Documentum I
第I項PL 20, 463DDilectissimo fratri ANYSIO INNOCENTIUS. Cum Deus noster Christus sanctae memoriae virum Anastasium episcopum, licet celeriter, ad se vocare dignatus sit; computans ejus merita tanta esse ac talia, ut jam excederent conversationis humanae consortium, saeculumque illud, prae vitae puritate et abundantia doctrinae, qua populum Dei toto ecclesiasticae auctoritatis rigore regebat: ne ejus Ecclesia aliquantulum sine rectoris gubernaculo remaneret, statim pro sua misericordia, consentientibus sanctis sacerdotibus omnique clero ac populo cum pace, quam Deus Ecclesiae suae rediens ad coelum donare dignatus est, ordinatum me in ejus locum, frater charissime, par fuit recognoscere ( f. te cognoscere) ; primitiasque meas nonnisi viro optimo atque in Deo semper fideliter laboranti celeriter nuntiare (V. epist. 2 Nicolai I) .
PL 20, 463Dインノケンティウスより、いとも愛する兄弟アニュシウス〔テッサロニケの司教〕へ。我々の神キリストが、聖なる記憶の人である司教アナスタシウス〔インノケンティウスの前のローマの司教〕を、早かったとはいえ、自らのもとに召すことをよしとしたとき、キリストは、彼の功績がこれほどのものであり、すでに人間の交わりとその世〔saeculum illud。彼が生きた地上の世の意と取った〕を超えるほどであると見積もった。生の清らかさと教えの豊かさのゆえに、彼は教会の権威のあらゆる厳しさをもって神の民を治めていたのである。そこでキリストは、その教会がしばしも導き手の舵なしに残ることのないよう、直ちに自らの慈しみによって、聖なる司教たちとすべての聖職者団と民が同意し、神が天に帰るにあたって自らの教会に与えることをよしとした平和のうちに、私をその座に叙階した。親愛なる兄弟よ、あなたがこれを知る(おそらく「あなたが知る」)のは当然であった。また私の初穂は、最良の人であり、神においてつねに忠実に労する人にこそ、急ぎ知らせるべきであった(V. epist. 2 Nicolai I)。
Cui etiam anteriores tanti ac tales viri praedecessores mei episcopi, id est, sanctae memoriae Damasus, Siricius atque supra memoratus vir ita detulerunt, ut omnia, quae in illis partibus gererentur, sanctitati tuae, quae plena justitiae est, traderent cognoscenda; meam quoque parvitatem hoc tenere judicium, eamdemque habere voluntatem, te decet recognoscere.
PL 20, 465Aその人〔アニュシウス〕には、先立つ私の前任者たち、これほどの人々である司教たち、すなわち聖なる記憶のダマススとシリキウス、そして先に挙げた人〔アナスタシウス〕も、次のように敬意を払った。あの地方で行われるすべてのことを、正義に満ちたあなたの聖性に、知るべきこととして委ねたのである。私のような卑小な者も、この判断を保ち、同じ意向を持つことを、あなたは知るのがふさわしい。
Neque enim fas erat, ut aut ego contra tantorum bonorum virorum judicium venire tentarem, quorum in locum successisse dignoscor, aut tuo merito, cui praeclari viri tantam gratiam auctoritatis hujusce contulisse videntur, aliquid derogari videretur.
PL 20, 465Aというのは、私が後を継いだと認められているこれほどの善き人々の判断に反しようとすることも、また、あなたの功績から何かが減じられると見えることも、許されなかったからである。著名な人々は、あなたにこの権威というこれほどの好意を与えたと見える。
Prae me itaque fero, ut hoc ipsum etiam meae parvitati reservatum recognoscam, ut pari judicio similique forma et bonis adaeque et tuae charitati id tribuam quod mereris.
PL 20, 465Bそれゆえ私は公言する。このことそのものも私の卑小な身に取り置かれていると認め、同じ判断と同じ型によって、善き人々と等しく、あなたの愛にも、あなたにふさわしいものを与えると。
Documentum II, Prooemium
第II項 冒頭PL 20, 469Bインノケンティウスよりルーアンの司教ウィクトリキウスへ、挨拶を送る。
Documentum II, Caput I
第II項 第I章PL 20, 469BEtsi tibi, frater charissime, pro merito et honore sacerdotii quo plurimum polles, vivendi et docendi ecclesiasticae regulae nota sunt omnia, neque est aliquid, quod de sacris lectionibus tibi minus collectum esse videatur; tamen quia Romanae Ecclesiae normam atque auctoritatem magnopere postulasti, voluntati tuae morem admodum gerens, digestas vitae et morum probabilium disciplinas annexas litteris meis misi, per quas advertant Ecclesiarum regionis vestrae populi, quibus rebus et regulis Christianorum vita in sua cujusque professione debeat contineri, qualisque servetur in urbis Romae ecclesiis disciplina.
PL 20, 469B親愛なる兄弟よ、あなたは司教職の功績と栄誉において大いに力を持つのであるから、生活と教えにおける教会の規則はすべてあなたに知られており、聖なる読みからあなたに集められていないと見えるものは何もない。とはいえ、あなたはローマの教会の規範と権威を強く求めたので、あなたの意向にまったく従い、整えられた生活と称賛すべき習俗の規律を、私の書簡に添えて送った。これによって、そちらの地方〔regionis vestrae。宛先とその地の人々を含めた複数の vestrae と取った〕の諸教会の民が、キリスト教徒の生活が、それぞれの身分において、いかなる事柄と規則によって保たれるべきか、またローマ市の諸教会でいかなる規律が守られているかを、知ることができるであろう。
Erit dilectionis tuae, per plebes finitimas, et consacerdotes nostros qui in illis regionibus propriis ecclesiis praesident, regularum hunc librum quasi didascalicum atque monitorem sedulo insinuare; ut et nostros cognoscere, et ad fidem confluentium mores valeant docendi sedulitate formare.
PL 20, 469Cあなたの愛の務めとなろう。近隣の民と、あの地方でそれぞれの教会を司る我々の同僚の司教たちを通して、この規則の書を、いわば教師であり戒告者であるもの〔didascalicum atque monitorem〕として、熱心に浸透させることが。彼らが、我々の規定〔nostros の対象は定かでない。「我々の規定」と取った〕を知り、また教える熱心さによって、信仰へと集まる者たちの習俗を形づくることができるように。
Aut enim propositum suum ex hac nostra congruenti lectione cognoscent, aut si quid adhuc desideratur, facile poterunt ex bona imitatione supplere.
PL 20, 470A彼らは、我々のこの適切な読みから、自らの務めを知るであろう。あるいは、なお何か足りないものがあれば、良い模倣によって容易に補うことができよう。
Documentum II, Caput II
第II項 第II章PL 20, 470AApostolatus et episcopatus exordium a Petro. --Incipiamus igitur, adjuvante sancto apostolo Petro, per quem et apostolatus et episcopatus in Christo coepit exordium, ut quoniam saepe plures emerserunt causae, quae in aliquantis non erant causae, sed crimina, ut de caetero sollicitudo sit unicuique sacerdoti in sua Ecclesia curam hujusmodi habere, sicut apostolus praedicat Paulus (Ephes. V, 27) , talem Ecclesiam Deo exhibendam, non habentem maculam aut rugam, ne alicujus morbidae ovis afflatu conscientia nostra contaminata violetur.
PL 20, 470A使徒職と司教職の始まりはペトロから。——それゆえ、聖なる使徒ペトロの助けを得て始めよう。彼を通して、使徒職も司教職もキリストにおいて始まりを持ったのである。しばしば多くの問題が生じたが、それは一部の人々においては問題ではなく罪過であった。そこで、今後は各司教に、自らの教会でこの種の配慮をする心配りがあるように。使徒パウロが宣べるとおり(エフェソ5:27)、神に差し出されるべき教会は「染みもしわもない」ものでなければならず、何らかの病んだ羊の息によって、我々の良心が汚され損なわれることのないようにするためである。
Propter eos igitur, qui vel ignorantia vel desidia non tenent ecclesiasticam disciplinam, et multa non praesumenda praesumunt, recte postulasti, ut in illis partibus istiusmodi, quam tenet ecclesia Romana, forma servetur.
PL 20, 470Bそれゆえ、無知か怠慢によって教会の規律を守らず、僭越にすべきでない多くのことを僭越にする者たちのゆえに、あなたは、あの地方でも、ローマの教会が保つこのような型が守られるよう、正しく求めた。
Non quo nova praecepta aliqua imperentur, sed ea, quae per desidiam aliquorum neglecta sunt, ab omnibus observari cupiamus, quae tamen apostolica et patrum traditione sunt constituta.
PL 20, 470B何か新しい命令を課すというのではない。ある者たちの怠慢のゆえに怠られていたもの、しかし使徒たちと教父たちの伝承によって定められているものを、すべての者に守らせたいのである。
Scriptum est namque ad Thessalonicenses, Paulo monente (II Thess. II, 14) : State, et tenete traditiones nostras, quas tradidi vobis sive per verbum, sive per epistolam.
PL 20, 470Bというのは、テサロニケの人々に宛てて、パウロが戒めて書かれているからである(二テサロニケ2:14)。「立て、そして、私が言葉によってであれ書簡によってであれ、汝らに伝えた我々の伝承を保て」。
Illud certe tuam debet mentem vehementius excitare, ut ab omni labe saeculi istius immunis, ante Dei conspectum securus inveniaris. Cui multum enim creditur, plus ab eo exigitur (Luc. XII, 48) , usura poenarum.
PL 20, 470B確かに次のことが、あなたの精神をいっそう強く奮い立たせなければならない。この世のあらゆる汚れを免れて、神の前に安んじて見いだされるように、ということである。多くを委ねられた者からは、より多くが求められる(ルカ12:48)、刑罰の利息として。
Ergo quoniam non pro nobis tantum, sed pro populo Christi cogimur praestare rationem, disciplinam deificam populum erudire debemus.
PL 20, 470Cゆえに、我々は自分たちのためだけでなく、キリストの民のためにも申し開きをせざるをえないのだから、神的な規律をもって民を教えなければならない。
Exstiterunt enim nonnulli qui, statuta majorum non tenentes, castitatem Ecclesiae sua praesumptione violarent, populi favorem sequentes, et Dei judicium non timentes.
PL 20, 471A実際、先人たちの定めを守らず、自らの僭越によって教会の貞潔を損なう者たちが現れた。彼らは民の好意を追い、神の裁きを恐れなかった。
Ergo ne silentio nostro existimemur his praebere consensum, dicente Domino (Psal. XLIX, 18) : Videbas furem et currebas cum eo; haec sunt quae deinceps, intuitu divini judicii, omnem catholicum episcopum expedit custodire.
PL 20, 471Aゆえに、我々の沈黙によって、これらの者たちに同意を与えていると見なされることのないように、主が言うとおり(詩篇49:18)、「汝は盗人を見ると、彼とともに走った」。以下に述べることは、神の裁きを見据えて、すべての公同の司教が守るのが益となることである。
Documentum II, Caput III
第II項 第III章PL 20, 471ACAP. I. Primum, ut extra conscientiam metropolitani episcopi nullus audeat ordinare (Dist. LXIV, c. 5) ; integrum enim est judicium, quod plurimorum sententiis confirmatur: nec unus episcopus ordinare praesumat; ne furtivum beneficium praestitum videatur. Hoc enim et in synodo Nicaena constitutum est, atque definitum.
PL 20, 471A第1章——第一に、首都司教の了解なしに、誰も叙階をあえて行ってはならない(Dist. LXIV, c. 5)。多くの者の意見によって確かめられる判断こそ、完全だからである。また、一人の司教が叙階を僭越に行ってはならない。盗まれた恩恵が与えられたと見られないためである。これはニカイアの教会会議においても、定められ、決定されたことである。
Documentum II, Caput IV
第II項 第IV章PL 20, 472ACAP. II. Item (Dist. LVI, c. 61) si quis post remissionem peccatorum cingulum militiae saecularis habuerit, ad clericatum omnino admitti non debet.
PL 20, 472A第2章——同じく(Dist. LVI, c. 61)、罪の赦しののちに世俗の勤めの帯を着けたことのある者は、聖職には決して受け入れられてはならない。
Documentum II, Caput V
第II項 第V章PL 20, 472ACAP. III. Si quae autem causae vel contentiones inter clericos tam superioris ordinis, quam etiam inferioris, fuerint exortae (3, q. 6, c. 14) , ut, secundum synodum Nicaenam, congregatis ejusdem provinciae episcopis jurgium terminetur, nec alicui liceat (sine praejudicio tamen Romanae Ecclesiae, cui in omnibus causis debet reverentia custodiri), relictis his sacerdotibus qui in eadem provincia Dei Ecclesiam nutu divino gubernant, ad alias convolare provincias.
PL 20, 472A第3章——また、上位の聖職者の間であれ下位の聖職者の間であれ、何か訴えや争いが起こったなら(3, q. 6, c. 14)、ニカイアの教会会議に従って、同じ属州の司教たちが集まり、その争いが終結するように。また、誰にも、同じ属州で神の教会を神の意によって治めているこれらの司教たちを離れて、他の属州へ駆けつけることを許してはならない(ただし、あらゆる訴えにおいて敬意が守られねばならないローマの教会の権利を損なうことなく)。
Quod si quis forte praesumpserit, et ab officio clericatus submotus, et injuriarum reus ab omnibus judicetur.
PL 20, 473Aもし誰かが万一これを僭越にしたなら、聖職の務めから退けられ、不当な行いの責めを負う者として、すべての人に裁かれるべきである。
Documentum II, Caput VI
第II項 第VI章PL 20, 473ASi majores causae in medium fuerint devolutae, ad sedem apostolicam, sicut synodus statuit, et beata consuetudo exigit, post judicium episcopale referantur.
PL 20, 473Aもし重大な訴えが公の場に持ち出されたなら、教会会議が定め、福なる慣習が求めるとおり、司教の裁きののち、使徒座に報告されなければならない。
Documentum II, Caput VII
第II項 第VII章PL 20, 473ACAP. IV. Ut mulierem clericus non ducat uxorem; quia scriptum est (Levit. XXI, 13, 14; Ezech. XLIV, 22) , Sacerdos uxorem virginem accipiat, non viduam, non ejectam.
PL 20, 473A第4章——聖職者は女〔mulier。続く引用に照らして、おとめでない女の意と取った〕を妻に迎えてはならない。書かれているからである(レビ記21:13–14; エゼキエル44:22)。「祭司は、おとめを妻に迎えよ。やもめも、追い出された女も迎えてはならない」。
Utique qui ad sacerdotium labore suo et vitae probitate contendit, cavere debet, ne hoc praejudicio impeditus, pervenire non possit.
PL 20, 473A実に、祭司職〔sacerdotium〕へ自らの労苦と生活の誠実さによって努める者は、この不利な前例に妨げられて、至ることができなくならないよう、用心しなければならない。
Documentum II, Caput VIII
第II項 第VIII章PL 20, 473ACAP. V. Ut is qui mulierem licet laicus duxerit uxorem sive ante baptismum, sive post baptismum, non admittatur ad clerum (Dist. 34, c. 13) ; quia eodem videtur vitio exclusus. In baptismo enim crimina dimittuntur, non acceptae uxoris consortium relaxatur.
PL 20, 473A第5章——たとえ平信徒であっても、洗礼の前であれ洗礼の後であれ、女を妻に迎えた者は、聖職者団に受け入れられてはならない(Dist. 34, c. 13)。同じ欠陥によって排除されると見えるからである。洗礼においては罪過が赦されるのであって、迎えた妻との結びつきが解かれるのではない。
Documentum II, Caput IX
第II項 第IX章PL 20, 474ACAP. VI. Ne is, qui secundam duxit uxorem, clericus fiat: quia scriptum est (I Tim. III, 2) , Unius uxoris virum Et iterum: Sacerdotes mei semel nubant. Et alibi (Tit. I, 6) : Sacerdotes mei non nubent amplius.
PL 20, 474A第6章——二度目の妻を迎えた者は、聖職者になってはならない。書かれているからである(一テモテ3:2)。「一人の妻の夫」。また再び、「私の祭司たちは、一度だけ結婚せよ」。また別の箇所では(テトス1:6)、「私の祭司たちは、もはや結婚してはならない」〔引かれた句はテトス1:6の文言ではない〕。
Ac ne ab aliquibus existimetur, ante baptismum si forte quis accepit uxorem, et, ea de saeculo recedente, alteram duxerit, in baptismo esse dimissum, satis errat a regula, qui in baptismo hoc putat dimitti: remittuntur peccata, non acceptarum uxorum numerus aboletur: cum utique uxor ex legis praecepto ducatur in tantum, ut et in paradiso cum parentes humani generis conjungerentur, ab ipso Domino sint benedicti (Gen. I, 28) ; et Salomon dicat (Prov. XIX, 14) , A Deo praeparabitur viro uxor.
PL 20, 474Aまた、もし誰かが洗礼の前にたまたま妻を迎え、その妻がこの世を去ったのち、別の妻を迎えた場合に、それは洗礼において赦されたのだと、ある人々に考えられることのないようにしたい。洗礼においてこれが赦されると考える者は、規則から大きく逸れている。赦されるのは罪であって、迎えた妻たちの数が消されるのではない。妻は法の命令によって迎えられるのであり、それほどのことであるから、人類の親たちが楽園で結ばれたときにも、主自身から祝福されたのである(創世記1:28)。またソロモンも言う(箴言19:14)。「妻は、神によって男に備えられる」。
Quam formam etiam sacerdotes omnes servare usus ipse demonstrat Ecclesiae. Satis enim absurdum est aliquem credere, uxorem ante baptismum acceptam, post baptismum non computari; cum benedictio, quae per sacerdotem super nubentes imponitur, non materiam delinquendi dedisse, sed formam tenuisse legis a Deo antiquitus institutae doceatur.
PL 20, 475Aこの型を、すべての祭司〔sacerdos〕も守ることを、教会の慣行そのものが示している。洗礼の前に迎えた妻が洗礼の後には数えられないと信じるのは、まったく不合理である。婚姻する者たちの上に祭司によって置かれる祝福は、罪を犯す機会を与えたのではなく、神によって古くから制定された法の型を保ったことを教えるのだから。
Quod si (Dist. 34, c. 13) non putatur uxor esse computanda, quae ante baptismum ducta est, ergo nec filii, qui ante baptismum geniti sunt, pro filiis habebuntur.
PL 20, 475Aもし(Dist. 34, c. 13)洗礼の前に迎えられた妻が数えられるべきでないと考えられるなら、ゆえに洗礼の前に生まれた子らも、子とは見なされないことになろう。
Documentum II, Caput X
第II項 第X章PL 20, 475BCAP. VII. Ut de aliena Ecclesia clericum ordinare nullus usurpet (Dist. 71, c. 2) , nisi ejus episcopus precibus exoratus, concedere voluerit. Hoc etiam synodus statuit Nicaena (Can. 17) , ut abjectum ab altero clericum altera ecclesia non recipiat.
PL 20, 475B第7章——他の教会の聖職者を叙階することを、誰も僭越にしてはならない(Dist. 71, c. 2)。ただし、その教会の司教が、願いを受けて、許そうと望んだ場合は別である。ニカイアの教会会議もこれを定めた(Can. 17)。すなわち、一方の教会に退けられた聖職者を、他方の教会は受け入れてはならない。
Documentum II, Caput XI
第II項 第XI章PL 20, 475BCAP. VIII. Ut venientes a Novatianis vel Montensibus per manus tantum impositionem suscipiantur; quia quamvis ab haereticis, tamen in Christi nomine sunt baptizati: praeter eos, qui si forte a nobis ad illos transeuntes rebaptizati sunt.
PL 20, 475B第8章——ノウァティアヌス派またはモンテンセス〔ローマでのドナトゥス派の呼び名〕から来る者たちは、按手のみによって受け入れられるべきである。異端者のもとでとはいえ、キリストの名において洗礼を受けているからである。ただし、たまたま我々のもとから彼らのもとへ移って、再び洗礼を授けられた者たちは除く。
Hi si resipiscentes, et ruinam suam cogitantes, redire maluerint, sub longa poenitentiae satisfactione admittendi sunt.
PL 20, 475B彼らが、我に返り、自らの転落を思って、戻ることを望むなら、長い悔い改めの償いのもとに受け入れられるべきである。
Documentum II, Caput XII
第II項 第XII章PL 20, 475CCAP. IX. Praeterea quod dignum et pudicum et honestum est, tenere Ecclesia omni modo debet, ut sacerdotes et levitae cum uxoribus suis non coeant; quia ministerii quotidiani necessitatibus occupantur.
PL 20, 475C第9章——さらに、威厳があり、慎み深く、尊いことは、教会が何としても守らなければならない。すなわち、司教と助祭〔sacerdotes et levitae〕が、自分の妻たちと交わってはならない。日々の務めの必要に携わっているからである。
Scriptum est enim (Levit. XI, 14) , Sancti estote, quoniam et ego sanctus sum Dominus Deus vester.
PL 20, 476A書かれているからである(レビ記11:14)。「汝ら、聖なる者であれ。私もまた聖だからである。私は、汝らの主なる神である」〔引かれた句はレビ記11:44に当たる〕。
Nam si priscis temporibus de templo Dei sacerdotes anno vicis suae non discedebant (Levit. XXI, 12) , sicut de Zacharia legimus, nec domus suas omnino tangebant, quibus utique propter sobolis successionem uxorius usus fuerat relaxatus, quia ex alia tribu et praeter ex semine Aaron ad sacerdotium nulli fuerat praeceptum accedere (Num. XVIII, 7) : quanto magis hi sacerdotes vel levitae pudicitiam ex die ordinationis suae servare debebunt, quibus vel sacerdotium vel ministerium sine successione est, nec praeterit dies, qua vel a sacrificiis divinis, vel a baptismatis officio vacent!
PL 20, 476Aなぜなら、古い時代に、祭司たちは、自分の当番の年に神の神殿から離れず(レビ記21:12)、ザカリアについて我々が読むとおり、自分の家にもまったく触れなかった。ただし彼らには、子孫の継承のために妻との交わりが許されていた。ほかの部族から、またアロンの子孫以外から祭司職に近づくことは、誰にも命じられていなかったからである(民数記18:7)。そうであれば、司教や助祭は、いっそう、叙階の日から貞潔を守らなければならない。彼らの司教職あるいは務めは継承を伴わず、神への犠牲あるいは洗礼の務めから離れる日は、一日もないのだから。
Nam si Paulus ad Corinthios scribit (I Cor. VII, 5) , dicens, Abstinete vos ad tempus, ut vacetis orationi, et hoc utique laicis praecipit: multo magis sacerdotes, quibus et orandi et sacrificandi juge officium est, semper debebunt ab hujusmodi consortio abstinere.
PL 20, 476Bパウロはコリントの人々に書き(一コリント7:5)、「汝ら、祈りに専念するために、しばらくの間は身を慎め」と言っている。これは平信徒に命じられていることである。まして、祈ることと犠牲を捧げることが絶えざる務めである司教たちは、このような交わりからつねに身を慎まなければならない。
Qui si contaminatus fuerit carnali concupiscentia, quo pudore sacrificare usurpabit? aut qua conscientia, quove merito exaudiri se credit, cum dictum sit (Tit. I, 15) : Omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum?
PL 20, 476Bもし彼が肉の欲望に汚されているなら、いかなる恥をもって犠牲を捧げようとするのか。またいかなる良心、いかなる功績によって聞き入れられると信じるのか。「清い者にはすべてが清いが、汚れた不信仰な者には、清いものは何もない」と言われているのに(テトス1:15)。
Sed forte licere hoc credit, quia scriptum est (I Tim. III, 2; Tit. I, 6) , Unius uxoris virum: non permanentem in concupiscentia generandi dixit, sed propter futuram continentiam.
PL 20, 476Bだが彼はおそらく、これが許されていると信じている。書かれているからである(一テモテ3:2; テトス1:6)。「一人の妻の夫」と。しかし使徒は、生殖の欲望にとどまり続ける者を言ったのではなく、将来の自制のゆえに言ったのである。
Neque enim integros corpore non admisit, qui ait (I Cor. VII, 7) : Vellem autem omnes sic esse, sicut et ego. Et apertius declarat, sic dicens (Rom. VIII, 8) : Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. Vos autem jam nom estis in carne, sed in spiritu.
PL 20, 476B実際、「しかし私は、すべての人が私のようであることを望む」と言った者が(一コリント7:7)、体において無傷の者を受け入れなかったわけではない。そして彼はいっそう明らかに、こう言って宣言している(ローマ8:8)。「しかし肉にある者は、神を喜ばせることができない。だが汝らは、もはや〔底本は nom。non と読む〕肉にはなく、霊にある」。
Documentum II, Caput XIII
第II項 第XIII章PL 20, 477ACAP. X et XI. De monachis (16, q. 1, c. 3) qui diu morantes in monasteriis, si postea ad clericatus ordinem pervenerint, non debere eos a priore proposito deviare.
PL 20, 477A第10・11章——修道士たちについて(16, q. 1, c. 3)。修道院に長くとどまっていて、のちに聖職の位階に至った者たちは、先の志から逸れてはならない。
Aut enim sicut in monasterio fuit, et quod diu servavit, in meliori gradu positus amittere non debet: aut si corruptus postea baptizatus, et in monasterio sedens, ad clericatus ordinem accedere voluerit, uxorem omnino habere non poterit; quia nec benedici cum sponsa potest jam corruptus.
PL 20, 477Aというのは、修道院にいたとおりに、また長く守ってきたことを、より良い段階に置かれても、失ってはならないからである。あるいは、かつて堕落していて、のちに洗礼を受け、修道院にとどまりながら、聖職の位階に進むことを望むなら、妻を持つことは決してできない。すでに堕落した者は、花嫁とともに祝福されることもできないからである。
Quae forma servatur in clericis, maxime cum vetus regula hoc habeat, ut quisquis corruptus baptizatus, clericus esse voluisset, sponderet se uxorem omnino non ducere.
PL 20, 477Aこの型は聖職者において守られている。とりわけ、古い規則が、堕落した者が洗礼を受けて聖職者になろうとするときは、決して妻を迎えないと誓約するよう求めているからである。
Documentum II, Caput XIV
第II項 第XIV章PL 20, 477ACAP. XII. Praeterea frequenter quidam ex fratribus nostris curiales (Dist. 51, c. 3) , vel quibuslibet publicis functionibus occupatos clericos facere contendunt; quibus postea major tristitia, cum de revocandis eis aliquid ab imperatore praecipitur, quam gratia de ascito nascitur.
PL 20, 477A第12章——さらに、我々の兄弟のある者たちが、しばしば、都市参事会員(Dist. 51, c. 3)や、あれこれの公の務めに携わる者たちを、聖職者にしようと努める。しかし彼らにとっては、のちに皇帝から、その者たちを呼び戻すことが何か命じられるとき、迎え入れた者から生まれる喜びよりも大きな悲しみが生じる。
Constat enim, eos in ipsis muniis etiam voluptates exhibere, quas a diabolo inventas esse non dubium est, et ludorum vel munerum apparatibus aut praeesse, aut interesse.
PL 20, 478A実際、彼らがその務めそのものの中で快楽をも提供し、それが悪魔によって発明されたものであることは疑いなく、競技や催し〔munera〕の準備を司るか、あるいはそれに立ち会うことは、知られているのである。
Sit certe in exemplum sollicitudo et tristitia fratrum, quam saepe pertulimus imperatore praesente cum pro his saepius rogaremus, quam ipse nobiscum positus agnovisti, quibus non solum inferiores clerici ex curialibus, verum etiam jam in sacerdotio constituti ingens molestia ut redderentur imminebat.
PL 20, 478A兄弟たちの心配と悲しみは、確かに例となろう。皇帝が居合わせたとき、これらの者たちのためにたびたび願い出ながら、我々がしばしば耐えたものであり、あなた自身も我々とともにそこにいて知ったものである。彼らについては、都市参事会員から出た下位の聖職者だけでなく、すでに司教職に就いている者たちにまで、返還されるようにとの大きな厄介が迫っていた。
Documentum II, Caput XV
第II項 第XV章PL 20, 478ACAP. XIII. Item (27, q. 1, c. 10; Ivo, p. 7, c. 18) quae Christo spiritaliter nupserunt, et velari a sacerdote meruerunt, si postea vel publice nupserint vel se clanculo corruperint, non eas admittendas esse ad agendam poenitentiam, nisi is, cui se junxerant, de saeculo recesserit.
PL 20, 478A第13章——同じく(27, q. 1, c. 10; Ivo, p. 7, c. 18)、霊的にキリストに嫁ぎ、司教によってヴェールを受けるにふさわしいとされた女たちが、のちに公然と結婚するか、ひそかに身を汚したなら、彼女たちが結ばれた相手がこの世を去らない限り、悔い改めを行うことに受け入れられてはならない。
Si enim de omnibus haec ratio custoditur, ut quaecumque vivente viro alteri nupserit, habeatur adultera, nec ei agendae poenitentiae licentia concedatur, nisi unus ex eis defunctus fuerit: quanto magis de illa tenenda est, quae ante immortali se sponso conjunxerat, et postea ad humanas nuptias transmigravit!
PL 20, 479A実際、すべての女についてこの理が守られているのである。すなわち、夫が生きている間に他の男に嫁いだ女は、みな姦通者と見なされ、二人のうちの一人が死なない限り、悔い改めを行う許しが与えられない。まして、以前に不死の花婿に自らを結びつけながら、のちに人間の婚姻へ移った女については、いっそう守られなければならない。
Documentum II, Caput XVI
第II項 第XVI章PL 20, 479ACAP. XIV. Hae vero (27, q. 1, c. 9; Ivo, p. 7, c. 17) , quae necdum sacro velamine tectae, tamen in proposito virginali se promiserant permanere, licet velatae non sint, si forte nupserint, his agenda aliquanto tempore poenitentia est; quia sponsio ejus a Deo tenebatur.
PL 20, 479A第14章——だが、まだ聖なるヴェールで覆われていないものの、おとめの志にとどまると約束していた女たちは(27, q. 1, c. 9; Ivo, p. 7, c. 17)、ヴェールを受けていないとはいえ、もし万一結婚したなら、ある期間、悔い改めを行わなければならない。その約束は、神のもとで保たれていたからである。
Si enim inter homines solet bonae fidei contractus nulla ratione dissolvi: quanto magis ista pollicitatio, quam cum Deo pepigit, solvi sine vindicta non debet!
PL 20, 480A実際、人々の間では、誠実な契約はいかなる理由によっても解消されないのが常であるなら、まして、神とともに結んだこの約束は、罰なしに解かれてはならない。
Nam si apostolus Paulus, quae a proposito viduitatis discesserunt, dixit eas habere damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt (I Tim. V, 12) : quanto magis virgines, quae priori promissioni fidem frangent!
PL 20, 480A実際、使徒パウロは、やもめの身の志から離れた女たちについて、彼女たちは断罪を受けると言った。最初の信実〔fides〕を無にしたからである(一テモテ5:12)。まして、先の約束への信実を破るおとめたちは、なおさらである。
Documentum II, Caput XVII
第II項 第XVII章PL 20, 481AHaec itaque regula, frater charissime, si plena vigilantia fuerit ab omnibus Dei sacerdotibus observata, cessabit ambitio, dissensio conquiescet, haereses et schismata non emergent, locum non accipiet diabolus saeviendi, manebit unanimitas, iniquitas superata calcabitur, veritas spiritali fervore flagrabit, pax praedicata labiis cum voluntate animae concordabit.
PL 20, 481A親愛なる兄弟よ、それゆえ、この規則が、神のすべての司教たちによって十分な警戒をもって守られるなら、野心はやみ、不和は静まり、異端と分派は現れず、悪魔は荒れ狂う場を得ず、一心は続き、不法は克服されて踏みにじられ、真理は霊的な熱心さで燃え、唇で宣べられる平和は、魂の意志と調和するであろう。
Implebitur et dictum Apostoli (Philip. II, 2 et 3) , ut unanimes, unum sentientes, permaneamus in Christo, nihil per contentionem nobis neque per inanem gloriam vindicantes; non hominibus, sed Deo nostro salvatori placentes, cui est honor et gloria in saecula saeculorum.
PL 20, 481Aまた、使徒の言葉(フィリピ2:2–3)も満たされるであろう。すなわち、我々が心を一つにし、同じ思いを抱いて、キリストにとどまり、争いによっても空しい栄光によっても、何一つ自分のものとして主張せず、人々にではなく、我々の救い主なる神に喜ばれる者となることである。その神に、誉れと栄光が、世々限りなくある。
Amen. Data XV kalendas Martii (Februar. 15, ann. 404) , Honorio augusto VI et Aristeneto conss.
PL 20, 481Aアーメン。3月の朔日の前の第15日に発した(2月15日、404年)、ホノリウス・アウグストゥスが6度目に、アリスタイネトスとともに執政官の年に。
Documentum III, Prooemium
第III項 冒頭PL 20, 486AINNOCENTIUS universis episcopis in Toletana synodo constitutis, dilectissimis fratribus, in Domino salutem.
PL 20, 486Aインノケンティウスより、トレドの教会会議に集まったすべての司教、いとも愛する兄弟たちへ、主において挨拶を送る。
Documentum III, Caput I
第III項 第I章PL 20, 486AIn Hispania schisma. Et canonum contemptus. -- Saepe me et nimia cum teneret cura sollicitum super dissensione et schismate Ecclesiarum, quod per Hispanias latius in dies serpere et citatiore gradu incedere fama proloquitur; necessarium tempus emersit, quo non posset emendatio tanta differri, et deberet congrua medicina provideri.
PL 20, 486Aヒスパニアにおける分派と、規定(カノン)の軽視。——評判の語るところでは、ヒスパニアの全域で日ごとにいっそう広く這い広がり、いっそう速い歩みで進んでいるという、諸教会の不和と分派について、過度の心配がしばしば私を捉え、私を憂えさせていた。そしてこれほどの矯正はもはや先延ばしにできず、ふさわしい薬が備えられねばならない、必要な時が来たのである。
Nam fratres nostri coepiscopus Hilarius, et Elpidius presbyter, partim unitatis amore permoti, partim qua laborat provincia pernicie, ut oportuit, excitati, ad sedem apostolicam commearunt, et in ipso sinu fidei violatam intra provinciam pacem, disciplinae rationem esse confusam, et multa contra canones patrum, contempto ordine, regulisque neglectis, in usurpatione ecclesiarum fuisse commissa, nec concordiam, in qua fidei nostrae stabilitas tota consistit, posse retineri, cum dolore et gemitu prosecuti sunt: quae in consessu presbyterii actorum confectione retinentur, et possunt vobis lectione monstrari.
PL 20, 486Bというのは、我々の兄弟である同僚司教ヒラリウスと司祭エルピディウスが、一つには一体性への愛に動かされ、一つには属州が苦しんでいる害悪によって、しかるべく奮い立たされて、使徒座に赴き、痛みとうめきをもって、こう述べたからである。信仰のふところそのもののうちで、属州内の平和が破られ、規律の理が乱され、秩序が軽んじられ規則が顧みられないまま、諸教会の奪取において、教父たちの規定(カノン)に反する多くのことが行われた。また、我々の信仰の堅固さがすべてそこにかかっている一致を、保つことができない、と。これらのことは、司祭団の会議での記録の作成によって保たれており、読むことによって、諸君に示すことができる。
Documentum III, Caput II
第III項 第II章PL 20, 486CCAP. I. Episcopi Boetici propter Gallaecios receptos a caeteris se segregant. --Jam primum, quod ad ipsam fidem attinet, quod Boetici vel Carthaginenses episcopi, propter Galliciorum communionem, a pace omnium discederunt, orta dissensio est: quae non solum non minuitur, verum etiam per dies singulos studio contentionis augetur, cum, obtinendi proposito unusquisque quod voluit, aeternum orbem mali et circulum quemdam de tali animositate fecerunt: cum utique bono cuique in rebus talibus vinci melius sit, quam malo more pravum propositum quod semel placuit obtinere.
PL 20, 486C第1章——バエティカの司教たちは、受け入れられたガラエキア人のゆえに、ほかの司教たちから離れる。——まず第一に、信仰そのものに関わることとして、バエティカの、あるいはカルタゴ〔ヒスパニアの属州カルタゴ・ノウァ〕の司教たちが、ガラエキア人との交わりのゆえに、すべての者の平和から離れたことから、不和が起こった。この不和は、減らないどころか、日ごとに争いの熱意によって増している。各人が、自分の望んだことを貫く志によって、このような敵意から、悪の永遠の輪、ある種の円環を作ったのである。実際、このような事柄においては、善い者にとっては、悪しき習いによって、いったん気に入った邪な志を貫くよりも、負けるほうがよいのに。
Nam quae alia causa, et superioribus temporibus, illius Luciferi praeter pertinaciam fuit, quae eum retraxit a concordia illorum, qui Arianorum haeresim prudenti conversione damnaverant?
PL 20, 487A実際、これまでの時代にも、あのルキフェル〔4世紀のカラリスの司教〕が、アレイオス派の異端を賢明な転向によって断罪した者たちとの一致から身を引いたのは、頑固さのほかに、いかなる原因があったか。
Eodem studio, Priscilliani detestabili secta omnium merito consensione damnata, receptos in catholicam fidem eos, qui consilio saniore conversi sunt, aegerrime aliquos tulisse cognovimus: quibus factum utile et ipsam ecclesiarum pacem displicuisse detegitur.
PL 20, 487A同じ熱意で、プリスキリアヌスの忌まわしい宗派が全員の同意によって当然に断罪されたのち、より健全な考えをもって転向し、公同の信仰に迎え入れられた者たちを、ある者たちがきわめて不快に耐えたことを、我々は知っている。彼らには、この益ある行いと諸教会の平和そのものが、気に入らなかったことが明らかになる。
Nam cum unitatis proposito ipsi quoque Symphosius atque Dictinius, damnantes pravam haeresim, sint recepti, ut personis talibus amputatis exstingueretur penitus innata dissensio; inventi sunt quibus recte facta (Mss. facit) ipsa correctio displiceret.
PL 20, 487A実際、一体性の志のゆえに、シュンフォシウスとディクティニウスも、邪な異端を断罪して受け入れられ、こうした人物たちが切り離されて、生来の不和が根本から消えるはずであった。それなのに、正しくなされたその矯正(写本では「facit」)そのものが気に入らない者たちが、見いだされたのである。
Et nunc ecclesiae dissident, quae non modica a se animositate dissimulant ( Seu discordant et in simultates abeunt).
PL 20, 487Aそして今、諸教会は不和にあり、小さくない敵意によって互いに隔たっている〔底本は dissimulant。丸括弧の言い換えに従い「隔たる・食い違う」の意に取った〕(あるいは「不和となり、反目に陥る」)。
Quod si saniore consilio a sacerdotibus fuisset custodita correctio; et status catholicae fidei integer permaneret, et nullum scandalum concordiam rebus omnibus utilem corrupisset.
PL 20, 487Bもし矯正が、より健全な考えをもって司教たちによって守られていたなら、公同の信仰の状態は損なわれずに保たれ、いかなるつまずきも、すべてのことに益する一致を損なわなかったであろう。
Documentum III, Caput III
第III項 第III章PL 20, 488AHonores illis servatos aliqui iniquo animo ferunt. --Quaero enim, quare doluerint Symphosium atque Dictinium, aliosque, qui detestabilem haeresim damnaverunt, receptos in fidem catholicam tunc fuisse? Num quod non aliquid de honoribus amiserint quos habebant?
PL 20, 488A彼らのために保たれた栄職を、ある者たちは不満な心で耐えている。——私は問う。なぜ彼らは、シュンフォシウスとディクティニウス、および忌まわしい異端を断罪したほかの者たちが、そのとき公同の信仰に迎え入れられたことを嘆いたのか。彼らが有していた栄職から、何も失わなかったからか。
Quod si quos hoc pungit aut stimulat, legant Petrum apostolum post lacrymas hoc fuisse quod fuerat: considerent Thomam post dubitationem illam nihil de prioribus meritis amisisse: denique David prophetam egregium post manifestam confessionem suam prophetiae suae meritis non fuisse privatum.
PL 20, 488Aもしこれが誰かを刺し、苛立たせるなら、使徒ペトロが涙ののち、かつてあったものであり続けたことを読むがよい。トマスがあの疑いののち、以前の功績から何も失わなかったことを考えるがよい。実に、傑出した預言者ダビデは、自らの明らかな告白ののちも、その預言の功績を奪われなかった。
Quod si emendatio conversionis et errores ipsos amputat, et retinet dignitates; quae malum ratio est, viam recti et iter quod dirigat ad salutem, proposito pertinaciae nolle retinere?
PL 20, 488Aもし回心による矯正が、誤りそのものを断ち、位を保たせるのなら、正しさへの道と、救いへ導く道筋を、頑固な志のゆえに保とうとしないのは、何と悪い理屈であろうか。
Documentum III, Caput IV
第III項 第IV章PL 20, 488BUnitatis vis, et schismatis pernicies. --Quare incumbendum est dilectioni vestrae, et bonis sacerdotibus adnitendum, quatenus praeeunte doctrina in unitatem catholicae fidei omnes qui dispersi sunt congregentur; et esse inexpugnabile unum corpus incipiat, quod si separetur in partes, ad omnes patebit lacerationis injurias, et ex sese pestem patietur internam, quando secum compago ipsa confligit.
PL 20, 488B一体性の力と、分派の破滅。——それゆえ、諸君の愛は励まねばならず、善い司教たちは努めねばならない。教えが先導し、散らされたすべての者が、公同の信仰の一体性のうちに集められ、難攻不落の一つの体が始まるように。もしそれが部分に分かたれるなら、あらゆる引き裂きの害にさらされ、自らのうちから内なる疫病を被るであろう。結合そのものが、自らと争うときに。
Sed haec generaliter de unitatis reformatione omnes, tamquam singulis scripta, sint, accipiant sacerdotes. Dehinc in partes animum super omnibus dilectio vestra quae proponentur intendat.
PL 20, 489Aだが、一体性の再建についてのこれらのことは総じて、すべての司教が、一人ひとりに宛てて書かれたものとして受け取れ。次に、提示されるすべてのことについて、諸君の愛は、部分ごとに心を向けよ。
Documentum III, Caput V
第III項 第V章PL 20, 489ACAP. II. Rufinus et Minicius usurparunt alienis in ecclesiis ordinationes. --Non enim latere potuit, quod Rufinus atque Minicius episcopi in alienis ecclesiis, contra Nicaenos canones, episcopos usurpaverunt ordinare.
PL 20, 489A第2章——ルフィヌスとミニキウスは、他人の教会で叙階を僭取した。——実際、司教ルフィヌスとミニキウスが、他人の教会で、ニカイアの規定(カノン)に反して、司教たちを叙階することを僭取したことは、隠れていられなかった。
Haec (Nicaen. can. 4, 6 et 16) ne quis sibi audeat vindicare, saltem nunc a nobis est salubriter providendum: ne improba usurpatione dissimulatio in deterius convalescat, et fiat de consuetudine regula, quae non veniat ab ipsa quae litteris mandata est disciplina.
PL 20, 489Aこれらのことを(Nicaen. can. 4, 6 et 16)誰も自分のものとして主張することをあえてしないように、少なくとも今、我々によって有益に備えられねばならない。邪な僭取への黙過が、いっそう悪くなって強まることのないように、また、文書に委ねられた規律そのものから来ない規則が、慣習から作られることのないように。
Qua in re Hilarii fratris et consacerdotis nostri querela primitus audiatur, qui asseruit Rufinum contra ecclesiarum pacem omni oppugnatione fuisse versatum, et dudum in concilio Toletano erroris sui veniam postulasse, et nunc, cum metropolitano episcopo ordinandi sacerdotes pontificium deberetur, contra populi voluntatem et disciplinae rationem, episcopum locis abditis ordinasse, ecclesias scandalis miscuisse.
PL 20, 489Bこの件では、まず、我々の兄弟であり同僚の司教であるヒラリウスの訴えが聞かれねばならない。彼は、ルフィヌスが諸教会の平和に反して、あらゆる攻撃に携わっていたこと、かつてトレドの教会会議で自らの誤りの赦しを求めたこと、そして今、司教たちを叙階する権限〔pontificium〕が首都司教に属するべきときに、民の意志と規律の理に反して、人目につかぬ所で司教を叙階し、諸教会をつまずきで混乱させたことを、主張した。
Dehinc Tarraconensium episcoporum est causa tractanda, qui pari modo Minicium in Gerundensi ecclesia episcopum ordinasse conquesti sunt; et juxta Nicaenos canones ferenda est de tali usurpatione sententia.
PL 20, 489B次に、タッラコ〔ヒスパニアの属州〕の司教たちの件が扱われねばならない。彼らは、同様にミニキウスがゲルンダの教会で司教を叙階したと訴えた。このような僭取については、ニカイアの規定に従って判決が下されねばならない。
Illorum etiam episcoporum, qui a Rufino vel a Minicio contra regulas ordinati sunt, habeatur plena discussio: ut quia perperam facti sunt, intelligant id, quod vitioso initio adepti sunt, se diutius obtinere non posse.
PL 20, 489Cルフィヌスやミニキウスによって、規定に反して叙階された司教たちについても、完全な審議が行われるように。不当に作られた以上、悪い始まりによって得たものを、もはや長く保つことはできないと、彼らが悟るためである。
Documentum III, Caput VI
第III項 第VI章PL 20, 490ACAP. III. Ut abdicetur Joannes, si decreto de recipiendis ad Ecclesiam redeuntibus, cui subscripserat, repugnare non desinat. --De JOANNE quoque episcopo, cujus in synodo Toletana super receptis SYMPHOSIO atque DICTINIO per legatos consensus accessit, et cui probabilis visa illa correctio, examinentur quae postea sunt secuta.
PL 20, 490A第3章——ヨアンネスは、教会に戻る者の受け入れについて、自ら署名した教令に反対することをやめないなら、除名されるべきである。——司教ヨアンネスについても、彼はトレドの教会会議において、受け入れられたシュンフォシウスとディクティニウスについて、使節を通して同意を寄せ、あの矯正は称賛すべきものと見えたのであるが、その後に続いたことが調べられねばならない。
Et prorsus super omnibus, quorum in dubium venit de cessatione communio, plena inquisitio vestigetur, ut secundum decretum synodi Toletanae, vel communionis consortio propter abolendam suspicionem schismatis misceantur, vel si qui fuerint deprehensi qui abnuant concordiam et constituta placitorum, a communione catholicae fidei per dilectionis vestrae sententias abdicentur: ut jam non internum malum, quod tacitum non desinit semper, sed schismaticorum manifesta professio contagioque vitetur.
PL 20, 490Aそして、そもそも交わりの断絶が疑われているすべての者について、完全な調査が尋ね求められねばならない。それは、トレドの教会会議の教令に従って、分派の疑いを消すために交わりの結びつきに加えられるか、あるいは、もし和合と合意された取り決めを拒む者が見つかったなら、諸君の愛の判決によって、公同の信仰の交わりから除名されるためである。こうして、もはや黙したままやむことのない内なる悪ではなく、分派の者たちの明らかな表明とその感染が避けられるようになる。
Documentum III, Caput VII
第III項 第VII章PL 20, 490BCAP. IV. Ordinationes quaedam contra canones, pacis ergo tolerandae. Sed deinceps irritae sint, et earum auctores deponendi. --Nam de ordinationibus, quas pravae consuetudinis vitio Hispanienses episcopos celebrare cognoscimus, fuerat aliquid secundum majorum traditionem statuendum, nisi perpenderemus ne perturbationes quam plurimas ecclesiis moveremus.
PL 20, 490B第4章——規定に反するいくつかの叙階は、平和のために耐えられるべきである。だが今後は無効であり、その創始者は罷免されるべきである。——実際、悪しき慣習の欠陥によってヒスパニアの司教たちが行っていると我々の知る叙階については、先人たちの伝承に従って何かを定めるべきであったが、諸教会にできる限り多くの混乱を引き起こさないよう、我々が考慮しなければ、そうしていたであろう。
Quorum factum ita reprebendimus, ut propter numerum corrigendorum ea, quae quoquo modo facta sunt, in dubium non vocemus, sed Dei potius judicio dimittamus.
PL 20, 490Bその行いを我々は、次のような程度に咎める〔底本は reprebendimus。reprehendimus と読む〕。矯正されるべき者の数のゆえに、どのような仕方であれすでになされたことを、疑義に付すことはせず、むしろ神の裁きに任せる、という程度に。
Quantos enim ex his, qui post acceptam gratiam in forensi exercitatione versati sunt, et obtinendi pertinaciam susceperunt, adscitos ad sacerdotium esse comperimus! e quorum numero Rufinus et Gregorius perhibentur; quantos ex aliqua militia, qui cum potestatibus obedirent, necessario praecepta sunt exsecuti! quantos ex curialibus, qui dum parent potestatibus, quae sibi sunt imperata fecerunt! quantos qui voluptates et editiotiones populo celebrarunt, ad honorem summi sacerdotii pervenisse! quorum omnium neminem ne ad societatem quidem ordinis clericorum oportuerat pervenire.
PL 20, 490C実際、恩寵を受けたのち〔洗礼のこと〕、法廷の活動に携わり、勝ち取ろうとする頑なさを身につけた者たちのうち、どれほど多くが司教職に迎え入れられたかを、我々は知っている。その数にルフィヌスとグレゴリウスが挙げられている。どれほど多くが、何らかの勤めから、権力者に従う間に、やむなく命令を実行した者であることか。どれほど多くが、都市参事会員から、権力者に従う間に、命じられたことを行った者であることか。どれほど多くが、民に快楽と見世物の催し〔底本は editiotiones。editiones と読む。ミーニュの脚注(コスタン)は、前の書簡に照らして ludorum vel munerum(競技あるいは剣闘の)を補うとする〕を行った者でありながら、最高の司教職の栄誉に至ったことか。これらすべての者のうち、誰一人として、聖職者の位階の仲間にさえ至るべきではなかった。
Quae si singula discutienda mandemus, non modicos motus aut scandala Hispaniensibus provinciis, quibus mederi cupimus, de studio emendationis inducemus. Idcirco remittenda haec potius putamus.
PL 20, 491Aこれらを一つ一つ詮議するよう命じるなら、矯正への熱意から、我々が癒そうと望むヒスパニアの諸属州に、小さくない動揺とつまずきを引き起こすことになろう。ゆえに我々は、むしろこれらは不問に付すべきだと考える。
Sed ne deinceps similia committantur, dilectionis vestrae maturitas providere debebit, ut tantae usurpationi saltem nunc finis necessarius imponatur: eo videlicet constituto, ut si qui post haec adversus formas canonum vel ad ecclesiasticum ordinem, vel ad ipsum sacerdotium venire tentaverint, una cum creatoribus suis ipso, in quo inventi fuerint, ordine et honore priventur.
PL 20, 491Aだが、今後同様のことが行われないように、諸君の愛の分別は、これほどの僭取に、少なくとも今、必要な終止符が打たれるよう、備えなければならない。すなわち、次のことを定めることによってである。今後、規定の型に反して、聖職の位階に、あるいは司教職そのものに至ろうとする者があるなら、その者は、彼を作った者たちとともに、見いだされたまさにその位階と栄誉を奪われる。
Documentum III, Caput VIII
第III項 第VIII章PL 20, 491BCAP. V. Gregorii Emerit. querela audiatur. --GREGORII etiam Emeritensis episcopi, qui in locum PATRUINI venerabilis recordationis est ordinatus, querela, si qua est, audiatur: et si contra meritum suum passus est injuriam, in invidos honoris alterius vindicetur: nec posthac in quemquam bonorum spiritus factionis insurgat.
PL 20, 491B第5章——エメリタのグレゴリウスの訴えが聞かれるべきである。——尊い記憶のパトルイヌスの後に叙階された、エメリタ〔現メリダ〕の司教グレゴリウスの訴えも、もしあるなら、聞かれねばならない。もし彼が自らの功績に反して不当を被ったのなら、その不当は、他人の栄職を妬む者たちに対して正されねばならない。今後、善き者の誰に対しても、党派の霊が立ち上がることのないように。
Documentum III, Caput IX
第III項 第IX章PL 20, 491BCAP. VI. Nicaenae regulae in ordinationibus servandae. Qui ab ordinibus arcendi. --Et quamvis dilectioni vestrae, fratres carissimi, regulae Nicaenae sint cognitae, secundum quas ordinationes faciendas esse per sententiam decernitis; tamen aliquam partem, quae de ordinationibus est provisa, inserendam putavi, ut secundum hanc ordinationes in posterum celebrandas, ne cui interpretandi aliter liberum arbitrium relinquatur.
