Prooemium
冒頭 (Prooemium)PL 20, 159BSEVERUS DESIDERIO charissimo salutem. Ego quidem, frater unanimis, libellum quem de vita sancti Martini scripseram, scheda sua premere, et intra domesticos parietes cohibere decreveram; quia, ut sum natura infirmus, judicia humana vitabam, ne (quod fore arbitror) sermo incultior legentibus displiceret, omniumque reprehensione dignissimus judicarer, qui materiam disertis merito scriptoribus reservandam impudens occupassem: sed petenti tibi saepius negare non potui.
PL 20, 159Bセウェルスより、いとも親しいデシデリウスへ、挨拶を送る。心を一つにする兄弟よ、私は聖なるマルティヌスの生涯について書いた小冊子を、自分の紙片のうちに押し込め、家の壁の内にとどめておこうと決めていた。生まれつき気の弱い私は、人の判断を避けていたのである。文体が粗いために読者に嫌われ(そうなるだろうと私は思う)、雄弁な著作者たちのために当然とっておかれるべき題材を恥知らずにも占めた者として、あらゆる非難に最もふさわしいと判じられるのを恐れたのだ。しかし、あなたが何度も求めるので、断ることができなかった。
Quid enim esset, quod non amori tuo vel cum detrimento mei pudoris impenderem? Verumtamen ea tibi fiducia libellum edidi, qua nulli a te prodendum reor; quia id spopondisti.
PL 20, 159B実際、あなたへの愛のために、たとえ私の慎みを損なってでも差し出さないものが、何かあるだろうか。それでも、私はこの小冊子を、あなたから誰にも漏らされないだろうという信頼のもとに世に出した。あなたがそう約束したからである。
Sed vereor, ne tu ei janua sis futurus, et emissus semel non queat revocari; quod si acciderit, et ab aliquibus eum legi videris, bona id venia a lectoribus postulabis, ut res potius quam verba perpendant, et aequo animo ferant, si aures eorum vitiosus forsitam sermo perculerit: quia regnum Dei non in eloquentia, sed in fide constat.
PL 20, 159Bしかし私は、あなたがこの冊子の門口となって、一度放たれたものが呼び戻せなくなるのではないかと恐れている。もしそうなって、ある人々に読まれているのを見たなら、あなたは読者たちに、寛大な赦しを願ってほしい。言葉よりも事柄を量ってくれるように、そして、おそらく粗悪な文体が彼らの耳を打ったとしても、心穏やかに耐えてくれるように、と。神の国は雄弁にではなく、信仰にかかっているからである。
Meminerint etiam, salutem saeculo non ab oratoribus, sed a piscatoribus praedicatam; cum utique, si utile fuisset, id quoque Dominus praestare potuisset.
PL 20, 160Bまた、彼らに思い起こしてほしい。世に救いを告げ知らせたのは、弁論家たちではなく漁師たちであったことを。もしそれが有益であったなら、主はそのこともできたはずである。
Ego enim cum primum animum ad scribendum appuli, quia nefas putarem tanti viri latere virtutes, apud me ipse decidi ut soloecismis non erubescerem: quia nec magnam istarum umquam rerum scientiam contigissem; et, si quid ex his studiis olim fortasse libassem, totum id desuetudine tanti temporis perdidissem.
PL 20, 160B私が書くことに初めて心を向けたとき、これほどの人の徳が隠れたままであるのは許されないことだと思ったので、私は自分の中で、文法の誤りを恥じないと決めた。そうしたことについての深い知識に、私は一度も到達しなかったからである。それに、かつてこの種の学びから何かをおそらく少し味わったとしても、これほど長い年月の不使用ですべて失ってしまったであろう。
Sed tamen, ne nos maneat tam molesta defensio, suppresso, si tibi videtur, nomine libellus edatur. Quod ut fieri valeat, titulum fronti erade, ut muta sit pagina; aut, quod sufficit, loquatur materiam, non loquatur auctorem.
PL 20, 160Bそれでも、これほど厄介な弁明が我々を待ち受けることのないよう、あなたがよいと思うなら、名を伏せて小冊子を世に出してほしい。それができるように、表題を表紙から削り取り、頁を黙したものにせよ。あるいは、それで足りるのだが、頁は題材を語っても、著者を語らないようにせよ。
Caput I
第I章PL 20, 159C[0159] Plerique mortales studio et gloriae saeculari inaniter dediti exinde perennem, ut putabant, memoriam nominis sui quaesiverunt, si vitas clarorum virorum stylo illustrassent.
PL 20, 159C世の栄光への熱意にむなしく身を捧げた人々の多くは、名高い人々の生涯を筆で輝かせれば、自分の名の永続する記憶が(彼らはそう思ったのだが)得られると求めた。
Quae res utique non perennem quidem, sed aliquantulum tamen conceptae spei fructum afferebat: quia et sui memoriam, licet incassum, propagabant; et propositis magnorum virorum exemplis non parva aemulatio legentibus excitabatur.
PL 20, 159Cこの営みは、永続するものではないにせよ、抱いた望みの実をいくらかはもたらしていた。というのも、彼らは空しくではあれ自分の記憶を広め、また偉大な人々の模範が示されることで、読む者たちに小さくない競い心が呼び起こされたからである。
Sed tamen nihil ad beatam illam aeternamque vitam haec eorum cura pertinuit. Quid enim aut ipsis occasura cum saeculo scriptorum suorum gloria profuit? aut quid posteritas emolumenti tulit legendo Hectorem pugnantem, aut Socratem philosophantem? cum eos non solum imitari stultitia sit, sed non acerrime etiam impugnare, dementia: quippe qui humanam vitam praesentibus tantum actibus aestimantes, spes suas fabulis, animas sepulcris dederint: siquidem ad solam hominum memoriam se perpetuandos crediderunt; cum hominis officium sit, perennem potius vitam quam perennem memoriam quaerere, non scribendo aut pugnando vel philosophando, sed pie, sancte religioseque vivendo.
PL 20, 159Cしかし、彼らのこの労苦は、あの幸いな永遠の生命とは何の関わりもなかった。実際、世とともに消え去る自分の著作の栄光は、彼ら自身に何の益となったか。あるいは、戦うヘクトルや哲学するソクラテスを読んで、後の世は何の利益を得たか。彼らを模倣するのは愚かであるばかりか、これを激しく論駁しないのは狂気である。彼らは人の生涯を目の前の行いだけで評価し、望みを物語に、魂を墓に委ねたのである。ただ人々の記憶によってのみ自分が永続すると信じたからだ。だが人の務めは、永続する記憶よりも永続する生命を求めることであり、それは書くことや戦うこと、哲学することによってではなく、敬虔に、聖く、信仰深く生きることによってなされる。
Qui quidem error humanus litteris traditus in tantum valuit, ut multos plane aemulos vel inanis philosophiae, vel stultae illius virtutis invenerit.
PL 20, 160C文字に伝えられたこの人間の誤りは、あまりにも強く働いて、空しい哲学や、あの愚かな武勇〔virtus〕の、明らかに多くの競争者を見いだすまでになった。
Unde facturus mihi operae pretium videor, si vitam sanctissimi viri, exemplo aliis mox futuram, perscripsero: quo utique ad veram sapientiam et coelestem militiam divinamque virtutem legentes incitabuntur.
PL 20, 160Cそこで私は、いとも聖なる人の生涯を書き記すなら、それは骨折りに値することをするものだと思う。その生涯はやがて他の人々の模範となるだろう。それによって読む者たちは、まことの知恵と、天の兵役と、神の徳とへと奮い立たされるからである。
In quo ita nostri quoque rationem commodi ducimus, ut non inanem ab hominibus memoriam, sed aeternum a Deo praemium exspectemus: quia etsi ipsi non ita viximus, ut aliis exemplo esse possimus; dedimus tamen operam, ne his lateret qui esset imitandus.
PL 20, 161Aそのことで我々もまた、自分の益を勘定に入れている。人々からの空しい記憶ではなく、神からの永遠の報いを待ち望むのである。我々自身は、他の人々の模範となりうるような生き方をしてこなかったが、それでも、模倣すべき者が誰であるか、彼らに隠されたままにならないよう努めたのである。
Igitur S. Martini vitam scribere exordiar, ut se vel ante episcopatum vel in episcopatu gesserit.
PL 20, 161Aそこで私は、聖なるマルティヌスの生涯を、司教になる前も司教であった間も、彼がどのように身を処したかを含めて、書き始めることにする。
Quamvis nequaquam ad omnia illius potuerim pervenire, adeo ea in quibus ipse tantum sibi conscius fuit nesciuntur, quia, laudem ab hominibus non requirens, quantum in ipso fuit, omnes virtutes suas latere voluisset.
PL 20, 161Aとはいえ、彼のすべてに行き着くことは到底できなかった。彼自身だけが知っていたことは知られていないからである。彼は人々からの称賛を求めず、できるかぎり、自分のすべての徳を隠しておこうとしたのである。
Quamquam etiam ex his quae comperta nobis erant, plura omisimus: quia sufficere credidimus, si tantum excellentiora notarentur. Simul et legentibus consulendum fuit, ne quod his pareret copia congesta fastidium.
PL 20, 161Aさらに、我々に知られていたことのうちでも、多くを省いた。ひときわ優れたことだけを記せば足りると考えたからである。同時に、読む者たちのことも考えねばならなかった。積み上げた量が彼らに倦怠を生んではならない。
Obsecro autem eos qui lecturi sunt, ut fidem dictis adhibeant; neque me quidquam nisi compertum et probatum scripsisse arbitrentur: alioquin tacere, quam falsa dicere, maluissem.
PL 20, 161B読もうとする人々に私は願う。述べたことを信じてほしい。私が、確かめ吟味したこと以外は何も書いていないと考えてほしい。そうでなければ、偽りを語るより、黙っているほうを選んだであろう。
Caput II
第II章PL 20, 161BIgitur Martinus Sabaria Pannoniarum oppido oriundus fuit, sed intra Italiam Ticini altus est, parentibus secundum saeculi dignitatem non infimis, gentilibus tamen. Pater ejus miles primum, post tribunus militum fuit.
PL 20, 161Bさて、マルティヌスはパンノニアのサバリアの町の出であったが、イタリアのうちのティキヌム(パヴィア)で育てられた。両親は世の位に照らして低い身分ではなかったが、異邦人であった。父ははじめ兵士であり、のちに護民官となった。
Ipse armatam militiam in adolescentia secutus, inter scholares alas sub rege Constantio, deinde sub Juliano Caesare militavit: non tamen sponte: quia a primis fere annis divinam potius servitutem sacra illustris pueri spiravit infantia.
PL 20, 161B彼自身は若いころ武装した兵役に就き、近衛の騎兵隊に属して、王コンスタンティウス〔rex。皇帝コンスタンティウスを指す〕のもとで、次いでカエサル〔副帝〕ユリアヌスのもとで兵役に服した。しかし自ら望んだのではない。ほとんど最初の年から、この輝かしい少年の聖なる幼年時代は、むしろ神への奉仕の息吹を放っていたからである。
Nam cum esset annorum decem, invitis parentibus ad ecclesiam confugit, seque catechumenum fieri postulavit.
PL 20, 161C十歳のとき、両親の意に反して教会に逃れ、洗礼志願者になることを願い出た。
Mox mirum in modum totus in Dei opere conversus, cum esset annorum duodecim, eremum concupivit: fecissetque votis satis, si aetatis infirmitas non obstitisset.
PL 20, 161Cやがて驚くべきことに、すっかり神の業に向き直り、十二歳のときには荒れ野を慕った。もし年齢の弱さが妨げなかったなら、その望みを果たしていたであろう。
Animus tamen aut circa monasteria, aut circa ecclesiam semper intentus, meditabatur adhuc in aetate puerili quod postea devotus implevit.
PL 20, 161Cそれでも心は、修道院か教会のあたりにいつも向けられ、まだ少年の年齢のうちに、のちに敬虔に果たすことを思いめぐらしていた。
Sed cum edictum esset a regibus, ut veteranorum filii ad militiam scriberentur; prodente patre, qui felicibus ejus actibus invidebat, cum esset annorum quindecim, captus et catenatus sacramentis militaribus implicatus est, uno tantum servo comite contentus, cui tamen versa vice dominus serviebat, adeo ut plerumque ei et calciamenta ipse detraheret et ipse detergeret; cibum una caperent, hic tamen saepius ministraret.
PL 20, 161Cところが、王たち〔皇帝たち〕によって、退役兵の子らを兵役に登録せよという布告が出されたとき、彼の幸いな歩みを妬んでいた父が告げ口をしたので、十五歳であった彼は捕らえられ、鎖につながれて、軍の誓約に縛られた。供は奴隷一人だけで満足したが、その奴隷に、主人のほうが立場を替えて仕え、しばしば自ら靴を脱がせ、自ら拭いてやるほどであった。食事はともにしたが、給仕をするのはたいてい主人のほうであった。
Triennium fere ante baptisma in armis fuit, integer tamen ab iis vitiis, quibus illud hominum genus implicari solet. Multa illi circa commilitones benignitas, mira caritas; patientia vero atque humilitas ultra humanum modum.
PL 20, 161D洗礼の前の約三年間、武具のうちにあったが、その種の人々がたいてい絡め取られる悪徳からは清いままであった。戦友たちには多くの好意と驚くべき愛を示し、忍耐と謙遜は人の限度を超えていた。
Nam frugalitatem in eo laudare non est necesse, qua ita usus est, ut jam illo tempore non miles, sed monachus putaretur. Quibus rebus ita sibi omnes commilitones suos devinxerat, ut eum miro affectu venerarentur.
PL 20, 161Dその質素さを称えるには及ばない。彼はこれをあまりによく守ったので、すでにそのころ、兵士ではなく修道士と見られていた。これらのことで、彼はすべての戦友をしっかりと自分に結びつけ、彼らは驚くほどの情をもって彼を敬った。
Nec dum tamen regeneratus in Christo, agebat quemdam bonis operibus baptismatis candidatum: assistere scilicet laborantibus, opem ferre miseris, alere egentes, vestire nudos: nihil sibi ex militiae stipendiis praeter quotidianum victum reservans, jam tum Evangelii non surdus auditor de crastino non cogitabat.
