Praefatio. Servo Christi Benivolo Gaudentius
序——キリストの僕ベニウォルスへ、ガウデンティウスPL 20, 827ACommunis voti fuerat, ut ea quae de divinis eloquiis per paschales dies proxime praeteritos explanavi, coram valuisses audire. Cum enim semper, tum praecipue diebus festis praesentia tua nobis merito grata est in ecclesiae Brixianae conventu.
PL 20, 827Aそれは共通の願いであった。私が先の復活祭の日々に神の言葉について説き明かしたことを、あなたが直接聴けるように、という願いである。実に、あなたがブレシアの教会の集まりにいることは、いつでも、とりわけ祝日には、我々にとって当然ながら喜ばしい。
Nam sicut honoratorum nostrae urbis, ita etiam Dominicae plebis, Domino annuente, dignissimum caput es, quia non minore diligentia servare studes Dei praecepta, quam discere: robustam catholicae fidei professionem praeclarae vitae meritis aequiparare contendens, ut habeat sincera fides opera suae puritatis nitore condigna.
PL 20, 828Aあなたは、主の同意のもとで、我々の都の名士たちの、また主の民の、最もふさわしい頭だからである。神の掟を学ぶことに劣らぬ熱心さで守ることに努め、強固な公同の信仰の告白を輝かしい生の功績と等しくしようと励み、真実な信仰が、その純粋さの輝きにふさわしい業を持つようにしているからである。
Qua in re maximus docentis fructus est, et immortalis utilitas audientis, dicente Apostolo: Non auditores tantum, sed factores legis justificabuntur apud Deum (Rom. II) .
PL 20, 829Aこの点で、教える者の実りは最大であり、聞く者の益は不滅である。使徒が言うとおりである。「ただ聞く者ではなく、律法を行う者が、神のもとで義とされる」(ローマ2)。
Nec mirum si hodie taliter in timore Domini converseris, qui, necdum percepta Baptismi gratia, ita pro fidei coelestis veritate pugnasti, ut imbutum te admirabilibus doctrinis Apostolici per omnia viri patris nostri Philastrii, tantae constantiae testimonium approbarit.
PL 20, 829Aあなたが今日、これほどに主への畏れのうちに生きているのは、不思議ではない。あなたは、洗礼の恩寵をまだ受けていなかったときに、天の信仰の真理のためにこれほどに戦ったので、これほどの不屈の証しが、あなたがあらゆる点で使徒的な人、我々の父フィラストリウスの驚くべき教えに染まっていたことを明らかにしたのである。
Nostri namque temporis Regina Jezabel, Arianae perfidiae patrona simul ac socia, cum beatissimum persequeretur Ambrosium, Ecclesiae Mediolanensis antistitem, te quoque ea tempestate Magistrum memoriae, oblitum salutaris fidei arbitrata, contra catholicas dictare Ecclesias compellebat, quod ne faceres, ultro et promotionis pollicitae dignitatem, et ambitionem saeculi, gloriamque mundanam, pro Dei gloria contempsisti, magis eligens privatus vivere, quam mortuus militare.
PL 20, 829B実に、我々の時代の女王イゼベル〔ユスティナを指す〕は、アレイオス派の背信の庇護者であると同時にその同志でもあったが、いとも福なるミラノ教会の司教アンブロシウスを迫害していたとき、当時記録局長官であったあなたも、救いの信仰を忘れたと見なして、公同の諸教会に反する文書を起草するよう迫った。あなたはそれをしないよう、みずから進んで、約束された昇進の地位も、世の野心も、地上の栄光も、神の栄光のために軽んじ、死んだ者として勤めるよりも、私人として生きることを選んだのである。
Vere enim moritur apud Deum, qui ab apostolicae fidei veritate discedit, cui Christus Deus, qui vita est, amputatur, dum aeternae Trinitatis homoousion deneganti subtrahitur.
PL 20, 830A実に、使徒的信仰の真理から離れる者は、神のもとで死ぬ。永遠の三位一体のホモウシオス〔homoousion。同一実体の〕を否定する者には、生命であるキリスト、神が断ち切られ、取り去られるからである。
Sed ut ad propositam causationem redeam, ex ingenti aegritudine tuum tunc adhuc corpus invalidum, ne supradictae festivitati interesses, inhibuit, unde vehementer dolebas, omnino fraudem tibi spiritualium bonorum reputans peccatis urgentibus irrogatam: ac propterea singulare quoddam dispendii memorati remedium magnopere exegisti, ut scriberem quid unaquaque die illius sacratissimae hebdomadis, sanctae fraternitati a me expositum meminissem.
PL 20, 830Aだが、掲げた言い訳に戻ろう。そのときなお、重い病であなたの体は弱っており、前述の祭りに出席することを妨げられた。あなたはそれをひどく悲しみ、罪が迫っているゆえに霊的な善を奪われたのだと全く思い込んだ。そのため、先に述べた損失を償う格別の手立てとして、あの最も聖なる週の一日一日に、聖なる兄弟の集まりに向けて私が説き明かしたことのうち、覚えているものを書くよう、強く求めたのである。
Quod plane ego mediocritatis meae conscius, litteris credere non auderem, nisi tu religiosa instantia compulisses, satis est enim mihi, si instruere commissam plebem viva saltem voce sufficiam.
PL 20, 831Aこのことを、私は自らの凡庸さを自覚しているので、書物に託そうとはしなかったであろう。あなたが宗教的な熱心さで強いたのでなければ。実に私には、委ねられた民を、せめて生きた声で教えるに足りれば、それで十分なのである。
Sciens itaque verum divinae sapientiae amatorem non super assertione inutilium rerum inanis eloquentiae pompam quaerere, sed salutarem de Scripturis sanctis explanationum congruentium desiderare doctrinam, scribere tibi aggrediar omnino iisdem sensibus, et fortasse etiam verbis, quibus me in Ecclesia locutum esse reminiscor, ut loquelam meam, qualiscumque est, facile, cum legeris, recognoscas.
PL 20, 831Aそれゆえ、神の知恵の真の愛する者は、無益な事柄の主張にむなしい雄弁の見せびらかしを求めず、聖書からの、ふさわしい説き明かしによる救いの教えを望むものだと知っているので、私は、教会で語ったと思い出すのと全く同じ思いで、そしておそらく同じ言葉でも、あなたに書き送ろう。私の語り口が、拙いものではあれ、読めばあなたが容易にそれと分かるようにである。
Quatuor praeterea breviores tractatus, quos de diversis capitulis Evangelii apud te olim fuisse me locutum prodidisti, et quintum de Machabaeis martyribus, emendatos tibi, quoniam cogis, remittam, ut eos, si ulla utili memoria dignos arbitraris, in postrema parte schedulae hujus simul transcribendos adjungas.
PL 20, 831Bそのほか、福音書のさまざまな章について私がかつてあなたのもとで語ったと、あなたが明かした四つのより短い講話と、第五のマカバイ人の殉教者たちについての講話を、あなたが強いるので、訂正して送り返そう。もし何か有益な記憶に値するとあなたが考えるなら、それらをこの書付の最後の部分にあわせて書き写して加えるためである。
De illis vero tractatibus, quos notariis (ut comperi) latenter appositis, procul dubio interruptos, et semiplenos otiosa quorumdam studia colligere praesumpserunt, nihil ad me attinet.
PL 20, 831Bだが、速記者たち(私が知ったところでは)がひそかに配置されて取った講話、疑いなく中断され半端なままのものを、一部の人々の暇な熱心が集めようと敢えてしたが、それらは私に関わりがない。
Mea jam non sunt, quae constat praecipiti excipientium festinatione esse conscripta: vereor tamen, ne aliqua sub sermonis mei titulo sanae fidei inimica alieni errores involvant, et efficiantur sempiterni criminis rei, qui fuerint incautae praesumptionis auctores.
PL 20, 832Aそれらはもう私のものではない。急いで書き取る者たちの慌ただしさで書かれたことは明らかだからである。だが私は、私の説教の題のもとに、健全な信仰に敵する何かが他人の誤りをまとって入り込み、不用意な敢行の張本人であった者たちが永遠の罪過〔crimen〕の責めを負う者となるのではないかと恐れる。
Ergo quoniam desiderio tuo negare operam non potui postulatam, breviter tibi prius ostendam, non semper aegritudinum plagas pro peccatorum cumulo nostris corporibus irrogari.
PL 20, 832Aそれゆえ、あなたの願った労を、あなたの望みに対して拒めなかったので、まず簡潔にあなたに示そう。病の打撃は、必ずしも罪の積み重なりのゆえに我々の体に加えられるのではない。
Humani corporis natura, ex quo sententiam mortalitatis excepit: Tu terra es, et in terram ibis (Gen. III) , infirmitatibus variis subjacet, sine discretione cujusquam; et quamvis peccatores nos esse salubriter fateamur, non tamen vel ex vigore, vel ex debilitate carnis, meritorum ponderandae sunt qualitates, cum frequenter idolorum cultores sanitate corporis, ac bonis hujus saeculi perfruantur, et e contra divino cultui inhaerentes aegritudinum, ac tribulationum vexatione quassentur.