PL 20, 491B第6章——叙階において守るべきニカイアの規定。職階から遠ざけるべき者。——諸君の愛には、親愛なる兄弟たちよ、ニカイアの規定が知られており、それに従って叙階を行うべきだと諸君は決議によって定めているが、それでも、叙階について定められた部分の一部を挿入すべきだと私は考えた。また、今後の叙階はそれに従って行われるべきだと考えた〔底本は ut secundum hanc … celebrandas。ミーニュの脚注(コスタン)は、文の続き方から ut を et と読むべきだとする。そう読めば celebrandas は putavi に係る。イシドルス・メルカトルはこの欠けを補おうとして celebrandas のあとに esse sciamus を加えたという〕。誰にも別様に解釈する自由な裁量が残されないようにするためである。
Ac primum quae sunt prohibita digeruntur. Ne quispiam, qui post baptismum militaverit, ad ordinem debeat clericatus admitti; neque qui causas post acceptum baptismum egerint; aut qui post acceptam Dei gratiam administraverint: neque de curialibus aliquem venire ad ecclesiasticum ordinem posse, qui post baptismum vel coronati fuerint, vel sacerdotium quod dicitur sustinuerint, et editiones publicas celebraverint.
PL 20, 492Aまず、禁じられていることが列挙される。洗礼ののちに世俗の勤めに就いた者は、聖職者の職階に受け入れられてはならない。洗礼を受けたのちに訴訟を扱った者〔弁護人を務めた者〕も、神の恩寵〔洗礼〕を受けたのちに官職を務めた者も同様である。また、都市参事会員のうち、洗礼ののちに冠を戴く者となったか〔冠を戴く者とは、祭儀で冠を戴く役を務めた者をいうらしい〕、いわゆる祭司職を担ったか、公の見世物を催した者は、誰も教会の職階に入ることができない。
Nam et hoc de curialibus est cavendum, ne iidem qui ex curialibus fuerint, aliquando a suis curiis, quod frequenter videmus accidere, reposcantur. Quae omnia rationabiliter prohibita oportet modis omnibus custodiri.
PL 20, 492B実に、都市参事会員についてもこのことに注意すべきである。かつて参事会員であった者たちが、しばしば見るとおり、いつか出身の参事会によって取り戻されることのないようにするためである。理にかなって禁じられたこれらすべては、あらゆる仕方で守られねばならない。
Documentum III, Caput X
第III項 第X章PL 20, 492BQui eligendi. Uxorum baptismum non aboleri. --Quales vero eligendi sint in ordine clericorum, evidens forma declarat: id est, qui ab ineunte aetate baptizati fuerint, et lectorum officio sociati; vel si majores sint, cum fuerint Dei gratiam consecuti, statim se ecclesiasticis ordinibus manciparint.
PL 20, 492B選ばれるべき者。妻たちの洗礼は消えないこと〔底本は「妻たちの洗礼は消されない」。後の本文の「妻の数は消されない」に照らせば、「洗礼によって妻たちの数は消されない」の意か〕。——聖職者の職階にどのような者が選ばれるべきかは、明白な規範が示している。すなわち、幼いころから洗礼を受け、読師の務めに連なっていた者、あるいは年長であれば、神の恩寵〔洗礼〕を得るや直ちに教会の職階に身を捧げた者である。
Et si uxores habuerint, quaerendum si uxorem virginem acceperint: quia scriptum est in veteri Testamento, Uxorem virginem accipiat sacerdos (Levit. XXI, 13) ; et alibi, Sacerdotes mei semel nubant.
PL 20, 492Bまた妻を持っている場合は、おとめを妻に迎えたかどうかを調べねばならない。旧約に次のように書かれているからである。「祭司はおとめを妻に迎えよ」(レビ記21:13)。また別の箇所に言う。「私の祭司たちは一度だけ結婚せよ」〔引照は刷られていない。この形の句は聖書に見えず、レビ記21章の趣旨をまとめたものらしい〕。
Neque qui duas uxores habuerit (Vide epistolam superiorem. n. 9) , quia Paulus apostolus ait, Unius uxoris virum (I Tim. III, 2) .
PL 20, 493Aまた、二人の妻を持った者〔も選ばれてはならない〕(上の書簡の第9番を見よ)。使徒パウロが「一人の妻の夫」(一テモテ3:2)と言うからである。
Nec illud debere admitti, quod aliquanti pro defensione pravi erroris opponunt et asserunt, quod ante baptismum uxor accepta non debeat imputari, quia in baptismo omnia dimittuntur; non intelligentes hujusmodi, quod sola in baptismo peccata dimittuntur, nec uxorum numerus aboletur.
PL 20, 493Aまた、一部の者が邪な誤りを弁護するために持ち出して主張する説も、認められてはならない。すなわち、洗礼の前に迎えた妻は数に入れられるべきでない、洗礼ではすべてが赦されるからだ、という説である。こうした者たちは、洗礼で赦されるのは罪だけであって、妻の数が消されるのではないことを理解していない。
Nam si a Deo, ut scriptum est, praeparatur viro uxor (Prov. XIX, 14) , et quod Deus junxit, homo non separet (Matth. XIX, 6; Gen. I, 28) ; et ipsi auctores generis humani in origine a Domino benedicuntur: quomodo inter peccata, ista creduntur posse dimitti?
PL 20, 493A実に、書かれているとおり、夫には妻が神によって備えられ(箴言19:14)、「神が結び合わせたものを、人は引き離してはならない」(マタイ19:6; 創世記1:28)のであり、人類の創始者たちその人が、起源において主に祝福されているのだとすれば、これらが罪のうちに数えられて赦されうると、どうして信じられるのか。
Quod si secundum illos qui ita credunt verum est; ergo omnis justitia, quae a catechumenis ante baptismum fuerit operata, per baptismum auferetur.
PL 20, 493Aもし、そう信じる者たちに従えばこれが真であるなら、洗礼志願者たちが洗礼の前に行ったあらゆる正義〔justitia〕も、洗礼によって取り去られることになる。
Nullus ergo contra Apostolum tale aliquid sentiat, nec admittat: sed fideliter intelligat, unius uxoris virum sive ante baptismum sive post baptismum esse nominatum.
PL 20, 493Bそれゆえ誰も、使徒に反してそのようなことを考えてはならず、認めてもならない。むしろ、〔妻を迎えたのが〕洗礼の前であれ後であれ、「一人の妻の夫」と呼ばれるのだと、忠実に理解すべきである。
Si enim uxor ante baptismum accepta non ducitur in numerum, nec filii ex eadem suscepti inter filios poterunt numerari. Quod quam absurdum sit atque alienum, prudentia vestra melius aestimabit.
PL 20, 493B実に、洗礼の前に迎えた妻が数に入れられないのなら、その妻からもうけた子らも、子らのうちに数えられえないことになる。それがいかに不合理で、ふさわしくないかは、諸君の賢慮がいっそうよく判断するであろう。
Unde nemini liceat interpretari aliter divinas Scripturas, nisi quod recta ratio permittit: ne dum remedia sibi iniqua ad excusationem praeparant, et corrupisse legem, et regulas evertisse judicentur.
PL 20, 493Bゆえに、正しい道理が許すこと以外に、聖書を別様に解釈することは、誰にも許されない。自分たちのために不正な救済策を言い訳として設けて、法〔lex〕を腐らせ、規則を覆したと判断されることのないようにするためである。
Sed ea tenenda sunt, quae et divinarum Scripturarum series continet, et a sacerdotibus utili ratione sunt instituta. Et alia manu. Bene valete, fratres charissimi.
PL 20, 493Bむしろ、聖書の脈絡が含むもの、そして司教たちが有益な道理によって定めたものこそ、守られねばならない。(そして別の手で。)親愛なる兄弟たちよ、健やかであれ。
Documentum IV
第IV項PL 20, 494AINNOCENTIUS universis episcopis in Toletana ( plures mss. Tolosana) synodo constitutis dilectissimis fratribus in Domino salutem.
PL 20, 494Aインノケンティウスより、トレドの(多くの写本ではトゥールーズの)教会会議に集まったすべての司教、いとも愛する兄弟たちへ、主において挨拶を送る。〔第III書簡の短い形。本サイトの第4項はミーニュの第IV書簡ではない(ミーニュはこの短い形を番号の無い EPISTOLA EADEM として第III書簡のあとに刷り、続けて第IV書簡(クリュソストモスからインノケンティウスへ)の題だけを刷る。第5–10項はミーニュの番号と合う)。ミーニュは書き出しのあと、斜体の指示で「以下は上の写しの第8段から終わりまでと同じ。ただし第9段の内容もここでは省かれ、一般的な教令だけが残されて、個々の事件や人物にかかわる残りは削られている」と刷る(段の番号はミーニュの刷りのもの)〕
Saepe me et nimium cum teneret cura sollicitum super dissensionis schismate ecclesiarum, quod malum per Spanias latius in dies separationis gradu incedere fama prosequitur; necessarium tempus emersit, quo non possit emendatio tanta differri, et deberet congrua medicina provideri. Nam de ordinationibus, quas pravae consuetudinis vitio Spanienses,
PL 20, 494Aしばしば、また甚だしく、諸教会の不和による分派をめぐる憂慮が私を捉えて不安にさせていた。評判の伝えるところでは、その悪はヒスパニアの全域で日ごとにいっそう広く、分離の歩みをもって進んでいるという。そしてこれほどの矯正はもはや先延ばしにできず、ふさわしい薬が備えられねばならない、必要な時が来たのである。実際、悪しき慣習の欠陥によってヒスパニアの〔司教たち〕が〔行っている〕叙階については、〔文はここで途切れる。この句は第III書簡の CAP. IV の冒頭と同じ。ミーニュはここに続けて斜体の指示 et reliqua deinceps ut in superiore exemplo a num. 8 usque ad finem, nisi quod num. 9 contenta, etiam hic praetermittuntur…(以下は上の写しの第8段から終わりまでと同じ。ただし第9段の内容もここでは省かれる)を刷るが、翻刻のこの節には収められていない〕
Documentum V
第V項PL 20, 493CFrater Theophile, nos et te et fratrem Joannem habemus nobis communicantes, sicut et in prioribus litteris mentem nostram manifestam fecimus.
PL 20, 493C兄弟テオフィロスよ、我々は、あなたも兄弟ヨアンネスも、ともに我々と交わりをもつ者としている。以前の書簡でも、我々の意向を明らかにしたとおりである。〔ミーニュはギリシア語の本文を並べて刷る。ここにはラテン語を訳す。ミーニュの脚注によれば、このラテン語はカマルドリ会のアンブロシウスの訳で、ギリシア語の本文はパラディオスの『クリュソストモスの生涯についての対話』に収められて伝わる〕
Ac ne nunc quidem ab eodem proposito desistentes, rursum tibi eadem scribimus, et quotiescumque ad nos rescripseris, fieri scilicet non posse, ut nisi congruum judicium subsequatur super his quae per ludibrium gesta sunt, sine ratione a Joannis communione discedamus.
PL 20, 493C今もまた同じ方針をやめることなく、あなたに再び同じことを書き送る。そして、あなたが我々に返書を寄こすたびに〔書き送る〕、すなわち、嘲弄のうちになされた事柄についてふさわしい裁きが続かない限り、理由なくヨアンネスとの交わりから離れることはできない、と。
Tu igitur, si judicio confidis, siste te ad synodum quae secundum Christum fuerit, et ibi expositis criminationibus sub testibus Nicaeni concilii canonibus (alium enim canonem Romana non admittit ecclesia), securitatem habebis contradictionis expertem.
PL 20, 495Aそれゆえ、あなたは、裁きに信頼しているなら、キリストにかなう教会会議に出頭せよ。そこで、ニカイアの教会会議の規定(カノン)を証人として告発を述べ立てるなら、異議を受けることのない安全を得るであろう(実に、ローマの教会は他のいかなる規定も認めない)。
Documentum VI, Prooemium
第VI項 冒頭PL 20, 495Bインノケンティウスより、トゥールーズの司教エクスペリウスへ、挨拶を送る。
Documentum VI, Caput I
第VI項 第I章PL 20, 495BConsulenti tibi, frater charissime, quid de proposita specie unaquaque sentirem, pro captu intelligentiae meae quae sunt visa respondi, quid sequendum vel docilis ratio persuaderet, vel auctoritas lectionis ostenderet, vel custodita series temporum demonstraret.
PL 20, 495B親愛なる兄弟よ、提示された個々の事案について私がどう考えるかをあなたが尋ねたので、私は自分の理解の及ぶ限り、見えたところを答えた。すなわち、何に従うべきかを、素直に受け入れられる道理が説き、書物の権威が示し、守られてきた時の連なりが明らかにするところである。
Et quidem dilectio tua, institutum secuta prudentium, ad sedem apostolicam referre maluit quid deberet de rebus dubiis custodire, potius quam usurpatione praesumpta quae sibi viderentur de singulis obtinere.
PL 20, 495Bあなたの愛は、賢明な人々の慣行に従って、疑わしい事柄についてどう守るべきかを使徒座に報告することを選び、僭越にも、個々の件について自分に思われることを通すことはしなかった。
Cur enim magis pudendum putemus discere aliquid, quam omnino nescire? Mihi quoque ipsi de collatione docilitas accedit, dum perscrutatis rationibus ad proposita respondere compellor: eoque fit, ut aliquid semper addiscat, qui postulatur ut doceat. Proponam igitur singula, subjiciamque responsum.
PL 20, 496A実際、何かを学ぶことを、まったく知らないでいることよりも恥ずべきと、なぜ我々が考えようか。私自身にも、意見の突き合わせによって学ぶ心が加わる。道理を探り尽くして、提示された問いに答えるよう迫られるからである。こうして、教えるよう求められる者は、つねに何かを新たに学ぶことになる。そこで、個々の問いを挙げ、それに答えを付そう。
Documentum VI, Caput II
第VI項 第II章PL 20, 496BCAP. I. Proposuisti, quid de his observari debeat, quos in diaconii ministeriis aut in officio presbyterii positos, incontinentes esse aut fuisse, generati filii prodiderunt (Dist. 82, c. 2; Ivo p. 6, c. 57; Agathense concil. c. 9) .
PL 20, 496B第1章——あなたは、助祭の務めあるいは司祭の職に就いていながら、不節制であった、あるいは不節制であることが、生まれた子らによって露見した者たちについて、何が守られるべきかを尋ねた(Dist. 82, c. 2; Ivo p. 6, c. 57; Agathense concil. c. 9)。
De his et divinarum legum manifesta est disciplina, et beatae recordationis viri Siricii episcopi monita (Epist. 1 c. 7, et epist. 5, n. 3) evidentia commearunt, ut incontinentes in officiis talibus positi, omni honore ecclesiastico priventur, nec admittantur accedere ad ministerium, quod sola continentia oportet impleri.
PL 20, 496Bこれについては、神の諸法の規律は明白であり、福なる記憶の人、司教シリキウスの訓戒も(Epist. 1 c. 7, et epist. 5, n. 3)明白に各地へ行き渡って、次のように定めている。そうした職に就きながら不節制な者は、教会のあらゆる栄誉を奪われ、自制だけが満たすべき務めに近づくことを許されない、と。
Est enim vetus admodum sacrae legis auctoritas, jam inde ab initio custodita, quod in templo anno vicis suae habitare praecepti sunt sacerdotes (Luc. I) ; ut servientes sacris oblationibus, puros et ab omni labe purgatos sibi vindicent divina ministeria (I Paralip. XXIV) : neque eos ad sacrificia fas sit admitti, qui exercent vel cum uxore carnale consortium, quia scriptum est: Sancti estote, quia et ego sanctus sum Dominus Deus vester (Levit. XI, 44, et XX, 7) .
PL 20, 496B聖なる法の権威は実に古く、すでに初めから守られてきた。すなわち、祭司たちは、自分の当番の年に神殿に留まるよう命じられた(ルカ1)。それは、聖なる献げ物に仕える者として、清く、あらゆる汚れから清められた者を、神の務めが求めるためである(歴代誌上24)。また、妻との肉の交わりを営む者が犠牲に近づくことが許されるべきでもない。次のように書かれているからである。「汝らは聖なる者であれ。私、汝らの神である主は聖であるから」(レビ記11:44、また20:7)。
Quibus utique, propter sobolis successionem, propterea uxorius usus fuerat relaxatus, quia ex alia tribu ad sacerdotium nullus fuerat praeceptus accedere, quanto magis (Confer. concil. Turon. I, an. 461, c. 1) hi sacerdotes vel levitae pudicitiam ex die ordinationis suae servare debent, quibus vel sacerdotium, vel ministerium sine successione est, nec praeterit dies, qua vel a sacrificiis divinis, vel a baptismatis officio vacent!
PL 20, 497A彼らに対してこそ、子孫の継承のために、妻との交わりは緩められていた。他の部族から祭司職に就くことは誰にも命じられていなかったからである。それならば、いっそう(concil. Turon. I, an. 461, c. 1 を参照せよ)、祭司〔sacerdos〕やレビ人〔助祭のこと〕は、叙階の日から純潔を守らねばならない。彼らの祭司職あるいは務めには継承がなく、神への犠牲あるいは洗礼の務めから離れていられる日は一日もないのだから。
Nam si Paulus ad Corinthios scribit dicens, Abstinete vos ad tempus, ut vacetis orationi (I Corint. VII, 5); et hoc utique laicis praecepit; multo magis sacerdotes, quibus et orandi et sacrificandi juge officium est, semper debebunt ab hujusmodi consortio abstinere.
PL 20, 497A実に、パウロがコリントの人々に書き送って言う。「汝らはしばらくの間、身を控え、祈りに専念せよ」(一コリント7:5)。しかもこれを平信徒に命じたのである。まして祭司には、祈りと犠牲を献げるという絶え間ない務めがあるのだから、つねにこのような交わりを控えねばならない。
Qui si contaminatus fuerit carnali concupiscentia, quo pudore vel sacrificare usurpabit, aut qua conscientia quove merito exaudiri se credit, cum dictum sit: Omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum (Tit. I, 15) ?
PL 20, 497Bそのような者が肉の欲望に汚されたなら、いかなる恥じらいをもって、あえて犠牲を献げようとするのか。いかなる良心、いかなる功績をもって、聞き入れられると信じるのか。「すべては清い者には清いが、汚された者と信じない者には何も清くない」(テトス1:15)と言われているというのに。
Documentum VI, Caput III
第VI項 第III章PL 20, 497BSed fortasse hoc licere credit, quia scriptum est, unius uxoris virum (I Tim. III, 2) . Non permanentem in concupiscentia generandi hoc dixit, sed propter continentiam futuram.
PL 20, 497Bしかし、〔その者は〕おそらくこれが許されていると信じているのであろう。「一人の妻の夫」(一テモテ3:2)と書かれているからである。だが〔使徒は〕、子をもうける欲望にとどまる者についてこう言ったのではなく、のちの自制のためにこう言ったのである。
Neque enim integros corpore non admisit, qui ait, Vellem autem omnes sic esse, sicut et ego (I Cor. VII, 7) : et apertius declarat, dicens, Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt.
PL 20, 497B実際、「私は、すべての人が私のようであることを望む」(一コリント7:7)と言う者が、体を清く保つ者たちを受け入れなかったはずはない。そして彼は、いっそう明白に宣言して言う。「肉にある者は、神に喜ばれることができない」。
Vos autem jam non estis in carne, sed in spiritu (Rom. VIII, 9) : et habentem filios (I Tim. III, 4) , non generantem, dixit.
PL 20, 497C「しかし汝らは、もはや肉にあるのではなく、霊にある」(ローマ8:9)。また彼は「子らを持つ者」(一テモテ3:4)と言ったのであって、〔子を〕もうける者とは言わなかった。
Documentum VI, Caput IV
第VI項 第IV章PL 20, 498ASed ea plane dispar et divisa sententia est. Nam si ad aliquos forma illa ecclesiasticae vitae pariter et disciplinae, quae ab episcopo Siricio ad provincias commeavit, non probabitur pervenisse, his ignorationis venia remittetur.
PL 20, 498Aしかし、これについての見解は明らかに食い違い、分かれている。実に、司教シリキウスが諸属州へ送った、教会の生活と規律の規範が、ある人々に届いたことが証明されないなら、その人々には、知らなかったことへの赦免が与えられる。
Ita ut de caetero penitus incipiant abstinere. Et ita gradus suos, in quibus inventi fuerint, sic retentent, ut eis non liceat ad potiora conscendere. Quibus in beneficio esse debet, quod hunc ipsum locum, quem retinent, non amittunt.
PL 20, 498Aただし、今後は完全に控え始めること。そして、見いだされた自分たちの位階はそのまま保つが、より高い位階に上ることは許されない。彼らにとっては、保っているその位置そのものを失わないことが、恩恵と考えられるべきである。
Si qui autem scisse formam vivendi missam a Siricio detegentur, neque statim cupiditates libidinis abjecisse; illi sunt modis omnibus submovendi, qui post admonitionem cognitam, praeponendam arbitrati sunt voluptatem.
PL 20, 498Aしかし、シリキウスが送った生き方の規範を知っていたのに、直ちに情欲の欲望を捨てなかったことが露見する者があれば、その者たちは、警告を知ったのちに快楽を優先すべきものと考えた者であるから、あらゆる仕方で〔職から〕退けられねばならない。
Documentum VI, Caput V
第VI項 第V章PL 20, 498BCAP. II. Et hoc quaesitum est, quid de his observari oporteat, qui post baptismum omni tempore incontinentiae voluptatibus dediti, in extremo fine vitae suae poenitentiam simul et reconciliationem communionis exposcunt (23, q. 4, c. 45) .
PL 20, 498B第2章——またこのことも問われた。洗礼ののち、いつの時にも不節制の快楽に身を委ねながら、生涯の最期に悔い改めと交わりの和解を同時に求める者について、何が守られるべきかである(23, q. 4, c. 45)。
Documentum VI, Caput VI
第VI項 第VI章PL 20, 498BDe his observatio prior, durior; posterior, interveniente misericordia, inclinatior. Nam consuetudo prior tenuit, ut concederetur poenitentia, sed communio negaretur.
PL 20, 498Bこれについては、先の慣行はより厳しく、後の慣行は、慈しみが介在して、より寛容であった。先の慣行は、悔い改めは認めるが、交わりは拒むものだったからである。
Nam cum illis temporibus crebrae persecutiones essent, ne communionis concessa facilitas homines de reconciliatione securos non revocaret a lapsu, merito negata communio est; concessa poenitentia, ne totum penitus negaretur: et duriorem remissionem fecit temporis ratio.
PL 20, 498B実に、当時は迫害がたびたびあったので、交わりが容易に与えられると、人々が和解に安心して、堕落から呼び戻されなくなることのないように、交わりは当然に拒まれた。悔い改めは、すべてが全く拒まれることのないように認められた。こうして、時代の事情が、ゆるしをより厳しいものにしたのである。
Sed postquam Dominus noster pacem Ecclesiis suis reddidit, jam depulso terrore, communionem dari abeuntibus placuit, et propter Domini misericordiam, quasi viaticum profecturis, et ne Novatiani haeretici, negantis veniam, asperitatem et duritiam sequi videamur.
PL 20, 498Bしかし、我々の主が自らの諸教会に平和を返し、恐怖がすでに追い払われてからは、世を去ろうとする者に交わりを与えることが定められた。それは主の慈しみのゆえであり、旅立つ者への臨終の糧〔viaticum〕のようなものとしてであり、また、赦しを拒む異端者ノウァティアヌスの苛酷さと頑なさに従うかに見えないためでもある。
Tribuetur ergo cum poenitentia extrema communio: ut homines hujusmodi vel in supremis suis, permittente Salvatore nostro, a perpetuo exitio vindicentur.
PL 20, 499Aそれゆえ、悔い改めとともに最期の交わりが与えられる。こうした人々が、せめて臨終にあっても、我々の救い主が許すなら、永遠の滅びから救い出されるためである。
Documentum VI, Caput VII
第VI項 第VII章PL 20, 499ACAP. III. Quaesitum etiam est super his, qui post baptismum administraverunt, et aut tormenta sola exercuerunt, aut etiam capitalem protulere sententiam.
PL 20, 499A第3章——洗礼ののちに官職を務め、拷問だけを行った者、あるいは死刑の判決まで下した者についても、問われた。
Documentum VI, Caput VIII
第VI項 第VIII章PL 20, 499ADe his nihil legimus a majoribus definitum. Meminerant enim a Deo potestates has fuisse concessas, et propter vindictam noxiorum, gladium fuisse permissum, et Dei esse ministrum vindicem in hujusmodi datum (Rom. XIII, 1, 4) .
PL 20, 499Aこれらについて、先人たちが定めたものを我々は読んでいない。彼らは、これらの権力は神によって与えられ、罪人たちへの罰のために剣が許され、このような場合に神の奉仕者が報復者として立てられていることを覚えていたからである(ローマ13:1, 4)。
Quemadmodum igitur reprehenderent factum, quod auctore Deo viderent esse concessum? De his ergo ita, ut hactenus servatum est, sic habemus, ne aut disciplinam evertere, aut contra auctoritatem Domini venire videamur. Ipsis autem in ratione reddenda gesta sua omnia servabuntur.
PL 20, 499Bでは、神が創始者として許したと見える行為を、どうして彼らが咎めえただろうか。それゆえ、これについては、これまで守られてきたとおりに扱う。規律を覆し、あるいは主の権威に背くかに見えないためである。ただし彼ら自身には、釈明をなすにあたって、行ったことのすべてが留保される〔意味は定かでない。神の前で釈明するときのために、彼らの行いがすべて取っておかれる、と取った〕。
Documentum VI, Caput IX
第VI項 第IX章PL 20, 499BCAP. IV. Et illud desideratum est sciri, cur communicantes viri cum adulteris uxoribus non conveniant, cum contra uxores in consortio adulterorum virorum manere videantur.
PL 20, 499B第4章——またこのことも知りたいと望まれた。なぜ、交わりに与る夫たちは姦通した妻たちと共にいないのに、反対に妻たちは姦通した夫たちとの共同のうちにとどまるように見えるのか。〔conveniant の意味は定かでない。夫婦として共に暮らすことと取った〕
Documentum VI, Caput X
第VI項 第X章PL 20, 499BSuper hoc (32, q. 6, c. 23; Ivo p. 8, c. 214) Christiana religio adulterium in utroque sexu pari ratione condemnat. Sed viros suos mulieres non facile de adulterio accusant, et non habent latentia peccata vindictam.
PL 20, 499Bこれについて(32, q. 6, c. 23; Ivo p. 8, c. 214)、キリスト教は姦通を男女どちらにおいても同じ道理で断罪する。しかし、女たちは自分の夫を容易には姦通のかどで訴えず、隠れた罪は罰を受けない。
Viri autem liberius uxores adulteras apud sacerdotes deferre consuerunt: et ideo mulieribus, prodito earum crimine, communio denegatur. Virorum autem, latente commisso, non facile aliquis ex suspicionibus abstinetur.
PL 20, 500Aこれに対し、夫たちは、姦通した妻たちをより自由に司教たちのもとへ告発するのが常で、そのため女たちには、その罪過が露見すると交わりが拒まれる。他方、夫たちの場合は、犯した罪が隠れているとき、疑いのみによって〔交わりから〕遠ざけられる者は、まず容易にはいない。
Qui utique submovebitur, si ejus flagitium detegatur. Cum ergo par causa sit, interdum, probatione cessante, vindictae ratio conquiescit.
PL 20, 500Aその者も、悪行が露見すれば必ず退けられる。それゆえ、事は同じであるのに、時として証拠がなければ、罰の道理は静まるのである。
Documentum VI, Caput XI
第VI項 第XI章PL 20, 500ACAP. V. Illud etiam (23, q. 4, c. 46; Ivo p. 10, c. 94) sciscitari voluisti, an preces dictantibus liberum concedatur, utique post baptismi regenerationem, a principibus poscere mortem alicujus, vel sanguinem de reatu.
PL 20, 500A第5章——またあなたは(23, q. 4, c. 46; Ivo p. 10, c. 94)、嘆願書を口述する者たちに、洗礼による再生ののち、君主たちに誰かの死、あるいは罪責に基づく流血を求めることが自由に許されるかどうかを、尋ねようとした。
Quam rem principes numquam sine cognitione concedunt; sed ad judices commissa ipsa vel crimina semper remittunt, ut causa cognita vindicentur. Quae cum quaesitori fuerint delegata; aut absolutio, aut damnatio pro negotii qualitate profertur. Et dum legum in improbos exercetur auctoritas, erit dictator immunis.
PL 20, 500A君主たちは、この件を審理なしに認めることは決してなく、委ねられた罪過そのものを常に裁判官たちに差し戻し、審理ののちに罰せられるようにする。それらが審問官に委ねられるとき、事案の性質に応じて、無罪放免か有罪判決が下される。そして不正な者たちに対して法の権威が行使されるあいだ、〔嘆願書を〕口述した者は責めを負わない。
Documentum VI, Caput XII
第VI項 第XII章PL 20, 500BCAP. VI. De his etiam requisivit dilectio tua, qui interveniente repudio, alii se matrimonio copularunt. Quos in utraque parte adulteros esse manifestum est.
PL 20, 500B第6章——あなたの愛はまた、離縁が間に入って、別の者と婚姻を結んだ者たちについても尋ねた。そのような者たちは、双方とも姦通者であることが明白である。
Qui vero vel uxore vivente, quamvis dissociatum videatur esse conjugium, ad aliam copulam festinarunt, neque possunt adulteri non videri, intantum, ut etiam hae personae, quibus tales conjunctae sunt, etiam ipsae adulterium commisisse videantur, secundum illud quod legimus in Evangelio: Qui dimiserit uxorem suam, et duxerit aliam, moechatur; similiter et qui dimissam duxerit, moechatur (Matth. XIX, 9) .
PL 20, 500B妻が生きているのに、たとえ婚姻が解消されたと見えようとも、別の結びつきへ急いだ者たちは、姦通者と見られざるをえない。そればかりか、そうした者と結ばれた相手の人々もまた姦通を犯したと見られる。それは、我々が福音書で読むところによる。「自分の妻を離縁して別の女を娶る者は、姦通する。同様に、離縁された女を娶る者も、姦通する」(マタイ19:9)。
Et ideo omnes a communione fidelium abstinendos. De parentibus autem, aut de propinquis eorum nihil tale statui potest, nisi incentores illiciti consortii fuisse detegantur.
PL 20, 501Aそれゆえ、全員が信徒の交わりから遠ざけられるべきである。だが、彼らの親や近親については、不法な結びつきの扇動者であったことが露見するのでない限り、そのようなことは定められえない。
Documentum VI, Caput XIII
第VI項 第XIII章PL 20, 501ACAP. VII. Qui vero libri recipiantur in canone, brevis annexus ostendit. Haec sunt quae desiderata moneri voce voluisti: Moysi libri quinque, id est, Genesis, Exodi, Levitici, Numeri, Deuteronomii, et Jesu Nave, Judicum unus, Regnorum libri quatuor, simul et Ruth, Prophetarum libri sexdecim, Salomonis libri quinque, Psalterium.
PL 20, 501A第7章——正典にどの書が受け入れられるかは、簡潔な付記が示す。あなたが口頭で知らされたいと望んだのは次のものである。モーセの書五巻、すなわち創世記、出エジプト記、レビ記、民数記、申命記、そしてヨシュア記、士師記一巻、列王記四巻〔サムエル記上下と列王記上下〕、またルツ記、預言者の書十六巻、ソロモンの書五巻、詩篇である。
Item historiarum, Job liber unus, Tobi liber unus, Esther unus, Judith unus, Machabaeorum duo, Esdrae duo, Paralipomenon libri duo.
PL 20, 501A同じく史書として、ヨブ記一巻、トビト記一巻、エステル記一巻、ユディト記一巻、マカバイ二巻、エズラ記二巻、歴代誌二巻。
Item novi Testamenti: Evangeliorum libri quatuor, Pauli apostoli epistolae quatuordecim, epistolae Joannis tres, epistolae Petri duae, epistola Judae, epistola Jacobi, Actus Apostolorum, Apocalypsis Joannis.
PL 20, 502A同じく新約として、福音書四巻、使徒パウロの書簡十四通、ヨハネの書簡三通、ペトロの書簡二通、ユダの書簡、ヤコブの書簡、使徒言行録、ヨハネの黙示録。
Caetera autem, quae vel sub nomine Matthiae sive Jacobi minoris, vel sub nomine Petri et Joannis, quae a quodam Leucio scripta sunt [vel sub nomine Andreae, quae a Nexocharide et Leonida philosophis], vel sub nomine Thomae, et si qua sunt alia, non solum repudianda, verum etiam noveris esse damnanda. Data X kalendas Martias, Stilicone secundo et Anthemio viris clarissimis consulibus.
PL 20, 502Aしかし、マティアスの名、あるいは小ヤコブの名のもとに、あるいはペトロとヨハネの名のもとに、あるレウキウスによって書かれたもの[あるいはアンデレの名のもとに、哲学者ネクソカリデスとレオニダスによって書かれたもの]、あるいはトマスの名のもとに、またそのほかにあるものは、退けられるべきだけでなく、断罪されるべきものであることを、知っておけ。3月の朔日の前の第10日に発した。スティリコが2度目に、アンテミウスとともに、いとも名高い人々として執政官の年に。
Documentum VII, Prooemium
第VII項 冒頭PL 20, 501BINNOCENTIUS episcopus presbyteris et diaconis, et universo clero ac populo ecclesiae Constantinopolitanae, qui sunt sub Joanne episcopo, dilectis fratribus salutem.
PL 20, 501Bインノケンティウス司教より、司祭たち、助祭たち、またコンスタンティノポリスの教会の全聖職者と民、すなわち司教ヨアンネスのもとにある者たち、愛する兄弟たちへ、挨拶を送る。〔ミーニュはギリシア語の本文を並べて刷る。ここにはラテン語を訳す。ミーニュの脚注によれば、この書簡はソゾメノス『教会史』(第8巻第26章)がギリシア語で伝えるもので、ソゾメノスはラテン語からギリシア語に訳されたものを得たという〕
Documentum VII, Caput I
第VII項 第I章PL 20, 501BAd ea quae patiuntur una est patientiae consolatio. Ex litteris charitatis vestrae, quas per Germanum presbyterum et Cassianum diaconum misistis, scenam malorum, quam ob oculos posuistis, anxia sollicitudine cognovi: quantisque calamitatibus et aerumnis fides laboret, repetita saepius lectione perspexi.
PL 20, 501B耐え忍ぶ苦難に対する慰めは、ただ一つ、忍耐の慰めである。司祭ゲルマヌスと助祭カッシアヌスを通して諸君が送った、諸君の愛の書簡から、諸君が目の前に置いた悪の舞台を、私は不安な憂慮のうちに知った。そして、いかなる災厄と労苦に信仰が苦しんでいるかを、繰り返し読むうちに見抜いた。
Quam quidem rem sola patientiae consolatio sanare potest. Dabit enim brevi Deus noster finem tantis tribulationibus, et haec juvabit tolerasse.
PL 20, 501Bこの事態を癒しうるのは、忍耐の慰めだけである。我々の神は間もなく、これほどの苦難に終わりを与えるであろうし、これらを耐え忍んだことは、のちに喜びとなるであろう。
Enimvero hanc ipsam necessariam consolationem in exordio litterarum charitatis vestrae positam, propositum vestrum laudantes, agnovimus multis testimoniis ad patientiam hortantibus confirmatam.
PL 20, 503A実に、諸君の愛の書簡の冒頭に置かれた、この必要な慰めそのものが、忍耐を勧める多くの証言によって裏づけられていることを、諸君の志を称えつつ、我々は認めた。
Nam consolationem, quam vobis per litteras nostras debebamus, litteris vestris ipsi praevenistis.
PL 20, 503A我々が書簡によって諸君に負っていた慰めを、諸君自身が自分たちの書簡で先取りしたのである。
Hanc enim Dominus noster patientiam laborantibus praestare solet: ut famuli Christi etiam in tribulationibus semetipsos consolentur, apud se reputantes, sanctis ea jam antea contigisse, quae ipsi patiuntur.
PL 20, 503A実に、我々の主は、苦しむ者たちにこの忍耐を授けるのが常である。キリストの僕たちが、苦難のうちにあっても自らを慰め、自分たちが耐えていることがすでにかつて聖なる者たちに起きたと、心の中で思い起こすようにである。
Sed et nos ex ipsis litteris vestris consolationem nobis mutuari possumus. Neque enim a doloris vestri consortio sumus alieni; quippe qui affligimur in vobis.
PL 20, 503Aしかしまた我々も、諸君のその書簡そのものから、慰めを借り受けることができる。我々は諸君の痛みの分かち合いに無縁ではなく、実に諸君のゆえに苦しめられているからである。
Documentum VII, Caput II
第VII項 第II章PL 20, 503AQuam injuste viventi Joanni episcopus est subrogatus. --Quis enim ferre possit ea quae ab illis delinquuntur, quos prae caeteris decebat tranquillitatis ac pacis et concordiae esse studiosos?
PL 20, 503Aヨアンネスが生きているのに、いかに不当に司教が後任に立てられたか。——実に、誰が耐えられようか。他の誰にもまして、静けさと平和と一致を熱心に求めるのがふさわしい者たちによって犯される過ちを。
Nunc autem praepostero more sacerdotes innoxii e sedibus ecclesiarum suarum exturbantur. Quod quidem primus injuste perpessus est frater et consacerdos noster Joannes episcopus vester, cum nulla ratione fuisset auditus. Nullum crimen offertur, nec auditur.
PL 20, 503Bところが今は、倒錯した仕方で、無辜の司教たちが、自らの諸教会の座から追い出されている。これを最初に不当に被ったのが、我々の兄弟であり同僚の司教、諸君の司教ヨアンネスであり、彼はいかなる理由によっても審問を受けなかった。いかなる罪過も提示されず、聞かれもしない。
Et quodnam est hoc perditum consilium? Ut non sit, aut quaeratur ulla species judicii, in locum viventium sacerdotum alii substituuntur: quasi qui ab hujusmodi facinore auspicati sunt, aliquid recti aut habere, aut egisse, judicari possint.
PL 20, 503Bこの破滅的な企てはいったい何か。裁きの体裁がいささかもなく、求められもしないまま、生きている司教たちの座に別の者たちが立てられている。あたかも、このような悪行をもって始めた者たちが、何か正しいものを持っている、あるいは行ったと判断されうるかのように。
Neque enim talia umquam a patribus nostris gesta esse comperimus, sed potius prohibita; cum nemini licentia data sit in locum viventis alium ordinandi.
PL 20, 503B我々の父祖たちによってこのようなことがなされたことは、かつて一度も見いだされず、むしろ禁じられていた。生きている者の座に別の者を叙階する権限は、誰にも与えられていないからである。
Nam reproba ordinatio honorem sacerdotis auferre non potest: si quidem is episcopus omnino esse nequit, qui injuste substituitur.
PL 20, 503C実に、退けられるべき叙階は、司教の栄誉を奪うことができない。不当に代わりに立てられた者は、およそ司教でありえないからである。
Documentum VII, Caput III
第VII項 第III章PL 20, 503CQui canones recipiendi aut repudiandi. --Quod autem ad canonum observationem attinet, solis illis parendum esse dicimus, qui Nicaeae definiti sunt; quos solos sectari et agnoscere debet Ecclesia catholica.
PL 20, 503C受け入れるべき規定と退けるべき規定。——しかし、規定を守ることについては、ニカイアで定められたものにのみ従うべきであると、我々は言う。公同の教会は、それらだけを追い、認めねばならない。
Sin autem a quibusdam alii proferantur, qui a Nicaenis canonibus dissentiant, et ab haereticis compositi esse arguantur, hi ab episcopis catholicis rejiciuntur. Nam quae ab haereticis sunt excogitata, ea catholicis regulis adjungere non licet.
PL 20, 505Aだが、ある人々によって、ニカイアの規定と食い違う別の規定が持ち出され、異端者たちによって作られたものだと論証されるなら、それらは公同の司教たちによって退けられる。異端者たちが考え出したものを、公同の規則に加えることは許されないからである。
Quippe illi per contraria et illicita placita perpetuo id agunt, ut Nicaenorum patrum sententiam labefactent.
PL 20, 505A実に、あの者たちは、反対の、許されない教えを通じて、絶えずニカイアの教父たちの決定を揺るがそうとしている。
Hos igitur canones non solum non sequendos, verum etiam una cum haereticis et schismaticis dogmatibus condemnandos esse dicimus, quemadmodum etiam in Sardicensi synodo jam condemnati sunt ab episcopis qui nos praecesserunt.
PL 20, 505Aそれゆえ、これらの規定は、従うべきでないばかりか、異端者や分派の者たちの教説とともに断罪されるべきであると、我々は言う。我々に先立つ司教たちによって、サルディカの教会会議においてもすでに断罪されたとおりである。
Satius enim fuerit ea quae recte facta sunt condemnari, quam ea quae contra canones acta sunt ullam firmitatem obtinere, fratres charissimi.
PL 20, 505A実に、規定に反してなされたことが何らかの堅固さを得るよりは、正しくなされたことが断罪される方がまだましであろう。親愛なる兄弟たちよ。
Documentum VII, Caput IV
第VII項 第IV章PL 20, 505BUna aecumenica synodo mala sanari posse. --Sed quid adversus ista in praesenti faciamus? Necessaria est cognitio synodi, quam et jam pridem congregandam esse diximus. Ea enim sola est, quae hujusmodi tempestatum motus sedare possit.
PL 20, 505B悪は全地の教会会議によってのみ癒されうること。——だが、これらに対して、今、我々は何をなすべきか。必要なのは、教会会議による審理であり、これはすでに以前から招集されるべきであると我々が言ってきたものである。そのような嵐の動揺を鎮めうるのは、ただそれだけだからである。
Quam ut consequamur, utile fuerit interim horum malorum medicinam a voluntate Dei magni et Christi ipsius Domini nostri exspectare. Omnia, quae nunc per invidiam diaboli ad fidelium probationem conturbata sunt, pacabuntur.
PL 20, 505Bそれが実現するために、そのあいだ、これらの悪の癒しを、大いなる神とキリストその人、我々の主の意志に期待することが有益であろう。今、悪魔の妬みによって信者たちを試すために乱されているすべてのことは、鎮められるであろう。
Nihil non debemus per firmitatem fidei a Domino sperare. Nam et nos diu multumque cogitamus, quonam modo oecumenica synodus congreganda sit, ut turbulenti motus Dei nutu tandem conquiescant.
PL 20, 505B信仰の堅固さによって、我々は主に何事をも期待すべきである。実際、我々もまた長く多く考えている。いかにして全地の教会会議を招集すべきか、そうして騒然たる動揺が、神の意志によってついに静まるように。
Sustineamus igitur aliquantisper; et vallo patientiae communiti, cuncta auxilio Dei nostri restituenda speremus.
PL 20, 505Cそれゆえ、しばらく耐えよう。忍耐の砦に守られて、すべてが我々の神の助けによって回復されると望もう。
Omnia porro, quae vos perferre dixistis, jam antea a coepiscopis nostris, qui Romam licet diversis temporibus confugerunt, id est Demetrio, Cyriaco, Eulysio et Palladio, qui nobiscum sunt, accurata interrogatione didicimus.
PL 20, 505Cそのうえ、諸君が耐えていると述べたすべてのことを、我々はすでに先に、時はそれぞれ異なるもののローマに逃れてきた同僚の司教たち、すなわち今我々のもとにいるデメトリオス、キュリアコス、エウリュシオス、パッラディオスから、綿密な尋問によって知っている。
Documentum VIII, Caput I
第VIII項 第I章PL 20, 507BQuamvis super imagine muliebri, novo exemplo, per provincias circumlata et diffusa per universum mundum obtrectantium fama, litteris aliis commonuerim, ut talis facti poenitentia et intermissione propositi, rumor aemulus consenescat, et quod in moribus temporum carpat publica lingua non habeat: quamvis etiam super excidio pereuntis Illyrici pio apud vos prodiderimus affectu esse nobis dolori, cur ista vos detrimenta reipublicae nolueritis agnoscere, et aliis potius indicibus, quam pietatis vestrae litteris, fuerint nuntiata: tamen ne illud quidem apud serenitatem vestram dissimulare nos fas est, quod in rebus divinis, non sine publici discriminis metu, nuperrime contigisse, cita semper malorum enuntiatrix fama non tacuit; et ut natura fert hominum, quae ad obtrectandum novis semper casibus excitatur, oblata occasione carpendi, malitiam suam in tempora studio saevae loquacitatis exercet.
PL 20, 507B女の像〔皇后エウドクシアの像のことか〕をめぐって、前例のない仕方で諸属州に持ち回され、全世界に広まった中傷者たちの噂について、私はすでに別の書簡で注意を促した。すなわち、そうした行いを悔い改め、企てを中止することで、妬み深い風評が衰えて、時世の習俗について世間の口が非難するものが無くなるようにと。さらにまた、滅びつつあるイリュリクムの崩壊について、あなたに対して〔vos。一人の相手への敬意の複数〕敬愛の情をもって、私にはそれが苦痛であること、そしてなぜあなたがこれらの国家の損害を知ろうとせず、あなたの敬虔からの書簡ではなく他の通報者によって告げられることになったのかを、私は述べた。そうではあっても、神にかかわる事柄において、公の危機への恐れを伴うかたちでごく最近起こったことを、悪い知らせを常に素早く告げる風聞が黙っていなかった以上、そのことをあなたの静穏の前で、私が黙って見過ごすことは許されない。そして、人間の本性が常に新しい出来事に刺激されて中傷へ向かうように、風聞は、非難の機会が与えられると、残酷な饒舌の熱意をもって、時世に対して自らの悪意を働かせるのである。
Est enim nuper proditum (Vid. Pallad. pag. 82 et 83) , apud Constantinopolim sacratissimo Paschae venerabilis die, cum omnes pene in eumdem locum vicinarum urbium populos religio, castigatiore sub praesentia principum ritu celebranda, collegerat, clausas subito catholicas ecclesias, trusos in custodiam sacerdotes, scilicet ut eo potissimum tempore, quo indulgentia principali tristia noxiorum claustra reserantur, piae legis et pacis ministros saevus carcer includeret, omniaque bellicum in modum turbata mysteria, nonnullos in ipsis ecclesiae sacrariis interemptos, tantamque circa altaria vim saevisse, ut et venerabiles episcopi in exsilium truderentur, et sanguis humanus, quod dictu nefas est, coelestia sacramenta perfunderet.
PL 20, 508A実に、最近こう伝えられた(Pallad. pag. 82 et 83 を見よ)。コンスタンティノポリスにおいて、復活祭のいとも神聖で尊い日、近隣の諸都市のほとんどすべての民を、君主たちの臨席のもとでより厳粛な儀式をもって祝うべき信仰が同じ場所に集めていたとき、公同の諸教会が突如閉ざされ、司教たちが獄に押し込められた。それも、君主の恩赦によって罪人たちの陰鬱な牢が開かれるまさにその時に、敬虔な法と平和の奉仕者たちを、残忍な牢が閉じ込めるためであった。すべての奥義が戦のように乱され、何人もが教会の聖所そのものの中で殺され、祭壇のまわりでこれほどの暴力が荒れ狂って、尊ぶべき司教たちが追放に追いやられ、人の血が、口にするのも不敬なことだが、天の秘跡に注がれた、と。
His repente compertis, turbatos esse nos fateor. Quis enim in facinore tam cruento Dei omnipotentis non timeret offensam? aut quo pacto extra summum Romani orbis omniumque mortalium [ Supple, quis] putaret esse discrimen? cum ipse auctor nostri Imperii, et reipublicae, quam nobis credidit, gubernator omnipotens Deus, funestis admodum exsecrabilibusque commissis crederetur irasci, domini sancti frater neposque augusti venerabiles; cum si quid de causa religionis inter antistites ageretur, episcopale oportuerit esse judicium.
PL 20, 508Bこれらを突然知って、私は動揺したと告白する。実に、これほど血なまぐさい悪行において、全能の神の怒りを恐れない者があろうか。また、ローマ世界とすべての人間の(「誰が」を補え)最大の危機の外にあると、どうして考えられようか。我々の帝国の創始者であり、自らが我々に託した国家の舵取りである全能の神自身が、まことに不吉で忌むべき所業に怒っていると思われるのに——聖なる主君ら、兄弟と甥、尊ぶべきアウグストゥスたちよ〔呼びかけ。兄弟アルカディウス帝と、その子で書き手ホノリウスの甥にあたるテオドシウス2世を指す〕——しかも、信仰をめぐる問題が司教たちのあいだで取り上げられるなら、裁きは司教のものであるべきであったのに。
Ad illos enim divinarum rerum interpretatio, ad nos religionis exspectat [ Antiquo more pro spectat] obsequium.
PL 20, 508B実に、神にかかわる事柄の解釈は彼ら〔司教たち〕に属し、信仰に仕える務めは私に属する(古い用法で spectat の代わり)。
Sed esto, sibi de mysticis et catholicis quaestionibus amplius aliquid principalis cura praesumpserit: itane usque ad exsilia sacerdotum, usque ad hominum caedes debuit indignatio concitata procedere; ut ubi castae preces, ubi vota sincera, ubi sacrificia illibata solvuntur, illic se gladius, haud facile etiam in jugulum noxiorum distringendus, exsereret?
PL 20, 508Bだが、仮に君主の配慮が、奥義にかかわる公同の問いについて、自らより多くの権限を僭取したとしよう。それでも、怒りが掻き立てられて、司教たちの追放にまで、人々の殺害にまで進むべきだったのか。清らかな祈りが、誠実な誓願が、汚れなき犠牲が捧げられるまさにその場所で、罪人たちの喉に向けてさえ容易には抜かれるべきでない剣が、姿を現すというのか。
Documentum VIII, Caput II
第VIII項 第II章PL 20, 509ARebus denique ipsis docetur, quid super his senserit divina majestas. Primum quidem hoc praesentis commotionis judicium fuit, atque utinam solum! facit enim humana trepidatio, tanti sibi conscia perpetrati, ut gravius aliquid, quod avertat omnipotens Deus, post terribilis ultionis experimenta metuamus.
PL 20, 509A実に、事柄そのものが、これらについて神の威光が何を思ったかを教えている。今回の動乱の第一の裁きはこれであり、それだけであればよいのだが。人間の恐れは、これほどの所業を自覚して、さらに重い何か——全能の神がそれを遠ざけるように——を、恐ろしい報復の実例ののちに我々に恐れさせるのである。
Audio (Pallad. pag. 91 et 93) ecclesiam sacrosanctam, tot imperatorum opibus expositam [ Forte expolitam], pretiosis cultibus nobilem, tanta supplicantium principum oratione augustissimam, flagrasse, et illud Constantinopolitanae urbis [ Baron. addit. ecclesiae] unicum lumen in favillas dilapsum Deo non vetante fumasse (exsecrari enim videtur inquinata mysteria, et avertisse oculos ab eo loco, quem jam sanguis infecerat, ne obsecrare quis pietatem coelestem sub cruentis posset altaribus); aedificia quoque divina non minore splendore nobilia, ex concitatione saevientis incendii, flamma se latius effundente consumpta, et quae publicam faciem elaborata a majoribus nostris ornamenta decorabant, velut quodam urbis funere concremata.
PL 20, 509A私は聞いている(Pallad. pag. 91 et 93)。いとも聖なる教会、多くの皇帝たちの財によって整えられ(おそらく「飾られ」)、貴重な装飾で名高く、嘆願する君主たちのこれほどの祈りによっていとも尊いものとされたその教会が燃え上がり、コンスタンティノポリス市の(バロニウスは「教会の」を加える)唯一の光が、灰に崩れ落ちて、神が妨げることなく煙を上げた、と(実に、神は汚された奥義を嫌い、すでに血が染みたその場所から目をそむけたかに見える。誰も血まみれの祭壇のもとで、天の慈しみを乞い求めることができないようにするためである)。また、壮麗さで劣らず名高い神の建物も、猛り狂う火の勢いにより、炎がいっそう広く流れ出して焼き尽くされ、先人たちが苦心して作り、公共の景観を飾っていた装飾も、いわば都の葬儀のように焼き尽くされた、と。
Documentum VIII, Caput III
第VIII項 第III章PL 20, 509BHaec ego quamvis crebris injuriis lacessitus tacere debuerim, nec conjunctissimum fratrem regnique consortes [Baron. consortem] tam fideliter admonere, tamen necessitudinem sanguinis stimulo taciti doloris anteferens, hortor atque suadeo, ut haec, si fieri potest, emendatis in posterum moribus corrigantur, ac divina iracundia, quantum re proditur excitata, votorum sedulitate placetur.
PL 20, 509Bこれらのことを、たびたびの侮辱に挑発されてきた私は、黙しているべきであり、また、最も近しい兄弟、帝位を分かつ者たち(バロニウスは単数「consortem」)に、これほど誠実に忠告するべきでもなかったかもしれない。だが、血縁の絆を、黙した痛みの刺激に優先させて、私は勧め、説く。可能なら、これらが今後の習俗の改善によって正され、神の怒りが、事の次第から明らかなほどに掻き立てられているとすれば、祈りの熱心さによって宥められるように。
Accipite a me summum simplicitatis indicium. Idcirco hoc clementiae vestrae insinuandum putavi, ne me velut gratulatione occulta faceret apud quemquam taciturnitas ipsa suspectum, neve quis crederet me talibus factis praebere consensum, et qui saepe ne acciderent commonuerim, posteaquam commissa sunt non dolerem.