PL 20, 161Dまだキリストにおいて再び生まれてはいなかったが、彼は善い行いによって、洗礼の志願者のようにふるまっていた。すなわち、労苦する者たちのそばに立ち、哀れな者たちに助けを与え、貧しい者を養い、裸の者に衣を着せた。兵役の給金からは、日々の糧のほかは何も自分のために取っておかず、すでにそのころ、福音に耳をふさがぬ聞き手として、明日のことを思い煩わなかった。
Caput III
第III章PL 20, 162AQuodam itaque tempore, cum jam nihil praeter arma et simplicem militiae vestem haberet, media hieme (quae solito asperior inhorruerat, adeo ut plerosque vis algoris exstingueret) obvium habet in porta Ambianensium civitatis pauperem nudum: qui cum praetereuntes ut sui misererentur oraret, omnesque miserum praeterirent; intellexit vir Deo plenus sibi illum, aliis misericordiam non praestantibus, reservari.
PL 20, 162Aさて、あるとき、彼はもはや武具と兵役の簡素な衣のほか何も持っていなかったが、真冬のさなかに(その冬はいつにも増して厳しく凍てつき、寒さの激しさが多くの人を死なせるほどであった)、アンビアニ(アミアン)の町の門で、裸の貧者に出会った。その貧者は、通りかかる人々に憐れんでくれと乞うたが、皆がこの哀れな者のそばを通り過ぎた。神に満たされたこの人は、他の人々が慈しみを施さないので、この者は自分のために取っておかれたのだと悟った。
Quid tamen ageret? nihil praeter chlamydem, qua indutus erat, habebat: jam enim reliqua in opus simile consumpserat. Arrepto itaque ferro, quo accinctus erat, mediam dividit, partemque ejus pauperi tribuit, reliqua rursus induitur.
PL 20, 162Aしかし、どうすればよいのか。身にまとっていた外套〔chlamys〕のほか何も持っていなかった。残りの物はすでに同じような務めに使い果たしていたからである。そこで、腰に帯びていた剣をつかみ、外套を真ん中から二つに切って、その一方を貧者に与え、残りを再び身にまとった。
Interea de circumstantibus ridere nonnulli, quia deformis esse truncatus habitu videretur: multi tamen, quibus erat mens sanior, altius gemere, quod nihil simile fecissent; cum utique plus habentes, vestire pauperem sine sua nuditate potuissent.
PL 20, 162Bそのとき、そばに立っていた人々のうち何人かは笑った。彼が衣を切り詰めた醜い姿に見えたからである。しかし、より健全な心を持つ多くの者は、同じことを何もしなかったことを深く嘆いた。彼らはもっと多く持っていたのだから、自分が裸になることなく貧者に着せることができたはずである。
Nocte igitur insecuta, cum se sopori dedisset, vidit Christum chlamydis suae, qua pauperem texerat, parte vestitum. Intueri diligentissime Dominum, vestemque quam dederat, jubetur agnoscere.
PL 20, 162B次の夜、眠りに落ちたとき、彼は、貧者を覆った自分の外套の一部をまとったキリストを見た。主をじっくり見つめ、与えた衣を確かめるよう命じられた。
Mox ad angelorum circumstantium multitudinem audit Jesum clara voce dicentem: Martinus adhuc catechumenus hac me veste contexit.
PL 20, 162Bやがて、周りに立つ天使たちの群れに向かって、イエスが澄んだ声で語るのを聞いた。「洗礼志願者のマルティヌスが、この衣で私を包んだ」。
Vere memor Dominus dictorum suorum (qui ante praedixerat: Quamdiu fecistis uni ex minime istis, mihi fecistis) se in paupere professus est fuisse vestitum; et ad confirmandum tam boni operis testimonium, in eodem se habitu quem pauper acceperat, est dignatus ostendere.
PL 20, 162C主は、先に「汝らが、この最も小さい者の一人にしたかぎり、それは私にしたのである」と告げた自分の言葉を、まことに覚えていて、貧者のうちに自分が衣を着せられたことを言い表した。そして、これほど善い業の証しを確かなものとするために、貧者が受けたその同じ姿で自らを現すことを、よしとした。
Quo viso, vir beatissimus non in gloriam est elatus humanam, sed bonitatem Dei in suo opere cognoscens, cum esset annorum duodeviginti, ad baptismum convolavit.
PL 20, 162Cこれを見て、いとも福なる人は、人の栄光のために思い上がることなく、自分の業のうちに神の善さを認めて、十八歳のとき、洗礼へと急いだ。
Nec tamen statim militiae renuntiavit, tribuni sui precibus evictus, cui contubernium familiare praestabat. Etenim transacto tribunatus sui tempore, renuntiaturum se saeculo pollicebatur.
PL 20, 162Cそれでも、すぐには兵役を辞さなかった。自分の護民官の願いに説き伏せられたからである。彼はこの護民官に、親しい同じ天幕の仲間としての交わりを与えていた。護民官は、自分の任期が過ぎたら世を捨てると約束していたのである。
Qua Martinus exspectatione suspensus, per biennium fere posteaquam est baptisma consecutus, solo licet nomine, militavit.
PL 20, 162Cこの期待に引き留められて、マルティヌスは、洗礼を受けたのちも約二年のあいだ、名ばかりではあったが、兵役を続けた。
Caput IV
第IV章PL 20, 162DInterea irruentibus intra Gallias barbaris, Julianus Caesar coacto in unum exercitu apud Vangionum civitatem, donativum coepit erogare militibus: et, ut est consuetudinis, singuli citabantur, donec ad Martinum ventum est.
PL 20, 162Dそのころ、蛮族がガリアに攻め入っていたので、カエサル〔副帝〕ユリアヌスは、ウァンギオネス族の町(ヴォルムス)のそばに軍勢を一つに集め、兵士たちに下賜金を配り始めた。慣例のとおり一人ずつ呼び出され、やがてマルティヌスの番になった。
Tum vero opportunum tempus existimans, quo peteret missionem (neque enim integrum sibi fore arbitrabatur si donativum non militaturus acciperet): Hactenus, inquit ad Caesarem, militavi tibi: patere ut nunc militem Deo: donativum tuum pugnaturus accipiat: Christi ego miles sum; pugnare mihi non licet.
PL 20, 162Dそこで彼は、除隊を願い出るのに今こそ好機だと考えた(兵役に就かないつもりで下賜金を受け取るなら、自分は潔白でいられないと思ったからである)。そしてカエサルに言った。「これまで私はあなたに仕えて兵役を務めてきた。これからは、私が神に仕えて兵役を務めることを許してほしい。あなたの下賜金は、戦おうとする者が受け取ればよい。私はキリストの兵士である。戦うことは私には許されない」。
Tum vero adversus hanc vocem tyrannus infremuit, dicens, eum metu pugnae, quae postera die erat futura, non religionis gratia detrectare militiam.
PL 20, 162Dするとこの言葉に対して、僭主〔ユリアヌスを指す〕は憤って、彼は翌日に迫った戦いを恐れて兵役を拒んでいるのであり、宗教のためではないと言った。
At Martinus intrepidus, immo illato sibi terrore constantior: Si hoc, inquit, ignaviae ascribitur non fidei, crastina die ante aciem inermis astabo: et in nomine Domini Jesu, signo crucis non clypeo protectus aut galea, hostium cuneos penetrabo securus.
PL 20, 163Aしかしマルティヌスは恐れず、むしろ自分に向けられた脅しによっていっそう揺るがなかった。「もしこれが信仰ではなく臆病のせいにされるのなら、明日、私は武器を持たず戦列の前に立とう。そして主イエスの名によって、盾や兜ではなく十字架のしるしに守られ、恐れることなく敵の陣を突き破ってみせよう」。
Retrudi ergo in custodiam jubetur, facturus fidem dictis, ut inermis barbaris objiceretur. Postera die hostes legatos de pace miserunt, sua omnia seseque dedentes.
PL 20, 163Aそこで彼は、言葉を果たすために、武器を持たないまま蛮族の前に差し出されるよう、牢に押し込めよと命じられた。翌日、敵は和平の使者を送り、自分たちの持ち物すべてと自分自身とを引き渡した。
Unde quis dubitet hanc vere beati viri fuisse victoriam, cui praestitum sit, ne inermis ad praelium mitteretur? et quamvis pius Dominus servare militem suum, licet inter hostium gladios et tela, potuisset; tamen ne vel aliorum morte Sancti violaretur obtutus, exemit pugnae necessitatem: neque enim aliam pro milite suo Christus debuit praestare victoriam, quam ut, subactis sine sanguine hostibus, nemo moreretur.
PL 20, 163Aそれゆえ、これはまことに福なる人の勝利であったと、誰が疑うだろうか。武器を持たずに戦いに送られることがないよう、取り計らわれたのだから。慈しみ深い主は、敵の剣や矢の只中であっても、自分の兵士を救うことができたはずである。しかし、他の者たちの死によってさえ聖なる人の目が汚されないよう、戦いの必要そのものを取り去ったのである。キリストが自分の兵士のために与えるべき勝利は、これ以外になかった。血を流さずに敵が屈服させられ、誰も死ななかったという勝利である。
Caput V
第V章PL 20, 163BExinde relicta militia, sanctum Hilarium Pictavae episcopum civitatis, cujus tunc in Dei rebus spectata et cognita fides habebatur, expetivit; et aliquamdiu apud eum commoratus est.
PL 20, 163Bその後、兵役を離れて、聖なるヒラリウスを訪ねた。彼はポワティエの町の司教で、そのころ神の事柄における信仰が認められ、知られていた人である。マルティヌスは、しばらくのあいだ彼のもとにとどまった。
Tentavit autem idem Hilarius imposito diaconii officio sibi eum arctius implicare, et ministerio vincere divino.
PL 20, 163Bところでこのヒラリウスは、助祭の務めを課して彼をもっときつく自分につなぎ止め、神への奉仕で彼を縛ろうとした。
Sed cum saepissime restitisset, indignum se esse vociferans; intellexit vir altioris ingenii, hoc eum modo posse constringi, si id ei officii imponeret, in quo quidam locus injuriae videretur.
PL 20, 163Bしかしマルティヌスは、自分はふさわしくないと叫んで、何度も拒んだ。より深い見識を持つこの人は、侮辱と見えるような務めを課せば彼を縛ることができるだろうと悟った。
Itaque exorcistam eum esse praecepit, quam ille ordinationem, ne despexisse tamquam humiliorem videretur, non repudiavit.
PL 20, 163Bそこで彼が祓魔師であるよう命じた。マルティヌスは、この叙任を、より低いものとして軽んじたと見られないようにと、拒まなかった。
Nec multo post admonitus per soporem ut patriam parentesque, quos adhuc gentilitas detinebat, religiosa sollicitudine visitaret, ex voluntate sancti Hilarii profectus est, multis ab eo astrictus precibus et lacrymis ut rediret.
PL 20, 163Cそれから間もなく、眠りの中で、なお異邦の信仰にとらわれている故郷と両親を、敬虔な心遣いをもって訪ねるよう促され、聖なるヒラリウスの意向のもとに出発した。ヒラリウスは、多くの懇願と涙で、戻ってくるようにと彼に迫った。
Moestus, ut ferunt, peregrinationem illam aggressus est, contestatus fratres, multa se adversa passurum; quod postea probavit eventus.
PL 20, 163C伝えられるところでは、彼は悲しんでその旅に出発し、多くの逆境に遭うだろうと兄弟たちに証言した。のちに事の成り行きがそれを裏づけた。
Ac primum inter Alpes devia secutus incidit in latrones, cumque unus securi elevata in caput ejus librasset ictum, ferientis dexteram sustinuit alter; vinctis tamen post tergum manibus uni servandus et spoliandus traditur.
PL 20, 163Cまずアルプスの間の脇道をたどっていて、盗賊に出くわした。一人が斧を振り上げて彼の頭を狙って一撃を構えたとき、もう一人が打とうとする者の右手を押さえた。それでも両手を背後で縛られ、一人の盗賊に、見張られ、奪われるべき者として引き渡された。
Qui cum eum ad remotiora duxisset, percontari ab eo coepit quisnam esset; respondit, Christianum se esse. Quaerebat etiam ab eo, an timeret.
PL 20, 163Cその盗賊は、彼をさらに人気のない所へ連れて行ってから、何者なのかと尋ね始めた。彼はキリスト教徒だと答えた。また、恐れるかとも尋ねた。
Tum vero constantissime profitetur, numquam se fuisse tam securum, quia sciret misericordiam Domini maxime in tentationibus adfuturam: se magis illi dolere, qui Christi misericordia, utpote latrocinia exercens, esset indignus; ingressusque evangelicam disputationem, verbum Dei latroni praedicabat.
PL 20, 163Cそこで彼はきわめて揺るぎなく、これほど安らかであったことはないと言い明かした。主の慈しみは、とりわけ試みのうちに臨むと知っているからである。むしろ、盗賊稼業を営むゆえにキリストの慈しみにふさわしくないこの男のことを、自分は痛んでいると言った。そして福音の論述に入り、神の言葉を盗賊に宣べ伝えた。
Quid longius morer? latro credidit, prosecutusque Martinum viae reddidit, orans ut pro se Dominum precaretur. Idemque postea religiosam agens vitam visus est: adeo ut haec, quae supra retulimus, ab ipso audita dicantur.
PL 20, 163D長引かせることはない。盗賊は信じ、マルティヌスを送って道に戻し、自分のために主に祈ってくれと願った。この男はのちに、信仰深い生活を送っているのが見られた。上に我々が述べたことも、彼自身から聞かれたものだと言われるほどである。
Caput VI
第VI章PL 20, 163DIgitur Martinus inde progressus cum Mediolanum praeterisset, diabolus in itinere humana specie assumpta se ei obvium tulit, quo tenderet quaerens; cumque id a Martino responsi accepisset, se, quo Dominus vocaret, intendere, ait ad eum: Quocumque ieris, vel quaecumque tentaveris, diabolus tibi adversabitur.
