スルピキウス・セウェルスc. 363–c. 425

Dialogi (Gallus) › 全文

Dialogi (Gallus) 全文

Sulpicius Severus · PL 20, 183D–222D

Dialogus I, Caput I

第I対話 第I章PL 20, 183D
1

Cum in unum locum ego et Gallus noster convenissemus, vir mihi et propter Martini memoriam (ex illius enim discipulis erat) et propter sua merita charissimus; intervenit nobis Postumianus meus, nostri causa ab Oriente, quo se ante triennium patriam relinquens contulerat, regressus.

PL 20, 183D

私と我々のガッルス――マルティヌスの思い出のゆえに(彼はマルティヌスの弟子の一人だったので)、またその人自身の功績のゆえに、私にとってきわめて親しい人である――が一所に集まっていたとき、我々のもとに私のポストゥミアヌスが、我々のために東方から戻って来て加わった。彼は三年前、故郷を離れてその東方へ赴いていたのである。

2

Complexi hominem amantissimum, exosculatique genua et pedes ejus, cum uno atque altero spatio quasi obstupefacti, invicem flentes gaudio deambulassemus, jactis in terram ciliciis consedimus.

PL 20, 184D

我々は、この最も愛する人を抱きしめ、その膝と足に口づけし、茫然としたようになって、喜びの涙を互いに流しながら、一度二度と行き来して歩いてから、粗布〔cilicium〕を地に投げ敷いて腰を下ろした。

3

Tum prior Postumianus me intuens, Cum essem, inquit, in remotis Aegypti, libuit ut ad mare usque procederem. Navim illic onerariam offendi, quae cum mercibus Narbonem petens solvere parabat.

PL 20, 185A

そのとき最初にポストゥミアヌスが私を見つめて言った。「私がエジプトの奥地にいたとき、海まで行ってみたくなった。そこで貨物船に行き当たった。商品を積んで、ナルボ(ナルボンヌ)に向けて出帆しようとしていた」。

4

Eadem nocte astare in somnis mihi visus es, et injecta me manu trahere, ut navim illam conscenderem.

PL 20, 185A

「その同じ夜、夢のなかで、あなたが私のそばに立って、手をかけて私を引き、その船に乗せようとしているのが見えた」。

5

Mox tenebras rumpente diluculo, cum de eo loco in quo quieveram surrexissem, somnium meum ipse mecum reputans tanto tui desiderio subito correptus sum, ut nihil cunctatus navim conscenderim; tricesimo die Massiliam appulsus, inde huc decimo pervenerim: adeo prospera navigatio piae adfuit voluntati.

PL 20, 185A

「やがて暁が闇を破るころ、休んでいた場所から起き上がって、自分の夢を思い返していると、あなたへの思慕に突然捕らえられ、少しもためらわずに船に乗った。三十日目にマッシリア(マルセイユ)に着き、そこからここへは十日で来た。それほど順調な航海が、敬虔な願いに寄り添ったのである」。

6

Tu modo, propter quem tot maria transnavigavimus, tantum terrae transcucurrimus, complectendum perfruendumque te, remotis omnibus, trade.

PL 20, 185A

「さあ、あなたこそ、そのために我々がこれほどの海を渡り、これほどの陸を駆け抜けたあなたこそ、ほかのすべてを退けて、抱きしめられ、味わい尽くされるために、身を渡してくれ」。

7

Ego vero, inquam, etiam cum tu in Aegypto morareris, totus tecum semper animo et cogitatione versabar, meque de te dies ac noctes cogitantem totum tua charitas possidebat; nedum modo me tibi aestimes puncto temporis defuturum, quominus amore tuo pendens te intuear, te audiam, tecum loquar, nullo penitus in secretum nostrum, quod nobis haec remotior cellula praestat, admisso: nam hujus nostri, ut arbitror, Galli praesentiam non moleste feres, qui hoc adventu tuo, ut vides, perinde atque ego ipse, triumphat gaudio.

PL 20, 185B

「いや実際」と私は言った。「あなたがエジプトに留まっていたときでさえ、私はいつも心と思いにおいて、すっかりあなたと共にいた。昼も夜もあなたを思う私を、あなたへの愛がすっかり占めていた。まして今、私が一瞬でも、あなたへの愛に懸かりきって、あなたを見、あなたの声を聞き、あなたと語ることを欠くだろうなどと、あなたは考えてはならない。この奥まった庵が我々に与える秘めた場所には、誰も入れないことにする。ただ、我々のこのガッルスが居合わせることを、あなたは煩わしくは思うまい。彼はあなたの到来を、見てのとおり、私自身と同じように喜びで勝ち誇っているのだから」。

8

Recte plane, inquit Postumianus; in societate nostra Gallus iste retinebitur: quia etsi mihi parum cognitus est, pro eo tamen quod tibi est charissimus, non potest mihi non esse charus, maxime cum ex Martini sit disciplina.

PL 20, 185B

「まったくそのとおりだ」とポストゥミアヌスは言った。「我々の交わりに、このガッルスもとどめよう。彼は私にはあまり知られていないが、あなたにとって最も親しい人である以上、私にも親しくないはずがない。ことにマルティヌスの教えを受けた者なのだから」。

9

Neque gravabor quamlibet conserte vobiscum, ut poscitis, fabulari: quippe cum huc propter hoc venerim, ut me hujus Sulpicii mei (me autem utraque manu complectebatur) desiderio etiam verbosus impenderem.

PL 20, 185C

「また、諸君が求めるとおり、いくらでも続けて語り合うことを、私は厭わない。実際、私がここに来たのは、このスルピキウス(そう言って彼は両手で私を抱きしめた)への思慕のために、口数多く身を費やそうとしてなのだから」。

Dialogus I, Caput II

第I対話 第II章PL 20, 185C
1

Enimvero, inquam, satis probasti, quantum pius amor possit, qui nostri causa tot maria tantumque terrarum emensus, a summo, ut ita dicam, solis egressu usque in ejus occidua venisti.

PL 20, 185C

「実に」と私は言った。「あなたは、情愛にあつい愛がどれほどのことをなしうるかを、十分に証明した。我々のためにこれほどの海とこれほどの陸を越えて、いわば日の出の果てから日の沈むところまで来たのだから」。

2

Age ergo, quia et secreti inter nos nec occupati sumus, et sermoni tuo vacare debemus, edisseras nobis velim omnem peregrinationis tuae historiam; qualiter in Oriente fides Christi floreat; quae sit ibi sanctorum quies, quae instituta monachorum; quantisque signis ac virtutibus in servis suis Christus operetur: nam certe, quia in his regionibus, inter ista quae vivimus, ipsa nobis vita fastidio est; libenter ex te audiemus, si vel in eremo vivere Christianis licet.

PL 20, 185C

「さあ、我々は人目から離れ、用事もなく、あなたの話に身を空けるべきなのだから、あなたの旅の一部始終を、我々に説き明かしてほしい。東方でキリストの信仰がどのように栄えているか、そこで聖なる者たちの安らぎはどのようなものか、修道士たちの定めはどのようなものか、キリストが自分の僕たちのうちに、どれほどのしるしと力ある業を行っているか。実際、この地方では、我々が生きているこうしたことのなかで、生きることそのものがいとわしい。せめて荒れ野でならキリスト教徒が生きることが許されるのか、我々は喜んであなたから聞こう」。

3

Ad haec Postumianus, Faciam, inquit, ut desiderare te video; sed quaeso prius ex te audiam, an isti omnes quos hic reliqueram sacerdotes, tales sint, quales eos, antequam proficiscerer, noveramus.

PL 20, 185D

これにポストゥミアヌスは言った。「あなたが望んでいるのが見て取れるとおりにしよう。だがその前に、あなたから聞かせてほしい。ここに残して行ったあの司教たちは皆、私が出発する前に知っていたとおりの者たちのままなのか」。

4

Tum ego, Absiste, inquam, ista quaerere, quae aut una mecum, ut puto, nosti, aut si ignoras, non audire sit melius.

PL 20, 185D

そのとき私は言った。「そのようなことを尋ねるのはやめてくれ。それは、私の思うところ、あなたも私と同じく知っているし、もし知らないなら、聞かないほうがよい」。

5

Illud reticere non possum, non solum illos de quibus interrogas, nihil meliores quam noveras factos; sed unum illum nostri quondam amantem, in quo respirare ab istorum insectationibus solebamus, asperiorem nobis fuisse quam debuit.

PL 20, 185D

「ただこのことは黙っていられない。あなたが尋ねるあの人々が、あなたの知っていた以上にまったく良くなっていないばかりか、かつて我々を愛していたあの一人、あの人々の迫害から我々が息をつくのが常であった人が、我々に対して、あるべき以上に厳しかったのだ」。

6

Nec vero quidquam in illum inclementius dicam, quia et amicum colui, et tunc etiam amavi cum putabatur inimicus.

PL 20, 186A

「だが、その人については、何一つ手厳しいことは言うまい。私は彼を友として敬い、敵と思われていたときでさえ愛したのだから」。

7

Me autem haec tacitis cogitationibus resolventem admodum dolor iste compungit (pene nos sapientis et religiosi viri amicitia destitutos), illum quondam tam amicum nobis, tam amarum in nos esse potuisse.

PL 20, 186A

「しかし、これを黙した思いのなかで思い巡らすと、あの痛みがひどく私を刺す(賢く敬虔な人の友情を、我々はほとんど失ってしまったのだ)――かつてあれほど我々に親しかった人が、これほど我々に辛辣でありえたとは」。

8

Verum haec, quae moeroris plena sunt, relinquamus: te potius, ut dudum spoponderas, audiamus. Ita, inquit, fiat, Postumianus; quod cum dixisset, paululum omnes conticuimus. Dein cilicium cui insederat, ad me propius admovit, atque ita exorsus est:

PL 20, 186A

「だが、悲しみに満ちたこのことは措こう。むしろ、さきほど約束したとおり、あなたから聞こう」。「そうしよう」とポストゥミアヌスは言った。こう言うと、我々は皆しばらく黙った。それから彼は、座っていた粗布を私の近くへ寄せ、こう語り始めた。

Dialogus I, Caput III

第I対話 第III章PL 20, 186A
1

Ante hoc triennium, quo tempore tibi, Sulpici, hinc abiens valedixi, ubi Narbone navim solvimus, quinto die portum Africae intravimus: adeo prospera Dei nutu navigatio fuit.

PL 20, 186A

「三年前、スルピキウスよ、ここを去ってあなたに別れを告げたとき、ナルボで船出して、五日目にアフリカの港に入った。それほど神の導きで航海は順調だった」。

2

Libuit animo adire Carthaginem, loca visitare sanctorum, et praecipue ad sepulcrum Cypriani martyris adorare.

PL 20, 186B

「カルタゴを訪れ、聖なる者たちの場所を巡り、とりわけ殉教者キュプリアヌスの墓で礼拝したいと心に思った」。

3

Quintodecimo die ad portum regressi, provectique in altum, Alexandriam petentes, reluctante austro pene in Syrten illati sumus: quod providi nautae caventes, jactis navem anchoris sistunt.

PL 20, 186B

「十五日目に港に戻り、沖に出てアレクサンドリアを目指したが、南風に逆らわれて、ほとんどシュルティス〔リビア沖の浅瀬の湾〕に押し流された。先見の明のある水夫たちはこれを警戒し、錨を投げて船を止めた」。

4

Sub oculis autem terra continens erat, in quam scaphis egressi cum vacua ab humano cultu omnia cerneremus, ego studiosius explorandorum locorum gratia longius processi.

PL 20, 186B

「目の前には陸地が続いていた。小舟で上陸すると、すべてが人の耕作から離れて空虚なのが見えたが、私は場所をいっそう熱心に探ろうとして、さらに遠くまで進んだ」。

5

Tribus fere millibus a littore parvum tugurium inter arenas conspicio, cujus tectum, sicut Sallustius ait, quasi carina navis erat, contiguum terrae, satis firmis tabulis constratum, non quod ibi vis imbrium ulla timeatur (fuisse autem illic pluviam nequando quidem auditum est), sed quod ventorum ea vis est, ut si quando vel clementiori coelo aliquantulus spirare flatus coeperit, majus in illis terris quam in ullo mari naufragium sit.

PL 20, 186B

「海岸からおよそ三マイルのところで、砂のなかに小さな小屋が見えた。その屋根は、サッルスティウスが言うように、船の竜骨のようで、地面に接し、かなり丈夫な板で覆われていた。雨の勢いを恐れてではない(そこで雨が降ったとは聞いたこともない)。風の勢いがあまりに強く、穏やかな空のもとでさえ、わずかな風が吹き始めれば、その地ではどんな海でよりも大きな難破が起こるからである」。

6

Nulla ibi germina, sata nulla proveniunt, quippe instabili loco, arentibus arenis ad omnem motum ventorum cedentibus. Verum ubi eversa quaedam a mari promontoria ventis resistunt, terra aliquantulum solidior herbam raram atque hispidam gignit.

PL 20, 186C

「そこには芽生えるものも、蒔かれたものも育たない。場所が不安定で、乾いた砂が風のあらゆる動きに従って動くからである。しかし、海に削られたいくつかの岬が風に抵抗する所では、地面がやや固く、まばらで毛羽立った草を生やす」。

7

Ea ovibus est pabulum satis utile. Incolae lacte vivunt; qui solertiores sunt, vel, ut ita dixerim, ditiores, hordeaceo pane utuntur.

PL 20, 186C

「それは羊にとって十分に役立つ飼料である。住民は乳で生き、いくらか器用な者、いわば裕福な者は、大麦のパンを食べる」。

8

Ea ibi sola messis est, quae celeritate proventus per naturam soli sive aeris, ventorum casus evadere solet: quippe fertur a die jacti seminis tricesimo die maturescere.

PL 20, 186C

「そこで収穫と言えるのはこれだけで、土や大気の性質による生育の速さによって、風の襲来をのがれるのが常である。実に、種を蒔いた日から三十日目に熟すと言われる」。

9

Consistere autem ibi homines non alia ratio facit, quam quod omnes tributo liberi sunt: extrema siquidem Cyrenorum ora est, deserto illi contigua, quod inter Aegyptum et Africam interjacet, per quod olim Cato Caesarem fugiens duxit exercitum.

PL 20, 186D

「人々がそこに住み着く理由は、ほかでもない、皆が租税を免れているからである。そこはキュレネの人々の地の最果てで、エジプトとアフリカのあいだに横たわる砂漠に接している。かつてカトーがカエサルから逃れて、軍を率いて通った砂漠である」。

Dialogus I, Caput IV

第I対話 第IV章PL 20, 186D
1

Ergo ut ad tugurium illud quod eminus conspexeram, pertendi, invenio senem in veste pellicea molam manu vertentem; consalutatus accepit nos benigne.

PL 20, 186D

「さて、遠くから見たその小屋に着くと、毛皮の衣を着た老人が、手で臼を回しているのを見つけた。挨拶を交わすと、彼は我々を親切に迎えた」。

2

Ejectos nos in illud littus exponimus; et ne statim repetere cursum possimus, maris mollitie detineri: egressos in terram (ut est mos humani ingenii) naturam locorum cultumque habitantium voluisse cognoscere: Christianos nos esse: id praecipue quaerere, an essent aliqui inter illas solitudines Christiani.

PL 20, 186D

「我々は、あの岸に打ち上げられたのだと説明した。すぐに航海を続けられないのは、海が凪いで引き止められているからで、上陸したのは(人の知性の常として)土地の性質と住人の暮らしを知りたかったからだ。自分たちはキリスト教徒であり、とりわけ、この荒れ野のなかにキリスト教徒が誰かいるかどうかを尋ねているのだ、と」。

3

Tum vero ille flens gaudio, ad genua nostra provolvitur: iterum nos ac saepius exosculatus invitat ad orationem; deinde impositis in terram vervecum pellibus facit nos discumbere. Apponit prandium sane locupletissimum, dimidium panem hordeaceum.

PL 20, 187A

「すると老人は喜びの涙を流して、我々の膝にひれ伏した。幾度も我々に口づけして祈りに誘い、それから羊の皮を地に敷いて、我々を横にならせた。実に豊かきわまる昼食を並べた――大麦のパン半分である」。

4

Eramus autem nos quatuor, ipse erat quintus. Fasciculum etiam herbae intulit, cujus nomen excidit; quae menthae similis exuberans foliis, saporem mellis praestabat: hujus praedulci admodum suavitate delectati atque exsatiati sumus.

PL 20, 187A

「我々は四人で、彼が五人目であった。彼はさらに草の束を持って来た。その名は思い出せないが、ミントに似て葉が豊かで、蜜の味がした。そのあまりに甘い味を我々は喜び、満たされた」。

5

Ad haec subridens ego ad Gallum meum, Quid, inquam, Galle? placetne tibi prandium, fasciculus herbarum et panis dimidius viris quinque?

PL 20, 187A

これを聞いて、私は微笑みながら、私のガッルスに言った。「どうだ、ガッルスよ。草の束と半分のパンの昼食は、五人の男に、気に入ったか」。

6

Tum ille, sicut est verecundissimus, aliquantulum erubescens, dum fatigationem meam accepit, Facis, inquit, Sulpici, tuo more, qui nullam occasionem, si qua tibi porrecta fuerit, omittis, quin nos edacitatis fatiges.

PL 20, 187A

すると彼は、きわめて慎み深い人なので、少し赤くなり、私にからかわれたことを受けて言った。「スルピキウスよ、あなたはいつもの流儀でそうしている。機会が少しでも与えられれば、我々を大食だと責め立てずにはおかない」。

7

Sed facis inhumane, qui nos Gallos homines cogis exemplo angelorum vivere (quamquam ego studio manducandi etiam angelos manducare credam): nam istum dimidium hordeaceum timeo vel solus attingere.

PL 20, 187B

「だが、我々ガリア人に天使の手本で生きることを強いるのは、人情に欠けている(もっとも私は、食べたい一心で、天使たちでさえ食べると思うがね)。その大麦のパン半分には、私は一人でも手を付けるのが怖いほどだ〔少なすぎる、の意〕」。

8

Sed contentus sit hoc Cyrenensis ille, cui vel necessitas vel natura est esurire; vel postremo isti, quibus, credo, marina jactatio inediam cibi fecerat. Nos procul a mari absumus, et quod tibi saepe testatus sum, Galli sumus. Sed pergat hic potius explicare sui Cyrenensis historiam.

PL 20, 187B

「だが、これで満足するのは、飢えが必要か本性となっているあのキュレネの人か、あるいは、海の揺れで食欲を失っていたであろうあの者たちくらいだ。我々は海から遠く離れている。しかも、あなたにたびたび断言してきたとおり、我々はガリア人である。むしろこのポストゥミアヌスに、彼のキュレネの人の話を続けてもらおう」。

Dialogus I, Caput V

第I対話 第V章PL 20, 187B
1

Enimvero, Postumianus ait, cavebo posthac cujusquam abstinentiam praedicare; ne Gallos nostros arduum penitus offendat exemplum.

PL 20, 187B

「実に」とポストゥミアヌスは言った。「今後は、誰かの禁欲を称えることには気をつけよう。厳しい手本が、我々のガリア人たちをひどく不快にさせないように」。

2

Statueram autem etiam coenam Cyrenensis illius, vel consequentia (septem enim diebus apud ipsum fuimus) referre convivia: sed supersedendum est, ne Gallus se aestimet fatigari.

PL 20, 187C

「私は、あのキュレネの人の夕食も、続く数々の食事も(彼のもとには七日間いたので)語ろうと決めていたが、やめておかなければならない。ガッルスが責め立てられていると思わないように」。

3

Caeterum postero die, cum aliqui ex incolis ad nos visendos confluere coepissent, cognoscimus illum hospitem nostrum esse presbyterum; quod summa nos dissimulatione celaverat.

PL 20, 187C

「さて翌日、住民の何人かが我々を訪ねて集まりはじめたとき、我々の主人が司祭であることを知った。彼はそれを、徹底した隠し立てで我々に伏せていたのである」。

4

Deinde cum ipso ad ecclesiam processimus, quae fere duobus millibus aberat, a conspectu nostro interjectu montis exclusa. Erat autem vilibus texta virgultis, non multo ambitiosis quam nostri hospitis tabernaculum, in quo nisi incurvus quis non poterat consistere.

PL 20, 187C

「それから彼とともに教会へ進んだ。それはおよそ二マイル離れ、山が間にあって我々の目から隠されていた。粗末な小枝で編まれており、我々の主人の幕屋と大して変わらぬ体裁〔底本は ambitiosis。ambitiosior と読む〕で、その中では身をかがめなければ立つことができなかった」。

5

Cum hominum mores quaereremus, illud praeclarum animadvertimus, nihil eos neque emere neque vendere.

PL 20, 187C

「人々の習俗を尋ねるうちに、彼らが何も買わず何も売らないという、すばらしい点に気づいた」。

6

Quid sit fraus aut furtum, nesciunt; aurum atque argentum, quae prima mortales putant, neque habent, neque habere cupiunt: nam cum ego presbytero illi decem nummos aureos detulissem, refugit, altiore consilio protestatus, Ecclesiam auro non instrui, sed potius destrui. Aliquantulum ei vestimentorum indulsimus.

PL 20, 187C

「欺きや盗みが何かを、彼らは知らない。人間が第一のものと考える金と銀を持たず、持とうとも望まない。実際、私がその司祭に金貨十枚を持って行くと、彼は退き、より高い考えから、教会は金によって築かれるのではなく、むしろ壊されるのだと断言した。我々は彼に、いくらかの衣服を贈った」。

Dialogus I, Caput VI

第I対話 第VI章PL 20, 187D
1

Quod cum ille benigne accepisset, revocantibus nos ad mare nautis, discessimus, prosperoque cursu septimo die Alexandriam pervenimus, ubi foeda inter episcopos atque monachos certamina gerebantur, ex ea occasione vel causa, quia congregati in unum saepius sacerdotes frequentibus decrevisse synodis videbantur, ne quis Origenis libros legeret aut haberet: qui tractator sacrarum scripturarum peritissimus habebatur.

PL 20, 187D

「彼がこれを快く受けたので、水夫たちが我々を海へ呼び戻すなか、出発し、順調な航海で七日目にアレクサンドリアに着いた。そこでは司教たちと修道士たちのあいだで見苦しい争いが行われていた。その機縁、あるいは原因は、司教たちが幾度も一所に集まり、たび重なる教会会議で、誰もオリゲネスの書を読んだり所持したりしてはならないと決めたと見られたことであった。オリゲネスは聖書の注解者として最も熟達していると考えられていた」。

2

Sed episcopi quaedam in libris ipsius insanius scripta memorabant, quae assertores ejus defendere non ausi, ab haereticis potius fraudulenter inserta dicebant: et ideo non propter illa quae in reprehensionem merito vocarentur, etiam reliqua esse damnanda; cum legentium fides facile possit habere discrimen, ne falsata sequeretur, et tamen catholice disputata retineret: non esse autem mirum, si in libris neotericis et recens scriptis fraus haeretica fuisset operata, quae in quibusdam locis non timuisset incidere Evangelicam veritatem.

PL 20, 188A

「しかし司教たちは、彼の書のなかにあまりに狂った書き方をされた箇所があると指摘した。彼の擁護者たちはそれを擁護しようとせず、むしろ異端者たちが欺いて挿入したものだと言った。したがって、正当に非難を受けるそれらの箇所のゆえに、残りまで断罪されるべきではない。読む者の信仰は、改竄されたものには従わず、しかも公同の教えに沿って論じられたものは保つという区別を、容易に持ちうるからである。また、新しく近年に書かれた書物に異端の欺きが働いたとしても不思議ではない。それは、ある箇所では福音の真理そのものに切り込むことさえ恐れなかったのだから、と」。

3

Adversum haec episcopi obstinatius renitentes, pro potestate cogebant recta etiam universa cum pravis et cum ipso auctore damnare: quia satis superque sufficerent libri quos Ecclesia recepisset: respuendam esse penitus lectionem, quae plus esset nocitura insipientibus, quam profutura sapientibus.

PL 20, 188A

「これに対して司教たちは、いっそう頑固に抗い、権限によって、正しいものまですべて、誤ったものと著者その人とともに断罪するよう強いた。教会が受け入れた書物で十分すぎるほど足りる。愚かな者に害をなす見込みのほうが、賢い者に益する見込みより大きいような読書は、きっぱり退けるべきだ、と」。

4

Mihi autem ex illius libris quaedam curiosius indaganti, admodum multa placuerunt: sed nonnulla deprehendi, in quibus illum prava sensisse non dubium est, quae defensores ejus falsata contendunt.

PL 20, 188B

「しかし私が彼の書のいくつかを念入りに探ってみると、非常に多くの点が気に入った。だが、彼が誤った考えを抱いたことに疑いのない箇所もいくつか見出した。それを擁護者たちは、改竄されたものだと主張している」。

5

Ego miror unum eumdemque hominem tam diversum a se esse potuisse, ut in ea parte qua probatur, neminem post Apostolos habeat aequalem; in ea vero quae jure reprehenditur, nemo deformius doceatur errasse.

PL 20, 188B

「私は驚く。一人の同じ人が、自分自身とこれほど異なりえたとは。是認される部分では使徒たちのあとに並ぶ者がなく、正当に非難される部分では、これほど醜く誤ったと教えられる者はほかにいない」。

Dialogus I, Caput VII

第I対話 第VII章PL 20, 188B
1

Nam cum ab episcopis excerpta in libris illius multa legerentur, quae contra catholicam fidem scripta constaret, locus ille vel maxime parabat invidiam, in quo editum legebatur, quia Dominus Jesus, sicut pro redemptione hominis in carne venisset, et crucem pro hominis salute perpessus, mortem pro hominis aeternitate gustasset; ita esset eodem ordine passionis etiam diabolum redempturus: quia hoc bonitati illius pietatique congrueret, ut qui perditum hominem reformasset, prolapsum quoque angelum liberaret.

PL 20, 188B

「実際、司教たちによって彼の書から多くの抜粋が読み上げられ、それが公同の信仰に反して書かれたことは明らかであったが、とりわけ反感をかき立てたのは次の箇所であった。そこには、主イエスは、人の贖いのために肉において来て、人の救いのために十字架を耐え、人の永遠のために死を味わったように、同じ受難の順序で悪魔をも贖うことになる、と述べられていると読まれたのである。失われた人を作り直した者が、堕落した天使をも解き放つことは、その者の善と慈しみにかなうからだ、というのである」。

2

Cum haec atque alia istiusmodi ab episcopis proderentur, ex studiis partium orta est seditio: quae cum reprimi sacerdotum auctoritate non posset, scaevo exemplo ad regendam Ecclesiae disciplinam praefectus assumitur, cujus terrore dispersi fratres, ac per diversas oras monachi sunt fugati, ita ut propositis edictis in nulla consistere sede sinerentur.

PL 20, 188C

「これらやこの類いのことが司教たちによって持ち出されると、党派心から騒乱が起こった。それが司教たちの権威で抑えられなかったので、悪い先例となったが、教会の規律を治めるために長官が登用され、その恐怖で兄弟たちは散らされ、修道士たちはさまざまな地方へ追われた。勅令が掲げられて、どの場所にも留まることが許されなくなったほどである」。

3

Illud me admodum permovebat, quod Hieronymus, vir maxime catholicus et sacrae legis peritissimus, Origenem secutus primo tempore putabatur, quem nunc idem praecipue, vel omnia illius scripta damnaret.

PL 20, 188C

「私をひどく動揺させたことがある。公同の信仰にきわめて忠実で、聖なる法〔sacra lex。聖書を指す〕にきわめて通じたヒエロニュムス〔ベツレヘムに住んだ〕が、初めのころはオリゲネスに従っていると思われていたのに、いまは同じ彼が、オリゲネスを特に、あるいは彼の著作のすべてを断罪していることである」。

4

Nec vero ausus sum de quoquam temere judicare; praestantissimi tamen viri et doctissimi ferebantur in hoc certamine dissidere.

PL 20, 188D

「だが私は、誰についても軽率に判断しようとは思わなかった。それでも、最も優れた学識ある人々が、この争いで意見を異にしていると言われていた」。

5

Sed tamen sive illud error est ut ego sentio, sive haeresis, ut putatur; non solum reprimi non potuit multis animadversionibus sacerdotum; sed nequaquam tam late se potuisset effundere, nisi contentione crevisset.

PL 20, 188D

「それにしても、これが私の思うように誤りであれ、世に言われるように異端であれ、司教たちの多くの懲罰でも抑えられなかっただけでなく、争いによって大きくならなければ、これほど広く流れ出ることもできなかったであろう」。

6

Istiusmodi ergo turbatione cum veni Alexandriam, fluctuabat. Me quidem episcopus illius civitatis benigne admodum, et melius quam opinabar, excepit, et secum tenere tentavit: sed non fuit animus ibi consistere, ubi recens fraternae cladis fervebat invidia: nam etsi fortasse videantur parere episcopis debuisse, non ob hanc tamen causam multitudinem tantam sub Christi confessione viventem, praesertim ab episcopis, oportuisset affligi.

PL 20, 188D

「このような混乱のなかで私がアレクサンドリアに着いたとき、町は揺れていた。その町の司教は私をまことに親切に、思っていた以上によく迎え、自分のもとに引き留めようとした。しかし私には、兄弟たちの災厄に対する憎しみがまだ新しく煮え立っている所に留まる気はなかった。たしかに〔修道士たちは〕司教たちに従うべきだったように見えるかもしれないが、だからといって、キリストの告白のもとに生きるこれほど多くの人々が、ましてや司教たちによって、苦しめられるべきではなかったのである」。

Dialogus I, Caput VIII

第I対話 第VIII章PL 20, 189A
1

Igitur inde digressus, Bethleem oppidum petii, quod ab Hierosolymis sex millibus disparatur, ab Alexandria autem sedecim mansionibus abest. Ecclesiam loci illius Hieronymus presbyter regit: nam parochia est episcopi, qui Hierosolymam tenet.

PL 20, 189A

「それからそこを去り、私はベツレヘムの町を目指した。そこはエルサレムから六マイル隔たり、アレクサンドリアからは十六の宿駅〔mansio。一日の旅程ごとの宿り〕の道のりである。その地の教会を司祭ヒエロニュムスが治めている。そこはエルサレムを治める司教の教区だからである」。

2

Mihi jam pridem Hieronymus superiore illa mea peregrinatione compertus facile obtinuerat, ut nullum mihi expetendum rectius arbitrarer: vir enim praeter fidei meritum dotemque virtutum, non solum Latinis atque Graecis, sed et Hebraeis etiam ita litteris institutus est, ut se illi in omni scientia nemo audeat comparare.

PL 20, 189A

「ヒエロニュムスのことは、先の旅のときからすでによく知っており、これ以上訪ねるのにふさわしい人はないと私は容易に思い定めていた。信仰の功績と徳の賜物はさておき、彼はラテン語とギリシア語のみならずヘブライ語の学問にも通じており、あらゆる学識において彼に並ぼうとする者は誰もいないからである」。

3

Miror autem, si non et vobis per multa quae scripsit opera compertus est, cum per totum orbem legatur.

PL 20, 189B

「諸君にも、彼が書いた数々の著作を通じて知られていないとすれば、私は驚く。全世界で読まれているのだから」。

4

Nobis vero, Gallus inquit, nimium nimiumque compertus est: nam ante hoc quinquennium quemdam illius libellum legi, in quo tota nostrorum natio monachorum ab eo vehementissime vexatur et carpitur; unde interdum Belgicus noster valde irasci solet, quod dixerit, nos usque ad vomitum solere satiari.

PL 20, 189B

「我々には」とガッルスは言った。「あまりにも、あまりにもよく知られている。五年ほど前に、私は彼のある小冊子を読んだが、そこでは我々の修道士の民全体が彼にこっぴどく責められ、あげつらわれている。それゆえ、我々のベルガエ人〔どの人物かは示されない〕は、我々が吐くまで満腹するのが常だと彼が言ったことで、ときおりひどく腹を立てる」。

5

Ego autem illi viro ignosco; atque ita sentio, de orientalibus illum potius monachis quam de occidentalibus disputasse: nam edacitas in Graecis gula est, in Gallis natura.

PL 20, 189B

「だが私はあの人を許す。そして彼が論じたのは、西方の修道士よりむしろ東方の修道士についてだと私は思っている。大食は、ギリシア人にとっては食い意地であり、ガリア人にとっては本性だからである」。

6

Tum ego, Scholastice, inquam, Galle, defendis gentem tuam; sed quaeso te, liber iste numquid hoc solum vitium damnat in monachis?

PL 20, 189B

そこで私は「学者先生」〔scholasticus。弁論術の学校で学んだ者、学のある者の意〕と言った。「ガッルスよ、あなたは自分の民を弁護している。だが尋ねるが、その書は修道士のこの悪徳だけを断罪しているのか」。

7

Immo vero, inquit, nihil penitus omisit, quod non carperet, laceraret, exponeret: praecipue avaritiam, nec minus vanitatem insectatus est. Multa de superbia, non pauca de superstitione disseruit. Vere fatebor, pinxisse mihi videtur vitia multorum.

PL 20, 189C

「いや、それどころか」と彼は言った。「あの書は、あげつらい、引き裂き、さらけ出さずに残したものは何一つない。とりわけ貪欲を、虚栄もそれに劣らず攻撃した。高慢について多くを論じ、迷信についても少なくない。正直に言うが、多くの人の悪徳を描き出したように私には思われる」。

Dialogus I, Caput IX

第I対話 第IX章PL 20, 189C
1

Caeterum de familiaritatibus virginum et monachorum, atque etiam clericorum, quam vera, quam fortia disputavit! unde a quibusdam, quos nominare nolo, dicitur non amari: nam sicut Belgicus noster irascitur, edacitatis nimiae nos notatos, ita illi fremere dicuntur, cum in illo opusculo scriptum legunt: Coelibem spernit virgo germanum, fratrem quaerit extraneum.