PL 20, 509C私から、この上ない率直さの証しを受け取れ。私がこれをあなたの寛容に伝えるべきだと考えたのは、私が沈黙しているというそのことで、隠れた喜びを抱いているかのように、誰かに疑われることのないように、また、このような所業に私が同意を示していると誰かが信じることのないように、そして、起こらぬようたびたび忠告してきた私が、事が起きたのちに痛みを覚えないと思われることのないようにするためである。
Documentum VIII, Caput IV
第VIII項 第IV章PL 20, 510ANam quis esse posset expers doloris, qui se meminit Christianum, tantam subito perturbationem religionis inductam, ut omnem catholicae fidei statum necesse sit fluctuare? Erat inter episcopos causa quae collato tractatoque consilio deberet absolvi.
PL 20, 510A実に、自分がキリスト教徒であると覚えている者で、誰が痛みを知らずにいられようか。信仰にこれほど突然の混乱がもたらされ、公同の信仰の全体の状態が揺れ動かざるをえなくなったというのに。司教たちのあいだには、協議を持ち寄り検討して解決されるべき案件があったのである。
Missi ad sacerdotes urbis aeternae atque Italiae utraque ex parte legati: exspectabatur ex omnium auctoritate sententia, informatura regulam disciplinae (integrum nempe esse debuerat, neque quidquam novari, dum definitio deliberata procederet), cum interea mirum quoddam praecipitium festinationis exarsit, ut non exspectatis litteris sacerdotum, qui fuerant mutua partium legatione consulti, non examinatis rebus, in exsilium truderentur antistites, animadversioni prius addicti, quam sententiam judicii episcopalis experti.
PL 20, 510A永遠の都〔ローマ〕とイタリアの司教たちのもとへ、双方から使節が送られ、全員の権威に基づく判断、規律の規則を形づくる判断が待たれていた(決定が熟慮されて進められるあいだは、事態は手つかずのままで、何も改められないはずだったのである)。そのあいだに、驚くべき性急さの暴走が燃え上がり、双方の使節団によって相談を受けた司教たちの書簡を待たず、事柄を調べもせずに、司教たちが追放された。彼らは、司教の裁きの判決を経験する前に、まず刑罰に引き渡されたのである。
Denique quam immatura illa damnatio fuerit, res probavit. Namque hi quorum exspectabatur auctoritas, pacifica Joanni episcopo communione permissa [Baron. praemissa], sanciendam concordiam censuerunt, nec quemquam putarunt ante judicium consortio repellendum.
PL 20, 510B実に、あの断罪がいかに時期尚早であったかは、事実が証明した。待たれていた権威を持つ者たちは、司教ヨアンネスに平和の交わりを許して(バロニウスは「前に送られた」と読む)、一致を確立すべきだと判断し、裁きの前に誰も共同から退けるべきでないと考えたからである。
Documentum VIII, Caput V
第VIII項 第V章PL 20, 510BQuid nunc aliud superest, quam ut catholicam fidem schismata in diversum dissociata dilacerent, quam ut haereses communioni semper inimicae ex tanta gestarum rerum varietate nascantur, ut jam populo pene non debeat imputari, si forte in dissonas partes sectarum diversitate discedat; cum ex auctoritate publica discordiarum materies sit praemissa, et fomes quidam nutriendae seditionis animatus.
PL 20, 510B今、残るのは、別々に引き裂かれた分派が公同の信仰を引き裂くことと、交わりに常に敵対する異端が、起きた事柄のこれほどの多様さから生まれることのほかに何があろうか。そうなれば、民が万一さまざまな派の違いによって不調和な党派へ分かれても、もはや民にはほとんど咎を帰すべきではない。公の権威から、不和の材料があらかじめ与えられ、反乱を育てる火種のようなものが生気を与えられたのだから。
Quod ne in magnam aliquam generis humani perniciem recrudescat, vota facienda sunt, ut ad humanas prolapsiones patiens Deus rem male gestam prosperet ac secundet.
PL 20, 510Cこれが人類の何か大きな破滅へと再燃しないように、祈りが捧げられねばならない。人間の過ちに寛容な神が、まずく行われた事柄を好転させ、よい方へ導くように。
Nam quantum in nobis est, possumus timere quod gestum est; quantum ad pietatem semper placabilis Dei, non erit meriti impunitas indulta, sed veniae.
PL 20, 510C我々にかかっている限りでは、起きたことを恐れうる。だが、常に宥められうる神の慈しみに関する限りでは、与えられるのは功績に基づく不処罰ではなく、赦しである。
Documentum IX
第IX項PL 20, 511AHONORII IMPERATORIS AD ARCADIUM AUGUSTUM. [0511] Tertio jam scribo ad mansuetudinem tuam, rogans ut quae ex compacto contra Joannem Constantinopolitanum episcopum gesta sunt, emendentur: et, ut videtur, nondum est perfectum.
PL 20, 511A皇帝ホノリウスより、アウグストゥス・アルカディウスへ。私はすでに三度目に、あなたの柔和に書き送り、結託によってコンスタンティノポリスの司教ヨアンネスに対してなされたことが正されるよう求めている。だが、見るところ、まだ果たされていない。〔ミーニュはギリシア語の本文を並べて刷る。ここにはラテン語を訳す。ミーニュの脚注によれば、この書簡はパラディオスの対話だけが伝え、ラテン語はカマルドリ会のアンブロシウスの訳で、バロニウスがこれを再録した〕
Quare denuo scripsi per hosce episcopos et presbyteros, de pace ecclesiastica, per quam et nostrum imperium pacem obtinet, valde sollicitus; ut jubere digneris Orientis episcopos Thessalonicae convenire.
PL 20, 511Aそれゆえ私は再び、この司教たちと司祭たちを通じて、教会の平和について書いた。その平和によって我々の帝国も平和を保つので、私は大いに気にかけている。東方の司教たちがテッサロニケに集まるよう、あなたが命じることをよしとしてほしい。
Etenim nostri Occidentis episcopi, cum elegissent viros qui ad malum et mendacium declinare nesciant, miserunt episcopos quinque, presbyteros duos, et diaconum unum magnae ecclesiae Romanae, quos omni honore digneris velim; ut si Joannem jure expulsum esse persuasum eis fuerit, doceant me ab ejus communione recedere; aut si coarguerint Orientis episcopos prava animi voluntate agi, ab eorum te communione avertant.
PL 20, 511A実に、我々の西方の司教たちは、悪と虚偽に逸れることを知らない人々を選んで、司教五人、司祭二人、そして大いなるローマ教会の助祭一人を送った。その者たちをあなたがあらゆる栄誉をもって遇するよう、私は望む。それは、もしヨアンネスが正当に追放されたと彼らが納得するなら、私に彼との交わりから退くよう教えるように、また、東方の司教たちが邪な心の意志で行動していると論証するなら、あなたを彼らとの交わりから遠ざけるようにである。
Quaenam enim sit Occidentalium de Joanne episcopo sententia [ut compertum habeas], ex omnibus epistolis, quae ad me scriptae sunt, duas subjeci id quod caeterae continentes, unam Romani, alteram Aquileiensis episcopi.
PL 20, 511B西方の人々が司教ヨアンネスについてどのような見解であるかを(あなたが確かに知るために)、私に宛てて書かれたすべての書簡のうち、ほかの書簡が含むのと同じ内容の二通を添えた。一つはローマの司教の、もう一つはアクイレイアの司教のものである。〔底本は「あなたが確かに知るために」(ut compertum habeas)を角括弧に入れる。ミーニュの脚注(コスタン)によれば、文意が宙に浮かないよう編者が補った語である〕
Porro hoc ante omnia obsecro clementiam tuam, Theophilum Alexandriae episcopum, qui omnium malorum auctor esse dicitur, vel nolentem se sistere jubeas: ut nihil obstet, quominus episcoporum qui adfuerint synodus convenientem temporibus nostris pacem sanciat.
PL 20, 511Bさらに、何にもまして私はあなたの寛容に願う。すべての悪の張本人と言われるアレクサンドリアの司教テオフィロスに、たとえ望まなくとも出頭するよう命じてほしい。そうすれば、居合わせた司教たちの教会会議が、我々の時代にふさわしい平和を確立することを妨げるものは何もなくなる。
Documentum X
第X項PL 20, 511CINNOCENTIUS AURELIO et AUGUSTINO, episcopis. Acceptissimi mihi Germani compresbyteri illo recursus vacuus officio nostro esse non debuit. Per caros enim salutare carissimos, naturale quodam modo nobis videtur et consequens.
PL 20, 511Cインノケンティウスより、司教アウレリウスとアウグスティヌスへ。いとも好ましい私の同僚の司祭ゲルマヌスがそちらへ戻るに際して〔illo は「そこへ」の意か〕、その帰りが我々の務めを欠いたままであってはならなかった。実に、親しい者たちを通して、いとも親しい者たちに挨拶を送ることは、ある意味で自然で、当然のことと我々には思われる。
Gaudere igitur in Domino vestram germanitatem, amantissimi, cupimus, et pro nobis paria ad Deum vota rependere precamur: quia, ut bene nostis, communibus et alternis plus agimus orationibus, quam singularibus aut privatis.
PL 20, 512Cそれゆえ、いとも愛する者たちよ、主において諸君の同胞愛が喜ぶことを我々は願い、我々のために同じ願いを神に返してくれるよう祈る。諸君がよく知るとおり、我々は、個々の、あるいは私的な祈りよりも、共同の、交わし合う祈りによって、いっそう多くを成し遂げるからである。
Documentum XI
第XI項PL 20, 513ADilecto fratri JOANNI INNOCENTIUS. Etsi innocens prospera omnia exspectare et a Deo misericordiam petere debet, tamen etiam a nobis, qui patientiam suademus, competentes litterae per Cyriacum diaconum sunt transmissae, ne contumelia plus valeat ad opprimendum, quam bona conscientia ad spem relevandam.
PL 20, 513Aインノケンティウスより、愛する兄弟ヨアンネスへ。無辜の者は、あらゆる良いことを期待し、神に慈しみを求めるべきであるが、それでもなお、忍耐を勧める我々からも、助祭キュリアコスを通じて、ふさわしい書簡が送られた。侮辱が、打ちのめす力において、良心が希望を支え起こす力にまさることのないようにである。〔本サイトの項の番号とミーニュの書簡の番号が一つずれる。ミーニュでは第XII書簡。ミーニュはこの前に第XI書簡(クリュソストモスからインノケンティウスへ)の題だけを刷り、本文はクリュソストモスの著作集にあるとする。また、ミーニュはギリシア語の本文を並べて刷る。ここにはラテン語を訳す。ミーニュの脚注によれば、この書簡はソゾメノス『教会史』がギリシア語で伝えるものである〕
Neque enim tu docendus es, tot populorum doctor et pastor, optimos quosque semper et assidue probari, utrum in vigore patientiae permaneant, nec ulli labori ac molestiae succumbant.
PL 20, 513B実際あなたは、これほど多くの民の教師であり牧者なのだから、教えられる必要はない。最も優れた者たちが、忍耐の力のうちにとどまり、いかなる労苦と煩いにも屈しないかどうか、いつも絶えず試されているということを。
Et vero conscientia firmum est praesidium adversus omnia quae injuste accidunt: quae nisi quis patientia superaverit, malae suspicionis de se argumentum praebet. Cuncta enim tolerare debet, qui Dei primum, ac deinde conscientiae fiducia nititur.
PL 20, 513B実に、良心は、不当に降りかかるすべてに対する堅固な守りである。これを誰かが忍耐によって克服しなければ、その者は自分について悪い疑いを招く証拠を与えることになる。第一に神への、次いで良心への信頼に拠る者は、すべてを耐え忍ばねばならない。
Quippe vir bonus ac probus exerceri quidem potest ad patientiam, superari vero non potest; cum divinae Scripturae mentem ejus muniant atque custodiant.
PL 20, 513B実に、善良で誠実な人は、忍耐へと鍛えられることはあっても、打ち負かされることはありえない。聖書がその精神を守り、保っているからである。
Abundant enim exemplis lectiones sacrae, quas populis tradimus, quae universos fere sanctos variis modis vexatos, et tamquam examine quodam probatos esse testantur, atque ita ad patientiae coronam pervenisse.
PL 20, 513B実に、我々が民に伝える聖なる朗読は、例に満ちあふれている。それらは、ほとんどすべての聖徒が、さまざまな仕方で苦しめられ、いわば吟味によって試されて、こうして忍耐の冠にたどり着いたと証言している。
Consoletur ergo charitatem tuam, frater admodum venerande, ipsa conscientia, quae in calamitatibus habet consolationem virtutis. Inspectante enim Domino Christo, in portu pacis conscientia pura consistit.
PL 20, 513Cそれゆえ、きわめて尊ぶべき兄弟よ、災厄のうちに徳の慰めを持つ良心そのものが、あなたの愛を慰めるように。主キリストが見守るとき、清い良心は平和の港にとどまるからである。
Documentum XII, Prooemium
第XII項 冒頭PL 20, 513Cインノケンティウスより、いとも愛する兄弟ルフスへ。〔本サイトの項の番号とミーニュの書簡の番号が一つずれる。ミーニュでは第XIII書簡〕
Documentum XII, Caput I
第XII項 第I章PL 20, 513CLectissimo et gloriosissimo Moysi ita in Israel liberando regendoque Dominus cuncta commisit, ut consilium soceri Jothor sequendum ei manifesta sub relatione mandaret (Exod. XVIII) : videlicet ut constitueret viros gradu dignitatis judiciariae suppares, qui causarum multitudines pro loco sibi credito inter populos definirent, ipso maxime vel etiam divinis consolationibus vacaturo.
PL 20, 513Cいとも選り抜かれ、いとも栄光あるモーセに、イスラエルを解放し治めるにあたって、主はすべてを委ねたが、その際、舅ヨトル〔出エジプト記18章のエトロ〕の助言に従うことを、明白な報告をとおして命じた(出エジプト記18)。すなわち、裁きの威厳の位階においてほぼ同格の人々を立てて、自分に託された場所に応じて民のあいだの多くの訴えを裁かせ、モーセ自身は何よりも神の慰めに専念できるようにしたのである。
Nec aliter Apostolorum forma promulgata est (Act. VI, 2 et 3) , quam ut ipsi principes Evangelii constituti, caeterarum rerum causas necessitudinesque suis discipulis curandas obeundasque mandarent.
PL 20, 513C使徒たちの規範も、これと別の仕方で公布されたのではない(使徒言行録6:2, 3)。福音の頭に立てられた彼ら自身が、ほかの事柄の用向きと必要事を、自分の弟子たちに世話し果たさせるよう委ねる、という仕方であった。
Ita denique tota miseratione mirabilis Paulus Tito quae curet apud Cretam (Tit. I, 5) , Timotheo quae per Asiam disponat (I Tim. I) , commisit, ut sacrarum epistolarum lectione cognoscimus.
PL 20, 515B同様に実に、まったき憐れみにおいて驚嘆すべきパウロは、テトスに、クレタで世話すべきことを(テトス1:5)、テモテに、アジアを通じて整えるべきことを(一テモテ1)、委ねた。聖なる書簡を読んで我々が知るとおりである。
Documentum XII, Caput II
第XII項 第II章PL 20, 515BDivinitus ergo haec procurrens gratia ita longis intervallis disterminatis a me ecclesiis discat consulendum, ut prudentiae gravitatique tuae committendam curam causasque, si quae exoriantur per Achaiae, Thessaliae, Epiri veteris, Epiri novae, et Cretae, Daciae Mediterraneae, Daciae Ripensis, Moesiae, Dardaniae et Praevali ecclesias, Christo Domino annuente, censeant (Ad hunc locum respicit Nicolaus I epist. 2) .
PL 20, 515Bそれゆえ、神の定めによって進み出るこの恩寵が、私から長い隔たりで隔てられた諸教会に、次のように相談すべきことを教えるように。すなわち、アカイア、テッサリア、旧エピルス、新エピルス、およびクレタ、内陸ダキア、河岸ダキア、モエシア、ダルダニア、プラエウァリスの諸教会〔いずれもバルカン半島の地方〕に、もし何らかの案件が生じるなら、主キリストの同意のもとで、その配慮と案件を、あなたの賢慮と重厚さに委ねるべきだと、〔諸教会が〕判断するように(この箇所にニコラウス1世の書簡2が言及している)。〔文の主語が「恩寵」から諸教会に移っており、本文が崩れているらしい。「判断する」の主語は諸教会と解した〕
Vere enim ejus sacratissimis monitis lectissimae sinceritatis tuae providentiae ac virtuti hanc injungimus sollicitudinem; non primitus haec ita statuentes, sed praecessores nostros apostolicos imitati, qui beatissimis Acholio et Anysio injungi pro eorum meritis ista voluerunt.
PL 20, 516A実に、その〔キリストの〕いとも聖なる戒めに従って、あなたの選り抜きの誠実を備えた先見と徳に、我々はこの責務を課す。これを初めてこのように定めるのではなく、使徒的な先任者たちに倣ってである。彼らは、いとも福なるアコリウスとアニュシウスに、その功績に応じてこれらを課すことを望んだのである。
Justissimum est enim ita bene meritos honoribus decorari, ut arrogantes necessarium videtur obtundi. Placet ergo in bonis praemium, et in minus bonis censio; sic enim et iste corrigitur, et ille nobilitatur.
PL 20, 516A実に、功績ある者が栄誉で飾られることは、傲慢な者が抑えられねばならないと思われるのと同じく、きわめて正しい。それゆえ、善い者には報賞が、それほど善くない者には懲戒〔censio〕がふさわしい。そうすることで、一方は正され、他方は高められる。
Documentum XII, Caput III
第XII項 第III章PL 20, 516AArripe itaque, dilectissime frater, nostra vice per suprascriptas Ecclesias, salvo earum primatu, curam: et inter ipsos primates primus, quidquid eos ad nos necesse fuerit mittere, non sine tuo postulent arbitratu.
PL 20, 516Aそれゆえ、いとも愛する兄弟よ、前に記した諸教会を通じて、我々の代理としてその配慮を引き受けよ。ただし、それらの教会の首位の権限は損なわれない。そして、首位の司教たち自身のうちで第一の者であるあなたの裁定なしに、彼らが我々に送る必要のあるものを求めてはならない。
Ita enim aut per tuam experientiam quidquid illud est finietur; aut tuo consilio ad nos usque perveniendum esse mandamus.
PL 20, 516Bこうして、それが何であれ、あなたの経験によって決着するか、あるいはあなたの助言によって我々のもとにまで至るべきである、と我々は命じる。
Licitum autem et apostolicae sedis favore permissum tuae fraternitati cognosce, ut cum aliqua ecclesiastica ratio vel in tua vel in memoratis provinciis agitanda cognoscendaque fuerit, quos velis episcoporum socios quibuscumque de Ecclesiis assumas tecum, quorum et fide et moderatione quidquid necessitas causave flagitaverit, optimus dirigas arbiter, et praecipuus, quippe a nobis lectus, definias intercessor.
PL 20, 516Bまた、あなたの兄弟愛に、使徒座の好意によって許され、認められていることを知れ。すなわち、あなたの属州あるいは先に述べた諸属州で、教会の何らかの案件が取り上げられ審理されるべきときは、どの教会からでも、あなたが望む司教の仲間をあなたのもとに迎えてよい。そして、その者たちの信義と穏健さをもって、必要や案件が求めることは何であれ、最良の調停者として処理し、我々に選ばれた者であるから、特別な仲裁者として決定せよ。
Omnem sane instructionem chartarum in causa archivorum cum presbytero Senecione, viro admodum maturo, fieri jussimus. Itaque et ex priore nostra epistola, et ex his chartulis, bene recensens quid agere debeas, recognosce.
PL 20, 516B文書庫の件に関する文書の準備一切は、きわめて円熟した人物である司祭セネキオとともに行うよう、我々は命じた。それゆえ、先の我々の書簡と、これらの文書から、あなたが何をなすべきかをよく見直し、確かめよ。
Nam voluntatem hanc nostram per unamquamque provinciam satis, ut decebat, litteris manifestavimus. Data XV kalendas Julias (Junii 17 ann. 412) Honorio IX et Theodosio V augustis consulibus.
PL 20, 517A実に、この我々の意志を、ふさわしく、各属州に書簡で十分に明らかにした。7月の朔日の前の第15日(6月17日、412年)、ホノリウスが9度目に、テオドシウスが5度目に、アウグストゥスたちとして執政官の年に発した。
Documentum XIII
第XIII項PL 20, 517AINNOCENTIUS AURELIO. Charitatis nostrae officium nullo intervallo dirimitur, etiamsi charta nullos apices ferat. Vivit enim spiritalis gratia alternis in cordibus, et amorem nostrum confovet sacerdotalis ipsa societas.
PL 20, 517Aインノケンティウスより、アウレリウスへ。我々の愛の務めは、紙に文字が一つも載らなくとも、いかなる隔たりにも断たれない。実に、霊の恩寵は互いの心のうちに生き、我々の愛を、司教としての交わりそのものが温めているからである。〔本サイトの項の番号とミーニュの書簡の番号が一つずれる。ミーニュでは第XIV書簡〕
Curato, ut dignum est, unitatem Ecclesiae custodire; idemque omnes pariter et sentiamus et pronuntiemus, frater charissime. Has ergo litteras de ratione paschali alterius (dico, futuri) anni praescripsi.
PL 20, 517A教会の一体性を、ふさわしい仕方で守るよう配慮せよ。そして、我々がみな等しく同じことを思い、同じことを宣言するように。親愛なる兄弟よ。そこで私は、次の年(つまり来年)の復活祭の算定についてこの書簡を書き送った。
Nam cum ante diem undecimum kalendarum Aprilium pene luna XVI colligatur (nam quidpiam minus est), itemque cum in ante diem quartum kalendarum earumdem veniat vicesima tertia: existimavi XI kalendarum memoratarum die festa Paschalia celebranda; quoniam in vicesima tertia luna nullum Pascha umquam antehac factum esse cognoscimus.
PL 20, 517B実に、4月の朔日の前の第11日には、月齢はほぼ16日に達し(実際にはやや少ない)、同じ朔日の前の第4日には第23日が来るので、私は、先に述べた朔日の〔前の〕第11日に復活祭の祝日を祝うべきだと考えた。月齢23日に復活祭が行われたことは、これまで一度もないと我々は知っているからである。
Sententiae meae exposui atque edixi tenorem. Jam prudentiae erit tuae, consors mihi frater, cum unanimis et consacerdotibus nostris hanc ipsam rem in synodo religiosissima retractare: ut si nihil dispositioni nostrae resultat, nobis plenissime aperteque rescribas, quo deliberatam Paschalem diem, jam litteris ante, ut moris est, servandam, suo tempore praescribamus.
PL 20, 518A私は自分の見解の趣旨を述べ、布告した。今度は、私とともにある兄弟よ、あなたの賢慮の務めとして、心を一つにする我々の同僚の司教たちとともに、いと敬虔な教会会議でこの件を再検討することになる。我々の定めに反するものが何もなければ、そのことを完全かつ明白に我々に返書せよ。そうすれば、熟慮された復活祭の日を、慣例どおりすでに前もって書簡で守るべきものとして、しかるべき時に我々は書き送れる。
Compresbyterum autem Archidamum quamvis noverim quod libentissime ac more suscipias consueto, tamen ex abundanti postulo, ut eum inter tuos habere digneris.
PL 20, 518A同僚の司祭アルキダムスを、あなたが喜んで、いつものとおりに迎えることは知っているが、念のため願う。彼をあなたの仲間のうちに加えることをよしとしてほしい。
Documentum XIV
第XIV項PL 20, 518BSingulare membrum Ecclesiae, tuae religionis amplitudinem exsistere, et a nobis reverentissime coli, satis est omnibus manifestum.
PL 20, 518Bあなたの信仰心の大きさが、教会のかけがえのない肢体であり、我々によって深い敬意をもって敬われていることは、すべての人に十分明らかである。〔本サイトの項の番号とミーニュの書簡の番号が一つずれる。ミーニュでは第XV書簡〕
In ipso enim apice nobilitatis multo nobiliorem Ecclesiae devotionem impendis, et magis laeta Christi agnitione, praeceptis ejus obtemperas, et in fide potius exsultas, quam tanti generis flore jactaris.
PL 20, 518B実に、あなたは高貴さの頂点にありながら、はるかに高貴な教会への献身を注ぎ、キリストを知ったことをいっそう喜んで、その命令に従い、これほどの家柄の花を誇るよりも、むしろ信仰において歓喜する。
Summae virtutis est, vicisse gloriam carnis: et magnae est Christi gratiae , nobilitatem moribus superasse, domina filia merito illustris.
PL 20, 518B肉の栄光に打ち勝ったことは最高の徳であり、品行によって家柄を超えたことは、キリストの大いなる恩寵によることである。貴婦人にして娘よ、当然に名高い者よ。
Certa igitur exsistens, dilectissima, vitae hujus quaecumque sunt spatia aeternis divinis que officiis illustrare contende: ut qui insignem te praestitit, reddat sibi per saecula clariorem.
PL 20, 519Aそれゆえ、確信をもって、いとも愛する者よ、この生涯に残された期間のすべてを、永遠の、神にかかわる務めによって輝かせるよう努めよ。あなたを際立たせた〔神〕が、あなたを世々にわたって、自らにとっていっそう輝かしい者とするためである。
Documentum XV
第XV項PL 20, 519AINNOCENTIUS MARCIANO EPISCOPO NAISSITANO. Superiori tempore, si tamen recte recordor, memini me tam ad dilectionem tuam, quam ad fratres et coepiscopos nostros Rufum et caeteros hujusmodi litteras de clericis Naissensibus transmisisse, his videlicet, qui se ante damnationem Bonosi assererent ab eodem tam presbyteros quam diaconos ordinatos, ut si relicto atque damnato ejus errore vellent Ecclesiae copulari, libenter reciperentur, ne forte qui essent digni recuperandae salutis, in eodem deperirent.
PL 20, 519Aインノケンティウスより、ナイッススの司教マルキアヌスへ。先の時に、私の記憶が正しければ、私はあなたの愛にも、我々の兄弟であり同僚の司教であるルフスやその他の者たちにも、ナイッススの聖職者たちについて、このような書簡を送ったと覚えている。それは、ボノススが断罪される前に、同じボノススによって司祭あるいは助祭に叙階されたと主張する者たちについてであり、もし彼らがボノススの誤りを捨てて断罪し、教会に結びつくことを望むなら、喜んで受け入れられるように、また、救いを取り戻すにふさわしい者たちが、万一その誤りのうちに滅びることのないようにというものであった。〔本サイトの項の番号とミーニュの書簡の番号が一つずれる。ミーニュでは第XVI書簡〕
Verum nunc in Ravennati urbe mihi constituto, propter Romani populi necessitates creberrimas, Germanio, qui se asserit esse presbyterum, atque Lupentius, qui se diaconum dicit, multorum talium quasi legatione suscepta, prece fusa, dolores proprios exprimere gestiverunt, asserentes se quidem ecclesias in dilectionis tuae constitutas paroeciis retinere, sed tuam communionem non potuisse se mereri, ea videlicet ratione, quia Rusticius quidam nomine, iterata ordinatione presbyterium suscepisset.
PL 20, 519Bだが今、ローマの民のきわめて頻繁な必要のためにラウェンナの町に滞在している私のもとに、司祭であると主張するゲルマニウス〔底本は Germanio と与格・奪格の形に刷る。主格に読んだ。ミーニュの脚注によれば、ローマ版は Germanus〕と、助祭であると称するルペンティウスが、同様の多くの者たちの使節の役を引き受けたかのように、嘆願して、自分たちの苦しみを訴えようとした。彼らは、あなたの愛の教区に置かれた諸教会を保持してはいるが、あなたとの交わりを受けるにふさわしいとはされなかったと主張した。それは、ルスティキウスという者が、叙階を繰り返して司祭職を受けたからだという理由である。
Et non levi impedimento fit, dum aut illi dolent, hujusmodi hominem in Ecclesia retineri, aut ille sic peccari debere in alios arbitretur, quemadmodum in se agnoscit esse peccatum.
PL 20, 520A一方では彼らがこのような人物が教会に留められていることを嘆き、他方ではその者が、自分に対して罪が犯されたと認めているのと同じ仕方で、他の者たち〔ボノススに叙階された者たち〕に対しても罪が犯されるべきだと考えるので、少なからぬ障害が生じている。〔ミーニュの脚注(コスタン)によれば、peccari は写本の peccare を後の esse peccatum に合わせて改めたもので、in alios には「ボノススに叙階された者たち」を補う〕
Et quamvis de eadem re plenius litterae meae contineant, quas superius memoravi; tamen etiam nunc admonendam duximus fraternitatem tuam, ut si vere constat, aliquos ante damnationem Bonosi ab eodem ordinatos, postea voluisse vel nunc velle reverti, eos recipiendos esse censemus; maxime cum memorati asserant, se in tantum anteriori tempore ordinatos, ut sanctae recordationis virum Cornelium episcopum Sirmiensis urbis, necnon et fratrem nostrum Nicetam, aliosque nonnullos fuisse praesentes, cum honoribus, quos se habere commemorant, augerentur.
PL 20, 520A同じ件については、先に述べた私の書簡がいっそう詳しく述べているが、それでも今また、あなたの兄弟愛に忠告すべきだと我々は考えた。すなわち、もしボノススの断罪の前に彼によって叙階された者たちが、のちに戻ることを望んだか、今望んでいることが確かであるなら、彼らは受け入れられるべきだと我々は判断する。特に、この者たちは、自分たちがずっと以前に叙階され、聖なる記憶の人であるシルミウムの町の司教コルネリウス、また我々の兄弟ニケタ、ほか何人かが、彼らが持つと言う栄誉職に高められたとき、その場に居合わせたと主張しているのであるから。
Unde, frater charissime, si eorum assertio fidem recipit veri, suscipiendos esse ambigere non debes, quos tam diu ecclesias sibi creditas passus es retinere.
PL 20, 521Aそれゆえ、親愛なる兄弟よ、彼らの主張が真実であるという信用を得るなら、彼らを受け入れるべきことを疑ってはならない。あなたは、これほど長いあいだ、彼らに託された諸教会を彼らが保つのを許してきたのだから。
Documentum XVI, Prooemium
第XVI項 冒頭PL 20, 526DINNOCENTIUS RUFO, EUSEBIO, EUSTATHIO, CLAUDIO, MAXIMIANO, EUGENIO, GERONTIO, JOANNI; POLYCHRONIO, SOPHRONIO, FLAVIANO, HILARIO, MACEDONIO, CALICRATIO, ZOSIMO, PROFUTURO, NICETAE, [ Quidam mss.
PL 20, 526Dインノケンティウスより、ルフス、エウセビウス、エウスタティウス、クラウディウス、マクシミアヌス、エウゲニウス、ゲロンティウス、ヨアンネス、ポリュクロニウス、ソフロニウス、フラウィアヌス、ヒラリウス、マケドニウス、カリクラティウス、ゾシムス、プロフトゥルス、ニケタ、(ある写本では〔次の節に続く〕)〔本サイトの項の番号とミーニュの書簡の番号が一つずれる。ミーニュでは第XVII書簡〕
NICETIO], HERMOGENI, VINCENTIO, ASIOLOGO, TERENTIANO, HERODIANO et MARCIANO, episcopis Macedonibus et diaconis in Domino salutem.
PL 20, 526D〔前の節から続く、ある写本の読み〕(ニケティウス)、ヘルモゲネス、ウィンケンティウス、アシオログス、テレンティアヌス、ヘロディアヌス、マルキアヌス、マケドニアの司教たち、ならびに助祭たちへ、主において挨拶を送る。
Documentum XVI, Caput I
第XVI項 第I章PL 20, 527AMagna me gratulatio habuit, cum post tot discrimina totius, ut ita dixerim, mundi, Vitalis, archidiaconus, vestrarum portitor litterarum, ex illis partibus ad nos usque directus advenit. Quem cum vidissemus, illico, ut oportebat, percontati de vestro statu sumus.
PL 20, 527A大きな喜びが私を捉えた。いわば全世界の、これほど多くの危機ののちに、首席助祭ウィタリス、諸君の書簡の運び手が、あの地方から我々のもとにまで遣わされて到着したときである。彼を見るや、直ちに、しかるべく、諸君の状態について我々は尋ねた。
Verum ubi reperimus vos ex sententia degere, Deo nostro uberes gratias retulimus, quod suos famulos suisque altaribus servientes et in adversis tuetur, et in prosperis gubernare dignatur.
PL 20, 527Aそして、諸君が望みどおりに暮らしているとわかると、我々の神に豊かな感謝を捧げた。神は、自分の僕たち、自分の祭壇に仕える者たちを、逆境でも守り、順境でも導くことをよしとするからである。
Qui cum tradidisset epistolas, eas praecepi illico recenseri: in quibus multa posita pervidi, quae stuporem mentibus nostris inducerent, facerentque nos non modicum dubitare, utrum aliter putaremus, an ita illa essent posita quemadmodum personabant.
PL 20, 527B彼が書簡を手渡すと、私は直ちにそれらを読み通すよう命じた。その中に、我々の精神に驚きをもたらし、我々が別様に考えているのか、それとも、響くとおりにそれらが書かれているのかを、少なからず疑わせる事柄が多く記されているのを、私は見て取った。
Quae cum saepius repeti fecissem, adverti sedi apostolicae, ad quam relatio missa quasi ad caput ecclesiarum currebat, aliquam fieri injuriam, cujus adhuc in ambiguum sententia duceretur.
PL 20, 527Bそれらを何度も読み返させたとき、私は気づいた。諸教会の頭に宛てるように報告が送られてきた使徒座に対して、何らかの不当が加えられつつあり、それについての判断はなお曖昧なままに置かれている、と。
Unde de quibus jam dudum scripsisse memini, nunc iterare formam argumentis evidentioribus, relationis vestrae geminata percontatio compellit.
PL 20, 527Bそれゆえ、すでにずっと前に書いたと覚えていることについて、いまその規範を、より明白な論拠をもって繰り返すことを、諸君の報告の重ねての問い合わせが迫っている。
Documentum XVI, Caput II
第XVI項 第II章PL 20, 527BCAP. I. Eos (Ivo p. 8, c. 503) , qui viduas accepisse suggeruntur uxores, non solum clericos effectos agnovi, verum etiam usque ad infulas summi sacerdotii pervenisse: quod contra legis esse praecepta nullus ignorat.
PL 20, 527B第1章——(Ivo p. 8, c. 503)やもめを妻に迎えたと報告されている者たちが、聖職者にされているだけでなく、最高の司教職の頭飾り〔infulae〕にまで至っていることを、私は知った。これが律法の命令に反することを知らぬ者はない。
Nam cum Moyses legislator clamitet: Sacerdos uxorem virginem accipiat (Lev. XXII, 13, 14) ; ac ne in hoc praecepto aliquid putaretur ambiguum, addidit, non viduam, neque ejectam.
PL 20, 528Aというのも、立法者モーセが叫んで、「祭司はおとめを妻に迎えよ」(レビ記22:13–14)〔刷りのまま。引かれた句はレビ記21:13–14〕と言い、この命令に何か曖昧なところがあると思われぬよう、「やもめではなく、追い出された女でもなく」と付け加えているからである。
Contra quod praeceptum, divina auctoritate submissum, nulla defensio mandati alterius opponitur, nisi consuetudo vestra: quae, ut ipsi fatemini, ex ignorantia, ut verecundius dicam, non ex apostolica traditione et integra ratione constituta est.
PL 20, 528A神の権威によって下されたこの命令に対し、別の命令による弁護は何も持ち出されず、ただ諸君の慣習があるのみである。その慣習は、諸君自身が認めるとおり、無知から――より控えめに言うなら――定められたもので、使徒の伝承と正しい理に基づくものではない。
Nos autem, omnesque per Orientem Occidentemque ecclesias, noverit vestra dilectio haec penitus non admittere; nec ad ultimum ecclesiastici ordinis locum tales assumere et, si reperti fuerint, removere.
PL 20, 528A我々は、そして東方と西方のすべての教会は、こうしたことを断じて認めず、そのような者を教会の秩序の最後の地位にさえ迎えず、見出された場合には解任することを、諸君の愛は知るがよい。
Documentum XVI, Caput III
第XVI項 第III章PL 20, 528BCAP. II. Deinde ponitur, non dici (Dist. 26, c. 3; Ivo, p. 1, c. 292, et p. 8, c. 303) oportere digamum eum, qui catechumenus habuerit atque amiserit uxorem, si post baptismum fuerit aliam sortitus; eamque primam videri, quae novo homini copulata sit: quia illud conjugium per baptismi sacramentum cum caeteris criminibus sit ablutum.
PL 20, 528B第2章——(Dist. 26, c. 3; Ivo, p. 1, c. 292, et p. 8, c. 303)次に、洗礼志願者のときに妻を持ち、その妻を失い、洗礼ののちに別の妻を得た者を、二度結婚した者〔digamus〕と言うべきではなく、新しい人に結ばれた妻のほうが最初の妻と見なされる、とされる。あの婚姻は洗礼の秘跡によって他の罪過とともに洗い去られたから、というのである。
Quod cum de una utique dicitur, certe si tres habuerit in vetere positus homine uxores, erit ei, quae post baptismum quarta est, sic interpretantibus prima: virginisque nomen accipiet, quae quarto ducta est loco.
PL 20, 528Bこれはたしかに一人の妻について言われることであるから、もし古い人にあって三人の妻を持ったなら、その者の場合、洗礼ののちの第四の妻は、そう解釈する者たちにとって最初の妻となり、四番目に迎えられた女がおとめの名を受けることになろう。
Quis oro, istud non videat contra Apostoli esse praeceptum, qui ait (I Tim. III, 2; Tit. I, 6) unius uxoris virum oportere fieri sacerdotem?
PL 20, 528B頼むから言ってほしい、誰が、これが使徒の命令に反することを見ないだろうか。使徒は、一人の妻の夫こそが司教とならねばならぬと言うのである(一テモテ3:2; テトス1:6)。
Documentum XVI, Caput IV
第XVI項 第IV章PL 20, 529ASed objicitur, quod in baptismo totum quidquid in vetere homine gestum est, sit solutum. Dicite mihi, cum pace vestra loquor: crimina tantum dimittuntur in baptismo, an et illa quae secundum Legis praecepta ac Dei instituta complentur?
PL 20, 529Aしかし、洗礼においては、古い人にあってなされたことはすべて解かれた、との反論がある。私に答えよ、諸君の許しを得て言うのだが、洗礼で赦されるのは罪過だけなのか、それとも律法の命令と神の定めに従って果たされることまでもなのか。
Uxorem ducere crimen est, aut non est crimen. Si crimen est, ergo praefata venia dixerim; erit auctor in culpa, qui ut crimina committerent, in paradiso, cum ipse ita eos jungeret, benedixit.
PL 20, 529A妻をめとることは罪過であるか、罪過でないか。もし罪過であるなら――あらかじめ許しを乞うて言うのだが――楽園で、自ら彼らをそのように結び合わせたとき、彼らが罪過を犯すようにと祝福した創始者〔auctor。神を指す〕が、咎を負うことになる。
Si vero non est crimen, quia quod Deus junxit (Gen. I, 28) , nefas sit crimen appellari; et Salomon addidit: Etenim a Deo praeparatur viro uxor (Prov. XIX, 14) : quomodo creditur inter crimina esse dimissum, quod Deo auctore legitur consummatum?
PL 20, 529Aだがもし罪過でないなら――神が結び合わせたもの(創世記1:28)を罪過と呼ぶのは不敬であり、ソロモンもこう付け加えている。「まことに、夫には神によって妻が備えられる」(箴言19:14)――神を創始者として成し遂げられたと読まれることが、罪過のうちに赦されたと、どうして信じられようか。
Documentum XVI, Caput V
第XVI項 第V章PL 20, 529BQuid de talium filiis percensetur (28, q. I, c. 3) ? numquid non erunt admittendi in haereditatis consortio, qui ex ea suscepti sunt, quae ante baptismum fuit uxor? eruntque appellandi vel naturales vel spurii; quia non est legitimum matrimonium, nisi illud, ut vobis videtur, quod post baptismum assumitur?
PL 20, 529Bこうした者たちの子らについては、どう考えられているのか(28, q. I, c. 3)。洗礼の前に妻であった女から生まれた子らは、相続の分け前に受け入れられないのか。そして、庶出の子〔naturales〕あるいは私生児〔spurii〕と呼ばれることになるのか。諸君の考えでは、洗礼のあとに迎えたものだけが適法な婚姻だからか。
Ipse Dominus, cum interrogaretur a Judaeis si liceret dimittere uxorem, atque exponeret fieri non debere, addidit: Quod ergo Deus junxit, homo non separet (Matth. XIX, 6) .
PL 20, 529B主自身は、妻を離縁することは許されるかとユダヤ人たちに問われ、それはなすべきでないと説明したうえで、こう付け加えた。「それゆえ、神が結び合わせたものを、人は離してはならない」(マタイ19:6)。
Ac ne de his locutus esse credatur, quae post baptismum sortiuntur, meminerint hoc et a Judaeis interrogatum, et Judaeis esse responsum.
PL 20, 529Bそして、主がこれを洗礼のあとに得られる妻たちについて語ったと思われぬよう、彼らは覚えておくがよい。これはユダヤ人たちに問われ、ユダヤ人たちに答えられたことなのである。
Quaero, et sollicitus quaero, si una eademque sit uxor ejus qui ante catechumenus, postea sit fidelis, filiosque ex ea, cum esset catechumenus, susceperit, ac postea alios, cum fidelis: utrum sint fratres appellandi, an non habeant postea, defuncto patre, herciscundae haereditatis consortium, quibus filiorum nomen creditur abstulisse regeneratio spiritalis?
PL 20, 529B私は尋ねる、懸念をもって尋ねる。ある人が、以前は洗礼志願者で、のちに信者となったとして、その同じ一人の妻から、志願者であったときに子らをもうけ、のちに信者になってから別の子らをもうけたなら、彼らは兄弟と呼ばれるべきなのか。それとも、父の死後、遺産分割〔herciscundae haereditatis〕の分け前にあずからないのか。霊的な再生が、彼らから子の名を奪ったと信じられているのだから。
Quod cum ita sentire atque judicare absurdum est, quae (malum) ratio est hoc defendi, et vacua opinione magis jactari, quam aliqua auctoritate roborari, cum non possit inter peccata deputari, quod Lex praecepit, et Deus junxit?
PL 20, 529Cこのように考え、判断するのが不条理であるなら、どんな理由があって(いったい)これが擁護され、何らかの権威によって裏づけられるよりも、むなしい思い込みによって振りかざされるのか。律法が命じ、神が結び合わせたものを、罪の数に入れることはできないのに。
Documentum XVI, Caput VI
第XVI項 第VI章PL 20, 530ANumquid si quis catechumenus virtutibus studuerit, humilitatem secutus fuerit, patientiam tenuerit, eleemosynas fecerit, morti destinatos qualibet ratione eripuerit, adulteria exhorruerit, castitatem tenuerit; quaero si haec, cum factus fuerit fidelis, amittit, quia per baptismum, totum quod vetus homo gesserit, putatur auferri?
PL 20, 530Aもし洗礼志願者が徳に努め、謙遜に従い、忍耐を保ち、施しを行い、死に定められた者たちを何らかの方法で救い出し、姦通を忌み、貞潔を守ったとして、その人は信者となったとき、これらを失うのかと、私は問う。洗礼によって、古い人のなしたことはすべて取り去られると考えられているからである。
Aspiciamus gentilem hominem Cornelium, orationibus atque eleemosynis revelationem, Petrumque ipsum vidisse: numquid per baptismum haec illi ablata sunt, propter quae baptismum ei videtur esse concessum?
PL 20, 530A異邦人コルネリウスが、祈りと施しによって啓示を、そしてペトロその人を見たことを、見よう。洗礼によって、彼からそれらは取り去られたのか。それらのゆえにこそ、彼に洗礼が許されたと見えるのに。
Si ita creditur, mihi credite, non modicum erratur: quia quidquid bene gestum fuerit, et secundum praecepta legis custoditum, non potest agenti deperire, quod quia ex Dei mandato efficitur, non potest dici peccatum: et quod peccatum non est, solvi inter peccata omnino non debet.
PL 20, 530Aそう信じられているなら、私を信じよ、少なからぬ誤りである。よくなされたこと、律法の命令に従って守られたことは、すべて、行った者から失われえないからである。それは神の命令に基づいて成し遂げられるのだから、罪とは言えず、罪でないものは、罪のうちに解かれることは決してあってはならない。
Eritque integrum aestimare, aboleri non posse prioris nomen uxoris, cum non dimissum sit pro peccato, quia ex Dei sit voluntate completum.
PL 20, 530Bそれゆえ、最初の妻の名は消し去られえないと判断するのが妥当であろう。それは罪として赦されたのではなく、神の意志に基づいて成し遂げられたものだからである。
Documentum XVI, Caput VII
第XVI項 第VII章PL 20, 530BCAP. III. (I, q. I, c. 17; Ivo p. 6, c. 59.) Ventum est ad tertiam quaestionem, quae pro sui difficultate longiorem exigit disputationem: cum nos dicamus, ab haereticis ordinatos, vulneratum per illam manus impositionem habere caput. [Et ubi vulnus infixum est, medicina adhibenda est, ut possit recipere sanitatem.
PL 20, 530B第3章——(I, q. I, c. 17; Ivo p. 6, c. 59.)第三の問題に至った。その難しさのゆえに、より長い論述を要する。我々は、異端者によって叙階された者は、あの按手によって頭に傷を受けていると言うのである。[傷が打ち込まれた所には、健やかさを受けられるよう、薬が当てられねばならない。
Quae sanitas post vulnus secuta, sine cicatrice esse non poterit:] atque ubi poenitentiae remedium necessarium est, illic ordinationis honorem locum habere non posse (Num. XIX, 22) .
PL 20, 530B傷のあとに続く健やかさは、傷痕なしではありえない。]そして、悔い改めの治療が必要な所には、叙階の栄誉は場所を持ちえない、と〔我々は言う〕(民数記19:22)。
Nam si, ut legitur, quod tetigerit immundus, immundum erit: quomodo id ei tribuetur, quod munditia ac puritas consuevit accipere?
PL 20, 530Cというのも、読まれるとおり、不浄の者が触れたものは不浄となるなら、清さと純粋さが受けるのを常とするものが、どうして彼に与えられようか。
Sed e contra asseritur, eum qui honorem amisit, honorem dare non posse: nec illum aliquid accepisse, quia nihil in dante erat, quod ille posset accipere. Acquiescimus, et verum est.
PL 20, 530Cしかし反対に、栄誉を失った者は栄誉を与えることができない、と主張される。その者は何も受けていない、与える側には、その者が受けうるものが何もなかったからだ、と。我々は同意する。それは真実である。
Certe quia quod non habuit dare non potuit, damnationem utique, quam habuit, per pravam manus impositionem dedit: et qui comparticeps factus est damnationis, quomodo debeat honorem accipere, invenire non possum.
PL 20, 531Aたしかに、持たなかったものは与えられなかったのだから、彼が持っていた断罪を、邪悪な按手によって与えたことは間違いない。そして断罪の共犯者となった者が、どうして栄誉を受けるべきなのか、私には見出せない。
Documentum XVI, Caput VIII
第XVI項 第VIII章PL 20, 531ACAP. IV. Sed dicitur vera ac justa legitimi sacerdotis benedictio auferre omne vitium quod a vitioso fuerat injectum.
PL 20, 531A第4章——しかし、正当な司教の真実で正しい祝福は、悪徳ある者によって加えられたいかなる悪徳をも取り除く、と言われる。
Ergo si ita est, applicentur ad ordinationem sacrilegi, adulteri atque omnium criminum rei, quia per benedictionem ordinationis crimina vel vitia putantur auferri.
PL 20, 531Aそれならば、神を冒瀆する者も、姦通者も、あらゆる罪過の責めを負う者も、叙階に就かせられるがよい。叙階の祝福によって罪過や悪徳が取り去られると考えられているのだから。
Nullus sit poenitentiae locus, quia id potest praestare ordinatio, quod longa satisfactio praestare consuevit.
PL 20, 531A悔い改めの余地はなくなるがよい。長い償いが与えるのを常とするものを、叙階が与えうるのだから。
Sed NOSTRAE LEX EST ECCLESIAE, venientibus ab haereticis, qui tamen illic baptizati sunt, per manus impositionem laicam tantum tribuere communionem, nec ex his aliquem in clericatus honorem vel exiguum subrogare.
PL 20, 531Aだが、異端者のもとから来る者、ただしそこで洗礼を受けた者には、按手によって平信徒としての交わりだけを授け、そのうちの誰をも、小さな聖職の栄誉にさえ昇進させないことが、我々の教会の法である。
At vero ii, qui a Catholica ad haeresim transierunt, quos non aliter oportet nisi per poenitentiam suscipi, apud vos non solum poenitentiam non agunt, verum etiam honore cumulantur.
PL 20, 531Bところが、公同の教会から異端へ移った者は、悔い改めによる以外に受け入れられるべきでないのに、諸君のもとでは、悔い改めを行わないどころか、栄誉まで積み重ねられている。
Documentum XVI, Caput IX
第XVI項 第IX章PL 20, 531BCAP. V. Sed Anysii quondam fratris nostri, aliorumque consacerdotum summa deliberatio haec fuit, ut quos Bonosus ordinaverat, ne cum eodem remanerent, ac fieret non mediocre scandalum, ordinati reciperentur. Vicimus, ut opinor, ambigua.
PL 20, 531B第5章——しかし、いまは亡き我々の兄弟アニュシウスと、ほかの同僚の司教たちの最終の決議は、ボノススが叙階した者たちが、彼のもとにとどまって少なからぬ躓きが生じることのないよう、叙階されたままに受け入れられる、というものであった〔ボノススは断罪された司教〕。我々は、思うに、曖昧な点には打ち勝った。
Jam ergo (I, q. 7, c. 7; Ivo in prologo) quod pro remedio ac necessitate temporis statutum est, constat primitus non fuisse, ac fuisse regulas veteres, quas ab Apostolis vel apostolicis viris traditas ecclesia Romana custodit, custodiendasque mandat eis, qui eam audire consueverunt.
PL 20, 532Aそこで(I, q. 7, c. 7; Ivo in prologo)、時の救済と必要のために定められたことは、もともとあったのではなく、古い規則があったことは明らかである。ローマ教会は、使徒たち、あるいは使徒的な人々から伝えられたそれらを守り、自分に耳を傾けるのを常とする者たちに、守るよう命じている。
Sed necessitas temporis id fieri magnopere postulabat. Ergo (I, q. I, c. 41; Ivo in prologo) quod necessitas pro remedio invenit, cessante necessitate, debet utique cessare pariter quod urgebat: quia alius est ordo legitimus, alia usurpatio, quam tempus fieri ad praesens impellit.
PL 20, 532Aしかし、時の必要がそうすることを強く求めたのである。それゆえ(I, q. I, c. 41; Ivo in prologo)、必要が救済のために見出したものは、必要が止めば、迫っていたもの〔必要〕とともに止まねばならない。正当な秩序と、時が当座そうせよと迫る侵奪とは、別だからである。
Documentum XVI, Caput X
第XVI項 第X章PL 20, 532ASed canones apud Nicaeam constituti de Novatianis fieri permiserunt. Prius ille canon a patribus institutus ponendus est, ut possimus advertere vel quid, vel qualiter sensum sit ab eisdem vel praeceptum.
PL 20, 532Aしかし、ニカイアで定められた規定は、ノウァティアヌス派についてそうすることを許した。まず、教父たちによって定められたあの規定を示さねばならない。そうすれば、彼らによって何が、どのように、考えられ命じられたかに気づくことができる。
De his, inquit, qui nominant se ipsos Catharos, id est mundos, et aliquando veniunt ad catholicam Ecclesiam, placuit sanctae et magnae synodo, ut, accepta manus impositione, sic maneant in clero (Nic. syn. c. 8) .
PL 20, 532Bその規定は言う。「自らをカタリ、すなわち清い者たちと名乗り、時に公同の教会にやって来る者たちについては、聖なる大教会会議は、按手を受けたうえで、そのまま聖職者団にとどまるのがよい、と決めた」(Nic. syn. c. 8)。
Possum vero dicere, de solis hoc Novatianis esse praeceptum, nec ad aliarum haeresum clericos pertinere. Nam si utique de omnibus ita definirent, addidissent, a Novatianis aliisque haereticis revertentes debere in suo ordine recipi.
PL 20, 532B私はこう言える。これはノウァティアヌス派についてだけの命令であり、他の異端の聖職者には関わらない、と。というのも、もしすべての者についてそう定めたのなら、ノウァティアヌス派やその他の異端から戻る者は自分の位階で受け入れられるべきだ、と付け加えたはずだからである。
Quod ita esse, etiam illud maxime, quod de Paulianistis dictum est, poterit confirmare, a quibus venientes etiam baptizari praecipiunt. Numquidnam, cum de Paulianistis jubent, omnes qui ab haereticis revertuntur, erunt hoc exemplo baptizandi (Nic. syn. c. 19) ?
