accipies per eos peccatum (Ibid.) .

PL 20, 659A

また、人を貶める者たちの群れが、裁きの審理の前に信じられてしまうことのないように、こう付け加える。「汝は悪において多数の者と共にいてはならず、彼らによって罪を受けてはならない」(出エジプト記23、七十人訳による)。

5

Et iterum alibi: Prius quam interroges, ne vituperes quemquam: et cum interrogaveris, corripe juste (Eccli. XI, 7) . Et iterum: Quae viderint oculi tui loquere (Prov. XXV, 8; sec. LXX) .

PL 20, 659A

また別の箇所にもこうある。「問いただす前に、誰をも非難してはならない。問いただしたのちには、正しく戒めよ」(集会の書11:7)。さらにこうある。「汝の目が見たことを語れ」(箴言25:8、七十人訳による)。

6

Et in Actibus Apostolorum adversus principes sacerdotum et seniores Judaeorum postulantes absentis Pauli apostoli damnationem, justissimam sententiam gentilis Festus tribunus protulit, quam convenit etiam nos in facie credentium objicere ad verecundiam, dicens, Non est consuetudo Romanis, damnare aliquem hominem prius, quam is qui accusatur, praesentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina (Act. XXV, 16) .

PL 20, 659A

使徒言行録でも、大祭司たちとユダヤ人の長老たちが、不在の使徒パウロの断罪を求めたとき、異邦人である護民官〔tribunus〕フェストゥスは〔使徒言行録25章のフェストゥスは総督であるが、刷りは tribunus とする〕、きわめて正しい判断を示した。これを、我々も信じる者たちの面前で、恥を覚えさせるために突きつけるのがふさわしい。彼はこう言ったのである。「ローマ人には、訴えられている者が訴える者たちを面前に持ち、罪過を洗い清めるために弁明の場を受ける前に、誰かを断罪する慣わしはない」(使徒言行録25:16)。

7

Si hanc igitur moderationem extra septum fidei nostrae positus tenuit contra sacerdotalem pudorem, indigna omnino credulitas absentibus in absentes. Quotus enim quisque immunis invenietur a vulnere, si ad omnem ferientis ictum, credulum pectus aperitur.

PL 20, 659B

したがって、我々の信仰の垣の外に置かれた者でさえ、この節度を保ち、司教たちの恥となるようにしたのであるから、不在の者たちが不在の者たちに対して語ることを信じやすいのは、まったくふさわしくない。実に、打つ者の一撃ごとに、信じやすい胸が開かれるなら、傷を免れていると見いだされる者は、いったい幾人いるだろうか。

Epistola III, Caput VI

第3書簡 第VI章PL 20, 659B
1

Doceat nos terrena moderatio, quae saecularibus arbitriis et causis primum de ipsis judicibus eligendis repudiandisque sit, et quanta cunctatio; quot interpositae dilationes; quoties inhibita comperendinatio (V. Cod. Th. lib. II, tit. 6 et 7) : etiam sub ipso fine certaminis ampliare judicia cum innocenti reo (Ibid. lib. IX, tit. 36) .

PL 20, 659B

世俗の仲裁や訴訟において、まず裁判官そのものの選任と忌避がどのようであり、どれほどの躊躇があり、いかに多くの延期が挟まれ、再度の召喚がいかにしばしば差し止められるか、地上の節度が我々に教えるように(V. Cod. Th. lib. II, tit. 6 et 7)。争いの終わりに至ってさえ、無実の被告のためには判決が延期される(Cod. Th. lib. IX, tit. 36)。

2

Confugitur ad mare et transmarina documenta, ut fides quae in praesenti plerumque arctioribus strangulatur angustiis, saltem eminus veniat. Haec omnia mentior, nisi in patrocinium tuendae innocentiae reperta sint.

PL 20, 659C

海のかなた、海を越えた証拠にまで頼る。信憑〔fides〕が、現場ではたいてい狭い所で締め付けられるので、せめて遠くからでも届くようにするためである。これらすべては、無実を守る弁護のために考案されたのでなければ、私が偽りを言っていることになる。

3

Tolerabilius est enim innocentem quemlibet tardius inveniri, quam cito pro nocente damnari.

PL 20, 660A

実に、どんな無実の者であれ、遅れて見いだされるほうが、有罪の者として早々に断罪されるよりも、まだ耐えやすい。

Epistola III, Caput VII

第3書簡 第VII章PL 20, 660A
1

Grave fuit Lazaro et Heroti litterarum suarum pedissequos esse. An nesciebant, dilectionem vestram ad sedem apostolicam relaturam? Huc certo calumniae compendio navigassent.

PL 20, 660A

ラザルスとヘロスにとって、自分たちの書簡に付き従って〔自ら来る〕ことは重荷であった。諸君の愛が使徒座に報告することを、彼らは知らなかったのか。讒言の近道として、確かに彼らはここへ航海して来たはずである。

2

Ubi de episcopatu ambiendo agitur, maria terrasque lustrant, nec ulla suffragia praetermittunt.

PL 20, 660A

司教職を得ようと運動する場合には、海や陸を巡り歩き、いかなる支持票も取りこぼさない。

3

Ubi vero innocentium fama percellitur, otiosi et delicati sive accusatores sive testes (in utroque enim fallentibus nomen infame est), in cubilibus et lectulis suis litteris abutuntur; et totam Africam, universumque tranquillum catholicae serenitatis innubilant ad libidines suas duae pestes.

PL 20, 660A

だが、無実の者たちの名声が打ちのめされる場合には、訴える者であれ証人であれ(いずれの場合も、偽る者の名は不名誉だからである)、怠惰で柔弱な者たちは、寝室の寝台の上で書簡を悪用する。こうして二つの疫病が、自分たちの欲望のために、全アフリカと、公同の晴れやかさの静けさ全体を曇らせる。

4

Ante tribunal Christi omnes stabimus: nemo illic abesse poterit, nec Domini, cujus immensitas omnibus locis ac rebus intervenit, declinare judicium.

PL 20, 660B

我々は皆、キリストの裁きの座の前に立つ。そこに不在でいられる者は誰もおらず、すべての場所とすべての事物に行き渡る広大さを持つ主の裁きを避けることもできない。

Epistola III, Caput VIII

第3書簡 第VIII章PL 20, 660B
1

Si Deo nostro cordi fuit; propter oves perditas Verbum carnem fieri, et ex Domino formam servientis induere, ut diu interceptam redderet libertatem: sit vobis gaudium, eos quos falsi judices criminabantur, agnoscere a nostro corpore et catholica veritate numquam fuisse divulsos.

PL 20, 660B

もし我々の神が、失われた羊のために、言葉が肉となり、主でありながら仕える者の姿をまとって、長く奪われていた自由を返すことを心にかけたのなら、偽りの裁き手たちが罪に問うていた者たちが、我々の体と公同の真理から決して引き裂かれていなかったと知ることを、諸君は喜びとせよ。

2

Certe hoc, quod vestra exspectatio desiderabat, eluxit, ut damnanda damnarent, et sequenda sequerentur.

PL 20, 660B

確かに、諸君の期待が望んでいたこと、すなわち彼らが断罪すべきものを断罪し、従うべきものに従うことが、明らかになった。

3

Si paterfamilias reditu filii gratulabatur, qui mortuus fuerat, et revixit; perierat, et inventus est (Lucae XV, 32); et jubebat in usum ejus stolam mundam, hoc est insigne candidae mentis afferri, et vitulum saginatum; quantum haec uberior exsultatio est fidei, non mortuos esse, nec periisse, de quibus falsa vulgata sunt?

PL 20, 660B

もし家父が、死んでいたのに生き返り、失われていたのに見いだされた(ルカ15:32)息子の帰還を喜び、その者のために清い長衣、すなわち清らかな心の印と、肥えた子牛とを運ばせるよう命じたのなら、偽りが広められていた者たちが、死んでおらず、失われてもいなかったことは、信仰にとって、どれほど豊かな歓喜であろうか。

4

Misimus igitur ad dilectionem vestram exemplaria scripturarum, quas Pelagius misit: quarum lectionem non ambigimus parituram esse vobis in Domino de absoluta ejus fide laetitiam. Data XI kal. Octobris (Septemb. 21) .

PL 20, 661A

そこで、諸君の愛に、ペラギウスが送った文書の写しを送った。その朗読は、彼が罪なしとされた信仰について、主にあって諸君に喜びをもたらすと、我々は疑わない。十月の朔日の前の第11日に発した(9月21日)。

Epistola IV, Prooemium

第4書簡 冒頭PL 20, 661A
1

ZOSIMUS AURELIO et universis episcopis per Africam constitutis, universis episcopis per Gallias et septem provincias constitutis, universis episcopis per Hispaniam constitutis, a pari.

PL 20, 661A

ゾシムスより、アウレリウスと、アフリカに置かれたすべての司教たち、ガリアと七つの州に置かれたすべての司教たち、ヒスパニアに置かれたすべての司教たちへ、同文にて。

Epistola IV, Caput I

第4書簡 第I章PL 20, 661B
1

Cum adversus statuta patrum venitur, non tantum illorum prudentiae atque sententiae, qui in aevum victura sanxerunt, sed ipsi quodam modo fidei et catholicae disciplinae irrogatur injuria.

PL 20, 661B

教父たちの定めに背くことになれば、永く生き続けるべきものを定めた者たちの思慮と見解が損なわれるだけでなく、ある意味で信仰そのもの、公同の規律そのものに、不正が加えられる。

2

Quid enim tam sanctum atque venerabile est, quam penitus non exorbitare ab itinere majorum, quorum canonica statuta veluti quaedam fundamenta sunt ferendis fidei jacta ponderibus?

