Liber I, Caput I
第I巻 第I章PL 20, 95B[0095] Res a mundi exordio Sacris Litteris editas breviter constringere, et cum distinctione temporum usque ad nostram memoriam carptim dicere aggressus sum; multis id a me studiose efflagitantibus, qui Divina, compendiosa lectione, cognoscere properabant.
PL 20, 95B世界の初めから聖なる文書に記された事柄を、簡潔にまとめ、時代の区分をつけて、我々の時代の記憶に至るまで、要点を拾って述べることを、私は始めた。神的な事柄を、要約された読みによって早く知ろうとしていた多くの人々が、私に熱心に求めたからである。
Quorum ego voluntatem secutus, non peperci labori meo, quin ea quae permultis voluminibus praescripta continebantur, duobus libellis concluderem; ita brevitati studens, ut pene nihil gestis subduxerim.
PL 20, 95B彼らの望みに従って、私は労を惜しまず、きわめて多くの巻に書かれて含まれていたことを、二つの小さな書にまとめた。簡潔さを心がけつつも、出来事からほとんど何も削らなかった。
Visum autem mihi est non absurdum, cum usque ad Christi crucem, Apostolorumque actus per Sacram Historiam cucurrissem, etiam post gesta connectere; excidium Hierosolymae, vexationesque populi Christiani, et mox pacis tempora, ac rursum ecclesiarum intestinis periculis turbata omnia locuturus.
PL 20, 95B私には、キリストの十字架と使徒たちの行いに至るまで聖なる歴史をたどったのち、その後の出来事をもつなげるのは、筋違いではないと思われた。エルサレムの滅亡、キリスト教徒の民への迫害、やがて平和の時代、そして再び諸教会の内部の危険によってすべてが乱されたことを、語ろうとするのである。
Caeterum illud non pigebit fateri, me, sicubi ratio exegit, ad distinguenda tempora continuandamque seriem usum esse historicis ethnicis, atque ex his, quae ad supplementum cognitionis deerant, usurpasse; ut et imperitos docerem et litteratos convincerem.
PL 20, 96Bただし、次のことを告白するのをためらいはしない。事の理が求めたところでは、時代を区分し系列を続けるために、異教の歴史家たちを用い、知識の補いに欠けていたことをそれらから取り入れた。無知な者を教え、学識ある者を納得させるためである。
Verumtamen ea quae de sacris voluminibus breviata digessimus, non ita legentibus auctor accesserim, ut praetermissis illis unde haec derivata sunt, appetantur; nisi, cum illa quis familiariter noverit, hic recognoscat quae ibi legerit.
PL 20, 96Bとはいえ、私が聖なる書物から要約して整理したものを、読む者にとって、これらの源となった書物を差し置いてなお求められるような、そんな著者として臨むつもりはない。ただ、それらの書物に親しんだ者が、そこで読んだことをここで確かめ直す場合は別である。
Etenim universa divinarum rerum mysteria non nisi ex ipsis fontibus hauriri queunt. Nunc initium narrandi faciam.
PL 20, 96B実に、神的な事柄の奥義はすべて、まさに泉そのものからでなければ汲み取ることができない。さて、語り始めよう。
Liber I, Caput II
第I巻 第II章PL 20, 95CMundus a Domino constitutus est abhinc annos jam pene sex millia, sicut processu voluminis istius digeremus: quamquam inter se parum consentiant qui rationem temporum investigatam ediderunt.
PL 20, 95C世界は、主によって、今からすでにほぼ6000年前に定められた。この書の進行のなかで整理していくとおりである。もっとも、時の計算を調べて公にした者たちは、互いにほとんど一致しない。
Quod cum vel Dei nutu, vel vitio vetustatis eveniat, calumnia carere debebit. Mundo autem condito, homo factus est. Viro Adam, mulieri Eva nomen fuit.
PL 20, 95Cこれが神の意向によるにせよ、古さの誤りによるにせよ、非難は免れるはずである。世界が造られたのち、人が造られた。男の名はアダム、女の名はエバであった。
Sed constituti in Paradiso, cum interdictam sibi arborem degustassent, in nostram velut exsules terram ejecti sunt. Deinde ex his Cain atque Abel nascuntur. Sed Cain impius fratrem interemit.
PL 20, 95Cしかし楽園に置かれ、自分たちに禁じられた木を味わったので、追放された者のように、我々の地に投げ出された。それからこの二人からカインとアベルが生まれる。しかし不敬虔なカインは兄弟を殺した。
Filium Enoch habuit, a quo primum civitas condita est, auctoris nomine vocitata. Ex hoc Irad, atque ex eo Maviael nascitur.
PL 20, 95C彼はエノクという息子を持ち、このエノクによって最初の町が建てられ、建設者の名で呼ばれた。この者からイラドが、そして彼からメフヤエルが生まれる。
Hic Mathusalem filium habuit; isque Lamech genuit, a quo juvenis quidam occisus traditur, nec tamen nomen refertur occisi: quod quidem futuro mysterio fuisse praemissum a prudentibus aestimatur.
PL 20, 95Cこの者はメトシェラ〔Mathusalem。創世記4:18 のメトシャエルにあたる。セトの系譜のメトシェラとは別人〕という息子を持ち、彼はラメクをもうけた。このラメクによって一人の若者が殺されたと伝えられるが、殺された者の名は記されていない。これは未来の奥義に先立って置かれたものと、思慮ある人々によって考えられている。
Igitur Adam, post necem filii minoris, Seth filium procreavit, cum jam tricesimum et ducentesimum annum aetatis implesset. Vixit autem annos IↃ CCCCXXX.
PL 20, 96Cさて、アダムは、年下の息子〔アベル〕の殺害ののち、すでに年齢の230年を満たしたとき、セトという息子をもうけた。彼は930年〔IↃ CCCCXXX。IↃ は 500 を表す古い記号〕生きた。
Seth vero Enos, Enos Cainan, Cainan Malaleel, Malaleel Iared, Iared Enoch genuit, qui ob justitiam translatus a Deo traditur.
PL 20, 96Cセトはエノシュを、エノシュはケナンを、ケナンはマハラルエルを、マハラルエルはヤレドを、ヤレドはエノクをもうけた。エノクは正義のゆえに神によって移されたと伝えられる。
Hujus filius Mathusala dictus est, qui Lamech genuit, ex quo Noe natus, justitia egregius, et prae caeteris mortalibus Domino charus acceptusque.
PL 20, 96Cその子はメトシェラと呼ばれ、ラメクをもうけた。このラメクからノアが生まれた。ノアは正義において卓越し、他の人間にまさって主に愛され、受け入れられた。
Qua tempestate, cum jam humanum genus abundaret, angeli, quibus coelum sedes erat, speciosarum forma virginum capti, illicitas cupiditates appetierunt; ac naturae suae originisque degeneres, relictis superioribus, quorum incolae erant, matrimoniis se mortalibus miscuerunt.
PL 20, 96Cこの時代、人類がすでに増え広がっていたとき、天を住まいとしていた天使たちは、美しいおとめたちの姿に心を奪われて、禁じられた欲望を求めた。そして自分たちの本性と起源に背く者となり、自分たちがそこの住人であった高きところを捨てて、死すべき者たちと婚姻によって交わった。
Hi paulatim mores noxios conserentes, humanam corrupere progeniem: ex quorum coitu Gigantes editi esse dicuntur, cum diversae inter se naturae permixtio monstra gigneret.
PL 20, 97A彼らは次第に有害な習俗を植えつけ、人の子孫を堕落させた。彼らの交わりから巨人たちが生まれたと言われる。互いに異なる本性の混合が、怪物を生んだからである。
Liber I, Caput III
第I巻 第III章PL 20, 97AQuibus rebus offensus Deus, maximeque malitia hominum, quae ultra modum processerat, delere penitus humanum genus decreverat. Sed Noe, virum justum, vita innocens destinatae exemit sententiae.
PL 20, 97Aこれらのことに、とりわけ限度を越えて進んだ人間の悪意に心を痛めた神は、人類を根こそぎ滅ぼすことを決めていた。しかしノアを、義なる人を、その無垢な生活が、定められた判決から取り出した。
Idem admonitus a Domino diluvium terris imminere, arcam immensae magnitudinis ex lignis contexuit; ac bitumine illitam impenetrabilem aquis reddidit: qua ille cum uxore ac filiis tribus et totidem nuribus est clausus.
PL 20, 97A彼は、主から地に洪水が迫っていると警告を受け、限りなく大きな箱舟を木材で組み、瀝青を塗って水を通さないものにした。その中に彼は、妻と三人の息子、そして同じ数の嫁たちとともに閉じ込められた。
Volucrum etiam paria, itidemque diversi generis bestiarum, eodem claustro recepta; reliqua omnia diluvio absumpta.
PL 20, 97A鳥の番い、また同じように種々の獣の番いも、同じ囲いの中に受け入れられた。ほかのすべては洪水に飲み込まれた。
Igitur Noe, cum jam imbrem destitisse, ac quieto in salo arcam circumferri intelligeret; ratus id quod erat, aquas decedere, corvum primum explorandae rei gratia, eoque non revertente (ut ego conjicio, cadaveribus detento) emisit columbam, quae cum consistendi locum non reperisset, reversa est.
PL 20, 97Bさて、ノアは、すでに雨がやみ、箱舟が静かな海の上を運ばれていると悟り、事実どおり水が引いていると考えて、まず事を探るためにカラスを放ち、それが戻らなかったので(私の推測では、死骸にとどめられたのだ)、ハトを放った。ハトは留まる場所を見つけられず、戻った。
Rursum remissa, folium olivae retulit: manifestum indicium, nudari cacumina arborum. Tertio demum emissa, non rediit: unde animadversum, aquas destitisse. Ita Noe arcam egressus est. Id gestum a mundi exordio, post annos, ut ego comperio, II CC duos et quadraginta.
PL 20, 97Bふたたび放たれると、ハトはオリーブの葉を持ち帰った。木々の梢があらわになっていることの明らかな印である。三度目に放たれると、戻らなかった。そこから、水が引いたことが察せられた。こうしてノアは箱舟から出た。これは世界の初めから、私の見るところ、2242年ののちに行われた。
Liber I, Caput IV
第I巻 第IV章PL 20, 97BAc primum Noe aram Domino statuit, hostiasque ex volucribus immolavit. Mox a Domino cum filiis benedicitur, praeceptumque accepit, ne sanguine vesceretur, aut sanguinem hominis effunderet: quia mundi primordia, mandati istius liber, Cain maculaverat.
PL 20, 97Bまずノアは主のために祭壇を築き、鳥の中から選んだいけにえを献げた。やがて主から、息子たちとともに祝福され、血を食べてはならない、人の血を流してはならないという命令を受けた。世界の始まりを、この命令に縛られていなかったカインが汚していたからである。
Igitur vacuo tum saeculo, ex filiis Noe Sem fuit. Tres enim habuit, Sem, Cham, Japheth. Sed Cham, quod sopitum vino patrem riserat, maledictum a patre meruit. Hujus filius, Chus nomine, Nebrod gigantem genuit, a quo Babylon civitas constructa traditur.
PL 20, 97Cそこで、当時まだ空いていた世にあって、ノアの息子たちのうちにセムがいた〔vacuo tum saeculo … Sem fuit の意は定かでない。刷りのまま訳した〕。ノアには三人の息子がいたからである。セム、ハム、ヤフェトである。しかしハムは、ぶどう酒で眠り込んだ父を笑ったので、父の呪いを受けるに値した。その子クシュは、巨人ニムロドをもうけ、彼によってバビロンの町が建てられたと伝えられる。
Pleraque etiam oppida ea tempestate condita memorantur, quae nominatim persequi animus non fuit.
PL 20, 97Cこの時代に、ほかにも多くの町が建てられたと記憶されているが、それらを名を挙げて追うつもりは私にはなかった。
Sed cum multiplicaretur humanum genus, diversaque loca atque insulas mortales haberent, una tantum omnes lingua utebantur; donec se in unum, dispergenda per totum orbem, multitudo contraxit.
PL 20, 97Cしかし人類が増え、死すべき者たちがさまざまな地や島々を占めるようになっても、すべての人はただ一つの言語を用いていた。やがて群衆が、全地に散らされるはずのところを、一所に集まった。
His, more humani ingenii, consilium fuit, insigni aliquo opere famam quaerere, priusquam a se invicem diducerentur.
PL 20, 97C彼らには、人間の才のならいとして、互いに散り散りになる前に、何か目立つ業によって名声を求めようという考えが生じた。
Ita turrim facere aggressi, quae coelo accederet; nutu Dei, ut officia operantium praepedirentur, ab assueto sermonis genere multa diverso neque ulli invicem intellecto linguarum ritu loquebantur: quo promptius dispersi sunt, cum alter alterum velut alienigenam facile relinquebat.
PL 20, 97Dそこで彼らは、天に届く塔を造ろうと企てた。神の意向により、作る者たちの働きが妨げられるように、ふだんの話し方とはずいぶん異なる、互いに誰にも理解されない言語の流儀で話すようになった。それによって彼らはいっそう速やかに散らされた。一人が他の一人を、よそ者のように容易に見捨てたからである。
Sed filiis Noe ita divisus orbis fuit, ut Sem intra Orientem, Japheth Occidentem, Cham mediis contineretur. Ita usque Abram ducta successio, nihil sane insigne aut memorabile in se habuit.
PL 20, 97Dノアの息子たちには、世界はこのように分けられた。セムは東方の内に、ヤフェトは西方を、ハムは中間の地に収められた。こうしてアブラムに至るまでの系譜は、確かに自らのうちに、目立つことも記憶すべきこともなかった。
Liber I, Caput V
第I巻 第V章PL 20, 97DAbram autem patre Thara natus est, post diluvium anno millesimo et septuagesimo. Abram uxor Sara dicta est: primaque eis in regione Chaldaeorum habitatio fuit. Inde apud Charras una cum patre diversatus est.
PL 20, 97Dアブラムは、父テラのもとに、洪水ののち1070年に生まれた。アブラムの妻はサラと呼ばれた。二人の最初の住まいはカルデア人の地方にあった。そこからハランに、父とともに身を寄せた。
Qua tempestate admonitus a Domino, domum, patriam ac patrem relinquens, assumpto Lot fratris filio, in terram Chananaeorum profectus, in loco cui Sichem nomen est, consedit. Mox annonae inopia Aegyptum concessit, ac rursum reversus.
PL 20, 98Aこの時代、主に告げられて、家と故郷と父を離れ、兄弟の子ロトを伴って、カナン人の地に出発し、シケムという名の所に落ち着いた。やがて食糧の欠乏のためにエジプトへ移り、そこからまた戻った。
Lot prae multitudine familiae a patruo digressus, ut laxioribus vacuae tum regionis spatiis uterentur, in Sodomis consedit. Id oppidum infame incolis, viris in viros irruentibus, atque ob id invisum Domino fuisse traditur.
PL 20, 98Aロトは、家の者の多さのために叔父のもとを離れ、当時まだ空いていた地方のより広い土地を使えるように、ソドムに住みついた。この町は、男が男に襲いかかる住民のゆえに悪名高く、そのために主に憎まれたと伝えられる。
Ea tempestate reges vicinarum gentium in armis erant, cum antea nullum inter mortales certamen fuisset.
PL 20, 98Aその時代、近隣の諸国民の王たちが武装して争っていた。それ以前には、死すべき者たちのあいだにいかなる戦いもなかったのである。
Sed adversum hos qui bello vicina tentabant, reges Sodomorum, Gomorrhaeorum vicinarumque regionum in praelium erumpunt; primoque impetu fusi, victoriam concessere. Tum a victoribus Sodoma direpta, praedae hostibus fuit; ductusque Lot in captivitatem.
PL 20, 98Aしかし、戦で近隣を攻めるこれらの者に対して、ソドム、ゴモラ、近隣の地方の王たちが戦いに打って出たが、最初の衝突で敗れ、勝利を譲った。そこで勝者たちによってソドムは略奪され、敵の戦利品となり、ロトは捕囚として連れ去られた。
Quod cum Abram comperisset, propere armatis servis suis, numero trecentis decem et octo, reges victoria feroces, exutos praeda armisque in fugam compulit.
PL 20, 98Bこれを知ったアブラムは、ただちに武装させた自分の奴隷たち、その数318人で、勝利に猛る王たちを、戦利品と武器を奪って、逃走へと追いやった。
Tum a Melchisedech sacerdote benedictus est, eidemque decimas praedae dedit: reliqua his quibus erepta erant, reddidit.
PL 20, 98Bそのとき彼は祭司メルキゼデクに祝福され、その者に戦利品の十分の一を与えた。残りは、それを奪われていた者たちに返した。
Liber I, Caput VI
第I巻 第VI章PL 20, 98BPer idem tempus Abrae Dominus locutus est, multiplicandumque semen ejus, sicut arenas maris stellasque coeli, spopondit; peregrinumque ejus semen praedictum futurum, ac posteros in hostili solo per quadringentos annos laturos servitium, postea libertati restituendos.
PL 20, 98B同じころ、主はアブラムに語りかけ、その子孫を、海の砂のように、天の星のように増やすと約束した。また、その子孫が寄留者となること、後の者たちが敵の地で400年のあいだ隷属を負い、のちに自由へと回復されることが、予告された。
Tunc ei atque uxori ejus adjectione unius litterae nomen immutatum: ita nunc ex Abram Abraam, ex Sara Sarra dicitur. Cujus quidem rei non inane mysterium non est hujus operis exponere. Eodem tempore Abraae lex circumcisionis imposita est.
PL 20, 98Bそのとき、彼とその妻の名は、一文字を加えて改められた。こうして今は、アブラム〔Abram〕からアブラハム〔Abraam〕、サラ〔Sara〕からサッラ〔Sarra〕と言われる。この事柄の奥義は空しいものではないが、それを説き明かすことは、この作品の務めではない。同じ時に、アブラハムに割礼の法が課された。
Erat ei autem ex ancilla filius Ismael. Et cum ipse esset annorum centum, uxor autem ejus nonaginta, futurum eis filium Isaac Dominus pollicetur, qui cum duobus angelis ad eum venerat. Inde Sodomam missi angeli, Lot in porta sedentem repererunt.
PL 20, 98C彼には女奴隷から生まれた息子イシュマエルがいた。彼が100歳、妻が90歳であったとき、主は二人に息子イサクが生まれると約束した。主は二人の天使とともに彼のもとに来ていたのである。そこからソドムへ遣わされた天使たちは、門に座っているロトを見いだした。
Quos cum ille, homines existimans, hospitio receptos coenatosque domi haberet; juventus improba ex oppido novos hospites ad stuprum flagitabant.
PL 20, 98Cロトは、彼らを人間だと思って、客として迎え入れ、家で食事を供していたが、町の不埒な若者たちが、新しい客人たちを淫らな行為のために出すよう要求した。
Lot pro hospitibus filias offerens, non acquiescentibus quibus illicita potius desiderio erant, ipse ad stuprum trahebatur. Quem angeli propere ab injuria vindicantes, luminibus impudicorum caecitatem offuderunt.
PL 20, 98Cロトは客人たちの代わりに自分の娘たちを差し出したが、禁じられたことをむしろ欲していた者たちは応じず、ロト自身が淫行のために引きずられた。天使たちはすぐに彼を暴行から救い出し、恥知らずな者たちの目に盲目を注いだ。
Tum Lot ab hospitibus edoctus perdendum oppidum, propere cum uxore et filiabus est egressus: interdictum tamen eis est, ne retrorsum conspicerent.
PL 20, 98Dそのときロトは、客人たちから、町が滅ぼされるはずであることを教えられ、ただちに妻と娘たちとともに出て行った。ただし、彼らには、後ろを振り返ってはならないと禁じられた。
Sed mulier parum dicto audiens (humano malo, quo aegrius vetitis abstinetur) reflexit oculos, statimque in molem conversa traditur. At Sodoma divinis ignibus conflagravit.
PL 20, 98Dしかし女は、言いつけにあまり従わず(禁じられたことをこらえるのはいっそうつらいという、人間の悪のゆえに)、目を振り返らせ、たちまち塊に変えられたと伝えられる。一方ソドムは神の火で焼き尽くされた。
Lot autem filiae existimantes humanum genus interiisse, concubitum inebriati patris appetiverunt; unde Moab et Ammon nati sunt.
PL 20, 98Dロトの娘たちは、人類が滅びたと思い、酔った父との交わりを求めた。そこからモアブとアンモンが生まれた。
Liber I, Caput VII
第I巻 第VII章PL 20, 98DPer idem tempus fere, cum Abraam esset etiam centum annorum, Isaac filius natus est. Tum ancillam, de qua Abraam filium susceperat, Sarra expulit; quae habitasse in deserto una cum filio, et praesidio Domini defensa traditur.
PL 20, 98Dほぼ同じころ、アブラハムがすでに100歳であったとき、息子イサクが生まれた。そこでサラは、アブラハムが子をもうけた女奴隷を追い出した。彼女は息子とともに荒れ野に住み、主の守りによって守られたと伝えられる。
Non multum post Dominus Abraae fidem tentans, immolandum sibi a patre filium Isaac poscit. Quem ille non cunctatus offerre, cum arae puerum superposuisset, gladiumque educeret, vox missa de coelo est, puero ut parceret.
PL 20, 99Aそれからまもなく、主はアブラハムの信仰を試し、息子イサクを、自分のためにいけにえとして献げるよう、父に求めた。彼はためらわずにそれを献げようとし、少年を祭壇の上に載せて剣を抜いたとき、少年を惜しむようにと、天から声が送られた。
Victimae aries praesto fuit: consummatoque sacrificio, Abraae Dominus locutus est, promittens ea quae jam spoponderat. At Sarra, cum septimum et vicesimum supra centesimum annum ageret, decessit.
PL 20, 99Aいけにえの雄羊が用意されていた。供儀が終わると、主はアブラハムに語りかけ、すでに誓っていたことを約束した。さて、サラは、127歳の年を送っていたとき、世を去った。
Corpus cura viri sepultum in Hebron Chananaeorum oppido: etenim illic Abraam commorabatur.
PL 20, 99A体は、夫の配慮によって、カナン人の町ヘブロンに葬られた。実にそこにアブラハムは滞在していたのである。
Tum Abraam Isaac filium juvenilis aetatis videns (siquidem tum quadragesimum annum aetatis agebat) servo suo imperavit, uxorem ei quaereret; ex ea tamen tribu atque terra, de qua ipse oriundus videbatur: modo ut inventam puellam in regionem Chananaeorum deduceret, nec putaret eum causa conjugis in solum patrium rediturum.
PL 20, 99Aそのとき、アブラハムは、息子イサクが若い年ごろであると見て(このときイサクは40歳の年を送っていた)、自分の奴隷に、息子のために妻を探すよう命じた。ただし、自分自身の出と見られる部族と土地からであり、見つけた娘をカナン人の地方に連れて来ること、そして、イサクが妻のために故国の土地へ戻ると考えてはならないこと、が条件であった。
Atque ut ea strenue mandata exsequeretur, contacto domini femine sacramentum dedit. Ita servus profectus in Mesopotamiam, ad oppidum Nachor Abraae fratris devenit; successitque in domum Bathuelis Syri, Nachore patre geniti.
PL 20, 99Bそして奴隷は、命じられたことを熱心に果たすように、主人の股に触れて誓った。こうして奴隷はメソポタミアに出発し、アブラハムの兄弟ナホルの町に着いた。そして、ナホルを父として生まれたシリア人ベトエルの家に入った。
Hujus filiam Rebeccam speciosam virginem conspicatus, poposcit, atque ad dominum adduxit. Post id Abraam accepit uxorem Ceturam nomine, quae in Paralipomenis concubina dicitur; suscepitque ex ea filios.
PL 20, 99Bその娘、美しいおとめリベカを見て、彼は彼女を求め、主人のもとへ連れて来た。その後アブラハムは、ケトラという名の妻を迎えた。彼女は歴代誌上で妾と呼ばれている。彼はその女から息子たちをもうけた。
Sed Isaac Sarra edito substantiam tradidit: his autem quos ex concubinis susceperat, dona distribuit: atque ita ab Isaac separati sunt. Abraam diem functus est, impletis annis centum et quinque et septuaginta. Corpus sepulcro Sarrae uxoris appositum.
PL 20, 99Bしかし、イサク、すなわちサラが産んだ者には、財産を渡した。妾たちからもうけた者たちには贈り物を分け与え、こうして彼らはイサクから離された。アブラハムは、175年を満たして世を去った。体は妻サラの墓に併せて葬られた。
Liber I, Caput VIII
第I巻 第VIII章PL 20, 99CAt Rebecca diu sterilis, assiduis mariti ad Dominum precibus, a die matrimonii vicesimo fere anno geminos edidit, qui in matris alvo exsultasse saepius traduntur: dictumque responso Domini est, duos in his populos praenuntiari, et majorem minoris subdendum esse principio.
PL 20, 99Cさて、リベカは長く不妊であったが、夫が主に絶えず祈ったので、婚姻の日からほぼ20年目に双子を産んだ。二人は母の胎内で何度も躍ったと伝えられる。主の答えによって、この二人によって二つの民が予告されていること、そして兄は弟の支配に服するべきことが告げられた。
Sed prius editus asper setis, Esau vocatus; minori Jacob nomen fuit. Ea tempestate gravis annonae inopia terras incesserat: qua necessitate Isaac in Geraris ad regem Abimelec cessit, admonitus a Domino ne in Aegyptum descenderet.
PL 20, 99Cしかし先に生まれた者は、毛で荒々しく、エサウと呼ばれた。弟の名はヤコブであった。その時代、ひどい食糧の欠乏が諸地を襲っていた。この窮乏のために、イサクはゲラルのアビメレク王のもとへ移った。エジプトへ下ってはならないと、主から告げられたのである。
Eidemque universae illius terrae possessio promittitur, ibique benedicitur; multiplicatusque pecore atque omni substantia, agente invidia ab incolis pellitur. Pulsus apud Puteum juramenti consedit.
PL 20, 99C彼にはその地全体の所有が約束され、そこで祝福された。家畜とあらゆる財産で増えると、妬みに駆られた住民によって追い出された。追われて、誓いの井戸のそばに落ち着いた。
Igitur annis gravior, luminibus obductis, cum Esau filium benedicere pararet, consilio Rebeccae matris Jacob se benedicendum pro fratre obtulit. Ita Jacob adorandus principibus et gentibus, fratri praeponitur. Queis rebus Esau accensus, fratri necem moliebatur.
PL 20, 99Dさて、〔イサクは〕年を重ねて目がかすみ、息子エサウを祝福しようとしたが、母リベカの計らいによって、ヤコブが兄の代わりに祝福を受けようと進み出た。こうしてヤコブは、諸侯と諸国民に拝される者として、兄より上に置かれた。この事にエサウは怒り燃え、兄弟の殺害を企んだ。
Quo metu Jacob, hortante matre, in Mesopotamiam confugit, admonitus a patre, ut ex domo Laban fratris Rebeccae uxorem acciperet: tanta illis cura fuit, cum in alienis terris consisterent, genus tamen intra familiam suam ducere.
PL 20, 99Dこの恐れのために、ヤコブは、母に促され、また父から、リベカの兄弟ラバンの家から妻を迎えるようにと告げられて、メソポタミアに逃れた。異国の地に身を置いていても、血筋を自分の一族の内に引くことに、彼らはそれほど心を配っていた。
Ita Jacob profectus in Mesopotamiam, per soporem Dominum vidisse traditur: atque ob id locum somnii sacratum habens, lapidem ex eo sumpsit; vovitque, si rebus prosperis revertisset, titulum sibi domus Domini futurum; decimasque omnium quae acquisita sibi forent, Domino daturum.
PL 20, 99Dこうしてメソポタミアに出発したヤコブは、眠りの中で主を見たと伝えられる。そのため、夢の場所を聖別されたものとして、そこから石を取った。そして、もし無事に帰れたなら、その石が自分にとって主の家の標となるであろうと誓い、また、自分が得るすべてのものの十分の一を主に与えると誓った。
Inde se ad Laban fratrem matris contulit, quem ille sororis filium agnitum, in hospitium benigne recepit.
PL 20, 100Aそこから母の兄弟ラバンのもとに身を寄せた。ラバンは、彼が姉妹の子であると認めて、手厚く客として迎え入れた。
Liber I, Caput IX
第I巻 第IX章PL 20, 100AErant Laban duae filiae, Lia et Rachel; sed Lia oculis deformior, Rachel pulchra fuisse traditur: cujus specie Jacob captus, amore virginis conflagrabat; eamque sibi in matrimonio a patre postulans, septem annorum servitio se mancipavit.
PL 20, 100Aラバンには二人の娘、レアとラケルがいた。レアは目が見劣りし、ラケルは美しかったと伝えられる。ヤコブはその美しさに心を奪われ、このおとめへの愛に燃えて、彼女を妻として父に求め、7年の奉仕に身を縛った。
Sed impleto tempore Lia ei supponitur; ac rursum septennii servitio subditur, atque ei Rachel traditur. Sed hanc diu sterilem, Liam fecundam fuisse accepimus. Filiorum quos ex Lia Jacob habuit, haec sunt nomina: Ruben, Simeon, Levi, Judas, Issachar, Zabulon, Dina.
PL 20, 100Aしかし期間が満ちると、レアが彼にあてがわれた。そこで彼はふたたび7年の奉仕に服し、それからラケルが引き渡された。ところが、ラケルは長く不妊であり、レアは多産であったと我々は聞いている。ヤコブがレアからもうけた息子たちの名は次のとおりである。ルベン、シメオン、レビ、ユダ、イサカル、ゼブルン、ディナ〔最後のディナは娘である〕。
Ex ancilla vero Liae Gad et Aser, ex ancilla Rachel Dan et Nephthalim nati sunt. At Rachel, desperato jam partu, Joseph edidit.
PL 20, 100Bレアの女奴隷からはガドとアシェル、ラケルの女奴隷からはダンとナフタリが生まれた。ラケルは、もはや出産を望めなくなっていたが、ヨセフを産んだ。
Tum Jacob redire ad patrem cupiens, cum ei Laban socer partem pecorum mercedem servitii dedisset, ob quae parum sibi eum aequum gener Jacob ratus, dolum ab eo suspectans; clam profectus est vicesimo primo fere anno quam advenerat.
PL 20, 100Bやがてヤコブは父のもとへ帰ることを望んだ。舅ラバンは、奉仕の報酬として家畜の一部を彼に与えていたが、そのために婿ヤコブは、彼が自分にあまり公平でないと考え、彼から欺きを疑って、来てからほぼ21年目に、ひそかに出発した。
Rachel viro inscio patris idola furto abstulit: qua injuria Laban generum persecutus, non repertis idolis, pace facta, regressus est; multum obtestatus generum ne uxores filiabus suis superinduceret. Inde digressus Jacob, vidisse angelos et castra Domini traditur.
PL 20, 100Bラケルは夫に知らせずに、父の偶像を盗み出した。この不正のためにラバンは婿を追ったが、偶像が見つからず、平和を結んで引き返した。彼は婿に、自分の娘たちの上に妻を加えないようにと、強く求めた。その後、そこを去ったヤコブは、天使たちと主の陣営を見たと伝えられる。
Sed cum praeter regionem Edom, quam Esau frater incolebat, iter destinaret, missis prius legatis et muneribus suspectum sibi fratrem exploravit: tum ille obviam fratri processit; nec tamen Jacob se ultra fratri credidit.
PL 20, 100Bさて、彼は、兄エサウが住んでいるエドムの地方のそばを通って道を進むことに決めていたので、先に使者と贈り物を送って、疑わしい兄の様子を探った。そのとき兄は兄弟を迎えに出てきた。それでもヤコブは、それ以上は兄を信用しなかった。
Sed pridie quam inter se fratres convenirent, Dominus humana specie assumpta, colluctatus cum Jacob refertur: et cum adversus Dominum praevaluisset, tamen non esse mortalem non ignoravit: benedici sibi ab eo flagitabat.
PL 20, 100Cしかし、兄弟が互いに会う前の日、主が人の姿を取って、ヤコブと組み打ちしたと語られる。ヤコブは主に打ち勝ちながらも、相手が死すべき者でないことを知らなくはなく、その者から祝福を受けようと求めた。
Tum ab eo illi immutatum nomen est, ut ex Jacob Israel diceretur. Sed cum ille vicissim a Domino nomen Domini quaereret; non esse quaerendum, quia admirabile esset, responsum est. Ex colluctatione autem latitudo femoris Jacob obtorpuit.
PL 20, 100Cそのとき、その者によって彼の名は改められ、ヤコブからイスラエルと言われることになった。しかし、彼のほうでも主に主の名を尋ねると、驚くべきものであるから尋ねてはならない、と答えられた。この組み打ちのために、ヤコブの腿の広い部分は麻痺した。
Liber I, Caput X
第I巻 第X章PL 20, 100CIgitur Israel declinans fratris domum, promovit agmen in Salem Sicimorum oppidum, atque ibi loco pretio accepto tabernaculum statuit sibi. Huic oppido Emor Chorraeus princeps praeerat. Hujus filius Sichem Dinam filiam Jacob ex Lia genitam stupro subdidit.
PL 20, 100Cさて、イスラエルは兄弟の家を避けて、隊列をシケム人の町サレムへ進め、そこで代価を払って土地を得て、自分の幕屋を張った。この町を、ホリ人の君主ヘモルが治めていた。その息子シケムが、レアから生まれたヤコブの娘ディナを辱めた。
Quo comperto, Simeon et Levi Dinae fratres, omnes in oppido sexus virilis dolo peremerunt, ac impigre sororis ulti sunt injuriam. Oppidum a filiis Jacob direptum, praedaque omnis est abducta. Id factum aegre admodum tulisse Jacob traditur.
PL 20, 100Dこれを知って、ディナの兄弟シメオンとレビは、町の男性をすべて欺きによって殺し、ためらわず妹の受けた辱めの仇を討った。町はヤコブの息子たちによって略奪され、戦利品はすべて持ち去られた。ヤコブはこのことを大いに苦々しく受け止めたと伝えられる。
Mox a Domino monitus, Bethel petiit, ibique altare Domino statuit. Inde in parte turris Gader tabernaculum fixit. Rachel ex partu obiit. Puer Benjamin vocatus est. Isaac decessit annos natus centum et octoginta.
PL 20, 100Dやがて主に促されて、ベテルに向かい、そこで主のために祭壇を築いた。そこからガデルの塔〔創世記35:21 のミグダル・エデル(エデルの塔)。刷りは Gader〕の側に幕屋を据えた。ラケルは出産で死んだ。その子はベニヤミンと呼ばれた。イサクは180歳で世を去った。
At Esau potens divitiis erat, uxoribus sibi etiam e Chananaeorum gente assumptis: cujus progeniem in hoc tam praeciso opere inserendam non putavi. Si quis studiosior erit, ad origines revertatur.
PL 20, 100Dさてエサウは富に力があり、妻たちはカナン人の民からも迎えていた。その子孫を、この非常に切り詰めた作品に挿入すべきだとは、私は思わなかった。もっと熱心な者があれば、原典〔創世記〕に立ち戻るがよい。
Post excessum patris, Jacob in solo eo in quo Isaac vixerat, commorabatur: filii ejus aliquantum ab eo pascui gratia cum gregibus secesserant; Joseph tamen ac Benjamin parvus domi resederant.
PL 20, 101A父の死後、ヤコブはイサクが暮らした地にとどまっていた。その息子たちは、牧草のために、家畜の群れとともに、彼からいくらか離れていた。ただしヨセフと幼いベニヤミンは、家に残っていた。
Charus admodum Joseph patri, obque id invisus fratribus: simul, quia frequentibus ejus somniis majorem eum omnibus futurum portendi videbatur. Igitur ad inspiciendos greges revisendosque fratres a patre missus, opportunus injuriae fuit.
PL 20, 101Aヨセフは父にたいそう愛され、そのために兄弟たちに憎まれた。同時に、彼の頻繁な夢が、彼がすべての者にまさる者になるという前兆と見えたからでもある。そこで、群れを見に行き、兄弟たちを見舞うために父から遣わされた彼は、危害を加えるのに格好の的となった。
Namque viso fratre, consilium necis ejus ceperunt: sed obsistente Ruben, cui a tanto facinore abhorrebat animus, in lacum demissus.
PL 20, 101Aすなわち、兄弟たちは彼を見て、彼を殺す計画を立てたが、ルベンが反対し、その心がこれほどの罪を嫌っていたので、彼は穴に下ろされた。
Mox suadente Juda deducti ad mitius consilium, negotiatoribus eum, qui tum Aegyptum petebant, vendiderunt, atque ab his Potifari praeposito Pharaonis traditus est.
PL 20, 101Aやがてユダの説得で、より穏やかな計画に導かれ、エジプトに向かっていた商人たちに彼を売った。そして彼は、その者たちからファラオの侍従長ポティファルに引き渡された。
Liber I, Caput XI
第I巻 第XI章PL 20, 101BPer idem tempus Judas Jacob filius Suam Chananaeam in matrimonium assumpsit, ex qua tres filios sustulit, Her, Onan, Selam.
PL 20, 101B同じころ、ヤコブの子ユダは、カナン人の女シュアを妻に迎え、彼女から三人の息子、エル、オナン、シェラをもうけた。
Sed Her Thamar connubio sociatur; quo mortuo, Onan fratris uxorem accepit; qui, quia spermata in terram effunderet, exstinctus a Domino refertur. Tum Thamar meretricio habitu assumpto, socero mixta est; exque eo geminos edidit.
PL 20, 101Bエルはタマルと婚姻で結ばれたが、彼が死ぬと、オナンは兄弟の妻を迎えた。彼は、精を地に流したので、主によって滅ぼされたと伝えられる。そこでタマルは遊女の装いをして、舅と交わり、彼によって双子を産んだ。
In partu autem illo mirabile fuit, quod cum prodeunti puero, ad dignoscendum qui prius nasceretur, obstetrix manum ejus cocco illigasset, reductus in alvum matris puer, postero die editus est. Nomen infantibus Fares et Zara inditum.
PL 20, 101Bその出産で驚くべきことは、どちらが先に生まれるかを見分けるために、出てきた子の手に産婆が緋の糸を結びつけたのに、その子が母の胎内に引き戻され、次の日に産み出されたことである。子らにはペレツとゼラという名が付けられた。
At Joseph, cum benigne a curatore regio, qui eum pretio acceperat, haberetur, domumque ejus et familiam procuraret; decorus ipse insigni specie, uxoris domini oculos in se converterat.
PL 20, 101Bさて、ヨセフは、自分を代価で買った王の管理人に厚く扱われ、その家と家人を取り仕切っていた。彼自身が際立った容姿で美しく、主人の妻の目を自分に向けさせていた。
Cumque amore ipsius deperiret, appetitum saepius nec acquiescentem sibi falso scelere infamat, ac viro queritur, stuprum sibi intentatum: ita Joseph in carcerem est conjectus.
PL 20, 101C彼女は彼への愛に身を焦がし、しばしば求めたが、彼が応じなかったので、偽りの罪で彼を中傷し、夫に、自分が淫らな行為を迫られたと訴えた。こうしてヨセフは牢に投げ込まれた。
Erant in eadem custodia ministri regis duo, qui cum somnia sua ad Joseph retulissent, futura ex somnio conjectans, unum eorum poenas capite luiturum, alium absolvendum pronuntiavit; atque ita accidit. Igitur post biennium somnium regi objectum est.
PL 20, 101C同じ牢には王の家臣が二人おり、彼らが自分たちの夢をヨセフに語ると、彼は夢から未来を推し量って、そのうち一人は首をもって刑罰を償い、もう一人は放免されると宣言した。そのとおりになった。それから2年後、王に夢が示された。
Quod cum a prudentibus Aegyptiorum non posset absolvi, minister regis ille carcere exemptus regem admonet, Joseph esse mirum somniorum interpretem.
PL 20, 101Cエジプト人の賢者たちにはそれを解き明かせなかったので、牢から出されたあの王の家臣が、ヨセフは夢の驚くべき解き手であると王に告げる。
Ita Joseph solvitur; interpretatusque est regi somnium: Septem annis proximis maximam frugum ubertatem futuram, consequentibus inopiam. Quo metu rex perculsus, videns divinum in Joseph spiritum, rei eum annonariae praefecit, aequato secum imperio.
PL 20, 101Cこうしてヨセフは解き放たれ、王に夢を解き明かした。すなわち、直近の7年は穀物の大豊作、それに続く年々は欠乏が来る、と。この恐れに打たれた王は、ヨセフのうちに神的な霊を見て、彼を食糧の事に任じ、自分と等しい権限を与えた。
Tum Joseph abundantibus per totam Aegyptum frumentis, magnam copiam congessit: multiplicatisque horreis adversus futuram famem consuluerat. Ea tempestate spes atque salus Aegypti in illo sita erat.
PL 20, 101Dそこでヨセフは、エジプト全土で穀物が豊かであるとき、大量に蓄え、倉を増やして、来るべき飢饉に備えていた。その時代、エジプトの希望と救いは彼にかかっていた。
Per idem tempus vero duos ex Aseneth filios genuit, Manassem et Ephraem. Ipse autem, cum summam a rege potestatem accepit, erat annorum XXX; nam a fratribus septemdecim annos natus venumdatus est.
PL 20, 101D同じころ、彼はアセナトから二人の息子、マナセとエフライムをもうけた。彼自身は、王から最高の権力を受けたとき、30歳であった。兄弟たちに売られたときは17歳だったからである。
Liber I, Caput XII
第I巻 第XII章PL 20, 101DInterea rebus in Aegypto adversus famem bene compositis, orbem terrae gravis frumenti inopia quatiebat. Qua necessitate compulsus Jacob, filios in Aegyptum misit, Benjamin tantum secum domi retento.
PL 20, 101Dその間、エジプトでは飢饉への備えが整えられていたが、全地を重い穀物の欠乏が揺さぶっていた。この窮乏に迫られて、ヤコブは息子たちをエジプトへ遣わし、ベニヤミンだけを自分のもと、家に留めた。
Igitur Joseph rerum potentem, penes quem annonae arbitrium erat, fratres adeunt, et more regio adorant. Quibus ille visis, callide agnitionem dissimulans, hostiliter eos venisse, et subdole loca explorare Arguebat.
PL 20, 102Aそこで彼らは、権力を握り、食糧の裁量を持つヨセフのもとへ行き、王に対する習わしでひれ伏した。彼は彼らを見て、巧みに知らぬふりをし、敵意をもって来たのだ、偽って土地を探っているのだ、と責めた。
Angebatur autem, quod Benjamin fratrem non videbat. Res ergo in id deducta, ut praesentiam ejus pollicerentur: nimirum ut ex eo quaereretur, an isti explorandi causa Aegyptum intrassent. Ad promissi autem fidem Simeon obses traditur: ipsis frumentum gratis datum.
PL 20, 102Aしかし彼は、兄弟ベニヤミンの姿が見えないことに心を痛めていた。そこで事は、彼らがベニヤミンを連れて来ると約束するところまで進んだ。むろん、この者に、あの者たちが探るためにエジプトに入ったのかどうかを尋ねるためである。約束の履行の保証として、シメオンが人質に渡され、彼らには穀物が無償で与えられた。
Rursum igitur revertentes, Benjamin, ut convenerat, deduxerunt. Tum se cognoscendum Joseph fratribus praebuit, non sine pudore male merentium.
PL 20, 102Aこうして、ふたたび帰ってきた彼らは、約束どおりベニヤミンを連れて来た。そこでヨセフは兄弟たちに自分を知らせたが、それは悪行を働いた者たちの恥を伴ってであった。
Ita eos oneratos frumento, multisque donatos domum remisit, praemonens, Quinque adhuc annos famem futuram: cum patre atque omni progenie ac familia ad se commigrarent.
PL 20, 102Bそして彼らに穀物を背負わせ、多くの贈り物を与えて、家に帰らせ、なお5年のあいだ飢饉が続くことを前もって告げ、父とすべての子孫と家人を連れて、自分のもとへ移るようにと言った。
Igitur Jacob in Aegyptum descendit, Aegyptiis admodum laetantibus, gaudente rege, benigne a filio susceptus.
PL 20, 102Bそこでヤコブはエジプトに下り、エジプト人たちはたいそう喜び、王も喜ぶ中、息子に手厚く迎えられた。
Id gestum anno aetatis Jacob centesimo et trigesimo; a diluvio autem anno CIↃ CCC et LX: caeterum ab eo tempore quo Abraam in terra Chananaeorum consedit, in id quo Jacob Aegyptum ingressus est, referuntur anni CCXV.
PL 20, 102Bこれはヤコブの年齢の130年に行われた。洪水からは1360年〔CIↃ CCC et LX。CIↃ は 1000 を表す古い記号〕。ただし、アブラハムがカナン人の地に落ち着いた時から、ヤコブがエジプトに入った時まで、215年が数えられている。
Igitur Jacob septimo et decimo anno quam in Aegypto advenerat, urgente morbo Joseph filium obtestatur, corpus sepulcro suo redderet.
PL 20, 102Bさて、ヤコブは、エジプトに来てから17年目に、病が迫り、息子ヨセフに、自分の体を自分の墓に戻すようにと誓わせた。
Tum Joseph patri benedicendos filios suos obtulit; quibus benedictis, cum tamen benedictionis merito majori minorem praeposuisset, filios omnes benedictione lustravit. Decessit autem annos natus CXLVII.
PL 20, 102Bそのときヨセフは、父に祝福してもらうために、自分の息子たちを差し出した。彼らが祝福されたとき、父は祝福の重みにおいて兄の上に弟を置いたが、それでもなお、〔自分の〕息子たちすべてに祝福を授けた。ヤコブは147歳で世を去った。
Funus magnifice curatum: corpus in sepulcro majorum Joseph condidit. Fratres, post patris obitum pro conscientia paventes, benigne habuit. Decessit autem Joseph ipse, aetatis anno decimo et centesimo.
PL 20, 102C葬儀は盛大に営まれた。ヨセフは、体を先祖の墓に納めた。兄弟たちが、父の死後、良心の咎めから恐れたので、彼は彼らを手厚く扱った。さて、ヨセフ自身は、年齢の110年目に世を去った。
Liber I, Caput XIII
第I巻 第XIII章PL 20, 102CHebraei igitur qui in Aegyptum devenerant; incredibile memoratu est, quam cito numero aucti sint, multiplicataque progenie Aegyptum repleverint.
PL 20, 102Cヘブライ人は、エジプトに下っていたが、どれほど速やかに数が増え、子孫が殖えてエジプトを満たしたかは、語るも信じがたいほどである。
Sed defuncto rege qui eos ob meritum Joseph benigne fovebat, succedentium regum imperio deprimebantur: nam et opus durum aedificandarum civitatum eis impositum; et quia jam multitudo abundans metuebatur, ne quandoque libertatem armis vindicarent, parvulos recens editos aquis mergere edicto regio cogebantur.
PL 20, 102Cだが、ヨセフの功のゆえに彼らを厚遇していた王が死ぬと、あとを継いだ王たちの支配のもとで抑えつけられた。まず町々を築く過酷な労役が彼らに課された。さらに、すでに民が増えすぎて、いつか武器で自由を取り戻しはしないかと恐れられたので、生まれたばかりの幼児を水に沈めることが王の勅令で強いられた。
Nec dissimulari cruentum imperium licebat. Qua tempestate filia Pharaonis infantem in flumine repertum, nutriendum pro filio curavit: nomen puero Moyses dedit.
PL 20, 102Dこの残忍な支配を見過ごすことは許されなかった。このころ、ファラオの娘が川で見つけた嬰児を、わが子として育てさせ、その子にモーセという名を付けた。
Moyses hic, cum viriles annos ageret, conspicatus Hebraeum ab Aegyptio pulsari, permotus dolore, fratrem ab injuria vindicans, Aegyptium calce perculsum interemit.
PL 20, 102Dこのモーセは、壮年になったとき、ヘブライ人がエジプト人に打たれているのを見て、痛みに駆られ、同胞を不当な仕打ちから救おうとして、そのエジプト人を蹴り倒して殺した。
Mox supplicium e facto metuens, in terram Madian profugit; et apud Jothor sacerdotem regionis illius diversatus, filiam ejus Sepphoram in matrimonium accepit, exque ea duos filios Gersam et Elieser sustulit.
PL 20, 102Dまもなく、この行いのゆえに刑罰を恐れて、ミディアンの地に逃れた。その地方の祭司エトロのもとに身を寄せ、その娘ツィッポラを妻に迎え、彼女から二人の子、ゲルショムとエリエゼルをもうけた。
Hoc tractu temporum Job fuit, lege naturae et agnitionem Dei et omnem justitiam complexus, praedives opibus, atque eo illustrior, quod his neque integris corruptus, neque amissis depravatus est.
PL 20, 102Dこの時代にヨブがいた。自然の法のもとで、神の認識とあらゆる正義を身に備え、財産に恵まれていた。しかも、これらが無傷のときにも堕落せず、失ったときにも歪まなかったので、いっそう名高い。
Nam cum per diabolum exutus bonis, filiis etiam esset orbatus, ad extremum diris ulceribus affectus, non potuit vinci, ut prae doloris impatientia aliqua in parte peccaret.
PL 20, 103A悪魔によって財産を剥ぎ取られ、子らまで失い、ついには恐ろしい腫れ物に襲われたが、苦痛に耐えかねて何らかの点で罪を犯すほどには、打ち負かされなかった。
Mercedem denique divini testimonii consecutus, sanitati redditus, omnia quae amiserat, in duplum recepit.
PL 20, 103A実に、神に認められた証しという報いを得て、健やかさを取り戻し、失ったものをすべて倍にして受けた。
Liber I, Caput XIV
第I巻 第XIV章PL 20, 103AAt Hebraei multiplicato servitutis malo pressi, querelis in coelum conversi, spem auxilii a Deo exspectabant. Tum Moysi pascenti oves repente rubus ardere visa, flammis tamen, quod erat mirabilius, innoxiis.
PL 20, 103Aしかしヘブライ人は、隷属の苦しみが重なって押しつぶされ、嘆きを天に向けて、神からの助けを待ち望んでいた。そのとき、羊を飼っていたモーセに、突然、柴が燃えているように見えた。しかも、いっそう驚くべきことに、炎は柴を傷めなかった。
Qua novitate obstupefactus, rubo propius accessit, statimque ad eum istiusmodi fere verbis Deus locutus est: Dominum se esse Abraam, Isaac et Jacob; quorum progeniem, Aegyptiorum dominatione depressam, ereptam malis cupiat: iter ergo susciperet ad regem Aegypti, ducemque se populi in libertatem restituendi praestaret.
PL 20, 103Aこの不思議に呆然としたモーセが柴に近づくと、すぐに神は、およそ次のような言葉で彼に語った。自分はアブラハム、イサク、ヤコブの主であり、その子孫がエジプト人の支配に押さえつけられているのを、災いから救い出すことを望んでいる。それゆえエジプトの王のもとへ赴き、民を自由へ立ち戻らせる指導者として身を差し出せ、と。
Cunctantem potestate confirmat, virtutem ei signorum faciendorum impertiens. Ita Moyses in Aegyptum profectus, signis prius apud suos editis, assumpto fratre Aaron regem adiit: missum se a Deo prodit, verbisque se Dei dicere, populum Hebraeum uti dimitteret.
PL 20, 103Bためらう彼を、神は権能によって力づけ、しるしを行う力を授けた。こうしてモーセはエジプトに出向き、まず同胞のあいだでしるしを行ってから、兄弟アロンを伴って王のもとへ行った。自分は神から遣わされたと明かし、神の言葉として、ヘブライの民を去らせよと告げた。
At ille negans se Dominum nosse, parere imperio abnuebat. Cumque Moyses in testimonium mandatorum Dei ex virga draconem fecisset, mox aquas omnes in sanguinem convertisset, totamque terram ranis opplesset; facientibus similia Chaldaeis, magicas esse artes quaecumque per Moysen fierent, potius quam Dei virtutem, pronuntiabat; donec superductis ciniphibus terra oppleta est, Chaldaeis fatentibus majestate divina ista fieri.
PL 20, 103Bだが王は、主を知らないと言って、命令に従うことを拒んだ。モーセは、神の命令の証しとして、杖から蛇を作り、ほどなく水をすべて血に変え、全土をカエルで満たした。カルデア人〔ここでは王に仕えるエジプトの術者たちを指す〕も同じことをしたので、王は、モーセによって起こることは神の力というより魔術だと宣言した。ブヨが送られて地が満ちるにいたって、ようやくカルデア人も、これは神の威光によって起こると認めた。
Tum rex malo coactus, advocato ad se Moyse et Aaron, dat populo discedendi potestatem, modo ut superductam cladem averterent. Sed ubi clades exempta est, impotens sui animus in se reversus, exire, ut convenerat, Israelitas non patiebatur. Ad extremum decem plagis corporis et regni sui contusus et evictus est.
PL 20, 103Cそこで王は災いに迫られ、モーセとアロンを呼びつけて、送られた災厄を取り除くことを条件に、民に去る許しを与える。だが災厄が除かれると、自制を失った心が元に戻り、約束したとおりにイスラエルの民を出て行かせようとしなかった。ついに十の災いによって、体も王国も打ち砕かれ、打ち負かされた。
Liber I, Caput XV
第I巻 第XV章PL 20, 103CSed pridie quam Aegypto populus est egressus, mandatis Domini instruitur, rudis adhuc temporum: Mensem illum qui tunc erat, primum omnium mensium esse cognosceret: sacrificium autem diei illius in solemnitatem consequentium saeculorum ita esse celebrandum, ut quartadecima die mensis agnus immaculatus, anniculus, victima caederetur; ejusdem sanguine postes illinirentur: carnem penitus exedendam, os autem non conterendum: septem diebus fermento abstinerent, azymis uterentur, ritumque hunc posteris traderent.
PL 20, 103Cだが民がエジプトを出る前日、主の命令によって教えられた。民はまだ時の数え方を知らなかったのである。そのとき始まっていた月を、あらゆる月の最初の月と知れ。その日の犠牲は、後の世々の祭りとして次のように行え。その月の十四日に、傷のない一歳の子羊を犠牲として屠り、その血を柱に塗れ。肉は残らず食べ、骨は砕いてはならない。七日のあいだは酵母を避け、種なしパンを用い、この儀礼を後の者に伝えよ、と。
Ita populus egressus dives suis copiis, et Aegypti spoliis cumulatior: cujus numerus, ex quinque et septuaginta Hebraeis, qui primum Aegyptum descenderant, ad millia virorum sexcenta pervenerat . . . . ab eo autem quo primum Abraam terram Chananaeorum accesserat, anno trigesimo et quadringentesimo: a diluvio autem mille quingentis quinque et septuaginta.