PL 20, 189C

「それに、おとめと修道士、さらには聖職者の親しい交わりについて、何と真実に、何と力強く論じたことか。それゆえ、名を挙げたくない一部の人々には好かれていないと言われる。我々のベルガエ人が、我々が大食の烙印を押されたことに腹を立てるように、あの人たちも、あの小著に書かれた『おとめは独身の実の兄弟を退け、他人の兄弟を求める』〔「兄弟」は修道士を指す〕という一句を読むと、憤慨すると言われている」。

2

Ad haec ego, Nimium, inquam, Galle, progrederis: cave ne et te aliquis, qui haec fortassis agnoscit, exaudiat, teque una cum Hieronymo incipiat non amare. Nam quia scholasticus es, non immerito te versu Comici illius admonebo: Obsequium amicos, veritas odium parit.

PL 20, 189C

これに対して私は「あまりに行き過ぎだ」と言った。「ガッルスよ、気をつけよ。これをおそらく知っている誰かが、あなたの言葉を聞きつけ、ヒエロニュムスもろともあなたをも好まなくなりはしないか。実際、あなたは学者だから、かの喜劇作家〔テレンティウスを指す〕の詩句で戒めておくのも、もっともであろう。『へつらいは友を、真実は憎しみを生む』」。

3

Tua nobis potius, ut coeperas, Postumiane, repetatur orientalis oratio. Ego, inquit, ut dicere institueram, apud Hieronymum sex mensibus fui: cui jugis adversum malos pugna perpetuumque certamen concivit odia perditorum.

PL 20, 189D

「ポストゥミアヌスよ、むしろ、始めていたとおり、あなたの東方の話をもう一度我々に聞かせてくれ」。「私は」とポストゥミアヌスは言った。「語ろうと決めていたとおり、ヒエロニュムスのもとに六か月いた。彼には悪人に対する絶え間ない戦いと終わりなき闘争があり、それが堕落した者たちの憎しみを呼び起こしたのである」。

4

Oderunt eum haeretici, quia eos impugnare non desinit: oderunt clerici, quia vitam eorum insectatur et crimina. Sed plane eum boni omnes admirantur et diligunt: nam qui eum haereticum esse arbitrantur, insaniunt.

PL 20, 189D

「異端者たちは彼を憎む。彼らを攻撃してやまないからである。聖職者たちも憎む。彼らの生活と罪過を攻撃するからである。だが善良な者たちはみな明らかに彼を称賛し、愛している。彼を異端者と考える者は、正気を失っている」。

5

Vere dixerim, catholica hominis scientia, sana doctrina est. Totus semper in lectione, totus in libris est: non die, non nocte requiescit; aut legit aliquid semper, aut scribit.

PL 20, 189D

「真に言えば、あの人の知識は公同のものであり、その教えは健全である。常にすべてを読書に、すべてを書物に注ぎ、昼も夜も休まない。常に何かを読むか、書いている」。

6

Quod nisi mihi fuisset fixum animo et promissum, Deo teste, propositam eremum adire, vel exigui temporis punctum a tanto viro discedere noluissem.

PL 20, 190A

「もし、神を証人として約束した荒れ野に赴くことが私の心に固く定まっていなかったなら、これほどの人のもとから、ほんのわずかな時の間でも離れたくはなかっただろう」。

7

Huic ergo traditis atque commissis omnibus meis, omnique familia, quae me contra voluntatem animi mei secuta tenebat implicitum, exoneratus quodammodo gravi fasce penitus ac liber, regressus Alexandriam, visitatis ibi fratribus, ad superiorem inde Thebaidam, id est ad Aegypti extrema contendi.

PL 20, 190A

「そこで、私の持ち物すべてと、私の意に反して付き従い、私を縛りつけていた使用人の一団をすべて彼に託し、重い荷をおろしたかのようにすっかり身軽になって、私はアレクサンドリアに戻り、そこの兄弟たちを訪ねたのち、そこから上テーバイス、すなわちエジプトの果てへと急いだ」。

8

Ibi enim vastae patentis eremi solitudines plurimum ferebantur habere monachorum. Longum est, si omnia cupiam referre quae vidi: tamen pauca perstringam e pluribus.

PL 20, 190A

「そこには、広々と開けた荒れ野の寂しい地に、きわめて多くの修道士がいると言われていたからである。見たことを全部語ろうとすれば長くなる。それでも、多くの中からわずかなことを簡潔に述べよう」。

Dialogus I, Caput X

第I対話 第X章PL 20, 190B
1

Haud longe ab eremo, contigua Nilo multa sunt monasteria. Habitant uno loco plerumque centeni: quibus summum jus est, sub abbatis imperio vivere, nihil arbitrio suo agere, per omnia ad nutum illius potestatemque pendere.

PL 20, 190B

「荒れ野から遠くないところに、ナイルに接して多くの修道院がある。たいていは一つの所に百人ずつが住んでいる。彼らの最高の掟は、修道院長の命令のもとに生きること、何事も自分の裁量でせず、すべてにおいて院長の頷きと権能に従うことである」。

2

Ex his, si qui majorem virtutem mente conceperint, ut acturi solitariam vitam se ad eremum conferant, non nisi permittente abbate discedunt. Haec illorum prima virtus est, parere alieno imperio.

PL 20, 190B

「彼らのうち、より大きな徳を心に抱いて、独居の生活を営もうと荒れ野に赴こうとする者がいても、院長が許さなければ立ち去らない。他人の命令に従うこと、これが彼らの第一の徳である」。

3

Transgressis ad eremum, abbatis illius ordinatione panis vel quilibet cibus alius ministratur.

PL 20, 190B

「荒れ野に渡った者には、院長の指図で、パンやその他の食物が届けられる」。

4

Casu per illos dies quibus illo adveneram, cuidam qui nuper ad eremum secesserat, neque amplius ab hoc monasterio quam sex millibus tabernaculum sibi constituerat, panem abbas per duos pueros miserat, quorum major habebat aetatis annos quindecim, minor duodecennis erat.

PL 20, 190B

「たまたま、私がそこに着いていた日々のことだが、少し前に荒れ野に退き、この修道院から六マイルと離れていない所に自分の天幕を構えていたある者に、院長は二人の少年にパンを持たせて送った。年上の方は十五歳、年下は十二歳であった」。

5

His ergo inde redeuntibus aspis mirae magnitudinis fit obviam, cujus occursu nihil perterriti; ubi ante pedes eorum venit, quasi incantata carminibus, caerula colla deposuit.

PL 20, 190C

「二人がそこから戻ってくると、驚くほど大きな毒蛇が行く手に現れた。二人はその出会いに少しも恐れず、蛇は彼らの足もとに来ると、呪文に魅せられたかのように、暗青色の首を垂れた」。

6

Minor e pueris manu apprehensam ac pallio involutam ferre coepit: deinde monasterium quasi victor ingressus in occursum fratrum, inspectantibus cunctis, captivam bestiam resoluto pallio non sine jactantiae tumore deposuit.

PL 20, 190C

「少年のうち年下の方は、それを手でつかみ、外套に包んで運びはじめた。そして修道院に勝者のように入り、迎えに出た兄弟たちの前で、皆の見つめるなか、外套をほどいて、とらえた獣を、得意の高ぶりなしとは言えぬ様子で下ろした」。

7

Sed cum infantium fidem atque virtutem caeteri praedicarent, abbas ille altiori consilio, ne infirma aetas insolesceret, virgis utrumque compescuit, multum objurgatos, cur ipsi quod per eos Dominus operatus fuerat, prodidissent: ejus illud non suae fidei, sed divinae fuisse virtutis: discerent potius, Deo in humilitate servire, non in signis et virtutibus gloriari: quia melior esset infirmitatis conscientia virtutum vanitate.

PL 20, 190C

「ところが他の者たちが幼い二人の信仰と力を褒めそやすなか、あの院長はより深い考えから、弱い年ごろの者が思い上がらぬよう、二人を鞭で打って懲らしめ、主が彼らを通して行ったことを、なぜ自ら言い広めたのかと厳しく叱責した。あれは彼らの信仰ではなく、神の力であったのだ。むしろ、へりくだって神に仕えることを学べ、しるしや力ある業を誇ってはならない。弱さの自覚は、力ある業の虚栄にまさるからだ、と」。

Dialogus I, Caput XI

第I対話 第XI章PL 20, 190D
1

Hoc ubi ille monachus audivit, et periclitatos infantulos serpentis occursu, et ipsos insuper multa verbera victo serpente meruisse; abbatem obsecrat, ne sibi post haec panis ullus aut cibus aliquis mitteretur.

PL 20, 190D

「その修道士はこれを聞いて、幼い子らが蛇との出会いで危うい目に遭ったこと、そのうえ蛇に打ち勝ったのに多くの鞭を受けたことを知り、これ以後は自分にパンも食物も一切送らないでくれと院長に願った」。

2

Jamque octavus dies fuerat emensus, quo se homo Christi intra periculum famis ipse concluserat: arebant membra jejunio, sed deficere mens coelo intenta non poterat: corpus inedia fatiscebat, fides firma durabat: cum interim admonitus abbas ille per spiritum, ut discipulum visitaret; pia sollicitudine cognoscere cupiens, qua vitae substantia vir fidelis aleretur, qui ministrari sibi panem ab homine noluisset, ad requirendum eum ipse proficiscitur.

PL 20, 190D

「こうして八日が過ぎた。キリストの人は自ら飢えの危険の内に身を閉ざしたのである。断食で手足は萎えたが、天に心を向けた精神は衰えることができなかった。体は食物不足で力を失ったが、信仰は固く耐えていた。そのあいだに、あの院長は霊によって弟子を訪ねるよう促され、パンを人から送られることを望まなかったその信仰ある人が、どんな命の糧で養われているかを、敬虔な心配りから知りたくて、自ら彼を訪ねに出かけた」。

3

Ille ubi eminus senem venire conspexit, occurrit, agit gratias, ducit ad cellulam. Cum ingressi pariter ambo, conspiciunt palmiciam sportam, calido pane congestam, foribus affixam de poste pendere.

PL 20, 191A

「あの者は遠くから老人が来るのを認めると、駆け寄って礼を述べ、庵へ案内した。二人がともに入ると、熱いパンを山と盛ったヤシの籠が、戸口の柱に掛けられて垂れているのが見えた」。

4

Ac primum calidi panis odor sentitur: tactu vero ac si ante paululum focis esset ereptus, ostenditur. Aegyptii tamen panis forma non cernitur.

PL 20, 191A

「まず熱いパンの匂いがした。触れてみれば、ほんの少し前にかまどから取り出されたかのようであった。だがエジプトのパンの形はしていなかった」。

5

Obstupefacti ambo munus coeleste cognoscunt: cum ille hoc abbatis adventui praestitum fateretur, abbas vero illius fidei ac virtuti id potius ascriberet; ita ambo coelestem panem cum multa exsultatione fregerunt.

PL 20, 191A

「二人とも驚嘆し、これが天からの贈り物だと知った。あの者はこれは院長の来訪のために授けられたものだと言い、院長はむしろ彼の信仰と徳のゆえだと言ったので、こうして二人は天のパンを、大いに喜び踊りながら裂いた」。

6

Quod cum senex ad monasterium post regressus fratribus retulisset, tantus omnium incenderat ardor animos, ut certatim ad eremum et sacras solitudines ire properarent, miseros se fatentes, qui diutius in congregatione multorum, ubi humana esset patienda conversatio, resedissent.

PL 20, 191A

「老人がのちに修道院に戻ってこれを兄弟たちに語ると、皆の心に大きな熱が燃え上がり、競って荒れ野と聖なる寂しい地へ赴こうと急いだ。多くの人の群れの中で、人間どうしの交わりに耐えねばならぬところに、あまりに長くとどまったのは惨めだったと認めたのである」。

Dialogus I, Caput XII

第I対話 第XII章PL 20, 191B
1

In hoc monasterio duos ego senes vidi, qui jam per quadraginta annos ibi degere, ita ut numquam inde discesserint, ferebantur.

PL 20, 191B

「この修道院で、私は二人の老人に会った。彼らは四十年にわたってそこで暮らし、一度もそこを離れなかったと言われていた」。

2

Quorum praetereunda mihi commemoratio non videtur: siquidem id de eorum virtutibus, et abbatis ipsius testimonio et omnium fratrum audierim sermone celebrari, quod unum eorum sol numquam vidisset epulantem, alterum vidisset iratum numquam.

PL 20, 191B

「二人のことを語らずに済ませるのは良くないと思う。彼らの徳について、院長自身の証言と兄弟たち皆の話から、私は次のように称えられているのを聞いたからである。一人については、太陽が食事をする姿を一度も見たことがなく、もう一人については、怒っている姿を一度も見たことがない、と」。

3

Ad haec Gallus me intuens: O si vester ille (nolo nomen edicere) nunc adesset, vellem admodum istud audiret exemplum: quem in multorum saepe personis nimium experti sumus vehementer irasci: sed tamen, quia inimicis suis, quantum audio, nuper ignovit, si istud audiret, magis magisque proposito confirmaretur exemplo, praeclaram esse virtutem iracundia non moveri.

PL 20, 191B

ここでガッルスは私を見つめて、こう言った。「ああ、諸君のあの人(名は言いたくない)が今ここにいたなら、ぜひこの例を聞かせたいものだ。あの人が多くの人に対して激しく怒るのを、我々はしばしば身をもって知った。だが、聞くところでは最近は敵を許したというから、この例を聞けば、怒りに動かされないことは立派な徳だという思いに、いっそう固められるだろう」。

4

Nec vero inficiabor justas illi causas irarum fuisse: sed ubi durior pugna, ibi gloriosior est corona: unde quemdam, si agnoscis, censeo jure laudandum, quod cum eum libertus deseruerit ingratus, misertus est potius quam insectatus abeuntem; sed neque illi irascitur, a quo videtur abductus.

PL 20, 191C

「あの人に怒りの正当な理由があったことを、私は否定しない。だが、戦いが厳しいほど冠は栄光に満ちる。だから、あなたに心当たりがあれば、ある人は、恩知らずの解放奴隷に見捨てられたとき、去る者を追い立てるよりむしろ憐れんだのだから、正当に称えられるべきだと私は考える。しかも彼を連れ去ったと思われる相手に対しても、怒らないのである」。

5

Ego autem: Nisi istud vincendae iracundiae Postumianus prodidisset exemplum, graviter irascerer discessione fugitivi: sed quia irasci non licet, tota istorum commemoratio quae nos compungit, abolenda est. Te, inquam, Postumiane, te potius audiamus.

PL 20, 191C

一方、私は言った。「もしポストゥミアヌスが怒りに打ち勝つこの例を語ってくれなかったなら、私は逃亡者の離反にひどく腹を立てただろう。だが怒ってはならないのだから、我々の胸を刺すこの者たちの話はすべて取り除かねばならない。ポストゥミアヌスよ」と私は言った。「あなたの話をこそ聞こう」。

6

Faciam, inquit, Sulpici, quod praecipis, quatenus tam studiosos audiendi esse vos video; sed mementote, quia non sine fenore istum apud vos depono sermonem: libens praesto quod poscitis, dummodo paulo post quod poposcero non negetis.

PL 20, 191C

「そうしよう、スルピキウスよ」と彼は言った。「あなたの命ずるとおりにしよう。諸君がこれほど聞くことに熱心なのを見ているのだから。だが覚えておいてくれ。私は利子なしでこの話を諸君に預けるのではない。求められたものは喜んで差し出すが、少しのちに私が求めるものを拒まない、という条件でだ」。

7

Nos vero, inquam, nihil habemus, in quo tibi mutuum vel sine fenore restituere possimus. Sed tamen quidquid putaveris, imperato, dummodo, ut coeperas, desideriis nostris satisfacias: valde enim nos tua delectat oratio.

PL 20, 191D

「我々には」と私は言った。「あなたに借りを返せるものが、利子なしでさえ、何もない。だが、何であれ思いつくことを命じてくれ。ただし、始めたとおりに我々の願いを満たしてくれればの話だ。あなたの話は実に我々を喜ばせるのだから」。

8

Nihil, inquit Postumianus, vestra studia fraudabo: et quia eremitae unius incipientis agnovistis virtutem, referam adhuc vobis pauca de plurimis.

PL 20, 191D

「諸君の熱意を欺くことは決してしない」とポストゥミアヌスは言った。「始めたばかりの一人の隠修士の徳を聞いたのだから、さらに多くの中からわずかを諸君に語ろう」。

Dialogus I, Caput XIII

第I対話 第XIII章PL 20, 191D
1

Ergo ubi prima eremi ingressus sum, duodecim fere a Nilo millibus (habebam autem unum e fratribus ducem, locorum peritum) pervenimus ad quemdum senem monachum sub radice montis habitantem. Ibi, quod in illis locis rarissimum est, puteus erat.

PL 20, 191D

「こうして荒れ野に最初に足を踏み入れたとき(私は兄弟の一人を案内人に連れていた。その土地に詳しい人であった)、ナイルから十二マイルほど行って、山のふもとに住む、ある〔底本は quemdum。quemdam と読む〕老いた修道士のもとに着いた。そこには、あの地方ではきわめて稀なことに、井戸があった」。

2

Bovem unum habebat, cujus hic erat totus labor, impulsa rotali machina aquam producere: nam fere mille aut amplius pedum profundum putei ferebatur.

PL 20, 192A

「彼は牛を一頭飼っており、その牛の仕事のすべては、輪の仕掛けを回して水を汲み上げることであった。井戸の深さは千フィートかそれ以上と言われていたからである」。

3

Hortus illic erat multis oleribus copiosus: id quidem contra naturam eremi, ubi omnia arentia, exusta solis ardoribus, nullius umquam seminis vel exiguam radicem ferunt.

PL 20, 192A

「そこには野菜が豊かに茂る菜園があった。これは荒れ野の本性に反することで、荒れ野ではすべてが乾き、日の灼熱に焼かれて、どんな種からも細い根さえ出ないからである」。

4

Verum hoc sancto illi labor cum pecore communis, et propria praestabat industria: frequens enim irrigatio aquarum tantam pinguedinem arenis dabat, ut mirum in modum virere atque fructificare horti illius olera videremus.

PL 20, 192A

「だがこれは、この聖なる人が家畜と分かち合う労苦と、自らの勤勉が成し遂げていた。水を頻繁にそそぐことで砂に大きな肥沃さが与えられ、我々は、その菜園の野菜が驚くほど青々と茂り、実るのを見たのである」。

5

Ex iis igitur una cum domino bos ille vivebat: nobis quoque ex ea copia coenam sanctus dedit.

PL 20, 192A

「この野菜で、主人とともにあの牛も生きていた。我々にも、聖なる人はこの豊かな収穫から夕食を出してくれた」。

6

Ibi vidi, quod vos Galli forte non credetis, ollam cum oleribus quae nobis in coenam praeparabantur, sine igne fervere: tanta vis solis est, ut quibuslibet coquis etiam ad Gallorum pulmenta sufficiat.

PL 20, 192B

「そこで私は、諸君ガリア人はおそらく信じないであろうものを見た。夕食に用意される野菜の入った鍋が、火なしで煮えたぎっているのである。日の力は強く、どんな料理人の代わりにもなり、ガリア人の煮物にさえ足りるほどなのだ」。

7

Post coenam autem jam inclinante vespera invitat nos ad arborem palmam, cujus interdum pomis uti solebat, quae fere duobus millibus aberat: nam hae tantum in eremo arbores, licet raro, habentur tamen.

PL 20, 192B

「夕食ののち、日が傾くころ、彼は我々を、ときおりその実を食べていたヤシの木へと誘った。それは二マイルほど離れていた。荒れ野にある木はこれだけで、稀ではあるが、あるにはあるのである」。

8

Quod utrum solers antiquitas procuraverit, an soli natura gignat, ignoro: nisi si Deus praescius habitandam quandoque a sanctis eremum, haec servis suis paraverit: ex majore enim parte, qui intra illa secreta consistunt, cum alia ibi germina nulla succedant, istarum arborum pomis aluntur.

PL 20, 192B

「これを昔の人の工夫が整えたのか、それとも土地の本性が生むのか、私は知らない。あるいは、いつか聖なる人々が荒れ野に住むであろうことを神があらかじめ知って、自分の僕たちのためにこれらを備えたのかもしれない。実際、その奥地にとどまる者の大部分は、ほかの芽が何も育たないので、これらの木の実で養われているのである」。

9

Ergo ubi ad illam ad quam nos humanitas nostri hospitis ducebat, arborem pervenimus, leonem ibi offendimus: quo viso, ego et ille dux meus intremuimus; sanctus vero ille incunctanter accessit: nos, licet trepidi, secuti sumus.

PL 20, 192B

「さて、我々の宿の主の親切が我々を導いたその木に着くと、そこで獅子に出くわした。それを見て、私と案内役は震え上がった。だがあの聖なる人は、ためらわずに近づいた。我々も、おびえつつ、あとに従った」。

10

Fera paululum (ut cerneres imperatam a Deo) modesta secessit et constitit, dum ille attigua ramis humilioribus poma decerperet: cumque plenam palmulis manum obtulisset, accurrit bestia, accepitque tam libere quam nullum animal domesticum: et cum comedisset, abscessit.

PL 20, 192C

「獣は(神に命じられたのだと見てとれるほどに)おとなしく少し退いてとどまり、彼が低い枝から近くの実をもぎ取るあいだ待った。彼がヤシの実でいっぱいの手を差し出すと、獣は駆け寄って受け取った。どんな家畜もこれほど気安くは受け取らないほどに。そして食べ終えると去った」。

11

Nos haec intuentes et adhuc trementes, facile potuimus expendere, quanta in illo fidei virtus et quanta in nobis esset infirmitas.

PL 20, 192C

「我々はこれを見つめ、まだ震えながらも、彼の信仰の力がどれほど大きく、我々の弱さがどれほど大きいかを、たやすく見積もることができた」。

Dialogus I, Caput XIV

第I対話 第XIV章PL 20, 192C
1

Alium aeque singularem virum vidimus, parvo tugurio, in quo non nisi unus recipi posset, habitantem.

PL 20, 192C

「また別の、同じく類のない人に会った。一人しか入れない小さな小屋に住んでいた」。

2

De hoc illud ferebatur, quod lupa ei solita erat astare coenanti, nec facile umquam bestia falleretur, quin illi ad legitimam horam refectionis occurreret, et tamdiu pro foribus exspectaret, donec ille panem qui coenulae superfuisset, offerret: illam manum ejus lambere solitam: atque ita quasi impleto officio et praestita consolatione discedere.

PL 20, 192D

「この人については、次のように伝えられていた。雌狼が、彼が夕食をとるときそばに立つのが常で、獣は決まった食事の時刻に彼の所へ来ることをほとんど間違えず、夕食の残りのパンを彼が差し出すまで戸口の前で待った。狼は彼の手をなめ、そして務めを果たし慰めを与えたかのように去るのが常であった、と」。

3

Sed forte accidit, ut sanctus ille, dum fratrem qui ad eum venerat deducit abeuntem, diutius abesset, et non nisi sub nocte remearet. Interim bestia ad consuetudinarium illud coenae tempus occurrit.

PL 20, 192D

「ところがあるとき、あの聖なる人が、訪ねてきた兄弟を見送りながら連れて行くうち、いつもより遅くまで留守にし、夜近くにならないと戻らないことが起きた。そのあいだに獣は例の夕食の時刻に来た」。

4

Vacuam cellulam, cum familiarem patronum abesse sentiret, ingressa, curiosius explorans, ubinam esset habitator. Casu contigua cum panibus quinque palmicia sportella pendebat: ex his unum praesumit et devorat, deinde perpetrato scelere discedit.

PL 20, 192D

「親しい守り手が留守だと気づいて、空の庵に入り、住人がどこにいるかを、念入りに探った。たまたま近くに、パン五つの入ったヤシの小籠が掛かっていた。そのうちの一つを取って食らいつくし、悪事を終えると去った」。

5

Regressus eremita videt sportulam dissolutam, non constante panum numero; damnum rei familiaris intelligit, ac prope limen panis absumpti fragmenta cognoscit; sed non erat incerta suspicio, quae furtum persona fecisset.

PL 20, 193A

「戻った隠修士は小籠がほどけているのを見て、パンの数が合わないと気づいた。家のものの損害を悟り、戸口の近くに食べ尽くされたパンのかけらを見つけた。だが誰が盗みを働いたのかは、疑いようがなかった」。

6

Ergo cum sequentibus diebus secundum consuetudinem bestia non venisset (nimirum audacis facti conscia, ad eum venire dissimulans, cui fecisset injuriam), aegre patiebatur eremita, se alumnae solatio destitutum.

PL 20, 193A

「そこで、続く日々に獣がいつもどおり来なかったので(大胆な所業を自覚し、自分が害を与えた相手のもとへ来るのを避けたのであろう)、隠修士は、養い子の慰めを失ったことをつらく思った」。

7

Postremo illius oratione revocata, septimum post diem adfuit, ut solebat ante, coenanti. Sed (ut facile cerneres verecundiam poenitentis) non ausa propius accedere, dejectis in terram profundo pudore luminibus (quod palam licebat intelligi) quamdam veniam precabatur.

PL 20, 193A

「ついに彼の祈りに呼び戻され、七日ののち、以前のように夕食をとる彼のもとに現れた。しかし(悔いる者の恥じらいがよく見てとれたことだが)あえて近づかず、深い恥ずかしさに目を地に伏せて、(はっきりそうと分かったのだが)何かの赦しを乞うていた」。

8

Quam illius confusionem eremita miseratus, jubet eam propius accedere, ac manu blanda caput triste permulcet: dein pane duplicato ream suam reficit. Ita indulgentiam consecuta, officii consuetudinem deposito moerore reparavit.

PL 20, 193B

「その狼狽を憐れんで、隠修士は近寄れと命じ、優しい手で悲しげな頭をなで、パンを二倍にして、罪を犯した獣を元気づけた。こうして赦しを得た獣は、悲しみを捨てて務めの習慣を取り戻した」。

9

Intuemini, quaeso, Christi etiam in hac parte virtutem, cui sapit omne quod brutum est, cui mite est omne quod saevit.

PL 20, 193B

「キリストの力をここにも見よ、頼む。キリストにとっては、理性なきものはすべて分別を持ち、荒れ狂うものはすべて穏やかである」。

10

Lupa praestat officium, lupa furti crimen agnoscit, lupa conscio pudore confunditur: vocata adest, caput praebet, et habet sensum indultae sibi veniae, sicut pudorem gessit errati. Tua haec virtus, Christe; tua sunt haec.

PL 20, 193B

「雌狼が務めを果たし、雌狼が盗みの罪過を認め、雌狼が自覚した恥じらいにうろたえる。呼ばれれば来て、頭を差し出し、赦されたという感覚を持つ。ちょうど誤りへの恥を示したのと同じように。これは汝の力である、キリストよ。これらは汝の——」

11

Christe, miracula: etenim quae in tuo nomine operantur servi tui, tua sunt: et in hoc ingemiscimus, quod majestatem tuam ferae sentiunt, homines non verentur.

PL 20, 193B

「奇跡なのだ、キリストよ。実際、汝の名において汝の僕たちが行うことは、汝のものである。そして我々はこのことで嘆息する。獣は汝の威光を感じ取るのに、人間は畏れないからである」。

Dialogus I, Caput XV

第I対話 第XV章PL 20, 193C
1

Ne cui autem hoc incredibile forte videatur, majora memorabo. Fides Christi adest, me nihil fingere, neque incertis auctoribus vulgata narrare: sed quae mihi per fideles viros comperta sunt, explicabo.

PL 20, 193C

「これを誰かが信じがたいと思うといけないから、もっと大きなことを語ろう。キリストの信実が証人としてここにある〔fides Christi adest。誓いの言い回し〕。私は何も偽らず、確かでない出所から広まった話を述べるのでもない。信頼できる人々を通じて私が知ったことを説明するのだ」。

2

Habitant plerique in eremo sine ullis tabernaculis, quos Anachoretas vocant: vivunt herbarum radicibus: nullo umquam certo loco consistunt, ne ab hominibus frequententur; quas nox coegerit, sedes habent.

PL 20, 193C

「荒れ野には、天幕さえ持たずに住む者が多く、彼らは隠遁者〔anachoreta〕と呼ばれる。草の根で生き、どこにも決まった場所にとどまらず、人に訪ねられないようにしている。夜が落ち着かせた所が、そのまま住処となる」。

3

Ad quemdam igitur hoc ritu atque hac lege viventem duo ex Nitria monachi, licet longe diversa regione, tamen quia olim ipsis in monasterii conversatione charus et familiaris fuisset, auditis ejus virtutibus tetenderunt: quem diu multumque quaesitum, tandem mense septimo repererunt in extremo illo deserto quod est Blembis contiguum, demorantem: quas ille solitudines jam per annos duodecim dicebatur habitare.

PL 20, 193C

「さて、この習いと掟で生きるある人のもとに、ニトリアの修道士二人が向かった。土地は遠く隔たっていたが、かつて修道院での交わりのなかで、その人が二人にとって愛しい親友であったので、その徳を聞いて出かけたのである。長く、多くを尽くして探し、ついに七か月目に、ブレンビ人〔エジプト南方の民〕に接する荒れ野の果てで暮らしている彼を見つけた。この荒れ地には、彼がすでに十二年住んでいると言われていた」。

4

Qui licet omnium hominum vitaret occursus, tamen agnitos non refugit, seque charissimis per triduum non negavit. Quarto die aliquantulum progressus, cum prosequeretur abeuntes, leaenam mirae magnitudinis ad se venire conspiciunt.

PL 20, 193D

「彼はあらゆる人との出会いを避けていたが、知った相手を避けはせず、いとしい二人に三日間、自分を閉ざさなかった。四日目、少し進んで、帰る二人を見送っていると、驚くほど大きな雌獅子がこちらへ来るのを認めた」。

5

Bestia, licet tribus repertis, non incerta quem peteret, anachoretae pedibus advolvitur, et cum fletu quodam et lamentatione procumbens indicabat gementis pariter et rogantis affectum. Movit omnes, et praecipue illum qui se intellexerat expetitum.

PL 20, 193D

「獣は、三人を見つけながらも、誰を求めるか迷うことなく、隠遁者の足もとに身を投げ、泣くようなうめきとともに伏して、嘆き願う思いを示した。皆を動かし、とりわけ自分が求められていると悟った者を動かした」。

6

Praecedentem sequuntur: nam praeiens, et subinde restitans subindeque respectans, facile poterat intelligi, id eam velle, ut quo illa ducebat, anachoreta sequeretur.

PL 20, 193D

「先を行く獣に彼らはついて行った。先に立ち、ときどき立ち止まり、ときどき振り返るので、獣が、自分の導く所へ隠遁者がついて来ることを望んでいるのだと、たやすく分かったからである」。

7

Quid multis? ad speluncam bestiae pervenitur, ubi illa adultos jam quinque catulos male feta nutriebat: qui ut clausis luminibus ex alvo matris exierant, caecitate perpetua tenebantur; quos singulos de rupe prolatos ante anachoretae pedes mater exposuit.

PL 20, 194A

「手短に言えば、獣の洞窟に着いた。そこでは雌獅子が、不幸な産みのすえに、すでに大きくなった五頭の子を養っていた。子らは目を閉じたまま母の胎から出て以来、永遠の盲目に捕らわれていた。母は一頭ずつ岩の中から運び出し、隠遁者の足もとに差し出した」。

8

Tum demum Sanctus animadvertit quid bestia postularet, invocatoque Dei nomine, contrectavit manu lumina clausa catulorum: ac statim caecitate depulsa, apertis oculis bestiarum diu negata lux patuit.

PL 20, 194A

「そこで初めて聖なる者は獣の求めを悟り、神の名を呼んで、子らの閉じた目に手で触れた。たちまち盲目は去り、目が開いて、長く獣たちに拒まれていた光が現れた」。

9

Ita fratres illi, anachoreta quem desiderabant visitato, cum admodum fructuosa laboris sui mercede redierunt: qui in testimonium tantae virtutis admissi, fidem Sancti et gloriam Christi, quae per ipsos esset testificanda, vidissent.

PL 20, 194A

「こうして兄弟たちは、慕っていた隠遁者を訪ねたのち、苦労のきわめて実り多い報いを得て戻った。彼らは、これほどの力の証しとして立ち会い、聖なる者の信仰とキリストの栄光を見たのであり、それを自ら証しすることになったのである」。

10

Mira dicturus sum: leaenam post dies quinque ad auctorem tanti beneficii revertisse, eidemque inusitatae ferae pellem pro munere detulisse: qua plerumque sanctus ille quasi amiculo circumtectus, non dedignatus est munus per bestiam sumere, cujus alium potius interpretabatur auctorem.

PL 20, 194A

「驚くべきことを語ろう。五日ののち、雌獅子はこれほどの恩恵の与え主のもとに戻り、同じその人に、見慣れぬ獣の皮を贈り物として届けた。聖なる者はしばしばそれを外套のようにまとい、獣から贈り物を受けることを恥じなかった。その恩恵の与え主は、むしろ別の者〔神〕であると解していたからである」。

Dialogus I, Caput XVI

第I対話 第XVI章PL 20, 194B
1

Erat etiam alterius anachoretae in illis regionibus nomen illustre, qui in ea parte deserti, quae est Syenes, habitabat.