PL 20, 661B

実に、先人たちの道から根本的に外れないことほど、聖く尊ぶべきことが何かあろうか。その規定(カノン)は、信仰が担うべき重みのために据えられた、いわば土台なのである。

3

Sed nihil minus ab Urso et Tuentio, quorum unus assidua sedis hujus medicina curatus, ad emendati erroris pervenire non potuit sanitatem; alter vero ante aliquot annos objecta criminatione submotus, sicut civium scripta testantur vel ingesta [Forte, ut gesta] docuerunt, etiam ab eo ipso gradum summi sacerdotis accepit, a quo fuerat ante damnatus.

PL 20, 662A

しかし、それにもかかわらず、〔定めへの背きは〕ウルススとトゥエンティウスによってなされた。その一人は、この座の絶えざる治療を受けたが、改められた誤りの健全さに達することができなかった。もう一人は、数年前に告発を受けて退けられたが、市民たちの文書が証し、あるいは提出された文書(おそらく「議事録のとおりに」)が教えたとおり、かつて自分を断罪した当の人物から、司教の最高の位〔summus sacerdos〕を受けたのである。

4

Caecus error in utroque, ut quod est potissimum in omnibus, nec velit aliorum de Tuentio, nec suam de Urso tenere sententiam.

PL 20, 662A

両者に盲目の誤りがある。何よりも重大なことには、〔彼らは〕トゥエンティウスについての他の者たちの見解も、ウルススについての自分自身の見解も、保とうとしないのである〔velit は単数。両者を指すと取った〕。

Epistola IV, Caput II

第4書簡 第II章PL 20, 662A
1

Sed fac ut honesti mores hominibus essent et probata suffragia: quid illud, quod praetermisso fratre nostro Patroclo metropolitano episcopo Arelatensium civitatis, sine cujus auctoritate, juxta majorum canones, nulla penitus potuit ordinatio celebrari, tumultuose et turbide indebitis sacerdotia impinguntur?

PL 20, 662A

しかし、たとえ人々の品行が正しく、その支持票が認められるものであったとしても、次のことはどうか。アルルの町の首都司教である我々の兄弟パトロクルスを飛ばして——先人たちの規定によれば、その権威なしには、いかなる叙階も決して行われえなかったのに——騒がしく乱れた仕方で、資格のない者たちに司教の職が授けられたことは。

2

Nec saltem comprovinciales episcopi corrogantur, ut error velamento aliquo tegeretur: sed Lazarus, dudum in Taurinensi concilio gravis- simorum episcoporum sententiis pro calumniatore damnatus, cum Britii innocentis episcopi vitam falsis objectionibus appetisset, post vero indebitum ab eodem Proculo, qui inter caeteros in synodo damnationis ejus assederat, sacerdotium consecutus, a quo se ipse vitae suae conscientia, datis litteris in abdicationem sui, sponte submovit.

PL 20, 662B

少なくとも同じ州の司教たちが呼び集められもしなかった。誤りが何かの覆いで隠されるようにすら、されなかったのである。ラザルスは、先にトリノの教会会議で、いとも重々しい司教たちの判断によって、讒言者として断罪されていた——無実の司教ブリティウスの命を、偽りの非難で狙ったからである。ところが後に、同じプロクルス——他の人々とともに、その断罪の会議に同席していた当人——から、受けるべきでない司教職を得た。そして彼自身は、自分の生涯の自覚から、自らの退位を記した書簡を出して、みずからその職から身を退いた。

3

Re vera incongruum fuit, ut illicitum sacerdotio, omisso metropolitano, sua confessione spoliatus, sacerdotem pariter ordinaret.

PL 20, 663A

実に、司教職にふさわしくなく、首都司教を飛ばし、自らの告白によってその職を奪われていた者が、同じく司教を叙階するとは、不釣り合いであった。

4

Et ne nihil non intempestive fieret, ne dies quidem legitimus ordinationis adsciscitur: scilicet ut quibus cuncta deerant, etiam legitimum tempus deesset.

PL 20, 663A

そして、何ひとつ時宜を失さずに行われることのないよう、叙階のための法にかなった日さえ取り入れられなかった。すなわち、すべてが欠けていた者たちには、法にかなった時までも欠けていたのである。

5

Quid his tot tantisque improba usurpatione posthabitis addi potest, nisi illud extremum, quod totum transcendit errorem, ut territoriis indebitis, ad Arelatensium civitatem antiquitus pertinentibus, locarentur?

PL 20, 663A

これほど多く、これほど大きなことが、不埒な僭越によって軽んじられたうえで、さらに何が付け加えられうるというのか。あの最後のこと、すなわちあらゆる誤りを越えること、昔からアルルの町に属する領域に、属すべきでない者たちが据えられたこと、それだけである。

6

Unum vitium si in causis talibus evenisset, apostolicae sedis auctoritas etiam caetera destruxisset.

PL 20, 663B

もしこのような案件でただ一つの欠陥が生じたのであれば、使徒座の権威は、そのほかのこともすべて取り壊したであろう。

7

Hic multa concurrunt, improborum et damnatorum ordinatio, praetermissio metropolitani, necnon et provincialium sacerdotum, locorumque alienorum impudentissima usurpatio, nec saltem diei custodita solemnitas, et Lazarus in consortio illicitae ordinationis adscitus. Haec omnia apud nos gestis testimoniisque discussa sunt.

PL 20, 663B

ここには多くのことが重なっている。不埒な、断罪された者たちの叙階、首都司教を飛ばしたこと、また州の司教たちを飛ばしたこと、他人の場所の最も恥知らずな僭取、さらには日の荘厳さすら守られなかったこと、そしてラザルスが不法な叙階の仲間に加えられたことである。これらすべては、我々のもとで、記録と証言によって審理された。

Epistola IV, Caput III

第4書簡 第III章PL 20, 664A
1

Atque utinam in Tuentio pravi tantum mores, non etiam Priscilliana superstitio patuisset! quae sedis hujus dudum humanitas et misericordia in hoc illi consulere voluit, ut emendatior de caetero permaneret.

PL 20, 664A

ああ、トゥエンティウスにおいて、ただ邪な品行だけがあらわになり、プリスキリアヌスの迷信までもがあらわになることがなかったならば。この座の先の人間味と慈しみは、この点で彼のために図ろうと望んだ。以後、彼がより改まった者であり続けるようにと。

2

Quod beneficium sibi pene praeter exemplum praestitum si diligentius observare voluisset, erroris illum anteacti oportuit poenitere, non ita praecipiti impetu ad sacerdotium festinare, ut nec diei veterem solemnitatem, quae praecipue custodienda fuerat, observaret, nec indebito loco crederet abstinendum.

PL 20, 664A

ほとんど前例のないほどに自分に与えられたこの恩恵を、もし彼がもっと注意深く心に留めようとしたなら、過去の誤りを悔い改めるべきであった。性急な勢いで司教職に急ぎ、とりわけ守るべきであった昔からの日の荘厳さも守らず、また不当な地位を避けるべきだと考えもしない、というふうであってはならなかった。

Epistola IV, Caput IV

第4書簡 第IV章PL 20, 664A
1

Qua de re ad sanctitatem vestram et per totum orbem, ubicumque et in quacumque terrarum sonus catholicae religionis exiit, scripta direximus, fratres charissimi, ne Tuentium et Ursum in communione Ecclesiae, in quocumque ecclesiastico gradu a qua in totum anathemati sunt, suscipiendos esse ducatis.

PL 20, 664A

このことについて、諸君の聖性に、また全世界に、すなわち公同の宗教の響きがどこであれ、地のいかなる所であれ及んだ所に、我々は書簡を送った。いとも親愛なる兄弟たちよ、トゥエンティウスとウルススを、教会の交わりの中に、いかなる教会の段階においても、受け入れるべきだと考えてはならない〔in quocumque … a qua の文は崩れているらしく、「その交わりから彼らは全く破門された」と解した〕。

2

Dicuntur enim circulatores esse, quod nos ex sententiis agnovimus in eorum damnatione sacerdotali auctoritate prolatis, quas in diversis regionibus exceperunt.

PL 20, 664B

実に、彼らは諸方を渡り歩く香具師〔circulatores〕であると言われる。このことを我々は、彼らの断罪について司教の権威で下され、彼らが諸地方で受けた判決から知った。

3

Removendae sunt a sancto corpore putridae carnes, et a massa sanctificationis acidum exsecrandumque fermentum. De quibus plura scribere pudoris fuit, cum illis pudori non sit tanta fecisse.

PL 20, 664B

聖なる体からは腐った肉が取り除かれねばならず、聖化の練り粉からは、酸くて忌まわしいパン種が取り除かれねばならない。彼らについてさらに多く書くのは恥ずべきことであった、彼らがこれほどのことをしても恥じないというのに。

Epistola IV, Caput V

第4書簡 第V章PL 20, 664B
1

Jussimus autem praecipuam, sicuti semper habuit metropolitanus episcopus Arelatensium (et caetera ut in epistola 1, capite 2).

PL 20, 664B

我々はまた、アルルの首都司教が常に有してきたとおりの特別な〔権限〕を命じた(以下、第1書簡第2章と同じ)〔ミーニュが第1書簡を指して以下を略した。ミーニュの脚注は、写本ではここに第1書簡の第2・3章が執政官の年の記載まで全文続き、それはゾシムス自身が書き加えたものとする〕。

Epistola IV, Caput VI

第4書簡 第VI章PL 20, 665A
1

Omnes sane admonemus, ut quique finibus suis contenti sint: nam barbara et impia ista confusio est, aliena praesumere. De qua re ne ad nos, et reliquum capitis 3 mox dictae epistolae.