PL 20, 103Dこうして民は、自分たちの財を携え、エジプトの戦利品でいっそう豊かになって出て行った。その数は、はじめにエジプトに下った75人のヘブライ人から、60万人の男にまで達していた……〔底本はここに省略の印を刷る。本文が欠けているらしい〕。アブラハムがはじめてカナン人の地に来た年から数えて430年目、洪水から数えて1575年目であった。
Igitur propere egressis, columna nubis interdiu, noctu columna ignis praeferebatur. Sed cum, ob interjectum sinum Rubri maris, praeter terram Philistiim via duceret; ne postea Hebraeis eremum aspernantibus redeundi in Aegyptum continentibus terris noto itinere facultas panderetur, nutu Dei aversi, in Rubrum mare illati sunt, castraque ibi cunctantes constituerunt.
PL 20, 103D急いで出た彼らの前には、昼は雲の柱、夜は火の柱が進んだ。しかし、紅海の入り江がはさまっているため、道はペリシテ人の地を通るはずであった。のちにヘブライ人が荒れ野を嫌い、陸続きの慣れた道でエジプトへ戻る手立てが開けてしまわぬよう、神の意志で向きを変えられ、紅海に導き入れられた。そこで彼らはためらいながら陣を張った。
Quod ubi regi nuntiatum est: Hebraeum populum viae errore in objectum mare devenisse: nullum ei esse exitum obsistente elemento; furens animi, quo angebatur tot hominum millia regno suo et potestati decedere, exercitum propere educit.
PL 20, 104Aこのことが王に告げられた。ヘブライの民は道を誤って、行く手をふさがれた海に出てしまい、水に阻まれて脱出口がない、と。これほど多くの人々が自分の王国と権力を離れていくことに心を痛めていた王は、怒り狂って、軍勢を急ぎ率いて出た。
Jamque eminus arma signaque et protentae patentibus late campis acies visebantur, cum Hebraeis metu trepidis et coelum aspectantibus Moyses a Deo monitus percussum virga mare discidit. Ita populo, cedentibus in latera aquis, velut in continenti iter pervium fuit.
PL 20, 104Aやがて遠くに、武器や軍旗、広々とした平野に長く延びた戦列が見えた。ヘブライ人が恐れおののき、天を仰いでいると、モーセは神に命じられて、杖で海を打ち、これを裂いた。こうして民は、水が両側に退き、あたかも陸地の上のように、通れる道を得た。
Nec cunctatus rex Aegyptius cedentes insequi, mare, qua patebat, ingressus, mox coeuntibus aquis cum omni exercitu deletus est.
PL 20, 104Bエジプトの王はためらわず、退いていく彼らを追い、海が開いている所に入った。ほどなく水が合わさり、全軍もろとも滅ぼされた。
Liber I, Caput XVI
第I巻 第XVI章PL 20, 104BTunc Moyses incolumitate suorum, exitio hostium, virtuteque exsultans, canticum Domino cecinit, idemque omnis turba virilis ac muliebris sexus fecit.
PL 20, 104Bそのときモーセは、同胞の無事、敵の滅亡、そして力ある業に歓喜して、主に歌を歌った。男も女もすべての群衆が同じようにした。
Sed ingressos eremum, cum jam per triduum iter agerent, aquae penuria urgebat, repertaque ob amaritudinen usui non erat. Ac tum primum impotentis populi contumacia apparuit.
PL 20, 104Bしかし荒れ野に入って三日の道を行くうちに、水の欠乏が迫った。見つけた水は苦さ〔底本は amaritudinen。amaritudinem の綴りの崩れと読む〕のために使えなかった。このとき初めて、自制のない民の頑なさが表れた。
Jamque in Moysen ferebatur, cum edoctus a Deo lignum aquis intulit, cujus haec vis fuit, ut dulcem saporem fluentis redderet. Exin promotum agmen, apud Elim duodecim fontibus aquarum et septuaginta arboribus palmarum repertis consedit.
PL 20, 104B民はモーセに向かって騒ぎ立てていたが、モーセは神に教えられて、水に木を投げ入れた。この木の力で、水は甘い味に変わった。そこから進んだ一行は、エリムで十二の水の泉と七十本のヤシの木を見つけ、そこに宿営した。
Rursum populus famem conquerens, Moysen increpabat, Aegypti servitium cum saturitate ventris desiderans. Tum grex coturnicum superne missus castra opplevit.
PL 20, 104B民はふたたび飢えを訴え、モーセをなじって、腹が満ちていたエジプトの隷属を懐かしんだ。そのとき、天から送られたウズラの群れが宿営を満たした。
Postero autem die animadvertunt qui extra castra processerant, parvis quibusdam siliquis oppletum solum; quarum species in modum coriandri seminis, glaciali albitudine erat, ut crebro hibernis mensibus superductis pruinis tegi terram videmus.
PL 20, 104C翌日、宿営の外に出た者たちが、小さな莢のようなものが地に満ちているのに気づいた。その形はコリアンダーの種のようで、氷のように白く、我々が冬の月にしばしば霜が降りて地が覆われるのを見るのと同じであった。
Tum per Moysen populus admonetur, Panem hunc eis munere missum Dei: unumquemque in id paratis vasculis tantum usurpare debere, quantum in diem unum pro numero singulis satis esset: sexto tamen die, quia sabbato colligi non liceret, duplum praesumerent.
PL 20, 104Cやがてモーセを通じて、民は教えられた。このパンは神の賜物として彼らに送られた。各人はそのために備えた小さな器で、一日分として人数に応じて足りるだけを取るべきである。ただし六日目には、安息日には集めてはならないので、二倍を取っておけ、と。
Verum populus, ut semper, parum dicto audiens, more humani ingenii, non refrenavit cupiditatem, ex reconditis in posterum quoque diem consulens. Sed reposita fetore diro in vermes effervescebant; cum die sexto in sabbatum reservata, integra permanerent.
PL 20, 104Cしかし民は、いつものように命令をよく聞かず、人間の性のまま欲を抑えず、取り分けたものから、翌日の分までも見込んで取っておいた。ところが蓄えた分は、ひどい悪臭を放って虫がわいた。それに対して、六日目に安息日のために取っておいた分は、傷まず残った。
Hoc Hebraei per XL annos cibo sunt usi, cujus sapor melli proximus, nomen Manna traditur. In testimonium autem divini muneris reservasse Moyses gomor plenum in vase aureo dicitur.
PL 20, 104Dヘブライ人は40年のあいだ、この食物を用いた。その味は蜜に近く、マナという名が伝わる。神の賜物の証しとして、モーセは満たしたゴメルを金の器に保存したと言われる。
Liber I, Caput XVII
第I巻 第XVII章PL 20, 104DInde progressus populus, cum aquae penuria tentaretur, aegre ab exitio ducis temperabat. Tum Moyses mandante Domino, apud locum cui Oreb nomen est, virga petram percutiens, large aquae copiam fecit.
PL 20, 104Dそこから進んだ民は、水の欠乏に試みられて、指導者を殺そうとするところまでいきかけた。そこでモーセは主の命令により、ホレブという名の場所で、杖で岩を打ち、水を豊かに出した。
Sed ubi Raphidim perventum, Amalecitae populum incursionibus vastabant. Moyses suis in praelium eductis, cum Jesum bellantibus praefecisset, assumpto Aaron et Ur spectator pugnae futurus, simul precandi Dominum gratia, montem conscendit.
PL 20, 104Dだがレフィディムに着くと、アマレク人が襲撃して民を荒らした。モーセは自分の民を戦いに出し、戦う者たちの指揮をヨシュア〔ラテン語は Jesus。ヌンの子ヨシュア(Jesus Nave)を指す〕に委ね、アロンとホルを連れて、戦いを見守るため、また同時に主に祈るために、山に登った。
Sed cum dubio eventu acies concurrissent, Moysi precibus victor Jesus hostes in noctem caecidit.
PL 20, 105A勝敗が定かでないまま両軍がぶつかったが、モーセの祈りによって、勝者となったヨシュアは敵を夜まで斬り倒した。
Per idem tempus Jothor Moysi socer cum filia Sepphora (quae Moysi nupta, proficiscente in Aegyptum viro domi resederat) liberisque ejus, cognitis rebus quae per Moysen gerebantur, ad eum venit.
PL 20, 105A同じころ、モーセのしゅうと、エトロが、娘ツィッポラ(モーセに嫁いでいたが、夫がエジプトに向かうとき家に残っていた)とモーセの子らを連れて、モーセを通じて行われたことを聞き知り、彼のもとに来た。
Hujus consilio Moyses ordines populi distribuit: tribunos centurionesque et decuriones praeficiens, necessarium disciplinae ritum posteris tradidit. Jothor in patriam regressus. Exin ad Sinam montem perventum.
PL 20, 105Aその助言で、モーセは民を組に分けた。護民官〔tribunus。ここでは出エジプト記18:21 の千人隊長に当たる〕、百人隊長、十人隊長を立て、規律に必要な制度を後世に伝えた。エトロは故郷に帰った。それからシナイ山に着いた。
Ibi Moyses a Domino monetur, populus ut sanctificaretur, auditurus Dei voces: idque sollicite curatum. Sed ubi Deus monti institit, validis tubarum clangoribus aer quatiebatur, crassaeque nubes crebris cum fulminibus advolvebantur.
PL 20, 105Aそこでモーセは主に告げられた。民を聖別せよ、神の声を聞くことになるからである、と。これは入念に行われた。だが神が山に臨むと、強い角笛の響きで空気が震え、厚い雲が稲妻のしきりに閃くなかで押し寄せた。
Sed Moyses et Aaron in montis cacumine Dominum propter, populus circa ima montis constitit. Ita lex lata multiplex et copiosa Dei verbis, et saepe repetita: cujus si quis erit curiosior, fontem ipsum adeat: nos eam breviter perstringimus.
PL 20, 105Bモーセとアロンは山の頂で主のそばにいて、民は山のふもとに立っていた。こうして律法が与えられた。神の言葉による律法は多岐にわたり、豊かで、しばしば繰り返された。さらに詳しく知りたい者は、源泉そのもの〔聖書の本文〕に当たるがよい。我々はそれを簡潔に触れるにとどめる。
Non erunt, inquit, tibi dei alieni praeter me: Non facies tibi idolum: Non sumes nomen Dei tui in vanum: Sabbato nullum opus facies: Honorifica patrem tuum et matrem tuam: Non occides: Non moechaberis: Non furtum facies: Non falsum testimonium dices adversus proximum tuum: Non concupisces quidquam proximi tui.
PL 20, 105B主は言う。「汝に、私のほかに異なる神々があってはならない。汝は偶像を作ってはならない。汝の神の名をみだりに唱えてはならない。安息日にはいかなる仕事もしてはならない。汝の父と母を敬え。殺してはならない。姦淫してはならない。盗んではならない。汝の隣人に対して偽りの証言をしてはならない。汝の隣人のものを何一つ欲してはならない」。
Liber I, Caput XVIII
第I巻 第XVIII章PL 20, 105BHis a Deo dictis, cum tubae circumstreperent, lampades inardescerent, montem fumus obtegeret, populus prae timore inhorruit, verba Dei non sustinens; poposcitque a Moyse, ut ipsi tantum loqueretur Dominus, atque ita audita ad populum referret.
PL 20, 105B神がこれらを告げたあと、角笛が鳴り響き、松明が燃え上がり、山を煙が覆うと、民は恐れのあまり身の毛がよだち、神の言葉に耐えられなかった。彼らはモーセに、主が語るのは彼にだけにして、聞いたことを民に伝えてほしいと求めた。
Edicta autem Dei ad Moysen istiusmodi sunt: Hebraeus puer pecunia emptus, sex annis serviet, post haec liber erit: sponte autem permanenti in servitute, auris forabitur. Qui hominem occiderit, capite poenas luet: qui imprudens, rite exsulerit.
PL 20, 105C神がモーセに与えた定めは次のとおりである。金で買われたヘブライ人の奴隷〔puer〕は6年のあいだ仕え、その後は自由となる。自ら進んで隷属にとどまる者は、耳に穴をあける。人を殺した者は命で償う。故意でなく殺した者は、定めに従い国外に逃れよ。
Qui patrem matremve pulsaverit, conviciumque eis dixerit, capitali supplicio afficitor. Si quis Hebraeum subreptum vendiderit, morti dabitur. Si quis servum proprium servamve percusserit, exque eo ictu obierit, reus judicio fiet.
PL 20, 105C父または母を打ち、罵った者は、死刑に処せられよ。ヘブライ人を盗んで売った者は、死に渡される。自分の男の奴隷か女の奴隷を打ち、その打撃で死なせた者は、裁判にかけられる。
Si quis partum non deformatum mulieri excusserit, neci dabitur. Si quis servo oculum aut dentem extorserit, servus vindicta liberabitur.
PL 20, 105C妊婦を打って、形の整った子を流産させた者は、死に渡される。奴隷の目か歯を砕いた者があれば、その奴隷は解放〔vindicta。ローマ法の奴隷解放の手続きの語〕によって自由にされる。
Taurus si hominem occiderit, lapidabitur: si dominus sciens bestiae vitium, non consuluerit, et ipse lapidabitur: aut pretio se redimat, in quantum accusator poposcerit. Si servum taurus occiderit, in triginta didrachmis pecunia domino numerabitur.
PL 20, 105D牛が人を殺したなら、石で打たれる。牛の悪癖を知りながら主人が手を打たなかったなら、主人も石で打たれる。あるいは告発者が求める額で、身を贖う。牛が奴隷を殺したなら、その主人に三十ディドラクマの金が支払われる。
Si quis defossum lacum non cooperuerit, pecusque in lacum ceciderit, pretium pecudis domino dabit. Si taurus alterius taurum occiderit, pecus venumdabitur, pretiumque domini partientur: peremptum etiam divident.
PL 20, 105D掘った穴に蓋をせず、家畜がその穴に落ちたなら、家畜の代価を主人に支払う。他人の牛を牛が殺したなら、生きた牛を売り、代価を主人たちが分け、死んだ牛も分ける。
Quod si dominus vitium tauri sciens, non consuluerit; taurum dabit. Si quis vitulum subripuerit, quinque restituet; si ovem subripuerit, quadrupli poena erit: si viva penes abactorem pecora reperientur, dupla restituet.
PL 20, 105Dだが主人が牛の悪癖を知りながら手を打たなかったなら、その牛を渡す。子牛を盗んだ者は五倍にして返す。羊を盗んだ者は四倍の刑罰を受ける。盗まれた家畜が生きたまま盗人の手もとで見つかれば、二倍にして返す。
Nocturnum furem occidi licet, diurnum non licet. Si cujus pecora alterius sata depaverint, dominus pecoris eversa restituet. Si depositum perierit, is penes quem depositum fuit, jurabit nihil se dolo egisse: fur inventus, duplum dabit.
PL 20, 106A夜の盗人は殺してよいが、昼の盗人は殺してはならない。誰かの家畜が他人の作物を食い荒らしたなら、家畜の主人が荒らしたものを償う。預かり物が失われたなら、預かった者は、自分が悪意で行ったのではないと誓う。盗人が見つかれば、二倍を支払う。
Commendatum pecus a bestia interceptum, non restituetur. Si quis virginem nondum desponsatam corruperit, dotabit puellam, et ita eam uxorem accipiet. Si pater puellae nuptias recusaverit, dotem raptor dabit. Si quis se pecudi miscuerit, morti dabitur.
PL 20, 106A預けられた家畜が獣に奪われたなら、返されない。まだ婚約していないおとめを辱めた者は、その娘に結納を与え、そのうえで妻に迎える。娘の父が結婚を拒むなら、さらった者が結納金を支払う。家畜と交わった者は、死に渡される。
Sacrificans idolis, pereat. Viduam et orphanum non premendos: Pauperem debitorem non perurgendum; nec usuram poscendam: Vestimentum pauperis pro pignore non accipiendum: Principem populi non increpandum: Primogenita omnia Domino offerenda: Carnem a fera captam non edendam: Coitiones in testimonium falsum, aut in quacumque malitia, non esse faciendas.
PL 20, 106A偶像に犠牲を献げる者は滅びよ。やもめと孤児は苦しめてはならない。貧しい債務者を厳しく責め立ててはならず、利息を求めてはならない。貧しい者の衣を質に取ってはならない。民の指導者を罵ってはならない。初子はすべて主に献げよ。野獣に捕らえられた肉を食べてはならない。偽りの証言や、いかなる悪事のためにも、徒党を組んではならない。
Inimici pecus errans non praeteribis, sed reduces. Si animal inimici succubuisse oneri inveneris, erigere debebis. Innocentem et justum non occides. Non justificabis impium pro muneribus.
PL 20, 106B汝の敵の迷った家畜を見過ごさず、連れ戻せ。敵の家畜が荷の下に倒れているのを見つけたなら、起こしてやらねばならない。罪なき義しい者を殺してはならない。賄賂のために不敬虔な者を義としてはならない。
Munera non accipienda: Advenam benigne habendum: Sex diebus opus faciendum, sabbato requiescendum: Fructus septimi anni non metendos, sed pauperibus et egenis relinquendos.
PL 20, 106B贈り物を受け取ってはならない。寄留者を親切に扱え。六日は働き、安息日は休め。第7年の収穫は刈り取らず、貧しい者や乏しい者のために残せ。
Liber I, Caput XIX
第I巻 第XIX章PL 20, 106BHaec fere Moyses ad populum verba Dei retulit, altariumque ex duodecim lapidibus sub monte constituit. Ac rursum montem, in quo Dominus consistebat, conscendit, adhibito secum Aaron, Nadab et Abiud, majoribusque natu septuaginta.
PL 20, 106Bモーセは神の言葉をおよそこのように民に告げ、山のふもとに十二の石の祭壇を築いた。そして、主がとどまっていた山にもう一度登った。アロン、ナダブとアビウ、七十人の長老を従えた。
Sed hi non valentes Dominum intueri, locum tamen in quo Dominus stabat, viderunt: cujus mirabilis forma et claritudo eximia refertur.
PL 20, 106Cだが彼らは主を見ることはできなかったものの、主が立っていた場所は見た。その姿は驚くべきもので、比類のない輝きがあったと伝えられる。
Moyses autem accersitus a Domino, interiorem nubem quae circum Dominum steterat, ingressus, quadraginta diebus totidemque noctibus ibi fuisse traditur.
PL 20, 106Cモーセは主に呼ばれて、主の周りにあった内側の雲に入り、そこに四十日四十夜いたと伝えられる。
Quo tempore super aedificando tabernaculo atque arca, rituque sacrificandi edoctus verbis Dei est: quae ego, quia prolixa admodum videbantur, inserenda huic tam praeciso operi non putavi.
PL 20, 106Cそのとき、幕屋と箱の建造、また犠牲の献げ方を、神の言葉によって教えられた。私はそれを、かなり長いと思われたので、この短くまとめた作品に差し挟むべきではないと考えた。
Sed immorante diutius Moyse, quippe qui XL dies apud Dominum duceret, populus desperato ejus reditu Aaron compulit simulacra facere.
PL 20, 106Cだがモーセの滞在が長引いたので――彼は四十日を主のもとで過ごしていたのである――民は彼が戻る望みを失い、アロンに偶像を作るよう迫った。
Tunc ex metallis conflatis vituli caput exstitit; cui cum populus Domini immemor hostias obtulisset, vinoque se et ventri dedisset, despectans haec justo dolore Deus, improbum populum, nisi a Moyse fuisset exoratus, delesset.
PL 20, 106Cそこで、溶かした金属から子牛の頭が現れた。主を忘れた民がこれに犠牲を献げ、ぶどう酒と食い意地に身を任せると、神は正当な憤りでこれを見下し、モーセのとりなしがなければ、邪悪な民を滅ぼすところであった。
Sed regressus Moyses, cum duas ex lapide tabulas manu Domini scriptas detulisset, populumque luxui et sacrilegio deditum deprehendisset, tabulas confregit; indignam esse gentem existimans, cui lex Domini traderetur.
PL 20, 106D戻ったモーセは、主の手で書かれた二枚の石の板を携えていたが、民が放縦と冒瀆に身を委ねているのを見て、板を砕いた。主の律法を授かるにふさわしくない民だと考えたのである。
Multis tamen increpitis, Levitas ad se aggregavit, eisdemque praecepit, ut districtis gladiis populum caederent; quo impetu XX tria millia virorum perempta traduntur.
PL 20, 106Dそれでも多くの者を叱ったあと、レビ人を自分のもとに集め、抜いた剣で民を斬るよう命じた。この勢いで、二万三千人が殺されたと伝えられる。
Tum Moyses tabernaculum extra castra constituit: quod quoties fuisset ingressus, columna nubis adstare pro foribus visebatur, coramque ad Moysen Dominus loquebatur.
PL 20, 106Dそこでモーセは幕屋を宿営の外に立てた。彼が入るたびに、雲の柱が入口の前に立つのが見え、主は面と向かってモーセに語った。
Poscente autem Moyse, ut Dominum in majestate propria videret; responsum, Formam Dei mortalibus oculis perspici non posse; posteriora tamen ejus videre concessum; tabulaeque quas Moyses prius confregerat, refectae; sed in hoc colloquio Dei XL diebus diversatus apud Dominum Moyses traditur.
PL 20, 106Dモーセが主を威光そのままの姿で見ることを求めると、神の姿は死すべき者の目には見て取れない、との答えであった。ただ、その後ろ姿は見ることが許された。モーセが先に砕いた板は作り直された。だが、この神との語らいのうちに、モーセは四十日、主のもとに滞在したと伝えられる。
Cumque de monte descenderet tabulas praeferens, tanta claritudine facies ejus renidebat, ut intueri eum populus non valeret, sed cum mandata Dei relaturus esset, vultum velamento obtexit, atque ita ad populum verbis Domini locutus est.
PL 20, 107A山から板を携えて下るとき、その顔は非常な光で輝き、民は彼を見ることができなかった。しかし神の命令を伝えるときには、顔を覆いで包み、そのようにして主の言葉を民に語った。
Hoc in loco tabernaculi interiorumque ejus aedificatio refertur; quo consummato, nubes superne decidit, atque ita tabernaculum obumbravit, ut ipsum Moysen aditu excluderet. Haec fere duobus libris, Genesi atque Exodo, continentur.
PL 20, 107Aこの箇所には、幕屋とその内部の建造が述べられる。それが完成すると、雲が上から降り、幕屋をおおって、モーセ自身さえ入ることができなくなった。以上は、創世記と出エジプト記の二つの書に含まれる。
Liber I, Caput XX
第I巻 第XX章PL 20, 107BExin Leviticus liber sequitur, in quo litandi praecepta traduntur; mandata etiam latae superius legi adduntur, plena omnia sacerdotalibus institutis: quae si quis cognoscere volet, perfectius inde capiet; nos enim suscepti operis modum custodientes, solam historiam persequimur.
PL 20, 107B次にレビ記が続く。そこには犠牲を献げるための定めが伝えられ、先に与えられた律法にも命令が加えられる。すべて祭司の制度に満ちている。これを知りたい者はそこからより完全に学ぶであろう。我々は引き受けた仕事の限度を守り、歴史のみをたどる。
Igitur Levi tribu in sacerdotium segregata, reliquae tribus dinumeratae, repertaque hominum IↃC et III CIↃ.
PL 20, 107Bそこで、レビ族は祭司の務めのために分けられ、ほかの部族が数えられて、人の数は60万3千〔IↃC et III CIↃ。IↃ は 500、CIↃ は 1000 を表す古い記号で、「600 と 3 の千倍」と読んだ〕であることが分かった。
Cum ergo populus mannae cibo, ut supra retulimus, uteretur, tot tantisque beneficiis Dei, ut semper, ingratus, viles quibus in Aegypto assueverat, dapes desiderabat.
PL 20, 107B民は、先に述べたようにマナの食べ物を用いていたが、神のあまたの恩恵にもかかわらず、いつものように恩知らずで、エジプトで慣れていた安っぽい食事を恋しがった。
Tum Dominus immensam copiam coturnicum castris intulit; quas cum avide diriperent, primoribus labiis admotis carnibus interibant: magnaque eo die clades in castris fuit, adeo ut XX et III virorum millia periisse tradantur.
PL 20, 107Bそこで主は、おびただしいウズラを宿営に送った。民はこれをむさぼるように奪い合い、唇に肉を当てたところで死んでいった。この日、宿営に大きな災いが起こり、二万三千人が死んだと伝えられる。
Ita populus eo quem desiderabat cibo punitus est. Inde promotum agmen, et in Faran ventum est: edoctusque a Domino Moyses vicinam esse terram, cujus possessionem eis promiserat Dominus; exploratoribus in eam missis renuntiatur, felicem omni copia esse regionem, sed gentes validas, et munita ingentibus muris oppida.
PL 20, 107Cこうして民は、欲しがった食べ物によって罰せられた。そこから軍勢は進み、パランに着いた。モーセは主に教えられて、主が与えると約束した土地が近いと知り、偵察を送ると、その地はあらゆる物に恵まれているが、そこに住む諸国民は強く、町は巨大な城壁で固められている、と報告された。
Quod ubi populo compertum, magna mentes omnium formido incesserat, eoque mali ventum, ut spreto Moysi imperio ducem sibi constituere pararent, cujus ductu in Aegyptum reverterentur.
PL 20, 107Cこれを知った民は、皆の心に大きな恐れが襲い、ついにはモーセの命令を退けて、自分たちを率いてエジプトに戻る指導者を立てようとするまでになった。
Tunc Jesus et Chaleb, qui inter exploratores terrae fuerant, conscissis vestibus flentes, populum obtestantur, ne exploratoribus credant formidolosa referentibus: se quoque una cum his fuisse, nihil metuendum in solo illo reperisse: promissis illos Dei confidere oportere: hostes praedae potius quam exitio fore.
PL 20, 107Cそこで、偵察に加わっていたヨシュアとカレブは、衣を裂き、涙を流して、恐ろしいことを報告する偵察者たちを信じてはならないと民に訴えた。自分たちも彼らとともにいたが、その地に恐れるべきものは何も見なかった。民は神の約束に信頼せよ。敵は滅びではなく、むしろ戦利品となるだろう、と。
Sed gens indomita, sanis consiliis male renitens, in perniciem eorum ferebatur: queis rebus commotus Dominus partem populi hostibus caedendam objecit, exploratoribus interfectis ad vulgi formidinem.
PL 20, 107Dしかし、御しがたい民は、健全な助言に逆らい、破滅へ向かった。これに憤った主は、民の一部を敵に斬られるにまかせ、偵察者たちを殺して、一般の民を恐れさせた。
Liber I, Caput XXI
第I巻 第XXI章PL 20, 107DSecuta est eorum contumacia, qui se Dathan et Abiron ducibus adversum Moysen et Aaron erigere conati sunt, sed eos vivos hiatu suo terra absorbuit.
PL 20, 107Dそののち、ダタンとアビラムを指導者として、モーセとアロンに逆らって立ち上がろうとした者たちの頑なさが起こったが、地がその口を開いて彼らを生きたまま呑み込んだ。
Nec multo post totius populi in Moysen et Aaron orta seditio est, adeo ut tabernaculum (quod erat nefas nisi sacerdotibus introire) irrumperent: tum vero catervatim in eos grassata mors est, momentoque omnes interissent, nisi Moysi precibus placatus Dominus cladem avertisset; numerus tamen peremptorum septingenti et XIV millia fuit.
PL 20, 107Dまもなく、全民がモーセとアロンに向かって反乱を起こし、祭司以外が入ってはならない幕屋に押し入るまでに至った。そのとき、死が群れをなして彼らを襲い、またたく間に皆が滅びるところであったが、モーセの祈りに主がなだめられて、災いを退けた。それでも死者の数は、700人と14000人〔底本は septingenti et XIV millia。刷りの語順のまま〕であった。
Nec multo post ob aquae penuriam, ut jam saepius, populi exorta seditio est. Tunc Moyses a Domino monitus ut petram virga feriret (familiari sibi experimento, siquidem id jam ante fecisset), semel atque iterum petram percussit, atque ita aqua effluxit.
PL 20, 108Aまもなく、水の欠乏のため、すでに何度かあったように、民の反乱が起こった。モーセは主に、杖で岩を打てと命じられ、これは彼がすでに前に行って慣れた試みだったので、一度、さらにもう一度岩を打ち、こうして水が流れ出た。
In quo quidem notatus a Domino Moyses refertur, quod per diffidentiam non nisi iterato ictu aquam eduxerit; denique ob hoc peccatum promissam sibi terram non ingressus est, sicut inferius ostendam.
PL 20, 108Aこのことでモーセは、不信のゆえに二度打ってようやく水を出したので、主に咎められたと伝えられる。実にこの罪のために、約束された地に入らなかった。後で述べるとおりである。
Igitur Moyses ex eo loco promovens, cum praeter Edom agmen educere pararet, missis ad regem legatis transeundi copiam poposcit, ob jus sanguinis bello abstinendum ratus: etenim gens illa Esau progenies erat; sed rex supplices aspernatus, transitum negavit, paratus armis contendere.
PL 20, 108Aさてモーセはそこから進み、エドムの傍らを通って軍勢を率いようとして、王のもとに使者を送り、通る許可を願った。血縁の権利のゆえに戦いを避けるべきだと考えたのである。実際、その民はエサウの子孫であった。だが王は、嘆願を退け、通行を拒み、武器で争う構えをとった。
Tum Moyses in Or montem iter convertit, vetita via abstinens, ne quam inter consanguineos causam belli praeberet; in eo quoque cursu regem gentis Chananaeorum delevit. Seon quoque regem Amorrhaeorum perculit, omniumque eorum oppidis potitus est.
PL 20, 108Bそこでモーセはホル山に向きを変え、禁じられた道を避けて、同族のあいだに戦いの口実を与えまいとした。その途上でも、カナン人の王を滅ぼした。アモリ人の王シホンをも討ち、その町々をすべて手に入れた。
Basan etiam et Balac reges devicit, et castra super Jordanem haud longe ab Hiericho molitus est. Tunc adversus Madianitas certatum, victique et subacti sunt. Moyses mortuus est, cum XL in deserto annos populo praefuisset.
PL 20, 108B王たちバシャンとバラクも打ち破り〔バシャンは民数記21:33 ではオグが治めた地の名、バラクは民数記22章のモアブの王。刷りのまま王の名として訳した〕、ヨルダン川のほとり、エリコから遠くない所に陣を築いた。そのときミディアン人に対して戦いが行われ、彼らは敗れて征服された。モーセは、40年荒れ野で民を導いたのち、死んだ。
Caeterum Hebraei ob hanc causam tanto tempore in eremo fuisse traduntur, donec omnes qui verbis Dei non crediderant, interirent: excepto enim Jesu et Chaleb, nemo ultra XX annos natus Aegypto profectus, Jordanem transiit.
PL 20, 108Bともあれ、ヘブライ人がこれほど長く荒れ野にいたのは、神の言葉を信じなかった者たちがすべて死に絶えるまでであったと伝えられる。実際、ヨシュアとカレブを除いて、エジプトを出たとき20歳を超えていた者は、誰もヨルダンを渡らなかった。
Ipse Moyses ut terram promissam viderit tantum, nec contingeret, peccato ejus ascribitur: quod eo tempore quo saxum ferire et aquam producere praeceptus est, post tot virtutum suarum experimenta dubitaverit. Decessit autem anno aetatis vigesimo et centesimo; de sepulcri loco parum compertum.
PL 20, 108Cモーセ自身が約束の地を見るだけで、そこに触れなかったのは、彼の罪のせいだとされる。石を打って水を出せと命じられたとき、自分の力ある業をあれほど経験したのちにもかかわらず、疑ったからである。彼は120歳で世を去った。墓の場所については、ほとんど知られていない。
Liber I, Caput XXII
第I巻 第XXII章PL 20, 108CMoyse mortuo summa rerum penes Jesum Nave filium erat: etenim illum sibi Moyses successorem constituerat, virum virtutibus suis simillimum.
PL 20, 108Cモーセが死ぬと、支配はヌンの子ヨシュア〔Jesus Nave〕の手にあった。モーセが自分の後継者に定めた人物で、その徳においてモーセに最も似た人であった。
Principio autem suscepti imperii, dimissis per castra nuntiis populum certiorem facit, frumentum uti pararent, triduoque proximo iter pronuntiat.
PL 20, 108C彼は権限を受けた初めに、宿営に使者を送って民に知らせ、穀物を用意するよう命じ、三日以内に出発すると宣言した。
Sed Jordanis flumen validissimum transitum prohibebat: quia neque navium copia pro tempore erat, neque vadari fluvius poterat, qui tum pleno alveo ferebatur.
PL 20, 108Cところがヨルダン川の水がきわめて強く、渡ることを妨げた。そのとき舟の備えはなく、川は岸いっぱいに流れていて、渡河できなかったからである。
Igitur arcam praeferri a sacerdotibus, eosdemque adverso flumine consistere jubet; quo facto incisus Jordanis traditur: ita per siccum copiae traductae.
PL 20, 108Dそこで、祭司たちに箱を先頭に運ばせ、川上に立たせるよう命じた。そのようにすると、ヨルダンは断たれたと伝えられ、こうして軍勢は乾いた地を渡った。
Erat in his locis oppidum nomine Hiericho, muris validissimis munitum, neque expugnationi neque obsidioni facile; sed Jesus Domino fretus, non armis aut viribus, urbem aggressus ferri arcam Dei circa muros jubet, sacerdotesque praeire arcam, et tuba canere: sed cum arca septies circumlata esset, muri ac turres conciderunt, direptam oppidum atque incensum.
PL 20, 108Dこの地にエリコという町があった。きわめて堅固な城壁に守られ、攻め落とすにも包囲するにも容易でなかった。だがヨシュアは主に頼み、武器や力によらずに町を攻めた。神の箱を城壁のまわりに運ばせ、祭司たちに箱の前を行かせ、角笛を吹かせた。箱が七度運ばれると、城壁と塔は崩れ落ち、町は略奪され〔底本は direptam。direptum と読む〕焼かれた。
Tum Jesus Dominum traditur . . . Inde adversus Gai ductus exercitus: locatisque a tergo urbis insidiis, Jesus metum simulans terga hosti dedit: quo viso, qui in oppido erant patentibus portis cedentibus instare.
PL 20, 108Dそののち、ヨシュアは主を……と伝えられる〔底本は Dominum traditur . . .。本文に欠落があるらしく、読みが定まらない〕。そこからアイに向けて軍勢が進められた。町の背後に伏兵を置き、ヨシュアは恐れるふりをして敵に背を向けた。これを見た町の者たちは、城門を開き、退く彼らに迫った。
Ita hi qui in insidiis fuerant, vacuam urbem cepere: caesique omnes absque ullius effugio, rex captus summoque supplicio affectus.
PL 20, 109Aこうして伏兵であった者たちは、空になった町を占領した。皆が斬られ、誰一人逃れることはなかった。王は捕らえられ、極刑に処された。
Liber I, Caput XXIII
第I巻 第XXIII章PL 20, 109AQuod ubi vicinarum gentium regibus compertum est, in bellum conspirant Hebraeos armis depellere. verum Gabaonitae, gens valida ex urbe opulenta, ultro se Hebraeis dederunt, jussa facturos pollicentes: receptique in fidem; ut ligna et aquam conveherent imperatum.
PL 20, 109Aこれが近隣の諸国民の王たちに知れると、彼らは武器でヘブライ人を追い払うために戦いのために結託した。ところがギブオン人は、豊かな町に住む強い民であったが、自分からヘブライ人に降り、命じられたことを行うと約束した。保護のもとに受け入れられ、薪を運び水を運ぶよう命じられた。
Sed regibus proximarum urbium deditio eorum iras conciverat. Itaque admotis copiis, oppidum eorum Gabaon nomine, obsidione circumsistunt. Igitur oppidani, arctis rebus suis, nuntios ad Jesum mittunt, obsessis uti succurreret.
PL 20, 109Aしかし、彼らの降伏は、近隣の町の王たちの怒りをかき立てた。そこで軍勢を差し向け、ギブオンという名の彼らの町を包囲した。町の人々は窮地に陥り、包囲されている自分たちを助けてほしいと、ヨシュアのもとへ使者を送った。
Ita ille maturato itinere inopinantibus supervenit, caesaque ad internecionem multa hostium millia. Cum dies caedentes deficeret, noxque victis futura praesidio videretur, merito fidei dux Hebraeus noctem avertit: dies perseveravit.
PL 20, 109Bヨシュアは行軍を急ぎ、敵が思いもよらないうちに襲いかかり、敵の数千人を殲滅するまで斬った。日が斬る者たちを置いて沈みかけ、夜が敗れた者たちの守りとなると思われたとき、ヘブライ人の将は、信仰の功により夜を遠ざけた。昼が続いた。
Ita nullum hostibus effugium fuit; quinque reges capti, interfecti sunt; eodem impetu vicinae quoque urbes imperio adjectae, regesque earum perempti.
PL 20, 109Bこうして敵に逃れる道はなかった。五人の王が捕らえられ、殺された。同じ勢いで近くの町々も支配下に加えられ、その王たちも殺された。
Verum, quia omnia haec in ordinem persequi non fuit consilium, dum brevitati studemus, id modo annotandum curavimus, XX et novem regna imperio Hebraeorum subjecta, quorum terra per undecim tribus viritim distributa est.
PL 20, 109Bだが、これらすべてを順に述べる意図はなかったので、簡潔さを求めるあまり、次のことだけを記しておく。二十九の王国がヘブライ人の支配に服し、その土地は十一の部族〔刷りのまま。次の文が、レビ族は祭司職に取られて分け前を受けなかったとするので、レビ族を除いた数〕に人数に応じて分けられた。
Levitis enim in sacerdotium assumptis nulla portio data, quo liberius servirent Deo. Equidem hoc exemplum non tacitus praeterierim, legendumque ministris ecclesiarum libenter ingesserim; etenim praecepti hujus non solum immemores, sed etiam ignari mihi videntur: tanta hoc tempore animos eorum habendi cupido veluti tabes incessit.
PL 20, 109Bレビ人は祭司の務めに取られたので、分け前は与えられなかった。より自由に神に仕えるためである。私はこの例を黙って通り過ぎはしない。教会の奉仕者たちに読ませるよう、喜んで差し挟んでおく。彼らはこの命令を忘れているだけでなく、知らないとさえ私には思われる。それほど今の世は、所有欲が病のように彼らの心を襲っている。
Inhiant possessionibus, praedia excolunt, auro incubant, emunt venduntque, quaestui per omnia student: at si qui melioris propositi videntur, neque possidentes neque negotiantes (quod est multo turpius) sedentes munera exspectant, atque omne vitae decus mercede corruptum habent, dum quasi venalem praeferunt sanctitatem.
PL 20, 109C彼らは所有地を欲しがり、地所を耕し、金に覆いかぶさり、売り買いし、あらゆる点で儲けに努める。他方、もう少しましな志があると見える者たちは、所有もせず商いもしないが、(これははるかに恥ずべきことであるが)座して贈り物を待ち、生の誉れをすべて報酬で腐らせている。聖なる生き方を、いわば売り物として見せつけているのである。
Sed longius quam volui egressus sum, dum me temporum nostrorum piget taedetque: ad inceptum redeo. Igitur, ut supra dixi, diviso per tribus captivo solo pace summa Hebraei perfruebantur, finitimis bello territis, tot victoriis nobiles armis nemine audente tentare.
PL 20, 109Cだが、私は望んだ以上に脇へそれた。我々の時代が嫌になり、うんざりしているからである。本題へ戻る。さて、先に述べたように、征服した土地が部族に分けられたのち、ヘブライ人は最高の平和を享受した。近隣は戦いに怯え、数々の勝利で武名を得た彼らを、あえて試みる者はなかった。
Eodem tractu Jesu mortuus est, anno aetatis decimo et centesimo; de imperii autem ejus tempore parum definio: frequens tamen opinio est XX et VII annis eum Hebraeis praefuisse; quod si ita est, a mundi exordio in excessum ejus anni sunt III IↃ CCC LXXX et IIII.
PL 20, 109D同じころヨシュアは死んだ。110歳であった。その支配の期間については、私はほとんど確かなことを言えないが、27年のあいだヘブライ人を導いたという説が広く行われている。そうだとすれば、世の初めから彼の死までに、3884年〔III IↃ CCC LXXX et IIII。IↃ は 500 を表す古い記号〕になる。
Liber I, Caput XXIV
第I巻 第XXIV章PL 20, 109DJesu mortuo populus sine duce agebat. sed cum adversus Chananaeos bellandum esset, dux belli Judas assumptus est. Hujus ductu res prospere gestae: domi militiaeque summum otium: populus aut subactis aut per deditionem acceptis gentibus imperitabat.
PL 20, 109Dヨシュアが死ぬと、民は指導者なしに過ごした。しかしカナン人に対して戦わねばならなくなったとき、戦いの将としてユダが立てられた。その指揮のもと、事は順調に運んだ。国内でも戦場でも最高の安らぎがあり、民は、征服した、あるいは降伏を受け入れた諸国民を支配した。
Inde, ut semper fieri secundis rebus solet, morum disciplinaeque immemor, matrimonia ex victis assumere, paulatimque externos mores trahere, ac mox profano ritu idolis sacrificare occoepit: adeo cuncta cum externis societas perniciosa est.
PL 20, 109Dそののち、順境にあればいつもそうなるように、習俗と規律を忘れ、征服した民から妻を取り、しだいに異国の習俗を取り入れ、やがて不敬な儀礼で偶像に犠牲を献げ始めた。外国人とのあらゆる交わりは、それほどに有害である。
Quae Deus longe ante prospiciens, salubri Hebraeos responso instruxerat, devictas gentes ut internecioni darent; sed plebs cupida dominandi, imperare victis cum pernicie malebat.
PL 20, 110A神はこれをはるか前から見通し、ヘブライ人に有益な託宣を与えて、征服した諸国民を滅ぼすよう命じていた。しかし民は、支配を欲して、滅びを伴うことを承知で、征服した者たちを治める方を選んだ。
Igitur cum relicto Deo idola colerent, destituti divino auxilio a rege Mesopotamiae evicti et subacti, VIII annis captivitatem pependerunt: donec Gothoniel duce in libertatem restituti per quinquaginta annos rerum potiti sunt.
PL 20, 110Aそこで、神を捨てて偶像を拝んだので、神の助けを失い、メソポタミアの王に打ち負かされ服従させられて、8年のあいだ捕囚の苦しみを払った。やがて、オトニエルを指導者として自由を取り戻し、50年のあいだ支配を保った。
Rursumque corrupti longae pacis malo, idolis litaverunt. Moxque aderat poena peccantibus: ab Eglom enim rege Moabitarum devicti, duodeviginti annis servierunt, donec instinctu Dei Aod regem hostium dolo interemit, contractoque tumultuario exercitu libertatem armis vindicavit.
PL 20, 110Aまたも長い平和の悪に堕落し、偶像に犠牲を献げた。たちまち罪を犯した者たちに刑罰が臨んだ。モアブ人の王エグロンに打ち負かされ、18年仕えたが、神の促しでエフドが計略によって敵の王を殺し、急ごしらえの軍勢を集めて武器で自由を取り戻した。
Idem per LXXX annos in pace Hebraeis praefuit. Huic Semigar successit: hicque adversus allophylos congressus, secundo eventu praelium fecit.
PL 20, 110B彼は80年のあいだ平和のうちにヘブライ人を導いた。彼のあとをシャムガル〔刷りは Semigar〕が継ぎ、ペリシテ人〔allophyli。「異なる部族の者」の意で、ペリシテ人を言う〕と戦って、好ましい結果で戦いを終えた。
Rursumque Hebraeos sectantes idola rex Chananaeorum Jabin nomine subjugavit, gravissimamque in eos per XX annos dominationem exercuit, donec pristinum Debbora mulier statum reddidit: adeo nihil spei in eorum ducibus erat, ut muliebri auxilio defenderentur; quamquam haec in typum Ecclesiae forma praemissa sit, cujus auxilio captivitas est depulsa.
PL 20, 110Bまたもヘブライ人が偶像を追ったので、カナン人の王でヤビンという者が彼らを服従させ、20年のあいだ非常に重い支配を加えたが、ついに女のデボラが以前の状態を回復した。彼らの指導者に期待できるものが何もなく、女の助けによって守られるほどであった。ただし、これは教会の予型として、あらかじめ示された形であり、その助けによって捕囚が追い払われたのである。
Sub hac duce vel judice XL annis Hebraei fuerunt. Rursumque ob peccata Madianitis traditi, duro imperio habebantur, afflictique malo servitutis divinum auxilium imploraverunt.
PL 20, 110Bこの女の指導者、あるいは士師のもとに、ヘブライ人は40年あった。またも罪のゆえにミディアン人に渡され、過酷な支配のもとに置かれ、隷属の悪に苦しんで、神の助けを求めた。
Ita semper in secundis rebus, immemores coelestium beneficiorum, idolis supplicabant; in adversis, Deo.
PL 20, 110Cこのように、彼らは順境にあるときは、天からの恩恵を忘れて偶像に祈り、逆境にあるときは神に祈った。
Unde cum reputare in animo soleo, populum tot beneficiis Dei obligatum, tot cladibus cum peccaret coercitum, expertumque et misericordiam et severitatem Dei, nequaquam emendatum; et cum semper veniam erroris acciperet, semper peccasse post veniam; nihil mirum videri potest, Christum ab his non esse receptum, cum jam inde ab initio toties in Domino rebelles deprehendantur: magisque mirum est, illis semper peccantibus numquam Dei, si quando eum imploraverunt, defuisse clementiam.
PL 20, 110Cだから、私は心の中で考えるのだが、これほど多くの神の恩恵に結ばれ、罪を犯すたびにこれほど多くの災いで懲らしめられ、神の慈しみと厳しさをともに経験していながら、少しも改まらなかった民がある。過ちの赦しを常に受けながら、赦されたあとにまた常に罪を犯した。そうであれば、キリストがこの民に受け入れられなかったことは、少しも不思議に見えない。初めからすでに、これほどたびたび主に背く者として見いだされるからである。むしろ不思議なのは、彼らがいつも罪を犯しながら、彼らが神に祈ったときに、神の寛容が一度も欠けなかったことである。
Liber I, Caput XXV
第I巻 第XXV章PL 20, 110DIgitur cum eis, ut supra retulimus, Madianitae dominarentur, conversi ad Dominum misericordiam solitam flagitantes, impetraverunt.
PL 20, 110Dさて、先に述べたように、ミディアン人が彼らを支配していたので、民は主に立ち返り、いつもの慈しみを願って、それを得た。
Erat in Hebraeis Gedeon quidam nomine, vir justus et charus Domino acceptusque; huic angelus de campo messis domum revertenti astitit: Dominus, inquit, tecum, potens in virtute.
PL 20, 110Dヘブライ人のうちにギデオンという名の者がいた。義しく、主に愛され、受け入れられた人であった。刈り入れの野から家に戻る彼のそばに、天使が立った。「主は汝とともにいる。力ある勇者よ」と言った。
At ille voce humili, non esse in se Dominum ingemiscebat: siquidem quod populum captivitas premeret, virtutumque Domini, qui eos de terra Aegypti eduxerat, flens recordabatur.
PL 20, 110D彼は低い声で、主は自分たちとともにいないと嘆いた。民が捕囚に苦しんでいることや、エジプトの地から彼らを導き出した主の力ある業を、泣きながら思い出していたからである。
Tum angelus: Vade, inquit, in hoc spiritu quo locutus es, et populum de captivitate eripe. Ille vero abnuere, se infractis suorum viribus, cum ipse minimus esset, tantum onus suscipere; perstare contra angelus, Ne dubitaret posse fieri quae Dominus loquebatur.
PL 20, 110Dすると天使は言った。「行け。汝が語ったその霊をもって、民を捕囚から救い出せ」。彼は、自分の同胞の力が砕かれ、自分自身が最も小さい者であるのに、これほどの重荷を負うことはできないと拒んだ。天使は反対に踏みとどまり、主が語ることが実現しうるのを疑ってはならないと告げた。
Perfecto igitur sacrificio, dirutaque ara quam Baalis idolo Madianitae sacraverant, ad suos profectus, castra castris hostium contulit. Sed Madianitis etiam gens Amalech se conjunxerat; Gedeon vero non amplius quam ad triginta et II millia exercitum paraverat.
PL 20, 111Aこうして犠牲を終え、ミディアン人がバアルの偶像に献げた祭壇を壊し、自分の同胞のもとへ行き、宿営を敵の宿営にぶつけた。ミディアン人にはアマレクの民も加わっていた。ギデオンのほうは、三万二千を超える軍勢を整えてはいなかった。
Sed priusquam confligeret, Deus ad eum locutus est, Nimiam esse hanc multitudinem, quam in praelium vellet educere: Hebraeos pro solita perfidia eventum pugnae non Deo, sed virtuti suae daturos: itaque daret volentibus discedendi potestatem; quod ubi populo divulgatum, XX et II M a castris recesserunt.
PL 20, 111Aだが、戦いを始める前に、神は彼に語った。この軍勢は、戦いに連れ出そうとするには多すぎる。ヘブライ人はいつもの背信のゆえに、戦いの勝利を神ではなく自分の力に帰すだろう。だから、望む者には去る許可を与えよ、と。これが民に告げられると、二万二千人が宿営から去った。
Sed ex X millibus quae resederant, admonitus a Domino, non amplius quam trecentos tenuit: reliquos ab armis dimisit.
PL 20, 111A残った一万人のうちからも、主に促されて、三百人以上は保たず、残りは武器を置かせて去らせた。
Ita media vigilia castra hostium ingressus, jussis omnibus tuba canere, magnum terrorem injecit; neque cuiquam resistendi animus fuit: turpi fuga, qua quisque potuit, dilapsi; sed, occurrentibus omni ex parte Hebraeis, passim fugientes cadunt; reges Gedeon persecutus ultra Jordanem, comprehensos neci dedit.
PL 20, 111Aそして夜の中ごろの見張りの時に敵の宿営に入り、全員に角笛を吹かせて、大きな恐れを与えた。誰にも抵抗する気力はなく、恥ずべき敗走で、各自できるかぎりの道に散った。だがヘブライ人が四方から迫ったので、逃げる者はあちこちで倒れた。ギデオンは王たちをヨルダン川の向こうまで追い、捕らえて殺した。
Ea pugna centum et XX M ex hostibus caesa, XV capta traduntur. Tunc consensu omnium Gedeoni, ut princeps populi esset, delatum: quod ille aspernatus, communi jure cum civibus vivere, quam praeesse suis maluit.
PL 20, 111Bこの戦いで、敵の十二万が斬られ、十五〔底本は XV。M を欠くらしいが刷りのまま〕が捕らえられたと伝えられる。そのとき、全員一致でギデオンに、民の長となるよう申し出たが、彼はこれを退け、同国人と同じ権利で生きることを、同胞の上に立つことよりも選んだ。
Liber I, Caput XXVI
第I巻 第XXVI章PL 20, 111BDepulsa igitur captivitate, quae septem annos populum continuerat, pax per XL annos fuit. Sed defuncto Gedeon, filius ejus Abimelech, ex concubina ortus, fratribus interemptis, pessimis quibusque consentientibus et maxime Sichimorum principibus operam ei navantibus, regnum occupavit isque discordiis civilibus exercitus, cum suos bello premeret, turrim quamdam, in quam se amisso oppido fugientes receperant, expugnare aggressus, dum incautius subit, saxo a muliere ictus periit, cum triennio imperium tenuisset.
PL 20, 111Bこうして7年にわたって民を押さえていた捕囚が払われると、40年の平和があった。だがギデオンが死ぬと、その子で妾の腹から生まれたアビメレクが、兄弟たちを殺し、最も悪い者たちがこぞって同意し、とりわけシケムの有力者たちが力を貸して、王位を奪った。彼は内紛に悩まされ、自分の民を戦いで攻め立てていたが、町を失って逃げた者たちが身を寄せたある塔を攻め落とそうとして、不用意に近づいたところ、女の投げた石に当たって死んだ。3年のあいだ支配を保ったのちであった。
Huic successit Thola, qui duobus et XX annis regno potitus est. Post hunc Jair fuit, qui cum aeque viginti et duos annos principatum obtinuisset, populus relicto Domino idolis se mancipavit: obque id Israelitae subacti sunt ab allophylis et Ammonitis, duoque de XX annis sub eorum imperio fuerunt.
PL 20, 111C彼のあとを継いだのはトラで、22年のあいだ王位を保った。その次はヤイルで、同じく22年のあいだ首長の座にあった。そののち民は主を捨てて偶像に身を渡し、そのためイスラエルの民はペリシテ人とアンモン人に服従させられ、18年のあいだその支配のもとにあった。
Quo tempore eis Dominum invocantibus divinum scilicet responsum redditum est: Simulacra potius invocarent: se non ultra misericordiam ingratis praestiturum.
PL 20, 111Cそのとき、彼らが主に祈ると、神の返答が与えられた。偶像に祈るがよい。自分は恩知らずの者たちに、もはや慈しみを与えない、と。
At illi flentes culpam fateri, et precari veniam; abjectisque idolis Deum implorantes, negatam licet misericordiam impetraverunt.
PL 20, 111Dしかし彼らは泣いて咎を認め、赦しを願った。偶像を捨てて神に祈り、拒まれていた慈しみを、ついに得た。
Igitur Jepta duce ad libertatem armis vindicandam frequentes conveniunt; missis prius ad Ammon regem legatis, ut finibus suis contentus, bello abstineret. At ille praelium non abnuens, aciem instruxit.
PL 20, 111Dそこでエフタを指導者として、自由を武器で勝ち取るために、民は大勢集まった。それに先立ち、アンモンの王に使者を送り、自分の領土で満足して戦いを控えるよう求めた。だが彼は戦いを拒まず、戦列を整えた。
Tum Jepta, prius quam signum pugnae daretur, vovisse dicitur, si prospere pugnasset, eum qui sibi primus revertenti obvius fuisset, hostiam Deo dandum.
PL 20, 111Dそのときエフタは、戦いの合図が出される前に、誓いを立てたと言われる。もし戦いに勝てば、帰るとき最初に出会う者を、神に犠牲として献げる、と。
Ita victis hostibus, cum domum rediret, filia ei obviam fit, quae patrem exceptura victorem, cum tympanis et choris laeta processerat. Tum Jepta consternatus, dolore conscissis vestibus, indicat filiae voti necessitatem.
