Testimonium I
第I項PL 20, 309ANon debet charta dividere quos amor mutuus copulavit: nec per singulos officia mei sunt partienda sermonis, cum sic invicem vos ametis, ut non minus tres charitas jungat, quam duos natura sociavit; quin potius si rei conditio pateretur, sub uno litterulae apice nomina indivisa concluderem, vestris quoque ita me litteris provocantibus, ut et in uno tres, et in tribus unum putarem . . . . .Matrem communem (quae cum vobis sanctitate societur, in eo vos praevenit, quia tales genuit, cujus vere venter aureus potest dici) eo salutamus honore, quo nostis: una quoque suscipiendas cunctas sorores, quae sexum vicere cum saeculo, quae, oleo ad lampades largiter praeparato, Sponsi opperiuntur adventum. O beata domus, in qua morantur Anna vidua, virgines prophetissae, geminus Samuel nutritus in templo! O tecta felicia, in quibus cernimus Machabaeorum martyrum coronis cinctam martyrem matrem! Nam licet quotidie Christum confiteamini, dum ejus praecepta servatis: tamen ad privatam gloriam publica haec accessit vobis et aperta confessio, quod per vos ab urbe vestra Ariani quondam dogmatis virus exclusum est.
PL 20, 309A互いの愛が結びつけた者たちを、紙が分けるべきではない。私の語りの務めも、一人ひとりに分けるべきではない。諸君は互いにこれほど愛し合っているので、本性が二人を結んだのに劣らず、愛が三人を結んでいるからである。むしろ事の事情が許すなら、一つの小さな文字の一画のもとに、分かたれぬ名前をまとめたいところである。諸君の書簡も、私を促して、一人のうちに三人を、三人のうちに一人を思わせるほどである……共通の母に(母は聖性において諸君と結ばれており、諸君のような者たちを産んだ点で諸君に先んじる。その胎は、まことに金の胎と呼びうる)、諸君も知る敬意をもって我々は挨拶を送る。あわせて、性と世とに打ち勝った、挨拶を受けるべきすべての姉妹たちにも〔挨拶を送る〕。彼女たちは、ともしびのために油をたっぷり備えて、花婿の到来を待っている。ああ、幸いな家よ。そこには、やもめアンナ、預言者のおとめたち、神殿で育てられた双子のサムエル〔geminus の指すところは定かでない。神殿で育てられたサムエルに、クロマティウスとエウセビウスの兄弟をなぞらえたものと取った〕が住んでいる。ああ、幸いな屋根よ。そこに我々は、マカバイ人の殉教者たちの冠に取り巻かれた、殉教者である母を見る。実に、諸君がキリストの命令を守ることで日々キリストを告白しているとしても、私的な栄光に、この公の明らかな告白が諸君に加わった。諸君によって、諸君の都からアレイオス派の教えの毒がかつて排除されたことである。
Testimonium II
第II項PL 20, 309CEcce beatus CHROMATIUS cum sancto Eusebio non plus natura quam morum aequalitate germano, litterario me provocavit officio.
PL 20, 309C見よ、福なるクロマティウスが、本性によってよりも習俗の等しさによっていっそう兄弟である聖なるエウセビウスとともに、書簡の務めで私を促した。
Testimonium III
第III項PL 20, 309DJungamur spiritu, stringamur affectu, et fortitudinem mentis, quam beatus papa CHROMATIUS ostendit in dormitione germani, nos imitemur in filio.
PL 20, 309D霊において結ばれ、情において固く結ばれよう。福なる司教クロマティウスが兄弟の眠りに際して示した精神の勇気を、我々は息子〔filius。ヘリオドルスが子として愛した甥ネポティアヌスを指す〕のことで見倣おう。
Testimonium IV
第IV項PL 20, 309DFrater meus Paulinianus necdum de patria reversus est, et puto quod eum Aquileiae apud sanctum papam CHROMATIUM videris.
PL 20, 309D私の兄弟パウリニアヌスはまだ故郷から戻っていない。あなたは彼を、アクイレイアで聖なる司教クロマティウスのもとで見たと思う。
Testimonium V
第V項PL 20, 309DQui sunt isti, qui in Ecclesia disputare latius solent? qui libros scribere? qui totum de Origene loquuntur et scribunt? qui dum sua nolunt furta cognosci, et ingrati sunt in magistrum, idcirco simplices ab illius lectione deterrent? Nominatim debes dicere, et ipsos homines denotare. Ergo beati Episcopi Anastasius, et Theophilus, et Venerius, et CHROMATIUS, et omnis tam Orientis quam Occidentis Catholicorum synodus, qui pari sententia, quia pari et spiritu, illum haereticum denuntiant populis, fures librorum illius judicandi sunt: et quando in Ecclesiis praedicant, non Scripturarum mysteria, sed Origenis furta commemorant?