PL 20, 532Bそうであることは、とりわけパウロ派〔サモサタのパウロスの徒〕について言われたことが確証しうる。パウロ派から来る者には洗礼をも授けるよう命じているのである。では、パウロ派について命じるとき、異端者から戻る者はみな、この例にならって洗礼を授けられるべきなのだろうか(Nic. syn. c. 19)。
Quod cum nullus audeat facere, de ipsis tantum esse praeceptum ratio ipsa demonstrat. Denique baptizatos rite ab evangelista Philippo, Petrus et Joannes sola manus impositione consummant.
PL 20, 533Aこれを敢えて行う者は誰もいないのだから、命令が彼らについてだけ出されたことを、理そのものが示している。実に、福音を告げる者フィリポによって正しく洗礼を授けられた者たちを、ペトロとヨハネは按手だけで完成させた。
Illos vero, quos apostolus Paulus Joannis baptismate baptizatos reperit, interrogavitque an Spiritum sanctum suscepissent, fatentibusque se illud ne quidem nomen audisse, jussit eos baptizari (Act. VIII, 17; XIX, 2 seqq.) .
PL 20, 533A他方、使徒パウロは、ヨハネの洗礼で洗礼を受けた者たちを見いだし、聖霊を受けたかと尋ね、聖霊という名さえ聞いたことがないと彼らが認めたので、彼らに洗礼を授けるよう命じた(使徒言行録8:17; 19:2以下)。
Videtis ergo rite baptizatos, illo dono iterari non posse: et aliter, sola aqua lotos, baptizari in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti necessarium pervideri. Ita et de Novatianis tantum jussum esse, lucida manifestatione relegitur.
PL 20, 533Aこうして諸君は見る、正しく洗礼を受けた者には、あの賜物は繰り返しえないこと、他方、水だけで洗われた者は、父と子と聖霊の名によって洗礼を授けられる必要があると見られることを。このように、ノウァティアヌス派についてだけ命じられたことも、明白な顕れによって読み取られる。
Quod idcirco distinctum esse ipsis duabus haeresibus, ratio manifesta declarat, quia Paulianistae in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti minime baptizant (I; q. I, c. 53) ; et Novatiani iisdem nominibus tremendis venerandisque baptizant, nec apud istos de unitate potestatis divinae, hoc est, Patris et Filii et Spiritus sancti, quaestio aliquando commota est, et ideo omnibus segregatis haec sola electa est, cui istud crederent concedendum, quia nihil in Patris et Filii et Spiritus sancti sacramento peccarent.
PL 20, 533Bこのことが二つの異端のあいだで区別された理由は、明白な理が示している。パウロ派は父と子と聖霊の名で決して洗礼を授けないが(I; q. I, c. 53)、ノウァティアヌス派は畏れ敬うべきその同じ名で洗礼を授ける。後者のあいだでは、神的な力の一体性、すなわち父と子と聖霊の一体性について、問いが持ち上がったことが一度もない。それゆえ、他のすべてが除かれたうえで、これだけが選ばれ、これは認めてよいと彼らは考えたのである。父と子と聖霊の秘跡において何も過ちを犯していないからだ。
Documentum XVI, Caput XI
第XVI項 第XI章PL 20, 533BSi quis vero de Catholica ad haeresim transiens, aut fidelis ad apostasiam reversus, resipiscens redire voluerit, numquid eadem ratione poterit ad clerum permitti, cujus commissum nonnisi longa poenitentia poterit aboleri?
PL 20, 533Bでは、公同の教会から異端に移った者、あるいは信者でありながら背教に戻った者が、悔いて戻ろうとするなら、同じ理由で聖職者団に許されうるだろうか。その者の犯したことは、長い悔い改めによってでなければ消し去られえないのに。
Nec post poenitentiam clericum fieri ipsi canones sua auctoritate permittunt. Unde constat, qui de Catholica ad Bonosum transierunt damnatum, atque se passi sunt, aut cupierunt ab eodem ordinari, non oportuisse ordinationis ecclesiasticae suscipere dignitatem, qui commune omnium ecclesiarum judicium deserentes, suam peculiariter in Bonoso vanitatem sequendam esse duxerunt.
PL 20, 534A規定そのものが、その権威によって、悔い改めののちにも聖職者になることを許していない。それゆえ明らかである、公同の教会から断罪されたボノススのもとに移り、彼に叙階されることを受け入れ、あるいは望んだ者たちは、教会の叙階の位を受けるべきではなかった。彼らはすべての教会の共通の判断を捨て、ボノススに従って自分たち独自の空しさを追うべきだと考えたのだから。
Documentum XVI, Caput XII
第XVI項 第XII章PL 20, 534ASed (1, q. I, c. III) multos constat vim passos, atque invitos attractos, repugnantesque ab eodem ordinatos.
PL 20, 534Aしかし(1, q. I, c. III)、多くの者が暴力を受け、意に反して引きずられ、抵抗するところを彼に叙階されたことは明らかである。
Dicat mihi, volo, quisquis hoc credit: si non post ordinationem Bonosi, interfuit cum conficeret sacramenta; si communioni ejus participatus non est, si statim discedens de ejus pessimo conciliabulo ad Ecclesiam rediit: iste talis potest habere excusationis aliquem colorem.
PL 20, 534Aこれを信じる者が誰であれ、私に答えてもらいたい。もし彼が、ボノススによる叙階のあとで、その者が秘跡を執り行うときにその場に居合わせず、その者の交わりにあずからず、そのいとも邪悪な集会からすぐに立ち去って教会に戻ったのなら、そのような者には、弁解のいくらかの口実がありうる。
Caeterum qui vel post annum vel menses ad Ecclesiam redierunt, intelligitur eos, quia in Catholica noverant se propter vitia sua non posse suscipere ordinationem, idcirco ad illum perrexisse, qui passim et sine ulla discussione ordinationes illicitas faciebat, credentes se posse per istam institutionem in Ecclesia catholica invenire locum de quo ante desperaverant.
PL 20, 534Bだがそれ以外に、一年あるいは数か月のちに教会に戻った者たちについては、彼らが公同の教会にあっては自分の悪徳のゆえに叙階を受けえないと知っていたので、あちこちで何の審査もなく不法な叙階を行っていたその者のもとに赴き、この任命によって公同の教会の中に、かつて望みを失っていた地位を見出せると信じたのだ、と理解される。
Nunc illud quod superest, interrogo: qui post mensem aut eo amplius rediit, cum se presbyterum a Bonoso confideret ordinatum, si non sacramenta confecit, si non populis tribuit, si Missas secundum consuetudinem non complevit, quid de his censeatis, quaeso, promatis apertius.
PL 20, 534Bさて、残っている点を尋ねる。一月あるいはそれ以上のちに戻った者が、ボノススに司祭として叙階されたと信じながら、秘跡を執り行わず、民に〔それを〕授けず、慣習に従ってミサを果たさなかったなら、これらの者についてどう判断するか。頼むから、諸君、より明白に述べてもらいたい。
Ad summam certe qui nihil a Bonoso acceperunt, rei sunt usurpatae dignitatis, qui conficiendorum sacramentorum sibi vindicaverunt aut non vindicaverunt auctoritatem, atque id se putaverunt esse, quod eis nulla fuerat regulari ratione concessum.
PL 20, 535A要するに、たしかに、ボノススから何も受けなかった者たちも、侵奪した位の責めを負う。彼らは、秘跡を執り行う権能を自分のものと主張したにせよ、しなかったにせよ、規則に則ったいかなる理由によっても自分に許されていなかったもの〔司祭〕であると、自らを思い込んだからである。
Documentum XVI, Caput XIII
第XVI項 第XIII章PL 20, 535ACAP. VI. Pervideat ergo dilectio vestra hactenus talia transisse, et advertite quod utique, ut dicitis, necessitas imperavit, in pace jam ecclesias constitutas non praesumere.
PL 20, 535A第6章——それゆえ、諸君の愛は、そうしたことがこれまで見過ごされてきたことを見極めよ。そして、諸君の言うとおり必要が命じたことを、すでに平和のうちに立てられた諸教会においては、あえて行ってはならないと心得よ。
Sed (I, q. 7, c. 14) , ut saepe accidit, quoties a populis aut a turba peccatur, quia in omnes propter multitudinem vindicari non potest, inultum solet transire, priora dimittenda dico Dei judicio, et de reliquo maxima sollicitudine praecavendum.
PL 20, 535Aしかし(I, q. 7, c. 14)、しばしば起こるように、民や群衆によって過ちが犯されるときは、数が多いためにすべての者に罰を下しえず、罰されずに過ぎるのが常であるから、前のことは神の裁きに委ねねばならず、今後については最大の注意をもって備えねばならないと、私は言う。
Documentum XVI, Caput XIV
第XVI項 第XIV章PL 20, 535BCAP. VII. Veniam nunc ad maximum quasi quoddam thema Photinum, et quod est mihi anxium ac difficillimum, majorum meorum revolvam sententias (36, q. 9, c. 5) . Fuerat de illo quoque pacto, ut etiam ipsi commeministis, aliquid utique gravius constitutum.
PL 20, 535B第7章——次に、いわば最大の主題であるフォティヌスに話を移そう。私にとって気がかりで最も難しいことだが、私の先人たちの判決を見直そう(36, q. 9, c. 5)。彼についても、諸君自身も思い出すとおり、より重い何らかの取り決めがなされていた。
Verum quia id per rumorem falsum, ut asseritis, subreptum huic sedi et elicitum per insidias demonstratis, quia res ad salutem rediit; et vel veniam nos hanc in tantum, vobis annitentibus, post condemnationem ore apostolico subrogamus, tantisque vestris assertionibus, vobis tam bonis, tam charis, non dare consensum, omnibus duris rebus durius arbitramur.
PL 20, 536Aしかし、それが、諸君の言うところでは、偽りの噂によってこの座に不正に持ち込まれ、策略によって引き出されたものであることを諸君が示しており、事柄が救いに立ち戻ったので、そして我々は、諸君が努めるところにより、使徒座の口による断罪ののちに、この赦しをそこまで与えるのであるから〔vel … in tantum の係りは定かでない。かく取った〕、これほど善く、これほど親愛な諸君の、これほど多くの主張に同意を与えないことは、あらゆる厳しいことよりも厳しいと我々は考える。
Pro vestra ergo approbatione, fratres charissimi, et sententia ac postulatione, Photinum episcopum habetote licitum ita constituere, ut deprecamini, et nostram in melius conversam sententiam labore vel testimonio vestro compotes voti suscipite.
PL 20, 536Aそれゆえ、親愛なる兄弟たちよ、諸君の承認と意見と要請により、諸君が願うとおりフォティヌスを司教に立てることは許されたものとせよ。そして、より良いほうへ改められた我々の判断を、諸君の労苦と証言によって願いを果たした者として受けよ。
Documentum XVI, Caput XV
第XVI項 第XV章PL 20, 536AAtque Eustathium a me saepissime comprobatum nolite exspectare, ut diaconii gratia exspolietur. Sollicitos enim vos pro salute libenter audio (II Cor. II, 10) : contra caput etiam si faciendum sit, non libenter admitto.
PL 20, 536Aまた、私が幾度も是認したエウスタティウスについては、助祭職の恩寵〔gratia〕を剥奪されることを期待するな。救いのために心を砕く諸君の言葉を、私は喜んで聞く(二コリント2:10)〔この引照は次節の趣旨に当たる〕。かしらに逆らって事をなさねばならぬとしても〔caput の意は定かでない。直訳した〕、私は喜んでは認めない。
Cui manum porrigitis, vobiscum porrigo: cui porrigo, mecum porrigite. Haec enim ad Corinthios apostolica est declarata benignitas, ut in uno spiritu dictam ac reductam sententiam boni semper indifferenter sequantur.
PL 20, 536B諸君が手を差し伸べる者に、私も諸君とともに差し伸べる。私が差し伸べる者に、諸君も私とともに差し伸べよ。コリントの人々への使徒の厚情はこの点に示されたからである。善き者たちは一つの霊において、言い渡され、また撤回された判決に、つねに分け隔てなく従う、と〔二コリント2:5–11。断罪された者を赦して受け入れるよう求める箇所〕。
Nam, fateor, haec me primum res bene habet erga Eustathium diaconum, quod nec contra fidem quidquam locutus sit, nec loquentem admiserit, nec ad mortem crimen aliquod commisisse, vel jactatum umquam vel fictum recognoverim.
PL 20, 536B実のところ、告白するが、助祭エウスタティウスについて、私をまず安心させる事情は、彼が信仰に反することを何も語らず、語る者を受け入れもせず、死に値する何らかの罪過を犯したと、言いふらされたことも、作り上げられたことも、私は一度も認めなかったことである。
Et qui in his salvus est, si quo pacto conversationes amabiles non habet, habendus est ut minus pro tempore dilectus, non ut inimicus aestimatur diabolo in perpetuum mancipandus.
PL 20, 537Aそして、これらの点で無事な者が、もし何らかの形で好ましい人づきあいを持っていないとしても、そのときに愛されることが少ない者と見なされるべきであって、永遠に悪魔に引き渡されるべき敵と見なされるべきではない。
Cognosco illum inter illas simultates ac turbines contra multorum studia, non dico qualia, diversa sensisse, et hinc cum res ac calamitates ipsae emendatae sint, ad hoc usque Dizoniani et Cyriaci subdiaconorum non potuisse apud vos reviviscere commendatione.
PL 20, 537A私は、彼があの敵意と混乱のなかで、多くの人の熱意に逆らって――どのようなものかは言わないが――異なる意見を持っていたことを知っている。そして、事柄と災厄そのものが是正された今に至っても、副助祭ディゾニアヌスとキュリアクスの推薦によってさえ、諸君のもとで立ち直ることができなかったことも知っている。
Exstinguite, quaeso, ab illo praedictisque quorumcumque videtis animosas ac non justas aemulationes, ut ipse apud nos integer, apud vos cum suis reparatus, profundam pacem, non fictam pervidens charitatem, omnibus vobis ac sigillatim occurrat, charitatis vinculis, quae nullis modis a Christo solvuntur, vobiscum pariter in perpetuum connexus laetetur in Domino. Data Idibus Decembris (13 Decemb. ann. 414) Flavio Constantio viro clarissimo consule.
PL 20, 537A頼むから、彼から、また上に挙げた者たちから、諸君が見るどのような人々のものであれ、憤りに満ちた不当な妬みを消し去れ。彼が我々のもとでは損なわれず、諸君のもとでは仲間とともに回復されて、深い平和と偽りのない愛を見いだしつつ、諸君すべてに、また一人ひとりに会い、キリストからいかなる仕方でも解かれることのない愛の絆によって諸君とともに永遠に結ばれて、主において喜ぶように。12月のイドゥス(12月13日、414年)、いとも名高いフラウィウス・コンスタンティウスが執政官の年に、発せられた。
Documentum XVII, Prooemium
第XVII項 冒頭PL 20, 538AINNOCENTIUS RUFO, GERONTIO, SOPHRONIO, FLAVIANO, MACEDONIO, PROSDOCIO ET ARISTEAE episcopis per Macedoniam constitutis.
PL 20, 538Aインノケンティウスより、マケドニア全土に置かれた司教たち、ルフス、ゲロンティウス、ソフロニウス、フラウィアヌス、マケドニウス、プロスドキウス、アリステアスへ。〔本サイトの項の番号とミーニュの書簡の番号が一つずれる。ミーニュでは第XVIII書簡〕
Documentum XVII, Caput I
第XVII項 第I章PL 20, 538AMora coepiscoporum nostrorum Maximiani et Eumenii, vel potius importunitas temporum fecit, ut vos iteraretis de Bulbalio et Tauriano querimoniam, et nos iterum in homines perditissimos insurgeremus.
PL 20, 538A我々の同僚の司教マクシミアヌスとエウメニウスの遅れ、むしろ時勢の厄介さのために、諸君はブバリウス〔底本は Bulbalio。Bubalio と読む。ミーニュの脚注(コスタン)も後で Bubalum と記す〕とタウリアヌスについての訴えを繰り返し、我々も再び、この極悪の者たちに立ち向かうことになった。
Sed (35, quaest. 9, c. 7) , ut possum, paucioribus verbis tantorum malorum metabor compendium, et strictim, quae in volumine litterarum vestrarum conspexerim, retractabo.
PL 20, 538Aしかし(35, quaest. 9, c. 7)、できる限り、これほどの悪の要点を少ない言葉で測り、諸君の書簡の巻に見たことを手短に取り上げ直そう。
Grave non oportuit (Nicolaus I, epist. 32, n. 12) videri piissimis mentibus vestris, cujuscumque retractari judicium: quia veritas, exagitata saepius, magis splendescit in luce: et pernicies revocata in judicium, gravius et sine poenitentia condemnatur. Nam fructus divinus est, justitiam saepius recenseri, fratres charissimi.
PL 20, 538A誰のものであれ判決が再び取り上げられることが、諸君のいとも敬虔な心に重大と見えるべきではなかった(Nicolaus I, epist. 32, n. 12)。真理は、たびたび揺さぶられるほど、光の中でいっそう輝き、破滅は、裁きに呼び戻されるほど、いっそう重く、悔い改めもなく断罪されるからである。実に、正義がたびたび吟味されることは神的な実りである、親愛なる兄弟たちよ。
Documentum XVII, Caput II
第XVII項 第II章PL 20, 538BVerum illud video movisse animos vestros, quod in multis Bubalius saepe fallaciis deprehensus, objecerit exemplaria fictarum quasi a nobis litterarum, cum pro consuetudine hominis nihil quod proferret, jam fide dignissimum videretur.
PL 20, 538Bしかし、私は見る、諸君の心を動かしたのは、多くの点でたびたび欺瞞を見破られたブバリウスが、我々から出たとされる偽造の書簡の写しを突きつけたことである。この男の常として、彼が持ち出すものは何であれ、もはや信頼に値するとは見えないのだが。
Sed sileatur omne jam de tali negotio murmur, et convicti diaboli ipsi anhelitus comprimantur.
PL 20, 538Bだが、こうした事柄についてはもう一切の不平を黙らせ、すでに論破された悪魔の喘ぎそのものを押さえつけるがよい。
Subjunximus autem his priores litteras, quas per memoratos episcopos miseramus, quibus ita plenaria sensuum nostrorum sententia designata est, ut dum relegeritis, nihil ambiguum, nihil requirendum in hac causa de caetero repetatis.
PL 20, 538B我々は、これらに、前述の司教たちを通じて送った先の書簡を添えた。そこには我々の思いの完全な判断が示されているので、諸君がそれを読み返すとき、この件について、曖昧なものも、改めて尋ねるべきものも、この先持ち出すことがないであろう。
Hanc autem paginulam nostram sollicitius Cretensibus episcopis relegendam mittite: ut sciant plenissime quid sit de Bubalio et Tauriano caeterisque pronuntiatum; ut servent, qui digni administratione sunt, cavere a talibus, ne talia sortiantur.
PL 20, 539Aそして、我々のこの短い書面を、念入りにクレタの司教たちに送って読み返させよ。ブバリウスとタウリアヌスほかの者について何が宣告されたかを、彼らが十分に知り、統治にふさわしい者たちが、そのような者たちを避けることを守り、そのような目に遭わないようにするためである。
Documentum XVIII, Caput I
第XVIII項 第I章PL 20, 540BApostolici favoris gratia magno pacis usque ad nos decore resplenduit: tantumque lucis gaudiorumque infulsit fidelibus, ut dicentes Deo maximas laudes, majores nos debere fateremur.
PL 20, 540B使徒的な好意の贈り物は、平和の大いなる輝きとともに我々のもとにまで光を放ち、信者たちにこれほどの光と喜びを照らしたので、神に最大の賛美を捧げつつも、なおさらに大きな賛美を捧げるべきだと我々は認めたほどである。〔本サイトの項の番号とミーニュの書簡の番号が一つずれる。ミーニュでは第XIX書簡〕
Plusque a Deo jucundati sumus, quod, discussis omnibus lateribus actionum tuae fraternitatis, ita totum pietate ac patientia gestum cognovimus, ut in omnibus Dominum laudaremus.
PL 20, 540B神からさらに喜びを与えられたのは、あなたの兄弟愛の行いをあらゆる面から吟味した結果、すべてが敬虔と忍耐をもってなされたと知り、あらゆる点で主を賛美したからである。
Successumque ipsum ideo praestitum tuis laboribus videamus, quod tota virtute pacis amator existens, eam requisitam inveneris, et repertam summa charitate servaveris, cum erga omnes, tum praecipue circa illos, qui quondam Paulini atque Evagrii episcoporum censiti fuerant nomine. (Habeo summam votorum meorum, quod antiqui naevi purgatio tuis temporibus tuisque meritis praerogatur.) Quorum etiam illos ejusdem nominis, qui in Italia merita clericatus acceperunt, censui bono quietis gratiam retinere susceptam.
PL 20, 540Dそして、この成功そのものは、あなたの労苦に与えられたものと我々は見る。あなたは全力で平和を愛する者として、それを求めて見いだし、見いだしてからは最大の愛をもって守ったのである。すべての人に対して、とりわけ、かつて司教パウリノスとエウアグリオスの名で数えられていた者たちに対して〔パウリノスとエウアグリオスは、アンティオキアで対立して立てられた司教たち〕。(私の願いの極みは、古い汚点の浄化が、あなたの時代に、あなたの功績によって先に与えられたことである。)その者たちのうち、同じ名の者でイタリアにあって聖職の功績を受けた者たちについては、平穏という善のために、受けた好意を保たせるべきだと私は判断した。
Et quia noster compresbyter Cassianus gratum dixit tuae fore dignationi, si meo consilio in civitate vestra clericatus ordinem ducere censerentur; statui propter benevolentiam tuam, promissaque memorati, ut inter caeteros sacerdotes ministrosque qui in civitate sunt, annumerentur, frater charissime.
PL 20, 541Aまた、我々の同僚の司祭カッシアヌスが、私の助言によって彼らが諸君の町で聖職の位階にあると見なされるなら、あなたの好意にかなうだろうと言ったので、親愛なる兄弟よ、あなたの厚意と前述の者の約束のゆえに、町にいる他の祭司〔sacerdos〕や奉仕者たちのなかに彼らを数えると定めた。
Libenter praeterea de episcopis Elpidio atque Pappo cognovi, quod sine quaestione suas ecclesias recuperaverint: et multum in gestis, ut subjecta testantur, sollicitus inquisivi, utrum omnibus esset conditionibus satisfactum in causa beati et vere Deo digni sacerdotis Joannis.
PL 20, 541Aさらに、司教エルピディウスとパッポスについて、彼らが争いなく自分の教会を取り戻したと知って、私は喜んだ。そして記録の中で、下に付したものが証するとおり、福なる、まことに神にふさわしい司教ヨアンネスの件で、あらゆる条件が満たされたかどうかを、私は大いに念入りに調べた。
Et cum per singula assertio legatorum ex voto completa esse fateretur, gratias agens Domino, communionem Ecclesiae vestrae ita recepi, ut prae me feram, apostolicae sedis condiscipulos primos dedisse caeteris viam pacis, in qua firmatos vos nosque Domini Christi ita benignitas amplexabitur atque communiet, ut nullo de caetero titillamento, vel levi cujusquam contentionis pudore pulsetur.
PL 20, 542Aそして、使節たちの申し立てが、個々の点で願いどおり成し遂げられたと認められたので、主に感謝しつつ、私は諸君の教会の交わりを受け入れた。その際、使徒座の同学の者たち〔condiscipuli。同じペトロを師とする座、アンティオキアの教会を指すと取った〕が最初に他の者たちに平和の道を与えたことを、私は公に認める。その道において固められた諸君と我々を、主キリストの慈愛〔benignitas〕は抱き、守り固め、以後は、いかなる些細な疼きにも、誰かの争いの軽い恥にも、揺さぶられることがないであろう。
Documentum XVIII, Caput II
第XVIII項 第II章PL 20, 542AScripta autem Acacii episcopi, quoniam cum vestris sunt porrecta, suscepimus, ne per vestram injuriam ille, qui olim a nobis suspensus fuerat, repudiaretur: et tamen satis abunde in actis statuimus, sicuti dignanter relegere procurabis, quid in ejus persona debeat custodiri, ut si per omnia vestris consiliis actibusque tam sanctis se rogaverit esse communem, praestetur seni favore vestro nostroque judicio communionis atque litterarum a nobis gratia praerogata. Subscripserunt viginti episcopi Italiae.
PL 20, 542A司教アカキオスの書面は、諸君のものとともに差し出されたので、我々は受け取った。かつて我々によって停止された彼が、〔拒めば〕諸君への侮辱となる形で拒まれることのないようにするためである。それでも我々は記録の中で、彼の人物について何が守られるべきかを十分に、余すところなく定めた。あなたがよしとして読み返すよう取り計らうであろうとおり、彼があらゆる点で諸君のかくも聖なる決定と行いに自分も加わることを願い出るなら、この老人に、諸君の好意と我々の判断によって、交わりと、我々からの書簡という好意が、先立って与えられるように。イタリアの二十人の司教が署名した。
Documentum XIX
第XIX項PL 20, 542BINNOCENTIUS ALEXANDRO EPISCOPO. Quam grata mihi, quam pia, quam necessaria legatio a tua sanctitate, frater charissime, ad nos directa fuerit, gestorum ipsorum replicatione cognosces.
PL 20, 542Bインノケンティウスより司教アレクサンドロスへ。親愛なる兄弟よ、あなたの聖性が我々に遣わした使節団が、私にとってどれほど喜ばしく、敬虔で、必要であったかは、記録そのものを読み返せば知るであろう。〔本サイトの項の番号とミーニュの書簡の番号が一つずれる。ミーニュでは第XX書簡〕
Voluit enim compresbyter noster Cassianus, hanc amicitiarum nostrarum paginulam per compresbyterum nostrum Paulum, Nicolaum diaconum, et Petrum subdiaconum filios nostros, quasi primitias pacis nostrae conscribi.
PL 20, 542Bというのも、我々の同僚の司祭カッシアヌスは、我々の友好のこの短い書面を、我々の同僚の司祭パウルス、助祭ニコラウス、副助祭ペトルス、すなわち我々の子らによって、我々の平和の初穂のようにして書くことを望んだからである。
Saluto itaque et tuam mihi in Christo germanitatem, et omnem illam, quae tecum tam bene sentit, ecclesiam. Nosque, ut facitis, et alloquamini peto crebrius litteris, et frequentius de vestra salute laetificetis.
PL 20, 543Bそれゆえ、キリストにある私の兄弟であるあなたと、あなたとこれほどよく心を合わせるあの教会全体に、挨拶する。そして、あなた〔vos。一人の相手への敬意の複数〕がしているように、我々にもいっそう頻繁に書簡で語りかけ、あなたの無事についてしばしば我々を喜ばせてほしい。
Dabit enim, ut confido, Dominus totius nos praeteriti temporis dispendia amantissimo litterarum colloquio repensare.
PL 20, 543B実に、主は、私は信じるが、過ぎた時のすべての損失を、この上なく愛に満ちた書簡での語らいによって埋め合わせることを、我々に許すであろう。
Documentum XX
第XX項PL 20, 543CAdgaudere litteris fraternitatem tuam de receptis Paulini vel Evagrii episcoporum clericis populisque et de restitutis Elpidio atque Pappo coepiscopis percensuimus, et vel sero receptae pacis gratiam te fovere, postposita omni contentione, pervidimus.
PL 20, 543Cあなたの兄弟愛が、パウリノスやエウアグリオスの聖職者たちと民が受け入れられたこと、同僚の司教エルピディウスとパッポスが復位されたことを、書簡によって共に喜んでいるのを、我々は読み通した。そして、遅まきながらも、受け入れられた平和の賜物を、あなたがあらゆる争いを後回しにして大切にしていることを、我々は見て取った。〔本サイトの項の番号とミーニュの書簡の番号が一つずれる。ミーニュでは第XXI書簡〕
Unde has ad praestantissimum fratrem et coepiscopum nostrum Alexandrum reddendas tuae transmisimus unanimitati: videlicet ut si omnes inimicitiae, omnis aemulatio tam de nomine sancti Joannis mirandi episcopi, quam de omnibus ejusdem communionis participibus, a tua animositate discessit, has nostrae societatis recipias litteras, frater charissime; modo ut omnia, quae hic actis firmata sunt, apud mediatorem nostrum amabilem Alexandrum ore proprio, ut communicantem convenit, fatearis.
PL 20, 544Aそこで、この書簡を、あなたの同心に渡されるべきものとして、いとも優れた我々の兄弟にして同僚の司教アレクサンドロスのもとに送った。すなわち、驚嘆すべき司教、聖なるヨアンネスの名についても、その同じ交わりにあずかるすべての者についても、あらゆる敵意、あらゆる妬みが、あなたの心から去ったなら、親愛なる兄弟よ、我々の交わりを示すこの書簡を受け取れ。ただし、ここで記録によって確かめられたすべてのことを、我々の愛すべき仲介者アレクサンドロスのもとで、交わりを持つ者にふさわしく、自らの口で認めるのであれば。
Ut enim haec nobis unanimitatis charitatisque causa venerabilis est, sic inhaeret sollicita, ne quid obliquum aut subcisivum in quoquam residere cognoscatur.
PL 20, 544A実に、一致と愛のこの事柄が我々にとって尊いのと同様に、誰かのうちに何か曲がったもの、余計なものが残っていると知られることのないようにとの懸念も、我々にまとわりついている。
Documentum XXI
第XXI項PL 20, 544AINNOCENTIUS MAXIMIANO EPISCOPO. Miramur, prudentiam tuam scripta ad Atticum episcopum Constantinopolitanae urbis a nobis et prosecutione propria, et dato libello qui subter annexus est, postulare, a quo nec missas ullas saltem epistolas ad nos vel ad vestram synodum utique pertulisti; idque non petenti aestimes tribuendum, quod videas deprecantibus, discussa ratione, concessum.
PL 20, 544Aインノケンティウスより司教マクシミアヌスへ。あなたの慎重さが、我々からコンスタンティノポリス市の司教アッティコスに宛てた書面を、自らの働きかけと、下に付した願い書によって求めていることに、我々は驚く。あなたはその彼から、我々にも諸君の教会会議にも、送られた書簡を一通さえ持ち帰ったことがないのに。そして、願い出てもいない者に、願う者たちには理を吟味したうえで許されたと見えるものを、与えるべきだとあなたは考えるのか。〔本サイトの項の番号とミーニュの書簡の番号が一つずれる。ミーニュでは第XXII書簡〕
Communio enim suspensa restituitur demonstranti causas, quibus id acciderat, jam esse detersas, et profitenti conditiones pacis impletas.
PL 20, 544C実に、停止された交わりは、それを招いた原因がすでに除かれたことを示し、平和の条件を満たしたと表明する者に回復される。
Quod neque apud vos, neque apud nos, ut praedixi, Atticus missis aliquibus suorum vel dicere voluit vel demonstrare completum, quemadmodum Antiochenae ecclesiae frater et coepiscopus noster Alexander digna legatione et prosecutus est et probavit.
PL 20, 545A前に述べたとおり、アッティコスは、自分の側の者を送って、これが成し遂げられたと、我々のもとでも諸君のもとでも、語ろうともせず、示そうともしなかった。アンティオキア教会の我々の兄弟にして同僚の司教アレクサンドロスが、ふさわしい使節団をもって、遂行し、証明したのとは違って。
Quibus omnibus utique interesse dignatus, cognovisti quemadmodum singillatim omnia scriptorum nostrorum antehac de causa beatissimi Joannis quondam episcopi nostri discusserim, utque illi in omnibus satis evidenter monstrarint, universa, quae apud Antiochiam fieri debuerint, fuisse completa.
PL 20, 545Aそれらすべてに居合わせることをよしとしたあなたは、私が、今は亡き我々の司教、いとも福なるヨアンネスの件について、これまでの我々の書面の一つ一つを、どのように個々に吟味したか、また彼らがあらゆる点でいかに十分に明白に、アンティオキアでなされるべきことがすべて成し遂げられたと示したかを、知ったのである。
Quorum amplexati pacem, utique fidem fecimus, et magnum tramitem omnibus eamdem postulaturis ostendimus; si modo quae discussa sunt atque completa, etiam ipsi se pro suo loco fecisse vel complesse aliquando monstraverint, communionemque, ut isti, legatione solemniter destinata, sibi rogaverint redhiberi.
PL 20, 545A彼らの平和を抱いて、我々は確かに信頼を与え、同じことを求めようとするすべての者に大きな道を示した。ただし、吟味され成し遂げられたことを、彼ら自身も自分の持ち場に応じて行った、あるいは果たしたと、いつか示し、あの者たちのように、正式に派遣された使節団によって、交わりが自分たちに返されるよう願うならば。
Exspectamus ergo et professionem memorati de completis omnibus conditionibus, quas diversis temporibus praediximus, et petitionem communionis, ut recte et petenti, et probanti se eamdem mereri, reddamus, frater charissime.
PL 20, 545Bそれゆえ我々は、前述の者が、我々が時に応じて前もって告げた諸条件がすべて満たされたと表明するのと、交わりを請願するのを待つ、親愛なる兄弟よ。それによって、正当に願い、かつ自分がそれに値することを証明する者に、我々がそれを返せるようにである。
Nam de omnibus plenissimas ad sanctam fratrum nostrorum synodum dudum litteras percepisti.
PL 20, 545Bというのも、あなたはすべてについて、我々の兄弟たちの聖なる教会会議に宛てた、最も十分な書簡を、先に受け取っているからである。
Documentum XXII
第XXII項PL 20, 546AINNOCENTIUS BONIFACIO PRESBYTERO. Ecclesia Antiochena, quam prius quam ad urbem perveniret Romam, beatus apostolus Petrus sua praesentia illustravit, velut germana ecclesiae Romanae, diu se ab eadem alienam esse non passa est.
PL 20, 546Aインノケンティウスより司祭ボニファティウスへ。アンティオキア教会は、ローマに到る前に福なる使徒ペトロがその臨在によって輝かせた教会であり、いわばローマ教会の姉妹として、長くローマ教会から疎遠であることに堪えなかった。〔本サイトの項の番号とミーニュの書簡の番号が一つずれる。ミーニュでは第XXIII書簡〕
Nam missis legatis ita pacem postulavit, et meruit, ut et Evagrianos suis ordinibus ac locis, intemerata ordinatione quam acceperant a memorato, susciperet: et Joannis sanctae memoriae vel clericos vel laicos in unum colligeret atque congregaret, promittens ipsius civitatis episcopus frater meus Alexander (Vide epist. 19, n. 1) , etiam si quis forte vel a nobis, vel aliunde, posterioris ordinationis ad eosdem venerit, se sine controversia recepturum, ac nomen episcopi memorati (Joannis) inter quiescentes episcopos recitaturum.
PL 20, 546Aというのも、使節を送って平和を求め、またそれにふさわしいとされたので、エウアグリオスの徒を、彼らが前述の者から受けた汚れなき叙階のまま、それぞれの位階と場所において受け入れ、また聖なる記憶のヨアンネスの聖職者たちも平信徒たちも一つに集め合わせようとした。その町の司教、私の兄弟アレクサンドロス(第19書簡第1段を見よ)が、もし誰かが、我々のもとから、あるいは他所から、のちの叙階を受けて彼らのもとに来ても、争いなく受け入れ、前述の(ヨアンネス)司教の名を、安らいでいる司教たちのなかに読み上げることを約束したのである。
Cui rei nos noveris tradidisse manus, frater charissime, et eos in nostra viscera recepisse: ne diu membra, quae requisiverant sanitatem, ab unitate corporis haberentur aliena.
PL 20, 546Bあなたは知るがよい、この件に我々が手を貸し、彼らを我々の心の奥底に迎えたことを、親愛なる兄弟よ。健やかさを求めていた肢体が、長く体の一体性から疎遠なものとされることのないようにである。
Omnia vero, quae per ordinem gesta sunt, filius meus diaconus Paulus, harum scilicet portitor litterarum, dilectioni tuae poterit enarrare, ut et gaudium commune nobiscum habeas, et eos informes, qui pro Attici partibus intervenire consueverunt.
PL 20, 546Bところで、順を追ってなされたことはすべて、私の子、助祭パウルス、すなわちこの書簡の持参者が、あなたの愛に語ることができる。あなたが我々とともに共通の喜びを持ち、またアッティコスの側のために仲介に立つのを常とする者たちに知らせるためである。
Documentum XXIII, Prooemium
第XXIII項 冒頭PL 20, 547Aインノケンティウスより司教アレクサンドロスへ。〔本サイトの項の番号とミーニュの書簡の番号が一つずれる。ミーニュでは第XXIV書簡〕
Documentum XXIII, Caput I
第XXIII項 第I章PL 20, 547ACAP. I. Et onus et honor nobis a tua fraternitate impositus, necessarii tractatus causas induxit, quo litteris vel commonitorio vestro, ut dat sancti Spiritus gratia, respondere possimus.
PL 20, 547A第1章——あなたの兄弟愛が我々に課した負担と栄誉は、必要な論述の理由をもたらした。それによって、あなた〔vos。一人の相手への敬意の複数〕の書簡あるいは訓令〔commonitorium〕に、聖霊の恩寵が与えるかぎり、我々は答えることができる。
Revolventes itaque auctoritatem Nicaenae synodi, quae (Can. 6) una omnium per orbem terrarum mentem explicat sacerdotum, quae censuit de Antiochena ecclesia cunctis fidelibus, ne dixerim sacerdotibus, esse necessarium custodire, qua super dioecesim suam praedictam ecclesiam, non super aliquam provinciam recognoscimus constitutam.
PL 20, 547Bそこで、ニカイア教会会議の権威を省みるに(Can. 6)、それは全世界の司教たちの一つの思いを表明しており、アンティオキア教会についてすべての信者が――司教たちはもとより――守る必要があると定めた。それによれば、前述の教会は、ある属州の上にではなく、自らの管区〔dioecesis〕の上に立てられていると我々は認める。
Unde advertimus, non tam pro civitatis magnificentia hoc eidem attributum, quam quod prima primi apostoli sedes esse monstretur, ubi et nomen accepit religio Christiana, et quae conventum Apostolorum apud se fieri celeberrimum meruit (Act. XI) , quaeque urbis Romae sedi non cederet, nisi quod illa in transitu meruit, ista susceptum apud se consummatumque gauderet (Nicol. I, epist. 8) .
PL 20, 548Aここから我々は気づく、これが同教会に帰せられたのは、都市の壮麗さのゆえというより、第一の使徒の第一の座であることが示されるからである。そこでキリスト教という名が受けられ、そこは使徒たちの集会が最も盛大に自分のもとで行われるにふさわしいとされ(使徒言行録11)、ローマ市の座に譲ることもなかったであろう。ただし、前者〔アンティオキア〕は〔ペトロが〕通過するときにふさわしいとされたのに対し、後者〔ローマ〕は彼を迎え入れ、自分のもとで〔その生涯が〕全うされたことを喜ぶ(Nicol. I, epist. 8)。
Itaque arbitramur, frater charissime, ut sicut metropolitanos auctoritate ordinas singulari, sic et caeteros non sine permissu conscientiaque tua sinas episcopos procreari.
PL 20, 548Aそれゆえ、親愛なる兄弟よ、あなたは首都司教たちを独自の権威で叙階するのであるから、他の司教たちもまた、あなたの許しと承知のもとで立てられるようにせよ、と我々は考える。
In quibus hunc modum recte servabis, ut longe positos litteris datis ordinari censeas ab his, qui nunc eos suo tantum ordinant arbitratu: vicinos autem, si aestimas, ad manus impositionem tuae gratiae statuas pervenire. Quorum enim te maxima exspectat cura, praecipue tuum debent mereri judicium.
PL 20, 548Aその際、あなたは次の方法を正しく守るであろう。遠くに置かれた者たちは、これまで自分の判断だけで彼らを叙階してきた者たちによって、書簡を与えて叙階されるよう取り計らい、近くにいる者たちは、あなたが適当と思うなら、あなたの好意による按手に至るよう定めよ。実に、あなたの最大の配慮が待ち受けている者たちは、とりわけあなたの判断にふさわしくあらねばならない。
Documentum XXIII, Caput II
第XXIII項 第II章PL 20, 548BCAP. II. Nam (Nicolaus I, haec laudat, epist. 32, n. 6) quod sciscitaris, utrum divisis imperiali judicio provinciis, ut duae metropoles fiant, sic duo metropolitani episcopi debeant nominari; non esse vere visum est ad mobilitatem necessitatum mundanarum Dei Ecclesiam commutari; honoresque aut divisiones perpeti, quas pro suis causis faciendas duxerit Imperator. Ergo secundum pristinum provinciarum morem metropolitanos episcopos convenit numerari.
PL 20, 548B第2章——実に(Nicolaus I, haec laudat, epist. 32, n. 6)、あなたが、皇帝の判断で属州が分割されて二つの首都ができた場合、二人の首都司教と名づけられるべきかと尋ねている件について。神の教会が世俗の事情の移り変わりに合わせて変更されること、また皇帝が自らの事情のために行うと決めた栄誉や分割を甘受することは、真に適当でないと見られた。それゆえ、属州の古来の慣習に従って、首都司教を数えるのが適当である。
Documentum XXIII, Caput III
第XXIII項 第III章PL 20, 549ACyprios sane asseris olim Arianae impietatis potentia fatigatos non tenuisse Nicaenos canones (5 et 6) in ordinandis sibi episcopis, et usque adhuc habere praesumptum, ut suo arbitratu ordinent, neminem consulentes.
PL 20, 549Aキプロスの人々については、あなたはこう述べる。かつてアレイオス派の不敬虔の勢力に疲れ果て、自分たちの司教を叙階するに当たってニカイアの規定(5 et 6)を守らず、今に至るまで、誰にも諮らず自らの判断で叙階するという僭越を保っている、と。
Quocirca persuademus eis, ut curent juxta canonum fidem catholicam sapere, atque unum cum caeteris sentire provinciis, ut appareat sancti Spiritus gratia ipsos quoque ut omnes Ecclesias gubernari.
PL 20, 549Aそれゆえ我々は彼らに、規定の定めに従って公同の信仰を重んじ、他の属州と一つの思いを持つよう努めよと説く。聖霊の恩寵により、彼らもまた、すべての教会と同じく治められていることが明らかになるためである。
Documentum XXIII, Caput IV
第XXIII項 第IV章PL 20, 549ACAP. III. Arianos praeterea (I, q. I, c, 73) , caeterasque hujusmodi pestes, quia eorum laicos conversos ad Dominum, sub imagine poenitentiae ac sancti Spiritus sanctificatione per manus impositionem suscipimus, non videtur clericos eorum cum sacerdotii aut ministerii cujuspiam suscipi debere dignitate: quoniam quibus solum baptisma ratum esse permittimus, quod utique in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti perficitur, nec sanctum Spiritum eos habere ex illo baptismate illisque mysteriis arbitramur: quoniam cum a catholica fide eorum auctores desciscerent, perfectionem Spiritus, quam acceperant, amiserunt.
PL 20, 549A第3章——さらに(I, q. I, c, 73)アレイオス派と、この種のその他の疫病については、彼らの平信徒が主に立ち返ったとき、悔い改めの姿と、按手による聖霊の聖化のもとに我々は受け入れるのであるから、彼らの聖職者を、祭司職〔sacerdotium〕あるいは何らかの奉仕職の品位とともに受け入れるべきだとは思われない。というのも、我々は彼らには、父と子と聖霊の名においてなされる洗礼だけを有効と認めるのであり、彼らがその洗礼とあの奥義から聖霊を持つとは考えないからである。彼らの創始者たちは公同の信仰から離れたとき、受けていた霊の完全さを失ったのである。
Nec dare ejus plenitudinem possunt, quae maxime in ordinationibus operatur, quam per impietatis suae perfidiam potius, quam fidem dixerim, perdiderunt.
PL 20, 550A彼らはまた、とりわけ叙階において働くその霊の充満を与えることもできない。彼らはそれを、自らの不敬虔の背信――信仰と言うよりむしろ――によって失ったのである。
Qui fieri potest, ut eorum profanos sacerdotes dignos Christi honoribus arbitremur, quorum laicos imperfectos, ut dixi, ad sancti Spiritus percipiendam gratiam cum poenitentiae imagine recipiamus?
PL 20, 550Aどうして、彼らの冒瀆的な祭司たち〔sacerdos〕を、キリストの栄誉にふさわしいと我々が考えうるだろうか。彼らの平信徒は、前に言ったように不完全であり、聖霊の恩寵を受けるために、悔い改めの姿をもって我々が受け入れるというのに。
Gravitas itaque tua haec ad notitiam coepiscoporum, vel per synodum, si potest, vel per harum recitationem faciat pervenire: ut quae ipse tam necessario percontatus es, et nos tam elimate respondimus, communi omnium consensu studioque serventur.
PL 20, 551Aそれゆえ、あなたの重厚さは、これらを同僚の司教たちの知るところとなるよう、できれば教会会議によって、あるいはこれらの朗読によって、図るがよい。あなた自身がこれほど必要に迫られて尋ね、我々がこれほど精密に答えたことが、すべての者の共通の同意と熱意をもって守られるためである。
Documentum XXIV, Prooemium
第XXIV項 冒頭PL 20, 551Cインノケンティウスより、グッビオの司教デケンティウスへ、挨拶を送る〔グッビオはウンブリアの町〕。〔本サイトの項の番号とミーニュの書簡の番号が一つずれる。ミーニュでは第XXV書簡〕
Documentum XXIV, Caput I
第XXIV項 第I章PL 20, 551CSi (Ivo p. 4, c. 67) instituta ecclesiastica, ut sunt a beatis Apostolis tradita, integra vellent servare Domini sacerdotes, nulla diversitas, nulla varietas in ipsis ordinibus et consecrationibus haberetur.
PL 20, 551C(Ivo p. 4, c. 67)主の司教たちが、教会の定めを、福なる使徒たちから伝えられたとおりに損なわず守ろうとするなら、叙階と聖別そのものにいかなる相違も、いかなる多様もないであろう。
Sed dum unusquisque non quod traditum est, sed quod sibi visum fuerit, hoc aestimat esse tenendum, inde diversa in diversis locis vel ecclesiis aut teneri, aut celebrari videntur; ac fit scandalum populis, qui dum nesciunt traditiones antiquas humana praesumptione corruptas, putent sibi aut ecclesias non convenire, aut ab Apostolis vel apostolicis viris contrarietatem inductam (Dist. 5, c. 11) .
PL 20, 552Aところが、各人が、伝えられたものではなく、自分に良いと見えたものを、保つべきだと考えるので、それゆえ異なる場所や教会で異なるものが保たれ、あるいは執り行われると見える。そして民に躓きが生じる。民は、古い伝承が人間の僭越によって損なわれたことを知らず、教会が自分たちに調和しないのだと、あるいは使徒たちや使徒的な人々によって矛盾が持ち込まれたのだと考えるのである(Dist. 5, c. 11)。
Documentum XXIV, Caput II
第XXIV項 第II章PL 20, 552AQuis enim nesciat aut non advertat, id quod a principe Apostolorum Petro Romanae Ecclesiae traditum est, ac nunc usque custoditur, ab omnibus debere servari; nec superduci aut introduci aliquid, quod auctoritatem non habeat, aut aliunde accipere videatur exemplum? praesertim cum sit manifestum, in omnem Italiam, Gallias, Hispanias, Africam atque Siciliam, et insulas interjacentes, nullum instituisse ecclesias, nisi eos quos venerabilis apostolus Petrus aut ejus successores constituerint sacerdotes.
PL 20, 552Aというのも、使徒たちの頭ペトロからローマ教会に伝えられ、今に至るまで守られていることは、すべての者によって守られるべきであり、権威を持たないもの、あるいは他所から例を受けたと見えるものを、上乗せしたり持ち込んだりしてはならないことを、誰が知らず、気づかないだろうか。とりわけ、全イタリア、ガリア、ヒスパニア、アフリカ、シチリアとその間にある島々に、教会を建てたのは、尊ぶべき使徒ペトロかその後継者たちが司教に立てた者たち以外にいないことが明らかなのだから。
Aut legant, si in his provinciis alius Apostolorum invenitur, aut legitur docuisse. Qui si non legunt, quia nusquam inveniunt, oportet eos hoc sequi, quod Ecclesia Romana custodit, a qua eos principium accepisse non dubium est, ne dum peregrinis assertionibus student, caput institutionum videantur omittere.
PL 20, 552Bあるいは、これらの属州に使徒の誰か他の者が見いだされ、または教えたと読まれるのかどうか、彼らに読ませよ。もし彼らが読まないなら、どこにも見いだせないのだから、ローマ教会が守るものに従うべきである。彼らがその教会から始まりを受けたことは疑いがない。他所の主張に熱中して、制度の源を捨てると見られることのないようにである。
Documentum XXIV, Caput III
第XXIV項 第III章PL 20, 552BSaepe dilectionem tuam ad Urbem venisse, ac nobiscum in ecclesia convenisse, non dubium est, et quem morem vel in consecrandis mysteriis, vel in caeteris agendis arcanis teneat, cognovisse.
PL 20, 552Bあなたの愛がしばしばこの都〔ローマ〕に来て、我々とともに教会に集い、聖別される奥義においても、その他の秘められた務めにおいても、教会がどのような慣習を守っているかを知っていることは、疑いがない。
Quod sufficere ad informationem ecclesiae tuae, vel reformationem, si praecessores tui minus aliquid aut aliter tenuerunt, satis certum haberemus, nisi de aliquibus consulendos nos esse duxisses.
PL 20, 552Cもしあなたが、いくつかの点について我々に問うべきだと考えなかったなら、これがあなたの教会の教育に、また、あなたの前任者たちがより少なく、あるいは異なって保っていたなら刷新に、十分であると我々は確信したであろう。
Quibus idcirco respondemus, non quod te aliqua ignorare credamus, sed ut majori auctoritate vel tuos instituas, vel si qui a Romanae Ecclesiae institutionibus errant, aut commoneas, aut indicare non differas, ut scire valeamus qui sint, qui aut novitates inducunt, aut alterius ecclesiae, quam Romanae, existimant consuetudinem esse servandam.
PL 20, 552Cそれゆえ我々は、あなたが何かを知らないと信じてではなく、より大きな権威をもってあなたの者たちを教え、あるいはローマ教会の定めから逸れる者があれば、戒め、または知らせるのをためらわず、新奇なものを持ち込む者、あるいはローマ以外の教会の慣習が守られるべきだと考える者が誰であるかを、我々が知ることができるようにするために、これらに答える。
Documentum XXIV, Caput IV
第XXIV項 第IV章PL 20, 553ACAP. I. Pacem igitur asseris ante confecta mysteria quosdam populis imperare (De consec. dist. 2, c. 9) , vel sibi inter se sacerdotes tradere, cum post omnia, quae aperire non debeo, pax sit necessario indicenda, per quam constet populum ad omnia, quae in mysteriis aguntur atque in ecclesia celebrantur, praebuisse consensum, ac finita esse pacis concludentis signaculo demonstrentur.
PL 20, 553A第1章——それゆえあなたは、ある者たちが、奥義が果たされる前に民に平和〔の口づけ〕を命じ(De consec. dist. 2, c. 9)、あるいは司教たちが互いに平和を授け合っていると述べる。しかし、私が明かすべきでないすべてのことの後にこそ、平和は必ず告げられるべきである。それによって、民が奥義において行われ教会で執り行われるすべてに同意を与えたこと、そしてそれらが、締めくくる平和の印によって終わったことが示されるからである。
Documentum XXIV, Caput V
第XXIV項 第V章PL 20, 553ACAP. II. De nominibus vero (De consecr. dist. I, c. ult.) recitandis, antequam precem sacerdos faciat, atque eorum oblationes, quorum nomina recitanda sunt, sua oratione commendet, quam superfluum sit, et ipse pro tua prudentia recognoscis, ut cujus hostiam necdum Deo offeras, ejus ante nomen insinues, quamvis illi incognitum sit nihil.
PL 20, 553A第2章——また、名の読み上げについて(De consecr. dist. I, c. ult.)、司教が祈りをなす前に、そして名を読み上げるべき者たちの供え物を自らの祈りで委ねる前に〔読み上げることが〕、どれほど余計であるかは、あなた自身、あなたの賢明さによって認めるであろう。まだ神に供えてもいない者の供え物について、その名を先に告げるのだから。もっとも、神にはその者について何も知られていないことはないのだが。
Prius ergo oblationes sunt commendandae, ac tunc eorum nomina, quorum sunt, edicenda; ut inter sacra mysteria nominentur, non inter alia, quae ante praemittimus, ut ipsis mysteriis viam futuris precibus aperiamus.
PL 20, 554Aそれゆえ、まず供え物が委ねられ、そのあとで、それが誰のものであるかの名が告げられねばならない。名が聖なる奥義のあいだに呼ばれるようにするためであり、我々がその前に先立たせる他のことのあいだに呼ばれるのではない。それは、奥義そのものに、これからの祈りへの道を開くためである。
Documentum XXIV, Caput VI
第XXIV項 第VI章PL 20, 554ACAP. III. De consignandis vero infantibus manifestum est, non ab alio, quam ab episcopo fieri licere (De consecr. dist. 4, c. 119) . Nam presbyteri licet secundi sint sacerdotes, pontificatus tamen apicem non habent (Ivo p. 1, c. 265) .