PL 20, 111Dこうして敵に勝って家に戻るとき、娘が彼に出会った。娘は勝って帰る父を迎えるため、太鼓と踊りを携えて喜びながら出て来たのである。そこでエフタは動揺し、悲しみのあまり衣を裂いて、娘に誓いの必然を告げた。
At illa, non feminea constantia, mori non recusans, duos tantum tamen menses vitae spatium petit, ut aequales suas prius videret: quibus actis ultro ad patrem redit, votumque Domino reddit. Jepta principatum sex annis tenuit.
PL 20, 112Aしかし娘は女らしからぬ気丈さで、死を拒まず、ただ2か月だけ命の猶予を求めた。同じ年ごろの娘たちにあらかじめ会うためである。それが済むと、自ら進んで父のもとに戻り、誓いを主に果たした。エフタは6年のあいだ首長の座にあった。
Huic Esebon successit, et tranquillis rebus exacto imperio, anno septimo decessit: postque eum Allon Zabulonites annis X, itemque Abdon annis VIII rerum potiti, pacis tempore nihil quod historia loqueretur, ediderunt.
PL 20, 112A彼のあとにイブツァン〔刷りは Esebon。士師記12:8のイブツァンを指す〕が継ぎ、穏やかな治世を送って、7年目に世を去った。そのあと、ゼブルン人エロン〔刷りは Allon〕が10年、同じくアブドンが8年、支配を保ったが、平和の時代には、歴史が語るほどのことを何も残さなかった。
Liber I, Caput XXVII
第I巻 第XXVII章PL 20, 112ARursum Israelitae ad idola conversi, divino destituti praesidio, subjecti allophylis, per XL captivitatis annos poenas perfidiae pependerunt. Ea tempestate Sampson natus traditur.
PL 20, 112Aイスラエルの民は、またも偶像に向き直り、神の守りを失って、ペリシテ人に服し、40年の捕囚のあいだ、背信の刑罰を払った。そのころサムソンが生まれたと伝えられる。
Hujus mater diu sterilis, angelum vidit; dictumque ei est: Vino et sicera atque immundis abstineret: fore, uti puerum ederet libertatis vindicem et hostium ultorem. Ita mulier enixa puerum, Sampson nomen ei indidit.
PL 20, 112Aその母は長く不妊であったが、天使を見た。そして告げられた。ぶどう酒と強い酒と汚れたものを避けよ。生まれる子は、自由をもたらす者、敵への報復者となるであろう、と。こうして女は男の子を産み、サムソンと名づけた。
Is intonso capite, mirae virtutis fuisse traditur: adeo ut leonem in via obvium manu discerperet.
PL 20, 112B彼は髪を剃らず、驚くべき力をもっていたと伝えられる。道で出会った獅子を、手で引き裂くほどであった。
Uxorem ex allophylis habuit; quae cum absente viro in alterius matrimonium convenisset, dolore ereptae conjugis perniciem genti molitus est (fretus Domino et viribus, palam victores clade afficiebat): CCC siquidem vulpibus captis, ardentes lampades earum illigavit caudis, atque eas agris hostium immisit: ac tum forte maturis messibus facile incendium fuit, vineaeque et olivarum arbores exustae.
PL 20, 112B彼はペリシテ人の中から妻を迎えた。彼女が、夫の不在のうちに、他の者との結婚に入ったとき、妻を奪われた痛みから、その民に滅びをもたらそうとした(主と自分の力に頼り、公然と勝者たちに災いを与えた)。300匹のキツネを捕らえ、燃える松明をそれらの尾に縛りつけ、敵の畑に放った。ちょうどそのとき収穫物が実っていたので、火は容易に広がり、ブドウ畑とオリーブの木が焼けた。
Grandi allophylorum exitio abreptae uxoris injuriam ultus videbatur: quo dolore allophyli permoti, mulierem tanti mali causam cum domo et patre incendio consumpserunt. Sed Sampson parum se vindicatum ratus, urgere omnibus incommodis profanam gentem non desinebat.
PL 20, 112B彼は、ペリシテ人の大きな破滅によって、奪われた妻の受けた仕打ちを晴らしたかに見えた。しかし、その痛みに憤ったペリシテ人は、そのような災いの原因となった女を、その家と父とともに、火で焼き尽くした。サムソンはまだ報復が足りないと考え、不敬な民をあらゆる災いで攻め続けて、やめなかった。
Tum compulsi Judaei, vinctum eum allophylis tradiderunt. Sed traditus, ruptis vinculis, arrepto osse asini, quod casus telum dederat, mille ex hostibus prostravit.
PL 20, 112Cそこでユダヤ人たちは追い詰められ、縛った彼をペリシテ人に引き渡した。しかし引き渡された彼は、縄を断ち、偶然が武器として与えた驢馬の骨をつかんで、敵のうち千人を倒した。
Ingravescente autem aestu cum siti affectus esset, invocato Domino, ex osse quod manu tenebat, aqua fluxit.
PL 20, 112C暑さがつのって渇きを覚えたとき、彼が主に祈ると、手に持っていた骨から水が流れ出た。
Liber I, Caput XXVIII
第I巻 第XXVIII章PL 20, 112CEa tempestate Sampson Hebraeis praeerat, allophylis unius virtute domitis. Igitur insidiantes vitae ejus, nec palam eum tentare audentes, uxorem ejus, quam ille postea acceperat, pecunia corrumpunt, virtutem viri uti proderet.
PL 20, 112Cそのころサムソンはヘブライ人を導いていて、ただ一人の力でペリシテ人を屈服させていた。そこで彼の命をねらう者たちは、公然と彼を試みる勇気がなく、のちに彼が迎えた妻を金で買収して、夫の力を明かさせようとした。
Illa eum blandimento muliebri aggressa, diu eludentem et multum cunctantem perpulit ut indicaret, in crinibus capitis virtutem suam subsistere.
PL 20, 112D彼女は女の甘言で彼に迫り、長くはぐらかし、ためらい続けた彼に、ついに、力は頭の髪に宿っていると明かさせた。
Mox dormienti insidiata, crinem ejus abstulit, atque ita eum allophylis tradidit: nam saepe prius traditum comprehendere nequiverant. Tum illi, effossis oculis, vinctum compedibus in carcerem conjecerunt.
PL 20, 112Dやがて眠っている彼を狙い、その髪を剃り落とし、こうして彼をペリシテ人に引き渡した。以前にも何度か引き渡されたが、彼らは捕らえることができなかったのである。そこで彼らは、目をえぐり、足枷で縛って牢に投げ込んだ。
Sed spatio temporis accisos crines crescere, et cum eis virtus redire occoeperat: jamque Sampson conscius recepti roboris, tempus modo justae ultionis opperiebatur.
PL 20, 112Dしかし時が経つにつれ、切られた髪が伸び、それとともに力も戻り始めた。サムソンは取り戻した力を自覚して、正当な報復の時だけを待っていた。
Erat allophylis moris, cum dies festos agerent, Sampson quasi in pompam publicam producere, capto insultantes.
PL 20, 112Dペリシテ人には、祭りの日を行うとき、サムソンを捕らわれ者として嘲りながら、いわば公の行列のように引き出す習慣があった。
Ita die quodam, cum publicum epulum in honorem idoli dedissent, Sampson exhiberi jubent: templum autem, in quo omnis populus omnesque allophylorum principes epulabantur, duabus subnixum columnis mirae magnitudinis erat.
PL 20, 112Dある日、偶像を称える公の宴を開いたとき、サムソンを連れ出すよう命じた。民のすべてとペリシテ人の長たちが宴をしていた神殿は、驚くべき大きさの二本の柱に支えられていた。
Productus Sampson, inter columnas statuitur: tum ille tempore arrepto, invocato prius Domino, columnas disjecit; turbaque omnis ruina domus obruta; ipse cum hostibus non inultus occubuit, cum XX annis Hebraeis praefuisset.
PL 20, 113A連れ出されたサムソンは、柱のあいだに立たされた。彼は機をとらえ、まず主に祈ってから、柱を打ち倒した。建物の崩壊で群衆はすべて埋まり、彼自身も敵とともに、報復を遂げずに死んだのではなかった。ヘブライ人を20年導いたのちであった。
Huic Simmichar successit, de quo nihil amplius Scriptura prodidit: nam neque finem imperii ejus reperi, et fuisse populum sine duce invenio; ideo cum adversus Benjamin tribum civile bellum fuit, Judas temporarius dux belli assumptus est.
PL 20, 113A彼のあとにシミカル〔刷りは Simmichar。士師記にこの名の士師は見えない〕が継いだが、彼については聖書がそれ以上伝えていない。その支配の終わりも私は見つけられず、民が指導者なしにいたことは見いだす。それゆえベニヤミン族に対する内戦のとき、ユダ〔ユダ族を言う。士師記20:18〕が一時的に戦いの将として立てられた。
Sed plerique, qui de temporibus scripserunt, annum unum imperio ejus annotaverunt: plerique ita eum praeterierunt, ut post Sampson Heli sacerdotem subjunxerint. Nos eam rem, ut parum compertam, in medio relinquemus.
PL 20, 113Aしかし時代について書いた者のうち、ある者たちは彼の支配に1年を数え、ある者たちは彼を飛ばして、サムソンのあとに祭司エリを続けた。我々は、この件を、確かでないものとして、そのままにしておく。
Liber I, Caput XXIX
第I巻 第XXIX章PL 20, 113BPer haec tempora civile, ut diximus, bellum exarserat: causa autem motus haec fuit. Levites quidam cum concubina iter faciens, urgente nocte compulsus, in oppido Gabaa, quod ab Benjamitis incolebatur, secesserat.
PL 20, 113Bこの頃、すでに述べたとおり、内乱が燃え上がっていた。その騒乱の原因は次のとおりである。あるレビ人が側女を連れて旅をしていたが、夜が迫って、ベニヤミン人の住むギブアの町に身を寄せていた。
Cum eum senex quidam hospitio benigne recepisset, juvenes ex oppido hospitem circumsistunt, stupro eum subdere parantes.
PL 20, 113Bある老人が彼を親切にもてなして宿を与えたところ、町の若者たちがその客人を取り囲み、辱めを加えようとした。
Multum a sene increpiti, aegreque exhortati, vicario demum concubinae ejus corpore in ludibrium accepto, advenae pepercerunt: illusamque nocte tota, postero die reddiderunt. Sed illa (stupri injuria, an verecundia, parum definio) viso viro animam efflavit.
PL 20, 113B老人から強く咎められ、かろうじて諭されて、若者たちは、ついに側女の体が身代わりとして嘲弄に供されることを受け入れ、旅の者を許した。女は一晩中なぶりものにされ、翌日に返された。しかし女は(辱めの害のためか、恥のためか、私にははっきりしない)夫を見るや息を引き取った。
Tum Levita in testimonium diri facinoris, membra ejus in duodecim discissa partes per duodecim tribus misit, quo promptius omnes facti invidia commoveret: quod ubi omnibus compertum, undecim reliquae tribus adversus Benjamin in bellum conspirant.
PL 20, 113Cそこでレビ人は、この恐ろしい悪行の証しとして、女の体を十二の部分に裂き、十二の部族に送った。すべての者をこの事件への憤りによってより速やかに奮い立たせるためである。これがすべての者に知れ渡ると、残る十一の部族がベニヤミンに対して戦いを謀った。
Huic bello Judas, ut diximus, dux fuit: sed duobus praeliis male pugnatum; tertio demum Benjamitae victi, caesique ad internecionem. Ita paucorum scelus publico exitio punitum. Haec quoque Judicum volumine continentur. Regum libri sequuntur.
PL 20, 113Cこの戦いでユダが、すでに述べたとおり、指揮官となった。だが二度の戦いは不首尾に終わり、三度目にようやくベニヤミン人は敗れ、皆殺しにされた。こうして少数の者の悪事が、公の滅びをもって罰せられた。これもまた『士師記』の巻に収められている。つづいて『列王記』の諸巻がある。
Sed mihi annorum ordinem et seriem temporum persequenti, parum continuata videtur historia: nam, cum post Sampson Judicem Semigar fuerit, pauloque post historia consignet, populum sine judicibus egisse; Heli etiam sacerdos libris Regnorum fuisse referatur: sed cum, quot anni inter Heli et Sampson fuerint, minime Scriptura prodiderit: video medii quiddam fuisse temporis, quod laboret ambiguo.
PL 20, 113Cしかし、私が年数の順序と時代の連なりをたどると、歴史は十分に続いていないように思われる。サムソン士師のあとにシャムガル〔Semigar。前章(1.28.8)でサムソンを継いだとされたシミカル(Simmichar)を言うらしい〕がいたとされ、その少しあとで歴史は、民が士師なしに過ごしたと記す。また『列王記』の諸巻では祭司エリがいたと伝えられている。ところが聖書は、エリとサムソンのあいだに何年あったかをまったく伝えていない。私は、その間に、曖昧さに悩まされるある時期があったと見る。
Caeterum a die mortis Jesu usque in id tempus quo Sampson defunctus est, numerantur anni CCCC et XIX: a mundi autem exordio anni IIII CCC et III, quamquam ab hac supputatione nostra caeteros discordare non nesciam: sed mihi conscius sum, me non incuriose latentem annorum ordinem protulisse, donec in haec tempora incidi, de quibus dubitare me fateor. Nunc reliqua exsequar.
PL 20, 113Dさて、ヨシュア〔Jesus。ヌンの子ヨシュアを言う〕の死の日からサムソンが没した時までは419年と数えられる。世の初めからは4303年である。もっとも、この我々の計算に他の者たちが合わないことを、私は知らないわけではない。だが私は、隠れた年数の順序を、不注意にではなく示したと自覚している。ただ、この時代に行き当たってからは、疑いがあることを私は認める。では、残りを述べよう。
Liber I, Caput XXX
第I巻 第XXX章PL 20, 113DIgitur, ut supra retuli, Hebraei sine judice aut duce ullo, proprio arbitrio agebantur. Heli sacerdos erat: sub hoc Samuel natus est. Huic pater Elcana, mater Anna.
PL 20, 113Dさて、先に述べたとおり、ヘブライ人は士師も指導者もなく、おのが判断に従って動いていた。祭司はエリであった。その下でサムエルが生まれた。サムエルの父はエルカナ、母はハンナである。
Haec diu sterilis, cum conceptum a Deo peteret, vovisse traditur, si puer nasceretur, sacrandum Domino. Ita enixum puerum Heli sacerdoti tradidit.
PL 20, 114A彼女は長く不妊であったが、神に子を授かるよう願って、男の子が生まれたなら主に献げると誓ったと伝えられる。こうして産んだ子を、祭司エリに引き渡した。
Mox, cum adolevisset, Dominus ad eum locutus est, Heli sacerdoti iram denuntians ob vitia filiorum, qui sacerdotium patris in quaestum verterant, munera a sacrificantibus exigentes, quamquam plerumque eos pater increpasse referatur: sed levior objurgatio non satisfecerat disciplinae.
PL 20, 114Aやがて少年が成長すると、主は彼に語りかけ、祭司エリに、その子らの悪行のゆえの怒りを告げ知らせた。子らは父の祭司職を利得の手段に変え、犠牲を献げる者たちから贈り物を取り立てていたのである。父がしばしば彼らを叱ったと伝えられてはいるが、その叱責は軽すぎて、規律を満たすには足りなかった。
Igitur allophylis in Judaeam irruentibus obviam itum. Sed victi Hebraei parant aciem restituere: arcam Domini secum in pugnam efferunt, et cum ea filii sacerdotis prodeunt: quia ipse annis gravior luminibus obductis satisfacere officio nequiverat.
PL 20, 114Aそこで、ユダヤに攻め入るペリシテ人に対して、迎え撃ちに出た。だが敗れたヘブライ人は戦列を立て直そうとし、主の箱を携えて戦いに運び出し、祭司の子らがそれとともに進み出た。エリ自身は年老いて目がかすみ、務めを果たすことができなかったからである。
Sed ubi arca in conspectum hostium deducta est, majestate quadam praesentis Domini territi, fugam parabant: assumptaque rursum constantia, et non sine Domino mutatis animis, totis viribus concurrunt. Victi Hebraei: arca capitur: filii sacerdotis cadunt.
PL 20, 114Bしかし箱が敵の目に見えるところまで運ばれると、敵は、そこに臨む主のある種の威光に恐れをなして、逃げようとした。だが再び気を取り直し、主の計らいなしにではなく心を変えられて、全力で攻めかかった。ヘブライ人は敗れ、箱は奪われ、祭司の子らは倒れた。
Heli delato ad se mali nuntio consternatus, animam exspiravit, cum per annos XX sacerdotium administrasset.
PL 20, 114Bエリは、自分に悪い知らせが届けられて動転し、息を引き取った。彼は20年にわたって祭司職を務めていた。
Liber I, Caput XXXI
第I巻 第XXXI章PL 20, 114BVictores secundo praelio allophyli, arcam Dei quae in potestatem venerat eorum, oppido Azoto in templum Dagon intulerunt. Sed simulacrum daemoni dicatum, ubi arca illata est, corruit: cumque idolum loco restituissent, nocte insecuta discerptum est.
PL 20, 114B二度目の戦いで勝利したペリシテ人は、自分たちの手に落ちた神の箱を、アシュドドの町のダゴンの神殿に運び入れた。しかし悪霊に献げられたその像は、箱が運び入れられると倒れた。偶像を元の場所に戻すと、続く夜に、ばらばらに裂かれた。
Inde mures per omnem regionem exorti, noxiis morsibus multa hominum millia letho dabant. Quo malo compulsi Azotii, ad declinandam calamitatem, arcam Dei ad Gethaeos transtulerunt; qui cum simili clade afficerentur, in oppidum Ascalonensium arcam transvexerunt.
PL 20, 114Bその後、ネズミが全土に湧き出て、害をなす噛み傷で何千もの人々を死に至らせた。この災いに追い立てられたアシュドドの人々は、災難を避けようとして、神の箱をガトの人々のもとに移した。彼らも同じような災厄に見舞われたので、箱をアシュケロン〔サムエル記上5:10ではエクロン〕の町に運んだ。
His vero, advocatis gentis ejus primoribus, consilium fuit, arcam Domini Hebraeis reddere; ita ex sententia principum augurumque et sacerdotum, imposita vehiculo multis cum muneribus remittitur.
PL 20, 114Cそこで、その民の長たちが呼び集められて、主の箱をヘブライ人に返す方針が決まった。こうして、君主たち、鳥卜官たち、祭司たちの意見に従い、箱は多くの贈り物とともに車に載せられて送り返された。
Illud mirabile, quod cum oneri boves feminas subjecissent, vitulosque earum domi retinuissent, iter nullo duce in Judaeam pecudes direxerunt, non revocante affectu fetus relicti: cujus rei miraculo reguli allophylorum usque in fines Hebraeorum arcam secuti, religiosum officium praestiterunt.
PL 20, 114C驚くべきことがあった。雌牛を荷に繋いで、その子牛たちを家に留め置いたのに、家畜たちは導く者もなくユダヤへと道を進めたのである。後に残した子らへの情に呼び戻されることもなかった。この奇跡に、ペリシテ人の小君主たちはヘブライ人の国境まで箱について行き、敬虔な務めを果たした。
Judaei autem, ubi referri arcam viderunt, certatim ex oppido Bethsamis cum gaudio obviam ruere, festinare, exsultare, grates Domino referre. Mox Levitae, quorum hoc negotium erat, sacrificium Deo celebrant, bovesque eas quae arcam adduxerant, immolant.
PL 20, 114Cユダヤ人は、箱が戻されるのを見ると、ベト・シェメシュの町から喜びに満ちて競い合うように出迎えに駆け出し、急ぎ、喜び躍り、主に感謝をささげた。まもなく、この務めを担うレビ人たちが神に犠牲を献げ、箱を引いてきた雌牛たちをいけにえとして屠った。
Sed in oppido quod supra diximus, teneri arca non potuit: itaque passim Dei nutu per totam urbem saevitum. Arca in Cariathiarim oppidum translata est, ibique per viginti annos fuit.
PL 20, 114Dしかし先に述べた町では、箱をとどめておくことができなかった。そのため、神の意志によって、町全体にわたって各所で災いが荒れ狂った。箱はキルヤト・エアリムの町に移され、そこに20年のあいだあった。
Liber I, Caput XXXII
第I巻 第XXXII章PL 20, 114DEa tempestate Samuel sacerdos Hebraeis praeerat; quietis a bello rebus populus in otio degebat; pax deinde allophylorum irruptione turbata.
PL 20, 114Dこの頃、祭司サムエルがヘブライ人を導いていた。戦のない平穏のうちに民は暇な日々を送っていたが、やがてペリシテ人の侵入によってその平和は乱された。
Trepidantibus cunctis ob conscientiam peccati, Samuel, caesa prius hostia, Domino fretus suos in praelium eduxit; primoque impetu fusis hostibus, victoria penes Hebraeos stetit.
PL 20, 114D皆が罪の自覚のゆえにおののくなかで、サムエルはまずいけにえを屠り、主に拠り頼んで自分の民を戦いに率い出した。最初の突撃で敵を敗走させ、勝利はヘブライ人の側にとどまった。
Sed hostili metu remoto, secundis tranquillisque rebus, corruptis consiliis (more vulgi, cui praesentia fastidio, insueta desiderio sunt) regium nomen, cunctis fere liberis gentibus semper invisum, populus desiderabat, planeque non sine exemplo amentiae praeoptabat libertatem servitio mutare.
PL 20, 115Aしかし敵への恐れが去り、事が順調で穏やかになると、民は考えを乱し(目の前にあるものを嫌い、まだ知らぬものを欲しがる民衆の習いである)、ほとんどすべての自由な諸国民が常に忌み嫌ってきた王という名を求めた。自由を隷属と取り替えることを望んだのであり、これは前例のない愚かさというわけではなかった。
Igitur frequentes Samuelem circumsistunt, ut, quia jam ipse senuisset, regem eis constitueret.
PL 20, 115Aそこで彼らは大勢でサムエルを取り囲み、すでに彼自身が老いたのだから、自分たちのために王を立てよと求めた。
At ille placide, salubri oratione, ab insana voluntate detorquere plebem: dominationem regiam et superba imperia exponere: libertatem extollere, servitutem detestari: postremo divinam eis iram denuntiare, siquidem homines mente corrupti, Deum regem habentes, regem sibi ex hominibus flagitarent.
PL 20, 115Aだが彼は穏やかに、有益な言葉をもって、民をその狂った望みから引き離そうとした。王の支配と驕った命令の実態を説き明かし、自由を称え、隷属を忌み嫌った。最後には、神の怒りが彼らに下ると告げた。心の腐った人々が、神を王としてもちながら、人間のなかから自分たちに王を求めるのだから。
His atque aliis istiusmodi frustra dictis, cum populus in sententia perseveraret, Dominum consulit: qui permotus vecordia insanae gentis, nihil adversum se petentibus negandum respondit.
PL 20, 115Bこれらの言葉やその類の言葉も無駄に語られ、民が考えを変えなかったので、サムエルは主に伺いを立てた。主は、狂った民の愚かさに心を動かされ、自分に逆らうことを求める者たちに、何も拒むべきではないと答えた。
Liber I, Caput XXXIII
第I巻 第XXXIII章PL 20, 115BIgitur Saul, sacerdotali prius a Samuele unguento perfusus, rex constitutus est. Hic ex tribu Benjamin, Cis patre ortus, modestus animi, forma excellenti erat; ut merito dignitas corporis dignitati regiae conveniret.
PL 20, 115Bこうしてサウルは、まずサムエルによって祭司の油を注がれ、王に立てられた。彼はベニヤミン部族の出で、父はキシュ、心はつつましく、容姿は優れていた。体の威厳が王の威厳にふさわしいのも当然であった。
Sed principio regni hujus aliquanta ab eo pars populi desciverat, parere imperio abnuens, seque Ammonitis conjunxerat. Verum hos Saul impigre ultus est: victique hostes, et venia Hebraeis data; tum Saul iterato a Samuele unctus traditur.
PL 20, 115Bところが、この王の治世の初め、民のかなりの部分が彼から離反し、命令に従うことを拒んで、アンモン人と結んでいた。しかしサウルは精力的にこれらの者に報復した。敵は敗れ、ヘブライ人には赦しが与えられた。そのときサウルは、サムエルによって再び油を注がれたと伝えられている。
Inde allophylorum irruptione atrox bellum exortum. Locum exercitui ad conveniendum Saul in Galgalis constituerat: et cum per septem dies Samuelem opperitus esset, ut sacrificium Domino fieret; tardante illo, cum populus dilaberetur, illicita praesumptione rex ad vicem sacerdotis holocaustum obtulit. multumque a Samuele increpitus, sera peccatum poenitentia fatebatur.
PL 20, 115Bその後、ペリシテ人の侵入によって苛烈な戦いが起こった。サウルは軍勢の集合の場所をギルガルに定めていた。主に犠牲が献げられるよう、七日のあいだサムエルを待ったが、彼が遅れ、民が散り始めたので、王は許されない僭越をもって、祭司の代わりに焼き尽くす献げ物をささげた。サムエルから強く叱責されて、遅すぎた悔い改めをもって罪を認めた。
Igitur ex peccato regis metus omnem exercitum pervaserat: castra hostium haud longe sita praesens periculum ostendebant: neque cuiquam exeundi in praelium animus: plures lacrymas et latebras petiverant; nam praeter imbecillitatem animorum, qui alienum a se Dominum delicto regis arbitrabantur, in maxima ferramentorum inopia exercitus erat; adeo ut praeter Saul et Jonathan filium ejus, nemo gladium aut lanceam habuisse tradatur: nam allophyli superiore bello victores usum Hebraeis ademerant, neque cuiquam conficiendi teli bellici aut rustici ferramenti potestas fuerat.
PL 20, 115Cこうして王の罪のゆえに、恐れが全軍に行き渡っていた。敵の陣営はさほど遠くなく、差し迫った危険を示していた。誰にも戦いに出る心はなく、多くの者は涙に暮れ、身を隠す所を求めていた。心の弱さのほかにも、彼らは、王の罪〔delictum〕のゆえに主が自分たちから遠ざかったと考えていたし、軍には鉄の道具が極端に乏しかった。サウルとその子ヨナタンのほかには、誰も剣も槍も持っていなかったと伝えられるほどである。先の戦いで勝ったペリシテ人が、ヘブライ人からその使用を取り上げ、戦いの武器であれ農具の鉄であれ、誰にも作る権限がなかったのである。
Igitur Jonatha audaci consilio, solo armigero suo comite castra hostium ingressus, viginti fere ex hostibus interemptis, universum exercitum terrore perculerat.
PL 20, 115Dところがヨナタンは、大胆な策をもって、ただ一人の武器持ちを供にして敵の陣営に入り、敵のおよそ二十人を殺して、全軍を恐怖で打ちのめした。
Tum vero nutu Dei in fugam versi, non imperia exsequi, non ordines observare, omne praesidium in pedibus habere: quod ubi Saul animadvertit, suis propere eductis fugientes persecutus, victoria potitus est.
PL 20, 115Dそのとき実に、神の意志によって敵は敗走に転じ、命令に従わず、隊列を守らず、あらゆる頼みを足に置いた。これに気づいたサウルは、手勢を急ぎ率い出して逃げる者たちを追い、勝利を収めた。
Eo die rex edixisse traditur, ne quis, nisi confectis hostibus, cibum caperet: sed Jonatha interdictionis ejus inscius, favo reperto, tincto spiculo mel degustaverat.
PL 20, 115Dその日、王は、敵を討ち果たすまで誰も食物を口にしてはならないと布告したと伝えられる。しかしヨナタンは、その禁令を知らず、蜂の巣を見つけて、槍の先を浸して蜜を味わった。
Sed ubi regi ex Domini ira compertum est, mortem affici filium jussit: sed populi auxilio ab exitio vindicatus est.
PL 20, 115D王は、主の怒りによってこれを知ると、息子を死刑に処せと命じた。だが民の助けによって、彼は滅びから救い出された。
Ea tempestate Samuel a Domino monitus, regem adiit, verbis Domini nuntians, uti genti Amalec, quae olim Hebraeos ex Aegypto venientes transitu prohibuerat, bellum inferret; addito interdicto, ne quid ex spoliis devictorum concupisceret.
PL 20, 116Aこの頃、サムエルは主に諭されて王のもとに行き、主の言葉を告げた。かつてエジプトから来るヘブライ人の通過を妨げたアマレクの民に戦いを仕掛けよ。ただし、打ち負かした者たちの戦利品の何ものをも欲してはならないという禁令が添えられていた。
Ita in fines hostium ductus exercitus, rex captus, gens subacta. Saul victus praedae magnitudine, praecepti divini immemor, capta servari et ferri jubet. Quo facto offensus Dominus, Samuelem alloquitur: Poenitere se, quod Saul regem constituerit.
PL 20, 116Aこうして軍勢は敵の国境へと導かれ、王は捕らえられ、民は征服された。ところがサウルは戦利品の大きさに負け、神の命令を忘れ、捕らえたものを残して運ぶよう命じた。この行いに憤った主はサムエルに語りかけた。サウルを王に立てたことを悔いている、と。
Liber I, Caput XXXIV
第I巻 第XXXIV章PL 20, 116ADictum sacerdos regi refert. Mox a Domino monitus, David regali unguento perlinit, parvum etiamnum puerum, sub patre agentem, pastorem ovium, assuetum saepius cithara canere: ob quod postea a Saule assumptus, inter ministros regios habebatur.
PL 20, 116A祭司は、告げられたことを王に伝えた。やがて主に諭されて、ダビデに王の油を注いだ。ダビデはまだ幼い少年で、父のもとにいて羊の牧者となり、しばしば琴を弾いて歌うことに慣れていた。そのため後にサウルに召され、王の家臣のうちに数えられた。
Qua tempestate allophylis atque Hebraeis bello flagrantibus, cum ex adverso acies constitissent, Goliath quidam ex allophylis, vir mirae magnitudinis et roboris, suorum ordines praetergressus, ferocibus verbis probra in hostes jaciens singularem pugnam ciebat.
PL 20, 116Bその頃、ペリシテ人とヘブライ人が戦いに燃え、両軍が向かい合って陣を構えていたとき、ペリシテ人のうちのゴリアトという者、驚くべき背丈と力をもつ男が、自軍の隊列の前に出て、猛々しい言葉で敵をののしり、一騎打ちを挑んだ。
Tum rex magna praemia et filiae nuptias despondit, si quis provocantis spolia retulisset: sed nemo ex tanto agmine aggredi audebat.
PL 20, 116Bそこで王は、挑む者の武具を持ち帰る者があれば、大きな褒賞と自分の娘との婚姻を約束した。しかしあれほどの軍勢のなかで、立ち向かおうとする者は一人もいなかった。
Igitur David etiamnum puer, pugnae se obtulit: rejectisque armis, quibus infirma aetas gravabatur, virga tantum et quinque lapidibus sumptis, in praelium processit: primoque ictu, misso funda lapide, allophylum perculit: caput victi et spolia abstulit: gladium postea in templum posuit; allophyli autem omnes in fugam versi, victoriam concessere.
PL 20, 116Bそこでダビデがまだ少年のまま、自ら戦いに名乗り出た。幼い年には重すぎる武具を投げ捨て、杖と五つの石だけを取って戦いに進み出た。最初の一撃で、石を投石器で放ってペリシテ人を打ち倒し、敗れた者の首と武具を取った。剣は後に神殿に納めた。ペリシテ人は皆、敗走に転じ、勝利を譲った。
Sed e praelio reversis, multus circa David favor invidiam regis accenderat: timens autem tam carum omnibus cum invidia et pernicie necare, sub specie honoris objectare eum periculis statuit.
PL 20, 116Cしかし戦いから戻った彼らのあいだで、ダビデへの人々の好意が高まって、王の妬みに火をつけた。だが王は、皆にとってかくも愛される者を殺して、人々の憎しみと自らの破滅を招くことを恐れ、栄誉を装って彼を危険にさらすことに決めた。
Ac primum tribunum eum fecerat, ut rem bellicam curaret; inde, cum ei filiam spopondisset, fidem fregit, eamque alteri tradidit.
PL 20, 116Cまず彼を護民官に任じて、軍事を司らせた。それから、自分の娘を与えると約束しておきながら、約束を破り、その娘を別の者に与えた。
Mox filia regis natu minor, Melchol nomine, amore David flagrare occoeperat; igitur nuptiarum ejus istiusmodi conditionem proponit: si centum praeputia David ex hostibus retulisset, regiam virginem matrimonio illius cessuram: sperabat enim juvenem periculosa audentem facile periturum.
PL 20, 116Cやがて王の年下の娘で、ミカルという名の者が、ダビデへの愛に燃え始めた。そこで王は、彼女との結婚についてこのような条件を出した。もしダビデが敵の包皮を百持ち帰るなら、王家のおとめを彼との婚姻に譲ろう。危険を敢えてするこの若者は、たやすく滅びるだろうと期待したのである。
Sed longe aliter ac ratus erat, evenit: nam ut proposuerat, impigre David centum praeputia ex allophylis retulit; atque ita regis filiam in matrimonium accepit.
PL 20, 116Cだが事は王の思惑とはまったく別になった。ダビデは、王が定めたとおり、勇敢にもペリシテ人から百の包皮を持ち帰り、こうして王の娘を妻として迎えた。
Liber I, Caput XXXV
第I巻 第XXXV章PL 20, 116DCrescebat in dies in eum regis odium stimulante invidia: quia bonos semper mali insectantur; igitur ministris et Jonathae filio imperavit, vitae ejus ut insidias pararent.
PL 20, 116D王の憎しみは、妬みにあおられて日ごとに募った。悪人は常に善人を責め立てるからである。そこで王は、家臣たちと息子ヨナタンに、ダビデの命を狙う罠を仕掛けよと命じた。
Sed Jonathae carus acceptusque jam inde a principio David fuerat: itaque rex increpitus a filio, cruentum imperium repressit.
PL 20, 116Dしかしヨナタンにとっては、ダビデは当初からすでに愛すべき、受け入れられた者であった。そこで王は息子に咎められ、血なまぐさい命令を引っ込めた。
Sed non diu mali boni sunt; nam cum spiritu erroris Saul affligeretur, eique David assisteret cithara laborantem deliniens, lancea eum ferire conatus est, nisi ille lethalem ictum propere declinasset.
PL 20, 116Dだが悪人は、長くは善人でいられない。サウルが迷いの霊に苦しめられていたとき、ダビデが側に控えて、苦しむ王を琴で和らげていると、王は槍で彼を撃とうとした。ダビデが致命の一撃を素早くかわさなかったなら、討たれていたであろう。
Exinde jam non occulte, sed palam ei necem parabat: nec ultra se David regi credidit. Ac primum fugiens, ad Samuelem se contulit: inde ad Abimelech, postremo ad regem Moab confugit; mox per Gad prophetam monitus, in terram Judae regressus, vitae periculum adiit.
PL 20, 116Dその後、王はもはや隠さず、公然とダビデの死を企てた。ダビデももはや王を頼らなかった。まず逃れてサムエルのもとに行き、そこからアヒメレク〔刷りは Abimelech。サムエル記上21の祭司アヒメレクを言う〕のもとへ、最後にはモアブの王のもとへ逃れた。やがて預言者ガドに諭されてユダの地に戻り、命の危険に身をさらした。
Ea tempestate Saul Abimelech sacerdotem interemit, quod David recepisset: et cum ex ministris regiis nemo in sacerdotem manus inferre auderet, Doeg Syrus cruentum ministerium exsecutus est. Post id David desertum petiit.
PL 20, 117Aこの頃、サウルは祭司アヒメレクを、ダビデを迎え入れたという理由で殺した。王の家臣たちのうち、誰も祭司に手をかけようとしなかったので、シリア人ドエグが血なまぐさい務めを果たした。このことののち、ダビデは荒れ野へ向かった。
Illuc quoque eum Saul persecutus est: sed inani opera ejus exitium moliebatur, quem Dominus protegebat. Erat in deserto spelunca vasto recessu patens, in hujus interiora David se conjecerat.
PL 20, 117Aサウルはそこにまで彼を追った。だが、主が守る者の滅びを企てても、その努力は空しかった。荒れ野には、奥深く広がる洞穴があり、ダビデはその奥へ身を潜めていた。
Saul nesciens in primo speluncae aditu reficiendi corporis gratia successerat, ibique somno captus requiescebat; quod ubi David animadvertit, hortantibus cunctis ut opportunitate uteretur, abstinuit regis exitio: diploidem tamen ejus abstulit.
PL 20, 117Aサウルは、それとは知らず、体を休めるために洞穴の入り口の近くまで来て、そこで眠りに捕らえられて休んでいた。これに気づいたダビデは、皆がこの機会を利用せよと勧めたにもかかわらず、王の殺害を控え、ただ王の外套〔diploidem。ギリシア語に由来する語で、二重にたたんだ外套の意〕を取った。
Mox egressus, tuto eminus loco a tergo regem allocutus est, sua in illum commemorans beneficia, Ut saepe pro regno ejus caput periculis objectasset, utque postremo praesenti tempore a Domino sibi traditum interimere noluisset.
PL 20, 117Bやがて外に出ると、安全な離れた場所から、後ろを向いた王に呼びかけ、自分が王に尽くした恩恵を思い起こさせた。王の国のために、いかにしばしば命を危険にさらしたか、そして最後に、今この時、主が自分の手に渡した王を、殺そうとしなかったことを。
Ad haec culpam Saul fateri, veniam precari, lacrymas fundere, pietatem David extollere, malitiam suam incusare, regem eum et filium appellans. Tantum ex feroci illo animo mutatum, crederes nihil ultra adversum generum auSurum.
PL 20, 117Bこれを聞いて、サウルは咎を認め、赦しを乞い、涙を流し、ダビデの情愛をほめたたえ、自分の悪意を責め、彼を王、また息子と呼んだ。あの猛々しい心がこれほど変わったのだから、もはや婿に対して何かを敢えてすることはないであろうと、人は思ったであろう〔底本は auSurum。ausurum と読む〕。
Sed David, qui penitius ingenium mali spectatum haberet et cognitum, nihil regi credendum ratus, intra eremum se continebat.
PL 20, 117Bしかしダビデは、悪の本性をより深く見て知っていたので、王を信じてはならないと考え、荒れ野にとどまった。
Saul vecors animi, quia comprehendendi generum potestas non erat, filiam suam Melchol David, ut supra retulimus, nuptam, Phaltim cuidam in matrimonium dedit.
PL 20, 117Bサウルは正気を失って、婿を捕らえる力がなかったので、先に述べたとおりダビデの妻となっていた自分の娘ミカルを、パルティという者に妻として与えた。
Liber I, Caput XXXVI
第I巻 第XXXVI章PL 20, 117CDavid ad allophylos confugit. Ea tempestate Samuel diem functus est. Saul allophylis bellum inferentibus Dominum consulit, nullumque est ei responsum redditum. Tum per mulierem, cujus viscera spiritus erroris impleverat, Samuelem evocatum consulit.
PL 20, 117Cダビデはペリシテ人のもとに逃れた。この頃、サムエルが世を去った。ペリシテ人が戦いを仕掛けてきたとき、サウルは主に伺いを立てたが、何の答えも与えられなかった。そこで、迷いの霊がその内を満たしていた女を介して、呼び出したサムエルに伺いを立てた。
Dictum ei ab eo est, postero illum die cum filio victum ab allophylis in praelio casurum. Igitur allophyli castris in hostili solo positis, postero die aciem instruunt, David tamen ex castris remisso: quia parum crediderant sibi illum adversum suos fidum fore.
PL 20, 117Cサムエルは彼に告げた。翌日、彼は息子とともにペリシテ人に敗れて戦いで倒れるであろう、と。そこでペリシテ人は、敵地に陣を敷いて、翌日、戦列を整えた。ただしダビデは陣営から送り返された。ダビデが自分たちの側に対して忠実であるとは、十分には信じていなかったからである。
Sed conserto praelio, Hebraei fusi: filii regis cadunt: Saul equo delapsus, ne vivus in potestatem hostium veniret, gladio suo incubuit.
PL 20, 117Cしかし戦いが交えられると、ヘブライ人は打ち破られ、王の子らは倒れた。サウルは馬から落ち、生きて敵の手に落ちないために、自分の剣の上に身を投げた。
De aetate imperii ejus parum certa comperimus, nisi quod in Actibus Apostolorum XL annos regnasse dictus est; quamquam ego arbitror tam a Paulo, cujus illa praedicatio refertur, etiam Samuelis annos sub regis istius aetate numeratos.
PL 20, 117Cその治世の長さについては、我々は十分に確かなことを得ていない。ただ『使徒言行録』で彼は40年にわたって統治したと言われている。もっとも私は、その説教が伝えられるパウロによって、サムエルの年数もこの王の治世のなかに数えられたのだと考える。
Plerique tamen qui de temporibus scripserunt, XXX eum annos regnasse annotaverunt: cui opinioni nequaquam accedimus; nam ea tempestate qua Domini arca in Cariathjarim oppidum translata est, necdum regnare Saul coeperat: refertur autem per David regem ex illo oppido arcam sublatam, cum per XX annos ibi constitisset; ergo, cum intra id tempus Saul regnaverit atque decesserit, parvo admodum spatio tenuit imperium.
PL 20, 117Dしかし時代について書いた者のほとんどは、彼が30年統治したと記している。この見解には我々はまったく与しない。主の箱がキルヤト・エアリムの町に移された頃には、サウルはまだ統治を始めていなかったからである。ところが、ダビデ王によってその町から箱が運び出されたのは、そこに20年とどまったあとだと伝えられている。したがって、その期間の内にサウルが統治し、死んだのだから、彼はきわめて短い期間しか支配しなかったことになる。
Eadem nobis de emporibus Samuelis caligo, ut qui cum Heli sacerdote natus, admodum senex sacerdotio functus referatur.
PL 20, 117Dサムエルの時代についても〔底本は emporibus。temporibus と読む〕、我々には同じ闇がある。彼は祭司エリの時代に生まれ〔cum Heli sacerdote natus。「エリが祭司であったときに」と取った〕、ずいぶん老いてから祭司職を務めたと伝えられているからである。
A nonnullis tamen qui de temporibus scripsere (quia vere nihil de ejus annis sacra historia signavit) LXX annis praefuisse populo refertur: sed unde haec auctoritas fuerit assumpta, non reperi.
PL 20, 118Aしかし時代について書いた者の幾人かによれば(聖なる歴史は彼の年数について実際には何も記していないので)、彼は70年民を導いたと伝えられる。だが、この権威がどこから取られたのか、私は見つけられなかった。
Nos in tanta erroris copia, Chronicorum annotationem secuti (quia eam ex Apostolorum Actibus, sicut superius memoravimus, profectam arbitramur) Samuelem et Saulem XL annos principatum egisse referimus.
PL 20, 118A我々は、これほどの錯誤の多さのなかで、『年代記』〔Chronica。著者はその記述が『使徒言行録』から出たと考えるので、年代を記した書の類を言うと取った。著者は 1.46.5 で歴代誌(Paralipomena)と分けて挙げる〕の記述に従い(それは、先に述べたように、『使徒言行録』から出たものだと我々は考えるので)、サムエルとサウルが40年のあいだ統治したと報告する。
Liber I, Caput XXXVII
第I巻 第XXXVII章PL 20, 118ASaul perempto, David in terra allophylorum, perlato ad se mortis ejus nuntio, miro pietatis exemplo flevisse traditur. Tum Chebron Judaeae oppidum petiit.
PL 20, 118Aサウルが殺されたのち、ダビデはペリシテ人の地にいて、彼の死の知らせが自分に届けられると、驚くべき情愛の模範として涙を流したと伝えられる。それから、ユダヤの町ヘブロンへ向かった。
Ibi rursum regali unguento illitus, rex appellatus est: sed Abner, qui magister militiae Saul regis fuerat, spreto David, Isbaal regis sui filium regem constituit.
PL 20, 118Aそこで再び王の油を注がれ、王と呼ばれた。しかしサウル王の軍司令官であったアブネルは、ダビデを退けて、自分の王の子イシュバアル〔Isbaal。サムエル記下2:8以下でイシュ・ボシェトと呼ばれる者〕を王に立てた。
Crebris deinde praeliis inter duces regum concursum: pulsus Abner saepius; fratrem tamen Joab, qui ex parte David exercitui praeerat, fugiens peremit; quo dolore postea Joab, cum se Abner David regi dedisset, jugulari eum praecepit non sine dolore regis, cujus fidem cruentaverat.
PL 20, 118Bその後、両王の指揮官たちのあいだでたびたび戦いが交えられた。アブネルはしばしば敗れたが、逃げながら、ダビデの側の軍を率いていたヨアブの兄弟を殺した。この痛みゆえに、のちにヨアブは、アブネルがダビデ王に身を委ねたとき、彼ののどを断つよう命じた。王の悲しみがなかったわけではない。王の信義が血で汚されたからである。
Per idem tempus omnes fere natu majores Hebraeorum publico consensu regnum ei totius gentis detulerunt; nam per septem annos in Chebron tantum regnaverat. Ita tertio rex ungitur, annorum circiter XXX: Allophylos in regnum irruentes secundis praeliis repulit.
PL 20, 118B同じ頃、ヘブライ人の長老のほとんどすべてが、公の一致をもって、全民の王権を彼に差し出した。彼はヘブロンでは7年だけ統治したからである。こうして彼は三度目に王として油を注がれた。およそ30歳であった。王国に攻め入るペリシテ人を、勝利の戦いで撃退した。
Ea tempestate arcam Domini, quae in Cariathjarim oppido, ut supra retulimus, erat, in Sion transtulit: cumque aedificare Domino templum in animo haberet, divinum ei responsum redditum, Semini illius id reservari.
PL 20, 118Bこの頃、先に述べたとおりキルヤト・エアリムの町にあった主の箱を、シオンに移した。主のために神殿を建てようと心に思ったが、神の答えが与えられ、それは彼の子孫のためにとっておかれると告げられた。
Bello deinde allophylos domuit, Moabitas subjugavit, Syriam subegit, stipendiumque ei imposuit; auri atque aeris ex praeda immensum modum retulit. Bellum deinde adversum Ammonitas ex injuria Chanun regis eorum exortum.
PL 20, 118Bつづいて戦いでペリシテ人を従え、モアブ人を服属させ、シリアを征服してこれに貢納を課した。戦利品から、金と青銅を無数に持ち帰った。つづいて、アンモン人に対する戦いが、その王ハヌンの不法から起こった。
Syris denuo rebellantibus, qui cum Ammonitis in bellum conjuraverant, David summam rerum Joab principi militiae permiserat: ipse a bello remotus, intra Hierusalem commorabatur.
PL 20, 118Cシリア人がまた背き、アンモン人とともに戦いの陰謀を企てたので、ダビデは事の全体を軍の長ヨアブに委ねた。自身は戦いから離れて、エルサレムの内にとどまっていた。
Liber I, Caput XXXVIII
第I巻 第XXXVIII章PL 20, 118CQua tempestate Bersaben quamdam mirae feminam pulchritudinis stupro compertam habuit. Haec viri cujusdam uxor, qui tum in castris erat, fuisse traditur.
PL 20, 118Cその頃、彼はバト・シェバという、驚くほどの美貌の女と姦通の関係をもった。彼女は、当時陣営にいたある男の妻であったと伝えられる。
Hunc David iniquo pugnae loco objectum hostibus, interficiendum curavit: ita mulierem matrimonio vacuam, sed jam ex stupro gravidam, numero uxorum aggregavit.
PL 20, 118Cダビデは、この夫を戦いの不利な場所に敵の前へ投げ出して、殺させるよう計らった。こうして、夫のいなくなった女を、しかしすでにその姦通のゆえに身ごもっていた女を、妻たちの数に加えた。
Tum per Nathan prophetam graviter increpitus, licet agnito errore, castigationem Domini non effugit: namque filium ex furtivo illo concubitu editum paucos post dies amisit, multaque in domum familiamque ejus exsecranda acciderunt; ad extremum Absalon filius ejus arma impia adversus patrem sustulit, regno eum depellere cupiens.
PL 20, 118Dそののち、預言者ナタンに厳しく叱責され、過ちを認めはしたが、主の懲らしめを逃れなかった。密通で生まれた子は数日後に失われ、彼の家と家族に忌まわしい多くの出来事が起こった。最後には、その子アブサロムが、父に対して不敬な武器を取り、父を王国から追い払おうと望んだ。
Adversus hunc Joab acie conflixit, admonitus a rege, ut victo parceret: sed ille, spreto imperio, parricidiales conatus ferro ultus est. Flebilis ea victoria fuisse regi traditur: tanta in eo pietas erat, ut etiam parricidae filio ignosci voluerit.
PL 20, 118Dこれに対して、ヨアブが戦列を組んで戦った。王は、敗れた者を赦すようにとヨアブに諭したが、彼は命令を無視して、近親殺しの企てを剣で報いた。この勝利は王にとって悲痛なものであったと伝えられる。彼には父としての情愛がそれほど深く、近親殺しをなした子をも赦そうと望んだのである。
Vix hoc bellum exstinctum videbatur, aliud rursum exortum Sabaea quodam duce, qui pessimum quemque ad arma incitaverat: sed propere motus omnis morte ducis repressus.
PL 20, 118Dこの戦いが消えたかと思われるや、またもう一つの戦いが、シェバ〔底本は Sabaea。サムエル記下20のシェバを言うと取った〕というある指導者によって起こった。彼は悪人のことごとくを武器へと駆り立てた。しかしあらゆる騒乱は、指導者の死によってただちに鎮められた。
Crebra deinde adversus allophylos David praelia secundo eventu habuit: cunctisque bello domitis, et tam exteris quam domesticis motibus compressis, florentissimum regnum in pace habebat.
PL 20, 119Aつづいてダビデはペリシテ人に対して、たびたび戦い、好ましい結果を得た。すべてが戦いで制され、外の騒乱も内の騒乱も押さえられて、最も栄えた王国を平和のうちに保った。
Tum eum subita cupido incessit, ad metiendas imperii vires, populum censere: ita a Joab militiae magistro decies centena et trecenta civium millia dinumerata.
PL 20, 119Aそのとき、急な望みが彼を襲い、国の力を測ろうと民を数えた。こうして軍の司令官ヨアブによって、130万の市民が数え上げられた。
Hujus eum facti mox piguit poenituitque, veniam a Domino petens, cur in id animos extulisset, ut regni sui potentiam ex suorum potius multitudine, quam ex favore divino aestimaret.
PL 20, 119A彼は、ほどなくこの行いを悔いた。自分の王国の力を、神の好意によってではなく自分の民の数によって測るほどに、心を高ぶらせたからである。そこで主に赦しを願った。
Itaque missus ad eum angelus, trinam ei poenam denuntiat, datque arbitrium unam eligendi: sed proposita triennii fame, trium mensium fuga, morte tridui; fugam et famem detestatus, mortem elegit: momentoque temporis LXX millia virorum interiere.
PL 20, 119Aすると天使が彼のもとに遣わされ、三つの刑罰を告げ、その一つを選ぶ自由を与えた。三年の飢饉、三か月の逃走、三日の死が示された。彼は逃走と飢饉を忌み、死を選んだ。たちまちのうちに7万人の男が死んだ。
Tum David videns angelum, cujus dextera populus prosternebatur, veniam precari, seque unum pro omnibus poenae objicere: se dignum exitio, quia ipse peccasset. Ita aversum plebis supplicium. David in loco, in quo angelum viderat, aram Domino statuit.
PL 20, 119Bそのときダビデは、その右手によって民が打ち倒されていく天使を見て、赦しを乞い、すべての者のために自分ひとりを刑罰にさらした。罪を犯したのは自分自身なのだから、自分こそ滅びにふさわしい、と。こうして民への処罰は退けられた。ダビデは天使を見た場所に、主のために祭壇を立てた。
Mox annis et morbo infractior, Salomonem filium, ex Bersabee Uriae uxore susceptum, successorem regni constituit. Is regali unguento per Sadoc sacerdotem unctus, patre adhuc incolumi rex appellatus. David, cum regnasset annos XL defunctus est.
PL 20, 119Bやがて、年と病によってますます衰えて、バト・シェバ、すなわちウリヤの妻から授かった息子ソロモンを、王国の後継者に定めた。ソロモンは、祭司ツァドクによって王の油を注がれ、父がなお存命のうちに王と呼ばれた。ダビデは、40年統治して没した。
Liber I, Caput XXXIX
第I巻 第XXXIX章PL 20, 119BSalomon initio regni urbem muro circumdedit. Huic per soporem astare Dominus visus est, petendi quae vellet tribuens optionem. Sed ille non aliud sibi quam sapientiam dari poposcit, reliqua omnia parvi aestimans.
PL 20, 119Bソロモンは治世の初めに、町を城壁で囲んだ。眠りのうちに、主が彼の傍らに立つのが見え、望むものを求める選択を与えた。ところが彼は、知恵のほかには何も自分に与えられることを求めず、その余のすべてを取るに足りないものとみなした。
Ita somno excitatus, cum ante sacrarium Domini constitisset, indultae sibi a Domino sapientiae documentum dedit.
PL 20, 119Cこうして眠りから覚め、主の聖所の前に立つと、主から自分に授けられた知恵の証しを示した。
Namque duae mulieres una in domo diversantes cum eodem tempore pueros edidissent, atque ex his alter post diem tertium nocte obisset; mater defuncti somno alterius insidiata mortuum suum supposuit, viventem abstulit.
PL 20, 119Cというのも、一つの家に滞在していた二人の女が、同じ時に男の子を産んだが、そのうちの一人が三日目の夜に死んだ。死んだ子の母は、もう一人の女の眠りを狙って、自分の死んだ子をそのかわりに置き、生きている子を連れ去ったのである。
Inde inter eas de puero altercatio; postremo res ad regem delata: difficilis judicii absolutio inter negantes, ubi testis deerat.
PL 20, 119Cそこで二人のあいだに子をめぐる争いが起こった。ついに事は王のもとに持ち込まれた。証人が欠けているので、互いに否認する者のあいだで裁きを決めることは難しかった。
Tum Salomon divinae sapientiae munere perimi puerum, corpusque ejus dividi inter ambigentes jubet: cumque una earum judicio acquievisset, alia vero cedere potius puero quam discerpi eum mallet; Salomon ex affectu feminae hanc vere matrem esse conjectans, puerum illi adjudicavit, non sine circumstantium admiratione: siquidem latentem veritatem prudentia protulisset.