PL 20, 309D教会の中でより広く論じるのを常とする、あの者たちは誰か。書物を書くのは誰か。オリゲネスについてすべてを語り書くのは誰か。自分たちの盗みを知られたくなく、師に対して恩知らずであるために、素朴な者たちをオリゲネスを読むことから遠ざけるのは誰か。汝は名指しで言い、その人々自身を示さねばならない。それでは、福なる司教たち、アナスタシウス、テオフィロス、ウェネリウス、クロマティウス、また東方と西方のすべての公同の者たちの会議は、同じ霊によるがゆえに同じ判断で、あの者を異端者として諸々の民に宣告しているが、彼らはオリゲネスの書物の盗人だと判じられるべきなのか。そして彼らが諸教会で説教するとき、聖書の奥義ではなく、オリゲネスの盗みを語っているのか。
Testimonium VI
第VI項PL 20, 310BPonam et aliud testimonium, ne nunc me rerum necessitate compulsum dicas mutasse sententiam. In libro Temporum, id est Paralipomenon, qui Hebraice dicitur Dabre Jamin, hac ad sanctum papam CHROMATIUM Praefatiuncula usus sum. « Si septuaginta interpretum, etc. » Reliqua vide infra.
PL 20, 310B別の証言も挙げよう。今、事情の必要に迫られて、私が考えを変えたなどと汝が言わないためである。『年代記』の書、すなわちヘブライ語でディブレ・ハヤミームと呼ばれる歴代誌において、私は聖なる司教クロマティウスへのこの小序を用いた。「もし七十人の訳者たちの〔訳が〕云々」。残りは下を見よ。
Testimonium VII
第VII項PL 20, 310CSalomonis etiam libros, quos olim juxta Septuaginta additis obelis et asteriscis in latinum verteram, ex Hebraico transferens, et dedicans sanctis episcopis CHROMATIO et Heliodoro, haec in Praefatiunculae meae fine subjeci: « Si cui Septuaginta interpretum magis editio placet, habet eam a nobis olim emendatam. Neque enim sic nova cudimus, ut vetera destruamus. »
PL 20, 310Cソロモンの書も、かつて私は七十人訳に従い、削除符〔obelus〕と星印〔asteriscus〕を付してラテン語に訳していたが、ヘブライ語から訳し直して聖なる司教クロマティウスとヘリオドルスに献じるとき、私の小序の終わりにこう付け加えた。「もし誰かが七十人の訳者たちの版のほうを好むなら、それは我々がかつて校訂したものとして手もとにある。我々は、古いものを壊すために新しいものを鍛えているのではないからである」。
Testimonium VIII
第VIII項PL 20, 310CTESTEM invoco Jesum conscientiae meae, qui et has litteras, et tuam epistolam judicaturus est, me ad commonitionem sancti papae CHROMATII voluisse reticere, et finem facere simultatum, et vincere in bono malum; sed quia minaris interitum, nisi tacuero, respondere compellor, ne videar tacendo crimen agnoscere, et lenitatem meam, malae conscientiae signum interpreteris.
PL 20, 310C私の良心の証人として、イエスを呼び求める。イエスは、この書簡も汝の書簡も裁くことになる。私は、聖なる司教クロマティウスの勧めに従って、沈黙し、争いを終わらせ、善によって悪に打ち勝とうと望んだ。しかし、私が黙らなければ破滅を、と汝が脅すので、私は答えざるをえない。黙ることによって罪過を認めていると見られないように、また、私の穏やかさを、汝が悪しき良心のしるしと解釈しないように。
Testimonium IX
第IX項PL 20, 310DPrimum, CHROMATI, episcoporum doctissime, scire nos convenit, corrupte apud Graecos et Latinos nomen Ambacum prophetae legi, qui apud Hebraeos dicitur Abacuc, et interpretatur amplexus, etc.
PL 20, 310Dまず、クロマティウスよ、司教たちの中で最も学識ある方よ、我々は知っておくべきである。預言者の名がアンバクム〔Ambacum〕と、ギリシア人とラテン人のもとで誤って読まれていることを。ヘブライ人のもとではアバクク〔Abacuc〕と言われ、「抱擁」と解釈される、云々。
Testimonium X
第X項PL 20, 310DAlterum, mi CHROMATI, papa venerabilis, in Abacuc librum scribimus, proprium cantico ejus opusculum dedicantes, sermonemque epicum et psalterii, id est, lyrico more compositum, totis viribus aggredientes. Sibilet igitur excetra, et Sardanapalus insultet, turpior vitiis quam nomine: nos coeptum carpamus iter; et orationibus tuis, qui carnem virtute superasti, manifestissimam de Christo prophetiam in octavo propheta, id est, in resurrectionis Dominicae numero disseramus.