PL 20, 832A人の体の本性は、死すべき定めの宣告、「汝は土である。土に帰るだろう」(創世記3)を受けて以来、誰彼の区別なく、さまざまな弱さに服している。我々が罪人であると救いに資する形で告白するにしても、肉の強さからも弱さからも、功績の質を量ってはならない。偶像の礼拝者がしばしば体の健やかさとこの世の善を享受し、これに対して神への礼拝にとどまる者が病と苦難の苦しみに揺さぶられるからである。
Nam legimus Abimelech gentilem regnasse (Gen. XX) , et Abraham sanctum peregrinationis molestias pertulisse (Gen. XII) : et illius Laban Syri idololatrae mercenarium fuisse sanctum Jacob (Gen. XXIX, 30) : et Moysen justum, regnante impio Pharaone, latuisse metuentem in terra Madian (Exod. II, III) : et Eliam mirificum a facie persequentis Reginae Jezabel fugisse ad solitudinem (III Reg. XVIII, XIX) .
PL 20, 832B実に我々は読む。異邦人のアビメレクが王として治め(創世記20)、聖なるアブラハムが寄留の苦難を耐え(創世記12)、あのシリア人で偶像崇拝者のラバンのもとで聖ヤコブが雇い人であり(創世記29:30)、義人モーセが、不敬虔なファラオが治めるあいだ、ミディアンの地でおびえて身を潜め(出エジプト記2, 3)、驚くべきエリヤが、迫害する女王イゼベルの前から荒れ野へ逃げた(列王記三18, 19)と。
In novo autem Testamento Joannes, Prophetarum maximus, post longum squalorem feralis custodiae (Matth. XIV) , post iniquas contumelias vinculorum (Marc. VI) , decollatur in carcere: et Herodes sacrilegus, qui eum jussit occidi, epulatur cum principibus suis, et tribunis, et primoribus Galilaeae discumbens: ebrius non solum vino, sed ipsius etiam cruore Baptistae.
PL 20, 833A新約においては、預言者たちの中で最も偉大なヨハネが、死を招く牢獄の長い不潔(マタイ14)、鎖の不当な侮辱(マルコ6)ののちに、牢獄で首を刎ねられる。そして、彼を殺せと命じた冒瀆のヘロデは、自らの君侯たち、千人隊長たち、ガリラヤの有力者たちとともに席に着いて宴をする。ぶどう酒にだけでなく、洗礼者その人の血にも酔って。
Et sicut in Apocalypsi de Babylone scribitur, vel urbe, vel gente, vel unaquaque anima, errorum caligine, vitiorumque carnalium permixtione confusa ( interpretatur enim confusio Babylon): Et vidi, inquit, mulierem ebriam de sanguine sanctorum (Apoc. XVII) .
PL 20, 833Aそして黙示録で、バビロンについて——都についてであれ、民についてであれ、一人ひとりの魂についてであれ、誤りの暗闇と肉の悪徳の混合によって混乱させられたもの(実にバビロンは「混乱」と解釈される)について——書かれているとおり、こう言う。「私は、聖なる者たちの血に酔った女を見た」(黙示録17)。
Verum haec Dei patientia quorsum evadat, ipse Salvator docet in Evangelio, dicens: Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura, et bysso, et epulabatur quotidie splendide: pauper autem quidam, nomine Lazarus, jacebat ad januas ejus ulceribus plenus, et cupiebat saturari de his quae cadebant de mensa divitis: sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus.
PL 20, 833Aだが、神のこの忍耐がどこへ行き着くかは、救い主自身が福音書で教え、こう言う。「ある金持ちがいて、紫の衣と上質の亜麻布を着て、毎日華やかに宴会をしていた。ところが、ラザロという名のある貧しい人が、できものだらけで彼の門前に横たわり、金持ちの食卓から落ちるもので腹を満たしたいと願っていた。犬までも来て、彼のできものをなめた」。
Factum est autem ut moreretur pauper, et portaretur ab Angelis in sinum Abrahae: dives vero mortuus sisteretur ad inferna supplicia (Luc. XVI) ; et obsecraret istius pauperis tincto in aqua digito refrigerari linguam suam, quod tamen promereri non potuit, in tormentis flammae inexstinguibilis constitutus.
PL 20, 833Bやがて、貧しい人は死に、天使たちによってアブラハムの懐へ運ばれ、金持ちは死んで冥界の責め苦に引き出された(ルカ16)。そして彼は、この貧しい人が指を水に浸して自分の舌を冷やしてくれるように願ったが、消えることのない炎の苦しみの中に置かれて、それを得るには至らなかったのである。
Ad hanc servatur poenam prosperitas impiorum; et e contra ad illam beatitudinem perducitur justorum tribulatio, ut cum sancto Abraham Patriarcha, in aeterna vita requiescere mereantur, qui angustias vitae hujus fideli patientia tolerantes, de saeculo isto migraverint.
PL 20, 834Aこの刑罰のために不敬虔な者たちの繁栄は保たれ、これに対して、義人たちの苦難は、あの至福へと導かれる。この世の苦しみを信仰ある忍耐で耐えてこの世から旅立った者たちが、聖なる族長アブラハムとともに永遠の生命に憩うにふさわしくされるためである。
Unde dicebat Dominus: Intrate per angustam portam, quia lata, et spatiosa via est quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per illam (Matth. VII) .
PL 20, 834Aそれゆえ主は言っていた。「狭い門から入れ。広く、ゆったりした道は滅びへ導き、そこから入る者は多いからである」(マタイ7)。
Quam angusta est porta, et arcta est via, quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam (Luc. XIII) . Propter hoc et sanctus Apostolus gloriari se in infirmitatibus suis praedicat: Cum enim infirmor, ait, tunc potens sum (II Cor. XII) .
PL 20, 834A「命へ導く門はなんと狭く、道はなんと狭められていることか。それを見いだす者は少ない」(ルカ13)〔引かれた句はマタイ7:14〕。このゆえに聖なる使徒も、自らの弱さを誇ると宣べて、こう言う。「実に、私が弱いとき、そのとき私は力ある者である」(二コリント12)。
Sanctum quoque Timotheum assiduis aegritudinibus laborasse, idem beatissimus prodidit apostolus Paulus scribens ad eum: Noli amplius aquam bibere; sed vino modico utere, propter stomachum, et frequentes tuas infirmitates (I Tim. V) .
PL 20, 834B聖なるテモテも絶えざる病に苦しんだことは、いとも福なる使徒パウロが、彼に宛てて書きながら、同じく伝えている。「もはや水を飲むな。汝の胃のため、また汝のたびたびの病のために、少しのぶどう酒を用いよ」(一テモテ5)。
Quaerat fortasse quispiam divitum, dicens: Ergo malitiose Deus dedit divitias, si propter eas divitem torquet. Vult enim videri humanus error, non modo cum venia, sed etiam cum ratione peccare.
PL 20, 834B富める者の誰かが、こう言って問うかもしれない。「それでは、神が富を与えたのは悪意からなのか。そのゆえに富める者を責め苦に遭わせるのなら」と。実に人の誤りは、赦しを伴ってだけでなく、道理を伴ってさえ罪を犯していると見られたがるのである。
Non malitiose, sed providenter te fecit Deus divitem, ut per opera misericordiae invenires peccatorum tuorum vulneribus medicinam. Eleemosyna quippe a morte liberat, et ipsa mundat ab omni peccato (Tob. XII) .
PL 20, 834B神があなたを富ませたのは、悪意からではなく、先を見てのことである。慈しみの業によって、あなたの罪の傷に薬を見いだすためである。実に「施しは死から解放し、それ自体があらゆる罪を清める」(トビト記12)。
Non enim ob hoc cruciatur ille quia dives fuit, sed quoniam ipso epulante pauper Lazarus esuriit. Caeterum et ipse sanctus Abraham dives fuerat, sed peregrinorum, indigentiumque mancipium.
PL 20, 835A実に彼が責め苦に遭うのは、金持ちであったからではなく、彼が宴会をしているあいだ貧しいラザロが飢えていたからである。そもそも聖なるアブラハム自身も金持ちであったが、旅人と困窮者たちの僕であった。
Sanctus quoque Job regnum tenebat Arabiae, sed (ut scriptum est) nulla vidua, nullus pauper, domum ejus sinu vacuo exibat.
PL 20, 835A聖なるヨブも、アラビアの王権を保っていたが、(書かれているとおり)いかなるやもめも、いかなる貧しい人も、空の懐で彼の家から出ていくことはなかった。
Denique in doloribus constituto exprobrantur per mulierem opera misericordiae, quae frustra exercuerit: Et ecce, inquit, quae pateris (Job. II) .