PL 20, 119Cそこでソロモンは、神の知恵の賜物によって、子を殺し、その体を、争う二人のあいだで分けよと命じた。二人のうち一人はその判決を受け入れたが、もう一人は、子が切り裂かれるよりむしろ子を譲ることを望んだ。ソロモンは、女の情のあらわれから、こちらが真の母であると推測して、子を彼女に裁定で与えた。周囲の者たちは驚いた。隠れていた真実を、賢明さが明るみに出したからである。
Ita in admirationem ingenii prudentiaeque ejus reges vicinarum gentium amicitiam ab eo foedusque petiere, parati imperata facere.
PL 20, 119Dこうして近隣の諸国民の王たちは、その才知と賢明さへの驚嘆から、彼に友好と同盟を求め、命令に従う用意をした。
Liber I, Caput XL
第I巻 第XL章PL 20, 119DQueis opibus confisus, templum Domino immensi operis facere aggressus, paratis per triennium impendiis, quarto fere imperii anno primum fundamentum jecit, a profectione Hebraeorum ex Aegypto anno fere octavo et octogesimo et quingentesimo: licet libro Regnorum tertio CCCCXL fuisse referantur; quod nequaquam convenit: siquidem per seriem superius comprehensam facilius fuerit, ut minus fortassis annorum, quam amplius, annotarim.
PL 20, 119Dこれらの富に頼んで、ソロモンは主のために、巨大な工事の神殿を造りはじめた。3年にわたって費用を整えたのち、治世のおよそ4年目に最初の土台を据えた。それはヘブライ人のエジプトからの出発から、およそ588年目のことである。もっとも『列王記三』では440年であったと伝えられているが、それはまったく合わない。上に述べた年数の連なりに照らせば、私が記した年数は、多くしたというより、むしろおそらく少なくしたと言うほうがまだありうるからである。
Sed non dubito librariorum potius negligentia, praesertim tot jam saeculis intercedentibus, veritatem fuisse corruptam, quam ut propheta erraverit: sicut in hoc ipso nostro opusculo futurum credimus, ut describentium incuria, quae non incuriose a nobis sunt digesta, vitientur.
PL 20, 120Aだが私は、このように何世紀も経ていることもあり、真実が損なわれたのは、預言者が誤ったからというより、書写者の不注意によると疑わない。我々のこの小著でも、同じことが起こるだろうと信じる。不注意なしに整えたものが、書き写す者の不注意によって損なわれるのである。
Igitur Salomon coeptum templi opus vigesimo anno explicuit. Celebrato deinde ibidem sacrificio, dictaque oratione, qua populum templumque benedixit, Dominus ad eum locutus est, denuntians fore, si quando peccassent ac Dominum reliquissent, templum illud solo aequandum. quod jampridem impletum videmus, et mox . . . . connexum rerum ordinem exponemus.
PL 20, 120Aさてソロモンは、始めた神殿の工事を、20年目に仕上げた。その後、そこで犠牲を献げて祭を行い、民と神殿を祝福する祈りを唱えた。すると主は彼に語りかけ、もし彼らがいつか罪を犯し、主を捨てるなら、その神殿は地面と等しくされるであろうと告げた。これがすでに成就しているのを、我々は見ている。そしてやがて……〔底本は「et mox」のあとに四つの点を刷り、脱落を示す。続く語は補わずに訳した〕、つながった事の順序を述べよう。
Interea Salomon florens opibus, omnium qui umquam fuerant regum ditissimus, quique semper ordo rerum est, ab opibus in luxum et vitia delapsus, cum adversum interdictum Dei ex alienigenis conjugia sumpsisset, et jam septingentas uxores et trecentas concubinas haberet, idola eis ritu gentium suarum, quibus litarent, constituit.
PL 20, 120Aそのあいだソロモンは、富に栄え、かつていた王たちのうちで最も富んでいたが、常に事の順序であるとおり、富から贅沢と悪徳に落ち込んだ。神の禁令に背いて異邦人の女たちとの婚姻を結び、すでに700人の妻と300人の側女を持つに至って、彼女たちのために、彼女たちの民の習いに従い、犠牲を献げるための偶像を立てた。
Quibus rebus aversus Dominus, graviter increpito poenam denuntiavit, fore ut regnum ex parte majore ademptum filio, servo illius traderetur; idque ita accidit.
PL 20, 120Bこのことで主は彼から遠ざかり、厳しく叱責して刑罰を告げた。すなわち、王国の大部分が取り上げられて、彼の子ではなく、彼の僕に渡される、と。そしてそのとおりになった。
Liber I, Caput XLI
第I巻 第XLI章PL 20, 120BNam defuncto Salomone anno imperii quadragesimo, cum Roboam filius anno aetatis sexto et decimo regnum patrium tenere coepisset, pars populi ab eo offensa discedit.
PL 20, 120Bというのは、ソロモンが治世40年に没し、子レハブアムが16歳で父の王権を握りはじめたとき、民の一部は彼に不満を抱いて離れたからである。
Etenim cum laxari sibi stipendium poposcisset, quod Salomon gravissimum imposuerat; repudiatis precibus supplicum, favorem universae plebis averterat: itaque consensu omnium, imperium ad Hieroboam defertur.
PL 20, 120Bというのは、ソロモンが極めて重く課していた貢ぎを軽くしてほしいと求めたとき、レハブアムは嘆願者たちの願いを退けて、全民衆の好意を失ったからである。そこで全員の同意をもって、支配はヤロブアムに委ねられた。
Is medio genere ortus, aliquamdiu Salomoni servitutem pependerat: sed cum ei responso Achiae prophetae regnum Hebraeorum annuntiatum comperisset, necare eum clam destinaverat; quo ille metu in Aegyptum confugit: ibique uxore accepta ex stirpe regia, cognita demum Salomonis morte in solum patrium regressus, voluntate populi, ut supra retulimus, sumpsit imperium.
PL 20, 120Cヤロブアムは中くらいの家柄の出で、しばらくのあいだソロモンに仕えていた。ところが預言者アヒヤの答えによってヘブライ人の王国が自分に告げられたことが知れたので、ソロモンは彼をひそかに殺そうと決めていた。その恐れからヤロブアムはエジプトに逃れ、そこで王家の血筋の妻を迎えた。ソロモンの死をついに知って故郷の地に戻り、先に述べたとおり、民の意志によって支配を受けた。
Penes Roboam tamen duae tribus, Judae et Benjamin, resederant: ex his ad trecenta millia paravit exercitum. Cumque acies promoverentur, verbis Dei populus admonetur, praelio abstineret: ex suo nutu Hieroboam regnum accepisse.
PL 20, 120Cそれでもレハブアムのもとには、二つの部族、ユダとベニヤミンがとどまった。この二部族から、およそ30万の軍勢を整えた。戦列が進められようとしたとき、民は神の言葉によって諭された。戦いを控えよ、ヤロブアムが王国を受けたのは神の意志によるのである、と。
Ita spreto regis imperio, exercitus dilapsus, Hieroboam imperium invaluerat: sed cum Hierosolymam Roboam obtineret, ubi templo a Salomone facto populus sacrificare Domino consueverat; veritus Hieroboam, ne ab eo plebem religio averteret, statuit animos ejus superstitione occupare.
PL 20, 120Cこうして王の命令は軽んじられ、軍勢は散り、ヤロブアムの支配は強まった。しかしレハブアムがエルサレムを保っていて、そこにはソロモンが造った神殿があり、民は主に犠牲を献げる習いであった。ヤロブアムは、宗教が民を自分から引き離すことを恐れ、民の心を迷信で占めようと決めた。
Itaque vaccam auream in Bethel, alteram apud Dan constituit, quibus populus litaret: sacerdotesque, omissa Levi tribu, ex plebe instituit. Invisum Domino flagitium expostulatio consecuta. Crebra deinde inter reges praelia: dubio eventu regnum obtinebant. Roboam septimo et decimo imperii anno exacto, vita functus est.
PL 20, 120Dそこで金の雌牛をベテルに、もう一つをダンに据え、民がこれらに犠牲を献げるようにした。また、レビ部族を省いて、民のなかから祭司を立てた。主に憎まれたこの恥ずべき行いに対して、非難が続いた。その後、王たちのあいだでたびたび戦いが起こり、定かでない勝敗のうちに王国を保った。レハブアムは、治世17年が過ぎて、生涯を終えた。
Liber I, Caput XLII
第I巻 第XLII章PL 20, 120DIn hujus locum Abiu filius ejus regnum Hierosolymae sex annos tenuit; quamvis in Chronicis triennio regnasse referatur. Huic Asa filius successit, a David quintus fere, quippe abnepos ejus.
PL 20, 120Dその跡を継いで、子アビヤ〔刷りは Abiu〕がエルサレムで王国を6年保った。もっとも『年代記』〔Chronica。1.36.8 と同じく年代を記した書の類を言う。著者は 1.46.5 で歴代誌(Paralipomena)と分けて挙げる〕では3年統治したと伝えられている。その後を子アサが継ぎ、ダビデから数えておよそ5代目であり、まことにその玄孫であった。
Fuit religiosus Domini cultor: namque deletis aris lucisque idolorum, vestigia paternae perfidiae sustulit, foedus cum rege Syriae firmavit: ejus auxilio Hieroboae regnum, quod tum a filio tenebatur, multa clade affecit; ac saepe victis hostibus praedam ex victoria retulit.
PL 20, 121Aアサは主を敬う者であった。偶像の祭壇と森を破壊し、父の背信の跡を除き去り、シリアの王と同盟を固めた。その助けによって、当時ヤロブアムの子が保っていたヤロブアムの王国〔底本は Hieroboae〕に大きな打撃を与えた。しばしば敵を打ち負かして、勝利の戦利品を持ち帰った。
Post unum et quadragesimum annum aeger pedibus decessit. Huic triplex peccatum ascribitur: unum, quod societate regis Syriae nimium confisus sit: alterum, quod prophetam Domini hoc ipsum increpantem in vincula conjecit: tertium, quia in pedum dolore remedium non a Domino, sed a medicis speraverit.
PL 20, 121A41年ののち、足を病んで世を去った。彼には三重の罪が帰せられる。一つは、シリア王との同盟に頼りすぎたこと。もう一つは、まさにそのことを咎めた主の預言者を牢に投じたこと。三つ目は、足の痛みの治療を主にではなく医者に期待したことである。
Sed initio regni hujus, Hieroboam rex decem tribuum defunctus est; regnum Nadab filio reliquit. Is malis operibus, et tam suis quam paternis meritis invisus Domino, non ultra biennium regno potitus est, privataque imperio indigna progenies.
PL 20, 121Aさて、このアサの治世の初めに、十部族の王ヤロブアムが没し、王国を子ナダブに残した。彼は悪い行いのために、また自分の行いと父の行いのゆえに主に憎まれて、2年を超えて王権を持つことがなく、ふさわしくないその血筋は支配を奪われた。
Baasam Achiae filium successorem habuit, aeque a Domino alienissimum; isque sexto et vigesimo imperii anno defunctus est.
PL 20, 121Bバシャ、すなわちアヒヤの子が後継者となったが、彼もまた同じく主から遠く離れていた。彼は治世26年に没した。
Regnum ad Elam filium devolutum, nec ultra biennium retentum; namque eum Zambri princeps equitum epulantem interfecit, regnumque occupavit: vir perinde in Dominum atque homines impius.
PL 20, 121B王国は子エラに移ったが、2年を超えては保たれなかった。騎兵の長ジムリが、宴のさなかのエラを殺して王国を奪ったからである。ジムリは主に対しても人々に対しても同じく不敬虔な者であった。
Ab hoc pars populi secessit; Thamni cuidam regium nomen delatum, sed Zambri ante hunc septem annos et cum eodem duodecim regnavit. At in parte tribus Judae Asa mortuo, Josaphat filius ejus regnare coepit, vir religiosis virtutibus merito clarus. Is cum Jambri pacem habuit; defunctus est autem, cum regnasset annos V et XX.
PL 20, 121Bこの者から民の一部が離れ去り、ある者ティブニ〔刷りは Thamni〕に王の名が与えられた。しかしジムリ〔Zambri〕は、これの前に7年、そして同じ者と並んで12年統治した〔文意が定かでない。この名は前文のジムリでなく、あとの Jambri を指すかもしれない。刷りのまま訳した〕。さてユダ部族の側では、アサが没すると、その子ヨシャファトが統治をはじめた。敬虔の徳によって当然に名高い人であった。彼はオムリ〔Jambri〕と平和を保ち、25年統治して没した。
Liber I, Caput XLIII
第I巻 第XLIII章PL 20, 121CHujus imperii tempore Achab, Jambri filius, rex decem tribuum fuit, ultra omnes in Dominum impius: namque Jezabel filia Basae regis ex Sidone in matrimonio accepta Baali idolo aram lucosque constituit, et prophetas Domini interemit: quo tempore Elias propheta oratione coelum conclusit, ne pluviam terrae daret; idque regi denuntiavit, ut se impius causam mali esse cognosceret.
PL 20, 121Cヨシャファトの治世の時、アハブ、すなわちオムリの子が十部族の王であり、主に対して誰よりも不敬虔であった。シドンから、バサ王〔底本は Basae〕の娘イゼベルを妻に迎え、偶像バアルのために祭壇と森を設け、主の預言者たちを殺した。そのとき預言者エリヤは祈りによって天を閉ざし、地に雨を降らせないようにした。そのことを王に告げたのは、不敬虔な王が、悪の原因は自分にあると悟るようにするためであった。
Igitur suspensis coelo aquis cum loca omnia adusta solis ardoribus non victum hominibus, non pabulum jumentis darent; ipse se intra periculum famis propheta concluserat.
PL 20, 121Cこうして天に水がとどめられると、すべての土地は太陽の暑さに焼かれ、人々に食物を与えず、駄獣に飼い葉を与えなかった。預言者自身も、飢えの危険のうちに自らを閉じ込めていた。
Ea tempestate cum eremum petiisset; corvis cibum ministrantibus vixit, aquam torrens proximus, donec aruit, dedit.
PL 20, 121Cその頃、彼は荒れ野に向かい、カラスが食物を運んで、それで生きた。近くの谷川が、涸れるまで水を与えた。
Inde admonitus a Domino Sareptae oppidum petiit: ad mulierem viduam divertit; cumque ab ea esuriens cibum peteret, illa causari, non esse sibi nisi pugillum farris et pusillum olei: quo absumpto una cum filiis mortem exspectaret.
PL 20, 121Cそののち、主に諭されて、サレプタの町に向かい、一人のやもめの女のもとに身を寄せた。飢えていた彼が女に食物を求めると、女は言いわけをして、自分にはひとつかみの粉とわずかな油のほか何もない、それを使い果たしたら、子らとともに死を待つばかりだ、と述べた。
Sed cum Elias verbis Dei polliceretur nec hydriam farre, nec vas oleo esse minuendum; mulier poscenti fidem non cunctata prophetae credere, promissorum fidem consecuta est; siquidem divinis incrementis tantum accresceret, quantum quotidie detrahebat.
PL 20, 121Dだがエリヤが、神の言葉によって、壺の粉も器の油も減ることがないと約束すると、女は、信を求める預言者を信じることをためらわず、約束の成就を得た。神の増しによって、日ごとに取り去る分だけ増えたからである。
Eodem tempore ejusdem viduae filium mortuum Elias in vitam reduxit. Tum jussu Domini regem adiit, exprobratoque ei sacrilegio, poposcit ad se omnem populum congregari: qui cum propere convenisset, accitis idolorum ac lucorum sacerdotibus CCCC fere et L inter eos inde orta est altercatio: Elia Dominum praedicante, illi superstitiones suas asscrebant; postremo placuit fieri periculum, ut, si cujus caesam hostiam missus coelo ignis absumeret, rata esset religio quae virtutem edidisset.
PL 20, 121D同じ時に、エリヤはそのやもめの死んだ子を生き返らせた。そして主の命令によって王のもとに行き、王に冒瀆を責めて、全民を自分のところに集めるよう求めた。民が速やかに集まると、偶像と森の祭司およそ450人を呼び寄せた。こうして彼らのあいだに論争が起こった。エリヤが主を宣べ伝えるのに対して、彼らは自分たちの迷信を主張した〔底本は asscrebant。asserebant と読む〕。ついに、試みを行うことになった。誰かが献げたいけにえが天から送られた火に焼き尽くされるなら、そのとき力を示した宗教が確かなものとされる、という取り決めである。
Ita sacerdotes occiso vitulo Baal idolum invocare coeperunt: frustraque consumptis invocationibus imbecillitatem domini sui tacite fatebantur. Tum vero Elias irridens eos, Ne forte, inquit, dormiat: clamate vehementius, ut somno quo tenetur evigilet.
PL 20, 122Aそこで祭司たちは子牛を屠って、偶像バアルを呼びはじめた。呼ぶ声を空しく費やして、彼らは、自分たちの主人の弱さを黙って認めていた。そのときエリヤは彼らを嘲って言った。「おそらく眠っているのだろう。もっと激しく叫べ。とらわれている眠りから目覚めるように」。
Enimvero miseri trepidantes mussare, et tamen quidnam Elias facturus esset exspectare. At ille caesum vitulum imposuit, cum prius sacrarium aqua opplesset: invocatoque Domino, exspectantibus cunctis ignis coelo delapsus aquam cum hostia absumpsit.
PL 20, 122Aすると哀れな者たちはおののき、ぶつぶつ言いながら、それでもエリヤが何をするのかを待ち受けた。エリヤは、先に祭儀の場を水で満たしたうえで、屠った子牛を載せた。主を呼ぶと、皆が待つなかで、火が天から降り、水といけにえを焼き尽くした。
Tum vero populus solo stratus Dominum fateri, idola exsecrari: postremo Eliae jussu profani sacerdotes comprehensi deductique ad torrentem, necati sunt.
PL 20, 122Aそのとき民は地にひれ伏して、主を告白し、偶像をののしった。ついに、エリヤの命令で、汚れた祭司たちは捕らえられ、谷川へ連れて行かれて殺された。
Redeuntem inde regem propheta prosecutus est: sed cum ei Jezabel regis uxor vitae periculum pararet, ad remotiora secessit.
PL 20, 122Bそこから帰る王を、預言者は追って行った。しかし王妃イゼベルが彼の命に危険を企てたので、エリヤはさらに遠くへ退いた。
Ibi eum Dominus allocutus est, septem millia virorum esse adhuc pronuntians, qui se idolis non dedissent: mirum id Eliae fuit, qui solum se a sacrilegio immunem esse crediderat.
PL 20, 122Bそこで主は彼に語りかけ、偶像に身を委ねなかった男がなお7千人いると告げた。これはエリヤにとって驚くべきことであった。彼は、自分だけが冒瀆から免れていると信じていたからである。
Liber I, Caput XLIV
第I巻 第XLIV章PL 20, 122BEa tempestate Achab rex Samariae vineam Nabuthaei adhaerentem sibi concupivit; quam cum ille ei vendere noluisset, dolis Jezabel interfectus est: ita Achab vinea potitus est, cum tamen Nabuthaei mortem doluisse referatur.
PL 20, 122Bこの頃、サマリアの王アハブは、自分に隣接するナボトのブドウ畑を欲しがった。ナボトがそれを売ろうとしなかったので、イゼベルの策略によって殺された。こうしてアハブはブドウ畑を手に入れた。もっとも彼はナボトの死を悲しんだと伝えられている。
Mox per Eliam verbo Domini increpitus, agnitoque crimine, cilicio indutus egisse poenitentiam traditur, quo facto imminentem poenam avertit.
PL 20, 122Bやがてエリヤを通して主の言葉によって叱責され、罪過を認めて、粗布をまとい、悔い改めを行ったと伝えられる。このことによって、迫っていた刑罰を退けた。
Namque rex Syriae magno cum exercitu, duobus et triginta regibus in societatem belli adscitis, fines Samariae ingressus, cum rege urbem obsidere coepit.
PL 20, 122Cというのは、シリアの王が大軍を率い、32人の王を戦いの同盟に引き入れて、サマリアの領土に入り、王もろとも町を包囲しはじめたからである。
Arctis deinde obsessorum rebus, dat belli conditiones: Si aurum et argentum et feminas tradidissent, fore uti vitae eorum parceret; sed tam injustis conditionibus extrema perpeti satius visum.
PL 20, 122C包囲された者たちの事態が窮すると、シリア王は戦いの条件を出した。金と銀と女たちを引き渡すなら、彼らの命を助けよう。だがこれほど不義な条件を受けるくらいなら、最悪の事に耐えるほうがましだと思われた。
Et cum jam omnium desperata esset salus, propheta a Domino missus regem adit: hortatur ut in praelium exeat, cunctantem multis confirmat: ita eruptione facta, fusi hostes copiosaque praeda reperta.
PL 20, 122Cすでにすべての者の救いの望みが断たれたとき、主から遣わされた預言者が王のもとに来て、戦いに打って出るよう勧めた。ためらう王を、多くの事柄で力づけた。こうして出撃がなされ、敵は敗れ、豊かな戦利品が見いだされた。
Sed post annum reparatis viribus Syrus in Samariam regressus, acceptam cladem ultum ire cupiens, rursum victus est, eo praelio CXX millia Syrorum interiere: regi venia data: regnum ei et pristinus status concessus.
PL 20, 122Cしかし1年後、力を立て直したシリア王がサマリアに戻り、受けた敗北に報復しようとしたが、再び敗れた。この戦いで12万のシリア人が滅びた。王は赦され、王国と以前の地位が彼に許された。
Tum Achab verbis Dei a propheta increpitus, cur abusus divino munere hosti sibi tradito pepercisset.
PL 20, 122Dそのときアハブは、神の言葉によって預言者に叱責された。神の賜物を悪用して、自分に引き渡された敵を赦したのはなぜか、と〔底本は述語の est を省く。簡潔な文体による省略と見て「叱責された」と補った〕。
Igitur Syrus post triennium bellum Hebraeis intulit: adversum hunc Achab pseudoprophetarum impulsu in praelium descendit, spreto Michaea propheta et in vincula conjecto, quod ei exitiabilem fore pugnam denuntiasset, ita eo praelio Achab interfectus Ochoziae filio imperium reliquit.
PL 20, 122Dそこでシリア王は3年後にヘブライ人に戦いを仕掛けた。これに対して、アハブは偽預言者たちの勧めで戦いに下った。預言者ミカヤを軽んじ、牢に投じたが、それは、戦いが破滅的になると彼が告げたためである。こうしてこの戦いでアハブは殺され、支配を子アハズヤに残した。
Liber I, Caput XLV
第I巻 第XLV章PL 20, 122DIs aeger corpore cum ex ministris, qui idolum pro salute ejus consulerent, misisset; Elias a Deo monitus obviam se eis obtulit, increpitosque renuntiare regi jubet, mortem ejus consecuturam.
PL 20, 122Dアハズヤは体を病んで、家臣たちを遣わし、自分の快癒について偶像に伺いを立てさせようとした。エリヤは神に諭されて彼らの前に現れ、彼らを叱りつけて、王の死が迫っていると王に告げよと命じた。
Tum rex comprehendi eum ac deduci ad se jubet: sed missi, coelesti igne absumpti. Rex, ut propheta praedixerat, obiit: successit autem Joram ei frater ejus, isque duodecim annis imperio potitus est.
PL 20, 123Aそこで王は、エリヤを捕らえて自分のもとに連れてくるよう命じた。しかし遣わされた者たちは、天の火に焼き尽くされた。王は、預言者が予告したとおり死んだ。その跡を継いだのは弟のヨラムで、彼は12年支配した。
At in parte duarum tribuum Josaphat rege defuncto Joram filius regnum tenuit annos duodeviginti. Is Achab filiam uxorem habuit, socero quam patri propior. Post hunc Ochozias filius imperium adeptus est: hoc regnante Elias translatus refertur.
PL 20, 123A一方、二部族の側では、ヨシャファト王が没すると、子ヨラムが18年王権を保った。彼はアハブの娘を妻にしており、父よりも義父に近かった。この者のあとを継いで支配を得たのは子アハズヤである。その治世にエリヤが天に移されたと伝えられる。
Eodem tempore Elisaeus discipulus ejus multis signis potens exstitit, quae omnia notiora sunt quam ut nostro stylo egeant: ab eo viduae filius resuscitatus, et Syrus lepra purgatus, et famis tempore omnium rerum copia fugatis hostibus invecta, et in usum trium exercituum aquae praebitae, et de exiguo olei immodicis incrementis solutum mulieris debitum et ipsi sufficiens vivendi substantia data.
PL 20, 123A同じ時に、その弟子エリシャが、多くのしるしによって力ある者として現れた。これらはすべて、我々の筆を必要とするにはあまりに知られている。彼によってやもめの子が生き返らされ、シリア人が重い皮膚病から清められ、飢饉の時に敵が逃げ去って諸物が豊かに運び込まれ、三つの軍の使用のために水が与えられ、わずかな油が尽きない増しによって、女の借りが払われ、本人にも生活に足りるものが与えられた。
Hujus temporibus, ut diximus, Ochozias duarum tribuum erat rex; decem vero Joram, ut supra retulimus, imperabat: interque eos foedus ictum; nam et adversus Syros junctis viribus bellatum, et adversum Jehu, qui per prophetam in regem decem tribuum unctus fuerat, pariter in praelium egressi, eadem pugna interiere.
PL 20, 123B彼の時代に、すでに述べたとおり、アハズヤは二部族の王であった。十部族を治めていたのは、先に述べたとおりヨラムである。二人のあいだには同盟が結ばれていた。実際、力を合わせてシリア人に対して戦い、預言者によって十部族の王に油を注がれたイエフに対しても、ともに戦いに出て、同じ戦いで滅びた。
Liber I, Caput XLVI
第I巻 第XLVI章PL 20, 123BSed regnum Joram Jehu tenuit. Posito Ochozia in Judaea rege, qui uno anno regnavit, mater ejus Gotholia imperium occupavit adempto nepoti imperio, etiam tum parvo puero, cui Joas nomen fuit: sed huic ab avia praereptum imperium, post octo fere annos per Sacerdotem et populum depulsa avia redditum.
PL 20, 123Bしかしヨラムの王国はイエフが保った。ユダヤにいたアハズヤ王は1年統治して倒れ、その母アタルヤ〔Gotholia〕が孫から支配を奪って、王権を握った。孫はなおまだ幼い少年で、名をヨアシュといった。しかし彼から祖母によって奪われた支配は、およそ8年後、祖母が追い払われて、祭司〔ヨヤダを言う。列王記四11〕と民によって返された。
Hic initio regni observantissimus divini cultus fuit, magnisque sumptibus templum exornavit: post adulatione principum depravatus, adoratusque ab eis, Dei iram meruit. namque ei Azahel rex Syriae bellum intulit: inclinatisque rebus suis, auro templi pacem redemit, nec tamen ea potitus est, facti invidia a suis interfectus anno imperii quadragesimo.
PL 20, 123C彼は治世の初め、神への礼拝をきわめてよく守り、莫大な費用で神殿を飾った。のち、有力者たちの追従によって堕落し、彼らから拝されて、神の怒りを招いた。すなわち、シリア王ハザエルが彼に戦いを仕掛け、形勢が悪くなって、神殿の金で平和を買い取った。しかしそれによっても平和を得られず、行いが憎まれて、自分の者たちに殺された。治世40年であった。
Huic Amassia filius successit. At in parte decem tribuum defuncto Jehu Joachas filius ejus regnavit, invisus Deo malis operibus, ob quae regnum ejus Syris praedae fuit, donec Dei misericordia depulsis hostibus pristinum habere statum coeperunt.
PL 20, 123Cその跡をアマツヤが子として継いだ。一方、十部族の側では、イエフが没すると、子ヨアハズが統治した。悪い行いのために神に憎まれ、そのために彼の王国はシリア人の餌食となったが、神の慈しみによって敵が退けられ、以前の状態を保つようになった。
Joachas diem functus Joae filio reliquit regnum. Is Amassiae regi duarum tribuum civile bellum intulit, victoriaque potitus multam praedam in regnum suum convertit; idque Amassiae ob delictum accidisse traditur: siquidem Idumaeorum fines victor ingressus, idola gentis ejus assumpserat.
PL 20, 123Cヨアハズは世を去り、王国を子ヨアシュに残した。ヨアシュは、二部族の王アマツヤに内乱の戦いを仕掛け、勝利を得て、多くの戦利品を自分の王国に取り入れた。これはアマツヤの罪のゆえに起こったと伝えられている。というのは、エドム人の領土に勝者として入って、その民の偶像を取り上げていたからである。
Hic novem annos regnasse scribitur, quantum in libris Regnorum reperi: sed in Paralipomenis, atque etiam in Chronicis, novem et viginti annos imperium tenuisse annotatum est; ea nimirum id persuadente ratione, quae in his Regnorum libris facile perspici potest.
PL 20, 123D彼〔アマツヤ〕は9年統治したと書かれている。私が『列王記』の諸巻で見たところではそうである。だが『歴代誌』では、また『年代記』でも、29年支配を保ったと注記されている。それは、この『列王記』の諸巻で容易に見て取れるあの計算が、まさにそう説得するからである。
Joram enim rex decem tribuum octavo anno imperii Amassiae traditur regnare coepisse, unumque et quadraginta annos imperium tenuisse: regnante demum Ozia Amassiae filio, quarto imperii ejus anno defunctus est; qua ratione viginti et novem annos Amassiae effecit.
PL 20, 123Dすなわち、十部族の王ヨラム〔底本は Joram。41年の治世から見て、列王記四14:23 のヤロブアム(ヨアシュの子)を言うのかもしれない〕は、アマツヤの治世8年に統治を始め、41年支配を保ったと伝えられる。ついにアマツヤの子ウジヤが統治していたとき、その治世4年に没した。この計算によって、アマツヤの年数は29年となる。
Itaque nos hoc ipsum secuti, quia rationem temporum persequi placet, Chronicorum auctoritati accessimus.
PL 20, 123Dそこで我々はこれに従い、時の計算をたどることを良しとするので、『年代記』の権威に与した。
Liber I, Caput XLVII
第I巻 第XLVII章PL 20, 124AIgitur Amassiae Ozia filius successit; nam in parte decem tribuum Joas diem functus Joram filio locum fecerat: postque hunc Zacharias ejus filius regnavit.
PL 20, 124Aこうしてアマツヤの跡は子ウジヤが継いだ。十部族の側ではヨアシュが世を去り、子のヨラム〔底本は Joram。聖書ではヨアシュの子はヤロブアム。1.46.6 を参照〕に地位を譲っていたからである。このヨラムのあとには、その子ゼカルヤが王となった。
Horum nos regnum, omniumque qui in parte decem tribuum Samariae praefuerunt, annotanda esse tempora non putavimus: quia brevitati studentes, superflua omisimus: et ad cognitionem temporum ejus potissimum partis annos credimus persequendos, quae in captivitatem posterius abducta prolixius tempus in regno habuit.
PL 20, 124A彼らの治世、およびサマリアで十部族の側を治めた者すべての治世については、その年代を書き留めるべきとは我々は考えなかった。簡潔を旨として、余分なものを省いたからである。年代の知識については、とりわけ後に捕囚に連れ去られ、王国としてより長い期間を持った側の年をたどるべきと我々は考える。
Igitur Ozias regnum Judae adeptus praecipuam curam Domini cognoscendi habuit, Zacharia propheta plurimum usus (Esaias etiam sub hoc primum prophetasse traditur), quo merito prosperis eventibus adversus finitimos bella gessit. Arabas etiam devicit.
PL 20, 124Aさてウジヤはユダの王位を得て、主を知ることに格別の心を用い、預言者ゼカルヤを大いに用いた(イザヤもこの王のもとで初めて預言したと伝えられる)。その功によって、近隣の者たちとの戦いを幸運のうちに遂行した。アラビア人をも打ち破った。
Jamque Aegyptum terrore nominis sui concusserat, elatusque secundis rebus illicita praesumens, incensum Deo obtulit: quod solis facere sacerdotibus fas erat.
PL 20, 124Bすでにエジプトをも自らの名の恐れで震わせていたが、順境に驕って許されぬことを敢えて行い、神に香を献げた。これは祭司のみが行ってよいことであった。
Itaque cum per Azariam sacerdotem increpitus eo loco decedere cogeretur, atque in iram exarsisset, lepra oppletus decessit: quo morbo affectus vita functus est, cum regnasset annos duos et quinquaginta.
PL 20, 124Bそこで祭司アザルヤに咎められ、その場から退くよう迫られると、怒りに燃え立ち、重い皮膚病に覆われて退いた。この病を負ったまま、在位52年にして世を去った。
Regnum inde Joathae filio datum: isque admodum sanctus fuisse traditur, prospereque imperium administravit: gentem Ammonitarum bello victam stipendium praestare coegit: regnavit autem annis XVI eidemque Achaz filius successit.
PL 20, 124Bその後、王国は子のヨタムに与えられた。彼はまことに聖なる者であったと伝えられ、支配を幸運のうちに治めた。アンモン人の民を戦いで破って貢ぎを納めさせた。在位は16年で、その後を子のアハズが継いだ。
Liber I, Caput XLVIII
第I巻 第XLVIII章PL 20, 124BCelebris circa haec tempora Ninivitarum fides traditur. Id oppidum, olim ab Assur Sem filio conditum, caput regni Assyriorum fuit, frequens tum incolentium multitudine, alens virorum millia C et XX, atque, ut in magno populo, abundans vitiis.
PL 20, 124Bこのころ、ニネベの人々の信仰が名高かったと伝えられる。この町はかつてセムの子アッシュルによって建てられ、アッシリア人の王国の首都であった。当時は住民の数が多く、成人男子12万を擁し、大きな民によくあるように悪徳に満ちていた。
Queis Deus motus Jonam prophetam ex Judaea ire praecepit, ac denuntiare urbi excidium, sicut olim Sodoma et Gomorrha divinis ignibus conflagrassent.
PL 20, 124Cこれらの悪徳に神は心を動かされ、預言者ヨナにユダヤから行き、町に滅びを告げ知らせるよう命じた。かつてソドムとゴモラが神の火で焼き尽くされたように、というのである。
Verum prophet apraedicationis istius ministerium detrectans, non contumacia, sed praescientia qua videbat Dominum poenitentia populi placandum, navim quae longe diversa regione Tharsos petebat, conscendit.
PL 20, 124Cしかし預言者は、この宣教〔底本は prophet apraedicationis と刷る。propheta praedicationis と読む〕の務めを拒み、強情からではなく、先を見通していたからであった。すなわち、民の悔い改めによって主がなだめられることを見ていたのである。そこでまったく別の方角にあるタルシシュを目指す船に乗り込んだ。
Sed, ubi in altum processum, nautae saevitia maris compulsi, quisnam esset mali causa sorte exploravere.
PL 20, 124Cだが沖に出ると、水夫たちは海の荒れに追い立てられて、災いの原因は誰なのか、くじで調べた。
Cum super Jonam sors decidisset, tamquam piaculum tempestatis in profundum projectus est: exceptusque a ceto, marino monstro, ac devoratus, post triduum fere Ninivitarum littoribus ejectus jussa praedicat: Urbem scilicet ob peccata populi triduo perituram.
PL 20, 124Cくじがヨナに当たると、彼は嵐の贖いのように海の底に投げ込まれた。そして海の怪物である大魚に受け取られて呑まれ、三日ほどののちにニネベの岸に吐き出されて、命じられたことを宣べた。すなわち、民の罪のゆえに町は三日のうちに滅びる、と。
Igitur non dissimulanter, ut olim Sodomis, audita est vox Prophetae: ac statim jussu regis exemploque populus universus, quin et recens nati, cibo potuque abstinentur: jumenta itidem et diversi generis animalia compulsa fame ac siti lamentantium speciem cum hominibus praebebant.
PL 20, 124Dこうして預言者の声は、かつてのソドムでのように聞き流されることなく聞き入れられた。すると直ちに、王の命令と模範によって民は挙げて、乳飲み子までも、飲食を断った。家畜も同様に、種々の動物も飢えと渇きに追い込まれ、人々とともに嘆く姿を見せた。
Ita imminens malum aversum. Jonae apud Deum conquerenti, quod fides dictis non adfuisset, responsum, Poenitentibus veniam negari non posse.
PL 20, 124Dこうして迫っていた災いは遠ざけられた。ヨナが、自分の言葉が実現しなかった〔fides dictis non adfuisset。「言葉に確かさが伴わなかった」の意〕と神に訴えると、悔い改める者には赦しを拒むことはできない、という答えがあった。
Liber I, Caput XLIX
第I巻 第XLIX章PL 20, 124DAt in Samaria Zachariam regem admodum impium, quem superius regnasse memoravimus, Sella quidam interemit, regnumque occupavit: idemque Manae insidiis, exemplo facti sui, perit.
PL 20, 124D一方サマリアでは、先に治めたと述べた甚だ不敬虔な王ゼカルヤを、シャルム〔Sella〕なる者が殺して王位を奪った。そのシャルム自身も、メナヘム〔Mane〕の謀によって、自らの行いの手本どおりに滅びた。
Mane ereptum Sellae imperium tenuit, filioque Pache reliquit: eumdem vero Pache quidam ejusdem nominis interemit, regnumque occupavit; mox ab Osee peremptus, eodem scelere quo assumpserat imperium, amisit.
PL 20, 125Aメナヘムは奪い取ったシャルムの支配を保ち、子のペカフヤ〔Pache〕に残した。そのペカフヤを同名の者(ペカ〔これも Pache と刷る〕)が殺して王位を奪ったが、まもなくホシェア〔Osee〕に殺され、支配を得たのと同じ罪によってそれを失った。
Hic ultra omnes reges superiores impius, poenam sibi perpetuamque genti captivitatem a Deo meruit; namque ei Salmanassar rex Assyriorum intulit bellum, victumque tributarium sibi effecit.
PL 20, 125Aこのホシェアは先の王たちの誰にもまして不敬虔で、自らには刑罰を、民には永続する捕囚を神から受けるにふさわしい者となった。アッシリア人の王シャルマナサルが彼に戦いを仕掛け、打ち破って自らの貢ぎ国とした。
Sed cum occultis consiliis rebellionem pararet, regemque Aethiopum qui tum Aegyptum obtinebat, in auxilium accerserit, idque Salmanassar comperisset, perpetuis eum vinculis in carcerem conjecit, urbemque excidit: populum universum in regnum suum abduxit, Assyriis in hostili solo ad custodiam positis (exinde ea pars Samaria appellata: quod lingua Assyriorum custodes Samaritas vocant), ex quibus plerique divinas ceremonias receperunt reliquis in errore gentilitatis perseverantibus.
PL 20, 125Aしかしホシェアは密かな企てで反乱を準備し、当時エジプトを領していたエチオピア人の王を援軍として呼び寄せた。これを知ったシャルマナサルは、彼を永久の鎖につないで獄に投じ、町を滅ぼした。民をことごとく自国へ連れ去り、敵地にはアッシリア人を守りとして置いた(このためこの地方はサマリアと呼ばれた。アッシリア人の言葉で見張りをサマリタと呼ぶからである)。その中の多くは神の儀礼を受け入れたが、残りは異教の迷いにとどまった。
Hoc bello Tobias in captivitatem ductus est. At in parte duarum tribuum rex Achaz ob impietatem invisus Deo, cum finitimorum bellis saepe premeretur, deos gentium colere decrevit, nimirum quia eorum auxilio victores frequentibus praeliis exstitissent: ita in hoc nefariae mentis piaculo diem functus est, cum XVI annis in regno fuisset.
PL 20, 125Bこの戦いでトビト〔Tobias。トビト記の父トビトを指す〕は捕囚に連れ去られた。一方、二部族の側では、王アハズが不敬虔のゆえに神に憎まれ、近隣の者たちの戦いにしばしば苦しめられて、諸国民の神々を拝むことに決めた。これらの助けによって彼らが度重なる戦闘で勝者となったからにほかならない。こうして、この邪悪な心の大罪のうちに、在位16年で世を去った。
Liber I, Caput L
第I巻 第L章PL 20, 125BHuic Ezechias filius successit, multum paterni dissimilis ingenii: namque initio regni populum sacerdotesque ad Dei cultum cohortatus, multis disseruit.
PL 20, 125Bこのアハズの後を子ヒゼキヤが継いだ。父の気質とは大いに異なっていた。治世の初めに民と祭司たちを神への礼拝へと励まし、多くを説いた。
Ut frequenter castigati a Domino, saepius essent misericordiam consecuti: ut postremum decem tribus in captivitatem nuper adductae sacrilegii poenas dissolverent: curandum eis sedulo, ne eadem pati mereantur.
PL 20, 125C主にしばしば懲らしめられた者たちは、ますますしばしば慈しみを得たこと、さらに最近捕囚に連れ去られた十部族が瀆聖の刑罰を償ったこと、だからこそ彼らも同じ目に遭うことのないよう、念入りに心がけねばならないこと、を説いたのである。
Ita conversis ad religionem omnium animis, levitas sacerdotesque omnes ad celebranda secundum legem sacrificia ordinavit: celebrarique Pascha instituit, quod jam pridem fuerat omissum; cumque dies festus adesset, dimissis per omnem terram nuntiis: conventus diem edixit: ut, si quis post abductionem decem tribuum in Samaria resedissent, ad solemne sacrum convenirent: ita frequentissimo conventu dies sacer publica laetitia exactus, longo post intervallo religione legitima per Ezechiam restituta.
PL 20, 125Cこうして皆の心が敬虔へと向け変えられると、レビ人と祭司たち全員に律法に従って犠牲を献げる務めを割り当て、すでに久しく廃れていた過越を祝うことを定めた。祭日が近づくと、全土に使者を送って集会の日を布告し、十部族が連れ去られたのちにサマリアに残っていた者があれば、荘重な祭りに集うようにさせた。こうして最も多くの人が集う会合で聖なる日が公の喜びのうちに過ごされ、長い間隔を置いて、ヒゼキヤにより律法にかなう敬虔が回復された。
Pari deinde industria qua divina curaverat, rem bellicam administravit, allophylosque frequentibus praeliis contudit, donec ei Sennacherib rex Assyriorum bellum intulit.
PL 20, 125Cその後、神の事に心を用いたのと同じ熱意で戦のことを治め、度重なる戦闘でペリシテ人を打ち砕いたが、やがてアッシリア人の王センナケリブが彼に戦いを仕掛けた。
Magno cum exercitu fines ejus ingressus, lateque agris vastatis, nullo obsistente urbis obsisidionem urgebat: Ezechias enim multitudine inferior, non ausus manum conserere, muris se tuebatur.
PL 20, 125Dセンナケリブは大軍を率いてその領内に入り、田畑を広く荒らして、誰にも阻まれず町の包囲〔底本は obsisidionem。obsidionem と読む〕を押し進めた。ヒゼキヤは数で劣り、あえて交戦せず、城壁に守られていた。
Rex Assyrius portis adsultans, minitari excidium, deditionem imperare: Ezechiam frustra Deo confidere: se Dei nutu potius arma sumpsisse: victorem omnium gentium, eversorem Samariae effugi non posse, ni matura deditione sibimet consuluisset.
PL 20, 125Dアッシリアの王は城門に襲いかかり、滅ぼすと脅し、降伏を命じた。ヒゼキヤが神に頼むのは空しい、自分こそ神の意によって武器を取ったのだ、すべての諸国民に勝ち、サマリアを滅ぼした者から逃れることはできない、早めに降伏して自らのために図らぬかぎりは、と。
In hoc rerum statu Ezechias Deo fretus, Esaiam prophetam consulit, ejusque responso edocetur, Nihil ex hoste periculi fore: divinum autem: uxilium non defuturum.
PL 20, 125Dこのような情勢のなか、ヒゼキヤは神に頼み、預言者イザヤに伺いを立てた。その答えによって教えられたのは、敵から何の危険も生じないこと、そして神の助け〔刷りは a の活字が崩れて autem :uxilium のように見える。auxilium と読む〕が欠けることはないことであった。
Liber I, Caput LI
第I巻 第LI章PL 20, 126ANec multo post Tharacas rex Aethiopum regnum Assyriorum invadit: quo nuntio Sennacherib ad sua tuenda conversus, fremens et clamitans, Victori sibi victoriam eripi, bellum omisit, missis ad Ezechiam litteris cum verborum contumeliis denuntians, se paulo post rebus domi compositis ad excidium Judaeae mature rediturum.
PL 20, 126Aその後まもなく、エチオピア人の王ティルハカ〔Tharacas〕がアッシリア人の王国に侵攻した。この知らせにセンナケリブは自国を守るため向きを変え、怒り叫んで、勝者である自分から勝利が奪われると言い、戦いを放棄した。ヒゼキヤには、侮辱の言葉を連ねた書簡を送り、自分はほどなく国内の事を片づけたうえで、時を移さずユダヤを滅ぼしに戻ると告げた。
Sed nihil his Ezechias motus orasse Dominum traditur, ne hanc tantam hominis insolentiam inultam sineret: ita eadem nocte Angelus castra Assyriorum aggressus, multa hominum millia letho dedit; rex trepidus in oppidum Niniven confugit, ibique a filiis interfectus dignum se exitum tulit.
PL 20, 126Aしかしヒゼキヤはこれに少しも動じず、主に祈り、この男のこれほどの傲慢を罰せずに放置しないよう願ったと伝えられる。すると同じ夜、天使がアッシリア人の陣営を襲い、数千の人を死に至らせた。王は慌てふためいてニネベの町に逃げ込み、そこで息子たちに殺されて、自らにふさわしい最期を迎えた。
Per idem tempus Ezechias aeger corpore, morbo incubuerat. Cumque Esaias ei verbum Domini annuntiasset, vitae ejus finem adesse, flesse rex traditur, ita XV annos prorogari sibi ad vitam meruit: quibus peractis, nono et vigesimo imperii anno decessit, regnum Manasse filio reliquit.
PL 20, 126A同じころ、ヒゼキヤは体を病んで病床にあった。イザヤが主の言葉として彼の命の終わりが近いと告げると、王は泣いたと伝えられ、こうして15年の延命にあずかるに値した。その年が過ぎて、治世29年に世を去り、王国を子のマナセに残した。
Is a patre multum degenerans, relicto Domino culturas impias exercuit: ob quod in potestatem Assyriorum traditus, malo coactus agnovit errorem, populumque adhortatus est, uti relictis idolis Dominum colerent.
PL 20, 126B彼は父から大いに堕落し、主を捨てて不敬虔な礼拝を行った。そのため、アッシリア人の手に渡され、苦しめられて誤りを悟り、民に勧めて、偶像を捨てて主を礼拝するようにさせた。
Nihil sane dignum memoria gessit: regnavit autem annos V et L. Amon deinde filius ejus regnum adeptus est, nec ultra biennium eo potitus est: paternae impietatis haeres, Domini negligens, suorum insidiis circumventus periit, ad Josiam filium imperium devolutum.
PL 20, 126B特に記憶に値することは何もしなかった。在位は55年であった。その後、子のアモンが王位に就き、2年を超えて保つことはなかった。父の不敬虔の継承者として主を顧みず、身内の謀に取り囲まれて滅び、支配は子のヨシヤに移った。
Liber I, Caput LII
第I巻 第LII章PL 20, 126CIs admodum religiosus fuisse traditur, summaque cura divina administrasse, Helchia sacerdote usus bene.
PL 20, 126C彼はきわめて敬虔であったと伝えられ、神の事を最大の配慮で治め、祭司ヒルキヤをよく用いた。
Is cum in templo librum verbi Dei scriptum, repertum a sacerdote legisset, quo continebatur, Hebraeam gentem ob crebras impietates et sacrilegia delendam; piis ad Deum precibus fletuque jugi imminentem cladem avertit.
PL 20, 126C彼は、祭司が神殿で見つけた、神の言葉を記した書を読んだ。そこにはヘブライ人の民が度重なる不敬虔と瀆聖のゆえに滅ぼされるべきことが記されていた。彼は神への敬虔な祈りと絶え間ない涙によって、迫っていた災厄をそらした。
Quod ubi indultum sibi per Holdam prophetissam comperit, majore cura, utpote obligatus divinis beneficiis, cultum Dei exercuit.
PL 20, 126Cこの赦しが女預言者フルダを通して自分に与えられたことを知ると、神の恩恵に縛られた者として、いっそう深い配慮をもって神の礼拝を行った。
Igitur vasa omnia anteriorum regum superstitionibus idolis consecrata cremavit; namque eo profani ritus invaluerant, ut soli ac lunae divinos honores darent, eisdemque etiam ex metallis sacraria aedificarent: quibus Josias in pulverem redactis, sacerdotes quoque profanarum aedium interfecit.
PL 20, 126Cそこで、先代の王たちが迷信のために偶像に献じていた器をすべて焼いた。かの俗悪な祭儀が、太陽と月に神としての栄誉を与え、そればかりか金属でそれらのための聖所まで築くほどに根づいていたからである。ヨシヤはこれらを粉に砕き、俗悪な神殿の祭司たちをも殺した。
Sed ne sepulcris quidem impiorum pepercit: quod olim praedictum a propheta, impletum animadversum est. Hujus octavo et decimo imperii anno Pascha celebratum.
PL 20, 126Dさらに不敬虔な者たちの墓さえ容赦しなかった。かつて預言者が予告したことが成就したと認められた。彼の治世18年に過越が祝われた。
Post triennium fere adversus Nechao regem Aegypti, qui bellum Assyriis inferebat, in praelium egressus, priusquam inter se acies concurrerent, sagitta ictus est: exque eo vulnere in urbem relatus, decessit, cum regnasset annos I et XX.
PL 20, 126Dおよそ3年後、アッシリア人に戦いを仕掛けていたエジプトの王ネコに向かって戦いに出たが、両軍が衝突する前に矢に射られ、その傷により町へ運び戻されて世を去った。在位は21年であった。
Liber I, Caput LIII
第I巻 第LIII章PL 20, 126DJoachas inde filius ejus regnum adeptus, tribus mensibus tenuit, captivitati ob impietatem destinatus: namque eum Nechao rex Aegypti victum captumque duxit, nec multo post in vinculis diem functus est.
PL 20, 126Dその後、その子ヨアハズが王位を得て3か月保ったが、不敬虔のゆえに捕囚に定められていた。エジプトの王ネコが彼を打ち破り、捕らえて連れ去り、まもなく鎖につながれたまま世を去ったからである。
Judaeis stipendium annuum imperatum: rex eis Eliachim arbitrio victoris datus, qui postea immutato nomine Joachim vocitatus est. Hic Joachae frater, Josiae filius fuit, fratri quam patri propior, sacrilegio invisus Deo.
PL 20, 126Dユダヤ人には年ごとの貢ぎが課され、勝者の裁量でエルヤキムが王として与えられた。彼は後に名を改められてヨヤキムと呼ばれた。これはヨアハズの兄弟で、ヨシヤの子であり、父よりも兄弟に近く、瀆聖のゆえに神に憎まれた。
Igitur cum regi Aegyptio pareret, quippe cui tributum penderet, Nabuchodonosor rex Babylonius Judaeam terram occupavit armis, et per triennium jure belli victor possedit: etenim cedente jam rege Aegypti, determinatisque inter eos imperii finibus convenerat, Judaeos ad Babylonem pertinere.
PL 20, 127Aさて、エジプトの王に従い、貢ぎを納めていたところ、バビロニア人の王ネブカドネツァルが武力でユダヤの地を占領し、戦いの権利によって勝者として3年間これを所有した。すでにエジプトの王が退き、両者のあいだで支配の境が定められたときに、ユダヤ人はバビロンに属すると取り決められていたのである。
Ita cum Joachim, exactis in regno annis undecim, filio ejusdem nominis locum fecisset, isque regis Babylonii in se iram concitasset (Deo nimirum agente, cui constitutum erat Judaeam gentem captivitati et internecioni dare), Nabuchodonosor Hierosolymam cum exercitu ingressus, urbem murosque ac templum solo stravit: auri immensum modum, et sacra ornamenta vel publica vel privata, puberesque omnes virilis ac muliebris sexus transtulit, relictis, quorum imbecillitas aut aetas fastidio victoribus fuit.
PL 20, 127Aこうしてヨヤキムが在位11年を終えて同名の子〔聖書のヨヤキン。スルピキウスは父と同じく Joachim と呼ぶ〕に地位を譲ると、その子はバビロニアの王の怒りを自らに招いた(ユダヤの民を捕囚と殲滅に委ねると定められていた神が、そうさせたことは疑いない)。ネブカドネツァルは軍とともにエルサレムに入り、町と城壁と神殿を地に倒した。測りがたい量の金、公私の聖なる飾り、そして男女を問わず成年に達した者すべてを移した。残されたのは、弱さや年齢のゆえに勝者たちから見向きもされなかった者である。
Quae turba, inutilis servitio, exercendis colendisque agris, ne incultum esset solum, deputata: eisdemque rex Sedechias praepositus, ademptis viribus inani tantum umbra regii nominis concessa. Sed Joachim tribus mensibus tempus imperii habuit.
PL 20, 127Bこの群衆は奴隷として使うには役に立たず、土地が荒れ地とならぬよう、田畑を耕し世話する役に充てられた。その上に王ゼデキヤが置かれたが、力は奪われ、王の名の空虚な影だけが許された。一方、子のヨヤキムの統治は3か月であった。
Is cum populo Babyloniam translatus, et in carcerem conjectus est. Trigesimum post annum emissus, atque a rege in amicitiam receptus, mensaque et consiliis participatus, non sine solatio depulsae calamitatis decessit.
PL 20, 127B彼は民とともにバビロニアに移され、獄に投じられた。30年後に釈放され、王から友誼のうちに迎えられて、食卓と協議に与り、災厄が去った慰めを得ないでもなく世を去った。
Liber I, Caput LIV
第I巻 第LIV章PL 20, 127BInterea Sedechias rex turbae inutilis, quamquam sine viribus, infido ingenio et Dei immemor, qui non intelligeret captivitatem ob delicta gentis illatam, postremis denique malis debitus, regis animum offendit.
PL 20, 127Bその間に、役に立たぬ群衆の王ゼデキヤは、力を欠きながらも不実な気質で神を忘れ、捕囚が民の罪のゆえに加えられたことを悟らず、実に最後の災いを負うべき者として、〔バビロニアの〕王の心を損ねた。
Ita ei post novem annos Nabuchodonosor bellum intulit, compulsumque intra muros confugere triennio obsedit. Qua tempestate Hieremiam prophetam, qui jam saepius imminere urbi captivitatem pronuntiaverat, consulit, si quid spei forsitan superesset.