PL 20, 554A第3章——幼児に印をすること〔consignare。按手と塗油〕については、司教以外の者が行うことは許されないのは明らかである(De consecr. dist. 4, c. 119)。というのも、司祭は第二位の祭司〔sacerdos〕ではあるが、司教職〔pontificatus〕の頂点は持たないからである(Ivo p. 1, c. 265)。
Hoc autem pontificium solis deberi episcopis, ut vel consignent, vel paracletum Spiritum tradant, non solum, consuetudo ecclesiastica demonstrat, verum et illa lectio Actuum Apostolorum, quae asserit, Petrum et Joannem esse directos, qui jam baptizatis traderent Spiritum sanctum.
PL 20, 554Aこの務めが司教だけに属し、印をするにせよ、パラクレートス〔弁護者・助け手〕なる霊を授けるにせよ、司教だけのものであることは、教会の慣習が示すだけでなく、使徒言行録のあの朗読もまた示す。そこは、すでに洗礼を受けた者たちに聖霊を授けるために、ペトロとヨハネが遣わされたと述べている(使徒言行録8:14–17)。
Nam presbyteris, sive extra episcopum sive praesente episcopo cum baptizant, chrismate baptizatos ungere licet, sed quod ab episcopo fuerit consecratum, non tamen frontem ex eodem oleo signare, quod solis debetur episcopis, cum tradunt Spiritum paracletum. Verba vero dicere non possum, ne magis prodere videar, quam ad consultationem respondere.
PL 20, 555Aというのも、司祭たちは、司教なしであれ司教が臨席しているのであれ、洗礼を授けるときは、洗礼を受けた者に聖香油で塗油することは許される。ただし、それは司教によって聖別されたものでなければならない。しかし、同じ油で額に印をすることは許されない。それは、パラクレートスなる霊を授けるときの、司教だけのものである。その言葉については、私は語れない。問い合わせに答えるというより、むしろ暴露するように見えてしまうからである。
Documentum XXIV, Caput VII
第XXIV項 第VII章PL 20, 555ACAP. IV. Sabbato vero (De consecr. dist. 3, c. 13) jejunandum esse, ratio evidentissima demonstrat.
PL 20, 555A第4章——土曜日には断食すべきであることを(De consecr. dist. 3, c. 13)、最も明白な理が示している。
Nam (Ivo p. 4, c. 28) si diem Dominicum ob venerabilem resurrectionem Domini nostri Jesu Christi non solum in Pascha celebramus, verum etiam per singulos circulos hebdomadarum, ipsius diei imaginem frequentamus, ac sexta feria propter passionem Domini jejunamus, sabbatum praetermittere non debemus, quod inter tristitiam atque laetitiam temporis illius videtur inclusum.
PL 20, 555A実に(Ivo p. 4, c. 28)、我々が、我々の主イエス・キリストの尊い復活のゆえに、主日を復活祭においてだけでなく、一週ごとの巡りのたびにその日の似姿を祝い、第六の日〔金曜日〕には主の受難のゆえに断食するのであれば、土曜日を飛ばしてはならない。それはあの時の悲しみと喜びのあいだに挟まれていると見えるからである。
Nam utique constat, Apostolos biduo isto et in moerore fuisse, et propter metum Judaeorum se occuluisse. Quod utique non dubium est, in tantum eos jejunasse biduo memorato (Joan. XX) , ut traditio Ecclesiae habeat, isto biduo sacramenta penitus non celebrari.
PL 20, 555B実に、使徒たちがこの二日間、悲しみのうちにあり、ユダヤ人への恐れのゆえに身を隠していたことは確かである。彼らが前述の二日間それほど断食したことは疑いなく(ヨハネ20)、そのため、この二日間は秘跡を決して祝わないという教会の伝承がある。
Quae utique forma per singulas tenenda est hebdomadas propter id, quod commemoratio diei illius semper est celebranda. Quod si putant, semel atque uno sabbato jejunandum; ergo et Dominica, et sexta feria semel in Pascha erit utique celebranda.
PL 20, 556Aこの型は、あの日の記念が常に祝われるべきであるゆえに、毎週守られねばならない。もし彼らが、ある一つの土曜日に一度だけ断食すべきだと考えるなら、主日も第六の日も、復活祭に一度だけ祝われることになろう。
Si autem Dominici diei ac sextae feriae per singulas hebdomadas reparanda imago est; dementis est, bidui agere consuetudinem sabbato praetermisso; cum non disparem habeat causam, a sexta videlicet feria, in qua Dominus passus est, quando et ad inferos fuit, ut tertia die resurgens redderet laetitiam post biduanam tristitiam praecedentem.
PL 20, 556Aだが、主日と第六の日の似姿が毎週取り戻されねばならないとするなら、土曜日を飛ばして二日間の慣習を行うのは、正気でない者のすることである。土曜日は、主が受難し、冥界にもいた第六の日と異ならない理由を持つからである。それは、三日目に復活して、先行する二日間の悲しみのあとに喜びを返すためであった。
Non ergo nos negamus sexta feria jejunandum; sed dicimus et sabbato hoc agendum, quia ambo dies tristitiam Apostolis, vel his qui Christum secuti sunt, indixerunt.
PL 20, 556Aそれゆえ我々は、第六の日に断食すべきことを否定するのではない。我々はこう言うのである、土曜日にもこれを行うべきである、両日が使徒たち、あるいはキリストに従った者たちに悲しみをもたらしたからである、と。
Qui die Dominico hilarati, non solum ipsum festivissimum esse voluerunt, verum etiam per omnes hebdomadas frequentandum esse duxerunt.
PL 20, 556Bその彼らは、主日に喜びを与えられ、その日そのものを最も祝うべき日としようとしただけでなく、毎週繰り返し守るべきだと考えた。
Documentum XXIV, Caput VIII
第XXIV項 第VIII章PL 20, 556BCAP. V. De fermento vero, quod die Dominica per titulos mittimus, superflue nos consulere voluisti, cum omnes ecclesiae nostrae intra civitatem sint constitutae.
PL 20, 556B第5章——主日に我々が名義教会〔titulus〕に送るパン種〔fermentum〕については、あなたが我々に問うたのは余計であった。我々の教会はすべて市内に置かれているのだから。
Quarum presbyteri, quia die ipsa propter plebem sibi creditam nobiscum convenire non possunt; idcirco fermentum a nobis confectum per acolythos accipiunt, ut se a nostra communione, maxime illa die, non judicent separatos.
PL 20, 556Bそれらの教会の司祭たちは、委ねられた民のゆえに、その日に我々とともに集まることができない。それゆえ、我々が作ったパン種を侍祭たちを通じて受け取り、とりわけその日に、自分たちが我々の交わりから切り離されたと思うことのないようにするのである。
Quod per paroecias fieri debere non puto; quia nec longe portanda sunt sacramenta (nec nos per coemeteria diversa constitutis presbyteris destinamus) et presbyteri eorum conficiendorum jus habeant atque licentiam.
PL 20, 557Aこれを教区〔paroecia〕ごとに行うべきだとは私は思わない。秘跡を遠くへ運ぶべきではないからであり(また我々は、あちこちの墓地に置かれた司祭たちに送ることもしない)、司祭たちはそれらを作る権利と許しを持つからである。
Documentum XXIV, Caput IX
第XXIV項 第IX章PL 20, 557ACAP. VI. De his vero baptizatis, qui postea a daemonio, vitio aliquo aut peccato interveniente, arripiuntur, est sollicita dilectio tua, si a presbytero vel diacono possint aut debeant designari. Quod hoc, nisi episcopus praeceperit, non licet.
PL 20, 557A第6章——洗礼を受けたのちに、何らかの悪徳あるいは罪が介入して悪霊に取りつかれた者たちについて、あなたの愛は、司祭あるいは助祭が印を授ける〔designari〕ことができるか、またすべきかを案じている。それは、司教が命じたのでなければ許されない。
Nam eis manus imponenda omnino non est, nisi episcopus auctoritatem dederit id efficiendi. Ut autem fiat, episcopi est imperare, ut manus eis vel a presbytero vel a caeteris clericis imponatur.
PL 20, 558Aというのも、彼らには、司教がそれを行う権威を与えたのでなければ、決して手を置いてはならない。それが行われるためには、司教が、司祭あるいは他の聖職者によって彼らに手が置かれるよう命じることが必要である。
Nam quomodo id fieri sine magno labore poterit, ut longe constitutus energumenus ad episcopum deducatur, cum si talis casus ei in itinere acciderit, nec perferri ad episcopum, nec referri ad sua facile possit?
PL 20, 558A遠くにいる悪霊に憑かれた者が司教のもとへ連れて行かれることが、大きな労苦なしにどうして可能だろうか。そのような事態が道中で彼に起これば、司教のところへ運ぶことも、自分の家へ連れ戻すことも容易にはできないというのに。
Documentum XXIV, Caput X
第XXIV項 第X章PL 20, 559ACAP. VII. De poenitentibus autem, qui sive ex gravioribus commissis, sive ex levioribus poenitentiam gerunt, si nulla interveniat aegritudo, quinta feria ante Pascha eis remittendum Romanae Ecclesiae consuetudo demonstrat (De consecr. dist.
PL 20, 559A第7章——悔い改める者たち、すなわち、より重い過ちによるにせよ、より軽い過ちによるにせよ、悔い改めを行う者については、病が介在しなければ、復活祭の前の木曜日に彼らを赦すべきことを、ローマ教会の慣習は示している(De consecr. dist.〔次節に続く〕)。
3, c. 17; Ivo p. 15, c. 40; Isaac Lingon. c. 15) . Caeterum de pondere aestimando delictorum, sacerdotis est judicare, ut attendat ad confessionem poenitentis, et ad fletus atque lacrymas corrigentis, ac tum jubere dimitti, cum viderit congruam satisfactionem suam.
PL 20, 559A(〔前節の続き〕3, c. 17; Ivo p. 15, c. 40; Isaac Lingon. c. 15)ところで、罪の重さを見積もることについては、司教が裁くべきことである。すなわち、悔い改める者の告白と、改めようとする者の涙と嘆きに注意を払い、その償いがふさわしいと見たとき、赦すよう命じる。
Vel si quis aegritudinem incurrerit, atque usque ad desperationem devenerit, ei est ante tempus Paschae relaxandum, ne de saeculo absque communione discedat.
PL 20, 559Aあるいは、もし誰かが病に陥り、絶望的なまでに至ったなら、復活祭の時より前に彼を解かねばならない。この世を交わり〔communio〕なしに去ることのないようにである。
Documentum XXIV, Caput XI
第XXIV項 第XI章PL 20, 559BCAP. VIII. Sane quoniam de hoc, sicuti de caeteris, consulere voluit dilectio tua, adjecit etiam filius meus Coelestinus diaconus in epistola sua, esse a tua dilectione positum illud, quod in beati Apostoli Jacobi epistola conscriptum est: Si infirmus aliquis in vobis est; vocet presbyteros, et orent super cum, ungentes eum oleo in nomine Domini: et oratio fidei salvabit laborantem, et suscitabit illum Dominus, et si peccatum fecit, remittet ei (Jacob. V, 24) .
PL 20, 559B第8章——この件についてもほかの件と同じく、あなたの愛が問おうとしたところ、私の子、助祭カエレスティヌスもその書簡で付け加えた。あなたの愛が提示したのは、福なる使徒ヤコブの書簡に書かれた次の句であると。「汝らのうちに病む者がいるなら、その者は司祭たちを呼ぶがよい。彼らは主の名によって彼に油を塗り、その上に〔底本は super cum。super eum と読む〕祈るがよい。信仰の祈りは苦しむ者を救い、主は彼を立ち上がらせ、もし罪を犯していたなら、彼に赦すであろう」(ヤコブ5:24)〔引かれた句はヤコブ5:14–15〕。
Quod non est dubium de fidelibus aegrotantibus accipi vel intelligi debere, qui sancto oleo chrismatis perungi possunt, quod ab episcopo confectum, non solum sacerdotibus, sed et omnibus uti Christianis licet, in sua aut in suorum necessitate ungendum.
PL 20, 560Aこれは、聖香油〔chrisma〕の聖なる油で塗油されうる信者の病人について受け取られ、理解されるべきことは疑いがない。その油は司教によって作られ、祭司たち〔sacerdos〕だけでなく、すべてのキリスト教徒が、自分または自分の者たちの必要のために塗るのに用いることが許される。
Caeterum (Dist. 95, c. 9; Ivo p. 2, c. 75) illud superfluum esse videmus adjectum, ut de episcopo ambigatur, quod presbyteris licere non dubium est. Nam idcirco presbyteris dictum est, quia episcopi occupationibus aliis impediti, ad omnes languidos ire non possunt.
PL 20, 560Aしかし(Dist. 95, c. 9; Ivo p. 2, c. 75)、司祭たちに許されることが疑いのない件を、司教について疑うという付言は、余計であると我々は見る。実に、それが司祭たちに言われたのは、司教が他の務めに妨げられて、すべての病者のもとへ行けないからである。
Caeterum si episcopus aut potest, aut dignum ducit, aliquem a se visitandum, et benedicere et tangere chrismate; sine cunctatione potest, cujus est chrisma conficere. Nam poenitentibus istud infundi non potest, quia genus est sacramenti. Nam quibus reliqua sacramenta negantur, quomodo unum genus putatur posse concedi?
PL 20, 560Bしかし、もし司教が、誰かを自ら訪ねることができるなら、あるいは訪ねるに値すると判断するなら、祝福し、聖香油で触れることを、ためらいなくできる。聖香油を作るのは司教の務めだからである。ただし、悔い改める者たちには、これを注ぐことはできない。これは秘跡の一種だからである。実に、他の秘跡を拒まれている者たちに、その一種だけを認めうると、どうして考えられようか。
Documentum XXIV, Caput XII
第XXIV項 第XII章PL 20, 561AHis ergo, frater charissime, omnibus quae tua dilectio voluit a nobis exponi, prout potuimus, respondere curavimus, ut Ecclesia tua Romanam consuetudinem, a qua originem ducit, servare valeat atque custodire.
PL 20, 561Aそれゆえ、親愛なる兄弟よ、あなたの愛が我々に説明させようとしたこれらすべてについて、我々はできるかぎり答えるよう努めた。それは、あなたの教会が、その由来するローマの慣行を保ち、守ることができるようにするためである。
Reliqua vero, quae scribi fas non erat, cum adfueris, interrogati poterimus edicere. Erit autem Domini potentiae, etiam id procurare, ut et tuam Ecclesiam et clericos nostros, qui sub tuo pontificio divinis famulantur officiis, bene instituas, et aliis formam tribuas, quam debeant imitari.
PL 20, 561A残りの事柄、すなわち書くことが許されなかったものは、あなたが居合わせたとき、尋ねられれば述べることができるであろう。また、あなたが自分の教会と、あなたの司教職のもとで神聖な務めに仕える我々の聖職者たちをよく整え、ほかの者たちにも倣うべき型を与えるよう、取り計らうことも、主の力のなすところであろう。
Data XIV kalendarum Aprilium (Martii XIX, ann. 416) , Theodosio augusto VII et Palladio viro clarissimo consulibus.
PL 20, 561B4月の朔日の前の第14日(3月19日、416年)に与えた。テオドシウス・アウグストゥスが7度目に、いとも高貴なパッラディウスとともに執政官の年に。
Documentum XXV, Prooemium
第XXV項 冒頭PL 20, 564ADomino beatissimo et honorandissimo sancto fratri INNOCENTIO papae, AURELIUS, NUMIDIUS, RUSTICIANUS, FIDENTINUS, EVAGRIUS, ANTONIUS, PALATINUS, ADEODATUS, VINCENTIUS, PUBLIANUS, THEASIUS, TUTUS, PANNONIUS, VICTOR, RESTITUTUS, alius RESTITUTUS, RUSTICUS, FORTUNATIANUS, AMPELIUS, AMBIVIUS, FELIX, DONATIANUS, ADEODATUS, OCTAVIUS, SEROTINUS, MAJORINUS, POSTHUMIANUS, CRISPULUS, VICTOR, alius VICTOR, LEUCIUS, MACIANUS, FRUCTUOSUS, FAUSTINIANUS, QUODVULTDEUS, CANDORIUS, MAXIMUS, MEGASIUS, RUSTICUS, RUFINIANUS, PROCULUS, SEVERUS, THOMAS, JANUARIUS, OCTAVIANUS, PRAETEXTATUS, SIXTUS, QUODVULTDEUS, PENTADIUS, QUODVULTDEUS, CYPRIANUS, SERVILIUS, PELAGIANUS, MARCELLUS, VENANTIUS, DIDYMUS, SATURNINUS, BIZACENUS, GERMANUS, GERMANIANUS, INVENITUS, MAJORINUS, INVENITUS, CANDIDUS, CYPRIANUS, AEMILIANUS, ROMANUS, AFRICANUS, et MARCELLINUS, et caeteri qui in concilio Ecclesiae Carthaginensis adfuimus.
PL 20, 564Aアウレリウス、ヌミディウス、ルスティキアヌス、フィデンティヌス、エウアグリウス、アントニウス、パラティヌス、アデオダトゥス、ウィンケンティウス、プブリアヌス、テアシウス、トゥトゥス、パンノニウス、ウィクトル、レスティトゥトゥス、もう一人のレスティトゥトゥス、ルスティクス、フォルトゥナティアヌス、アンペリウス、アンビウィウス、フェリクス、ドナティアヌス、アデオダトゥス、オクタウィウス、セロティヌス、マヨリヌス、ポストゥミアヌス、クリスプルス、ウィクトル、もう一人のウィクトル、レウキウス、マキアヌス、フルクトゥオスス、ファウスティニアヌス、クォドウルトデウス、カンドリウス、マクシムス、メガシウス、ルスティクス、ルフィニアヌス、プロクルス、セウェルス、トマス、ヤヌアリウス、オクタウィアヌス、プラエテクスタトゥス、シクストゥス、クォドウルトデウス、ペンタディウス、クォドウルトデウス、キュプリアヌス、セルウィリウス、ペラギアヌス、マルケッルス、ウェナンティウス、ディデュムス、サトゥルニヌス、ビザケヌス、ゲルマヌス、ゲルマニアヌス、インウェニトゥス、マヨリヌス、インウェニトゥス、カンディドゥス、キュプリアヌス、アエミリアヌス、ロマヌス、アフリカヌス、マルケッリヌス、そしてカルタゴの教会の教会会議に出席した我々その他の者より、いとも福なる、いとも尊ぶべき主なる聖なる兄弟、教皇〔papa〕インノケンティウスへ。〔本サイトの項の番号とミーニュの書簡の番号が一つずれる。ミーニュでは第XXVI書簡〕
Documentum XXV, Caput I
第XXV項 第I章PL 20, 564CCum ex more ad Carthaginensem Ecclesiam solemniter venissemus, atque ex diversis causis congregata ex nobis synodus haberetur; compresbyter noster Orosius nobis litteras sanctorum fratrum et consacerdotum nostrorum dedit Herotis et Lazari, quarum formam his constituimus esse subdendam.
PL 20, 564C我々が慣例どおり、荘厳にカルタゴの教会に参集し、さまざまな案件のために我々から成る教会会議が開かれていたとき、我々の同僚の司祭〔compresbyter〕オロシウスが、聖なる兄弟にして我々の同僚の司教〔consacerdos〕であるヘロスとラザルスの書簡を我々に渡した。その文面を、我々はここに添えるべきものと定めた。
His ergo lectis, Pelagium et Coelestium auctores argui nefarii prorsus et ab omnibus nobis anathemandi erroris advertimus.
PL 20, 565Aこれらを読んで、ペラギウスとカエレスティウスが、まったく忌まわしい、我々すべてによってアナテマとされるべき誤謬の首唱者として告発されていることに、我々は気づいた。
Unde factum est, ut recensendum peteremus, quid ante ferme quinquennium super Coelestii nomine hic apud Ecclesiam Carthaginensem fuerit agitatum.
PL 20, 565Aそこで我々は、およそ五年前に、カエレスティウスの名をめぐってここカルタゴの教会でどのように審議されたかを、見直してほしいと求めた。
Quo recitato, sicut ex subditis advertere poterit sanctitas tua, quamvis judicatio manifesta constaret, qua illo tempore episcopali judicio excisum hoc tantum vulnus ab Ecclesia videretur; nihilominus tamen id communi deliberatione censuimus, hujusmodi persuasionis auctores, quamvis et ad presbyterium idem Coelestius postea pervenisse dicatur; nisi haec apertissime anathemaverint, ipsos anathemari oportere, ut si ipsorum non potuerit, saltem eorum qui ab eis decepti sunt vel decipi possunt, cognita sententia quae in eos lata est, sanitas procuretur.
PL 20, 565Aそれが朗読されたのち、添えたものからあなたの聖性が見て取れるであろうように、その時には司教の裁定によってこれほどの傷が教会から切除されたと見えるほどに、判決は明白であったとはいえ、それでもなお我々は共同の審議によって次のように判断した。この種の主張の首唱者たちは——当のカエレスティウスが後に司祭職にまで至ったと言われてはいるが——これらを明白にアナテマとしないかぎり、彼ら自身がアナテマとされるべきである。それは、彼ら自身についてはそれが叶わないとしても、少なくとも彼らに欺かれた者、あるいは欺かれうる者たちが、彼らに下された判決を知って、健全さを取り戻すためである。
Hoc itaque gestum, domine frater, sanctae charitati tuae intimandum duximus, ut statutis nostrae mediocritatis etiam apostolicae sedis adhibeatur auctoritas, pro tuenda salute multorum, et quorumdam perversitate etiam corrigenda.
PL 20, 565Bそれゆえ、主なる兄弟〔domine frater〕よ、この経過を、あなたの聖なる愛に知らせるべきだと我々は考えた。それは、我々のような凡庸な者たちの定めに、使徒座の権威も加えられ、多くの者の救いを守り、またある者たちの邪悪をも矯正するためである。
Documentum XXV, Caput II
第XXV項 第II章PL 20, 565BId enim agunt isti damnabilibus disputationibus suis, ut non defendendo, sed potius in sacrilegam superbiam extollendo liberum arbitrium, nullum relinquant locum gratiae Dei, qua Christiani sumus, qua et ipsum nostrae voluntatis arbitrium vere fit liberum, dum a carnalium concupiscentiarum dominatione liberatur, dicente Domino: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII, 36) .
PL 20, 565B彼らは、その断罪されるべき論争によって、自由意志を擁護するのではなく、むしろ冒瀆的な高慢へと持ち上げることで、神の恩寵に何の場所も残さないことを企てている。その恩寵によって我々はキリスト教徒であり、またその恩寵によって、我々の意志の選択そのものが、肉の欲望の支配から解放されるとき、真に自由となるのである。主が言うとおりである。「もし子が汝らを自由にするなら、そのとき汝らは真に自由となる」(ヨハネ8:36)。
Quod auxilium fides impetrat, quae est in Christo Jesu Domino nostro. Isti autem asserunt, sicut a fratribus, qui etiam eorum libros legerunt, cognovimus, in eo Dei gratiam deputandam, quod talem hominis instituit creavitque naturam, quae per propriam voluntatem legem Dei possit implere, sive naturaliter in corde conscriptam, sive in litteris datam.
PL 20, 565Cこの助けを、キリスト・イエス、我々の主にある信仰が得る。ところが彼らは——彼らの書物を読みさえした兄弟たちから我々が知ったところでは——次のように主張する。神の恩寵とは、神が人間の本性を、固有の意志によって神の法を成就しうるようなものとして定め創造した、そのことに数えられるべきである。その法とは、自然のままに心に書かれたものであれ、文字で与えられたものであれ、である。
Eamdem quoque legem ad gratiam pertinere, quod illam Deus in adjutorium hominibus dedit. Illam vero gratiam, qua, ut dictum est, Christiani sumus, cujus Apostolus praedicator est, dicens, Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me sub lege peccati, quae est in membris meis.
PL 20, 566Aまた、その同じ法も恩寵に属する、神がそれを人々の助けとして与えたからだ、と。だが、先に述べたとおり、それによって我々がキリスト教徒であるところの恩寵、使徒がその宣教者であるあの恩寵——使徒はこう言う。「私は、内なる人に従って神の法を喜ぶ。しかし私は、私の肢体の中に別の法があって、私の精神の法に逆らい、私を、肢体の中にある罪の法のもとに捕らえているのを見る」。
Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 22 seqq.) nolunt omnino cognoscere, nec aperte quidem oppugnare audent (I Cor. II, 14) .
PL 20, 566A「惨めな人間である私。誰がこの死の体から私を解放するだろうか。我々の主イエス・キリストを通した神の恩寵である」(ローマ7:22以下)。この恩寵を、彼らはまったく知ろうとせず、公然と攻撃することさえ敢えてしない(一コリント2:14)〔この引照は次の節の「神の霊のことを受け入れない魂的な人々」に当たる〕。
Documentum XXV, Caput III
第XXV項 第III章PL 20, 566ASed quid aliud agunt, cum hominibus animalibus non percipientibus quae sunt spiritus Dei persuadere non cessant, ad operandam perficiendamque justitiam, et Dei mandata complenda, solam sibi humanam sufficere posse naturam? non attendentes quod scriptum est, Spiritus adjuvat infirmitatem nostram (Rom. VIII, 26) ; et, Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16) ; et quod unum corpus sumus in Christo Jesu, singuli autem alter alterius membra, habentes dona diversa secundum gratiam quae data est nobis (Rom. XII, V) ; et, Gratia Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed plus omnibus illis laboravi: non ego autem, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV, 10) ; et, Gratias Deo, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum (Ibid., 57) ; et, Non quia idonei sumus aliquid cogitare quasi ex nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est (II Cor. III, 5) ; et, Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, ut eminentia virtutis sit Dei, et non ex nobis (Ibid. IV, 7) ; et innumerabilia, quae de Scripturis omnibus si colligere velimus, tomus non sufficit.
PL 20, 566Aだが、彼らは何を企てているのか。神の霊のことを受け入れない魂的な人々〔animales〕に、正義を行い完成するためにも、神の戒めを果たすためにも、人間の本性だけで自分たちには足りうると、説き続けているのである。彼らは、次のように書かれていることに注意を向けない。「霊は我々の弱さを助ける」(ローマ8:26)。「望む者でも走る者でもなく、慈しむ神による」(ローマ9:16)。「我々はキリスト・イエスにあって一つの体であり、各々は互いに肢体であり、我々に与えられた恩寵に従って、異なる賜物を持っている」(ローマ12:5)。「神の恩寵によって、私は今の私である。そして彼の恩寵は私のうちで空しくならず、むしろ私は彼ら皆よりも多く働いた。だが、それは私ではなく、私とともにある神の恩寵である」(一コリント15:10)。「神に感謝あれ。神は、我々の主イエス・キリストを通して、我々に勝利を与えた」(一コリント15:57)。「我々は、自分自身から出たものとして何かを考えるのにふさわしい者だというのではない。我々の足りるところは神から来る」(二コリント3:5)。「我々はこの宝を土の器に持っている。それは、力の卓越が神のものであり、我々から出たものでないためである」(二コリント4:7)。そのほかにも数えきれない言葉があり、聖書全体からそれらを集めようとしても、一巻では足りない。
Et veremur, ne apud te ista ipsa commemorando, quae majore gratia de sede apostolica praedicas, inconvenienter facere videamur.
PL 20, 566C我々は、あなたのもとでこれらそのものを想起させることで、すなわち、あなたが使徒座から、より大いなる恩寵をもって宣べているものを想起させることで、不適切なことをしていると見られはしないかと恐れる。
Sed ideo facimus, quia eo, quo infirmiores sumus, quaquaversus quisque nostrum verbo Dei praedicando putatur attentior, crebrius eos patimur et audacius insurgentes.
PL 20, 566Cだが我々があえてそうするのは、我々が弱いほど、また我々のひとりひとりが、あらゆる方面で神の言葉を宣べ伝えることにいっそう熱心だと思われるほど、彼らがいっそう頻繁に、いっそう大胆に立ち向かってくるのを、我々は被っているからである〔eo, quo … quaquaversus … の係りは定かでない。このように取った〕。
Documentum XXV, Caput IV
第XXV項 第IV章PL 20, 567ASi ergo Pelagius episcopalibus gestis ( Diospolitanae synodi ), quae in Oriente confecta dicuntur, etiam tuae venerationi juste visus fuerit absolutus; error tamen ipse et impietas, quae jam multos assertores habet per diversa dispersos, etiam apostolicae sedis auctoritate anathemanda est.
PL 20, 567Aそれゆえ、ペラギウスが、司教の記録(ディオスポリスの教会会議の)によって——それは東方で作成されたと言われる——あなたの尊さにとっても正当に無罪とされたと見えようとも、誤謬そのものと不敬虔は、すでに諸方に散らばる多くの擁護者を持っており、使徒座の権威によってもアナテマとされねばならない。
Consideret enim sanctitas tua, et pastoralibus nobis compatiatur visceribus, quam sit pestiferum et exitiale ovibus Christi, quod istorum sacrilegas disputationes necessario consequitur, ut nec orare debeamus ne intremus in tentationem; quod Dominus et discipulos monuit et posuit in oratione quam docuit (Matth. VI, 13) : aut ne deficiat fides nostra, quod pro apostolo Petro se rogasse ipse testatus est (Luc. XXII, 32) .
PL 20, 567Aあなたの聖性にはよく考えてもらいたい。そして牧者の心の奥底〔viscera〕をもって我々とともに苦しんでもらいたい。彼らの冒瀆的な論争から必然的に帰結することが、キリストの羊たちにとってどれほど有害で破滅的であるかを。すなわち、我々は、誘惑に陥らぬようにと祈るべきでもなく——それは主が弟子たちに戒め、自ら教えた祈りの中に置いたことである(マタイ6:13)——あるいは、我々の信仰が失われぬようにと祈るべきでもない——それは使徒ペトロのために自分が願ったと主みずから証言したことである(ルカ22:32)——ということである。
Si enim haec possibilitate naturae et arbitrio voluntatis in potestate sunt constituta, quis non ea videat inaniter a Domino peti, et fallaciter orari, cum orando poscuntur, quae naturae jam ita conditae sufficientibus viribus obtinentur: nec debuisse dicere Dominum Jesum, Vigilate et orate (Matth. XXIV, 41) ; sed tantummodo, Vigilate, ne intretis in tentationem: nec beatissimo Petro primo Apostolorum: Rogavi pro te, sed, moneo te, vel impero ac praecipio, ne deficiat fides tua (Lucae XXII, 32)?
PL 20, 567Bもしこれらが、本性の可能性と意志の選択によって我々の力のうちに据えられているなら、主に空しく求められ、偽りの祈りがささげられていること、祈りによって、すでにそのように造られた本性の十分な力によって得られるものが求められていることを、誰が見ないであろうか。主イエスも「汝ら、目を覚まして祈れ」(マタイ24:41)〔引かれた句はマタイ26:41に当たる〕と言うべきではなく、ただ「汝ら、誘惑に陥らぬよう、目を覚ませ」とだけ言うべきであり、いとも福なるペトロ、使徒たちの第一人者にも、「私は汝のために願った」ではなく、「私は汝に勧める、あるいは命じ、指令する、汝の信仰が失われぬように」(ルカ22:32)と言うべきだったのではないか。
Contradicitur etiam istorum contentione benedictionibus nostris, ut in cassum super populum dicere videamur, quidquid eis a Domino precamur, ut recte ac pie vivendo illi placeant, vel illa, quae pro fidelibus precatur Apostolus dicens: Flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in coelo et in terra nominatur, ut det vobis secundum divitias gloriae suae, virtute corroborari per Spiritum ejus (Ephes. III, 14) .
PL 20, 567Bまた、彼らの論争によって、我々の祝福の祈りも否定される。我々が民の上に、彼らが正しく敬虔に生きて主に喜ばれるようにと主に祈り求めることを、何であれ空しく語っているように見えてしまうのである。使徒が信ずる者たちのために祈って言うところも同じである。「私は、我々の主イエス・キリストの父に向かって膝をかがめる。天と地におけるすべての父性は、この父から名づけられている。父が、その栄光の豊かさに従って、汝らが彼の霊によって力づけられるよう、与えるように」(エフェソ3:14)。
Si ergo voluerimus, benedicendo, super populum dicere: Da illi, Domine, virtutem corroborari per Spiritum tuum: istorum nobis disputatio contradicit, affirmans liberum negari arbitrium, si hoc a Deo poscitur, quod in nostra est potestate.
PL 20, 567Cそれゆえ、我々が祝福しつつ、民の上にこう言おうとするなら——「主よ、彼に、汝の霊によって力づけられる力を与えよ」——彼らの論争は我々に反対し、我々の力のうちにあることを神に求めるなら、自由意志が否定されることになる、と主張する。
Virtute enim corroborari si volumus, inquiunt, possumus ea possibilitate naturae, quam non nunc accipimus, sed cum crearemur accepimus.
PL 20, 567C「実に、もし我々が望むなら、力づけられることができる」と彼らは言う。「その本性の可能性によってである。それを我々は今受けるのではなく、創造されたときに受けたのである」。
Documentum XXV, Caput V
第XXV項 第V章PL 20, 567CParvulos etiam propter salutem, quae per Salvatorem Christum datur, baptizandos negant; ac sic eos mortifera ista doctrina in aeternum necant, promittentes, etiam si non baptizentur, habituros vitam aeternam, nec pertinere ad eos, de quibus Dominus ait, Venit enim filius hominis quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX, 10) : quia isti, inquiunt, non perierant, nec est quod in eis salvetur, vel tanto pretio redimatur; quia nihil est in eis vitiatum, nihil tenetur sub diaboli potestate captivum, nec pro eis fusus est sanguis, qui fusus in remissionem legitur peccatorum.
PL 20, 567C彼らはまた、幼児が、救い主キリストによって与えられる救いのために、洗礼を受けるべきことを否定する。こうしてこの死をもたらす教えは、彼らを永遠に殺している。洗礼を受けなくとも永遠の生命を持つであろうと約束し、主が「人の子は、失われたものを探し、救うために来た」(ルカ19:10)と言った者たちに、彼らは属さないと言うのである。なぜなら、彼らは言う、これらの者は失われていなかったし、彼らのうちには救われるべきものも、これほどの代価で贖われるべきものもない。彼らのうちには損なわれたものは何もなく、悪魔の力のもとに捕らわれているものは何もなく、罪の赦しのために流されたと読まれるあの血も、彼らのために流されたのではないからだ、と。
Quamquam per baptismum Christi etiam parvulorum fieri redemptionem libello suo Coelestius in Carthaginensi ecclesia jam confessus est.
PL 20, 568Aもっとも、キリストの洗礼によって幼児たちにも贖いが行われることを、カエレスティウスは、カルタゴの教会ですでに自分の文書で告白している。
Sed multi, qui eorum perhibentur esse vel fuisse discipuli, haec mala, quibus fundamenta Christianae fidei conantur evertere, quacumque possunt affirmare non cessant.
PL 20, 568Aしかし、彼らの弟子であるとかあったとか言われる多くの者が、キリスト教信仰の土台を覆そうとするこれらの悪を、できるかぎりのところで主張し続けている。
Documentum XXV, Caput VI
第XXV項 第VI章PL 20, 568BUnde etiamsi Pelagius Coelestiusque correcti sunt, vel se ista numquam sensisse dicunt, et quaecumque scripta contra eos prolata fuerint, sua esse negant, nec est quemadmodum de mendacio convincantur: generaliter tamen, quicumque dogmatizat et affirmat, humanam sibi ad vincenda peccata, et Dei mandata facienda, sufficere posse naturam, et eo modo gratiae Dei, quae sanctorum evidentius orationibus declaratur, adversarius invenitur: et quicumque negat parvulos per baptismum Christi a perditione liberari, et salutem percipere sempiternam, anathema sit.
PL 20, 568Bそれゆえ、たとえペラギウスとカエレスティウスが矯正されたとしても、あるいは、自分たちはこのようなことを決して考えなかったと言い、彼らに対して提出されたどんな文書も自分たちのものではないと否認し、偽りであると彼らを論証する手立てがないとしても、それでもなお一般に、人間の本性が罪に打ち勝ち神の戒めを行うのに自分には足りうると教え主張し、その仕方で、聖人たちの祈りによっていっそう明らかに示される神の恩寵の敵対者と見いだされる者、また、幼児がキリストの洗礼によって滅びから解放され、永遠の救いを受けることを否定する者は、誰であれアナテマとなれ。
Quaecumque autem alia eis objiciuntur non dubitamus venerationem tuam, cum gesta episcopalia ( Palaestinae synodi ) perspexerit, quae in Oriente in eadem causa confecta dicuntur, id judicaturam, unde omnes in Dei misericordia gaudeamus. Ora pro nobis, domine beatissime papa.
PL 20, 568B彼らに対して提起されるほかのことについては、あなたの尊さが、同じ案件のために東方で作成されたと言われる司教の記録(パレスティナの教会会議の)に目を通したとき、我々がみな神の慈しみのうちに喜べるような判断を下すであろうことを、我々は疑わない。我々のために祈ってほしい、いとも福なる主なる教皇よ。
Documentum XXVI, Prooemium
第XXVI項 冒頭PL 20, 568CDomino beatissimo meritoque venerabili et in Christo honorando papae INNOCENTIO, SILVANUS senex, VALENTINUS, AURELIUS, DONATUS, RESTITUTUS, LUCIANUS, ALYPIUS, AUGUSTINUS, PLACENTIUS, SEVERUS, FORTUNATUS, POSSIDIUS, NOVATUS, SECUNDUS, MAURENTIUS, LEO, FAUSTINIANUS, CRESCONIUS, MALCHUS, LITTORIUS, FORTUNATUS, DONATUS, PONTICANUS, SATURNINUS, CRESCONIUS, HONORIUS, LUCIUS, ADEODATUS, PROCESSUS, CRESCONIUS, SECUNDUS, FELIX, ASIATICUS, RUFINIANUS, FAUSTINUS, SERVUS, TERENTIUS, CRESCONIUS, SPERANTIUS, QUADRATUS, LUCILLUS, SABINUS, FAUSTINUS, CRESCONIUS, VICTOR, GIGANTIUS, POSSIDONIUS, ANTONINUS, INNOCENTIUS, PRAESIDIUS, CRESCENTIUS, FELIX, ANTONINUS, VICTOR, HONORATUS, DONATUS, PETRUS, PRAESIDIUS, CRESCONIUS, LAMPADIUS, DELPHINUS, ex concilio Milevitano in Domino salutem.
PL 20, 568C老シルウァヌス〔senex。ヌミディアの最年長の首位の司教の称〕、ウァレンティヌス、アウレリウス、ドナトゥス、レスティトゥトゥス、ルキアヌス、アリュピウス、アウグスティヌス、プラケンティウス、セウェルス、フォルトゥナトゥス、ポッシディウス、ノウァトゥス、セクンドゥス、マウレンティウス、レオ、ファウスティニアヌス、クレスコニウス、マルクス〔Malchus〕、リットリウス、フォルトゥナトゥス、ドナトゥス、ポンティカヌス、サトゥルニヌス、クレスコニウス、ホノリウス、ルキウス、アデオダトゥス、プロケッスス、クレスコニウス、セクンドゥス、フェリクス、アシアティクス、ルフィニアヌス、ファウスティヌス、セルウス、テレンティウス、クレスコニウス、スペランティウス、クァドラトゥス、ルキッルス、サビヌス、ファウスティヌス、クレスコニウス、ウィクトル、ギガンティウス、ポッシドニウス、アントニヌス、インノケンティウス、プラエシディウス、クレスケンティウス、フェリクス、アントニヌス、ウィクトル、ホノラトゥス、ドナトゥス、ペトルス、プラエシディウス、クレスコニウス、ランパディウス、デルフィヌス、ミレウィスの教会会議より、いとも福なる、当然尊ばれるべき、キリストにあって敬うべき教皇〔papa〕インノケンティウスへ、主において挨拶を送る。〔本サイトの項の番号とミーニュの書簡の番号が一つずれる。ミーニュでは第XXVII書簡〕
Documentum XXVI, Caput I
第XXVI項 第I章PL 20, 569AQuia te Dominus gratiae suae praecipuo munere in sede apostolica collocavit, talemque nostris temporibus praestitit, ut nobis potius ad culpam negligentiae valeat, si apud tuam venerationem quae pro Ecclesia suggerenda sunt tacuerimus, quam ea tu possis vel fastidiose vel negligenter accipere; magnis periculis infirmorum membrorum Christi pastoralem diligentiam, quaesumus, adhibere digneris.
PL 20, 569A主が、その恩寵の格別な賜物によってあなたを使徒座に据え、また我々の時代に、次のような者としてあなたを与えた。すなわち、教会のために進言すべきことを我々があなたの尊さのもとで黙っているなら、あなたがそれらを嫌々ながら、あるいはなおざりに受けるかもしれないということより、むしろそれが我々にとって怠慢の咎となるような者としてである。それゆえ、キリストの弱い肢体たちを脅かす大きな危険に、牧者としての配慮を向けることを、よしとしてくれるよう、我々は願う。
Documentum XXVI, Caput II
第XXVI項 第II章PL 20, 569BNova quippe haeresis et nimium perniciosa tentat assurgere inimicorum gratiae Christi, qui nobis Dominicam etiam orationem impiis disputationibus conantur auferre.
PL 20, 569B実に、キリストの恩寵の敵どもの、新しく、あまりにも有害な異端が、立ち上がろうとしている。彼らは不敬虔な論争によって、主の祈りまで我々から奪い去ろうとしているのである。
Cum enim Dominus docuerit ut dicamus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12) : isti dicunt, posse hominem in hac vita, praeceptis Dei cognitis, ad tantam perfectionem justitiae sine adjutorio gratiae Salvatoris per solum liberae voluntatis arbitrium pervenire, ut ei non sit jam necessarium dicere, Dimitte nobis debita nostra: illud vero quod sequitur, Ne nos inferas in tentationem (Ibid., 13) , non ita intelligendum, tamquam divinum adjutorium poscere debeamus, ne in peccatum tentati decidamus; sed hoc in nostra esse positum potestate, et ad hoc implendum solam sufficere hominis voluntatem: tamquam frustra Apostolus dixerit, Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX, 16) ; et, Fidelis Deus, qui vos non permittit tentari super id, quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere (I Cor. X, 13) .
PL 20, 569B主は「我々の負い目を赦せ、我々も我々の負い目ある者たちを赦すように」(マタイ6:12)と我々が言うよう教えたのに、彼らは言う。人間はこの生において、神の戒めを知れば、救い主の恩寵の助けなしに、自由意志の選択だけで、もはや「我々の負い目を赦せ」と言う必要がないほどの正義の完全さに達しうる、と。また、それに続く「我々を誘惑に導くな」(マタイ6:13)は、誘惑されて罪に落ちないように神の助けを求めなければならない、という意味に理解すべきではなく、それは我々の力のうちに置かれており、それを果たすには人間の意志だけで足りる、と。あたかも使徒が、「望む者でも走る者でもなく、慈しむ神による」(ローマ9:16)、また「神は信実である。神は、汝らが耐えうる以上に誘惑されることを許さず、誘惑とともに、汝らが耐えうるよう、脱出の道をも備える」(一コリント10:13)と言ったのは、空しいことであったかのように。
Frustra etiam Dominus dixerit apostolo Petro, Rogavi pro te, ne deficiat fides tua (Lucae XXII, 32); et omnibus suis, Vigilate et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXIV, 41) : si hoc totum est potestatis humanae.
PL 20, 570A主が使徒ペトロに「私は汝のために、汝の信仰が失われぬよう願った」(ルカ22:32)と言ったのも、すべての自分の弟子に「汝ら、目を覚まして祈れ、誘惑に陥らぬように」(マタイ24:41)〔引かれた句はマタイ26:41に当たる〕と言ったのも、空しいことであったことになろう。もしこれがすべて人間の力のうちにあるのなら。
Pueros quoque parvulos, etsi nullis imbuantur Christianae gratiae sacramentis, habituros vitam aeternam, nequaquam Christiana praesumptione contendunt, evacuantes quod dicit Apostolus, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12) ; et alio loco, sicut in Adam omnes moriuntur, sic in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22) .
PL 20, 570Aまた、幼い子どもたちも、キリスト教の恩寵の秘跡を何ら授けられなくとも、永遠の生命を持つであろうと、彼らはキリスト教徒にふさわしくない思い上がりをもって主張し、使徒の言葉を空しくする。「一人の人によって罪が世に入り、罪によって死が入り、こうして死はすべての人に及んだ。その一人のうちにすべての人が罪を犯した」(ローマ5:12)。また別の箇所では、「アダムにおいてすべての人が死ぬように、キリストにおいてすべての人が生かされる」(一コリント15:22)。
Ut ergo alia omittamus, quae contra sanctas Scripturas plurima disserunt, haec interim duo, quibus omnino totum quod Christiani sumus conantur evertere, quae fidelia corda sustineant, non esse rogandum Deum ut contra peccati malum atque ad operandam justitiam sit noster adjutor, et non opitulari parvulis ad consequendam vitam aeternam Christianae gratiae sacramentum.
PL 20, 570Bゆえに、聖書に反して彼らが数多く論じているほかの事柄は措くとして、さしあたり次の二つを——それらによって彼らは、我々がキリスト教徒であることのすべてを覆そうとしているのだが——信仰ある心が耐えうるであろうか。すなわち、罪の悪に対して、また正義を行うために、神が我々の助け手となるよう願うべきではないということ、そして、キリスト教の恩寵の秘跡は、幼児が永遠の生命を得るのを助けないということである。
Documentum XXVI, Caput III
第XXVI項 第III章PL 20, 570BHaec insinuantes apostolico pectori tuo, non opus habemus multa dicere, et tantam impietatem verbis exaggerare; cum procul dubio te ista permoveant, ut ab eis corrigendis, ne latius serpant, multosque contaminent, vel potius interimant, dum sub nomine Christi a gratia Christi penitus alienant, omnino dissimulare non possis.
PL 20, 570Bこれらを、あなたの使徒的な胸に知らせるにあたり、我々は多くを語る必要も、これほどの不敬虔を言葉で誇張する必要もない。これらがあなたを動かし、彼らを矯正することを、あなたがまったく見過ごすことなどありえないのは疑いない。見過ごせば、彼らは、キリストの名のもとにキリストの恩寵から人々を完全に引き離しつつ、いっそう広くはびこり、多くの者を汚し、むしろ滅ぼすであろうからである。
Hujus autem perniciosissimi erroris auctores esse perhibentur Pelagius et Coelestius, quos quidem in Ecclesia sanari malumus, quam desperata salute ab Ecclesia resecari, si necessitas nulla compellat.
PL 20, 570Cこの極めて有害な誤謬の首唱者は、ペラギウスとカエレスティウスだと言われる。もし何らの必要も迫らないなら、救いに絶望して教会から切り離されるより、教会の中で癒やされることを、我々はむしろ望む。
Quorum unus, id est Coelestius, etiam ad presbyterium in Asia pervenisse dicitur. De quo ante paucos annos quid gestum fuerit, sanctitas tua de Carthaginensi ecclesia melius instruitur.
PL 20, 570Cそのうちの一人、すなわちカエレスティウスは、アジアで司祭職にまで至ったとも言われる。彼について数年前に何が行われたかを、あなたの聖性は、カルタゴの教会からいっそうよく教えられている。
Pelagius vero, sicut a quibusdam fratribus nostris missae loquuntur epistolae, Jerosolymis constitutus nonnullos fallere asseritur.
PL 20, 571Aペラギウスはといえば、我々の兄弟たちの何人かから送られた書簡が語るところでは、エルサレムに滞在して、少なからぬ者たちを欺いていると言われる。
Verumtamen multo plures, qui ejus sensus diligentius indagare potuerunt, adversus eum pro gratia Christi, et catholicae fidei veritate confligunt, sed praecipue sanctus filius tuus, frater et compresbyter noster Hieronymus.
PL 20, 571Aしかし、彼の思いをいっそう注意深く探ることができた、はるかに多くの者が、キリストの恩寵と公同の信仰の真理のために彼と戦っている。とりわけ、あなたの聖なる子、我々の兄弟にして同僚の司祭であるヒエロニュムスである。
Sed arbitramur, adjuvante misericordia Domini Dei nostri, qui te et regere consulentem, et orantem exaudire dignatur, auctoritate sanctitatis tuae, de sanctarum Scripturarum auctoritate depromptae, facilius eos, qui tam perversa et perniciosa sentiunt, esse cessuros; ut de correctione potius eorum congratulemur, quam contristemur interitu, domine beatissime.
PL 20, 571Aだが我々は、我々の神、主の慈しみが助けるなら——主は、あなたが相談するときには導き、祈るときには聞き入れることをよしとする——聖なる聖書の権威から引き出された、あなたの聖性の権威によって、これほど曲がった有害な考えを持つ者たちは、いっそう容易に退くであろうと考える。それは、彼らが滅びることを悲しむよりも、彼らが矯正されたことを共に喜ぶためである、いとも福なる主君〔domine〕よ。
Quodlibet autem ipsi eligant, certe vel aliis, quos plurimos possunt, si ab eis dissimuletur, suis laqueis implicare, cernit venerabilitas tua instanter et celeriter providendum.
PL 20, 571B彼ら自身がどちらを選ぶにせよ〔前節の、矯正されるか滅びるかのどちらかを言うと取った〕、少なくともほかの者たち——彼らが罠に絡め取りうる者は非常に多い——に対しては、もし見過ごされるなら、急ぎ、速やかに備えねばならないことを、あなたの尊さは見て取っている。
Haec ad sanctitatem tuam de concilio Numidiae scripta direximus, imitantes Carthaginensem ecclesiam et Carthaginensis provinciae coepiscopos nostros, quos ad sedem apostolicam, quam beatus illustras, de hac causa scripsisse comperimus. ( Et alia manu: ) Memor nostri in Dei gratia augearis, domine beatissime, meritoque venerabilis et in Christo honorande, sancte papa.
PL 20, 571Bこれらを、我々はヌミディアの教会会議から、あなたの聖性に宛てて書き送った。カルタゴの教会と、カルタゴ属州の同僚の司教たちが、この件についてあなたが福なる身で輝かせる使徒座に書き送ったと知ったので、それに倣ったのである。(そして別の手で:)神の恩寵のうちに我々を心に留めて、ますます栄えるように、いとも福なる主君よ、当然尊ばれるべき、キリストにあって敬うべき聖なる教皇よ。
Documentum XXVII, Prooemium
第XXVII項 冒頭PL 20, 571BDomino beatissimo, meritoque honorandissimo fratri INNOCENTIO papae, AURELIUS, ALYPIUS, AUGUSTINUS, EVODIUS, et POSSIDIUS in Domino salutem.
PL 20, 571Bアウレリウス、アリュピウス、アウグスティヌス、エウォディウス、ポッシディウスより、いとも福なる、当然いとも尊ばれるべき兄弟、教皇〔papa〕インノケンティウスへ、主において挨拶を送る。〔本サイトの項の番号とミーニュの書簡の番号が一つずれる。ミーニュでは第XXVIII書簡〕
Documentum XXVII, Caput I
第XXVII項 第I章PL 20, 571BDe conciliis duobus provinciae Carthaginensis atque Numidiae, ad tuam sanctitatem a non parvo episcoporum numero subscriptas litteras misimus contra inimicos gratiae Christi, qui confidunt in virtute sua et creatori nostro quodam modo dicunt: Tu nos fecisti homines, justos autem ipsi nos fecimus; qui naturam humanam ideo dicunt liberam, ne quaerant liberatorem; ideo salvam, ut superfluum judicent salvatorem.
PL 20, 571Bカルタゴ属州とヌミディアの二つの教会会議から、少なからぬ数の司教が署名した書簡を、あなたの聖性に宛てて我々は送った。それはキリストの恩寵の敵に対するものである。彼らは自分の力に依り頼み、いわば我々の創造者にこう言う。「汝は我々を人間に作った。だが、正しい者には、我々が自分で自分を作った」。彼らは、人間の本性が解放者を求めずにすむように自由だと言い、救い主を不要と見なすために救われていると言う。
Tantum enim dicunt valentem, ut suis viribus semel in origine suae creationis acceptis, possit per liberum arbitrium, nihil ulterius adjuvante illius gratia qui creavit, domare et exstinguere omnes cupiditates, tentationesque superare.
PL 20, 572B彼らは、本性が創造の始まりに一度受けた自分の力によって、自由意志を通じ、創造した者の恩寵がそれ以後何も助けなくとも、あらゆる欲望を抑えて消し、誘惑に打ち勝つことができるほど強い、と言うのである。
Multique eorum insurgunt adversum nos, et dicunt animae nostrae: Non est salus illi in Deo ejus (Psal. III, 3) .
PL 20, 572B彼らの多くが我々に敵対して立ち上がり、我々の魂にこう言う。「彼には彼の神のもとに救いがない」(詩篇3:3)。
Familia Christi quae dicit, Quando infirmor, tunc fortis sum (II Cor. XII, 10) ; et cui dicit Dominus ejus, Salus tua ego sum (Psal. XXXIV, 3) , suspenso corde cum timore et tremore adjutorium Domini etiam per charitatem tuae venerationis exspectat.
