諸家5–17世紀

Testimonia de S. Gaudentio › 全文

Testimonia de S. Gaudentio 全文

Various authors · PL 20, 823A–826C

Testimonium I

第I項PL 20, 823A
1

GAUDENTIO EPISCOPO BRIXIANO. Nihil nos latet rerum tuarum, sed tamquam praesentes probe novimus studium tuum, vigilantiam, curas, labores quos pro veritate suscepisti; tibique ingentes gratias agimus, neque mediocrem in tanta degentes solitudine consolationem haurimus ex tuae charitatis ardore, ac sinceritate; cujus dum hic periculum fecimus, istic quoque integram illam vigere cognovimus, nec ullo modo aut temporis diuturnitate, aut itineris longitudine, debilitatam fuisse.

PL 20, 823A

ブレシアの司教ガウデンティウスへ。あなたの事柄について、我々に隠れていることは何一つなく、むしろ居合わせているかのように、あなたの熱意、警戒、心配、そしてあなたが真理のために引き受けた労苦を、よく知っている。我々はあなたに大いなる感謝をささげ、これほどの孤独の中に暮らしながら、あなたの愛の熱情と誠実から、並々ならぬ慰めを汲んでいる。その愛を、我々はここで試みたとき、そちらでもそれが損なわれずに生き続けていることを知った。時が久しくなっても、道のりが遠くなっても、それは少しも弱められていなかったのである。

Testimonium II

第II項PL 20, 823A
1

Cum igitur sanctus Aemilius Beneventi episcopus, et Cythegius, et GAUDENTIUS, una cum Valentiniano et Bonifacio presbyteris, accepissent litteras imperatoris Honorii, Innocentii, et Italorum episcoporum Chromatii Aquileiensis, et Venerii Mediolanensis, atque aliorum, nec non Commonitorium Synodi totius Occidentis, publica evectione Constantinopolim profecti sunt.

PL 20, 823A

かくして、ベネウェントゥムの司教、聖なるアエミリウス、キュテギウス、およびガウデンティウスは、司祭ウァレンティニアヌスとボニファティウスとともに、皇帝ホノリウスとインノケンティウス〔ローマの司教〕の書簡、そしてイタリアの司教たち、アクイレイアのクロマティウス、ミラノのウェネリウス、ほかの人々の書簡と、さらに西方全体の教会会議の覚え書きを受け取ると、公の駅伝でコンスタンティノポリスへ出発した。

Testimonium III

第III項PL 20, 823B
1

Tibi quidem, GAUDENTI, nostrorum decus insigne doctorum, tantus ingenii vigor, immo tanta spiritus gratia est, ut si quid a te etiam quotidiani eloquii more dicitur, si quid in ecclesia declamatur, id in libris haberi, et ad instructionem tradi posteris debeat.

PL 20, 823B

ガウデンティウスよ、我々の教師たちの際立った誉れよ、あなたには、これほどの才の力、いやむしろこれほどの霊の恩寵があるので、日常の語りの流儀であなたが何かを言うことも、教会で何かを説き示すことも、書物に収められ、後の世の教えのために伝えられるべきである。

Testimonium IV

第IV項PL 20, 823C
1

Brixiae natalis sancti GAUDENTII episcopi, eruditione, et sanctitate conspicui.

PL 20, 823C

ブレシアにおける、学識と聖性で際立つ司教、聖ガウデンティウスの誕生日〔natalis。殉教録の語で、天に生まれた日、すなわち命日を言う〕。

Testimonium V

第V項PL 20, 823C
1

Veluti in edito Sermone a praesule GAUDENTIO, vitae scilicet beatissimi Philastrii pontificis, legitur.

PL 20, 823C

これは、司教ガウデンティウスが公にした説教、すなわちいとも福なる司教〔pontifex〕フィラストリウスの生涯についての説教に、読まれるとおりである。

Testimonium VI

第VI項PL 20, 823C
1

Cujus vitae, sanctitatisque eum sapuit episcopus GAUDENTIUS, successor suus, qui per quatordecim annos, forsan et plus, diem transitus ejus feriatum ducebat, populo siquidem de eo sermonem faciens?

