アゲンのフォエバディウスd. after 392

Liber contra Arianos › 全文

Liber contra Arianos 全文

Phoebadius of Agen · PL 20, 13C–30D

Caput I

第I章PL 20, 13C
1

Disputationis occasio et argumentum. Nisi illam zabolicae subtilitatis fraudem viderem, quae omnium fere sensibus occupatis, et haeresim persuadet ut fidem rectam, et fidem rectam damnat ut haeresim; nullum omnino super his quae nuper ad nos scripta venerunt, sermonem haberem, fratres charissimi.

PL 20, 13C

論争のきっかけと主題——もしも私が、悪魔的な巧妙さのあの欺きを見ていなかったなら、すなわち、ほとんどすべての人の思いがすでに占められているのをよいことに、異端を正しい信仰のように思い込ませ、正しい信仰を異端のように断罪させるあの欺きを見ていなかったなら、最近我々のもとに書き送られてきたこれらの事柄について、およそ何も論じなかったであろう、いとも愛する兄弟たちよ。

2

Sufficiebat enim conscientiae parvae tenere quod credit: aestimanti fore rectius tueri propria, quam extranea et aliena discutere.

PL 20, 13C

実際、ささやかな良心にとっては、自分が信じることを保てば足りたのである。他人のものや外のものを吟味するよりも、自分のものを守るほうがまさると考えるのだから。

3

Sed quia, ut diximus, aut haeresis suscipienda est ut catholici dicamur; aut vere catholici non futuri, si haeresim non repudiamus: ad hanc tractatus conditionem necessitate descendimus, quam zabolicum virus sub modestia religiosae venerationis occultum, in medium proferre nos convenit: ut et malum quod sub opinione verborum simplicium latet, deprehendatur, et mendacio detecto veritas interclusa respiret.

PL 20, 13C

しかし、すでに述べたとおり、公同の者と呼ばれるために異端を受け入れねばならないか、それとも、異端を退けないなら真に公同の者ではなくなるか、そのどちらかである以上、我々は必要に迫られて、この論述の立場に降りてきた。悪魔の毒は、宗教的な敬意の慎ましさの陰に隠れているが、これを我々は公けの場に持ち出さねばならない。単純な言葉という見かけの下に潜む悪が見破られ、偽りが暴かれて、閉じ込められていた真理が息をつくためである。

4

Destruenda sunt enim aliena, ut nostris credatur: nostris autem, nisi ea fuerint destructa, ut solis credi debeat, non nisi credendum video.

PL 20, 13D

他人のものは、我々のものが信じられるために、打ち壊されねばならない。しかし我々のものがそれだけを信じられるべきものとなるのは、他人のものが打ち壊されたのちでなければならない、と私は見る〔文は簡潔で、係りは定かでない。このように取った〕。

5

Igitur ante haeresim zabolica fraude caecatam proferre in conscientiam publicam possim; tamen dum de ipsa mihi sermo est, dans fidei meae pignus, catholicum me probabo; probatum quidem ut spero Deo primum, dein conscientiae meae: sed et his probandum, quos aut metus aut saeculi ambitio non vicerit.

PL 20, 13D

それゆえ、たとえ私が、悪魔の欺きに盲いた異端を公の良心の前に持ち出せるとしても〔ミーニュの脚注は、ante haeresim の前に「quamvis などを補うべき」(quamvis, vel quid simile)とする。それに従い譲歩の意に取った〕、その異端そのものについて語っている以上、私は自分の信仰の担保を差し出して、自分が公同の者であることを証しよう。まず、望むらくは神に対して、次に自分の良心に対して証しされたうえで、さらに、恐れにも世の野心にも打ち負かされていない人々に対しても、証しされねばならない。

Caput II

第II章PL 20, 14C
1

Arianorum fallaciae. Incipientes igitur ab ipso capite perfidiae, non fidei, ac deinceps per totum corpus decurrentes, probabimus multa per fraudem communis professionis, quae scilicet nec recipere possumus: nonnulla vero sine ulla pudoris similitudine esse congesta.

PL 20, 14C

アレイオス派の欺き——そこで我々は、信仰ならぬ背信の頭そのものから始め、それから体全体を下ってゆき、多くの点が、共通の信仰告白という欺きによって持ち込まれており、それらを我々が受け入れえないことは言うまでもないが、なかには恥じらいの見せかけすら一切なく積み上げられたものがあることを、証明しよう。

2

Nam et unus Deus non sine fraude proponitur, nec duo simpliciter negantur: nomen vero substantiae idcirco penitus juratur, ut scindatur a Patre Filius: denique nativitas ejus referatur ignota, quae si, ut est ex Patre, ita credatur, ipsa sui confessione satis nota est.

PL 20, 14C

実際、「唯一の神」は欺きなしには提示されず、「二つ〔の神〕」も、率直には否定されていない。「実体」という名は、子が父から切り離されるために、すっかり誓って退けられる〔底本は juratur「誓われる」。文脈から「誓って退けられる」の意に取った〕。実に、子の生まれは「知られていない」とされる。だが、父から生まれたとおりに信じられるなら、その生まれは、それ自身の告白によって十分に知られている。

3

Major Pater Filio dicitur, non tamen ea differentia qua Filio, Pater major est, sed omnibus divinae gloriae bonis major: quibus si minor est Filius, nec ipse esse in Patre dabitur, quia nihil in semetipsam recipiet aeterna ejus beatitudo, nisi proprium.

PL 20, 14D

「父は子より大きい」と言われるが、それは、父が子に対して〔父として〕大きい、というその違いによってではなく、神の栄光のあらゆる善において大きい、という意味である。それらの善において子が小さいのなら、子は父の内にあるとさえ認められなくなる。父の永遠の至福は、自分に固有のもの以外、何も自らの内に受け入れないからである。

4

Non autem proprium Dei, nisi plenum atque perfectum; nec rursum in eo Pater esse dignabitur, in quo totus esse non possit. Habere initium Pater negatur, hoc ideo, ut Filius non ad auctorem, sed ad tempus habere credatur.

PL 20, 14D

しかるに神に固有のものとは、満ちた完全なものにほかならない。また逆に、父は、自らが全体としてはその内に在りえない者の内に、在ることをよしとはしないであろう。「父は始めを持たないと言われる」。それは、子が、根源に関してではなく時に関して、始めを持つと信じられるようにするためである。

5

Puto autem, cui initium sic ascribitur, fini obnoxius non negetur. Subjectus deinde Patri Filius dicitur; non tamen ut Filius Patri, sed ut servus Domino, cum legamus servum haeredem esse non posse.

PL 20, 15A

私の思うに、このように始めを帰せられる者は、終わりに服することを否定されまい。次に、「子は父に従う」と言われる。だがそれは、子が父に従うようにではなく、奴隷が主人に従うようにである。奴隷は相続人になりえないと、我々は読んでいるのに。

6

Denique cum omni creatura subjectus Deo refertur, invisibilis, immortalis Pater nuntiatur, ut scilicet in contrariis eorum Filius jaceat.

PL 20, 15A

実に、〔子は〕あらゆる被造物とともに神に従うと言われ、「父は見えず、不死である」と告げられる。つまり、子がそれらと反対のもの〔見えるもの、死ぬもの〕の内に置かれるようにするためである。

7

Si haec igitur singula non humana praesumptione, sed auctoritate divina loqui refellimus: consequens erit in ea parte catholicam fidem stare, quae talem recipit Deum, qualis debet esse qui Deus est.

PL 20, 15A

それゆえ、我々がこれらの一つ一つを、人間の僭越によってではなく、神の権威によって語りつつ論駁するなら、公同の信仰は、そのような神、すなわち神であるならそうあるべき神を受け入れる側に立つ、ということが帰結するであろう。

Caput III

第III章PL 20, 15A
1

Venenum melle litum. Unum, inquit, constat Deum esse. Videri quidem non possunt calumniantibus conjecturis argumentari, et sanctitatem fidei simplicis maligna interpretatione torquere.

PL 20, 15A

蜜を塗った毒——「神は唯一であることは確立している」と彼は言う。まことに、言いがかりめいた憶測によって論じ立て、単純な信仰の聖さを悪意の解釈でゆがめている、と見られることはありえない〔possunt の主語は定かでない。このように取った〕。

2

Sed respiciendum ad Ursacium et Valentem et Potamium, quia saepenumero iisdem verbis unicum Deum subdola fraude confessi sunt.

PL 20, 15B

しかし、ウルサキウス、ウァレンス、そしてポタミウス〔ウルサキウスとウァレンスはパンノニアのアレイオス派の司教。ポタミウスはリスボンの司教〕に目を向けねばならない。彼らは、しばしば同じ言葉で、巧妙な欺きをもって「唯一の神」を告白してきたからである。

3

Nihil simplex in hac fidei professione suscepi, quae prima fronte ad decipiendos imperitos, credulos, incautos, haeretica subtilitate blanditur: pari modo quo veneni poculum mella commendant. Unum, inquit, constat Deum omnipotentem Patrem.

PL 20, 15B

この信仰告白において、私は何一つ単純なものとして受け取らなかった。それは、一見して、未熟な者、信じやすい者、不用心な者を欺くために、異端の巧妙さでもって誘いかける。あたかも蜜が毒の杯を勧めるのと同じである。「全能の父なる神は唯一であることは確立している」と彼は言う。

4

Nemo nostrum abnegat, quia nemo ignorat: sed (ut probari ipsorum tractatibus potest) dicimus illos hoc loco non tam unum Deum professos, quam unum Patrem omnipotentem. Namque et eadem constantia Filium nolunt, et Deum tamen Filium confitentur.

PL 20, 15B

我々のうちの誰もこれを否定しない。誰もこれを知らぬ者はないからである。だが(彼ら自身の論述によって証明できるように)、我々は言う、彼らはこの箇所で、唯一の神を告白したというより、唯一の全能の父を告白したのだ、と。実際、彼らは同じ頑なさで子を望まず、それでいて子が神であると告白する。

5

Puto suscepisse alterum non negabunt; et idcirco integrum illis est in hac sua perfidia, non fide, unum Deum Patrem, quam unum Deum dicant.

PL 20, 15B

私は思う、彼らは、もう一人の〔神〕を受け入れたことを否定しないであろう。それゆえ彼らには、この自らの背信——信仰ではない——において、「唯一の神」と言うより「唯一の神なる父」と言うほうが差し支えないのである〔integrum est を「差し支えない、自由である」の意に取った。底本は unum Deum Patrem, quam unum Deum で比較の語を欠くが、「…より」の意に取った〕。

6

Quamquam in omni professionis suae corpore sic ipsum Dominum nostrum non negant, ut Deum destruant, hoc est, ut tantum nomine Domini dicant, quo nomine etiam nos appellari soliti sumus. Ego, inquit, dixi: Vos dii estis (Psal. LXXXI, 6) .

PL 20, 15C

もっとも、彼らは自らの告白の全体にわたって、我々の主自身を否定しない。ただしそれは、〔子が〕神であることを打ち壊すような仕方においてである。すなわち、ただ「主」という名によってのみ語るのであり、その名は我々もまた呼ばれるのを常としている名である。「私は言った、汝らは神々である」(詩篇81:6)。

7

Quo nomine et Moyses ante donatus est: Faciam te, inquit, deum Pharaoni (Exod. VII, 1) . Ne quis ergo putet his verbis perfici catholicam professionem, si et unum Deum Patrem confitemur, et Deum Filium non negamus.

PL 20, 15C

この名は、以前モーセにも与えられた。「私は汝を、ファラオに対して神とする」と言われている(出エジプト記7:1)。それゆえ、我々が「唯一の神なる父」を告白し、「神なる子」を否定しないからといって、これらの言葉で公同の信仰告白が成し遂げられる、などと誰も思ってはならない。

8

Potest enim et Deus Pater sic unus Deus dici, ut sit unus Pater, non Deus unus. Potest et sic Filius Deus dici, ut Deus non sit.

PL 20, 15C

実際、神なる父は、唯一の父であって、唯一の神ではない、というかたちで、「唯一の神」と言われうる。また子も、神ではない、というかたちで、「神」と言われうる。

Caput IV

第IV章PL 20, 15C
1

Deus unus, aut nullus. Caeci haeretici. Duos, inquit, deos nec posse, nec praedicari debere scimus. Hoc nec umquam ex ore nostro duos deos proferimus. Deus enim si non unus et verus est, Deus non est.

PL 20, 15C

唯一の神か、さもなくば無——盲目の異端者たち。「我々は、二柱の神がありえず、また宣べられるべきでもないことを知っている」と彼は言う。我々自身も、口から二柱の神を唱えたことなど一度もない。実際、神は、唯一にして真でないなら、神ではないのである。

2

Sed advertendum est qua istud definitione ponatur, cui perfidiae paretur hoc totum, in quod piaculum communia nobiscum verba prorumpant.

PL 20, 15C

しかし、この定式がどのような定義のもとに置かれているのか、この全体がいかなる背信に仕えているのか、我々と共通の言葉がどのような罪へと噴き出しているのかを、見ておかねばならない。

3

Statim enim cur duos deos negaverint ponunt: Quia ipse Deus ait: Vado ad Patrem meum et Patrem vestrum, ad Deum meum et ad Deum vestrum (Joan. XX, 17) : qua definitione malae interpretationis in tantum a Patre Filius separatur, et infra omnipotentem Deum ponitur: ut nobis et nativitatis conditio, et humanitatis infirmitas societur.

PL 20, 15C

実に彼らは、なぜ二柱の神を否定したのかを、すぐに挙げる。神自身が言うからだ、というのである。「私は、私の父であり汝らの父である者のもとへ、私の神であり汝らの神である者のもとへ上る」(ヨハネ20:17)。この悪しき解釈の定義によって、子は父からこれほどまでに引き離され、全能の神の下に置かれる。我々と、生まれの条件も、人間性の弱さも、分かち合うものとされるのである。

4

Denique subjungunt Deum omnium, Unus est Deus, quo dicto Dominus non Deus absolute denegatur; Deo etenim Patri non Filii nomine, sed creaturae conditione subjicitur.

PL 20, 16A

実に、彼らは「万物の神」「神は唯一である」と付け加える。この言葉によって、主は、神であることを端的に否まれるのではない〔non の係りは定かでない。主の神性は端的に否まれるのではなく、被造物の身分に置かれることで実質的に否まれる、と取った〕。実際、主は父なる神に、子という名によってではなく、被造物の身分によって従わされるのである。

5

Et credo, hoc loco auctoritas Apostolica vindicabitur, ut Deus Christus dicatur potius quam sit: quia dixerit: Et donavit illi Deus nomen quod super omne nomen est (Philipp., II, 9) .