PL 20, 665A

我々は実に、皆に勧める。各人が自分の境界に満足せよ。他人のものを僭取することは、野蛮で不敬虔な混乱である。この件について、我々に…〔ne ad nos は文が途中で切れている〕、および、先に述べた書簡の第3章の残り〔et reliquum capitis 3 … はミーニュが斜体で刷る略記。ミーニュの脚注は、写本ではここに第1書簡の第2・3章が全文続くとする〕。

2

Data sub die X kalendas Octobris (Anno 417, Septemb. 22) Honorio augusto XI et Constantio II consulibus.

PL 20, 665A

十月の朔日の前の第10日に発した(417年9月22日)、ホノリウス・アウグストゥスが11度目に、コンスタンティウスが2度目に、執政官の年に。

Epistola V

第5書簡PL 20, 665A
1

ZOSIMUS episcopis provinciae Viennensis et Narbonensis secundae, a pari. Multa contra veterem formam Proculus usurpasse detectus est in ordinationibus nonnullorum indebite celebrandis, quas proxime numerosa cognitione discussimus: licet ipse diu exspectatus, fastidiose ferens sibi inducias attributas, convenire dissimulet.

PL 20, 665A

ゾシムスより、ウィエンヌ州と第二ナルボネンシス州の司教たちへ、同文にて。プロクルスは、何人かの叙階を不当に行うことにおいて、古い定めに反して多くのことを僭取したと露見した。我々はそれらの件を、先ごろ多数の者を交えた審理で吟味した。もっとも、彼自身は長く待たれたのに、自分に与えられた猶予を煩わしく受け止めて、出頭することを避けている。

2

Attamen illa praesumptio nos admodum movit, quod in synodo Taurinensi, cum longe aliud ageretur, in apostolicae sedis injuriam subripiendum putavit, ut sibi concilii illius emendicata praestaret obreptio ordinandorum sacerdotum veluti metropolitano in Narbonensi secunda provincia potestatem (Taurin. concil. c. 1 et 2) .

PL 20, 665A

それでも、あの僭越は我々をひどく動かした。すなわち、トリノの教会会議で、まったく別のことが議されていたとき、彼は使徒座への侮辱となる形で、ひそかに取り込むべきだと考えたのである。その会議の乞い求められた不正取得によって、あたかも第二ナルボネンシス州の首都司教であるかのように、司教たちを叙階する権限を、自分に与えさせようとしたのである(Taurin. concil. c. 1 et 2)。

3

Et ne solus, impudenter indebita postulando, huic sedi videretur intulisse convicium, socium sibi Simplicium Viennensis civitatis ascivit, qui non dissimili impudentia postularet, ut sibi quoque in Viennensium provincia creandorum sacerdotum permitteretur arbitrium.

PL 20, 665A

そして、不当なことを恥知らずに要求して、自分ひとりがこの座を罵ったと見られないように、ウィエンヌの町のシンプリキウスを仲間に引き入れた。彼は同様の恥知らずさで、ウィエンヌ州においても司教たちを立てる裁量を自分にも許すよう求めたのである。

4

Indecens ausus, et in ipso vestibulo resecandus, hoc ab episcopis ob certas causas concilium agitantibus extorquere, quod contra statuta patrum et sancti Trophimi reverentiam, qui primus metropolitanus Arelatensis civitatis ex hac sede directus est, concedere, vel mutare ne hujus quidem sedis possit auctoritas.

PL 20, 666A

不体裁な企てであり、その入口でそぎ落とされるべきものであった。すなわち、ある事情から会議を行っていた司教たちから、教父たちの定めに反して、またこの座から派遣されたアルルの町の最初の首都司教である聖トロフィムスへの崇敬に反して、この座の権威でさえ譲ることも変えることもできないことを、強引に引き出そうとしたのである。

5

Apud nos enim (25, quaest. I, c. 7; Ivo p. IV, c. 226) inconvulsis radicibus vivit antiquitas, cui decreta Patrum sanxere reverentiam.

PL 20, 666A

実に我々のもとでは(25, quaest. I, c. 7; Ivo p. IV, c. 226)、古い伝えは揺るがぬ根のうちに生きており、教父たちの教令はそれに崇敬を定めた。

6

Et quia redire in ordinem suum intermissa praecipimus, fratres charissimi, metropolitanus Arelatensis civitatis episcopus jam inde a Trophimo ordinationis seriem temporibus roboratam inviolabili in utraque Narbonensi et Viennensi auctoritate possideat. Data III kalendas Octobris, Honorio augusto XI et Constantio II consulibus.

PL 20, 666A

そして、中断されていたことが元の秩序に戻るよう我々は命じるゆえ、いとも親愛なる兄弟たちよ、アルルの町の首都司教は、トロフィムス以来、時代を通じて強められた叙階の連なりを、両ナルボネンシス州とウィエンヌ州において、不可侵の権威をもって保持せよ。十月の朔日の前の第3日に発した、ホノリウス・アウグストゥスが11度目に、コンスタンティウスが2度目に、執政官の年に。

Epistola VI, Prooemium

第6書簡 冒頭PL 20, 666B
1

ZOSIMUS HILARIO episcopo Narbonensis primae provinciae.

PL 20, 666B

ゾシムスより、第一ナルボネンシス州の司教ヒラリウスへ。

Epistola VI, Caput I

第6書簡 第I章PL 20, 666B
1

Mirati admodum sumus, dum nobis studiosius requirentibus relatio tua de ordinandis in provincia Narbonensi prima sacerdotibus legeretur, quod dum assertioni et desideriis tuis cupis esse consultum, praetermissa veri fide, relationem tuam sub honestatis specie colorasti, asserens in aliena provincia ab alio non debere fieri sacerdotes: cum utique debueris, non quid tibi rectum videretur, sed quid habuerit antiqua consuetudo, suggerere.

PL 20, 666B

我々は大いに驚いた。我々がいっそう熱心に調べていたところ、第一ナルボネンシス州で司教たちを叙階することについてのあなたの報告が読まれたとき、あなたは自分の主張と望みに配慮しようとして、真実への信義を顧みず、あなたの報告を体面の装いのもとに粉飾し、他人の州で他の者が司教たちを立ててはならないと主張したのである。あなたは、自分に正しいと思われることではなく、古い慣習が何を保ってきたかを示すべきであったのに。

2

Ideoque vacuato eo quod obtinuisse a sede apostolica subreptitie comprobaris, quia satis constitit Arelatensis ecclesiae sacerdoti prisca id institutione concessum, ut non solum in provincia Viennensi, sed etiam per duas Narbonenses, episcopos faciat.

PL 20, 667A

それゆえ、あなたが使徒座から隠蔽によって不正に得たと証明されたものは、無効とされた。アルルの教会の司教には、ウィエンヌ州においてだけでなく、二つのナルボネンシス州をも通じて、司教たちを立てることが、昔からの制度によって認められていることが、十分に明らかだからである。

3

Nam sanctae memoriae Trophimus sacerdos, quondam ad Arelatensem urbem ab apostolica sede transmissus, ad illas regiones et tanti nominis reverentiam primus exhibuit, et in alias non immerito ea quam acceperat auctoritate transfudit; adque hanc ordinandi consuetudinem, et pontificatum loci illius quem obtinuerat primus et justus, custoditum usque in proximum tempus, gestis apud nos habitis, multorum consacerdotum testimoniis approbatur.

PL 20, 667A

実に、聖なる記憶の司教トロフィムスは、かつて使徒座からアルルの町に遣わされ、それらの地方に、これほどの名への崇敬を最初にもたらし、受けていた権威を、当然のこととして他の地へも注ぎ込んだ。この叙階の慣習と、彼が最初に、正当に保持したあの地の司教職〔pontificatus〕とが、つい最近の時代まで守られてきたことは、我々のもとで行われた記録と、多くの同僚の司教たちの証言によって認められる。

Epistola VI, Caput II

第6書簡 第II章PL 20, 667B
1

Ergo licet sola, quae in sede apostolica habita sunt, potuissent gesta sufficere; tamen etiam hac te auctoritate constringimus, ut praesumptioni tuae, quam extulisse contra veterem consuetudinem videbaris, modum noveris justae praescriptionis indictum, neque aestimes tibi ulterius pontificatum de ordinandis sacerdotibus vindicandum: cum hoc videas Arelatensis episcopo civitatis et per apostolicam sedem, et per sancti Trophimi reverentiam, et per veterem consuetudinem, et nostra recenti evidentissima definitione deferri.

PL 20, 667B

それゆえ、使徒座で行われた記録だけで足りえたとしても、それでもなお我々はこの権威によってもあなたを拘束する。あなたの僭越——古い慣習に反して持ち上げたと見える——に、正当な規定による限度が課されたと知れ。また、あなた自身がこれ以上、司教たちを叙階する司教職〔pontificatus〕の権限を我がものとすべきだなどと考えるな。それがアルルの町の司教に、使徒座によって、聖トロフィムスへの崇敬によって、古い慣習によって、また我々の最近の最も明白な決定によって、与えられていることを、あなたは見ているのだから。

2

Si quid contra haec, frater charissime, quae a nobis sunt sub Dei judicio statuta, tentaveris: non solum quos faciendos credideris, episcopatum obtinere non possint, sed etiam ipse catholica communione discretus, sero de illicitis praesumptionibus ingemiscas.