PL 20, 310Dわがクロマティウスよ、尊ぶべき司教よ、我々はハバクク書についての第二の巻を書いている。その歌のために小品を一つ献じ、叙事詩の調べ、詩篇の、つまり抒情詩の流儀で組まれた語りに、全力で取りかかっている。ならば、毒蛇〔excetra〕は鋭く鳴け、サルダナパロスは嘲れ。名前よりも悪徳において恥ずべき者が。我々は始めた道を進もう。そして、徳によって肉に打ち勝ったあなたの祈りに支えられて、キリストについてのこの上なく明らかな預言を、八番目の預言者のうちに、すなわち主の復活の数のうちに論じよう。
Testimonium XI
第XI項PL 20, 311ACHROMATIO et Heliodoro episcopis, Hieronymus.Jungat epistola, quos jungit sacerdotium: immo charta non dividat, quos Christi nectit amor. Commentarios in Osee, Amos, Zachariam, Malachiam, quos poscitis, scripsissem, si licuisset prae valetudine. Mittitis solatia sumptuum: notarios nostros et librarios sustentatis, ut vobis potissimum nostrum desudet ingenium. Et ecce ex latere frequens turba, diversa poscentium: quasi aut aequum sit, me, vobis esurientibus, aliis laborare: aut in ratione dati et accepti, cuiquam, praeter vos, obnoxius sim. Itaque longa aegrotatione fractus, ne penitus hoc anno reticerem, et apud vos mutus essem, tridui opus nomini vestro consecravi, interpretationem videlicet trium Salomonis voluminum, Masloth, quas Hebraei Parabolas, vulgata autem editio Proverbia vocat: Coeleth, quem Graece Ecclesiasten, latine Concionatorem possumus dicere: Sir Assirim, quod in nostra lingua vertitur Canticum Canticorum, etc.
PL 20, 311A司教クロマティウスとヘリオドルスへ。ヒエロニュムスより。書簡が結びつけるように、司教職が結びつけている者たちを。いや、キリストの愛が結ぶ者たちを、紙が分けないように。諸君が求めているホセア、アモス、ゼカリヤ、マラキの注解を、体調が許せば書いたであろう。諸君は費用の慰めを送ってくる。我々の速記者と写字生たちを養い、我々の才能が何よりも諸君のために汗を流すようにしている。だが見よ、脇からは大勢の群れが、さまざまなことを求めてくる。まるで、諸君が飢えているのに私が他の者たちのために労するのが公正であるかのように。あるいは、与えたものと受けたものの勘定において、諸君のほかの誰かに私が負い目があるかのように。そこで、長い病に打ちひしがれた私は、今年まったく沈黙して、諸君の前で黙してしまわないように、三日の仕事を諸君の名に献げた。すなわちソロモンの三巻の翻訳である。『マスロト』、これをヘブライ人は『たとえ話』と呼び、流布版は『箴言』と呼ぶ。『コヘレト』、これをギリシア語で『エクレシアステス』、ラテン語で『説教者』と言える。『シル・ハッシリム』、これは我々の言葉では『雅歌』と訳される、云々。
Testimonium XII
第XII項PL 20, 311CSi Septuaginta interpretum pura, et ut ab eis in Graecum versa est, editio permaneret, superflue me, mi CHROMATI episcoporum sanctissime atque doctissime, impelleres, ut Hebraea volumina Latino sermone transferrem. Quod enim semel aures hominum occupaverat, et nascentis Ecclesiae roboraverat fidem, justum erat etiam nostro silentio comprobari. Nunc vero cum pro varietate regionum diversa ferantur exemplaria, et germana illa antiquaque translatio corrupta sit, atque violata: nostri arbitrii putas, aut e pluribus judicare quid verum sit, aut novum opus in veteri opere cudere, illudentibusque Judaeis, cornicum, ut dicitur, oculos configere, etc.