PL 20, 823C

その生涯と聖性を、彼の後継者である司教ガウデンティウスは、彼について味わい知っていたのではないか〔eum sapuit の係りは定かでない。「彼について味わい知っていた」と取った〕。ガウデンティウスは14年間、おそらくそれ以上、彼の逝去の日を祝日として守り、実にその日に民に彼についての説教を行っていたのである。

Testimonium VII

第VII項PL 20, 823C
1

Insuper synodi decreto, quae Joannis causa in Italia coacta fuit, in manus recepto, Dei amans Aemilius Beneventi episcopus, Cathegius ( sic ) et GAUDENTIUS, cum Valentio, et Bonifacio presbyteris, Roma Byzantium profecti sunt.

PL 20, 823C

さらに、ヨアンネスの件のためにイタリアで招集された教会会議の決議を手に受け取ると、神を愛するベネウェントゥムの司教アエミリウス、カテギウス(ママ)、およびガウデンティウスは、司祭ウァレンティウスとボニファティウスとともに、ローマからビザンティオンへ出発した。

Testimonium VIII

第VIII項PL 20, 823D
1

Ex nostris Tertullianus, Hilarius, Cyprianus, Augustinus, Hieronymus, Rufinus, Ambrosius, GAUDENTIUS; nam horum quidem Commentarii perinde mihi atque thesauri videri solent, in quibus tam varia, tam multiplex doctrinae rerumque omnium cognitio est, ut universam prope antiquitatem, legesque omnes, et philosophiae placita contineant.

PL 20, 823D

我々の著作家のうちには、テルトゥリアヌス、ヒラリウス、キュプリアヌス、アウグスティヌス、ヒエロニュムス、ルフィヌス、アンブロシウス、ガウデンティウスがいる。実に、これらの人々の注解書は、私にはいわば宝庫のように見えるのが常である。そこには教えとあらゆる事柄についての知識が、じつに多様に、じつに豊かにあり、古代のほぼ全体と、あらゆる法と、哲学の教説とを含むほどである。

Testimonium IX

第IX項PL 20, 824A
1

GAUDENTIUS continuo post Philastrium praesul noster, qua doctrina, quibus consiliis, et gravitate polluerit, ex ejus de Philastrio oratione vel maxime intelligi potest.

PL 20, 824A

ガウデンティウスは、フィラストリウスにすぐ続く我々の司教であり、どのような教え、どのような思慮、どのような重厚さで秀でていたか〔底本は polluerit(「汚した」とも取れる)。pollere「秀でる」の語形の誤りと解した〕は、彼のフィラストリウスについての説教から、何にもまして理解できる。

Testimonium X

第X項PL 20, 824A
1

Si vis scire quis fuerit GAUDENTIUS episcopus Brixiensis, et quantae in Ecclesia auctoritatis, et reverentiae, ex ejus scriptis facile recognosces.

PL 20, 824A

ブレシアの司教ガウデンティウスが誰であったか、教会においてどれほどの権威と尊敬を持っていたかを知りたければ、彼の著作からたやすく分かるであろう。

2

Temporibus enim D. Ambrosii floruit, et ipsomet teste, successor fuit Philastrii episcopi magnae sanctitatis viri, qui D. Augustini tempora praecessit, et librum de Haeresibus scripsit.

PL 20, 824A

実に彼は聖アンブロシウスの時代に栄え、彼自身の証言によれば、大いなる聖性の人であった司教フィラストリウスの後継者であった。フィラストリウスは聖アウグスティヌスの時代に先立つ人で、『異端について』の書を著した。

3

Synchronus etiam fuit GAUDENTIUS Benivoli sanctissimi viri, tam in Ecclesiastica, quam in Tripartita Historia celebratissimi, ad quem etiam quaedam sua scripta dirigit.

PL 20, 824B

ガウデンティウスはまた、教会史にも『三部史』にも名高いいとも聖なる人ベニウォルスと同時代であり、その人に自らの著作のいくつかを宛てている。

Testimonium XI

第XI項PL 20, 824B
1

GAUDENTII Brixiensis episcopi, qui Philastrio successit, opera D. Ambrosii, cujus aetate vixit, quique in Cappadociam iter suscepit, ut reliquias martyrum inde adveheret, et suum [ Forte suam Ecclesiam] eisdem reliquiis nobilitaret, exstat oratio habita in dedicatione basilicae, ubi de iisdem martyribus plura.

