作者不詳不詳

Lectiones propriae pro secundo Nocturno ad Officium S. Chromatii › 全文

Lectiones propriae pro secundo Nocturno ad Officium S. Chromatii 全文

Anonymous · PL 20, 317A–318B

Caput IV

第IV章PL 20, 317A
1

CHROMATIUS una cum Eusebio non tam natura quam morum aequalitate germano, a teneris annis Aquileiensi clero ascriptus est.

PL 20, 317A

クロマティウスは、本性によるというより習俗の等しさによって兄弟であるエウセビウスとともに、幼い年頃からアクイレイアの聖職者団に登録された。

2

Egregiis ornatus moribus, totum se Deo atque ecclesiasticis studiis consecravit, in quibus ita profecit, ut inter Aquileienses clericos doctrina et sanctitate emineret: ad quorum privatam gloriam, ut scribit sanctus Hieronymus, publica haec accessit et aperta confessio, quod per eos ab urbe Aquileiensi Ariani dogmatis virus exclusum fuit.

PL 20, 317A

優れた習俗で飾られ、自らを全く神と教会の学びに献げた。その学びにおいて大いに進み、アクイレイアの聖職者たちのあいだで、教えと聖性によって抜きん出た。聖ヒエロニュムスが書くとおり、彼らの私的な栄光に、この公の明らかな告白が加わった。彼らによって、アクイレイアの都からアレイオス派の教えの毒が排除されたことである。

3

Presbyter a sancto Valeriano ordinatus, in ejus locum suffectus est, atque a sancto Ambrosio consecratus fuisse perhibetur.

PL 20, 317A

聖ウァレリアヌスによって司祭に叙階され、その後任として立てられ、聖アンブロシウスによって聖別されたと伝えられる。

Caput V

第V章PL 20, 317B
1

Factus episcopus, Nicaenam fidem, et disciplinam ecclesiasticam acerrime defendit. Origenianos errores ab omni tam Orientis, quam Occidentis Catholicorum synodo proscriptos, pari et ipse sententia cum sancto Anastasio Romano Pontifice damnavit: exortisque inde simultatibus inter eumdem doctorem maximum, et Rufinum presbyterum, ut finis silentio imponeretur, diligentissime curavit.

PL 20, 317B

司教となると、ニカイアの信仰と教会の規律を、きわめて激しく守った。東方と西方のすべての公同の者たちの教会会議によって禁じられたオリゲネス派の誤りを、自らも同じ判断で、ローマ司教聖アナスタシウスとともに断罪した。そこから、同じ最大の博士〔doctor。教会博士。第4課に名の出たヒエロニュムスを指す〕と司祭ルフィヌスとのあいだに争いが起こると、沈黙によって終わりが置かれるように、きわめて入念に取りはからった。

2

Sed piam sanctissimi Praesulis sollicitudinem in primis agnovit sanctus Joannes Chrysostomus, cujus causam apud Honorium Imperatorem tanta fide ac religione defendendam suscepit, ut sinceram illius ac ferventem erga se charitatem demiratus Chrysostomus; datis ad eum litteris, vehementer gratulatus sit.

PL 20, 318A

だが、この至聖の司教の敬虔な心づかいを、とりわけ聖ヨアンネス・クリュソストモスは認めた。クロマティウスは、皇帝ホノリウスのもとで彼の件を守ることを、これほどの誠実と敬虔をもって引き受けたので、クリュソストモスは、自分に対する彼の誠実で熱い愛に感嘆し、彼に書簡を送って強く喜びを述べた。

Caput VI

第VI章PL 20, 318A
1

Sacrarum Litterarum studium caeteris, quae pastore digna sunt, muneribus adjunxit semper; vir, Beati Hieronymi sententia, episcoporum sanctissimus, atque doctissimus.

PL 20, 318A

聖書の学びを、牧者にふさわしいほかの務めにつねに結びつけた。聖ヒエロニュムスの判断では、司教たちの中で最も聖く最も学識ある人であった。

2

Ejus potissimum hortatu idem Sanctus Doctor Hebraea volumina latino sermone transtulit, ac Prophetarum libros commentariis illustravit, quorum aliquot CHROMATII nomine inscripsit. Tractatus et ipse edidit in Evangelium Matthaei, eruditione ac pietate insignes.

PL 20, 318A

とりわけ彼の勧めによって、同じ聖なる博士〔doctor。教会博士〕は、ヘブライ語の書をラテン語に訳し、預言者たちの書を注解によって明らかにし、そのうち数冊にはクロマティウスの名を冠した。彼自身もまた、マタイ福音書についての講話を著し、それは学識と敬虔によって際立っている。

3

Denique cum Aquileiensem Ecclesiam annos duodeviginti sanctissime rexisset, ad coelestem vitam quarto Nonas Decembris migravit.

PL 20, 318B

実に、アクイレイアの教会を十八年のあいだ、きわめて聖なるしかたで治めたのち、12月のノナエの4日前〔12月2日〕に、天の生命へと移った。