PL 20, 668A

いとも親愛なる兄弟よ、神の裁きのもとで我々が定めたこれらに反して、あなたが何かを企てるなら、あなたが立てようと考える者たちが司教職を得られないばかりか、あなた自身も公同の交わりから切り離されて、遅きに失してから、不法な僭越について嘆くことになる。

3

Data VI kalendas Octobris (Anno 417, Septem. 26) Honorio augusto XI et Constantio II consulibus.

PL 20, 668A

十月の朔日の前の第6日に発した(417年9月26日)、ホノリウス・アウグストゥスが11度目に、コンスタンティウスが2度目に、執政官の年に。

Epistola VII, Prooemium

第7書簡 冒頭PL 20, 668A
1

ZOSIMUS PATROCLO episcopo Arelatensi.

PL 20, 668A

ゾシムスより、アルルの司教パトロクルスへ。

Epistola VII, Caput I

第7書簡 第I章PL 20, 668A
1

Quid de Proculi damnatione censuerim, tenet conscientia tua, cum meo interesses examini: nec te gestorum nostrorum auctoritas latet vel scriptorum quae de ipsius damnatione per terrarum diversa direximus.

PL 20, 668A

プロクルスの断罪について私がどう判断したかは、あなたの良心が知っている。あなたは私の審理に居合わせたのであるから。また、我々の記録の権威も、彼の断罪について我々が諸地に送った書簡も、あなたに隠れてはいない。

2

Unde metropolitani in te dignitatem atque personam etiam apostolicae sedis auctoritate considera: in quem furtive locum per indebita a synodo Proculus usurpatum irrepserat.

PL 20, 668B

それゆえ、あなたにある首都司教の品位と立場を、使徒座の権威によっても考えよ。プロクルスが、教会会議から不当な手段で奪い取って、こっそり入り込んでいた地位である。

3

Quicumque igitur ex Gallicanis unde unde regionibus veniunt sub quovis ecclesiastico nomine vel gradu, formatas per te commoniti ad nos mittendas esse cognoscant: alioquin sibi imputabunt, si inefficaciter, hac solemnitate postposita, te inconsulto ad nos venire tentaverint: quod ab episcopis usque ad ultimum ecclesiasticorum gradum observari conveniet, frater charissime.

PL 20, 668B

それゆえ、ガリアのいかなる地方からであれ、どんな教会の名義、どんな段階であれ、来る者はみな、あなたを通じて推薦状〔formata。旅する聖職者の身元を証明する書状〕が我々に送られなければならないと、あらかじめ知らされた者として心得よ。さもなければ、この儀礼を後回しにして、あなたに諮らずに我々のもとに来ようと企てるなら、それは無駄に終わり、責めは自分に帰する。いとも親愛なる兄弟よ、これは司教から教会の最下位の段階に至るまで守られるのがふさわしい。

Epistola VII, Caput II

第7書簡 第II章PL 20, 668B
1

Et quia nonnulli ex quacumque militia se ad Ecclesiam conferentes (V. epist. 9, n. 1) , statim saltu quodam summatem locum religionis affectant, qui gradatim per ecclesiastica stipendia venientibus explorata solet discussione differri: idcirco quoniam in nonnullis factum infirmare non possumus, si qui jam ordinati sunt, in eo gradu, ad quem saltu subito pervenerunt, perdurare debebunt.

PL 20, 668B

また、何人かは、どんな職務からであれ教会に身を寄せ(V. epist. 9, n. 1)、教会の勤めを段階を追って経て来る者たちなら、吟味された審理によって先延ばしにされるのが常である宗教上の最高の地位を、たちまち一足飛びに求める。それゆえ、すでに何人かについてなされたことは我々も無効にできない以上、すでに叙階された者は、突然一足飛びに到達した段階にとどまらなければならない。

2

Si enim Apostolus neophytum sacerdotio non statim cumulari jubet (I Tim. III, 6) , et hoc idem canonum statuta sanxerunt (Nicaen. can. 2) ; hoc addimus nostra sententia, ut quisquis de caetero vel summo sacerdotio, vel presbyterii gradu vel diaconatus crediderit cumulandum, sciat et se gradus sui subire jacturam, nec in illum valitura esse quae contulit: ut saltem ab ordinatione praecipiti metus iste summoveat, quos examinata discussio coercere debuisset.

PL 20, 669A

実に、使徒は新参者をすぐに司教職に積み上げてはならないと命じており(一テモテ3:6)、規定の定めも同じことを定めている(Nicaen. can. 2)。我々は我々の判断によってこれを加える。今後、最高の司教職であれ、司祭の段階であれ、助祭職であれ、誰かを〔段階を踏まずに〕積み上げてよいと考える者は、自分も自分の段階を失うこと、また自分が授けたものはその者に効力を持たないことを、知れ。吟味された審理が抑えるべきであった者たちを、せめてこの恐れが、性急な叙階から遠ざけるように。

3

Scripta nostra in omnium facies notitiam pervenire; ut ne hoc quidem ipsum tibi, quod omnibus interdictum est, licere cognoscas. Data VI kalendas Octobris (Die 29 Sept. ann. 417) Honorio XI et Constantio II consulibus.

PL 20, 669A

あなたは、我々の書簡がすべての人々の知るところに至るようにせよ。すべての者に禁じられているこの事が、あなたにも許されていないと、あなたが知るためである。十月の朔日の前の第6日に発した(417年9月29日)〔ミーニュの丸括弧の注は9月29日とするが、十月の朔日の前の第6日は9月26日に当たる。ミーニュの脚注は、従来の刊本が III kal.(9月29日)と読み、ここでは王立写本の VI に従ったとする〕、ホノリウスが11度目に、コンスタンティウスが2度目に、執政官の年に。

Epistola IX, Prooemium

第9書簡 冒頭PL 20, 669B
1

ZOSIMUS Hesychio episcopo Salonitano.

PL 20, 669B

ゾシムスより、サロナの司教ヘシュキオスへ。

Epistola IX, Caput I

第9書簡 第I章PL 20, 669B
1

CAP. I. Exigit dilectio tua praeceptum apostolicae sedis, in quo Patrum decreta consentiunt, et significas nonnullos ex monachorum populari coetu, quorum solitudo quavis frequentia major est, sed et laicos ad sacerdotium festinare.

PL 20, 669B

第1章——あなたの愛は、使徒座の教えを求めている。その教えにおいて教父たちの教令は一致している。あなたは、修道士たちの民衆的な集まりの一部——彼らの孤独はどんな群衆よりも大きい——から、さらには信徒までもが、司教職へ急いでいると知らせている。

2

Hoc autem (Ivo p. 5, c. 102) specialiter et sub praedecessoribus nostris, et nuper a nobis interdictum constat, litteris ad Gallias Hispaniasque transmissis, in quibus regionibus familiaris est ista praesumptio, quamvis nec Africa super hac admonitione nostra habeatur aliena, ne quis (Dist. 36, c. 2, et dist. 59, c. 1) penitus contra patrum praecepta, qui ecclesiasticis disciplinis per ordinem non fuisset imbutus, et temporis approbatione divinis stipendiis eruditus, nequaquam ad summum Ecclesiae sacerdotium aspirare praesumeret: et non solum in eo ambitio inefficax haberetur, verum etiam in ordinatores ejus, ut carerent eo ordine, quem sine ordine contra praecepta Patrum crediderant praesumendum.

PL 20, 669B

これについては(Ivo p. 5, c. 102)、とくに我々の先任者たちのもとで、また最近我々によっても、ガリアとヒスパニアに送られた書簡で禁じられたことが知られている。それらの地方ではこの僭越が日常的であり、アフリカも我々のこの警告に無縁とはされない。すなわち(Dist. 36, c. 2, et dist. 59, c. 1)、教父たちの教えに反して、教会の規律を順序に従って身につけておらず、時を経て認められて神への勤めに習熟していない者は、誰であれ、教会の最高の司教職を目指そうと決して敢えてしないように、と。その野心が無効と見なされるだけでなく、その叙階者たちにも、順序を踏まず、教父たちの教えに反して敢えてよいと考えたその位階〔ordo〕を失わせるように、と。

3

Unde miramur ad dilectionem tuam statuta apostolicae sedis non fuisse perlata. Laudamus igitur constantiam propositi tui, frater charissime, nec aliud de pontificii tui vetere censura auctoritatis genus exspectandum fuit, quam ut talibus ambitionibus, pro praeceptis Patrum, in procinctu fidei constitutus occurreres.

PL 20, 670B

それゆえ、使徒座の定めがあなたの愛に届かなかったことに、我々は驚く。そこで、いとも親愛なる兄弟よ、あなたの志の堅固さを称賛する。あなたの司教職の古くからの厳正さに基づく権威について、期待すべきことは、信仰の戦闘態勢に就く者として、教父たちの教えに従い、そのような野心に立ち向かうこと以外にはなかった。

Epistola IX, Caput II

第9書簡 第II章PL 20, 670B
1

Igitur si quid auctoritati tuae, quod nos non opinamur, aestimas defuisse, supplemus. Obsiste talibus ordinationibus, obsiste superbiae et arrogantiae venienti. Tecum faciunt praecepta Patrum, tecum apostolicae sedis auctoritas.