PL 20, 311Cもし七十人の訳者たちの版が、純粋に、彼らによってギリシア語に訳されたままに保たれているなら、わがクロマティウスよ、司教たちの中で最も聖く最も学識ある方よ、あなたが私に、ヘブライ語の巻をラテン語に訳すよう促したのは無用であっただろう。人々の耳をひとたび占め、生まれつつある教会の信仰を強めたものは、我々が黙することによっても是認されるのが正しかったからである。だが今は、地方の違いに応じて異なる写本が出回り、あの本来の古い翻訳が損なわれ、冒されているので、あなたは、多くの写本のうちから何が真かを判定すること、あるいは古い作品の上に新しい作品を鍛えること、そしてユダヤ人に嘲られながら、よく言われるとおり、カラスの目を突くこと〔諺。物知りの目をくらます、すなわち先人の誤りを暴いて識者を出し抜く意〕が、我々の裁量に属すると考えている、云々。
Testimonium XIII
第XIII項PL 20, 311DCHROMATIO et Heliodoro episcopis, Hieronymus presbyter in Domino salutem.Mirari non desino exactionis vestrae instantiam: exigitis enim, ut librum Chaldaeo sermone conscriptum, ad Latinum stylum traham, librum utique Tobiae, quem Hebraei de Catalogo divinarum Scripturarum secantes, his, quae apocrypha memorant, manciparunt. Feci satis desiderio vestro, non tamen meo studio. Arguunt enim nos Hebraeorum studia, et imputant nobis, contra suum Canonem Latinis auribus ista transferre. Sed melius esse judicans Pharisaeorum displicere judicio, et episcoporum jussionibus deservire, institi ut potui. Et quia vicina est Chaldaeorum lingua sermoni Hebraico, utriusque linguae peritissimum loquacem reperiens, unius diei laborem arripui: et quidquid ille mihi Hebraicis verbis expressit, hoc ego accito notario, sermonibus Latinis exposui. Orationibus vestris mercedem hujus operis compensabo, cum gratum vobis didicero, me, quod jubere estis dignati, complesse.
PL 20, 311D司教クロマティウスとヘリオドルスへ。司祭ヒエロニュムスより、主にあって挨拶を送る。諸君の要求の執拗さに、私は驚くのをやめない。諸君は、カルデア語で書かれた書をラテン語の文体に移すよう求めているからである。それはほかならぬトビト記であり、ヘブライ人は、神の聖書の目録からこれを切り離して、外典と呼ばれるものに引き渡した。私は諸君の願いには十分に応えたが、私自身の熱意によってではない。ヘブライ人たちの熱意は我々を責め、彼らの正典に反してこれらをラテン人の耳に移すと我々に咎を負わせるからである。しかし、ファリサイ派の判断に不興を買い、司教たちの命令に仕えるほうがよいと判断して、できるかぎり励んだ。カルデア人の言語はヘブライ語に近いので、両方の言語にきわめて通じた能弁な者を見つけて、一日の仕事に取りかかった。その者がヘブライ語の言葉で私に述べたことを、私は速記者を呼んで、ラテン語の言葉で書き表した。この仕事の報酬は、諸君の祈りをもって埋め合わせよう。諸君が命じることをよしとしたことを私が果たしたのを、諸君が喜んでいると私が知ったときに。
Testimonium XIV
第XIV項PL 20, 312AHoc munusculum sanctae menti tuae transmisi; quia vis me aliquid de veterum scriptorum interpretationibus paginare. Ego autem assumpsi epistolas familiari sermone attexere, redolentes aliquid de patrum moribus; quarum gustum si probaveris, post haec hujusmodi mittere non verecundabor. Malo enim senilibus verbis de supernis rebus hallucinari tecum, quod graece dicunt ἀδολεσχῆσαι:. . . . malo, inquam, hallucinari tecum verbis senilibus, ne videar artem deseruisse, quam concitatioribus deflare aliquid jam nec studiis nostris aptum nec viribus. Vale, et nos dilige; quin ego te diligo.
PL 20, 312Aこの小さな贈り物を、あなたの聖なる心に送った。あなたが、私が古人の著作家たちの解釈から何かを書き記すことを望むからである。しかし私は、日常の言葉で書簡を織り込むことを引き受けた。それらは父祖たちの習いの何かを匂わせる。その味わいをあなたが是認するなら、今後もこのようなものを送ることをためらわない。実に私は、老いの言葉で、上なるものについてあなたとともにとりとめなく語る――ギリシア語で言うアドレスケーサイ〔ἀδολεσχῆσαι。くだくだしく語る〕――ほうを選ぶ。……私は、老いの言葉であなたとともにとりとめなく語るほうを選ぶ。技を捨てたと見られないように、である。それは、もはや我々の学びにも力にも合わない、いっそう激しい調べで何かを吹き鳴らすよりもよい。健やかであれ。そして我々を愛せよ。いや、私はあなたを愛している。
Testimonium XV
第XV項PL 20, 312CPeritorum dicunt esse medicorum, ubi imminere urbibus, vel regionibus, generales viderint morbos, providere aliquid medicamenti, vel poculi genus, quo praemuniti homines ab imminenti defendantur exitio. Quod tu quoque, venerande pater CHROMATI, medicinae exequens genus, tempore quo, diruptis Italiae claustris ab Alarico duce Gothorum, se pestifer morbus infudit, et agros, armenta, viros longe Iateque vastavit, populis tibi a Deo commissis feralis exitii aliquod remedium quaerens, per quod aegrae mentes ab ingruentis mali contagione subtractae, melioribus occupatae studiis tenerentur: injungis mihi ut Ecclesiasticam historiam, quam vir eruditissimus Eusebius Caesariensis Graeco sermone conscripsit, in Latinum vertam: cujus lectione animus audientium vinctus, dum notitiam rerum gestarum avidius petit, oblivionem quodammodo malorum, quae gererentur, acciperet.