PL 20, 16A

そして私は信じる、この箇所で使徒の権威が援用されるのだろう、キリストは神で「ある」というより神と「呼ばれる」のだ、と言うために。「神は彼に、すべての名にまさる名を与えた」と言われているからである(フィリピ2:9)。

6

Sed et ipsius Domini negantis esse se Deum verum, cum dicit: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum et verum Deum (Joan. XVII, 3) ; et: Quid me, inquit, dicis bonum? nemo bonus nisi unus Deus (Luc. XVIII, 19) .

PL 20, 16A

さらに〔彼らは言う〕、主自身が、自分は真の神ではないと否定している、と。主はこう言うからである。「永遠の生命とは、彼らが、唯一にして真の神である汝を知ることである」(ヨハネ17:3)。また、「なぜ私を善いと言うのか。善い者は唯一の神のほかに誰もいない」(ルカ18:19)。

7

Adhuc audies: Cur honorem ab uno et solo Deo non quaeritis? De die autem et hora nemo scit nisi Pater solus (Matth. XXIV, 36) .

PL 20, 16A

あなたはなお、次のことも聞くことになる。「なぜ汝らは、唯一の、ただ一人の神からの誉れを求めないのか」。また、「その日とその時については、父ただ一人のほかは誰も知らない」(マタイ24:36)。

8

O duces caeci! o saeculi ambitione decepti! non distinguentes Dominicae potentiae duplicem statum, in sua unumquemque proprietate distantem; et quidquid de homine ejus dictum est, Deo applicatis, ut ipse Deus homini imbecillitate societur.

PL 20, 16B

ああ、盲目の導き手たちよ。ああ、世の野心に惑わされた者たちよ。諸君は、主の権能の二重の状態——それぞれがそれ自身の固有性において隔たっている——を区別しない。そして、主について人間として言われたことは何であれ、神に当てはめる。そうして神自身が、弱さにおいて人間と結び合わされるようにするのである。

Caput V

第V章PL 20, 16B
1

Arianorum blasphemiae. Epistola Potamii. Et idcirco duplicem hunc statum, non conjunctum, sed confusum vultis videri, ut etiam unus vestrum, id est, Epistola Potamii quae ab Oriente et Occidente transmissa est, qua asserit; carne et spiritu Christi coagulatis per sanguinem Mariae et in unum corpus redactis, passibilem Deum factum.

PL 20, 16B

アレイオス派の冒瀆——ポタミウスの書簡——だからこそ諸君は、この二重の状態を、結び合わされたものではなく、混ぜ合わされたものに見せたいのである。そこで、諸君の一人が——すなわち、東方と西方から送られたポタミウスの書簡〔ab Oriente et Occidente の向きは定かでない〕が——こう主張する。キリストの肉と霊がマリアの血によって凝固し、一つの体にまとめられて、神が受苦しうる者となった、と。

2

Hoc ideo ne quis illum ex eo crederet, quem impassibilem satis constet. Fecistis igitur de Spiritu Dei et carne hominis nescio quid tertium: quia nec vere etiam Deus est, si Verbum esse desinit (caro enim factus est); neque vere homo, quia non proprie caro, fuit enim Verbum, ac si ex utroque jam neutrum est, ille, inquam, ille qui contra hoc venenum utramque substantiam suam affectus proprietate distinxit.

PL 20, 16C

これは、誰も彼を、受苦しえないことが十分に明らかな者から出た者と信じないようにするためである。かくして諸君は、神の霊と人の肉から、何か第三のものを作り上げた。それはもはや真に神でもない、言葉であることをやめるのなら(「肉となった」のだから)。また真に人でもない、固有の意味で肉ではないのだから(それは言葉であったのだから)。両者からできたものがもはやどちらでもないのなら、彼は何なのか——そう、この毒に抗して、自らの二つの実体を、それぞれに固有の感情によって区別した彼は〔ac si 以下は本文が崩れているらしく、文末の係りは定かでない。このように解した〕。

3

Nam et Spiritus in illo res suas regit, id est, virtutes et opera et signa: et caro passionibus suis functa est. Cibum desideravit, cum tentaretur a zabulo: sitivit ad puteum Samariae, cum prophetae vox sit: Deus aeternus neque sitiet neque esuriet.

PL 20, 16C

実際、霊は彼の内で、自らの事柄を司る。すなわち、力と業としるしである。肉は自らの苦しみを担った。悪魔に試みられたとき食物を欲し、サマリアの井戸のもとで渇いた。ところが預言者の言葉には、「永遠の神は渇きもせず、飢えもしない」とある。

4

Quid adhuc de hominis affectu flevit Lazarum et Jerusalem? postremo anxius fuit ad mortem. Sed quod expressit affectu, numquid non testatus est verbis?

PL 20, 16D

さらに何を挙げようか。人としての情から、ラザロとエルサレムのために泣いた。ついには死に至るまで不安に沈んだ。だが彼は、情によって表したことを、言葉でも証ししなかっただろうか。

5

Ait enim Nicodemo: Quod de carne natum est, caro est, et quod de spiritu, spiritus (Joan. III, 6) ; et caro, inquit, infirma, spiritus promptus est (Matth. XXI, 46) .

PL 20, 16D

実際、ニコデモにこう言っている。「肉から生まれたものは肉であり、霊から生まれたものは霊である」(ヨハネ3:6)。また彼は言う。「肉は弱く、霊は意欲に満ちている」(マタイ21:46)〔刷りの番号はこのとおり。引かれた句はマタイ26:41に当たる〕。

6

Non ergo fit spiritus caro, nec caro spiritus: quod isti volunt egregii doctores, ut factus sit scilicet Dominus et Deus noster ex hac substantiarum permixtione passibilis. Ideo autem passibilem volunt dici, ne et impassibilis credatur.

PL 20, 16D

それゆえ、霊が肉になるのでも、肉が霊になるのでもない。ところが、この立派な教師たちは、そうだと望む。すなわち、実体のこの混合によって、我々の主にして神が受苦しうる者となった、と。彼らが受苦しうると言わせようとするのは、同時に受苦しえないとも信じられることがないようにするためである。

Caput VI

第VI章PL 20, 16D
1

Nicaena synodus. Veritas incorrupta. Sed quid necesse est altiora scrutari, et virus internum per argumenta prodiens communi exponere et publicare judicio, cum lucifuga serpens per anfractus evolvens seriem suam tortuoseque procedens, qualis quantusque sit aliquando prodiderit, et venenum prius solito solitus aspergere libertate, victoriis totum pariter effuderit?

PL 20, 16D

ニカイアの教会会議——損なわれぬ真理——しかし、さらに深いところを探る必要が、また内なる毒が論拠を通して現れるのを共通の判断にさらして公にする必要が、どこにあろうか。光を避ける蛇は、曲がりくねりながらとぐろをほどき、くねくねと進みつつ、自分がいかなる者、いかほどの者であるかを、すでに露わにしてしまった。以前からいつものように自由に毒を撒き散らしていたが、勝利を重ねて、全体を一度に注ぎ出したのである〔後半の文は読みが定まらない〕。

2

Ab Episcopis procedit edictum: Nemo unam substantiam dicat: hoc est: Nemo in Ecclesia praedicet Patris et Filii unam esse virtutem.

PL 20, 17A

司教たちから布告が出る。「何人も一つの実体と言ってはならない」。すなわち、「何人も教会において、父と子の力は一つであると宣べてはならない」と。

3

Quid egistis, o beatae memoriae viri, qui ex omnibus orbis partibus Nicaeam congregati, et sacris voluminibus pertractis, perfectam fidei catholicae regulam circuminspecto sermone fecistis, dantes bene credentibus communis fidei dexteras, errantibus vero formam credendi?

PL 20, 17A

福なる記憶の人々よ、諸君は何を成し遂げたことになるのか。諸君は世界のあらゆる地方からニカイアに集められ、聖なる書巻を繰り広げて、慎重に吟味した言葉によって、公同の信仰の完全な規範を作り上げ、正しく信じる者には共通の信仰の右手を差し出し、迷う者には信じるべき型を与えたのに。

4

En labor vester, en anxia sollicitudo quo recidit, qua orientis mali semina, quantum in vobis tunc fuit, professione catholica necavistis? Vetatur in Ecclesia praedicari, quod solum sanxistis ob haereses detegendas debere in Ecclesia praedicari.

PL 20, 17B

見よ、諸君の労苦を。見よ、諸君の不安な配慮が行き着いた先を。諸君は、昇りくる悪〔orientis は「東方の」とも読める〕の種を、当時の諸君にできるかぎり、公同の告白によって殺したのではなかったか。ところが、異端を暴くために教会で宣べられるべきだと諸君が唯一定めたことが、教会で宣べることを禁じられている。

5

Tollitur quod probastis, et quod damnastis inducitur: quia mendacium astrui, nisi destructa veritate non poterat. Destructioni quidem illa non subjacet, et ut est semper incorrupta durabit; sed manus sibi sacrilegas inferentes, tamquam violatam punivit.

PL 20, 17B

諸君が是認したことは取り除かれ、諸君が断罪したことが持ち込まれる。偽りは、真理が破壊されなければ築き上げられえなかったからである。もっとも、真理が破壊に屈することはなく、常にそうであるように損なわれぬまま存続するであろう。ただ、真理は、自らに瀆聖の手を加える者たちを、あたかも傷つけられた者のように罰した〔sed 以下の主語と目的語の係りは定かでない。このように取った〕。

Caput VII

第VII章PL 20, 17B
1

Substantiae vox explicatur. Nemo unam substantiam dicat. Quod piaculum, quod facinus in hoc verbo, qua ex parte catholicam fidem pulsat? Utrumne sono vocabili, an interpretatione rei ipsius? Nihil fallor: interpretatio caret culpa.

PL 20, 17B

「実体」という語の説明——「何人も一つの実体と言ってはならない」。この語のどこに罪があり、どこに凶行があって、どの点で公同の信仰を打つというのか。呼称の音によってか、それとも事柄そのものの解釈によってか。私は少しも誤っていない。解釈には咎がない。

2

Substantia enim dicitur id quod semper ex sese est: hoc est, quod propria intra se virtute subsistit; quae vis uni et soli Deo competit. Usitatum vero et familiare divinis voluminibus hoc nomen nec ipsos puto ignorare qui negant.

PL 20, 17C

実体とは、常に自らから在るもの、すなわち、固有の力によって自らの内に存立するもののことである。この力は、唯一の、ただ一人の神にふさわしい。しかるに、この名が神の書巻に常用され、親しまれていることは、これを否む者たち自身も知らないわけではないと思う。

3

David enim ex persona Christi: Infixus sum in limo profundi, et non est substantia (Psal. XXVIII, 3) . Et rursum: Substantia mea in inferioribus terrae (Psal. CXXXVIII, 15). Et: Substantia mea ante te est semper (Psal. XXXVIII, 8) .

PL 20, 17C

ダビデはキリストの人格から言う。「私は深みの泥に沈められ、実体がない」(詩篇28:3)〔刷りの番号はこのとおり。引かれた句は詩篇68:3に当たる〕。また、「私の実体は地の低い所にある」(詩篇138:15)。さらに、「私の実体は常に汝の前にある」(詩篇38:8)。

4

Et: Substantia mea tamquam nihilum ante te (Ibid., 6) . Scrutetur fenerator substantiam ejus (Psal. CVIII, 11) . Sed et Salomonis sententia: Substantiam, inquit, tuam et dulcedinem tuam (Sap. XVI, 2) .

PL 20, 17D

また、「私の実体は汝の前では無に等しい」(詩篇38:6)。「高利貸しがその財産〔substantia〕を調べ尽くすように」(詩篇108:11)。ソロモンの言葉にもある。「汝の実体と汝の甘美さ」(知恵の書16:2)〔刷りの番号はこのとおり。引かれた句は16:21に当たる〕。

5

Et Jeremias: Si stetissent in substantia mea (Jerem. XXIII, 22, sec. LXX) . Et in Proverbiis: Substantia divitis, civitas munita (Prov. X, 15) . Et in eodem: Domum et substantiam dividunt patres filiis (Prov. XIII, 22) .

PL 20, 17D

エレミヤも言う。「もし彼らが私の実体の内に立っていたなら」(エレミヤ23:22、七十人訳による)。箴言にも、「富む者の財産〔substantia〕は堅固な町」(箴言10:15)とある。同じ書に、「父たちは家と財産〔substantia〕を子らに分け与える」(箴言13:22)。

6

Sed et Tobias: Si fuerit, inquit, tibi copiosa substantia (Tob. IV, 9) . Et idem: Fili, ex substantia tua fac eleemosynam (Ibid., 7) . Sed et Joannes: Qui habuerit substantiam mundi (I Joan. III, 17) .

PL 20, 17D

トビトも言う。「もし汝に豊かな財産〔substantia〕があるなら」(トビト記4:9)。同じ人はまた、「子よ、汝の財産〔substantia〕から施しをせよ」(トビト記4:7)と言う。ヨハネもまた、「世の財産〔substantia〕を持つ者が」(一ヨハネ3:17)と言う。

7

Et in Evangelio: Ecce, inquit, dimidium do ex substantia mea (Luc. XIX, 8) . Ideo haec in unum exempla congessimus, ne sermo ille caperet indoctos, quod testati sunt; idcirco substantiam non praedicatam, quia in divinis Scripturis nusquam inveniretur.

PL 20, 17D

福音書にも、「見よ、私は私の財産〔substantia〕の半分を与える」(ルカ19:8)とある。我々がこれらの例を一つにまとめたのは、彼らが言い立てた例の言葉——「実体」は、神の聖書のどこにも見いだされないから宣べられていない、という言葉——が、無学な者たちを捕らえることのないようにするためである。

8

Ergo si neque ipsum vocabulum substantiae sacris litteris novum est, neque interpretatio ejus habet crimen; superest ut dispiciamus qua ex causa repudietur hoc nomen. Dispicientes autem, invenimus illos non nomen, sed nominis repudiare virtutem.

PL 20, 18A

それゆえ、「実体」という語そのものが聖なる書物にとって新しくもなく、その解釈にも罪過がないのなら、あとは、何ゆえにこの名が退けられるのかを見定めることである。見定めてみると、彼らが退けているのは名ではなく、名の力であることが分かる。

9

Quod si relucebit, erit apud nos intuitus nominis status: erit et illorum sensus in vitio, qui dum novellas profanae intelligentiae vias quaerunt, a recto Evangeliorum limite recesserunt.

PL 20, 18A

これが明らかになれば、我々のもとでは名の立場の見極め〔intuitus nominis status の係りは定かでない。このように取った〕が確かなものとなり、同時に、彼らの思いの誤りも明らかになるであろう。彼らは、瀆聖の理解の新奇な道を探し求めて、福音書の正しい境界から外れたのである。

Caput VIII

第VIII章PL 20, 18A
1

Haereticorum objectiones solvuntur. Prius tamen quam astruo quod spopondi, occurrendum est illis quae in contrarium proponuntur. Aiunt enim inveniri quidem in divinis voluminibus nomen substantiae, sed non statim pertinens ad eamdem speciem quae inducatur a nobis.