PL 20, 194B

「あの地方には、もう一人、名の知れた隠遁者がいた。荒れ野のうちシュエネ〔エジプト南端の町〕にあたる辺りに住んでいた」。

2

Hic cum primum se ad eremum contulisset, herbis herbarumque radicibus, quas praedulces interdum et saporis eximii fert arena, victurus, ignarus germinis eligendi, noxia plerumque carpebat.

PL 20, 194B

「この人は、初めて荒れ野に赴いたとき、草や草の根を食べて生きようとした。砂地はときにたいへん甘く、すぐれた味のものを生むが、彼は芽の選び方を知らず、しばしば毒のあるものを摘んだ」。

3

Nec erat facile vim radicum sapore discernere; quia omnia aeque dulcia; sed pleraque occultiore natura virus lethale cohibebant.

PL 20, 194B

「根の力を味で見分けるのは容易でなかった。どれも同じように甘かったからである。ところが多くは、より隠れた本性のうちに致死の毒を抱えていた」。

4

Cum ergo edentem vis interna torqueret, et immensis doloribus vitalia universa quaterentur, ac frequens vomitus cruciatibus non ferendis ipsam animae sedem stomacho jam fatiscente dissolveret; omnia penitus quae essent edenda formidans, septimum in jejuniis diem spiritu deficiente ducebat.

PL 20, 194B

「そのため、食べたあとで内なる力が彼を苛み、はかり知れぬ苦痛で内臓がことごとく揺さぶられ、頻繁な嘔吐が耐えがたい責め苦となって、すでに弱った胃から魂の座そのものを解き崩したとき、食べるべきものすべてを根こそぎ恐れ、断食のまま七日目を、息も絶え絶えに過ごしていた」。

5

Tum ad eum fera, cui Ibicis est nomen, accessit; huic propius astanti fasciculum herbarum quem collectum pridie attingere non audebat, objecit: sed fera quae virulenta erant ore discutiens, quae innoxia noverat eligebat.

PL 20, 194C

「そのとき、イビキスという名の獣〔アイベックス(野生の山羊)〕が彼のもとに来た。傍らに立つ獣の前に、彼は前日に集めながら手をつける勇気のなかった草の束を投げ出した。獣は毒のあるものを口で振り払い、無害なものを知っていて選び取った」。

6

Ita vir sanctus ejus exemplo quid edere, quid respuere deberet edoctus, et periculum famis evasit, et herbarum venena vitavit. Sed longum est de omnibus qui eremum incolunt, comperta nobis vel audita memorare.

PL 20, 194C

「こうして聖なる人は、獣の例から、何を食べ何を退けるべきかを教えられ、飢えの危機を逃れ、草の毒も避けた。だが荒れ野に住む人々について、我々が知り聞いたことを全部語るのは長くなる」。

7

Annum integrum et septem fere menses intra solitudines constitutus exegi, magis virtutis admirator alienae, quam quod ipse tam arduum atque difficile potuerim tentare propositum; saepius tamen cum sene illo qui puteum et bovem habebat, habitavi.

PL 20, 194C

「私は丸一年と七か月ほど、寂しい地の内で過ごした。それは他人の徳を称えるためであって、自分があれほど険しく困難な志を試みうるからではなかった。それでも、井戸と牛を持つあの老人のもとには、より多く住んだ」。

Dialogus I, Caput XVII

第I対話 第XVII章PL 20, 194D
1

Duo beati Antonii monasteria adii, quae hodieque ab ejus discipulis incoluntur. Ad eum etiam locum in quo beatissimus Paulus primus eremita est diversatus, accessi.

PL 20, 194D

「福なるアントニオスの修道院を二つ訪ねた。今日もその弟子たちが住んでいる。また、最初の隠修士、いとも福なるパウロスが身を寄せた場所にも行った」。

2

Rubrum mare vidi: jugum Sina montis ascendi, cujus summum cacumen coelo pene contiguum nequaquam adiri potest.

PL 20, 194D

「紅海を見た。シナイ山の尾根に登った。その最高の頂は天にほとんど接するほどで、とうてい行き着けない」。

3

Inter hujus recessus anachoreta esse aliquis ferebatur, quem diu multumque quaesitum videre non potui, qui fere jam ante quinquaginta annos a conversatione humana remotus, nullo vestis usu, setis corporis sui tectus, nuditatem suam divino munere nesciebat.

PL 20, 194D

「この山の奥まった所に、一人の隠遁者がいるといわれていた。長く、多くを尽くして探したが、会えなかった。人の暮らしからすでに五十年ほど離れ、衣を一切用いず、自分の体の毛で覆われ、神の賜物により自分の裸を知らずにいるという」。

4

Hic quoties eum religiosi viri adire voluerunt, cursu avia petens, congressus vitabat humanos.

PL 20, 195A

「信仰深い人々が彼を訪ねようとするたびに、道なき所へ走り去り、人との出会いを避けた」。

5

Uni tantummodo ferebatur se ante quinquennium praebuisse, qui credo potenti fide id obtinere promeruit: cui inter multa collo juia percunctanti, cur homines tantopere vitaret, respondisse perhibetur, eum qui ab hominibus frequentaretur, non posse ab angelis frequentari: unde non immerito recepta opinione multorum fama vulgaverat, Sanctum illum ab angelis visitari.

PL 20, 195A

「五年前に、ただ一人にだけ姿を現したと言われていた。その人は、力強い信仰によってそれにふさわしいとされたのだと私は思う。その人が多くの談話〔刷りは q の活字が欠けて collo juia のように見える。colloquia と読む〕のなかで、なぜそれほど人を避けるのかと尋ねると、人々に訪ねられる者は天使に訪ねられることができないからだ、と答えたと伝えられる。それゆえ、あの聖なる者は天使に訪れられているという多くの人の見解を、噂は、もっともなこととして広めていた」。

6

Ego autem a Sina monte digressus ad Nilum flumen regressus sum, cujus ripas frequentibus monasteriis consertas utraque ex parte lustravi; plerumque vidi, ut dudum dixeram, uno in loco habitare centenos: sed et bina et terna millia in iisdem viculis degere constabat.

PL 20, 195A

「私はシナイ山を発ってナイル川に戻り、その両岸に多くの修道院がひしめくのを巡った。先に述べたとおり、たいていは一つの所に百人が住んでいた。だが、同じ小さな村々に二千、三千の人が暮らしていることも確かであった」。

7

Nec sane ibi minorem putetis diversantium in multitudine monachorum esse virtutem, quam eorum esse cognoscitis qui se ab humanis coetibus removerunt.

PL 20, 195B

「諸君、そこで共に暮らす修道士たちの群れの徳が、人の集いから離れた者たちの徳に劣ると考えてはならない」。

8

Praecipua, ut jam dixeram, ibi virtus et prima est obedientia; neque aliter adveniens a monasterii abbate suscipitur, quam qui tentatus prius fuerit et probatus, nullum umquam recusaturus, quamlibet arduum ac difficile indignumque toleratu, abbatis imperium.

PL 20, 195B

「そこでは、すでに述べたとおり、徳の筆頭、第一のものは従順である。来た者は、あらかじめ試されて証明されたのでなければ、修道院長に受け入れられない。院長の命令がどれほど険しく、困難で、耐えがたいものであっても、決して拒まない者でなければならない」。

Dialogus I, Caput XVIII

第I対話 第XVIII章PL 20, 195B
1

Duo vobis referam incredibilis obedientiae admodum magna miracula, licet suppetant plura recolenti: sed ad excitandam virtutum aemulationem, cui pauca non sufficiunt, multa non proderunt.

PL 20, 195B

「従順についての信じがたい、きわめて大きな奇跡を二つ、諸君に語ろう。思い出せばもっとあるが、徳への熱心を呼び起こすには、少数で足りない者に多数は役に立たない」。

2

Ergo cum quidam saeculi actibus abdicatis, monasterium magnae dispositionis ingressus suscipi se rogaret; abbas ei coepit multa proponere, graves esse istius disciplinae labores, sua vero dura imperia, quae nullius facile valeret implere patientia: aliud potius monasterium, ubi facilioribus legibus viveretur, expeteret: non tentaret aggredi quod implere non posset.

PL 20, 195B

「そこである人が、世俗の営みを捨て、立派に整えられた修道院に入って、受け入れを願った。院長は多くのことを説き始めた。この規律の労苦は重く、自分の命令は厳しく、誰の忍耐でも容易には満たせない。もっと緩やかな掟で生きる別の修道院を求めよ、満たせないものに手を出すな、と」。

3

Ille vero nihil his terroribus permoveri, sed magis ita omnem obedientiam polliceri, ut, si eum abbas in ignem ire praeciperet, non recusaret intrare: quam illius professionem ubi magister accepit, non cunctatus probare profitentem.

PL 20, 195C

「ところが彼は、こうした脅しにまったく動じず、むしろ、院長が火に入れと命じても拒まず入るほどの従順を、すべて約束した。師はその誓言を受け取ると、ためらわず誓った者を試した」。

4

Casu clibanus propter ardebat, qui multo igne succensus coquendis panibus parabatur. Exundabat abruptis flamma fornacibus, et intra camini illius concava totis habenis regnabat incendium.

PL 20, 195C

「たまたま、すぐそばで、パンを焼くために多くの火をおこしたかまどが燃えていた。炎は壊れた炉口からあふれ、その炉の窪みの内側で、火は手綱を放たれて荒れ狂っていた」。

5

Hunc igitur advenam illum jubet magister intrare: nec distulit parere praecepto: medias flammas nihil cunctatus ingreditur; quae mox tam audaci fide victae, velut illis quondam Hebraeis pueris, cessere venienti.

PL 20, 195C

「師はこの新参者にそれに入れと命じた。彼は命令に従うのを遅らせず、少しもためらわずに炎の真ん中に入っていった。炎はたちまち、この大胆な信に負け、あの昔のヘブライの少年たち〔ダニエル3〕のときのように、来る者に道を譲った」。

6

Superata natura est, fugit incendium: et qui putabatur arsurus, velut frigido rore perfusum se ipse miratus est.

PL 20, 195D

「本性は超えられ、火は逃げた。焼かれると思われた者は、冷たい露を浴びたかのような自分自身に驚いた」。

7

Sed quid mirum, si tuum, Christe, tironem ignis ille non attigit, ut nec abbatem pigeret dura mandasse, nec discipulum poeniteret imperio paruisse? qui eo quo advenerat die, dum tentaretur infirmus, perfectus inventus est, merito felix, merito gloriosus: probatus obedientia, glorificatus est passione.

PL 20, 195D

「だが、汝の新兵を、キリストよ、あの火が触れなかったとして何の不思議があろうか。こうして院長は厳しい命令を下したことを悔やまず、弟子も命令に従ったことを悔いずに済んだ。到着したその日、弱い者として試されながら、完全な者と認められ、まさしく幸いな者、まさしく栄光ある者となった。従順によって認められ、苦しみによって栄光を受けたのである」。

Dialogus I, Caput XIX

第I対話 第XIX章PL 20, 195D
1

In eodem autem monasterio factum id quod dicturus sum, recenti memoria ferebatur. Quidam itidem ad eumdem abbatem recipiendus advenerat: cum prima ei lex obedientiae poneretur, ac perpetem polliceretur ad omnia vel extrema patientiam; casu abbas storacinam virgam jampridem aridam manu gerebat: hanc solo figit, atque illi advenae id operis imponit, ut tamdiu virgulae aquam irriguam ministraret, donec, quod contra omnem naturam erat, lignum aridum in solo arente viresceret.

PL 20, 195D

「同じ修道院で、これから語ることが起きた。記憶に新しいこととして伝えられていた。やはり同じ院長のもとに、受け入れられようとして来た者がいた。その人にまず従順の掟が課され、彼は、あらゆること、極端なことにも絶え間ない忍耐を約束した。たまたま院長は、とうに乾ききったストラクス〔storax。香木をとる木〕の枝を手にしていた。それを地面に挿し、この来訪者に次の務めを課した。自然に全く反することだが、乾いた木が乾いた土地で青々となるまで、その小枝に水をやれ、と」。

2

Subjectus advena durae legis imperio, aquam propriis humeris quotidie convehebat, quae a Nilo flumine per duo fere millia petebatur; jamque emenso anni spatio, labor non cessabat operantis, et de fructu operis spes esse non poterat: tamen obedientiae virtus in labore durabat.

PL 20, 196A

「来訪者は厳しい掟の命令に服し、毎日、水を自分の肩で運んだ。それは約二マイル先のナイル川から汲まれた。一年が過ぎても、働く者の労苦は止まず、労苦の実りの希望は持てなかったが、従順の徳は労苦のなかで耐えていた」。

3

Sequens quoque annus laborem jam affecti fratris eludit. Tertio demum succedentium temporum labente curriculo, cum neque noctu neque interdiu aquarius ille cessaret operator, virga floruit.

PL 20, 196A

「翌年もまた、すでに疲れた兄弟の労苦を嘲った。続く時が流れ、ついに三年目、水を運ぶその働き手が昼も夜も休まずにいるうちに、枝が花を咲かせた」。

4

Ego ipse ex illa virgula arbusculam vidi, quae hodieque in atrio monasterii ramis virentibus quasi in testimonium manens, quantum obedientia meruit, et quantum fides possit, ostendit.

PL 20, 196B

「私自身、その枝から育った小さな木を見た。それは今日も修道院の中庭に、緑の枝をつけて証しのように立ち、従順がどれほどの功を得、信仰がどれほどのことをなしうるかを示している」。

5

Sed me dies ante deficiet, quam diversa miracula quae mihi de virtutibus Sanctorum sunt comperta, consummem.

PL 20, 196B

「だが、聖なる人々の徳について私が知った様々な奇跡を語り尽くすには、日が先に尽きるだろう」。

Dialogus I, Caput XX

第I対話 第XX章PL 20, 196B
1

Duo vobis adhuc praeclara memorabo: quorum unum egregium erit adversus inflationem miserae vanitatis exemplum, alterum adversus falsam justitiam non mediocre documentum.

PL 20, 196B

「諸君に、さらに二つの顕著な例を語ろう。一つは惨めな虚栄の膨張に対する際立った例、もう一つは偽りの正義に対する小さからぬ教訓となるものである」。

2

Quidam ergo Sanctus, fugandorum de corporibus obsessis daemonum incredibili praeditus potestate, inaudita per singulos dies signa faciebat.

PL 20, 196B

「ある聖なる者が、憑かれた体から悪霊を追い払う信じがたい権能を授かっており、日々、聞いたこともないしるしを行っていた」。

3

Non solum enim praesens, neque verbo tantum, sed absens quoque interdum, cilicii sui fimbriis aut epistolis missis, corpora obsessa curabat. Hic ergo mirum in modum frequentabatur a populis ex toto ad eum orbe venientibus.

PL 20, 196B

「その場にいるときや言葉によってだけでなく、ときには不在でも、粗布の衣の縁や送った手紙で、憑かれた体を癒した。それゆえ彼のもとには、全世界から来る民衆が驚くほど群れ集った」。

4

Taceo de minoribus: praefecti comitesque, ac diversarum judices potestatum pro foribus illius saepe jacuerunt: Episcopi quoque sanctissimi, sacerdotali auctoritate deposita, contingi se ab eo atque benedici humiliter postulantes, sanctificatos se ac divino munere illustratos, quoties manum illius vestemque contigerant, non immerito crediderunt.

PL 20, 196C

「身分の低い者は言うまい。長官や伯、さまざまな権力の裁き手たちがしばしば彼の戸口の前に身を伏せた。いと聖なる司教たちも、司教の権威を脱ぎ置いて、彼に触れてもらい祝福してもらうことを謙って乞い、彼の手や衣に触れるたびに聖化され、神の賜物で照らされたと、当然のように信じた」。

5

Hic ferebatur omni potu in perpetuum penitus abstinere, ac pro cibo (tibi, Sulpici, in aurem loquar, ne Gallus hoc audiat) septem tantum caricis sustentari. Interea sancto viro, ut ex virtute honor, ita ex honore vanitas coepit obrepere.

PL 20, 196C

「この人は、一切の飲み物を永久に断っていると言われ、食物としては(スルピキウスよ、あなたの耳にだけ言うが、ガッルスに聞かれないように)干しイチジクをたった七つだけで養われているということであった。そうするうち、聖なる人に、徳から栄誉が生じるように、栄誉から虚栄が忍び寄りはじめた」。

6

Quod malum ille ubi primum potuit in se sentire grassari, diu multumque discutere conatus est: sed repelli poenitus vel tacita conscientia vanitatis, perseverante virtute, non potuit.

PL 20, 196D

「この悪が自分の中で這い進むのを最初に感じ取れたとき、彼は長く熱心に追い払おうとした。だが、力ある業が続くかぎり、それは、虚栄のひそかな自覚としてさえ、完全に〔底本は poenitus。penitus と読む〕退けることができなかった」。

7

Ubique nomen ejus daemones fatebantur: excludere a se confluentium populos non valebat. Virus interim latens serpebat in pectore; et cujus nutu ex aliorum corporibus daemones fugabantur, se ipsum occultis cogitationibus vanitatis purgare non poterat.

PL 20, 196D

「至る所で悪霊たちが彼の名を告白していた。押し寄せる民衆を自分から締め出すことはできなかった。そのあいだに隠れた毒が胸に這い広がった。彼の頷き一つで他人の体から悪霊が追い払われたのに、自分自身を、虚栄の隠れた思いから清めることはできなかった」。

8

Totis igitur precibus conversus ad Dominum fertur orasse, ut permissa in se mensibus quinque diabolo potestate, similis his fieret quos ipse curaverat.

PL 20, 196D

「そこで全力の祈りをもって主に向き直り、悪魔に自分に対する権能が五か月のあいだ許されて、自分が癒した者たちと同じようになるようにと祈ったと伝えられる」。

9

Quid multis morer? ille praepotens, ille signis atque virtutibus toto Oriente vulgatus, ille ad cujus limina populi ante confluxerunt, ad cujus fores summae istius saeculi se prostraverant potestates, correptus a daemone est, tentus in vinculis.

PL 20, 196D

「手短に言おう。あの力ある者、あの東方じゅうにしるしと力ある業で名の知れた者、その戸口にかつて民衆が群れ集い、その前にこの世の最高の権力者たちがひれ伏したその人が、悪霊につかまり、鎖につながれた」。

10

Omnia illa quae energumeni solent ferre, perpessus, quinto demum mense purgatus est non tantum daemone, sed, quod illi erat utilius atque optatius, vanitate.

PL 20, 197A

「悪霊に憑かれた者たちが耐えるものすべてを耐え、五か月目にようやく、悪霊からだけでなく、彼にとってより有益で望ましいこと、すなわち虚栄からも清められた」。

Dialogus I, Caput XXI

第I対話 第XXI章PL 20, 197A
1

Sed mihi ista replicanti nostra infelicitas, nostra occurrit infirmitas. Quis enim nostrum est, quem si unus homunculus humilis salutaverit; aut fatuis atque adulantibus verbis femina una laudaverit, non continuo elatus sit superbia, non statim inflatus sit vanitate? ut etiamsi non habeat conscientiam sanctitatis, tamen, quia vel stultorum adulatione aut fortassis errore sanctus esse dicatur, sanctissimum se putabit.

PL 20, 197A

「だがこれを思い返すと、我々の不幸、我々の弱さが思い当たる。実際、我々のうち誰が、卑しい小男一人に挨拶されたり、愚かな追従の言葉で一人の女に称賛されたりして、ただちに高慢に高ぶらず、たちまち虚栄に膨らまずにいるだろうか。聖性の自覚がなくとも、愚か者たちの追従か、おそらくは誤りによってであれ聖なる者と呼ばれるだけで、自分をいとも聖なる者と思い込むのである」。

2

Jam vero si ei munera crebra mittantur, Dei se munificentia asseret honorari, cui dormienti atque resoluto necessaria conferantur: quod si vel de modico ei aliqua virtutis signa succederent, angelum se putaret.

PL 20, 197A

「ましてや頻繁に贈り物が届けられるなら、眠り込んで緩みきっている自分に必要な物が与えられるのは、神の寛大さが自分を尊んでいるからだと言い張るだろう。もし少しでも何らかの力あるしるしが続けば、自分を天使と思うだろう」。

3

Caeterum cum neque opere neque virtute conspicuus sit, si quis clericus fuerit effectus, dilatat continuo fimbrias suas, gaudet salutationibus, inflatur occursionibus, ipse etiam ubique discurrit: et qui ante pedibus aut asello ire consueverat, spumante equo superbus invehitur: parva prius ac vili cellula contentus habitare, erigit celsa laquearia, construit multa conclavia, sculpit ostia, pingit armaria, vestem respuit grossiorem, indumentum molle desiderat, atque haec charis viduis ac familiaribus mandat tributa virginibus; illa ut byrrhum rigentem, haec ut fluentem texat lacernam.

PL 20, 197B

「それどころか、行いにも徳にも秀でていないのに、誰かが聖職者になると、ただちに自分の衣の房を広げ〔マタイ23:5を踏まえる〕、挨拶に喜び、出迎えに高ぶり、自分でもあちこち駆け回る。以前は徒歩か小さな驢馬で行くのが常だったのに、泡を吹く馬に乗って傲然と進む。以前は小さな粗末な庵で満足して住んでいたのに、高い天井をそびえさせ、多くの部屋を建て、戸に彫刻をし、戸棚に彩色をし、粗い衣を拒んで柔らかな衣を望み、これらの品を、愛しいやもめたちや親しいおとめたちに納め物として命じる。ある者には硬いブッルス〔厚手の外套〕を、ある者には流れるような肩掛けを織れというのである」。

4

Verum haec describenda mordacius beato viro Hieronymo relinquamus: ad propositum revertamur.

PL 20, 197B

「だがこうしたことをさらに辛辣に描くのは、福なる人ヒエロニュムスに任せよう。本題に戻ろう」。

5

Tu vero, inquit Gallus meus, nescio quid Hieronymo reliqueris disputandum: ita breviter universa nostrorum instituta complexus es, ut pauca haec tua verba, si aequanimiter acceperint et patienter expenderint, multum eis arbitrer profutura, ut non indigeant libris posthaec Hieronymi coerceri.

PL 20, 197C

「あなたは」と私のガッルスは言った。「ヒエロニュムスに論じさせる余地を、何か残したのだろうか。我々の仲間の習いのすべてを簡潔に包み込んだのだから、この数言を、もし彼らが穏やかに受け、辛抱して吟味するなら、彼らにとって大いに益になるだろうと私は思う。もはやヒエロニュムスの書物に抑えられる必要がなくなるほどに」。

6

Sed tu illa potius evolve quae coeperas, et illud quod adversus falsam justitiam dicturum te esse promiseras, prode documentum: nam, ut vere tibi fatear, nullo perniciosius malo intra Gallias laboramus. Ita faciam, Postumianus inquit, nec te diutius tenebo suspensum.

PL 20, 197C

「だが、むしろあなたが始めたことを繰り広げ、偽りの正義に対して語ると約束した教訓を示してくれ。実のところ、ガリアでこれほど有害な悪に悩まされているものはないのだ」。「そうしよう」とポストゥミアヌスは言った。「あなたをこれ以上宙ぶらりんにはしない」。

Dialogus I, Caput XXII

第I対話 第XXII章PL 20, 197C
1

Adolescens quidam ex Asia praedives opibus, genere clarus, habens uxorem et filium parvulum, cum in Aegypto tribunus esset, et frequentibus adversum Blembos expeditionibus quaedam eremi contigisset, Sanctorum etiam tabernacula complura vidisset, a beato viro Joanne verbum salutis accepit.

PL 20, 197C

「アジア〔ローマの属州〕のある青年が、財に富み家柄も高く、妻と幼い息子を持っていたが、エジプトで護民官を務め、ブレンビ人に対する頻繁な遠征のなかで荒れ野の一部にたどり着き、聖なる人々の多くの天幕を見たとき、福なる人ヨハネから救いの言葉を受けた」。

2

Nec moratus inutilem militiam cum vano illo honore contemnere, eremum constanter ingressus, brevi tempore in omni genere virtutum perfectus emicuit.

PL 20, 197D

「彼は無益な兵役をその空しい栄誉とともにためらわず捨てて、断固として荒れ野に入り、短い間にあらゆる種類の徳において完成した者として輝いた」。

3

Potens jejuniis, humilitate conspicuus, fide firmus, facile se antiquis monachis studio virtutis aequaverat; cum interim subiit eum cogitatio, injecta per diabolum, quod rectius esset ut rediret ad patriam, filiumque unicum ac domum totam cum uxore salvaret: quod utique esset acceptius Deo, quam si solum se saeculo eripere contentus, salutem suorum non sine impietate negligeret.

PL 20, 197D

「断食に強く、へりくだりに際立ち、信仰に堅固で、徳への熱意において古参の修道士たちにたやすく並んでいた。そのあいだ、悪魔に吹き込まれた考えが彼に浮かんだ。故郷に帰り、一人息子と家全体を妻とともに救う方が正しいのではないか。それは、自分一人だけを世から救い出すことで満足し、身内の救いを不敬虔にも顧みないよりも、確かに神に受け入れられるはずだ、と」。

4

Istiusmodi ergo falsae justitiae colore superatus, post quadriennium fere cellulam suam atque propositum eremita deseruit. Sed ubi ad proximum monasterium, quod a multis fratribus habitabatur, accessit, causam discessionis atque consilium quaerentibus confitetur.

PL 20, 198A

「こうして、そのような偽りの正義の色合いに負け、四年ほどのちに、その隠修士は自分の庵と志を捨てた。しかし、多くの兄弟が住む近くの修道院に着くと、去る理由と考えを尋ねる者たちに打ち明けた」。

5

Renitentibus cunctis, et praecipue loci illius abbate renitente, male animo fixa sententia non potuit avelli: igitur infelici se obstinatione proripiens, cum dolore omnium digressus est a fratribus.

PL 20, 198A

「皆が反対し、とりわけその地の院長が反対したが、誤って心に固く据えられた決意は引き抜かれなかった。こうして不幸な頑固さで飛び出し、皆の悲しみをよそに兄弟たちのもとから去った」。

6

Vix e conspectu abscesserat, impletur a daemone, cruentasque spumas ore provolvens, suis dentibus se ipse lacerabat.

PL 20, 198A

「兄弟たちの目から消えるやいなや、悪霊に満たされ、血まみれの泡を口から吐き、自分の歯で自分を引き裂いた」。

7

Deinde ad idem monasterium fratrum humeris reportatus, cum coerceri in eo immundus spiritus non valeret, necessitate cogente, ferreis nexibus alligatur, pedes cum manibus vinciuntur: non immerita poena fugitivo, ut quem non cohibuerat fides, catenae cohiberent.

PL 20, 198A

「その後、兄弟たちの肩に担がれて同じ修道院へ連れ戻されたが、汚れた霊が押さえ込めなかったため、やむなく鉄の枷でつながれ、手足を縛られた。逃亡者には当然の刑罰であった。信仰が抑えなかった者を、鎖が抑えるように」。

8

Post biennium demum oratione Sanctorum ab immundo spiritu liberatur; ad eremum unde discesserat, mox regressus est, et ipse correptus, et aliis post futurus exemplo, ne quem aut falsae justitiae umbra decipiat, aut incerta mobilitas inutili levitate compellat semel coepta deserere.

PL 20, 198B

「二年ののち、ついに聖なる者たちの祈りによって汚れた霊から解放され、すぐに去った荒れ野に戻った。自身は戒められ、後には他の人の手本となる者となった。偽りの正義の影が誰かを欺くことのないように、また確かでない移り気が、無益な軽率によって、一度始めたことを捨てるよう誰かを駆り立てることのないように」。

9

Haec vos de virtutibus Domini, quas in servis suis vel imitanda operatus est vel timenda, scire sufficiat.

PL 20, 198B

「主がその僕たちにおいて、見習うべきものとして、あるいは畏れるべきものとして行った力ある業について、諸君はこれを知れば足りるであろう」。

10

Sed quia satisfeci vestris auribus, immo etiam verbosior fui fortasse quam debui, tu modo (ad me autem loquebatur) debitum fenus exsolve, ut te de Martino tuo, ut es solitus, plura referentem, jam pridem in hoc desideriis meis aestuantibus, audiamus.

PL 20, 198B

「だが私は諸君の耳に十分に応えた。むしろ、必要以上に言葉数が多かったかもしれない。さて今度はあなたが(彼は私に向かって語っていた)、負っている利子を払ってくれ。あなたのマルティヌスについて、いつものようにもっと語るのを、私の願いがすでに久しく燃えているこのときに、我々が聞けるように」。

Dialogus I, Caput XXIII

第I対話 第XXIII章PL 20, 198C
1

Quid? inquam: tibi de Martino meo liber ille non sufficit, quem ipse tu nosti me de illius vita atque virtutibus edidisse?

PL 20, 198C

「何だって」と私は言った。「あなたには、私のマルティヌスについて、彼の生涯と徳を私が著したと、あなた自身が知っているあの書では足りないのか」。

2

Agnosco id quidem, Postumianus inquit, neque umquam a dextera mea liber ille discedit: nam si agnoscis (aperit librum qui veste latebat), en ipsum. Hic mihi, inquit, terra ac mari comes, hic in peregrinatione tota socius et consolator fuit.

PL 20, 198C

「それは認める」とポストゥミアヌスは言った。「あの書が私の右手から離れたことはない。もしあなたに見覚えがあるなら(彼は衣の下に隠れていた書を取り出す)、ほら、これだ。これは」と彼は言った。「陸でも海でも私の道連れ、旅のあいだずっと私の仲間であり慰め手であった」。

3

Sed referam tibi plane, quo liber iste penetraverit, et quam nullus fere in orbe terrarum locus sit, ubi non materia tam felicis historiae pervulgata teneatur.

PL 20, 198C

「だがあの書がどこまで行き渡ったか、またあれほど幸いな物語の素材が広まっていない所は、地上にほとんどないことを、あなたにはっきり語ろう」。

4

Primus eum Romanae urbi vir studiosissimus tui Paulinus invexit: deinde cum tota certatim Urbe raperetur, exsultantes librarios vidi, quod nihil ab his quaestuosius haberetur: siquidem nihil illo promptius, nihil charius venderetur.

PL 20, 198C

「最初にローマの町に持ち込んだのは、あなたに最も熱心な人、パウリヌスであった。それからローマ全市で競って奪い合われたとき、私は筆写人〔librarius。写本を作り売る者〕たちが喜び躍るのを見た。彼らにとってこれ以上儲かるものはなかったからである。実際、これほどすばやく、これほど高く売れたものはなかった」。

5

Hic navigationis meae cursum longe ante praegressus, cum ad Africam venissem, jam per totam Carthaginem legebatur (solus eum Cyrenensis ille presbyter non habebat, sed me largiente descripsit): nam quid ego de Alexandria loquar? ubi pene omnibus magis quam tibi notus est.

PL 20, 198D

「この書は私の航海の行程よりはるか先に行っており、アフリカに着いたときには、すでにカルタゴ全市で読まれていた(キュレネのあの司祭だけが持っていなかったが、私の好意で書き写した)。アレクサンドリアについては何を言うことがあろう。そこでは、ほとんど誰にとっても、あなたにとってよりもよく知られているのだ」。

6

Hic Aegyptum, Nitriam, Thebaidam ac tota Memphitica regna transivit. Hunc ego in eremo a quodam sene legi vidi: cui cum me familiarem tuum esse dixissem, et ab illo et a multis fratribus haec mihi injuncta legatio est, ut, si umquam terras istas te incolumi contigissem, ea te supplere compellerem quae in illo tuo libro de virtutibus beati viri professus es praeterisse.

PL 20, 198D

「この書はエジプト、ニトリア、テーバイス、メンフィスの全領域を通り抜けた。私は荒れ野で、ある老人がこれを読んでいるのを見た。私があなたの親しい友だと言うと、彼からも多くの兄弟たちからも、この使いが私に託された。もしいつかあなたがまだ無事なうちにこの地に行き着くことがあれば、福なる人の徳について省いたと、あなたが自分の書で言明したことを、補うようあなたに迫れ、と」。

7

Age ergo, quia non illa arte audire desidero quae scripta sufficiunt, illa quae tum vel propter legentium, ut credo, fastidium praeteristi, multis id una mecum a te poscentibus explicentur.

PL 20, 198D

「さあ、それなら、書かれたもので足りる部分〔底本は arte。parte の誤りと解した〕を聞きたいのではない。あなたが当時、おそらくは読者の飽きを避けて省いたことを、私とともにあなたに求める多くの者のために、説き明かしてほしい」。

Dialogus I, Caput XXIV

第I対話 第XXIV章PL 20, 199A
1

Equidem, Postumiane, inquam, cum te jamdudum de Sanctorum virtutibus intentus audirem, tacitis ad Martinum meum cogitationibus recurrebam, merito perspiciens omnia illa quae singuli diversa fecissent, per unum istum facile completa.

PL 20, 199A

「実のところ、ポストゥミアヌスよ」と私は言った。「あなたの語る聖なる人々の徳を先ほどから注意深く聞きながら、私は黙った思いのうちで、私のマルティヌスのことに立ち返っていた。それぞれが様々に行ったことのすべてが、この一人によってやすやすと成し遂げられていることを、当然のように見て取ったからである」。

2

Nam cum excelsa retuleris (quod mihi dixisse liceat pace Sanctorum), nihil a te penitus audivi, in quo Martinus esset inferior.

PL 20, 199A

「実際、あなたが高い事績を語ったとき(聖なる人々には失礼ながら言わせてもらえば)、マルティヌスが劣る点を、あなたから一つも聞かなかった」。

3

Sed sicut nullius umquam cum illius viri meritis profiteor conferendam esse virtutem, ita et illud animadverti decet, iniqua illum cum eremitis vel etiam anachoretis conditione conferri.