PL 20, 312C熟練した医者たちの務めだと言われる。町々や地方に一般の病が迫るのを見るとき、薬や飲み物の類を備え、それによって、あらかじめ守られた人々が迫る滅びから守られるようにすることが。あなたもまた、尊ぶべき父、クロマティウスよ、医術の類を行って、イタリアの関門がゴート人の将アラリックによって破られ、疫病をもたらす病が自らを注ぎ込み、畑も、家畜の群れも、人々も、遠く広く荒らした時に、神からあなたに委ねられた民々のために、死をもたらす滅びへの何らかの救いを求めた。それによって、病んだ心が、押し寄せる悪の感染から引き離され、よりよい学びに従事して保たれるようにするためである。あなたは私に命じる。学識きわめて深い人、カイサレイアのエウセビオスがギリシア語で書いた『教会史』を、ラテン語に訳すように、と。その書を読めば、聴く者たちの心は縛られ、起こった事柄の知らせをいっそう熱心に求めるうちに、いま行われている悪をいわば忘れるであろう。
Testimonium XVI
第XVI項PL 20, 312DEgo, sicut et ipse et omnes norunt, ante annos fere triginta in monasterio jam positus, per gratiam Baptismi regeneratus, signaculum, fidei consecutus sum per sanctos viros CHROMATIUM, Jovinum, et Eusebium, opinatissimos et probatissimos in Ecclesia Dei episcopos, quorum alter tunc presbyter beatae memoriae Valeriani, alter archidiaconus, alius diaconus simulque pater mihi et doctor Symboli ac fidei fuit.
PL 20, 312D私は、彼自身もすべての人も知るとおり、およそ三十年前、すでに修道院に入っていたとき、洗礼の恩寵によって新たに生まれ、聖なる人々、クロマティウス、ヨウィヌス、エウセビウスによって、信仰の印〔signaculum〕を受けた。この人々は、神の教会で最も名高く最も是認された司教たちであり、そのうち一人はそのとき、福なる記憶のウァレリアヌスのもとの司祭、一人は大助祭、もう一人は助祭であり、同時に私にとって、信条と信仰の父であり教師でもあった。
Testimonium XVII
第XVII項PL 20, 313AIn divinis voluminibus refertur, quod ad constructionem templi (al. ad constructionem tabernaculi) unusquisque pro viribus obtulerit: potentes quidem, et principes populi aurum, argentum, lapides pretiosos, aera, et alii ligna, sed imputribilia: quidam etiam coccum, purpuram, et byssum, et linum alii, vestibus haec quoque sacerdotum et stolae pontificis profutura. Pauperiores autem, quique etiam pelles rubras offerentes et pilos caprarum, non respuuntur. Idcirco namque Beselehel ille repletus esse dicitur omni sapientia a Deo, ut intelligens singula haec quibus usibus apta sint, nihil ex offerentium devotione repudiet. Quia ergo et tu, o mihi semper venerabilis pater CHROMATI, injungis, et praecipis nobis, ut aliquid ad aedificationem et constructionem divini tabernaculi ex Graecorum opibus et copiis conferamus, Oratiunculas XXVI in Jesum Nave, quas ex tempore in Ecclesia peroravit Adamantius senex, ex graeco latine tibi pro virium mearum parvitate disseruimus. Tui sane nostri temporis Beselehelis judicii sit, in his quae offerimus, etiamsi nihil invenitur auri puri quod ad altare proficiat, nec argenti quod columnarum Ecclesiae bases efficiat aut capita decoret, si nullus ex his in illis lapidibus inveniri potest qui logio insertus pontificale vestrum et divinorum conscium pectus exornet, at certe perspicere si vel purpurae aliquis in his, et regii decoris, aut cocci, et mystici cruoris color intexitur: si quid puritatem byssi imitetur, et fortitudinem lini, et dignum aliquid habeat sacerdotalibus indumentis: postremo si vel rubras apud nos pelles, verecundiam frontis invenias: ad ultimum si vel caprarum certe reperias pilos, quibus vel penuriam nostram tegamus, aut si quas incurrimus culpas poenitendo purgemus. Totum ergo hoc, de tuo judicio pendeat. Si quid sane est quod placere potest, hoc sit auctoris: neque enim quae aliis labore parta sunt diripere, et nostrae laudi applicare justum putamus. Si vero vim sensuum, oratio inculti sermonis exasperat, hoc vel mihi, vel (ut cum tua venia dixerim) tibi ipsi reputato, qui opus quod eruditis deberet injungi, expetis ab indoctis.