PL 20, 18A

異端者たちの反論は解かれる——しかし、私が約束したことを論証するまえに、彼らが反対に提起していることに答えねばならない。すなわち彼らは言う、神の書巻に「実体」という名が見いだされるのは確かだが、それは直ちに、我々が持ち出す同じ種類の意味に当たるわけではない、と。

2

Ibi enim per substantiae vocabulum, aut virtutem aut divinitatem significari. Et nos ergo unam Patris et Filii substantiam vindicantes, quid aliud quam in utroque pares divitias, unius scilicet divinitatis praedicamus?

PL 20, 18A

そこでは「実体」という語によって、力か神性が意味されている、と。ならば我々も、父と子の一つの実体を主張するとき、双方における等しい富、すなわち一つの神性の富を宣べているにほかならないではないか。

3

De quibus divitiis ait Apostolus: Notas, inquit, fecit Deus divitias gloriae suae (Coloss. I, 27) : quod est Christus. Et unam utriusque dicimus esse virtutem, de qua idem Apostolus ait: Christus, virtus Dei est (I Cor. I, 24) .

PL 20, 18A

この富について使徒は言う。「神は自らの栄光の富を知らしめた」(コロサイ1:27)。それがキリストである。また我々は、双方の力は一つであると言うが、これについて同じ使徒は言う。「キリストは神の力である」(一コリント1:24)。

4

Quae quidem virtus, quia nullius extraneae opis indiget; dicta substantia est, ut supra diximus, quidquid illud est sibi debens.

PL 20, 18C

その力は、外からのいかなる助けも要しないがゆえに、すでに述べたとおり、何であれそれが自らに負うところのものである「実体」と呼ばれた〔quidquid illud est sibi debens は意味が定かでない。このように取った〕。

5

Nihil ergo in hoc vocabulo novum, nihil extraneum dicimus, nihil incongruum divinitati, etiam in quamvis partem significantiae transferatur. Sed (ut coeperam dicere) omnis ista quaestio nominis, alterius est doloris: nec vocabulum, sed vis vocabuli displicet.

PL 20, 18C

それゆえ、この語には何ひとつ新しいものはなく、何ひとつ外来のものはなく、意味のどの方面に転用されようとも、何ひとつ神性にふさわしくないものもない、と我々は言う。しかし(言い始めたとおり)この名をめぐる問いは、すべて別の痛みから出ている。気に入らないのは語ではなく、語の力なのである。

6

Quibus enim accipere auribus possint unam Patris et Filii substantiam praedicari, hoc est, honorem, dignitatem, claritatem, virtutem, majestatem pari in utroque veritate communem; qui a Patre Filium separant, et divisis substantiis in sua unumquemque proprietate degentem, repudiata divinitatis communione proponunt?

PL 20, 18C

実際、父と子の一つの実体が宣べられる、すなわち名誉、品位、栄光、力、威光が双方に等しい真実さで共通であると宣べられるのを、どんな耳で彼らは受け入れられるだろうか。彼らは、子を父から切り離し、実体を分けて、それぞれがそれ自身の固有性のうちに在るものとし、神性の共有を拒んで持ち出すのだから。

7

Hic ergo blasphemiae, hic dictus sacrilegus dolor, quo in Patre et Filio recipitur Deus unus. Mortuis enim auctoribus hujus veneni, scelera tamen eorum et doctrina non moritur.

PL 20, 18C

ここに冒瀆があり、ここに、瀆聖の痛みと呼ばれるものがある。父と子において唯一の神が受け入れられることへの痛みである。この毒の創始者たちは死んだ。だがその悪行と教えは死なない。

8

Illis, inquam, auctoribus in tantum a Patre separantibus Filium, ut ore sacrilego protulerint, Filium Dei ante saecula quidem creatum et fundatum, sed vivere et esse a Patre suscepisse: et fuisse antequam nasceretur; et Deum quidem esse, sed non esse verum Deum.

PL 20, 18D

その創始者たちは、子を父からあまりに引き離したので、瀆聖の口でこう言い出した。神の子は世々に先立って確かに創造され、基礎を据えられたが、生きることと在ることは父から受けた。生まれる前に存在していた。神ではあるが、真の神ではない、と。

9

Successoribus igitur hujus perfidiae, non fidei, per quos malorum serpit haereditas, merito una substantia displicet, quam tolli velut scandalum et unitatis divortium postulant, ignorantes illos tantum catholicos esse dicendos, qui in hujus professionis communione concordant.

PL 20, 18D

この背信——信仰ではない——の後継者たち、その者たちを通して悪の相続が這い広がってゆくのであるが、彼らにとって一つの実体が気に入らないのは当然である。彼らはそれをつまずきのように、一体性の離反のように取り除くことを求める。この告白の共有において一致する者だけが公同の者と呼ばれるべきであることを、知らないのである。

Caput IX

第IX章PL 20, 18D
1

Ignota Christi nativitas. Christus ex Deo, in Deo, cum Deo. Illud autem quis ferre aequanimiter possit, ut quem initium habere pro certo asserunt, hujus nativitatem habeant in incertum?

PL 20, 18D

知られざるキリストの生まれ——キリストは神から、神の内に、神とともに——しかし、始めを持つことは確かだと主張しているその者について、その生まれは不確かだとされることに、誰が平然と耐えられようか。

2

Aut utrumque in occulto habendum est, quia contemporale est: aut utrumque esse cognitum debet. Alterum enim neque nosci, neque ignorari sine altero potest. Habet (inquit) initium Filius, sed est ejusdem occulta nativitas.

PL 20, 18D

両者とも、同時のものである以上、隠されているとされるべきか、さもなければ、両者とも知られているはずである。一方は、他方なしには知られることも、知られないこともありえないからである。「子は始めを持つ。だがその生まれは隠されている」と彼は言う。

3

Non est iniquum, quis prodidit de nativitate? cur tacuit? Immo ipsa nativitas unde nota, quae asseritur ignota?

PL 20, 18D

不当ではない、と彼らは言う。誰が生まれについて伝えたのか。なぜ黙っていたのか。いや、知られていないと主張されるその生まれそのものが、どこから知られているのか〔non est iniquum 以下は読みが定まらない。このように解した〕。

4

Sed hoc loco homines omni spe bona vacui praescribunt prophetae auctoritati dicentis: Nativitatem ejus quis enarravit (Isa. LVIII, 8) ? non intelligentes jam tunc eos prophetali spiritu esse praevisos, qui daturi erant initium Dei Verbo, hoc est, Dei Filio.

PL 20, 18D

しかしこの箇所で、あらゆる善き望みを欠いた人間たちは、預言者の権威を抗弁として持ち出す。「その生まれを誰が語り伝えるだろうか」(イザヤ58:8)〔刷りの番号はこのとおり。引かれた句はイザヤ53:8に当たる〕。彼らは、神の言葉、すなわち神の子に始めを与えようとする者たちが、すでにそのとき預言の霊によって見通されていたことを、分かっていないのである。

5

Nativitatem, inquit, ejus quis enarravit? hoc est dicere: Nemo hominum poterit. Nemo enim potuit praeter ipsum, qui sinum Patris edisserens, principaliter nobis secreta nativitatis suae revelavit.

PL 20, 19B

「その生まれを誰が語り伝えるだろうか」とは、「人間の誰にもできない」と言うことである。実際、父のふところを説き明かして、自らの生まれの秘密を根源から我々に啓示した者のほかには、誰にもできなかった。

6

Nam, et legimus ad eamdem speciem dictum esse: Quis cognoscit sensum Domini (Rom. XI, 34; I Cor. I, 16) ? Sed rursum docemur: Nisi spiritus qui in ipso est. Nativitatem ejus quis enarravit (I Cor. I, 11) ? hoc est dicere: Nemo audeat enarrare quod non potest.

PL 20, 19B

実際、同じ趣旨で、こう言われているのを我々は読む。「誰が主の思いを知っているのか」(ローマ11:34、一コリント1:16)〔二つ目の引照は刷りのとおり。引かれた句は一コリント2:16に当たる〕。だが、我々はさらに教えられる。「彼の内にある霊のほかは」。「その生まれを誰が語り伝えるだろうか」(一コリント1:11)〔刷りのとおり。「彼の内にある霊のほかは」は一コリント2:11に当たり、「その生まれを…」はイザヤの句である〕とは、「語りえないことを、誰も敢えて語るな」と言うことである。

7

Cur autem nemo poterit? quia scilicet non solum ex eo et cum eo, sed et in eo est qui caret nativitate.

PL 20, 19B

なぜ誰もできないのか。それは、子が、生まれを持たない者から出て、その者とともにあるだけでなく、その者の内にいるからである。

8

Genitus enim ab ingenito, his divinae gloriae bonis natus est quae penes ingenitum erant; et penes eumdem ingenitum desivit Pater habere quod genuit, eumdem in semetipso habendo quem genuit?

PL 20, 19B

実際、生まれざる者から生まれた者は、生まれざる者のもとにあった神の栄光のあの善において生まれた。それなら、同じ生まれざる者のもとで、父は、自らが生んだ当の者を自らの内に持つことによって、生んだものを持つことをやめたというのだろうか〔読みが定まらない。疑問と取った〕。

9

Hujus igitur nativitas ideo inenarrabilis nuntiatur quia per ipsam inconceptus est, sed perfectus ex Deo Patre Filius Deus est, quia secundum Scripturas de Filio diximus, ex eo, et cum eo, et in eo (Rom. XI, 36) .

PL 20, 19C

それゆえ、この者の生まれが語りえないと告げられるのは、まさにそれによって〔子が〕受胎されざる者でありながら、完全な者として、父なる神から出た子なる神だからである〔inconceptus は読みが定まらない〕。聖書にしたがって、我々は子について、「彼から、彼とともに、彼の内に」と言ったのである(ローマ11:36)。

Caput X

第X章PL 20, 19C
1

Doctrina hujusmodi exponitur. Verbis, non sensu, haeretici nobis conveniunt. Ne quis significationum varietate turbetur, reddenda est ratio dictorum: et ne proposita confundantur, reddenda compendio.

PL 20, 19C

このような教えの説明——異端者たちは、言葉においては我々と一致するが、意味においては一致しない——意味の多様さに誰も惑わされないよう、語られたことの理由を示さねばならない。そして論点が混乱しないよう、要約して示さねばならない。

2

Ex eo auctorem: Cum eo, ad unigenitum: In eo, ad nativitatem substantiae respicit. Hoc auditur in omnibus. Tene divinae dispositionis mysteria. Satis nosti.

PL 20, 19D

「彼から」は創始者に、「彼とともに」は独り子に、「彼の内に」は実体の生まれに関わる。これはあらゆる点で聞き取られる。神の配置〔dispositio〕の奥義を保て。あなたは十分に知っている。

3

Nativitatem, inquit, ejus quis enarravit? quis enim possit secundum naturam enarrare nativitatem quae contra naturam est? Hic enim solus est natus, nativitatis suae conscius.

PL 20, 19D

「その生まれを誰が語り伝えるだろうか」と言われる。実際、本性に反する生まれを、本性にしたがって語りうる者がいるだろうか。この者だけが、自らの生まれを知る者として生まれたのである。

4

Hic enim qui cui bona pararentur, intelligens per naturam originem, Patri inerat, ipsa illa conditione qua natus est. Nativitatem, inquit, ejus quis enarravit? Et subjungunt nulli hanc proditam, quia soli scilicet et Patri nota sit.

PL 20, 19D

実際この者は、善が誰のために備えられるかを理解し、本性によって起源を〔知って〕、生まれたそのまさに同じ状態において、父の内にあった〔hic enim qui cui bona pararentur の係りは定かでなく、本文が崩れているらしい。このように解した〕。「その生まれを誰が語り伝えるだろうか」と言われ、彼らは続けて、これは誰にも伝えられていない、子と父ただ一人にしか知られていないからだ、と言う。

5

Hoc est dicere sine subtilium fraude verborum: Genuit quidem Filium Pater, sed nemo scit unde. Nam et similiter Judaei dixerunt: Nos scimus quod Moysi locutus est Deus: hunc autem nescimus unde sit (Joan. IX, 29) .

PL 20, 19D

巧妙な言葉の欺きなしに言うなら、こうである。父は確かに子を生んだが、どこからかは誰も知らない。ユダヤ人たちも同様に言った。「我々は、神がモーセに語ったことを知っている。だがこの者がどこから来たのかは知らない」(ヨハネ9:29)。

6

Quamvis enim aliquando nobiscum faciant communione verborum, et nonnulla videantur dicta simpliciter infamia haereticae pravitatis aspergere; tamen quia fere eorum veniunt adversus fidem veram, necesse est secundum plura intelligi pauciora; praesertim cum si quid receptum fuerit contra fidem veniens, totius fidei damnum sit.

PL 20, 20A

実際、彼らは時に言葉の共通性において我々と同じことをし、いくつかの言葉は単純に語られて、異端の邪悪さという汚名を〔自分たちに〕及ぼすものではないかのように見える〔infamia ... aspergere は字義では「汚名を振りかける」で、係りは定かでない。譲歩の文脈から、汚名を帯びないように見える、の意に取った〕。だが、彼らの言葉〔ミーニュの脚注は、fere eorum のあとに verba や dicta などを補うべきかとする〕はおおむね真の信仰に反して来るのだから、少数のものは多数のものにしたがって理解されねばならない。ことに、信仰に反して来るものが一つでも受け入れられたなら、それは信仰全体の損失となるのだから。

7

Nemo scit, inquit, quomodo genitus sit Filius, nisi Pater solus (Joan. I, 18) . Quid ergo sibi vult illa sententia, quia hoc Dominus ignorare nos nolens: Ego, inquit, de Patre exivi, et de sinu Patris (Joan. XVI, 27, 28) ? Proh dolor!

PL 20, 20A

「子がどのように生まれたかは、父ただ一人のほか誰も知らない」と彼らは言う(ヨハネ1:18)。ではあの言葉は何を意味するのか。主は、我々がこのことを知らないでいることを望まず、こう言ったのである。「私は父から出た。父のふところから出た」(ヨハネ16:27, 28)。ああ、何ということか。

8

Cur sectantes ignorantiae tenebras ignorare nos noluit? et utique noluit, ut auctore nobis cognito, status sui quaestio tolleretur. Non enim erat quaerendum, quis, quomodo vel qualis esset, cum unde esset nosceremus.