PL 20, 670B

そこで、もしあなたの権威に何かが欠けていたと考えるなら——我々はそうは思わないが——我々が補う。このような叙階に立ち向かえ。迫り来る高慢と尊大に立ち向かえ。あなたの側に教父たちの教えがあり、あなたの側に使徒座の権威がある。

2

Si enim officia saecularia principem locum, non vestibulum actionis ingressis, sed per plurimos gradus examinato temporibus deferunt: quis ille tam arrogans, tam impudens invenitur, ut in coelesti militia, quae pensius ponderanda est, et sicut aurum repetitis ignibus exploranda, statim dux esse desideret, cum tyro ante non fuerit, et prius velit docere, quam discere?

PL 20, 671A

実に、世俗の職務でさえ、首位の地位を、活動の入口に入っただけの者にではなく、多くの段階を経て時をかけて吟味された者に授けるのであれば、より慎重に量られるべきで、金のように繰り返し火で試されるべき天の軍務において、以前に新兵でもなかったのに、たちまち指揮官になりたがり、学ぶより先に教えたがるほど傲慢で恥知らずな者が、誰か見いだされるだろうか。

3

Assuescat in Domini castris, in lectorum primitus gradu divini rudimenta [Merl. rudimentis] servitii: necilli vile sit exorcistam, acolythum, subdiaconum, diaconum per ordinem fieri: nec hoc saltu, sed statutis majorum ordinatione temporibus.

PL 20, 671A

主の陣営で、まず読師の段階で、神への奉仕の初歩(メルリヌスの本では「初歩によって」)に慣れるがよい。祓魔師、侍祭、副助祭、助祭に順序どおりなることを、彼は卑しいとしてはならない〔底本は necilli。nec illi と読む〕。それも一足飛びにではなく、先人たちが定めた叙階の期間に従ってである。

4

Jam vero ad presbyterii fastigium talis accedat, ut et nomen aetas impleat, et meritum probitatis stipendia anteacta testentur. Jure inde summi pontificis locum sperare debebit.

PL 20, 671A

さて、司祭職の頂に至るのは、年齢がその名を満たし〔presbyter は「年長者」の意を含む〕、先の勤めが品行の誠実さの功績を証するような者でなければならない。そのとき初めて彼は、当然のこととして、最高位の司教〔summus pontifex〕の地位を望むべきである。

Epistola IX, Caput III

第9書簡 第III章PL 20, 671B
1

Facit hoc nimia remissio consacerdotum nostrorum, qui pompam multitudinis quaerunt, et putant ex hac turba aliquid sibi dignitatis acquiri.

PL 20, 671B

これをさせているのは、我々の同僚の司教たちの過度の寛容である。彼らは群衆の見せびらかし〔pompa〕を求め、この群れから何か威信が自分に得られると思っている。

2

Hinc passim numerosa popularitas etiam his locis, ubi solitudo est, talium reperitur, dum paroecias extendi cupiunt, aud quibus aliud praestare non possunt, divinos ordines largiuntur. Quod oportet districti semper esse judicii. Rarum est enim omne quod magnum est.

PL 20, 671B

こうして至る所に、孤独であるはずの場所にまで、そのような者たちの多数の民衆が見いだされる。彼らは教区を広げたがり、あるいはほかには何も与えられない者たちに、神の位階を大盤振る舞いする〔底本は aud。aut と読む〕。これは常に厳格な裁きを必要とする。実に、偉大なものはすべて稀だからである。

Epistola IX, Caput IV

第9書簡 第IV章PL 20, 672A
1

CAP. II. Proinde nos, ne quid meritis dilectionis tuae derogaremus, ad te potissimum scripta direximus, quae in omnium fratrum et coepiscoporum nostrorum facies ire notitiam, non tantum eorum qui in ea provincia sunt, sed etiam qui vicinis dilectioni tuae provinciis adjunguntur.

PL 20, 672A

第2章——そこで我々は、あなたの愛の功績をいささかも損なうことのないよう、とりわけあなたに宛てて書簡を送った。あなたはそれを、すべての兄弟たち、我々の同僚の司教たちの知るところに至らせよ。あの州にいる者たちだけでなく、あなたの愛の州に隣接する諸州に属する者たちにもである。

2

Sciet quisquis hoc postposita Patrum et apostolicae sedis auctoritate neglexerit, a nobis districtius vindicandum; ut loci sui minime dubitet sibi non constare rationem, si hoc putat, post tot prohibitiones, impune tentari.

PL 20, 672A

教父たちと使徒座の権威を後回しにしてこれを疎かにする者は誰であれ、我々によってより厳しく罰せられると知れ。これだけ多くの禁止ののちにも、これが罰を受けずに企てられると思うなら、その者は、自分の地位の筋道が自分に立たなくなることを、疑ってはならない。

3

Contumeliae enim studio fit, quidquid interdictum toties usurpatur (Nicolaus I, epist. al. 40, n. 4) .

PL 20, 672A

実に、これほど何度も禁じられたことを犯すのは、侮辱への熱意によるものである(Nicolaus I, epist. al. 40, n. 4)。

Epistola IX, Caput V

第9書簡 第V章PL 20, 672B
1

CAP. III. Haec autem (Dist. 77, c. 2; Rabanus de instit. cleric. lib. I, c. 13) singulis gradibus observanda sunt tempora. Si ab infantia ecclesiasticis ministeriis nomen dederit, inter lectores usque ad vicesimum aetatis annum continuata observatione perduret.

PL 20, 672B

第3章——さて、(Dist. 77, c. 2; Rabanus de instit. cleric. lib. I, c. 13)各段階において守るべき期間がある。幼少から教会の務めに名を連ねたなら、読師の間で二十歳になるまで、途切れなく勤めを守って留まれ。

2

Si major jam et grandaevus accesserit, ita tamen, ut post baptismum statim, si divinae militiae desiderat mancipari, sive inter lectores, sive inter exorcistas quinquennio teneatur: exinde acolythus vel subdiaconus quatuor annis; et sic ad benedictionem diaconatus, si meretur, accedat; in quo ordine quinque annis, si inculpate se gesserit, haerere debebit.

PL 20, 672B

すでに年長で年を重ねてから来た場合は、洗礼の後すぐに、神の軍務に身を委ねたいと望むなら、読師の間、あるいは祓魔師の間に五年間とどまるべきである。その後、侍祭あるいは副助祭として四年。そうして、功績があれば、助祭職の祝福に進む。その位階には、咎なく振る舞うなら、五年間とどまるべきである。

3

Exinde suffragantibus stipendiis, per tot gradus datis propriae fidei documentis, presbyterii sacerdotium poterit promereri. De quo loco, si eo illum exactior ad bonos mores vita produxerit, summum pontificatum sperare debebit.

PL 20, 673A

その後、勤めが後ろ盾となり、これほど多くの段階を通じて自分の信仰の証拠が示されたなら、司祭の職に値するようになりうる。この地位から、もし彼をいっそう厳格な生活が良い品行へと導いたなら、最高の司教職〔summus pontificatus〕を望むべきである。

4

Hac tamen lege servata, ut neque digamus, neque poenitens, ad hos gradus possit admitti. Sane, ut etiam defensores ecclesiae, qui ex laicis fiunt, supra dicta observatione teneantur, si meruerint esse in ordine clericatus.

PL 20, 673A

ただし、この法を守り、二度結婚した者も悔悛者も、これらの段階に受け入れられてはならない。また、信徒から出る教会の擁護者たちも、聖職者の身分に入るに値するなら、上記の遵守に拘束される。

5

Data IX kalendas Martias (Anno 418, Februar. 21) DD. NN. Honorio XII et Theodosio VIII augustis consulibus.

PL 20, 673A

三月の朔日の前の第9日に発した(418年2月21日)、我々の主君ら(DD. NN.)なる両アウグストゥス、ホノリウスが12度目に、テオドシウスが8度目に、執政官の年に。

Epistola X

第10書簡PL 20, 673A
1

ZOSIMUS PATROCLO episcopo Arelatensi. Cum et in praesenti cognoveris, et frequentibus a nobis litteris ipse sis monitus, ut auctoritate metropolitani, quam tibi apostolicae sedis pronuntiatione firmavimus, Proculi ausibus conatibusque illis, quibus adhuc se putat aliqua posse turbare, hujus rei oppressu occurreres, renitens rigore censuraque, quam pro regularum confirmatione susceperas, quippe cum et tibi nostrum delegatum nosses officium, et illum scires esse damnatum: miror quid post ista Proculo liceat, aut vacet illa, quae consueverat, aut pejora committere.

PL 20, 673A

ゾシムスより、アルルの司教パトロクルスへ。あなたは現にそのことを知っているし、また我々の頻繁な書簡であなた自身が戒められてもいた。我々が使徒座の宣告によってあなたに確かなものとした首都司教の権威をもって、プロクルスのあの企てと試み——彼はそれによってなお何事かを乱しうると考えている——に、この件を抑え込むことで立ち向かうように、規則の確認のためにあなたが受けた厳格さと厳正さをもって抗うように、と。あなたには我々の職務が委ねられていること、彼が断罪されていることを、あなたは知っていたのだから。私は不思議に思う、これらののち、プロクルスに何が許されるというのか、彼にはなお、慣れていたことを、あるいはより悪いことを犯す暇があるというのか。

2

Cur non putat unde istam habeas potestatem tuam, frater charissime, ut censuerimus, censeamusque, quicumque ex illis ad nostras regiones veniunt, sine tua non suscipiendos esse formata, nec probandum quem non in provincia positus ipse probaveris?