PL 20, 313A神の巻には、神殿の建設のために(別本では「幕屋の建設のために」)、各人が力に応じて献げたと記されている。有力者や民の長たちは金、銀、宝石、青銅を、他の者たちは木材を、ただし朽ちないものを。ある者たちはさらに緋色、紫、上質の亜麻布を、他の者たちは亜麻を。これらもまた祭司たちの衣と大祭司の長衣に役立つはずであった。いっそう貧しい者たちが、赤く染めた皮や山羊の毛を献げても、退けられなかった。というのも、あのベツァルエル〔Beselehel〕は神から知恵のすべてに満たされたと言われるが、それは、これらの一つ一つがどんな用に適するかを悟って、献げる者たちの信心から何一つ退けないためである。それゆえ、私にとって常に尊ぶべき父、クロマティウスよ、あなたもまた、神の幕屋の建築と建設のために、ギリシア人の富と豊かさから何かを持ち寄るよう我々に命じ指示するので、老アダマンティオス〔オリゲネスの異名〕がその場で教会で語った、ヨシュア記についての二十六の小講話を、私の力の小ささに応じて、ギリシア語からラテン語に、あなたのために解き明かした。我々が献げるもののうち、祭壇に役立つ純金が見つからず、教会の柱の台座をなし、あるいは柱頭を飾る銀もなく、あの石のうちに、胸当て〔logium〕にはめ込まれて、あなた〔vos。一人の相手への敬意の複数〕の司教の、神のことを知る胸を飾る石が一つも見いだせなくとも、それは、我々の時代のベツァルエルであるあなたの判断に任せよう。少なくとも、これらのうちに、紫の、王者の美しさの色、あるいは緋の、奥義の血の色が織り込まれているか、上質の亜麻布の純潔、亜麻の強さに似るもの、祭司の衣にふさわしい何かがあるか、見分けてほしい。さらに、我々のもとに赤い皮、すなわち額の恥じらいを見いだすか、最後に、山羊の毛だけでも見いだすか。それによって我々の貧しさを覆い、あるいは陥った咎を悔い改めによって清めるのである。これらすべては、あなたの判断にかかる。もし気に入りうるものが確かにあるなら、それは著者のものとせよ。他の者たちが労して得たものを奪い取って我々の称賛に帰することは、正しくないと我々は考える。だが、飾らぬ言葉の語り口が、意味の力を荒くするなら、それは私に、あるいは(あなたの許しをもって言うなら)あなた自身に帰せよ。学識ある者に課されるべき仕事を、学のない者に求めているのはあなたなのだから。
Testimonium XVIII
第XVIII項PL 20, 314APietatem vestram, etiam antequam litteras nostras acciperet, audivisse opinor quid hic ausa sit iniquitas. Ea enim rerum est magnitudo et gravitas, ut nulla ferme orbis pars relicta sit, quae tristem hanc tragoediam non audierit, etc. In fine vero ita claudit. Haec ipsa (Epistola) etiam scripta est ad Venerium episcopum Mediolani, et ad CHROMATIUM Aquileiae episcopum. Vale in Domino.
PL 20, 314Aあなたの敬虔は、我々の書簡を受け取る前から、ここで不法が何をあえて行ったかを、すでに聞いていると私は思う。事の大きさと重大さはあまりに大きく、この悲しい悲劇を聞かなかった世界の部分は、ほとんど残されていないほどだからである、云々。末尾ではこう結んでいる。この同じ(書簡)は、ミラノの司教ウェネリウスと、アクイレイアの司教クロマティウスにも書き送られた。主にあって健やかであれ。
Testimonium XIX
第XIX項PL 20, 314AClarissima ferventis tuae ac sincerae charitatis tuba ad nos usque sonum suum diffudit, magnum quiddam ac diutissime durans ex tanto itineris intervallo spirans, atque ad extremos usque terrae fines pertingens. Nec nos, licet alioqui tam longe disjuncti, minus quam ii qui adsunt, vehementissimam atque igne plenam charitatem, sinceramque et ingenti libertate ac fiducia perfusam linguam, atque adamantinam contentionem exploratam habemus. Ideo vestro etiam conspectu atque congressu frui magnopere nobis in votis esset. Quoniam autem id quoque nobis ea solitudo, qua nunc tamquam compedibus restricti sumus, eripuit; idcirco dominum meum reverendissimum ac religiosissimum presbyterum nacti, cupiditatem nostram, ut licet, explemus, scribentes et salutantes, vobisque pro eo studio, quod toto hoc tam diuturno tempore magna cum animi contentione praestitistis, amplissimas gratias agentes. Ac vos rogamus et obsecramus, ut cum ipse revertetur, insuperque etiam, si tabellarii occurrant qui ad hanc solitudinem veniant, de vestra valetudine ad nos scribatis. Scis enim quantam hinc voluptatem percepturi simus, cum de hominum tam ardenter nos amantium prospera valetudine crebrius ad nos aliquid afferetur.