PL 20, 163Dさて、マルティヌスはそこから進み、ミラノのそばを通り過ぎたとき、悪魔が人の姿を取って道で彼の前に現れ、どこへ向かうのかと尋ねた。マルティヌスが、主が呼ぶところへ向かうと答えると、悪魔は彼に言った。「どこへ行こうと、何を試みようと、悪魔があなたに逆らうだろう」。
Tunc ei prophetica voce respondit: Dominus mihi adjutor est; non timebo quid faciat mihi homo. Statimque e conspectu ejus inimicus evanuit.
PL 20, 164Aそのとき彼は預言の声で答えた。「主は私の助け手である。私は恐れない、人が私に何をしようとも」。すると敵は直ちに、彼の目の前から消えた。
Itaque ut animo ac mente conceperat, matrem gentilitatis absolvit errore, patre in malis perseverante: plures tamen suo salvavit exemplo.
PL 20, 164Aこうして、心と精神に思い描いていたとおり、彼は母を異邦の迷いから解き放った。父は悪のうちにとどまったが、ほかの多くの者を、自分の模範によって救った。
Deinde (cum haeresis Ariana per totum orbem et maxime intra Illyricum pullulasset) cum adversus perfidiam sacerdotum solus pene acerrime pugnaret, multisque suppliciis esset affectus (nam et publice virgis caesus est, et ad extremum de civitate exire compulsus), Italiam repetens, cum intra Gallias quoque discessu sancti Hilarii, quem ad exsilium haereticorum vis coegerat, turbatam ecclesiam comperisset, Mediolani sibi monasterium statuit.
PL 20, 164Aその後(アレイオス派の異端が全世界に、とくにイリュリクムのうちに芽吹いていたとき)、彼は司教たちの背信に対して、ほとんど一人で激しく戦い、多くの刑罰を受けた(公然と鞭で打たれ、ついには町から出て行くよう強いられたからである)。イタリアに戻って、ガリアのうちでも、異端者たちの力が追放へ追いやった聖なるヒラリウスが去ったために教会が乱れているのを知り、ミラノに自分のための修道院を定めた。
Ibi quoque eum Auxentius, auctor et princeps Arianorum, gravissime insectatus est; multisque affectum injuriis de civitate exturbavit. Cedendum itaque tempori arbitratus, ad insulam Gallinariam nomine secessit, comite quodam presbytero, magnarum virtutum viro.
PL 20, 164Bそこでもまた、アレイオス派の首謀者であり頭であるアウクセンティウスが、彼をきわめて激しく迫害した。多くの侮辱を加えた末に、町から追い出した。そこで彼は、時勢に譲らねばならぬと考え、ガッリナリアという名の島に退き、大いなる徳のある人である一人の司祭を伴った。
Hic aliquamdiu radicibus vixit herbarum: quo tempore helleborum, venenatum, ut ferunt, gramen in cibum sumpsit; sed cum vim veneni in se grassantis vicina jam morte sensisset, imminens periculum oratione repulit, statimque omnis dolor fugatus est.
PL 20, 164Bここでしばらく草の根で生きた。そのとき、毒のある草と伝えられるヘレボルスを食べ物として取った。だが、荒れ狂う毒の力を感じ、死がすでに近いと知ると、祈りによって迫る危険を退け、直ちにあらゆる痛みは追い払われた。
Nec multo post, cum sancto Hilario comperisset regis poenitentia potestatem indultam fuisse redeundi, Romae ei tentavit occurrere, profectusque ad urbem est.
PL 20, 164Bそれから間もなく、聖なるヒラリウスが、王〔皇帝〕の悔い改めによって、帰ることを許されたと知り、ローマで彼に会おうと試み、都へ出発した。
Caput VII
第VII章PL 20, 164CCum jam Hilarius praeterisset, ita eum est vestigiis prosecutus; cumque ab eo gratissime fuisset susceptus, haud longe sibi ab oppido monasterium collocavit.
PL 20, 164Cヒラリウスはすでに通り過ぎていたので、マルティヌスはこうしてその足跡をたどって彼を追った。そして彼から心からの歓迎を受け、町から遠くない所に自分のための修道院を設けた。
Quo tempore se ei quidam catechumenus junxit, cupiens sanctissimi viri institui disciplinis; paucisque interpositis diebus languore correptus vi febrium laborabat.
PL 20, 164Cそのころ、一人の洗礼志願者が彼に加わった。いとも聖なる人の教えの訓練を受けたいと願ったのである。ところが数日たつと、病にとらえられ、熱の激しさに苦しんだ。
Ac tum Martinus forte discesserat; et cum per triduum defuisset, regressus, corpus exanime invenit: ita subita mors fuerat, ut absque baptismate humanis rebus excederet.
PL 20, 164Cそのときマルティヌスはたまたま出かけており、三日間いなかった。戻ってみると、息のない体があった。死が突然で、洗礼を受けないまま人の世を去ったのである。
Corpus in medio positum tristi moerentium fratrum frequentabatur officio, cum Martinus flens et ejulans accurrit.
PL 20, 164C体は中央に置かれ、悲しむ兄弟たちが、陰鬱な務めのために集まっていた。そこへマルティヌスが泣き叫びながら駆けつけた。
Tum vero sanctum Spiritum tota mente concipiens, egredi cellulam, in qua corpus jacebat, caeteros jubet; ac foribus obseratis super exanimata defuncti fratris membra prosternitur: et cum aliquandiu orationi incubuisset, sensissetque per spiritum Domini adesse virtutem, erectus paululum, et in defuncti ora defixus, orationis suae ac misericordiae Domini intrepidus exspectabat eventum: vixque duarum fere horarum spatium intercesserat, vidit defunctum paulatim membris omnibus commoveri, et laxatis in usum videndi palpitare luminibus.
PL 20, 164Cそこで聖霊を心を尽くして受け止め、体の横たわる庵から他の者たちを出させ、戸を閉じて、亡くなった兄弟の息のない体の上に身を投げ出した。しばらく祈りに伏し、主の霊によって力が臨んでいるのを感じると、少し身を起こして、亡くなった者の顔をじっと見つめ、自分の祈りと主の慈しみの結果を、恐れず待った。二時間ほどの時が過ぎるか過ぎないかのうちに、亡くなった者がだんだんと全身を動かし、見るために目を開いて、まぶたを震わせるのを見た。
Tum vero magna ad Dominum voce conversus gratias agens, cellulam clamore compleverat: quo audito qui pro foribus astiterant, statim irruunt. Mirum spectaculum, quod videbant vivere quem mortuum reliquissent!
PL 20, 164Dそこで彼は、大きな声で主に向かい、感謝をささげて、庵を叫びで満たした。それを聞いて戸口の前に立っていた者たちは、直ちに駆け込んだ。驚くべき光景であった。死んだまま残してきた者が生きているのを見たのだから。
Ita redditus vitae, statim baptisma consecutus, plures postea vixit annos: primusque apud nos Martini virtutum vel materia vel testimonium fuit.
PL 20, 164Dこうして生命に戻された彼は、直ちに洗礼を受け、その後さらに何年も生きた。我々のもとで、マルティヌスの力ある業の最初の題材であり、証しとなった人である。
Idem tamen referre erat solitus, se corpore exutum ad tribunal judicis ductum, deputatumque obscuris locis et vulgaribus turbis tristem excepisse sententiam: tum per duos angelos judici fuisse suggestum, hunc esse pro quo Martinus oraret: ita per eosdem angelos se jussum reduci, et Martino redditum vitaeque pristinae restitutum.
PL 20, 165A彼はこう語るのが常であった。体を脱いで裁き主の法廷に引かれ、暗い場所と凡庸な群衆に割り当てられて、悲しい判決を受けた。そのとき二人の天使が裁き主に申し立てた。これはマルティヌスが祈っている者である、と。それで同じ天使たちによって連れ戻されるよう命じられ、マルティヌスに返され、前の生命に戻されたのだという。
Ab hoc primum tempore beati viri nomen enituit, ut qui sanctus jam ab omnibus habebatur, potens etiam et vere apostolicus haberetur.
PL 20, 165Aこの時から初めて、福なる人の名は輝いた。すでにすべての人から聖なる人と見なされていた彼が、力あり、まことに使徒にふさわしい人とも見なされるようになったのである。
Caput VIII
第VIII章PL 20, 165ANec multo post, dum agrum Lupicini cujusdam honorati secundum saeculum viri praeteriret, clamore et luctu turbae plangentis excipitur.
PL 20, 165Aそれから間もなく、世の基準で名誉ある人であったルピキヌスという者の畑のそばを通りかかったとき、嘆き悲しむ群衆の叫びと悲しみに迎えられた。
Ad quam sollicitus cum astitisset, et quis esset hic fletus inquireret; indicatur unum e familia servulum laqueo sibi vitam extorsisse. Quo cognito cellulam, in qua corpus jacebat, ingreditur; exclusisque omnibus turbis, superstratus corpori aliquantisper oravit.
PL 20, 165B心配してその群衆のもとへ行き、この泣き声は何かと尋ねると、家の奴隷の少年が一人、縄で自分の命を絶ったと知らされた。それを知って、体の横たわる小部屋に入り、すべての群衆を締め出して、体の上に身を伏せ、しばらく祈った。
Mox viviscente vultu, marcescentibus oculis in ora illius defunctus erigitur; lentoque conamine enisus assurgere, apprehensa beati viri dextera, in pedes constitit; atque ita cum eo usque ad vestibulum domus, turba omni inspectante, processit.
PL 20, 165Bやがて顔が生き返り、衰えた目をマルティヌスの顔に向けて、死んでいた者は身を起こした。ゆっくりと努力して立ち上がろうとし、福なる人の右手をつかんで、足で立った。こうして彼とともに、群衆がみな見つめる中、家の玄関まで進み出た。
Caput IX
第IX章PL 20, 165BSub idem fere tempus ad episcopatum Turonicae Ecclesiae petebatur; sed cum erui a monasterio suo non facile posset, Ruricius quidam, unus e civibus, uxoris languore simulato, ad genua illius provolutus, ut egrederetur obtinuit.
PL 20, 165Bほぼ同じころ、トゥールの教会の司教職に求められた〔トゥールはガリアの町〕。しかし自分の修道院から引き出すことが容易でなかったので、市民の一人であるルリキウスという者が、妻の病を装って彼の膝にひれ伏し、出てくることを承知させた。
Ita dispositis jam in itinere civium turbis, sub quadam custodia ad civitatem usque deducitur. Mirum in modum incredibilis multitudo non solum ex illo oppido, sed etiam ex vicinis urbibus ad suffragia ferenda convenerat.
PL 20, 165Cこうして、道中にはすでに市民の群衆が配されており、ある種の見張りのもとに、町まで連れて行かれた。驚くべきことに、信じがたいほどの群衆が、その町からだけでなく近隣の町々からも、投票のために集まっていた。
Una omnium voluntas, eadem vota, eademque sententia, Martinum episcopatu esse dignissimum: felicem fore tali Ecclesiam sacerdote.
PL 20, 165C皆の意志は一つ、願いは同じ、意見も同じで、マルティヌスは司教職にいとも値する人であり、このような司教を持つなら教会は幸いであろう、というものであった。
Pauci tamen, et nonnulli ex episcopis, qui ad constituendum antistitem fuerant evocati, impie repugnabant, dicentes scilicet: contemptibilem esse personam, indignum esse episcopatu, hominem vultu despicabilem, veste sordidum, crine deformem.
PL 20, 165Cしかし少数の者、また新しい司教を立てるために呼び出された司教たちの中の何人かが、不敬虔にも反対した。つまり、「あの人物は軽蔑すべきで、司教職にふさわしくない。顔つきは卑しく、衣は汚れ、髪は見苦しい」と言うのであった。
Ita a populo sententiae sanioris haec illorum irrisa dementia est, qui illustrem virum dum vituperare cupiunt, praedicabant. Nec vero aliud his facere licuit, quam quod populus Domino volente cogebat.
PL 20, 165Cこうして、より健全な判断を持つ民は、彼らのこの愚かさを笑った。彼らは輝かしい人を非難しようとして、かえって称えていたのである。民が主の意向のままに迫ったことのほかに、彼らにできることはなかった。
Inter episcopos tamen qui affuerant, praecipue defensor quidam nomine dicitur restitisse: unde animadversum est, graviter illum lectione prophetica tunc notatum.
PL 20, 165Dとはいえ、居合わせた司教たちのうち、とくにデフェンソル〔defensor「擁護者」の意〕という名の者が反対したと言われる。そこで、彼がこのとき預言の朗読によって厳しく印づけられたことが、見て取られた。
Nam cum fortuito lector, cui legendi eo die officium erat, interclusus a populo defuisset, turbatis ministris, dum exspectatur qui non aderat, unus e circumstantibus sumpto psalterio, quem primum versum invenit, arripuit.
PL 20, 165Dというのも、その日の朗読の務めを持つ朗読者が、たまたま民に阻まれて来られず、奉仕者たちが慌てていたとき、来ていない者を待つあいだに、居合わせた一人が詩篇集を取り上げ、最初に見つけた節をつかんだからである。
Psalmus autem hic erat: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et defensorem (Psal. VIII, 3) . Quo lecto clamor populi tollitur, pars diversa confunditur.
PL 20, 165Dその詩篇はこうであった。「汝は、幼子と乳飲み子の口から、汝の敵のゆえに、賛美を完成させた。敵と擁護者〔defensor〕を滅ぼすために」(詩篇8:3)。これが読まれると、民の叫びが上がり、反対の側は混乱した。
Atque ita habitum est, divino nutu psalmum hunc lectum fuisse, ut testimonium operis sui defensor audiret; quia, ex ore infantium atque lactentium in Martino Domini laude perfecta, et ostensus pariter et destructus est inimicus.
PL 20, 165Dこうして、この詩篇が読まれたのは神の意向によるのだと考えられた。デフェンソルが自分の行いへの証しを聞くようにということである。幼子と乳飲み子の口から、マルティヌスにおいて主への賛美が完成されたことにより、敵は同時に示され、また滅ぼされたからである。
Caput X
第X章PL 20, 166AJam vero sumpto episcopatu qualem se quantumque praestiterit, non est nostrae facultatis evolvere. Idem enim constantissime perseverabat qui prius fuerat.