PL 20, 127Cこうして9年後にネブカドネツァルが彼に戦いを仕掛け、城壁の内に逃げ込まざるをえなくなった彼を3年にわたり包囲した。この時、ゼデキヤは、すでに町に捕囚が迫っていると幾度も告げていた預言者エレミヤに、何か望みが残されていはしないかと伺いを立てた。
Sed ille coelestis irae non ignarus, eadem saepius interrogatus respondit, ipsi regi specialem poenam denuntians.
PL 20, 128Aしかしエレミヤは天の怒りを知らぬわけではなく、同じことを幾度も問われて答え、王自身に特別の刑罰を告げた。
Tum vero Sedechias in iram excitatus, trudi prophetam in carcerem jubet: moxque eum crudelis facti piguit; sed obsistentibus Judaeorum principibus, quibus jam inde a principio moris fuerat bonos premere, absolvere innocentem non est ausus.
PL 20, 128Aするとゼデキヤは怒りを燃え立たせ、預言者を獄に押し込めるよう命じた。だがまもなく、その残酷な行いが悔やまれた。しかし、ユダヤ人の首長たち──初めから善人を抑えつけるのを習いとしていた──が反対したので、罪なき者を解き放つことをあえてしなかった。
Iisdem cogentibus, in lacum immensi profundi, coenoque ac sordibus, atque ex eo exitiabili fetore horridum, demissus est, ut ne simplici quidem morte exspiraret.
PL 20, 128A同じ者たちに迫られて、エレミヤは底知れぬ深さの穴に降ろされた。そこは泥と汚物に満ち、そこから出る致命的な悪臭のために恐ろしい所で、並の死に方では息を引き取れぬほどであった。
Sed rex licet impius, aliquanto tamen sacerdotibus mitior, educi prophetam de lacu et carceris custodiae reddi jubet. Interea obsessos vis hostium et penuria urgebat: consumptisque omnibus quae mandi poterant, fames invaluerat.
PL 20, 128Aだが王は不敬虔ではあっても、祭司たちよりはいくらか穏やかで、預言者を穴から引き上げ、獄の見張りに戻すよう命じた。その間にも、包囲された者たちは敵の力と窮乏に責められ、噛めるものがすべて尽きて、飢えが猛威を振るった。
Ita defessis inedia defensoribus, oppidum captum incensumque: rex, ut propheta dixerat, effossis oculis, Babyloniam translatus: Hieremias misericordia hostili carcere exemptus.
PL 20, 128Bこうして守る者たちが飢えに疲れ果てると、町は陥落して焼かれた。王は預言者の言ったとおり目をえぐられてバビロニアに移され、エレミヤは敵の慈しみによって獄から救い出された。
Cum eum Nabuzardan princeps regius captivum cum caeteris duceret, delata sibi optione ab eo, utrum in solo patrio deserto desolatoque subsistere, an secum abire in summis honoribus vellet, residere in patria maluit.
PL 20, 128B王の重臣ネブザルアダン〔Nabuzardan〕が他の者たちとともに彼を捕虜として連れて行こうとしたとき、荒れ果てた祖国の地にとどまるか、最高の栄誉を受けて自分とともに来るか、選ぶ機会が彼から与えられたが、エレミヤは祖国にとどまるほうを望んだ。
Nabuchodonosor, abducto populo, residuis (quos belli conditio vel praedae fastidium relinqui a victoribus fecerat) Godoliam ejusdem gentis praeposuit, absque ullo insigni regio aut imperii nomine: quia praeesse paucis et calamitosis nulla dignitas erat.
PL 20, 128Bネブカドネツァルは民を連れ去ったのち、残された者たち(戦いの事情、あるいは戦利品として顧みるに値しないことから、勝者たちに残された者)の上にゲダルヤを同じ民から立てたが、王の標章も支配の名も与えなかった。少数の不幸な者たちを治めることには、何の位もなかったからである。
Liber II, Caput I
第II巻 第I章PL 20, 127C[0127] Captivitatis tempora prophetarum vaticiniis atque actibus illustrata sunt, maximeque Danielis egregia ad conservandam legem perseverantia, et in absolutione Susannae divino consilio, caeterisque ab eo gestis, quae ordine persequemur.
PL 20, 127C捕囚の時代は、預言者たちの預言と行いによって輝き、とりわけダニエルが律法を守り抜いたすぐれた忍耐と、スサンナの釈放における神の計らい、そして彼が行ったその他のことによって輝いた。これらは順を追ってたどることにする。
Hic sub rege Joachim captus deductusque Babyloniam, parvus admodum puer: postea ob elegantiam vultus inter ministros regios assumptus, unaque cum eo Ananias, Misael et Azarias.
PL 20, 127Cこのダニエルは王ヨヤキムのもとでごく幼い少年のうちに捕らえられ、バビロニアに連れて行かれた。のちに顔立ちの美しさのゆえに王の側仕えの中に取り立てられ、ともにハナンヤ、ミシャエル、アザルヤが取り立てられた。
Sed cum eos rex delicatioribus cibis curari praecepisset, idque Asphanae eunucho negotii dedisset, Daniel paternarum traditionum memor, ne ex mensa regis gentilium cibis participaret, poposcit ab eunucho, ut leguminibus tantum uterentur.
PL 20, 127Dところが王が彼らをより豪華な食事で養うよう命じ、その世話を宦官アシュペナズに任せたとき、ダニエルは父祖の伝えを思い、王の食卓の異邦人の食物にあずからないよう、宦官に、豆類だけを用いさせてほしいと求めた。
Causante Asphane, ne dissimulatum imperium regis consecutura macies proderet, Daniel Domino fretus pollicetur, majoris decoris sibi vultus ex leguminibus quam ex cibis regiis fore; fidesque dictis adfuit, ita ut minime eorum vultus comparabiles haberentur, qui imperialibus impendiis procurabantur.
PL 20, 127Dアシュペナズは、やがて現れるやつれが、王の命令がなおざりにされたことを露見させはしないかと言って渋ったが、ダニエルは主に頼って、王の食物よりも豆類のほうが自分たちの顔色を美しくすると約束した。その言葉には確かさが伴い、王の費用で世話される者たちの顔は、彼らの顔とは比べものにならないほどであった。
Igitur a rege in honore et gratia adhibiti, prudentia et disciplina brevi omnibus regis proximis antelati.
PL 20, 128Cこうして王から栄誉と好意をもって用いられ、知恵と訓練によって、たちまち王の側近すべてに優ることとなった。
Per idem tempus Susanna quaedam Joachim nupta, spectatae femina pulchritudinis, a duobus presbyteris appetita, cum impudicis non acquievisset, falso crimine incessitur: iisdem presbyteris deferentibus, in remotis locis adolescentem cum ea deprehensum, sed illum juvenili alacritate senum manus effugisse.
PL 20, 128C同じころ、ヨアキムに嫁いだスサンナという、評判の美貌の女が、二人の長老〔presbyteri〕に言い寄られた。彼女が不貞の誘いに応じなかったので、偽りの罪で訴えられた。二人の長老が申し立てたのは、人気のない場所で若者が彼女とともにいるところを捕らえたが、その者は若者の敏捷さで老人たちの手を逃れた、ということであった。
Ita presbyteris fides habita: judicio populi Susanna damnatur. Quae cum secundum legem ad supplicium duceretur, Daniel tum annos natus XII, increpitis Judaeis quod innocentem morti dedissent, reducere eam in judicium, causamque denuo audiri postulat.
PL 20, 128Dこうして長老たちの言葉が信じられ、民の裁きでスサンナは有罪とされた。律法に従って処刑に引かれていくとき、当時12歳であったダニエルは、罪なき者を死に渡したとしてユダヤ人たちを咎め、彼女を裁きに連れ戻して、事件をあらためて聞くよう求めた。
Enimvero multitudo Judaeorum quae tum aderat, non sine Domino existimans puerum contemptae aetatulae in hanc constantiam prorupisse, favore accommodato, in concillum revertitur. Initur denuo judicium: Danieli, ut inter majores natu resideret, delatum.
PL 20, 128Dそのとき居合わせたユダヤ人の群衆は、軽んじられるほど幼い少年がこのような確信に出たのは主なしにはありえないと考え、好意をもって応じ、会議〔底本は concillum。concilium と読む〕に戻った。裁きが再び開かれ、ダニエルは年長者たちの間に座るよう許された。
Igitur separari accusatores jubet: unumque ex eis interrogat, sub cujus generis arbore adulteram deprehendisset. Ex varietate responsi falsitas deprehensa: Susanna absoluta: presbyteri, qui innocenti periculum creaverant, capite damnati.
PL 20, 129Aそこでダニエルは告発者たちを引き離すよう命じ、その一人に、不貞の女をどの種類の木の下で捕らえたかを尋ねた。答えの食い違いから偽りが露見した。スサンナは放免され、罪なき者を危うくした長老たちは死刑とされた。
Liber II, Caput II
第II巻 第II章PL 20, 129AEa tempestate Nabuchodonosor somnium vidit mysterio futurorum mirabile, cujus interpretationem quum per se non posset evolvere, adscitis ad interpretandum Chaldaeis, qui magicis artibus extisque hostiarum scire occulta et futura praecinere videbantur: mox, veritus ne more hominum non vera sed placita regi ex somnio conjectarent, visa supprimit, poposcitque ab eis, ut, si vera in his divinatio esset, somnium ipsum sibi dicerent: tum demum interpretationi eorum crediturum, si prius enuntiando somnium artis periculum fecissent.
PL 20, 129Aそのころネブカドネツァルは、将来の奥義をはらむ驚くべき夢を見た。自分ではその解釈を解き明かせなかったので、カルデア人たち──魔術の技といけにえの内臓によって隠れた事と将来を知り、予告すると見られていた者──を呼び寄せて解釈させようとした。だがまもなく、人の常として、彼らが夢から真実ではなく王の気に入ることを推し量りはしないかと恐れ、見た幻を隠した。そして彼らに、その占いに真実があるなら夢そのものを自分に言い当てよと要求した。夢をまず言い当てて技の試しをした上で、その時にはじめて彼らの解釈を信じよう、というのである。
Illi vero tantam molem abnuentes, non esse id humanae opis confitebantur. Rex motus, quod falsa divinandi professione homines erroribus illuderent, cum astricti praesenti negotio nihil scire se confiterentur: ita edicto regis in eos animadversum, palamque omnes hujus artis interficiebantur.
PL 20, 129B彼らはこれほど大きな務めを辞退し、これは人の力の及ぶことではないと告白した。王は憤った。占いの偽りの看板で人々を迷いに欺きながら、目の前の務めに縛られれば何も知らないと認めたからである。こうして王の勅令で彼らに処罰が下され、この技に携わる者は皆、公然と殺されていった。
Quod ubi Danieli compertum, regis proximum appellat: enuntiationem somnii interpretationemque ejus pollicetur. Res ad regem defertur: Daniel accersitur; jam revelato sibi per Dominum mysterio, visio regis refertur, solutioque.
PL 20, 129Bこれがダニエルに知れると、王の側近を呼び出し、夢を言い当てることとその解釈を約束した。事は王に伝えられ、ダニエルが召し出された。すでに主によって奥義が明かされていたので、王の見た幻が語られ、その解き明かしが示された。
Sed res postulat, ut regis somnium et interpretationem prophetae et consequentium fidem exponamus.
PL 20, 129Bだが事柄は、王の夢と預言者による解釈、そして後に続く事柄が確かに成就したことを、我々が述べることを求めている。
Viderat rex per soporem imaginem capite aureo brachiisque argenteis, ventre et femoribus aereis, cruribus ferreis, quae in pedes partim ferreos, partim fictiles desinebat. Sed ferrum atque testum inter confusum coire non poterat.
PL 20, 129C王は眠りの中で、頭が金、腕が銀、腹と腿が青銅、すねが鉄の像を見た。その像は足に至り、一部は鉄、一部は土でできていた。ところが鉄と土は混ざり合っても一つにはなれなかった。
Ad extremum, imaginem lapis sine manibus abscissus proterebat: redactaque omnia in pulverem, vento ablata.
PL 20, 129C最後に、手によらずに切り出された石が像を砕いた。すべては粉にされ、風に吹き払われた。
Liber II, Caput III
第II巻 第III章PL 20, 129CIgitur secundum prophetae interpretationem imago visa figuram mundi gerit: caput aureum Chaldaeorum imperium est: siquidem id primum et opulentissimum fuisse accepimus.
PL 20, 129Cさて預言者の解釈に従えば、見られた像は世界の姿を帯びている。金の頭はカルデア人の支配である。これが最初のものであり、最も富んでいたと我々は受け取っている。
Pectus et brachia argentea secundum regnum annuntiant: Cyrus enim victis Chaldaeis atque Medis imperium ad Persas contulit.
PL 20, 129C銀の胸と腕は第二の王国を告げる。キュロスがカルデア人とメディア人を打ち破って、支配をペルシア人へ移したからである。
In ventre aereo tertium regnum portendi pronuntiatur; idque impletum videmus: siquidem Alexander ereptum Persis imperium Macedoniae vindicavit. Crura ferrea imperium quartum, idque Romanum, intelligitur, omnibus ante regnis validissimum.
PL 20, 129C青銅の腹には第三の王国が予示されていると宣べられ、我々はそれが成就するのを見ている。アレクサンドロスがペルシア人から奪った支配をマケドニアのものとしたからである。鉄のすねは第四の支配、すなわちローマの支配と解され、それ以前のどの王国よりも強大であった。
Pedes vero partim ferrei, partim fictiles, dividendum esse Romanum regnum, ita ut numquam inter se coeat, praefigurant; quod aeque impletum est: siquidem jam non ab uno imperatore, sed etiam a pluribus, semperque inter se armis aut studiis dissentientibus res Romana administratur.
PL 20, 129D一部が鉄、一部が土の足は、ローマの王国が分割されるべきこと、しかもそれが決して一つに結び合わないことを予め示す。これも同じく成就した。ローマの国事はもはや一人の皇帝ではなく、複数の皇帝によって治められ、しかも彼らは武力や党派心によって常に互いに争っているからである。
Denique commisceri testum atque ferrum numquam inter se coeuntem materiam, commistiones humani generis futurae a se invicem dissidentes significantur: siquidem Romanum solum ab exteris gentibus aut rebellibus occupatum, aut dedentibus semper pacis specie traditum constat; exercitibusque nostris, urbibus atque provinciis permistas barbaras nationes, et praecipue Judaeos inter nos degere, nec tamen in mores nostros transire, videamus.
PL 20, 129D実に、土と鉄が混ざり合い、しかも決して互いに結び合わない素材であることによって、のちに人類の混合が生じ、互いに分裂し合うことが示される。ローマの地は、外国の諸国民か反乱者に占領されるか、降伏する者たちによって、いつも平和という名目で引き渡されてきたことは周知である。我々の軍隊、町々、属州には蛮族の諸民族が入り混じり、とくにユダヤ人が我々の間に住みながら、それでも我々の習俗には移らないのを我々は見ている。
Atque haec esse postrema tempora prophetae annuntiant: in lapide vero sine manibus abscisso, qui aurum, argentum et ferrum testumque comminuit, Christi figuram esse.
PL 20, 130A預言者たちはこれが終わりの時代であると告げている。手によらずに切り出されて、金、銀、鉄、土を砕いた石には、キリストの象りがある。
Is enim non conditione humana editus (siquidem non ex voluntate viri, sed ex Deo natus est) mundum istum, in quo sunt regna terrarum, in nihilum rediget, regnumque aliud incorruptum atque perpetuum, id est futurum saeculum, quod sanctis paratum est, confirmabit: de quo uno adhuc quorumdam fides in ambiguo est, non credendum de futuris, cum de praeteritis convincantur.
PL 20, 130A彼は人の定めによって生まれたのではなく(男の意志によってではなく、神から生まれたからである)、地上の王国がその中にあるこの世界を無に帰し、別の、朽ちることなく永続する王国、すなわち聖なる者たちのために備えられた来るべき世を確立するであろう。ただこの一点についてだけは、今なお一部の者の信仰が定まらずにいる。過去のことについては説き伏せられていながら、将来のことは信じなくてよいとするのである〔non credendum … の文は、この人々の考えを言うものと取った〕。
Igitur Daniel multis a rege muneribus donatus, praefectus Babyloniae atque omni imperio, in summis honoribus habebatur; ejus suffragio Ananias, Azarias et Misael ad summam aeque dignitatem et potestatem provecti.
PL 20, 130Bこうしてダニエルは王から多くの贈り物を与えられ、バビロニアの長官、およびあらゆる支配の長として、最高の栄誉のうちに遇された。彼の推挽によって、ハナンヤ、アザルヤ、ミシャエルも同じく最高の位と権力に引き上げられた。
Eodem fere tempore praeclara Ezechielis prophetia exstitit, revelato ei futurorum et resurrectionis mysterio: exstat liber magni operis, et cum cura legendus.
PL 20, 130Bほぼ同じころ、エゼキエルの輝かしい預言が現れ、将来と復活の奥義が彼に明かされた。その書は大作として残っており、注意深く読まれねばならない。
Liber II, Caput IV
第II巻 第IV章PL 20, 130BAt in Judaea, cui post excidium Hierosolymae Godoliam praepositum supra memoravimus, aegre ferentes Judaei principem sibi ex stirpe non regia arbitrio victoris datum, Ismael quodam duce et concitatore nefandae conjurationis, dispositis eum in convivio insidiis peremerunt.
PL 20, 130B一方ユダヤでは、エルサレム滅亡ののちゲダルヤが長として置かれたことを先に述べた。ユダヤ人たちは、王の血筋でない者が勝者の裁量で自分たちの長として与えられたことを不満とし、イシュマエルという者を指導者、不敬な陰謀の扇動者として、宴の席に謀をめぐらしてゲダルヤを殺した。
At hi qui extra noxiam fuerant, ultum ire facinus cupientes, propere adversum Ismael arma capiunt; sed ille, quia cognovit exitium sibi imminere, relicto exercitu quem contraxerat, non amplius quam octo comitantibus ad Ammonitas confugit.
PL 20, 130B一方、罪に関わらなかった者たちは、その悪行に報復しようと願い、急いでイシュマエルに向けて武器を取った。だがイシュマエルは、自らに滅びが迫っていると知り、集めていた軍を捨て、八人にすぎぬ供とともにアンモン人のもとへ逃れた。
Igitur populum universum metus pervaserat, ne paucorum scelus omnium exitio rex Babylonius ultum iret: nam praeter Godoliam multos ex Chaldaeis cum eo interfecerant. Itaque consilium ineunt fugiendi in Aegyptum.
PL 20, 130Cこうして民全体を恐れが覆った。少数の者の悪行に対し、バビロニアの王が全員の滅びによって報復するのではないか、というのである。ゲダルヤのほかに、カルデア人も多くが彼とともに殺されていたからである。そこで彼らはエジプトへ逃れる計画を立てた。
Sed prius Hieremiam frequentes adeunt, sciscitantes divinum responsum; at ille verbis Dei universos hortari: In solo patrio manerent: si id fecissent, Dei praesidio tuendos, nullumque a Babyloniis periculum fore: sin Aegyptum peterent, omnes ibi ferro ac fame diversoque mortis genere perituros.
PL 20, 130Cだがその前に、こぞってエレミヤのもとに行き、神の答えを求めた。彼は神の言葉をもって全員に勧めた。祖国の地にとどまれ。そうするなら、神の守りによって護られ、バビロニア人からの危険は何もないであろう。だがエジプトを目指すなら、全員がそこで剣と飢え、その他さまざまな死に方で滅びるであろう、と。
Sed plebs, assueto malo, insolens parendi salubribus consiliis et divino imperio, profecta est in Aegyptum; quid de ea postea actum, sacris litteris siletur, nobis nihil compertum.
PL 20, 130Dしかし民は悪に慣れており、救いとなる忠告にも神の命令にも従うことを知らず、エジプトへ出て行った。その後どうなったかについては、聖なる書物は沈黙しており、我々も何も確かめていない。
Liber II, Caput V
第II巻 第V章PL 20, 130DHoc tractu temporum Nabuchodonosor elatus rebus secundis statuam sibi auream immensae magnitudinis posuit, adorarique eam ut sacram effigiem praecepit; quod cum certatim ab omnibus (depravatis adulatione omnium animis) fieret, Ananias, Azarias et Misael profano officio abstinuerunt, non ignorantes honorem hunc soli Deo debitum.
PL 20, 130Dこの時の流れのなかで、ネブカドネツァルは順境に驕り、自分のために巨大な金の像を立て、これを聖なる像として拝むよう命じた。皆が競ってこれを行った(誰もの心が追従に堕していた)が、ハナンヤ、アザルヤ、ミシャエルは、この栄誉が神のみに負うものであることを知っていたので、この俗悪な務めを控えた。
Igitur rei ex edicto regis constituuntur: propositaque eis conditio poenarum ardens caminus, ut praesenti metu adorare statuam cogerentur. Verum illi devorari ignibus, quam piaculum committere, maluerunt. Itaque vincti pedibus in medias flammas conjiciuntur.
PL 20, 130Dそこで王の勅令により、彼らは被告とされた。刑罰の選択肢として燃える炉が示されたのは、目の前の恐れに迫られて像を拝ませるためである。しかし三人は、大罪を犯すよりは火に呑まれるほうを選んだ。そこで足を縛られて、炎の真ん中に投げ込まれた。
Sed ministros infandi operis, dum promptius damnatos in ignem propellunt, flamma absorbuit: Hebraeos (mirum dictu, et incredibile non visentibus) ignis non attigit, quum a spectantibus deambulantes in camino psalmum Deo dicere cernerentur: visusque cum his inter ignem quartus specie angeli, quem Nabuchodonosor propius intuitus, filium Dei se vidisse confessus est.
PL 20, 131Aところが、この言語に絶する業の執行者たちは、罪人を急いで火へ押し込んでいるうちに炎に呑まれた。ヘブライ人たちには(語るも不思議で、見なかった者には信じがたいことだが)火が触れなかった。見ていた者たちには、炉の中を歩き回りながら神に賛歌〔psalmus〕を唱えている姿が見られた。彼らとともに火の中に、天使の姿をした第四の者が見えた。ネブカドネツァルはこれをいっそう近くで眺め、神の子を見たと告白した。
Tum rex haud dubius divinam in re praesenti fuisse virtutem, missis per omne regnum suum edictis, facti miraculum provulgavit; confessus soli Deo honorem deferendum.
PL 20, 131Aそこで王は、目の前の出来事に神の力があったことを疑わず、全国に勅令を送って、この奇跡を広く知らせた。栄誉は神のみに捧げねばならぬと告白したのである。
Nec multo post rex objecto sibi somnio, mox voce etiam coelo emissa admonitus, potestate regia abjecta, atque ab omni conversatione humana remotus, herbis tantum vitam sustinens egisse poenitentiam traditur; servatum ei nutu Dei imperium, donec impleto tempore, agnito demum Deo, post septem annos et regno et statui pristino restitutus est.
PL 20, 131Aそれからまもなく、王は夢に脅かされ、続いて天から発せられた声にも戒められて、王権を捨て、あらゆる人間の交わりから遠ざかり、草だけで命を保って悔い改めを行ったと伝えられる。神の意によって彼の支配は保たれ、時が満ちて、ついに神を認めたのち、7年を経て王国と元の地位に復した。
Hic post devictum, ut supra diximus, Sedechiam, quem captivum Babylonem transtulit, regnasse traditur annos VI et XX, quamquam id non in Sacra Historia scriptum invenerim: sed forte accidit, ut dum multa evolverem, annotationem hanc jam interpolato per aetatem libello sine auctoris nomine reperirem, in quo regum Babyloniorum tempora continebantur: quam praetereundam non putavi, siquidem et Chronicis consentiret, et ita illius nobis ratio quadraret, ut per ordinem regum, quorum tempora continebat, usque in primum Cyri regis annum LXX annos (tot enim per sacram Historiam a captivitate usque ad Cyrum fuisse referuntur) impleret.
PL 20, 131B彼は、先に述べたようにゼデキヤを打ち破り、捕虜としてバビロンに移したのち、26年のあいだ王位にあったと伝えられる。もっとも、このことを聖なる歴史の書に書かれたものとして見出したわけではない。多くの書を繙くうちにたまたま、年月のために傷んだ〔interpolato。「年月を経て手が加えられた」とも読める〕作者名のない小冊子の中に、この書き付けを見つけたのである。そこにはバビロニアの王たちの在位が記されていた。私はこれを見過ごすべきではないと考えた。『年代記』とも合致し、またその計算が我々の計算と合って、そこに記された在位の王たちを順に数えると、キュロス王の最初の年までに70年(聖なる歴史によれば、捕囚からキュロスまで、それだけの年があったと伝えられる)が満たされたからである。
Liber II, Caput VI
第II巻 第VI章PL 20, 131CPost Nabuchodonosor, filius ejus regnum est adeptus, quem in Chronicis Evilmarodach fuisse vocitatum reperi. Hic duodecimo imperii anno diem functus fratri minori, qui Balthasar dictus est, locum fecit.
PL 20, 131Cネブカドネツァルの後は、その子が王位を得た。私が『年代記』で見たところでは、エビル・メロダク〔Evilmarodach〕と呼ばれていた。この者は治世12年に世を去り、弟のベルシャツァルという名の者に地位を譲った。
Is cum quarto et decimo anno publicum epulum principibus ac praefectis suis daret, sacra vasa, quae per Nabuchodonosor de templo Hierosolymae ablata, nec in regales usus usurpata sed recondita in thesauris habebantur, proferri imperavit.
PL 20, 131Cベルシャツァルは14年目に、重臣や長官たちに公の宴を開き、ネブカドネツァルがエルサレムの神殿から奪い去り、王の用には使われず、宝物庫に蔵されていた聖なる器を持ち出すよう命じた。
Cum his per luxum ac licentiam regalis convivii promiscue omnes virilis ac muliebris sexus, uxores concubinaeque ejus uterentur, subito rex in pariete conspicit digitos scribentes: cernebanturque in versum ductae litterae; sed qui posset scripta legere non reperiebatur.
PL 20, 131C王の宴の贅沢と放縦のなかで、男女の別なく皆が入り混じり、王の妻たちや側女たちもこれらの器を用いていたとき、突然、王は壁に文字を書く指を見た。文字は一行に連なって見えたが、その書かれたものを読める者は見つからなかった。
Igitur rex perterritus magos et Chaldaeos advocat: quibus mussitantibus nec quidquam respondentibus, regina regem admonet: Esse quemdam Hebraeum, Daniel nomine, qui olim Nabuchodonosor occulti mysterii somnium revelasset, jam tum ob illustrem sapientiam summis honoribus donatum.
PL 20, 131Dそこで王は恐れおののき、魔術師たちとカルデア人たちを呼んだ。彼らがつぶやくばかりで何も答えないので、王妃が王に告げた。ダニエルという名のヘブライ人がいる。かつてネブカドネツァルの隠された奥義の夢を明らかにし、すでにその頃から、その名高い知恵のゆえに最高の栄誉を与えられた者である、と。
Itaque accitus Daniel, perlegit interpretatusque: Ob delictum regis, qui sacra Deo vasa temerasset, ipsi exitium imminere, regnumque ejus Medis ac Persis datum; quod mox consecutum est: nam eadem nocte Balthasar interiit, regnumque ejus Darius natione Medus occupavit.
PL 20, 131Dそこでダニエルが呼び出され、書かれたものを読み通して解き明かした。神に献げられた聖なる器を汚した王の罪のゆえに、彼自身に滅びが迫っており、その王国はメディア人とペルシア人に与えられる、と。このことはまもなく成就した。まさにその夜、ベルシャツァルは死に、その王国はメディア人であるダレイオスが奪ったのである。
Danielem illustri opinione compertum universo imperio praeposuit, secutus superiorum regum judicium: nam et Nabuchodonosor eum regno praefecerat, et Balthasar veste purpurea et torque aureo donatum, tertium regni principem constituerat.
PL 20, 132Aダレイオスは、ダニエルが高い評判の人物と知って、全支配の上に立てた。先の王たちの判断にならったのである。ネブカドネツァルも彼を王国の長官に任じており、ベルシャツァルは紫の衣と金の首飾りを与えて、国の第三位の長に定めていた。
Liber II, Caput VII
第II巻 第VII章PL 20, 132AIgitur hi qui una cum eo rerum potentes erant, exagitati invidia, quod eis alienigena captivae gentis fuisset aequatus, regem depravatum adulatione compellunt, ut sibi diebus proximis triginta, divini honores darentur, neque cuiquam liceret Dominum nisi regem precari.
PL 20, 132Aさて、彼とともに権力を握っていた者たちは、捕らわれの民の異邦人が自分たちと同格にされたことに嫉妬に駆られ、追従に堕した王に迫って、これからの30日間、神としての栄誉を王に与え、誰も王のほかを主として祈ってはならないと定めさせた。
Facile id Dario persuasum, stultitia regum omnium, qui sibi divina vindicant. Igitur Daniel non rudis neque inscius Deo preces non homini deferendas, reus constituitur, edicto regis non paruisse: multumque abnuente Dario, cui charus acceptusque semper fuerat, principes pervicere, ut in lacum demitteretur; sed objecto bestiis nullum periculum fuit.
PL 20, 132Aこれはダレイオスに容易に説き伏せられた。神のものを自らに主張する王たちすべてに共通の愚かさである。そこでダニエルは、祈りは人にではなく神に献げるべきことを知らぬ者でも心得ぬ者でもなかったので、王の勅令に従わなかったとして被告とされた。ダレイオスは、常に彼を愛し受け入れてきたので強く拒んだが、長官たちが押し切り、ダニエルは穴に降ろされた。しかし獣に投げ与えられても、何の危険もなかった。
Quod cum rex comperisset, accusatores deputari leonibus praecepit, qui non simili exemplo perfuncti sunt: nam continuo devorati ferarum famem expleverunt. Daniel clarus ante, clarior haberi coepit.
PL 20, 132Bこれを知った王は、告発者たちを獅子に割り当てるよう命じた。彼らは同じ手本のようには済まなかった。直ちに食い尽くされ、獣たちの飢えを満たしたのである。以前から名高かったダニエルは、いっそう名高い者と見なされるようになった。
Rex antiquato edicto suo, novum proposuit: Relictis erroribus ac superstitionibus Deum Danielis colendum.
PL 20, 132B王は自らの勅令を廃し、新たな勅令を出した。誤りと迷信を捨て、ダニエルの神を礼拝すべし、と。
Exstant etiam visiones ejus, quibus consequentium saeculorum ordinem revelavit, annorum etiam numerum complexus, intra quem Christum, sicut factum est, descensurum ad terras pronuntiavit, venturumque Antechristum manifeste exposuit.
PL 20, 132B彼の幻も残っており、それによって後に続く世代の経過を明らかにした。年の数も含め、その間にキリストが地上へ降ることを(実際にそうなったように)告げ、また来たるべき反キリストをはっきりと述べた。
Quod si quis studiosior erit, rectius ibi quaesitum reperiet: nobis propositum est rerum tantum ordinem contexere. Darius duodeviginti annos regnasse traditur, qua tempestate Astyages Medis imperabat.
PL 20, 132Cもっと熱心な者があれば、そこにいっそう正しい答えを見いだすであろう。我々の企図は、事の順序だけを織り上げることにある。ダレイオスは18年統治したと伝えられ、そのころメディア人を治めていたのはアステュアゲスであった。
Liber II, Caput VIII
第II巻 第VIII章PL 20, 132CHunc Cyrus, ex filia nepos ejus, regno expulit Persarum usus armis: unde summa imperii ad Persas translata est. Babylonii quoque in potestatem ditionemque ejus concessere.
PL 20, 132Cこのアステュアゲスを、娘から生まれた孫のキュロスが、ペルシア人の武器を用いてその王国から追い出した。こうして支配の最高位はペルシア人に移った。バビロニア人もまた、その権力と支配の下に入った。
Igitur initio regni, propositis publice edictis, dat potestatem Judaeis in solum patrium redeundi: sacra etiam vasa, quae Nabuchodonosor de templo Hierosolymae abstulerat, reddidit.
PL 20, 132Cそこで治世の初めに、公に勅令を出して、ユダヤ人に祖国の地へ帰る許可を与えた。ネブカドネツァルがエルサレムの神殿から奪っていた聖なる器も返した。
Itaque pauci tum in Judaeam regressi: caeteris redeundi animus, an facultas defuerit, parum comperimus.
PL 20, 132Cこうしてユダヤへ戻った者はそのときわずかだった。他の者たちに帰る心がなかったのか、それとも手立てがなかったのか、我々にはよくわからない。
Erat ea tempestate apud Babylonios Beli antiquissimi regis, cujus etiam Virgilius meminit, ex aere simulacrum, quod superstitione hominum consecratum Cyrus quoque adorare erat solitus, antistitum ejus dolo illusus, qui vesci effigiem illam atque potare affirmabant, cum diurnam pensitationem, quae idolo inferebatur, clam ipsi absumerent.
PL 20, 132Cそのころバビロニア人のもとには、きわめて古い王ベルの青銅の像があった。ウェルギリウスもその名に触れている。人々の迷信によって神聖とされ、キュロスもこれを拝むのが常であった。彼は、この像が飲み食いすると断言する神官たちの欺きにだまされていたが、偶像に供えられる日ごとの供物は、実は彼ら自身が密かに平らげていたのである。
Igitur Cyrus, cum Daniele familiariter uteretur, quaerit ab eo, cur simulacrum non adoraret, cum manifestum viventis Dei esset indicium, absumentis ea quae inferebantur?
PL 20, 132Dさてキュロスはダニエルと親しく交わっていたので、なぜ像を拝まないのかと彼に尋ねた。供えられたものを平らげる、それは生ける神のしるしであることが明白ではないか、と。
Daniel ridens hominis errorem, negare id posse fieri, ut aes illud, id est bruta materies, cibo uteretur aut potu.
PL 20, 132Dダニエルは人の誤りを笑い、その青銅、つまり生なき素材が食べたり飲んだりすることはありえないと言い張った。
Acciri ergo rex sacerdotes jubet (nam fere ad septuaginta erant) adhibitoque eos terrore increpitat, Quis impensa consumeret, cum Daniel vir prudentia insignis minime id ab insensibili simulacro posse fieri contenderet?
PL 20, 132Dそこで王は祭司たち(およそ70人いた)を呼び寄せるよう命じ、恐れを抱かせて詰問した。供え物を食べ尽くしたのは誰か。知恵で名高いダニエルは、感覚のない像にそんなことはできないと主張しているではないか、と。
Tum illi confisi parato dolo, inferre et obsignari a rege templum deposcunt; uti, nisi omnia postero die absumpta deprehenderentur, morte poenas persolverent: dum eadem conditio Danieli maneret.
PL 20, 133Aすると彼らは、用意した欺きを頼みにして、王が供物を運び入れ、神殿に封印するよう求めた。翌日すべてが平らげられたことが見つからなければ、死をもって罰を受けようというのである。ただし同じ条件がダニエルにも課される。
Itaque signo regis templum obsignatur, cum prius Daniel sacerdotibus insciis pavimentum cinere aspersisset, ut introeuntium occultos aditus vestigia proderent. Igitur postero die rex templum ingressus animadvertit absumpta quae idolo apponi jusserat.
PL 20, 133Aこうして神殿は王の印で封印されたが、その前に、ダニエルは祭司たちに知られぬよう、床に灰を撒いておいた。入る者の隠れた出入りが足跡に表れるようにするためである。翌日、王は神殿に入り、偶像に供えるよう命じた供物が平らげられているのを見た。
Tum Daniel occultam fraudem vestigiis prodentibus reserat: Sacerdotes cum uxoribus et filiis suffosso foramine ingressos ea quae idolo apposita fuerant devorasse.
PL 20, 133Aするとダニエルは、足跡が示す隠された欺きを明らかにした。祭司たちが妻子とともに、掘った穴から入り込み、偶像に供えられたものを食い尽くしたというのである。
Ita omnes jussu regis interfecti: templum ac simulacrum Danieli in potestatem datum, atque arbitrio ejus dirutum.
PL 20, 133Bこうして全員が王の命令で殺された。神殿と像はダニエルの権限に委ねられ、彼の裁量で破壊された。
Liber II, Caput IX
第II巻 第IX章PL 20, 133BInterea Judaei, quos ex permissu Cyri in patriam regressos supra memoravimus, urbem ac templum restituere aggressi, ut pauci atque inopes, parum proficiebant; donec centesimo fere anno, Artaxerxe rege Persis imperitante, per eos qui locis praeerant ab aedificando sunt deterriti. etenim tum Syria atque omnis Judaea sub Persarum imperio per magistratus ac praesides regebatur.
PL 20, 133Bその間に、先に述べたとおりキュロスの許可で祖国に戻ったユダヤ人たちは、町と神殿の再建に取りかかったが、数少なく貧しかったので、ほとんど進まなかった。およそ100年目、アルタクセルクセスがペルシア人を治めていたとき、その地を治める者たちによって、建築を阻まれた。当時シリアとユダヤ全土は、ペルシア人の支配下で、公職者と総督によって治められていたからである。
Igitur his consilium fuit regi Artaxerxi scribere, Non oportere Judaeis restituendae urbis suae copiam dari, ne pro contumaci ingenio, resumptis viribus, aliis gentibus imperare soliti non paterentur sub alieno imperio degere.
PL 20, 133Bこれらの者たちはアルタクセルクセス王に書き送ることにした。ユダヤ人に自らの町を再建する機会を与えるべきではない。頑迷な気質のゆえに、力を取り戻せば、他の諸国民を支配するのを常としていた彼らは、他人の支配のもとで生きることに耐えなくなるであろう、と。
Ita comprobato a rege praesidum consilio prohibita urbis aedificatio, usque in secundum Darii regis annum dilata est. Sed hoc tractu temporum qui reges Persis imperaverint, inserimus, quo facilius annorum series in ordinem contexta prodatur.
PL 20, 133Cこうして総督たちの進言が王に承認され、町の建築は禁じられ、ダレイオス王の2年まで延ばされた。ここで、この間にペルシア人を治めた王たちを挿入する。年の連なりが整理されて示されやすくなるからである。
Post Darium Medum, quem duodeviginti annos regnasse significavimus, Cyrus uno et triginta annis rerum potitus est: Scythis bellum inferens in praelio cecidit, secundo anno postquam Tarquinius Superbus Romae regnare coeperat.
PL 20, 133C先に18年統治したと述べたメディア人ダレイオスの後、キュロスが31年間支配した。スキタイ人に戦いを仕掛けて戦いのなかで倒れた。これはタルクィニウス・スペルブスがローマで王位に就いて2年目であった。
Cyro Cambyses filius ejus successit, regnavitque annos novem. Hic cum Aegyptum atque Aethiopiam bello premeret et subegisset, victorque in Persas reverteretur, casu se ipsum vulneravit, ex eoque ictu periit.
PL 20, 133Cキュロスの後、その子カンビュセスが継ぎ、9年統治した。彼はエジプトとエチオピアを戦いで攻めて征服し、勝者としてペルシアへ戻る途中、誤って自らを傷つけ、その打撃で死んだ。
Post hujus mortem Magi duo fratres natione Medi menses septem Persarum regnum obtinuerunt.
PL 20, 133C彼の死後、メディア人の兄弟である二人のマギ〔Magi。メディア人の祭司の部族の者〕が、7か月のあいだペルシアの王国を保った。
Ad hos interficiendos septem nobilissimi Persae conjuraverunt, quorum princeps fuit Darius Hystaspis filius, natus ex fratre patruele Cyri, omniumque consensu regnum ei delatum: regnavit annos sex et triginta.
PL 20, 133D彼らを殺すため、最も高貴なペルシア人七人が謀議を結んだ。その長がヒュスタスペスの子ダレイオスで、キュロスの従兄弟から生まれた者であった。全員の同意で王位は彼に委ねられた。彼は36年統治した。
Hic ante quadriennium quam decederet, apud Marathonam pugnavit celeberrimo Graecis Romanisque historiis praelio.
PL 20, 133Dこの者は世を去る4年前に、マラトンで戦った。ギリシア人とローマ人の歴史で最も名高い戦いである。
Id gestum post Romam conditam anno fere ducentesimo et sexagesimo, Macerino et Augurino consulibus, abhinc annos, si tamen investigatio Romanorum consulum non fefellit, IↃ CCC LXXX et VIII: omne enim tempus in Stiliconem consulem direxi.
PL 20, 133Dこれはローマ建国後およそ260年、マケリヌスとアウグリヌスが執政官の年に起こり、今から、ローマの執政官の調べに誤りがなければ、888年前である〔IↃ は 500 を表す古い記号〕。私は全時代を、執政官スティリコの年までに向けて計算したからである。
Post Darium Xerxes fuit, isque unum et viginti annos regnasse traditur: quamquam in plerisque exemplaribus viginti et quinque annos imperii ejus fuisse reperi. Huic successit Artaxerxes, cujus supra mentionem fecimus.
PL 20, 133Dダレイオスの後はクセルクセスで、21年統治したと伝えられる。もっとも多くの写本では、その治世は25年であったと私は見出した。彼を継いだのが、先に言及したアルタクセルクセスである。
Hic cum inhiberi aedificationem urbis Judaeae templique jussisset, suspensum opus usque in secundum Darii regis annum pependit.
PL 20, 134Aこの者はユダヤの町と神殿の建築を禁じるよう命じていたので、仕事は中断されたまま、ダレイオス王の2年まで宙に浮いた。
Sed ut usque ad cum temporum ordo connexus sit; Artaxerxes regnavit annos unum et quadraginta, Xerxes duobus mensibus, postque eum Sucdianus septem mensibus fuit.
PL 20, 134Aだがその時〔底本は usque ad cum。usque ad eum と読む〕までの年代の順を連ねておこう。アルタクセルクセスは41年統治し、クセルクセスは2か月、その後ソグディアノス〔底本は Sucdianus〕が7か月在位した。
Liber II, Caput X
第II巻 第X章PL 20, 134ADarius deinde, sub quo templum est restitutum, regnum adeptus est, cui Ochus tum nomen erat.
PL 20, 134Aその後、ダレイオスが王位を得た。この王のもとで神殿が再建された。当時の名はオコスであった。
Hic cum ex Hebraeis tres adolescentes spectatae fidei corporis custodes haberet, unusque ex his prudentiae documento admirationem regis in se convertisset; delata sibi optione petendi, si quid animo concepisset, ingemiscens patriae ruinis, copiam restituendae urbis poposcit, meruitque a rege, ut subregulis ac praesidibus imperaret, ut aedificationem sacrae aedis praebitis impendiis maturaret.
PL 20, 134A彼がヘブライ人の中から、確かな忠実さを持つ三人の若者を護衛にしていたとき、そのうちの一人が知恵の証しによって王の驚嘆を自分に向けさせた。そこで、心に抱くものがあれば願ってよいという選択が与えられると、彼は祖国の廃墟を嘆き、町を再建する機会を求めた。そして、王が小王たちや総督たちに命じて、費用を支給させて神殿の建築を急がせることを、王から得た。
Ita templum quadriennio consummatum, sexto post anno quam Darius regnare coeperat: idque Judaeis satis visum: et quia magnae molis erat urbem restituere, diffisi viribus, opus multi laboris incipere non ausi, templo continebantur.
PL 20, 134Bこうして神殿は4年で完成した。ダレイオスが王位に就いてから6年目のことであった。ユダヤ人たちはそれで十分と見なした。町を再建するのは大事業であったので、力に自信を持てず、多大な労苦を要する仕事を始めることをあえてせず、神殿だけにとどまった。
Per idem tempus Esdras scriba legis post viginti fere annos quam templum fuerat consummatum, defuncto jam Dario, qui unum de viginti annis rerum fuerat potitus, permissu Artaxerxis secundi, non illius qui inter duos Xerxes fuit, sed hujus qui Dario Ocho successerat, Babylonia profectus, multique eum secuti Hierosolymam pervenere; vasa quoque diversi operis et dona, quae rex templo Dei miserat, cum duodecim levitis: vix enim hic numerus ex illa tribu repertus traditur.
PL 20, 134B同じころ、律法学者エズラが、神殿の完成からおよそ20年後、すでに19年支配したダレイオスが世を去ったのち、アルタクセルクセス二世の許可を得てバビロニアから出発した。この二世は、二人のクセルクセスの間にいた者ではなく、ダレイオス・オコスの後を継いだ者である。多くの人が彼に従ってエルサレムに着いた。王が神の神殿に送った種々の細工の器と献げ物も運ばれ、レビ人は12人であった。この部族からはかろうじてこれだけの数が見つかったと伝えられる。
Is cum deprehendisset Judaeos gentilium connubiis permistos, multis increpitos renuntiare istiusmodi matrimoniis, ac filios ex his susceptos extrudi jubet: omnesque dicto paruere: purgatus populus veteris legis ritum agebat.
PL 20, 134Cエズラは、ユダヤ人が異邦人との婚姻に混じっているのを見つけ、彼らを厳しく叱責して、そのような婚姻を捨てるよう命じ、そこから生まれた子らを追い出させた。全員がこの命令に従った。清められた民は古い律法の儀礼を行った。
Caeterum Esdram nihil super reficienda urbe egisse comperio: credo, potiorem curam ratus plebem corruptis moribus reformare.
PL 20, 134Cもっともエズラが町の再建について何かしたとは、私は見いださない。私が思うに、堕落した習俗を民において立て直すことをいっそう重要と考えたのであろう。
Liber II, Caput XI
第II巻 第XI章PL 20, 134CErat ea tempestate apud Babyloniam Neemias minister regius, gente Judaeus, Artaxerxi merito obsequiorum charissimus.
PL 20, 134Cそのころバビロニアに、王の侍臣でユダヤ人のネヘミヤがいて、奉仕の功によりアルタクセルクセスにきわめて愛されていた。
Is Judaeos percontatus, quis paternae urbis status esset, ubi comperit in iisdem ruinis jacere patriam, totis sensibus conturbatus, cum gemitu multisque lacrymis orasse ad Deum traditur, delicta gentis suae reputans, misericordiamque divinam efflagitans.
PL 20, 134C彼はユダヤ人たちに、父祖の町の様子はどうかと尋ね、祖国が依然として廃墟に横たわっていると知ると、心を乱し、嘆きと多くの涙とともに神に祈ったと伝えられる。自分の民の罪を思い返し、神の慈しみを乞うたのである。
Igitur cum eum rex inter epulas moestum extra solitum animadvertisset, poposcit ab eo causam dolorum ut exponeret; tum ille adversa gentis suae et ruinam civitatis deflere, quae jam per annos fere ducentos et quinquaginta solo strata, malorum testimonium, spectaculum inimicis praeberet: daret sibi eundi et restituendae ejus potestatem.
PL 20, 134Dそこで王は、宴の最中に彼が常ならず悲しんでいるのに気づき、悲しみの理由を述べるよう求めた。すると彼は、自らの民の災厄と、町の廃墟とを嘆いた。町はすでにおよそ250年にわたり地に倒れ、災いの証しとして敵に見世物を提供している。どうか町へ行って再建する権限を自分に与えてほしい、と。
Paruit rex piis precibus, statimque eum cum praesidio equitum, quo tutius iter ageret, dimisit, datis ad praetores epistolis, ut necessaria praeberent.
PL 20, 134D王はこの敬虔な願いに従い、直ちに彼を騎兵の護衛つきで送り出した。道中をより安全にするためである。必要なものを供給するよう、総督たちに宛てた書簡も与えられた。
Is cum Hierosolymam pervenisset, viritim populo opus urbis distribuit; et certatim jussa omnes curabant, jamque ad medium machinae processerant, cum, flagrante invidia gentium, vicinae urbes conspirant opera interrumpere, Judaeosque ab aedificando deterrere.
PL 20, 135A彼はエルサレムに着くと、町の工事を民に一人ひとり割り当てた。皆が競って命令に励み、すでに工事の半ばまで進んだとき、諸国民の妬みが燃え上がり、近隣の町々が結託して工事を中断させ、ユダヤ人を建築から脅して引き離そうとした。
Sed Neemias, dispositis adversum incursantes praesidiis, nihil territus coepta explicuit, consummatoque muro, et valvis portarum perfectis, per familias construendis interius domibus urbem dimensus est, censuitque populum minime urbi parem: neque enim amplius quam ad quinquaginta millia promiscui sexus atque ordinis reperta, tantum ex illo quondam immani numero frequentibus bellis absumptum, aut captivitate detentum: nam olim hae duae tribus, quarum hoc residuum fuit, cum ab his decem tribus separatae sunt, CCC et XX millia virorum armaverant: a Deo ob peccatum internecioni et captivitati datae, ad hanc usque paucitatem devenerant.
PL 20, 135Aだがネヘミヤは、襲撃する者たちに向けて守りを配置し、少しも恐れず、始めたことをやり遂げた。城壁を仕上げ、門の扉を完成させると、家々を内側に建てるため、氏族ごとに町を区画し、民を数えたが、町の大きさにはまったく足りなかった。男女、身分の別なく、5万人にも満たなかったのである。かつての途方もない数が、度重なる戦いで失われ、あるいは捕囚に留められたためであった。かつて、この残りとなった二部族は、十部族と分かれたとき、32万の兵を武装させていた。それが神によって罪のゆえに殲滅と捕囚に渡され、これほどの少なさに至ったのである。
Sed haec, ut dixi, plebs duarum tribuum fuit: decem vero prius ductae, per Parthos, Medos, Indos atque Aethiopas dispersae numquam in solum patrium sunt regressae; hodieque barbararum gentium imperiis continentur.
PL 20, 135Bだが、すでに述べたとおり、この民は二部族の民であった。先に連れ去られた十部族は、パルティア人、メディア人、インド人、エチオピア人の間に散らされ、祖国の地に戻ることはなかった。今日も蛮族の諸国民の支配下に置かれている。
Sed consummatio restitutae urbis XXX et II imperii Artaxerxis anno refertur: a quo tempore usque ad Christi crucem, id est Fusium Geminum et Rubellium consules, anni CCCXC et VIII.
PL 20, 135B町の再建の完成は、アルタクセルクセスの治世32年と伝えられる。この時から、キリストの十字架、すなわちフシウス〔底本は Fusium。Fufius の綴りが崩れたものか〕・ゲミヌスとルベッリウスが執政官の年までは、398年である。
Caeterum a restitutione templi usque in eversionem, quae sub Vespasiano consule augusto per Titum Caesarem consummata est, anni CCCC LXXX et III.
PL 20, 135Bさらに、神殿の再建から、執政官かつアウグストゥスのウェスパシアヌスのもとでカエサル〔副帝〕ティトゥスが成し遂げた滅亡までは、483年である。
Praedictum id olim est a Daniele, qui ab instauratione templi usque in eversionem LX et IX hebdomadas futuras pronuntiaverat. A die autem captivitatis Judaeorum usque in tempus restitutae civitatis fuerunt anni CCLX.
PL 20, 135Bこれは、神殿の復興から滅亡まで69週になると告げたダニエルによって、かつて予告されていた。またユダヤ人の捕囚の日から町が再建された時までは、260年であった。
Liber II, Caput XII
第II巻 第XII章PL 20, 135CHoc temporum tractu Esther atque Judith fuisse arbitramur; quarum quidem actus quibus potissimum regibus connectam, non facile perspexerim: nam cum Esther sub Artaxerxe rege referatur (porro duos hujus nominis Persarum reges fuisse reperi), multa cunctatio est, cujus haec temporibus applicetur; mihi tamen visum est huic Artaxerxi sub quo Hierosolyma est restituta, Esther historiam connectere: quia non fit verisimile ut, si sub priore Artaxerxe fuisset, cujus tempora . . . complexus est, nullam tam illustris feminae mentionem retulisset; maxime cum ab illo Artaxerxe inhibitam templi aedificationem, sicut supra memoravimus, constet: neque Esther passura fuerit tum, si in illius matrimonio tum fuisset; nunc gesta edisseram.
PL 20, 135Cこの時代の流れの中にエステルとユディトがいたと我々は考える。ただし二人の事績をどの王たちに最もふさわしく結びつけるべきかは、容易には見極めがたい。というのも、エステルはアルタクセルクセス王のもとにあったと伝えられるが(ペルシアにこの名の王は二人いたことを私は見いだした)、彼女がどちらの時代に当たるのかについては大いにためらいがあるからである。それでも私には、エルサレムが再建された時の王であるこのアルタクセルクセスにエステルの物語を結びつけるのがよいと思われた。なぜなら、もし先のアルタクセルクセスの時代にいたのであれば、その治世を……〔底本は省略記号。本文が欠けている〕包含したこの〔歴史の〕書が、これほど名高い女性に何ひとつ触れなかったとは、ありそうにないからである。ことに、神殿の建築がその〔先の〕アルタクセルクセスによって禁じられたことは、先に述べたとおり確かであり、エステルも、もしそのときその王の妃であったなら、耐え忍ぶはずがなかったであろう。では、いよいよ事績を述べよう。
Erat ea tempestate regi in matrimonio Vastis quaedam, mirae femina pulchritudinis: cujus cum formam omnibus praedicaret, die quodam cum publicum convivium dabat, adesse reginam demonstrandae pulchritudinis gratiam jubet.
PL 20, 135D当時、王にはワシュティという妻がいた。類まれな美貌の女性であった。王はその容姿をすべての人に吹聴していたので、ある日、公の宴を催したとき、美しさを見せつけるために〔底本は gratiam。gratia と読む〕王妃に出席するよう命じた。
Illa vero stulto rege consultior, pudens virorum oculis spectaculum corporis praebere, jussa abnuit; qua contumelia barbarus animus permotus uxorem matrimonio ac regia depellit.
PL 20, 135Dしかし彼女は、愚かな王よりも思慮深く、男たちの目に己の体を見世物にするのを恥じて、命令を拒んだ。この侮辱に蛮人の心は激しく動かされ、王は妻を婚姻と王宮から追い払った。
Igitur cum in locum ejus puella regis conjugio quaereretur, reperta est Esther caeteras specie vincere: haec Judaea ex tribu Benjamin, utroque parente orba a Mardochaeo patruele fratre educta.