PL 20, 674A

いとも親愛なる兄弟よ、あなたがこの権限をどこから得ているのか、なぜ彼は考えないのか。すなわち、彼らのうち我々の地方へ来る者は誰であれ、あなたの推薦状〔formata〕なしには受け入れてはならず、州に置かれたあなた自身が認めたのでない者を認めてはならないと、我々は定めたし、今も定めているのである。

3

Post istam esse delegationem ad nos rumor advenit, Proculum quasi consuetis ludere et uti moribus suis, junxisse sibi quosdam idoneos turbationibus homines, et post illa quae illi interdiximus ordinasse.

PL 20, 674A

この委任のあとで、プロクルスは、まるで慣れ親しんだことで遊ぶかのように、また自分の習いを用いて、騒乱に向いた何人かの者を自分に結び付け、我々が彼に禁じたことのあとで叙階を行ったという噂が、我々のもとに届いた。

4

Sed sciant quibus hanc epistolam volumus in notitiam pervenire, suscipi se nullatenus posse, qui aut contra regulas repente, aut postquam illi interdiximus, sunt ordinati.

PL 20, 674A

だが、この書簡が知られることを我々が望む相手は、知れ。規則に反して突如叙階された者、または我々が彼に禁じたあとで叙階された者は、決して受け入れられえないということを。

5

Data III nonas Martias (Ann. 418, Martii 5) , Honorio XII et Theodosio VIII augustis consulibus.

PL 20, 674B

三月のノーナエの前の第3日に発した(418年3月5日)、両アウグストゥス、ホノリウスが12度目に、テオドシウスが8度目に、執政官の年に。

Epistola XI

第11書簡PL 20, 674B
1

ZOSIMUS clero, ordini, et plebi consistenti Massiliae. Non miror Proculum in consueta adhuc fronte durare, et oblitum penitus pudoris quotidie digna damnatione committere, nec aliquando desistere, ut toties commonitus prohibitusque non cesset.

PL 20, 674B

ゾシムスより、マルセイユにいる聖職者団、参事会、民へ。プロクルスが、慣れた厚顔にまだとどまり、恥をすっかり忘れて、断罪に値することを日々犯し、これほど何度も戒められ禁じられてもなお、やめることがないことを、私は不思議とは思わない。

2

Ecce coetum vestrae dilectionis sua, qua sola notus est, turbatione confundit: nec Ecclesiam patitur esse concordem, cum suis id agat semper officiis, quatenus aggerens postrema prioribus, malum aliquod, quod ante commiserat, in pejus emendet.

PL 20, 675A

見よ、彼は諸君の愛の集いを、彼がそれによってのみ知られる騒乱によって混乱させ、教会が一致していることを許さない。彼は常に自分の務めによって、後のことを前のことに積み重ね、以前に犯した何かの悪を、さらに悪いものへと「改める」ことを図っているのである。

3

Cum ipse jam non sit episcopus, episcopos facit, et humanus largitor aliis se dicit posse praestare, quod datum sibi aliquando immerito tenere non potuit.

PL 20, 675A

彼自身はもはや司教ではないのに、司教たちを作る。そして人間の授与者として、かつて不当に得ながら保つことができなかったものを、他の人々に与えうると言っている。

4

Addens sibi jungitque inquietae mentis homines, et qui soli possunt favere damnato, per quos quaecumque turbarum studiosus cogitat, hac sua fidens societate conficiat.

PL 20, 675A

彼は自分に、不安な心の人々、断罪された者に好意を寄せうる唯一の者たちを加え、結び付ける。そして、騒乱に熱心な者として彼が何を企てようとも、それらの者を通じて、この自分の結託に信頼して成し遂げようとする。

5

Sed habeo, fratres charissimi, vestri curam, moleste ferens quidquid ille quotidianis ausibus facit, id vos, Christianum populum, et qui in nostra charitate persistat, posse perferre, nec ejus obviare factis, aut repugnare conatibus.

PL 20, 675A

しかし、いとも親愛なる兄弟たちよ、私は諸君のことを案じている。彼が日々の企てによって行うことがなんであれ、私はそれを苦々しく受けとめている。キリスト教徒の民であり、我々の愛にとどまる諸君が、それを耐え忍びうるとは、また彼の行いに立ちはだからず、その試みに抗わないとは。

6

Idcirco curam vestri licet et prioribus commiserim litteris vestrae metropolitano provinciae fratri et coepiscopo nostro Patroclo, tamen iterum committo: ut ipsius tuti consilio et pro disciplinarum ratione formati, ejus obtemperantes nutibus, dignum possitis accipere sacerdotem.

PL 20, 675B

それゆえ、諸君への配慮を、先の書簡で、諸君の州の首都司教である我々の兄弟にして同僚の司教パトロクルスに委ねたけれども、再び委ねる。彼の助言に守られ、規律の道理に従って形づくられ〔formati〕、その意向に従うなら、諸君はふさわしい司教を受けることができよう。

7

Data III nonas Martias (Ann. 418, Febr. 5) , Honorio XII et Theodosio VIII augustis consulibus.

PL 20, 675B

三月のノーナエの前の第3日に発した(418年2月5日)〔ミーニュの丸括弧の注は2月5日とするが、三月のノーナエの前の第3日は3月5日に当たる〕、両アウグストゥス、ホノリウスが12度目に、テオドシウスが8度目に、執政官の年に。

Epistola XII, Prooemium

第12書簡 冒頭PL 20, 675B
1

ZOSIMUS AURELIO ac caeteris, qui in concilio Carthaginensi adfuerunt, dilectissimis fratribus in Domino salutem.

PL 20, 675B

ゾシムスより、アウレリウスと、カルタゴの会議に出席したほかのいとも親愛なる兄弟たちへ、主において挨拶を送る。

Epistola XII, Caput I

第12書簡 第I章PL 20, 676A
1

Quamvis Patrum traditio apostolicae sedi auctoritatem tantam tribuerit, ut de ejus judicio disceptare nullus auderet, idque per canones semper regulasque [ Supple, eadem sedes] servaverit, et currens adhuc suis legibus ecclesiastica disciplina Petri nomini, a quo ipsa quoque descendit, reverentiam quam debet exsolvat: tantam enim huic Apostolo canonica antiquitas per sententias omnium voluit esse potentiam, ex ipsa quoque Christi Dei nostri promissione, ut et ligata solveret, et soluta vinciret (Matth. XVI, 19) ; par potestatis data conditio in eos, qui sedis haereditatem, ipso annuente, meruissent: habet enim ipse, cum omnium Ecclesiarum, tum hujus maxime ubi sederat, curam; nec patitur aliquid privilegii aut aliqua titubare aura sententiae, cui ipsa sui nominis firma et nullis hebetata motibus constituit fundamenta, et quae sine suo periculo temere nullus incessat: cum ergo tantae auctoritatis Petrus caput sit, et sequentia omnium majorum studia firmaverit, ut tam humanis quam divinis legibus et disciplinis omnibus firmetur Romana Ecclesia, cujus locum nos regere, ipsius quoque potestatem nominis obtinere non latet vos, sed nostis, fratres charissimi, et, quemadmodum sacerdotes, scire debetis: tamen cum tantum nobis esset auctoritatis, ut nullus de nostra possit retractare sententia; nihil egimus, quod non ad vestram notitiam nostris ultro litteris referremus; dantes haec fraternitati, ut in commune consulentes, non quia quid deberet fieri nesciremus, aut faceremus aliquid, quod contra utilitatem Ecclesiae veniens displiceret; sed pariter vobiscum voluimus habere tractatum de illo (Scil. Coelestio) qui apud vos, sicut ipsi per litteras dicitis, fuerat accusatus; et ad nostram, qui se assereret innocentem, non refugiens judicium ex appellatione pristina, venerit sedem; accusatores suos ultro deposcens, et quae in se crimina per rumorem falso dicebat illata condemnans.

PL 20, 676A

教父たちの伝承は使徒座にこれほどの権威を与え、その裁きについて誰も論議しようとせず、それを〔この座は〕規定と規則を通じて常に守ってきた(補うなら「その座が」)。また、なお自らの法によって進む教会の規律は、自らもそこから発したペトロの名に、負うべき崇敬を払っている。実に、規定の古い伝えは、すべての者の判断を通じ、我々の神キリストその人の約束にも基づいて、この使徒にこれほどの力があることを望んだ。縛られたものを解き、解かれたものを縛る力である(マタイ16:19)。この権能の同等の条件は、彼の承認のもとでこの座の相続にふさわしくなった者たちにも与えられた。実に彼自身が、すべての教会について、またとりわけ自分が座していたこの教会について、配慮を持つ。彼は、特権のいかなるものも、判断のいかなる風によっても揺らぐことを許さない。その特権と判断に、自分の名の堅固で、いかなる動きにも鈍らされない土台を据えたのであり、自らの危険なしに軽率にこれを攻撃する者は誰もいない。それゆえ、ペトロがこれほどの権威の頭であり、続く先人たちすべての熱意がこれを固めたので、ローマの教会は人間の法によっても神の法によっても、あらゆる規律によっても堅固にされている。その座を我々が治め、その名の権能をも保っていることは、諸君に隠れていない。いとも親愛なる兄弟たちよ、諸君は知っているし、司教として知るべきである。それでも、我々には、誰も我々の判断を再検討できないほどの権威があったのに、我々は、自ら進んで我々の書簡で諸君の知るところに報告しなかったことは、何一つしなかった。これを諸君の兄弟愛に送ったのは、共に諮るためである。何をなすべきかを我々が知らなかったからではなく、教会の益に反して不興を買うことを何か行おうとしたからでもなく、諸君のもとで——諸君自身が書簡で言うとおり——訴えられていたあの者(すなわちカエレスティウス)について、諸君とともに協議することを望んだのである。その者は、自分は無実だと主張し、以前の上訴に基づく我々の裁きを避けることなく、我々の座に来た。自分を訴える者たちを自ら進んで呼び出すよう求め、噂によって自分に着せられたと彼が偽りと言う罪過を、断罪したのである。

2

Omnem ejus petitionem prioribus litteris, quas vobis misimus, putavimus ac novimus explicatam; satisque illis scriptis, quae ad illa rescripseratis, credidimus esse responsum.