PL 20, 166Aさて、司教の職に就いてから、彼がどれほどの人として自らを示したかを語り尽くすことは、我々の力の及ぶところではない。以前と同じ人として、最も揺るぎなく変わらずにいたのである。
Eadem in corde humilitas, eadem in vestitu ejus vilitas erat: atque ita, plenus auctoritatis et gratiae, implebat episcopi dignitatem, ut non tamen propositum monachi virtutemque desereret.
PL 20, 166A心には同じ謙遜があり、衣には同じ粗末さがあった。そして、権威と恩寵に満ちて司教の位を果たしながらも、修道士の志と徳を捨てることはなかった。
Aliquamdiu ergo adhaerente ad Ecclesiam cellula usus est; deinde cum inquietudinem se frequentantium ferre non posset, duobus fere extra civitatem millibus monasterium sibi statuit.
PL 20, 166Aそこでしばらくは、教会に接した庵を用いた。のちに、訪れる人々の落ち着かなさに耐えられなくなって、町の外、およそ二マイルのところに修道院を定めた。
Qui locus tam secretus et remotus erat, ut eremi solitudinem non desideraret: ex uno enim latere praecisa montis excelsi rupe ambiebatur; reliquam planitiem Liger fluvius reducto paululum sinu clauserat. Una tantum eademque arcta admodum via adiri poterat.
PL 20, 166Bその場所はあまりに人里を離れて隔絶していたので、荒れ野の孤独を望む必要がなかった。一方の側は高い山の切り立った岩壁にかこまれ、残りの平地は、リゲル川(ロワール川)が少し後ろへ曲がる湾曲で囲んでいた。ただ一つの、しかもきわめて狭い道からしか近づけなかった。
Ipse ex lignis contextam cellulam habebat: multique e fratribus in eumdem modum; plerique, saxo superjecti montis cavato, receptacula sibi fecerant. Discipuli vero octoginta erant, qui ad exemplum beati magistri instituebantur.
PL 20, 166B彼自身は、板を編んで作った庵に住んだ。兄弟たちの多くも同じようにした。多くの者は、上にそびえる山の岩をうがって、身の隠れ場を作っていた。弟子は八十人おり、福なる師の模範にならって鍛えられていた。
Nemo ibi quidquam proprium habebat; omnia in medio conferebantur; non emere, aut vendere, ut plerisque monachis moris est, quidquam licebat. Ars ibi, exceptis scriptoribus, nulla habebatur; cui tamen operi minor aetas deputabatur: majores orationi vacabant.
PL 20, 166Bそこでは誰も何一つ自分のものを持たず、すべては共有に供された。多くの修道士の慣わしであるような売り買いは、何一つ許されなかった。写字生のほか、そこには技術の仕事は何もなかった。ただしこの仕事には年少の者が割り当てられ、年長の者は祈りに専念した。
Rarus cuiquam extra cellulam suam egressus, nisi cum ad locum orationis conveniebant. Cibum una omnes post horam jejunii accipiebant: vinum nemo noverat, nisi quem infirmitas coegisset.
PL 20, 166C自分の庵の外に出ることはまれで、祈りの場に集まるときだけであった。食事は皆でともに、断食の時刻を過ぎてから取った。ぶどう酒は、病に強いられた者のほかは誰も知らなかった。
Plerique camelorum setis vestiebantur; mollior ibi habitus pro crimine erat: quod eo magis sit mirum necesse est, quod multi inter eos nobiles habebantur, qui longe aliter educati ad hanc se humilitatem et patientiam coegerant; pluresque ex his postea episcopos vidimus.
PL 20, 166C多くの者はラクダの毛の衣を着た。そこでは、柔らかい身なりは罪過〔crimen〕とされた。このことがいっそう驚くべきであるのは、彼らのあいだに多くの貴族と見なされる者がおり、まったく違った育ちをしながら、この謙遜と忍耐に自らを強いたからである。我々は、彼らのうちの多くが後に司教になったのを見た。
Quae enim esset civitas, aut ecclesia, quae non sibi de Martini monasterio cuperet sacerdotem?
PL 20, 166C実際、マルティヌスの修道院から司教を得たいと望まない町や教会が、どこにあっただろうか。
Caput XI
第XI章PL 20, 166CSed ut reliquas virtutes ejus, quas in episcopatu egit, aggrediar; erat haud longe ab oppido proximus monasterio locus, quem falsa hominum opinio, velut consepultis ibi martyribus, sacraverat: nam et altare ibi a superioribus episcopis constitutum habebatur.
PL 20, 166Cさて、司教として行った彼のほかの力ある業に取りかかろう。町からそう遠くなく、修道院のすぐ近くに、一つの場所があった。人々の誤った思い込みが、そこに殉教者たちがともに葬られているかのようにして、聖なる所としていた。そこには先代の司教たちが立てたと思われる祭壇もあったからである。
Sed Martinus non temere adhibens incertis fidem, ab his, qui majores natu erant, presbyteris vel clericis flagitabat, sibi nomen martyris, vel tempora passionis ostendi: grandi se scrupulo permoveri, quod nihil certi constans sibi majorum memoria tradidisset.
PL 20, 166Dしかしマルティヌスは、確かでないことにやすやすと信を置かず、年長の司祭や聖職者たちに、殉教者の名か受難の時期を示すようしつこく求めた。先人たちの記憶が確かなことを何も自分に伝えていないのが、大きな引っかかりとなっている、と。
Cum aliquandiu ergo a loco illo se abstinuisset, nec derogans religioni, quia incertus erat, nec auctoritatem suam vulgo accommodans, ne superstitio convalesceret; quodam die paucis secum adhibitis fratribus ad locum pergit.
PL 20, 166Dそこでしばらくのあいだ、その場所に近づくのを控えた。確かでなかったので敬虔を損なうこともせず、また迷信が強まらないよう、自分の権威を民衆に貸すこともしなかった。ある日、わずかな兄弟を連れてその場所へ向かった。
Deinde super sepulcrum ipsum astans oravit ad Dominum, ut quis esset, vel cujus meriti sepultus, ostenderet. Tum conversus ad laevam vidit prope assistere umbram sordidam, trucem. Imperat, nomen meritumque ut loqueretur.
PL 20, 166Dそして墓そのものの上に立って、主に祈り、そこに葬られた者が誰か、どのような功績の者かを示してくれるよう願った。それから左へ向き直ると、汚れた恐ろしい影がすぐ近くに立っているのを見た。名と功績を語るよう命じた。
Nomen edicit, de crimine confitetur: latronem se fuisse, ob scelera percussum, vulgi errore celebratum; sibi nihil cum martyribus esse commune, cum illos gloria, se poena retineret. Mirum in modum vocem loquentis qui aderant audiebant, personam tamen non videbant.
PL 20, 167A影は名を告げ、罪過について告白した。自分は盗賊であり、悪行のゆえに打たれたが、民衆の誤りによって崇められているのだという。自分には殉教者たちと何の共通点もない。彼らは栄光によって、自分は刑罰によって留められているのだから、と。驚いたことに、居合わせた者たちは語る者の声を聞いたが、その姿は見えなかった。
Tum Martinus quid vidisset exposuit, jussitque ex eo loco altare, quod ibi fuerat, submoveri: atque ita populum superstitionis illius absolvit errore.
PL 20, 167Aそこでマルティヌスは、自分が見たものを説明し、その場にあった祭壇をそこから取り除くよう命じた。こうして、民をその迷信の迷いから解き放った。
Caput XII
第XII章PL 20, 167AAccidit autem insequenti tempore, dum iter ageret, ut gentilis cujusdam corpus, quod ad sepulcrum cum superstitioso funere deferebatur, obvium haberet: conspicatusque eminus venientium turbam, quidnam id esset ignarus, paululum stetit: nam fere quingentorum passuum intervallum erat, ut difficile fuerit dignoscere quid videret.
PL 20, 167Aその後のことであるが、道を行く途中、ある異邦人の遺体が、迷信にもとづく葬列で墓へ運ばれてくるのに出会った。遠くから近づいてくる群れを見つけ、それが何なのか知らなかったので、しばらく立ち止まった。距離がおよそ五百歩もあって、見ているものを見分けるのが難しかったからである。
Tamen quia rusticam manum cerneret, et agente vento linteamina corpori superjecta volitarent, profanos sacrificiorum ritus agi credidit: quia esset haec Gallorum rusticis consuetudo, simulacra daemonum candido tecta velamine misera per agros suos circumferre dementia.
PL 20, 167Bけれども、農民たちの一団が見え、風に吹かれて体にかけた亜麻布が舞っていたので、俗悪な犠牲の儀礼が行われているのだと思った。ガリアの農民たちには、悪霊の像を白い覆いで包み、哀れな狂気のうちに自分たちの畑じゅうを担いで回る習わしがあったからである。
Elevato ergo in adversos signo crucis, imperat turbae non moveri loco, onusque deponere. Hic vero mirum in modum videres miseros primum velut saxa riguisse: dein, cum promovere se summo conamine niterentur, ultra accedere non valentes, ridiculam in vertiginem rotabantur, donec victi, corporis onus ponunt.
PL 20, 167Bそこで十字架のしるしを彼らに向けて掲げ、群衆に、その場から動かず荷を下ろすよう命じた。すると驚くべきことに、この哀れな者たちが、まず石のように硬直するのが見えたであろう。それから、全力で進もうと努めても、先へ進めず、滑稽にもめまいのうちに回転して、ついに負けて、遺体の荷を下ろした。
Attoniti et semet invicem aspectantes, quidnam sibi accidisset, taciti cogitabant. Sed beatus vir cum comperisset, exsequiarum esse illam frequentiam non sacrorum, elevata rursum manu, dat eis abeundi et tollendi corporis potestatem. Ita eos et cum voluit, stare compulit; et cum libuit, abire permisit.
PL 20, 167B彼らは驚きながら、互いに見つめ合い、自分たちに何が起こったのかを黙って考えていた。しかし福なる人は、その群れが祭儀のためではなく葬儀のためのものだと知ると、再び手を上げて、立ち去って遺体を運び去ってよいという許しを彼らに与えた。こうして、望んだときには彼らを立ち止まらせ、よいと思ったときには去らせた。
Caput XIII
第XIII章PL 20, 167CItem cum in vico quodam templum antiquissimum diruisset, et arborem pinum, quae fano erat proxima, esset agressus excidere; tum vero antistes loci illius, caeteraque gentilium turba coepit obsistere, et cum iidem illi, dum templum evertitur, imperante Domino quievissent, succidi arborem non patiebantur.
PL 20, 167C同じく、ある村で非常に古い神殿を打ち壊し、祠のすぐそばにある松の木を切り倒しにかかったとき、その土地の神官と、ほかの異邦人の群衆が、逆らい始めた。神殿が倒されるあいだは、主の命ずるところにより彼らも静まっていたのに、木が切られることは許さなかった。
Ille eos sedulo commonere, nihil esse religionis in stipite: Deum potius, cui serviret ipse, sequerentur: arborem illam excidi oportere, quia esset daemoni dedicata.
PL 20, 167C彼は熱心に諭した。木には宗教的なものは何もない。むしろ、自分が仕える神に従うべきである。あの木は悪霊に捧げられたものだから切り倒さねばならない、と。
Tum ex illis unus, qui erat audacior caeteris: Si habes, inquit, aliquam de Deo tuo, quem dicis te colere, fiduciam, nosmetipsi succidemus hanc arborem, tu ruentem excipe: et, si tecum est tuus, ut dicis, Dominus, evades.
PL 20, 167Dそのとき彼らの一人で、ほかの者より大胆な者が言った。「あなたが、自分の崇めると言う神に何か確信があるなら、我々自身がこの木を切ろう。あなたは倒れてくる木を受け止めてみよ。あなたの言うとおり、あなたの主があなたとともにあるなら、あなたは助かるだろう」。
Tum ille intrepide confisus in Domino, facturum se pollicetur. Hic vero ad istiusmodi conditionem omnis illa gentilium turba consensit: facilemque arboris suae habuere jacturam, si inimicum sacrorum suorum casu illius obruissent.
PL 20, 167Dすると彼は、恐れることなく主に信頼して、そうすると約束した。この条件に、異邦人の群衆はみな同意した。自分たちの祭儀の敵を、木が倒れて押しつぶしてくれるなら、自分たちの木を失うこともたやすく耐えられたのである。
Itaque cum unam in partem pinus illa esset acclinis, ut non esset dubium, quam in partem succisa corrueret; eo loco vinctus statuitur pro arbitrio rusticorum, quo arborem esse casuram nemo dubitabat.
PL 20, 167Dその松の木は一方に傾いていたので、切られたときにどちらへ倒れるかは疑いがなかった。そこで彼は、農民たちの思いのままに、木が倒れることを誰も疑わない場所に縛りつけられた。
Succidere igitur ipsi suam pinum cum ingenti gaudio laetitiaque coeperunt. Aderat eminus turba mirantium. Jamque paulatim nutare pinus, et ruinam suam casura minitari.
PL 20, 167Dそこで彼ら自身が、非常な喜びと歓びをもって自分たちの松を切り始めた。遠くからは驚き見る群衆がそこにいた。やがて松は少しずつ揺れ、今にも倒れようとして崩れ落ちる気配を見せた。
Pallebant eminus monachi, et periculo jam propiore conterriti, spem omnem fidemque perdiderant, solam Martini mortem exspectantes.
PL 20, 168A遠くにいた修道士たちは青ざめ、危険がもはや間近に迫ったので、すっかり恐れおののき、あらゆる望みと信仰を失って、マルティヌスの死だけを待っていた。
At ille confisus in Domino, intrepidus opperiens, cum jam fragorem sui pinus concidens edidisset, jam cadenti, jam super se ruenti elevata obviam manu signum salutis opponit: tum vero (turbinis modo retroactam putares) diversam in partem ruit: adeo ut rusticos, qui toto in loco steterant, pene prostraverit.
PL 20, 168Aだが彼は、主に信頼して、恐れずに待った。ついに松が倒れながら裂ける音を立て、いままさに倒れて自分の上に崩れかかってきたとき、手を上げて、迫る木に向かい、救いのしるしを突き出した。すると(つむじ風のように押し戻されたかと思われるほど)、木は反対の方向へ倒れた。その場に立っていた農民たちを、危うく押し倒すほどであった。
Tum vero in coelum clamore sublato, gentiles stupere miraculo; monachi flere prae gaudio; Christi nomen in commune ab omnibus praedicari.