PL 20, 199A

「だが、あの人の功績に比べうる徳は誰にもないと私が公言するのと同様に、あの人が隠修士たち、あるいは隠遁者たちと、不公平な条件で比べられていることも、見ておくのがふさわしい」。

4

Illi enim ab omni impedimento liberi, coelo tantum atque angelis testibus, plane admirabilia docentur operari: iste in medio coetu et conversatione populorum, inter clericos dissidentes, inter episcopos saevientes, cum fere quotidianis scandalis hinc atque inde premeretur, inexpugnabili tamen adversus omnia virtute fundatus stetit, et tanta operatus est, quanta ne illi quidem quos a te audivimus esse in eremo vel fuisse, fecerunt.

PL 20, 199B

「あの人々は、あらゆる妨げから解き放たれ、ただ天と天使たちを証人として、驚嘆すべきことを行うと教えられている。だがこの人は、群衆の只中、人々の交わりのなかで、対立する聖職者たちのあいだ、荒れ狂う司教たちのあいだ、ほぼ毎日、あちらこちらから躓きに圧迫されながら、それでもあらゆることに対して難攻不落の徳に基づいて立ち、あなたから聞いた、荒れ野にいる、あるいはいたという人々さえ行わなかったほどのことを行った」。

5

Ac si illi paria fecissent, quis judex tam esset injustus, ut non istum esse potiorem merito judicaret?

PL 20, 199B

「もしあの人々が同じことをしたとしても、どんな裁き手が、この人をまさると当然判じないほど不正であろうか」。

6

Puta enim istum fuisse militem qui pugnaverit in iniquo loco, et tamen victor evaserit; illos autem aeque compone militibus, sed qui ex aequo loco aut etiam de superiore certaverint: quid ergo? etsi omnium una victoria est, non potest omnium esse par gloria.

PL 20, 199B

「考えてみよ。この人を、不利な場所で戦って、それでも勝者として出てきた兵士と見なせ。あの人々も同じく兵士に並べよ、ただし対等な、あるいは有利な高みから戦った者たちとして。さて、すべてに勝利は一つでも、栄光まで同じではありえない」。

7

Et tamen cum praeclara retuleris, a nemine retulisti mortuum suscitatum: quo uno utique te necesse est confiteri Martino neminem conferendum.

PL 20, 199C

「それにあなたは数々の顕著な事績を語ったが、誰についても死者をよみがえらせたとは語らなかった。この一事をもってしても、マルティヌスに並べうる者は誰もないと、あなたは認めざるをえない」。

Dialogus I, Caput XXV

第I対話 第XXV章PL 20, 199C
1

Nam si admirandum est, quod illum Aegyptium flamma non attigit; hic quoque saepius imperavit incendiis. Si revolvas quod anachoretis feritas bestiarum victa succubuit; hic familiariter et rabiem bestiarum et serpentium venena compescuit.

PL 20, 199C

「実際、あのエジプト人〔の修道者〕を炎が触れもしなかったことが驚嘆に値するというなら、この人もまた、しばしば火事に命じて鎮めた。もしあなたが、隠遁者たちに野獣の獰猛さが屈して身を伏したことを思い返すなら、この人は、野獣の狂暴さも蛇の毒も、親しい仲であるかのように抑えた」。

2

Quod si illum conferas qui immundis spiritibus obsessos verbi imperio ac etiam fimbriarum virtute curabat; ne in hac quidem parte inferiorem fuisse Martinum multa documenta sunt.

PL 20, 199C

「また、汚れた霊に取り憑かれた者たちを、言葉の命令によって、さらには衣の房の力によってさえ癒やした、あの人と比べるとしても、この点でさえマルティヌスが劣らなかったという証拠は多い」。

3

Si etiam ad illum recurras qui setis suis pro veste contectus putabatur ab angelis visitari; cum isto angeli quotidie loquebantur.

PL 20, 199C

「さらに、自分の剛毛を衣の代わりに身にまとい、天使たちの訪れを受けていると思われていた、あの人のもとへ立ち返るとしても、この人とは天使たちが毎日語り合っていた」。

4

Jam vero adversus vanitatem atque jactantiam ita invictum spiritum gessit, ut illa vitia fortius nemo contempserit; cum quidem immundis spiritibus afflatos absens plerumque curaverit, nec solum comitibus aut praefectis, sed ipsis etiam regibus imperaret.

PL 20, 199D

「さらに、虚栄と誇示に対しては、不屈の気概を保ち、これらの悪徳をこれほど強く退けた者は誰もいない。実際、汚れた霊に吹きつけられた者たちを、離れたままで癒やすことがしばしばあり、伯や長官たちにだけでなく、王たち〔皇帝たちを指す〕にさえ命令を下した」。

5

Minimum id quidem in illius virtutibus; sed credas velim, non solum vanitati, sed causis etiam atque occasionibus vanitatis neminem fortius repugnasse.

PL 20, 199D

「これは、彼の徳のなかではごく小さなものである。だが、信じてほしい。虚栄そのものに対してだけでなく、虚栄の原因や機会に対しても、彼ほど強く抗った者はいない」。

6

Parva quidem, sed non praetereunda dicturus sum: quia et ille laudandus est, qui summa praeditus potestate tam religiosam ad reverentiam beati viri ostenderit voluntatem.

PL 20, 199D

「些細な、だが見過ごしてはならないことを、これから語ろう。最高の権力を備えながら、福なる人に対してこれほど敬虔な敬意の意志を示した人もまた、称賛されねばならないからである」。

7

Memini Vincentium praefectum, virum egregium et quo nullus sit intra Gallias omni virtutum genere praestantior, dum Turonos praeteriret, a Martino saepius poposcisse, ut ei convivium in suo monasterio daret (in quo quidem exemplum beati Ambrosii episcopi praeferebat, qui eo tempore consules et praefectos subinde pascere ferebatur); sed virum altioris ingenii, ne qua ex hoc vanitas atque inflatio obreperet, noluisse.

PL 20, 199D

「私は覚えている。長官ウィンケンティウスは、卓越した人で、ガリアの内でこの人ほどあらゆる種類の徳に優れた者はいないほどであったが、トゥールを通り過ぎるとき、自分に宴を、彼の修道院で催してくれるよう、マルティヌスにしばしば求めた(その際、当時、執政官や長官たちをたびたび饗応していたと伝えられる福なる司教アンブロシウスの例を挙げていた)。しかし、より高い気性の人であるマルティヌスは、そこから何らかの虚栄や思い上がりが忍び込むことのないように、それを望まなかった」。

8

Ergo fatearis necesse est, in Martino omnium illorum quos enumerasti, fuisse virtutes; Martini autem in illis omnibus non fuisse.

PL 20, 200A

「それゆえ、あなたは認めざるを得ない。あなたが数え上げたあの人々すべての徳がマルティヌスにはあったが、マルティヌスの徳はあの人々すべてにはなかった、と」。

Dialogus I, Caput XXVI

第I対話 第XXVI章PL 20, 200A
1

Quid tu, inquit Postumianus, ita mecum? quasi non eadem tecum sentiam semperque senserim. Ego vero quoad vivam semper et sapiam, Aegypti monachos praedicabo, laudabo anachoretas, mirabor eremitas; Martinum semper excipiam: non illi ego quemquam audebo monachorum, certe non episcoporum quempiam comparare.

PL 20, 200A

ポストゥミアヌスは言った。「あなたはなぜ、私にそのように言うのか。まるで私があなたと同じ考えでなく、これまでもそうでなかったかのようではないか。私は命ある限り、正気である限り、エジプトの修道士たちを称え、隠遁者たちをほめ、隠修士たちに驚嘆しつづけよう。だがマルティヌスは常に別とする。修道士のうちの誰も、まして司教たちのうちの誰も、彼に比べようとは決してしないであろう」。

2

Hoc Aegyptus fatetur, hoc Syria, hoc Aethiops comperit, hoc Indus audivit, hoc Parthus et Persa noverunt, nec ignorat Armenia; Bosphorus exclusa cognovit, et postremo si quis aut fortunatas insulas, aut glacialem frequentat oceanum: quo miserior est regio ista nostra, quae tantum virum, cum in proximo habuerit, nosse non meruit.

PL 20, 200B

「このことはエジプトが認め、シリアが認め、エチオピア人が知り、インド人が聞き、パルティア人とペルシア人が知っており、アルメニアも知らぬわけではない。ボスポロスも、世から遮られた地ながら知るに至った〔底本は exclusa。係りが定かでない。『遮られた』と取った〕。さらに、幸福の島々や氷の海を訪れる者がいれば、その者も知っている。それゆえ、これほどの人を身近に持ちながら、知るに値しなかったこの我々の地方は、いっそう哀れである」。

3

Nec tamen huic crimini miscebo populares: soli illum clerici, soli nesciunt sacerdotes. Nec immerito nosse illum invidi noluerunt: quia si virtutes illius nossent, sua vitia cognovissent.

PL 20, 200B

「だが私は、この罪過に民衆を混ぜはしない。彼を知らないのは、聖職者たちだけ、司教たちだけだ。妬む者たちが彼を知ろうとしなかったのも、理由のないことではない。彼の徳を知れば、自分たちの悪徳を知ることになったからだ」。

4

Horreo dicere quod nuper audivi, infelicem dixisse nescio quem, te in illo libro tuo plura mentitum.

PL 20, 200B

「口にするのも恐ろしいが、先ごろ聞いたことがある。どこかの不幸な者が、あなたはあの自分の書で多くの偽りを述べたと言ったというのだ」。

5

Non est hominis vox ista, sed diaboli; nec Martino in hac parte detrahitur, sed fides Evangeliis derogatur: nam cum Dominus ipse testatus sit, istiusmodi opera quae Martinus implevit, ab omnibus fidelibus esse facienda; qui Martinum non credit ista fecisse, non credit Christum ista dixisse.

PL 20, 200B

「それは人の声ではなく、悪魔の声だ。この点でマルティヌスが貶められているのではなく、福音書への信が損なわれているのだ。主自身が、マルティヌスが果たしたようなこうした業は、すべての信じる者によってなされるべきだと証しした以上、マルティヌスがそれを行ったと信じない者は、キリストがそう言ったことを信じていないのである」。

6

Sed infelices, degeneres, somnolenti, quae ipsi facere non possunt, facta ab illo erubescunt: et malunt illius negare virtutes, quam suam inertiam confiteri.

PL 20, 200C

「だが、不幸で、堕落した、眠たげな者たちは、自分にはできないことを彼が行ったのを恥じる。そして、自分の怠惰を認めるより、彼の力ある業を否定するほうを選ぶのだ」。

7

Verum nobis ad alia properantibus omnis istorum memoria relinquatur: tu potius, ut jamdudum desidero, residua Martini opera contexe.

PL 20, 200C

「だが、我々は先を急ぐのだから、あの者たちのことはすべて忘れておこう。あなたはむしろ、私がずっと望んでいたように、マルティヌスの残りの業を語りつないでくれ」。

8

At ego, inquam, arbitror rectius istud a Gallo esse poscendum, quippe qui plura noverit (neque enim ignorare potuit magistri facta discipulus), et qui non immerito istam vicem non solum Martino, sed etiam nobis debeat; ut, quia ego jam librum edidi, ac tu hactenus Orientalium gesta memorasti, istam demum necessarii sermonis historiam Gallus evolvat: quia, ut dixi, et nobis debet loquendi vicem, et Martino suo, credo, praestabit ut non gravate illius facta commemoret.

PL 20, 200C

「私はむしろ、これはガッルスに求めるのが正しいと考える。彼はより多くを知っているはずだからだ(弟子が師の行いを知らずにいられるはずがない)。また、この番を、マルティヌスに対してだけでなく我々に対しても、当然負っている。私はすでに書を公にしたし、あなたもここまで東方の人々の事績を語った。だから、この必要な語りの歴史は、ついにガッルスが繰り広げるべきである。すでに述べたとおり、彼は我々に話す番を負っているし、自分のマルティヌスに対しても、渋ることなくその行いを思い起こすことで報いるだろうと、私は信じる」と私は言った。

9

Ego plane, inquit Gallus, licet impar sim tanto oneri, tamen relatis superius a Postumiano obedientiae cogor exemplis, ut munus istud quod imponitis, non recusem: sed dum cogito, me hominem Gallum inter Aquitanos verba facturum, vereor ne offendat vestras nimium urbanas aures sermo rusticior.

PL 20, 200D

ガッルスは言った。「確かに、私はこれほどの重荷にふさわしくないが、ポストゥミアヌスが先ほど語った従順の例に迫られ、諸君が課すこの務めを断らないことにする。ただ、ガリア人である私がアクィタニアの人々のあいだで話そうとすると思うと、あまりに洗練された諸君の耳を、私の素朴な言葉が損なわないかと恐れる」。

10

Audietis me tamen ut Gurdonicum hominem, nihil cum fuco aut cothurno loquentem: nam si mihi tribuitis Martini me esse discipulum, illud etiam concedite, ut mihi liceat exemplo illius inanes sermonum phaleras et verborum ornamenta contemnere.

PL 20, 200D

「それでも諸君は、私をグルドニクスの人〔素朴な田舎者の意〕として聞くことになる。化粧も悲劇の厚底靴〔cothurnus〕もなしに話す者として。私がマルティヌスの弟子であることを認めてくれるなら、次のことも許してほしい。彼にならって、私が言葉の空しい飾りと言い回しの装いを軽んじることを」。

11

Tu vero, inquit Postumianus, vel Celtice; aut, si mavis, Gallice loquere, dummodo jam Martinum loquaris.

PL 20, 201A

ポストゥミアヌスは言った。「いや、あなたはケルトの言葉ででも、あるいはそのほうがよければガリアの言葉ででも話すがよい。マルティヌスを語りさえすれば」。〔ガッルスが詫びた田舎風の言葉づかいをからかう言い方〕

12

Ego autem profiteor, quia, etiamsi mutus esses, non defutura tibi verba, quibus Martinum quamvis facundo ore loquaris; sicut Zachariae in Joannis nomine lingua resoluta est.

PL 20, 201A

「私は断言する。たとえあなたが口がきけなくなったとしても、あなたには、雄弁な口でマルティヌスを語るかのように語るための言葉が欠けることはない。ヨハネの名のもとにザカリアの舌が解かれたようにである」。

13

Caeterum cum sis scholasticus, artificiose facis, ut excuses imperitiam, quia exuberas eloquentia; sed neque monachum tam astutum, neque Gallum decet esse tam callidum.

PL 20, 201A

「それに、あなたは学のある者だから、雄弁にあふれているがゆえに、拙さを言い訳するという技巧を用いている。だが、修道士にそれほど狡猾であることは似つかわしくないし、ガリア人にそれほど抜け目がないことも似つかわしくない」。

14

Verum aggredere potius, et quod te manet explica: nimium enim dudum alias res agentes consumimus tempus; et jam solis occidui umbra prolixior monet, non multum diei vicina nocte superesse.

PL 20, 201A

「さあ、むしろ取りかかり、あなたを待っていることを説き明かしてくれ。我々は、ほかの事をしているうちに、すでに時間を使いすぎた。沈む日の長くなった影が、昼はもう夜に近く、あまり残っていないと告げている」。

15

Deinde cum paululum omnes conticuissemus, Gallus ita coepit: Cavendum mihi imprimis esse arbitror, ne ea de Martini virtutibus repetam, quae in libro suo Sulpicius iste memoravit.

PL 20, 202A

そのあと、皆がしばらく黙っていると、ガッルスはこう語り始めた。「私はまず、このスルピキウスがその書に記した、マルティヌスの力ある業を繰り返さぬよう、注意すべきだと考える」。

16

Unde prima illius inter militandum gesta praetereo, neque ea attingam quae laicus egit ac monachus: nec vero audita ab aliis potius quam quae vidi ipse, dicturus sum.

PL 20, 202A

「それゆえ、彼の兵役のあいだの最初の事績は省く。信徒として、また修道士として彼が行ったことにも触れない。また、私が語るのは、他の人から聞いたことよりも、私自身が見たことである」。

Dialogus II, Caput I

第II対話 第I章PL 20, 201B
1

[0201] Quo primo igitur tempore relictis scholis beato me viro junxi, paucos post dies euntem ad ecclesiam sequebamur. Interim ei seminudus hibernis mensibus pauper occurrit, orans sibi vestimentum dari.

PL 20, 201B

「それで、私が学び舎を去って福なる人に初めて加わったとき、その数日後、教会へ向かう彼に我々は従っていた。そのとき、冬の月に半ば裸の貧しい者が彼に出会い、着る物を与えてくれるよう願った」。〔ミーニュはこの対話を第2対話と刷るが、題の添え書きのとおり第1対話の後半であり、次の第3対話が第2対話に当たる〕

2

Tunc ille, arcessito archidiacono, jussit algentem sine dilatione vestiri, deinde secretarium ingressus, cum solus, ut erat illi consuetudo, resideret (hanc enim sibi etiam in ecclesia solitudinem permissa clericis libertate praestabat; cum quidem in alio secretario presbyteri sederent vel salutationibus vacantes, vel audiendis negotiis occupati: Martinum vero usque in eam horam qua solemnia populo agi consuetudo deposceret, sua solitudo cohibebat.

PL 20, 201B

「そこで彼は首席助祭を呼び寄せ、凍えている者にただちに着せるよう命じ、それから聖具室〔secretarium。聖堂に付属する部屋〕に入って、いつもの習いで独り座っていた。(彼は、聖職者たちには自由を許しておいて、教会にいるときでさえ、このような独りの時を自分に確保していたのである。別の聖具室には司祭たちが座り、挨拶を受けることに暇を割くか、持ち込まれる用件を聞くことにかかりきりになっていたが、マルティヌスのほうは、民に対して典礼を行う習わしが求める時刻まで、自分の独りの場にこもっていた。)〔文は第4節の末尾に続く。底本の丸括弧はここで開いて第4節で閉じる。節ごとに閉じ、開き直した〕」。

3

Illud non praeteribo, quod in secretario sedens numquam cathedra usus est: nam in ecclesia nemo umquam illum sedere conspexit; sicut quemdam nuper, testor dominum, non sine meo pudore vidi sublimi solio et quasi regio tribunali celsa sede residentem.

PL 20, 201B

「(次のことも私は見過ごさない。聖具室に座るときも、彼は決して椅子を使わなかった。教会では、彼が座るのを誰も見たことがない。ある者を、先ごろ、主に誓って言うが、私は恥じ入る思いで見た。高い玉座に、王の法廷さながらの高い座に腰を下ろしていたのである。)」。

4

Sedebat autem Martinus in cellula rusticana, ut sunt istae in usibus servulorum, quas nos rustici Galli tripetias, vos scholastici, aut certe tu qui de Graecia venis, tripodas nuncupatis); hoc ergo secretum beati viri pauper ille captatum, cum ei archidiaconus dare tunicam distulisset, irrupit, dissimulatum se a clerico querens, ac algere deplorans.

PL 20, 201C

「(マルティヌスは、田舎風の腰掛け〔底本は cellula。後の tripetia との続きから sellula(腰掛け)と読む〕に座っていた。それは奴隷たちが使うようなもので、我々田舎のガリア人はトリペティアと、学のある諸君は、あるいは少なくともギリシアから来たあなたは、トリポダス〔三本脚の意〕と呼んでいる。)福なる人のこの隠れ場を狙っていたその貧者は、首席助祭が下着を与えるのを延ばしたので、押し入り、聖職者に無視されたと訴え、寒さを嘆いた」。

5

Nec mora: Sanctus paupere non vidente, intra amphibalum sibi tunicam latenter educit, pauperemque contectum discedere jubet. Dein paulo post archidiaconus ingressus admonet, pro consuetudine exspectare in ecclesia populum: illum ad agenda solemnia debere procedere.

PL 20, 201C

「たちまち、聖なる人は、貧者の見ていないうちに、外套〔amphibalum〕の内側で自分の下着をひそかに脱ぎ、着せられた貧者に立ち去るよう命じた。そののちまもなく、首席助祭が入って来て、習いのとおり民が教会で待っていること、彼は典礼を行うために進み出るべきことを告げた」。

6

Cui ille respondens ait, pauperem prius (de se autem dicebat) oportere vestiri: se ad ecclesiam non posse procedere, nisi vestem pauper acciperet.

PL 20, 201D

「彼は答えて、まず貧者が着せられねばならない(自分のことを言っていたのである)、貧者が衣を受け取らぬかぎり、自分は教会へ進み出ることはできない、と言った」。

7

Diaconus vero nihil intelligens, quia extrinsecus indutum amphibalo, veste nudum interius non videbat, postremo pauperem non comparere causatur. Mihi, inquit, vestis quae praeparata est, deferatur: pauper non deerit vestiendus.

PL 20, 201D

「一方、助祭はまったく理解せず、外套の下の彼が衣を着ずに内側は裸であるとは見えなかったので、ついに、貧者は現れない、と口実を述べた。『私のために用意された衣を持って来るがよい。着せるべき貧者は欠けない』と彼〔マルティヌス〕は言った」。

8

Arcta tum demum clericus necessitate compulsus, jamque felle commoto, a proximis tabernis bigerricam vestem, brevem atque hispidam quinque comparatam argenteis rapit, atque ante Martini pedes iratus exponit. En, inquit, vestem: sed pauper hic non est.

PL 20, 201D

「ついに聖職者は、やむにやまれぬ必要に迫られ、すでに怒りがこみ上げて、近くの店から、銀貨五枚で買った、短く毛羽立ったビゲリカ織〔bigerrica。ピレネーの地のビゲッリ族の粗い毛織〕の衣をひったくり、怒ってマルティヌスの足もとに投げ出した。『ほら、衣だ。だが、ここに貧者はいない』と彼は言った」。

9

Ille nihil motus, jubet eum paululum stare pro foribus, secretum utique procurans dum sibi vestem nudus imponeret; totis viribus elaborans, ut posset occultum esse quod fecerat. Sed quando in sanctis viris latent ista? quaerentibus velint nolint cuncta produntur.

PL 20, 202B

「彼はまったく動じず、しばらく戸口の外に立っているようにと命じた。裸のまま衣を着るあいだ、人目を避ける用意をしたのである。自分のしたことを隠しおおせるよう、全力を尽くした。しかし、聖なる人々において、こうしたことが隠れていようか。望むと望まざるとにかかわらず、探す者にはすべてが明かされる」。

Dialogus II, Caput II

第II対話 第II章PL 20, 202B
1

Cum hac igitur oblaturus sacrificium Deo veste procedit. Quo quidem die (mira dicturus sum) cum jam altarium, sicut est solemne, benediceret; globum ignis de capite illius vidimus emicare, ita ut in sublime conscendens, longum admodum crinem flamma produceret.

PL 20, 202B

「この衣を着て、彼は神に犠牲を捧げようと進み出た。その日、(これから驚くべきことを語る)彼がいつものように祭壇を祝福していたとき、彼の頭から火の玉がほとばしるのを我々は見た。それは高く昇り、炎はきわめて長い髪のように伸びていった」。

2

Hoc licet celeberrimo factum die in magna populi multitudine viderimus, una tantum de virginibus, et unus de presbyteris, tres tantum videre de monachis: caeteri cur non viderint, non potest nostri esse judicii.

PL 20, 202B

「この出来事は、最も盛大な祝日に、大勢の民のなかで起こったのだが、見たのはおとめ一人と司祭一人、修道士三人だけであった。ほかの者がなぜ見なかったかは、我々の判断の及ぶところではない」。

3

Per idem fere tempus, cum Evanthius avunculus meus, vir licet saeculi negotiis occupatus, tamen admodum Christianus, gravissima aegritudine extremo mortis periculo coepisset urgeri, Martinum evocavit.

PL 20, 202C

「ほぼ同じころ、私のおじのエウァンティウスは、世の務めに携わってはいたが、まことにキリスト教徒である人で、重い病に死の瀬戸際まで迫られはじめたとき、マルティヌスを呼び寄せた」。

4

Nec cunctatus ille properavit: prius tamen quam medium viae spatium vir beatus evolveret, virtutem advenientis sensit aegrotus: receptaque continuo sanitate, venientibus nobis obviam ipse processit.

PL 20, 202C

「マルティヌスはためらわず急いだ。しかし、福なる人が道の半ばまで進まぬうちに、病人は近づく人の力を感じた。ただちに健康を取り戻し、来る我々を出迎えに自ら出て来た」。

5

Altera die redire cupientem magna prece detinuit; cum interim unum e familia puerum lethali ictu serpens perculit: quem jam exanimem vi veneni ipse Evanthius suis humeris illatum ante pedes sancti viri, nihil illi impossibile confisus, exposuit.

PL 20, 202C

「翌日、帰ろうとする彼を、エウァンティウスは強く願って引き止めた。そのあいだに、家の者の少年一人を蛇が致命の一撃で打った。毒の力ですでに息絶えていたその少年を、エウァンティウス自身が肩にかついで運び入れ、聖なる人の足もとに置いた。この人には不可能なことはないと信じたのである」。

6

Jamque se malum serpens per omnia membra diffuderat. Cernere omnibus venis inflatam cutem, et ad utris instar tensa vitalia. Martinus porrecta manu, universa pueri membra pertractans, digitum prope ipsum vulnusculum quo bestia virus infuderat, fixit.

PL 20, 202D

「蛇の毒はすでに全身の肢体に広がっていた。皮膚はすべての血管で膨れ、内臓は革袋のように張り詰めているのが見えた。マルティヌスは手を伸ばして少年の全身の肢体を探り、獣が毒を注いだその小さな傷のすぐ近くに指を当てた」。

7

Tum vero (mira dicturus sum) vidimus venenum ex omni parte revocatum ad Martini digitum cucurrisse: deinde per illud ulceris foramen exiguum ita virus stipasse cum sanguine, ut solet ex uberibus caprarum aut ovium pastorum manu pressis longa linea copiosi lactis effluere.

PL 20, 202D

「そのとき、(これから驚くべきことを語る)我々は見た。毒がすべての部分から呼び戻されてマルティヌスの指へ走り、その小さな傷口の穴から血とともに流れ出た〔底本は stipasse。stillasse と読む〕。それは、牧者の手で乳房を搾られた山羊や羊から、長い筋になって豊かな乳が流れ出るのと同じであった」。

8

Puer surrexit incolumis. Nos obstupefacti tantae rei miraculo, id quod ipsa cogebat veritas, fatebamur, non esse sub coelo qui Martinum possit imitari.

PL 20, 202D

「少年は無傷で起き上がった。我々はこの大きな奇跡に驚嘆し、真実そのものが迫るとおりに、天の下にマルティヌスをまねられる者はいない、と認めた」。

Dialogus II, Caput III

第II対話 第III章PL 20, 203A
1

Consequenti itidem tempore iter cum eodem, dum dioeceses visitat, agebamus. Nobis nescio qua necessitate remorantibus, aliquantulum ille processerat.

PL 20, 203A

「その後も同じように、彼が司教区を巡視するあいだ、我々は彼と旅をしていた。何かの必要で我々が遅れていたので、彼は少し先に進んでいた」。

2

Interim per aggerem publicum plena militantibus viris fiscalis rheda veniebat: sed ubi Martinum in veste hispida, nigro et pendulo pallio circumtectum, contigua de latere jumenta viderunt, paululum in partem alteram pavefacta cesserunt: deinde funibus implicatis, protentos illos quibus, ut saepe vidistis, misera illa animalia conglobantur, ordines miscuerunt; dumque aegre expediuntur, moram fecere properantibus.

PL 20, 203A

「そこへ、公道の堤の上を、兵士たちをいっぱいに乗せた官の馬車がやって来た。しかし、粗い毛の衣をまとい、黒く垂れたマントに身を包んだマルティヌスを、並んで引く駄獣たちが脇に見ると、おびえて少し反対側へよけた。そして綱が絡まって、諸君もよく見たとおり、哀れな獣たちを繋ぐ長い列が乱れた。ほどくのに手間取り、急ぐ者たちを遅らせた」。

3

Qua permoti injuria militantes, praecipitatis in terram saltibus, se dederunt: dein Martinum flagris ac fustibus urgere coeperunt; cum quidem ille mutus et incredibili patientia praebens terga caedentibus, majorem insaniam infelicibus commoveret, magis ex hoc furentes, quod ille quasi non sentiens verbera illata contemneret.

PL 20, 203A

「この無礼に激した兵士たちは、地面へ飛び降りて襲いかかり、マルティヌスを鞭と棒で責めはじめた。彼は黙ったまま、信じがたい忍耐で打つ者たちに背を差し出し、哀れな者たちの狂気をいっそうかき立てた。彼らは、彼が打撃を感じぬかのように軽んじるのを見て、ますます荒れ狂ったのである」。

4

Nos illico consecuti, foede cruentum atque universa corporis parte laniatum, cum exanimis in terram procubuisset, invenimus: statimque eum asello suo imposuimus, ac locum caedis illius exsecrantes raptim abire properavimus.

PL 20, 203B

「我々はすぐに追いつき、彼がむごたらしく血にまみれ、体じゅうを引き裂かれて、息絶えたように地に倒れているのを見つけた。ただちに彼を彼の驢馬に乗せ、その殴打の場所を呪いつつ、急いで立ち去った」。

5

Interea illi regressi ad rhedam suam furore satiato, agi quo ire coeperant, jumenta praecipiunt. Quae cum omnia solo fixa, ac si aenea signa, riguissent; tollentibus altius vocem magistris, flagris hinc atque inde resonantibus nihil penitus movebantur.

PL 20, 203B

「そのあいだに、彼らは怒りを満たして馬車に戻り、行こうとしていた方へ進めるよう、駄獣に命じた。しかし駄獣はすべて、青銅の像のように地に釘付けになって硬直した。御者たちが声を張り上げ、鞭があちこちで鳴っても、まったく動かなかった」。

6

Consurgunt deinde omnes pariter in verbera. Consumit Gallicas mularum poena mastigias. Tota rapitur silva de proximo: trabibus jumenta tunduntur; sed nihil penitus scaevae manus agebant: uno atque eodem in loco stabant fixa simulacra: Quid agerent infelices homines, nesciebant; nec jam ultra dissimulare poterant, quin quamlibet brutis pectoribus agnoscerent, divino numine se teneri.

PL 20, 203B

「やがて全員が一斉に打ちかかった。騾馬への刑罰は、ガリア製の鞭〔mastigias。鞭の意と取った〕を使い果たした。近くの森が丸ごとはぎ取られ、丸太で駄獣は打たれた。それでもその不吉な手〔scaevae。「左の・不器用な」とも読める〕は、何一つ成し遂げなかった。駄獣は同じ一つの場所に釘付けにされた像のように立っていた。哀れな者たちはどうしてよいかわからなかった。どれほど愚鈍な胸にも、神威に捕らえられていると認めぬわけにはもはやいかなかった」。

7

Tandem ergo in se regressi, coeperunt quaerere quis ille esset quem in eodem loco ante paululum caecidissent; cum percunctantes cognoscunt ex viantibus Martinum a se tam crudeliter verberatum.

PL 20, 203C

「ついに我に返った彼らは、少し前にその同じ場所で打ちのめしたのは誰だったのかを探りはじめた。通行人に尋ねて、自分たちがこれほど残酷に打ったのはマルティヌスであったと知った」。

8

Tunc vero apparere omnibus causa manifesta; nec ignorare jam poterant, quin ob illius viri injuriam tenerentur.

PL 20, 203C

「そのとき、原因は全員に明らかになった。あの人への不当な仕打ちゆえに捕らえられているのだと、もはや認めぬわけにはいかなかった」。

9

Igitur omnes rapidis nos passibus consequuntur: conscii audacis facti ac merito pudore confusi, flentes et pulvere quo se ipsi foedaverant, caput atque ora conspersi, ante Martini se genua provolvunt, veniam precantes, et, ut eos abire sineret, postulantes: satis se vel sola conscientia dedisse poenarum, satisque intellexisse quam eosdem ipsos vivos absorbere terra potuisset, vel ipsi potius amissis sensibus in immobilem saxorum naturam rigescere debuissent, sicut affixa locis quibus steterant, jumenta vidissent: orare se atque obsecrare, ut indulgeret sceleris veniam, et copiam praestaret abeundi.

PL 20, 203C

「そこで全員が急ぎ足で我々に追いついた。大胆な行いを自覚し、当然の恥に打たれ、泣きながら、自ら汚した砂塵を頭と顔にかぶって、マルティヌスの膝の前にひれ伏した。赦しを請い、立ち去らせてくれるよう願った。自分たちは良心の呵責だけでも、刑罰として十分に受けたし、大地が自分たちを生きたまま呑み込んでもよかったこと、あるいはむしろ、感覚を失って動かぬ岩の本性にこわばってしまってもよかったことを、十分に悟った。それは、立っていた場所に固定された駄獣を見たとおりである、と。悪行の赦しを与え、立ち去る許しを与えてほしい、と彼らは願い求めた」。

10

Senserat etiam, priusquam accurrerent, vir beatus illos teneri, nobisque id ante jam dixerat: veniam tamen clementer indulsit; eosdemque abire permisit animalibus restitutis.

PL 20, 203D

「福なる人は、彼らが駆け寄る前から、この者たちが捕らえられていることを察しており、そのことを我々にもすでに語っていた。それでも寛大に赦しを与え、駄獣を元に戻して彼らを立ち去らせた」。

Dialogus II, Caput IV

第II対話 第IV章PL 20, 204A
1

Illud autem animadverti saepe, Sulpici, Martinum tibi dicere solitum, nequaquam sibi in episcopatu eam virtutum gratiam suppetisse, quam prius se habuisse meminisset: quod si verum est, immo quia verum est, conjicere possumus quanta fuerint illa quae monachus operatus est, et quae teste nullo solus exercuit, cum tanta illum in episcopatu signa fecisse sub oculis omnium viderimus.