PL 20, 677A

彼のすべての請願は、我々が諸君に送った先の書簡で説明し尽くされたと、我々は考え、また知った。また、諸君がそれに対して返答した書簡によって、十分に答えられたと信じた。

Epistola XII, Caput II

第12書簡 第II章PL 20, 677A
1

Sed post missae per Marcellinum subdiaconum vestrum epistolae omne volumen volvimus: quo aliquando perlecto, ita totum litterarum comprehendistis textum, quasi nos Coelestio commodaverimus in omnibus fidem, verbisque ejus non discussis, ad omnem, ut ita dicam, syllabam praebuerimus assensum.

PL 20, 677A

だが、諸君の副助祭マルケリヌスを通じて送られた書簡の巻全体を、その後、我々は繰り広げた。それをようやく読み通してみると、諸君は書簡の全体の筋を、あたかも我々がカエレスティウスをすべての点で信用し、彼の言葉を吟味せず、言わば一語一語に同意を与えたかのように、まとめ上げている。

2

Numquam temere quae sunt diu tractanda sinuntur; nec sine magna deliberatione statuendum est, quod summo debet disceptari judicio.

PL 20, 677B

長く検討すべきことは、軽率に進められることを許されない。最高の裁きによって論じられるべきことは、大きな熟慮なしに定めてはならない。

3

Idcirco noverit vestra fraternitas, nihil nos post illas quas superius vel litteras vestras accepimus immutasse, sed in eodem cuncta reliquisse statu, in quo dudum (Scil. sub Innocentio) fuerant, cum hoc nostris litteris vestrae indicavimus sanctitati, ut illa quae a vobis ad nos missa erat, obtestatio servaretur.

PL 20, 678A

それゆえ、諸君の兄弟愛は知れ。我々は、先に述べた諸君の書簡を受け取って以後、何も変えず、すべてを、かつて(すなわちインノケンティウスのもとで)あった状態のままにしておいた。このことを、諸君から我々に送られた懇請が守られるように、我々は書簡で諸君の聖性に知らせた。

4

Subscripsi. Bene valete. Data XII kalend. April. (Ann. 418, Martii 21) , Honorio augusto XII consule. Accepta tertio kalendas Maias (April. 29) .

PL 20, 678A

私は署名した。諸君、健やかであれ。四月の朔日の前の第12日に発した(418年3月21日)、ホノリウス・アウグストゥスが12度目に執政官の年に。五月の朔日の前の第3日に受領された(4月29日)。

Epistola XIV

第14書簡PL 20, 678A
1

Ex relatione fratris nostri Archidami presbyteri, qualiter suscepti sitis vel quid egeritis, cognovimus, vel qualiter illi suscepti sunt, qui contra canones adversum nos ad Comitatum, nescio qua audentes temeritate, ire voluerunt.

PL 20, 678A

我々の兄弟である司祭アルキダムスの報告から、諸君がどのように迎えられ、何をしたかを我々は知った。また、規定に反して我々に逆らい、いかなる無謀に駆られてか私は知らないが、宮廷へ行こうとした者たちが、どのように迎えられたかも知った。

2

Ad quos haec, quae nunc misimus, olim scripta feceramus, eorum quas injuriose miserant respondentes epistolis (Sardicen. conc. c. 8, 9, 10) .

PL 20, 678A

彼らに対して、今我々が送ったこれらのことを、我々はかつて書いておいた。彼らが無礼にも送った書簡に答えてのことである(Sardicen. conc. c. 8, 9, 10)。

3

Sed quoniam non potuerunt rei in sua, hoc est, in nostra ecclesia Romana, cum nostris compresbyteris commorari, has ad vos illis tradendas litteras destinavimus, in quibus decreto nostro sanximus, memoratos perturbatores omnium ab apostolicae nostrae sedis communione alienos fuisse, atque nostra subscriptione prolatam sententiam suscepisse.

PL 20, 678A

だが、被告たちが自分たちの教会、すなわち我々のローマ教会で、我々の同僚の司祭たちとともに留まることができなかったので、諸君に、彼らに引き渡されるべきこれらの書簡を送った。その中で我々は決定によって、先に挙げたすべてを乱す者たちが、我々の使徒座の交わりから遠ざけられていたこと、また我々の署名で出された判決を受けたことを、定めた。

4

Illos etiam, qui effrenato huic facto consilioque assensum commodare voluerunt, vestrae charitatis est aestimare qualiter habeantur.

PL 20, 679B

また、この無軌道な行いと企てに同意を貸そうとした者たちについても、彼らをどう扱うべきかを見極めるのは、諸君の愛のなすべきことである。

5

Quibus hoc objicere vos debetis, quod juxta canonum praecepta fortiter incurrere, et qualiter presbyteros non decebat, rebelles exstitere.

PL 20, 680A

彼らに対して、諸君はこう突きつけなければならない。彼らは規定の教えに激しく逆らい〔juxta。ミーニュの脚注は、ある写本がこの語の上に contra(…に逆らって)と書き添えるとする〕、司祭にふさわしくない仕方で反抗する者となったのだと〔ミーニュの脚注は、incurrere は exstitere と同じく完了形で、incurrerunt(メルリヌスの本はそう刷る)にあたるとする。それに従って訳した〕。

6

Vos autem monemus in speculis esse debere, ne quo eorum prorumpat audacia, quos anathematizatos scit sancta et apostolica Ecclesia.

PL 20, 680A

一方、諸君には、見張りに立っていなければならないと我々は勧める。聖なる使徒的教会が破門されたと知る者たちの大胆さが、どこにも噴き出さないようにするためである。

7

De his vero, qui eorum se societati junxerunt, quid agere debeamus, cum reversi fueritis, consilio meliori tractabimus. ( Et alia manu: ) Data quinto nonas Octobris (Octob. 3, ann. 418) , Honorio XII et Theodosio VIII augustis consulibus.

PL 20, 680A

彼らの仲間に加わった者たちについては、諸君が戻ったときに、より良い考えをもって、どうすべきか協議しよう。(別の手で:)十月のノーナエの前の第5日に発した(418年10月3日)、両アウグストゥス、ホノリウスが12度目に、テオドシウスが8度目に、執政官の年に。

Epistola XV, Prooemium

第15書簡 冒頭PL 20, 680A
1

Fratri FAUSTINO et filiis PHILIPPO et ASELLO presbyteris ZOSIMUS episcopus.

PL 20, 680A

兄弟ファウスティヌスと、子らなる司祭フィリップスとアセルスへ、司教ゾシムスより。

Epistola XV, Caput I

第15書簡 第I章PL 20, 681A
1

Vobis commissa negotia non latent. Vos ita ut nostra, immo quia nostra ibi in vobis praesentia est, cuncta peragite; maxime cum et hoc nostrum possitis habere mandatum, et verba canonum, quae in pleniorem firmitatem huic Commonitorio inseruimus.

PL 20, 681A

諸君に委ねられた案件は、諸君に隠れていない。諸君は、我々のこととして——いや、そこに諸君において我々の臨在があるのだから——すべてを果たせ。とりわけ、諸君がこれを我々の委任としても、また我々がこの訓令に、より確かなものとするため挿入した規定の言葉としても、持てるのであれば。

2

Ita enim dixerunt, dilectissimi fratres, in concilio Nicaeno, cum de episcoporum appellatione decernerent: « Placuit autem, ut si episcopus accusatus fuerit, et judicaverint congregati episcopi regionis ipsius, et de gradu suo dejecerint eum, et appellasse videatur, et confugerit ad beatissimum ecclesiae Romanae episcopum, et voluerit audiri, et justum putaverit ut renovetur examen; scribere his episcopis dignetur, qui in finitima et propinqua provincia sunt, ut ipsi diligenter omnia requirant, et juxta fidem veritatis definiant.

PL 20, 681A

実に、いとも親愛なる兄弟たちよ、ニカイアの会議で〔引かれた規定はサルディカの会議のもの〕、司教の上訴について決める際に、彼らはこう言った。「さらに、もし司教が訴えられ、その地方の集まった司教たちが裁いて、その者を自分の位から退けたが、その者が上訴したと見え、ローマ教会のいとも福なる司教のもとに逃れ、聴取されることを望み、審理が改められることを正しいと考えたなら、その司教が、隣接する近い州にいる司教たちに、彼らが念入りにすべてを調べ、真理の信に従って決定するよう、書き送ることをよしとするように」。

3

Quod si is qui rogat causam suam iterum audiri, deprecatione sua moverit episcopum Romanum, ut e latere suo presbyterum mittat, erit in potestate episcopi Romani quid velit et quid existimet.

PL 20, 681B

「だが、自分の訴えをもう一度聞いてもらうことを求める者が、その嘆願によってローマの司教を動かし、自分の側から司祭を遣わすなら、何を望み何を考えるかは、ローマの司教の権限のうちにある」。

4

Et si decreverit mittendos esse qui praesentes cum episcopis judicent, habentes auctoritatem ejus a quo destinati sunt, erit in suo arbitrio.