PL 20, 168Aそのとき天に向かって叫び声が上がり、異邦人は奇跡に驚き、修道士たちは喜びのあまり泣き、キリストの名がみなによって声を合わせて宣べ伝えられた。
Satisque constitit, eo die salutem illi venisse regioni: nam nemo fere ex immani illa multitudine gentilium fuit, qui non impositione manus desiderata, Dominum Jesum, relicto impietatis errore, crediderit.
PL 20, 168Aその日、救いがその地に来たことは十分に明らかであった。あの異邦人の大群衆のうち、手を置いてもらうことを願い、不敬虔の迷いを捨てて主イエスを信じなかった者は、ほとんど一人もいなかったからである。
Et vere ante Martinum pauci admodum, immo pene nulli in illis regionibus Christi nomen receperant: quod adeo virtutibus illius exemploque convaluit, ut jam ibi nullus locus sit, qui non aut ecclesiis frequentissimis, aut monasteriis sit repletus. Nam ubi fana destruxerat, statim ibi aut ecclesias aut monasteria construebat.
PL 20, 168B実にマルティヌス以前には、あの地方でキリストの名を受け入れた者はごく少なく、むしろほとんどいなかった。それが、彼の力ある業と模範によってこれほど強まり、いまではそこに、人の多い教会か修道院で満たされていない場所はない。彼は祠を打ち壊した所にはどこでも、すぐにそこに教会か修道院を建てたからである。
Caput XIV
第XIV章PL 20, 168BNec minorem sub idem fere tempus eodem in opere virtutem edidit: nam cum in vico quodam fano antiquissimo et celeberrimo ignem immisisset, in proximam immo adhaerentem domum agente vento flammarum globi ferebantur.
PL 20, 168B同じころ、同じ仕事で、これに劣らぬ力ある業を行った。ある村で非常に古く名高い祠に火を放ったところ、風に煽られて、炎の塊が隣の、いやむしろ接している家へと運ばれた。
Quod ubi Martinus advertit, rapido cursu tectum domus scandit, obvium se advenientibus flammis inferens. Tum vero mirum in modum cerneres contra vim venti ignem retorqueri, ut compugnantium inter se elementorum quidam conflictus videretur.
PL 20, 168Cこれに気づくと、マルティヌスは急いで走り、家の屋根によじ登って、迫る炎の前に身を差し出した。すると驚くべきことに、風の勢いに逆らって火が押し戻され、互いに戦い合う元素の争いのように見えるのが見られたであろう。
Ita virtute Martini ibi tantum ignis est operatus, ubi jussus est. In vico autem, cui Leprosum nomen est, cum itidem templum opulentissimum superstitione religionis voluisset evertere, restitit ei multitudo gentilium, adeo ut non absque injuria sit repulsus.
PL 20, 168Cこうして、マルティヌスの力によって、火は命じられた所でのみ働いた。ところでレプロスムという名の村で、同じように、迷信の宗教で大いに富んだ神殿を打ち壊そうとしたとき、異邦人の群衆が彼に抵抗し、乱暴を受けて追い返されるほどであった。
Itaque secessit ad proxima loca, ibique per triduum cilicio tectus et cinere, jejunans semper atque orans, precabatur a Domino, ut, quia templum illud evertere humana manus non potuisset, virtus illud divina dirueret.
PL 20, 168Cそこで近くの場所に退き、そこで三日間、粗布(毛衣)と灰をまとい、いつも断食して祈りながら、主に願った。人の手ではあの神殿を倒せなかったのだから、神の力がこれを打ち壊すように、と。
Tum subito ei duo angeli hastati atque scutati instar militiae coelestis se obtulerunt, dicentes: missos se a Domino, ut rusticam multitudinem fugarent, praesidiumque Martino ferrent, ne quis, dum templum dirueretur, obsisteret: rediret ergo, et opus coeptum devotus impleret.
PL 20, 168Dするとにわかに、槍と盾を持った二人の天使が、天の軍勢のように彼の前に現れて言った。自分たちは主から遣わされ、農民の群衆を追い払い、マルティヌスに守りを与えるために来たのであって、神殿が打ち壊されるあいだ、誰も妨げないようにする。だから戻って、始めた仕事を敬虔に成し遂げよ、と。
Ita regressus ad vicum (inspectantibus gentilium turbis et quiescentibus, dum profanam aedem usque ad fundamentum dirueret) aras omnes atque simulacra redegit in pulverem.
PL 20, 168Dこうして村に戻り(異邦人の群衆が見つめ、静まっているあいだに)、俗悪な社を土台まで打ち壊し、祭壇も像も残らず塵に帰した。
Quo viso rustici, cum se intelligerent divino nutu obstupefactos atque perterritos, ne episcopo repugnarent, omnes fere in Jesum Dominum crediderunt, clamantes palam et confitentes, Deum Martini colendum, idola negligenda, quae sibi adesse non possent.
PL 20, 168Dこれを見て農民たちは、神の意向によって自分たちが呆然とし、恐れさせられ、司教に逆らえなくなったと悟り、ほとんど皆が主イエスを信じた。マルティヌスの神こそ崇めるべきであり、偶像は、自分たちを助けにくることもできないのだから顧みるべきでないと、公然と叫び、告白した。
Caput XV
第XV章PL 20, 169AQuid etiam in pago Aeduorum gestum sit, referam. Ubi dum templum itidem everteret, furens gentilium rusticorum in eum irruit multitudo; cumque unus audacior caeteris stricto eum gladio peteret, rejecto pallio nudam cervicem percussori praebuit: nec cunctatus ferire gentilis; sed cum dexteram altius extulisset, resupinus ruit: consternatusque divino metu, veniam precabatur.
PL 20, 169Aアエドゥイ族〔ガリア中部の部族〕の地方でも何が行われたか、語ろう。そこでマルティヌスが同じく神殿を倒していたとき、異邦人の農民たちの狂った群衆が彼に襲いかかった。ほかの者より大胆な一人が抜き身の剣で彼を襲うと、マルティヌスは外套〔pallium〕をはねのけて、あらわにした首を打ち手にさし出した。異邦人はためらわずに打とうとしたが、右手を高く振り上げたところで、仰向けに倒れた。そして神への畏れに打ちのめされ、赦しを乞うた。
Nec dissimile huic fuit illud: cum eum idola destruentem cultro quidam ferire voluisset, in ipso ictu ferrum ei de manibus excussum non comparuit.
PL 20, 169Aこれに似た出来事が次のことである。偶像を壊していた彼を短刀で刺そうとした者がいたが、打とうとしたまさにその瞬間に、鉄の刃がその手から弾き飛ばされて、見えなくなった。
Plerumque autem contradicentibus sibi rusticis, ne fana eorum destrueret, ita praedicatione sancta gentilium animos mitigabat, ut luce eis veritatis ostensa, ipsi sua templa subverterent.
PL 20, 169Aしかし、農民たちが祠を壊すなと逆らうことがよくあったが、彼は聖なる説教によって異邦人の心を和らげ、真理の光が示されると、彼ら自身が自分たちの神殿を倒すようになった。
Caput XVI
第XVI章PL 20, 169BCurationum vero tam potens in eo gratia erat, ut nullus fere ad eum aegrotus accesserit, qui non continuo receperit sanitatem: quod vel ex consequenti liquebit exemplo.
PL 20, 169B実に癒やしの恩寵は彼のうちに力強く、彼のもとに来た病人でたちどころに健やかさを取り戻さなかった者はほとんどなかった。このことは、次の例からも明らかになろう。
Treveris puella quaedam dira paralysis aegritudine tenebatur, ita ut jam per multum tempus nullo ad humanos usus corporis officio fungeretur: omni ex parte praemortua, vix tenui spiritu palpitabat.
PL 20, 169Bトリーアで、ある少女がひどい麻痺の病に捕らえられ、すでに長いあいだ体のどの部分も人の用に務めを果たさなかった。体のどこもすでに死んだようで、かすかな息でかろうじて脈打っていた。
Tristes ad solam funeris exspectationem assistebant propinqui, cum subito nuntiatur ad civitatem illam venisse Martinum. Quod ubi pater puellae comperit, cucurrit exanimis, pro filia rogaturus. Et forte Martinus jam Ecclesiam fuerat ingressus.
PL 20, 169B親族たちは、ただ葬りを待つばかりに悲しんで傍らに立っていたが、そのとき突然、マルティヌスがその町に来たという知らせがあった。少女の父はそれを聞くと、気も絶え絶えに走り、娘のために願おうとした。折しもマルティヌスは、すでに教会に入っていた。
Ibi inspectante populo multisque aliis episcopis praesentibus, ejulans senex genua ejus amplectitur, dicens: Filia mea moritur misero genere languoris, et quod ipsa est morte crudelius, solo spiritu vivit, jam carne praemortua; rogo ut eam adeas, atque benedicas, confido enim quod per te reddenda sit sanitati.
PL 20, 169Bそこで、民が見ているなかで、ほかの多くの司教たちも居合わせるところで、老人は泣き叫んでマルティヌスの膝を抱いて言った。「私の娘が、みじめな病に死にかけています。死よりもなお無慈悲なことに、肉はすでに死んでしまい、ただ息だけで生きています。願います、あの子のもとに行って祝福してください。あなたによって健やかさに戻されると、私は信じているのです」。
Qua ille voce confusus obstupuit, et refugit dicens: Hoc suae non esse virtutis; senem errare judicio; non esse se dignum, per quem Dominus signum virtutis ostenderet. Perstare vehementius flens pater, et orare ut exanimem visitaret.
PL 20, 169Cこの言葉にマルティヌスは動揺して驚き、退いて、それは自分の力にはないこと、老人は判断を誤っていること、主が力あるしるしを示すために用いるにふさわしい者ではないと言った。父は激しく泣いて、なお食い下がり、息も絶えそうな娘を訪ねてくれと願った。
Postremo a circumstantibus episcopis ire compulsus descendit ad domum puellae. Ingens turba pro foribus exspectabat quidnam Dei servus esset facturus.
PL 20, 169Cついに、居合わせた司教たちに強いられて、彼は少女の家へ下って行った。大勢の群衆が戸口で、神の僕が何をしようとするのかと待っていた。
Ac primum, quae erant illius familiaria in istiusmodi rebus arma, solo prostratus oravit; deinde aegram intuens dari sibi oleum postulat; quod cum benedixisset, in os puellae vim sancti liquoris infudit, statimque vox reddita est.
PL 20, 169Cまず、こうしたことで彼がいつも用いる武器であったとおり、地にひれ伏して祈った。それから病人を見つめ、油を持って来るよう求めた。それを祝福すると、聖なる液の力を少女の口に注ぎ入れた。すると、たちまち声が戻った。
Tunc paulatim singula contactu ejus coeperunt membra viviscere, donec firmatis gressibus, populo teste, surrexit.
PL 20, 169Dそれから少しずつ、彼が触れると手足の一つ一つが生き返りはじめ、ついには足取りもしっかりして、民が見ている前で立ち上がった。
Caput XVII
第XVII章PL 20, 169DEodem tempore Tetradii cujusdam proconsularis viri servus daemonio correptus dolendo exitu cruciabatur.
PL 20, 169D同じころ、元属州総督〔proconsularis〕のテトラディウスという人の奴隷が、悪霊に捕らえられ、痛ましいほどに苦しめられていた。
Rogatus ergo Martinus, ut ei manum imponeret, deduci eum ad se jubet; sed nequam spiritus nullo proferri modo ex cella in qua erat potuit: ita in advenientes rabidis dentibus saeviebat.
PL 20, 169Dそこでマルティヌスは、手を置いてほしいと頼まれ、その者を自分のもとへ連れて来るよう命じた。しかしよこしまな霊〔に憑かれた者〕は、いた部屋からどうしても連れ出すことができなかった。近づく者たちに狂った歯でいきり立ったのである。
Tum Tetradius ad genua beati viri advolvitur orans, ut ad domum, in qua daemoniacus habebatur, ipse descenderet. Tum vero Martinus negare, se profani et gentilis domum adire posse (nam Tetradius eo tempore adhuc gentilitatis errore implicitus tenebatur).
PL 20, 169Dそこでテトラディウスは、福なる人の膝にひれ伏して、悪霊に憑かれた者のいる家へ、彼自身が下って来てくれと願った。しかしマルティヌスは、汚れた異邦人の家には入れないと断った(テトラディウスはそのころ、なお異邦の迷妄に囚われていたからである)。
Spondet igitur se, si de puero daemon fuisset exactus, christianum fore. Ita Martinus imposita manu puero, immundum ab eo spiritum ejecit: quo viso Tetradius Dominum Jesum credidit; statimque catechumenus factus, nec multo post baptizatus est, semperque Martinum salutis suae auctorem miro coluit affectu.
PL 20, 170Aテトラディウスは、もしこの少年から悪霊が追い出されたなら、自分はキリスト教徒になると約束した。そこでマルティヌスは少年に手を置いて、汚れた霊を彼から追い出した。これを見てテトラディウスは主イエスを信じ、ただちに洗礼志願者となり、まもなく洗礼を受けた。そして自分の救いの源であるマルティヌスを、いつも驚くほどの愛情で敬った。
Per idem tempus in eodem oppido ingressus patrisfamilias cujusdam domum, in limine ipso restitit, dicens: horribile in atrio domus daemonium se videre. Cui cum ut discederet imperaret, quemdam e familia, qui in interiore parte aedium morabatur, arripuit.
PL 20, 170A同じころ、同じ町で、ある家長の家に入って、敷居のところにとどまり、この家の玄関の間に恐ろしい悪霊が見えると言った。それに去れと命じると、悪霊は家の奥の部分にいた家の者の一人を捕らえた。
Saevire dentibus miser coepit, et obvios quoscumque laniare. Commota domus, familia turbata, populus in fugam versus.