PL 20, 835A実に、苦痛の中に置かれた彼に、妻を通して、彼が無益に行った慈しみの業が責め立てられる。こう言う。「そして見よ、汝の被る有様を」(ヨブ記2)。
Heu venenata diri serpentis astutia; quoniam a bonis operibus famulum Dei revocare non valuit, incumbebat ut benefacti poenitudine fructum perderet pietatis!
PL 20, 835Aああ、恐ろしい蛇の毒のある狡猾さよ。蛇は神の僕を善い業から呼び戻すことができなかったので、善行を悔いさせて、敬虔の実を失わせようと迫ったのだ。
Caveant ergo infructuosi locupletes terribile exemplum illius sine misericordia Divitis collegae sui, ne ad similia tormenta ducantur: magis autem faciant eleemosynas largiter, frequenter, gratulanter. Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX) .
PL 20, 835Bそれゆえ、実を結ばぬ富者たちは、慈しみなき富者、彼らの同輩の恐るべき例を警戒せよ。同じ責め苦に導かれないためである。むしろ、施しを、惜しまず、たびたび、喜んで行え。「神は、喜んで与える者を愛する」からである(二コリント9)。
Distribuant opes suas egenis, acquirant sibi thesauros in coelo, ubi neque aerugo, neque tinea corrumpit, neque fures effodiunt et furantur (Matth. VI) : ut de hoc saeculo exeuntes possint invenire refrigerium in sinu illius vere divitis Abrahae.
PL 20, 835B彼らは富を貧しい人々に分配し、「天に自らの宝を得よ。そこでは錆も虫も損なわず、盗人が掘り入って盗むこともない」(マタイ6)。それは、この世から出るとき、真に富める者であるあのアブラハムの懐に、安らぎを見いだせるようになるためである。
Haec ad quaestionem, quae occurrerat, breviter respondisse sufficiat. Illa autem quae superius comprehensa sunt idcirco memoravi, ut nemo nostrum scandalizetur in cogitatione sua, nemo nostrum murmurare audeat contra Deum, si videamus injustos, idololatras, blasphemos, continua salubritate corporis frui, florere honoribus mundi, caducis opibus redundare; e contrario nos tribulationibus variis confici, doloribus carnis affligi, paupertatis necessitatibus subjacere.
PL 20, 835B出会った問いには、これだけ簡潔に答えれば足りる。上に含めたことを私が思い起こしたのは、我々の誰も、自らの思いのなかでつまずかず、誰も神に対してつぶやこうとしないためである。不義の者、偶像崇拝者、冒瀆者が、絶えず体の健やかさを享受し、世の名誉に栄え、はかない富にあふれているのを見ても、反対に、我々がさまざまな苦難にすり減らされ、肉の苦痛に苛まれ、貧しさの窮乏に服しているとしても。
Novit universorum arbiter Deus qua providentia suos verberet; et qua ratione parcat impiis in hoc mundo.
PL 20, 836A万物の裁定者なる神は、どのような摂理で自らの者たちを打ち、またどのような道理で、この世で不敬虔な者たちを容赦するかを知っている。
Nec plane ignoramus ab Apostolo beatissimo nos eruditi, quod longa erga iniquos bonitas Dei aut ad conversionem provocat sentientes, aut ad justiorem poenarum sententiam reservat ingratos: An, inquit, divitias bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis, ignorans quod bonitas Dei ad poenitentiam te invitat?
PL 20, 836Aまた、いとも福なる使徒から我々が教えられていることを、我々は全く知らないわけではない。不義の者たちに対する神の善の長さは、それを感じる者たちを回心へと促すか、恩知らずな者たちをより正しい刑罰の宣告のために取っておくかである。使徒は言う。「それとも、汝は、神の善と忍耐と寛容の富を軽んじ、神の善が汝を悔い改めへと招いていることを知らないのか」。
Tu vero secundum duritiam tuam, et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera ejus (Rom. II) .
PL 20, 836A「汝は、汝の頑なさと悔い改めない心に従って、怒りの日、神の正しい裁きが現れる日に、汝自身のために怒りを蓄えている。神は、おのおのにその業に従って報いる」(ローマ2)。
Reservatur enim in diem judicii illa retributio generalis: in hoc autem saeculo idcirco interdum quidam vel blasphemi, vel apostatae, tormentis insanabilibus consumuntur, ut caeteri eorum suppliciis terreantur.
PL 20, 836A実に、あの全般的な報いは裁きの日のために取っておかれる。だが、この世で、ある者たち、冒瀆者や背教者が、時に癒えない苦痛に消耗させられるのは、残りの者たちが彼らの刑罰に恐れを抱くためである。
Pietatis vero cultores, quod interdum vel corporis doloribus, vel variis tribulationibus afflictantur, triplex esse ratio invenitur: prima correctionis, secunda purgationis, tertia probationis.
PL 20, 836B敬虔を行う者たちが、時に体の痛みやさまざまな苦難に苛まれるのには、三つの理由があると分かる。第一は矯正、第二は浄化、第三は試練である。
Hominem fidei apostolicae inhaerentem, si frequenter in quibusdam peccare videat Deus, sic peccatorem suum verberat ut emendet, ut salutari admonitione flectat ad poenitentiam: negligentem, ne tolerabili ultione dilata, gehennae inextinguibili fiat obnoxius.
PL 20, 836B使徒的信仰にとどまる人が、いくつかの点でたびたび罪を犯すのを神が見るとき、神は自らの罪人を打って矯正させ、救いの戒めによって悔い改めへと向けさせる。怠る者を打つのは、耐えうる罰を先延ばしにして、消えることのないゲヘナの責めを負う者とならないようにするためである。
Eum quoque quem pudice conversantem, ac juste, quaedam tamen improbarum cogitationum maculae resperserunt, idcirco Dominus nunc et tribulationum et aegritudinum flagello castigat, ne in illo aliquid sordium futurus ignis inveniat, sed ut per exiguas plagas brevissimi temporis, ab omnibus purgatus maculis securior ad aeternam migrare requiem mereatur.
PL 20, 836Bまた、清らかに正しく生きていながら、それでも悪しき思いの汚れが少しかかった者を、主はそれゆえ今、苦難と病の鞭で懲らしめる。来たるべき火が彼の中に何の汚れも見いださないためであり、ごく短い時のわずかな打撃によってあらゆる汚れから清められ、より安らかに永遠の安息へ移るにふさわしくされるためである。
Haec est amantis Dei consulta erga peccatores suos, ac pia severitas. Scriptum est enim: Quoniam quem diligit Deus, verberat: flagellat autem omnem filium, quem recipit (Hebr. XII) .
PL 20, 837Aこれが、愛する神の、自らの罪人たちへの配慮であり、慈しみある厳しさである。実に書かれている。「神は、愛する者を打つ。受け入れるすべての子を鞭打つ」(ヘブライ12)。
Unde merito misericordem Deum quisque nostrum praedicat Prophetae doctus eloquio: Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me (Ps. CXVII) .
PL 20, 837Aそれゆえ、我々の一人ひとりは、預言者の言葉に教えられて、神を慈しみ深いと宣べるのがふさわしい。「主は私を厳しく懲らしめたが、私を死に渡さなかった」(詩篇117)。
Justos vero, et inculpabiles quosque, sicut sanctum Job (de quo scribitur (Job. I) quod fuerit homo sine querela, verus Dei cultor), hac de causa Deus omnipotens vel damnis facultatum, vel orbitatibus charorum, vel angustiis persecutionum, vel dolorum carnalium stimulis tentari permittit, ut probet.
PL 20, 837Aだが、正しく咎なき者たち、たとえば聖なるヨブ(これについては(ヨブ記1)、非難されるところのない人、神の真の礼拝者であったと書かれている)を、全能の神は、この理由で、財産の損失、愛する者たちとの死別、迫害の苦しみ、肉の痛みの刺しによって試みることを許す。試すためである。
Probat autem non sibi, qui ante novit universa quam fiant, sed Angelis, et hominibus, ut eos ex factis probos noverint, quoniam conscientias intueri non possunt, quas solus novit scrutans corda et renes Deus.
PL 20, 837Aだが神が試すのは、すべてを起こる前から知る自分のためではなく、天使たちと人間たちのためである。彼らが、その行いから、義人たちが善き者であると知るためである。彼らは、心の中を見ることができず、心と腎を探る神のみがそれを知っているからである。
Ipse enim novit occulta cordis, ut Prophetae sermo testatur (Ps. VII) . Et ideo forsitan beatus Apostolus, inter multiplicium tribulationum, persecutionumque tentacula constitutus, aiebat: Quoniam spectaculum facti sumus huic mundo, et Angelis, et hominibus (I Cor. IV) .
PL 20, 837B実に神自身が、預言者の言葉が証するとおり(詩篇7)、心の隠れたことを知っている。それゆえおそらく、福なる使徒も、多様な苦難と迫害の触手のただ中に置かれて言っていたのである。「我々は、この世と、天使たちと、人間たちの見世物となった」(一コリント4)。
Angelis quidem justos suos Deus probari ideo vult, ut consummatam sanctorum justitiam laetantes agnoscant. Laetantur enim beati Angeli in coelo, ut ait Dominus Jesus, etiam super uno peccatore poenitentiam agente (Luc. XV) .