PL 20, 314Aあなたの熱く誠実な愛の、いとも輝かしいラッパは、その音を我々のもとにまで広げ、これほどの道のりの隔たりを越えて、きわめて長く続く偉大な何かを吹き、地の果てにまで達した。我々は、他の点ではこれほど遠く隔てられていても、居合わせる者たちに劣らず、あなたの烈しい、火に満ちた愛、誠実で、大いなる率直さと確信を注がれた言葉、そして金剛のように堅い熱意を、確かなものとして知っている。それゆえ、あなた〔vos。一人の相手への敬意の複数〕の姿に接し、会うことを楽しむことが、我々の大きな願いであった。しかし、いま足かせに縛られたようにされているこの寂しい地が、それをも我々から奪ったので、いとも敬うべき、いとも敬虔な司祭である私の主人を得て、できる範囲で我々の望みを満たす。書き、挨拶し、あなたが、この長い期間ずっと、大きな心の努めをもって示してくれた熱意に対して、深く感謝している。そして我々はあなたに頼み、願う。彼自身が戻るとき、そのうえさらに、この寂しい地に来る使者に出会うなら、あなたの健康について我々に書き送ってくれるように。あなたは知っているのだから。これほど熱烈に我々を愛する人々の無事の知らせが、より頻繁に我々のもとに届くとき、どれほどの喜びをここから得るかを。
Testimonium XX
第XX項PL 20, 314DTertio jam scribo ad mansuetudinem tuam, rogans ut quae ex compacto contra Joannem Constantinopolitanum episcopum gesta sunt, emendentur: et, ut videtur, nondum est perfectum. Quare denuo scripsi per hosce episcopos et presbyteros, de pace ecclesiastica, per quam et nostrum imperium pacem obtinet, valde sollicitus, ut jubere digneris Orientis episcopos Thessalonicae convenire, etc. . . Quaenam enim sit Occidentalium de Joanne episcopo sententia (ut compertum habeas), ex omnibus epistolis, quae ad me scriptae sunt, duas subjeci id quod caeterae continentes, unam Romani, alteram AQUILEIENSIS episcopi, etc.
PL 20, 314Dすでに三度目に、私はあなたの柔和に書き送り、談合のうえでコンスタンティノポリスの司教ヨアンネスに対してなされたことが正されるよう願っている。見たところ、それはまだ果たされていない。そのため私は、教会の平和について、改めてこれらの司教たちと司祭たちを通して書き送った。この平和によって我々の帝国も平和を保つので、私はたいへん気にかけており、あなたが東方の司教たちにテッサロニケに集まるよう命じることをよしとするように、云々……。西方の人々がヨアンネス司教についてどのような見解をもつかを、あなたが確かめられるように、私に宛てて書かれたすべての書簡のうちから、ほかの書簡と同じ内容を含む二通を添えた。一通はローマの司教の、もう一通はアクイレイアの司教の、云々。
Testimonium XXI
第XXI項PL 20, 315ACum igitur sanctus Aemilius, Beneventi episcopus, et Cythegius et Gaudentius, una cum Valentiniano et Bonifacio presbyteris, accepissent litteras imperatoris Honorii, Innocentii, et Italorum episcoporum, CHROMATII Aquileiensis, et Venerii Mediolanensis, atque aliorum, necnon commonitorium Synodi totius Occidentis, publica evectione Constantinopolim profecti sunt cum Cyriaco, Demetrio, Palladio et Eulysio episcopis.
PL 20, 315Aさて、ベネウェントゥムの司教である聖なるアエミリウスと、キュテギウス、ガウデンティウスは、司祭ウァレンティニアヌス、ボニファティウスとともに、皇帝ホノリウス、インノケンティウス、イタリアの司教たち、アクイレイアのクロマティウス、ミラノのウェネリウス、そのほかの人々の書簡、さらに全西方の教会会議の訓令を受け取って、公用の駅伝の便で、司教キュリアコス、デメトリオス、パラディオス、エウリュシオスとともにコンスタンティノポリスへ出発した。
Testimonium XXII
第XXII項PL 20, 315BQuapropter desideranter introite mysteria Domini, ut sequentibus iter indicare possitis: quia magnae verecundiae pondus est habere quod legas, et ignorare quod doceas. Et ideo futurae beatitudinis memores, vitas Patrum, confessiones fidelium, passiones martyrum legite constanter (quas inter alia in epistola sancti Hieronymi ad CHROMATIUM et Heliodorum destinata; procul dubio reperitis) qui per totum orbem terrarum floruere; ut sancta imitatio vos provocans, ad coelestia regna perducat.