PL 20, 824B

聖アンブロシウスの尽力によってフィラストリウスの後を継いだブレシアの司教ガウデンティウス——アンブロシウスの時代に生き、殉教者たちの聖遺物をそこから運び入れ、自らの[おそらく「自らの教会を」]その同じ聖遺物で高貴にするために、カッパドキアへの旅に出た人——の、聖堂の献堂のときに行われた説教が現存し、そこには同じ殉教者たちについてさらに多くが語られている。

2

Exstant item tractatus, seu sermones, quibus utilem, et lectu dignam praefationem ascripsit.

PL 20, 824B

また、講話すなわち説教も現存し、彼はそれらに有益で読むに値する序を付けた。

Testimonium XII

第XII項PL 20, 824C
1

GAUDENTIUS, haud pridem defuncto Philastrio, quem vidimus interfuisse cum Ambrosio Aquileiensi concilio, in locum ejus subrogatus est, licet immatura aetate, sed praestans doctrina, atque virtutibus: verum quali, quantave adhibita vi, ipse declarat in Sermonis exordio quem de sua Ordinatione tunc habuit.

PL 20, 824C

ガウデンティウスは、少し前に亡くなったフィラストリウス——アンブロシウスとともにアクイレイアの教会会議に出席したのを我々は見た——の後任に選ばれた。若年ではあったが、教えと徳に秀でていた。だが、どのような、またどれほどの強制が加えられたかは、そのとき自らの叙階について行った説教の冒頭で、彼自身が述べている。

Testimonium XIII

第XIII項PL 20, 824C
1

Fuerunt sane iidem florentissimarum Ecclesiarum antistites: quarum Brixiana nobilitata sanguine martyrum, sanctis quoque episcopis, Philastrio, GAUDENTIO, et aliis pluribus illustratur.

PL 20, 824C

確かにこの人々は、いずれも極めて栄えた諸教会の司教であった。そのうちブレシアの教会は、殉教者たちの血で高貴にされ、聖なる司教たち、フィラストリウス、ガウデンティウス、ほか多くの人々によっても輝いている。

Testimonium XIV

第XIV項PL 20, 824C
1

GAUDENTIUS, successor Philastrii in episcopatu Brixiae, scripsit utilissimos tractatus de variis argumentis, qui exstant.

PL 20, 824C

ガウデンティウスは、ブレシアの司教職におけるフィラストリウスの後継者であり、さまざまな主題について極めて有益な講話を書いた。それらは現存する。

Testimonium XV

第XV項PL 20, 824D
1

GAUDENTIUS, Philastrii in Brixiano episcopatu ab anno 387 successor usque ad initia saeculi quinti, et annum vel 410, ut quidam, vel 427, quantum quidem ex ejus successoris Pauli initiis datur intelligi, quem Ferdinandus Ughellus tom.

PL 20, 824D

ガウデンティウスは、ブレシアの司教職におけるフィラストリウスの後継者として、387年から5世紀の初めまで、また、ある人々によれば410年まで、あるいは、彼の後継者パウルスの始まりから理解できる限りでは427年まで、在任した。そのパウルスについて、フェルディナンド・ウゲッリは第

2

IV Italiae sacrae docet episcopalem dignitatem adeptum anno 427. GAUDENTIUS vero obiit die 25 Octobris, conditus Brixiae in Basilica sancti Joannis Evangelistae.

PL 20, 824D

4巻の『イタリア・サクラ』で、司教の位に就いたのは427年だと教えている。ガウデンティウスは10月25日に没し、ブレシアの福音書記者聖ヨハネの聖堂に葬られた。

Testimonium XVI

第XVI項PL 20, 825A
1

GAUDENTII Tractatus in Exodum perspicue boni sunt.

PL 20, 825A

ガウデンティウスの『出エジプト記についての講話』は、明らかに優れている。

Testimonium XVII

第XVII項PL 20, 825A
1

Satagente deinde Ambrosio Mediolanensium sanctissimo praesule ( Brixiani ) ad hanc sedem ( Brixianam scilicet ) provexere sanctum GAUDENTIUM, adhuc florentis aetatis, anno 385 in Oriente ad sacra loca peregrinantem; doctrina, ac sanctitate virum insignem.