PL 20, 204A

「ところで、スルピキウスよ、私はよく気づいたのだが、マルティヌスはあなたにこう言うのが常だった。司教職にあっては、自分がかつて持っていたと覚えている力ある業の恩寵が、もう自分には備わっていない、と。これが本当ならば、いや本当なのだから、司教職にあって彼がこれほどのしるしを万人の目の前で行ったのを我々が見た以上、修道士として行ったこと、証人なしに独りで行ったことが、どれほど大きなものであったかを推し量ることができる」。

2

Multa quidem illius prius gesta innotuere mundo, neque potuere celari: sed innumerabilia esse dicuntur quae, dum jactantiam vitat, occultavit, neque in hominum notitiam passus est pervenire; quippe qui humanam substantiam supergressus, virtutis suae conscientia mundi gloriam calcans, coelo teste frueretur.

PL 20, 204A

「確かに、彼の以前の行いの多くは世に知られ、隠されえなかった。しかし、彼が自慢を避けて隠し、人々の知るところとなるのを許さなかったことは、数えきれないと言われる。実に彼は、人間の実体を超え出て、自らの徳の自覚のうちに世の栄光を踏みにじり、天を証人として楽しんでいたのである」。

3

Quod verum esse vel ex his quae comperta nobis sunt nec latere potuerunt, possumus aestimare; siquidem ante episcopatum duos mortuos vitae restituerit, quod liber tuus plenius est locutus; in episcopatu vero, quod praetermisisse te miror, unum tantummodo suscitaverit.

PL 20, 204A

「このことが真実であると、我々に知られて隠れえなかったことからも、推し量ることができる。すなわち、彼は司教職の前に二人の死者を命に戻した。これはあなたの書が詳しく語っている。ところが司教職にあっては——あなたがそれを省いたのが私は不思議なのだが——ただ一人しか甦らせなかった」。

4

Cujus rei ego testis sum, si tamen nihil de minus idoneo teste dubitatis. Idipsum autem vobis qualiter gestum sit, explicabo. Fuerat causa nescio quae, qua Carnotum oppidum petebamus.

PL 20, 204B

「このことについて、私は証人である。もっとも、証人としてふさわしさの劣る者について、諸君が疑わぬならばだが。それがどのように行われたかを、諸君に説明しよう。何かの用で、我々はカルヌトゥム(シャルトル)の町へ向かっていた」。

5

Interea, dum vicum quemdam habitantium multitudine frequentissimum praeterimus, obviam nobis immanis turba processit, quae erat tota gentilium: nam nemo in illo vico noverat Christianum, verum ad famam tanti viri campos omnes late patentes confluentium multitudo contexerat.

PL 20, 204B

「そのあいだに、住人のきわめて多いある村を通り過ぎたとき、巨大な群衆が我々を迎えに出て来た。それはすべて異邦人〔gentilis。異教徒の意〕であった。この村では誰もキリスト教徒を知らなかった。しかし、これほどの人の評判を聞いて、広々と広がる野をすべて、集まって来た群衆が覆っていたのである」。

6

Sensit hic Martinus operandum, et annuntiante sibi spiritu totus infremuit; nec mortale sonans, verbum Dei gentilibus praedicabat, saepius ingemiscens cur tanta Dominum Salvatorem turba nesciret.

PL 20, 204B

「マルティヌスは、これが成すべき時だと感じ、霊が彼に告げるのを受けて、全身が震えた。人の声とは思えぬ響きで、異邦人たちに神の言葉を宣べた。これほど大勢の群衆が主なる救い主を知らぬことを、しばしば嘆きながら」。

7

Interea (sicut nos incredibilis circumdederat multitudo) mulier quaedam, cujus filius paulo ante defecerat, corpus exanime beato viro protensis manibus coepit offerre, dicens: Scimus quia amicus Dei es: restitue mihi filium meum, quia unicus est mihi.

PL 20, 204C

「そのあいだに、信じがたいほどの群衆が我々を取り囲んでいたとき、ある女が、息子がつい先ほど息絶えたのだが、息絶えた亡骸を、両手を伸ばして福なる人に差し出しはじめて、こう言った。『あなたが神の友であることを、我々は知っています。私の息子を返してください。私にはこの子ひとりしかいないのです』」。

8

Junxit se caetera multitudo, et matris precibus acclamabat. Tum Martinus videns pro exspectantium salute, ut postea nobis ipse dicebat, consequi se posse virtutem, defuncti corpus propriis manibus accepit; et cum inspectantibus cunctis genua flexisset, ubi consummata oratione surrexit, vivificatum parvulum matri restituit.

PL 20, 204C

「ほかの群衆もこれに加わり、母の願いに声を合わせた。そこでマルティヌスは、待ち望む人々の救いのために力が得られうると見て、のちに我々に自ら語ったとおり、死者の亡骸を自分の手で受け取り、皆が見ているなかでひざまずいた。祈りを終えて立ち上がると、生き返った幼子を母に返した」。

9

Tum vero multitudo omnis in coelum clamore sublato Christum Deum fateri: postremo cuncti catervatim ad genua beati viri ruere coeperunt, fideliter postulantes ut eos faceret Christianos; nec cunctatus, in medio ut erant campo, cunctos imposita universis manu catechumenos fecit, cum quidem ad nos conversus diceret, non irrationabiliter in campo catechumenos fieri, ubi solerent martyres consecrari.

PL 20, 204C

「そのとき、群衆はすべて天に向かって叫びを上げ、キリストを神と告白した。ついに、全員が群れをなして福なる人の膝もとに押し寄せ、自分たちをキリスト教徒にしてくれるよう信仰をもって願った。彼はためらわず、居合わせた野のただ中で、全員の上に手を置いて、洗礼志願者にした。そして我々のほうを向いて、殉教者が聖別されるのが常である野で洗礼志願者が生まれるのは、理に合わぬことではない、と言った」。

Dialogus II, Caput V

第II対話 第V章PL 20, 204D
1

Vicisti, inquit Postumianus, Galle, vicisti; non utique me, qui Martini sum potius assertor, qui haec omnia de illo viro et scivi semper et credidi; sed eremitas omnes anachoretasque vicisti: nemo enim illorum, sicut Martinus hic vester, immo noster, mortibus imperavit: meritoque hunc iste Sulpicius apostolis comparat et prophetis, quem per omnia illis esse consimilem, fidei virtus ac virtutum opera testantur.

PL 20, 204D

ポストゥミアヌスは言った。「ガッルスよ、あなたは勝った、勝ったのだ。私を打ち負かしたのではない。私はむしろマルティヌスの擁護者であり、この人についてこうしたことをすべて、常に知り、信じてきたからだ。だが、あなたは隠修士たちと隠遁者たちをみな打ち負かした。彼らのうち誰も、諸君のこのマルティヌス、いや我々のマルティヌスのように、死に命じた者はいない。このスルピキウスが彼を使徒たちや預言者たちになぞらえるのは当然である。信仰の力と力ある業が、すべての点で彼らに等しいことを証ししているのだから」。

2

Sed perge, quaeso, quamquam nihil magnificentius audire possimus, perge tamen, Galle, quod etiam nunc de Martino superest sermonis evolvere: nam etiam minima illius et quotidiana animus festinat agnoscere; quia minima illius aliorum maximis majora esse nulli dubium est.

PL 20, 205A

「しかし、先を続けてくれ。これ以上に壮大な話は聞けまいが、それでも続けてくれ、ガッルスよ、マルティヌスについてなお残っている話を。彼の最も小さな、日々のことさえ、心は急いで知りたがる。彼の最も小さなことが、他の人々の最大のことより大きいことは、誰にも疑えないからだ」。

3

Ita faciam, Gallus inquit. Verum id quod dicturus sum, ipse non vidi: prius enim gesta res est quam me illi viro jungerem: sed factum celebre est, fidelium fratrum qui interfuerant sermone vulgatum.

PL 20, 205A

ガッルスは言った。「そうしよう。だがこれから話すことは、私自身は見ていない。それが起こったのは、私がこの人に結ばれる前のことだからだ。しかし有名な出来事であり、居合わせた信仰ある兄弟たちの話によって広まっている」。

4

Eo fere tempore quo primum episcopus datus est, fuit ei necessitas adire Comitatum. Valentinianus tum major rerum potiebatur.

PL 20, 205A

「彼が初めて司教に任じられたころ、宮廷〔Comitatum。皇帝の宮廷〕を訪れる必要が生じた。そのころ、年長のウァレンティニアヌス〔皇帝ウァレンティニアヌス1世。同名の息子と区別して「年長の」と言う〕が国の実権を握っていた」。

5

Is cum Martinum ea petere cognovisset quae praestare nolebat, jussit eum palatii foribus arceri: etenim ad animum illius immitem ac superbum uxor accesserat Ariana, quae totum illum a sancto viro, ne ei debitam reverentiam praestaret, averterat.

PL 20, 205A

「彼は、マルティヌスが自分の与えたくないことを求めていると知ると、宮殿の門から彼を遠ざけよと命じた。実際、その非情で高慢な心には、アレイオス派の妻が働きかけ、聖なる人に当然払うべき敬意を払わぬよう、すっかり彼から皇帝を遠ざけていたのである」。

6

Itaque Martinus, ubi semel atque iterum superbum principem frustra adire tentavit, recurrit ad nota praesidia: cilicio obvolvitur, cinere conspergitur, cibo potuque abstinet, orationem diebus noctibusque perpetuat.

PL 20, 205B

「そこでマルティヌスは、一度ならず二度、高慢な君主に近づこうとして空しかったので、いつもの支えに駆け戻った。粗布をまとい、灰をかぶり、食べ物も飲み物も絶ち、昼も夜も祈りを続けた」。

7

Septimo vero die astitit ei angelus: jubet eum ad palatium ire securum: regias fores quamlibet clausas sponte reserandas: imperatoris spiritum superbum molliendum. Igitur istiusmodi praesentis angeli confirmatus alloquio et fretus auxilio, palatium petit.

PL 20, 205B

「七日目に天使が彼のもとに立って、安心して宮殿へ行くよう命じた。王の門はどれほど固く閉ざされていても、おのずから開く。皇帝の高慢な気位は和らぐ、と。こうして、居合わせた天使のこの言葉に力づけられ、その助けを頼みとして、宮殿に向かった」。

8

Patent limina, nullus obsistit, postremo usque ad regem nemine prohibente pervenit. Qui cum venientem eminus videret, infrendens cur fuisset admissus, nequaquam assurgere est dignatus astanti, donec regiam sellam ignis operiret, ipsumque regem ea parte corporis qua sedebat, afflaret incendium.

PL 20, 205B

「敷居は開かれ、誰も妨げず、ついに誰にも止められずに王〔皇帝ウァレンティニアヌスを指す〕のもとまで来た。王は彼が来るのを遠くから見て、なぜ入れられたのかと歯ぎしりし、立つ彼のために立ち上がることをまったくよしとしなかった。ついに王座を火が覆い、王自身の座っていた部分の体に炎が吹きつけたのである」。

9

Ita solio suo superbus excutitur, et Martino invitus assurgit: multumque complexus quem spernere ante decreverat, virtutem sensisse divinam emendatior fatebatur: nec exspectatis Martini precibus, prius omnia praestitit quam rogaretur.

PL 20, 205C

「こうして高慢な者は自らの玉座から振り落とされ、不本意ながらマルティヌスに向かって立ち上がった。そして、かつて退けようと決めていた人を強く抱擁して、神の力を感じたと告白し、改まった者となった。マルティヌスの願いを待つことなく、頼まれる前にすべてを与えた」。

10

Colloquio illum atque convivio frequenter adscivit: postremo abeunti multa munera obtulit, quae vir beatus, ut semper, paupertatis suae custos cuncta rejecit.

PL 20, 205C

「彼はマルティヌスをしばしば会話と宴に招いた。ついに去ろうとする彼に多くの贈り物を差し出したが、福なる人は、いつものとおり自らの貧しさの守り手として、すべて退けた」。

Dialogus II, Caput VI

第II対話 第VI章PL 20, 205C
1

Et quia palatium semel ingressi sumus, licet diversis in palatio temporibus gesta connectam: nequaquam enim praetermittendum videtur, circa Martini admirationem, reginae fidelis exemplum.

PL 20, 205C

「宮殿に一度入った以上、宮殿での別の時の出来事もつなげて語ろう。マルティヌスへの称賛に関して、信仰ある王妃〔皇帝マクシムスの妻を指す〕の例は、決して省いてはならないと思われるからだ」。

2

Maximus imperator rempublicam gubernabat, vir omni vita merito praedicandus, si ei vel diadema non legitime tumultuante milite impositum repudiare, vel armis civilibus abstinere licuisset: sed magnum imperium nec sine periculo renui, nec sine armis potuit teneri.

PL 20, 205D

「マクシムス皇帝が国家を治めていた。もし、兵士が騒いで不当に頭に載せた冠を拒むことができ、あるいは内戦から手を引くことができたなら、全生涯について称賛されるにふさわしい人であった。だが、大きな支配権は、危険なしに退けることもできず、武力なしに保つこともできなかったのである」。

3

Hic Martinum saepius evocatum receptumque intra palatium venerabiliter honorabat: totus illi cum eo sermo de praesentibus, de futuris, de fidelium gloria, de aeternitate sanctorum; cum interim diebus ac noctibus de ore Martini regina pendebat, Evangelico illo non inferior exemplo pedes Sancti fletu rigabat, crine tergebat Martinus, quem nulla umquam femina contigisset, istius assiduitatem, immo potius servitutem non poterat evadere.

PL 20, 205D

「彼はマルティヌスをしばしば招き、宮殿に迎え入れて、敬意をもって尊んだ。彼との会話はすべて、現在のこと、将来のこと、信仰ある者たちの栄光、聖なる者たちの永遠についてであった。そのあいだ、王妃は昼も夜もマルティヌスの口に聞き入り、福音書のあの女の模範に劣らず、聖なる人の足を涙で濡らし、髪でぬぐった。いかなる女も触れたことのなかったマルティヌスも、この女の通いづめを、いやむしろ奉仕を、逃れることができなかった」。

4

Non illa opes regni, non imperii dignitatem, non diadema, non purpuram cogitabat: divelli a Martini pedibus solo strata non poterat.

PL 20, 206A

「彼女は王国の富も、帝位の威厳も、冠も、紫衣も思わなかった。地に伏して、マルティヌスの足から引き離されることがなかった」。

5

Postremo a viro suo poposcit, deinde Martinum uterque compellunt, ut ei remotis omnibus ministris praeberet sola convivium: nec potuit vir beatus obstinatius reluctari.

PL 20, 206A

「ついに彼女は夫に頼み、それから二人してマルティヌスに迫った。召使いをすべて退けて、彼女ひとりが彼に食事を供することを許してほしい、と。福なる人は、それ以上頑なに抗うことができなかった」。

6

Componitur castus reginae manibus apparatus: sellulam ipsa consternit, mensam admovet, aquam manibus subministrat: cibum quem ipsa coxerat, apponit; ipsa, illo sedente, eminus secundum famulantium disciplinam solo fixa consistit immobilis, per omnia ministrantis modestiam et humilitatem exhibens servientis: miscuit ipsa bibituro, et ipsa porrexit.

PL 20, 206A

「王妃の手による清らかな支度が整えられた。自ら腰掛けを据え、食卓を寄せ、手を洗う水を差し出し、自分で調理した食べ物を供える。彼が座るあいだ、給仕する者の作法に従って、遠く離れたところに、地に釘付けになったように動かず立ち、あらゆる点で仕える者のつつましさと謙遜を示した。飲もうとする彼のために自ら〔ぶどう酒を水で〕割り、自ら差し出した」。

7

Finita coenula fragmenta panis absumpti micasque collegit, satis fideliter illas reliquias imperialibus epulis anteponens.

PL 20, 206A

「食事が終わると、食べ残したパンの切れ端とくずを集めた。皇帝の宴よりも、まことにひたむきに、その残りを重んじたのである」。

8

Beata mulier! tantae pietatis affectu illi merito comparanda, quae venit a finibus terrae audire Salomonem; siquidem simplicem sequamur historiam: sed si fides reginarum est conferenda (quod mihi liceat separata mysterii majestate dixisse), illa expetiit audire sapientem; ista non tantum audisse contenta, sed et meruit servire sapienti.

PL 20, 206B

「幸いなる女よ。これほどの敬虔の思いにおいて、地の果てからソロモンの言葉を聞きに来たあの女〔シェバの女王。列王記三10〕に、当然比べられる。字義どおりの歴史に従うならば、である。だが、王妃たちの信仰を比べるなら(奥義の威光を別にして、このように言うことを私に許してほしい)、あの女は賢者の言葉を聞くことを求めたが、この女は聞くことに満足しただけでなく、賢者に仕えることにも値したのである」。

Dialogus II, Caput VII

第II対話 第VII章PL 20, 206B
1

Postumianus, jamdudum, inquit, Galle, audiens te loquentem vehementer admiror reginae fidem: sed illud ubi est, quod nulla umquam femina ferebatur propius astitisse Martino? ecce ista regina non solum astitit, sed etiam ministravit: et vereor, ne isto aliquantulum se tueantur exemplo qui libenter feminis inseruntur.

PL 20, 206B

ポストゥミアヌスは言った。「ガッルスよ、先ほどから、あなたが語るのを聞いて、王妃の信仰にいたく感嘆している。だが、いかなる女も彼のそばにこれほど近く立ったことはないと伝えられていたのは、どこへ行ったのか。見よ、この王妃はそばに立っただけでなく、給仕までした。恐れるのは、好んで女たちの中に入り込む者たちが、この例によっていささか身を守りはしないかということだ」。

2

Tum Gallus, Quid tu, inquit, non vides quod solent docere grammatici, locum, tempus, personam?

PL 20, 206C

そこでガッルスは言った。「あなたは、文法家たちがいつも教えること、すなわち場所、時、人物を見ないのか」。

3

Propone enim tibi ante oculos captum in palatio imperatoris precibus ambiri, reginae fide cogi, temporis necessitate constringi, ut clausos carcere liberaret, exsiliis datos restitueret, bona adempta redhiberet: haec quanti putas constare episcopo debuisse, ut pro his omnibus non aliquantulum de rigore propositi relaxaret?

PL 20, 206C

「宮殿で囚われの身となり、皇帝の願いに言い寄られ、王妃の信仰に迫られ、時の必要に締めつけられて、牢に閉じ込められた者を解放し、追放に処された者を呼び戻し、奪われた財産を返すよう求められている、と目の前に思い描いてみよ。これらのことは、司教にとってどれほどの値打ちがあったはずだとあなたは思うか。これらすべてのためなら、決意の厳しさをいささか緩めずにいられたろうか〔non の係りは定かでない。反語と取った〕」。

4

Verumtamen quia occasione hujus exempli male usuros esse aliquos arbitraris, illi vero felices erunt, si a disciplina exempli istius non recedant.

PL 20, 206C

「しかし、あなたは、この例を機に悪用する者がいるだろうと思っている。だが、この例の規律から離れないなら、彼らは幸いであろう」。

5

Videant enim, quia Martino semel tantum in vita, jam septuagenario, non vidua libera, non virgo lasciviens, sed sub viro vivens, ipso viro pariter supplicante, regina servivit et ministravit.

PL 20, 206C

「見るがよい。マルティヌスに王妃が仕え給仕したのは、生涯でただ一度、彼がすでに七十歳のときであり、自由なやもめでも、浮わついたおとめでもなく、夫のもとで生きる身で、夫自身も同じく願ったうえでのことだった」。

6

Haec edenti astitit, non cum epulante discubuit: nec ausa est participare convivium, sed deferebat obsequium.

PL 20, 206D

「彼が食べているあいだ王妃はそばに立ち、食卓に身を横たえて共にすることはなかった。宴に加わろうとはせず、奉仕を差し出したのである」。

7

Disce igitur disciplinam: serviat tibi matrona, non imperet; et serviat, non recumbat: sicut Martha illa ministravit Domino, nec tamen est adscita convivio; immo praelata est ministranti quae verbum potius audiebat.

PL 20, 206D

「ならば規律を学べ。婦人はあなたに仕えよ、命令してはならない。仕えよ、食卓に横たわってはならない。かのマルタが主に給仕しながら、それでも食事に加えられなかったようにである。かえって、給仕する彼女よりも、むしろ言葉に耳を傾けていた者のほうが優先された」。

8

Sed in Martino ista regina utrumque complevit: et ministravit ut Martha, et audivit ut Maria. Quod si quis hoc uti voluerit exemplo, per omnia teneat exemplum: talis causa sit talisque persona, tale obsequium, tale convivium, et in omni vita semel tantum.

PL 20, 206D

「しかしマルティヌスにおいては、この王妃は両方を果たした。マルタのように給仕し、マリアのように聞いた。この例を用いようと望む者があれば、すべての点で例を守るがよい。事情がそのようであり、人物がそのようであり、奉仕がそのようであり、宴がそのようであり、しかも生涯にただ一度だけ、というように」。

Dialogus II, Caput VIII

第II対話 第VIII章PL 20, 206D
1

Praeclare, inquit Postumianus, nostros istos, ut Martini non egrediantur exemplum, tua constringit oratio: sed profiteor tibi, quia haec surdis auribus audientur: nam si Martini sequeremur vias, (numquam causas de osculo diceremus, et) universis scaevae opinionis opprobriis careremus.

PL 20, 206D

ポストゥミアヌスは言った。「見事だ。マルティヌスの例から外れぬようにと、あなたの言葉は我々の仲間を縛る。だが言っておく、彼らは聞く耳を持たずに聞くだろう。もし我々がマルティヌスの道に従うなら、(接吻のことで弁明することも決してなく、また)〔丸括弧は底本のまま。causas dicere を「弁明する」の意と取った〕あらゆる悪評の汚名とも無縁でいられるはずなのだ」。

2

Verum sicut tu soles dicere, cum edacitatis argueris, Galli sumus; ita nos in hac parte numquam vel Martini exemplo vel tuis disputationibus corrigendi fatemur. Verumtamen haec nobis jamdudum agentibus, quid tu tam, obstinate Sulpici, taces?

PL 20, 207A

「だが、あなたが食い意地を咎められるといつも言うように『我々はガリア人だ』というのと同じく、我々もこの点では、マルティヌスの例によっても、あなたの論によっても、決して矯正されないと認める。それはそれとして、我々がこう語り合っているあいだ、なぜあなたはそんなに黙っているのだ、頑ななスルピキウスよ」。

3

Ego, inquam, non solum modo taceo, sed olim de istis tacere disposui: nam quia quamdam viduam vagam, nitidulam, sumptuosam objurgaverim, lascivius victitantem; itidemque virginem adolescenti cuidam mihi charo indecentius adhaerentem, cum quidem ipsam frequenter audissem, alios etiam qui talia agerent, increpantem; tanta mihi omnium feminarum cunctorumque monachorum odia concitavi, ut adversum me utraeque legiones jurata bella susceperint.

PL 20, 207A

「私は今黙っているだけでなく、前からこうしたことについては黙ると決めていたのだ。というのも、さまよい歩き、めかしこみ、贅沢で、ふしだらに暮らす、あるやもめを私が咎め、同様に、私の親しいある若者にふさわしからぬほどなれなれしくするおとめをも咎めたとき——しかも、彼女がそのようなことをする他の者たちを頻繁に叱るのを私は聞いていたのに——私はすべての女たちとすべての修道士たちの憎しみをあおり、双方の軍団が私に対して、誓いを立てて戦いを始めたのだ」と私は言った。

4

Unde quaeso taceatis, ne etiam hoc quod vos loquimini, ad meam referatur invidiam. Tota vobis istorum mentio relinquatur: ad Martinum potius revertamur. Tu, Galle, ut aggressus es, coeptum opus explica.

PL 20, 207B

「だから、頼む、黙ってくれ。諸君が話すことまで、私への憎しみに帰せられぬように。この者たちのことに触れるのは、諸君はすっかりやめてくれ。むしろマルティヌスに戻ろう。ガッルスよ、あなたは始めたとおり、着手した仕事を説き明かしてくれ」。

5

Tum ille: Jam quidem vobis, inquit, tanta narravi, ut satisfacere studiis vestris meus sermo debuerit: sed quia voluntati vestrae non obsecundare mihi non licet, quantum adhuc diei superest, loquar: nam certe dum stramen illud quod in lectos nostros paratur, aspicio, subvenit in memoriam etiam de stramine in quo Martinus jacuerat, factam esse virtutem.

PL 20, 207B

そこで彼は言った。「諸君にはすでにこれほど語ったから、私の話は諸君の願いを満たすはずだ。だが、諸君の意志に従わぬことは私には許されない。今日の残りのあいだ話そう。実際、我々の寝床に整えられるあの敷き藁を見ていると、マルティヌスが横たわった敷き藁にも力ある業が起こったことが、思い出される」。

6

Res ita gesta est: Claudiomagus vicus est in confinio Biturigum atque Turonorum. Ecclesia ibi est celebris religione sanctorum, nec minus gloriosa sacrarum virginum multitudine. Praeteriens ergo Martinus, in secretario ecclesiae habuit mansionem.

PL 20, 207B

「次のようなことであった。クラウディオマグスは、ビトゥリゲス族(ブールジュ)とトゥールとの境にある村である。そこには、聖なる人々の敬虔で名高く、聖なるおとめたちの大勢においても劣らず栄えた教会がある。通りかかったマルティヌスは、その教会の聖具室に宿を取った」。

7

Post discessum illius cunctae in secretarium illud virgines irruerunt: allambunt singula loca, ubi aut sederat vir beatus aut steterat: stramentum etiam in quo quieverat, partiuntur.

PL 20, 207C

「彼が去ったのち、おとめたちはみな、その聖具室に押し入った。福なる人が座った場所、立った場所を一つ一つ舐めるようにして口づけし、彼が休んだ敷き藁をさえ、分け合った」。

8

Una earum post dies paucos partem straminis, quam sibi pro benedictione collegerat, energumeno, quem spiritus erroris agitabat, de cervice suspendit; nec mora, dicto citius, ejecto daemone, persona purgata est.

PL 20, 207C

「彼女らのうちの一人は、数日後、祝福の品として自分のために集めた敷き藁の一部を、悪霊に憑かれた者——迷いの霊に駆り立てられていた者——の首にかけた。たちまち、言うより早く、悪霊は追い出され、その人は清められた」。

Dialogus II, Caput IX

第II対話 第IX章PL 20, 207C
1

Per idem fere tempus Martino a Treveris revertenti fit obviam vacca, quam daemon agitabat: quae relicto grege suo, in homines ferebatur; et jam multos noxie petulca confoderat.

PL 20, 207C

「ほぼ同じころ、トリーアから帰るマルティヌスのもとに、悪霊に駆り立てられた牝牛が行き会った。群れを離れて人々に向かって突進し、すでに多くの者を、害をなして暴れ、突き刺していた」。

2

Verum ubi nobis coepit esse contigua, hi qui eam eminus sequebantur, praedicere magna voce coeperunt, ut caveremus.

PL 20, 207D

「それが我々の近くに来はじめたとき、遠くから後を追って来た者たちが、大声で、用心せよと告げはじめた」。

3

Sed postquam ad nos torvis furibunda luminibus propius accessit, Martinus elevata obviam manu pecudem consistere jubet: quae mox ad verbum illius stare coepit immobilis.

PL 20, 207D

「しかし、荒れ狂ってぎらつく目で我々のもとにさらに近づいたとき、マルティヌスは手を挙げてこれを迎え、獣に止まるよう命じた。すると牝牛は、その言葉にたちまち従い、動かずに立ちはじめた」。

4

Cum interea videt Martinus dorso illius daemonem supersedentem, quem increpans, Discede, inquit, funeste, de pecude, et innoxium animal agitare desiste. Paruit nequam spiritus, et recessit.

PL 20, 207D

「そのあいだにマルティヌスは、その背に悪霊が乗っているのを見て、これを叱り、『去れ、禍々しい者よ、その獣から。罪のない動物を駆り立てるのをやめよ』と言った。邪悪な霊は従い、去った」。

5

Nec defuit sensus in bucula, quin se intelligeret liberatam: ante pedes sancti recepta quiete prosternitur, deinde jubente Martino gregem suum petiit, seque agmini caeterarum ove placidior immiscuit.

PL 20, 207D

「牝牛にも、解き放たれたと悟る感覚が欠けていなかった。落ち着きを取り戻して聖なる人の足もとにひれ伏し、それからマルティヌスの命じるまま群れに向かい、羊よりもおとなしく、ほかの牛たちの群れに紛れ込んだ」。

6

Hoc illud fuit tempus quo inter medias flammas positus non sensit incendium: quod mihi non arbitror esse referendum; quia hoc plenius iste Sulpicius, licet in libro suo praeteritum, in epistola tamen postea, quam ad Eusebium tunc presbyterum, modo episcopum, fecit, exposuit: quam tu, Postumiane, aut, credo, legisti, aut si incognita tibi est, cum libuerit, in promptu ex illo armario habes: nos ab illo omissa referimus.

PL 20, 208A

「これは、燃えさかる炎のただ中に置かれて火を感じなかった、あの時のことである。それは私が語るべきことではないと思う。このスルピキウスが、その書には省いたものの、のちに、当時は司祭で今は司教であるエウセビウスに宛てた書簡のなかで、より詳しく述べているからだ。ポストゥミアヌスよ、あなたはその書簡を読んだか、あるいは知らないなら、望むときにあの戸棚からすぐ手に入る。我々は、彼が省いたことを語っているのだ」。

7

Quodam autem tempore, dum dioeceses circuiret, venantium agmen incurrimus. Canes leporem sequebantur: jamque multo spatio victa bestiola, cum undique campis late patentibus nullum esset effugium, mortem imminentem jam jamque capienda crebris flexibus differebat.

PL 20, 208A

「またあるとき、司教区を巡っていると、狩人の一団に行き当たった。犬たちがノウサギを追っていた。小さな獣はすでに長い道のりを追い詰められ、広々とした野のどこにも逃れる所がなく、迫る死を、今にもつかまりそうになりながら、何度も向きを変えて延ばしていた」。

8

Cujus periculum vir beatus pia mente miseratus imperat canibus, ut desisterent sequi, et sinerent abire fugientem: qui continuo ad primum sermonis ejus imperium constiterunt. Crederes vinctos, immo potius affixos, in suis haerere vestigiis.

PL 20, 208A

「福なる人は、その危うさを敬虔な思いで憐れみ、犬たちに、追うのをやめ、逃げるものを行かせよと命じた。犬たちは、彼の言葉の最初の命令でただちに止まった。縛られたかと、いやむしろ足跡に釘づけされたかと思われるほどであった」。

Dialogus II, Caput X

第II対話 第X章PL 20, 208B
1

Ita lepusculus, persecutoribus alligatis, incolumis evasit. Operae pretium autem est, etiam familiaria illius verba spiritali sale condita memorare. Ovem recens tonsam forte conspexerat.

PL 20, 208B

「こうして小さなウサギは、追う者たちを縛られて、無事に逃げた。彼のふだんの言葉も、霊の塩で味つけされていたから、記しておく価値がある。たまたま毛を刈られたばかりの羊を見かけたことがあった」。

2

Evangelicum, inquit, mandatum ista complevit: duas habuit tunicas; unam earum largita est non habenti: ita ergo et vos facere debetis.

PL 20, 208B

「『この羊は福音書の命令を果たした。二枚の下着を持っていて、そのうちの一枚を持たない者に分け与えたのだ。だから、諸君もまた同じようにせねばならない』と彼は言った」。

3

Item cum subulcum algentem ac pene nudum in pellicea veste vidisset, En, inquit, Adam ejectus de paradiso in veste pellicea sues pascit: sed nos illo vetere deposito, qui adhuc in isto manet, novum Adam potius induamus.

PL 20, 208B

「同じく、寒さに震えほとんど裸で毛皮の衣を着た豚飼いを見たときは、『見よ、楽園から追放されたアダムが、毛皮の衣で豚を飼っている。だが我々は、この者になお残っている古い者を脱ぎ捨てて、むしろ新しいアダムを着よう』と言った」。

4

Boves ex parte prata depaverant, porci etiam nonnulla suffoderant; pars caetera quae manebat illaesa, diversis floribus quasi picta vernabat.

PL 20, 208B

「牛たちは牧草地の一部を食い荒らし、豚たちも幾か所かを掘り返していた。残りの、無事に残った部分は、さまざまな花に彩られた絵のように、春の盛りに咲いていた」。

5

Speciem, inquit, gerit pars illa conjugii, quae pecore depasta etsi non penitus gratiam amisit herbarum, nullam tamen florum retinet dignitatem: illa vero quam porci pecora immunda foderunt, fornicationis imaginem foedam praetendit: caeterum illa portio quae nullam sensit injuriam, gloriam virginitatis ostendit, herbis fecunda luxuriat, feni in ea fructus exuberat, et ultra omnem speciem distincta floribus quasi gemmis micantibus ornata radiat.

PL 20, 208C

「『その部分は結婚の姿を示している。家畜に食い荒らされたところは、草の魅力をまったく失ったわけではないが、花の気品をまったくとどめていない。だが、豚、不浄の家畜が掘り返したところは、淫行の醜い姿を示している。ところが、まったく害を受けなかった部分は、おとめの身の栄光を示しており、草に富んで繁り、干し草の実りがあふれ、あらゆる姿を超えて、輝く宝石のように花々に彩られて光り輝いている』と彼は言った」。

6

Beata species et Deo digna! nihil enim virginitati est comparandum: ita et illi qui conjugia fornicationi comparant, vehementer errant; et illi qui conjugia virginitati aequanda aestimant, miseri penitus et stulti sunt.