PL 20, 572Bキリストの家の者たちは——彼らは「私が弱いときにこそ、私は強い」(二コリント12:10)と言い、彼らの主は彼らに「私は汝の救いである」(詩篇34:3)と言うのだが——心を宙づりにし、恐れとおののきをもって、あなたの尊さの愛をとおしてさえ、主の助けを待ち望んでいる。
Documentum XXVII, Caput II
第XXVII項 第II章PL 20, 572BAudivimus enim esse in urbe Roma, ubi ille (Pelagius) diu vixit, nonnullos qui diversis causis ei faveant: quidam scilicet, quia eis talia persuasisse perhibetur; plures vero, qui eum talia sentire non credunt; praesertim quia in Oriente, ubi degit, gesta ecclesiastica facta esse jactantur, quibus putatur esse purgatus; ubi quidem si episcopi eum catholicum pronuntiarunt, non ob aliud factum esse credendum est, nisi quia se dixit Dei gratiam confiteri, et ita posse hominem suo labore ac voluntate juste vivere, ut ad hoc adjuvari Dei gratia non negaret.
PL 20, 572B我々が聞いたところでは、彼(ペラギウス)が長く暮らしたローマの町には、さまざまな理由で彼に好意を寄せる者が少なからずいる。すなわち、ある者たちは、彼がそのようなことを彼らに説き伏せたと言われているからであり、より多くの者たちは、彼がそのようなことを考えているとは信じないからである。とりわけ、彼が滞在する東方で、彼が潔白とされたと思われる教会の記録が作成されたと吹聴されているからである。そこで司教たちが彼を公同の者と宣言したのだとすれば、それは、彼が神の恩寵を告白すると述べたこと、また、人間は自分の労苦と意志によって正しく生きうるが、そのために神の恩寵に助けられることを否定しなかったこと、これ以外の理由によるのではないと信じなければならない。
His enim auditis verbis, catholici antistites nullam aliam Dei gratiam intelligere potuerunt, nisi quam in libris Dei legere, et populis Dei praedicare consueverunt, eam utique de qua dicit Apostolus, Non irritam facio gratiam Dei; nam si per Legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21) : sine dubio gratiam qua justificamur ab iniquitate, et qua salvamur ab infirmitate; non qua creati sumus cum propria voluntate.
PL 20, 573Aこれらの言葉を聞いて、公同の司教たちは、神の書物に読み、神の民に宣べ伝えるのが常であるもののほかには、いかなる神の恩寵をも理解できなかった。すなわち、使徒が語るあの恩寵である。「私は神の恩寵を空しくしない。もし律法によって正義があるなら、キリストは無駄に死んだことになる」(ガラテヤ2:21)。疑いなく、それによって我々が不法から義とされ、弱さから救われる恩寵であって、固有の意志とともに我々が造られた恩寵ではない。
Nam si intellexissent illi episcopi eam illum dicere gratiam, quam etiam cum impiis habemus, cum quibus homines sumus; negare vero eam, qua Christiani et filii Dei sumus: quis eum patienter catholicorum sacerdotum non dicimus audiret, sed ante oculos suos ferret?
PL 20, 573Aもしあの司教たちが、彼の言う恩寵とは、不敬虔な者たちとも我々が共有するもの——彼らとともに我々が人間であるところの恩寵——であり、それによって我々がキリスト教徒であり神の子であるところの恩寵は否定しているのだと理解していたなら、公同の司教たち〔sacerdotes〕の誰が、彼を辛抱強く聞いたであろうか、とは言わない。誰が彼を自分の目の前に置くことにさえ耐えたであろうか。
Quapropter non culpandi sunt judices, quia ecclesiastica consuetudine nomen gratiae audierunt, nescientes quid hujusmodi homines vel in suae doctrinae libris, vel in suorum solent auribus spargere.
PL 20, 573Bそれゆえ、裁判官たちを咎めるべきではない。彼らは教会の慣習に従って「恩寵」という名を聞いたのであって、この種の人々が、自分たちの教えの書物の中で、あるいは自分たちの仲間の耳に、何を撒き散らすのが常であるかを知らなかったのだから。
Documentum XXVII, Caput III
第XXVII項 第III章PL 20, 573BNon agitur de uno Pelagio, qui jam fortasse correctus est, quod utinam ita sit! sed de tam multis, quibus loquaciter contendentibus, et infirmas atque ineruditas animas velut convinctas trahentibus, firmas autem et in fide stabiles ipsa contentione fatigantibus, usquequaque jam plena sunt omnia.
PL 20, 573B問題は一人のペラギウスのことではない。彼はもう矯正されているかもしれない。そうであればよいのだが。むしろ、非常に多くの者のことである。彼らがおしゃべりに論じ立て、弱く未熟な魂をいわば縛りつけて引きずり、強く信仰に堅固な者たちをも論争そのもので疲れさせることによって、いたるところすべてが、すでにこうした者たちで満ちている。
Aut ergo a tua veneratione accersendus est Romam, et diligenter interrogandus, quam dicat gratiam, qua fateatur, si tamen jam fateatur, ad non peccandum justeque vivendum homines adjuvari: aut hoc ipsum cum eo per litteras agendum.
PL 20, 573Bそれゆえ、あなたの尊さによって、彼はローマに召喚され、どの恩寵を言うのか、すなわち、人々が罪を犯さず正しく生きるために助けられると告白するという、その恩寵について——もっとも、すでに告白しているならだが——念入りに尋問されるべきである。あるいは、まさにこのことを書簡によって彼と取り計らうべきである。
Et cum inventus fuerit hanc dicere, quam docet ecclesiastica et apostolica veritas, tunc sine ullo scrupulo Ecclesiae, sine latibulo ambiguitatis ullius, absolvendus est, tunc est re vera de ejus purgatione gaudendum.
PL 20, 573C彼が、教会的で使徒的な真理の教える恩寵を語っていると判明したときには、教会の何らの懸念もなく、何の曖昧さの隠れ場所もなく、彼は無罪とされるべきであり、そのときこそ、まことに彼の潔白を喜ぶべきである。
Documentum XXVII, Caput IV
第XXVII項 第IV章PL 20, 573CSive enim dixerit, gratiam esse liberum arbitrium, sive gratiam esse remissionem peccatorum, sive gratiam esse legis praeceptum; nihil eorum dicit, quod per subministrationem Spiritus sancti pertinet ad concupiscentiam tentationesque vincendas, quem ditissime effudit super nos qui ascendit in coelum, et captivans captivitatem dedit dona hominibus (Tit. III, 6) .
PL 20, 573C彼が、恩寵とは自由意志であると言うにせよ、恩寵とは罪の赦しであると言うにせよ、恩寵とは律法の戒めであると言うにせよ、そのいずれも、聖霊の供給によって欲望と誘惑に打ち勝つことに属するものを言っていない。その聖霊を、天に昇り、捕らわれ人を捕らえ、人々に賜物を与えた者が、我々の上にこの上なく豊かに注いだのである(テトス3:6)〔この引照は「この上なく豊かに注いだ」に当たり、「天に昇り……賜物を与えた」はエフェソ4:8に当たる。次の節の引照と入れ替わっているらしい〕。
Hinc enim oramus ut peccatorum tentationem superare possimus (Ephes. IV, 8) , ut Spiritus Dei, unde pignus accepimus, adjuvet infirmitatem nostram (Rom. VIII, 26) .
PL 20, 574A実際、我々はここから祈る。罪の誘惑に打ち勝てるように(エフェソ4:8)〔この引照は前の節の「天に昇り……賜物を与えた」に当たる〕、また、その保証を我々が受けた神の霊が、我々の弱さを助けるようにと(ローマ8:26)。
Qui autem orat et dicit, Ne nos inferas in tentationem (Matth. VI, 13) , non utique id orat ut homo sit, quod est natura; neque id orat ut habeat liberum arbitrium, quod jam accepit cum crearetur ipsa natura; neque orat remissionem peccatorum, quia hoc superius dicitur, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12) ; neque orat ut accipiat mandatum; sed plane orat ut faciat mandatum.
PL 20, 574A「我々を誘惑に導くな」(マタイ6:13)と祈る者は、人間であること——それは本性による——を祈っているのではなく、自由意志を持つこと——それは本性そのものが創造されたときにすでに受けた——を祈っているのでもなく、罪の赦しを祈っているのでもない——それは先に「我々の負い目を赦せ」(マタイ6:12)と言われているから——、戒めを受けることを祈っているのでもない。むしろ明らかに、戒めを行うことを祈っているのである。
Si enim in tentationem inductus fuerit, hoc est, in tentatione defecerit, facit utique peccatum quod est contra mandatum.
PL 20, 574A実際、もし誘惑に導かれる、すなわち誘惑の中で力尽きるなら、戒めに反する罪を犯すことになる。
Orat igitur ut non peccet, hoc est, ne quid faciat mali: quod pro Corinthiis orat Apostolus, dicens: Oramus autem ad Dominum ne quid faciatis mali (II Cor. XIII, 7) .
PL 20, 574Bそれゆえ彼は、罪を犯さないように、すなわち何か悪を行わないように祈っている。それは使徒がコリントの人々のために祈って言うことである。「我々は主に祈る、汝らが何も悪を行わないようにと」(二コリント13:7)。
Unde satis apparet, quod ad non peccandum, id est, ad non male faciendum; quamvis esse non dubitetur arbitrium voluntatis, tamen ejus potestas non sufficiat, nisi adjuvetur infirmitas. Ipsa igitur oratio, clarissima est gratiae testificatio. Hanc ille confiteatur, et eum gaudebimus sive rectum, sive correctum.
PL 20, 574Bここから、罪を犯さないこと、すなわち悪を行わないことについては、意志の選択があることは疑われないとしても、弱さが助けられなければその力は足りないことが、十分に明らかになる。したがって祈りそのものが、恩寵のきわめて明白な証しである。彼がこれを告白するなら、我々は彼を、正しかった者としてであれ、矯正された者としてであれ、喜ぶであろう。
Documentum XXVII, Caput V
第XXVII項 第V章PL 20, 574BDistinguenda est lex et gratia. Lex jubere novit, gratia juvare. Nec lex juberet, nisi esset voluntas: nec gratia juvaret, si sat esset voluntas.
PL 20, 574B律法と恩寵は区別されねばならない。律法は命じることを知り、恩寵は助けることを知る。意志がなければ律法は命じないだろうし、意志で足りるなら恩寵は助けないだろう。
Jubetur ut habeamus intellectum, ubi dicitur, Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9); et tamen oramus ut habeamus intellectum, ubi dicitur, Da mihi intellectum, ut discam mandata tua (Psal. CXVIII, 125) .
PL 20, 574B我々が理解を持つよう命じられるのは、「汝ら、馬や騾馬のようになるな。それらには理解がない」(詩篇31:9)と言われるところである。それでも我々が理解を持てるよう祈るのは、「私に理解を与えよ。私が汝の戒めを学ぶために」(詩篇118:125)と言われるところである。
Jubetur ut habeamus sapientiam, ubi dicitur, Stulti aliquando sapite (Psal. XCIII, 8) ; et tamen oratur ut sapientiam habeamus, ubi dicitur, Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat; et dabitur ei (Jacob. I, 5) .
PL 20, 574C我々が知恵を持つよう命じられるのは、「愚か者たちよ、いつかは賢くなれ」(詩篇93:8)と言われるところである。それでも我々が知恵を持てるよう祈るのは、「汝らのうちに知恵の欠けた者がいれば、すべての人に惜しみなく与えて咎めることのない神に求めよ。そうすれば与えられる」(ヤコブ1:5)と言われるところである。
Jubetur ut habeamus continentiam, ubi dicitur, Cum scirem quia nemo potest esse continens, nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum: adii Dominum, et deprecatus sum illum (Sap. VIII, 21) .
PL 20, 574C我々が自制を持つよう命じられるのは、「神が与えないかぎり誰も自制する者になりえないと、私は知っていた。そして、この賜物が誰のものかを知ること、それこそが知恵であった。そこで私は主のもとへ行き、彼に願った」(知恵の書8:21)〔引かれた句は自制を命じる句ではなく、自制を祈り求める句である。前後の段の型からすると、ここでは「命じられる」の句と「それでも祈られる」の句のあいだが脱落しているらしい〕と言われるところである。
Postremo ne nimium longum sit cuncta percurrere, jubetur ut non faciamus malum, ubi dicitur, Declina a malo (Psal. XXXVI, 27) ; et tamen oratur ut non faciamus malum ubi dicitur: Oramus autem ad Dominum, ne quid faciatis mali (II Cor. XIII, 7) .
PL 20, 575A結局、すべてを巡るには長くなりすぎるので言うが、我々が悪を行わないよう命じられるのは、「悪から離れよ」(詩篇36:27)と言われるところである。それでも我々が悪を行わないよう祈るのは、「我々は主に祈る、汝らが何も悪を行わないようにと」(二コリント13:7)と言われるところである。
Jubetur ut faciamus bonum, ubi dicitur, Declina a malo et fac bonum (Psal. XXXVI, 27) ; et tamen oratur ut faciamus bonum, ubi dicitur, Non cessamus pro vobis orantes et postulantes (Coloss. I, 9) , atque inter caetera, quae illis orat, dicit: Ut ambuletis digne Deo in omne placitum, in omni opere et sermone bono (Ibid., 10) .
PL 20, 575A我々が善を行うよう命じられるのは、「悪から離れ、善を行え」(詩篇36:27)と言われるところである。それでも我々が善を行えるよう祈るのは、「我々は汝らのために祈り、願うことをやめない」(コロサイ1:9)と言われるところであり、使徒はまた、彼らのために祈るほかの事柄のうちで、こう言う。「汝らが、神にふさわしく、あらゆる喜びのために、あらゆる善い業と言葉のうちに歩むように」(コロサイ1:10)。
Sicut ergo agnoscimus voluntatem cum haec praecipiuntur; sic et ipse agnoscat gratiam cum petuntur.
PL 20, 575Aしたがって、これらが命じられるとき我々が意志を認めるように、これらが願い求められるとき、彼自身も恩寵を認めるべきである。
Documentum XXVII, Caput VI
第XXVII項 第VI章PL 20, 575BMisimus reverentiae tuae librum, quem dederunt quidam religiosi et honesti adolescentes servi Dei, quorum etiam nomina non tacemus; nam Timasius et Jacobus vocantur.
PL 20, 575Bあなたへの敬意に宛てて、我々は一冊の書物を送った。それは、神の僕である、敬虔で誠実な二人の若者が渡したものであり、彼らの名も我々は伏せない。ティマシウスとヤコブスという。
Qui, sicut audivimus, et etiam nosse dignaris, ipsius Pelagii exhortatione spem quam habebant in saeculo reliquerunt, et nunc continentes Deo serviunt.
PL 20, 575B彼らは、我々が聞いたとおり、またあなたもよしとして知っているとおり、そのペラギウス自身の勧めによって、世で抱いていた望みを捨て、今は自制しつつ神に仕えている。
Qui cum eodem errore tandem aliquando per qualemcumque operam nostram Domino inspirante caruissent, protulerunt eumdem librum, Pelagii esse dicentes, et ut ei responderetur, impendio rogaverunt.
PL 20, 575B彼らは、主が霊感を吹き込んで、我々のささやかな働きを通して、ついにその同じ誤謬から離れたとき、その書物を持ち出し、ペラギウスのものだと言って、それに対する返答を強く求めた。
Factum est: ad eosdem rescripta est ipsa responsio ( Liber Augustini de Natura et Gratia ); agentes gratias rescripserunt (Epist. apud Augustin. nunc 168) . Utrumque misimus, et cui responsum est, et quod responsum est.
PL 20, 575Bそれは実現し、まさにその返答が彼らに書き送られた(アウグスティヌスの書『本性と恩寵について』)。彼らは感謝して返書を送った(アウグスティヌスの書簡集、現在の第168書簡)。その両方を我々は送った。答えを受けた書と、その答えとである。
Et ne nimium essemus onerosi, signa fecimus his locis, ubi petimus inspicere ne graveris, quemadmodum, sibi objecta quaestione quod gratiam Dei negaret, ita respondit, ut eam esse non diceret, nisi naturam in qua nos condidit Deus.
PL 20, 575Cまた、あまり負担をかけすぎないように、我々は印をつけた。その箇所を見るのを、どうか煩わしく思わないでほしい。そこで彼は、神の恩寵を否定しているとの問いを突きつけられたのに、神が我々をそのうちに造った本性以外のものを恩寵とは言わない、という仕方で答えているのである。
Documentum XXVII, Caput VII
第XXVII項 第VII章PL 20, 575CSi autem hunc esse suum librum negat, aut eadem in libro loca, non contendimus: anathemet illa, et eam confiteatur apertissime gratiam, quam doctrina Christiana demonstrat, et praedicat esse propriam Christianorum, quae non est natura, sed qua salvatur natura: quae naturam non auribus sonante doctrina, vel aliquo adjumento visibili fovet sicut plantator quodam modo et irrigator extrinsecus, sed subministratione Spiritus et occulta misericordia, sicut facit ille, qui dat incrementum Deus (I Cor. III, 7) .
PL 20, 575Cだが、もし彼がこの書物が自分のものであることを、あるいは書物の中のあの箇所が自分のものであることを否定するなら、我々は争わない。彼はそれらをアナテマとし、キリスト教の教えが示し、キリスト教徒に固有のものとして宣べる恩寵——本性ではなく、それによって本性が救われるもの——を、きわめて明白に告白せよ。その恩寵は、耳に響く教えや何らかの目に見える助けによって、いわば外から植える者や水をやる者のように本性を育むのではなく、聖霊の供給と隠れた慈しみによって、成長を与える神が行うとおりに育むのである(一コリント3:7)。
Etsi enim quadam non improbanda ratione dicitur gratia Dei qua creati sumus, ut non nihil essemus, nec ita essemus aliquid, ut cadaver quod non vivit, aut arbor quae non sentit, aut pecus quod non intelligit; sed homines, qui et essemus, et viveremus, et sentiremus, et intelligeremus; et de hoc tanto beneficio creatori nostro gratias agere valeamus; unde merito et ista gratia dici potest, quia non praecedentium aliquorum operum meritis, sed gratuita Dei bonitate donata est: alia est tamen, qua praedestinati vocamur, justificamur, glorificamur, ut dicere possimus: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui filio suo proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum (Rom. VIII, 3) .
PL 20, 575Dたしかに、我々が無でないものとして造られた恩寵——すなわち、生きない屍や、感じない樹木や、理解しない家畜のようにではなく、存在し、生き、感じ、理解する人間として造られた恩寵、そしてこの大いなる恩恵について我々の創造者に感謝できる恩寵——も、非難されるべきでない理由によって、神の恩寵と呼ばれる。これも当然「恩寵」と呼ばれうる。先立つ何らかの業の功績によってではなく、神の無償の善良さによって与えられたからである。しかし、それとは別の恩寵がある。それによって我々は、予定されて召され、義とされ、栄光を与えられ、こう言うことができる。「神が我々の味方なら、誰が我々に敵対できようか。神は自分の子を惜しまず、我々すべてのために彼を引き渡した」(ローマ8:3)〔引かれた句はローマ8:31–32に当たる〕。
Documentum XXVII, Caput VIII
第XXVII項 第VIII章PL 20, 576ADe hac gratia quaestio vertebatur, quando ab his, quos Pelagius graviter offendebat atque turbabat, dicebatur ei, quod eam suis disputationibus oppugnaret, quibus assereret non solum ad facienda, verum etiam ad perficienda mandata divina, per liberum arbitrium humanam sibi sufficere naturam.
PL 20, 576Aこの恩寵について問題が争われていたのは、ペラギウスに強い反発と動揺を覚えた人々から、彼がその恩寵を自分の論争によって攻撃していると言われたときである。彼は、神の戒めを行うためだけでなく、完遂するためにも、人間の本性は自由意志によって自らに足りると主張していた。
Hanc apostolica doctrina gratiam isto nomine appellat, qua salvamur et justificamur ex fide Christi. De hac scriptum est: Non irritam facio gratiam Dei. Nam si per Legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est (Galat. II, 21) .
PL 20, 576B使徒の教えは、この名で、それによって我々がキリストの信仰によって救われ義とされる恩寵を呼ぶ。これについて書かれている。「私は神の恩寵を空しくしない。もし律法によって正義があるなら、キリストは無駄に死んだことになる」(ガラテヤ2:21)。
De hac scriptum est, Evacuati estis a Christo, qui in Lege justificamini, a gratia excidistis (Galat. V, 4) . De hac scriptum est, Si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia (Rom. XI, 6) .
PL 20, 576Bこれについて書かれている。「律法において義とされようとする汝らは、キリストから空しくされ、恩寵から落ちた」(ガラテヤ5:4)。これについて書かれている。「もし恩寵によるなら、もはや業によるのではない。さもなければ恩寵はもはや恩寵ではない」(ローマ11:6)。
De hac scriptum est, Ei autem, qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum: ei autem, qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam (Rom. IV, 4) .
PL 20, 576Bこれについて書かれている。「働く者には、報酬は恩寵に従ってではなく、負い目に従って数えられる。しかし、働かず、不敬虔な者を義とする者を信じる者には、その信仰が正義として数えられる」(ローマ4:4)。
Et multa alia, quae melius potes ipse meminisse, et intelligere prudentius, et illustrius praedicare.
PL 20, 576Cそのほかにも多くのことがあり、あなた自身のほうがよく思い出し、いっそう賢く理解し、いっそう輝かしく宣べることができる。
Illam vero gratiam, qua creati sumus homines, etiamsi ita appellandam non immerito intelligimus, mirum est tamen si ita appellatam in ullis legitimis, propheticis, evangelicis, apostolicisque litteris legimus.
PL 20, 576Cだが、それによって我々が人間として造られた恩寵は、そう呼ぶのが不当ではないと我々は理解するにせよ、律法・預言・福音・使徒たちの書のどこかに、そのように呼ばれているのを我々が読むとすれば、驚くべきことである。
Documentum XXVII, Caput IX
第XXVII項 第IX章PL 20, 576CCum itaque de hac gratia, Christianis fidelibus catholicisque notissima, illi objiceretur quaestio, ut eam oppugnare desineret; quid est quod cum hoc sibi in libro suo velut ab adversante persona idem ipse objecisset, ut se respondendo purgaret, nihil aliud respondit, nisi naturam creati hominis referre gratiam creatoris; atque ita se dicere, sine peccato impleri posse justitiam per liberum arbitrium cum adjutorio divinae gratiae, quod Deus hoc dederit homini ipsa possibilitate naturae?
PL 20, 576Cそれゆえ、キリスト教徒の信者たち、公同の者たちにきわめてよく知られたこの恩寵について、彼がそれを攻撃するのをやめるようにと問いが突きつけられたとき、彼自身が自分の書物の中で、いわば反対する人物からのものとして同じことを自分に突きつけ、答えることで身の潔白を示そうとしたのに、造られた人間の本性が創造者の恩寵を映している〔referre。「創造者の恩寵に帰せられる」とも読める〕ということ、そして、神の恩寵の助けを伴った自由意志によって罪なしに正義が成就されうると自分が言うのは、神が本性の可能性そのものによってこれを人間に与えたという意味においてである〔quod Deus … dederit の係りは定かでない。ita se dicere を受けると取った〕ということ、これ以外には何も答えなかったのは、いったいどういうことか。
Documentum XXVII, Caput X
第XXVII項 第X章PL 20, 576DCui merito respondetur: Ergo evacuatum est scandalum crucis (Galat. V, 11) . Ergo Christus gratis mortuus est (Rom. IV, 25) .
PL 20, 576D彼にはこう答えるのが当然である。「それなら、十字架のつまずきは無くなったことになる」(ガラテヤ5:11)。「それなら、キリストは無駄に死んだことになる」(ローマ4:25)〔引かれた句はガラテヤ2:21に当たる〕。
Num enim, si non moreretur propter delicta nostra et resurgeret propter justificationem nostram, nec ascenderet in altum et captivans captivitatem daret dona hominibus, ista naturae possibilitas, quam defendit, in hominibus non esset (Eph. IV, 8; Psal. LXVII, 19) ?
PL 20, 577Aもしキリストが我々の罪のために死に、我々が義とされるために復活しなかったとしても、また高みに昇り、捕らわれ人を捕らえて人々に賜物を与えなかったとしても、彼が擁護するその本性の可能性は、人々のうちにないことになったとでも言うのか(エフェソ4:8;詩篇67:19)。
An forte Dei mandatum deerat, et ideo Christus mortuus est? Immo jam et hoc erat sanctum et justum et bonum (Rom. VII, 12) . Jam dictum fuerat, Non concupisces (Exod. XX, 17) ; jam dictum fuerat, Diliges proximum tuum tamquam te ipsum (Levit. XIX, 18) .
PL 20, 577Aそれとも、神の戒めが欠けていたから、キリストは死んだのか。いや、これはすでに「聖であり、義であり、善である」(ローマ7:12)ものであった。すでに「汝は貪るな」(出エジプト記20:17)と言われていた。すでに「汝は汝の隣人を汝自身のように愛せ」(レビ記19:18)と言われていた。
In quo sermone Apostolus omnem legem dicit impleri (Rom. XIII, 9) . Et quoniam nisi diligat Deum, nemo diligit se ipsum; ideo Dominus in his duobus praeceptis totam legem Prophetasque dicit pendere (Matth. XXII, 40) .
PL 20, 577Aこの言葉のうちに、使徒はすべての律法が満たされると言う(ローマ13:9)。そして、神を愛さなければ誰も自分自身を愛さないのだから、主はこの二つの戒めに全律法と預言者が懸かっていると言う(マタイ22:40)。
Quae duo praecepta jam erant hominibus divinitus data. An aeternum praemium justitiae promissum nondum erat? Hoc ipse non dicit, qui in suis litteris posuit, etiam in veteri Testamento regnum coelorum esse promissum.
PL 20, 577Bこの二つの戒めは、すでに人々に神によって与えられていた。それでは、正義に対する永遠の報いはまだ約束されていなかったのか。彼自身はこれを言わない。彼は自分の書き物の中で、旧約においても天の国が約束されていたと記している。
Si ergo ad faciendam perficiendamque justitiam jam erat naturae possibilitas per liberum arbitrium, jam erat legis Dei sanctum et justum bonumque mandatum, jam erat promissum praemium sempiternum: ergo Christus gratis mortuus est.
PL 20, 577Bそれゆえ、正義を行い完成するための、自由意志による本性の可能性がすでにあり、神の法の聖にして義にして善なる戒めがすでにあり、永遠の報いがすでに約束されていたのなら、キリストは無駄に死んだことになる。
Documentum XXVII, Caput XI
第XXVII項 第XI章PL 20, 577BErgo neque per legem justitia, neque per naturae possibilitatem; sed ex fide ac dono Dei per Jesum Christum Dominum nostrum unum mediatorem Dei et hominum.
PL 20, 577Bそれゆえ、正義は律法によるのでも、本性の可能性によるのでもなく、我々の主イエス・キリストを通した信仰と神の賜物による。キリストは、神と人との唯一の仲介者である。
Qui nisi in plenitudine temporis mortuus esset propter delicta nostra, et resurrexisset propter justificationem nostram (Rom. IV, 25) ; profecto et antiquorum fides evacuaretur, et nostra.
PL 20, 577B彼が、時の満ちたとき、我々の罪のために死に、我々が義とされるために復活しなかったなら(ローマ4:25)、確かに古の人々の信仰も、我々の信仰も、空しくされるであろう。
Fide vero evacuata, quae homini justitia remaneat, cum justus ex fide vivat (Heb. X, 38; Rom. I, 17) ?
PL 20, 577C信仰が空しくされたなら、人にいかなる正義が残るだろうか。義人は信仰によって生きるのだから(ヘブライ10:38;ローマ1:17)。
Ex quo enim per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12) : procul dubio a corpore mortis hujus, ubi lex alia repugnat legi mentis (Rom. VII, 21 et 24) , neminem liberavit aut liberat sua possibilitas, quae perdita, redemptore indiget; saucia, salvatore: sed gratia Dei per fidem unius mediatoris Dei et hominum, hominis Christi Jesu (I Tim. II, 5) ; qui et Deus cum esset, hominem fecit, et manens Deus, homo factus refecit ipse quod fecit.
PL 20, 577C一人の人によって罪が世に入り、罪によって死が入り、こうして死はすべての人に及び、その一人のうちにすべての人が罪を犯した(ローマ5:12)以上、この死の体——そこでは別の法が精神の法に逆らっている(ローマ7:21と24)——から、誰をも、その人自身の可能性は解放しなかったし、解放しない。その可能性は失われていて、贖い主を必要とし、傷ついていて、救い主を必要とする。解放するのは、神と人との唯一の仲介者、人なるキリスト・イエスの信仰による神の恩寵である(一テモテ2:5)。彼は、神でありながら人を造り、神にとどまりつつ人となって、自ら造ったものを造り直した。
Documentum XXVII, Caput XII
第XXVII項 第XII章PL 20, 577DPuto autem quod eum lateat, fidem Christi, quae postea in revelationem venit, in occulto fuisse temporibus patrum nostrorum; per quam tamen etiam ipsi Dei gratia liberati sunt, quicumque omnibus generis humani temporibus liberari potuerunt, occulto judicio Dei, non tamen vituperabili.
PL 20, 577D私が思うに、彼は気づいていないのだが、後に啓示となって到来したキリストの信仰は、我々の父祖たちの時代には隠れたうちにあった。それでもその信仰によって、人類のあらゆる時代に解放されえた者は誰であれ、神の隠れた——しかし非難されるべきでない——裁きによって、神の恩寵により解放されたのである。
Unde dicit Apostolus: Habentes autem eumdem spiritum fidei (utique eumdem, quem et illi) secundum quod scriptum est (II Cor. IV, 13) , Credidi propter quod locutus sum, et nos credimus, propter quod et loquimur (Psal. CXV, 1) .
PL 20, 577Dそれゆえ使徒は言う。「同じ信仰の霊を持つ者として」(むろん、彼らも持っていたのと同じ霊をである)「書かれているとおり」(二コリント4:13)、「『私は信じた、それゆえ語った』。我々も信じる、それゆえ語る」(詩篇115:1)。
Inde est, quod ait ipse mediator: Abraham concupivit videre diem meum; et vidit, et gavisus est (Joan. VIII, 56) . Inde Melchisedech, prolato sacramento mensae Dominicae, novit aeternum ejus sacerdotium figurare (Gen. XIV, 18) .
PL 20, 578Aここから、仲介者自身が言うのである。「アブラハムは私の日を見ることを望み、見て、喜んだ」(ヨハネ8:56)。ここから、メルキゼデクは、主の食卓の秘跡を差し出して、主の永遠の祭司職を象ることを知っていた(創世記14:18)。
Jam vero data in litteris Lege, quam dicit Apostolus subintrasse ut abundaret delictum (Rom. V, 20) , et de qua dicit: Si ergo ex Lege hereditas, jam non ex promissione. Abrahae autem per repromissionem donavit Deus. Quid igitur Lex?
PL 20, 578Aさらに、文字によって律法が与えられた。使徒は、この律法が、罪が増し加わるために入り込んだと言う(ローマ5:20)。そしてこれについて彼はこう言う。「もし相続が律法によるなら、もはや約束によるのではない。だが神は、アブラハムに約束によって与えた。では、律法とは何か」。
Transgressionis gratia posita est, donec veniret semen cui promissum est, dispositum per Angelos in manu mediatoris. Mediator autem unius non est, Deus autem unus est. Lex ergo adversus promissa Dei? Absit.
PL 20, 578A「違反のゆえに置かれた。約束を受けた子孫が来るまでのことであって、天使たちを通して、仲介者の手に定められた。だが仲介者は一人のためのものではない。神は一つである。それでは律法は神の約束に反するのか。断じてそうではない」。
Si enim data esset Lex quae posset vivificare, omnino ex Lege esset justitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Galat. III, 18, seqq.) .
PL 20, 578B「もし生かすことのできる律法が与えられたなら、正義は確かに律法によったであろう。だが聖書はすべてを罪の下に閉じ込めた。それは、約束がイエス・キリストの信仰によって、信じる者たちに与えられるためである」(ガラテヤ3:18以下)。
Nonne satis ostenditur hoc actum esse per Legem, ut peccatum agnosceretur, et praevaricatione augeretur?
PL 20, 578Bこのことが律法を通して行われたのは、罪が認識され、背反によって増し加わるためであったことは、十分に示されているではないか。
Ubi enim lex non est, nec praevaricatio (Rom. IV, 15) ; et sic adversus victoriam peccati ad divinam gratiam, quae in promissionibus est, confugeretur: atque ita Lex non esset adversus promissa Dei, quia ideo per illam fit cognitio peccati, et ex praevaricatione Legis abundantia peccati, ut ad liberationem quaerantur promissiones Dei, quod est gratia Dei; et incipiat esse in homine justitia, non sua, sed Dei, hoc est, data dono Dei.
PL 20, 578B「律法のないところには、背反もない」(ローマ4:15)。こうして、罪の勝利に対して、約束のうちにある神の恩寵へと逃れ込むことになる。かくして律法は神の約束に反するものではない。律法によって罪の認識が生じ、律法の背反によって罪が満ち溢れるのは、解放のために神の約束——それは神の恩寵である——が求められ、人のうちに、自分のものではなく神の正義、すなわち神の賜物によって与えられた正義が始まるためだからである。
Documentum XXVII, Caput XIII
第XXVII項 第XIII章PL 20, 578CQuam etiam nunc quidam, ignorantes Dei justitiam, sicut et tunc de Judaeis dictum est, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3) .
PL 20, 578Cこの正義に、今もなお、ある者たちは従っていない。かつてユダヤ人について言われたように、神の正義を知らず、自分の正義を立てようとして、神の正義に服さないのである(ローマ10:3)。
Per Legem quippe et illi justificari se arbitrantur, sufficiente sibi ad eam custodiendam libero arbitrio, hoc est, justitia sua prolata ex natura humana, non donata ex gratia divina, propter quod justitia Dei dicitur.
PL 20, 578C実際、彼らも律法によって義とされると考えている。その遵守には自由意志で足りると考えているからである。すなわち、人間の本性から生み出され、神の恩寵から賜ったのではない、自分の正義によってである。神の正義と呼ばれるのは、賜物であるゆえなのに〔propter quod の係りは定かでない。賜物であることのゆえに「神の正義」と呼ばれる、と取った〕。
Unde item scriptum est: Per Legem enim cognitio peccati. Nunc autem sine Lege justitia Dei manifestata est, testificata per Legem et Prophetas (Rom. III, 21) .
PL 20, 578Cそれゆえ、また書かれている。「実に律法によって罪の認識がある。しかし今や、律法なしに神の正義が現れた。律法と預言者たちによって証しされて」(ローマ3:21)。
Cum dicit manifestata est, ostendit quia et tunc erat, sed tamquam illa pluvia, quam Gedeon impetravit, tunc velut in vellere occulta, nunc autem velut in area manifesta (Judic. VI, 37).
PL 20, 578C「現れた」と言うとき、それは当時もあったのだが、ギデオンが得た雨のように、当時はいわば羊毛の中に隠れ、今はいわば脱穀場に現れているのだと示している(士師記6:37)。
Cum ergo Lex sine gratia, non mors peccati potuisset esse, sed virtus; sic enim dictum est, Aculeus mortis peccatum, virtus autem peccati Lex (I Cor. XV, 56) : sicut confugiunt multi a facie regnantis peccati ad gratiam, velut in area nunc patentem; ita pauci ad eam confugiebant velut in vellere tunc latentem.
PL 20, 578Dそれゆえ、恩寵なしの律法は、罪の死となる〔罪を死なせる〕ことはできず、罪の力となるだけであった。実際、「死のとげは罪であり、罪の力は律法である」(一コリント15:56)と言われている。支配する罪の面前から多くの者が、今は脱穀場にいるように開かれた恩寵へと逃れるように、当時は羊毛の中にいるように隠れていたそれへと逃れる者は少なかった。
Haec vero temporum distributio refertur ad altitudinem divitiarum sapientiae et scientiae Dei, de qua dictum est, Quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Rom. XI, 33) !
PL 20, 578Dだが、この時代の配分は、神の知恵と知識の富の深みへと帰される。それについて言われている。「その裁きは何と究めがたく、その道は何と測りがたいことか!」(ローマ11:33)。
Documentum XXVII, Caput XIV
第XXVII項 第XIV章PL 20, 579AQuapropter si et ante tempus Legis, et tempore ipso Legis, justos patres ex fide viventes, non possibilitas naturae infirmae et indigae ac vitiatae et sub peccato venumdatae, sed Dei gratia per fidem justificabat, et nunc eadem in apertum jam veniens revelata justificat; anathemet ergo Pelagius scripta sua, ubi contra eam, etsi non per contumaciam, tamen per ignorantiam disputat, possibilitatem defendendo naturae ad vincenda peccata, et implenda mandata.
PL 20, 579Aそれゆえ、律法の時より前にも、律法の時そのものにも、信仰によって生きた正しい父祖たちを義としたのは、弱く、乏しく、損なわれ、罪の下に売られた本性の可能性ではなく、信仰を通した神の恩寵であり、今もその同じ恩寵が、すでに明らかなものとなって啓示され、義とするのであれば、ペラギウスは自分の書いたものをアナテマとせよ。そこで彼は、頑固さからではないにせよ無知から、その恩寵に反して論じ、罪に打ち勝ち戒めを果たすための本性の可能性を擁護している。
Aut si ea sua esse negat, aut scriptis suis ab inimicis suis dicit immissa, quae sua esse negat, anathemet ea tamen et damnet paterna exhortatione et auctoritate sanctimoniae tuae.
PL 20, 579Aあるいは、もし彼がそれらは自分のものではないと否定し、自分のものではないと否定するそれらが、敵によって自分の著作に紛れ込まされたのだと言うなら、それでも彼は、あなたの聖潔の父としての勧告と権威をもって、それらをアナテマとし、断罪せよ。
Si vult ergo, onerosum sibi et perniciosum discat Ecclesiae scandalum auferre: quod scandalum auditores et in perversum dilectores ejus usquequaque spargere non quiescunt.
PL 20, 579Aそれゆえ、彼が望むなら、自分にとって重荷で有害であるところの、教会のつまずきを取り除くことを学べ。このつまずきを、彼の聞き手たち、そして彼を歪んだ形で愛する者たちが、いたるところに撒き散らしてやまない。
Si enim cognoverint eumdem librum, quem illius vel putant esse, vel norunt, episcoporum catholicorum auctoritate, et maxime sanctitatis tuae, quam apud eum esse majoris ponderis minime dubitamus, ab eodem ipso esse anathematum atque damnatum; non eos ulterius existimamus ausuros, loquendo contra gratiam Dei quae revelata est per passionem et resurrectionem Christi, pectora fidelia et simpliciter Christiana turbare: sed potius, adjuvante misericordia Domini, concertantibus nobiscum charitate ac pietate flagrantibus orationibus tuis, non solum ut in aeternum beati, verum etiam justi et sancti sint, non in sua virtute, sed in eadem gratia confisuros.
PL 20, 579Bもし彼らが、彼のものだと思っているか知っているその同じ書物が、公同の司教たちの権威によって、とりわけ、彼のもとではより重みがあることを我々が少しも疑わないあなたの聖性の権威によって、彼自身によってアナテマとされ断罪されたと知るなら、我々は、彼らがもはや、キリストの受難と復活によって啓示された神の恩寵に反することを語って、信仰ある、素朴にキリスト教徒である胸を乱そうとはしないと考える。むしろ、主の慈しみが助けて、愛と敬虔に燃えるあなたの祈りが我々とともに戦う中で、彼らが永遠に福なる者となるだけでなく、正しく聖なる者ともなるために、自分の力にではなく、その同じ恩寵に頼るであろうと考える。
Unde et ad ipsum scriptam ab uno nostrum epistolam, ad quem per quemdam Orientalem diaconum, civem autem Hipponensem, tamquam purgationis suae quaedam scripta transmisit, tuae beattiudini potius credidimus dirigendam, melius judicantes et petentes, ut eam ei mittere ipse digneris.
PL 20, 579Cそこで、彼自身に宛てて我々の一人が書いた書簡——彼はその一人に、東方出身の助祭、ただしヒッポの市民である者を通して、自分の潔白を示すかのような文書をいくつか送ってきたのだが——を、むしろあなたの至福に託して送るべきだと我々は考え、そのほうがよいと判断し、あなた自身がそれを彼に送ることをよしとしてくれるよう願った〔底本は beattiudini。beatitudini と読む〕。
Sic enim eam legere potius non dedignabitur, magis in illa eum qui misit, quam qui scripsit attendens.
PL 20, 580A実際、そうすれば彼は、書いた者よりも送った者のほうをそこに重んじつつ、むしろそれを読むことを不快としないであろう。
Documentum XXVII, Caput XV
第XXVII項 第XV章PL 20, 580AIllud vero quod dicunt, posse hominem esse sine peccato, et mandata Dei facile custodire si velit, quamvis cum hoc per adjutorium gratiae, quae tamen per incarnationem Unigeniti ejus revelata atque donata est, dicitur, tolerabilius dici videatur: tamen quoniam non immerito movere potest, ubi et quando per eamdem gratiam id efficiatur in nobis, ut sine ullo prorsus peccato simus, utrum in hac vita, quando caro concupiscit adversus spiritum; an vero in illa, cum fiet sermo qui scriptus est (Galat. V, 17) : Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? aculeus enim mortis peccatum est (I Cor. XV, 55) ; diligentius pertractandum propter alios quosdam, qui senserunt, atque in suis litteris memoriae mandaverunt, etiam in hac vita esse posse hominem sine peccato, non ab initio nativitatis suae, sed conversione a peccatis ad justitiam, et a via reproba ad bonam vitam (S. Ambros. in I Lucae 6) .
PL 20, 580A彼らが言うこと、すなわち、人間は罪なしにありうる、また望めば神の戒めを容易に守りうるということは、それが恩寵の助けによってだと言われる場合——しかもその恩寵が、神の独り子の受肉を通して啓示され与えられたものであるなら——、まだしも耐えうる言い方に見えるとはいえ、それでもなお、どこで、いつ、その同じ恩寵によって、我々のうちに、まったくいかなる罪もない状態が実現するのか、すなわちこの生においてか——肉が霊に逆らって欲するときに——それとも、あの生においてか——「死よ、汝の勝利はどこにあるのか。死よ、汝のとげはどこにあるのか。死のとげとは罪である」(一コリント15:55)と書かれた言葉が成就するときに(ガラテヤ5:17)〔この引照は「肉が霊に逆らって欲する」に当たる〕——という問いは、正当に人を動かしうるので、いっそう念入りに検討されねばならない。それは、ほかの何人かの者たちのためでもある。彼らは、この生においても人間は罪なしにありうる、ただし生まれた初めからではなく、罪から正義への、悪しき道から善い生への回心によってだ、と考え、自分たちの書物に書き残した(S. Ambros. in I Lucae 6)。
Sic enim intellexerunt quod de Zacharia et Elisabeth scriptum est, ambulasse eos in omnibus justificationibus Domini sine querela (Lucae I, 6).
PL 20, 580B彼らは、ザカリアスとエリサベトについて、彼らが主のあらゆる義なる定めにおいて非の打ちどころなく歩んだと書かれていること(ルカ1:6)を、そのように理解した。
Hoc quod dictum est sine querela, sine peccato dictum acceperunt, non quidem negantes, immo etiam, quod aliis locis in litteris eorum invenitur, pie confitentes adjutorium gratiae Domini nostri, non per naturalem spiritum hominis, sed per principalem Spiritum Dei.
PL 20, 580B「非の打ちどころなく」と言われていることを、彼らは「罪なく」と言われたものと受け取った。ただし、我々の主の恩寵の助けを否定しているのではなく、むしろ、彼らの書物の別の箇所に見いだされるように、それを、人間の自然の霊によるのでなく、神の導きの霊〔principalis Spiritus〕によるものとして、敬虔に告白している。
Qui parum videntur considerasse, ipsum Zachariam fuisse utique sacerdotem. Omnes autem tunc sacerdotes necesse habebant ex lege Dei, primitus pro peccatis suis offerre sacrificium, deinde pro populi (Levit. IX, 7; Hebr. VII, 27) .
PL 20, 580Bだが彼らは、ザカリアス自身が祭司であったことを、ほとんど考慮していないように見える。当時のすべての祭司は、神の律法に基づき、まず自分の罪のために、次に民の罪のために、いけにえを献げなければならなかった(レビ記9:7;ヘブライ7:27)。
Sicut ergo nunc per orationis sacrificium convincimur non esse sine peccato, quoniam jussi sumus dicere, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12) : ita et tunc per sacrificia victimarum animalium convincebantur sacerdotes sine peccato non esse, qui pro suis peccatis jubebantur offerre.
PL 20, 580Cそれゆえ、今、祈りのいけにえによって、我々が罪なき者ではないことが証明される。「我々の負い目を赦せ」(マタイ6:12)と言うよう命じられているからである。同じように当時も、動物の犠牲のいけにえによって、祭司たちが罪なき者でないことが証明された。彼らは自分の罪のために献げるよう命じられていたのだから。
Quod si res ita se habet, ut per gratiam Salvatoris proficiamus quidem in hac vita, deficiente cupiditate, charitate crescente; perficiamur autem illa in vita, cupiditate exstincta, charitate completa: profecto illud quod scriptum est, Qui natus est ex Deo, non peccat (I Joan. III, 9) , secundum ipsam charitatem dictum est, quae sola non peccat.
PL 20, 581Aもし事態が、救い主の恩寵によって、この生において我々は進歩するが、それは欲望が衰え、愛が増すことによってであり、あの生において完成されるのは、欲望が消え、愛が満ちることによる、というものであるなら、確かに「神から生まれた者は罪を犯さない」(一ヨハネ3:9)と書かれていることは、罪を犯さない唯一のもの、すなわち愛そのものに即して言われたのである。
Ad nativitatem quippe, quae ex Deo est, augenda et perficienda charitas pertinet, non ea quae minuenda est et consumenda cupiditas: quae tamen, quamdiu est in membris nostris, lege quadam sua repugnat legi mentis (Rom. VII, 20) .
PL 20, 581A実際、神から生まれることに属するのは、増し加えられ完成されるべき愛であって、減らされ消し尽くされるべき欲望ではない。もっとも、その欲望は、我々の肢体にあるかぎり、ある自分の法によって精神の法に逆らう(ローマ7:20)〔引かれた句はローマ7:23に当たる〕。
Sed natus ex Deo, nec obediens desideriis ejus, nec exhibens membra sua arma iniquitatis peccato (Rom. VI, 13) , potest dicere, Jam non ego operor illud, sed illud quod habitat in me peccatum (Rom. VII, 20) .
PL 20, 581Aだが、神から生まれた者は、その欲望に従わず、自分の肢体を不法の武器として罪に差し出すこともない(ローマ6:13)。彼は「もはやそれを行うのは私ではなく、私のうちに住む罪である」(ローマ7:20)と言うことができる。
Documentum XXVII, Caput XVI
第XXVII項 第XVI章PL 20, 581BSed quoquo modo se habeat ista quaestio, quia etsi non invenitur homo in hac vita sine peccato, id tamen dicitur posse fieri per adjutorium gratiae et Spiritus Dei, quod ut fiat, conandum atque poscendum est; tolerabiliter in eo quisque fallitur; nec diabolica impietas, sed error humanus est elaboranda et optanda affirmare, etiamsi quod affirmat non possit ostendere.
PL 20, 581Bだが、この問いがどうであれ、たとえこの生において罪のない人間が見いだされないとしても、それは恩寵と神の霊の助けによって成りうると言われており、それが成るために努め、求めなければならない以上、その点で誰かが誤るのは耐えうることである。努めて望むべきことを主張するのは、悪魔的な不敬虔ではなく、人間的な誤りである。たとえ主張することを示せなくとも。
Id enim credit fieri posse, quod certe laudabile est velle. Nobis autem sufficit, quod nullus in Ecclesia Dei fidelium reperitur in quolibet provectu excellentiaque justitiae, qui sibi audeat dicere, non necessariam precationem orationis Dominicae, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12) ; et dicat se non habere peccatum, ne seipsum decipiat, et in eo veritas non sit, quamvis jam sine querela vivat (I Joan. I) .
PL 20, 581B彼は、望むことが確かに称賛に値することが成りうると信じているのである。我々には、次のことで足りる。すなわち、神の教会の信者のうちに、正義においてどれほどの進歩と卓越があっても、主の祈りの「我々の負い目を赦せ」(マタイ6:12)という願いは必要でないと自分に向かって言おうとする者も、自分には罪がないと言って自分自身を欺き、真理が彼のうちにないことになろうとする者も、見いだされないということ。たとえすでに非の打ちどころなく生きていてもである(一ヨハネ1)〔ne seipsum decipiat の係りは定かでない。このように取った〕。
Non enim qualecumque etiam tentationis humanae, sed grave peccatum est, quod in querelam venit.
PL 20, 581C非難に至るのは、人間の誘惑に伴うどんなものでもなく、重い罪だからである。
Documentum XXVII, Caput XVII
第XXVII項 第XVII章PL 20, 582ACaetera quae illi objecta sunt, sicut gestis defensa perviderit, ita de his procul dubio tua beatitudo judicabit. Dabit sane nobis veniam suavitas mitissima cordis tui, quod prolixiorem epistolam fortassis, quam velles, tuae misimus sanctitati.
PL 20, 582Aその他の、彼に対して提起された事柄については、記録によって弁明されたものをあなたが見て取るなら、それに応じて、あなたの至福が疑いなく判断するであろう。我々が、おそらくあなたの望むより長い書簡を、あなたの聖性に送ったことを、あなたの心のきわめて穏やかな優しさは、どうか許してほしい。
Non enim rivulum nostrum tuo largo fonti augendo refundimus; sed in hac non parva tentatione temporis, unde nos liberet cui dicimus, Ne nos inferas in tentationem, utrum etiam noster licet exiguus ex eodem, quo etiam tuus abundans, emanet capite fluentorum, hoc a te probari volumus, tuisque rescriptis de communi participatione unius gratiae consolari.
PL 20, 582A我々は、自分たちの小川を、あなたの豊かな泉に、増し加えるために注ぎ返しているのではない。むしろ、この時代の小さくない誘惑のうちで——そこから我々を解放してくれるように、我々が「我々を誘惑に導くな」と言う相手に向かって——我々の小川が、たとえ乏しくとも、あなたの豊かな流れが出るのと同じ源流から湧き出ているかどうかを、あなたに是認してもらいたいのであり、一つの恩寵に共にあずかっていることについて、あなたの返書によって慰められたいのである。
Documentum XXVIII, Prooemium
第XXVIII項 冒頭PL 20, 582AINNOCENTIUS AURELIO, NUMIDIO, RUSTICIANO, FIDENTIANO, EVAGRIO, ANTONIO, PALATINO, ADEODATO, VINCENTIO, PUBLIANO, THEASIO, TUTO, PANNONIO, VICTORI, RESTITUTO, alteri RESTITUTO, RUSTICO, FORTUNATIANO, AMPELIO, AMBIVIO, FELICI, DONATIANO, ADEODATO, OCTAVIO, SEROTINO, MAJORINO, POSTHUMIANO, CRISPULO, VICTORI, alteri VICTORI, LEUCIO, MARIANO, FRUCTUOSO, PROCULO, FAUSTINIANO, QUODVULTDEO, CANDORIO, MAXIMO, MEGASIO, RUSTICO, RUFINIANO, PROCULO, SEVERO, THOMAE, JANUARIO, OCTAVIANO, PRAETENTATO, SIXTO, QUODVULTDEO, PENTADIO, QUODVULTDEO, CYPRIANO, SERVILIO, PELAGIANO, MARCELLO, VENANTIO, DIDYMO, SATURNINO, BIZACENO, GERMANO, GERMANIANO, INVENITO, MAJORINO, INVENITO, CANDIDO, CYPRIANO, ROMANIANO, AEMILIANO, AFRICANO, MARCELLINO, et caeteris, qui in Carthaginensi concilio adfuerunt, dilectissimis fratribus in Domino salutem.