PL 20, 135Dこうして、彼女の代わりに王の妃となる乙女が探されたとき、エステルが容姿で他の者たちにまさることが見いだされた。彼女はベニヤミン族のユダヤ人で、両親をともに失い、従兄弟のモルデカイに育てられていた。
Quum ad regales nuptias duceretur, mandante educatore genus ac patriam occultavit: admonita ne paternarum traditionum immemor, etsi in matrimonium alienigenae captiva succederet, gentium cibis participaret.
PL 20, 136A王家の婚礼のために連れて行かれるとき、養育者の命じるままに、彼女は出自と祖国を隠した。そして、捕らわれの身で異邦人の妻の座に就くとしても、父祖の伝統を忘れず、諸国民の食べ物にあずかってはならないと諭されていた。
Liber II, Caput XIII
第II巻 第XIII章PL 20, 136AIgitur juncta regi, brevi, ut fit, vi pulchritudinis totum ejus animum facile cepit: adeo ut eam aequatam imperio, insigni regio, veste purpurea donaret. Qua tempestate Mardochaeus inter proximos regis erat, pro virili portione negotiorum familiarium curator.
PL 20, 136Aこうして王に結ばれると、エステルは、よくあることだが、たちまちその美貌の力で王の心をすっかり容易にとらえた。王は彼女を自分と同等に扱い、王の標章と紫の衣を与えるほどであった。そのころモルデカイは王の側近の一人であり、力に応じて王家の用務を取り仕切る者であった。
Is compositas a duobus spadonibus regi insidias prodiderat: atque ex eo charior, summisque honoribus donatus. Erat ea tempestate regi Aman quidam perfamiliaris, quem aequatum sibi adorari more regum praeceperat.
PL 20, 136A彼は、二人の宦官が王に対して仕組んだ陰謀を告発していた。そのため王にいっそう愛され、最高の栄誉を授けられた。当時、王にはハマンという側近がいた。王はこの男を自分と同等に扱い、王たちの習わしに従って礼拝されるよう命じていた。
Id Mardochaeus unus ex omnibus facere fastidiens, odia Persae in se graviter accenderat. Igitur Aman ad perniciem Hebraei animum intendens, regem adit; affirmatque, esse in regno ejus hominum genus pravis superstitionibus Deo hominibusque invisum, externis legibus vivens, dignum exitio: rectum esse omnes hujus gentis internecioni dare, exque eorum bonis immensas opes pollicetur.
PL 20, 136Bモルデカイはただ一人、すべての人の中でこれを行うことを嫌ったので、ペルシア人〔ハマン〕の憎しみを激しく燃え上がらせた。そこでハマンはヘブライ人を滅ぼそうと心を向け、王のもとに行って断言した。王国の中に、邪な迷信によって神にも人にも憎まれ、異国の法によって生きる人々がいる。滅びに値する。この民族をことごとく殲滅に付すのが正しい、と。そして、彼らの財産から莫大な富をもたらすと約束した。
Facile id barbaro persuasum: edictum emittitur, Judaeos necandos; missique continuo, qui per omne regnum ab India usque Aethiopiam edictum promulgarent.
PL 20, 136B蛮族の王はたやすく説得された。ユダヤ人を殺すべしとの勅令が出され、ただちに使者が遣わされて、インドからエチオピアに至るまで全国にその勅令を布告させた。
Id ubi Mardochaeo compertum, conscissis vestibus sacco obvolvitur, conspersusque cinere pergit ad regiam, ibique ejulatu multo cuncta questibus replet: Facinus indignum, immeritam gentem perire, neque ullam pereundi causam dari.
PL 20, 136Bこれをモルデカイが知るや、衣を裂いて粗布をまとい、灰をかぶって王宮に赴き、そこで大いに嘆き叫んで一帯を悲嘆で満たした。「許しがたい悪事だ。罪なき民が滅びようとしている。滅びる理由など何ひとつないのに」。
Esther lamentantis voce excita, rem, ut erat, cognoscit; tum vero anceps consilii, quia adeundi regem potestas non erat: etenim more Persarum reginae introire ad regem, nisi accersitae, non licet: nec tamen cum fuerit regi libitum, sed statuto tempore admittitur; et forte tum ita evenerat, ut diebus triginta proximis separata a conspectu regis Esther haberetur.
PL 20, 136Cエステルは嘆く声に呼び覚まされて、ことの次第を知った。そこで彼女は、どうすべきか迷った。王に近づく権限がなかったからである。ペルシア人の習わしでは、王妃であっても、召されなければ王のもとに入ることは許されない。しかも王の気が向いたときではなく、定められた時にのみ通される。そして折悪しく、そのとき、エステルは直近の三十日間、王の目の前から遠ざけられていた。
Igitur audendum aliquid pro civibus rata, etsi certa pestis adesset, pulchro in negotio occumbere parat: invocato prius Domino aulam regis ingreditur.
PL 20, 136Cそこで、同胞のために何かを敢えてせねばならないと考え、たとえ確かな破滅が迫っていても、立派な務めのうちに倒れる覚悟を決めた。まず主に祈り求めてから、王の宮廷に入った。
At barbarus re insolita perculsus, paulatim blandimento muliebri delinitus, postremo ad coenam reginae perducitur, unaque cum illo Aman ille regi charus et Judaeae genti infestus.
PL 20, 136Cしかし蛮族の王は、思いがけないことに衝撃を受けたが、女の甘い言葉に次第に和らげられ、ついには王妃の晩餐に連れて行かれた。王とともに、王に愛された例のハマン、ユダヤ人の敵であるあの男も一緒であった。
Igitur cum jam post epulas multis poculis convivium calere coepisset, Esther genibus regis advolvitur, gentis suae perniciem deprecatur. Rex vero nihil se petenti, si quid ultra peteret, negaturum pollicetur.
PL 20, 136Dやがて、食事のあと、酒盃が重ねられて宴がすでに熱を帯び始めたとき、エステルは王の膝にすがり、自分の民族の滅亡を免れさせてくれるよう嘆願した。王は、求める者に何も拒まない、これ以上求めても拒むまいと約束した。
Tum Esther arrepto tempore, Amanis mortem flagitat in ultionem gentis quam perditam cupierat. Sed rex amici memor paulisper cunctatur, deliberandique gratia modicum secessit.
PL 20, 136Dそこでエステルは機会をとらえ、自分の民族を滅ぼしたいと望んでいたハマンの死を、民族の報復として求めた。しかし王は、友を思ってしばしためらい、考えるために少しのあいだ席を外した。
Deinde regressus vidit Aman reginae genua complexum: succensus ira, et appetitam reginam clamitans, morte eum affici jubet.
PL 20, 136Dそののち戻ってみると、ハマンが王妃の膝にすがりついているのが目に入った。王は怒りに燃え、王妃に襲いかかったと叫んで、彼を死刑に処するよう命じた。
Et tum regi compertum erat, poenam crucis per Aman Mardochaeo paratam: ita Aman eidem cruci affigitur, omniaque bona ejus Mardochaeo data, Judaeique sunt absoluti. Artaxerxes regnavit annos duos et sexaginta, eidemque Ochus successit.
PL 20, 136Dそのとき王は、ハマンによってモルデカイのために十字架刑が用意されていたことを知った。そこでハマンは同じ十字架に付けられ、その財産はすべてモルデカイに与えられ、ユダヤ人は放免された。アルタクセルクセスは62年間統治し、その跡をオコスが継いだ。
Liber II, Caput XIV
第II巻 第XIV章PL 20, 137AHuic rerum ordini recte Judith actus conseram, traditur enim post captivitatem fuisse; sed quis eo tempore Persis regnaverit, historia divina non edidit: regem tamen sub quo illa gesta sint, Nabuchodonosor nuncupat, non utique eum qui Jerosolymam ceperit, sed nullum hoc nomine post captivitatem apud Persas regnasse reperio, nisi si ob impatientiam et pariles conatus, quicumque ille rex, Nabuchodonosor a Judaeis vocitatus est.
PL 20, 137Aこの出来事の順序にユディトの事績を結びつけるのは適切である。彼女はバビロン捕囚の後にいたと伝えられるからだ。しかし、そのときペルシア人を誰が統治していたかは、神の歴史〔聖書〕は伝えていない。ただ、その物語の王をネブカドネツァルと呼んでいる。もちろんエルサレムを占領したあの王ではない。捕囚の後、ペルシア人のもとでこの名で統治した者を私は見いだせない。ただし、その王が誰であれ、激しさと同様の企てのゆえにユダヤ人からネブカドネツァルと呼ばれたというのであれば、話は別である。
Plerique tamen Cambysem Cyri regis filium putant esse, quod victor Aegyptum atque Aethiopiam penetraverit; sed huic opinioni eadem sacra historia repugnat: nam duodecimo regis illius anno Judith fuisse signatur: porro Cambyses non ultra novem annos rerum potitus est.
PL 20, 137Aとはいえ多くの者は、これをキュロス王の子カンビュセスと考えている。カンビュセスが勝利してエジプトとエチオピアに侵入したからである。しかしこの見解には、同じ聖なる物語が反する。なぜなら、ユディトはその王の12年目にいたと記されているのに、カンビュセスが支配したのは9年を超えなかったからである。
Unde, si in historia opinari licet, sub Ocho rege qui post Artaxerxem secundum fuit, haec gesta crediderim; idque vel ex hoc conjicio, quod idem Ochus (ut in saecularibus quibusdam scriptis legi) natura immitis cupidusque bellorum traditur: nam et arma finitimis intulit, et Aegyptum, quae ante multos annos desciverat, bello recuperavit.
PL 20, 137Bそこで、歴史について推測してよいなら、私はこれを、第二のアルタクセルクセスの後に王となったオコスのもとで起こったと考えたい。その根拠として、世俗の書物のいくつかで読んだとおり、同じオコスが生来冷酷で戦いを好む者と伝えられている点を挙げる。実際、彼は近隣に武器を向け、何年も前に離反していたエジプトを戦争で取り戻した。
Quo tempore etiam sacra eorum, et Apin in Deum receptum irrisisse traditur: quod postea Baguas spado ejus, natione Aegyptius, indignatus, contumeliam gentis morte regis ultus est.
PL 20, 137Bそのとき彼は、エジプト人の祭儀や、神として迎えられたアピスをも嘲笑したと伝えられる。のちにその宦官でエジプト人のバグアスがこれに憤り、民族への侮辱を王の死によって報復した。
Meminit autem hujus Baguae historia divina: nam cum Holofernes jussu regis adversus Judaeos duxerat exercitum, Baguam in iisdem castris fuisse memoravit: unde non immerito in argumentum nostrae opinionis adduxerim, ut rex ille, Nabuchodonosor nuncupatus, Ochus fuerit, sub quo Baguam fuisse mundiales historici prodiderunt.
PL 20, 137B神の歴史〔聖書。ここではユディト記〕も、このバグアスに言及している。ホロフェルネスが王の命令でユダヤ人に軍を進めたとき、同じ陣営にバグアスがいたと記しているからである。それゆえ、ネブカドネツァルと呼ばれたあの王がオコスであったという私の見解の論拠として、世俗の歴史家たちが、バグアスはオコスのもとにいたと伝えているのを挙げることも、根拠のないことではあるまい。
Caeterum illud nemini mirum esse oportebit, quod scriptores saecularium litterarum nihil ex his quae sacris voluminibus scripta sunt, attigerunt; Dei spiritu praevalente, ut intaminata ab ore corrupto et falsis vera miscente, intra sua tantum mysteria contineretur historia, quae separata a mundi negotiis, et sacris tantum vocibus proferenda, permisceri cum aliis velut aequali sorte non debuit; etenim erat indignissimum, ut alia agentibus, aut alia quaerentibus, haec quoque cum reliquis miscerentur. Sed pergam ad caetera, ac per Judith gesta, ut potero, paucis absolvam.
PL 20, 137Cなお、世俗の文学の著者たちが、聖なる書物に書かれたことをまったく扱っていないことを、誰も不思議に思う必要はない。神の霊が優位に立つことで、〔この歴史は〕偽りと真実を混ぜる汚れた口から損なわれずに保たれ、自らの奥義の内にとどめられた。この歴史は世の営みから切り離され、ただ聖なる言葉によってのみ語られるべきものであり、他のものと等しい扱いで混ぜ合わされるべきではなかった。ほかのことを行い、ほかのことを求める者たちのために、これがその他のものと混ぜられるのは、実にまったくふさわしくなかったからである。さて、私は残りの事柄に進み、ユディトの事績は、できるかぎり簡潔に述べ終えよう。
Liber II, Caput XV
第II巻 第XV章PL 20, 137DIgitur reversis, ut supra memoravimus in solum patrium Judaeis, necdum composito rerum aut urbis statu, rex Persarum Medis bellum infert, atque adversus regem eorum, Arphaxad nomine, acie confligit: secundo eventu perempto rege, gentem imperio adjungit; idem reliquis nationibus facit, praemisso Holoferne, quem principem militiae delegerat, cum millibus peditum centum et viginti, equitum duodecim.
PL 20, 137Dさて、先に述べたようにユダヤ人が祖国の地に帰り、まだ事態も都市も整っていないとき、ペルシアの王はメディア人に戦争を仕掛け、彼らの王アルパクシャド〔Arphaxad〕と会戦して戦った。幸運な結果で王を討ち取ると、その民族を支配下に加えた。他の諸民族にも同じことを行い、将軍に選んだホロフェルネスを、歩兵12万、騎兵1万2000とともに先に派遣した。
Is Cilicia et Arabia bello vastatis, multas urbes aut vi capit aut metu in deditionem compellit; jamque Damascum admotus exercitus magno Judaeos terrore perculerat: sed impares ad resistendum, neque ad deditionem acquiescentibus animis, expertis quippe usque ante captivitatis mala, ad templum frequentes concurrunt.
PL 20, 137Dホロフェルネスはキリキアとアラビアを戦禍で荒らし、多くの都市を力で攻め取り、あるいは恐れによって降伏させた。軍がダマスコに迫ると、ユダヤ人は大いなる恐怖に打たれた。しかし彼らは抵抗するには力が足りず、また降伏に心が傾かなかった。つい先ごろまで捕囚の苦しみを味わったからである。そこで大勢で神殿に駆けつけた。
Ibi communi gemitu permixtoque ululatu divinum auxilium implorant: Satis se Domino ob peccata vel crimina dedisse poenarum: reliquiis saltem servitio nuper exemptis parceret.
PL 20, 138Aそこで彼らは共に嘆き、叫び声を交えて神の助けを求めた。罪〔peccata〕と罪過〔crimina〕のゆえに、主のもとで刑罰はすでに十分に受けた。せめて、ついこのあいだ隷属から解かれた残りの者たちを赦してほしい、と。
Interea Holofernes Moabitis in deditionem acceptis, atque adversum Judaeos in societatem belli assumptis; cum ab eorum principibus inquireret, quibusnam viribus freti Hebraei deditioni animos non dedissent; Achior quidam comperta edisserit: Judaeos Dei cultores, pio a Patribus ritu institutos: olim in Aegypto pependisse servitium: inde divino munere eductos, ac siccatum mare pedibus emensos: postremo omnibus gentibus devictis, habitatas majoribus terras recepisse: exin vario rerum statu floruisse, aut concidisse, atque iterum malis emersisse, secundum merita iratum aut placatum Deum vicissitudine expertos; dum peccantes incursionibus hostium aut captivitatibus coercentur, propitio numine semper invicti: caeterum si praesenti tempore absque peccato sint, nullo modo eos posse superari: sin aliter se habeant, facile vincendos.
PL 20, 138Aそのあいだにホロフェルネスは、モアブ人の降伏を受け入れ、ユダヤ人に対する戦いの同盟に加えた。そして彼らの首長たちに、ヘブライ人はいかなる力を頼んで降伏する気にならないのかと問いただすと、アキオルという者が知っていることを述べた。ユダヤ人は神を礼拝する者たちで、敬虔な儀礼を父祖から授けられている。かつてエジプトで隷属の身にあったが、神の賜物によってそこから導き出され、干上がった海を歩いて渡った。ついに、すべての民族を打ち破って、祖先が住んでいた土地を取り戻した。その後は、さまざまな状況の中で栄え、あるいは没落し、また災いから立ち上がった。彼らは、神が怒るか宥められるかに応じて、その功罪に従う移り変わりを味わってきた。罪を犯すと敵の侵入や捕囚によって懲らしめられるが、神威〔numen〕が好意的であるときは常に打ち負かされなかった。さらに、現在、罪がないなら、決して彼らを打ち負かすことはできない。そうでなければ、たやすく打ち負かされるだろう、と。
Ad haec Holofernes ferox multis victoriis, nihil sibi invictum ratus, ira accensus cur ex peccato potissimum Judaeorum pendere illius victoria putaretur, propelli Achior in castra Hebraeorum jubet, ut cum his periret, quos vinci non posse affirmaverat, ac tum Judaei montes petiverant: ita, quibus id negotii datum, ima montium successere, ibique vinctum Achior reliquerunt.
PL 20, 138Bこれに対してホロフェルネスは、多くの勝利に猛り、自分にとって打ち破れないものはないと思い込んでいた。なぜ自分の勝利がユダヤ人の罪にこそかかっているとされるのかと怒りに燃え、アキオルをヘブライ人の陣営へ追いやるよう命じた。打ち負かせないと断言したその者たちとともに滅びるがよい、というのである。当時ユダヤ人は山地に拠っていた。そこで、その任務を与えられた者たちは山の麓まで行き、そこでアキオルを縛ったまま置き去りにした。
Quod ubi Judaei animadverterunt, exemptum vinculis in collem perducunt, causas rei quaerentibus, gesta exponit, receptusque parem exitum opperiebatur, is post victoriam circumcisus, Judaeus factus est.
PL 20, 138Bユダヤ人はこれに気づくと、縄を解いて彼を丘へ連れて行った。事情を尋ねる彼らにアキオルが事の次第を説明すると、彼は迎え入れられて、彼らと同じ最期を待ち受けていた。この者は勝利ののち割礼を受けてユダヤ人となった。
Igitur Holofernes, difficultate locorum comperta, quia adiri praecelsa non poterant, montes militibus circumdat, et summa cura Hebraeos aquationibus prohibet: eoque maturius obsidionem sensere.
PL 20, 138Cそこでホロフェルネスは、地形の険しさを知り、高い所には近づけないので、山々を兵士で取り囲み、全力でヘブライ人に水の補給を断った。そのため彼らは包囲をいっそう早く思い知った。
Itaque victi penuria aquae, ad Oziam principem concurrunt proni omnes ad deditionem; ille vero opperiendum paulisper, et divinum auxilium exspectandum respondens, quinto decimo die deditionis tempus constituit.
PL 20, 138Cこうして水の欠乏に打ちのめされた彼らは、みな降伏に傾いて、指導者ウジヤ〔Ozias〕のもとに駆けつけた。しかし彼は、しばらく待たねばならない、神の助けを待たねばならないと答え、15日目を降伏の期限と定めた。
Liber II, Caput XVI
第II巻 第XVI章PL 20, 138CQuod ubi Judith compertum (quae viro vidua, praedives opibus, insignis specie, sed moribus quam vultu illustrior, tum in castris erat) arctis suorum rebus etiam certo sibi exitio audendum aliquid et tentandum rata, caput comit, vultu expolitur, comite ancilla castra hostium ingreditur.
PL 20, 138Cユディトはこれを知った(彼女は夫に先立たれたやもめで、財産に富み、容姿に優れていたが、顔立ちよりも品行によって際立っており、そのとき陣営にいた)。同胞の事態が窮迫しており、たとえ確実な破滅があろうとも何かを敢えて試みねばならないと考え、髪を整え、顔を飾り、侍女を伴って敵の陣営に入った。
Statimque ad Holofernem deducta perditas res suorum memorat, se transfugio vitae consuluisse; deinde a duce poscit liberum extra castra nocturno tempore egressum orandi gratia: mandatum id vigilibus, portarumque custodibus.
PL 20, 138Dただちにホロフェルネスのもとへ連れて行かれると、同胞の事態が絶望的であることを語り、自分は逃亡によって命を守ろうとしたのだと述べた。それから将軍に、祈るために夜のあいだ陣営の外へ自由に出ることを求めた。この旨は見張りと城門の番人たちに言いつけられた。
Sed ubi per triduum egrediendi ac redeundi consuetudinem sibi, barbaris fidem fecit, Holofernem cupido incessit dedititiae corpore abuti: etenim forma excellenti Persam facile permoverat.
PL 20, 138Dしかし三日のあいだ出入りの習慣があることを蛮族たちに信じさせると、ホロフェルネスは、降伏した女の体を欲しいままにしたいという欲望に襲われた。その優れた容姿が、このペルシア人をたやすく動かしたからである。
Ita ad ducis tentorium per Baguam eunuchum deducitur, initoque convivio barbarus multo se vino obruit; tum remotis ministris, priusquam vim mulieri inferret, somno captus est.
PL 20, 138Dこうして彼女は宦官バグアスによって将軍の天幕に連れて行かれた。宴が始まると、蛮族の将軍は多量の酒に溺れ、従者が下がると、女に暴力を加える前に眠りに落ちた。
Judith tempore arrepto caput hostis desecat, secumque aufert: et cum secundum consuetudinem castris egredi crederetur, incolumis ad suos regressa est. Postero die Hebraei caput Holofernis de superioribus ostentantes, eruptione facta ad castra hostium pergunt.
PL 20, 138Dユディトは時を捉えて敵の首を切り落とし、それを携えて去った。いつもの習慣どおり陣営から出て行くものと思われていたので、無事に同胞のもとへ戻った。翌日、ヘブライ人はホロフェルネスの首を高い所から示しながら、出撃して敵の陣営へ進んだ。
Tum vero barbari signum pugnae poscentes, tabernaculum ducis frequentes assistunt; ubi truncum corpus repertum, foeda formidine in fugam versi, terga hostibus praebuerunt. Judaei fugientes persecuti, caesisque multis millibus, castris ac praeda potiti.
PL 20, 139Aそのとき蛮族たちは、戦闘の合図を求めて、大勢で将軍の天幕のまわりに集まった。そこで首のない体が見つかると、恐ろしい恐怖に襲われて敗走し、敵に背を向けた。ユダヤ人は逃げる者を追撃し、数千人を討ち取って、陣営と戦利品を手に入れた。
Judith summis laudibus celebrata, centum et quinque annos vixisse traditur. Haec si Ocho rege, ut opinamur, gesta sunt, anno imperii ejus duodecimo; a tempore Hierosolymae restitutae usque in id bellum fuerunt anni duo et viginti.
PL 20, 139Aユディトは最高の賛辞をもって称えられ、105歳まで生きたと伝えられる。もしこれが、我々の考えるようにオコス王の時代、その治世の12年目に起こったのであれば、エルサレムが再建された時からこの戦争までは22年であった。
Caeterum Ochus viginti et tres annos regnavit; fuit autem ultra omnes cruentus, et plusquam barbaro animo. Hunc Bagua spado aegrotantem venenis sustulit. Post eum Arses filius ejus triennio imperium tenuit: Darius annos quatuor.
PL 20, 139Aさて、オコスは23年間統治した。すべてにまさって残酷な男で、蛮族以上の心を持っていた。病んでいた彼を宦官バグアスが毒で取り除いた。その後を継いだ息子アルセスが3年間支配し、ダレイオスが4年間統治した。
Liber II, Caput XVII
第II巻 第XVII章PL 20, 139BAdversum hunc Alexander Macedo acie conflixit; eo victo, Persis imperium ademptum, quod ab initio Cyri steterat annos ducentos et quinquaginta.
PL 20, 139Bこの〔ダレイオス〕に対してマケドニアのアレクサンドロスが会戦で戦った。彼が敗れると、ペルシア人から支配権が奪われた。それはキュロスの初めから250年間続いていたものであった。
Alexander, victor fere omnium gentium, adiisse Hierosolymae templum dicitur, ac dona intulisse: edixitque per omne imperium quod sui juris effecerat, ut Judaeis ibidem degentibus liberum esset in patriam reverti.
PL 20, 139Bアレクサンドロスは、ほとんどすべての諸国民に勝利した者として、エルサレムの神殿を訪れ、奉納物をもたらしたと言われる。また、自らの支配下に置いた全帝国に布告して、そこに住むユダヤ人が祖国に帰ることを自由とした。
Exacto duodecimo imperii anno, septimo postea quam Darium devicerat, apud Babyloniam defunctus est. Regnum amici ejus, qui simul cum illo maxima illa bella gesserant, partiti sunt.
PL 20, 139B治世の第12年、ダレイオスを破ってから7年後に、バビロニアで死んだ。その王国を、彼とともにあの大戦争を戦った友人たちが分割した。
Inde aliquanto tempore sine usurpatione regali susceptas partes procuraverunt, Ariddaeo quodam Philippo Alexandri fratre regnante: cui perimbecillo, verbo datum imperium videbatur, re autem penes eos erat qui sibi exercitum et provincias distribuerant.
PL 20, 139Cその後、しばらくのあいだ、王の称号を僭称せずに、それぞれが受けた分担を治めた。王位にあったのは、アレクサンドロスの兄弟アリダイオス・フィリッポスという者であった。彼は極めて無力で、言葉の上では支配権が与えられているように見えたが、実際には軍と諸属州を自分たちのあいだで分配した者たちの手にあった。
Nec vero hic rerum status diu mansit, omnesque se reges appellari maluerunt. Primus in Syria post Alexandrum Seleucus rex fuit, subjecta eidem Perside ac Babylone: qua tempestate Judaei annuum stipendium talenta regi trecenta argenti dabant; nec tamen per externos magistratus, sed per sacerdotes suos regebantur, patrioque ritu vivebant, donec plerique eorum longa rursum pace corrupti, miscere omnia seditionibus et turbare coeperunt, affectantes summum sacerdotium libidine, avaritia et dominandi cupidine.
PL 20, 139Cしかしこの状況は長くは続かず、彼らはみな王と呼ばれることを望んだ。アレクサンドロスの後、シリアで最初に王となったのはセレウコスで、ペルシスとバビロンも彼に服していた。そのころユダヤ人は王に毎年銀三百タラントを貢納していた。しかし、外国の官吏によってではなく、自らの祭司たちによって治められ、父祖の儀礼に従って暮らしていた。やがて、長い平和にふたたび堕落した者が多く、あらゆることを騒乱で混乱させ、かき乱し始め、大祭司職を欲望と貪欲と支配欲によって求めたのである。
Liber II, Caput XVIII
第II巻 第XVIII章PL 20, 139DNamque primum sub rege Seleuco Antiochi magni filio Oniam Sacerdotem, virum sanctum atque integrum, Simon quidam falsis apud regem criminibus insimulatum, exquirere nequiverat.
PL 20, 139Dすなわち最初に、アンティオコス大王の子セレウコス王の治世に、シモンという者が、聖なる高潔な人である祭司オニアを、偽りの罪状で王の前に訴えたが、除くことはできなかった〔底本は exquirere(探し求める)を斜体で刷り、疑わしい語として示す。文意が通りにくく、本文が崩れているらしい。シモンがオニアを除こうとして果たせなかった意に解した〕。
Interjecto deinde tempore, Jason frater Oniae Antiochum regem, qui Seleuco fratri successerat, adiit augmentum stipendii pollicens, si sibi summum sacerdotium traderetur; et quamquam insolitum neque ante permissum cuiquam erat perpetuo sacerdotio perfungi, sollicitus tamen regis animus atque aeger avaritia facile superatus est.
PL 20, 139Dしばらくして、オニアの兄弟ヤソンが、兄弟セレウコスの跡を継いだアンティオコス王のもとに赴き、大祭司職が自分に与えられるなら貢納を増やすと約束した。生涯にわたって祭司職を務めることは前例がなく、それまで誰にも許されていなかったが、王の心は不安で貪欲に病んでおり、たやすく説き伏せられた。
Ita depulso Onia, Jasoni Sacerdotium est mandatum. Is foede admodum cives patriamque laceravit.
PL 20, 139Dこうしてオニアが追われ、祭司職はヤソンに委ねられた。彼は市民と祖国をひどく苦しめた。
Dein cum per Menelaum quemdam, Simonis illius fratrem, promissam regi pecuniam misisset, patefacta semel ambitioni via, iisdem artibus quibus Jason prius, Menelaus quoque Sacerdotium obtinuerat.
PL 20, 139Dその後、ヤソンが、あのシモンの兄弟であるメネラオスという者を通して、王に約束した金を送ると、野心に道が一度開かれたので、メネラオスもまた、先にヤソンが用いたのと同じ手立てで祭司職を得た。
Nec multo post, cum is promissum argenti modum non reddidisset, loco pellitur: Lysimachus substituitur. Inde inter Jasonem et Menelaum foeda fuere certamina, donec Jason, profugus patria, excessit.
PL 20, 140Aそれから間もなく、彼が約束した銀の額を納めなかったので、職を追われ、リシマコスが代わりに立てられた。その後、ヤソンとメネラオスのあいだで醜い争いが起こり、ついにヤソンは祖国を逃れて出て行った。
His initiis corruptis moribus eo usque processum, ut plerique popularium ab Antiocho poscerent permitti sibi more gentilium vivere. Quod quum rex petentibus annuisset, certatim pessimus quisque delubra exstruere, idolis supplicare, legem profanare occoeperat.
PL 20, 140Aこのような始まりから風紀が乱れ、同胞の多くがアンティオコスに、異邦人の習わしに従って生きることを許してほしいと求めるに至った。王がこの求めに同意すると、最も悪い者たちは競って神域を建て、偶像に祈願し、律法を汚し始めた〔底本は occoeperat。coeperat(始めた)の意に読む〕。
Interea Antiochus rediens ab Alexandria (namque tum bellum regi Aegyptio intulerat, quod jussu senatus et populi Romani deposuit, Paulo et Crasso consulibus) Hierosolymam adiit.
PL 20, 140Aそのころアンティオコスは、アレクサンドリアからの帰途、エルサレムに赴いた(このとき彼はエジプトの王に戦争を仕掛けたが、パウルスとクラッススが執政官であった年に、ローマの元老院と民の命令によってこれを中止した)。
Cum discordantem superstitionibus susceptis populum reperisset, legem Dei destruens, et his favens qui impia sequebantur, omnia templi ornamenta detraxit, ac multa caede vastavit.
PL 20, 140B受け入れた迷信のために民が分裂しているのを見ると、神の律法を破壊し、不敬虔なことに従う者たちに味方して、神殿の飾りをことごとく剥ぎ取り、多くの殺戮で荒らした。
Id gestum ab excessu Alexandri anno centesimo uno et quinquagesimo, Paulo, ut diximus, Crassoque consulibus, post quinquennium fere quam Antiochus regnare coeperat.
PL 20, 140Bこれが行われたのは、アレクサンドロスの死から151年目、先に述べたように、パウルスとクラッススが執政官であった年のことで、アンティオコスが統治を始めてからおよそ5年後であった。
Liber II, Caput XIX
第II巻 第XIX章PL 20, 140BSed ut temporum ordo consertus sit, ac liqueat evidentius quis hic fuerit Antiochus; regum qui post Alexandrum in Syria fuerunt, et nomina et tempora enumerabimus.
PL 20, 140Bさて、時の順序がつながり、このアンティオコスが誰であったのかがより明らかになるように、アレクサンドロスの後にシリアにいた王たちの名と年を数え上げよう。
Defuncto, ut supra retulimus, rege Alexandro, ab amicis ejus regnum omne divisum, ac regio nomine aliquamdiu administratum est. Seleucus post novem annos in Syria rex est appellatus, regnavitque annos duos et triginta.
PL 20, 140B先に述べたとおり、アレクサンドロス王が亡くなると、その友人たちによって王国全体が分割され、しばらくのあいだ王の名義で治められた。9年後、セレウコスがシリアで王と呼ばれ、32年間統治した。
Post eum Antiochus, filius ejus, annos unum de viginti. Inde Antiochus, Antiochi filius, qui et Thaeus cognominatus est, annos quindecim. Post hunc Seleucus filius, cognomine Callinicus, annos unum et viginti. Item Seleucus, filius Callinici, annos tres.
PL 20, 140C彼の後、その子アンティオコスが19年間。次にアンティオコスの子アンティオコス、またテオスという添え名で呼ばれた者が15年間。この後、子のセレウコス、添え名カッリニコスが21年間。同様にカッリニコスの子セレウコスが3年間。
Hoc defuncto, Antiochus frater Callinici Asiam et Syriam tenuit annos septem et triginta. Hic est Antiochus, adversus quem Scipio Africani frater bellavit: quo bello victus, et imperii parte mulctatus est.
PL 20, 140Cこの者が亡くなると、カッリニコスの兄弟アンティオコスがアジアとシリアを37年間保持した。これは、アフリカヌスの兄弟スキピオが戦ったアンティオコスである。この戦いに敗れて、支配地の一部を取り上げられた。
Hic duos filios habuit, Seleucum et Antiochum, quem obsidem Romanis dederat. Ita Antiocho magno mortuo, Seleucus ejus filius natu minor regnum adeptus est: sub quo Oniam Sacerdotem a Simone insimulatum diximus.
PL 20, 140C彼には二人の息子、セレウコスとアンティオコスがおり、後者はローマ人に人質として差し出していた。こうしてアンティオコス大王が死ぬと、年下の息子セレウコスが王国を継いだ。我々は、彼のもとで祭司オニアがシモンに訴えられたと述べた。
Tum Antiochus a Romanis dimissus, datusque in locum ejus obses Demetrius Seleuci regis qui eo tempore regnabat, filius. Seleuco mortuo anno imperii duodecimo, regnum frater Antiochus qui Romae obses fuerat, occupavit.
PL 20, 140Dそのときアンティオコスはローマ人から解放され、代わりに、そのとき統治していた王セレウコスの子デメトリオスが人質に出された。セレウコスが治世の第12年に死ぬと、ローマで人質となっていた兄弟アンティオコスが王国を奪った。
Is post quinquennium quam regnare coeperat, ut supra docuimus, Hierosolymam depopulatus est: etenim grave Romanis stipendium pensitans, ipse immensis sumptibus pene necessario cogebatur pecunias rapto quaerere, neque ullam praedandi occasionem omittere.
PL 20, 140D彼は、先に述べたとおり、統治を始めて5年後にエルサレムを荒廃させた。ローマ人に重い貢納を支払っていたので、莫大な費用のためほとんどやむを得ず、略奪によって金を求めることを強いられ、略奪の機会を何ひとつ逃さなかったのである。
Post biennium deinde pari rursum clade affectis Judaeis, ne forte frequentibus malis compulsi bellum sumerent, praesidium arci imposuit. Inde sacram legem evertere aggressus, mittit edictum, ut omnes, relictis majorum suorum traditionibus, gentilium ritu viverent.
PL 20, 140Dその2年後、ユダヤ人がふたたび同様の災いを被ると、頻繁な災いに追い込まれて彼らが戦争を起こすことのないよう、城塞に守備隊を置いた。それから聖なる律法を覆そうと企て、全員が先祖の伝統を捨て、異邦人の習わしに従って生きるよう布告を出した。
Nec defuere qui profano imperio volentes parerent. Tum vero, foedum spectaculum! per universam urbem palam in plateis diis litabatur: sacra etiam legis et prophetarum volumina igni cremata.
PL 20, 141A不敬な命令に進んで従う者たちも、いないわけではなかった。そして実に、見るも忌まわしい光景であったが、町じゅうの広場で公然と神々にいけにえが捧げられた。律法と預言者の聖なる書も火で焼かれた。
Liber II, Caput XX
第II巻 第XX章PL 20, 141AEa tempestate Mathathias Joannis filius, Sacerdos erat. Hic cum a regiis cogeretur edicto parere, egregia constantia profana contemnens, Hebraeum publice profanantem in ore omnium jugulavit. Tum demum reperto duce facta secessio est.
PL 20, 141Aそのころ、ヨハネの子マタティアは祭司であった。彼は王の勅令に従うよう強いられたとき、見事な不屈の心で不敬を退け、公然と〔異教の祭儀を〕行っていたヘブライ人を、みなの目の前で斬り殺した。そこでようやく指導者が見つかり、離反が行われた。
Mathathias oppido egressus, multis ad eum confluentibus speciem justi exercitus effecerat: queis omnibus destinatum erat, adversus profanum imperium se armis tueri, et in bello potius occumbere, quam impias cerimonias exercere.
PL 20, 141Aマタティアは町を出て、多くの者が彼のもとに集まったので、正規の軍勢の体をなした。彼らはみな、不敬な支配に武器で身を守り、不敬虔な儀礼を行うよりは戦いで倒れることを選ぶと決意していた。
Interea Antiochus per Graecas quoque urbes quae in illius imperio erant, repertos Judaeos sacrificare cogebat, inauditisque cruciatibus reluctantes afficiebat.
PL 20, 141Aそのあいだにアンティオコスは、自らの支配下にあるギリシアの諸都市でもユダヤ人を見つけ出して犠牲を捧げさせ、抵抗する者には前代未聞の拷問を加えた。
Qua tempestate illustris illa passio septem fratrum matrisque fuit: qui omnes cum legem Dei et instituta majorum violare suppliciis cogerentur, mori maluerunt. Ad extremum poenas mortesque eorum comitata mater est.
PL 20, 141Bそのころ、七人の兄弟とその母の名高い受難が起こった。彼らはみな、神の律法と祖先の定めを犯すよう責め苦で強いられたが、死ぬことを選んだ。最後に母も、彼らに続いて刑罰と死を受けた。
Liber II, Caput XXI
第II巻 第XXI章PL 20, 141BInterea Mathathias moritur. Vicarium exercitui quem paraverat, ducem Judam filium substituit.
PL 20, 141Bそのころマタティアが死んだ。彼は、自分が整えた軍の指揮官として、子のユダを代わりに立てた。
Hujus ductu adversus regios frequentibus praeliis prospere pugnatum: nam primum Apollonium ducem hostium, qui magnis copiis in conflictum descenderat, cum omni exercitu delevit.
PL 20, 141Bその指揮のもとで、王の軍に対して、しばしば戦いが行われ、うまくいった。まず、大軍を率いて戦いに降りてきた敵の将軍アポロニオスを、全軍もろとも滅ぼした。
Quod cum Seron quidam, qui tum Syriae praeerat, comperisset, multiplicatis legionibus Judam aggressus, ferox, quia numero praestabat; ubi in certamen descensum, fusus ac fugatus, octingentis ferme amissis in Syriam regressus est.
PL 20, 141Bこれを、そのときシリアを治めていたセロンという者が知ると、軍団を増やしてユダに攻めかかった。数で勝っていたので意気盛んであった。しかし戦いに及ぶと、敗れて敗走し、約八百人を失ってシリアに引き返した。
Id ubi compertum est Antiocho, ira et dolore succensus (quippe angebatur duces suos cum magnis exercitibus devictos), auxilium per omne regnum contrahit: donativum militibus, exhaustis penitus thesauris, largitur.
PL 20, 141Cこれをアンティオコスが知ると、怒りと悲しみに燃え(将軍たちが大軍とともに打ち破られたことに心を痛めたのである)、全土から援軍を集め、国庫を底まで空にして、兵士に下賜金を与えた。
Etenim tum praecipue graviter pecuniae inopia affectus erat. Nam deficientibus ab eo Judaeis, qui ei ultra trecenta argenti talenta annua pensitaverant, praeterea graecis urbibus multisque regionibus persecutionis malo turbatis (ne gentilibus quidem pepercerat, quos deserere inveteratas superstitiones et ad unum ritum deducere tentaverat: illis quidem, ubi nihil sancti erat, facile relinquentibus; sed tamen omnibus metu ac clade affectis), vectigalia cessaverant.
PL 20, 141C実に、そのとき彼はとりわけ金の欠乏にひどく苦しんでいた。というのは、毎年銀三百タラントを超える額を納めていたユダヤ人が彼に背いており、さらにギリシアの諸都市や多くの地方が迫害の災いに乱されていたからである(異邦人たちさえ容赦しなかった。彼は古くからの迷信を捨てさせ、ただ一つの儀礼に導こうとしたのである。聖なるものが何もない彼らは、容易にそれを捨てたが、それでも皆が恐怖と災いに襲われた)。こうして租税が滞ったのである。
Quibus rebus aestuans (etenim ipse olim omnibus regibus opulentior, suomet scelere inopiam persenserat) copias cum Lysia partitur, eique Syriam et bellum adversus Judaeos committit, ipse in Persas ad cogenda vectigalia profectus.
PL 20, 141Dこれらのことに煩悶して(かつては自分があらゆる王よりも富んでいたのに、自らの悪行によって窮乏を思い知ったのである)、軍勢をリュシアスと分け、シリアとユダヤ人に対する戦争を彼に任せ、自らは租税を集めるためペルシアに出発した。
Igitur Lysias duces belli delegit, Ptolemaeum, Gorgiam, Doronem et Nicanorem: his XL millia peditum, septem equitum data, ac primo impetu magnum Judaeis terrorem intulerunt.
PL 20, 141Dそこでリュシアスは戦争の指揮官にプトレマイオス、ゴルギアス、ドロン、ニカノルを選んだ。彼らには歩兵四万、騎兵七千が与えられ、最初の攻撃でユダヤ人に大きな恐怖を与えた。
Tum Judas, cunctis desperantibus, suos adhortatus, forti animo descenderent in praelium: Deo fretis nihil invictum fore; saepe antea a paucioribus adversum plures bene pugnatum. Jejunio indicto celebratoque sacrificio in aciem descensum, fusae hostium copiae.
PL 20, 141Dそのとき、皆が絶望する中で、ユダは同胞を励ました。勇敢な心で戦いに降りよ。神を頼む者に打ち破れないものはなく、これまでもしばしば少数が多数に立ち向かって見事に戦った、と。断食が布告され、犠牲が捧げられると、戦列に降りて戦い、敵の軍勢は敗走した。
Judas castris potitus, multumque ibi auri et Tyriarum opum repertum: Namque ex Syria negotiatores, nihil de victoria dubitantes, regium exercitum secuti spe captivos mercandi, praedae fuere.
PL 20, 141Dユダは陣営を手に入れ、そこで多くの金とティルスの財宝を見いだした。実に、シリアの商人たちが、勝利を疑わず、捕虜を買い取る望みを抱いて王の軍に従っていたが、戦利品となったのである。
Haec ubi Lysiae ex nuntiis comperta, majore cura copias parat, annoque post immani exercitu Judaeos aggreditur. Victus denuo Antiochiam se recepit.
PL 20, 142Aリュシアスは使者からこのことを知ると、いっそうの配慮で軍を整え、翌年、巨大な軍勢でユダヤ人を攻撃した。ふたたび敗れて、アンティオキアに退いた。
Liber II, Caput XXII
第II巻 第XXII章PL 20, 142AJudas pulsis hostibus Hierosolymam regressus, purgare templum et restituere animum intendit, quod eversum ab Antiocho profanatumque a gentibus foedam sui speciem praebebat.
PL 20, 142Aユダは敵を追い払ってエルサレムに戻り、神殿を清めて元の姿に戻すことに心を向けた。アンティオコスによって覆され、諸国民によって汚されて、見苦しい姿をさらしていたからである。
Sed Syris arcem tenentibus (quae contigua templo et loci natura superior atque inexpugnabilis erat), adiri subjecta non poterant, crebris eruptionibus prohibentibus.
PL 20, 142Aしかしシリア人が城塞を占拠していた(城塞は神殿に隣接し、地勢により神殿より高く、攻略できなかった)ので、その下の区域には近づけなかった。頻繁な出撃が妨げたのである。
Adversum hos Judas validissimam suorum aciem objecit: ita opus sacrae aedis curatum, templumque muro circumdatum, constitutique qui perpetuum praesidium armati agitarent.
PL 20, 142Aこれに対してユダは、同胞の最強の戦列を向かわせた。こうして聖なる神殿の修復が行われ、神殿は壁で囲まれ、武装して絶えず守備につく者たちが配置された。
At Lysias multiplicato exercitu in Judaeam regressus, rursum vincitur, magna clade exercitus et auxiliorum, quae ei a civitatibus missa in bellum conspiraverant.
PL 20, 142Bしかしリュシアスは、軍勢を増やしてユダヤに戻り、ふたたび敗れた。軍と、諸都市から彼のために送られて戦争に連合した援軍に大きな損害が出た。
Interea Antiochus, quem in Persidem profectum supra memoravimus, oppidum Elymum regionis illius opulentissimum, fanumque ibi situm multo auro refertum diripere conatus; confluente undique ad defensionem loci multitudine fugatus, insuper nuntium accepit, res vel a Lysia, vel a Lysimacho improspere gestas: ita ex moerore animi corporis morbo incubuit.
PL 20, 142Bそのあいだに、先に述べたようにペルシスに赴いたアンティオコスは、その地方で最も富裕な町エリュマイス〔底本は Elymum〕と、そこにある金で満ちた祠を略奪しようとした。しかし、場所の防衛のため四方から集まってきた群衆に追い払われ、さらに、リュシアスあるいはリシマコス〔底本は Lysimacho を斜体で刷り、疑わしい語として示す。この戦いの将としてのリシマコスはここまでに出ていない〕のもとで事態が不首尾に終わったという報せを受けた。こうして、心の悲嘆から、体の病に倒れた。
Sed cum internis doloribus angeretur, reminiscens malorum quibus populum Dei vexaverat, merito sibi illa accidisse confitebatur; deinde post paucos dies moritur, cum regnasset annos undecim. Antiocho filio regnum reliquit, cui Eupator nomen fuit.
PL 20, 142Bしかし内なる苦痛に苛まれる中で、神の民を苦しめた災いを思い出し、あれらの災いが自分にふりかかったのは当然だと告白した。それから数日後、11年間統治したのち、死んだ。王国を子のアンティオコスに残した。この子の名はエウパトルであった。
Liber II, Caput XXIII
第II巻 第XXIII章PL 20, 142CEa tempestate Judas Syros in arce positos obsidebat: qui cum fame atque inopia afficerentur, missis ad regem nuntiis praesidium implorant.
PL 20, 142Cそのころユダは、城塞に入ったシリア人を包囲していた。彼らは飢えと欠乏に苦しみ、王に使者を送って援軍を求めた。
Ita Eupator cum centum millibus, et equitum viginti millibus, suis subsidio venit, praeeuntibus aciem cum ingenti terrore elephantis. Tum Judas laxata obsidione regi obviam tendit, primoque praelio Syros fundit.
PL 20, 142Cそこでエウパトルは、歩兵十万、騎兵二万を率いて彼らの救援に来た。戦列の先頭を行く象が大きな恐怖を与えた。そのときユダは包囲を解いて王を迎え撃ちに進み、最初の戦いでシリア人を打ち破った。
Rex petit pacem: quia infido ingenio male usus, perfidiam consecuta ultio. Nam Demetrius Seleuci filius, quem Romanis obsidem datum supra memoravimus, ut audivit Antiochum decessisse, petivit ut se in regnum remitterent: quod cum ei negatum fuisset, clam Roma profugit, in Syriam venit, regnumque occupavit, Antiocho filio, qui annum unum et menses sex regnaverat, interfecto.
PL 20, 142C王は和平を求めた。不実な性格を悪用したので、背信に報いが続いたのである〔この文の係りは定かでない。王が和平を求めながら不実にふるまったので、その背信に報いが続いた意に取った〕。すなわち、セレウコスの子デメトリオス、先に述べたようにローマ人に人質として差し出されていた者が、アンティオコスが死んだと聞くと、王国に戻してくれるよう願い出た。これを断られると、密かにローマを逃れてシリアに来て、王国を奪い、1年と6か月統治していた子アンティオコス〔エウパトル〕を殺した。
Hoc regnante primum Judaei a populo Romano amicitiam foedusque petiere: benigneque excepta legatio. Decreto Senatus socii atque amici appellati.
PL 20, 142Dその治世に、初めてユダヤ人はローマの民に友好と同盟を求めた。使節は好意をもって迎えられた。元老院の決議によって、盟友・友人と呼ばれた。
Interim Demetrius adversus Judam per duces suos bellum gerebat, ac primum per Bacchidem quemdam et Alcimum Judaeum ductus exercitus; post Nicanor bello praepositus in praelio occubuit.
PL 20, 142Dそのあいだにデメトリオスは、将軍たちを通じてユダに対して戦争を行った。まずバキデスという者とユダヤ人アルキモスによって軍が率いられた。のちにニカノルが戦争の指揮を委ねられたが、戦いで倒れた。
Tum Bacchides et Alcimus, resumptis viribus auctisque copiis, adversum Judam confligunt. In ea pugna victores Syri cruente admodum victoria sunt usi. Hebraei in locum Judae Jonatham fratrem ejus deligunt.
PL 20, 142Dそこでバキデスとアルキモスは、力を取り戻して軍勢を増し、ユダに対して戦った。この戦いでシリア人は勝ったが、きわめて血なまぐさい勝利であった。ヘブライ人はユダの代わりにその兄弟ヨナタンを選んだ。
Interea Alcimus cum foede Hierosolymam vastasset, moritur: Bacchides socio destitutus ad regem redit.
PL 20, 142Dそのあいだにアルキモスは、エルサレムをひどく荒らしたのち、死んだ。バキデスは仲間を失って王のもとに戻った。
Dein post biennium rursus Bacchides bellum Judaeis intulit: victus pacem petit; quae propositis conditionibus data: Si perfugas captivosque et omnia bello rapta redderet.
PL 20, 143Aその2年後、バキデスはふたたびユダヤ人に戦争を仕掛けた。敗れて和平を求め、それは条件を示して与えられた。逃亡者と捕虜と戦争で奪ったすべてのものを返還すること、という条件である。
Liber II, Caput XXIV
第II巻 第XXIV章PL 20, 143ADum haec intra Judaeam geruntur, adolescens quidam Rhodi educatus, nomine Alexander, Antiochi se esse filium dictitans (quod falsum erat), adjutus opibus Ptolemaei regis Alexandrini, in Syriam cum exercitu venit: Demetrium bello superatum occidit, cum regnasset annos XII.
PL 20, 143Aユダヤでこれらのことが行われているあいだ、ロドスで育てられたアレクサンドロスという若者が、自分はアンティオコスの子だと言い立てて(これは偽りであった)、アレクサンドリアの王プトレマイオスの財力に助けられ、軍を率いてシリアに来た。そして戦争でデメトリオスを打ち破って殺した。デメトリオスは12年間統治していた。
Hic Alexander, priusquam adversus Demetrium confligeret, foedus cum Jonatha fecerat, eumque veste purpurea et insignibus regiis donaverat: ob quod eum Jonathas auxiliis juverat, victoque Demetrio primus omnium congratulatum occurrerat.
PL 20, 143Aこのアレクサンドロスは、デメトリオスと戦う前に、ヨナタンと同盟を結び、紫の衣と王の標章を彼に授けていた。このためヨナタンは援軍を送って助け、デメトリオスが敗れると、真っ先に祝賀に駆けつけた。
Neque postea Alexander datam fidem violavit: ita quinquennio, quo rerum potitus est, res Judaeorum tranquillae fuerunt.
PL 20, 143Bその後もアレクサンドロスは、与えた約束を破らなかった。こうして、彼が支配権を握った5年のあいだ、ユダヤ人の事態は平穏であった。
Igitur Demetrius, Demetrii filius, qui post mortem patris Cretam confugerat, hortante Listhene Cretensium duce, regnum patrium bello repetens, impar viribus Ptolemaeum Philometorem regem Aegypti, Alexandri socerum jam tum genero infestum, ut sibi sit auxilio implorat.
PL 20, 143Bさて、デメトリオスの子デメトリオスは、父の死後クレタに逃れていたが、クレタ人の将軍リステネスに促されて、父の王国を戦争で取り戻そうとした。力が足りないので、エジプトの王プトレマイオス・フィロメトルに助けを求めた。この王はアレクサンドロスの舅であったが、すでに娘婿に敵意を抱いていた。
Ille vero non tam supplicis precibus quam spe Syriae occupandae illectus, copias cum eo jungit, ac filiam Alexandro nuptam dat Demetrio.
PL 20, 143Bプトレマイオスは、懇願者の祈りよりも、シリアを占領する望みに誘われて、軍を彼に合流させ、アレクサンドロスに嫁いでいた娘をデメトリオスに嫁がせた。
Adversus hos Alexander acie confligit: eo praelio Ptolemaeus cadit; Alexander vincitur et paulo post interficitur, cum regnasset annos V, vel, ut in plerisque auctoribus reperi, novem.
PL 20, 143Bアレクサンドロスは、彼らに対して会戦で戦った。この戦いでプトレマイオスは倒れたが、アレクサンドロスも敗れ、その少しのちに殺された。彼は5年、あるいは、私が多くの著者のもとで見いだしたところでは9年、統治した。
Liber II, Caput XXV
第II巻 第XXV章PL 20, 143CDemetrius regnum indeptus, Jonathan benigne habuit, foedus cum eo fecit, Judaeos legibus suis reddidit. Interea Tryphon, qui partium Alexandri fuerat, praefectus Syriae, regno . . . .
PL 20, 143Cデメトリオスは王国を手に入れると、ヨナタンを好意をもって遇し、同盟を結び、ユダヤ人にその法を返した。そのあいだに、アレクサンドロス派であったトリフォン、シリアの長官が、王国を……〔底本は省略記号。本文が欠けている〕。
Eum bello prohibiturus contra Jonathan in praelium descendit, terribilis XL millium exercitu. Tryphon ubi se imparem cernit, pacem simulat: receptumque in amicitiam, invitatumque Ptolemaidam interfecit. Post Jonathan summa rerum ad Simonem fratrem defertur.
PL 20, 143Cこの者を戦争で阻もうと、ヨナタンは戦いに降りた〔底本は contra Jonathan(ヨナタンに対して)。続く文から、四万の軍を率いて出たのはヨナタンと解した。本文が崩れているらしい〕。四万の軍を率いて恐るべき勢いであった。トリフォンは、自分が劣勢だと見ると、和平を装った。そして友好に迎え入れ、プトレマイスに招いたうえで殺した。ヨナタンの後、全権は兄弟シモンに委ねられた。
Is funus fratris magnifice curavit, septemque illas pyramidas nobilissimi operis exstruxit, in quibus et fratrum et patris ossa condidit.
PL 20, 143Cシモンは兄弟の葬儀を盛大に執り行い、きわめて立派な造りの七つのピラミッドを築き、そこに兄弟たちと父の骨を納めた。
Tum Demetrius, refecto cum Judaeis foedere, contemplatione cladis a Tryphone illatae (nam post Jonathae necem urbes eorum atque agros bello vastaverat), annua eis vectigalia in perpetuum remittit: etenim usque ad id tempus regibus Syriae, nisi cum armis resisterent, stipendium pensitaverant.