PL 20, 208C

「幸いな姿であり、神にふさわしい〔この節からがマルティヌスの言葉の続きか、ガッルスの言葉かは定かでない。ガッルスの言葉と取った〕。おとめの身に比べうるものは何もないからだ。だから、結婚を淫行に比べる者も大いに誤っており、結婚をおとめの身と同等とみなす者も、まったく哀れで愚かである」。

7

Verum haec a sapientibus tenenda distinctio est, ut conjugium pertineat ad veniam, virginitas spectet ad gloriam, fornicatio deputetur ad poenam, nisi satisfactione purgetur.

PL 20, 208D

「しかし、賢い者たちが守るべき区別は、結婚は赦しに属し、おとめの身は栄光に関わり、淫行は、償いによって清められないかぎり、刑罰に割り当てられる、ということである」。

Dialogus II, Caput XI

第II対話 第XI章PL 20, 208D
1

Miles quidam cingulum in ecclesia, monachum professus, abjecerat: cellulam sibi eminus in remoto quasi eremita victurus erexerat.

PL 20, 208D

「ある兵士が、修道士になると宣して、教会で帯〔軍の帯〕を捨てた。遠くの人里離れたところに、隠修士として暮らすつもりで、自分のために小さな庵を建てた」。

2

Interea astutus inimicus variis cogitationibus brutum pectus agitabat, ut conjugem suam, quam Martinus in monasterio puellarum esse praeceperat, voluntate mutata secum potius vellet habitare. Adiit ergo Martinum fortis eremita: quod haberet animi confitetur.

PL 20, 208D

「そのあいだに、狡猾な敵は、さまざまな考えで彼の愚鈍な胸を揺さぶり、マルティヌスが女たちの修道院にいるよう命じておいた自分の妻を、気が変わって、自分のもとに住まわせたいと思うようにさせた。そこで、屈強な隠修士はマルティヌスのもとを訪れ、心にあることを告白した」。

3

Ille vero vehementer abnuere: feminam viro rursus, jam monacho non marito, incongrua ratione misceri.

PL 20, 208D

「マルティヌスは強く拒んだ。女が、もう夫ではなく修道士である男と、再び不適切なやり方で交わるべきではない、と」。

4

Postremo cum miles instaret, affirmans nihil hoc proposito esse nociturum: se solo conjugis uti velle solatio: porro ne rursus se in sua vitia revolverent, non esse metuendum: se esse militem Christi, illam quoque in eadem ejusdem militiae sacramenta jurasse: pateretur episcopus, sanctos et sexum suum fidei merito nescientes pariter militare.

PL 20, 209A

「ついに兵士が食い下がり、断言した。この目的は何の害にもならない、自分はただ妻の慰めだけを用いたいのだ。また、再び悪徳に転げ戻ることは恐れるに及ばない。自分はキリストの兵士であり、彼女も同じ軍務の同じ誓約に誓ったのだ。聖なる者たちは、信仰の功によって自分の性をも知らずに、共に戦うものだから、司教は許してほしい、と」。

5

Tum Martinus (verba vobis ipsa dicturus sum): Dic mihi, inquit, si umquam in bello fuisti, si in acie constitisti? At ille respondens, Frequenter, inquit, in acie steti, et bello frequenter interfui.

PL 20, 209A

「そこでマルティヌスは(私は諸君に、言葉そのままを語ろう)、『言ってくれ、あなたはかつて戦に出たことがあるか、戦列に立ったことがあるか』と言った。すると彼は答えて、『しばしば戦列に立ち、しばしば戦に加わった』と言った」。

6

Ad haec Martinus: Dic mihi ergo, numquid in illa acie quae armata in praelio parabatur, aut jam adversus hostilem exercitum collato cominus pede, districto ense pugnabat, ullam feminam stare aut pugnare vidisti?

PL 20, 209A

「これに対し、マルティヌスは言った。『ならば言ってくれ。戦のために武装して整えられた戦列、あるいは敵軍と間近に足を交え、抜き身の剣で戦っていた戦列に、女が立ち、あるいは戦うのを、あなたは見たことがあるか』」。

7

Tunc demum miles confusus erubuit, gratias agens, errori suo se non fuisse permissum, nec aspera increpatione verborum, sed vera et rationabili secundum personam militis comparatione correctum.

PL 20, 209B

「そのとき、兵士はようやく恥じ入って顔を赤らめ、自分の誤りを放っておかれなかったことに感謝した。荒々しい言葉の叱責によってではなく、兵士の立場に即した、真実で理にかなった比較によって正されたのである」。

8

Martinus autem conversus ad nos (sicut eum frequens fratrum turba vallaverat): Mulier, inquit, virorum castra non adeat; acies militum separata consistat; procul femina in suo degens tabernaculo sit remota: contemptibilem enim reddit exercitum, si virorum cohortibus turba feminea misceatur.

PL 20, 209B

「マルティヌスは、兄弟たちの大勢に囲まれていたので、我々のほうを向いて言った。『女が男たちの陣営に近づいてはならない。兵士の戦列は離れて整うべきである。女は遠く離れて自分の天幕に住むべきである。男たちの軍団に女たちの群れが混じるなら、軍を軽蔑すべきものにするからだ』」。

9

Miles in acie, miles pugnet in campo: mulier se intra murorum munimenta contineat. Habet et illa gloriam suam, si pudicitiam viro absente servaverit: cujus haec prima virtus et consummata victoria est, non videri.

PL 20, 209B

「『兵士は戦列で、兵士は野で戦うべきである。女は城壁の守りの内にとどまるべきである。女にも彼女なりの栄光がある。夫の不在中に貞節を守るなら。その徳の第一であり完成した勝利は、見られぬことである』」。

Dialogus II, Caput XII

第II対話 第XII章PL 20, 209C
1

Illud vero, Sulpici, meminisse te credo, quo affectu nobis, cum et tu coram adesses, illam virginem praedicaret, quae ita se penitus ab omnium virorum oculis removisset, ut ne ipsum quidem ad se Martinum, cum eam ille officii causa visitare vellet, admiserit: nam cum praeter agellum illius praeteriret, in quo se jam ante complures annos pudica cohibebat; audita fide illius atque virtute divertit, ut tam illustris meriti puellam religioso officio episcopus honoraret.

PL 20, 209C

「だが、スルピキウスよ、あなたはあのことを覚えていると思う。あなたも居合わせていたとき、あの人が我々に、どれほどの思いで、あのおとめのことを称えたか。その女は、すべての男たちの目から身を深く遠ざけたので、マルティヌス自身でさえ、務めのために訪れようとしたのに、自分のもとに入れなかったのだ。実際、彼は彼女の小さな畑のそばを通りかかった。彼女は、すでに何年も前からそこに貞淑に引きこもっていた。その信仰と徳のことを聞いて、彼は寄り道をした。これほど輝かしい功のおとめを、司教として敬虔な務めによって敬うためであった」。

2

Nos consequentes gavisuram illam virginem putabamus; siquidem hoc in testimonium virtutis suae esset habitura, ad quam tanti nominis sacerdos deposito propositi rigore venisset; verum illa fortissimi vincula propositi ne Martini quidem contemplatione laxavit: ita vir beatus accepta per aliam feminam excusatione laudabili, ab illius foribus quae videndam se salutandamque non dederat, laetus abscessit.

PL 20, 209C

「我々は後から追いつき、そのおとめは喜ぶだろうと思った。これほどの名を持つ司教が決意の厳しさを解いて訪れたのは、彼女にとって自分の徳の証しとなるはずだからである。ところが彼女は、自らの最も堅固な決意の鎖を、マルティヌスへの敬意によってさえ緩めなかった。こうして福なる人は、別の女を通して称賛すべき辞退を受け、自分に見られも挨拶もされるべく姿を現さなかった女の戸口から、喜んで立ち去った」。

3

O virginem gloriosam, quae ne a Martino quidem passa est se videri! o Martinum beatum, qui illam repulsam non ad contumeliam suam duxit; sed magnificans illius cum exsultatione virtutem, inusitato in his dumtaxat regionibus gaudebat exemplo!

PL 20, 209D

「ああ、栄光あるおとめよ。マルティヌスにさえ見られることを許さなかった。ああ、福なるマルティヌスよ。その拒絶を自分への侮辱とは受け取らず、かえって彼女の徳を喜びをもって称え、少なくともこの地方ではまれなこの例を喜んだ」。

4

Ergo cum haud longe ab illa villula nos manere nox imminens coegisset, xenium beato viro eadem illa virgo transmisit: fecitque Martinus quod antea non fecerat (nullius enim ille umquam xenium, nullius munus accepit); nihil ex his quae virgo venerabilis miserat, refutavit, dicens benedictionem illius a sacerdote minime respuendam, quae esset multis sacerdotibus praeferenda.

PL 20, 209D

「そこで、日が暮れかかって、我々がその小さな家からさほど遠くないところで一夜を過ごさざるをえなくなったとき、そのおとめは福なる人に贈り物〔xenium〕を送った。するとマルティヌスは、以前にはしなかったことをした(実際、彼は誰からも贈り物も進物も受けたことがなかった)。尊いおとめが送ったものを、何も断らなかったのである。そして、彼女の祝福は、司教が決して拒んではならぬもの、多くの司教たちの祝福よりも優先されるべきものだ、と言った」。

5

Audiant, quaeso, virgines istud exemplum, ut fores suas, si eas malis obsistere volunt, etiam bonis claudant; et, ne ad se improbis sit liber accessus, non vereantur excludere etiam sacerdotes. Totus hoc mundus audiat: videri se a Martino virgo non passa est.

PL 20, 210A

「おとめたちはこの例を聞くがよい。悪い者に戸を閉ざそうとするなら、善い者に対しても戸を閉ざし、悪しき者が自分に自由に近づけぬよう、司教たちさえ締め出すことを恐れるな。全世界が聞くがよい。そのおとめは、マルティヌスに見られることを許さなかったのだ」。

6

Non utique illa quemcumque a se repulit sacerdotem; sed in ejus viri conspectum puella non venit, quem videre salus videntium fuit.

PL 20, 210A

「彼女が退けたのは、決してありふれた司教ではなかった。この少女は、見ること自体が見る者の救いである、あの人の目の前には出なかったのである」。

7

Quis autem hoc alius praeter Martinum sacerdos non ad suam injuriam retulisset? quos adversum sanctam virginem motus quantasque iras mente concepisset! haereticam judicasset, et anathematizandam esse decrevisset.

PL 20, 210A

「ところで、マルティヌスをおいて、どの司教がこれを自分への侮辱と取らなかっただろうか。聖なるおとめに対して、どれほどの憤りを心に抱き、どれほどの怒りを抱いたことか。異端者と断じ、アナテマに付すべきだと決めたであろう」。

8

Quam vero illi beatae animae illas virgines praetulisset, quae crebris occursibus ubique se praebent obvias sacerdoti, quae convivia sumptuosa disponunt, quae una pariter accumbunt!

PL 20, 210A

「その福なる魂よりも、頻繁に出会って至る所で司教の前に姿を現し、贅沢な宴を用意し、並んで食卓に臨む、あのようなおとめたちを、そうした司教はどれほど重んじたことか」。

9

Sed quo me ducit oratio? paululum iste liberior sermo reprimendus est, ne in aliquorum forsitan incurrat offensam: etenim infidelibus objurgationis verba non proderunt, fidelibus autem satisfaciet exemplum.

PL 20, 210B

「だが、私の言葉はどこへ私を導くのか。この、いささか自由すぎる言葉は抑えねばならない。誰かの気に障るかもしれない。信仰なき者に咎めの言葉は益とならず、信仰ある者には模範が十分であろう」。

10

Verum ego ita virtutem hujus virginis praedicabo, ut tamen nihil illis quae ad Martinum videndum ex longinquis regionibus saepe venerunt, arbitrer derogandum; siquidem hoc beatum virum frequenter affectu etiam angeli frequentarint.

PL 20, 210B

「だが私は、このおとめの徳を称えるにしても、遠くの地方からマルティヌスに会うためにしばしば来た女たちを、少しも貶めてよいとは考えない。実に、この福なる人を、親愛の思いで、天使たちさえもしばしば訪れていたのだから」。

Dialogus II, Caput XIII

第II対話 第XIII章PL 20, 210B
1

Caeterum id quod dicturus sum, Postumiane, hoc tibi (me autem intuebatur) teste recte perhibeo.

PL 20, 210B

「ところで、ポストゥミアヌスよ、これから私が言うことは、この人(彼は私のほうを見ていた)を証人として、あなたに正しく申し述べるのだ」。

2

Quodam die ego et iste Sulpicius pro foribus illius excubantes, jam per aliquot horas cum silentio sedebamus, ingenti horrore et tremore ac si ante angeli tabernaculum mandatas excubias duceremus, cum quidem clauso cellulae suae ostio nos ibi esse nesciret.

PL 20, 210B

「ある日、私とこのスルピキウスは、彼の戸口の前で見張りをして、すでに何時間か黙って座っていた。まるで天使の天幕の前で命じられた見張りをしているかのように、非常な畏れと震えをもって。彼は、我々がそこにいることを知らず、庵の戸を閉ざしていた」。

3

Interim colloquentium murmur audimus, et mox horrore quodam circumfundimur ac stupore; nec ignorare potuimus nescio quid fuisse divinum.

PL 20, 210C

「そのとき、語り合う者たちのささやきを聞き、たちまち畏れと驚きに包まれた。何か神聖なものがあったと、疑わずにはいられなかった」。

4

Post duas fere horas ad nos Martinus egreditur: ac tum eum iste Sulpicius (sicut apud eum nemo familiarius loquebatur) coepit orare, ut pie quaerentibus indicaret, quid illud divini fuisset horroris quod fatebamur nos ambo sensisse, vel cum quibus fuisset in cellula collocutus: tenuem enim nos licet et vix intellectum, sermocinantium sonum pro foribus audisse.

PL 20, 210C

「二時間ほどして、マルティヌスは我々のもとに出て来た。そのとき、このスルピキウスが(彼ほど親しく彼と語る者は誰もいなかったから)、敬虔に尋ねる者たちに教えてくれるよう願いはじめた。我々二人が感じたと認めるあの神聖な畏れは何であったのか、庵で誰と語り合っていたのか。かすかで、ほとんど聞き取れなかったが、戸口の前で語り合う声を我々は聞いたのだ、と」。

5

Tum ille diu multumque cunctatus (sed nihil erat quod ei Sulpicius non extorqueret invito.

PL 20, 210C

「そこで彼は、長いあいだ大いにためらって(しかし、スルピキウスが彼の意に反してでも引き出せぬものは何もなかった。)〔底本の丸括弧は次の節の途中で閉じる。節ごとに閉じ、開き直した〕」。

6

Incredibiliora forte dicturus sum, sed Christo teste non mentior: nisi quisquam est tam sacrilegus, ut Martinum aestimet fuisse mentitum): Dicam, inquit, vobis; sed vos quaeso nulli dicatis. Agnes, Thecla et Maria mecum fuerunt.

PL 20, 210D

「(私はおそらくいっそう信じがたいことを語ろうとしているが、キリストを証人として、偽ってはいない。マルティヌスが偽ったと考えるほど冒瀆的な者がいるなら、話は別である。)『諸君に話そう。だが、頼む、誰にも言わないでくれ。アグネス、テクラ、マリア〔アグネスはローマの殉教者のおとめ、テクラはパウロの弟子と伝えられるおとめ、マリアは主の母〕が私とともにいた』と彼は言った」。

7

Referebat autem nobis vultum atque habitum singularum. Nec vero illo tantum die, sed frequenter se ab eis confessus est visitari: Petrum etiam et Paulum apostolos videri a se saepius non negavit.

PL 20, 210D

「彼は我々に、それぞれの顔つきと姿を語った。その日だけでなく、彼はしばしば彼女らの訪れを受けていると自ら認め、使徒ペトロとパウロもしばしば見ることがあると、否定しなかった」。

8

Jam vero daemones, prout ad eum quisque venisset, suis nominibus increpabat. Mercurium maxime patiebatur infestum: Jovem brutum atque hebetem esse dicebat.

PL 20, 210D

「また悪霊たちは、それぞれが彼のもとに来るたびに、その名で叱りつけた。メルクリウスにはとりわけ悩まされ、ユピテルは愚鈍で鈍いと言っていた」。

9

Haec plerisque in eodem etiam monasterio constitutis incredibilia videbantur; nedum ego confidam omnes qui haec audient, credituros: nam nisi inaestimabilem vitam atque virtutem Martinus egisset, nequaquam apud nos tanta gloria praeditus haberetur: quamquam minime mirum, si in operibus Martini infirmitas humana dubitaverit, cum multos hodieque videamus nec Evangeliis quidem credidisse.

PL 20, 210D

「同じ修道院にいる多くの者にも、これは信じがたく思われた。まして、これを聞く者がみな信じるとは、私は思わない。マルティヌスが計り知れぬ生き方と徳をもって生きたのでなければ、我々のもとでこれほどの栄光を備えた人と見なされることは決してなかったであろう。もっとも、人の弱さがマルティヌスの業について疑ったとしても、少しも不思議ではない。今日も多くの者が、福音書さえ信じなかったのを我々は見ているのだから」。

10

A Martino autem saepe angelos visos familiariter et sensimus et experti sumus. Rem minimam dicturus sum, sed tamen dicam. Apud Nemausum episcoporum synodus habebatur, ad quam quidem ire noluerat, sed quid gestum esset scire cupiebat.

PL 20, 211A

「しかし、天使たちがマルティヌスによく見られたことを、我々は親しく感じ、経験もした。ごく小さなことを語ろうとしているが、それでも語ろう。ネマウスス(ニーム)で司教たちの教会会議が開かれていた。彼はそこへ行くことを望まなかったが、何が行われたかは知りたがっていた」。

11

Casu cum eo iste Sulpicius navigabat; sed procul, ut semper, a caeteris in remota navis parte solus residebat. Ibi ei angelus, quid gestum esset in synodo, nuntiavit.

PL 20, 211A

「たまたまこのスルピキウスが彼と船に乗っていた。しかし彼は、いつものように、ほかの人々から遠く離れ、船の離れた場所に独りで座っていた。そこで天使が、教会会議で何が行われたかを彼に告げた」。

12

Nos postea tempus habiti concilii sollicite requirentes, satis compertum habuimus, ipsum diem fuisse conventus, et ea ibi ab episcopis fuisse decreta quae Martino angelus nuntiarat.

PL 20, 211A

「のちに我々は、開かれた会議の時を注意深く尋ね、その日がまさに集まりの日であり、そこで司教たちが、天使がマルティヌスに告げたとおりのことを決議したと、十分に確かめた」。

Dialogus II, Caput XIV

第II対話 第XIV章PL 20, 211B
1

Caeterum cum ab eo de fine saeculi quaereremus, ait nobis, Neronem et Antichristum prius esse venturos: Neronem in Occidentali plaga regibus subactis decem imperaturum, persecutionemque ab eo eatenus exercendam, ut idola gentium coli cogat: ab Antichristo vero primum Orientis esse capiendum imperium, qui quidem sedem et caput regni Hierosolymam esset habiturus: ab illo urbem et templum esse reparandum: illius eam persecutionem futuram esse, ut Christum Deum cogat negari, se potius Christum esse confirmans: omnesque secundum legem circumcidi jubeat: ipsum denique Neronem ab Antichristo esse perimendum, atque ita sub illius potestate universum orbem cunctasque gentes esse redigendas, donec adventu Christi impius opprimatur: non esse autem dubium, quin Antichristus malo spiritu conceptus jam natus esset, et in annis puerilibus constitutus, aetate legitima sumpturus imperium.

PL 20, 211B

「さて、世の終わりについて彼に尋ねたところ、彼は我々に次のように語った。まずネロと反キリストが来る。ネロは西方の地で十人の王を屈服させて支配し、彼によって迫害が、諸国民の偶像を拝ませるところまで行なわれる。他方、反キリストはまず東方の支配を手に入れ、その王国の座と首都をエルサレムに置くことになる。彼によって都と神殿が再建される。彼の迫害は、キリストを神として否認させ、むしろ自分がキリストであると言い張るものとなり、すべての者に律法に従って割礼を受けるよう命じる。実に、ネロ自身は反キリストに殺され、こうして全世界とすべての諸国民が彼の権力のもとに服せしめられ、ついにキリストの到来によって不敬虔な者が打ち倒される。また、反キリストは悪い霊によって宿されて、すでに生まれており、少年の年ごろにあって、法の定める年齢に達すれば支配を取ることに疑いはない、と」。

2

Quod autem haec ab illo audivimus, annus octavus est. Vos aestimate quam jam in praecipiti consistant quae futura metuuntur.

PL 20, 212A

「我々がこれを彼から聞いてから、八年目になる。諸君、恐れられている来るべき事が、今やどれほど断崖の縁にあるかを考えよ」。

3

Haec cum maxime Gallus, necdum explicatis quae statuerat referre, loqueretur; puer familiaris ingressus est, nuntians Refrigerium presbyterum stare pro foribus.

PL 20, 212A

ガッルスがまさにこれを語っていて、報告しようと決めていたことをまだ語り終えないうちに、家の少年が入って来て、司祭レフリゲリウスが戸口に立っていると告げた。

4

Dubitare coepimus, utrum Gallum adhuc esset melius audire, an exoptatissimo nobis viro, qui officii causa ad nos veniebat, occurrere.

PL 20, 212B

我々は、なおガッルスの話を聞くほうがよいのか、それとも、務めのために我々のもとへ来た、我々にとっていとも待ち望まれた人を出迎えるべきか、ためらい始めた。

5

Tum Gallus: Etiamsi non ob adventum sanctissimi sacerdotis relinquenda nobis haec esset oratio, nox ipsa cogebat hucusque protractum finire sermonem.

PL 20, 212B

そこでガッルスは言った。「いとも聖なる祭司〔sacerdos〕の来訪のために我々がこの話を切り上げねばならないのでなくとも、夜そのものが、ここまで引き延ばされた談話を終えるよう迫っている」。

6

Verum quia de Martini virtutibus nequaquam explicari universa potuerunt, haec vos hodie audisse sufficiat: cras reliqua dicemus. Ita pariter accepta hac Galli sponsione surreximus.

PL 20, 212B

「しかし、マルティヌスの力ある業は、とうていすべてを語り尽くすことができなかったのだから、諸君は今日はこれだけを聞いたことで足りるとせよ。明日、残りを語ろう」。こうして、ガッルスのこの約束を受けて、我々は共に立ち上がった。

Dialogus III, Caput I

第III対話 第I章PL 20, 211C
1

[0211] Lucescit hoc, Galle: surgendum est: nam, ut vides, et Postumianus instat; et hic presbyter, qui hesterno auditorium amisit, exspectat, ut quae de Martino nostro in hodiernum diem explicanda distuleras, debitor sponsionis evolvas.

PL 20, 211C

「夜が明けてきた、ガッルスよ。起きねばならない。見てのとおり、ポストゥミアヌスも急かしているし、昨日聞き手として居合わせなかったこの司祭も、我々のマルティヌスについて今日に延ばしたことを、約束を負う者として語り出すのを待っている」。

2

Non ignarus quidem iste omnium, quaecumque memoranda sunt: sed dulcis et grata cognitio est etiam nota relegenti; siquidem natura ita comparatum sit, ut meliore quis conscientia se nosse congaudeat quae multorum testimoniis non esse incerta cognoscat.

PL 20, 211C

「この人はなるほど、語るべきことはすべて知らないわけではない。しかし、既知のことを読み返す者にも、その知は甘く喜ばしい。多くの者の証言によって確かでないことはないと知ったことを、よりよい確信をもって知っていると共に喜ぶ、というのが本性のしからしめるところだからである」。

3

Nam et hic a prima adolescentia Martinum secutus novit quidem omnia, sed libenter cognita recognoscit.

PL 20, 211C

「実に、この人も若いころからマルティヌスに従ってきて、すべてを確かに知っているが、知っていることを喜んで再確認するのである」。

4

Fatebor enim tibi, Galle, Martini mihi saepius auditas esse virtutes; quippe qui de eo etiam litteris multa mandaverim: sed per gestorum admirationem semper mihi nova sunt quae de illo, licet audita saepius, revolvuntur.

PL 20, 211C

「実際、ガッルスよ、白状するが、マルティヌスの力ある業は、私もたびたび聞いてきた。彼については、私自身、書にも多くを託したほどである。だが、その行ないへの驚嘆のゆえに、彼について繰り返し語られることは、たびたび聞いたものであっても、私にはつねに新しい」。

5

Proinde additum nobis Refrigerium auditorem eo impensius gratulamur, quo promptius Postumianus iste, qui haec Orienti inferre festinat, quasi sub testibus consignatam abs te accepturus est veritatem.

PL 20, 211D

「それゆえ、我々のもとに聞き手としてレフリゲリウスが加わったことを、我々はいっそう深く喜ぶ。そのぶんだけ、これを東方に伝えようと急ぐここのポストゥミアヌスが、いわば証人たちのもとで確証された真実を、あなたからより確かに受け取ることになるからである」。

6

Haec me loquente, Gallo jam ad narrandum parato, irruit turba monachorum: Evagrius presbyter, Aper, Sebastianus Agricola: et post paululum ingreditur presbyter noster Aetherius cum Calupione diacono, et Amatore subdiacono: postremus Aurelius presbyter dulcissimus meus, longiore via veniens, anhelus cucurrit.

PL 20, 211D

私がこう語っていると、ガッルスがすでに語る用意を整えていたところへ、修道士たちの群れが駆け込んで来た。司祭エウァグリウス、アペル、セバスティアヌス・アグリコラ〔セバスティアヌスとアグリコラの二人とも読める〕である。そして少しして、我々の司祭アエテリウスが助祭カルピオと副助祭アマトルを伴って入って来た。最後に、私のいとも親しい司祭アウレリウスが、遠い道を来て、息を切らして駆けつけた。

7

Quid vos, inquam, tam subito et tam insperati, tam ex diversis regionibus, tam mane cucurristis?

PL 20, 212C

「諸君は」と私は言った。「どうして、こんなに突然、こんなに思いがけず、こんなにさまざまな地方から、こんなに朝早く駆けつけたのか」。

8

Nos, inquiunt, hesterno cognovimus, Gallum istum per totum diem Martini narrasse virtutes, et reliqua in hodiernum diem, quia nox oppresserat, distulisse: propterea maturavimus frequens auditorium facere tantam materiam locuturo.

PL 20, 212C

「我々は昨日知ったのだ」と彼らは言った。「このガッルスが一日じゅうマルティヌスの力ある業を語り、残りは夜が迫ったので今日に延ばしたと。それで、これほどの題材を語ろうとする者のために、聞き手を満たそうと急いだのだ」。

9

Interea nuntiatur, multos saecularium stare pro foribus, nec ingredi audentes, sed ut admitterentur orantes. Tum Aper, nequaquam istos, inquit, nobis admisceri convenit: quia ad audiendum curiositate potius quam religione venerunt.

PL 20, 212C

その間に、俗世の者たち〔saeculares。修道の外にいる人々〕が多数、戸口に立っており、入る勇気もなく、ただ入れてほしいと願っている、と知らされた。そこでアペルは言った。「この者たちが我々に混じるのは断じてふさわしくない。聞きに来たのは、敬虔からというより好奇心からだからだ」。

10

Confusus ego illorum vice quos non admittendos esse censebat. Aegre tandem obtinui, ut Eucherium ex vicariis et Celsum admitterent consularem: caeteri sunt repulsi.

PL 20, 212C

私は、彼が入れるべきでないと判断した人々のために、いたたまれなかった。やっとのことで、元代官エウケリウスと執政官格のケルススだけは入れてもらうことができた。ほかの者は退けられた。

11

Tum Gallum media in sede componimus: qui cum diu nobili sua verecundia silentium tenuisset, tandem ita exorsus est:

PL 20, 212C

そこで我々はガッルスを中央の席に据えた。彼は、その気品ある慎み深さのゆえに長いあいだ黙っていたが、ついに次のように語り始めた。

Dialogus III, Caput II

第III対話 第II章PL 20, 212D
1

Convenistis, inquit, ad me audiendum, et sancti et diserti; sed religiosas potius quam doctas aures, uti arbitror, attulistis, audituri me fide testis, non oratoris copia locuturum.

PL 20, 212D

「諸君は私の話を聞くために集まった」と彼は言った。「聖なる、また雄弁な人々よ。だが、諸君が携えて来たのは、思うに、学識ある耳というより敬虔な耳だ。私が語るのは、弁士の豊かな才によってではなく、証人の誠実さによってだと聞くことになるのだから」。

2

Quae autem hesterno dicta sunt, non revolvam: illa qui non audierunt, ex scriptis recognoscent. Nova Postumianus exspectat, nuntiaturus Orienti, ne se in comparatione Martini praeferat Occidenti.

PL 20, 212D

「昨日語ったことは繰り返さない。それを聞かなかった者は、書かれたものから知るだろう。ポストゥミアヌスは新しい話を待っている。マルティヌスとの比較において、東方が自らを西方より上に置くことのないよう、東方に告げようとしているのだ」。

3

Ac primum gestit animus, quod Refrigerius in aurem suggerit, explicare. Res in Carnotena gesta est civitate. Paterfamilias duodecennem ab utero mutam puellam Martino coepit offerre, poscens ut linguam ligatam meritis suis sanctus absolveret.

PL 20, 212D

「まず、レフリゲリウスが耳元でささやいたことから、心が逸って語りたがっている話を述べよう。事はカルヌトゥム(シャルトル)の町で起こった。一家の父が、生まれつき十二年のあいだ唖であった娘をマルティヌスのもとへ連れて来て、聖なる人の功績によって、縛られた舌を解いてくれるよう求めた」。

4

Ille cedens episcopis, qui tum forte latus illius ambiebant, Valentino atque Victricio, imparem se esse tantae moli; sed illis quasi sanctioribus nihil impossibile fatebatur.

PL 20, 213A

「彼は、そのとき偶然、傍らに付き添っていた司教たち、ウァレンティヌスとウィクトリキウスに譲って、自分はこれほどの大事には力が及ばないと言った。だが、より聖なる者である彼らには、不可能なことは何もないと認めた」。

5

At illi pias preces una cum patre supplici voce jungentes, orare Martinum, ut sperata praestaret.

PL 20, 213A

「しかし彼らは、父とともに嘆願の声で敬虔な祈りを合わせ、マルティヌスに、望まれたことを果たすよう願った」。

6

Nec cunctatus ultra (utrumque praeclarum, et ostendendo humilitatem, nec differendo pietatem), jubet circumstantis populi multitudinem submoveri: episcopis tantum et puellae patre assistentibus in orationem suo illo more prosternitur: dein pusillum olei cum exorcismi praefatione benedicit, atque ita in os puellae sanctificatum liquorem, cum et linguam illius digitis teneret, infudit.

PL 20, 213A

「彼はそれ以上ためらわず(へりくだりを示したことも、敬虔を引き延ばさなかったことも、どちらも見事である)、周りに立つ群衆を退けるよう命じた。司教たちと娘の父だけが立ち会うなか、例のいつもの仕方で祈りに身を伏せた。それからわずかな油を、祓魔の言葉の前置きとともに祝福し、こうして聖別された液を、指で娘の舌を押さえたまま、口に注ぎ込んだ」。

7

Nec fefellit Sanctum virtutis eventus. Patris nomen interrogat: mox illa respondit. Proclamat pater, cum gaudio pariter et lacrymis Martini genua complexus, et hanc primam se filiae audisse vocem cunctis stupentibus fatebatur.

PL 20, 213B

「この聖なる人を、力の成り行きは裏切らなかった。彼が父の名を尋ねると、娘はたちまち答えた。父は喜びと涙とともにマルティヌスの膝を抱いて叫び、これが娘から聞いた最初の声であると、皆が驚くなかで告白した」。

8

Ac ne cuiquam id incredibile forte videatur, perhibeat vobis praesens Evagrius testimonium veritatis, nam res ipso praesente tum gesta est.

PL 20, 213B

「また、これが誰かに信じがたく思われないように、居合わせたエウァグリウスが、諸君に真実の証言をしてくれるだろう。事はまさに彼の同席するところで起こったのだから」。

Dialogus III, Caput III

第III対話 第III章PL 20, 213B
1

Parvum illud est quod nuper Harpagio presbytero referente cognovi: sed non praetermittendum videtur: Avitiani comitis uxorem misisse Martino oleum, quod ad diversas morborum causas necessarium (sicut est consuetudo) benediceret: ampullulam vitream istiusmodi fuisse, ut rotunda in ventrem cresceret, ore producto; sed oris exstantis concavum non repletum; quia ita moris sit vascula illa complere, ut pars summa umbonibus obstruendis libera relinquatur.

PL 20, 213B

「ほんの小さなことだが、最近、司祭ハルパギウスが語ってくれて知ったことがある。だが、省くべきでないと思われる。伯アウィティアヌスの妻が、マルティヌスに油を送り、(習いのとおり)さまざまな病のために必要な油を祝福してもらおうとした、という。その小さなガラスの瓶は、丸く腹がふくらみ、口が長く伸びた形であった。だが、突き出た口の中の空洞は満たされていなかった。そうした小瓶は、栓の頭〔umbonibus。栓の突起の意か〕をはめて塞ぐために、最上部をあけたまま満たすのが習いだからである」。

2

Testabatur presbyter, vidisse se oleum sub Martini benedictione crevisse, quoad exundante copia superne difflueret: eademque, dum ad matremfamilias vasculum referretur, fervisse virtute: nam inter manus pueri portantis ita semper exundasse oleum, ut omne illius vestimentum copia superfusi liquoris operiret: matronam ita usque ad summum labrum plenum vasculum recepisse, ut presbyter hodieque fateatur, obdendi pessuli, quo claudi diligentius servanda consueverunt, in vitro illo spatium non fuisse.