PL 20, 825A

その後、ミラノの人々のいとも聖なる司教アンブロシウスの尽力により、(ブレシアの)人々は、この座(すなわちブレシアの)へ、聖ガウデンティウスを昇らせた。彼は385年、なお盛りの年ごろで、東方の聖地を巡礼していたが、教えと聖性で際立った人であった。

Testimonium XVIII

第XVIII項PL 20, 825A
1

GAUDENTIUS, S. Philastrii discipulus et successor, juvenis ad episcopatum Brixiensem, et invitus assumptus est; a S. Ambrosio episcopo Mediolanensi, cui familiarissimus erat, consecratus.

PL 20, 825A

ガウデンティウスは、聖フィラストリウスの弟子また後継者であり、若くして、しかも意に反してブレシアの司教職に就けられた。親しい間柄であったミラノの司教聖アンブロシウスによって聖別された。

2

Is in Palaestinam peregrinatus, multis et praeclaris reliquiis suam ditavit Ecclesiam, quarum partem ex Palaestina, partem vero ex Caesarea Cappadociae a S. Basilii neptibus monialibus, alias Roma, alias Mediolano accepit.

PL 20, 825B

彼はパレスティナに巡礼し、多くの優れた聖遺物で自らの教会を富ませた。その一部はパレスティナから、一部はカッパドキアのカイサレイアで聖バシレイオスの姪である修道女たちから、あるものはローマから、あるものはミラノから受けた。

3

Plura scripsit, doctrina enim excelluit, ex quibus aliqua in Bibliotheca Patrum leguntur, insignem illius eruditionem testantia.

PL 20, 825B

彼は多くを著した。実に教えにおいて抜きん出ていたのである。そのうちのいくつかは『教父文庫』に読まれ、彼の顕著な学識を証している。

Testimonium XIX

第XIX項PL 20, 825B
1

GAUDENTIUS, Brixiensis in Italia episcopus, Philastrio illa in cathedra suffectus est, procurante Ambrosio episcopo Mediolanensi, ut ipse GAUDENTIUS testatur in sermone quem de ordinatione sua habuit.

PL 20, 825B

イタリアのブレシアの司教ガウデンティウスは、ミラノの司教アンブロシウスの尽力により、その司教座でフィラストリウスの後に補われた。これはガウデンティウス自身が、自らの叙階について行った説教で証言するとおりである。

2

De peregrinatione in Orientem a se suscepta idem ipse agit in sermone de dedicatione ecclesiae. Scripsit tractatus varios quos Bellarminus in Catalogo recenset; exstantque in Bibliotheca veterum Patrum.

PL 20, 825B

自らが企てた東方への巡礼については、同じ彼が、教会の献堂についての説教で述べている。彼はさまざまな講話を著し、ベラルミヌスは『目録』でそれらを列挙している。それらは『古代教父文庫』に現存する。

Testimonium XX

第XX項PL 20, 825C
1

GAUDENTIUS, episcopus Brixiensis, pietate, et sapientia illustris.

PL 20, 825C

ブレシアの司教ガウデンティウス。敬虔と知恵で名高い。

Testimonium XXI

第XXI項PL 20, 825C
1

Inter antiquiores Patres Latinos floruit S. GAUDENTIUS, satagente S. Ambrosio episcopus Brixiensis circa annum 385 creatus: inter cujus Opera exstat homilia de sanctis XL martyribus, habita die dedicationis basilicae ad honorem illorum a se erectae.

PL 20, 825C

より古いラテン教父たちのうちに、聖ガウデンティウスが栄えた。聖アンブロシウスの尽力により、385年ごろにブレシアの司教に立てられた。その著作のうちには、四十人の聖なる殉教者についての説教があり、彼が彼らの栄誉のために建てた聖堂の献堂の日に行われたものである。

2

Retexitur ab eo historia martyrii, indicaturque occasio reliquiarum ab se ex Oriente ad suam Ecclesiam delatarum, quam saltem partem mox proferemus. In aliis sanctum Basilium ferme secutus est.