PL 20, 143Cそこでデメトリオスは、ユダヤ人と同盟を新たにし、トリフォンが与えた災いを考慮して(ヨナタンの殺害の後、彼らの町と畑を戦争で荒らしたからである)、毎年の租税を永久に免除した。実に、それまで彼らは、武器で抵抗した時を除いて、シリアの王たちに貢納を支払っていた。
Id gestum Demetrii regis anno secundo: quod ideo signavimus, quia usque in hunc annum per tempora Asianorum regum cucurrimus, ut ratio temporum digesta luceret.
PL 20, 143Dこれはデメトリオス王の第2年に起こったことである。これをあえて記したのは、年代の計算が整って明らかになるように、この年に至るまでアジアの王たちの時代を通って走ってきたからである。
Nunc autem per tempora eorum qui Judaeis vel pontifices vel reges fuerunt usque ad Christi nativitatem rerum ordinem digeremus.
PL 20, 143Dさて今や、ユダヤ人に大祭司あるいは王であった者たちの時代を通って、キリストの誕生に至るまで、事の順序を整理して述べよう。
Liber II, Caput XXVI
第II巻 第XXVI章PL 20, 143DIgitur post Jonathan Simon frater ejus, ut supra dictum est, Hebraeis praefuit jure pontificis: id enim ei tum a suis, tum et a populo Romano honoris delatum.
PL 20, 143Dさて、ヨナタンの後、先に述べたようにその兄弟シモンが、大祭司の権利でヘブライ人を治めた。この栄誉は、同胞からもローマの民からも彼に授けられたのである。
Hic cum secundo Demetrii regis anno civibus praeesse coepisset, post octo annos insidiis Ptolemaei circumventus occubuit. Huic Joannes filius successit, qui cum adversum Hyrcanos, gentem validissimam, egregie pugnasset, Hyrcani cognomen accepit.
PL 20, 143D彼はデメトリオス王の第2年に市民を治め始め、8年後、プトレマイオスの謀略に陥って死んだ。その跡を子のヨハネが継いだ。ヨハネは、ヒュルカニア人という強大な民族に見事に戦ったので、ヒルカノス〔Hyrcanus。ヒュルカニア人の名から〕の添え名を受けた。
Mortuus est annos VI et XX rerum potitus. Post hunc Aristobulus pontifex substitutus, primus omnium post captivitatem regium nomen assumpsit, capitique diadema imposuit. Exacto anno diem functus est.
PL 20, 144A彼は26年間支配して死んだ。その後を大祭司アリストブロスが継ぎ、捕囚の後で初めて王の称号を取り、頭に王冠を載せた。1年を過ぎて死んだ。
Alexander deinde filius ejus rex pariter et pontifex fuit: regnavit annos VII et viginti; in cujus actibus nihil praeter crudelitatem memoria dignum reperi.
PL 20, 144A次にその子アレクサンドロスが、王であると同時に大祭司であった。27年間統治した。その行いのうちに、残酷さのほか記憶に値するものを私は見いださなかった。
Hic cum Aristobulum et Hyrcanum parvos filios reliquisset, Salina sive Alexandra uxor ejus regnum per novem annos tenuit. Post hujus obitum foeda inter fratres de regno certamina.
PL 20, 144A彼が幼い子アリストブロスとヒルカノスを残して死ぬと、その妻サリナ、またの名アレクサンドラが、9年間王国を保持した。彼女の死後、兄弟のあいだに王国をめぐる醜い争いが起こった。
Ac primum Hyrcanus imperium obtinebat: mox ab Aristobulo fratre pulsus, confugit ad Pompeium, qui tum, Mithridatico bello confecto pacataque Armenia et Ponto, victor omnium gentium quas adierat, introrsum pergere, et vicina quaeque Romano imperio adjungere cupiens, causas belli et materiam vincendi quaerebat.
PL 20, 144Aまずヒルカノスが支配権を握っていた。やがて兄弟アリストブロスに追われて、ポンペイウスのもとに逃れた。ポンペイウスはそのとき、ミトリダテス戦争を終え、アルメニアとポントスを平定し、赴いた先のすべての諸国民に勝利していた。さらに内陸へ進み、近隣のものをことごとくローマの支配に加えようと望んでいたので、戦争の口実と勝利の材料を探していた。
Igitur Hyrcanum libens excepit, ductuque ejus Judaeos aggreditur. Urbe capta atque arce, templo pepercit.
PL 20, 144Bそこでヒルカノスを喜んで迎え、その導きでユダヤ人を攻撃した。都と城塞を占領したが、神殿は容赦した。
Aristobulum vinctum Romam mittit: Hyrcano jus pontificatus restituit: impositoque Judaeis stipendio, procuratorem eis Antipatrum quemdam Ascalonitem praeposuit. Hircanus quatuor et triginta annos rerum potitus, dum adversum Parthos bella gerit, capitur.
PL 20, 144Bアリストブロスを縛ってローマへ送り、ヒルカノスに大祭司の権利を回復した。ユダヤ人に貢納を課し、アスカロン出身のアンティパテルという者を、彼らの総督に任じた。ヒルカノス〔底本の綴りは Hircanus〕は34年間支配したのち、パルティア人と戦争をしているときに捕らえられた。
Liber II, Caput XXVII
第II巻 第XXVII章PL 20, 144CTum Herodes alienigena, Antipatri Ascalonitae filius, regnum Judaeae a senatu et populo Romano petiit, accepitque.
PL 20, 144Cそのとき、異邦人のヘロデ、アスカロン人アンティパテルの子が、元老院とローマの民にユダヤの王国を求め、これを与えられた。
Hunc primum Judaei externum regem coeperunt habere: etenim jam adventante Christo necesse erat, secundum vaticinia prophetarum, suis eos ducibus privari, ne quid ultra Christum exspectarent.
PL 20, 144Cユダヤ人が外国人の王を持ち始めたのは、この者が初めてである。すでにキリストが近づいていたので、預言者たちの預言に従って、ユダヤ人が自分たちの指導者を奪われ、これ以上キリストの他に何も待たないようになる必要があった。
Sub hoc Herode, anno imperii ejus tertio et XXX Christus natus est, Sabino et Rufino consulibus, VIII kalendas Januarias.
PL 20, 144Cこのヘロデのもとで、その治世の第33年、サビヌスとルフィヌスが執政官であった年に、十二月二十五日〔VIII kalendas Januarias。一月一日の八日前〕、キリストが生まれた。
Verum haec quae Evangeliis ac deinceps Apostolorum Actibus continentur, attingere non ausus, ne quid forma praecisi operis rerum dignitatibus diminueret, reliqua exsequar.
PL 20, 144Cしかし、福音書、またそれに続く使徒言行録に含まれていることは、あえて扱わなかった。簡潔な作品の枠が、事柄の尊厳を損なうことのないようにするためである。残りのことを述べていく。
Herodes post nativitatem Domini regnavit annos IV, nam omne imperii ejus tempus VII et XXX anni fuerunt, post quem Archelaus tetrarcha annis IX. Herodes annis XX et IV.
PL 20, 144Cヘロデは主の誕生の後、4年間統治した。彼の治世全体は37年であった。その後、領主アルケラオスが9年、ヘロデ〔大ヘロデの子のヘロデを言うと見える〕が24年〔年数の計算は合わないが、刷りのまま訳した〕。
Hoc regnante, anno regni octavo et decimo, Dominus crucifixus est, Fufio Gemino et Rubellio Gemino consulibus, a quo tempore usque in Stiliconem consulem sunt anni CCCLXXII.
PL 20, 144Dこの〔ヘロデの〕治世、その治世の第18年に、主はフフィウス・ゲミヌスとルベッリウス・ゲミヌスが執政官であった年に十字架につけられた。その時から執政官スティリコの年までは372年である。
Liber II, Caput XXVIII
第II巻 第XXVIII章PL 20, 144DApostolorum Actus Lucas edidit, usque in tempus quo Paulus Romam deductus est Nerone imperante: qui non dicam regum, sed omnium hominum et vel immanium bestiarum sordidissimus, dignus exstitit qui persecutionem in Christianos primus inciperet: nescio an et postremus explebit, siquidem opinione multorum receptum sit, ipsum Antichristum venturum.
PL 20, 144Dルカは使徒言行録を、ネロの治世にパウロがローマに連行された時まで著した。ネロは、王たちの中でとは言わず、すべての人間、いや凶暴な獣と比べても最も汚れた者であって、キリスト教徒に対する迫害を最初に始めるにふさわしい者として現れた。おそらくは最後の迫害をも成し遂げるであろう。実に、多くの人の見解では、彼自身が反キリストとして来ると受け入れられているのである。
Hujus vitia ut plenius exponerem, res admonebat, nisi non esset hujus operis tam vasta ingredi: id tantum annotasse contentus sum, hunc per omnia foedissima et crudelissima eo processisse, ut matrem interficeret; post etiam Pythagorae cuidam in modum solemnium conjugiorum nuberet: inditumque imperatori flammeum, dos et genialis torus et faces nuptiales, cuncta denique quae vel in feminis non sine verecundia conspiciuntur, spectata.
PL 20, 144D事柄は彼の悪徳をより詳しく述べるよう促していたが、これほど膨大なことに踏み込むのはこの作品の務めではない。私はただこれだけを記すことで満足した。彼はあらゆる最も醜悪で最も残酷なことを重ねて、母を殺すにまで至った。さらにのちには、ピュタゴラスという者に、正式な婚姻の形式で嫁ぎさえした。皇帝には花嫁のヴェールが被せられ、持参金、婚礼の寝台、婚礼の松明、実に、女においてさえ恥じらいなしには見られないもののすべてが、人目にさらされたのである。
Reliqua vero ejus, incertum pigeat an pudeat magis disserere. Hic primus Christianum nomen tollere aggressus est: quippe semper inimica virtutibus vitia sunt, et optimi quique ab improbis quasi exprobrantes aspiciuntur.
PL 20, 145Aその他の彼の行いについては、語るのが恥ずべきか、嫌わしいか、どちらが勝るのか分からない。彼は最初にキリスト教徒の名を除こうと企てた。実に悪徳は常に徳の敵であり、最善の者たちはみな、悪人どもからは非難する者のように見られるからである。
Namque eo tempore divina apud urbem religio invaluerat, Petro ibi episcopatum gerente, et Paulo, posteaquam ab injusto praesulis judicio Caesarem appellaverat, Romam deducto: ad quem tum audiendum plures conveniebant; qui, veritate intellecta, virtutibusque Apostolorum, quas tum crebro ediderant, permoti, ad cultum Dei sese conferebant.
PL 20, 145Aというのも、そのころ神の宗教は都で勢いを増しており、ペトロはそこで司教職を務めていた。パウロは、不正な総督の裁きから皇帝に上訴したあと、ローマに連行されていた。そのパウロを聞くために、そのころ多くの人が集まった。彼らは真理を悟り、使徒たちの力ある業、すなわちそのころ彼らがしばしば行ったものに心を動かされて、神の礼拝に身を向けた。
Etenim tum illustris illa adversus Simonem Petri ac Pauli congressio fuit, qui cum magicis artibus, ut se Deum probaret, duobus suffultus daemoniis evolasset, orationibus Apostolorum fugatis daemonibus, delapsus in terram, populo inspectante, disruptus est.
PL 20, 145B実に、そのときペトロおよびパウロと、シモン〔使徒言行録8章の魔術師シモン〕との有名な対決があった。シモンは、魔術によって、自分が神であることを証明するために、二人の悪霊に支えられて空を飛んだが、使徒たちの祈りによって悪霊が追い払われると、地に落ち、民衆の見ている前で体が裂けた。
Liber II, Caput XXIX
第II巻 第XXIX章PL 20, 145BInterea abundante jam Christianorum multitudine, accidit ut Roma incendio conflagraret, Nerone apud Antium constituto; sed opinio omnium invidiam incendii in principem retorquebat, credebaturque imperator gloriam innovandae urbis quaesiisse; neque ulla re Nero efficiebat, quin ab eo jussum incendium putaretur.
PL 20, 145Bそのころ、キリスト教徒の数がすでに増えていたとき、ローマが火災で焼けた。ネロはアンティウムにいた。しかし皆の意見は、火災の非難を皇帝に向けて返した。皇帝は都を新しくする名誉を求めたのだと信じられていた。ネロは、火災が彼によって命じられたと思われることを、どうしても否めなかった。
Igitur vertit invidiam in Christianos, actaeque in innoxios crudelissimae quaestiones, quin et novae mortes excogitatae, ut ferarum tergis contecti laniatu canum interirent; multi crucibus affixi, aut flamma usti: plerique in id reservati, ut cum defecisset dies, in usum nocturni luminis urerentur.
PL 20, 145Cそこで彼は非難をキリスト教徒に転じた。罪のない者たちに対し、きわめて残酷な拷問が行われ、さらに新しい死も考案された。獣の皮をかぶせられて犬に引き裂かれて死ぬようにされた。多くの者が十字架に付けられ、あるいは火で焼かれた。大勢が、日が尽きたときに夜の灯りの用に焼かれるために取り置かれた。
Hoc initio in Christianos saeviri coeptum. Post etiam datis legibus religio vetabatur, palamque, edictis propositis, Christianum esse non licebat. Tum Paulus ac Petrus capitis damnati: quorum uni cervix gladio desecta. Petrus in crucem sublatus est.
PL 20, 145Cこれを初めとして、キリスト教徒に対する暴虐が始まった。その後、法が定められて宗教は禁じられ、勅令が公然と掲げられて、キリスト教徒であることは許されなくなった。そのとき、パウロとペトロが死刑に処された。一人は首を剣で斬られ、ペトロは十字架に上げられた。
Dum haec Romae geruntur, Judaei praesidis sui Festi Flori injurias non ferentes, rebellare coeperunt. Adversus eos Vespasianus proconsulari imperio a Nerone missus, multis gravibusque praeliis devictos coegit intra muros Hierosolymae confugere.
PL 20, 145Cローマでこれらのことが行われているあいだ、ユダヤ人は、総督フェストゥス・フロルスの不正に耐えられず、反乱を起こし始めた。彼らに対して、ネロから属州総督(プロコンスル)の命令権をもって派遣されたウェスパシアヌスが、多くの激しい戦いで彼らを打ち破り、エルサレムの城壁の内に逃げ込ませた。
Interim Nero jam etiam sibi pro conscientia scelerum invisus, humanis rebus eximitur: incertum an ipse sibi mortem consciverit. Certe corpus illius interemptum.
PL 20, 145Dそのあいだにネロは、悪行の自覚から自分自身にも憎まれるようになり、人の世から取り去られた。自ら死を決したのかどうかは定かでない。ただ、その体が殺されたことは確かである〔底本は interemptum(殺された)を斜体で刷り、疑わしい語として示す。次の節の「そこから…信じられている」とのつながりが悪く、本文に問題があるらしい〕。
Unde creditur, etiamsi se gladio ipse transfixerit, curato vulnere ejus servatus, secundum illud quod de eo scriptum est: Et plaga mortis ejus curata est (Apoc. XIII, 3) ; sub saeculi fine mittendus, ut mysterium iniquitati exerceat.
PL 20, 145Dそこから、たとえ彼が自ら剣で身を貫いたとしても、その傷が癒やされて命を保たれたと信じられている。彼について書かれていることに従えば、「その死の傷は癒やされた」(黙示録13:3)とあり、世の終わりに遣わされ、不法の奥義〔底本は mysterium iniquitati。iniquitatis の誤りか〕を行うのだという。
Liber II, Caput XXX
第II巻 第XXX章PL 20, 145DIgitur per excessum Neronis Galba imperium rapuit: mox Otho, Galba interfecto, occupavit. Tunc Vitellius in Gallias, fretus exercitibus quibus praeerat, Urbem ingressus, Othone interfecto, summam rerum usurpavit; quae posteaquam ad Vespasianum delata, licet malo exemplo, bono tamen affectu Reip. ab improbis vindicandae, cum Hierosolymam obsideret, sumit imperium: et, ut mos est, diademate capiti imposito, ab exercitu imperator consalutatus Titum filium Caesarem facit, eidem pars copiarum, et obsidendae Hierosolymae negotium datum.
PL 20, 145Dさて、ネロの死によってガルバが帝位を奪った。まもなくオトが、ガルバを殺してこれを占めた。そのときウィテッリウスが、ガリアで〔底本は in Gallias(ガリアへ)を斜体で刷り、疑わしい語句として示す。ガリアにいて、の意に解した〕指揮下の軍に頼って都に入り、オトを殺して最高権力を奪い取った。このことがウェスパシアヌスに伝えられると、彼は、悪い前例ではあったが、国家を悪人どもから取り戻そうという善い思いから、エルサレムを包囲していたときに帝位に就いた。そして、習わしどおり頭に王冠を載せ、軍から皇帝と歓呼されると、子のティトゥスをカエサルとし、軍勢の一部とエルサレム包囲の任務を彼に与えた。
Vespasianus Romam profectus, summo favore senatus et populi receptus, cum se Vitellius interfecisset, imperium confirmavit.
PL 20, 146Aウェスパシアヌスはローマに赴き、元老院と民の最大の歓迎を受けた。ウィテッリウスが自殺すると、帝位を固めた。
Interea Judaei obsidione clausi, quia nulla neque pacis neque deditionis copia dabatur, ad extremum fame interibant; passimque viae oppleri cadaveribus coepere, victo jam officio humandi.
PL 20, 146Aそのあいだに、包囲されたユダヤ人は、和平も降伏も許されなかったので、ついに飢えて死んでいった。道という道は死体で満ち始め、埋葬という務めもすでに果たされなくなった。
Quin omnia nefanda insuper ausi, ne humanis quidem corporibus pepercerunt, nisi quae ejusmodi alimentis tabes praeripuerat.
PL 20, 146Aそれどころか、あらゆる忌まわしいことをあえて行い、そうした食物のうちで病が先に奪ったものを除いては、人間の体さえも容赦しなかった。
Igitur defessis defensoribus irrupere Romani, ac tum forte in diem Paschae omnis ex agris aliisque Judaeae oppidis multitudo convenerat: nimirum ita Deo placitum, ut eo tempore quo Dominum cruci affixerat gens impia, internecioni daretur.
PL 20, 146B守備の者たちが疲れ果てたとき、ローマ軍が突入した。折しも、過越の日に、田畑や他のユダヤの町々から全群衆が集まっていた。まことに、これは神がそう定めたのであろう。不敬虔な民が主を十字架につけたその同じ時に、殲滅に付されたのである。
Pharisaei aliquantisper pro templo acerrime restiterunt: donec obstinatis ad mortem animis ultro se subjectis ignibus intulerunt. Numerus peremptorum ad undecies centena millia refertur: capta vero C millia, ac venumdata.
PL 20, 146Bファリサイ派はしばらくのあいだ、神殿のために最も激しく抵抗した。ついに死を覚悟した心で、自ら進んで火の中に身を投じた。殺された者の数は、百十万に及ぶと伝えられる。捕らえられて売られた者は十万であった。
Fertur Titus adhibito consilio prius deliberasse, an templum tanti operis everteret: etenim nonnullis videbatur, aedem sacratam, ultra omnia mortalia illustrem, non debere deleri: quae servata modestiae Romanae testimonium, diruta perennem crudelitatis notam praeberet.
PL 20, 146B伝えられるところでは、ティトゥスは会議を開き、これほどの規模の神殿を破壊すべきか、まず熟慮した。実際、聖別されたこの神殿は人間のあらゆるものにまさって名高く、破壊すべきではないと思う者もいた。保存すればローマの節度の証しとなり、破壊すれば永遠に残酷さの汚点を示すことになる、というのである。
At contra alii, et Titus ipse, evertendum templum in primis censebant, quo plenius Judaeorum et Christianorum religio tolleretur, quippe has religiones, licet contrarias sibi, iisdem tamen auctoribus profectas; Christianos ex Judaeis exstitisse; radice sublata stirpem facile perituram.
PL 20, 146Cしかし反対に、他の者たちとティトゥス自身は、神殿を破壊すべきだと何よりも考えていた。そうすればユダヤ人とキリスト教徒の宗教がより完全に除かれるからだ、と。この両宗教は互いに反するとはいえ、同じ起源から出たもので、キリスト教徒はユダヤ人から出たのであり、根が取り除かれれば、その幹はたやすく滅びる、というのである。
Ita Dei nutu accensis omnium animis templum dirutum, ab hinc annos trecentos triginta et unum.
PL 20, 146Cこうして、神の導きによって皆の心が燃え立ち、神殿は破壊された。それは今から331年前である。
Atque haec ultima templi eversio et postrema Judaeorum captivitas, qua extorres patria per orbem terrarum dispersi cernuntur; quotidie mundo testimonio sunt, non ob aliud eos quam ob illatas Christo impias manus fuisse punitos: nam saepe alias cum propter peccata captivitatibus traderentur, numquam tamen ultra septuaginta annos servitutis poenam pependerunt.
PL 20, 146Cそしてこれが神殿の最後の破壊、ユダヤ人の最後の捕囚である。これによって彼らは祖国を追われ、世界じゅうに散らされているのが見られる。彼らは日々、世に対して証しとなっている。ほかでもなく、キリストに不敬虔な手を下したがゆえに罰せられたのだ、と。かつて何度も、罪のゆえに捕囚に引き渡されたときには、決して70年を超えて隷属の刑罰を負ったことはなかったからである。
Liber II, Caput XXXI
第II巻 第XXXI章PL 20, 146DInterjecto deinde tempore, Domitianus Vespasiani filius persecutus est Christianos. Quo tempore Joannem apostolum atque evangelistam in Pathmum insulam relegavit: ubi ille, arcanis sibi mysteriis revelatis, librum sacrae Apocalypsis (qui quidem a plerisque aut stulte aut impie non recipitur) conscriptum edidit.
PL 20, 146Dその後しばらくして、ウェスパシアヌスの子ドミティアヌスがキリスト教徒を迫害した。そのとき彼は使徒にして福音書記者であるヨハネをパトモス島に流刑にした。ヨハネはそこで、隠された奥義を啓示されて、聖なる黙示録の書を著し、世に出した(この書は、多くの者によって、愚かにか、あるいは不敬虔にか受け入れられていない)。
Non multo deinde intervallo tertia persecutio per Trajanum fuit; qui cum tormentis et quaestionibus nihil in Christianis morte aut poena dignum reperisset, saeviri in eos ultra vetuit.
PL 20, 146Dそれから間もなく、トラヤヌスによる第三の迫害があった。しかし彼は、拷問と尋問によってもキリスト教徒に死や刑罰に値するものを何も見いださなかったので、彼らに対する暴虐をそれ以上行うことを禁じた。
Sub Hadriano deinde Judaei rebellare voluerunt, Syriam ac Palaestinam diripere conati: missoque exercitu subacti sunt.
PL 20, 146Dその後ハドリアヌスのもとで、ユダヤ人が反乱を起こそうとし、シリアとパレスチナを略奪しようと企てたが、軍が送られて鎮圧された。
Qua tempestate Hadrianus existimans se Christianam fidem loci injuria perempturum, . . . . . et in templa ac loco Dominicae passionis daemonum simulacra constituit; et (quia Christiani ex Judaeis potissimum putabantur: namque tum Hierosolymae non nisi ex circumcisione habebat Ecclesia Sacerdotem) militum cohortem custodias in perpetuum agitare jussit, quae Judaeos omnes Hierosolymae aditu arceret.
PL 20, 146Dそのころハドリアヌスは、場所を辱めることでキリスト教の信仰を滅ぼせると考え……〔底本はここにコンマと点を五つ打ち、脱落を示す〕、神殿と主の受難の場所に悪霊たちの像を据えた〔底本は in templa ac loco。「神殿と場所に」と解した〕。また(キリスト教徒はおもにユダヤ人から出た者と考えられていたからである。実際、当時エルサレムの教会は、割礼を受けた者からしか司教を立てていなかった)、軍の一隊に永続的な警備を行わせ、すべてのユダヤ人をエルサレムへの立ち入りから遠ざけるよう命じた。
Quod quidem Christianae fidei proficiebat, quia tum pene omnes Christum Deum sub legis observatione credebant. nimirum id Domino ordinante dispositum, ut legis servitus a libertate fidei atque Ecclesiae tolleretur: ita tum primum Marcus ex gentibus, apud Hierosolymam episcopus fuit.
PL 20, 147Aこれはかえってキリスト教の信仰の利益となった。当時ほとんどすべての者が、律法の遵守のもとでキリストを神と信じていたからである。これはまさしく主が定めた配剤であって、律法への隷従が信仰と教会の自由から取り除かれるためであった。こうして、そのとき初めて、諸国民の出のマルクスがエルサレムで司教となった。
Quarta sub Hadriano persecutio numeratur, quam tamen post exerceri prohibuit, injustum esse pronuntians, ut quisquam sine crimine reus constitueretur. Post Hadrianum Antonino Pio imperante pax ecclesiis fuit.
PL 20, 147Aハドリアヌスのもとでの迫害は第四と数えられるが、彼はのちにこれを行うことを禁じ、罪過なくして誰かが被告にされるのは不正であると宣言した。ハドリアヌスののち、アントニヌス・ピウスが統治したときには、諸教会に平和があった。
Liber II, Caput XXXII
第II巻 第XXXII章PL 20, 147BSub Aurelio deinde Antonini filio persecutio quinta agitata. Ac tum primum intra Gallias martyria visa, serius trans Alpes Dei religione suscepta.
PL 20, 147B次いで、アントニヌスの子アウレリウスのもとで第五の迫害が起こされた〔アウレリウスはマルクス・アウレリウス帝を指す〕。このときガリアの地で初めて殉教が見られ、アルプスの向こうでは、神の宗教が受け入れられたのはもっとのちであった。
Sexta deinde Severo imperante Christianorum vexatio fuit; quo tempore Leonidas Origenis pater sacrum in martyrio sanguinem fudit. Interjectis deinde annis VIII et XXX pax Christianis fuit: nisi quod medio tempore Maximinus nonnullarum Ecclesiarum clericos vexavit.
PL 20, 147B次いでセウェルスが統治したとき、キリスト教徒への第六の迫害があった。このとき、オリゲネスの父レオニデスが、殉教のうちに聖なる血を流した。その後、38年が間にはさまり、キリスト教徒に平和があった。ただし、その間にマクシミヌスが幾つかの教会の聖職者たちを苦しめた。
Mox Decio imperante, jam tum septima persecutione saevitum in Christianos. inde Valerianus octavus sanctorum hostis fuit.
PL 20, 147Bやがてデキウスが統治すると、すでに第七の迫害でキリスト教徒に猛威が振るわれた。ついでウァレリアヌスが、聖なる者たちの敵として第八であった。
Post eum, interjectis annis fere quinquaginta, Diocletiano et Maximiniano imperantibus acerbissima persecutio exorta, quae per X continuos annos plebem Dei depopulata est.
PL 20, 147Bその後、約50年が間にはさまり、ディオクレティアヌスとマクシミアヌス〔底本は Maximiniano。ディオクレティアヌスの同僚帝マクシミアヌスと解した〕が統治したとき、きわめて苛烈な迫害が起こり、それは10年間続けて神の民を荒廃させた。
Qua tempestate omnis fere sacro martyrum cruore orbis infectus est: quippe certatim gloriosa in certamina ruebatur, multoque avidius tum martyria gloriosis mortibus quaerebantur, quam nunc episcopatus pravis ambitionibus appetuntur.
PL 20, 147Cそのころ、ほとんど全世界が殉教者たちの聖なる血に染まった。人々は競って栄えある戦いに突進し、今日、司教職が邪な野心によって求められるよりも、はるかに貪欲に、当時は栄えある死による殉教が求められたのである。
Nullis umquam magis bellis mundus exhaustus est; neque majore umquam triumpho vicimus, quam cum decem annorum stragibus vinci non potuimus.
PL 20, 147C世界がどんな戦いによってもこれほど疲弊したことは、かつてなかった。また我々がこれほど大きな凱旋をしたこともかつてなかった。10年間の殺戮によっても打ち負かされえなかったときがそうである。
Exstant etiam mandatae litteris praeclarae, ejus temporis martyrum passiones: quas connectendas non putavi, ne modum operis excederem.
PL 20, 147Cその時代の殉教者たちの輝かしい受難は、文書に託されて残っている。私はそれらを〔本書に〕つなぎ合わせるべきだとは考えなかった。作品の分量を超えないためである。
Liber II, Caput XXXIII
第II巻 第XXXIII章PL 20, 147CSed finis persecutionis illius fuit abhinc annos IX et LXXX, a quo tempore Christiani imperatores esse coeperunt: namque tum Constantinus rerum potiebatur, qui primus omnium Romanorum principum Christianus fuit.
PL 20, 147Cさて、あの迫害の終わりは今から89年前であり、その時からキリスト教徒の皇帝が現れ始めた。そのころ支配していたのはコンスタンティヌスで、ローマの皇帝たちのうちで初めてキリスト教徒となった者である。
Sane tum Licinius, quia adversum Constantinum de imperio certavit, milites suos litare praeceperat: abnuentes militia rejiciebat. Sed id inter persecutiones non computatur: adeo res levioris negotii fuit, quam ut ad Ecclesiarum vulnera perveniret.
PL 20, 147D確かにそのころリキニウスは、コンスタンティヌスに対して支配権を争ったので、兵士たちに犠牲を捧げるよう命じ、拒む者を兵役から追放した。だがこれは迫害の中に数えられない。教会の傷に及ぶには、あまりに軽い事柄だったからである。
Exinde tranquillis rebus pace perfruimur, neque ulterius persecutionem fore credimus, nisi eam quam sub fine jam saeculi Antichristus exercebit: etenim sacris vocibus X plagis mundum afficiendum pronuntiatum est: ita cum jam IX fuerint, quae superest, ultima erit.
PL 20, 147Dそれ以来、事態は穏やかになり、我々は平和を享受している。もはや迫害は起こらないと我々は信じるが、すでに世の終わりに近いころに反キリストが行う迫害は別である。聖なる言葉によれば、世界は十の災厄に見舞われると告げられている。すでに九つが過ぎたのだから、残るものが最後となろう。
Hoc temporum tractu mirum est quantum invaluerit religio Christiana. Tum siquidem Hierosolyma horrens ruinis, frequentissimis ac magnificentissimis Ecclesiis est adornata: namque Helena mater principis Constantini, quae Augusta cum filio conregnabat, cum Hierosolymam agnoscere concupisset, reperta ibi idola ac templa protrivit: mox usa regni viribus, basilicas in loco Dominicae passionis et resurrectionis et ascensionis constituit.
PL 20, 147Dこの時代の経過の中で、キリスト教がどれほど勢いを増したかは驚くべきことである。そのとき、廃墟で荒れ果てていたエルサレムは、きわめて数多く壮麗な教会で飾られた。皇帝コンスタンティヌスの母ヘレナは、息子とともにアウグスタとして共同統治していたが、エルサレムを訪ねたいと願い、そこで見いだした偶像と神殿を打ち砕いた。続いて王権の力を用いて、主の受難と復活と昇天の場所に聖堂を建てた。
Illud mirum, quod locus ille in quo postremum institerant divina vestigia cum in coelum Dominus nube sublatus est, continuari pavimento cum reliqua stratorum parte non potuit: siquidem quaecumque applicabantur, insolens humana suscipere terra respueret, excussis in ora apponentium saepe marmoribus.
PL 20, 148A次のことも驚くべきである。主が雲に包まれて天に上げられたとき、神の足跡が最後に留まったあの場所は、周囲の敷き詰められた部分と舗装で連ねることができなかった。何を当てがっても、人間のものを受け入れ慣れぬ地がはねつけ、置こうとする者の顔に大理石がしばしば飛び散ったからである。
Quin etiam calcati Deo pulveris adeo perenne documentum est, ut vestigia impressa cernantur, et cum quotidie confluentium fides certatim Domino calcata diripiat, damnum tamen arena non sentiat: et eadem adhuc sui speciem, velut impressis signata vestigiis, terra custodit.
PL 20, 148Aそれどころか、神に踏まれた塵の証拠はこれほど永続的で、刻まれた足跡が見えるほどである。毎日集まる人々の信仰が、主に踏まれたものを競って持ち去っても、砂は損失を感じない。大地は今なお、足跡が刻まれたかのように、同じ姿を保っている。
Liber II, Caput XXXIV
第II巻 第XXXIV章PL 20, 148BEjusdem reginae beneficio crux Domini tum reperta, quae neque in principio obsistentibus Judaeis potuerat consecrari, et postea dirutae civitatis oppressa ruderibus, non nisi tam fideliter requirenti meruit ostendi.
PL 20, 148B同じ女王の恩恵によって、そのとき主の十字架が見いだされた。それは初めのうちはユダヤ人が妨げたために聖別されえず、のちには町が破壊されて廃墟の下に埋もれ、これほど信仰深く探し求める者にしか、示されるにふさわしいとされなかったのである。
Igitur Helena primum de loco passionis certior facta, admota militari manu, atque omnium provincialium multitudine in studia reginae certantium, effodi terram et contigua quaeque ac vastissima ruinarum purgari jubet: mox pretium fidei et laboris tres pariter cruces, sicut olim Domino ac latronibus duobus fixae fuerant, reperiuntur.
PL 20, 148Bそこでヘレナはまず受難の場所についてより確かな知らせを得て、軍の兵を呼び寄せ、また女王の熱意に競って集まった属州民すべての群れとともに、地を掘り、隣接する広大な瓦礫をすべて取り除くよう命じる。やがて、信仰と労苦の報いとして、かつて主と二人の盗人が架けられたのと同じ、三本の十字架がともに見いだされる。
Hic vero major dignoscendi patibuli in quo Dominus pependerat, difficultas omnium animos mentesque turbaverat, ne errore mortalium forsitan pro cruce Domini latronis patibulum consecrarent. Capiunt deinde consilium, ut aliquem recens mortuum crucibus admoverent.
PL 20, 148Cここでは、主が懸けられた刑架を見分けるいっそう大きな困難が、すべての者の心と思いを乱した。人間の誤りにより、もしかすると主の十字架の代わりに盗人の刑架を聖別してしまうのではないかと恐れたのである。そこで彼らは、最近死んだ者を十字架に近づけるという策をとる。
Nec mora, quasi Dei nutu funeris exstincti solemnibus exsequiis deferebatur, concursuque omnium feretro corpus eripitur.
PL 20, 148C間もなく、あたかも神の意によるかのように、死んだ者の葬いが厳かな葬送の儀で運ばれていた。人々が一斉に駆け寄り、棺台から遺体が奪われる。
Duabus prius frustra crucibus admotis, ubi Christi patibulo attactum est, dictu mirabile! trepidantibus cunctis funus excussum, et inter spectatores suos astitit. Crux reperta, dignoque ambitu consecrata.
PL 20, 148C先の二本の十字架を近づけても何も起こらなかったが、キリストの刑架に触れたとき、語るも驚くべきことに、皆が震える中で、死者は棺からはね出て、見ている者たちの間に立った。こうして十字架は見いだされ、ふさわしい儀式で聖別された。
Liber II, Caput XXXV
第II巻 第XXXV章PL 20, 148CHis per Helenam gestis principe Christiano libertatem atque exemplum fidei mundus acceperat: sed longe atrocius periculum cunctis Ecclesiis illa pace generatum. Namque tum haeresis Ariana prorupit, totumque orbem invecto errore turbaverat.
PL 20, 148Cヘレナによってこれらのことが行われ、キリスト教徒の皇帝のもとで、世界は自由と信仰の模範を受けた。だがあの平和から、すべての教会にとってはるかに残酷な危険が生じた。そのとき、アレイオス派の異端が突発し、持ち込まれた誤謬によって全世界を混乱させたからである。
Etenim duobus Ariis acerrimis perfidiae hujus auctoribus, imperator etiam depravatur: dumque sibi religionis officium videtur implere, vim persecutionis exercuit: actique in exsilium episcopi, saevitum in clericos, animadversum in laicos, qui se ab Arianorum communione secreverant.
PL 20, 148D実に、この背信の最も激しい首謀者である二人のアレイオス〔「二人のアレイオス」が誰を指すかは定かでない。刷りのまま訳した〕によって、皇帝までが堕落させられた。皇帝は、自分は宗教の務めを果たしているつもりで、迫害の暴力を行使した。司教たちは追放に追いやられ、聖職者たちに猛威が振るわれ、アレイオス派との交わりから離れていた信徒たちが罰せられた。
Quae autem Ariani praedicabant, erant hujuscemodi: Patrem Dominum instituendi orbis causa genuisse filium: eo pro potestate sui ex nihilo, in substantiam novam atque alteram, factum Dominum novum alterumque: fuisse autem tempus quo filius non fuisset.
PL 20, 148Dアレイオス派が説いたことは、次のようなものであった。父なる主が、世界を設けるために子を生んだ。子は父の権能によって無から、新しい別の実体へと造られ、新しい別の主となった。そして子が存在しなかった時があった、と。
Igitur hujus mali causa synodus apud Nicaeam ex toto orbe contrahitur. Trecenti siquidem et duodeviginti episcopis congregatis fides plena conscribitur, haeresis Ariana damnatur. Imperator decretum episcopale complectitur.
PL 20, 148Dそこで、この悪のために、ニカイアに全世界から教会会議が召集される。318人の司教が集められ、完全な信仰が書き記され、アレイオス派の異端は断罪される。皇帝は司教たちの決定を受け入れる。
Ariani nihil contra sanam fidem retractare ausi, se quoque tamquam acquiescentes nec aliud sentientes Ecclesiis miscuerunt: manebat tamen in pectoribus eorum insitum in catholicos viros odium: et adversum quos de fide disceptare non poterant, eos subornatis accusatoribus fictisque criminibus appetebant.
PL 20, 149Aアレイオス派は、健全な信仰に反して何かを改めて論じる勇気がなく、自分たちも同意する者、別の考えを抱いていない者であるかのようにして、教会に交じった。だが彼らの胸には、公同の人々への憎しみが根づいたまま残っていた。信仰について論争することのできなかった相手を、買収した告発者たちと偽りの罪過によって攻撃したのである。
Liber II, Caput XXXVI
第II巻 第XXXVI章PL 20, 149AItaque primum Athanasium Alexandriae episcopum, jurisconsultum, qui apud Nicaenam synodum diaconus adfuerat, aggrediuntur, absentemque condemnant.
PL 20, 149Aこうして彼らはまず、アレクサンドリアの司教アタナシオスを攻撃する。法律家〔底本は jurisconsultum。アタナシオスをこう呼ぶ理由は定かでない〕であり、ニカイアの教会会議には助祭として出席していた人である。そして彼を、欠席のまま断罪する。
Etenim ad crimina quae falsi testes congesserant, aggregabant quod Marcellum atque Photinum haereticos sacerdotes, synodi judicio condemnatos, pravo studio recepisset.
PL 20, 149A実に、偽証人たちが積み上げた罪過に、彼が、会議の判決で断罪された異端の司教たちマルケッルスとフォティヌスを、邪な熱意で受け入れたことを加えたのである。
Sed de Photino dubium non erat, merito fuisse damnatum: in Marcello nihil tum damnatione dignum repertum videbatur; maximeque ei studium partium innocentium accesserat, quod eosdem illos judices a quibus fuerat condemnatus, haereticos esse nemo dubitabat.
PL 20, 149Bだがフォティヌスについては、断罪が当然であったことに疑いはなかった。マルケッルスには、そのとき断罪に値するものは見いだされなかったように思われた。とりわけ、彼を断罪した当の裁判官たちが異端者であることを誰も疑わなかったために、無実の側を支持する熱意が彼に集まったのである。
Caeterum Ariani non hos potius, quam Athanasium removere cupiebant: itaque imperatorem eo usque compellunt, ut Athanasius exsulatum ad Gallias mitteretur. Mox in Aegypto octoginta episcopi congregati, Athanasium injuste condemnatum esse pronuntiant.
PL 20, 149Bとはいえ、アレイオス派は、この者たちよりもむしろアタナシオスを除きたかった。そこで皇帝に迫り、アタナシオスをガリアへ追放するところまで至らせた。やがてエジプトで80人の司教が集まり、アタナシオスは不当に断罪されたと宣言する。
Res ad Constantinum refertur; jubet ex toto orbe apud Sardicam episcopos congregari, atque omne judicium quo Athanasius damnatus fuerat, retractari.
PL 20, 149B事はコンスタンティヌスに報告される。皇帝は、全世界からサルディカに司教たちを集め、アタナシオスを断罪した判決すべてを再審理するよう命じる。
Inter haec Constantinus moritur: synodus congregata jam Constantino imperatore Athanasium absolvit: Marcellus quoque episcopatui redditur. Nam de Photino episcopo Sirminensi non est rescisa sententia, quia etiam nostrorum judicio haereticus probabatur.
PL 20, 149Cその間にコンスタンティヌスが死ぬ。集まった会議は、すでにコンスタンティヌスが皇帝であるときに〔底本は Constantino。時代からはコンスタンティウス(Constantio)とも読める〕、アタナシオスを赦免した。マルケッルスも司教職に復帰させられる。シルミウムの司教フォティヌスについては判決が取り消されなかった。我々の側の者の判断でも、彼は異端者と認められたからである。
Et tamen hoc ipsum Marcellum gravabat, quia Photinus auditor ejus fuisse in adolescentia videbatur.
PL 20, 149Cそれでもこのこと自体がマルケッルスを不利にした。フォティヌスが若いころ彼の聴講者であったと見られたからである。
Verumtamen ad Athanasii absolutionem etiam illud accesserat, quod Ursacius et Valens principes Arianorum, cum post synodum Sardicensem viderentur a communione secreti, coram positi a Julio Romanae urbis episcopo veniam poposcerunt, quod innoxium condemnassent: meritoque cum sententia concilii Sardicensis absolutum professi sunt.
PL 20, 149Cだがアタナシオスの赦免には、さらに次のことも加わっていた。アレイオス派の首領であるウルサキウスとウァレンスは、サルディカ会議ののち、交わりから切り離されたと見えたとき、ローマ市の司教ユリウスの前に出頭して、罪のない者を断罪したことの赦しを請い、アタナシオスがサルディカ会議の判決どおり正当に無罪とされたと表明したのである。
Liber II, Caput XXXVII
第II巻 第XXXVII章PL 20, 149DInterjecto deinde tempore Athanasius, cum Marcellum parum sanae fidei esse penitus comperisset, a communione suspendit, habuitque ille hanc verecundiam, ut tanti viri judicio notatus sponte concederet.
PL 20, 149Dその後しばらくして、アタナシオスは、マルケッルスが信仰が十分に健全でないことをすっかり見きわめ、彼を交わりから停止した。彼は、これほどの人物の判断で烙印を押されたことを恥じ、自ら退いた。
Caeterum antea innocens, postea depravatus, videri poterat jam tum nocens fuisse cum de eo fuerat judicatum.
PL 20, 149Dもっとも、彼は以前は潔白で、のちに堕落したのであったが、彼について判決が下されたときにすでに有罪であったと見えうることになった。
Nacti ergo Ariani istiusmodi occasionem, conspirant penitus Sardicensis synodi decreta subvertere: etenim eis color quidam suppetere videbatur, quod tam injuste fuisset pro Athanasio judicatum, quam Marcellus fuerat absolutus, qui nunc etiam Athanasii judicio haereticus esse probaretur.
PL 20, 149Dそこでアレイオス派はこのような機会をつかんで、サルディカ会議の決定を根こそぎ覆そうと共謀する。彼らには、ある口実があるように見えたからである。すなわち、マルケッルスが無罪とされたのと同じ不当さで、アタナシオスのために判決が下されたのであり、そのマルケッルスが今やアタナシオスの判断でも異端者と認められた、というのである。
Namque Marcellus Sabellianae haeresis assertor exstiterat: Photinus vero novam haeresim jam ante protulerat, a Sabellio quidem in Unione dissentiens, sed initium Christi ex Maria praedicabat.
PL 20, 149Dマルケッルスはサベッリウス派の異端の主張者であった。フォティヌスは、すでに先に新しい異端を打ち出しており、一体性の点ではサベッリウスと異なっていたが、キリストの始まりはマリアからであると説いていた。
Igitur Ariani astuto consilio miscent innoxium criminosis, damnationemque Photini et Marcelli et Athanasii eadem sententia comprehendunt: Illud nimirum apud imperatorum animos praestruentes, ut non putarentur de Athanasio perperam judicasse, qui de Marcello atque Photino vera sensissent.
PL 20, 150Aそこでアレイオス派は狡猾な策で、潔白な者を罪ある者たちと混ぜ、フォティヌスとマルケッルスとアタナシオスの断罪を同じ判決に含める。つまり、マルケッルスとフォティヌスについて真実を感じ取った者が、アタナシオスについて誤って判じたとは思われないように、皇帝たちの心にあらかじめ備えようとしたのである。
Verumtamen ea tempestate Ariani perfidiam suam occultabant: non ausi palam erroris sui dogmata praedicare, catholicos se gerebant, nihil sibi prius agendum rati, quam ut Athanasium Ecclesia submoverent, qui semper eis velut murus obstiterat: quo remoto, reliquos in libidinem suam cessuros sperabant.
PL 20, 150Aだがそのころ、アレイオス派は背信を隠していた。自分たちの誤りの教義を公然と説く勇気がなく、公同の者を装い、何よりもまず行うべきは、常に彼らにとって城壁のように立ちはだかってきたアタナシオスを教会から排除することだと考えた。彼が除かれれば、残りの者は自分たちの欲望に屈するだろうと望んでいたのである。
Sed pars episcoporum quae Arium sequebatur, damnationem Athanasii cupitam accepit: pars coacti metu et factione, in studia partium concesserant.
PL 20, 150Aだがアレイオスに従う司教たちの一派は、アタナシオスの断罪を望んでいたとおりに受け取った。残りの者は恐れと党派に強いられて、党派の側に移っていた。
Pauci, quibus fides cara et veritas potior erat, injustum judicium non receperunt: inter quos Paulinus episcopus Treverorum, oblata sibi epistola, ita suscripsisse traditur, se in Photini atque Marcelli damnationem praebere consensum, de Athanasio non probare.
PL 20, 150B少数の者、すなわち信仰を大切にし、真理をより重んじた者たちは、不当な判決を受け入れなかった。その中で、トリーアの司教パウリヌスは、差し出された書簡に、フォティヌスとマルケッルスの断罪には同意を与えるが、アタナシオスについては承認しない、と署名したと伝えられる。
Liber II, Caput XXXVIII
第II巻 第XXXVIII章PL 20, 150BTum vero Ariani, ubi doli parum processerant, vi agere decernunt: nam quodlibet audere atque agere facile erat regis amicitia subnixis, quem sibi pravis adulationibus devinxerant.
PL 20, 150Bそのときアレイオス派は、策略があまり進まなかったので、力ずくでやることに決める。王〔皇帝コンスタンティウスを指す〕の友情に支えられた者には、何でも敢えてして行うのは容易だった。王を邪なへつらいで自分たちに縛りつけていたからである。
Quin etiam ex consensione multorum inexpugnabiles erant: nam omnes fere duarum Pannoniarum episcopi, multique Orientalium ac tota Asia in perfidia eorum conjuraverant.
PL 20, 150Bそれどころか、多くの者の合意によって、彼らは攻略しがたかった。二つのパンノニアのほとんどすべての司教、東方の多くの者、アジア全体が、彼らの背信に結託していたからである。
Sed principes mali istius habebantur, a Singiduno Ursacius, Valens a Mursa, ab Heraclia Theodorus, Stephanus Antiochenus, Acacius a Caesarea, Menophantus Epheso, Georgius Laodicea, Narcissus a Neronopoli.
PL 20, 150Cこの悪の首謀者と目されていたのは、シンギドゥヌムのウルサキウス、ムルサのウァレンス、ヘラクレイアのテオドルス、アンティオキアのステファヌス、カイサリアのアカキウス、エフェソスのメノファントゥス、ラオディケイアのゲオルギウス、ネロノポリスのナルキッススである。
Hi ita palatium occupaverant, ut nihil sine eorum nutu ageret imperator: obnoxius quidem omnibus, sed praecipue Valenti deditus.
PL 20, 150C彼らは宮廷をあまりに占拠していたので、皇帝は彼らの意向なしには何も行わなかった。皇帝は皆に従属していたが、とりわけウァレンスに傾倒していた。
Nam eo tempore quo apud Mursam contra Magnentium armis certatum, Constantius descendere in conspectum pugnae non ausus, in basilica Martyrum extra oppidum sita, Valente tum ejus loci episcopo in solatium assumpto, diversatus est.
PL 20, 150Cというのは、ムルサの近くでマグネンティウスに対して武力で戦われたとき、コンスタンティウスは戦いの見える所へ降りる勇気がなく、町の外にある殉教者たちの聖堂に、そのときその地の司教であったウァレンスを慰め役として伴い、滞在したからである。
Caeterum Valens callide per suos disposuerat, ut quis praelii fuisset eventus, primus cognosceret: vel gratiam regis captans, si prior bonum nuntium detulisset: vel vitae consulens, antecapturus fugiendi spatium, si quid contra accidisset.
PL 20, 150Cところでウァレンスは、抜け目なく自分の手の者を配し、戦いの結果がどうなったかを誰よりも先に知るようにしていた。先に吉報をもたらせば王の好意を得ようとし、あるいは事態が逆に転べば命を気遣って、逃げる時間を先んじて得ようとしたのである。
Itaque paucis qui circa regem erant, metu trepidis, imperatore anxio, primus nuntiat hostes fugere. Cum ille indicem ipsum intromitti posceret, Valens, ut reverentiam sui adderet, angelum sibi fuisse nuntium respondit.
PL 20, 150Dそこで、王の周りにいたわずかな者が恐れに震え、皇帝が不安でいるとき、彼は誰よりも先に、敵が逃げていると告げる。皇帝が、知らせをもたらした者その人を呼び入れるよう求めると、ウァレンスは、自分への畏敬を高めようとして、天使が自分に知らせをもたらしたのだと答えた。
Facilis ad credendum imperator, palam postea dicere est solitus, se Valentis meritis, non virtute exercitus vicisse.
PL 20, 150D信じやすい皇帝は、のちに公然と、自分が勝ったのはウァレンスの功績によるのであって、軍の武勇によるのではないと言うのが常となった。
Liber II, Caput XXXIX
第II巻 第XXXIX章PL 20, 150DAb hoc initio illecti principis extulere animos Ariani, potestate regis usuri, ubi auctoritate sua parum valuissent.
PL 20, 150D皇帝を引き込んだこの出発点から、アレイオス派は気を大きくした。自分たちの権威が足りないところでは、王の権力を用いようというのである。
Igitur cum sententiam eorum, quam de Athanasio dederant, nostri non reciperent, edictum ab imperatore proponitur, ut qui in damnationem Athanasii non suscriberent, in exsilium pellerentur.
PL 20, 150Dそこで、我々の側の者たちが、彼らがアタナシオスについて下した判決を受け入れなかったので、皇帝から勅令が出される。アタナシオスの断罪に署名しない者は追放される、と。
Caeterum a nostris tum apud Arelatem ac Biterras, oppida Galliarum, episcoporum concilia fuere. Petebatur, ut priusquam in Athanasium subscribere cogerentur, de fide potius disceptarent: ac tum demum de re cognoscendum, cum de persona judicium constitisset.
PL 20, 151Aところで我々の側では、そのころ、ガリアの町アレラテ(アルル)とビテッラエ(ベジエ)で司教たちの会議が開かれた。アタナシオスに対して署名を強いられる前に、信仰についてまず論議するよう、また、人物についての判決が定まってはじめて事柄を審理するよう求められた。
Sed Valens sociique ejus prius Athanasii damnationem extorquere cupiebant, de fide certare non ausi: ab hoc partium conflictu agitur in exsilium Paulinus. Interea Mediolanum convenitur, ubi tum aderat imperator. Eadem illa contentio nihil invicem relaxabat.
PL 20, 151Aだがウァレンスとその仲間は、信仰を争うことは敢えてせず、まずアタナシオスの断罪をもぎ取ろうとした。この党派の争いによって、パウリヌスは追放に追いやられる。その間にミラノで会合がもたれ、そこには皇帝が居合わせていた。同じ争いは、互いに何一つ緩めなかった。
Tum Eusebius Vercellensium et Lucifer a Caralis Sardiniae, episcopi relegati. Caeterum Dionysius Mediolanensium Sacerdos in Athanasii damnationem se consentire subscripsit, dummodo de fide inter episcopos quaereretur.
PL 20, 151Aそのとき、ウェルケッラエのエウセビウスと、サルディニアのカラリスのルキフェルが、司教として流罪にされた。ところがミラノの司教ディオニュシウスは、信仰について司教たちの間で審議される限りにおいて、アタナシオスの断罪に同意すると署名した。
Sed Valens et Ursacius caeterique, metu plebis quae catholicam fidem egregio studio conservabat, non ausi piacula profiteri, intra palatium congregantur.
PL 20, 151Bだがウァレンスとウルサキウスと他の者たちは、公同の信仰を見事な熱意で守っていた民衆を恐れて、冒瀆を公言する勇気がなく、宮殿の中に集まった。
Illinc epistolam sub imperatoris nomine emittunt omni pravitate refertam; eo nimirum consilio, ut si eam aequis auribus populus recepisset, publica auctoritate cupita proferrent; sin aliter fuisset excepta, omnis invidia esset in rege, et ipsa venialis: quia etiam tum catechumenus sacramentum fidei merito videretur potuisse nescire.
PL 20, 151Bそこから、皇帝の名で、あらゆる邪悪に満ちた書簡を発する。その意図は明らかに、民がこれを好意的に受け入れたなら、公の権威によって望むものを押し出し、逆に違った受け取られ方をしたなら、すべての非難は王に向かい、しかもそれは赦されうる、というものであった。王はそのときなお洗礼志願者であり、信仰の秘義を知りえなかったとしても当然と見えるからである。
Igitur lectam in ecclesia epistolam populus aversatur. Dionysius, quia non esset assensus, urbe pellitur: statimque ejus in locum episcopus subrogatur. Liberius quoque urbis Romae et Hilarius Pictavorum episcopus, dantur exsilio.
PL 20, 151Bそこで、教会で読み上げられた書簡を民は拒む。ディオニュシウスは同意しなかったため市から追われ、直ちにその代わりに司教が後任に立てられる。ローマ市の司教リベリウスと、ポワティエの司教ヒラリウスも、流罪に処される。
Rhodanium quoque Tolosanum antistitem (qui natura lenior, non tam suis viribus quam Hilarii societate non cesserat Arianis) eadem conditio implicuit: cum tamen homines parati essent Athanasium a communione suspendere, modo ut de fide inter episcopos quaereretur, sed Arianis optimum visum praestantissimos viros a certamine submovere.