PL 20, 837B神が自らの義人たちを天使たちのために試されることを望むのは、完成した聖なる者たちの正義を、天使たちが喜んで認めるためである。実に、主イエスが言うとおり、天の福なる天使たちは、悔い改める一人の罪人についても喜ぶ(ルカ15)。
Hominibus autem probatam esse vult perfectionem justorum, ut ad perseverantiam dilectionis Dei eorum provocentur exemplo.
PL 20, 837Bだが人間たちには、義人たちの完全さが試されたものであることを望む。彼らがその模範によって、神への愛の堅忍へと促されるためである。
Diabolo etiam probatam vult ingerere Deus sanctorum justitiam, ut eos bonorum operum meritis debite ad amicitiam Dei, et ad regnum coeli unde ipse cecidit, doleat esse provectos; doleat, indignetur, invideat, ingemiscat, nec tamen audeat quidquam de judicio divino causari.
PL 20, 837C悪魔にも、神は聖なる者たちの正義が試されたものであることを突きつけようとする。悪魔は、彼らが善い業の功績によって当然のごとく神の友愛と、自らが落ちてきた天の国へ昇らされたことを悲しむがよい。悲しみ、憤り、妬み、嘆くがよい。しかも、神の裁きについて何も言いがかりをつける勇気はない。
Probationis igitur gratia mirificus Job (Job. I) , ex opulento repente inops efficitur, ex patre decem natorum sine filiis invenitur, ex vegeto ac sano vulneratus, ex florentissimo vermibus exaratus aspicitur, ex glorioso opprobriis expositus reperitur: opprobriis autem et amicorum exprobrantium, et (quod esset gravius) propriae conjugis, quae non ad solatium dolorum ejus, sed ad ultimam tentationem docetur esse servata.
PL 20, 837Cこうして、試練のゆえに、驚くべきヨブ(ヨブ記1)は、富める者から突然の貧者となり、十人の子の父から子のない者となり、壮健で健やかな者から傷を負った者となり、この上なく栄えた者から虫に耕された者として見られ、栄光ある者から辱めにさらされた者として見いだされる。辱めとは、非難する友たちのものであり、さらに(より重いことに)自分の妻のものでもあった。その妻は、彼の痛みの慰めのためではなく、最後の誘惑のために取っておかれたのだと教えられる。
Nam cogebat eum loqui verba blasphemiae replicans ei justitiae ejus opera quae incassum gessisset, qui ad tot miseriarum genera pervenisset. Quapropter inquit: Dic aliquem sermonem contra Dominum, et morere (Job. II) .
PL 20, 838A実に妻は、彼に冒瀆の言葉を言わせようと迫った。これほど多くの種類の悲惨にたどり着いた者が、無駄に行った彼の正義の業を、彼に繰り返し言い立てて。それゆえ彼女は言った。「主に逆らう言葉を何か言って、死ね」(ヨブ記2)。
Mortem blasphemanti debitam pro remedio aerumnarum suggerit acquirendam callidus iterum per mulierem serpens; ut palmam patientiae auferat fortissimo bellatori, et interitum congerat victo, quia blasphemantis furor non medelam doloribus praestat, sed cruciatum mortis accumulat: illius quippe mortis quae nec finem miseriis tribuat, et exordium sit poenarum, quas ultor Deus blasphemantibus praeparavit.
PL 20, 838A冒瀆する者にふさわしい死を、狡猾な蛇は、再び女を通して、苦難の癒しとして得るべきものとして示唆する。それは、忍耐のヤシを、いと強き戦士から奪い、打ち負かされた者に滅びを積み上げるためである。冒瀆する者の憤りは、痛みに癒しを与えず、死の苦悶を積み増すからである。すなわち、それは苦難に終わりを与えず、むしろ、冒瀆する者たちのために報復する神が備えた刑罰の始まりとなる、そうした死のことである。
At ille beatissimus intelligens callido antiquae artis argumento, diabolum rursus per mulierem venenum mortis ingerere, sic respondit: Velut una, inquit, ex insipientibus mulieribus locuta es (Ibid.) , pulsans videlicet unam, de qua omnis.
PL 20, 838Bだが、いとも福なるその人は、古い術の狡猾な策によって悪魔が再び女を通して死の毒を注ぎ込もうとしているのを悟り、こう答えて言った。「汝は、愚かな女たちの一人のように語った」(ヨブ記2)。すなわち、すべての女がそれから出たところの、一人の〔女〕を撃ったのである〔底本は de qua omnis。ミーニュの脚注は omnis を「すなわち女」と解し(すべての女がその女から出た)、写本は de qua omnes(すべての者がその女から出た)とすると記す〕。
Et adjecit: Si bona suscepimus de manu Domini, mala cur non tolerabimus? Et in alio loco: Nudus exivi de utero matris meae, nudus iterum revertar in terram: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est, sit nomen Domini benedictum (Job. I) .
PL 20, 838Bそして彼は付け加えて言った。「我々が主の手から善いものを受けたのなら、悪いものをなぜ耐えないのか」。また別の箇所では、こう言う。「私は母の胎から裸で出た。裸でまた地に帰るだろう。主が与え、主が取った。主の望んだとおりに事は成った。主の名はほめたたえられよ」(ヨブ記1)。
Inter dispendia omnium facultatum, inter funera tot natorum, inter atrocissimos sui corporis cruciatus, et intestinos dolores opprobrii conjugalis, laudat et magnificat omnipotentem Dominum verus Dei cultor.
PL 20, 838Bあらゆる財産の損失のただ中で、これほど多くの子の死のただ中で、自らの体のこの上なく苛烈な苦痛のただ中で、妻の辱めという内側の痛みのただ中で、神の真の礼拝者は、全能の主をたたえ、あがめる。
Et nos itaque si cultores Dei sumus, imitemur patientiam triumphalem, quam solam spoliatus universis non solum facultatibus, atque pignoribus, sed ipsis etiam corporis sui carnibus, inconcussa fide, possidet verus Dei cultor.
PL 20, 838Cそれゆえ、我々もまた神の礼拝者であるなら、勝利の忍耐を倣おう。それは、神の真の礼拝者が、あらゆる財産だけでなく、子らという保証、さらには自らの体の肉さえも奪われて、揺るがぬ信仰をもってただ一つ所有するものである。
Verus enim Dei cultor ille est, cujus fides inter adversa non deficit, cujus lingua benedicere nomen Domini sui in omni angustiarum tempore, in omni tribulationum plaga non desinit, dicens: Benedicam Domino in omni tempore, semper laus ejus in ore meo (Ps. XXXIII) .
PL 20, 839A実に神の真の礼拝者とは、逆境の中で信仰が衰えず、あらゆる窮乏の時、あらゆる苦難の打撃において、その舌が自らの主の名をたたえることをやめない者である。こう言いながら。「私はあらゆる時に主をたたえる。その賛美は常に私の口にある」(詩篇33)。
Si peccator es, agnosce pro correctione tua esse quod caederis, vel certe pro purgatione, sicut supra disserui. Si autem justus es, nomen quidem justi praesumere non audebis, intelliges tamen ad gloriae tuae probationem evenire quod pateris.
PL 20, 839Aあなたが罪人であるなら、自分が打たれるのは自分の矯正のためであると、あるいは少なくとも、上に論じたとおり浄化のためであると、知れ。だがあなたが義人であるなら、義人の名を僭する勇気はあなたに無いだろうが、それでも、あなたが被ることは、あなたの栄光の試練のために起こるのだと悟るだろう。
Scriptum est enim: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis (Eccl. XXVII) . Ideo sanctus quoque Apostolus dicit: Tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes autem non confundit (Rom. V) .
PL 20, 839A実に書かれている。「炉は陶工の器を試し、苦難の試みは義人たちを試す」(集会の書27)。だから聖なる使徒も言う。「苦難は忍耐を生み、忍耐は試練を、試練は希望を生む。希望は恥を与えない」(ローマ5)。
Ergo quoniam vel ad probationem justis, vel ad emendationem peccatoribus, vel ad poenam sacrilegis, varii cruciatus in hoc saeculo irrogantur; et quibusdam mortiferae sunt istae plagae, quibusdam salutares: propterea cum distinctione summa scribitur in libro Psalmorum, de pertinacibus quidem malis ita: Mors peccatorum pessima, et qui oderunt justum delinquent (Ps. XXXIII) ; utique eorum peccatorum pessimam testatur mortem, qui in scelere delictorum permanere cupientes, oderunt verberantem justum; de emendabilibus autem, Multa, inquit, flagella peccatorum (Ps. XXXI) : de sanctis vero, Multae, ait, tribulationes justorum (Ps. XXXIII) .