PL 20, 170A哀れな者は歯をむいて荒れ狂いはじめ、出会う者を誰彼かまわず引き裂いた。家は騒ぎ立ち、家人は取り乱し、人々は逃げ散った。
Martinus se furenti objecit, ac primum stare ei imperat; sed cum dentibus fremeret, hiantique ore morsum minaretur, digitos ei Martinus in os intulit: Si habes, inquit, aliquid potestatis, hos devora.
PL 20, 170Aマルティヌスは荒れ狂う者の前に身を投げ出し、まず立ち止まるよう命じた。しかし相手が歯ぎしりして、口を開いて噛みつこうと脅すので、マルティヌスは指をその口に入れて言った。「何か力があるのなら、これを食らえ」。
Tum vero, ac si candens ferrum faucibus accepisset, longe reductis dentibus digitos beati viri vitabat attingere: et cum fugere de obsesso corpore poenis et cruciatibus cogeretur, nec tamen exire ei per os liceret, foeda relinquens vestigia fluxu ventris egestus est.
PL 20, 170Bすると相手は、まるで白熱した鉄を喉に受けたかのように、歯を遠くへ引き離して、福なる人の指に触れるのを避けた。そして責めと苦しみによって、憑いた体から逃げ出すよう強いられたが、口から出ることは許されなかったので、汚らわしい跡を残して、腹の流れとともに排出された。
Caput XVIII
第XVIII章PL 20, 170BInterea cum de motu atque impetu Barbarorum subita civitatem fama turbasset, daemoniacum ad se exhiberi jubet: imperat ut, an verus esset hic nuntius, fateretur.
PL 20, 170Bそうするうちに、蛮族の動きと襲来についての突然のうわさが町を騒がせたので、彼は悪霊に憑かれた者を自分のもとに連れて来させ、この知らせが本当かどうか白状せよと命じた。
Tunc confessus est, se decem daemones fuisse, qui rumorem hunc per populum disseminassent, ut hoc saltem metu ex illo Martinus oppido fugaretur: Barbaros nihil minus quam irruptionem cogitare.
PL 20, 170Bすると相手は、このうわさを民のあいだに撒いた悪霊は十体で、せめてこの恐れによってマルティヌスをその町から逃げさせようとしたのだと白状した。蛮族は、襲撃などまったく考えていないというのである。
Ita cum haec immundus spiritus media in ecclesia fateretur, metu et turbatione praesenti civitas liberata est.
PL 20, 170Cこうして汚れた霊が教会の真ん中でこのことを白状したので、町は迫っていた恐れと動揺から解き放たれた。
Apud Parisios vero, dum portam civitatis illius magnis secum turbis euntibus introiret, leprosum miserabili facie horrentibus cunctis osculatus est atque benedixit: statimque omni malo emundatus, postero die ad ecclesiam veniens nitenti cute, gratias pro sanitate quam receperat, agebat.
PL 20, 170Cまたパリシイ(パリ)のもとでは、大勢の人々を連れて町の門を入ろうとしたとき、見るも哀れな顔の癩病の者に口づけし、祝福した。すると、その者はたちまちあらゆる病から清められ、翌日、輝く肌で教会に来て、受けた健やかさのゆえに感謝をささげた。
Sed nec hoc praetereundum est, quod fimbriae vestimentis ejus cilicioque detractae, crebras super infirmantibus egere virtutes: nam aut digitis illigatae, aut collo inditae persaepe ab aegrotantibus morbos effugaverunt.
PL 20, 170Cしかし、これも見過ごしてはならない。彼の衣と粗布から切り取られた房が、病む人々の上でたびたび力ある業を行ったのである。指に巻かれ、あるいは首にかけられて、病人から病を追い払ったことがきわめてしばしばあった。
Caput XIX
第XIX章PL 20, 170CArborius autem, vir praefectorius, sancti admodum et fidelis ingenii, cum filia ejus gravissimis quartanis febribus ureretur, epistolam Martini quae casu ad eum delata fuerat, pectori puellae in ipso accessu ardoris inseruit, statimque fugata febris est.
PL 20, 170Cさて、長官格の人アルボリウスは、まことに聖く信仰深い気質の人であったが、彼の娘が重い四日熱で焼かれていたとき、たまたま彼のもとに届けられたマルティヌスの手紙を、熱の発作が起こるまさにその時に少女の胸に差し入れると、熱はたちまち退いた。
Quae res apud Arborium in tantum valuit, ut statim puellam Deo voverit, et perpetuae virginitati dicarit; profectusque ad Martinum, puellam ei, praesens virtutum ejus testimonium, quae per absentem licet curata esset, obtulit, neque ab alio eam quam a Martino, habitu virginitatis imposito, passus est consecrari.
PL 20, 170Dこの出来事はアルボリウスに強い印象を与え、彼はただちに少女を神に誓い、永遠のおとめの身に献げた。そしてマルティヌスのもとへ赴き、離れたところから癒やされたとはいえ、彼の力ある業の現前する証しである少女を彼にささげた。おとめの衣を着せて聖別されることを、マルティヌスからでなくほかの者から受けるのは許さなかった。
Paulinus vero, vir magni postmodum futurus exempli, cum oculum graviter dolere coepisset, et jam pupillam ejus crassior nubes superducta texisset, oculum ei Martinus peniculo contigit, pristinamque ei sanitatem sublato omni dolore restituit.
PL 20, 170Dまたパウリヌスは、後に大いなる模範となる人であったが、目がひどく痛みはじめ、すでに瞳の上に濃い雲が張っていたとき、マルティヌスが筆で目に触れると、痛みをすっかり取り去って、元の健やかさに戻した。
Ipse autem cum casu quodam esset de coenaculo devolutus, et per confragosos scalae gradus decidens, multis vulneribus esset affectus, cum exanimis jaceret in cellula, et immodicis doloribus cruciaretur, nocte ei angelus visus est eluere vulnera, et salubri unguine contusi corporis membra contingere: atque ita postero die restitutos est sanitati, ut nihil umquam pertulisse incommodi putaretur.
PL 20, 170Dマルティヌス自身も、あるとき上の階から転げ落ち、ごつごつした階段を落ちて多くの傷を負い、庵に息も絶えそうに横たわって、はなはだしい痛みに苦しんでいたとき、夜に天使が現れて傷を洗い、癒やしの軟膏で打ち傷を受けた体の部分に触れるのが見えた。こうして翌日には健やかさに戻され〔底本は restitutos est。restitutus est と読む〕、何の災いも受けなかったかのように思われた。
Sed quia longum est ire per singula, sufficiant haec vel pauca de plurimis: satisque sit nos et in excellentibus non subtrahere veritatem, et in multis vitare fastidium.
PL 20, 171Aしかし一つ一つを順に述べるのは長くなるから、多くのうちのこの少しで足りるとしよう。優れた事柄においても真実を隠さず、多くの事柄においても倦怠を避けるなら、それで十分である。
Caput XX
第XX章PL 20, 171AAtque ut minora tantis inseram (quamvis, ut est nostrorum aetas temporum, quibus jam depravata omnia atque corrupta sunt, pene praecipuum sit, adulationi regiae sacerdotalem non cessisse constantiam): cum ad imperatorem Maximum, ferocis ingenii virum et bellorum civilium victoria elatum, plures ex diversis partibus episcopi convenissent, et foeda circa principem omnium adulatio notaretur, seque degeneri inconstantia regiae clientelae sacerdotalis dignitas subdidisset, in solo Martino apostolica auctoritas permanebat: nam et si pro aliquibus supplicandum regi fuit, imperavit potius quam rogavit: et a convivio ejus frequenter rogatus abstinuit, dicens, se mensae ejus participem esse non posse, qui duos imperatores, unum regno, alterum vita expulisset.
PL 20, 171Aこれほどの大事に小事を差し挟むなら(もっとも、すべてが堕落し腐敗してしまった我々の時代のありさまでは、司教の不屈の志が王への追従に屈しなかったことは、ほとんど格別のことと言ってよいのだが)、皇帝マクシムス――気性の荒い人で、内乱の勝利に思い上がっていた――のもとに、各地から多くの司教が集まったとき、君主のまわりでは誰もが見苦しい追従をしていると見られ、司教の品位は堕落した節操のなさで王の庇護を受ける身に自らを服させていたが、ただマルティヌスだけに使徒の権威が保たれていた。ある者たちのために王に願い出なければならないときも、彼は願うというよりむしろ命じた。しばしば宴に招かれても出席せず、二人の皇帝のうち一人からは支配を、もう一人からは命を奪った者の食卓には与れない、と言った〔前者はウァレンティニアヌス、後者はグラティアヌスを指す〕。
Postremo, cum Maximus se non sponte sumpsisse imperium affirmaret, sed impositam sibi a militibus divino nutu regni necessitatem armis defendisse; et non alienam ab eo Dei voluntatem videri, penes quem tam incredibili eventu victoria fuisset, nullumque ex adversariis nisi in acie occubuisse; tandem victus vel ratione vel precibus, ad convivium venit; mirum in modum gaudente rege, quod id impetrasset.
PL 20, 171Bついにマクシムスは、自分は望んで帝位を取ったのではなく、神の意向によって兵士たちから負わされた支配の重荷を、武力で守っただけであり、これほど信じがたい成り行きで勝利を得させた神の意志が、自分に無縁とは見えない、敵のうち戦いの場のほかで倒れた者は一人もいない、と断言した。そこでマルティヌスもついに、道理にか願いにか説き伏せられて、宴に来た。王はこれを得たことを驚くほど喜んだ。
Convivae autem aderant, veluti ad diem festum evocati, summi atque illustres viri, praefectus idemque consul Evodius, vir quo nihil umquam justius fuit; Comites duo summa potestate praediti, frater regis et patruus: medius inter hos Martini presbyter accubuerat: ipse autem sellula juxta regem posita consederat.
PL 20, 171C宴の客は、祝日に招かれたかのように、高位の名士たちであった。長官で執政官でもあるエウォディウス――これほど正しい人はかつてなかった――、最高の権限を帯びた二人の伯、すなわち王の兄弟と叔父である。この二人のあいだの中央には、マルティヌスの司祭が席を占めていた。マルティヌス自身は、王のそばに置かれた小さな腰掛けに座っていた。
Ad medium fere convivium, ut moris est, pateram regi minister obtulit. Ille sancto admodum episcopo potius dari jubet, exspectans atque ambiens, ut ab illius dextera poculum sumeret; sed Martinus ubi ebibit, pateram presbytero suo tradidit, nullum scilicet existimans digniorem qui post se prior biberet, nec integrum sibi fore, si aut regem ipsum aut eos qui a rege erant proximi, presbytero praetulisset.
PL 20, 171C宴のほぼ半ばで、慣例どおり、給仕が杯を王にさし出した。王はそれをいと聖なる司教にこそ与えるよう命じ、その右手から杯を受け取ることを待ち望んでいた。しかしマルティヌスは、飲み干すと、杯を自分の司祭に渡した。自分のあとに最初に飲むのに彼より相応しい者はなく、王自身にも、王に最も近い者たちにも司祭より先に杯を渡すなら、自分の誠実を欠くことになる、と考えたのである。
Quod factum imperator omnesque qui tunc aderant, ita admirati sunt, ut hoc ipsum eis, in quo contempti fuerant, placeret: celeberrimumque per omne palatium fuit; fecisse Martinum in regis prandio quod in infirmorum judicum conviviis episcoporum nemo fecisset; eidemque Maximo longe ante praedixit futurum, ut si ad Italiam pergeret, quo ire cupiebat, bellum Valentiniano imperatori inferens, sciret se primo quidem impetu futurum esse victorem, sed parvo post tempore esse periturum.
PL 20, 171Dこの行いに皇帝と、そのとき居合わせた者すべては驚嘆し、自分たちが軽んじられたまさにその点が気に入ったほどであった。それは宮廷じゅうに知れ渡った。王の昼食で、マルティヌスは、もっとも下位の〔底本は infirmorum「弱い」。infimorum と読んだ〕裁判官たちの宴でさえ司教の誰もしなかったことをしたというのである。またマルティヌスは、ずっと前に同じマクシムスに予告していた。もし彼が行きたがっているイタリアへ進み、皇帝ウァレンティニアヌスに戦いをしかけるなら、最初の攻勢では勝者となるが、少しのちには滅びると知れ、と。
Quod quidem ita vidimus: nam primo adventu ejus Valentinianus in fugam versus est: deinde post annum fere resumptis viribus, captum intra Aquileiae muros Maximum interfecit.
PL 20, 171Dまことにそのとおりになるのを我々は見た。マクシムスが最初に来たときにはウァレンティニアヌスは敗走した。ところがおよそ一年後、力を取り戻して、アクィレイアの城壁の内でマクシムスを捕らえて殺したのである。
Caput XXI
第XXI章PL 20, 172AConstat autem etiam angelos ab eo plerumque visos, ita ut conserto invicem apud eum sermone loquerentur: diabolum vero tam conspicabilem et subjectum oculis habebat, ut sive se in propria substantia contineret, sive in diversas figuras spiritualis nequitiae transtulisset, qualibet ab eo sub imagine videretur, quod cum diabolus sciret se effugere non posse, conviciis eum urgebat frequenter, quia fallere non posset insidiis.
PL 20, 172Aまた、彼がしばしば天使たちを見たことは確かである。それも、天使たちが彼と言葉を交わして語り合うほどであった。悪魔については、あまりにはっきりと目に見え、目の前に置かれていたので、本来の実体にとどまっていようと、霊的な邪悪のさまざまな姿に身を変えていようと、どんな姿の下でも彼には見えた。悪魔は自分が彼から逃れられないと知っていたので、策略で欺くことができない以上、しばしば罵りで彼を責め立てた。
Quodam autem tempore cornu bovis cruentum in manu tenens cum ingenti fremitu cellulam ejus irrupit, cruentamque ostentans dexteram, et admisso recens scelere congaudens, Ubi est, inquit, Martine, virtus tua? unum de tuis modo interfeci.
PL 20, 172Aあるとき悪魔は、血にまみれた牛の角を手に持って、すさまじい唸り声とともに彼の庵に押し入り、血に染まった右手をかざして、犯したばかりの悪事を喜びながら言った。「マルティヌスよ、あなたの力はどこにある。いま、あなたの者の一人を殺した」。
Tunc ille convocatis fratribus refert quid diabolus indicasset; sollicitosque esse praecipit per cellulas singulorum, quisnam hoc casu fuisset affectus.