PL 20, 20B

無知の闇を追い求める者たちよ、〔主は〕なぜ我々が知らないでいることを望まなかったのか〔sectantes は論敵への呼びかけと取った。文意は定かでない〕。もちろん望まなかったのである。創始者が我々に知られれば、彼の立場についての問いは取り除かれるからである。実際、どこから来たのかを我々が知っているのに、誰であり、どのようであり、どうなのかを問う必要はなかった。

9

Sed si hoc loco ipsius Domini sententia id confirmatum esse proponitur, dicentis scilicet: Nemo novit Patrem nisi Filius, nec Filium quis novit nisi Pater (Matth. XI, 27) ; audient a nobis, ne fraudem faciant divinae definitioni.

PL 20, 20B

しかし、この箇所で、主自身の言葉がそれを確証しているのだと持ち出されるなら——すなわち、「子のほかに父を知る者はなく、父のほかに子を知る者もない」(マタイ11:27)と言う、その言葉が——彼らは我々から聞くがよい、神の定めを欺くことのないように。

10

Sequitur enim: Et cui voluerit Filius revelare. Non est enim penitus occultum quod non potest revelari. Revelatur enim, si dignus revelatione quis fuerit.

PL 20, 20B

実際、続けてこうある。「また、子が啓示しようと望む者には」。それは、啓示されえないほど、まったく隠されているのではない〔字義は「啓示されえないものは、まったく隠されているのではない」で、文意が通りにくい。このように取った〕。啓示されるのである、もし啓示にふさわしい者がいれば。

Caput XI

第XI章PL 20, 20B
1

Per Spiritum Dei secreta cognoscimus. Jam ergo haec notitia secreti causa non tegitur, quae revelatur ex causa: et consequens est ut nos indigni cognitione, non iniquus habendus sit Deus qui ignorantiam punit; non autem puniret, si scientiam non dedisset.

PL 20, 20B

神の霊によって我々は秘められたことを知る——それゆえ、この知は、啓示される理由があって啓示されている以上、秘密を理由に覆われてはいない。したがって、知るにふさわしくないのは我々であって、無知を罰する神が不当だとは見なされるべきではない。だが神は、知識を与えていなかったなら、罰しなかったであろう。

2

Dedit enim per Spiritum sanctum. Denique, Spiritus, inquit, veritatis enarrabit vobis omnem veritatem (Joan. XVI, 13) . Cum dicit omnem veritatem, certe nihil excipit.

PL 20, 20B

実際、神は聖なる霊によって与えた。実に、「真理の霊は、汝らに、すべての真理を語り明かす」(ヨハネ16:13)とある。「すべての真理」と言うとき、何も除外していないことは確かである。

3

Hic est Spiritus notitiae et veritatis, per quem Salomon de Dominica nativitate: Quid sit, inquit, et sapientia, et quemadmodum facta sit, referam, et ab initio nativitatis investigabo eam (Sap. VI, 24) . Ergo per eumdem Spiritum possumus invenire quod quaerimus.

PL 20, 20B

これは知と真理の霊であり、この霊によってソロモンは主の生まれについて言う。「知恵とは何であり、どのように作られたかを、私は語ろう。その生まれの始めから、私はこれを探究する」(知恵の書6:24)。それゆえ、同じ霊によって、我々は求めるものを見いだしうる。

4

Nam et Apostolus: revelavit nobis, inquit, Deus per Spiritum suum; Spiritus enim omnia scrutatur, etiam alta Dei (I Cor. II, 10) .

PL 20, 20B

また使徒も言う。「神は、自らの霊によって我々に啓示した。霊はすべてを、神の深みさえも究めるからである」(一コリント2:10)。

5

Nemo scit quae sunt in Deo, nisi Spiritus Dei: quem Spiritum, si in nobis habitare idem Apostolus probat; possumus ergo per eumdem Spiritum, Dei nos inserere secretis.

PL 20, 20D

「神の内にあることを、神の霊のほかに知る者はない」。同じ使徒が、その霊が我々の内に住むことを証明するのであれば、我々は同じ霊によって、神の秘密の中に入り込むことができる。

6

Et sane: Quaerite, inquit, et invenietis: petite, et dabitur vobis: pulsate, et aperietur vobis (Matth. VII, 7; Luc. XI, 24) .

PL 20, 20D

まことに、彼は言う。「求めよ、そうすれば見いだす。願え、そうすれば与えられる。叩け、そうすれば開かれる」(マタイ7:7、ルカ11:24)〔ルカの引照は刷りのとおり。引かれた句はルカ11:9に当たる〕。

7

Et rursum: Pater, quae abscondisti a sapientibus, revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25) : nobis utique, ad quos Dominus: Vobis, inquit, datum est nosse mysterium Dei (Matth. XIII, 11) ; illud utique mysterium de quo Apostolus: Quod ante, inquit, non fuit notum filiis hominum, nunc revelatum est sanctis ejus (Ephes. III, 5) .

PL 20, 20D

また、「父よ、汝が賢い者たちから隠したことを、汝は幼子たちに啓示した」(マタイ11:25)。それは確かに我々に対してである。我々に主は言う。「汝らには、神の奥義を知ることが与えられている」(マタイ13:11)。それはまさに、使徒が語るあの奥義である。「それは以前、人の子らには知られていなかったが、今や彼の聖なる者たちに啓示された」(エフェソ3:5)。

8

Revelatum plane. Ostendit enim eminentes divitias gloriae suae, in bonitate super nos Christo, qui ipse est gloria Dei Patris. Ipse vera progenies Ingeniti. Hoc est: Nemo scit quomodo genitus sit Filius.

PL 20, 21A

確かに啓示された。実際、神は、自らの栄光の際立った富を、我々に対する善意において、キリストにおいて示した。キリストは、父なる神の栄光そのものである。彼は生まれざる者の真の子孫である。すなわち、「子がどのように生まれたかは、誰も知らない」とは、こういうことである。

9

Nemo utique, sed ex his in quibus, ut ait Dominus, verbum ejus non capit (Joan. VIII, 37) ; sicut nec Judaeis, ad quos idem Dominus ait: Vos, inquit, ignoratis unde veniam, et quo eam; quia secundum carnem judicatis (Ibid., 14, 15) .

PL 20, 21A

誰も知らない、というのは確かだが、それは、主が言うとおり、主の言葉が入る余地のない者たちのうちでのことである(ヨハネ8:37)。主がユダヤ人たちに、「汝らは、私がどこから来て、どこへ行くのかを知らない。汝らは肉にしたがって裁くからである」と言ったのも、同じである(ヨハネ8:14, 15)。

10

Quomodo enim nemo, si Pater dicit: Eructavit cor meum verbum bonum (Psal. XLIV, 2) ? Quomodo nemo, si Filius ait: Ego ex ore Altissimi prodivi (Eccl. XXIV, 5) ? Noli quaerere amplius, et non habes quod requiras; nosti enim totum: quia quod dicitur, totum est.

PL 20, 21A

実際、父が、「私の心は善き言葉をあふれ出させた」(詩篇44:2)と言うのに、どうして誰も知らないことがあろうか。子が、「私は至高者の口から出た」(集会の書24:5)と言うのに、どうして誰も知らないことがあろうか。もはや求めるな。求めるべきものは、あなたにはない。あなたはすべてを知っている。語られていることが、すべてだからである。

11

Ex ore inquit, Altissimi prodivi. Haec est enim nativitas perfecta Sermonis, hoc est principium sine principio. Hic est ortus habens initium in nativitate, in statu non habens.

PL 20, 21A

「至高者の口から私は出た」と言う。これこそ、言葉の完全な生まれ、すなわち始めなき始めである。これは、生まれにおいては始めを持つが、存在の状態においては持たない出自である。

12

Ex Deo enim innascibili Deus nascibilis exivit, unus ab uno, verus a vero, plenus a pleno; ac sic nascendo in his quae erant semper, non coepit esse quod natum est de non conceptis, nec habet tempus quod est intemporali Patri congenitum per naturam.

PL 20, 21B

実に、生まれることのない神から、生まれうる神が出た。一なる者から一なる者、真なる者から真なる者、満ちた者から満ちた者が。こうして、常にあったものの内に生まれることによって、生まれたものは、受胎されざるものから〔de non conceptis の係りは定かでない〕存在し始めたのではなく、また時を持つこともない。時なき父と、本性によって同時に生まれたものだからである。

13

Scriptum est enim: Deus spiritus est (Joan. IV, 4) : et ex Deo natus est aeternus. Ut ergo ejus naturae, qua constat aeternitas. Non igitur imperfectus Filius, licet natus, quia natus est a perfecto: nec imminutus ille qui genuit, quia genuit de semetipso. Totus enim dedit totum, ut secundum Spiritus virtutem totus esset in toto.

PL 20, 21B

実際、「神は霊である」と書かれている(ヨハネ4:4)〔刷りの番号はこのとおり。引かれた句はヨハネ4:24に当たる〕。そして永遠の者が神から生まれた。ゆえに、永遠が成り立つ本性のものとして〔ut ergo ejus naturae, qua constat aeternitas は文が崩れているらしい。このように解した〕。それゆえ子は、生まれたとはいえ、不完全ではない。完全な者から生まれたからである。生んだ者も減じてはいない。自らから生んだからである。実際、全き者が全きものを与えたのであり、それは霊の力にしたがって、全き者が全き者の内にあるためであった。

Caput XII

第XII章PL 20, 21B
1

Mali doctores quid sentiant, quomodo pugnent. Sed jam se mali doctores intra artis suae secreta non continent, et adversus veritatem, et ipsa veritate consistunt, habentes cornua ut agni, et loquentes tamquam dracones.

PL 20, 21B

悪しき教師たちは何を考え、どう戦うか——しかし悪しき教師たちは、もはや自分たちの術の秘密のうちに留まらず、真理に逆らいながら、その真理そのものによって立っている〔et ipsa veritate consistunt は読みが定まらない〕。子羊のような角を持ち、竜のように語りながら。

2

Volentes igitur a Patre Filium scindere et infra Deum ponere, de Evangelio praescribunt: Pater, inquit, major me est (Joann. XIV, 18) . Et quomodo major? statim haeretica praesumptione definiunt: Honore, claritate, dignitate, majestate.

PL 20, 21C

子を父から引き裂いて神の下に置こうとして、彼らは福音書から抗弁を持ち出す。「父は私より大きい」と彼は言う(ヨハネ14:18)〔刷りの番号はこのとおり。引かれた句はヨハネ14:28に当たる〕。ではどのように大きいのか。彼らは異端の僭越によって、ただちに定義する。名誉、栄光、品位、威光においてだ、と。

3

Quod si ita est, cur jubetur ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem? Quod si ita est, ergo quotidie blasphemamus in gratiarum actionibus et oblationibus sacrificiorum, communia haec Patri et Filio confitentes; quia scilicet non potest Filius non totum habere quod Patris est, cum ipse totus in Patre sit.

PL 20, 21C

もしそうなら、なぜ、すべての人が父を敬うように子を敬うよう命じられているのか。もしそうなら、我々は毎日、感謝の祈りと犠牲の供物において冒瀆していることになる。これらが父と子に共通であると告白しているのだから。子が、父のものを全部持たないことはありえない。子自身が全体として父の内にいるからである。

4

Denique Joannes ait: Deum nemo vidit umquam, nisi unigenitus Filius qui est in sinu Patris (Joann. I, 18) .

PL 20, 21D

実に、ヨハネは言う。「神を見た者はいまだ誰もいない。父のふところにいる独り子である子のほかは」(ヨハネ1:18)。

5

Et ideo inquit: Omnia tua mea sunt, et mea tua (Joann. XVII, 10) ; et: Nihil potest Filius facere a semetipso (Joann. V, 19) , et: Non veni voluntatem meam facere, sed ejus qui me misit (Joann. VI, 38) .

PL 20, 21D

それゆえ彼は言う。「汝のものはすべて私のもの、私のものは汝のもの」(ヨハネ17:10)。また、「子は、自分からは何もなしえない」(ヨハネ5:19)。また、「私は私の意志を行うために来たのではなく、私を遣わした者の意志を行うために来た」(ヨハネ6:38)。

6

Quod utique non infirmitatis confessio est, sed unitatis assertio. Dixerat enim et contra infirmitatem et pro unitate: Qui me misit, mecum est (Joann. VI, 29) ; et, Pater in me manens, facit opera sua (Joann. XIV, 10) ; et: Verba quae loquor, non sunt mea, sed Patris (Ibid. et VII, 6) .

PL 20, 21D

これは決して弱さの告白ではなく、一体性の主張である。実際彼は、弱さに反対し、一体性に賛成して、こう言っていた。「私を遣わした者は、私とともにいる」(ヨハネ6:29)〔刷りの番号はこのとおり。引かれた句はヨハネ8:29に当たる〕。また、「父は私の内に留まり、自らの業を行う」(ヨハネ14:10)。また、「私が語る言葉は私のものではなく、父のものである」(ヨハネ14:10および7:6)〔7:6は刷りのとおり。引かれた句は7:16に当たる〕。

7

Quidquid ergo detrahitur Filio, derogabitur et Patri. Nam nihil alter sine altero facit: quia esse alter sine altero non potest. Nec Filius est Filius, nisi Patrem habet: nec Pater Pater, nisi habens Filium. Pater, inquit, major me est.

PL 20, 22A

それゆえ、子から何が奪われても、父からも奪われることになる。実際、一方は他方なしに何も行わない。一方は他方なしには在りえないからである。子は、父を持たなければ子ではなく、父も、子を持たなければ父ではない。「父は私より大きい」と彼は言う。

8

Sed plenitudo ejusdem divinitatis in Filio est. Denique Apostolus: Quotquot, inquit, promissiones Dei sunt: in illo EST (II Cor. I, 20) . Numquid ergo obsequia Filii divinitatis statum solvunt?

PL 20, 22A

しかし、同じ神性の充満は子の内にある。実に使徒は言う。「神の約束は、いくらあっても、彼において『ある』〔EST〕である」(二コリント1:20)。では、子の従順は、神性の状態を解消するだろうか。

9

Solvitur enim in Christo omne quod Deus est, si majestatis alterius accipitur: alterius autem erit, si majestate Pater major est.

PL 20, 22A

実際、キリストにおいて神であるものはすべて解消される——もしそれが別の者の威光として受け取られるなら。そして、父が威光において大きいなら、それは別の者のものとなる。

10

Quae quidem majestas, quia una est, unius scilicet Dei, non potest non esse perfecta: imperfecta, inaequalis est: inaequalis autem, si altero minor est.