PL 20, 839Bそれゆえ、義人には試練のため、罪人には矯正のため、神聖を汚す者には刑罰のために、さまざまな責め苦がこの世で加えられ、ある者たちにはこれらの打撃は死をもたらし、ある者たちには救いをもたらすのだから、そのため詩篇の書では、この上ない区別をもって書かれている。頑迷な悪人たちについては、こうである。「罪人たちの死は最悪であり、義人を憎む者たちは罪に落ちる」(詩篇33)。すなわち、罪の悪事にとどまろうと望み、打つ義人を憎む、そうした罪人たちの最悪の死を証している。矯正の余地のある者たちについては、こう言う。「罪人たちの鞭は多い」(詩篇31)。聖なる者たちについては、こう言う。「義人たちの苦難は多い」(詩篇33)。
Nec difficile omnino est unicuique spirituali, ut hanc diversitatem ex fructibus cujusque dijudicet, dicente Domino: Ex fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VIII, 20) .
PL 20, 840A霊の人には、誰にとっても、この違いをそれぞれの実によって見分けることは、決して難しくない。主が言うとおりである。「その実によって、汝らは彼らを知る」(マタイ8:20)〔引かれた句はマタイ7:20〕。
Nam confusa esse apud nos omnia, philosophi Gentilium judicant; cum spiritualis homo discernat, et dijudicet omnia, ut ait Apostolus, ipse autem a nemine judicetur (I Cor. II) .
PL 20, 840A実に異邦人の哲学者たちは、我々のもとではすべてが混乱していると判断する。しかし霊の人はすべてを見分け、判別し、使徒が言うとおり、自らは誰からも裁かれない(一コリント2)。
Nonnulli enim prudentium saeculi, sapientiae coelestis ignari, dum volunt fortuita astruere universa quae creator omnium Deus justo moderamine providenter exercet, ita loquuntur: Si Dei providentia gubernaretur hic mundus, numquam promiscue bonos, et malos tribulationum, dolorum, aerumnarum, atque aegritudinum plagae conficerent, quia divinae aequitatis non esset, disparibus meritis plagas irrogare consimiles: sed problematis hujus invidia facile evacuatur usitato veritatis exemplo.
PL 20, 840A世の賢者の何人かは、天の知恵を知らず、万物の創造者なる神が正しい調整によって摂理をもって行っている一切を偶然のものにしようとして、こう語る。「もしこの世が神の摂理に導かれているなら、苦難、苦痛、窮乏、病の打撃が、善き者たちと悪しき者たちを区別なく消耗させることは、決してないであろう。等しくない功績の者たちに同じような打撃を加えることは、神の公平に属さないからだ」。だがこの問題が引き起こす反感は、真理のありふれた例によって容易に払いのけられる。
Notum namque est omnibus, quod et ferri acies, et ignis ustio, vel ad interitum irrogantur, quando poenam exigit puniendi criminis qualitas, vel ad curam proficiunt, cum sanandi gratia medicinaliter adhibentur.
PL 20, 840D実に、すべての人に知られているとおり、刃の鋭さも火の焼く力も、罰せられるべき罪過の質が刑罰を要求するときは、死に至らせるために加えられ、癒しのために医術的に用いられるときは、治療に役立つ。
Ita igitur Deus omnipotens easdem plagarum species, pro qualitatibus temperat meritorum: quosdam quidem puniens, quosdam vero vel emendans a vitiis, vel emundans, vel certe ad ampliorem gloriam promovens.
PL 20, 840Dこのように全能の神は、同じ種類の打撃を、功績の質に応じて加減する。ある者たちは罰し、ある者たちは悪徳から矯正し、あるいは浄め、あるいはより大きな栄光へと昇らせる。
Quod ut adhuc planius intelligi queat, pauca adjiciam sanctarum testimonia Scripturarum. Legimus enim: Sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis (Ps. CXXX) . Et alio in loco: Sicut sagittae in manu potentis: ita filii excussorum (Ps. CXXVI) .
PL 20, 841Aこれをなお明らかに理解できるように、聖書の証言を少し付け加えよう。実に我々は読む。「力ある者の矢は鋭く、荒らし尽くす炭火とともにある」(詩篇130)〔引かれた句は詩篇119:4〕。また別の箇所では、こうある。「力ある者の手にある矢のように、追い出された者たちの子らもそうである」(詩篇126)。
Filios excussorum beatos Apostolos praedicat, quos electos ad fidem (patribus eorum a gratia Dei, ob incredulitatem suam, procul excussis) manus omnipotentis Domini Jesu, sicut sagittas velociter pervolantes, in universum direxit orbem, ut praedicatio eorum (juxta beatissimi Pauli doctrinam) aliis quidem fieret odor mortis in mortem, aliis autem odor vitae in vitam (II Cor. II) .
PL 20, 841A追い出された者たちの子らとは、福なる使徒たちのことだと宣べている。彼らの父祖たちは、自らの不信仰のゆえに神の恩寵から遠く追い出された。その中から信仰へと選ばれた使徒たちを、全能なる主イエスの手が、速く飛ぶ矢のように全世界へ向けて放った。それは、彼らの宣教が(いとも福なるパウロの教えによれば)ある者には死に至らせる死の香り、ある者には命に至らせる命の香りとなるためである(二コリント2)。
Doctrina enim veritatis obedientes vivificat, rebelles interficit; vitia prosternit, virtutes erigit; incredulos dejicit, fideles extollit: quoniam Christus Jesus, qui ab Apostolis praedicatur, ut Simeon sanctus in Evangelio ait: Positus est in ruinam et resurrectionem multorum (Luc. II) .
PL 20, 841A実に真理の教えは、従う者に命を与え、逆らう者を殺す。悪徳を打ち倒し、徳を立てる。不信の者を投げ落とし、信じる者を高める。使徒たちによって宣べられるキリスト・イエスは、福音書で聖シメオンが言うとおりだからである。「多くの人の倒れ、また立ち上がるために定められている」(ルカ2)。
Ut autem noveris Apostolos (qui ex officio sortiti vocabulum, Latino sermone destinati nuncupantur) filios esse Judaeorum a Dei gratia excussorum; ausculta quid ipsis blasphemantibus Judaeis responderit Christus: Si ego, inquit, in Beelzebub ejicio daemonia, filii vestri (Luc. XI) , id est Apostoli ex vestra electi progenie, in quo ejiciunt?
PL 20, 841B使徒たち(その務めから名を得て、ラテン語では「遣わされた者」と呼ばれる)が、神の恩寵から追い出されたユダヤ人たちの子らであると知るために、冒瀆するユダヤ人たちそのものにキリストがどう答えたかに耳を傾けよ。「もし私がベルゼブルによって悪霊を追い出すなら、汝らの子らは」と言う(ルカ11)。すなわち、彼ら〔ユダヤ人〕の血筋から選ばれた使徒たちは、「何によって追い出しているのか」。
Et ut apertius ostenderet, de quibus loqueretur, adjecit: propterea, inquit, ipsi judices erunt vestri.
PL 20, 841Bさらに、誰について語っているかをより明らかに示すために、付け加えて言った。「それゆえ、彼ら自身が汝らの裁き人となるであろう」。
Nam dicit alio in loco Apostolis: Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in resurrectione cum venerit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et ipsi super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX) .
PL 20, 841B実に、別の箇所で使徒たちに言う。「アーメン、私は汝らに言う。私に従った汝らは、人の子がその威光の座に着くときの復活において、汝ら自身も十二の座に座り、イスラエルの十二部族を裁くであろう」(マタイ19)。
Sicut sagittae ergo, inquit, in manu potentis: ita filii excussorum (Ps. CXXVI) . Statimque adjicitur: Beatus qui implebit desiderium suum ex ipsis, ut evidenter intelligas, quod sagittae Dei interdum mortem inferunt, interdum beatitudinem praestant, sicut Jobo sancto ac beatissimo praestiterunt, qui ait: Sagittae enim Domini in corpore meo sunt, quarum ira bibit sanguinem meum.
PL 20, 841C「それゆえ、力ある者の手にある矢のように、追い出された者たちの子らもそうである」(詩篇126)と言う。そしてすぐに付け加える。「それらから自らの望みを満たす者は幸いである」。これは、神の矢が、時に死をもたらし、時に至福を与えることを、あなたが明白に悟るためである。聖にしていとも福なるヨブに与えたとおりである。ヨブは言う。「主の矢は私の体にあり、その憤りは私の血を飲む」。
Cum enim incipio loqui stimulant me (Job VI) . Et post pauca: Quod si tribuat Dominus, et veniat petitio mea, et spem meam det mihi Dominus; qui coepit Dominus vulneret me, sed non in perpetuum interficiat me.
PL 20, 842A「実に私が語り始めると、それらは私を刺す」(ヨブ記6)。また少しあとで言う。「もし主が与えるなら、私の願いが届くなら、主が私に私の望みを与えるなら。始めた主が私を傷つけるがよい。だが永遠に私を殺すことはないように」。
Sunt et plurima istiusmodi sparsa per totum corpus sanctarum Scripturarum, quae studio brevitatis securus praetereo, quoniam scienti Legem loquor, qui ex paucis instructus testimoniis facile possis similia exempla colligere, quibus documentis et bonitatem Dei provida castigatione suos famulos vel corrigentis a delicto, vel promoventis ad gloriam, plenius intelligas approbari; et ejusdem debitis cruciatibus pertinaces impios punientis, veram justitiam recognoscas, docente etiam beato Apostolo: Numquid injustus Deus, qui infert iram (Rom. III) ? in eos videlicet qui veritatem in injustitia detinent.