PL 20, 172Bそこでマルティヌスは兄弟たちを呼び集めて、悪魔が告げたことを語り、誰がこの災難に遭ったのか、それぞれの庵を回って確かめるよう命じた。
Neminem quidem deesse de monachis, sed unum rusticum mercede conductum, ut vehiculo ligna deferret, isse ad silvam nuntiant. Jubet igitur aliquos ire ei obviam. Ita haud longe a monasterio jam pene exanimis invenitur.
PL 20, 172B修道士のうち欠けた者はいないが、ただ一人の農民が、荷車で薪を運ぶために雇われて、森へ行ったと知らせた。そこで彼は何人かにその者を迎えに行くよう命じた。修道院からそう遠くないところで、その者はすでに息も絶えそうな状態で見つかった。
Extremum tamen spiritum trahens, indicat fratribus causam mortis et vulneris: junctis scilicet bubus dum dissoluta arctius lora constringit, bovem sibi excusso capite inter inguina cornu adegisse: nec multo post vitam reddidit.
PL 20, 172Bしかし最後の息を引きながら、死と傷の原因を兄弟たちに語った。牛をつないでから、ゆるんだ綱をきつく締めていたとき、牛が頭を振って、角を彼の股のあいだに突き刺したというのである。まもなく彼は息を引き取った。
Viderit is, quo judicio Domini diabolo data fuerit haec potestas. In Martino illud mirabile erat, quod non solum hoc quod supra retulimus, sed multa istius modi, quoties accidissent, longe ante praevidebat, aut sibi nuntiata fratribus indicabat.
PL 20, 172Bいかなる主の裁きによってこの力が悪魔に与えられたかは、主が見ることである。マルティヌスにおいて驚くべきことは、いま述べたことだけでなく、この類いの多くのことを、起こるたびに、ずっと前から予見していたこと、あるいは自分に知らされたことを兄弟たちに告げていたことである。
Caput XXII
第XXII章PL 20, 172CFrequenter autem diabolus, dum mille nocendi artibus sanctum virum conabatur illudere, visibilem se ei formis diversissimis ingerebat.
PL 20, 172C悪魔はしばしば、千の害する術で聖なる人をたぶらかそうとして、きわめて多様な姿で彼の前に目に見える形で現れた。
Nam interdum in Jovis persona, plerumque Mercurii, persaepe etiam se Veneris ac Minervae transfiguratum vultibus offerebat: adversus quem semper interritus, signo se crucis et orationis auxilio protegebat.
PL 20, 172Cあるときはユピテルの姿で、たいていはメルクリウスの姿で、またしばしばウェヌスやミネルウァの顔かたちに身を変えて現れた。これに対して彼はいつも恐れず、十字架のしるしと祈りの助けで身を守った。
Audiebantur etiam plerumque convicia, quibus illum turba daemonum protervis vocibus increpabat: sed omnia falsa et vana cognoscens, non movebatur objectis.
PL 20, 172Cまた、悪霊の群れが彼を無遠慮な声で責める罵りが聞こえることもたびたびあった。しかし彼はすべてが偽りで空しいと知っていたので、投げつけられるものに動じなかった。
Testabantur etiam aliqui ex fratribus audisse se daemonem protervis Martinum vocibus increpantem, cur intra monasterium aliquos ex fratribus qui olim baptismum diversis erroribus perdidissent, conversos postea recepisset, exponentem crimina singulorum: Martinum diabolo repugnantem respondisse constanter, antiqua delicta melioris vitae conversatione purgari; et per misericordiam Domini absolvendos esse peccatis, qui peccare desinerent.
PL 20, 172C兄弟たちのうち何人かが証言したところでは、悪魔が無遠慮な声でマルティヌスを責め、なぜ修道院の中に、かつてさまざまな過ちによって洗礼を失った兄弟たちを、のちに立ち帰ったからといって受け入れたのかと詰め寄り、一人一人の罪過を並べ立てるのを聞いた。悪魔に抗するマルティヌスは確固として答えた。古い罪〔delictum〕はより善い生活の歩みによって清められる。罪を犯すことをやめる者たちは、主の慈しみによって罪から解かれるはずである、と。
Contra dicente diabolo, non pertinere ad veniam criminosos, et semel lapsis nullam a Domino clementiam praestari; tunc in hanc vocem fertur exclamasse Martinus: Si tu ipse, o miserabilis, ab hominum insectatione desisteres, et te factorum tuorum vel hoc tempore cum dies judicii in proximo est, poeniteret; ego tibi vere confisus in Domino Jesu Christo misericordiam pollicerer.
PL 20, 172D悪魔が、罪過ある者は赦しに与らない、一度でも倒れた者には主は憐れみを与えない、と反論すると、そのときマルティヌスはこう叫んだと伝えられる。「ああ、哀れな者よ、もし汝自身が人間への迫害をやめ、裁きの日が間近いこの時でさえ、自分の行いを悔い改めるなら、私は主イエス・キリストを真に信頼して、汝に慈しみを約束しよう」。
O quam sancta de Domini pietate praesumptio, in qua etsi auctoritatem praestare non potuit, ostendit affectum!
PL 20, 173Aああ、主の慈しみについてのなんと聖い大胆な信頼であろう。それは権威を示すことはできなかったが、心の向きを示した。
Et quia de diabolo ejusdemque artibus sermo exortus est, non ab re videtur, licet extrinsecus, referre quod gestum est: quia et quaedam in eo Martini virtutum portio est, et res digna miraculo recte memoriae mandabitur, in exemplum cavendi, si quid deinceps uspiam tale contigerit.
PL 20, 173A悪魔とその術について話が起こったので、本題から外れるけれども、起こったことを述べるのは場違いではないと思われる。それはマルティヌスの力ある業の一部でもあり、驚くべきこの出来事は、のちに同じようなことがどこかで起こったときに警戒する手本として、記憶に留められるにふさわしいからである。
Caput XXIII
第XXIII章PL 20, 173AClarus quidam nomine, adolescens nobilissimus, mox presbyter, nunc felici beatus excessu, cum relictis omnibus se ad Martinum contulisset, brevi tempore ad summam fidei virtutumque omnium culmen enituit.
PL 20, 173Aクラルスという名の、いとも高貴な若者がいた。のちに司祭となり、今は幸いな死去によって福なる者である。彼はすべてを捨ててマルティヌスのもとに来ると、短い間に信仰とあらゆる徳の頂点に輝いた。
Itaque cum haud longe sibi ab episcopi monasterio tabernaculum constituisset, multique apud eum fratres commorarentur; juvenis quidam ad eum Anatolius nomine, sub professione monachi omnem humilitatem atque innocentiam mentitus accessit, habitavitque aliquamdiu in commune cum caeteris.
PL 20, 173A彼が司教の修道院からそう遠くないところに自分の幕屋を設け、多くの兄弟が彼のもとに共に暮らしていたとき、アナトリウスという名の若者が、修道士という身分を名のり、あらゆる謙遜と無垢を装って彼のもとに来て、しばらくのあいだほかの者たちと共に暮らした。
Dein procedente tempore angelos apud se loqui solere dicebat: cum fidem nullus adhiberet, signis quibusdam plerosque ad credendum coarctabat.
PL 20, 173Bやがて時が経つと、自分のところでは天使たちが語るのが常だと言い出した。誰も信じないので、あるしるしによって大勢の者に信じるよう迫った。
Postremo eo usque processit, ut inter se ac Deum angelos discurrere praedicaret: jamque se unum ex prophetis haberi volebat. Clarus tamen nequaquam ad credendum cogi poterat. Ille ei iram Domini et praesentes plagas, cur sancto non crederet, comminari.
PL 20, 173Bついにはここまで進み、天使たちが自分と神とのあいだを行き来していると触れ回り、自分が預言者の一人と見なされることまで望むようになった。しかしクラルスは、どうしても信じるよう強いられることがなかった。アナトリウスは、聖なる者を信じないなら主の怒りと即座の打撃が下ると、彼を脅した。
Postremo in hanc vocem erupisse fertur: Ecce hac nocte vestem mihi candidam Dominus de coelo dabit, qua indutus in medio vestrum diversabor: idque vobis signum erit, me Dei esse virtutem, qui Dei veste donatus sim.
PL 20, 173Bついに彼はこう口走ったと伝えられる。「見よ、今夜、主は天から白い衣を私に与える。私はそれを着て諸君のただ中に身を置こう。それが諸君へのしるしとなる。神の衣を授けられた私が、神の力であるというしるしである」。
Tum vero grandis omnium ad hanc professionem exspectatio. Itaque ad mediam fere noctem fremitu terram insultantium commoveri omne monasterium loco visum est: cellulam autem, in qua idem adolescens continebatur, crebris cerneres micare luminibus: fremitusque in ea discurrentium, et murmur quoddam multarum vocum audiebatur.
PL 20, 173Cそこで、この約束に誰もが大いに期待した。ほぼ真夜中、地を踏み鳴らす者たちのどよめきで、修道院全体が揺れ動くように見えた。若者が閉じこもっていた庵は、何度もひらめく光で輝くのが見え、中を走り回る者たちのどよめきと、多くの声のざわめきが聞こえた。
Deinde facto silentio egressus; unum de fratribus, Sabacium nomine, ad se vocat, tunicamque ei, qua erat indutus, ostendit. Obstupefactus ille convocat caeteros; ipse etiam Clarus accurrit; adhibitoque lumine vestem omnes diligenter inspiciunt.
PL 20, 173Cやがて静まり返ると、彼は出て来て、兄弟の一人でサバキウスという名の者を呼び、着ている衣を見せた。サバキウスは驚いてほかの者たちを呼び集めた。クラルス自身も駆けつけた。灯りを用意して、皆が衣を念入りに調べた。
Erat autem summa mollitie, candore eximio, micanti purpura; nec tamen, cujus esset generis aut velleris, poterat agnosci. Curiosius tamen oculis aut digitis attrectata, non aliud quam vestis videbatur.
PL 20, 173Cそれはきわめて柔らかく、並外れて白く、輝く紫がかっていたが、どんな種類のもの、どんな毛織りかは見分けられなかった。しかし目や指でさらに詳しく触れてみても、衣としか見えなかった。
Interea Clarus fratres admonet orationi instare, ut manifestius eis Dominus, quidnam id esset, ostenderet: itaque reliquum noctis hymnis psalmisque consumitur.
PL 20, 173Dそのあいだにクラルスは兄弟たちに、祈りに励んで、これが何なのか主がもっとはっきり示すよう求めよ、と勧めた。そこで夜の残りは賛歌と詩篇に費やされた。
At ubi illuxit dies, apprehensum dextera trahere ad Martinum volebat, bene conscius illudi illum diaboli arte non posse. Tum vero reniti ac reclamare miser coepit, interdictumque sibi esse dicebat, ne se Martino ostenderet.
PL 20, 173D夜が明けると、クラルスはアナトリウスの右手をつかんで、マルティヌスのもとへ連れて行こうとした。マルティヌスが悪魔の術に欺かれえないことを、よく知っていたからである。すると哀れな者は抗い、叫びはじめ、マルティヌスに姿を見せてはならないと禁じられていると言った。
Cumque invitum ire compellerent, inter trahentium manus vestis evanuit. Unde quis dubitet hanc etiam Martini fuisse virtutem, ut phantasiam suam diabolus, cum erat Martini oculis ingerenda, dissimulare diutius aut tegere non posset?
PL 20, 173D嫌がる者を無理に行かせようとしていると、引く者たちの手のあいだで衣は消え失せた。これもマルティヌスの力であったことを誰が疑おうか。悪魔は、自分の幻影〔phantasia〕がマルティヌスの目の前に出されなければならなくなったとき、それをこれ以上隠すことも覆うこともできなかったのである。
Caput XXIV
第XXIV章PL 20, 174AAnimadversum est tamen, eodem fere tempore fuisse in Hispaniis juvenem, qui cum sibi multis signis auctoritatem paravisset, eo usque elatus est, ut se Heliam profiteretur.
PL 20, 174A同じころ、ヒスパニアにある若者がいたことが知られている。彼は多くのしるしによって自分に権威を与え、思い上がって、自分はエリヤだと名のるまでになった。
Quod cum plerique temere credidissent, addidit ut se Christum esse diceret: in quo etiam adeo illusit, ut eum quidam episcopus, nomine Rufus, ut Dominum adoraret: propter quod eum postea ab episcopatu dejectum vidimus.
PL 20, 174A多くの者が軽率にそれを信じたので、彼はさらに自分がキリストだと言い、その点でもあまりに欺いたので、ルフスという名の司教が彼を主として礼拝した。このため、のちにこの司教が司教職から退けられたのを我々は見た。
Plerique etiam nobis e fratribus retulerunt, eodem tempore in Oriente quemdam exstitisse, qui se Joannem esse jactitaret.
PL 20, 174A兄弟たちの多くも我々に語ったが、同じころ東方に、自分はヨハネだと触れ回る者が現れた。
Ex quo conjicere possumus, istiusmodi pseudoprophetis exsistentibus, Antichristi adventum imminere, qui jam in istis mysterium iniquitatis operatur. Non praetereundum autem videtur, quanta Martinum sub iisdem diebus diabolus arte tentaverit.
PL 20, 174Aこのことから、こうした偽預言者たちが現れているのだから、反キリストの到来が迫っており、すでにこれらの者たちのうちに不法の奥義が働いていると推測できる〔二テサロニケ2:7参照〕。また、同じころ悪魔がマルティヌスをどれほどの術で試みたかも、見過ごしてはならないと思われる。
Quodam enim die praemissa prae se et circumjectus ipse luce purpurea, quo facilius claritate assumpti fulgoris illuderet, veste etiam regia indutus, diademate ex gemmis auroque redimitus, calceis auro illitis, sereno ore, laeta facie, ut nihil minus quam diabolus putaretur, oranti in cellula astitit.