PL 20, 22A

この威光は、一つであり、すなわち唯一の神のものであるから、完全でないことはありえない。不完全であれば不等であり、不等であるのは、他方より小さい場合である。

Caput XIII

第XIII章PL 20, 22B
1

Christus, speculum Dei majestatis, plenam Patris imaginem reddit. Sabellii haeresis. Sed in hoc loco illud vobis applaudet quod Matthaeus refert, Filium hominis, quasi privatum scilicet et minorem, legite in eodem Matthaeo (Matth. XXV, 31) , Filium esse venturum in majestate Patris, de quo adventu et Lucas: Cum venerit, inquit, Filius hominis cum gloria sua et Patris (Luc. XXI, 27) .

PL 20, 22B

キリストは神の威光の鏡であり、父の完全な像を返す——サベリオスの異端〔サベリオスは三世紀の人。父と子を一つのペルソナと説いた〕——しかし、この点で諸君を喜ばせるのは、マタイが人の子について、いわば一個人であり、より小さい者として報じていることであろう〔構文は崩れているらしい。このように解した〕。だが同じマタイの中に読め、子は父の威光のうちに来るであろう、と(マタイ25:31)。この到来についてルカも言う。「人の子が、自らの栄光と父の栄光とともに来るとき」(ルカ21:27)〔引かれた句はルカ9:26 に当たる〕。

2

Non tam ergo a vobis minor majestate Filius dicitur, cum hoc dicitur, quam Deus negatur. Ille, inquam, ille de quo Salomon ait: Splendor est lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis (Sap. VII, 26) . Plane speculum sine macula.

PL 20, 22B

それゆえ、諸君がこう言うとき、子は、威光においてより小さいと諸君に言われているというよりも、神であることを否まれているのである。この者こそは——そう、この者こそは——ソロモンが言う者である。「それは永遠の光の輝きであり、神の威光の曇りなき鏡である」(知恵の書7:26)。まことに曇りなき鏡である。

3

Custodit enim Dei vultus; et figuram fideliter exprimens, plenam Patris imaginem reddidit. Et quid amplius de statu ejus, in quo se Dominus Christus agnovit? Pater, inquit, major est me. Merito major, quia solus hic auctor sine auctore est.

PL 20, 22C

実際、鏡は神の顔を守り、その姿を忠実に写し取って、父の完全な像を返した。主キリストが自らを認めたその立場について、これ以上何を言おうか。「父は私より大きい」と彼は言う。大きいのは当然である。創始者を持たぬ創始者は、この者ただ一人だからである。

4

Denique Apostolus de Filio: In ipso, inquit, habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 9) . Ergo ut Filius in Patre, ita et Pater perfectus in Filio est.

PL 20, 22C

実に、使徒は子について言う。「彼の内に、神性の充満がすべて体をもって宿っている」(コロサイ2:9)。それゆえ、子が父の内にあるように、父もまた完全なものとして子の内にある。

5

Denique dicens Dominus noster proficisci a Patre Spiritum sanctum, subdidit: De meo accipiet (Joann. XXI, 14) . Sicut Joannes cum dixisset: Annuntiamus vobis vitam aeternam quae erat apud Patrem (I Joann. I, 2) , addidit: Haec vita in filio ejus est (Ibid., 11) .

PL 20, 22C

実に、我々の主は、聖なる霊が父から発出すると言って、こう付け加えた。「彼は私のものから受ける」(ヨハネ21:14)〔刷りの番号はこのとおり。引かれた句はヨハネ16:14に当たる〕。ヨハネも、「我々は汝らに、父のもとにあった永遠の生命を告げ知らせる」(一ヨハネ1:2)と言ったあとで、「この生命は彼の子の内にある」(一ヨハネ1:11)〔引かれた句は一ヨハネ5:11〕と付け加えた。

6

Ac si cum ambo et alteruter perfecti sint, unus tamen perfectus Deus est in duobus. Pater, inquit, major me est (Joann. XIV, 28) .

PL 20, 22D

こうして、二者がともに、またそれぞれが完全であっても、完全な神は二者において一つである。「父は私より大きい」と彼は言う(ヨハネ14:28)。

7

Merito major, quia non ipse descendit in Virginem; quod Sabellius noluit, apud quem Pater et Filius ambo non sunt, hoc est, duum nominum una persona; cum Patris vocem audierit per Isaiam: Ecce Filius meus quem ego elegi, ponam Spiritum meum super eum (Isa. XLII, 1) ; ac deinceps per eumdem prophetam loquentem Filium recognoscat: Spiritus Domini super me propter quod unxit me (Isa. LXI, 1) .

PL 20, 22D

大きいのは当然である。父がおとめのもとに降ったのではないからである。サベリオスはこれを認めなかった。彼のもとでは、父も子も二者としては存在しない。すなわち、二つの名の一つのペルソナである。それでいて彼は、イザヤを通して語る父の声を聞いている。「見よ、私が選んだ私の子。私は私の霊を彼の上に置く」(イザヤ42:1)。さらに、同じ預言者を通して子が語るのを認めている。「主の霊が私の上にある。ゆえに、主は私に油を注いだ」(イザヤ61:1)。

8

Quam haeresim Dominus praevidens: Non creditis, inquit, quia ego in Patre et Pater in me (Joann. XIV, 10, 11) ? Certe non dixit: Ego sum Pater, et ego in me: sed, Ego in Patre et Pater in me: quo dicto duas haereses elisit, Sabellianam scilicet et Arianam.

PL 20, 23A

主はこの異端を予見して言った。「汝らは信じないのか、私が父の内にあり、父が私の内にあることを」(ヨハネ14:10, 11)。確かに主は、「私は父であり、私は私の内にいる」とは言わず、「私は父の内に、父は私の内に」と言った。この言葉によって、二つの異端、すなわちサベリオスの異端とアレイオスの異端を打ち砕いたのである。

9

Patrem et Filium non esse unam personam, ut Sabellius: aut duas substantias, ut Arius, sed (ut fides catholica confitetur) unam substantiam et duas docuit esse personas.

PL 20, 23A

父と子は、サベリオスのように一つのペルソナなのではなく、アレイオスのように二つの実体なのでもなく、(公同の信仰が告白するとおり)一つの実体と二つのペルソナであると、主は教えたのである。

Caput XIV

第XIV章PL 20, 23A
1

Ex sacris litteris doctrina catholica confirmata. Sed quid argumentis opus est? cum ipse Dominus pronuntiaverit definitiva sententia? Quaecumque Pater facit, eadem et Filius (Joann. V, 19) : quomodo eadem, si aspirare ad summam paternae illius gloriae non potest?

PL 20, 23A

聖なる書物から確かめられる公同の教え——しかし、論拠が何の役に立とう。主自身が決定的な判決として宣言したのだから。「父が行うことは何であれ、同じことを子も行う」(ヨハネ5:19)。もし子が、あの父の栄光の頂に達しえないのなら、どうして「同じこと」がありえようか。

2

Immo quia potest, recte Joannes: Sine ipso, inquit, factum est nihil (Joann. I) . Et ipse Dominus: Ego, inquit, et Pater unum sumus (Joann. X, 30) . Unum utique per naturam: quia quod erat in Filio hominis, et in Patris sinu manebat.

PL 20, 23B

いや、達しうるからこそ、ヨハネは正しく言う。「彼なしには、何ひとつ成らなかった」(ヨハネ1)。主自身も言う。「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)。一つというのは、確かに本性によってである。人の子の内にあったものは、父のふところにも留まっていたからである。

3

Denique: Et me, inquit, nostis, et nostis unde sim: et non veni a me, sed est verus qui me misit, quem vos nescitis.

PL 20, 23B

実に彼は言う。「汝らは私をも知っており、私がどこから来たのかも知っている。私は自分から来たのではない。私を遣わした者は真実であり、汝らはその者を知らない」。

4

Ego novi eum, quia apud illum sum, et ille me misit (Joann. VII, 28, 29) ; et: Solus, inquit, non sum, sed ego et qui me misit, Pater (Joann. VIII, 16) ; et: Sicut me novit Pater, et ego novi Patrem (Joann. X, 15) .

PL 20, 23B

「私は彼を知っている。彼のもとにいるからであり、彼が私を遣わした」(ヨハネ7:28, 29)。また、「私は独りではない。私と、私を遣わした者、父とがいる」(ヨハネ8:16)。また、「父が私を知っているように、私も父を知っている」(ヨハネ10:15)。

5

Nescio autem an nosse potuerit Patrem Filius, si initium sortitus est Filius. Genitus enim nosse non potuit ingenitum, antequam genitus est.

PL 20, 23B

しかし私は、子が始めを割り当てられたのなら、子が父を知ることができたのかどうか、分からない。生まれた者は、生まれる前には、生まれざる者を知ることができなかったからである。

6

Jam ergo non sic Patrem novit, ut notus a Patre est: et adscribendum ei mendacium (quod in Domino cadere non debet) et merito adscribendum, si assertio ejus ratione non steterit.

PL 20, 23C

それゆえ、子は、父に知られているように父を知っているのではないことになる。そうなれば子に偽り(これは主に起こってはならない)が帰せられねばならず、しかも、その主張が理に立たないなら、帰せられるのも当然である。

7

Non stabit autem nisi ille est, et qui non solum exivit a Patre, sed in Patre et est, et fuit semper. Omnia, inquit, tradidit Pater in manu ejus (Joann. III, 55) . Quomodo omnia, nisi et omnis temporis? Quomodo autem omnis temporis, si initio non caret?

PL 20, 23C

しかし、それが理に立たないのは、彼が、父から出ただけでなく、父の内に今もあり、常にあった者でないかぎりである。「父はすべてを彼の手に渡した」(ヨハネ3:55)〔刷りの番号はこのとおり。引かれた句はヨハネ3:35に当たる〕。すべてとは、あらゆる時のものでなくて何であろうか。そして、始めを欠いていないなら、どうしてあらゆる時のものでありえようか。

8

Quamlibet enim ante omne tempus natum dicatis, tamen quia vultis eum aliquando coepisse qui natus est, nec fuisse quod factum est: nescio quomodo defendatis omnia illum a Patre et omnis temporis consecutum.

PL 20, 23C

実に、諸君が、子はあらゆる時に先立って生まれたと言うにしても、生まれた者がいつか存在し始めたこと、作られたものは〔以前には〕存在しなかったことを望むのだから、彼が父から万物とあらゆる時を得たと、どうして弁護するのか、私は分からない。

Caput XV

第XV章PL 20, 23C
1

Ambigue loquuntur haeretici. Unus Deus. In Patre Deo Filius Deus. Subjectus, inquit, Patri Filius cum omnibus his, quae ei ipse Pater subjecit. Quod venenatum virus exquisitorum verborum velamine tegitis.

PL 20, 23C

異端者たちはあいまいに語る——唯一の神。父なる神の内に、子なる神——「子は、父自身が子に従わせたすべてのものとともに、父に従う」と彼は言う。諸君は、この猛毒を、凝った言葉の覆いで隠している。

2

Nos quae audivimus a patribus nostris, constanter praedicamus: et vos ergo doctrinam patrum vestrorum deserere nolite. Illi, inquam, libere Deum gloriae coelestis non Deum verum esse, sed creaturam Dei perfectam esse dixerunt.

PL 20, 23C

我々は、父祖たちから聞いたことを、揺るぎなく宣べる。それゆえ諸君も、諸君の父祖たちの教えを捨ててはならない。彼らは、臆せず、天の栄光の神は真の神ではなく、神の完全な被造物である、と言ったのである。

3

Vos tamen idem sentientes abrupta blasphemia, verba vitantes, ambigua sectamini ad decipiendos simplices et incautos.

PL 20, 23C

ところが諸君は、あからさまな冒瀆において同じことを考えながら、その言葉は避けて、単純な者や不用心な者を欺くために、あいまいな言い方を追い求めている。

4

Subjectum enim Patri Filium, non Patris vel Filii nomine, ut sancta et catholica dicit Ecclesia, sed (ut supra diximus) creaturae conditione profitemini.

PL 20, 23C

実際、諸君が子は父に従うと告白するのは、聖なる公同の教会が言うように父の名、子の名においてではなく、すでに述べたとおり、被造物の身分においてである。

5

Dicentes enim: Cum omnibus his quae illi Pater subjecit, Patri Filium esse subjectum; nonne ipsum in creaturarum ordine quae ex tempore sunt instituta, numeratis?

PL 20, 24A

実際、「彼に父が従わせたすべてのものとともに、子は父に従う」と言うとき、諸君は子自身を、時のなかで設けられた被造物の序列に数え入れているのではないか。

6

Nihil enim secundum vos omni creatura amplius habet Deus et Dominus noster, nisi quod primus in numero est, nisi quod ei etiam illa serviunt cum quibus servit.

PL 20, 24A

実際、諸君によれば、我々の神にして主は、あらゆる被造物より多くを持たない。ただ、数において第一であること、被造物が彼に仕えること、しかもその被造物とともに彼が仕えること、これを除いては。

7

Servus enim et ipse, si servit; et licet nonnullorum Dominus, sed Dominus voluntate, si voluntate Domini Dominus effectus, hoc ipso serviens, quod jussus est imperare.

PL 20, 24A

実際、彼が仕えるなら、彼自身も奴隷である。そして、ある者たちの主ではあっても、それは意志による主、すなわち主の意志によって主とされたのであり、命じるよう命じられたまさにそのことによって、仕えているのである。

8

Hoc est illud quod vos occulte, et patres vestri cum libertate dixerunt: Filium Dei sine tempore editum a Patre, et fundatum non prius quam nasceretur. Quae ista est, rogo, cordis hebetudo? quae oblivio spei?

PL 20, 24A

これこそ、諸君が隠れて、また諸君の父祖たちが自由に言ったことである。すなわち、神の子は、時を欠いて父から生み出され、生まれる前に基礎を据えられたのではない、と。これはいったい、どんな心の鈍さか。どんな希望の忘却か。

9

Immo quae tam amens et blasphema confessio Deum dicentis, quem omnibus his quae ex nihilo facta sunt, comparastis?

PL 20, 24B

いや、これは何と愚かで冒瀆的な告白か。神と言いながら、無から造られたこれらすべてのものと同じに並べたのだから。

10

Hoc est et Filium falso nomine divinitatis illudere, si esse verbo dicitur, quod corde negatur; et Deum Patrem mendacem notare, dicentem scilicet: Ego sum qui sum (Exod. III, 14) ; et: Ego sum Dominus solus (Isa. LXIII, 11) ; et: Claritatem meam alteri non dabo (Isa. XLII, 8; XLVIII, 11) ; et: Audi Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est; et: Nomen meum non quaeras, Deus nomen est mihi (Deut. VI, 4) .