PL 20, 842Aこの種のことは、聖書の全体にわたって非常に多く散らばっているが、簡潔さを望むので、安心して省く。私は律法を知る者に語っているからである。あなたは少数の証言から教えられて、類似の例を容易に集められる。それらの例証によって、あなたは、先見ある懲らしめによって自らの僕たちを罪から矯正し、あるいは栄光へ昇らせる神の善が、より十分に裏づけられるのだと悟り、また、頑迷な不敬虔の者たちをふさわしい苦痛によって罰する同じ神の真の正義を認めるであろう。これは福なる使徒も教えている。「怒りを加える神は不義なのか」(ローマ3)。すなわち、真理を不義のうちに抑え込む者たちに対して、ということである。
De nostra autem castigatione, qua verberamur a Deo, ita testatur: Cum judicamur, inquit, a Domino corripimur, ne cum hoc mundo damnemur (I Cor. XI) .
PL 20, 842Bだが我々が神から打たれる懲らしめについては、こう証している。「我々は主に裁かれるとき、この世とともに罪に定められないよう、懲らしめられる」(一コリント11)。
De justis vero sic loquitur: In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur: aporiamur, sed non destituimur: persecutionem patimur, sed non derelinquimur: dejicimur, sed non perimus: semper mortem Domini nostri Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu Christi in corpore nostro manifestetur (II Cor. IV) .
PL 20, 842B義人たちについては、こう語る。「我々はあらゆる点で苦難を受けるが、行き詰まりはしない。途方に暮れるが、見捨てられはしない。迫害を受けるが、見放されはしない。投げ落とされるが、滅びはしない。我々の主イエスの死を常に我々の体に帯びている。イエス・キリストの命が我々の体に現れるためである」(二コリント4)。
Et alibi idem beatus apostolus Paulus, postquam raptum se dixerat usque in tertium coelum, et in paradisum, ubi ineffabilia verba audierat, ita continuo addit: Ne eminentia, inquit, revelationum me extollat, datus est mihi stimulus carnis angelus Satanae, qui me colaphizet, ut non extollar.
PL 20, 842Bまた別の箇所で、同じく福なる使徒パウロは、自分が第三の天に、さらに楽園に引き上げられ、そこで言い表せない言葉を聞いたと語ったのち、すぐにこう付け加える。「啓示の卓越さが私を高ぶらせないよう、私に肉の刺、サタンの使いが与えられた。私を打ち叩き、私が高ぶらないようにするためである」。
Propter hoc ter Dominum rogavi ut discederet a me, et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII) .
PL 20, 842C「このために、私は三度、主に、私から離れるよう願った。すると主は私に言った。『私の恩寵は汝に十分である。力は弱さの中で完成するからである』」(二コリント12)。
Et alia Scriptura huic sensui concordans evidentius loquitur: Quomodo in igne probatur, ait, aurum, et argentum, homines autem justi in camino humiliationis (Eccli. II) ; utique ut aestum perpessi tentationum, et tribulationum onere inclinati, minime in superbiam justitiae suae meritis erigantur, aliquid se contra actuum suorum dignitatem pati mussitantes injustum; quos non multo post immortalis praemii retributio subsequatur: sed potius ut in humilitate spontanea permanentes, sanctis scilicet virtutibus praediti, et humiles corde, probabiliores efficiantur in Christo.
PL 20, 842C別の聖書の言葉も、この意味に一致して、いっそう明らかに語って言う。「金と銀が火で試されるように、義人たちは卑しめの炉で試される」(集会の書2)。それは、試みの熱を耐え、苦難の重荷にかがめられた者たちが、決して自分たちの正義の功績によって高ぶり、自らの行いの尊さに反して何か不当なことを被っているとつぶやくことのないためである。そうした者たちには、まもなく不滅の報いの報酬が続く。むしろ、自発的な謙遜にとどまり、聖なる徳を備え、心の謙遜な者として、キリストにおいていっそう確かな者となるためである。
Sicut etiam venerandi martyres exstiterunt, qui cum beato Apostolo fideliter praesumentes, non esse condignas passiones hujus temporis ad superventuram gloriam, quae revelabitur (Rom. VIII) in sanctis, universa supplicia pro Domini Christi nomine, omnesque irrogatos corpori cruciatus aequissimo animo susceperunt, ipsum Dei Filium remuneratorem victricis patientiae habituri, qui regnum coelorum servis suis usque in finem fidelibus largietur.
PL 20, 843A尊ぶべき殉教者たちもそうであった。彼らは福なる使徒とともに、この時の苦しみは、来たるべき栄光、すなわち聖なる者たちにおいて現れる栄光(ローマ8)に比べるに足りないと、信仰をもって確信し、主キリストの名のために、あらゆる刑罰と、体に加えられたあらゆる責め苦を、この上なく平静な心で受けた。勝ち取る忍耐に報いる者として、神の子自身を持つことになる。神の子は、自らの僕たちに、終わりまで忠実である者たちに天の国を与える。
Cujus sempiterna virtus atque divinitas, cum Patre et cum Spiritu sancto permanet in omnia saecula.
PL 20, 844Aその永遠の力と神性は、父とともに、聖なる霊とともに、世々に永続する。
Sermo I. De Exodi lectione primus. Nocte vigiliarum de Paschae observatione
第1説教 出エジプト記の朗読について 1——徹夜の祈りの夜に、復活祭を守ることについてPL 20, 843COpportuno tempore Dominus Jesus beatissimam festivitatem Paschae voluit celebrari, post autumni nebulam, post horrorem hiemis, ante aestatis ardorem.
PL 20, 843C主イエスは、いとも祝福された復活祭の祝日が、ふさわしい時に、すなわち秋の霧のあと、冬の厳しさのあと、夏の暑さの前に祝われるよう望んだ。
Oportebat enim Solem Justitiae Christum, et Judaeorum caliginem, et rigorem Gentilium, ante ardorem futuri judicii, placido Resurrectionis suae lumine dimovere, cunctaque in statum tranquilli primordii revocare, quae fuerant velamine tetro confusa ab illo principe tenebrarum.
PL 20, 844Bというのは、正義の太陽であるキリストは、ユダヤ人の闇と異邦人の頑なさを、来たるべき裁きの暑さの前に、自らの復活のおだやかな光によって払いのけ、あの闇の君によって忌まわしい覆いのもとに混乱させられていたすべてのものを、静かな太初の状態へ呼び戻さなければならなかったからである。
Nam veris tempore Deus condidit mundum. Martio enim mense dixit per Moysen Deus: Mensis hic vobis initium mensium, primus est in mensibus anni (Exod. XII) .
PL 20, 845A実に、春の時に神は世界を造った。三月に神はモーセを通して言った。「この月は、汝らにとって月々の初めであり、年の月々のうちで第一である」(出エジプト記12)。
Quem mensem verax utique Deus primum non diceret, nisi primus esset; sicut septimum diem non diceret sabbatum, nisi Dominicus primus esset.
PL 20, 845A真実なる神は、その月が第一でなければ、それを第一の月とは言わなかったであろう。それは、主日が第一でなければ、七日目を安息日とは言わなかったであろうのと同じである。
Filius ergo Dei, per quem facta sunt omnia (Joan. I) , eodem die, eodemque tempore, prostratum mundum propria Resurrectione resuscitat, quo eum prius ipse creaverat ex nihilo, ut omnia reformarentur in Christo quae in coelis sunt, et quae in terra sunt (Ephes. I, 10) ; quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, ut ait Apostolus; ipsi gloria in saecula (Rom. XI, 36) .
PL 20, 845Aこうして、「すべてが彼によって造られた」(ヨハネ1)神の子は、かつて自ら無から世界を創造したのと同じ日、同じ時に、倒れ伏した世界を自らの復活によって起き上がらせる。それは、「天にあるものも地にあるものも、すべてがキリストにおいて新たにされるため」(エフェソ1:10)である。「すべては彼から、彼によって、彼において存在する」と使徒が言うとおりである。「彼に栄光が世々にあるように」(ローマ11:36)。
Nec turbari quisquam nostrum debet, si interdum secundo mense, id est Aprili, Pascha nos celebrare lunaris ratio, et dies cogit Dominicus. Secundum lunae enim cursum numerantur in Scripturis divinis dies.
PL 20, 846A我々のうちの誰も、月の算定と主日とが、ときに第二の月、すなわち四月に復活祭を祝うよう我々に迫っても、動揺してはならない。聖書においては、日は月の運行に従って数えられるからである。
Caeterum Calendas, et Idus, et Nonas, et mensium nomina ac dierum Gentiles posuerunt, ut puta, quem vetustas humanae memoriae primum mensem tenebat, Paganus hunc a Marte Martium nuncuparet: et diem sabbati, quem septimum rationabilium corda servabant, ille Saturni diem statueret appellandum.