PL 20, 582Aインノケンティウスより、アウレリウス、ヌミディウス、ルスティキアヌス、フィデンティアヌス、エウアグリウス、アントニウス、パラティヌス、アデオダトゥス、ウィンケンティウス、プブリアヌス、テアシウス、トゥトゥス、パンノニウス、ウィクトル、レスティトゥトゥス、もう一人のレスティトゥトゥス、ルスティクス、フォルトゥナティアヌス、アンペリウス、アンビウィウス、フェリクス、ドナティアヌス、アデオダトゥス、オクタウィウス、セロティヌス、マヨリヌス、ポストゥミアヌス、クリスプルス、ウィクトル、もう一人のウィクトル、レウキウス、マリアヌス、フルクトゥオスス、プロクルス、ファウスティニアヌス、クォドウルトデウス、カンドリウス、マクシムス、メガシウス、ルスティクス、ルフィニアヌス、プロクルス、セウェルス、トマス、ヤヌアリウス、オクタウィアヌス、プラエテンタトゥス、シクストゥス、クォドウルトデウス、ペンタディウス、クォドウルトデウス、キュプリアヌス、セルウィリウス、ペラギアヌス、マルケッルス、ウェナンティウス、ディデュムス、サトゥルニヌス、ビザケヌス、ゲルマヌス、ゲルマニアヌス、インウェニトゥス、マヨリヌス、インウェニトゥス、カンディドゥス、キュプリアヌス、ロマニアヌス、アエミリアヌス、アフリカヌス、マルケッリヌス、そしてカルタゴの教会会議に出席したその他の、いとも愛する兄弟たちへ、主において挨拶を送る〔この宛名の名は、第25項の差出人の列と綴りや並びが異なる。フィデンティアヌス(第25項はフィデンティヌス)、マリアヌス(マキアヌス)、プラエテンタトゥス(プラエテクスタトゥス)、ロマニアヌス(ロマヌス)。プロクルスは二度現れ、第25項の列にない位置にも置かれる〕。〔本サイトの項の番号とミーニュの書簡の番号が一つずれる。ミーニュでは第XXIX書簡〕
Documentum XXVIII, Caput I
第XXVIII項 第I章PL 20, 582CIn requirendis Dei rebus quas omni cum sollicitudine decet a sacerdotibus, maxime a vero justoque et catholico tractari concilio, antiquae traditionis exempla servantes, et ecclesiasticae memores disciplinae, vestrae religionis vigorem non minus nunc in consulendo, quam antea cum pronuntiaretis, vera ratione firmastis, qui ad nostrum referendum approbastis esse judicium, scientes quid apostolicae sedi, cum omnes hoc loco positi ipsum sequi desideremus Apostolum, debeatur, a quo ipse episcopatus et tota auctoritas nominis hujus emersit.
PL 20, 582C神の事柄を探求するにあたっては、司教たちが細心の配慮をもって、とりわけ真にして正しい公同の教会会議において扱うのが適切であるが、諸君は古い伝承の例を守り、教会の規律を覚えて、諸君の信心の力強さを、以前に判断を下したときと同じく、今も諮問するにあたって、真の道理をもって確かなものとした。諸君は、事を我々の判断に付すことを是認した。この座に置かれた我々すべてが使徒その人〔ペトロのこと〕に従うことを望んでいる以上、使徒座に何が負われているかを知っているからである。この使徒から、司教職そのものと、この名の全権威が出てきた。
Quem sequentes, tam mala damnare novimus, quam probare laudanda. Vel id vero, quod patrum instituta sacerdotali officio custodientes non censetis esse calcanda, quod illi non humana, sed divina decrevere sententia, ut quidquid quamvis de disjunctis remotisque provinciis ageretur, non prius ducerent finiendum, nisi ad hujus sedis notitiam perveniret: ut tota hujus auctoritate justa quae fuerit pronuntiatio firmaretur; indeque sumerent caeterae ecclesiae (velut de natali suo fonte aquae cunctae procederent, et per diversas totius mundi regiones puri latices capitis incorrupti manarent) quid praecipere [Forte leg. praeciperent] quos abluere, quos veluti coeno inemundabili sordidatos, mundis digna corporibus unda vitaret.
PL 20, 583A彼に従って、我々は悪を断罪することも、称賛すべきものを是認することも心得ている。また、諸君が司教の職務として父祖たちの定めを守り、踏みにじってはならないとみなしている点、すなわち、彼らが人間の判断ではなく神的な判断によって、たとえ離れた遠い属州で行われることであれ、何であれ、それがこの座の知るところとならないかぎりは、終結させてはならないと決めたという点である。それは、この座の全権威によって、正しい宣告が確かなものとされるため、そしてそこから他の諸教会が——あたかもすべての水がその生まれの泉から流れ出て、全世界のさまざまな地域に、腐らない源の清い流れが行き渡るように——何を命じ(おそらく「praeciperent」)、誰を洗い、誰を清められない泥でいわば汚された者として、清い体にふさわしい水が避けるのかを、受け取るためである。
Documentum XXVIII, Caput II
第XXVIII項 第II章PL 20, 583BGratulor igitur, charissimi fratres, quod per fratrem et coepiscopum nostrum Julium litteras ad nos destinastis: et cum illis curam geritis quibus praesidetis Ecclesiis, sollicitudinem vestram pro omnium utilitate monstratis: et per cunctas totius orbis ecclesias omnibus una quod prosit, decernendum esse deposcitis: ut suis constabilita regulis.
PL 20, 583Bそれゆえ、親愛なる兄弟たちよ、私は喜ぶ。諸君が、我々の兄弟にして同僚の司教であるユリウスを通して書簡を我々に送ったこと、そしてそれによって、諸君が統べる諸教会への配慮を示し、すべての人の益のために諸君の心遣いを明らかにしたこと、そして全世界のすべての教会を通して、すべての人に益となる一つのことが決定されるべきだと求めたことを。それは、自らの規則によって堅固にされた〔この文は次の節の「教会」に続く〕
Ecclesia, et hoc, quo illos caveat, pronuntiationis justae firmata decreto, talibus patere non possit, qui perversis instructi, immo destructi, verborum argutiis, sub imagine catholicae fidei disputantes, velut pestiferum exhalantes virus, ut hominum recte sentientium in deteriorem partem corda corrumpant, totam veri dogmatis quaerunt evertere disciplinam.
PL 20, 583C教会が、また、彼らを警戒するための、正しい宣告の決定によって確かにされて、そのような者たちに開かれたままではありえなくなるためである。彼らは、歪んだ言葉の巧妙さで身を固めた——いや、むしろ身を崩した〔instructi, immo destructi。語呂合わせ〕——者たちで、公同の信仰の姿のもとで論じながら、いわば有毒な毒気を吐き出して、正しく考える人々の心をより悪い方へと堕落させ、真の教えの規律全体を覆そうとしている。
Sanandum ergo celerius, ne longius exsecrandus animis morbus irrepat: sicut medicus, cum viderit hujus terreni corporis aliquem esse languorem, magnum suae artis aestimat documentum, si cito quis illius interventu desperatus evadat; vel cum putre vulnus aspexerit, adhibet fomenta, vel caetera quibus illud possit quod natum fuerat vulnus obduci; ac si id manens sanari non poterit, ne corpus reliquum sua tabe corrumpat, ferro amputat quod nocebat, quo reliquum integrum servet et intactum.
PL 20, 584Aゆえに、いっそう早く癒やされねばならない。呪うべき病が、人々の心にさらに深く忍び込んでしまわないように。医者がこの地上の体にある病弱を見るとき、自分の技の大いなる証しを、人が彼の介入によって絶望的な状態から早く脱するなら、そこに数えるのと同じである。また、膿んだ傷を見れば湿布や、その生じた傷を覆いうる他の手当てを施し、もしそれが残ったままで癒せないなら、残りの体をその腐敗で損なわないように、害をなすものを鉄で切り落とし、残りを無傷で触れられずに保つのである。
Praecidendum id ergo est, quod velut puro sanoque nimium corpori vulnus obrepsit; ne cum tardius abstergitur, in ipsis pene visceribus hujus mali non exhaurienda post sentina considat.
PL 20, 584Aゆえに、いわば清らかで健全な体にあまりにも忍び込んだ傷は、切り落とされねばならない。そうしないと、それが遅れて拭い去られると、内臓そのものの近くに、この悪の、もはや汲み尽くせない汚水溜めが沈殿してしまう。
Documentum XXVIII, Caput III
第XXVIII項 第III章PL 20, 584BNam quid nos de his posthac rectum mentibus aestimemus, qui sibi se putant debere quod boni sunt, nec illum considerant, cujus quotidie gratiam consequuntur?
PL 20, 584B実際、善であることを自分自身に負うと思い、日々その恩寵を受けている相手を顧みない者たちについて、今後我々は心の中でいったい何を正しいと評価できようか。
Sed jam isti, qui tales sunt, nullam Dei gratiam consequuntur; qui sine illo tantum assequi se posse confidunt, quantum vix illi, qui ab illo postulant, et accipere promerentur.
PL 20, 584Bだがそのような者たちは、もはや神の恩寵を何一つ受けていない。彼らは神なしに、神に求めてそれを受けるに値する者たちでさえほとんど達し得ないほどのことを、自分は達成できると確信しているのである。
Quid enim tam iniquum potest esse, tam barbarum, tam totius religionis ignarum, tam Christianis mentibus inimicum, quam huic te negare debere quidquid in quotidiana gratia consequeris, cui te ipse confiteris debere quod natus es?
PL 20, 584B実際、日々の恩寵において汝が得ているものは何であれ、汝が生まれたことを負っていると自ら認める相手に、それを負っていないと言わねばならない、ということほど、不当で、野蛮で、宗教のすべてに無知で、キリスト教徒の精神に敵対するものが、ほかにあろうか。
Ergo eris tibi in providendo praestantior, quam potest in eo esse, qui te ut esses effecit?
PL 20, 584Cそれでは汝は、汝を存在させた者にありうる以上に、備えることにおいて優れているのか。
Et cui putes debere quod vivis, quomodo non putas illi debere quod quotidianam ejus consequendo gratiam taliter vivis? et qui nos adjutorio negas indigere divino, quasi ex nostra simus in totum possibilitate perfecti, quomodo non adjutorium ejus in nos, cum tales a nobis etiam esse possumus, provocamus?
PL 20, 584Cまた、汝が生きていることを負っていると思う相手に、その日々の恩寵を受けつつこのように生きていることを負っていると、なぜ思わないのか。そして、神的な助けは我々に要らないと——あたかも我々が全面的に自分の可能性によって完成されているかのように——否認する汝は、我々がそのような者でありうるときにさえ、どうしてその助けを我々のうちに呼び求めないのか〔この問いの意は定かでない。provocamus を「呼び求める」と取った〕。
Documentum XXVIII, Caput IV
第XXVIII項 第IV章PL 20, 585AQui enim adjutorium Dei negat, vellem interrogare quid dicat: nos non mereri, an illum hoc non posse praestare, an nihil esse propter quod unusquisque hoc debeat postulare? Posse hoc Deum, opera ipsa testantur.
PL 20, 585A神の助けを否定する者に、私は尋ねたい。何を言うのか。我々がそれに値しないというのか、神がそれを与えることができないというのか、それとも誰もそれを求めるべき理由は何もないというのか。神がこれをなしうることは、その業そのものが証している。
Et adjutorio quotidiano nos egere, negare non possumus. Hoc enim seu bene vivimus provocamus, ut melius sanctiusque vivamus; seu prave sentientes a bonis avertimur, ut ad rectam redeamus viam, ejus auxilio plus egemus.
PL 20, 585Aそして、日々の助けを我々が必要としていることを、我々は否定できない。実際、我々が善く生きているときには、いっそう善く聖なる生き方をするために、これを呼び求め、あるいは誤った考えを持って善から遠ざかったときには、正しい道に戻るために、その助けをなおいっそう必要とする。
Nam quid tam mortiferum, tam praeceps videatur ad casum, tam expositum ad omnia pericula, si hoc solum nobis putantes posse sufficere, quod liberum arbitrium cum nasceremur accepimus, ultra jam a Domino nihil quaeramus, id est, auctoris nostri obliti, ejus potentiam, ut nos ostendamus liberos, abjuremus; quasi jam amplius quod possit dare non habeat, qui te in tuo ortu liberum fecit: nescientes, quod nisi magnis precibus gratia in nos implorata descendat, nequaquam terrenae labis et mundani corporis vincere conemur errores, cum pares nos ad resistendum non liberum arbitrium, sed Dei solum facere possit auxilium?
PL 20, 585B実際、何が、これほど死をもたらし、これほど転落へ向かい、これほどあらゆる危険にさらされたものに見えようか。すなわち、我々が生まれたときに受けた自由意志だけで我々には足りると考え、もはや主に何一つ求めず、つまり我々の作り主を忘れて、我々が自由であることを示すために、その力を否認するというのは。まるで、汝を生まれのときに自由にした者には、もはやそれ以上に与えうるものがないかのように。我々は知らないのだ、恩寵が大いなる祈りによって我々に求められて下らなければ、地上の汚れとこの世の体の誤りに打ち勝とうとして努めても、決して成し遂げられないことを〔nequaquam … vincere conemur は「打ち勝とうと努めることさえ決してしない」とも読める〕。我々を抵抗するに足る者としうるのは、自由意志ではなく、神の助けだけなのに。
Documentum XXVIII, Caput V
第XXVIII項 第V章PL 20, 585BNam si ille clamat adjutorio sibi opus esse divino, qui digne hoc non quaereret, si cui liberum arbitrium plus prodesset; quippe cum vir beatus et jam electus a Domino nihil egeret, tamen ita Deum deprecatur, postulans: Adjutor meus esto, ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus (Psal. XXVI, 9) : nos nobis liberum arbitrium, ille sibi Deum postulat adjutorem; quod nati sumus posse sufficere nos dicimus, ille Deum ne derelinquatur exorat.
PL 20, 585B実に、自由意志がいっそう益になる者がいたとすれば、そのような者こそ、これを相応に求めはしなかったはずである〔冒頭の構文は定かでない。自由意志がいっそう益になる者がいたとすればそれは彼であった、の意に取った〕。その彼が、神の助けが自分に必要だと叫ぶ。福なる人であり、すでに主によって選ばれて何も欠くことがなかったのに、それでもこのように神に懇願し、願うのである。「私の助け手となれ、私を見捨てるな、私を軽んじるな、私の救いの神よ」(詩篇26:9)。我々は自分のために自由意志を求めるが、彼は自分のために神を助け手として求める。我々は、生まれながらにして自分で足りうると言うが、彼は神に、見捨てられることがないようにと切願する。
Non, rogo, manifeste discimus quid oremus, cum ille tantopere beatus, ut supra diximus, vir ne despiciatur exoptat? Illi enim necesse est ista arguant, qui illa confirmant.
PL 20, 586Aいとも福なる人(先に述べたとおり)が軽んじられることのないように切に願っているのに、我々は何を祈るべきかをはっきり学ばないのか。あれらのことを確かだとする者たちは、これらのことを論難せざるをえないのだ。
David enim orationis ignarus, et suae naturae nescius accusetur, qui cum sciat tantum in sua inesse natura; adjutorem sibi Deum, et assiduum adjutorem, nec illi sufficit assiduum, sed ne aliquando illum despiciat, orationibus pronus exoptat; et per corpus omne psalterii hoc et praedicat et clamat.
PL 20, 586Aダビデは祈りを知らず、自らの本性を知らぬ者として責められるべきなのか。彼は、自分の本性にそれほどのものがあると知っていながら、神を自分の助け手として、しかも絶えざる助け手として、またそれで足りるとはせず、神がいつか自分を軽んじることのないようにと、ひたすら祈って願い、詩篇の全巻を通じてこれを宣べ、叫んでいるというのに。
Si ergo hoc ille ita magnus scit ut assidue dicere, ita necessarium confessus est, ut doceret: quemadmodum Pelagius Coelestiusque seposita omni responsione psalmorum, talique abdicata doctrina, suasuros se aliquibus esse confidunt, nos adjutorium Dei nec debere quaerere, nec egere; cum omnes sancti nihil se sine hoc agere posse testentur?
PL 20, 586Aそれほど偉大な彼が、これを絶えず口にするほどに知り、教えるほどに必要だと告白したのであれば、ペラギウスとカエレスティウスは、詩篇の応答をことごとく脇に置き、そのような教えを捨て去って、我々が神の助けを求めるべきでも、必要としてもいないと、幾人かを説き伏せられると信じているが、それはどういうことか。すべての聖人が、これなしには何もできないと証言しているのに。
Documentum XXVIII, Caput VI
第XXVIII項 第VI章PL 20, 586BLiberum enim arbitrium olim ille perpessus, dum suis inconsultius utitur bonis, cadens in praevaricationis profunda demersus est, et nihil quemadmodum exinde surgere posset invenit; suaque in aeternum libertate deceptus, hujus ruinae jacuisset oppressu, nisi eum post Christi pro sua gratia relevasset adventus: qui per novae regenerationis purificationem, omne praeteritum vitium sui baptismatis lavacro purgavit; et ejus firmans statum, quo rectius stabiliusque procederet, tamen suam gratiam in posterum non negavit.
PL 20, 586B実に、かの人〔最初の人間のこと〕は、かつて自由意志を被り、自らの善をあまりに無思慮に用いたので、堕ちて背反の深みに沈み、そこからどうすれば立ち上がれるかを見いだせなかった。自らの自由に永遠に欺かれて、この破滅の重みに押しひしがれて横たわっていたであろう、のちにキリストの到来が、その恩寵によって彼を引き上げたのでなければ〔post と pro の係りは定かでない。「のちに…その恩寵によって」と取った〕。キリストは新たな再生の清めによって、過ぎ去ったすべての悪徳を自らの洗礼の洗いで清め、その状態を固めて、いっそう正しく堅固に歩ませるようにしたが、それでも後の世に自らの恩寵を拒みはしなかった。
Nam quamvis redemisset hominem a praeteritis ille peccatis, tamen sciens iterum posse peccare, ad reparationem sibi, quemadmodum posset illum et post ista corrigere, multa servavit: quotidiana praestat ille remedia, quibus nisi freti confisique nitamur, nullatenus vincere humanos poterimus errores. Necesse est enim, ut quo auxiliante vincimus, eo iterum non adjuvante vincamur.
PL 20, 586Bたとえ過去の罪から人を贖ったとはいえ、人がまた罪を犯しうると知っていたので、彼はその後にも人を正しうるように、回復のための手立てを多く自らに取っておいた。日々の治療を彼は与える。それに頼り信じて励むのでなければ、我々は人間の過ちにまったく勝てない。我々が助けを得て勝つその助け手が、再び助けないとき、我々が再び負けるのは必然だからである。
Documentum XXVIII, Caput VII
第XXVIII項 第VII章PL 20, 587ASed possem plura dicere, nisi vos constaret cuncta dixisse. Quisquis ergo huic assentiens videtur esse sententiae, qua dicat adjutorio nobis non opus esse divino, inimicum se catholicae fidei, et Dei beneficiis profitetur ingratum.
PL 20, 587Aだが、さらに述べることもできようが、諸君がすべてを述べたことは明らかである。それゆえ、神の助けは我々に必要でないというこの意見に同意していると見える者は、公同の信仰の敵であり、神の恩恵に恩知らずであると自ら表明している。
Nam nec nostra communione sunt digni, quam praedicando taliter polluerunt. Ipsi enim sua sponte, dum sequuntur illa quae dicunt, longius a vera religione refugerunt.
PL 20, 587A彼らは我々の交わりに値しない。このように説くことでそれを汚したからである。実に彼ら自身、自分たちの言うところに従うことで、自ら進んで真の宗教からいっそう遠くへ逃れ去った。
Cum enim hoc totum in nostra professione consistat, quotidianisque precibus nihil agamus, nisi quemadmodum Dei misericordiam consequamur; quemadmodum ferre possumus ista jactantes?
PL 20, 587A実に、我々の信仰の告白はこの一事にすべてがかかっており、日々の祈りで我々がするのは、いかにして神の慈しみを得るかということだけである。それなのに、これらを言い立てる者らに、どうして我々は耐えられようか。
Quis, rogo, tantus illorum pectora error obcaecat, ut si ipsi nullam Dei gratiam sentiunt, quia nec digni sunt, nec merentur; nec de aliis considerent quid quotidie singulis gratia divina largiatur?
PL 20, 587Aいったいどれほどの誤りが彼らの胸を盲目にしているのか。自分たちは神の恩寵を何も感じない——値せず、受けるに足りないからだ——としても、神の恩寵が日々一人ひとりにどれほど与えられているかを、他の人々については考えようともしないのか。
Sunt quidem isti omni caecitate dignissimi, qui nec hoc sibi reliquerunt, ut se auxilio credant revocari ab erroribus posse divino.
PL 20, 587C彼らは、あらゆる盲目にいかにもふさわしい者たちである。神の助けによって誤りから呼び戻されうると信じる余地すら、自らに残さなかったのだから。
Negantes enim adjutorium, non aliis, sed sibi hoc penitus abstulerunt: qui avellendi sunt longius et ab Ecclesiae procul removendi visceribus; ne diu inultus multa occupans, insanabilis post error increscat.
PL 20, 587C助けを否定することで、彼らは他の人々からではなく、まったく自分自身からそれを取り去ったのである。彼らは遠くへ引き離され、教会の内奥からはるか離れて遠ざけられねばならない。罰されぬまま長く多くを侵して、のちに癒やしがたい誤りが増大することのないように。
Si enim diu fuerint sub hac impunitate versati, necesse est multos in hanc suae pravitatem mentis inducant decipiantque innocentes, vel potius imprudentes, qui fidem catholicam nunc sequuntur.
PL 20, 587Cもし彼らがこの不処罰のもとに長くとどまれば、必ずや多くの者を自らの心の曲がりに引き入れ、今は公同の信仰に従っている無垢な者たち、むしろ無分別な者たちを欺くであろう。
Putabunt enim eos recte sentire, quos adhuc vident in Ecclesia perdurare. Separetur ergo a sano corpore vulnus insanum, remotoque morbi saevientis afflatu, cautius quae sunt sincera perdurent, et grex purior ab hac mali pecoris contagione purgetur.
PL 20, 587C教会にまだとどまっているのを見て、人々は、彼らが正しく考えていると思うであろうからだ。それゆえ、健やかな体から癒えぬ傷は切り離されねばならない。荒れ狂う病の息が除かれれば、純粋なものはいっそう慎重に存続し、群れはこの悪しき家畜の伝染からいっそう清められる。
Sit totius corporis illibata perfectio, quam vos sequi et tenere hac in illos pronuntiatione cognovimus, et una vobiscum pari assensione servamus.
PL 20, 587C体全体の無傷の完全さが保たれるように。諸君がこの宣告をもって彼らに対しこれに従い堅持していることを我々は知っており、諸君とともに同じ同意をもって守る。
Documentum XXVIII, Caput VIII
第XXVIII項 第VIII章PL 20, 588AQui si tamen aliquod in se Dei adjutorium, quod huc usque negaverunt, provocarint, et opus sibi ejus auxilio esse cognoverint, ut hac labe, in quam sui cordis incurvatione corruerant, liberentur, et quasi in lucem de foeda tracti caligine, remotis abdicatisque omnibus, quibus totus, ne verum aspiceret, foedabatur et caligabat aspectus, damnent haec quae huc usque senserunt; et aliquando animum rectis disputationibus commodantes, ab hac aliquantulum labe correcti, veris se sanandos consiliis tribuant atque submittant.
PL 20, 588Aただし、彼らが、これまで否定してきた神の助けを自らのうちに呼び求め、自分の心の曲がりによって陥ったこの汚れから解き放たれるために、神の助けが自分に必要だと認めるならば、汚れた闇から光の中へ引き出されたかのように、真理を見まいとして視野ぜんたいを汚し暗くしていたものをことごとく取り除き捨て去って、これまで考えていたことを断罪するがよい。そしてついに心を正しい議論に貸し、この汚れからいくらか正されて、真実の勧告によって癒やされるよう、自らを委ね服するがよい。
Quod si fecerint, erit in potestate pontificum istis aliquatenus subvenire, et talibus aliquam curam praestare vulneribus, quam solet lapsis, cum resipuerint, Ecclesia non negare: ut a suis revocati praecipitiis, intra ovile Domini redigantur: ne foris positi, et tanto praesidio a fide munitionis exclusi, periculis omnibus exponantur, devorandi luporum dentibus atque vexandi, quibus obsistere hac, qua illos in se irritaverant, doctrinae perversitate non possint.
PL 20, 588A彼らがそうするなら、彼らをいくらか助け、教会が、堕ちた者が我に返ったときには拒まないのを常とする手当てを、そうした傷にも施すことは、司教たち〔pontifices〕の権限のうちにあるであろう。彼らが自分たちの奈落から呼び戻されて、主の羊の囲いの内へ連れ戻されるように。外に置かれ、信仰の守りという大いなる守りから締め出されて、あらゆる危険にさらされ、狼の牙に食われ苦しめられることのないように。彼らは、自分たちが狼どもを自らに招いたその教えの曲がりをもっては、それに抗うことができないのだから。
Documentum XXVIII, Caput IX
第XXVIII項 第IX章PL 20, 588CSed satis vestris monitis, sic abundantibus nostrae legis exemplis probatur esse responsum. Nec quidquam superesse duximus quod dicamus, cum nihil praetermissum a vobis, nihil constet esse suppressum, quo illi refutati et penitus cognoscantur esse convicti.
PL 20, 588Cだが、諸君の勧告に対しては、我々の法の豊かな先例によって、十分に応答がなされたと認められる。我々は、述べるべきことは何も残っていないと考える。諸君によって何も省かれず、何も伏せられていないことは明らかであり、それによって彼らは論駁され、徹底的に論破されたと知られるのだから。
Ideoque a nobis testimonia nulla ponuntur, quia in his plena relatio est, et satis constat tot doctissimos sacerdotes cuncta dixisse: nec decet credere vos aliquid, quod ad causam possit proficere, praeterisse.
PL 20, 588Cそれゆえ我々は証言を一つも挙げない。そこ〔諸君の報告〕に完全な報告があり、実に多くのいとも学識ある司教たちがすべてを述べたことは明らかだからである。諸君が、この件に役立ちうることを何か見落としたと信じるのはふさわしくない。
Et alia manu: Bene valete, fratres, Et ad latus: Data VI kal. Febr. (Jan. 27 ann. 417) post consulatum Theodosii augusti VII et Junii Quarti, V. C.
PL 20, 588C(そして別の手で)兄弟たちよ、健やかであれ。(そして欄外に)2月の朔日の前の第6日(1月27日、417年)に、アウグストゥスなるテオドシウスが7度目に、また、いとも輝かしき人〔V. C.〕ユニウス・クアルトゥスが執政官であった年の翌年に、発する。
Documentum XXIX, Prooemium
第XXIX項 冒頭PL 20, 588CINNOCENTIUS SILVANO seni, VALENTINO, et caeteris qui in Milevitana synodo interfuerunt, dilectissimis fratribus in Domino salutem.
PL 20, 588Cインノケンティウスより、年長のシルウァヌス、ウァレンティヌス、ならびにミレウィスの教会会議に出席したその他の者たち、主におけるいとも愛する兄弟たちへ、挨拶を送る。〔本サイトの項の番号とミーニュの書簡の番号が一つずれる。ミーニュでは第XXX書簡〕
Documentum XXIX, Caput I
第XXIX項 第I章PL 20, 588CInter caeteras Romanae ecclesiae curas, et apostolicae sedis occupationes, quibus diversorum consulta fideli ac medica disceptatione tractamus, frater et coepiscopus noster Julius dilectionis vestrae litteras, quas ex Milevitano concilio cura fidei propensiore misistis, mihi inopinanter ingessit, Carthaginensis etiam synodi querelae parilis scripta subjungens.
PL 20, 588Cローマの教会の諸々の配慮、使徒座の務めのさなかに、我々は諸方の問い合わせを、信仰に忠実で癒やしにふさわしい審議をもって処理しているのだが、我々の兄弟であり同僚司教であるユリウスが、諸君の愛の書簡——信仰へのいっそうの熱意をもって、諸君がミレウィスの教会会議から送ったもの——を、思いがけず私に届け、カルタゴの教会会議の同様の訴えの文書をも添えた。
Nimirum exsultat Ecclesia, tantam sollicitudinem commissis gregibus exhibere pastores, ut non solum neminem ex his patiantur errare; sed si quas magis ovium scevae delectationis herba seduxit, ac si in errore permanserint, aut segregari penitus velint, aut illicenter dudum petita vitantes, custodiae pristinae circumspectione tutari: in utraque parte videlicet consulentes, ne vel suscipiendo tales, simili caeterae ducantur exemplo; vel spernendo redeuntes, luporum morsibus videantur ingestae.
PL 20, 589B実に教会は喜び躍る。牧者たちが、委ねられた群れにこれほどの配慮を示して、そこから誰一人迷うことを許さないばかりでなく、もしよこしまな〔底本は scevae。ミーニュの脚注に従い scaevae と読む〕喜びの草が幾匹かの羊をとりわけ惑わし、彼らが誤りにとどまるなら、完全に切り離すことを望み、あるいは、かつて不当に求めたものを避けるのであれば、元の見守りの慎重さで守ろうとするのだから。どちらの面でも彼らは配慮している。そうした者たちを受け入れて、他の羊が同じ例に導かれることのないように、また戻る者たちを退けて、羊が狼の咬みつきに投げ出されたと見えることのないように。
Prudens admodum, et catholicae fidei plena consultio. Quis enim aut tolerare possit errantem, aut non recipere corrigentem? Nam ut durum arbitror, conniventiam praebere peccantibus; ita impium judico manum negare conversis.
PL 20, 589Bまことに賢明で、公同の信仰に満ちた審議である。誰が、迷う者に耐え、あるいは自らを正す者を受け入れずにいられようか。罪を犯す者に黙認を与えることを私は厳しいと考えるが、同じく、立ち返った者に手を拒むことを不敬虔と判断する。
Documentum XXIX, Caput II
第XXIX項 第II章PL 20, 590ADiligenter ergo et congrue apostolici consulitis honoris arcana (honoris, in quam, illius, quem praeter illa quae sunt extrinsecus, sollicitudo manet omnium ecclesiarum) super anxiis rebus quae sit tenenda sententia (II Cor. XI, 28) : antiquae scilicet regulae formam secuti, quam toto semper ab orbe mecum nostis esse servatam.
PL 20, 590Aそれゆえ諸君は、使徒的な栄誉の奥まったところに、思い悩む事柄についていかなる見解を保つべきかを、慎重かつふさわしく問うている(私は言う、外から来るもののほかに、すべての教会への心配がその身に残る者の、その栄誉の、と)(二コリント11:28)。古い規則の型に従ってのことで、それは全世界でつねに守られてきたと、諸君は私とともに知っている。
Verum haec missa facio: neque enim hoc vestram credo latere prudentiam. Quid id etiam actione firmastis, nisi scientes quod per omnes provincias de apostolico fonte petentibus responsa semper emanent?
PL 20, 590Aだが、これは脇に置く。これが諸君の思慮に隠れているとは思わないからだ。諸君がこれを行為によっても確かなものにしたのは、すべての属州で、問い求める者には使徒の源から返答がつねに流れ出ることを知っていたからでなくて何であろうか。
Praesertim (24, q. 1, c. 12) quoties fidei ratio ventilatur, arbitror omnes fratres et coepiscopos nostros nonnisi ad Petrum, id est, sui nominis et honoris auctorem referre debere, velut nunc retulit vestra dilectio, quod per totum mundum possit ecclesiis omnibus in commune prodesse.
PL 20, 590Aとりわけ(24, q. 1, c. 12)信仰の理が論じられるたびに、我々のすべての兄弟・同僚司教は、ペトロ、すなわちその名と栄誉の創始者にのみ報告すべきだと私は考える。今、諸君の愛が報告したように。それは世界じゅうのすべての教会に共通の益となりうるものである。
Fiant enim necesse est cautiores, cum inventores malorum, ad duplicis relationem synodi, sententiae nostrae statutis viderint ab ecclesiastica communione sejunctos. Gemino igitur bono charitas vestra fungetur.
PL 20, 590B彼らはより用心深くならざるをえない。悪の発案者たちが、二つの教会会議の報告に基づく我々の見解の規定によって、教会の交わりから切り離されたのを見るからである。それゆえ諸君の愛は二重の善を享受するであろう。
Nam et canonum potiemini gratia servatorum, et beneficio vestro totus orbis utetur. Quis enim catholicorum virorum cum adversariis Christi velit ulterius miscere sermonem? quis saltem ipsam lucem vitae communione partiri? Novae haereseos nimirum fugiantur auctores.
PL 20, 590B諸君は、守られた規定(カノン)の誉れに与り、また諸君の恩恵によって全世界が益を受けるのだから。公同の人々のうち、誰がキリストの敵対者とこれ以上言葉を交わそうとするだろうか。誰が、せめて生命の光そのものを、交わりによって分かち合おうとするだろうか。新しい異端の創始者は、まことに避けられねばならない。
Documentum XXIX, Caput III
第XXIX項 第III章PL 20, 590BQuid enim acerbius in Dominum fingere potuerunt, quam cum adjutoria divina cassarent, causamque quotidianae precationis auferrent? Hoc est dicere, Quid mihi opus Deo?
PL 20, 590B実に、神の助けを無効にし、日々の祈りの理由を取り去ること以上に苛烈な何を、彼らは主に対して作り出しえただろうか。これはすなわち、「私に神など何の必要があるのか」と言うことである。
Merito in hos dicat hymnidicus: Ecce homines, qui non posuerunt Deum adjutorem sibi (Psalm. LI, 9) .
PL 20, 591A彼らに対して、賛歌を歌う者が言うのは当然である。「見よ、神を自分の助け手としなかった者たちを」(詩篇51:9)。
Negantes ergo auxilium Dei, inquiunt hominem sibi posse sufficere, nec gratia hunc egere divina: qua privatus, necesse est diaboli laqueis irretitus occumbat, dum ad omnia vitae perficienda mandata, sola tantummodo libertate contendat.
PL 20, 591A神の助けを否定して、彼らは、人間は自分で足りうるのであり、神の恩寵を必要としないと言う。しかし、これを奪われた者は、生のあらゆる掟を成し遂げるのに自由のみをもって励むのなら、悪魔の罠にかかって倒れるほかない。
O pravissimarum mentium perversa doctrina! Advertens tandem, quod primum hominem ita libertas ipsa decepit, ut dum indulgentius frenis ejus utitur, in praevaricationem praesumptione conciderit, nec ex hac potuit erui, nisi ei providentia regenerationis statum pristinae libertatis Christi Domini reformasset adventus: audiat David dicentem: Adjutorium nostrum in nomine Domini (Psalm. CXXIII, 8) ; et, Adjutor meus esto, ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus (Psalm. XXVI, 9) .
PL 20, 591Aああ、いとも邪悪な心の、ねじ曲がった教えよ。ついに気づくがよい。最初の人間は、自由そのものに欺かれた。その手綱を甘く用いたために、思い上がって背反に陥り、主キリストの到来が、再生の摂理によって、かつての自由の状態を彼に回復させなかったならば、そこから引き上げられえなかったのである。ダビデが言うのを聞くがよい。「我々の助けは主の名にある」(詩篇123:8)。また「私の助け手となれ、私を見捨てるな、私を軽んじるな、私の救いの神よ」(詩篇26:9)。
Quae in cassum dixerit, si tantum in ejus erat positum voluntate, quod a Domino flebili sermone poscebat.
PL 20, 591Bもし彼が涙の言葉で主に求めたことがすべて彼自身の意志にかかっていたのなら、ダビデの言ったことは空しかったことになる。
Documentum XXIX, Caput IV
第XXIX項 第IV章PL 20, 591BQuae cum ita sint, cumque in omnibus divinis paginis voluntati liberae nonnisi adjutorium Dei legamus esse nectendum, eamque nihil posse coelestibus praesidiis destitutam; quonam modo huic soli possibilitatem hanc pertinaciter, ut asseritis, defendentes, sibimet, immo, quod est dignius dolore communi, jam plurimis Pelagius Coelestiusque persuadent?
PL 20, 591Bこうである以上、また我々があらゆる聖書の頁で、自由な意志には神の助けが必ず結びつけられねばならず、意志は天の守りを欠けば何もなしえないと読む以上、諸君が言うように、ペラギウスとカエレスティウスは、この可能性をただ意志にのみ帰して頑なに擁護しつつ、どうして自分たちに——いや、共通の悲しみにいっそうふさわしいことに、すでに非常に多くの人々に——説き伏せるのか。
Multifariis equidem, ad destruendum tale magisterium, uti possemus exemplis, nisi sciremus sanctitatem vestram ad plenum scripturas omnes callere divinas; praesertim cum vestra relatio tantis ac talibus testimoniis sit referta, ut his solis valeat praesens dogma rescindi; opusque non esse reconditis, cum et iis, quae facile vobis occurrentia posuistis, nec audeant obviare, nec possint.
PL 20, 591Bそのような教えを打ち壊すために、我々は実に多様な例を用いることもできようが、諸君の聖性が神の聖書をことごとく十分に熟知していることを、我々は知っている。とりわけ、諸君の報告は、これだけで現在の教説を破るに足りるほど、多く、かつ優れた証言に満ちている。奥深い例は要らない。諸君が手近なものとして容易に挙げたものにも、彼らは逆らおうとはせず、また逆らえないのだから。
Ergo Dei gratiam conantur auferre, quam necesse est etiam restituta nobis status pristini libertate quaeramus; quippe qui nec alias diaboli machinas nisi eadem possumus juvante vitare (Augustin. lib. II, ad Bonifac., c. 4, n. 7) .
PL 20, 591Cそれゆえ彼らは神の恩寵を取り去ろうと試みるが、それは、かつての状態の自由が我々に回復されたあとでも、我々が求めねばならないものである。我々は、同じ恩寵が助けてくれなければ、悪魔の他の策略さえ避けることができないのだから。(アウグスティヌス『ボニファティウス宛て』第2巻第4章第7節)
Documentum XXIX, Caput V
第XXIX項 第V章PL 20, 592AIllud vero, quod eos vestra fraternitas asserit praedicare, parvulos aeternae vitae praemiis etiam sine baptismatis gratia posse donari, perfatuum est.
PL 20, 592Aだが、諸君の兄弟愛が、彼らが説いていると断言すること、すなわち幼児は洗礼の恩寵がなくとも永遠の生命の報いを授けられうるということは、まったくの愚かな話である。
Nisi enim manducaverint carnem filii hominis, et biberint sanguinem ejus, non habebunt vitam in semetipsis (Joan. VI, 54) .
PL 20, 592A実に「人の子の肉を食べ、その血を飲まなければ、彼らは自らのうちに命を持たない」(ヨハネ6:54)。
Qui autem hanc eis sine regeneratione defendunt, videntur mihi ipsum baptismum velle cassare, cum praedicant hos habere, quod in eos creditur nonnisi baptismate conferendum.
PL 20, 592Aこれを再生なしに彼らに認める者らは、洗礼そのものを無効にしたいのだと私には思われる。洗礼によらなければ授けられないと信じられているものを、彼らがすでに持っていると説くのだから。
Si ergo nihil volunt officere non renasci: fateantur necesse est, nec regenerationis sacra fluenta prodesse.
PL 20, 592Aそれゆえ、もし彼らが、再生されないことは何の妨げにもならないと言うなら、再生の聖なる流れも益にならないと認めざるをえない。
Verum, ut superfluorum hominum prava doctrina celeri veritatis possit ratione discingi, proclamat hoc Dominus in Evangelio dicens: Sinite infantes, et nolite eos prohibere venire ad me: talium est enim regnum coelorum (Lucae XVIII, 16).
PL 20, 592Aだが、余計な人々の曲がった教えが、速やかな真理の理によって解きほぐされうるように、主は福音書の中でこれを宣言して言う。「幼子らを許せ、彼らが私のもとへ来るのを妨げるな。天の国はこのような者たちのものだからである」(ルカ18:16)。
Documentum XXIX, Caput VI
第XXIX項 第VI章PL 20, 592BQuare Pelagium Coelestiumque, id est, inventores vocum novarum, quae, sicut dixit Apostolus, aedificationis nihil, sed magis vanissimas consueverunt parere quaestiones (II Tim. II, 23) , ecclesiastica communione privari apostolici vigoris auctoritate censemus, donec resipiscant de diaboli laqueis, a quo captivi tenentur secundum ipsius voluntatem; eosque interim Dominico ovili non recipi, quod ipsi, perversae viae secuti tramitem, deserere voluerunt.
PL 20, 592Bそれゆえ我々は、使徒的な力の権威によって、ペラギウスとカエレスティウス、すなわち新しい言葉の考案者を——使徒が言ったとおり、そうした言葉は築き上げることは何もなく、むしろ最も空しい論議を生むのを常とするものだが(二テモテ2:23)——教会の交わりから除くことを決定する。彼らが、その意志のままに捕らわれている悪魔の罠から我に返るまでである。そしてそれまでの間、彼らは主の羊の囲いに受け入れられない。彼ら自身が、曲がった道の小径に従って、これを捨てようとしたからである。
Abscidendi sunt enim, qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi (Galat. V, 12) .
PL 20, 592B「汝らを騒がせ、キリストの福音を覆そうとする者らは、断ち切られねばならない」(ガラテヤ5:12)〔引かれた句の後半「キリストの福音を覆そうとする」はガラテヤ1:7〕。
Simul autem praecipimus, ut quicumque id pertinacia simili defensare nituntur, par eos vindicta constringat; non solum enim qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus (Rom. I, 32) : quia non multum interesse arbitror inter committentis animum, et consentientis favorem.
PL 20, 592B同時に我々は命じる。同様の頑なさでこれを擁護しようと努める者は誰であれ、同じ懲罰が彼らを拘束するように。「行う者だけでなく、行う者に同意する者も」(ローマ1:32)。行う者の心と同意する者の好意のあいだに、大した差はないと私は考えるからである。
Addo et amplius: plerumque dediscit errare, cui nemo consentit. Haec igitur, fratres charissimi, in supradictos maneat fixa sententia: absint atriis Domini, careant dumtaxat custodia pastorali, ne duarum ovium dira contagia serpant forsitan per vulgus incautum, rapacique lupus corde laetetur intra ovile Dominicum tantas ovium fusas catervas, dum a custodibus dissimulanter habetur vulnus duarum.
PL 20, 592Cさらに付け加える。誰からも同意されない者は、たいてい誤りを忘れる。それゆえ、親愛なる兄弟たちよ、上に述べた者たちについてのこの決定は固く保たれよ。彼らは主の庭から遠ざかり、牧者の見守りを欠くがよい。二匹の羊の恐ろしい伝染が、用心を欠いた群衆のあいだにことによると広がり、貪欲な心の狼が、主の羊の囲いの内で、散らされたあれほど多くの羊の群れを喜ぶことのないように。見張り手たちが、二匹の傷を見て見ぬふりで放置するならば、そうなるのである。
Prospiciendum est ergo, ne permittendo lupos, mercenarii magis videamur esse, quam pastores.
PL 20, 593Aそれゆえ我々は、狼どもを見逃して、牧者というよりむしろ雇い人と見えることのないよう、先を見なければならない。
Jubemus sane (quoniam Christus Dominus noster propria voce signavit, nolle se mortem morientis (Ezech. XXXIII, 11; II Pet. III, 9) , tantum ut revertatur et vivat), si umquam ad sanum deposito pravi dogmatis errore resipuerint, damnarintque ea quorum se ipsi praevaricatione damnarunt, eis medicinam solitam, id est, receptaculum suum ab Ecclesia non negari: ne dum eos redeuntes forsitan prohibemus, vere extra ovile remanentes, exspectantis hostis rabidis faucibus glutiantur, quas in semetipsos spiculis malae disputationis armarunt.
PL 20, 593Aしかも我々は命じる——我々の主キリストが自らの声で、死にゆく者の死を望まず、ただ立ち返って生きることを望むと示したのだから(エゼキエル33:11;二ペトロ3:9)——もし彼らがいつか、悪しき教えの誤りを捨てて健全な道へと我に返り、自分たち自身の背反によって自らを断罪したそのことを断罪するならば、慣れた治療、すなわち教会が自らの受け皿を彼らに拒まないように、と。立ち返る者らを、ことによると我々が遠ざけるうちに、まことに囲いの外にとどまって、待ち構える敵の猛り狂う喉に——彼らが悪しき論議の矢で自分たちに向けて武装させた喉に——呑み込まれることのないようにするためである。
Bene valete fratres. Data sexto kalendas Februarii (27 Jan. ann. 417) , Honorio et Constantio viris clarissimis consulibus.
PL 20, 593B兄弟たちよ、健やかであれ。2月の朔日の前の第6日(1月27日、417年)に、いとも輝かしき人であるホノリウスとコンスタンティウスが執政官であったとき、発する。
Documentum XXX, Prooemium
第XXX項 冒頭PL 20, 593Bインノケンティウスより、アウレリウス、アリュピウス、アウグスティヌス、エウォディウス、ポッシディウスら司教へ、挨拶を送る。〔本サイトの項の番号とミーニュの書簡の番号が一つずれる。ミーニュでは第XXXI書簡〕
Documentum XXX, Caput I
第XXX項 第I章PL 20, 594AFraternitatis vestrae litteras, plenas fidei, totoque religionis catholicae vigore firmatas, a duobus missas conciliis per fratrem et coepiscopum nostrum Julium pergrato suscepimus animo, quod earum tenor omnisque contextio in consideratione quotidianae gratiae Dei, et in eorum correctione qui contra sentiunt, integra ratione consistit: ut et illis omnem tollere possit errorem, et idoneum, dato quovis nostrae legis exemplo, quem sequi debeant, dignum possint praebere doctorem.
PL 20, 594A諸君の兄弟愛の書簡——信仰に満ち、公同の宗教のあらゆる力で固められ、二つの教会会議から、我々の兄弟であり同僚司教であるユリウスを通じて送られたもの——を、我々はたいへん喜ばしい心で受け取った。その趣旨と全体の構成が、神の日々の恩寵の考察と、反対の考えを持つ者たちの矯正に、整った論理でもって成り立っているからである。それによって、彼らからあらゆる誤りを取り除きうるとともに、我々の法のしかるべき例を挙げて、彼らが従うべき、ふさわしい教師を示しうるのである。
Sed de his jam satis, ut opinor, supra diximus, cum vestris relationibus respondentes, rescripsimus quid vel de illorum perfidia, vel de vestra sententia sentiremus.
PL 20, 594Aだが、これらについては、すでに先に十分に述べたと思う。諸君の報告に答えて、彼らの背信についても、諸君の見解についても、我々がどう考えるかを書き返したのだから。
Sed subinde contra eos subvenit et suppeditat quod dicatur: nec potest aliquando esse quod vincat, cum tam miserum impiumque sit, quod nostrae fidei virtute et ipsa plenius veritate vincatur.
PL 20, 594Aだが、彼らに対しては、言うべきことがその都度湧き出て尽きない。しかも、彼らが勝ちうるものなどありえない。我々の信仰の力により、また真理そのものによっていっそう完全に打ち負かされるほど、それは惨めで不敬虔なものだからである。
Qui enim omnem vitae spem respuit atque contempsit, inimica damnabilique cor suum disputatione confundens, cum credit nihil esse quod a Deo accipiat, nec aliquid superesse quod petat ad sanandum se; qui sibi hoc abstulit, ulterius quid reliquit?
PL 20, 594B実に、あらゆる生命の希望を退け蔑み、敵意に満ち断罪されるべき論議で自らの心を乱し、神から受けるものは何もない、自らを癒やすために求めるべきものは何も残っていないと信じる者——自分からこれを奪ったその者は、この先、何を残したのか。
Documentum XXX, Caput II
第XXX項 第II章PL 20, 594BSi ergo sunt aliqui, quos in sui defensionem perversitas tanta devinxit, qui huic se dogmati dedant atque conjungant, sperantes hoc ad catholicam pertinere doctrinam, quod abhorrens longius et penitus approbatur adversum, affectu illorum et monitis et verbis ut laberentur inducti, quatenus ad rectum viae tramitem redeant, festinabunt, ne diutius mentem obsidens velut eorum sensibus pastus error invadat.
PL 20, 594Bそれゆえ、もし、これほどの曲がりが自分たちの擁護へと縛りつけた者、この教えに身を委ね結びつく者があり、これが公同の教えに属すると期待しているなら——それは遠く隔たり、まったく反対であると確かめられているのに——彼らの心情と勧告と言葉によって滑り落ちるよう導かれた者たちは〔affectu illorum…inducti の係りは定かでない。導かれた者たちが急ぐ、と取った〕、正しい道の小径に戻るよう急ぐであろう。心を包囲する誤りが、彼らの思いを糧としたかのように、いっそう長く侵入することのないように。
Nam si Pelagius, quocumque restitit loco, eorum animos, qui facile vel simpliciter crederent disputanti, hac affirmatione decepit, seu hac illi in urbe sint, quod nescientes nec manifestare possumus nec negare, cum et si sunt lateant, nec aliquando audeant vel illum praedicantem ista defendere, vel talia aliquo nostrorum praesente jactare, et in tanta populi multitudine deprehendi aliquis facile, nec alicubi possit agnosci: sive in quovis terrarum loco degant, Dei nostri misericordia gratiaque credimus, quod facile corrigantur, audita ejus damnatione, qui fuerit pertinax et resistens hujus dogmatis auctor inventus. Nec interest ubi isti fuerint, dum ubicumque inveniri potuerint, sint sanandi.
PL 20, 595A実に、もしペラギウスがどこに留まったにせよ、彼の論を容易に、あるいは素朴に信じる者たちの心を、この主張によって欺いたとすれば、彼らがこの都にいるにせよ——我々はそれを知らないので、明らかにも否定もできない。彼らがいたとしても身を隠し、彼がこれらを説くのを擁護しようとはせず、また我々の誰かが居合わせるところでこのようなことを言い立てようとはせず、これほど多くの民の群れの中で誰かが容易に捕らえられることも、どこかで見分けられることもありえないのだから——あるいは地上のどこに暮らしているにせよ、我々の神の慈しみと恩寵によって、この教えの頑固で抵抗する創始者と判明した者の断罪を聞けば、彼らは容易に正されると我々は信じる。彼らがどこにいたかは問題ではない。どこで見いだされうるにせよ、癒やされるべきだからである。
Documentum XXX, Caput III
第XXX項 第III章PL 20, 595BNobis tamen nec persuaderi potest eum esse purgatum, quamvis ad nos a nescio quibus laicis sint gesta perlata; quibus ille et auditum se crederet, et absolutum.
PL 20, 595Bだが我々には、彼が潔白とされたとは納得できない。もっとも、誰ともわからぬ平信徒たちによって記録が我々のもとに持ち込まれ、それによって彼は、自分が聴かれ、赦免されたと考えているらしい。
Quae utrum vera sint, dubitamus, quod sub nulla illius concilii prosecutione venerunt, nec eorum aliquas accepimus de hac re litteras, apud quos istius rei iste praestitit causas.
PL 20, 595Bこれらが真実かどうか我々は疑う。それはかの教会会議のいかなる添え状も伴って来ず、この件について、彼が弁明の機会を得た当の人々からの書簡も、一通も我々が受け取っていないからである。
Quod si de sua ille potuisset purgatione confidere, hoc magis credimus quod egisset, quod multo verius esse potuerat, ut illos cogeret epistolis suis quid judicaverant indicare.
PL 20, 595Bもし彼が自分の潔白に自信を持てたのなら、はるかに真実でありえたことを、そのほうがむしろしたであろうと我々は信じる。すなわち、彼らが何を判断したかを、彼らの書簡で示すよう促したであろう、ということである。
Verum cum sint aliqua in ipsis posita gestis, quae objecta partim ille vitando suppressit, partim multa in se verba retorquendo tota obscuritate confudit, aliqua magis falsis argumentis, quam vera ratione ut ad tempus videri poterat, purgavit, negando alia, alia falsa interpretatione vertendo.
PL 20, 595Bだが、記録そのものには、彼に向けられた告発のうち、一部は避けることで伏せ、一部は自分に向けられた多くの言葉を逆手に取ることで闇にまぎらせ、ある点は、一時はそう見えたように、真実の理によるよりも偽りの論拠によって潔白とし、他は否定し、他は偽りの解釈に曲げたものがある。
Documentum XXX, Caput IV
第XXX項 第IV章PL 20, 596ASed utinam, quod optandum est magis, jam se ille ad veram catholicae fidei viam ab illo sui tramitis errore convertat, ut cupiat velitque purgari, considerans quotidianam Dei gratiam, adjutoriumque cognoscens, ut videatur vere et approbetur ab omnibus manifesta ratione correctus, non gestorum indicio, sed ad catholicam fidem corde converso!
PL 20, 596Aだが、願わしいことだが、彼がいまや、自らの小径の誤りから公同の信仰の真の道へと立ち返り、潔白とされることを望み欲すればよいのだが。神の日々の恩寵を考え、その助けを認め、記録の証拠によってではなく、心を公同の信仰に転じることで、明白な理によって正されたと、すべての人に見え、認められるように。
Unde non possumus illorum nec approbare nec culpare judicium, cum nesciamus utrum vera sint gesta; aut si vera sint, illum constet magis subterfugisse, quam se tota veritate purgasse.
PL 20, 596Aそれゆえ我々は、彼らの判断を是認することも非難することもできない。記録が真実かどうか我々は知らないからであり、もし真実であっても、彼は全き真実によって潔白となったというより、むしろ言い逃れたことが明らかだからである。
Qui si confidit, novitque non nostra dignum esse damnatione quod dicat aut jam hoc totum se refutasse quod dixerat; non a nobis accersiri, sed ipse debet potius festinare, ut possit absolvi.
PL 20, 596A彼がもし自信を持ち、自分の言うことが我々の断罪に値しないこと、あるいは言ったことをすでにすべて撤回したことを知っているなら、我々に召喚されるべきではなく、赦免されうるよう、自ら急ぐべきである。
Nam si adhuc taliter sentit; quando se nostro judicio, quibusvis accitus litteris, cum sciat damnandum se esse, committet? Quod si accersiendus esset, ab iis melius fieret, qui magis proximi et non longo terrarum spatio videntur esse disjuncti.