PL 20, 24B

これは子を、神性という偽りの名で愚弄すること、すなわち、口で在ると言いながら、心では否定することであり、また、父なる神を偽り者と烙印することである。神はこう言っているのだから。「私は在る者である」(出エジプト記3:14)。また、「私は主、ただ一人である」(イザヤ63:11)〔イザヤ63:11 にこの句は無い。イザヤ45:5 などに近い〕。また、「私の栄光を他の者に与えない」(イザヤ42:8、48:11)。また、「聞け、イスラエルよ、汝の主なる神は唯一の神である」。また、「私の名を尋ねるな。神が私の名である」(申命記6:4)〔最後の二句に付いた引照は刷りのとおり。「私の名を尋ねるな…」は申命記6:4の句ではない〕。

11

Si ergo unus Deus, uni hoc competit nomen. Unus autem jam non erit, nisi in Patre Deo Filius Deus sit? Et merito Dominus juxta prophetam, qui dixerat: Benedictus qui venit in nomine Domini (Ps. CXVII, 26) : Ego, inquit, veni in nomine Patris mei (Joan. V, 43) .

PL 20, 24B

それゆえ、神が唯一であるなら、この名は唯一の者にふさわしい。しかし、父なる神の内に子なる神がいるのでなければ、もはや唯一ではなくなるであろう。そして、預言者が「主の名によって来る者は祝福されている」(詩篇117:26)と言っていたとおり、主が「私は私の父の名によって来た」(ヨハネ5:43)と言ったのは当然である。

12

Quod nomen Patris, nisi Dei nomen et Domini? quod Joannes in Filio recognoscens: Qui est, inquit, et qui erat, et qui venturus est, omnipotens (Apoc. I, 8) .

PL 20, 24C

父の名とは、神と主の名でなくて何であろうか。ヨハネはこれを子の内に認めて言う。「今おり、かつており、やがて来る者、全能者」(黙示録1:8)。

Caput XVI

第XVI章PL 20, 24C
1

Filius, imago ingeniti Dei, non potest coepisse post Deum. Pater non est sine Filio. Patrem, inquit, initium non habere. Hoc est dicere, Filium habere.

PL 20, 24C

子は、生まれざる神の像であり、神の後に始まることはできない。父は子なしにはない——「父は始めを持たない」と彼は言う。これは、子が〔始めを〕持つと言うことである。

2

Nam quae necessitas id de Patre asseverare quod notum est, nisi praejudicium ejus opinionis quae de Filio paria suscepit? Patrem, inquit, initium non habere. Quis negat? Sed puto, et imago invisibilis et ingeniti Dei non potest coepisse post Deum.

PL 20, 24C

実に、周知のことを父について断言する必要がどこにあるのか。子についても等しいことを認めた見解を、前もって退けるため〔praejudicium〕でなければ、ほかに何があろう。「父は始めを持たない」と彼は言う。誰がこれを否定するか。しかし私は思う、見えざる、生まれざる神の像もまた、神の後に始まることはできない、と。

3

Denique interroganti Moysi quis esset, respondit: Ego sum qui sum semper (Exod. III, 14) . Erat enim semper, qui est et erit semper. De quo Joannes: Quod erat ab initio, oculis nostris vidimus (I Joan. I, 1) .

PL 20, 24D

実に、モーセが誰であるのかと尋ねたとき、神は答えた。「私は、常にある者である」(出エジプト記3:14)。常にある者は、常にあったし、常にあるであろうからである。この者についてヨハネは言う。「初めからあったもの、我々が目で見たもの」(一ヨハネ1:1)。

4

Et rursum: Annuntiamus vobis vitam aeternam quae erat apud Patrem (Ibid., 2) : utique et in Patre: nam quod ex ipso erat, extra ipsum esse non poterat. Et sane cum dicitur: Erat in ipso tempus, non ipse fuisse in tempore nuntiatur.

PL 20, 24D

また言う。「我々は汝らに、父のもとにあった永遠の生命を告げ知らせる」(一ヨハネ1:2)。もとより父の内にもあった。その者から出たものが、その者の外にあることはありえなかったからである。また確かに、「その者の内に時があった」と言われるとき、その者が時の内にあったと告げられているのではない。

5

Aeternae enim substantiae vis non facta est a Deo, sed egressa a Deo, ideo, Et ego, inquit, a Patre exivi (Joan. XVI, 28) : et, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) ; et: Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV, 9) ; et: Ego in Patre, et Pater in me (Ibid., 10) ; et: Qui me misit, mecum est (Joan. VIII, 29) .

PL 20, 24D

実に、永遠の実体の力は、神によって作られたのではなく、神から出たのである。それゆえ彼は言う。「私もまた、父から出た」(ヨハネ16:28)。また「私と父は一つである」(ヨハネ10:30)。また「私を見る者は、父をも見る」(ヨハネ14:9)。また「私は父の内に、父は私の内にいる」(ヨハネ14:10)。また「私を遣わした者は、私とともにいる」(ヨハネ8:29)。

6

Ideo et David: Tecum principium in die virtutis tuae (Psalm. CIX, 3) . Dei enim Verbum, hoc est, Dei Filius, ante omne principium cum eo qui ex eo, et in eo cui nullum potest esse principium.

PL 20, 25A

それゆえダビデも言う。「汝とともに、汝の力の日に初めがある」(詩篇109:3)。実に、神の言葉〔Verbum〕、すなわち神の子は、あらゆる初めの前に、自らがそこから出た者とともに〔あり〕、いかなる初めもありえない者の内に〔ある〕〔cum eo qui ex eo は字義では「その者から出る者とともに」で、係りは定かでない。言葉がそこから出た父を指すと取った〕。

7

Invenimus quidem dixisse Salomonem ex persona Sapientiae (quam Christum esse defendimus): Dominus condidit me, et ante saeculum fundavit me, et prior abysso genita sum (Prov. VIII, 22-24) . Sed non ideo credendum est, Deum factum.

PL 20, 25A

確かに、ソロモンが知恵(我々はこれがキリストであると主張する)の人格から語って、こう言ったのを我々は見いだす。「主は私を創り、世に先立って私を基づけ、深淵に先立って私は生まれた」(箴言8:22-24)。しかし、だからといって、神が作られたと信じるべきではない。

8

Nam si factus est, non fuit: si non fuit, non erit. Et quomodo Deus, cui, ne Deus sit, utraque conditio praescribitur? Ideo autem Sapientia Dei nata et condita nuntiatur, ne quid praeter ipsum Deum Patrem, qui est etiam suis origo virtutibus, crederetur in natura.

PL 20, 25A

実際、作られたのなら、あったのではない。あったのでなければ、あることはないであろう。それでは、神でないようにと、この二つの条件がともに課せられる者が、どうして神でありえようか。神の知恵が生まれ、また創られたと告げられるのは、自らの力の起源でもある神なる父そのもののほかに、本性において何ものかがあると信じられることのないようにするためである。

9

Exinde enim recte diceretur: Ex ipso, et in ipso creata Sapientia, ex quo effulsit ab eo unigenita et beata nativitas.

PL 20, 25A

それゆえ、こう正しく言われうるであろう。「知恵は、彼から、また彼の内に造られた。そこから、彼によって、独り子の祝福された生まれが輝き出た」。

10

Qui ergo probaverit sine Verbo, sine sapientia, sine ratione, sine virtute, sine Spiritu aliquando Patrem fuisse; is probavit cum Patre et in Patre Filium ante omne principium non fuisse. Tamen nescio si his virtutibus carens Pater possit Deus dici.

PL 20, 25B

それゆえ、父がかつて言葉〔Verbum〕なく、知恵なく、理なく、力なく、霊なくあったと証明する者は、父とともに、父の内に、子があらゆる初めの前にいなかったと証明したことになる。それでも私は、これらの力を欠く父が神と呼ばれうるのかどうか、知らない。

11

Non modo enim Deus qui in sua aeternitate perfectus est, sed nec creatura quidem ulla secundum suum genus non consummata constabit. Non potest enim quid esse, quod non sit; non erit autem, si id illi defuerit, quod esse debebit.

PL 20, 25B

実に、自らの永遠において完全である神のみならず、いかなる被造物も、その類に従って完成していなければ、存立しないであろう。何ものも、あるのでないものであることはできない。そして、あるべきものがそれに欠けるなら、それはあらぬことになるであろう。

12

Totum igitur defuit Patri, si aliquid defuit de toto. Defuit autem, si Filius suus, hoc est virtutum suarum plenitudo, initio non caret: et necesse est hanc opinionem alterutram blasphemiae partem profana et sacrilega finitione transire.

PL 20, 25B

それゆえ、全体のうちの何かが欠けたなら、父には全体が欠けたのである。ところで、父の子、すなわち父の力の充満が、始めを欠いていない〔始めを持つ〕とするなら、〔父には〕欠けたことになる。そしてこの見解は、冒瀆の二つの側のどちらかへ、不敬で神聖を汚す定義によって越えて行かざるをえない〔alterutram blasphemiae partem … transire の文意は定かでない。次の節に挙げる二つの帰結のどちらかに陥る、の意に取った〕。

13

Aut enim Pater credendus est cum Filio suo initium fuisse sortitus, quia sine Filio, hoc est sine virtutibus suis, esse non potuit; et erit auctor huic illorum initio nescio quis tertius Deus: aut si solus ipse sine initio dicitur usque ad Filii generationem, imperfectus fuisse dicendus est.

PL 20, 25C

実際、あるいは、父は自分の子とともに始めを得たと信じねばならなくなる。子なしには、すなわち自らの力なしには、あることができなかったからである。そして彼らのこの始めには、どこかの第三の神が創始者としてあることになろう。あるいは、父だけが子の生まれに至るまで始めなしと言われるなら、父は不完全であったと言わねばならない。

14

Imperfectus enim, si coepit habere quod ante non habere voluit. Is omnia autem habere debuit semper, qui semper debuit esse perfectus: quia non recipit augmentum quidquid occupaverit totum.

PL 20, 25C

不完全だからである、以前は持たないことを望んだものを持ち始めたのなら。常に完全であるべきであった者は、すべてを常に持つべきであった。全体を占めているものは、増加を受け入れないからである。

Caput XVII

第XVII章PL 20, 25C
1

Haeretici quidquid de Patre negant, de Filio confitentur. Quomodo visibilis Deus Filius. Patrem, inquiunt, initium non habere, invisibilem esse, immortalem esse, impassibilem esse. Haec ideo proponunt, ut contraria his Filio ascribant.

PL 20, 25C

異端者は、父について否定することを何であれ、子については認める。子なる神はいかにして見えるものか——「父は始めを持たず、見えず、不死であり、苦しむことがない」と彼らは言う。これらを彼らがあらかじめ立てるのは、これらと反対のものを子に帰するためである。

2

Quidquid enim de Patre negant, de Filio confitentur; qui si habere initium probatur, merito mortalis, merito passibilis.

PL 20, 25D

実に、父について否定することを何であれ、子については認める。子が始めを持つと証明されるなら、当然、死すべき者、当然、苦しみうる者だからである。

3

Praejudicatum quidem esse deberet, et caetera passionum genera in Filium non convenire, prima propositionis specie destructa, quae initium dabat Dei Verbo. Ne quid tamen diffidentia prae caeteris quae sunt profane proposita, retractemus.

PL 20, 25D

本来は、神の言葉に始めを与えていた主張の第一の型が崩された以上、そのほかの苦しみの類も子には当てはまらないと、すでに判定されているはずである。しかし、不敬に提示された他の諸点のうち、確信の無さのゆえに何かが手つかずに残ることのないよう、我々は改めて検討する〔Ne quid … retractemus の文意は定かでない。このように取った〕。

4

Nam ut initium non habenti, ascribi caetera quae sunt huic definitioni subjecta, non possunt: ita si uni eorum affinis deprehenditur, aequum est etiam illa quae fuerant defensa, dissolvi. Invisibilem, inquit, Patrem esse.

PL 20, 25D

実に、始めを持たない者に、この定義に属するそのほかのものを帰することができないように、もし子がそのうちの一つに近いと見いだされるなら、擁護されていたものまでが解消されるのが当然である。「父は見えない」と彼は言う。

5

Quasi vero usquam inveniamus vel Filium sine transfiguratione fuisse visibilem, antequam Patri obediens fieret ex aeternitate corporeus. Quamvis enim et Abrahae visus sit, et Jacob, et Moysi, et Isaiae, et Ezechieli; tamen visionis illius qualitas explicatur.

PL 20, 26A

あたかも、子が、父に従って永遠から体を持つ者となる前に、変容なしに見えるものであったことを、我々がどこかで見いだすかのようである。たとえアブラハムにも、ヤコブにも、モーセにも、イザヤにも、エゼキエルにも現れたとしても、その幻の性質は明らかにされている。

6

In somno enim et in speculo et in aenigmate visus refertur. Denique et Moysi postulanti ut cognoscenter eum videret, Nemo potest, inquit, faciem meam videre: quia nemo qui eam viderit, vivet (Exod. XXXIII, 20) .

PL 20, 26A

眠りの中で、鏡の中で、謎の中で見られたと伝えられているからである。実に、モーセが、はっきりそれと知りうるように〔cognoscenter は「それと知りうるように」の意の副詞。出エジプト記33:13 の古ラテン語訳の語〕彼を見ることを願ったときにも、〔神は〕言う。「誰も私の顔を見ることはできない。私の顔を見た者は、誰も生きないからである」(出エジプト記33:20)。

7

Ergo hoc loco aut Patrem locutum fuisse contendant, qui invisibilem esse se dicit: aut si Filium non negant, hunc locutum sciant, et illum suo nomine invisibilem fuisse, ut Sermonem, ut Spiritum. Invisibilis Deus denique quomodo visus sit, eadem scriptura testatur.

PL 20, 26A

それゆえ、この箇所で語ったのは、自らを見えないと言う父だと彼らが主張するか、あるいは、子を否定しないなら、語ったのはこの者〔子〕であり、その者が、言葉〔Sermo〕として、霊として、自らの名においては見えない者であったと、知るがよい〔illum を子と取った〕。実に、見えない神がいかにして見られたかを、同じ聖書が証している。

8

Refert enim locutum cum eo Deum, tamquam ad amicum, facie ad faciem. Ac deinceps subjungit postulasse Moysem, ut faciem ejus videret: quam utique si viderat, non statim postulasset videndam.

PL 20, 26B

実に、神がモーセと、友に向かうように、顔と顔を合わせて語ったと伝えているからである。そして続けて、モーセが神の顔を見ることを願ったと付け加える。もしすでに見ていたなら、見せてくれと直ちに願いはしなかったはずである。

9

Ait quidem Jacob: Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea (Gen. XXXII, 30) : sed quomodo eam faciem videndo salvatus est, quae, si videatur, occidit?

PL 20, 26B

確かにヤコブは言う。「私は主を顔と顔を合わせて見た。私の魂は救われた」(創世記32:30)。しかし、見られれば死をもたらす顔を見て、どうして彼は救われたのか。

10

Quomodo et Dominus ostenderat faciem suam, quam videri non posse postmodum dixit, nisi illa conditione qua supra diximus, in speculo scilicet et in aenigmate, in somnio et visione?