PL 20, 846A他方、カレンダエ、イドゥス、ノナエ〔いずれもローマ暦の日の呼び名〕、また月と日の名は、異邦人が定めたものである。たとえば、人間の記憶の古さが第一の月としていた月を、異教徒はマルスにちなんでマルティウス(三月)と呼び、また理性ある者たちの心が七日目として守っていた安息日を、あの者はサトゥルヌスの日と呼ぶことに決めたのである。
Scripturae autem sanctae cum de temporibus aliquid vel referunt, vel jubent, ita loquuntur: Decima die mensis secundi, et luna decima, aut quinta die mensis septimi; aut vicesima die mensis noni, aut quartadecima die mensis primi, ut in Exodi libro pariter nunc audivimus (Exod. XII; Levit. XXIII) ; ubi observatio Paschae describitur, et septem diebus ejusdem solemnitatis azyma comedenda mandantur.
PL 20, 847A聖なる書が時について何かを述べ、あるいは命じるときは、こう語る。「第二の月の10日目、月齢10日、あるいは第七の月の5日目、あるいは第九の月の20日目、あるいは第一の月の14日目」。これは我々が先ほど出エジプト記の書でも同じく聞いたとおりである(出エジプト記12;レビ記23)。そこでは過越の定めが記され、この祭りの7日間、種なしパンを食べることが命じられている。
Praecipit tamen Deus et hoc, ut si quis primo mense, vel immundus in anima hominis, id est mortui attactu pollutus, vel extra electum sacrificii Hierosolymae locum, in longinquo itinere constitutus Pascha non potuit celebrare, secundo mense celebret.
PL 20, 847Aしかし神は次のことをも命じている。もし誰かが、第一の月に、人の魂に関して汚れていて、すなわち死者に触れて汚れていたために、あるいは犠牲のために選ばれたエルサレムの場所の外で遠い旅路にあったために、過越を祝うことができなかったなら、第二の月に祝うように、と。
Praevidens quippe Deus Gentium populos tunc adhuc hominum mortuorum simulacris immundos, et extra sanctum locum Ecclesiae in longinquo positos, utique nos qui eramus longe, et facti sumus prope in sanguine Christi (Ephes. II, 13) ; dat licentiam, ut si primo mense nobis non occurrit et dies Dominicus, et congruus lunae numerus, secundo mense celebremus.
PL 20, 847A神は、諸国民の民が当時なお死んだ人間たちの偶像によって汚れ、教会の聖なる場所の外の遠くに置かれていることを、すなわち、「かつて遠くにいたが、キリストの血によって近い者とされた」(エフェソ2:13)我々を、あらかじめ見通して、もし第一の月に、主日と月の適切な数とが我々に当たらなければ、第二の月に祝ってよいという許可を与えているのである。
Et ideo nec intra quartamdecimam lunam, nec ultra vicesimam primam celebrare possumus, quia septem tantum dies sunt azymorum paschalium, in quibus Dominicum quaerimus diem.
PL 20, 847Bそれゆえ、月齢14日より前にも、21日を越えても祝うことはできない。過越の種なしパンの日は7日しかなく、その間に我々は主日を探し求めるからである。
Vult enim nos Christus promulgator Legis et Gratiae, neque legitimos juxta lunae cursum computatos praeterire dies, neque diem suae Resurrectionis otio ingrato transcendere.
PL 20, 847Bというのは、律法と恩寵を公布したキリストは、月の運行に従って数えられた定めの日々を我々が見過ごすことも、自らの復活の日を恩知らずの怠惰によって素通りすることも望まないからである。
Nam sexta feria qua hominem fecerat, pro eodem passus est; et die Dominica quae dicitur in Scripturis prima sabbati (Matth. VIII; Gen. I) , in qua sumpserat mundus exordium, resurrexit; ut qui prima die creavit coelum, et terram (unde postea hominem faciens figuravit), prima etiam die omnem repararet hominem, propter quem fecerat mundum.
PL 20, 848A実に、キリストは、人を造った日である金曜日に、その人のために苦しみを受け、また聖書で「安息日の第一日」と呼ばれる主日、世界が始まりを得たその日に復活した(マタイ8;創世記1)〔引かれた句はマタイ28:1にある〕。それは、第一の日に天と地を創造した者が——その土から後に人を造って形づくった——第一の日にまた、そのために世界を造った人間をすべて回復するためであった。
Haec breviter dixerim de ratione Paschali. Sed jam tempus est, ut virtutem eorum quae in libro Exodi audivimus, edisseramus. Ac primum, quid sit Exodus, advertamus. Exodus egressio appellatur.
PL 20, 848A復活祭の算定については、以上を簡潔に述べておこう。さて、出エジプト記で我々が聞いたことの力を説き明かすべき時である。まず、エクソドスとは何かに目を向けよう。エクソドスは「出立」と呼ばれる〔エクソドスはギリシア語〕。
Egressio autem fuit de captivitate Pharaonis, et Aegyptiorum, populi tunc Israel, non nostri. Tibi ergo ut quid legitur, si aliis tantum profuit? Quid ad te, quod non pro te? Sed jam disce ab Apostolo magis universa pro te, quam pro illis esse quae scripta sunt.
PL 20, 848Aその出立は、ファラオとエジプト人たちの捕囚からのものであり、当時のイスラエルの民のものであって、我々のものではない。それなら、他の人々にだけ益があったのなら、なぜあなたにこれが読まれるのか。あなたに何の関わりがあるのか、あなたのためではないのに。だが、書かれたことは、あの人々のためよりも、むしろあらゆる点であなたのためであることを、今や使徒から学べ。
Lex, inquit, umbra erat futurorum bonorum (Hebr. X) ; eorum quippe bonorum quae in nobis completa sunt.
PL 20, 848B「律法は」と使徒は言う、「来たるべき善きものの影であった」(ヘブライ10)。それらの善きものとは、まさに我々において成就したものである。
Veritas enim Christus adveniens, bona quae ante Judaeis fecit umbratiliter, nobis nunc in veritate largitus est, cum dicit ad discipulos: Amen dico vobis, multi Prophetae, et justi desideraverunt videre quae videtis, et non viderunt; et audire quae auditis, et non audierunt.
PL 20, 848Bというのは、真理であるキリストは到来して、以前にユダヤ人たちに影として与えた善きものを、今や真実として我々に豊かに与えたのである。弟子たちにこう言うときがそうである。「アーメン、私は汝らに言う、多くの預言者と義人が、汝らの見ているものを見たいと望んで見ず、汝らの聞いているものを聞きたいと望んで聞かなかった」。
Vestri autem beati oculi, qui vident; et aures, quae audiunt (Matth. XIII) . Exodus ergo beate atque perfecte consummatur in nobis quando verus Moyses de Jordanis aqua sumptus, et natura, non positione, Deus, Dominus noster Jesus Christus, virga crucis suae nos per aquam Baptismi de captivitate Pharaonis diaboli educit, ac de omni tenebrarum ejus Aegypto eripit, evocans nos in lucis opera de tenebris actuum mundanorum, ubi aliquos adhuc positos increpat beatissimus Paulus: Debueratis, inquiens, de hoc mundo exisse; nunc autem scripsi vobis non commisceri (I Cor. V) .
PL 20, 848B「しかし汝らの目は幸いである、見ているのだから。耳もまた幸いである、聞いているのだから」(マタイ13)。こうして出エジプトは、我々において幸いに、完全に成就する。それは、ヨルダンの水から引き上げられた真のモーセ、本性によって神であり定めによってではない我々の主イエス・キリストが、自らの十字架の杖によって、洗礼の水を通して我々をファラオ、すなわち悪魔の捕囚から導き出し、その闇のあらゆるエジプトから救い出して、世の行いの闇から光の業へと我々を呼び出すときである。この点で、いとも福なるパウロは、なおそこに置かれている者たちを咎めて、こう言っている。「汝らはこの世から出て行くべきであった。だが今、私は汝らに、交わってはならないと書いた」(一コリント5)。
Consideremus nunc quid audiant a Deo qui educuntur ex Aegypto: Mensis hic vobis initium mensium, primus est, ait, vobis in mensibus anni (Exod. XII) .
PL 20, 849Aでは今、エジプトから導き出される者たちが神から何を聞くかを考えよう。「この月は、汝らにとって月々の初めであり、第一の月である」と神は言う、「年の月々のうちで、汝らにとって」(出エジプト記12)。
Legimus in Numerorum libro (Num. XXX) quod quicumque voverit votum, ut abstineat se aut ab usu conjugali, aut a deliciis quibuslibet vel cibi, vel potus, usque ad praefinitum tempus, et violaverit quocumque lapsu, dies praeteritos ei non imputandos; sed ut ab initium redeat.