PL 20, 174Bある日のこと、悪魔は紫の光を自分の前に送り、自らもそれに包まれた。それは、帯びた輝きの明るさでいっそう容易に欺くためであった。さらに王の衣を着け、宝石と金で飾った冠をかぶり、金を塗った靴をはき、澄んだ顔、晴れやかな面持ちで、悪魔とはまるで思われないありさまで、庵で祈っているマルティヌスの前に立った。
Cumque Martinus primo aspectu ejus fuisset hebetatus, diu multumque silentium ambo tenuerunt. Tum prior diabolus, Agnosce, inquit, Martine, quem cernis: Christus ego sum: descensurus ad terram prius me manifestare tibi volui.
PL 20, 174Bマルティヌスはその姿を最初に見たとき茫然として、二人は長いあいだ黙っていた。やがて悪魔が先に言った。「マルティヌスよ、あなたが見ている者が誰か、認めよ。私はキリストである。地に降りようとして、まずあなたに現れようと思った」。
Ad haec cum Martinus taceret, nec quidquam responsi referret, iterare ausus est diabolus professionis audaciam: Martine, quid dubitas credere, cum videas? Christus ego sum.
PL 20, 174Bこれにマルティヌスが黙って何も答えないので、悪魔は大胆にもその宣言を繰り返した。「マルティヌスよ、見ていながら、なぜ信じることをためらうのか。私はキリストである」。
Tum ille, revelante sibi Spiritu, ut intelligeret diabolum esse, non Deum: Non se, inquit, Jesus Dominus purpuratum et diademate renitentem venturum esse praedixit.
PL 20, 174Bそのとき彼は、霊が示してくれたので、これが神ではなく悪魔であると悟って言った。「主イエスは、紫の衣をまとい、冠を輝かせて来るとは予告しなかった」。
Ego Christum, nisi in eo habitu formaque qua passus est, nisi crucis stigmata praeferentem, venisse non credam. Ad hanc ille vocem statim ut fumus evanuit, et cellulam tanto fetore complevit, ut indubia indicia relinqueret, diabolum se fuisse.
PL 20, 174C「私は、キリストが、受難したときの姿かたちで、十字架の傷痕を示しながらでなければ、来たとは信じない」。この言葉を聞くと、相手はたちまち煙のように消え失せ、庵を非常な悪臭で満たした。自分が悪魔であったという疑いない証拠を残したのである。
Hoc ita gestum ut supra retulimus, ex ipsius Martini ore cognovi, ne quis forte existimet fabulosum.
PL 20, 174Cこれは、上に述べたとおりに起こったと、私はマルティヌス自身の口から聞いて知った。誰かがこれを作り話と考えることのないようにである。
Caput XXV
第XXV章PL 20, 174CNam cum olim audita fide ejus, vita atque virtutibus, desiderio illius aestuaremus, gratam nobis ad eum videndum peregrinationem suscepimus: simul, quia jam ardedat animus vitam illius scribere, partim ab ipso, in quantum ille interrogari potuit, sciscitati sumus; partim ab his qui interfuerant vel sciebant, cognovimus.
PL 20, 174Cというのも、以前に彼の信仰と生活と徳を聞いて、我々は彼への思慕に燃えていたので、彼に会うための喜ばしい旅を引き受けた。同時に、彼の生涯を書こうという思いがすでに燃えていた〔底本は ardedat。ardebat と読む〕ので、一部は彼自身から、尋ねることができた限りで問いただし、一部は居合わせた人々や知っている人々から聞き知った。
Quo quidem tempore credi non potest qua me humilitate, qua benignitate susceperit, congratulatus plurimum et gavisus in Domino, quod tanti esset habitus a nobis, quem peregrinatione suscepta expetissemus.
PL 20, 174Dそのとき彼が私をどれほどの謙遜と親切で迎えたかは、信じがたいほどである。自分が我々にそれほど重んじられ、我々が旅を引き受けてまで会いたいと望んだことを、彼は主にあって大いに喜び、祝ってくれた。
Miserum me! (pene non audeo confiteri) cum me sancto convivio suo dignatus esset adhibere, aquam manibus nostris ipse obtulit; ad vesperam autem ipse nobis pedes abluit.
PL 20, 174D哀れな私よ。(ほとんど告白する勇気がないが)彼は私を自分の聖なる食事に加えることをよしとし、我々の手に自ら水を注いだ。夕べには、自ら我々の足を洗った。
Nec reniti aut contra ire constantia fuit: ita auctoritate illius oppressus sum, ut nefas putarem, si non acquievissem.
PL 20, 174D抗ったり逆らったりする気力は私にはなかった。彼の権威に圧倒されて、従わなければ不敬だと思うほどであった。
Sermo autem illius non alius apud nos fuit, quam mundi hujus illecebras et saeculi onera relinquenda, ut Dominum Jesum liberi expeditique sequeremur: praestantissimumque nobis praesentium temporum illustris viri Paulini, cujus supra mentionem fecimus, exemplum ingerebat, qui summis opibus abjectis Christum secutus, solus pene his temporibus Evangelica praecepta complesset: illum nobis sequendum, illum clamabat imitandum: beatumque esse praesens saeculum tantae fidei virtutisque documento, cum, secundum sententiam Domini, dives et possidens multa, vendendo omnia et dando pauperibus, quod erat factu impossibile, possibile fecisset exemplo.
PL 20, 174D彼の言葉は、我々のもとでは、この世界の誘惑と世の重荷を捨てて、自由に身軽に主イエスに従うべきことのほかにはなかった。そして現代の人であるパウリヌス、先に我々が言及した高名な人の例を、最も優れたものとして我々に示した。この人は莫大な財産を捨ててキリストに従い、この時代には福音の戒めをほとんど一人で成し遂げた。彼に従うべきだ、彼を模範にすべきだと彼は叫び、これほどの信仰と徳の証しがあるのだから、現代は幸いだとも言った。主の言葉に従えば、金持ちで多くを持つ者にとって不可能とされたことを、彼は、すべてを売って貧しい者に与えることにより、手本として可能にしたのである〔マタイ19:21–26参照〕。
Jam vero in verbis et confabulatione ejus quanta gravitas, quanta dignitas erat! quam acer, quam efficax, et quam in absolvendis Scripturarum quaestionibus promptus et facilis!
PL 20, 175Aさて、彼の言葉と談話には、どれほどの重みと品位があったことか。どれほど鋭く、どれほど力があり、聖書の問いを解くのに、どれほど機敏で容易であったことか。
Et quia multos ad hanc partem incredulos scio, quippe quos viderim me ipso etiam referente non credere, Jesum testor spemque communem, me ex nullius umquam ore tantum scientiae, tantum ingenii, tam boni et tam puri sermonis audisse.
PL 20, 175Aこの点を信じない人が多いことを私は知っている。私自身が語っても信じない人々を実際に見たからである。しかし、イエスと我々共通の希望にかけて私は証言する。これほどの知識、これほどの才能、これほど善く純粋な言葉を、ほかの誰の口からも私は聞いたことがない。
Quamquam in Martini virtutibus quantula est ista laudatio! nisi quod mirum est, homini illiterato ne hanc quidem gratiam defuisse.
PL 20, 175Bもっとも、マルティヌスの徳に比べれば、この称賛はなんと小さいことか。ただ、学問のない人にこの恩寵〔gratia〕さえ欠けていなかったことは驚くべきである。
Caput XXVI
第XXVI章PL 20, 175BSed jam finem liber postulat, sermo claudendus est: non quod omnia quae de Martino fuerant dicenda, defecerint; sed quia nos, ut inertes poetae, extremo in opere negligentes, victi materiae mole succumbimus.
PL 20, 175Bだが、書はもう終わりを求めており、語りを閉じなければならない。マルティヌスについて語るべきことが尽きたからではない。我々が、怠惰な詩人のように、終わりの仕事で怠り、題材の重みに打ち負かされて屈するからである。
Nam etsi facta illius explicari verbis utcumque potuerunt; interiorem vitam illius et quotidianam conversationem, et animum coelo semper intentum, nulla umquam (vere profiteor), nulla explicabit oratio.
PL 20, 175Bというのも、彼の行いは、どうにか言葉で説き明かすことができたとしても、彼の内なる生活、日々の歩み、いつも天に向けられた心は、どんな言葉も(私は真実を言う)説き明かせないであろう。
Illam scilicet perseverantiam et temperamentum in abstinentia et jejuniis, potentiam in vigiliis et orationibus, noctesque ab eo perinde ac dies actas, nullumque vacuum ab opere Dei tempus, quo vel otio indulserit vel negotio, sed nec cibo aut somno quidem, nisi in quantum naturae necessitas cogebat: vere fatebor, non si ipse, ut aiunt, ab inferis Homerus emergeret, posset exponere: adeo omnia majora in Martino sunt, quam ut verbis concipi queant.
PL 20, 175Bあの粘り強さ、禁欲と断食における節制、徹夜と祈りにおける力、昼と同じように過ごされた夜、神の務めから空いた時間は一つもなく、そのあいだに暇にも仕事にも、さらには食事にも眠りにも、自然の必要に迫られた分を除いて、ふけることがなかったこと。これらを、世に言うように冥界からホメロスその人が出てきたとしても、述べ尽くすことはできないだろうと私は真に告白する。それほどに、マルティヌスにおいてはすべてが言葉で捉えられるものを超えている。
Numquam hora ulla momentumque praeteriit, quo non aut orationi incumberet aut insisteret lectioni: quamquam etiam inter legendum, aut si quid aliud forte agebat, numquam animum ab oratione laxabat: nimirum ut fabris ferrariis moris est, qui inter operandum pro quodam laboris levamine incudem suam feriunt; ita Martinus, etiam dum aliud agere videretur, semper orabat.
PL 20, 175C祈りに身を傾けないか、読書に打ち込まないか、そのどちらでもなかった時間は、一時も一瞬もなかった。読んでいるあいだも、ほかのことをたまたましているときも、心を祈りから緩めることはなかった。鍛冶屋が仕事のあいだに、労苦の気晴らしとして自分の金床を打つのと同じように、マルティヌスも、ほかのことをしているように見えるときでさえ、いつも祈っていた。
O vere beatus, in quo dolus non fuit! neminem condemnans, nulli malum pro malo reddens. Tantam quippe adversum omnes injurias patientiam assumpserat, ut, cum esset summus sacerdos, impune etiam ab infimis clericis laederetur: nec propter id eos aut loco umquam amoverit, aut a sua, quantum in ipso fuit, charitate repulerit.
PL 20, 176Aおお、まことに福なる人、欺きのなかった人よ〔ヨハネ1:47参照〕。誰をも罪に定めず、誰にも悪に対して悪を返さなかった〔ローマ12:17参照〕。彼はすべての侮辱に対して非常な忍耐を身につけていたので、最高位の司教〔summus sacerdos〕でありながら、最下位の聖職者たちにさえ咎められることなく害されることがあった。それでも彼は、そのために彼らを地位から退けることも、自分にできる限りで、愛から遠ざけることも、決してなかった。
Caput XXVII
第XXVII章PL 20, 176ANemo umquam illum vidit iratum, nemo commotum, nemo moerentem, nemo ridentem: unus idemque semper, coelestem quodammodo laetitiam vultu praeferens, extra naturam hominis videbatur.
PL 20, 176A彼が怒っているのを見た者はなく、取り乱しているのを見た者はなく、嘆いているのを見た者も、笑っているのを見た者もなかった。いつも同じ一人の人で、顔に天の喜びのようなものを現し、人の本性を超えているように見えた。
Numquam in illius ore nisi Christus; numquam in illius corde nisi pietas, nisi pax, nisi misericordia inerat. Plerumque etiam pro eorum qui obtrectatores illius videbantur, solebat flere peccatis, qui remotum et quietum venenatis linguis et vi ereo ore carpebant.
PL 20, 176Bその口にはキリストのほかになく、その心には敬虔と平和と慈しみのほかになかった。自分を誹謗していると見えた者たちの罪のために、彼はしばしば泣くのが常であった。その者たちは、遠く離れて静かにしている彼を、毒のある舌と蛇の口〔刷りは p の活字が欠けて vi; ereo のように見える。vipereo と読む〕で引き裂いていた。
Et vere nonnullos experti sumus invidos virtutibus vitaeque ejus, qui in illo oderant quod in se non videbant, et quod imitari non valebant.
PL 20, 176B実際、彼の徳と生活を妬む者を、我々は何人か経験した。彼らは、自分に見えないもの、自分には真似できないものを、彼に見て憎んでいたのである。
Atque (o nefas dolendum et ingemiscendum!) non alii fere insectatores ejus, licet pauci admodum, non alii tamen quam episcopi ferebantur; nec vero quemquam nominare necesse est, licet nosmetipsos plerique circumlatrent: sufficit, ut si quis ex his haec legerit, et agnoverit, erubescat: nam si irascitur, de se ipse dictum fatebitur, cum fortasse nos de aliis senserimus.
PL 20, 176Bしかも(ああ、嘆かわしく、うめくべき忌まわしさよ)、彼を迫害する者は、ごく少数ではあったが、司教たちにほかならないと言われていた。誰かの名を挙げる必要はない。多くの者が我々自身を取り囲んで吠えたてるにしても、これらの者のうち誰かがこれを読んで、それが自分だと気づいたなら、赤面すれば足りる。怒るなら、自分について言われたことを認めることになるからである。我々はたぶん、他の者について考えていたのだが。
Non refugimus autem, ut, si qui ejusmodi sunt, nos quoque cum tali viro oderint. Illud facile confido, omnibus sanctis opusculum istud gratum fore. De caetero si quis haec infideliter legerit, ipse peccabit.
PL 20, 176C我々は、もしそのような者がいるなら、このような人とともに我々をも憎むことを、避けはしない。この小著がすべての聖なる者に喜ばれることは、容易に確信している。なお、これを不信の心で読む者は、自分が罪を犯すことになる。
Ego mihi conscius sum, me rerum fide et amore Christi impulsum ut haec scriberem, manifesta exposuisse, vera dixisse: paratumque, ut spero, habebit a Deo praemium, non quicumque legerit, sed quicumque crediderit.
PL 20, 176C私は、事実の確かさとキリストへの愛に動かされてこれを書いたこと、明白なことを述べ、真実を語ったことを、自分で知っている。そして、これを読んだ者が誰でもというのではなく、信じた者が誰でも、神から備えられた報いを、私の望むとおり受けるであろう。