PL 20, 213C

「司祭は、油がマルティヌスの祝福のもとで増え、あふれる量で上から溢れ出るほどになったのを、自分は見たと証言していた。しかも小瓶が奥方のもとへ運び戻される間にも、油は同じ力によって沸き立った。運ぶ少年の手の中で、油は絶えずあふれ、こぼれた液の多さが彼の衣全体を覆うほどであった。奥方は、小瓶を縁いっぱいまで満たされたまま受け取った。そのため司祭は今日でも、大切に保つべきものを念入りに閉じるのに慣れた栓〔pessulus。本来は閂の意〕を差す余地は、あのガラスには無かったと言っている」。

3

Mirum et illud, quod huic (me autem intuebatur) memini contigisse. Vas vitreum cum oleo quod Martinus benedixerat, in fenestra paululum editiore deposuit: puer familiaris incautior linteum superpositum, ampullam ibi esse ignarus, attraxit.

PL 20, 213C

「次のこともまた驚くべきことで、この人に(と言って彼は私のほうを見た)起きたと私は記憶している。この人は、マルティヌスが祝福した油の入ったガラスの器を、やや高めの窓に置いた。家の少年が不注意にも、そこに小瓶があるとも知らず、上に掛けてあった亜麻布を引っ張った」。

4

Vas super constratum marmore pavimentum decidit: cunctis metu exterritis, ne benedictio deperisset, ampulla perinde incolumis est reperta ac si super plumas mollissimas decidisset; quae res non potius ad casum quam ad Martini est referenda virtutem, cujus benedictio perire non potuit.

PL 20, 213D

「器は大理石を敷き詰めた床に落ちた。皆は祝福が失われたのではないかと恐れおののいたが、小瓶は、柔らかい羽毛の上に落ちたかのように無傷で見つかった。これは偶然に帰すべきではなく、むしろマルティヌスの力に帰すべきであり、その祝福は失われることがありえなかったのである」。

5

Quid illud? quod factum est a quodam, cujus nomen, quia praesens est et prodi se vetuit, supprimetur: cui quidem tempori hic etiam Saturninus interfuit. Canis nobis importunior oblatrabat: In nomine, inquit, Martini jubeo te obmutescere.

PL 20, 213D

「では、あのことはどうか。ある人によって為されたことだが、その名は、その人がここにいて、明かされることを禁じたので、伏せておく。その折には、ここにいるサトゥルニヌスも居合わせた。しつこい犬が我々に向かって吠えたてた。その人は言った。『マルティヌスの名において、汝に黙れと命じる』」。

6

Cani haesit latratus in gutture: lingua (abscisam putares) obmutuit. Ita parum est ipsum Martinum fecisse virtutes: credite mihi, quia etiam alii in nomine ejus multa fecerunt.

PL 20, 214A

「犬の吠え声は喉に詰まった。舌を切り取られたかと思うほどに、犬は黙った。このように、マルティヌス自身が力ある業を行なったというだけでは足りない。私を信じよ、ほかの者たちも彼の名において多くを行なったのだ」。

Dialogus III, Caput IV

第III対話 第IV章PL 20, 214A
1

Avitiani quondam comitis noveratis barbaram nimis, et ultra omnia cruentam feritatem. Hic rabido spiritu ingressus Turonum civitatem, sequentibus eum miserabili facie ordinibus catenatis, diversa perdendis parari jubet genera poenarum, disponens postera die attonita civitate ad opus tam triste procedere.

PL 20, 214A

「諸君は、かつての伯アウィティアヌスの、あまりに野蛮で、何にもまして血なまぐさい凶暴さを知っていた。彼は狂った心のままトゥールの町に入り、哀れな姿で鎖につながれた囚人たちの列が彼に従うなか、滅ぼされるべき者たちのためにさまざまな種類の刑罰を用意するよう命じ、翌日、町が茫然とするなか、この悲惨な仕事に取りかかるつもりでいた」。

2

Quod ubi Martino compertum est, solus paulo ante mediam noctem ad praetorium bestiae illius tendit: sed cum, profundae noctis silentio, quiescentibus cunctis, nullus foribus obseratis pateret ingressus, ante limina cruenta prosternitur.

PL 20, 214A

「これがマルティヌスに知れると、彼は夜半の少し前、ただ一人で、その獣のような男の官邸へ向かった。しかし、深い夜の静けさのなか、すべての者が休み、戸が閉ざされていて入る道が開かれなかったので、血塗られた敷居の前に身を伏せた」。

3

Interea Avitianus gravi somno sepultus angelo ingruente percellitur: Servus, inquit, Dei ad tua limina jacet, et tu quiescis? qua ille voce percepta, lecto suo turbatus excutitur; convocatisque servis trepidus exclamat, Martinum esse pro foribus: irent protinus, claustra reserarent, ne Dei servus pateretur injuriam; sed illi, ut est omnium natura servorum, vix prima limina egressi, irridentes dominum suum, quod somno fuisset illusus, negant quemquam esse pro foribus, ex suomet ingenio conjectantes neminem nocte posse vigilare, nedum illi crederent, in illo noctis horrore jacere ante aliena limina sacerdotem: idque Avitiano facile persuasum.

PL 20, 214B

「そのあいだに、アウィティアヌスは深い眠りに沈んでいたが、襲いかかった天使に打たれた。『神の僕があなたの敷居の前に横たわっているのに、あなたは眠っているのか』と天使は言った。この声を聞くや、彼はうろたえて寝床から跳ね起き、奴隷たちを呼び集めて、おののきながら叫んだ。マルティヌスが戸口にいる、すぐに行って閂を開けよ、神の僕が侮辱を受けることのないように、と。だが奴隷たちは、あらゆる奴隷の本性そのままに、最初の敷居を出るか出ないかのうちに、眠りに欺かれた主人を嘲り、戸口には誰もいないと言い張った。自分たち自身の性分から推して、夜に目を覚ましていられる者などいないと考え、まして、あの夜の恐ろしさのなか、よその家の敷居の前に司教が横たわっているなどとは信じなかったのである。そしてアウィティアヌスは、それをたやすく信じ込んだ」。

4

Rursum solvitur in soporem; sed mox vi majore concussus exclamat, Martinum stare pro foribus: sibi ideo nullam quietem animi corporisque permitti. Tardantibus servis, ipse usque ad limina exteriora progreditur: ibi Martinum, ut senserat, deprehendit.

PL 20, 214B

「彼は再び眠りに落ちた。だが、やがてより強い力に揺さぶられて、叫んだ。マルティヌスは戸口に立っている、そのために自分には心にも体にも少しの安らぎも許されないのだ、と。奴隷たちが遅れるので、自分で外側の敷居まで進み出た。そこで、感じていたとおり、マルティヌスを見つけた」。

5

Perculsus miser tantae manifestatione virtutis, quid, inquit, mihi hoc, domine, fecisti? nihil loqui te necesse est: scio quid desideres, video quid requiras: discede quantocius, ne me ob injuriam tuam coelestis ira consumat: satis solverim hucusque poenarum.

PL 20, 214C

「打ちのめされた哀れな男は、これほどの力の現れに、言った。『殿〔domine〕、あなたは私に何をしたのか。あなたが語る必要はない。何を望むかは分かっている、何を求めるかは見える。できるだけ早く立ち去ってくれ。あなたへの侮辱のゆえに、天の怒りが私を滅ぼすことのないように。私は、ここまでで十分に刑罰を償ったであろう』」。

6

Crede, quia non leviter apud me actum est, ut ipse procederem. Post discessum autem Sancti advocat officiales suos: jubet omnes custodias relaxari; et mox ipse proficiscitur. Ita fugato Avitiano, laetata est se civitas liberatam.

PL 20, 214C

「『信じてくれ、私自身が出て来るに至ったのは、軽いことではなかったのだ』聖なる人が去ったのち、彼は役人たちを呼び寄せ、すべての牢の拘束を解くよう命じ、やがて自分も出発した。こうしてアウィティアヌスが去ると、町は解放されたことを喜んだ」。

Dialogus III, Caput V

第III対話 第V章PL 20, 214C
1

Haec cum multis Avitiano referente comperta sunt, tum nuper Refrigerius presbyter, quem coram videtis, ab Evagrio fideli viro, ex tribunis, sub invocatione divinae majestatis audivit, qui sibi hoc ab ipso Avitiano relatum esse jurabat.

PL 20, 214C

「このことは、アウィティアヌス自身の語りから多くの者に知られたが、とりわけ最近、ここに諸君が目の前に見ている司祭レフリゲリウスが、元護民官の信仰篤い人エウァグリウスから、神の威光を呼び求めて聞いた。エウァグリウスは、これをアウィティアヌス本人から聞かされたと誓っていた」。

2

Caeterum nolo miremini me hodie facere quod hesterno non feci, ut ad singulas quasque virtutes nomina testium personasque subnectam, ad quas, si quis fuerit incredulus, quia adhuc in corpore sunt, recurrat.

PL 20, 214D

「さて、昨日はしなかったことを今日私がするのを、諸君に不思議に思ってほしくない。それは、一つ一つの力ある業に、証人たちの名と人物を付け加えることである。彼らはまだ体のうちに生きているので、信じない者があれば、その人たちのもとへ行って確かめられるようにである」。

3

Exigit id infidelitas plurimorum, qui in aliquibus quae hesterno memorata sunt, nutare dicuntur. Accipiant ergo testes adhuc incolumes atque viventes, quibus, quia de fide nostra dubitant, magis credant.

PL 20, 214D

「それを要求するのは、多くの者の不信仰である。昨日語られたことのいくつかについて、彼らは動揺していると言われる。ならば、いまだ健在で生きている証人たちを受け入れるがよい。我々の言葉の信用を疑う彼らは、むしろこの証人たちを信じるであろうから」。

4

Sed si adeo infideles sunt, profiteor, quia nec illis sunt credituri. Miror autem quemquam qui vel tenuem sensum religionis habeat, tantum piaculi velle committere, ut putet quemquam de Martino posse mentiri.

PL 20, 214D

「だが、もし彼らがそこまで不信なら、断言するが、この証人たちをも信じはしないであろう。私が不思議に思うのは、敬虔の思いをわずかでも持つ者が、マルティヌスについて誰かが嘘をつきうると思うほどの、贖いを要する罪を犯そうとすることだ」。

5

Facessat a quoquam qui sub Deo vivit, ista suspicio: neque enim Martinus hoc indiget, ut mendaciis asseratur.

PL 20, 215A

「神のもとに生きる者の心から、そのような疑いは去れ。マルティヌスは、嘘によって擁護される必要など無いのだから」。

6

Sed tamen totius sermonis fidem apud te, Christe, depromimus, nos nec alia dixisse nec alia dicturos, quam quae aut ipsi vidimus, aut quae manifestis auctoribus vel plerumque ipso referente cognovimus.

PL 20, 215A

「だが、それでもなお、キリストよ、汝のもとで、我々はこの話全体の真実を表明する。我々が語ったことも、これから語ることも、自分で見たこと、あるいは明らかな典拠から、あるいはたいていは本人自身の語りから知ったことにほかならない」。

7

Caeterum etsi dialogi speciem, quo ad relevandum fastidium lectio variaretur, assumpsimus, nos pie praestare profitemur historiae veritatem. Haec me extrinsecus inserere nonnullorum incredulitas, non sine meo dolore, compulerit.

PL 20, 215A

「さらに、読書に変化を与えて倦怠を和らげるために、対話の体裁を取ったとはいえ、我々は歴史の真実を敬虔に保証すると言明する。ある者たちの不信仰が、私の痛みのうちに、これらを外から差し挟むよう私を強いたのであろう〔第6・7節は対話の体裁の外から、著者が読者に向けて差し挟んだ言葉と見える〕」。

8

Sed redeat ad nostrum sermo consessum: in quo cum me tam studiose audiri videam, fatear necesse est, Aprum fecisse constanter, qui repulit infideles, eos tantum judicans audire debere, qui crederent.

PL 20, 215A

「だが、話を我々の集まりに戻そう。ここで私がこれほど熱心に聞かれているのを見るにつけ、認めざるをえない。アペルは、信じる者だけが聞くべきだと判断して、不信の者たちを退けたが、ぶれずに振る舞ったのだ」。

Dialogus III, Caput VI

第III対話 第VI章PL 20, 215B
1

Efferor siquidem (credite) spiritu, et prae dolore totus insanio: non credunt Martini virtutibus Christiani, quas daemones fatebantur!

PL 20, 215B

「実に(信じよ)、私は気持ちが高ぶり、痛みのあまりまったく狂いそうだ。悪霊どもが認めていたマルティヌスの力ある業を、キリスト教徒たちは信じないのだ」。

2

Monasterium beati viri duobus a civitate erat millibus disparatum: sed si quoties venturus ad ecclesiam pedem extra cellulae suae limen extulerat, videres per totam ecclesiam energumenos rugientes, et quasi adveniente judice agmina damnanda trepidare, ut adventum episcopi clericis, qui venturum esse nescirent, daemoniorum gemitus indicaret.

PL 20, 215B

「福なる人の修道院は、町から二ローマ・マイル離れていた。ただし、教会へ向かおうとして庵の敷居の外へ足を踏み出すたびに〔底本は sed si quoties。si は文を整えにくく、『〜するたびに』と取った〕、教会じゅうで悪霊に憑かれた者たちが吠え、まるで裁き主が来るかのように、断罪されるべき群れが震えるのを、諸君は見ることができただろう。そのため、司教が来ることを知らない聖職者たちにも、悪霊たちの呻きがその到着を告げたのである」。

3

Vidi quemdam, appropiante Martino, in aera raptum manibus extensis in sublime suspendi, ut nequaquam solum pedibus attingeret.

PL 20, 215B

「私はある者を見た。マルティヌスが近づくと、空中にさらわれ、手を広げたまま高みに吊るされて、地面にはまったく足が着かなかった」。

4

Si quando autem exorcizandorum daemonum Martinus operam recepisset, neminem manibus attrectabat, neminem sermonibus increpabat, sicut plerumque per clericos rotatur turbo verborum; sed admotis energumenis caeteros jubebat abscedere, ac foribus obseratis in medio ecclesiae cilicio circumtectus, cinere respersus, solo stratus orabat.

PL 20, 215B

「しかし、マルティヌスが悪霊を祓う務めを引き受けるときは、誰にも手で触れず、誰をも言葉で責め立てなかった。聖職者たちによってしばしば言葉の旋風がまくし立てられるのとは違った。憑かれた者たちが連れて来られると、ほかの者を退出させ、戸を閉ざして、教会の真ん中で粗布(毛衣)をまとい、灰をかぶり、地に伏して祈った」。

5

Tum vero cerneres miseros diverso exitu perurgeri: hos sublatis in sublime pedibus quasi de nube pendere, nec tamen vestes defluere in faciem, ne faceret verecundiam nudata pars corporum: at in parte alia videres sine interrogatione vexatos et sua crimina confitentes.

PL 20, 215C

「そのとき、哀れな者たちが、さまざまな結末に追い立てられるのが見えた。ある者たちは足を高く持ち上げられ、まるで雲から垂れ下がるかのように吊られながら、しかも衣が顔にかぶさることはなく、体の露わになった部分が恥をかかせることもなかった。他方、別の場所では、尋ねられもしないのに苦しめられて、自分たちの罪過を告白する者たちが見えた」。

6

Nomina etiam nullo interrogante prodebant: ille se Jovem, iste Mercurium fatebatur. Postremo cunctos diaboli ministros cum ipso cerneres auctore cruciari; ut jam in Martino illud fateamur impletum quod scriptum est: Quoniam sancti de angelis judicabunt.

PL 20, 215C

「名さえ、誰も尋ねないのに明かした。ある者は自分をユピテルだと、またある者はメルクリウスだと告白した。ついには、悪魔の下僕たちすべてが、その張本人とともに責め苛まれるのが見えた。こうして我々は、マルティヌスにおいて、書かれていることがすでに成就したと言ってよい。『なぜなら、聖なる者たちは天使たちについて裁くからである』と」。

Dialogus III, Caput VII

第III対話 第VII章PL 20, 215D
1

Pagum quemdam in Senonico annis singulis grando vastabat. Compulsi extremis malis incolae a Martino auxilium poposcerunt, missa per Auspicium praefectorium virum satis fida legatione, cujus agros specialiter gravior quam caeterorum assueverat procella populari.

PL 20, 215D

「セノネス(サンス)の地のある村を、毎年雹が荒らしていた。極度の災いに迫られた住民は、マルティヌスに助けを求め、長官を務めた人アウスピキウスを通じて、十分に信頼できる使節を遣わした。この人の畑を、嵐はとりわけ、ほかの者たちの畑よりも激しく荒らすのが常であった」。

2

Sed facta ibi oratione Martinus ita universam penitus liberavit ab ingruenti peste regionem, ut per viginti annos, quibus postea mansit in corpore, grandinem in illis locis nemo pertulerit.

PL 20, 215D

「だが、そこで祈りが捧げられると、マルティヌスは、迫り来る災いからその地方全体を根こそぎ解き放った。そのため、彼がその後体のうちに留まった二十年のあいだ、その地では誰も雹に苦しまなかった」。

3

Quod ne fortuitum esse et non potius Martino praestitum putaretur, eo anno quo ille defunctus est rursus incubuit rediviva tempestas: adeo sensit et mundus viri fidelis excessum, ut cujus vita jure gaudebat, etiam ejusdem mortem lugeret.

PL 20, 215D

「これが偶然のことと思われず、むしろマルティヌスに授けられたものと思われるように、彼が亡くなった年に、よみがえった嵐が再び襲いかかった。世界もまた信仰ある人の逝去をそれほどに感じ取ったのであり、その人の生を正当にも喜んでいたように、その人の死をも嘆いたのである」。

4

Caeterum si ad haec probanda quae diximus testes etiam infirmior auditor exegerit, non unum ego hominem, sed multa millia producam, et totam in testimonium virtutis expertae Senonum advocabo regionem.

PL 20, 216A

「さて、これまで語ったことを証明するのに、信の薄い聞き手が証人まで求めるなら、私は一人ではなく幾千の人を挙げよう。経験された力の証言のために、セノネスの地方全体を召喚しよう」。

5

Et tamen tu, Refrigeri presbyter, credo, meministi, nuper nobis super hoc cum Romulo Auspicii illius filio, honorato et religioso viro, fuisse sermonem; qui haec nobis tamquam incomperta referebat, et cum futuris proventibus per assidua damna trepidaret, ut ipse vidisti, magno secum moerore lugebat, Martinum non in haec tempora reservatum.

PL 20, 216A

「とはいえ、司祭レフリゲリウスよ、思うに、あなたは覚えているだろう。最近、この件について、あのアウスピキウスの息子ロムルス、栄職を経た敬虔な人と我々が話したことを。彼はこれらを我々にまだ知られていないことのように語り、これから先の収穫についても、絶えざる損害のためにおののいて、あなたも見たとおり、深い悲しみのうちに、マルティヌスがこの時代のために取っておかれなかったことを嘆いていた」。

Dialogus III, Caput VIII

第III対話 第VIII章PL 20, 216A
1

Sed ut ad Avitianum recurram (qui cum in omnibus locis cunctisque urbibus ederet crudelitatis suae infanda monumenta, Turonis tantum innocens erat: et illa bestia quae humano sanguine et infelicium mortibus alebatur, mitem se atque tranquillum beato viro praesente praestabat), memini quodam die ad eum venisse Martinum: qui ubi secretarium ejus ingressus est, vidit post tergum ipsius daemonem mirae magnitudinis assidentem.

PL 20, 216A

「しかし、アウィティアヌスの話に戻ろう(彼は、あらゆる場所、あらゆる町で、自らの残虐の言語に絶する記念を打ち立てたが、トゥールでだけは無害であった。人間の血と不幸な者たちの死で養われたあの獣も、福なる人の居合わせるところでは、おとなしく穏やかな姿を示していた)。覚えているが、ある日、マルティヌスが彼のもとを訪れた。マルティヌスが彼の執務室に入ると、その背後に、驚くべき大きさの悪霊が座っているのが見えた」。

2

Quem eminus (ut verbo, quia ita necesse est, parum Latino loquamur) exsufflans; Avitianus se exsufflari existimans, Quid me, inquit, Sancte, sic accipis? Tum Martinus, Non te, inquit, sed eum qui cervici tuae teter incumbit.

PL 20, 216B

「彼が遠くからそれに息を吹きかけて追い払うと(そうせざるを得ないので、ラテン語としてはいささか難のある語で言うが、exsufflare〔息を吹きかけて追い払う〕である)、アウィティアヌスは自分が吹きかけられたと思って言った。『聖なる人よ、なぜ私をそのように扱うのか』するとマルティヌスは言った。『あなたにではない。あなたの首にのしかかっている、あのおぞましいものにだ』」。

3

Cessit diabolus, et reliquit familiare subsellium: satisque constat, ab illo die Avitianum mitiorem fuisse, seu quod intellexerit egisse se semper assidentis sibi diaboli voluntatem, seu quod immundus spiritus ab illius consessu per Martinum fugatus, privatus est potestate grassandi, cum erubesceret minister auctorem, nec ministrum auctor urgeret.

PL 20, 216B

「悪魔は退き、いつもの腰掛けを捨てた。その日以来、アウィティアヌスがより穏やかになったことは確かである。それは、自分がつねに傍らに座る悪魔の意を行なってきたと悟ったからか、あるいは、汚れた霊がマルティヌスによって彼の座から追い払われ、荒れ狂う力を奪われたからか。下僕〔アウィティアヌス〕が張本人〔悪魔〕を恥じ、張本人も下僕を急き立てなくなったのである〔minister と auctor の係りは定かでない。アウィティアヌスと悪魔と取った〕」。

4

In vico autem Ambatiensi, id est, castello illo veteri quod nunc frequens habitatur a fratribus, idolium noveratis grandi opere constructum. Politissimis saxis moles turrita surrexerat, quae in conum sublime procedens superstitionem loci operis dignitate servabat.

PL 20, 216C

「アンバティエンシスの村、すなわち、今は兄弟たちが多く住んでいるあの古い砦〔アンバティエンシスはガリアの村。今日のアンボワーズに当たる〕に、大規模な工事で造られた偶像の神殿があったのを、諸君は知っていた。最もよく磨かれた石で塔の形の巨大な建造物が立ち上がり、頂に向かって円錐形に高くそびえて、その作りの威容によって、その場の迷信を保っていた」。

5

Hujus destructionem Marcello, ibidem consistenti presbytero, vir beatus saepe mandaverat. Post aliquantum tempus regressus increpat presbyterum, cur adhuc idolii structura consisteret.

PL 20, 216C

「この神殿の破壊を、福なる人は、そこに居た司祭マルケルスにしばしば命じていた。しばらくして戻ってくると、司祭を叱責した、なぜまだ偶像の神殿の建物が立っているのか、と」。

6

Ille causatus, vix militari manu et vi publicae multitudinis tantam molem posse subverti, nedum id facile putaret per imbecilles clericos aut infirmos monachos quivisse curari.

PL 20, 216C

「司祭は弁解した。これほどの大きな建造物は、軍隊の手と公の群衆の力でようやく覆せるのであって、ましてや、ひ弱な聖職者や弱い修道士たちにそれがたやすくなしうるなどとは、思えない、と」。

7

Tum Martinus recurrens ad nota subsidia, noctem totam in oratione pervigilat: mane orta tempestas aedem idoli usque ad fundamentum provolvit. Verum haec Marcello teste dicta sint.

PL 20, 216D

「そこでマルティヌスは、おなじみの助けに立ち返り、一晩じゅう祈りのうちに目を覚ましていた。朝、起こった嵐が偶像の神殿を土台まで転がし倒した。ただし、これはマルケルスを証人として語られたものとしておこう」。

Dialogus III, Caput IX

第III対話 第IX章PL 20, 216D
1

Aliam ejus non dissimilem in simili opere virtutem Refrigerio astipulante perhibeo. Columnam immensae molis, cui idolum superstabat, parabat evertere: sed nulla erat facultas qua id daretur effectui; tum ad orationem suo more convertitur.

PL 20, 216D

「同様の事業における、これに似た彼のもう一つの力ある業を、レフリゲリウスの保証のもとに語ろう。巨大な塊の柱で、その上に偶像が載っていたものを、彼は倒そうとしていた。だが、それを実現する手立てがまったく無かった。そこで彼はいつものとおり祈りに向かった」。

2

Visam certum est parilem quodammodo columnam ruere de coelo, quae impacta idolo totam illam inexpugnabilem molem solvit in pulverem: parum scilicet, si invisibiliter coeli virtutibus uteretur, nisi ipsae virtutes visibiliter servire Martino humanis etiam oculis cernerentur.

PL 20, 216D

「確かに、ある意味でそれと同じような柱が天から落ちて来るのが見られたのである。それは偶像に打ち当たり、あの難攻不落の塊全体を粉に砕いた。つまり、彼が天の諸力を目に見えない仕方で用いるだけでは足りず、その諸力そのものが目に見える形でマルティヌスに仕えるさまが、人の目にも見えなければならなかったのである」。

3

Idem autem Refrigerius mihi testis est, mulierem profluvio sanguinis laborantem, cum Martini vestem exemplo mulieris illius Evangelicae contigisset, sub momento temporis fuisse sanatam.

PL 20, 217A

「同じレフリゲリウスが私に証言してくれることだが、血の流出に苦しむ女が、福音書のあの女の例にならってマルティヌスの衣に触れると、瞬時にいやされた」。

4

Serpens flumen secabat, et ripae in qua constiteramus, adnatabat: In nomine, inquit, Domini jubeo te redire. Mox se mala bestia ad verbum Sancti retorsit, et in ulteriorem ripam nobis exspectantibus transmeavit.

PL 20, 217A

「蛇が川を横切り、我々が立っていた岸に向かって泳いで来た。マルティヌスは言った。『主の名において、汝に戻れと命じる』たちまちその悪い獣は聖なる人の言葉に従って身をひるがえし、我々が見守るなか、向こう岸へ渡っていった」。

5

Quod cum omnes non sine miraculo cerneremus, altius ingemiscens ait, Serpentes me audiunt, et homines non audiunt.

PL 20, 217A

「我々がみな、これを驚異の念なしには見られなかったとき、彼は深くため息をついて言った。『蛇は私に聞き従うが、人間は聞き従わない』」。

Dialogus III, Caput X

第III対話 第X章PL 20, 217A
1

Piscem Paschae diebus edere consuetus, paulo ante horam refectionis interrogat, an haberetur in promptu.

PL 20, 217A

「彼は復活祭の日々には魚を食べる習わしだったが、食事の時刻の少し前に、手元にあるかと尋ねた」。

2

Tum Cato diaconus, ad quem monasterii administratio pertinebat, doctus ipse piscari, negat per totum diem sibi ullam cessisse capturam; sed neque alios piscatores, qui vendere solebant, quidquam agere quivisse. Vade, inquit, mitte linum tuum: captura proveniet.

PL 20, 217A

「そこで助祭カト、修道院の管理を受け持ち、自身も釣りの心得があった者は、一日じゅう自分には獲物がまったく無かったと言い、また売るのを常とするほかの漁師たちも何もできなかったと言った。マルティヌスは言った。『行って、網を投げよ。獲物は来るだろう』」。

3

Contigua flumini, ut Sulpicius iste descripsit, habebamus habitacula: processimus cuncti, utpote feriatis diebus, videre piscantem, omnium spebus intentis, non incassum futura tentamina, quibus piscis Martino auctore Martini usibus quaereretur.

PL 20, 217B

「我々の住まいは、このスルピキウスが描いたとおり、川に接していた。祝日であったので、皆で釣りをする彼を見に出かけた。すべての者の望みが張りつめていた。マルティヌスの発案で、マルティヌスの用のために魚を探し求める、これからの試みが無駄にならぬように、と」。

4

Ad primum jactum in rete permodico immanem esocem diaconus extraxit, et ad monasterium laetus accurrens, nimirum ut dixit poeta nescio quis (utimur enim versu scholastico, quia inter scholasticos fabulamur): Captivumque suem mirantibus intulit Argis.

PL 20, 217B

「助祭は、ごく小さな網の最初の一投で巨大なカワカマスを引き上げ、喜び勇んで修道院へ駆け戻った。それは、まさにどこかの詩人が言ったとおりである(我々は学校の詩句を使う。学のある者たちの間で語っているのだから)。『捕らえた猪を、驚くアルゴスの人々のもとに運び込んだ』〔ヘラクレスがエリュマントスの猪を生け捕りにしてアルゴスへ運んだ故事を言い、巨大な魚を修道院へ持ち帰った助祭をこれに喩える〕」。

5

Vere, iste Christi discipulus, gestarum a Salvatore virtutum, quas in exemplum sanctis suis edidit, aemulator, Christum in se monstrabat operantem, qui sanctum suum usquequaque glorificans, diversarum munera gratiarum in unum hominem conferebat.

PL 20, 217C

「まことに、このキリストの弟子は、救い主が行ない、自らの聖なる者たちに模範として示した力ある業にならう者として、キリストが自分のうちで働いていることを示していた。キリストはその聖なる者をあらゆる点で栄光あるものとし、さまざまな恩寵の賜物をひとりの人に集めていたのである」。

6

Testatur Arborius ex praefecto, vidisse se Martini manum sacrificium offerentis, vestitam quodammodo nobilissimis gemmis, luce micare purpurea, et ad motum dextrae collisarum inter se fragorem audisse gemmarum.

PL 20, 217C

「元長官アルボリウスは、犠牲を献げるマルティヌスの手が、いわば最も高貴な宝石で飾られ、紫の光で輝くのを見たと証言し、右手の動きにつれて、宝石が互いにぶつかる響きを聞いたと言う」。

Dialogus III, Caput XI

第III対話 第XI章PL 20, 217C
1

Veniam ad illud quod propter notam temporum semper occultavit; sed nos celare non potuit: in quo illud est miraculi, quod facie ad faciem cum eo est angelus collocutus.

PL 20, 217C

「次の話に移ろう。彼が時勢への非難をはばかって、つねに隠してきたが、我々には隠しおおせなかったことである。そこには、天使が彼と顔と顔を合わせて語り合った、という奇跡がある」。

2

Maximus imperator, alias sane bonus, depravatus consiliis sacerdotum, post Priscilliani necem Ithacium episcopum Priscilliani accusatorem caeterosque illius socios, quos nominari non est necesse, vi regia tuebatur, ne quis ei crimini daret, opera illius cujuscumquemodi hominem fuisse damnatum.

PL 20, 217C

「皇帝マクシムスは、ほかの点では確かに善良であったが、司教たちの助言によって堕落し、プリスキリアヌスの処刑ののち、プリスキリアヌスの告発者であった司教イタキウスと、その仲間たち(名を挙げるには及ばない)を、王権の力で庇護した。誰も、彼らの働きによって、人が——どのような人であれ——有罪とされたことを、彼の罪過として問わないようにである」。

3

Interea Martinus multis gravibusque laborantium causis ad comitatum ire compulsus, procellam ipsam totius tempestatis incurrit. Congregati apud Treveros episcopi tenebantur, qui quotidie communicantes Ithacio communem sibi causam fecerant.

PL 20, 217D

「その間に、マルティヌスは、苦しむ人々の多くの重大な訴えのために宮廷へ赴かざるをえず、嵐の全体の只中に突入した。トリーアに司教たちが集められていたが、彼らは日ごとにイタキウスと交わりを結び、その件を自分たち共通の問題としていた」。

4

His ubi nuntiatum est inopinantibus adesse Martinum, totis animis labefacti mussitare et trepidare coeperunt.

PL 20, 217D

「マルティヌスが来ていると、思いがけず知らされたとき、彼らは心の底まで揺らぎ、ひそひそと囁き、おののき始めた」。

5

Et jam pridie imperator ex eorum sententia decreverat, tribunos summa potestate armatos ad Hispanias mittere, qui haereticos inquirerent: deprehensis vitam et bona adimerent.

PL 20, 217D

「すでに前日、皇帝は彼らの意見に従って、最高の権限を帯びて武装した護民官たちをヒスパニアへ派遣し、異端者を探し出させ、捕らえた者からは命と財産を奪わせることに決めていた」。

6

Nec dubium erat, quin sanctorum etiam maximam turbam tempestas ista depopulata esset, parvo discrimine inter hominum genera; etenim tum solis oculis judicabatur, cum quis pallore potius aut veste, quam fide haereticus aestimaretur.

PL 20, 218A

「この嵐が、聖なる者たちの非常に多くの群れをも荒らし尽くしたであろうことは疑いなかった。人の種類のあいだの違いはほとんど見分けられなかったからである。というのも、当時は目だけで裁かれ、信仰よりも顔色の青白さや衣のほうが、異端者と見なす決め手とされたのである」。

7

Haec nequaquam placitura Martino episcopi sentiebant: sed male consciis illa vel molestissima erat cura, ne se ab eorum communione adveniens abstineret, non defuturis qui tanti viri constantiam praemissa auctoritate sequerentur.