PL 20, 681B

「そして、現地で司教たちとともに裁くために、遣わした者の権威を持つ者たちを派遣すべきだと定めるなら、それは彼自身の裁量にある」。

5

Si vero crediderit sufficere episcopos, ut negotio terminum imponant, faciet quod sapientissimo consilio suo judicaverit. » (Sardic. concil. c. 7) .

PL 20, 681B

「もし、司教たちで案件に決着をつけるのに十分だと考えるなら、自らの最も賢明な考えで判断したことを行うであろう」(Sardic. concil. c. 7)。

Epistola XV, Caput II

第15書簡 第II章PL 20, 682A
1

De appellationibus autem clericorum, id est minoris loci, quid acturi sitis, est ipsius synodi certa responsio. De qua re quid acturi sitis, credidimus inserendum: quod taliter dictum est. Hosius episcopus dixit: « Quid me adhuc movet, reticere non debeo.

PL 20, 682A

一方、聖職者たち、すなわちより低い地位の者たちの上訴については、諸君がどうすべきか、同じ会議に確かな答えがある。この件について諸君がどうすべきかを、我々は挿入すべきだと考えた。それは次のように述べられている。司教ホシウスは言った。「私をなお動かすことを、私は黙っているべきではない」。

2

Si episcopus quis forte iracundus, quod esse non debet, cito aut aspere commoveatur adversus presbyterum sive diaconum suum, et exterminare eum de ecclesia voluerit, providendum est ne innocens damnetur aut perdat communionem.

PL 20, 682A

「もし司教の誰かが、あってはならないことだが怒りっぽく、司祭または助祭に対してすぐに、または激しく動かされ、その者を教会から追い出そうと望んだなら、無実の者が断罪されたり、交わりを失ったりしないよう、配慮されねばならない」。

3

Habeat potestatem ejectus, ut finitimos interpellet, causa ejus audiatur et diligentius tractetur; quia non oportet negare ei audientiam petenti: et ille episcopus, qui juste aut injuste eum rejecit, patienter accipiat, ut negotium discutiatur, ut aut probetur ejus aut emendetur sententia, etc. » (Sardic. concil. c. 17) .

PL 20, 682A

「追放された者には、隣接する司教たちに訴え出る権限があるようにせよ。その者の件が聞かれ、よりていねいに取り扱われるように。求める者に聴聞を拒んではならないからである。また、その者を正当にであれ不当にであれ退けた司教は、案件が審理されるよう、辛抱して受け入れよ。その司教の判決が、認められるか、あるいは改められるようにするためである、云々」(Sardic. concil. c. 17)。

Epistola XV, Caput III

第15書簡 第III章PL 20, 682B
1

( His adjectum erat quartum caput ), de Urbano episcopo excommunicando, vel etiam Romae vocando, nisi ea, quae videbantur corrigenda, corrigeret (Bonifac. I, epist. I, n. 2) .

PL 20, 682B

(これらには第四の章が加えられていた)、司教ウルバヌスについて、これを破門すること、あるいは、改めるべきと見えたことを改めないなら、さらにローマに召喚することについての章である(Bonifac. I, epist. I, n. 2)。

Epistola XVI, Prooemium

第16書簡 冒頭PL 20, 682B
1

ZOSIMUS episcopis per Byzacium constitutis dilectissimis fratribus in Domino salutem.

PL 20, 682B

ゾシムスより、ビュザケナに置かれた司教たち、いとも愛する兄弟たちへ、主において挨拶を送る。

Epistola XVI, Caput I

第16書簡 第I章PL 20, 683A
1

Miror vos nullam reverentiam nostri nominis praestare fastigio, nec honorem episcopatui talem deferre, qualis debet ab iis [ Forte, debet iis] servari, quorum hic honor est.

PL 20, 683A

私は不思議に思う、諸君が我々の名の頂に何の崇敬も示さず、司教職に、その栄誉を持つ者たちによって守られるべき(おそらく「その者たちに対して守られるべき」)ような敬意を払わないことを。

2

Judicaturi laici de episcopis sedent, et hoc vestrum dicitis esse concilium, ubi non sacerdos laicum, sed laicus permissione vestra judicaturus interest sacerdotem.

PL 20, 683A

司教たちについて裁くために信徒たちが座り、諸君はこれを諸君の会議だと言う。そこでは司教が信徒を〔裁く〕のではなく、信徒が諸君の許可によって、司教を裁くために臨席する。

3

Non enim sibi poterit, quamvis honoratus fuerit, laicus tantum de quovis honore blandiri, ut merito interfuisse videretur, quod erat constitutum ecclesiasticum.

PL 20, 683A

実に、信徒は、いかに名誉を与えられた者であれ、どんな名誉であれ、それを理由に、教会の定めであったものに〔自分が〕当然に臨席したと見えるほど、自らを誇ることはできないであろう〔quod erat constitutum ecclesiasticum の係りが定かでない〕。

4

Adde quod telonariorum sive temonariorum etiam nomen inseritur, et judicium in episcopum ab hac congregatione collegitur. Sedent publicani homines, et auditur episcopus, et talibus quid fas non est facientibus vobis auditur.

PL 20, 683A

さらに加えるに、関税の取り立て人〔telonarii〕あるいは徴兵税の取り立て人〔temonarii。新兵の供出に代わる税を取り立てる役人〕の名までもが記入され、この集まりから司教に対する判決が取りまとめられる〔底本は collegitur。colligitur と読む〕。徴税人たちが座り、司教が審問される。しかも、諸君が許されないことを行って、このような者たちによって審問されるのである。

5

Illud quoque quis non rideat, immo non doleat; cum taliter ecclesiasticam videat regulam titubare, et vigorem canonum ad hoc esse dejectum?

PL 20, 684A

教会の規則がこのように揺らぎ、規定の活力がここまで落ちているのを見て、誰が笑わずにいられようか、いや、嘆かずにいられようか。

6

Quando hoc et ubi factum docetur? exemplum quae aetas meminit, quis sacerdos audivit? cum fuerint innumeri, qui, amplissimis abdicatis honoribus, ita potentiam refutaverint saecularem, ut vel minimi nominis clerici malueriat sustinere, nec aliquid prioris dignitatis ambitu judicari, et cede judicibus vera et certa praescriptio.

PL 20, 684A

これがいつ、どこで行われたと教えられるのか。いかなる時代がその先例を覚えているか。どの司教がそれを聞いたか。最高の栄誉を捨てて、世俗の権力をことごとく退け、きわめて小さな名の聖職者として〔名誉の損失を〕耐えるほうをむしろ選び〔底本は malueriat。maluerint と読む〕、以前の位への野心によって〔信徒に〕裁かれることを望まなかった者が、数え切れないほどいたのに。見よ、裁く者たちへの真実で確かな定めがここにある〔底本は nec aliquid prioris dignitatis ambitu judicari, et cede judicibus vera et certa praescriptio。ミーニュの脚注(コスタン)は、この箇所は多くの点で欠け、あるいは誤っているとして、honoris jacturam maluerint sustinere, nec a laicis prioris dignitatis ambitu judicari. Ecce judicibus vera et certa praescriptio と復元する。それに従って訳した〕。

7

Quid vultis de consensu judicem laicorum? vel clerici, qui hoc solum nomen sine pristinas ne saecularitates gloria erubescit audite. Quid vobis, certe indulgete si dicam, cum judicaturi cum talibus considetis?

PL 20, 684A

聖職者である諸君は、信徒の合意による裁き手を何のために望むのか。この〔聖職者という〕名だけを、以前の世俗の栄光なしに聞くことを恥じる諸君が〔底本は Quid vultis de consensu judicem laicorum? vel clerici, qui hoc solum nomen sine pristinas ne saecularitates gloria erubescit audite で、本文が崩れている。ミーニュの脚注(コスタン)は Quid vultis de consensu judicem laicum vos clerici, qui hoc solum nomen sine pristina saecularitatis gloria erubescitis audire? と復元する。それに従って訳した〕。諸君にとって何だというのか。私がこう言うのを、どうか許せ。そのような者たちとともに裁くために席に着くとは。

Epistola XVI, Caput II

第16書簡 第II章PL 20, 685A
1

Illud autem non nobis praetermittendum videtur, praesertim cum hoc nulla acerbitas fecerit judiciorum, nullus ordo meminerit, ut quaerendi adversarium suum alicui necessitas imponatur, et ad judicium deducendi; cum ille ultro se debet inferre qui arguit.

PL 20, 685A

さて、次のことを我々は見過ごしてはならないと思う。とりわけ、裁きの厳しさがこれを行ったのでもなく、いかなる秩序もこれを覚えていないのだから——すなわち、自分の敵対者を探し出し、裁きに連れて行くことが、誰かに強いられること、である。訴え出る者こそが、自ら進んで出て来るべきである。

2

Unde hoc invicem scriptum ad vestram transmisimus charitatem per fratrem et coepiscopum nostrum Numunianum. Bene valete, fratres, et ad latus: XVI kalendas Decembris (Anno 418, Novemb. 16) , Honorio XII et Theodosio VIII consulibus augustis.

PL 20, 686A

それゆえ、この返書を、我々の兄弟にして同僚の司教であるヌムニアヌスを通じて、諸君の愛に送った。兄弟たちよ、健やかであれ。そして傍らに〔ad latus。意味は定かでない〕。十二月の朔日の前の第16日に発した(418年11月16日)、両アウグストゥス、ホノリウスが12度目に、テオドシウスが8度目に、執政官の年に。