PL 20, 26B

また主は、のちに見られえないと言った自らの顔を、どうして示したのか。先に述べた条件、すなわち鏡の中で、謎の中で、夢の中で、幻の中で、という条件によるのでなければ。

11

Hoc est ergo, illam visibilem materiam assumpsisse cum placuit, statim vero invisibilem perseverare: quia necesse est, si visibilis docetur, non ex eo illum esse quem invisibilem confitemur.

PL 20, 26B

それゆえ、よしとしたとき、あの見える質料を取り、しかしただちに見えない者であり続ける、ということである。見えると教えられるなら、その者は、我々が見えないと告白する者に由来する者ではない、ということにならざるをえないからである〔non ex eo illum esse … の文意は定かでない。このように取った〕。

Caput XVIII

第XVIII章PL 20, 26C
1

Filius Dei unitatis vinculum servans cum Patre, in terris hominem gestabat, neque a coelis aberat. Sed hanc assertionem, ut quaestionibus Testamenti veteris expediant, de novo Testamento sumunt confirmationem.

PL 20, 26C

神の子は、父との一体の絆を守りつつ、地上で人を担い、しかも天から離れていなかった——しかし彼らは、この主張について、旧約の問題を片づけるために、新約からその確証を取る。

2

Ait enim Dominus et Deus cum de Patre loqueretur (Joan. I, 18) , nulli Patris imaginem visam: quod si imago Patris ipse est Filius, ut Apostolus probat (Heb. I, 3) , negat visibilem fuisse, dicendo, nulli Patris imaginem visam.

PL 20, 26C

実に、主であり神である者は、父について語るとき(ヨハネ1:18)、誰にも父の像は見られていないと言う。子自身が、使徒の証するように(ヘブライ1:3)父の像であるなら、「誰にも父の像は見られていない」と言うことによって、見える者であったことを否定している。

3

Et ideo, Nec me, inquit, nostis, neque Patrem meum (Joan. VIII, 19) . Et hic certe duos confirmat ignotos, tam autem duos quam inseparatos. Nam si ipsum nossent, et Patrem nossent: quia per individuitatem neque sciri neque ignorari alter sine altero poterat.

PL 20, 26C

それゆえ彼は言う。「汝らは私を知らず、私の父をも知らない」(ヨハネ8:19)。ここでも確かに、二者が知られていないと確証しており、二者でありながら分かたれない者としている。子を知っていたなら、父をも知っていたはずである。不可分であるがゆえに、一方は他方なしには知られることも、知られないこともありえなかったからである。

4

Similis igitur de mortali et passibili ratio subsequitur. Nam si neque initium habet Filius, utpote qui semper in eo et fuerit et sit, cui initium non datur; neque visibilis, qui in sinu invisibilis perseverat: jam nec mortalis nec passibilis habendus est, ex ea tamen substantiae parte qua Deus.

PL 20, 26D

それゆえ、死すべきことと苦しみうることについても、同様の論が続く。子は、始めの与えられない者の内に常にいたし、いる者として、始めを持たず、見えない者の懐にとどまる者として、見えるのでもない。そうであるなら、もはや死すべき者とも苦しみうる者ともみなされてはならない。ただし、実体のうち神である側面においてである。

5

Scimus enim nihil spiritum Dei passum, dumtaxat suo nomine: quia impassibilis Deus, quia Deus spiritus (Joan. IV, 24) .

PL 20, 26D

我々は、神の霊が、少なくともその名において、何も苦しまなかったことを知っている。神は苦しむことがなく、神は霊だからである(ヨハネ4:24)。

6

Scimus quod omnis illa passio proprie carnis et animae, id est hominis: in quo quidem homine cum pateretur erat et Filius Dei cohaerens illi per naturam (a quo venerat) Patri; et unitatis vinculum servans, in terris hominem gestabat, nec aberat a coelis.

PL 20, 26D

我々は知っている、あの苦しみはすべて、固有には肉と魂、すなわち人のものであると。その人が苦しんだとき、その人の内には、本性によって父(そこから来た者)に結びついた神の子もいた。そして一体の絆を守りつつ、地上で人を担い、天から離れてはいなかった。

7

Sic mediator dictus, sic sequester utriusque substantiae. Non ergo passibilis Dei spiritus, licet in homine suo passus: quem ideo nec in passione deseruit, ut ei pati posse praestaret: quod nisi ita recipitur, fidei nostrae ratio non stabit, dantis scilicet ei hominis infirmitatem quem Deum non negant.

PL 20, 27A

このように仲介者と呼ばれ、このように両方の実体の仲立ちと呼ばれた。それゆえ神の霊は、自らの人において苦しんだにせよ、苦しみうる者ではない。神の霊は、その人を苦しみにおいても見捨てなかった。その人が苦しむことができるようにするためである。もしこのように受け入れられないなら、我々の信仰、すなわち、彼らも神であることを否まない者に人の弱さを帰する信仰の理は、成り立たないであろう〔dantis の係りは定かでない。fidei nostrae に係ると取った〕。

8

Nam si et initium habens dicitur, et visibilis docetur, et mortalis inducitur; non video ab homine quid distet, in quem regnant hujusmodi passiones.

PL 20, 27A

始めを持つと言われ、見えると教えられ、死すべき者と導入されるのなら、人とどこが違うのか、私には分からない。このような苦しみが支配するのは、人だからである。

Caput XIX

第XIX章PL 20, 27A
1

Ariomanitae aliud ore, aliud corde sentiunt. Confitemur, inquiunt, Filium Dei, Deum ex Deo, lumen de lumine.

PL 20, 27A

アリオマニタ派〔Ariomanitae。「アレイオスに狂った者たち」の意の呼び名〕は、口では一つのことを、心では別のことを考えている——「我々は、神の子、神からの神、光からの光を告白する」と彼らは言う。

2

Videri quidem sacrilegum non potest, perfectam fidei catholicae professionem, maligna disputatione vexare; sed concedendum non est ut tollatur nobis illud quod nobiscum non tenent, per hoc quod nobiscum tenent.

PL 20, 27A

確かに、公同の信仰の完全な告白を悪意の論争で悩ませることは、神聖を汚すこととは見ええない〔文意が取りにくい。字義どおりに訳した〕。しかし、彼らが我々とともに保持していないものが、彼らが我々とともに保持しているものを通して、我々から取り去られることを、許してはならない。

3

Agnoscimus igitur et cum veneratione suscipimus communis fidei verba, sed quid faciemus? Sic vesana Ariomanitarum doctrina tradit.

PL 20, 27A

それゆえ我々は、共通の信仰の言葉を認め、敬意をもって受け入れる。しかし我々はどうしようか。アリオマニタ派の狂った教えは、こう伝えている。

4

Et ipsa enim, dicens Deum ex Deo, lumen ex lumine, facit ex Deo alterum Deum, ex lumine alterum lumen: ut sit Filius ex Patre et non in Patre, hoc est, ut factus Deus a Deo, non sit unigenitus in Deo.

PL 20, 27A

実に、その教えは、「神からの神、光からの光」と言いつつ、神から別の神を、光から別の光を作る。子が父から出て、父の内にはないものとなるように、すなわち、神によって作られた神が、神の内にある独り子ではないようにである。

5

Sed quid hic amplius, cum nonnullorum ex iis qui nuper ad nos hanc fidem egregiam miserunt, scripta teneantur, quibus dicentes Deum ex Deo, lumen ex lumine: tamen separatum a Patre et penitus excisum haeretica disputatione docuerunt?

PL 20, 27C

しかし、この点でこれ以上何を言う必要があろう。最近、この見事な信仰を我々に送った者たちのうち数人の文書が手元にあり、そこで彼らは「神からの神、光からの光」と言いながら、それでも異端的な論争によって、〔子を〕父から分離され、完全に切り離されたものと教えたのに。

6

Ipsum inquiunt Filium Dei hominem de Maria suscepisse per quem compassus est. Congruo igitur omnia fine claudentes, quod mente conceperant, scriptura confessi sunt, respondente ea sensui suo, et occulta eorum venena reserante: dicentes scilicet Filium Dei hominem de Maria suscepisse per quem compassus est.

PL 20, 27C

彼らは、神の子自身がマリアから人を受け、その人を通して共に苦しんだと言う。それゆえ、すべてを整った結びで閉じつつ、彼らは心で抱いていたことを文書で告白した。その文書は彼らの思いに応え、彼らの隠れた毒を開いている。すなわち、神の子がマリアから人を受け、その人を通して共に苦しんだ、と言うのである。

7

Primum, non video cur maluerint compassibilem dicere, quam libere passibilem confiteri. Quasi vero aliud sit compati quam pati. Porro autem si impassibilis Deus, utique et incompassibilis.

PL 20, 27C

まず、なぜ彼らが、苦しみうる者と率直に告白するよりも、共に苦しみうる者と言うほうを選んだのか、私には分からない。あたかも、共に苦しむことが苦しむことと別であるかのようである。さらに、神が苦しむことのない者なら、当然、共に苦しむこともない者である。

8

Tam ergo compassus non est, quam nec passus est, ex ea tamen conditione qua Deus. Denique Apostolus: Passus est, inquit (II Cor. XIII, 4) , ex infirmitate, utique carnis ( caro enim (Matth. XXVI, 41) infirma; spiritus promptus); sed vivit ex virtute Dei: utique ex semetipso.

PL 20, 27D

それゆえ、神である条件においては、苦しまなかったのと同様に、共に苦しみもしなかった。実に使徒は言う。「彼は弱さのゆえに苦しんだ」(二コリント13:4)。もとより肉の弱さである(肉は(マタイ26:41)弱く、霊は意欲に満ちているからである)。「しかし彼は神の力によって生きている」。もとより自分自身によってである。

9

Ipse enim, Dei virtus, habens vitam in semetipso: quod credimus Dominum nostrum ex duabus substantiis constitisse, humana scilicet atque divina; et ita illum immortalem fuisse divina, ut mortalem ea quae fuerit humana: ex una enim natus, ex alia probatus: ex una immortalis, ex alia mortalis.

PL 20, 27D

実に彼自身は神の力であり、自らの内に生命を持つ。我々は〔quod credimus の quod の係りは定かでない。前の文を受けて信じる内容を述べ始めるものと取った〕、我々の主が二つの実体、すなわち人の実体と神の実体から成っていたと信じる。そして彼は、神の実体によって不死であり、人の実体であったものによって死すべき者であった。一方から生まれ、他方によって実証され〔probatus は、神であることが証されたの意に取った〕、一方によって不死、他方によって死すべき者だからである。

10

Denique idem Apostolus, Christus, inquit (I Cor. XV, 3) , mortuus est: id est, unctus: hoc enim nomen ad unctionem deducitur. Si ergo non aliud quam caro uncta est; caro igitur tantummodo mortua dicitur, quoties Christus mortuus nuntiatur.

PL 20, 27D

実に同じ使徒は言う。「キリストは死んだ」(一コリント15:3)。すなわち、油注がれた者が、である。この名は油注ぎに由来するからである。それゆえ、油注がれたのが肉にほかならないなら、キリストが死んだと告げられるたびに、死んだと言われるのは肉だけである。

Caput XX

第XX章PL 20, 28A
1

Alius a Patre Filius, distinctione, non divisione personarum. Sermo Dei, non sonus vocis, sed res substantiva.

PL 20, 28A

子は父とは別の者であり、ペルソナの区別であって分割ではない。神の言葉〔Sermo〕は声の響きではなく、実体を持つ実在である。

2

Sed si quis extorquere e duobus alterum velit, ut aut unum Deum singulariter determinemus, si unum fatemur; aut duos libere proferamus, si et Patrem Deum et Filium Deum dicimus: illud ante omnia sciatur, nec unum nos cum praejudicio, nec duos dicere; quia unum dicimus in duobus ipso Domino suggerente: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) , ut duo crederentur in una virtute.

PL 20, 28A

しかし、もし誰かが、二者のうちの一方を我々から無理に引き出そうとし、すなわち、我々が一つと告白するなら、神を単一のものとして限定せよ、あるいは、父も神、子も神と言うなら、二つを率直に語れ、と迫るなら、まず次のことを知っておくがよい。我々は、予断をもって一つとも二つとも言わない。我々は、主自身が示唆するところに従い、二者の内に一つを語るのである。「私と父は一つである」(ヨハネ10:30)。二者が一つの力の内にあると信じられるためである。

3

Non enim dixit tamquam ex una persona, Patris et Filii, quasi Filius Patrem se confirmans: Filius meus sum; et: Ego hodie genui me; et: Ante luciferum genui me; et, Dominus condidit me initium viarum mearum; et: Ante saecula fundavit me; et: Ego et Pater unum sum: sed reddens notitiam sacramenti distinctione, non divisione personarum: Ego, inquit, in Patre, et Pater in me: Ego et Pater unum sumus: et: Qui me videt, videt et Patrem: videri enim Patris Filius, imago vera et figura expressa substantiae ejus, hoc est Dei Sermo, non sonus vocis, sed res substantiva ac per substantiam corpulentiva.

PL 20, 28B

実に彼は、父と子の一つのペルソナから語るかのように、子が自分を父として確認するかのようには言わなかった。「私は私の子である」とも、「私は今日、私を生んだ」とも、「明けの明星の前に、私は私を生んだ」とも、「主は、私の道の初めとして私を創った」とも、「世々の前に、私を基づけた」とも、「私と父は一つである〔ここは単数の unum sum。一つのペルソナの言葉ならこう単数で言ったはずだという形で、あとの主の言葉の複数 sumus と対比される〕」とも言わなかった。そうではなく、ペルソナの分割ではなく区別によって、秘義の知識を与えて、こう言ったのである。「私は父の内に、父は私の内にいる」。「私と父は一つである〔sumus〕」。また「私を見る者は、父をも見る」。実に、父の子、その実体の真の像であり刻まれた象り、すなわち神の言葉〔Sermo〕は、見られうるのであり、声の響きではなく、実体を持ち、実体を通して物体性を持つ実在〔corpulentiva は稀な語形。字義どおりに解した〕である。

4

Non enim sine substantia constitit, quod de tanta substantia fecit. Nihil ergo vacuum de pleno, nihil inane de solido: quia Dei Sermo, spiritus Dei, Christus, instructus est; et, ut evidentius dicam, Sermonis corpus est: corpus enim spiritus, sed corpus sui generis.