PL 20, 596A実に、なお彼がそのように考えているなら、いかなる書簡で召されようと、自分が断罪されるべきと知っていながら、いつ我々の判断に身を委ねるだろうか。もし召喚されるべきだとすれば、より近くにいて、長い陸路で隔てられていない人々によるほうがよい。
Sed non deerit cura, si medicinae praebeat ille materiam. Potest enim damnare quae senserat, ac datis litteris, erroris sui, ut regressum ad nos decet, veniam postulare, fratres charissimi.
PL 20, 596Bだが、彼が治療の余地を示すなら、配慮は欠けまい。彼は自分の考えていたことを断罪し、書簡を送って、我々のもとに戻るにふさわしく、自らの誤りの赦しを願うことができる、親愛なる兄弟たちよ。
Documentum XXX, Caput V
第XXX項 第V章PL 20, 596BLibrum sane, qui ejus esse diceretur, nobis a vestra charitate transmissum evolvimus: in quo multa contra Dei gratiam legimus esse conscripta, multa blasphema, nihil quod placeret, nihil pene quod non penitus displiceret, a quovis damnandum atque calcandum, cujus similia, nisi qui ista scripserat, nemo alter in mentem reciperet atque sentiret.
PL 20, 596B諸君の愛が我々に送った、彼のものと言われる書物を、我々は繰って読んだ。そこには神の恩寵に反することが多く書かれ、冒瀆が多く、気に入るものは何一つなく、ほとんど何一つとして深く不快にならぬものはなく、誰からも断罪され踏みにじられるべきものであり、これを書いた者のほかには、誰ひとりこのようなことを心に受け入れ考えはしないであろう。
Nam hoc loco de lege latius disputare, velut coram posito repugnanteque Pelagio necessarium esse non duximus; cum vobiscum totam scientibus, parique nobiscum assensione gaudentibus colloquamur.
PL 20, 596C実に、この箇所で律法〔lex の指すものは定かでない。ペラギウスの書が論じる律法と取った〕について詳しく論じることは、ペラギウスが目の前にいて反論しているかのように必要だとは、我々は考えなかった。我々は、すべてを知り、我々と同じ同意をもって喜ぶ諸君と語り合っているのだから。
Tunc enim melius haec exempla ponuntur, quando cum iis, quos harum constat rerum imprudentes esse, tractamus. Nam de naturae possibilitate, de libero arbitrio, et de omni Dei gratia, et quotidiana gratia, cui non sit recte sentienti uberrimum disputare?
PL 20, 597A実に、これらの例は、この事柄に無知であることが明らかな人々と論じるときにこそ、よりよく挙げられる。本性の可能性についても、自由意志についても、神のあらゆる恩寵、日々の恩寵についても、正しく考える者なら誰が、豊かに論じえないだろうか。
Anathemet ergo iste quae sensit: ut illi, qui ejus sermonibus fuerant praeceptisque collapsi, quid tandem habeat fides vera cognoscant. Facilius enim revocari poterunt, cum ista a suo senserint auctore damnari.
PL 20, 597Aそれゆえ彼は、自分が考えたことをアナテマとして斥けるべきである。彼の言葉と教えによって堕ちた者たちが、ついに真の信仰が何を持つかを知るために。彼らは、これらが自分たちの創始者自身によって断罪されたのを見れば、いっそう容易に呼び戻されうるだろう。
Quod si ille pertinaciter in hac voluerit impietate persistere, agendum est quatenus vel iis possit subveniri, quos non suus, sed hujus magis error induxit; ne et illis haec medicina pereat, cujus iste talem non admittit nec postulat curam. ( Et alia manu: ) Deus vos incolumes custodiat, fratres charissimi.
PL 20, 597Aもし彼が頑なにこの不敬虔にとどまろうとするなら、せめて、自分自身の誤りというより彼の誤りに導かれた人々は助けうるよう、行動しなければならない。彼がそのような治療を受け入れも求めもしないのだから、彼らにまでもこの薬が失われることのないように。(そして別の手で)神が諸君を無事に守るように、親愛なる兄弟たちよ。
Data sexto kalendas Februarias (Jan. 27, ann. 417) post consulatum gloriosissimi Theodosii augusti VII et Junii Quarti Palladii V. C.
PL 20, 597B2月の朔日の前の第6日(1月27日、417年)に発する。いとも栄光に満ちたアウグストゥスなるテオドシウスが7度目に、またいとも輝かしき人〔V. C.〕ユニウス・クアルトゥス・パッラディウスが執政官であった年の翌年に。
Documentum XXXI
第XXXI項PL 20, 597BINNOCENTIUS AURELIO episcopo Carthaginensi. In familiaribus scriptis dilectio vera consistit. Etenim jus firmius charitatis officia melius seorsum mercantur.
PL 20, 597Bインノケンティウスより、カルタゴの司教アウレリウスへ。真の愛は、親しい文書のうちに成り立つ。実に、愛の務めは、別個に〔書かれて〕こそ、より堅固な権利をよりよく得る〔この文の構文は定かでない。jus firmius を mercantur の目的語と取り、私的に別に書かれた書簡でこそ愛の務めが確かになる、の意と解した〕。〔本サイトの項の番号とミーニュの書簡の番号が一つずれる。ミーニュでは第XXXII書簡〕
Quamobrem per fratrem nostrum Julium epistolae extrinsecus missae respondere gestivi, ne apud me forsitan remaneret peculiaris negatae salutationis offensa, frater charissime.
PL 20, 597Bそれゆえ私は、我々の兄弟ユリウスを通じて別に送られた書簡に答えようと切望した。挨拶を返さなかったという個人的な不快が、私のもとに残ってしまうことのないように、親愛なる兄弟よ。
Supradictum igitur fratrem nostrum tuae dilectioni restituo cum apostolicae sedis ad relationem duplicis synodi judicatis. Superest, ut oratus a nobis Dominus praestare dignetur, quatenus omnis Ecclesiae suae macula, continuis laboribus nostris possit abstergi. Deus te incolumem custodiat, fratrer charissime. Data sexto kalendas Februarias.
PL 20, 597Cそれゆえ、すでに述べた我々の兄弟を、使徒座の、二つの教会会議の報告に対する判断とともに、あなたの愛に送り返す。残るのは、我々に祈り求められた主が、その教会のあらゆる汚れが我々の絶えざる労苦によって拭い去られうるよう、与えることをよしとするように、ということである。神があなたを無事に守るように、親愛なる兄弟よ〔底本は fratrer。frater と読む〕。2月の朔日の前の第6日に発する。
Documentum XXXII
第XXXII項PL 20, 600ADilectissimo fratri AURELIO INNOCENTIUS. Piissimam etiam ad nos perveniendi tuam affectionem bene compresbyter noster credidit Hieronymus. Compatimur gregis nostri membro, et quod faciendum duximus, vel facere potuimus, sumus velociter exsecuti.
PL 20, 600Aインノケンティウスより、いとも愛する兄弟アウレリウスへ。我々のもとに届こうとするあなたのいとも敬虔な心づかいを、我々の同僚司祭ヒエロニュムスはよく信頼した〔この文の意は定かでない。ヒエロニュムスが我々への取り次ぎをあなたの心づかいに託した、の意と取った〕。我々は、我々の群れの一員とともに苦しむ。為すべきと考えたこと、また為しえたことを、我々は速やかに果たした。〔本サイトの項の番号とミーニュの書簡の番号が一つずれる。ミーニュでは第XXXIII書簡〕
Germanitas tua, frater charissime, citius litteras memorato ( Hieronymo ) reddere festinet.
PL 20, 600A親愛なる兄弟よ、あなたの兄弟愛〔germanitas〕が、前述の者(ヒエロニュムス)に書簡をより速やかに届けるよう急いでくれるように。
Documentum XXXIII
第XXXIII項PL 20, 600ADilectissimo filio HIERONYMO presbytero INNOCENTIUS. Numquam boni aliquid contentionem fecisse in Ecclesia testatur Apostolus; et ideo haereticorum correptiones primum fieri jubet magis, quam diuturna duci collatione.
PL 20, 600Aインノケンティウスより、いとも愛する子、司祭ヒエロニュムスへ。争いが教会において善いものを何かでも生んだことは決してないと、使徒は証言する。それゆえ、異端者に対する叱責は、長引く討論に持ち込まれるよりも、まず行うことを使徒は命じている。〔本サイトの項の番号とミーニュの書簡の番号が一つずれる。ミーニュでは第XXXIV書簡〕
Quae regula dum negligenter aspicitur, malum non vitatur quod cavendum est, sed augetur. Tamen quoniam dolor gemitusque tuus ita quatit viscera nostra, ut ratio non tractandi consulendique sit: primum constantiae tuae alloquor fidem.
PL 20, 600Bこの規則が不注意に見られると、避けるべき悪は避けられず、かえって増し加わる。しかし、あなたの苦しみと嘆きが我々の心の奥底をこれほど揺さぶるので、検討し協議している場合ではない〔ratio non tractandi consulendique sit の意は定かでない。悲嘆が大きく、悠長に検討・協議する時ではない、の意と取った〕。まず、あなたの不動の信仰に語りかける。
Pro veritate quisque injuria, aut, ut dicis, periculo percelletur, quia exspectet beatitudinem, multis saepe narrastis, et tuarum te praedicationum bene memorem commonemus.
PL 20, 600B真理のために不正、あるいはあなたの言うとおり危険に打たれる者は誰であれ、至福を待ち望むからだと、あなたは〔vos。一人の相手への敬意の複数〕多くの人にしばしば語った。我々は、あなた自身の説教をよく覚えているあなたに、それを思い起こさせる。
Itaque excitati tanta malorum scena, arripere auctoritatem sedis apostolicae ad omne comprimendum nefas festinavimus; sed in quem insurgeremus nec nomine appellatum legimus, nec criminis aliqua ratione taxatum. Quod ergo possumus, condolemus.
PL 20, 600Bこうして我々は、これほどの悪の光景に揺り動かされ、あらゆる悪行を抑えるために使徒座の権威を取ろうと急いだ。だが、我々が立ち向かうべき相手は、名で呼ばれてもおらず、罪過の何らかの理由によって指弾されてもいないことを読んだ。それゆえ、我々にできることとして、ともに苦しむ。
Si deposueris autem apertam manifestamque in homines aliquos accusationem, aut judices competentes tribuam, aut si aliquid urgentius sollicitiusque a nobis fieri potest, non retardabo, fili dilectissime.
PL 20, 600Cだが、もしあなたが何人かの人々に対する明白で公然の告発を提出するなら、私はふさわしい裁判官たちを付けよう。あるいは、我々がもっと急迫に、もっと配慮深く何かをなしうるなら、遅らせはしない、いとも愛する子よ。
Tamen episcopo fratri meo Joanni scripsi, ut circumspectius agat: ne quid circa ecclesiam sibi creditam adhuc tale aliquid fiat, quale providere et propellere, ne accideret, vel ne accidat, etiam ipsi sit et postea molestissimum.
PL 20, 600Cそれでも私は、我が兄弟である司教ヨアンネス〔エルサレムの司教〕に、いっそう慎重に行動するよう書いた。彼に委ねられた教会のまわりで、なおもそのようなこと、すなわち、起こらなかったように、あるいはこれから起こらぬように予見し退けることが、彼自身にとっても後にきわめて厄介になるような事態が生じないように〔quale 以下の構文は崩れているらしく、こう解した。ミーニュの脚注(コスタン)は、ne si … tale aliquid fiat, quale providere eum oportuit ne accideret, vel ne accidat(彼が、起こらぬよう、これからも起こらぬよう予見すべきであったようなことが生じるなら)と読めば文が整うとする〕。
Documentum XXXIV
第XXXIV項PL 20, 601ADilectissimo fratri JOANNI INNOCENTIUS. Direptiones, caedes, incendia, omne facinus, extremae clementiae generosissimae sanctae virgines Eustochium et Paula deploraverunt in locis Ecclesiae tuae perpetrasse diabolum: nomen enim hominis causamque reticuerunt.
PL 20, 601Aインノケンティウスより、いとも愛する兄弟ヨアンネスへ。略奪、殺戮、放火、あらゆる悪行を、この上なく穏やかで、いとも気高い聖なるおとめエウストキウムとパウラは、あなたの教会の地で悪魔が行ったことと嘆いた。実に、人の名も、その原因も、彼女たちは黙していた。〔本サイトの項の番号とミーニュの書簡の番号が一つずれる。ミーニュでは第XXXV書簡〕
Quod etsi ambiguum non sit a quo commissum, oportuit tamen custodire germanitatem tuam, et gregi illius sollicitius providere, ne quid hujusmodi oriretur, quod cum aliorum periculo tua lacessit negligentia admittere in gregem Domini; et tales agnas incendio, armis et persecutionibus, nudas, debiles, post suorum caedes et mortes, vix vivere audivimus.
PL 20, 601Aこれが誰によってなされたか曖昧でないとしても、あなたの兄弟愛は見守り、その群れにいっそう慎重に備えるべきであった、このようなことが起こらぬように。あなたの怠慢は、他の人々の危険とともに、そうしたことを主の群れに入れてしまう〔quod … lacessit … admittere の係りは定かでない。怠慢がそれを主の群れに招き入れる、と解した〕。そして我々は、このような雌の子羊たちが、火と武器と迫害によって、裸で弱り、身内の殺戮と死ののちに、かろうじて生きていると聞いた。
Nihil movet pietatem illam sacerdotii tui de tanta diaboli in te atque in tuos potestate admissa? in te, inquam; prorsus enim sacerdotis gravitatem condemnat tantum nefas in Ecclesia fuisse completum.
PL 20, 601Bあなたの司教職の敬虔は、あなたと、あなたの者たちに対して悪魔にこれほどの力が許されたことに、何も動かされないのか。あなたに対して、と私は言う。実に、これほどの悪行が教会で遂げられたことは、司教の重みをまったく断罪するのだから。
Ubi provisiones tuae? ubi certe, si casus evenerant, auxilia vel consolationes, cum plus se adhuc metuere dicant, quam conqueruntur esse perpessas? Altius censerem, si essent aliquid de hac re mecum apertius collocutae.
PL 20, 601Bあなたの備えはどこにあるのか。事が起こったのなら、助けや慰めはどこにあるのか。彼女たちは、被ったことを嘆くよりも、なおいっそうを恐れていると言うのに。もし彼女たちがこの件について私とより率直に語り合っていたなら、私はもっと深く裁定しただろう。
Vide, frater, antiqui hostis insidias, et spiritu boni rectoris pervigila, ut haec, quae ad nos opinione magis, quam accusatione manifesta, delata sunt, vel corrigantur, vel retundantur: ne jus ecclesiasticum de labefactatis causas eum, qui non defenderit, praestare compellat.
PL 20, 602A見よ、兄弟よ、昔からの敵の罠を。そして善き導き手の霊によって目覚めていよ。明白な告発というより噂によって我々に届けられたこれらのことが、正されるか、撥ねつけられるように。教会の法が、揺らいだ事柄について、守らなかった者に申し開きを迫ることのないように〔causas は「申し開き」の意。ミーニュの脚注(コスタン)によれば、旧版の causis に対して原本の読みを採ったもので、jus ecclesiasticum が主語である〕。
Documentum XXXV
第XXXV項PL 20, 602AINNOCENTIUS PROBO. Conturbatio procellae barbaricae facultati legum intulit casum. Nam bene constituto matrimonio inter Fortunium et Ursam captivitatis incursus fecerat naevum, nisi sancta religionis statuta providerent.
PL 20, 602Aインノケンティウスより、プロブスへ。蛮族の嵐の混乱が、法の効力に不運をもたらした。実に、フォルトゥニウスとウルサのあいだに正しく結ばれた婚姻に、捕囚の襲来が汚点を生じさせていた、聖なる宗教の規定が備えていなければ。〔本サイトの項の番号とミーニュの書簡の番号が一つずれる。ミーニュでは第XXXVI書簡〕
Cum enim in captivitate praedicta Ursa mulier teneretur; aliud conjugium cum Restituta Fortunius memoratus inisse cognoscitur (34, q. 1 et 2, c. 2; Ivo p. 8, c. 245) . Sed favore Domini reversa Ursa nos adiit, et nullo diffitente, uxorem se memorati perdocuit.
PL 20, 602B前述のウルサという女が捕囚にとらえられていたあいだ、前述のフォルトゥニウスはレスティトゥタと別の結婚に入ったことが知られている(34, q. 1 et 2, c. 2; Ivo p. 8, c. 245)。しかし主の恩顧によって、ウルサは帰還して我々のもとに来て、誰も異を唱えないまま、自分が前述の者の妻であることを十分に示した。
Quare, domine fili merito illustris, statuimus, fide catholica suffragante, illud esse conjugium, quod erat primitus gratia divina fundatum; conventumque secundae mulieris, priore superstite, nec divortio ejecta, nullo pacto posse esse legitimum.
PL 20, 602Bそれゆえ、殿〔domine〕、まことに著名な〔illustris。高官の称号〕子よ、我々は公同の信仰の支持を受けて、神の恩寵によって初めに築かれた婚姻こそが婚姻であると定める。そして、先の妻が生きており、離縁によって追い出されてもいないのに結ばれた第二の女との結びつきは、いかなる取り決めによっても適法たりえない。
Documentum XXXVI, Prooemium
第XXXVI項 冒頭PL 20, 603AINNOCENTIUS FELICI episcopo Nucerino. 1 Mirari non possumus, dilectionem tuam sequi instituta majorum, omniaque, quae possunt aliquam recipere dubitationem, ad nos quasi ad caput atque ad apicem episcopatus referre, ut consulta videlicet sedes apostolica ex ipsis rebus dubiis certum aliquid faciendumque pronuntiet. Quod nos et libenter accipimus, et dilectionem tuam memorem canonum comprobamus.
PL 20, 603Aインノケンティウスよりヌケリアの司教フェリクスへ。1.〔翻刻は第1段を区分にしていない〕 あなたの愛が先人の定めに従い、疑いを受けうるあらゆる事柄を、いわば頭として司教職の頂として我々に報告し、問い合わせを受けた使徒座が、その疑わしい事柄そのものから、確かな、なされるべきことを宣告するようにしているのは、我々には驚くには当たらない。我々はこれを喜んで受け、規定(カノン)を忘れないあなたの愛を是認する。〔本サイトの項の番号とミーニュの書簡の番号が一つずれる。ミーニュでは第XXXVII書簡〕
Documentum XXXVI, Caput II
第XXXVI項 第II章PL 20, 603BScripsisti ergo, quod fervore fidei, quo polles, et amore sanctae plebis, vel reparaveris ecclesias Dei, vel novas quasque construxeris: sed in his clericos, quos constituas, non habere, aliquos vero mutilos, aliquos digamos esse.
PL 20, 603Bそれゆえあなたは書いた。あなたが力を持つ信仰の熱意と、聖なる民への愛によって、神の諸教会を修復し、あるいは新しいものをいくつも建てたこと。だが、それらに任ずべき聖職者が得られず、何人かは身体を損なった者、何人かは二度結婚した者であるということを。
Ad quod stupuimus, prudentem virum de his voluisse consulere, quae omnibus sunt certa ratione comperta. Ergo non quasi ignorantibus dicimus; sed in aliis forsitan occupatos, istud oblitos vos esse dicimus.
PL 20, 603Bこれには我々は驚いた。賢明な人が、確かな理によって皆に知られていることについて相談しようとしたとは。それゆえ我々は、知らない者に言うかのようにではなく、他のことに忙殺されて、おそらくこれを忘れてしまったあなたに〔vos。一人の相手への敬意の複数〕言うのである。
Documentum XXXVI, Caput III
第XXXVI項 第III章PL 20, 603BCAP. I. Qui igitur partem cujuslibet digiti sibi ipse volens abscidit, hunc ad clerum canones non admittunt (Dist. 55, c. 6; Concil. Tribur. c. 33, Nicaen. c.
PL 20, 603B第1章——したがって、いずれかの指の一部であれ、自らの意志で自ら切り落とした者を、規定は聖職者団に入れない(Dist. 55, c. 6; Concil. Tribur. c. 33, Nicaen. c.)〔括弧は節の切れ目で閉じた。数字は次の節の頭の「1」〕。
1) Cui vero casu aliquo contigit, dum aut operi rustico curam impendit, aut aliquid faciens, se non sponte percussit, hos canones praecipiunt et clericos fieri, et si in clero fuerint reperti, non abjici.
PL 20, 603C〔前の節の引照の続き。Nicaen. c. 1〕だが、田舎仕事に精を出していたとき、あるいは何かをしていて、偶然に自分を意図せず傷つけた者については、規定は聖職者となることも、すでに聖職者団にあるのが見つかった場合は退けられないことも命じている。
In illis enim voluntas judicata est, quae sibi ausa fuerit ferrum injicere, quod scilicet et alii id facere dubitare non possit: in istis vero casus veniam meruit.
PL 20, 603C前者においては、自らにあえて刃を加えた意志が裁かれたのである。それはつまり、他人にもそうすることをためらいえない意志だからである〔quod 以下の係りは定かでない。alii を与格と取り、こう解した〕。後者においては、偶然が赦しに値した。
Documentum XXXVI, Caput IV
第XXXVI項 第IV章PL 20, 604ACAP. II. De digamis autem nec consuli debuit, quod manifesta sit lectio Apostoli, unius uxoris virum ad sacerdotium sive ad clericatum admitti debere, et hanc ipsam tamen si virginem accepit (I Tim. III, 2) .
PL 20, 604A第2章——二度結婚した者については、問い合わせるべきですらなかった。使徒の読むところは明白で、一人の妻の夫が祭司職〔sacerdotium〕、あるいは聖職に受け入れられるべきであり、しかもその妻自身も、おとめとして迎えた場合に限るからである(一テモテ3:2)。
Nam ea, quae habuerit ante virum, licet defunctus sit, tamen si clerico postea fuerit copulata, clericus, qui eam acciperit, esse non poterit, quia in lege cautum est, non viduam, non abjectam habere posse conjugem sacerdotem (Levit. XXI, 13) .
PL 20, 604A実に、以前に夫を持っていた女は、たとえその夫が死んでいても、のちに聖職者と結ばれた場合、彼女を迎えた聖職者は聖職者たりえない。律法に、祭司は、やもめも、捨てられた女も妻に持てないと定められているからである(レビ記21:13)〔引かれた句はレビ記21:14〕。
Documentum XXXVI, Caput V
第XXXVI項 第V章PL 20, 604ACAP. III. De laicis vero religio tua consuluit, quos canones ordinare prohibeant (Vide concil. Sardic. c. 13) . Certum est quidem, hoc regulas ecclesiasticas continere: sed non ita definitum est, ut de omnibus sit laicis constitutum.
PL 20, 604A第3章——平信徒については、あなたの信心は、規定がどの者を叙階することを禁じているかを問い合わせた(concil. Sardic. c. 13 を見よ)。確かにこのことは教会の規則に含まれている。だが、すべての平信徒について定められているほどには、定義されていない。
Neque enim clerici nasci, et non fieri possunt: sed (Dist. 51, c. 2; Ivo. p. 6, c. 95) designata sunt genera, de quibus ad clericatum pervenire non possunt, id est, si quis fidelis militaverit, si quis fidelis causas egerit, hoc est, postulaverit, si quis fidelis administraverit.
PL 20, 604B実に、聖職者は生まれつきそうであるのではなく、作られるのである。だが(Dist. 51, c. 2; Ivo. p. 6, c. 95)、聖職に至りえない人々の類が指定されている。すなわち、信徒でありながら軍務に就いた者、信徒でありながら訴訟を扱った者、すなわち弁護した者、信徒でありながら官職を務めた者である。
De curialibus autem manifesta ratio est; quoniam etsi inveniantur hujusmodi viri, qui debeant clerici fieri, tamen quoniam saepius ad curiam repetuntur, cavendum ab his est (Vide supra epist. 2, n. 14) propter tribulationem, quae saepe de his Ecclesiae provenit.
PL 20, 604B都市参事会員については理由が明白である。聖職者となるべきそうした人々が見いだされても、しばしば参事会に呼び戻されるので、彼らは避けねばならない(上の第2書簡第14段を見よ)。それは、彼らのことでしばしば教会に生じる苦難のゆえである。
Documentum XXXVI, Caput VI
第XXXVI項 第VI章PL 20, 604BCAP. IV. Laici vero, qui habentes uxores baptizati sunt, ac sic se instituerunt, ut opinio eorum in nullo vacillet, ut aut clericis juncti sint, aut monasteriis, ex quo baptizati sunt, haeserint, et si non concubam, non pellicem noverint, si in omnibus bonis operibus vigilaverint, non prohibentur hujusmodi ad clericatus sortem assumi.
PL 20, 604B第4章——妻を持ったまま洗礼を受けた平信徒で、評判がいかなる点でも揺るがぬように身を処し、洗礼を受けてこのかた聖職者に連なり、あるいは修道院にとどまり、妾も情婦も知らず、あらゆる善い業に目覚めていた者は、このような者が聖職者の身分に取り立てられることは禁じられていない。
CAP. V.--Ita sane, ut in eos tempora a majoribus constituta serventur (V. Siric. epist. 1, n. 13, et Zosim. epist. 9, n. 5) .
PL 20, 604C第5章——ただし、彼らに対しては、先人たちの定めた期間が守られるようにせよ(シリキウス書簡1第13段、ゾシムス書簡9第5段を見よ)。
Nec cito quilibet lector, cito acolythus, cito diaconus, cito sacerdos fiat: quia in minoribus officiis si diu perdurent, et vita eorum pariter et obsequia comprobantur, ut ad sacerdotium postea emensis stipendiorum meritis veniant, nec praeripiant quod vita probata meretur accipere.
PL 20, 604C誰であれ、読師、侍祭、助祭、祭司〔sacerdos〕に、早々と任ぜられてはならない。小さな務めに長くとどまれば、その生き方も奉仕もともに確かめられ、勤めの功を積み終えたのちに祭司職〔sacerdotium〕に至り、確かめられた生き方が受けるにふさわしいものを先取りすることがないからである。
Documentum XXXVI, Caput VII
第XXXVI項 第VII章PL 20, 605AQuoniam ergo certa definitione monstratum est, qui debeant admitti, quive reprobari: ex his omnibus, quos videt dignatio tua non posse reprobari, eligere debebis quos clericos facias.
PL 20, 605Aしたがって、受け入れるべき者、退けるべき者が確かな定義で示された以上、あなたの厚意が、退けられえないと見る者すべてのうちから、聖職者とする者を選ばねばならない。
Si enim NULLAM GRATIAM hominibus aut beneficium praestare velimus, tales invenire possumus, de quorum assumptione nec incurrere scandalum, nec erubescere valeamus.
PL 20, 605A実に、もし我々が人々にいかなる好意〔gratia〕も恩恵も与えようとしないなら、その登用について、つまずきを招くことも、恥じることもないような者を見いだせるのである。
Documentum XXXVII
第XXXVII項PL 20, 605AINNOCENTIUS MAXIMO et SEVERO episcopis per Brittios. Ecclesiasticorum canonum norma nulli esse debet incognita sacerdotum: quia nesciri haec a pontifice satis est indecorum, maxime cum a laicis religiosis viris et sciatur, et custodienda esse ducatur.
PL 20, 605Aインノケンティウスより、ブルッティウム一帯の司教マクシムスとセウェルスへ。教会の規定(カノン)の規範は、司教たちの誰にも知られぬものであってはならない。これが司教〔pontifex〕に知られていないのは甚だ見苦しく、とりわけ信仰深い平信徒たちによって知られ、守るべきものと考えられている場合はそうである。〔本サイトの項の番号とミーニュの書簡の番号が一つずれる。ミーニュでは第XXXVIII書簡〕
Nuper quidem (Dist. 81, c. 6) . Maximilianus filius noster agens in rebus cujusmodi querelam detulerit, libelli ejus series annexa declarat.
PL 20, 605B先ごろ(Dist. 81, c. 6)、我々の子である皇帝の使者〔agens in rebus〕マクシミリアヌスがどのような訴えを持ち込んだかは、添えられた彼の訴状の内容が示している。
Qui zelo fidei ac disciplinae ductus, non patitur Ecclesiam pollui ab indignis presbyteris, quos in presbyterio filios asserit procreasse. Quod non licere exponerem, nisi nossem vestram prudentiam legis totius habere notitiam.
PL 20, 605B彼は信仰と規律の熱意に導かれ、教会が不相応な司祭たちによって汚されることを許さない。その司祭たちは、司祭の職にありながら子をもうけたと彼は主張している。諸君の思慮が法全体の知識を持っていると知らなかったならば、それが許されないことを私は説明するところである。
Et ideo, fratres charissimi, libelli, qui subjectus est, tenore perspecto, eos qui talia perpetrasse dicuntur, jubebitis in medio collocari; discussisque objectionibus, quae ipsis presbyteris impinguntur, si convinci potuerint, a sacerdotali removeantur officio: quia qui sancti non sunt, sancta tentare non possunt; atque alieni efficiantur a ministerio, quod vivendo illicite polluerunt.
PL 20, 605Bそれゆえ、親愛なる兄弟たちよ、付された訴状の趣旨を検分した上で、諸君は、そのようなことをしたとされる者たちを、真ん中に立たせるよう命じよ。司祭たち自身に向けられた告発を審理し、有罪と証明されうるなら、司祭の職務から退けられよ。聖なるのでない者たちは聖なるものに手を出しえないからである。また、不法な生き方で汚した奉仕から、よそ者とされよ。
Miramur autem haec eorum dissimulare episcopos, ut aut connivere, aut nescire esse illicita judicentur.
PL 20, 605Cだが我々は、彼らの司教たちがこれらを見て見ぬふりをして、黙認している、あるいは不法であることを知らないと判断されるほどであることに驚く。
Documentum XXXVIII
第XXXVIII項PL 20, 606AINNOCENTIUS AGAPITO, MACEDONIO et MARIANO epicopis Apulis. Multa in provincia contra canones ecclesiasticos decretaque majorum usurpari a plurimis, et relationes diversorum, et suggestiones fidissimae retulerunt: quae quidem possent facile resecari, si episcopi in his non invenirentur auctores, qui dum aut amicis aut obsequentibus gratiam praestare nituntur, religionem violant, ordinesque corrumpunt.
PL 20, 606Aインノケンティウスより、アプリアの司教アガピトゥス、マケドニウス、マリアヌスへ〔底本は epicopis。episcopis と読む〕。属州で、教会の規定と先人たちの教令に反することが、非常に多くの者によって行われていると、さまざまな人々の報告も、いとも信頼できる申し立ても伝えてきた。これらは、司教たちがその首謀者として見いだされなければ、たやすく断ち切られうるものである。彼らは友人や従う者たちに好意を施そうと努めるあまり、宗教を侵し、教会の秩序を損なっている。〔本サイトの項の番号とミーニュの書簡の番号が一つずれる。ミーニュでは第XXXIX書簡〕
Ac sic evenit, ut indigni quique honores suscipiant ecclesiasticos, et admittantur ad clerum, qui nec inter laicos quidem dignum locum habere mererentur: sicuti in nunc dato nobis libello monstratum est, Modestum quemdam multis criminibus involutum, propter quae etiam poenitentiam egisse dicitur, non solum clericum effectum, quod non licet, verum etiam ad episcopatus apicem eum tendere; cum canones apud Nicaeam constituti, poenitentes etiam ab infimis officiis clericorum excludant (Dist. 50, c. 60; Nic. conc. c. 10) .
PL 20, 606Aこうして、不相応な者が皆、教会の栄職を受け、聖職者団に入ることになる。彼らは平信徒の中でさえふさわしい座を得るに値しない者たちである。今しがた我々に与えられた訴状で示されたように、モデストゥスなる者は、多くの罪過に巻き込まれ、そのゆえに悔い改めを行ったとも言われるのに、聖職者とされた——これは許されない——ばかりか、司教職の頂にまで進もうとしている。ニカイアで定められた規定は、悔い改める者を、聖職者の最も低い務めからさえ締め出しているのに(Dist. 50, c. 60; Nic. conc. c. 10)。
Et ideo, fratres charissimi, perspecto tenore libelli, eum jubebitis praesentari: ac si vere constiterit talem, qualem libellus affirmat, non solum ab ambitione, sed etiam a clericatus removeatur officio.
PL 20, 606Bそれゆえ、親愛なる兄弟たちよ、訴状の趣旨を検分した上で、彼を出頭させるよう命じよ。もし本当に訴状の主張するとおりの者と判明したなら、野心から退けられるのみならず、聖職の務めからも退けられよ。
Documentum XXXIX
第XXXIX項PL 20, 606BINNOCENTIUS FLORENTINO episcopo Tiburtinensi. Non semel, sed aliquoties clamat Scriptura divina transferri non oportere terminos a patribus constitutos: quia nefas est, si quod alter semper possederit, alter invadat, quod tuam bonitatem frater et coepiscopus noster Ursus asserit perpetrasse.
PL 20, 606Bインノケンティウスより、ティブルの司教フロレンティヌスへ。神の聖書は一度ならず幾度も、先人たちによって定められた境を動かしてはならないと叫んでいる。一方が常に所有していたものを他方が侵すのは許されないことだからである。我々の兄弟であり同僚司教であるウルススは、あなたの善良さがそれを行ったと主張している。〔本サイトの項の番号とミーニュの書簡の番号が一つずれる。ミーニュでは第XL書簡〕
Nam Nomentanam sive Feliciensem paroeciam, ad suam dioecesim a majoribus pertinentem, invasisse te, atque illic divina celebrasse mysteria, inconsulto eodem ac nesciente, non sine dolore conquestus est. Quod si verum est, non leviter te incurrisse cognoscas.
PL 20, 606C実に彼は、昔から自分の管区に属するノメンタナ、あるいはフェリキエンシスの教区を、あなたが、彼に相談もせず、彼が知らないうちに侵して、そこで神の奥義を執り行ったと、痛みなしにではなく訴えた。もしそれが真実なら、あなたは軽くない過ちに陥ったと知るがよい。
Unde si declinare cupis tantae usurpationis invidiam, nostris litteris admonitum te convenit abstinere.
PL 20, 607Aそれゆえ、これほどの侵害への非難を避けたいなら、我々の書簡で戒められたあなたは、控えるのがふさわしい。
Certe si aliquid tibi credis justitiae suffragari, integris omnibus, et in pristino statu manentibus, post dies venerabiles Paschae adesse debebis, ut memorati possis intentionibus respondere: partibusque in medio collocatis, quid antiquitas aut veritas habeat, requiramus.
PL 20, 607A確かに、もし自分に何か正義が味方すると信じるなら、すべてが損なわれず、元の状態にとどまったまま、復活祭の尊い日々のあとに出頭せねばならない。前述の者の申し立てに答えられるように。両者を中央に置いて、古来のものが、あるいは真実が何を持つのかを調べよう。
Documentum XL
第XL項PL 20, 607BINNOCENTIUS LAURENTIO episcopo Seniensi. Diu mirati sumus, dilectionis tuae litteris lectis, haereticos Photini venena sectantes in territorio dilectionis tuae non solum esse, sed et publice sibi conventicula in aliquorum possessionibus praeparare; cum de toto pene orbe nusquam tam multi, quam apud vos, delegerint habitare.
PL 20, 607Bインノケンティウスより、セニアの司教ラウレンティウスへ。あなたの愛の書簡を読んで、我々は長く驚いた。フォティヌスの毒に従う異端者たちが、あなたの愛の領域にいるだけでなく、公然と、ある人々の所有地で自分たちの集会所を整えているというのである。ほとんど全世界のうち、どこにも、諸君のところほど多くが住むことを選んだ所はないのに。〔本サイトの項の番号とミーニュの書簡の番号が一つずれる。ミーニュでは第XLI書簡〕
Quorum doctrinae nefariae auctor Marcus, dudum de Urbe pulsus, temeritatis tantae ductus est audacia, ut primum sibi inter eos vindicet locum.
PL 20, 607B彼らの邪悪な教えの創始者マルクスは、先ごろ都〔ローマ〕から追放された者で、これほどの無謀の大胆さに駆られ、彼らのあいだで第一の座を自らのものとしている。
Sed ne ulterius debacchandi habeant facultatem, et animas simplicium ac rusticanorum secum in gehennam, cui destinati sunt, trahant, actum est adversus eos a defensoribus Ecclesiae nostrae, quo eos possint expellere: ut qui Christum Deum ex Patris substantia ante saecula negant genitum, hi cum Judaeis, qui ejus deitatem negaverunt, et nunc usque negant, participium habeant damnationis.
PL 20, 607Bだが、彼らがこれ以上荒れ狂う力を持たず、素朴な者や田舎の者たちの魂を、自分たちの定められたゲヘナへ自らとともに引きずり込むことのないよう、我々の教会の弁護人たち〔defensores ecclesiae。訴訟の弁護人ではなく、教会の権益と貧者を守る役〕によって、彼らを追い出しうる手続きがとられた。キリストが、世々に先立って父の実体から生まれた神であることを否定する者たちは、その神性を否定した、そして今に至るまで否定しているユダヤ人たちとともに、断罪の分を持つのである。
Tuum est, frater charissime, quae praecepta sunt, non segnius agere: ne plebem tibi creditam dissimulatione deperdas, et incipias Deo de perditis reddere rationem.
PL 20, 608A命じられたことを、より怠りなく行うのは、あなたの務めである、親愛なる兄弟よ。委ねられた民を、見て見ぬふりで失い、失われた者について神に申し開きを始めることのないように。
Documentum XLI, Caput I
第XLI項 第I章PL 20, 608AIn his, teste Augustino (Lib. de Gratia Christi, c. 30) , Pelagius dicit, esse de quibus eum homines infamare conantur: unum, quod neget parvulis baptismi sacramentum, et absque redemptione Christi aliquibus coelorum regna promittat: aliud, quod ita dicat posse hominem vitare peccatum, ut Dei excludat auxilium, et in tantum libero confidat arbitrio, ut gratiae repudiet adjutorium.
PL 20, 608A〔ここはコスタン(ミーニュの底本の編者)がアウグスティヌスの引用から組んだ断片集で、地の文は編者の言葉である〕これらの中で(アウグスティヌスの証言によれば。『キリストの恩寵について』第30章)、ペラギウスは、人々が自分を中傷しようとする点が二つあると言う。一つは、幼児に洗礼の秘跡を否定し、キリストの贖いなしに一部の者に天の国を約束するというもの、もう一つは、人は罪を避けうると言って神の助けを排除し、自由意志をそれほどに信頼して、恩寵の助けを退けるというもの、である。〔本サイトの項の番号とミーニュの書簡の番号が一つずれる。ミーニュでは第XLII書簡〕
Documentum XLI, Caput II
第XLI項 第II章PL 20, 608BProsequitur Augustinus (Ibid., c. 31) : His cum invidiosas de inimicis suis admiscuisset querelas, ad rem ita venit: Ecce apud beatitudinem tuam epistola ista me purget, in qua pure atque simpliciter ad peccandum et ad non peccandum integrum liberum arbitrium habere nos dicimus, quod in omnibus bonis operibus divino adjuvatur semper auxilio.
PL 20, 608Bアウグスティヌスは続けて言う(『キリストの恩寵について』第31章)。これらに、自分の敵についての妬みに満ちた訴えを混ぜたのち、彼は事柄にこう入る。「見よ、あなたの至福のもとで、この書簡が私を潔白にしてほしい。そこで我々は、罪を犯すことにも犯さないことにも完全な自由意志を持つと、率直かつ素朴に言う。それは、あらゆる善い業において、つねに神の助けに助けられている」。
Documentum XLI, Caput III
第XLI項 第III章PL 20, 608BDeinde, inquit Augustinus (Ibid.,) , cum de hominis conditione, et ad peccandum atque non peccandum naturali ejus possibilitate quaedam interposuisset, adjunxit: Quam liberi arbitrii potestatem dicimus in omnibus esse generaliter, in Christianis, in Judaeis atque Gentilibus.
PL 20, 608B次に、とアウグスティヌスは言う(『キリストの恩寵について』)、人間の状態と、罪を犯すことにも犯さないことにも及ぶその本性の可能性についていくつか挟んだのち、彼はこう付け加えた。「この自由意志の力は、すべての人に、キリスト教徒にも、ユダヤ人にも、異邦人にも、一般にあると我々は言う」。
In omnibus est liberum arbitrium aequaliter per naturam: sed in solis Christianis juvatur a gratia. In illis nudum et inerme est conditionis bonum: in his vero qui ad Christum pertinent, Christi munitur auxilio.
PL 20, 609A「すべての人に自由意志は本性によって等しくある。だが、キリスト教徒においてだけ恩寵に助けられる。彼ら〔キリスト教徒以外〕においては、造られたままの善は裸で無防備だが、キリストに属する者においては、キリストの助けによって守られる」。
Illi ideo judicandi atque damnandi sunt, quia cum habeant liberum arbitrium, per quod ad fidem venire possent, et Dei gratiam promereri, male utuntur libertate concessa.
PL 20, 609A「彼らが裁かれ断罪されるべきなのは、信仰に至り神の恩寵を得ることができる自由意志を持ちながら、与えられた自由を悪用するからである」。
Hi vero remunerandi sunt, qui bene libero utentes arbitrio, merentur Domini gratiam, et ejus mandata custodiunt.
PL 20, 609A「だが、自由意志をよく用いて主の恩寵に値し、その掟を守る者は、報われるべきである」。
Documentum XLI, Caput IV
第XLI項 第IV章PL 20, 609AItem adversarios suos ad librorum, quos pridem conscripserat, lectionem provocabat his verbis (Ibid., c. 35) : « Legant illam epistolam, quam ad sanctum virum Paulinum episcopum ante duodecim fere annos scripsimus, quae trecentis forte versibus nihil aliud quam Dei gratiam et auxilium confitetur, nosque nihil omnino boni facere posse sine Deo.
PL 20, 609A同じく彼は、かつて書いた書物を読むよう、次の言葉で敵対者たちを促した(『キリストの恩寵について』第35章)。「聖なる人、司教パウリヌス〔ノラのパウリヌス〕に、十二年ほど前に我々が書いたあの書簡を読むがよい。それは、ことによると三百行ほどのうちに、神の恩寵と助けのほかは何も告白せず、我々が神なしには善いことを何もなしえないと告白している」。
Legant etiam epistolam ad sanctum Constantium episcopum (Ibid., c. 36) , ubi breviter quidem, sed plane libero hominis arbitrio Dei gratiam auxiliumque conjunxi.
PL 20, 609B「また、聖なる司教コンスタンティウスに宛てた書簡(『キリストの恩寵について』第36章)を読むがよい。そこでは簡潔にではあるが、はっきりと、人間の自由意志に神の恩寵と助けを結びつけた」。
Legant etiam quam ad sacram Christi virginem Demetriadem in Oriente conscripsimus (Ibid., c. 37) : et invenient nos ita hominis laudare naturam, ut Dei semper gratiae addamus auxilium.
PL 20, 609B「また、東方で聖なるキリストのおとめデメトリアスに宛てて我々が書いたもの(『キリストの恩寵について』第37章)を読むがよい。そうすれば、我々が人間の本性を称えつつ、神の恩寵にはつねに助けを加えていることがわかるだろう」。
Legant etiam recens meum opusculum (Ibid., c. 41) , quod pro libero nuper arbitrio edere compulsi sumus: et agnoscent quam inique nos negatione gratiae infamare gestierint, qui per totum pene ipsius textum operis perfecte atque integre et liberum arbitrium confitemur et gratiam. »
PL 20, 609B「また、最近の私の小著(『キリストの恩寵について』第41章)を読むがよい。先ごろ自由意志のために公にせざるをえなかったものである。そうすれば、いかに不当に、彼らが我々を恩寵の否定で中傷したがったかがわかるだろう。我々は、その書の本文のほとんど全体にわたり、完全かつ全面的に、自由意志をも恩寵をも告白しているのだから」。
Documentum XLI, Caput V
第XLI項 第V章PL 20, 610ASed et ab his litteris ad fidei suae librum, quem iis subnexuerat, vult transire lectorem (Ibid., c. 32) . Is porro fidei liber totus insertus Sermoni alias Augustini de Tempore 191, nunc append. 236, n. 2 et seqq. ac praeterea seorsim editus est in appendice to.
PL 20, 610Aだが彼は、これらの書簡から、それに付した自らの信仰の書へと読者を移らせようとしている(『キリストの恩寵について』第32章)。ところでこの信仰の書は、アウグスティヌスの説教(別の整理では「時季の説教」191、いまは補遺236、第2段以下)にそっくり挿入されており、そのうえ別個にも、補遺の巻(to.)
X novae editionis ejusdem sancti, pag. 96, sicut et apud Hieronymum, cui olim ascriptus fuerat.
PL 20, 610A〔前の節から続く「to.」は「巻」の略〕第10巻(X)の、同じ聖人の新版の第96頁に収められており、かつてこれが帰されていたヒエロニュムスのもとにも収められている。
Documentum XLI, Caput VI
第XLI項 第VI章PL 20, 610APraeterea in litteris illis, « quas, » inquit Augustinus (lib. de Peccato origin., n. 19, 20 et 21) , « Romam misit ad beatae memoriae papam Innocentium, et quoniam in corpore eum non invenerunt, sancto papae Zosimo datae sunt, et ad me directae, hoc est in eadem epistola, querebatur » se ab hominibus infamari, quod neget parvulis baptismi sacramentum, et absque redemptione Christi aliquibus coelorum regna promittat. » Et cum dixisset, « numquam se vel impium aliquem haereticum audisse, qui hoc de parvulis diceret, » subjiciebat: « Quis enim ita evangelicae lectionis ignarus est, qui hoc non modo affirmare conetur, sed qui vel leviter dicere aut etiam sentire possit?
PL 20, 610Aさらに、あの書簡について、アウグスティヌスは言う(『原罪について』第19・20・21節)。「ローマの福なる記憶の教皇〔papa〕インノケンティウスに宛てて送られ、彼が肉体にとどまっていなかったので聖なる教皇ゾシムスに渡され、私にも送られてきた書簡、すなわち同じ書簡の中で、彼は嘆いていた」と。その嘆きとは、自分が人々から、幼児に洗礼の秘跡を否定し、キリストの贖いなしに一部の者に天の国を約束していると中傷されている、というものである〔底本の引用符は、promittat のあとの閉じが対応を欠く。ここでは閉じを訳に出さなかった〕。そして、「幼児についてこのようなことを言う不敬虔な異端者すら、聞いたことがない」と言ったあと、彼は続けた。「実に、福音書の朗読にこれほど無知で、これを断言しようとするばかりか、軽くでも口にし、あるいは考えることのできる者が、誰かいるだろうか」。
Deinde quis tam impius, qui parvulos exsortes regni coelorum esse velit, dum eos baptizari et in Christo renasci vetat, et in perpetuam certamque vitam renasci vetet eum, qui natus sit ad incertam. »
PL 20, 610B「次に、幼児が天の国に与れないことを望むほど不敬虔な者が、誰かいようか。幼児が洗礼を受けてキリストにおいて再生することを禁じる者は、不確かな命へと生まれた者が、永遠で確かな命へと再生することを禁じることになるのだから」。
Documentum XLI, Caput VII
第XLI項 第VII章PL 20, 610BSimul cum Pelagii praedictis litteris ac libello fidei ad Innocentium missa est, simulque Innocentii successori Zosimo reddita epistola Praylii Hierosolymitani episcopi, de qua hoc unum a Zosimo discimus, quod in ea Praylius Joannis successor causae Pelagii enixius adstipulator intervenit (Epist. 3, n. 2) .
PL 20, 610Bペラギウスの前述の書簡と信仰の書とともにインノケンティウスに宛てて送られ、同時にインノケンティウスの後継者ゾシムスに渡されたのが、エルサレムの司教プラユリウスの書簡である。これについて我々がゾシムスから知るのはただ一つ、ヨアンネスの後継者であるプラユリウスが、そこで、ペラギウスの件のいっそう熱心な支持者として介入したということである(書簡3第2段)。
Documentum XLI, Caput VIII
第XLI項 第VIII章PL 20, 610CQui autem praedicta legerit litterarum Pelagii fragmenta, necnon Augustini, qui omnes vafri hujus haeretici artes ac subterfugia probe noverat, subnexas observationes expenderit, audieritque simul eumdem Hierosolymitani antistitis commendatione probatum atque laudatum esse; is sane Zosimum, simpliciter verba illius ut sonabant accipientem, decipi ab eo potuisse minus mirabitur.
PL 20, 610C前述のペラギウスの書簡の断片、またこの狡猾な異端者のあらゆる技巧と逃げ口上をよく知っていたアウグスティヌスの付した所見を考量し、さらに同じ彼がエルサレムの司教の推薦によって是認され称賛されていたことを聞く者は、ゾシムスが彼の言葉をそのまま響いたとおりに受け取って、彼に欺かれえたことを、さほど不思議とは思わないであろう。
Documentum XLII
第XLII項PL 20, 611CCum divinum e coelis Verbum advenit, et in Virginis sanctae Mariae visceribus, de qua carnem sumpsit, habitavit, nequaquam corpus suum de coelo secum detulit, neque suam in terris divinitatem adeptus est; sed ipse Deus erat, ipse corpus suum in Virginis utero efformavit; neque ullum in suo corpore conficiendo socium habuit, sed unus ipse confecit.
PL 20, 611C神なる言葉は、天から来たとき、聖なるおとめマリアの胎内――そこから肉を取った――に宿ったが、決して自分の体を天から携えてきたのではなく、また地上で自分の神性を獲得したのでもない。かえって、彼自身が神であり、彼自身がおとめの胎内で自分の体を形づくった。自分の体を造るのに、いかなる協力者も持たず、ただ彼一人が造ったのである。〔本サイトの項の番号とミーニュの書簡の番号が一つずれる。ミーニュでは第XLIII書簡〕
Confitemur autem in omnibus quae ab humanitate fiebant, comitem fuisse divinitatem, quae nullo umquam vel minimo temporis articulo ab humanitate sejuncta fuit.
PL 20, 612A我々は告白する。人性によってなされたすべてのことにおいて、神性はそれに伴っていた。神性は、時のほんのわずかな一瞬たりとも、人性から切り離されたことはなかった。
Confitemur etiam, eo ipso tempore quo noster e coelis Servator advenit, atque in Virginis Mariae uterum descendit, divinitatem cum humanitate conjunxisse, quae numquam ulla in re vel actione divisae fuerunt, quandoquidem indivisibiles erant.
PL 20, 612A我々はまた告白する。我々の救い主が天から来て、おとめマリアの胎に降ったまさにその時に、神性は人性と結ばれた。両者は、いかなる事柄においても、いかなる行為においても、分かたれたことがなかった。分かたれ得ないものだったからである。
Ac veluti ejus divinitas fine caret, ita et ejusdem humanitas post resurrectionem in aeternum manet. Lac de femina suxit, nihilominus divinitas atque humanitas unum ( Christum ) constituebant.
PL 20, 612A彼の神性に終わりがないように、同じ彼の人性も、復活ののち、永遠にとどまる。彼は女の乳を吸ったが、それでもなお、神性と人性は一つのもの(キリスト)を成していた〔括弧はミーニュが刷るとおり。「キリスト」は補いと見られる〕。
Nec quisquam putet, quo tempore divinum in terris Verbum ad suscipiendum abs Joanne baptismum accessit, tunc initium divinitatis ejus fuisse, cum videlicet vocem Patris e coelo exeuntem Joannes audivit.
PL 20, 612Bまた、誰も、神なる言葉が地上でヨハネから洗礼を受けようと近づいたその時に、彼の神性の始まりがあったと考えてはならない。すなわち、ヨハネが天から出る父の声を聞いた時に、と。
Haud sane ita res se habet; verum ipso temporis articulo, quo in uterum Virginis descendit, unum cum corpore et divinitate individuum effectum est; fuitque divinitas corporis consors, atque immutabili quadam ratione et inseparabili facta est unica unitas.
PL 20, 612B決してそのようなことではない。おとめの胎に降ったまさにその時の一瞬に、体と神性とともに一つの分かたれぬものが成ったのであり、神性は体と運命を共にし、ある不変の仕方で、分かち得ぬ唯一の一体性となった。
Divinitas ab humanitate non est sejuncta. Christo in cruce existente, divinitas ab ejus humanitate non secessit. In coelum ascendit cum corpore quod de Virgine Maria sumpsit, atque ad optimi Patris sui dexteram sedit. Haec fides nostra est.
PL 20, 612B神性は人性から切り離されなかった。キリストが十字架上にあったときも、神性は彼の人性から離れなかった。彼はおとめマリアから取った体とともに天に昇り、いとも善き自分の父の右に座った。これが我々の信仰である。
Qui autem non ita credunt, eos catholica Ecclesia expellit, immo auctor ejusdem Deus excommunicat. Laus Deo in aeternum! Amen.
PL 20, 612Cこのように信じない者たちを、公同の教会は追放する。いや、むしろその教会の創始者である神が破門する。永遠に神に賛美あれ。アーメン。