PL 20, 315Bそれゆえ、熱心に主の奥義に入れ。後に続く者たちに道を示せるようにするためである。読むべきものを持ちながら教えるべきものを知らないのは、大いなる恥の重荷だからである。ゆえに、来たるべき幸福を心に留めて、全世界で栄えた者たちの、父祖たちの生涯、信ある者たちの告白、殉教者たちの受難を、絶えず読め(これらは、ほかの書物のなかでも、聖ヒエロニュムスがクロマティウスとヘリオドルスに宛てた書簡のなかに、疑いなく見いだされる)。聖なる倣いが諸君を促して、天の国々へ導くようにするためである。
Testimonium XXIII
第XXIII項PL 20, 315CCHROMATIUS quoque sanctae Romanae antistes Ecclesiae, in libello, quem de octo Beatitudinibus scripsit, ita dicit: « In mysterio enim Baptismi et Filius videtur in corpore; et Spiritus sanctus in specie columbae descendit; et vox Patris de coelo auditur, ut Trinitatis unitas declaretur, quia nec Pater sine Filio intelligi potest, nec Filius sine Spiritu sancto cognosci. Vide igitur quale Patris de Filio testimonium sit dicentis: Hic est Filius meus. Suus utique non per adoptionem gratiae, neque per religionem creaturae, ut haeretici volunt; sed sui proprietate generis, et veritate naturae. Multi enim sanctorum filii Dei dicuntur, et sunt; sed hic sine comparatione unus Deo Patri Filius Unigenitus, et verus et proprius, non aliunde quam de Patre natus; quia tam verus Pater Pater est, quam verus et Deus est; sicuti etiam verus Filius (Filius) est, quam verus et Dominus. Perfecta ergo fides est Trinitatis ostensa, cum et Pater Christum Dominum ac Deum nostrum Filium suum esse testatur; et Spiritus sanctus, id est, Paracletus, in tanto fidei sacramento Patri Filioque conjungitur, ut verum Patrem, verum Filium, verum etiam Spiritum sanctum credere tres personas, sed unam divinitatem Trinitatis, unamque substantiam non dubitemus. »
PL 20, 315C聖なるローマ教会の司教〔Romanae は刷られたとおり。他の項はクロマティウスをアクイレイアの司教とする〕クロマティウスもまた、『八つの幸いについて』と題して書いた小著の中で、こう言う。「洗礼の奥義においては、子が体において見られ、聖なる霊が鳩の姿で降り、父の声が天から聞こえる。それは三位一体の一体性が示されるためである。父は子なしには理解されえず、子は聖なる霊なしには知られえないからである。それゆえ、子について父がどのような証しをしているかを見よ。父は言う。『これは私の子である』と。子は、異端者たちが望むように、恩寵による養子としてでも、被造物の信心〔religio creaturae の意味は定かでない。被造物として神を敬うことによって子と呼ばれる、の意と取った〕によってでもなく、自らの類の固有性と、本性の真実によって、まさしく父のものである。実に、聖なる者たちの多くが神の子と呼ばれ、またそうである。しかしこの子は、比較を絶して、父なる神のただ一人の独り子であり、真の、固有の子であって、父からでなければ他から生まれたのではない。真の父が父であるのは、真の神であるのと同じ程度に確かであり、同じく、真の子が(子)であるのは、真の主であるのと同じ程度に確かだからである。こうして、父がキリストを我々の主にして神、自らの子であると証しし、また聖なる霊、すなわちパラクレートスが、これほど大いなる信仰の秘義において父と子に結ばれることによって、三位一体の完全な信仰が示される。それゆえ我々は、真の父、真の子、また真の聖なる霊を、三つのペルソナ、しかし三位一体の一つの神性、一つの実体であると信じることを疑わない」。
Testimonium XXIV
第XXIV項PL 20, 316CEst alius Cursus Orientalis a sancto CHROMATIO et Heliodoro, et beato Paulino, seu et Athanasio episcopo editus, qui in Gallorum consuetudine non habetur: quem sanctus Macarius decantavit; hoc est, per duodenas horas, hoc est, unaquaque hora.
PL 20, 316C聖クロマティウスとヘリオドルス、また福なるパウリヌス、あるいはさらに司教アタナシウスによって編まれた、もう一つの東方の聖務〔cursus。時課の唱え方の型〕がある。これはガリア人の習慣には見られない。聖マカリオスがこれを唱えた。すなわち、十二の時課ごとに、すなわち、各時課ごとに。