PL 20, 151Cトロサ(トゥールーズ)の司教ロダニウスも(彼は生まれつき穏やかで、自分の力というよりヒラリウスとの結びつきによって、アレイオス派に屈しなかった)、同じ境遇に巻き込まれた。もっとも人々は、司教たちの間で信仰が審議されさえすれば、アタナシオスを交わりから停止する用意があったのだが、アレイオス派には、最も優れた人々を争いから遠ざけるのが最善と見えたのである。
Ita pulsi in exsilium, quos supra memoravimus, abhinc annos quinque et quadraginta, Arbetione et Lolliano consulibus; sed Liberius paulo post Urbi redditur ob seditiones Romanas.
PL 20, 151Cこうして、先に述べた者たちは追放に追いやられた。それは今から45年前、アルベティオとロッリアヌスが執政官であった年である。しかしリベリウスは、ローマの騒乱のため、まもなく都に戻された。
Caeterum exsules satis constat totius orbis studiis celebratos, pecuniasque eis in sumptum affatim congestas, legationibus quoque eos plebis catholicae ex omnibus fere provinciis frequentatos.
PL 20, 151Cところで、流罪の者たちが全世界の熱意に迎えられ、彼らのために金銭が惜しみなく集められて生活費に当てられ、またほとんどすべての属州から、公同の民の使節が彼らを訪れたことは、よく知られている。
Liber II, Caput XL
第II巻 第XL章PL 20, 151DInterea Ariani non occulte, ut antea, sed palam ac publice haeresis piacula praedicabant: quin etiam synodum Nicaenam pro se interpretantes, quam unius litterae adjectione corruperant, caliginem quamdam injecerant veritati: nam ubi ὁμοούσιον erat scriptum, quod est unius substantiae, illi ὁμοιούσιον, quod est similis substantiae, scriptum esse dicebant: concedentes similitudinem, dum adimerent unitatem, quia multum ab unitate similitudo distaret; ut, verbi gratia, pictura humani corporis esset homini similis, nec tamen haberet hominis veritatem.
PL 20, 151Dその間、アレイオス派は、以前のように隠れてではなく、公然と、人前で、異端の冒瀆を説いた。それどころか、ニカイア会議を自分たちに都合よく解釈して、一字を加えることでそれを損ね、真理にある種の闇を投げかけた。すなわち、「ホモウシオス(ὁμοούσιον)」、つまり一つの実体の、と書かれていたところを、彼らは「ホモイウシオス(ὁμοιούσιον)」、つまり似た実体の、と書かれていたと言い張った。彼らは類似を認めつつ一体性を奪ったのである。類似は一体性とは大いに隔たっているからで、たとえば、人の体を描いた絵は人に似ているが、人の真実を備えてはいない。
Sed quidam ex his ultra processerant, ἀνομοιουσίαν id est, dissimilem substantiam, confirmantes, eoque his certaminibus processum, ut istiusmodi piaculis orbis terrarum implicaretur.
PL 20, 151Dだが彼らの中のある者たちはさらに進み、アノモイウシア(ἀνομοιουσίαν)、すなわち似ない実体を主張した。論争はこのようなところまで進み、このような冒瀆に全世界が巻き込まれることになった。
Nam italiam, Illyricum atque Orientem Valens et Ursacius caeterique, quorum nomina edidimus, infecerant. Gallias nostras Saturnius Arelatensium episcopus, homo impotens et factiosus, premebat.
PL 20, 152Aイタリア、イリュリクム、東方は、ウァレンスとウルサキウス、および先に名を挙げたその他の者たちが毒していた。我々のガリアは、アレラテの司教サトゥルニヌス〔底本は Saturnius〕、横暴で徒党を組む男が圧迫していた。
Osium quoque ab Hispania in eamdem perfidiam concessisse opinio fuit: quod eo mirum atque incredibile videtur, quia omni fere aetatis suae tempore constantissimus nostrarum partium, et Nicaena synodus auctore illo confecta habebatur: nisi fatiscente aevo; etenim major centenario fuit, ut sanctus Hilarius in epistolis refert; deliraverit.
PL 20, 152Aヒスパニアのオシウスも同じ背信に移ったという風聞があった。これは驚くべき信じがたいことと思われる。彼は生涯のほとんどすべての時期を通じて我々の側にきわめて堅固であり、ニカイア会議は彼を主唱者として成し遂げられたと見なされていたからである。ただ、老齢で衰えて、錯乱したのでなければ。聖なるヒラリウスが書簡で伝えるとおり、彼は百歳を超えていたのである。
Quibus rebus perturbato orbe terrarum, et morbo quodam Ecclesiis languentibus, segnior quidem, sed non minus gravis cura principem exercebat: quod licet Ariani quibus favebat, superiores viderentur, necdum tamen de fide inter episcopos conveniret.
PL 20, 152Aこうして全世界が乱され、教会がある種の病のうちに衰えていたとき、皇帝を悩ませる心配は、より鈍いが劣らず重いものであった。皇帝が好意を寄せるアレイオス派が優位に見えたにもかかわらず、司教たちの間で信仰についてなお一致を見なかったからである。
Liber II, Caput XLI
第II巻 第XLI章PL 20, 152BIgitur apud Ariminum urbem Italiae synodum congregari jubet: idque Tauro praefecto imperat, ut collectos in unum non ante dimitteret quam in unam fidem consentirent, promisso eidem consulatu, si rem effectui tradidisset.
PL 20, 152Bそこで皇帝は、イタリアの町アリミヌムで教会会議を召集するよう命じる。そして長官タウルスに、集められた者たちを、一つの信仰で一致するまで解散させてはならないと命じ、事を果たしたなら執政官職を与えると約束した。
Ita missis per Illyricum, Italiam, Africam, Hispanias Galliasque Magistri officialibus, acciti aut macti quadringenti et aliquanto amplius Occidentales episcopi Ariminum convenere: quibus omnibus annonas et cellaria dare imperator praeceperat.
PL 20, 152Bこうして、イリュリクム、イタリア、アフリカ、ヒスパニア、ガリアに官房長官の下役たちが送られ〔底本は Magistri officialibus。官房長官の属吏と解した〕、400人余りの西方の司教たちが、召し出され、あるいは強いられて〔底本は macti を斜体で刷り、崩れた語として示す。coacti と解した〕、アリミヌムに集まった。皇帝は、その全員に糧食と備蓄を支給するよう命じていた。
Sed id nostris (id est Aquitanis) Gallis ac Britannis indecens visum: repudiatis fiscalibus, propriis sumptibus vivere maluerunt.
PL 20, 152Bだがこのことは、我々の(すなわちアクィタニアの)ガリア人とブリタンニア人にはふさわしくないと思われた。彼らは国庫からの支給を退け、自費で暮らすほうを選んだ。
Tres tantum ex Britannia inopia proprii publico usi sunt, cum oblatam a caeteris collationem respuissent, sanctius putantes fiscum gravare quam singulos. Hoc ego Gavidium episcopum nostrum quasi obtrectantem referre solitum audivi.
PL 20, 152Bブリタンニアからの三人だけが、自費の乏しさのために公費を用いた。他の者たちが差し出した拠出を断り、一人一人に負担をかけるよりも国庫に負担をかけるほうが、いっそう聖なることだと考えたのである。これを、我々の司教ガウィディウスが、非難めいた口ぶりでいつも語るのを、私は聞いた。
Sed longe aliter senserim: laudique attribuo episcopis tam pauperes fuisse, ut nihil proprium haberent, neque ab aliis potius quam fisco sumerent, ubi neminem gravabant. Ita in utrisque egregium exemplum: de reliquis nihil memoria dignum traditur.
PL 20, 152Cだが私は全く違う考えである。司教たちがこれほど貧しく、自分のものを何も持たず、他の人々からよりも、誰にも負担をかけない国庫から受け取ったことを、私は称賛に帰する。こうして双方の者に立派な模範がある。残りの者については、記憶に値することは何も伝わっていない。
Sed redeo ad ordinem. Posteaquam omnes, ut supra diximus, in unum collecti sunt, fit partium secessio: Ecclesiam nostri obtinent; Ariani tam aedem tum de industria vacantem orationis loco capiunt, sed hi non amplius quam octoginta: reliqui nostrarum partium erant.
PL 20, 152Cだが順序に戻ろう。上に述べたとおり、全員が一堂に集められたのち、党派の分離が起こる。我々の側は教会を確保し、アレイオス派は、そのとき故意に空けられていた堂を祈りの場として取る〔底本は tam と tum を斜体で刷り、ともに疑わしい語として示す。tam の語は定かでない〕。だが彼らは80人にすぎず、残りは我々の党派の者であった。
Igitur frequentibus conciliis nihil actum, nostris in fide manentibus, illis de perfidia non cedentibus. Ad postremum placuit decem legatos mitti ad imperatorem, ut quae esset partium fides et sententia, cognosceret, sciretque pacem cum haereticis esse non posse.
PL 20, 152Cこうして、頻繁に会議を開いても何も決まらず、我々の側は信仰にとどまり、彼らは背信を譲らなかった。ついに、十人の使節を皇帝のもとに送り、両派の信仰と意見がどのようなものかを皇帝が知り、異端者たちとの平和はありえないと悟るようにすることが決まった。
Idem Ariani faciunt, mittuntque numero pari legatos, qui adversum nostros coram imperatore confligerent.
PL 20, 152Dアレイオス派も同じことをし、同数の使節を送り、皇帝の前で我々の側と争わせる。
Sed ex parte nostrorum leguntur homines adolescentes, parum docti et parum cauti: ab Arianis autem missi senes callidi et ingenio valentes, veneno perfidiae imbuti, qui apud regem facile superiores exstiterunt; sed nostris mandatum ne quo modo cum Arianis communionem inirent, omniaque integra synodo reservarent.
PL 20, 152Dだが我々の側からは、若く、学識も慎重さも乏しい者たちが選ばれた。アレイオス派から送られたのは、老獪で才に長け、背信の毒に染まった老人たちで、彼らは王の前で容易に優位に立った。しかし我々の使節には、アレイオス派といかなる形でも交わりに入ってはならず、すべてを会議に未決のまま留保せよと命じられていた。
Liber II, Caput XLII
第II巻 第XLII章PL 20, 152DInterim in Oriente, exemplo Occidentalium, imperator jubet cunctos fere episcopos apud Seleuciam Isauriae oppidum congregari, qua tempestate Hilarius quartum jam exsilii annum in Phrygia agens, inter reliquos episcopos, per vicarium ac praesidem data evectionis copia, adesse compellitur.
PL 20, 152Dその間、東方でも、西方の例にならって、皇帝はほとんどすべての司教をイサウリアの町セレウキアに集めるよう命じる。そのころヒラリウスは、すでに追放四年目をフリュギアで過ごしていたが、代官と総督によって駅逓の使用許可が与えられ、他の司教たちと並んで出席するよう強いられる。
Cum tamen nihil de eo specialiter mandasset imperator, judices tantum generalem jussionem secuti, qua omnes episcopos ad concilium cogere jubebantur (hunc quoque inter reliquos volentes miscere, ut ego conjicio).
PL 20, 153Aもっとも、皇帝は彼について特に何も命じておらず、裁判官たちはすべての司教を会議に連れてくるよう命じる一般の命令に従っただけである(私の推測では、彼をも他の者の中に混ぜたかったのである)。
Dei nutu ita gestum, ut vir divinarum rerum instructissimus, cum de fide disceptandum erat, interesset.
PL 20, 153A神の意によって、こうなったのである。神の事柄に最も通じた人が、信仰を論じるべきときに同席するように。
Is ubi Seleuciam venit, magno cum favore exceptus omnium in se animos et studia converterat; ac primum quaesitum ab eo, quae esset Gallorum fides: quia tum Arianis prava de nobis vulgantibus suspecti ab Orientalibus habebamur, trionymam solitarii Dei unionem secundum Sabellium credidisse.
PL 20, 153A彼はセレウキアに着くと、大きな好意をもって迎えられ、皆の心と熱意を自分に向けさせた。まず彼に、ガリア人の信仰がどのようなものか尋ねられた。アレイオス派が我々について悪い風説を流していたため、我々は東方の者たちから、サベッリウスに従って、孤独な神の三つの名による一体性を信じていると疑われていたからである。
Sed exposita fide sua, juxta ea quae Nicaeae erant a Patribus conscripta, Occidentalibus perhibuit testimonium. Ita absolutis omnium animis, intra conscientiam communionis, nec non etiam in societatem receptus, concilioque adscitus est.
PL 20, 153B彼は、ニカイアで教父たちが書き記したところに従って自らの信仰を述べ、西方の者たちのために証言した。こうしてすべての者の疑いが解け、交わりの意識のうちで、さらに仲間として受け入れられ、会議に迎え入れられた。
Agi deinde coeptum: repertique pravae haeresis auctores, atque ab Ecclesiae corpore avulsi. In eo numero fuere Georgius ab Alexandria, Acacius, Eudoxius, Uranius, Leontius, Theodosius, Evagrius, Theodulus.
PL 20, 153B次いで審議が始まり、邪な異端の首謀者たちが見いだされ、教会の体から引き離された。その数に入ったのは、アレクサンドリアのゲオルギウス、アカキウス、エウドクシウス、ウラニウス、レオンティウス、テオドシウス、エウァグリウス、テオドゥルスである。
Sed confecta synodo, decreta ad imperatorem legatio quae gesta insinuaret. Damnati quoque ad regem profecti, satis freti sociorum viribus et Principis societate.
PL 20, 153Bだが会議が終わると、行われたことを報告する使節が皇帝のもとへ決められた。断罪された者たちも、仲間の力と君主との結びつきを大いに頼みにして、王のもとへ赴いた。
Liber II, Caput XLIII
第II巻 第XLIII章PL 20, 153CInterea legatos Ariminensis concilii ex parte nostrorum compellit imperator uniri haereticorum communioni, eisdemque conscriptam ab improbis fidem tradit verbis fallentibus involutam, quae catholicam disciplinam perfidia latente loqueretur, namque usiae verbum tamquam ambiguum et temere a patribus usurpatum, neque ex auctoritate Scripturarum profectum sub specie falsae rationis abolebat, ne unius cum Patre substantiae Filius crederetur.
PL 20, 153Cその間、皇帝は、アリミヌム会議の我々の側の使節を、異端者たちとの交わりに合一させるよう強いる。そして彼らに、邪な者たちが書いた信仰告白を渡す。それは偽りの言葉に包まれ、背信を隠しつつ公同の教えを語るものであった。というのは、ウシア〔usia。ギリシア語で「実体」〕という語を、あいまいで、教父たちが軽率に用いたもので、聖書の権威から出たものでもないとして、偽りの理屈という見せかけのもとに廃し、子が父と一つの実体であると信じられないようにしたからである。
Eadem fides similem Patri Filium fatebatur; sed interius aderat fraus parata, ut esset similis, non esset aequalis.
PL 20, 153C同じ信仰告白は、子を父に似ていると言い表していた。だが内側には、似ているが等しくはない、という仕掛けられた欺きがあった。
Ita dimissis legatis praefecto mandatum, ut synodum non ante laxaret quam conscriptae fidei consentire se omnes subscriptionibus profiterentur: ac, si qui pertinacius obsisterent, dummodo is numerus intra quindecim esset, in exsilium pellerentur.
PL 20, 153Cこうして使節は送り返され、長官には、書かれた信仰に全員が署名によって同意すると表明するまで、会議を解散させてはならないと命じられた。そしてもし誰かがさらに頑強に抵抗するなら、その数が15人以内であれば追放に処せ、と。
Sed regressis legatis, licet vim regiam deprecantibus, negata communio. Enimvero compertis quae decreta erant, major rerum et consiliorum perturbatio: dein paulatim plerique nostrorum, partim imbecillitate ingenii, partim taedio peregrinationis evicti, dedere se adversariis, jam post reditum legatorum superioribus, et ecclesiam, nostris inde detrusis, obtinentibus: factaque semel inclinatione animorum, catervatim in partem alteram concessum, donec ad viginti usque nostrorum numerus imminutus est.
PL 20, 153Dだが使節が戻ると、使節たちは王の強制を言い立てて許しを請うたが、交わりは拒まれた。実に、決定されたことが知れ渡ると、事態と方策の混乱はいっそう大きくなった。やがて我々の側の多くが、ある者は才の弱さ、ある者は異国暮らしの倦怠に負けて、少しずつ敵に身を委ねた。使節の帰還後、敵はすでに優位にあり、我々の者を追い出して教会堂を占拠した。いったん心が傾くと、群れをなして他方の側へ移り、ついに我々の数は20人ほどに減った。
Liber II, Caput XLIV
第II巻 第XLIV章PL 20, 153DSed hi quanto pauciores, tanto validiores erant: constantissimusque inter eos habebatur noster Faegadius, et Servatio Tungrorum episcopus.
PL 20, 153Dだがこれらの者は、少数であるほど、いっそう強かった。その中でも我々のフォエバディウス〔底本は Faegadius。アジャンの司教フォエバディウス(Phoebadius)と読む〕と、トゥングリ族〔ガリア北部の民族。今日のトンゲレン〕の司教セルウァティオが最も堅固と見なされた。
Hos, quia minis et terriculis non cesserant, Taurus precibus aggreditur, ac lacrymans obtestatur, mitiora uti consulerent: clausos intra unam urbem episcopos jam septimum mensem agere: injuria hiemis et inopia confectis nullam spem reversionis dari; quis tandem esset finis? sequerentur plurium exemplum: auctoritatem saltem ex numero sumerent.
PL 20, 154A彼らが脅しや恐れに屈しなかったので、タウルスは懇願をもって彼らに迫り、涙ながらに、もっと穏やかな方策を考えるよう訴えた。司教たちは一つの町に閉じ込められてすでに7か月目であり、冬の厳しさと窮乏に疲れ果て、帰る望みは与えられていない。結局どこに終わりがあるのか。多数の者の例に従え。せめて数から権威を得よ、と。
Enimvero Faegadius paratum se exsilio atque ad omne supplicium in quod deposceretur, profiteri: se ab Arianis conceptam fidem non recepturum. Ita in hoc certamine aliquot dies tracti.
PL 20, 154Aだがフォエバディウスは、追放にも、求められるどんな刑罰にも備えていると宣言し、アレイオス派が作った信仰は受け入れないと述べた。こうしてこの争いに数日が引き延ばされた。
Ubi parum ad pacem proficiebant, paulatim et ipse infractier, ad extremum proposita conditione evincitur.
PL 20, 154A平和に向けてあまり進まなくなると、彼自身も少しずつ挫かれ〔底本は infractier。infractior と解した〕、最後には提示された条件によって打ち負かされる。
Namque Valens et Ursacius affirmantes praesentem fidem catholica ratione conceptam, ab Orientalibus imperatore auctore prolatam, cum piaculo repudiari, et quis discordiarum finis foret, si, quae Orientalibus placuisset, Occidentalibus displiceret?
PL 20, 154Aというのは、ウァレンスとウルサキウスが、今ある信仰は公同の道理にかなって作られたものであり、東方の者たちによって皇帝の主導で提出されたものであるのに、それを冒瀆をもって拒むのか、東方の者が気に入ったことが西方の者に気に入らないのなら、不一致の終わりはどこにあるのか、と断言したからである。
Postremo, si quid minus plene praesenti fide editum videretur, ipsi adderent quae addenda putarent: praebituros se in his quae essent adjecta, consensum.
PL 20, 154B最後に、もし現在の信仰告白に不足があると見えるなら、彼ら自身が補うべきと思うことを加えるがよい、加えられた事柄については同意を与えよう、と。
Favorabilis professio pronis omnium animis excepta, nec ultra nostri repugnare ausi, jam quoquo modo finem rebus imponere cupientes.
PL 20, 154Bこの好意的な表明は、すべての者の傾いた心に受け入れられた。我々の側もそれ以上抗う勇気がなく、すでにどのような形であれ事を終わらせたいと願っていた。
Dein conceptae a Faegadio et Servatione professiones edi coepere, in queis primum damnatur Arius, totaque ejus perfidia: caeterum non etiam Patri aequalis et sine initio, sine tempore, Dei Filius pronuntiatur.
PL 20, 154Bやがて、フォエバディウスとセルウァティオが作成した表明が公表され始めた。その中で、まずアレイオスとその背信のすべてが断罪される。だが、神の子が父と等しく、始まりもなく時もない者であるとは、宣言されなかった〔底本は non etiam。44.11 ではこの表明は我々の側に有利であったとされるので、non は衍字らしく、「さらに神の子は父と等しく、始まりもなく時もない者と宣言される」と読むのが文脈に合う〕。
Tum Valens, tamquam nostros adjuvans, subjecit sententiam cui inerat occultus dolus: Filium Dei non esse creaturam sicut caeteras creaturas: fefellitque audientes fraus professionis.
PL 20, 154Bそのときウァレンスは、我々を助けるかのようにして、隠された欺きを含む一文を付け加えた。神の子は、他の被造物のような被造物ではない、と。聞く者は、この表明の欺きにだまされた。
Etenim his verbis, quibus similis esse caeteris creaturis Filius negabatur, creatura tamen, potior tantum caeteris, pronuntiabatur.
PL 20, 154Cというのは、子が他の被造物に似ていることが否定されたこの言葉でも、子はなお被造物であり、ただ他のものより優れているとのみ宣言されていたからである。
Ita neutra pars vicisse se penitus, aut victam putare poterat: quia fides ipsa pro Arianis, professiones vero postea adjectae pro nostris erant, praeter illam quam Valens subjunxerat, quae tum non intellecta, sero demum animadversa est. Hoc vero modo concilium dimissum, bono initio, foedo exitu consummatum.
PL 20, 154Cこうしてどちらの側も、完全に勝ったとも負けたとも考えることができなかった。信仰告白そのものはアレイオス派に有利であり、のちに付け加えられた表明は我々に有利であったが、ウァレンスが付け加えたものは別である。それはそのときは理解されず、ずっとのちにようやく気づかれた。こうして会議は解散し、よい始まりを持ちながら、醜い結末で締めくくられた。
Liber II, Caput XLV
第II巻 第XLV章PL 20, 154CIgitur Ariani, rebus nimium prospere et secundum vota fluentibus, Constantinopolim ad imperatorem concurrunt.
PL 20, 154Cそこでアレイオス派は、事があまりにも順調に、望みどおりに運んだので、コンスタンティノポリスの皇帝のもとに駆けつける。
Ibi repertos Seleuciensis synodi legatos vi regia compellunt exemplo Occidentalium pravam illam fidem recipere: plerique abnuentes, injuriosa custodia ac fame vexati, captivam conscientiam dedere; multi constantius retinentes, adempto episcopatu, in exsilium detrusi, atque in eorum locum alii dati.
PL 20, 154Cそこで見つけたセレウキア会議の使節に、西方の例にならって、王の権力によりあの邪な信仰を受け入れるよう強いる。多くは拒んだが、不当な監禁と飢えに苦しめられて、囚われた良心を明け渡した。さらに堅く守った多くの者は、司教職を奪われて追放に追いやられ、その代わりに他の者が立てられた。
Ita optimis sacerdotibus aut metu territis, aut exsilio deductis, perfidiae paucorum cuncti concesserant. Aderat ibi tum Hilarius, a Seleucia legatos secutus, nullis certis de se mandatis opperiens imperatoris voluntatem, si forsitan redire ad exsilium juberetur.
PL 20, 154Dこうして最善の司教たちが、あるいは恐れに怯え、あるいは追放に連れ去られて、少数の者の背信に皆が屈していた。そこにはそのときヒラリウスがいた。セレウキアから使節に従ってきて、自分について確かな命令もないまま、もしや追放に戻れと命じられるかと、皇帝の意向を待っていたのである。
Is ubi extremum fidei periculum animadvertit: Occidentalibus deceptis, Orientales per scelus vinci; tribus libellis publice datis, audientiam regis poposcit, ut de fide coram adversariis disceptaret.
PL 20, 154D彼は、信仰の最後の危機を見て取った。西方の者たちは欺かれ、東方の者たちは悪事によって屈している。そこで三通の請願書を公に提出して、王の聴取を求め、敵対者たちの前で信仰について論じようとした。
Id vero Ariani maximopere abnuere, postremo quasi discordiae seminarium et perturbator Orientis, redire ad Gallias jubetur absque exsilii indulgentia.
PL 20, 154Dだがこれにはアレイオス派が最大限に反対し、ついに、不和の温床、東方の攪乱者として、追放の赦免なしにガリアへ帰るよう命じられる。
Verum ubi permensus est orbem pene terrarum malo perfidiae infectum, dubius animi et magna curarum mole aestuans, cum plerisque videretur non ineundam cum his communionem qui Ariminensem synodum recepissent; optimum factu arbitratus revocare cunctos ad emendationem et poenitentiam, frequentibus intra Gallias conciliis, atque omnibus fere episcopis de errore profitentibus, apud Ariminum gesta condemnat, et in statum pristinum ecclesiarum fidem reformat.
PL 20, 155Aだがほとんど全世界が背信の悪に染まっているのを巡り終えたとき、彼は心に迷い、大きな憂慮の重荷に煮えたぎっていた。多くの者には、アリミヌム会議を受け入れた者たちとは交わりに入るべきでないと見えたが、彼は、すべての者を矯正と悔い改めへ呼び戻すのが最善と考えた。ガリアの内で頻繁に会議を開き、ほとんどすべての司教が誤りを告白するなかで、彼はアリミヌムで行われたことを断罪し、諸教会の信仰を元の状態に立て直した。
Resistebat sanis consiliis Saturninus, Arelatensium episcopus, vir sane pessimus et ingenio malo pravoque; verum etiam, praeter haeresis infamiam, multis atque infandis criminibus convictus Ecclesia ejectus est: ita partium vires amisso duce infractae.
PL 20, 155A健全な方策に、アレラテの司教サトゥルニヌスが抵抗した。まことに最悪の男で、性悪で邪な気質の者であり、異端の悪名のほかに、多くの語るも憚る罪過について有罪とされて、教会から追放された。こうして党派の力は、首領を失って挫かれた。
Paternus etiam a Petrocoriis aeque vecors, nec detrectans perfidiam profiteri, sacerdotio pulsus, caeteris venia data. Illud apud omnes constitit, unius Hilarii beneficio Gallias nostras piaculo haeresis liberatas.
PL 20, 155Bペトロコリイ(ペリグー)のパテルヌスも同様に狂気の者で、背信を公言することを拒まなかったので、司教職から追われ、他の者には赦しが与えられた。ヒラリウス一人の恩恵によって、我々のガリアが異端の冒瀆から解放されたことは、皆に認められた。
Caeterum Lucifer tum Antiochiae longe diversa sententia fuit: nam in tantum eos qui Arimini fuerant, condemnavit, ut se etiam ab eorum communione secreverit, qui eos sub satisfactione vel poenitentia recepissent. Id recte an perperam constituerit, dicere non ausim.
PL 20, 155Bところでルキフェルは、そのときアンティオキアにいて、まったく異なる意見であった。アリミヌムにいた者たちをあまりに強く断罪したので、彼らを償いまたは悔い改めと引き換えに受け入れた者たちとの交わりからさえ、自ら離れたのである。彼がそう定めたのが正しかったか誤りであったか、私は敢えて言わない。
Paulinus et Rhodanius in Phrygia defuncti. Hilarius sexto anno postquam redierat, in patria obiit.
PL 20, 155Bパウリヌスとロダニウスはフリュギアで死んだ。ヒラリウスは、帰国して6年目に、故郷で世を去った。
Liber II, Caput XLVI
第II巻 第XLVI章PL 20, 155BSequuntur tempora aetatis nostrae gravia et periculosa, quibus non usitato malo pollutae Ecclesiae et perturbata omnia. Namque tum primum infamis illa Gnosticorum haeresis intra Hispanias deprehensa, superstitio exitiabilis, arcanis occultata secretis.
PL 20, 155B我々の時代の、重く危険な時が続く。その時代、教会は普通ではない悪によって汚され、すべてが乱された。ちょうどそのとき初めて、あの悪名高いグノーシス派の異端が、ヒスパニアの内で見つかった。それは破滅をもたらす迷信で、秘められた秘密のうちに隠されていた。
Origo istius mali Oriens ac Aegyptus. Sed quibus ibi initiis coaluerit, haud facile est disserere. Primus eam intra Hispanias Marcus intulit, Aegypto profectus, Memphi ortus. Hujus auditores fuere Agape quaedam non ignobilis mulier et rhetor Elpidius.
PL 20, 155Cこの悪の起源は東方とエジプトである。だが、そこでどのような始まりから育ったかを述べるのは容易でない。これを最初にヒスパニアに持ち込んだのは、エジプトから来た、メンフィス生まれのマルクスである。その聞き手となったのは、身分の低くないある女アガペと、弁論家エルピディウスであった。
Ab his Priscillianus est institutus, familia nobilis, praedives opibus, acer, inquies, facundus, multa lectione eruditus, disserendi ac disputandi promptissimus: felix profecto, si non pravo studio corrupisset optimum ingenium.
PL 20, 155C彼らからプリスキリアヌスが教えを受けた。名門の出で、財産に富み、鋭く、落ち着きがなく、雄弁で、多くの読書で教養を積み、議論と論争に最も機敏であった。もし邪な熱意で優れた才を堕落させなかったなら、まことに幸福な人であったろう。
Prorsus multa in eo animi et corporis bona cerneres: vigilare multum, famem ac sitim ferre poterat: habendi minime cupidus, utendi parcissimus.
PL 20, 155C実に彼には、心と体の多くの美点が見て取れた。よく徹夜し、飢えと渇きに耐えることができた。所有をほとんど求めず、使うことにきわめて節制していた。
Sed idem vanissimus, et plus justo inflatior profanarum rerum scientia: quin et magicas artes ab adolescentia eum exercuisse creditum est.
PL 20, 155Dだが同時に、きわめて空虚で、世俗の事柄の知識によって正当な程度以上にふくれ上がっていた。それどころか、青年のころから魔術を行っていたと信じられていた。
Is ubi doctrinam exitiabilem aggressus est, multos nobilium pluresque populares auctoritate persuadendi et arte blandiendi allicuit in societatem.
PL 20, 155D彼は破滅的な教説に取りかかると、説得する権威と媚びる技によって、多くの貴族と、さらに多くの庶民を仲間に引き入れた。
Ad hoc mulieres novarum rerum cupidae, fluxa fide, et ad omnia curioso ingenio, catervatim ad eum confluebant: quippe humilitatis speciem ore et habitu praetendens, honorem sui et reverentiam cunctis injecerat.
PL 20, 155Dそのうえ、新しいことを求め、信仰の定まらず、あらゆることに好奇心の強い女たちが、群れをなして彼のもとに集まった。彼は、口でも身なりでも謙遜の見せかけを前に出し、皆に自分への尊敬と畏れを抱かせたからである。
Jamque paulatim perfidiae istius tabes pleraque Hispaniae pervaserat: quin et nonnulli episcoporum depravati; inter quos Instantius et Salvianus Priscillianum non solum consensione, sed sub quadam etiam conjuratione susceperant: quoad Hyginus, episcopus Cordubensis, ex vicino agens, comperta ad Idacium Emeritae sacerdotem referret.
PL 20, 155Dこうして、この背信の腐敗は少しずつヒスパニアの大部分に浸透し、司教の何人かまで堕落した。その中のインスタンティウスとサルウィアヌスは、プリスキリアヌスを同意によってだけでなく、ある種の共謀のもとに受け入れていた。ついに近くにいたコルドゥバ(コルドバ)の司教ヒュギヌスが、知ったことをエメリタ(メリダ)の司教イダキウスに報告した。
Is vero sine modo, et ultra quam oportuit, Instantium sociosque ejus lacessens, facem quamdam nascenti incendio subdidit: ut exasperaverit malos potius quam compresserit.
PL 20, 156Aところがイダキウスは、節度なく、必要を超えてインスタンティウスとその仲間を挑発し、生まれつつある火に松明を差し入れた。そのため、悪人たちを抑えるよりも、むしろ荒立たせてしまった。
Liber II, Caput XLVII
第II巻 第XLVII章PL 20, 156AIgitur post multa inter eos et digna memoratu certamina, apud Caesaraugustam synodus congregatur: cui tum etiam Aquitani episcopi interfuere.
PL 20, 156Aそこで、彼らの間の語るに値する多くの争いののち、カエサラウグスタ(サラゴサ)で会議が招集され、そのときアクィタニアの司教たちも出席した。
Verum haeretici committere se judicio non ausi: in absentes tum lata sententia, damnatique Instantius et Salvianus episcopi, Elpidius et Priscillianus laici. Additum etiam, ut si quis damnatos in communionem recepisset, sciret in se eamdem sententiam promendam.
PL 20, 156Aだが異端者たちは裁きに身を委ねる勇気がなく、欠席のまま判決が下され、司教インスタンティウスとサルウィアヌス、信徒エルピディウスとプリスキリアヌスが断罪された。さらに、断罪された者を交わりに受け入れる者は、自分にも同じ判決が下されることを知れ、とも付け加えられた。
Atque id Ithacio Sossubensi episcopo negotium datum, ut decretum episcoporum in omnium notitiam deferret, maximeque Hyginum extra communionem faceret: qui cum primus omnium insectari palam haereticos coepisset, postea turpiter depravatus in communionem eos recepisset.
PL 20, 156Bそしてこの任務はソッスバの司教イタキウス〔底本は Sossubensi を斜体で刷り、疑わしい語として示す。ヒスパニアのオッソノバ(Ossonoba)の司教と解した〕に与えられた。司教たちの決定をすべての者に知らせ、とりわけヒュギヌスを交わりの外に置くことである。ヒュギヌスは、異端者たちを真っ先に公然と追及し始めたのに、のちに恥ずべく堕落して、彼らを交わりに受け入れたのである。
Interim Instantius et Salvianus damnati judicio sacerdotum, Priscillianum, etiam laicum, sed principem malorum omnium, una secum Caesaraugustana synodo notatum, ad confirmandas vires suas episcopum in Abilensi oppido constituunt: rati nimirum, si hominem acrem et callidum sacerdotali auctoritate armassent, tutiores fore sese.
PL 20, 156Bその間、司教たちの裁きによって断罪されたインスタンティウスとサルウィアヌスは、同じカエサラウグスタ会議で彼らとともに烙印を押されたプリスキリアヌスを、信徒でありながらすべての悪の首領であったのに、自分たちの力を強めるため、アビラの町の司教に立てた。鋭く狡猾な人物を司教の権威で武装させれば、自分たちはいっそう安全になる、と考えたのは明らかである。
Tum vero Idacius atque Ithacius acrius instare, arbitrantes posse inter initia malum comprimi; sed parum sanis consiliis saeculares judices adeunt, ut eorum decretis atque exsecutionibus haeretici urbibus pellerentur.
PL 20, 156Bそこでイダキウスとイタキウスはいっそう強く迫り、悪は始まりのうちに抑えうると考えた。だが健全とは言いがたい方策で、世俗の裁判官のもとへ赴き、その決定と執行によって異端者を町から追い払おうとした。
Igitur post multa et foeda certamina, Idacio supplicante elicitur a Gratiano tum imperatore rescriptum, quo universi haeretici excedere non ecclesiis tantum aut urbibus, sed extra omnes terras propelli jubebantur.
PL 20, 156Cこうして、多くの醜い争いののち、イダキウスの嘆願により、当時の皇帝グラティアヌスから勅答が引き出された。それは、すべての異端者に、教会や町からだけでなく、あらゆる土地の外へ追い出すことを命じるものであった。
Quo comperto, Gnostici diffisi rebus suis, non ausi judicio certare, sponte cessere qui episcopi videbantur: caeteros metus dispersit.
PL 20, 156Cこれが知れると、グノーシス派は自分たちの立場に自信を失い、裁判で争う勇気がなく、司教と見なされていた者たちは自ら退いた。残りの者は恐れが散らした。
Liber II, Caput XLVIII
第II巻 第XLVIII章PL 20, 156CAt tum Instantius, Salvianus et Priscillianus Romam profecti, ut apud Damasum Urbis ea tempestate episcopum objecta purgarent; sed iter eis praeter interiorem Aquitaniam fuit, ubi tum ab imperitis magnifice suscepti, sparsere perfidiae semina, maximeque Elusanam plebem, sane tum bonam et religioni studentem, pravis praedicationibus pervertere.
PL 20, 156Cところがそのとき、インスタンティウス、サルウィアヌス、プリスキリアヌスは、ローマ市の当時の司教ダマススのもとで、かけられた嫌疑を晴らそうと、ローマへ向かった。しかし彼らの道はアクィタニアの内陸を通り、そこで無学な人々に盛大に迎えられて、背信の種をまいた。とりわけエルサ(現在のオーズ)の民は、当時まことに善良で信仰に熱心であったが、邪な説教によって惑わされた。
A Burdigala per Delphinum repulsi, tamen in agro Euchrotiae aliquantis per morati, infecere nonnullos suis erroribus.
PL 20, 156Dブルディガラ(ボルドー)からデルピヌス〔ブルディガラの司教〕によって追い払われたが、それでもエウクロティアの所領でしばらく留まり、幾人かを自分たちの誤りに染めた。
Inde iter coeptum ingressi, turpi sane pudibundoque comitatu, cum uxoribus atque alienis etiam feminis, in queis erat Euchrotia, ac filia ejus Procula: de qua fuit in sermone hominum, Priscilliani stupro gravidam partum sibi graminibus abegisse.
PL 20, 156Dそこから道を進み始めたが、まことに恥ずべき、恥知らずな一行であった。妻たちや、他人の女たちまで伴い、その中にはエウクロティアと娘プロクラがいた。プロクラについては、プリスキリアヌスとの不品行によって身ごもり、草で堕胎したと人々の間で噂された。
Hi ubi Romam pervenere Damaso se purgare cupientes, ne in conspectum quidem ejus admissi sunt. Regressi Mediolanum, aeque adversantem sibi Ambrosium repererunt.
PL 20, 156D彼らはローマに着いてダマススに弁明しようとしたが、彼の前に出ることさえ許されなかった。ミラノに戻ると、やはり自分たちに反対するアンブロシウスに会った。
Tum vertere consilia, ut (quia duobus episcopis, quorum ea tempestate summa auctoritas erat, non illuserunt) largiendo et ambiendo ab imperatore cupita extorquerent.
PL 20, 156Dそこで彼らは策を変えた。当時最高の権威を持つ二人の司教を欺けなかったので、贈り物と運動によって皇帝から望むものをもぎ取ろうとしたのである。
Ita corrupto Macedonio tum magistro officiorum, rescriptum eliciunt, quo calcatis quae prius decreta erant, restitui Ecclesiis jubebantur.
PL 20, 157Aこうして当時の官房長官マケドニウスを買収し、勅答を引き出す。それによって、以前に決められたことは踏みにじられ、〔追放された者たちは〕諸教会に復帰させるよう命じられた。
Hoc freti Instantius et Priscillianus repetivere Hispanias (nam Salvianus in urbe obierat), ac tum sine ullo certamine Ecclesias quibus praefuerant, recepere.
PL 20, 157Aこれに頼って、インスタンティウスとプリスキリアヌスはヒスパニアに戻り(サルウィアヌスは都で死んでいた)、争いなくして、自分たちが長を務めていた諸教会を取り戻した。
Liber II, Caput XLIX
第II巻 第XLIX章PL 20, 157AVerum Ithacio ad resistendum non animus, sed facultas defuit: quia haeretici corrupto Volventio proconsule vires suas confirmaverant.
PL 20, 157Aしかしイタキウスには、抵抗する心が欠けていたのではなく、手立てが欠けていた。異端者たちが、属州総督(プロコンスル)ウォルウェンティウスを買収して、自分たちの力を固めていたからである。
Quin etiam Ithacius ab his quasi perturbator Ecclesiarum, reus postulatus, jussusque per atrocem exsecutionem deduci, trepidus profugit ad Gallias.
PL 20, 157Aそれどころか、イタキウスは彼らから、諸教会を騒がせる者として被告に訴えられ、苛烈な執行によって連行せよと命じられたので、恐れてガリアへ逃げた。
Ibi Gregorium praefectum ad iit; qui compertis quae gesta erant, rapi ad se turbarum auctores jubet, ac de omnibus ad imperatorem refert, ut haereticis viam ambiendi praecluderet.
PL 20, 157Aそこで長官グレゴリウスのもとを訪れた。長官は、起こったことを調べ上げると、騒動の首謀者たちを自分のもとへ引き立てよと命じ、すべてについて皇帝に報告した。異端者たちから、取り入る道を断つためであった。
Sed id frustra fuit, quia per libidinem et potentiam paucorum cuncta ibi venalia erant. Igitur haeretici suis artibus, grandi pecunia Macedonio data, obtinent ut imperiali auctoritate praefecto erepta cognitio Hispaniarum vicario (nam jam proconsulem habere desierant) . . . . . missique a magistro officiales, qui Ithacium tum Treveris agentem ad Hispanias retraherent; quos ille callide frustratur: ac postea per Pritannium episcopum defensus illusit.
PL 20, 157Bしかしそれは無駄であった。少数の者の放埒と権勢のゆえに、そこでは万事が売り物になっていたからである。かくして異端者たちは、己の策略を用い、多額の金をマケドニウスに与えて、皇帝の権威により、審理を長官から取り上げてヒスパニアの代官に移させることに成功した(彼らはすでに属州総督を置かなくなっていたからである)〔底本はここに点を五つ打つ。本文に欠けがあるらしい〕……官房長官のもとから役人たちが遣わされ、当時トリーアに滞在していたイタキウスをヒスパニアへ連れ戻そうとした。イタキウスは巧みにこれをかわした。のちには司教プリタンニウス〔底本の綴りのまま〕に守られて、彼らを欺いた。
Jam tum rumor incesserat, Clementem Maximum intra Britannias sumpsisse imperium, ac brevi in Gallias erupturum. Ita tum Ithacius statuit, licet rebus dubiis, novi imperatoris adventum exspectare: interim sibi nihil agitandum.
PL 20, 157Bそのころすでに、クレメンス・マクシムスがブリタンニアのうちで帝位に就き、まもなくガリアへ攻め入るだろうという噂が広まっていた。そこでイタキウスは、情勢は定かでなかったが、新しい皇帝の到来を待つことに決め、それまでは何も事を起こすまいとした。
Igitur ubi Maximus oppidum Treverorum victor ingressus est, ingerit preces plenas in Priscillianum ac socios ejus invidiae atque criminum.
PL 20, 157Bそこで、マクシムスが勝者としてトリーアの町に入ると、イタキウスは、プリスキリアヌスとその仲間への憎悪と罪過に満ちた嘆願書を差し出した。
Quibus permotus imperator, datis ad praefectum Galliarum atque ad vicarium Hispaniarum litteris, omnes omnino quos labes illa involverat, deduci ad synodum Burdegalensem jubet.
PL 20, 157C皇帝はこれに動かされ、ガリアの長官とヒスパニアの代官に書簡を送って、あの汚れに巻き込まれた者をすべて残らず、ブルディガラ(ボルドー)の教会会議へ連行せよと命じた。
Ita deducti Instantius et Priscillianus: quorum Instantius prior jussus causam dicere, postquam se parum expurgabat, indignus esse episcopatu pronuntiatus est.
PL 20, 157Cこうしてインスタンティウスとプリスキリアヌスが連行された。そのうちインスタンティウスが先に弁明を命じられたが、十分に身の潔白を示せなかったので、司教の職にふさわしくないと宣告された。
Priscillianus vero, ne ab episcopis audiretur, ad principem provocavit; permissumque id nostrorum inconstantia, qui aut sententiam in refragantem ferre debuerant, aut si ipsi suspecti habebantur, aliis episcopis audientiam reservare, non causam imperatori de tam manifestis criminibus permittere. Ita omnes quos causa involverat, ad regem deducti.
PL 20, 157C一方プリスキリアヌスは、司教たちに審問されまいとして、君主に上訴した。これが許されたのは、我々の側の者たちの無定見のゆえである。彼らは、異議を唱える者に対して判決を下すべきであったし、あるいは自分たち自身が疑われていると見たなら、ほかの司教たちに審問を委ねるべきであって、これほど明白な罪過の件を皇帝に委ねるべきではなかった。こうして、この件に巻き込まれた者はみな、王のもとへ連行された。
Liber II, Caput L
第II巻 第L章PL 20, 157DSecuti etiam accusatores Idacius et Ithacius episcopi: quorum studium in expugnandis haereticis non reprehenderem, si non studio vincendi plus quam oportuit certassent. Ac mea quidem sententia est, mihi tam reos quam accusatores displicere.
PL 20, 157D告発者である司教イダキウスとイタキウスも、あとに続いた。異端者を攻め落とそうとする二人の熱意を、私は非難しないであろう。もし彼らが、勝とうとする熱意のあまり、必要以上に争ったのでなければ。実に私の考えでは、被告も告発者も、私には気に入らない。
Certe Ithacium nihil pensi, nihil sancti habuisse definio: fuit enim audax, loquax, impudens, sumptuosus, ventri et gulae plurimum impertiens.
PL 20, 157D少なくともイタキウスには、慎みも聖なるものへの思いもなかったと私は断言する。彼は大胆で、饒舌で、恥知らずで、浪費家で、腹と食道に最も多くを注ぎ込む男であった。
Hic stultitiae eo usque processerat, ut omnes etiam sanctos viros, quibus aut studium inerat lectionis, aut propositum erat certare jejuniis, tamquam Priscilliani socios aut discipulos, in crimen arcesseret.
PL 20, 157Dこの男の愚かさは、読書に励む者や断食で競うことを志す者であれば、聖なる人々までもすべて、プリスキリアヌスの仲間か弟子であるとして、罪に問うほどにまで進んでいた。
Ausus etiam miser est ea tempestate Martino episcopo, viro plane Apostolis conferendo, palam objectare haeresis infamiam: namque tum Martinus apud Treveros constitutus, non desinebat increpare Ithacium, ut ab accusatione desisteret; Maximum orare, ut sanguine infelicium abstineret; satis superque sufficere, ut episcopali sententia haeretici judicati Ecclesiis pellerentur; novum esse et inauditum nefas, causam Ecclesiae judex saeculi judicaret.
PL 20, 157Dこの哀れな男は、そのころ、使徒たちに比べるべき人であることが明らかな司教マルティヌスにさえ、公然と異端の汚名を投げつける大胆さを見せた。実はそのときマルティヌスはトリーアに滞在しており、イタキウスに告発をやめるよう責めることをやめず、マクシムスには、不幸な者たちの血を流すことを控えるよう願っていた。異端者と判定された者が司教の判決によって諸教会から追放されれば、それで十分すぎるほどである。世の裁判官が教会の訴えを裁くことは、前例のない、聞いたこともない不法である、と〔底本は judicaret で、不定法の文に ut が欠けている。「…が裁くこと」と取った〕。
Denique quoad usque Martinus Treveris fuit, dilata cognitio est; et mox discessurus egregia auctoritate a Maximo elicuit sponsionem, nihil cruentum in reos constituendum.
PL 20, 158A実に、マルティヌスがトリーアにいた間は、審理は延期された。そして彼は去ろうとするとき、マクシムスから、被告に対して血を流す決定は何も下さないという約束を、その卓越した権威によって引き出した。
Sed postea imperator per Magnum et Rufum episcopos depravatus, et a mitioribus consiliis deflexus, causam praefecto Evodio permisit, viro acri et severo, qui Priscillianum gemino judicio auditum, convictumque maleficii, nec diffitentem obscoenis se studuisse doctrinis, nocturnos etiam turpium feminarum egisse conventus, nudumque orare solitum, nocentem pronuntiavit, redegitque in custodiam, donec ad principem referret.
PL 20, 158Aしかしその後、皇帝は司教マグヌスとルフスに堕落させられ、穏やかな方策から逸れて、この件を長官エウォディウスに任せた。エウォディウスは厳しく苛烈な人であった。彼はプリスキリアヌスを二度の審理で審問し、魔術の罪を認定した。プリスキリアヌスは、猥褻な教えに努めたこと、また卑しい女たちとの夜の集会を行ったこと、裸で祈るのを常としたことを否認しなかった。長官は彼を有罪と宣告し、皇帝に報告するまでの間、拘禁した。
Gestis ad palatium delatis, censuit imperator Priscillianum sociosque ejus capitis damnari oportere.
PL 20, 158B記録が宮廷に届けられると、皇帝は、プリスキリアヌスとその仲間は死刑に処すべきだと判断した。
Liber II, Caput LI
第II巻 第LI章PL 20, 158BCaeterum Ithacius videns quam invidiosum sibi apud episcopos foret, si accusator etiam postremis rerum capitalium judiciis astitisset (etenim iterari judicium necesse erat), subtrahit se cognitioni: frustra, callido jam scelere perfecto.
PL 20, 158Bところがイタキウスは、死刑に関わる最後の審理にまで告発者として立ち会えば、司教たちのあいだで自分がどれほど憎まれるかを見て取り(審理がもう一度行われる必要があったからである)、審理から身を引いた。しかし、すでに巧みな悪事が成し遂げられたあとでは、それは無駄であった。
At tum per Maximum accusator apponitur Patricius quidam, fisci patronus: ita eo insistente Priscillianus capitis damnatus est, unaque cum eo Felicissimus et Armenius, qui nuper a catholicis, cum essent clerici, Priscillianum secuti desciverant.
PL 20, 158Bそのときマクシムスによって、告発者として、帝室金庫の弁護人であるパトリキウスという男が立てられた。こうして彼が追及することにより、プリスキリアヌスは死刑を宣告された。彼とともに、フェリキッシムスとアルメニウスも宣告された。この二人は聖職者であったが、先ごろ公同の者たちのもとを離れ、プリスキリアヌスに従った者である。
Latronianus quoque et Euchrotia gladio perempti. Instantius quem superius ab episcopis damnatum diximus, in Sylinam insulam, quae ultra Britannias sita est, deportatus. Itum deinde in reliquos sequentibus judiciis, damnatique Asarinus et Aurelius diaconus gladio.
PL 20, 158Cラトロニアヌスとエウクロティアも剣で殺された。先に司教たちに断罪されたと我々が述べたインスタンティウスは、ブリタンニアの向こうにあるシュリナ島〔底本は Sylina。ブリタンニアの南西の沖のシリー諸島を指すらしい〕に流された。その後、残りの者たちへと、続く審理が進められ、アサリヌスと助祭アウレリウスが剣で処刑された。
Tiberianus, ademptis bonis, in Sylinam insulam datus. Tertullus, Potamius et Joannes, tamquam viliores personae et digni misericordia, quia ante quaestionem se ac socios prodidissent, temporario exsilio intra Gallias relegati.
PL 20, 158Cティベリアヌスは、財産を奪われたうえで、シュリナ島に送られた。テルトゥルス、ポタミウス、ヨハネスは、取るに足りない人物で慈しみに値するとされ、取り調べの前に自分と仲間を明かしたので、ガリアの内での期限付きの追放に処せられた。
Hoc fere modo homines luce indignissimi, pessimo exemplo, necati aut exsiliis mulctati: quod initio jure judiciorum et egregio publico defensum, postea Ithacius in jurgiis solitus, ad postremum convictus, in eos retorquebat, quorum id mandato et consiliis effecerat, solus tamen omnium episcopatu detrusus: nam Idacius, licet minus nocens, sponte se episcopatu abdicaverat: sapienter id et verecunde, nisi postea amissum locum repetere tentasset.
PL 20, 158Cほぼこのようにして、光を見る資格のまったくない者たちが、きわめて悪い前例のもとで、殺されるか追放の刑に処せられた。これは、初めは審理の法と公共の卓越した益〔底本は egregio publico。名詞が欠けているらしく、bono などを補って「公共の益」と解した〕によって擁護されていたが、のちにイタキウスは、いつもの口論の中で、最後には論破されて、これを、その命令と助言によって実行させた当の者たちに向けて投げ返した。それでも彼だけが、全員のうちで司教職を追われた。イダキウスは、より罪が軽かったが、自ら進んで司教職を退いた。これは賢明で慎み深い行いであったであろう。もし後になって、失った地位を取り戻そうと試みなかったならば。
Caeterum Priscilliano occiso non solum non repressa est haeresis, quae illo auctore proruperat, sed confirmata, latius propagata est: namque sectatores ejus, qui eum prius ut sanctum honoraverant, postea ut martyrem colere coeperunt.
PL 20, 158Dところが、プリスキリアヌスが殺されても、彼を首謀者として噴き出した異端は抑えられなかったばかりか、かえって固められ、いっそう広く広まった。彼の信奉者たちは、それまで彼を聖なる人として尊んでいたが、その後は殉教者として崇め始めたからである。
Peremptorum corpora ad Hispanias relata, magnisque obsequiis celebrata eorum funera. Quin et jurare per Priscillianum summa religio putabatur.
PL 20, 158D殺された者たちの遺体はヒスパニアに運ばれ、その葬儀は盛大な敬意をもって執り行われた。それどころか、プリスキリアヌスにかけて誓うことが、最高の敬虔と見なされた。
Ac inter nostros perpetuum discordiarum bellum exarserat, quod jam per quindecim annos foedis dissensionibus agitatum, nullo modo sopiri poterat.
PL 20, 158Dまた我々の仲間のあいだでは、絶え間のない不和の戦いが燃え上がっていた。それはすでに15年にわたって醜い争いに揺さぶられ、どのようにしても鎮めることができなかった。
Et nunc, cum maxime discordiis episcoporum turbari aut misceri omnia cernerentur, cunctaque per eos odio aut gratia, metu, inconstantia, invidia, factione, libidine, avaritia, arrogantia, somno, desidia essent depravata: postremo plures adversum paucos bene consulentes, insanis consiliis et pertinacibus studiis certabant: inter haec plebs Dei et optimus quisque probro atque ludibrio habebatur.
PL 20, 159Aそして今もまた、司教たちの不和によって、すべてが乱れ、かき混ぜられているのが見え、すべてが彼らによって、憎しみや好意、恐れ、無定見、妬み、党派心、情欲、貪欲、傲慢、怠惰、無気力のために損なわれているのが見える。さらには、多数の者が、善い助言をする少数の者に逆らい、狂った策と頑迷な熱意をもって争っていた。その間に、神の民と、あらゆる善き人は、恥辱と嘲りの的とされていた。