PL 20, 28B

実に、これほどの実体から〔父が〕作ったものは、実体なしに成り立ったのではない。それゆえ、充満したものから空虚なものは、堅固なものから空なものは、何も出ない。神の言葉〔Sermo〕、神の霊、キリストは、備えを持つからである。さらにはっきり言えば、言葉〔Sermo〕には体がある。霊は体だからである。ただし固有の類の体である。

5

Nam et invisibilis et incomprehensibilis spiritus. Numquid tamen inane et vacua res Deus? Deus enim spiritus est. Denique: Nemo scit, inquit, quae sunt in Deo, nisi spiritus qui in ipso est (I Cor. II, 11) .

PL 20, 28C

実に、霊は見えず、把握されえない。しかし神は、空で虚ろなものだろうか。神は霊だからである。実に彼は言う。「神の内にあることを知る者は、その内にある霊のほかに誰もいない」(一コリント2:11)。

6

Legimus quidem: Quis cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit (Rom. XI, 34) ? Nemo utique, sed extra spiritum suum nemo: quem spiritum propheta sapientem, architectum et mirabilem consiliarium dicit: nec immerito.

PL 20, 28C

我々は確かにこう読む。「誰が主の思いを知ったか、誰がその助言者であったか」(ローマ11:34)。もとより誰もいない。しかし自らの霊を除いて誰もいない。預言者は、この霊を、知恵ある建築者、驚くべき助言者と呼ぶ。理由なくではない。

7

Nam idem spiritus Sermo et sapientia Dei est: ex cujus persona Salomon: Cum pararet, inquit, coelum, ego aderam illi (Prov. VIII, 27) ; et: Ego, inquit, eram cum illo, et mihi adgaudebat (Ibid. 30) .

PL 20, 28C

実に、この同じ霊が、神の言葉〔Sermo〕であり、知恵である。その人格から語って、ソロモンは言う。「彼が天を備えたとき、私は彼のそばにいた」(箴言8:27)。また「私は彼とともにいた。彼は私とともに喜んだ」(箴言8:30)。

8

Non ergo consiliarius nemo, quia per ipsum facta sunt universa quae facta sunt. Denique cum eadem sapientia et Verbum Dei, et spiritus Dei sit, singulorum tamen nominum officia nuntiantur.

PL 20, 28D

それゆえ、助言者が誰もいないのではない。彼によって、作られたものはすべて作られたからである。実に、同じものが知恵であり、神の言葉〔Verbum〕であり、神の霊であるが、それでも一つ一つの名の働きは告げられている。

9

Sapientia condenti omnia Patri aderat: Sermone ejus coeli solidati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6) . Apparet ergo unum eumdemque venisse nunc in nomine spiritus, nunc in appellatione sapientiae.

PL 20, 28D

知恵は、すべてを造る父のそばにいた。「その言葉〔Sermo〕によって天は固められ、その口の霊によって、天のすべての力が〔固められた〕」(詩篇32:6)。こうして、一つの同じ者が、あるときは霊の名で、あるときは知恵の呼称で来たことが明らかである。

Caput XXI

第XXI章PL 20, 28D
1

Locus Rom. XI, 36 expositus. Ergo hic Sermo, cum in forma Dei esset (Philipp. II, 6-8), sapientia et ratione et spiritus ratione et spiritus virtute constructus, hoc est, totam vim Dei possidens, non se Deo Patri adaequavit, sed formam servi accipiens humiliavit se usque ad mortem.

PL 20, 28D

ローマ11:36の箇所の説明——それゆえこの言葉〔Sermo〕は、神の形の内にあったとき(フィリピ2:6-8)、知恵と理と霊の力を備え〔底本は sapientia et ratione et spiritus ratione et spiritus virtute。繰り返しがあり、本文が崩れているらしく、「知恵と理と霊の力を備え」と解した〕、すなわち神の力の全体を所有していたが、自らを父なる神に等しいものとはせず、僕の形を取って、死に至るまで自らを低くした。

2

Induerat enim quod servire, quod mori posset: hominem scilicet quem excitatum exhibuit ad coelum, et secundus Adam per obedientiam restitueret quod primus transgressione perdiderat.

PL 20, 29A

実に彼は、仕え、死ぬことのできるもの、すなわち人を身にまとったのである。その人を、よみがえらせて天へと示した。そして第二のアダムとして、従順によって、第一の者が違反によって失ったものを回復した〔restitueret は接続法で、構文が崩れている。「回復するために」の意とも取れる〕。

3

Si qui igitur adhuc et de Apostolo requirit dominicum statum, id est, singularis substantiae qualitatem, quae per naturam auctori suo jungatur, audiat ad compendium quid idem Apostolus senserit, cum Dei Patris investigabiles vias et recondita retro sacramenta loqueretur.

PL 20, 29A

それゆえ、なおも使徒から主の状態、すなわち、本性によって自らの創始者に結びつく単一の実体の性質を尋ねる者がいるなら、同じ使徒が、父なる神の窺い知れぬ道と、昔から秘められていた秘義を語ったときに何を考えていたかを、手短に聞くがよい。

4

Ex ipso, inquit, et per ipsum, et in ipso omnia (Rom. XI, 36) . Cum dicitur per ipsum, agnosco Filium significari: legi enim, Per ipsum omnia (Joan. I, 3) . Cum in ipso nuntiatur, nihil novi est; in ipso enim omnium seminum initia constiterunt.

PL 20, 29A

彼は言う。「万物は、彼から、彼によって、彼の内にある」(ローマ11:36)。「彼によって」と言われるとき、私は子が示されていると認める。「万物は彼によって」と私は読んだからである(ヨハネ1:3)。「彼の内に」と告げられるときも、新しいことはない。彼の内にこそ、あらゆる種子の始まりが成り立ったからである。

5

Sed cum refertur, ex ipso, certe ad Patrem ut ad rerum omnium respicitur auctorem. Et si ita est, ut est, quomodo his ratio constabit distincta jungentibus, hoc est referentibus ad unum omnia; cum alius sit, ex quo omnia; et alius, per quem omnia? quia alius ingenitus, alius unigenitus, nisi alia conditione qua recte dicitur: et ex Filio omnia, dum in ejus corde est per naturam, ex quo omnia; et per Patrem omnia, dum in eo semper est, per quem omnia.

PL 20, 29B

しかし「彼から」と言われるとき、これは確かに、万物の創造者としての父に目を向けている。そしてそうであるなら、実際そうなのだが、区別されたものを結びつける者たち、すなわち万物を一者に帰する者たちには、どのように理が成り立つのか。万物がそこから出る者は別であり、万物がそれによる者は別であるのに。一方は生まれざる者、他方は独り子だからである。別の条件によるのでなければ成り立たない〔quia alius ingenitus … nisi alia conditione の構文は崩れ気味で、「別の条件によるのでなければ理は成り立たない」の意に取った〕。その条件によって、「万物は子から」とも正しく言われる。子が、本性によって、万物がそこから出る者〔父〕の心の内にある限りにおいてである。また「万物は父によって」とも言われる。父が、万物がそれによる者〔子〕の内に常にある限りにおいてである。

6

Pater enim sensu agit: Filius vero qui in Patre sensus est, videns perficit. Non ergo Apostolum temere pronuntiasse credendum est: sed illud credendum non ita est credidisse, Filium scilicet Dei secundum carnem factum esse quod non erat, secundum spiritum vero esse quod fuerit; quia quod fuit semper, non potest non fuisse.

PL 20, 29B

父は思いによって働き、子は、父の内にある思いであるので、見ながら成し遂げる。それゆえ、使徒が軽率に宣言したと信じてはならない。しかも、〔使徒は〕次のように信じていたわけではないと信じるべきである〔語順が崩れているらしく、sed illud credendum non ita est credidisse を「使徒がそう信じたのではないと信じるべきだ」と解した〕。すなわち、神の子が、肉に従っては、なかったものに成ったが、霊に従っては、あったものである、と。常にあったものは、なかったことがありえないからである。

Caput XXII

第XXII章PL 20, 29C
1

Quid Patropassiani? quid Ariani? Fidei regula quae? Tenenda est igitur ratio quae per arduum et angustum tramitem repit, circumjacentibus hinc et inde praeruptis quae zabolica fraude caecata plana et facilia submittunt, ut in ruinam mergant excessus.

PL 20, 29C

父受苦論者〔父が苦しんだと説く者たち〕とは何か。アレイオス派とは何か。信仰の規範は何か——それゆえ、険しく狭い小道を這い進む道理を保たねばならない。その道の両側には断崖が取り巻いており、その断崖は悪魔の欺きによって覆い隠され〔caecata の係りは定かでない。断崖が悪魔の欺きによって見えなくされている、と取った〕、平らで易しい道と見せかけて、逸脱を破滅へ沈めるのである。

2

Nam si unum Deum singulariter nominamus, excludentes vocabulum secundae personae, furorem ejus haeresis approbamus, quae ipsum asserit Patrem passum.

PL 20, 29C

実に、第二のペルソナという語を排除して、神を単一に一つと呼ぶなら、父自身が苦しんだと主張する、あの異端の狂気を是認することになる。

3

Si admittimus numerum cum divisione, jungimur cum Arianis, qui factum a Deo Deum, novamque asserunt ex nihilo substantiam constitisse.

PL 20, 29D

数を分割とともに認めるなら、我々は、神によって作られた神があり、無から新しい実体が成り立ったと主張するアレイオス派と結びつく。

4

Tenenda est igitur, ut diximus, regula quae Filium in Patre, Patrem in Filio confitetur (Joan. XIV, 20) ; quae unam in duabus personis substantiam servans, dispositionem divinitatis agnoscit. Igitur Pater Deus, et Filius Deus: quia in Patre Deo Filius Deus.

PL 20, 30A

それゆえ、先に述べたとおり、子を父の内に、父を子の内にあると告白する規範(ヨハネ14:20)を保たねばならない。その規範は、二つのペルソナの内に一つの実体を守りつつ、神性の配置〔dispositio〕を認める。それゆえ父は神であり、子は神である。神なる父の内に、子は神だからである。

5

Hoc si cui scandalum facit, audiat a nobis Spiritum esse de Deo; quia illi cui est in Filio secunda persona, est et tertia in Spiritu sancto. Denique Dominus: Petam, inquit, a Patre meo et alium advocatum dabit vobis (Ibid., 16) .

PL 20, 30A

これが誰かのつまずきとなるなら、我々から、霊が神から出たものであると聞くがよい。子において第二のペルソナを持つ者には、聖なる霊において第三のペルソナもあるからである。実に主は言う。「私は私の父に願おう。そうすれば父は、汝らに別の弁護者を与えるであろう」(ヨハネ14:16)。

6

Sic alius a Filio Spiritus, sicut a Patre Filius. Sic tertia in Spiritu, ut in Filio secunda persona: unus tamen Deus omnia, tres unum sunt.

PL 20, 30A

このように、霊は子とは別の者であり、それは子が父とは別の者であるのと同じである。このように、子において第二の、霊において第三のペルソナがある。しかしなお、一つの神がすべてであり、三者は一つである。

7

Hoc credimus, hoc tenemus, quia hoc accepimus a prophetis: hoc nobis Evangelia locuta sunt: hoc apostoli tradiderunt: hoc martyres passione confessi sunt: in hoc mentibus fidei etiam haeremus, contra quod etiamsi angelus de coelo annuntiaverit, anathema sit (Gal. I, 8) .

PL 20, 30A

我々はこれを信じ、これを保つ。これを預言者たちから受けたからである。福音書は我々にこれを語り、使徒たちはこれを伝え、殉教者たちは受難によってこれを告白した。この信仰に、我々は精神においても固く付いている。「これに反して、たとえ天から天使が告げ知らせようとも、その者はアナテマとされよ」(ガラテヤ1:8)。

Caput XXIII

第XXIII章PL 20, 30B
1

De Hosio episcopo Cordubensi judicium auctoris. Sed non sum nescius, his omnibus discussis et in lucem intelligentiae publicae propositis, antiquissimi sacerdotis et promptae semper fidei Hosii nomen quasi quemdam in nos arietem temperari, quo contradictionis temeritas propulsetur.

PL 20, 30B

コルドバの司教オシウスについての、著者の判断——しかし私は知らないわけではない。これらすべてが論じ尽くされ、公の理解の光の中に示されたのち、最も古参の司教であり、いつも敏速な信仰を持つオシウス〔コルドバの司教〕の名が、我々に対する破城槌のように振り向けられ、それによって反論の無謀が押しのけられるであろうことを。

2

Sed hanc contra nos erigentibus machinam brevi admodum sermone respondeo. Non potest ejus auctoritate praescribi, quia aut nunc errat, aut semper erravit.

PL 20, 30B

しかし、この兵器を我々に向けて立てる者たちには、ごく短い言葉で答える。彼の権威によって抗弁を立てることはできない。彼は今誤っているか、常に誤っていたかだからである。

3

Novit enim mundus quae in hanc tenuerit aetatem, qua constantia apud Sardicam et in Nicaeno tractatu assensus sit et damnaverit Arianos. Quid si diversa nunc sentit, et quaecumque ab eo retro damnata fuerant, defenduntur: quae defensa, damnantur?

PL 20, 30C

実に世界は、彼がこの年齢に至るまで何を保持してきたか、セルディカで、またニカイアの定めにおいて、いかなる堅固さをもって同意し、アレイオス派を断罪したかを知っている。もし彼が今、異なることを考え、かつて彼によって断罪されたものがすべて擁護され、擁護されたものが断罪されるとしたら、どうなのか〔quae defensa, damnantur の係りは定かでない。前の句と対になる、条件の続きと取った〕。

4

Rursum dico, non mihi ejus auctoritate praescribitur. Nam si nonaginta fere annis male credidit; post nonaginta illum recte sentire non credam.

PL 20, 30C

私は再び言う。私に対して、彼の権威を盾にした抗弁は成り立たない。九十年近く誤って信じたのなら、九十年ののちに彼が正しく考えているとは、私は信じないであろう。

5

Aut si nunc recte, quid de his opinandum est, qui eadem signati fide in qua ipse erat, de saeculo transierunt? quid et de ipso pronuntiaretur, si ante hanc synodum dormiisset?

PL 20, 30C

あるいは、今が正しいのなら、彼自身がいたのと同じ信仰で証印を受け、世を去った者たちについて、何と考えるべきか。また彼自身について、もしこの教会会議の前に眠りについていたなら、何と宣告されたであろうか。

6

Ergo ut supra diximus, praejudicatae opinionis auctoritas nihil valebit, quia contra semetipsam ipsa consistit. Et sane legimus: Justitia justi non salvabit eum in quacumque die exerraverit (Ezech. XXXIII, 12) . Amen.

PL 20, 30C

それゆえ、先に述べたとおり、先入の見解の権威は何の力も持たない。それは自分自身に逆らって立っているからである。確かに我々は読む。「義人の正義は、彼が迷い出る日には、彼を救わない」(エゼキエル33:12)。アーメン。