PL 20, 825C

その中で殉教の物語が語り直され、彼が東方から自らの教会にもたらした聖遺物の機会が示されている。その少なくとも一部を、我々はまもなく示そう。ほかの点では、彼はほぼ聖バシレイオスに従った。

Testimonium XXII

第XXII項PL 20, 825D
1

GAUDENTIUS, Brixiensis episcopus, memoriae prodidit vitam S. Philastrii, cui successerat in episcopatu. Habes eam apud Surium tom. IV, die 18 Julii. Obiit autem Philastrius anno 387: unde GAUDENTII aetas satis patet.

PL 20, 825D

ブレシアの司教ガウデンティウスは、自らが司教職を継いだ聖フィラストリウスの生涯を記録に伝えた。それはスリウスの第4巻、7月18日の項にある。ところでフィラストリウスは387年に没した。そこからガウデンティウスの年代は十分に明らかである。

Testimonium XXIII

第XXIII項PL 20, 826A
1

GAUDENTIUS, Philastrii in Brixiensi episcopatu successor, ab anno 387 usque ad initia saeculi quinti floruit. Plures tractatus, seu sermones, habuit variis de argumentis, qui exstant in Bibliothecis Patrum.

PL 20, 826A

ブレシアの司教職におけるフィラストリウスの後継者ガウデンティウスは、387年から5世紀の初めまで栄えた。さまざまな主題について多くの講話すなわち説教を行い、それらは『教父文庫』に現存する。

Testimonium XXIV

第XXIV項PL 20, 826A
1

GAUDENTIUS, cujus aut nulla, aut rara admodum apud Veteres memoria, dum provincias Orientales religionis ergo peragraret, et circa annum 387 Caesareae Cappadociae haereret, mortuo interea temporis Philastrio Brixiae episcopo, ei ab Ambrosio, aliisque provinciae Cisalpinae episcopis, successor absens designatur; neve electio alicujus fraude incassum cederet, singulorum juramento confirmatur.

PL 20, 826A

ガウデンティウス——彼については古代人のもとに記憶が無いか、あってもごくまれである——は、信仰のために東方の諸属州を巡り、387年ごろカッパドキアのカイサレイアに留まっていたあいだに、その間にブレシアの司教フィラストリウスが死去したため、アンブロシウスとガリア・キサルピナ属州のほかの司教たちによって、不在のまま後継者に指名された。選出が誰かの欺きによって空しくならないよう、一人ひとりの誓いによって確認された。

2

Cumque haec audisset GAUDENTIUS, et in Occidentem reditum detrectaret, missa est ab episcopis ad ipsum legatio, et ad Orientis etiam Antistites, qua rogarunt ut renitentem reverti GAUDENTIUM ecclesiasticis censuris compellerent.

PL 20, 826B

ガウデンティウスはこれを聞いたが、西方に戻ることを拒んだので、司教たちから彼のもとへ使節が送られ、東方の司教たちにも送られて、拒む彼を教会の譴責をもって帰還させるよう強いてほしいと求めた。

3

Factum id; coactusque redire GAUDENTIUS, sanctorum XL martyrum reliquias, a sacris virginibus S. Basilii neptibus Caesareae agentibus acceptas, secum detulit, et Ecclesiae Brixianae regimen suscepit.

PL 20, 826B

それは行われた。ガウデンティウスは帰還を強いられ、カイサレイアに住んでいた聖バシレイオスの姪である聖なるおとめたちから受けた四十人の聖なる殉教者の聖遺物を携えて帰り、ブレシア教会の統治を引き受けた。

4

Anno 405, synodi Romanae, et Honorii imperatoris nomine legationem una cum aliis quibusdam episcopis obiisse videtur, ut Arcadium imperatorem Chrysostomo subinfensum, pacatiorem redderet. Quo anno e vivis ereptus sit, parum liquet.

PL 20, 826B

405年、ローマの教会会議と皇帝ホノリウスの名において、ほかの何人かの司教たちとともに使節の務めを果たしたようである。クリュソストモスに対してやや憤っていた皇帝アルカディウスを、より穏やかにするためであった。どの年に世を去ったかは、ほとんど明らかでない。