PL 20, 218A

「司教たちは、こうしたことがマルティヌスにまったく気に入られないことを感じていた。だが、やましさを抱く彼らにとって最も厄介な心配は、彼が到着して自分たちとの交わりを避けることだった。そうなれば、これほどの人の毅然さに、その権威を先頭に立てて従う者たちが、事欠くことはないであろう」。

8

Ineunt cum imperatore consilium, ut missis obviam Magistri officialibus urbem illam propius vetaretur accedere, nisi se cum pace episcoporum ibi consistentium adfore fateretur. Quos ille callide frustratus profitetur, se cum pace Christi esse venturum.

PL 20, 218A

「彼らは皇帝と謀り、官房長官の配下の役人たちを迎えに遣わして、あの町にそれ以上近づくことを禁じさせた。ただし、そこにいる司教たちと平和のうちにあることを表明するなら別とする。マルティヌスは巧みにこれをかわして、自分はキリストの平和とともに来るのだと表明した」。

9

Postremo ingressus nocturno tempore, adiit ecclesiam tantum orationis gratia: postridie palatium petit.

PL 20, 218B

「ついに夜のうちに入り、ただ祈るためだけに教会に行った。翌日、宮殿へ赴いた」。

10

Praeter multas, quas evolvere longum est, has principales petitiones habebat: pro Narsete comite, et Leucadio praeside, quorum ambo Gratiani partium fuerant, pertinacioribus studiis, quae non est hujus temporis explicare, iram victoris emeriti.

PL 20, 218B

「彼は、挙げるには長くなる多くの願いのほかに、次の主要な願いを持っていた。伯ナルセスと総督レウカディウスのためにである。この二人はともにグラティアヌスの側に属していた。より頑なな熱意のゆえに、勝者の怒りを受けていた。その事情を述べるのは、いま適当でない」。

11

Illa praecipua cura, ne tribuni cum jure gladiorum ad Hispanias mitterentur: pia enim erat sollicitudo Martino, ut non solum Christianos qui sub illa erant occasione vexandi, sed ipsos etiam haereticos liberaret.

PL 20, 218B

「とりわけ気にかけたのは、護民官たちが剣の権限を帯びてヒスパニアへ遣わされないことであった。マルティヌスの心配は敬虔なもので、その口実のもとに苦しめられようとしているキリスト教徒たちだけでなく、異端者たち自身をも解放しようとしたからである」。

12

Verum primo die atque altero suspendit hominem callidus imperator, sive ut rei pondus imponeret, sive quia nimis sibi implacabilis erat, seu quia, ut plerique tum arbitrabantur, avaritia repugnabat: siquidem in bona eorum inhiaverat.

PL 20, 218B

「だが、初日も二日目も、この巧みな皇帝は彼を待たせた。事の重みを加えるためか、あるいは彼自身があまりにも宥めがたかったためか〔sibi の係りは定かでない。皇帝自身の心のうちで宥めがたかったと取った〕、あるいは当時多くの者が考えたように、貪欲が逆らったためか。実際、彼は異端者たちの財産に目をつけていたのである」。

13

Fertur enim ille vir multis bonisque actibus praeditus, adversus avaritiam parum consuluisse: nisi fortasse regni necessitate, quippe exhausto superioribus principibus reipublicae aerario, pene semper in expeditione atque procinctu bellorum civilium constitutus, facile excusabitur, quibuslibet occasionibus subsidia imperio paravisse.

PL 20, 218C

「というのも、多くの善い行ないを備えたこの人は、貪欲に対してあまり備えなかったと言われている。ただし、おそらくは統治の必要から、容易に弁護されうるであろう。すなわち、先の君主たちによって国家の国庫が使い果たされており、彼自身はほとんどつねに遠征と内乱の戦いの準備のうちにあったので、どのような機会にも帝国のために財源を整えたことは」。

Dialogus III, Caput XII

第III対話 第XII章PL 20, 218C
1

Interea episcopi quorum communionem Martinus non inibat, trepidi ad regem concurrunt, praedamnatos se conquerentes: actum esse de suo omnium statu, si Theognisti pertinaciam, qui eos solus palam lata sententia condemnaverat, Martini armaret auctoritas: non oportuisse hominem recipi moenibus, illum jam non defensorem haereticorum esse, sed vindicem: nihil actum morte Priscilliani, si Martinus exerceat illius ultionem.

PL 20, 218C

「その間に、マルティヌスが交わりに入らなかった司教たちは、おののいて王〔rex。皇帝マクシムスを指す〕のもとへ駆けつけ、すでに断罪されたと嘆いた。もしテオグニストゥスの頑固さ——彼ひとりが公に判決を下して彼らを断罪していた——をマルティヌスの権威が武装させるなら、自分たち全員の地位は終わりである。あの人を城壁の内に受け入れるべきではなかった。あの人はもはや異端者たちの弁護者ではなく、復讐者である。マルティヌスがプリスキリアヌスの仇討ちを果たすなら、プリスキリアヌスの死によって何も成し遂げられなかったことになる、と」。

2

Postremo prostrati cum fletu et lamentatione potestatem regiam implorant, ut utatur adversus unum hominem vi sua. Nec multum aberat, quin cogeretur imperator Martinum cum haereticorum sorte miscere.

PL 20, 218D

「ついには彼らは涙と嘆きとともに平伏し、王の権力に、ただ一人の人に対して、その力を用いるよう懇願した。皇帝があと少しで、マルティヌスを異端者たちの運命に巻き込まざるをえなくなるところであった」。

3

Sed ille, licet episcopis nimio favore esset obnoxius, non erat nescius, Martinum fide, sanctitate et virtute cunctis praestare mortalibus: alia longe via sanctum vincere parat: ac primo secreto accersitum blande appellat: haereticos jure damnatos more judiciorum publicorum potius quam insectationibus sacerdotum; non esse causam, qua Ithacii caeterorumque partis ejus communionem putaret esse damnandam; Theognistum odio potius quam causa fecisse discidium; eumdemque tamen solum esse qui se a communione interim separarit, a reliquis nihil novatum; quin etiam ante paucos dies habita synodus Ithacium pronuntiaverat culpa non teneri.

PL 20, 218D

「だが彼は、司教たちに過度の好意で縛られていたとはいえ、マルティヌスが信仰、聖性、徳においてすべての死すべき者に勝ることを知らなかったわけではない。それで、まったく別の道で聖なる人を打ち負かそうと図り、まず秘かに呼び寄せて、やさしく語りかけた。異端者たちは、司教たちの攻撃によってではなく、公の裁判の習いに従って、正当に断罪されたのである。イタキウスとその一派の交わりを断罪されるべきものと考える理由は無い。テオグニストゥスは、事件のためというより憎しみから分裂を起こしたのだ。にもかかわらず、さしあたり交わりから自ら離れたのは彼ひとりで、ほかの者たちには何の変更もない。しかも数日前に開かれた教会会議が、イタキウスは咎を負わないと宣告していた、と」。

4

Quibus cum Martinus parum moveretur, rex ira accenditur, ac se de conspectu ejus abripuit: et mox percussores his pro quibus Martinus rogaverat, diriguntur.

PL 20, 219A

「これにマルティヌスがほとんど動かされないので、王は怒りに燃え、彼の面前から身を引き離した。まもなく、マルティヌスが助命を願っていた者たちに、刺客が差し向けられた」。

Dialogus III, Caput XIII

第III対話 第XIII章PL 20, 219A
1

Quod ubi Martino compertum jam noctis tempore est, palatium irrupit; spondet, si parceretur, se communicaturum, dummodo ut et tribuni jam in excidium ecclesiarum ad Hispanias missi retraherentur. Nec mora: Maximus indulget omnia.

PL 20, 219A

「これが、すでに夜のうちにマルティヌスに知れると、彼は宮殿に踏み込んだ。そして、もし彼ら〔助命を願った者たち〕が容赦されるなら、自分は交わりに入ろうと約束した。ただし、すでに諸教会を滅ぼすためヒスパニアへ送られていた護民官たちも呼び戻されることを条件とした。遅滞なく、マクシムスはすべてを許した」。

2

Postridie Felicis episcopi ordinatio parabatur, sanctissimi sane viri, et plane digni qui meliore tempore sacerdos fieret.

PL 20, 219B

「翌日、司教フェリクスの叙階が準備されていた。まことに聖なる人で、より良い時代であったなら司教となるにふさわしい人であった」。

3

Hujus diei communionem Martinus iniit, satius aestimans ad horam cedere, quam his non consulere quorum cervicibus gladius imminebat; verumtamen summa vi episcopis nitentibus, ut communionem illam subscriptione firmaret, extorqueri non potuit.

PL 20, 219B

「マルティヌスはこの日の交わりに入った。首に剣が迫っている者たちを顧みないよりは、しばらくのあいだ譲るほうがましだと考えたのである。しかし、司教たちが力の限りを尽くして、その交わりを署名によって確かなものにするよう迫ったにもかかわらず、それをもぎ取ることはできなかった」。

4

Postero die se inde proripiens cum revertens in via moestus ingemisceret, se vel ad horam noxiae communioni fuisse permixtum; haud longe a vico cui nomen est Andethanna, qua vastas solitudines silvarum secreta patiuntur, praegressis paululum comitibus ille subsedit, causam doloris et facti accusante ac defendente invicem cogitatione pervolvens.

PL 20, 219B

「翌日、彼はそこから急ぎ出て、戻る道で悲しみ、たとえ一時のあいだでも、有害な交わりに混じってしまったことを嘆いていた。アンデタンナという名の村からほど遠くない、人里離れた森が広大な寂しい地をなすあたりで、仲間たちが少し先に行くと、彼は腰を下ろし、思いが代わる代わる責めたり弁護したりするなかで、悲しみの原因と自分の行ないを心のうちで繰り返し考えていた」。

5

Astitit ei repente angelus: Merito, inquit, Martine, compungeris; sed aliter exire nequisti; repara virtutem, resume constantiam, ne jam non periculum gloriae, sed salutis incurreris. Itaque ab illo tempore satis cavit cum illa Ithacianae partis communione misceri.

PL 20, 219B

「突然、天使が彼の傍らに立った。『マルティヌスよ、あなたが心を刺されるのは当然である。だが、ほかに抜け出す道はなかった。力を取り戻せ、毅然さを再び取れ。さもなくば、今や栄光の危険ではなく、救いの危険に陥ることになる』と天使は言った。こうして、その時から彼は、イタキウス派のその交わりに混じることを、十分に避けた」。

6

Caeterum cum quosdam ex energumenis tardius quam solebat et gratia minore curaret; subinde nobis cum lacrymis fatebatur, se propter communionis illius malum, cui se vel puncto temporis, necessitate, non spiritu, miscuisset, detrimentum sentire virtutis.

PL 20, 219C

「さらに、悪霊に憑かれた者の何人かを、いつもより遅く、より小さな恩寵をもって癒したとき、彼は折にふれて涙とともに我々に告白した。あの交わりという害のために、——一瞬のあいだでさえ、心からではなく必要から混じってしまったのだが——力の損なわれたのを感じるのだ、と」。

7

Sedecim postea vixit annos: nullam synodum adiit, ab omnibus episcoporum conventibus se removit.

PL 20, 219C

「彼はその後十六年生きた。どの教会会議にも出なかった。司教たちのあらゆる集まりから身を遠ざけた」。

Dialogus III, Caput XIV

第III対話 第XIV章PL 20, 219C
1

Sed plane, ut experti sumus, imminutam ad tempus gratiam multiplici mercede reparavit. Vidi postea ad pseudoforum monasterii ipsius adductum energumenum, et prius quam limen attingeret, fuisse curatum.

PL 20, 219C

「だが確かに、我々が経験したように、しばらく損なわれていた恩寵を、彼は幾重もの報いで取り戻した。のちに私は、彼の修道院の裏口〔底本は pseudoforum。裏門の意と解した。pseudothyrum(ψευδόθυρον、裏口)の崩れとも読める〕に悪霊に憑かれた者が連れて来られ、敷居に触れるより前に癒されたのを見た」。

2

Testantem quemdam nuper audivi, cum in Tyrrheno mari cursu illo quo Romam tenditur, navigaret, subito turbinibus exortis, extremum vitae omnium fuisse discrimen: in quo cum quidam Aegyptius negotiator, necdum Christianus, magna voce clamaverit, Deus Martini, eripe nos; mox tempestatem fuisse sedatam, seque optatum cursum cum summa placidi aequoris quiete tenuisse.

PL 20, 219D

「最近、ある人が証言するのを聞いた。ローマへ向かうあの航路でティレニア海を航行していたとき、突然つむじ風が起こり、全員の命が最後の危機にさらされた。そのとき、まだキリスト教徒ではないあるエジプト人の商人が、大声で叫んだ。『マルティヌスの神よ、我々を救え』。するとたちまち嵐は静まり、船は望んだ航路を、穏やかな海のこの上ない静けさのなかで進んだという」。

3

Lycontius ex vicariis vir fidelis, cum familiam illius lues extrema vexaret, et inauditae calamitatis exemplo per totam domum corpora aegra procumberent, Martini per litteras imploravit auxilium.

PL 20, 219D

「元代官で信仰ある人リュコンティウスは、一家の者を極度の疫病が苦しめ、前代未聞の災厄のさまで、家じゅうに病んだ体が倒れていたとき、手紙でマルティヌスの助けを乞うた」。

4

Quo tempore vir beatus rem esse promisit difficilem impetrari: nam spiritu sentiebat domum illam divino numine verberari: tamen non prius destitit septem totos dies totidemque noctes orando et jejunando continuans, quam id quod exorandum receperat, impetraret.

PL 20, 219D

「そのとき福なる人は、それは得がたいことだと前もって告げた。というのも、彼は霊によって、その家が神威によって打たれていることを感じていたからである。それでも彼は、七日七夜まるまる、祈りと断食を続けて、祈り求めると引き受けたことを得るまで、やめなかった」。

5

Mox ad eum Lycontius divina expertus beneficia pervolavit, nuntians simul et agens gratias, domum suam omni periculo liberatam.

PL 20, 220A

「まもなくリュコンティウスは、神の恩恵を経験して、彼のもとへ飛んで来て、自分の家があらゆる危険から解放されたことを、知らせると同時に感謝した」。

6

Centum etiam argenti libras obtulit, quas vir beatus nec respuit nec recepit, sed priusquam pondus illud monasterii limen attingeret, redimendis id captivis continuo deputavit; et cum ei suggereretur a fratribus, ut aliquid ex eo in sumptum monasterii reservaret: omnibus enim angustum esse victum, multis deesse vestitum: Nos, inquit, Ecclesia, et pascat et vestiat, dummodo nihil nostris usibus quaesisse videamur.

PL 20, 220A

「彼はまた銀百リブラを献じたが、福なる人はそれを拒みも受けもせず、その重みが修道院の敷居に達する前に、すぐに捕虜の身請けに充てた。兄弟たちが、そのうちの一部を修道院の費用のためにとっておくよう進言したとき——すべての者に食物が乏しく、多くの者に衣が足りなかったのである——彼は言った。『我々には教会が食べさせ、着せてくれるがよい。ただし、我々の用のために何かを求めたと見られることのないように』」。

7

Succurrunt hoc loco illius viri magna miracula, quae facilius admirari possumus quam referre. Agnoscitis profecto quod dico: multa sunt illius quae non queunt explicari: veluti istud est, quod nescio an ita, ut gestum est, a nobis possit exponi.

PL 20, 220A

「この箇所で、あの人の大きな奇跡が思い浮かぶが、それは語るよりも驚嘆するほうがたやすい。諸君は私の言うことをたしかに分かるだろう。彼の業の多くは語り尽くせない。例えば次のようなことは、起きたとおりに我々が述べうるかどうか、私には分からない」。

8

Quidam e fratribus (nomen non ignoratis; sed celanda persona est, ne sancto viro verecundiam fecerimus), quidam ergo cum ad fornaculam illius carbonum copiam reperisset, et admota sibi sellula divaricatis pedibus super ignem illum nudato inguine resideret; continuo Martinus factam sacro tegmini sensit injuriam, magna voce proclamans: Quis [inquit] nudato inguine nostrum incestat habitaculum?

PL 20, 220B

「兄弟たちのうちのある者が(名を諸君は知らなくはない。だが、聖なる人に恥をかかせないように、人物は伏せねばならない)、つまり、ある者が、彼の小さな竈に炭がたくさんあるのを見つけ、小さな腰掛けを寄せて、足を広げ、陰部をあらわにしてその火の上に座っていた。たちまちマルティヌスは、聖なる覆い〔sacrum tegmen。マルティヌスの庵を言う〕に加えられた侮辱を感じ、大声で叫んだ。『誰が陰部をあらわにして、我々の住まいを汚すのか』〔原文は Quis の次に [inquit] と角括弧で刷る〕」。

9

Hoc ubi ille frater audivit, et ex conscientia quod increpabatur agnovit; continuo ad nos cucurrit exanimis, pudorem suum non sine Martini virtute confessus.

PL 20, 220B

「その兄弟はこれを聞き、自分の良心から、叱責されているのが自分だと悟ると、たちまち血の気を失って我々のもとへ走って来て、自分の恥を、マルティヌスの力ある業を認めつつ告白した」。

Dialogus III, Caput XV

第III対話 第XV章PL 20, 220C
1

Quodam itidem die, dum in area, quae parva admodum tabernaculum illius ambiebat, in illo suo quod nostis omnes, sedili ligneo resedisset, vidit duos daemones in excelsa illa quae monasterio supereminet rupe consistere, inde alacres ac laetos vocem istiusmodi adhortationis emittere: Heia te, Brictio; heia te, Brictio.

PL 20, 220C

「同じく、ある日、彼の小屋を囲むごく小さな庭で、諸君みなが知っているあの木の腰掛けに座って休んでいたとき、修道院の上にそびえるあの高い岩の上に二人の悪霊が立っているのを見た。彼らはそこから、元気に喜んで、次のような励ましの声を発していた。『それ行け、ブリクティオ。それ行け、ブリクティオ』」。

2

Credo cernebant miserum eminus propinquantem, conscii quantam illi rabiem spiritus suscitassent. Nec mora, Brictio furibundus irrupit, ibi plenus insaniae evomuit in Martinum mille convicia.

PL 20, 220C

「思うに、彼らは、哀れな男が遠くから近づいてくるのを見ていたのだ。自分たちがその男にどれほどの憤激を掻き立てたかを、よく知っていたのである。まもなくブリクティオは狂乱のうちに乱入し、そこで狂気に満ちて、マルティヌスに千もの罵声を吐き出した」。

3

Objurgatus enim pridie ab eo fuerat, cur qui nihil umquam ante clericatum (quippe qui in monasterio ab ipso Martino nutritus) habuisset, equos aleret, mancipia compararet: nam jam illo tempore arguebatur a multis, non solum pueros barbaros, sed etiam puellas scitis vultibus coemisse.

PL 20, 220C

「彼は前日、マルティヌスから叱責されていたのである。聖職に就く前には何も持ったことがなかった者が(修道院でマルティヌス自身に養われたのだから)、なぜ馬を飼い、奴隷を買い集めるのか、と。すでにそのころから、彼は多くの者に、蛮族の少年たちだけでなく、器量のよい少女たちまでも買い集めたと非難されていたのである」。

4

Quibus rebus infelicissimus insano felle commotus, et, ut credo, praecipue daemonum illorum agitatus instinctu. Martinum ita aggressus est, ut vix manibus temperaret; cum quidem Sanctus vultu placido, mente tranquilla infelicis amentiam per mitia verba cohiberet.

PL 20, 220D

「これらのことで、このいと不幸な男は狂った胆汁に動かされ、思うに、とりわけあの悪霊たちの唆しに駆られて、ほとんど手を抑えきれないほどにマルティヌスに襲いかかった。聖なる人は、穏やかな顔、静かな心で、優しい言葉によって、この不幸な者の狂乱を抑えた」。

5

Sed ita in eo nequam spiritus redundabat, ut ne sua quidem illi, quamvis vana admodum, mens subesset: trementibus labiis incertoque vultu decolor prae furore rotabat verba peccati, se asserens sanctiorem; quippe qui a primis annis in monasterio inter sacras Ecclesiae disciplinas ipso Martino educante crevisset: Martinum vero et a principio, quod ipse diffiteri non posset, militiae actibus sorduisse, et nunc per inanes superstitiones et phantasmata visionum ridicula prorsus inter deliramenta senuisse.

PL 20, 220D

「だが、彼のうちには邪悪な霊があふれ、自分自身の心すら、いかに空しいものであれ、そこに宿っていなかった。唇を震わせ、顔色も定まらず、怒りのあまり血の気を失って、罪の言葉を振り回し、自分のほうが聖なる者だと言い張った。自分は幼い年からこの修道院で、教会の聖なる規律のうちに、マルティヌス自身に育てられて成長した、他方マルティヌスは最初から、自分でも否定できないが、兵役の行ないによって汚れ、今は空しい迷信と、あざけりに値する幻の幻影のうちに、まったくの妄想のなかで老いたのだ、と」。

6

Haec cum multa, atque alia etiam, quae reticere melius est, acerbiora vomuisset, egressus tandem furore satiato, quasi qui se penitus vindicasset, rapidus ea parte qua venerat, recurrebat: cum interea, credo per Martini orationes fugatis ab illius corde daemonibus, reductus in poenitentiam, mox revertitur, atque ad Martini se genua prosternit: veniam poscens, fatetur errorem, nec sine daemone se fuisse tandem sanior confitetur.

PL 20, 221A

「これらを多く、またさらに、黙しておくほうがよいもっと辛辣なことまでも吐き出すと、ついに怒りを満たして出て行き、まるで完全に復讐を遂げたかのように、急ぎ足でやって来た方へ駆け戻った。ところがその間に、思うに、マルティヌスの祈りによって悪霊たちがその心から追い払われ、彼は悔い改めへと連れ戻されて、まもなく引き返し、マルティヌスの膝にひれ伏した。赦しを乞い、過ちを認め、ついにいくらか正気になったとき、自分が悪霊なしではなかったことを告白した」。

7

Non erat apud Martinum labor iste difficilis, ut ignosceret supplicanti. Tunc et ipsi et nobis omnibus Sanctus exposuit,. qualiter illum a daemonibus vidisset agitari, se conviciis non moveri, quae magis illi a quo essent effusa, nocuissent.

PL 20, 221A

「マルティヌスにとって、請い願う者を赦すことは、骨の折れることではなかった。そこで聖なる人は、彼自身にも我々みなにも、この男が悪霊たちにいかに駆り立てられているのを見たか、罵声には動じていないこと、罵声はむしろ、それを浴びせた当人にこそ害をもたらしたであろうことを説明した」。

8

Exinde cum idem Brictio multis apud eum magnisque criminibus persaepe premeretur, cogi non potuit, ut eum a presbyterio submoveret, ne suam persequi videretur injuriam; illud saepe commemorans, Si Christus Judam passus est, cur ego non patiar Brictionem?

PL 20, 221B

「その後、同じブリクティオが多くの重大な罪過のかどで彼のもとでしばしば責められたが、マルティヌスは、自分への侮辱を追及していると見えないように、彼を司祭の職から退けることを強いられても、そうしなかった。そして、しばしばこう思い起こしていた。『もしキリストがユダを耐えたのなら、なぜ私がブリクティオを耐えないことがあろうか』」。

Dialogus III, Caput XVI

第III対話 第XVI章PL 20, 221B
1

Ad haec Postumianus, Audiat, inquit, istud exemplum noster iste de proximo, qui cum sit sapiens, immemor praesentium, immemor futurorum, si fuerit offensus, insanit, in sua se non habens potestate: saevit in clericos, grassatur in laicos, totumque terrarum orbem in suam commovet ultionem: in qua per triennium jugiter dimicatione consistens, nec tempore nec ratione sedatur: dolenda hominis et miseranda conditio, etiamsi hac sola insanabilis mali peste premeretur.

PL 20, 221B

これに対してポストゥミアヌスは言った。「我々のこのすぐ近くの者〔誰を指すかは本文に明かされていない〕に、この例を聞かせるがよい。彼は賢いのに、現在のことを忘れ、将来のことを忘れ、いったん気分を害されれば狂い、自分を制することができない。聖職者に猛り、俗人に荒れ狂い、全地を自分の復讐のために揺り動かす。その争いに三年間絶えず立ち続けて、時によっても理によっても静まらない。たとえこの癒しがたい病の疫だけに苦しめられているのだとしても、その人の境遇は嘆かわしく憐れむべきものである」。

2

Verum ista ei patientiae et tranquillitatis exempla referre saepius, Galle, debueras, ut nesciret irasci et sciret ignoscere.

PL 20, 221C

「だが、ガッルスよ、忍耐と穏やかさのこうした例を、あなたはもっとしばしば彼に語るべきだった。怒ることを知らず、赦すことを知るようになるために」。

3

Qui si istum ipsum breviter insertum sermonem meum in se prolatum forte cognoverit, sciat non magis ore inimici quam amici animo me locutum: quia, si fieri posset, optarem, ut Martino potius episcopo quam Phalari tyranno similis diceretur.

PL 20, 221C

「もし彼が、ここに短く差し挟んだこの私の話が、自分に向けられたものだとたまたま知ったなら、知るがよい。私は敵の口からというより、友の心から語ったのだと。できるなら、彼が僭主ファラリス〔シチリアのアクラガスの残虐で名高い僭主〕よりもむしろ司教マルティヌスに似ていると言われることを、私は望んでいるのだから」。

4

Sed istum, cujus commemoratio parum suavis est, transeamus, et ad Martinum nostrum, Galle, redeamus.

PL 20, 221C

「だが、思い出すだに快くないこの人は措いて、ガッルスよ、我々のマルティヌスに戻ろう」。

Dialogus III, Caput XVII

第III対話 第XVII章PL 20, 221C
1

Tum ego, cum jam adesse vesperam occiduo sole sentirem, Dies, inquam, abiit, Postumiane: surgendum est: simul tam studiosis auditoribus coena debetur.

PL 20, 221C

そこで私は、日が沈んで夕べがすでに近いのを感じ、言った。「日は去った、ポストゥミアヌスよ。立たねばならない。それに、これほど熱心な聞き手たちには、夕食を出す務めがある」。

2

De Martino autem exspectare non debes, ut ulla sit meta referendi: latius ille diffunditur, quam ut ullo valeat sermone concludi.

PL 20, 221D

「マルティヌスについては、語り尽くす限りがあるなどと期待してはならない。彼はあまりに広く及んでいて、どんな談話にも閉じ込められはしない」。

3

Ista interim de illo viro portabis Orienti, et dum recurris, diversasque regiones, loca, portus, insulas urbesque praeterlegis, Martini nomen et gloriam sparge per populos.

PL 20, 221D

「さしあたり、あの人についてのこれらを東方に持ち帰るがよい。帰り道に、さまざまな地方、場所、港、島々、町々のそばを通り過ぎるとき、マルティヌスの名と栄光をもろもろの民のあいだに広めよ」。

4

Imprimis memento non praeterire Campaniam: etsi maxime cursus in devio sit, non tamen tibi tanti sint vel magnarum morarum ulla dispendia, quin illic adeas illustrem virum ac toto laudatum orbe Paulinum: illi, quaeso te, primum sermonis nostri, quem vel hesterno confecimus vel hodie diximus, volumen evolve: illi omnia referes, illi cuncta recitabis, ut mox per illum sacras viri laudes Roma cognoscat; sicut primum illum nostrum libellum non per Italiam tantum, sed per totum etiam diffudit Illyricum.

PL 20, 221D

「まず第一に、カンパニアを素通りしないことを覚えておけ。たとえ道が大きくそれようとも、大きな遅れという損失があろうとも、それを重く見ず、そこへ赴いて、全世界から称賛される著名な人パウリヌス〔カンパニアのノラに住んだパウリヌス〕を訪ねよ。お願いするが、彼にこそまず、我々が昨日仕上げた談話も今日語った談話も、その巻を開いて見せよ。彼にすべてを報告し、彼にすべてを朗読せよ。そうすれば、まもなく彼を通じてローマが、この人の聖なる称賛を知るであろう。あの我々の最初の小冊子〔『マルティヌス伝』を指す〕を、彼がイタリアだけでなくイリュリクム全体にまで広めてくれたように」。

5

Ille Martini non invidus gloriarum, sanctarumque in Christo virtutum piissimus aestimator, non abnuet praesulem nostrum cum suo Felice componere.

PL 20, 222A

「彼はマルティヌスの栄光を妬まず、キリストにあるその聖なる力ある業のいとも敬虔な評価者であるから、我々の司教を、彼のフェリクス〔パウリヌスが仕えたノラの聖人フェリクス〕と並べることを拒まないであろう」。

6

Inde si forte ad Africam transfretabis, referes audita Carthagini: licet jampridem, ut ipse dixisti, virum noverit, tamen nunc praecipue de eo plura cognoscat, ne solum ibi Cyprianum martyrem suum, quamvis sancto illius sanguine consecrata, miretur.

PL 20, 222A

「そこからもし、たまたまアフリカへ渡るなら、聞いたことをカルタゴに伝えよ。あなた自身が言ったとおり、カルタゴはずっと以前からこの人を知っているとはいえ、いまやとりわけ彼についてさらに多くを知るがよい。そうして、カルタゴが、自らの殉教者キプリアヌスの聖なる血によって聖別されているとはいえ、そこでキプリアヌスだけを称賛することのないようにである」。

7

Jam si ad laevam Achaiae sinum paululum devexus intraveris, sciat Corinthus, sciant Athenae, non sapientiorem in Academia Platonem, nec Socratem in carcere fortiorem: felicem quidem Graeciam, quae meruit audire Apostolum praedicantem; sed nequaquam a Christo Gallias derelictas, quibus donaverit habere Martinum.

PL 20, 222B

「さらに、アカイアの左の湾へ少し下って入るなら、コリントも知り、アテナイも知るがよい。アカデメイアのプラトンも〔マルティヌスより〕賢くはなく、牢獄のソクラテスも〔マルティヌスより〕勇敢ではなかったことを。使徒が宣べ伝えるのを聞く資格を得たギリシアは、確かに幸いである。しかし、ガリアがキリストに見捨てられたのではまったくない。キリストはガリアに、マルティヌスを持つことを与えたのである」。

8

Cum vero ad Aegyptum usque perveneris, quamquam illa suorum sanctorum numero et virtutibus sit superba, tamen non dedignetur audire, quia illi vel universae Asiae in solo Martino Europa non cesserit.

PL 20, 222B

「さて、エジプトにまで達したときには、あの地が自らの聖なる者たちの数と力ある業を誇っているとはいえ、次のことを聞くのを嫌がるべきではない。ヨーロッパは、ただマルティヌス一人において、エジプトにも、いやアジア全体にも、劣らなかったということを」。

Dialogus III, Caput XVIII

第III対話 第XVIII章PL 20, 222B
1

Caeterum cum Hierosolymam inde petiturus ventis rursum vela commiseris, negotium tibi nostri doloris injungo, ut, si umquam illustris illius Ptolemaidis littus accesseris, sollicitus inquiras, ubi sit consepultus noster ille Pomponius, nec fastidias visitare ossa peregrina.

PL 20, 222B

「さらに、そこからエルサレムをめざして再び風に帆を任せるときのために、我々の悲しみにかかわる用事をあなたに託す。もし有名なあのプトレマイスの岸に着くことがあれば、熱心に尋ねてほしい。我々のあのポンポニウスがどこに共に葬られているかを。そして、異郷の骨を訪ねることを嫌がらないでほしい」。

2

Multas illic lacrymas tam ex affectu tuo quam ex nostris funde visceribus: ac, licet inani munere, solum ipsum flore purpureo et suave redolentibus sparge graminibus.

PL 20, 222C

「そこで多くの涙を、あなた自身の情からも、我々の心の奥底からも注いでほしい。そして、空しい供え物ではあるが、その地そのものに、紅の花と甘く香る草をまいてほしい」。

3

Dices tamen illi, sed non aspere, non acerbe, compatientis alloquio, non exprobrantis elogio: quod si vel te quondam, vel me semper audire voluisset, et Martinum magis quam illum, quem nominare nolo, fuisset imitatus: numquam a me tam crudeliter disparatus, ignoti pulveris syrte tegeretur, naufragi sorte praedonis passus in medio mari mortem, et vix in extremo nactus littore sepulturam.

PL 20, 222C

「だが、彼に言うがよい。ただし荒々しくなく、辛辣でなく、共に苦しむ者の語りかけとして、とがめる者の叱責としてではなく。もし彼が、かつてあなたに、あるいはいつも私に聞き従おうとしてくれたなら、そして、私が名を挙げたくないあの者よりも、マルティヌスをもっと見習ってくれたなら、これほど残酷に私から引き離されることもなく、見知らぬ砂の浅瀬に覆われることもなかったであろうに、と。難破した海賊の運命のように、海の真ん中で死を被り、ようやく岸の果てに埋葬の場を得たのである」。

4

Videant hoc opus suum, quicumque ex illius, abscessu mihi nocere voluerunt: videant gloriam suam, et vel nunc adversum me grassari desinant vindicati.

PL 20, 222C

「彼の離別によって私を害そうと望んだ者たちは誰でも、自分たちの所業を見るがよい。自分たちの栄光を見るがよい。そして、せめて今は、復讐を遂げたのだから、私に敵対して荒れ狂うのをやめるがよい」。

5

Haec cum maxime flebili voce gemeremus, omnium lacrymis per nostra lamenta commotis, cum magna quidem Martini admiratione, sed non minore ex nostris fletibus dolore, discessum est.

PL 20, 222D

我々がまさにこれらを涙声で嘆いていると、皆の涙が我々の嘆きに動かされ、マルティヌスへの大きな驚嘆とともに、しかし我々の涙から生じた痛みも劣らぬまま、散会となった。