PL 20, 849A我々は民数記の書に読む(民数記30)。誰かが、夫婦の営みから、あるいは食物や飲み物のどんな楽しみからであれ、定めた期限まで身を慎むと誓願を立て、どんな過ちによってであれそれを破ったなら、過ぎた日々は彼に数え入れられず、はじめからやり直すことになる、と〔底本は ab initium。ab initio と読む〕。
Sic non sunt imputati Israelitis illi dies quos consumpserunt in Aegypto: sed quando ingemuerunt ad Dominum conversi ab operibus duris, et Dominus (Exod. II, XII) percussit primogenita Aegyptiorum qui eos servire Domino non sinebant, tunc audierunt: Mensis hic vobis initium mensium, primus est vobis in mensibus anni (Exod. XII) .
PL 20, 849Bこうしてイスラエルの人々には、エジプトで費やしたあの日々は数え入れられなかった。しかし彼らが厳しい労働から主へ立ち帰ってうめき、主(出エジプト記2、12)が、彼らが主に仕えるのを許さなかったエジプト人たちの初子を打ったとき、そのとき彼らは聞いた。「この月は、汝らにとって月々の初めであり、年の月々のうちで、汝らにとって第一である」(出エジプト記12)。
Sunt enim quidam superstitionum dies, et menses, et anni, quos abrogat cum reprehendit Apostolus (Galat. IV) . Sunt alii, quos praecepit Deus, et imputat.
PL 20, 850Aというのは、迷信の日々、月々、年々というものがあり、使徒はそれらを咎めて廃するからである(ガラテヤ4)。別に、神が命じ、数に入れるものがある。
Eramus et nos aliquando in Aegypto nescientes Deum, ac luminis et veritatis ignari, quos urgebant immundi spiritus, veri Aegyptii, laterem facere, terrenis videlicet inservire figmentis: at ubi conversi ad Deum sumus reclamantes ab operibus duris, verberati sunt Aegyptii multiplicibus plagis, et primitiva eorum percussa sunt.
PL 20, 850A我々もまた、かつてエジプトにいて、神を知らず、光と真理を知らず、汚れた霊たち——真のエジプト人——に、れんがを作るよう、すなわち地上の作り物に仕えるよう迫られていた。しかし神へ立ち帰り、厳しい労働から叫んだとき、エジプト人たちは多くの災いで打たれ、その初子たちは打ち倒された。
Salus enim nostra daemonum poena est. Nos autem respiravimus, et vivificati sumus; neque enim vivebamus prius in illis diebus quibus mortui mortuos colebamus.
PL 20, 850A我々の救いは悪霊たちへの刑罰だからである。我々は息を吹き返し、生かされた。以前、死者が死者を拝んでいたあの日々には、我々は生きていなかったのである。
Tunc igitur opportune audivimus: Mensis hic vobis initium mensium, primus est in mensibus anni (Exod. XII) .
PL 20, 850Bそれゆえ、そのとき我々はふさわしい時に聞いた。「この月は、汝らにとって月々の初めであり、年の月々のうちで第一である」(出エジプト記12)。
Quando novus nobis illuxit dies ille quem fecit Dominus (Ps. CXVII) , quando cognovimus mensem novorum sanctum, et annum Domini acceptum, et diem retributionis.
PL 20, 850Bそれは、「主が造った」(詩篇117)あの日が我々に新たに輝いたとき、我々が新しいものの聖なる月と、主に受け入れられる年と、報いの日を知ったときである〔novorum は「新しいもの」とも「新しい者たち」とも読める〕。
Opportunius autem congruit expositio ista fidelibus: nam catechumenis adhuc tantum primitiva daemonum sunt interfecta; his vero qui ad gratiam merentur Baptismi coelestis accedere, totus exercitus diaboli submergitur, ac necatur, ut vere ac merito audiant in Christo renati: Mensis hic vobis initium mensium, primus est in mensibus anni (Exod. XII) .
PL 20, 850Bこの説き明かしは、信者たちにはいっそうふさわしい。洗礼志願者たちにはなお悪霊たちの初子が殺されただけだが、天の洗礼の恩寵に与るにふさわしい者たちには、悪魔の全軍が水没させられ、殺される。それは、キリストにおいて新たに生まれた者として、まことに当然に聞くためである。「この月は、汝らにとって月々の初めであり、年の月々のうちで第一である」(出エジプト記12)。
Congruit et poenitentibus haec explanatio, quos iterum tenebrae criminum, et Aegypti hujus caligo possederat.
PL 20, 851Aこの解き明かしは、悔い改める者たちにもふさわしい。彼らを、罪過の闇と、このエジプトの暗がりが、ふたたび捕らえていたのである。
Nam si ingemiscant ad Dominum resipiscentes et fugientes ab operibus nequissimis tenebrarum, lumen coelestis indulgentiae consequentur, et ad aeternam lucem redibunt, et salutem.
PL 20, 851Aもし彼らが悔い改めて主にうめき、闇のいとも邪悪な業から逃れるなら、天の赦しの光に至り、永遠の光と救いへ戻るであろう。
Scriptum est enim: Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris, et scies ubi eras (Is. XXX, 15, sec. LXX), cum confidebas in illis. Scies, inquit, ubi eras.
PL 20, 851A書かれているからである。「汝が立ち帰ってうめくとき、そのとき汝は救われ、汝がどこにいたかを知るであろう」(イザヤ30:15、七十人訳による)、「汝が彼らを頼んでいたときに」。「汝は知るであろう、汝がどこにいたかを」と彼は言う。
Tunc enim se homo in erroribus Aegypti tenebrarum fuisse intelligit, cum ad lucem veritatis regreditur, atque justitiae.
PL 20, 851B人は、真理と正義の光へ戻るときにこそ、自分が闇のエジプトの迷いの中にいたことを悟るのである。
Potest etiam pio sensu haec eadem oratio accipi de illa luce perpetua, quae post consummationem saeculi, justis, ac fidelibus tribuetur; quando penitus fuerit devicta mortis nox a Sole justitiae, ut tunc audiant: Mensis hic vobis initium mensium, primus est in mensibus anni (Exod. XII) : tunc utique quando interibit tota potestas Aegyptiorum, et liberati de hac Aegypto, verum manna comedemus, et de petra ipso Christo bibemus adhaerentes Agni immaculati vestigiis, ac dicentes: Adhaesit anima mea post te, me vero suscepit dextera tua (Ps. LXII) .
PL 20, 851Bまた、この同じ言葉は、敬虔な意味で、世の終わりのあとに義人たちと信者たちに与えられる、あの永遠の光についても受け取りうる。そのとき、死の夜が正義の太陽によって完全に打ち破られ、そのとき彼らは聞く。「この月は、汝らにとって月々の初めであり、年の月々のうちで第一である」(出エジプト記12)。そのとき、エジプト人たちの権力がことごとく滅び、我々はこのエジプトから解放されて、まことのマナを食べ、岩であるキリスト自身から飲み、汚れなき子羊の足跡にすがりつつ、こう言うのである。「私の魂は汝の後にすがりつき、私を汝の右の手が受け止めた」(詩篇62)。
Et ideo sanctus quisque adhuc in saeculo constitutus suspirat ad illam quam mundus modo capere non potest, futuram lucem dicens: Sitivit anima mea ad Dominum vivum: quando veniam, et apparebo ante faciem Domini (Ps. XLI) ?
PL 20, 852Aそれゆえ、いまだ世にある聖なる者はみな、世が今は捉えることのできない来たるべき光を慕って嘆息し、こう言う。「私の魂は生ける主を渇いた。いつ私は行って、主の顔の前に現れるだろうか」(詩篇41)。
Nunc enim videmus per speculum in aenigmate, ait sanctus Apostolus, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII) .
PL 20, 852A「我々は今、鏡によって謎のうちに見ているが、そのときには顔と顔とを合わせて見る」と聖なる使徒は言う(一コリント13)。
Et modo quidem ad comparationem Judaeorum, atque Gentilium qui in profunda nocte incredulitatis demersi noscuntur, et ad eorum comparationem qui in haereseon caligine, ac nocte luxuriae demorantur, nos videmur esse, et plane sumus in luce: sed ipsi dies nostri quibusdam nebulis praetexuntur, et non habent serenitatis laetitiam, dicente Propheta: Dies mei sicut umbra declinaverunt (Ps. CI) .
PL 20, 852A今、確かにユダヤ人と異邦人——不信仰の深い夜に沈んでいることが知られている者たち——との比較において、また異端の闇や放縦の夜にとどまっている者たちとの比較において、我々は光の中にいるように見え、またまさに光の中にいる。だが、我々の日々そのものもいくらかの霧に覆われ、晴れやかさの喜びを持たない。預言者が「私の日々は影のように傾いた」と言うとおりである(詩篇101)。
Ibi vero erit nobis ipse Dominus lumen aeternum; ut jam non tantum in umbra ejus salvemur, sed vivamus semper in splendore claritatis ejus: cui omnis honor, virtus, et gloria, cum Patre, et Spiritu sancto, ante omnia, et nunc, et semper, et in cuncta saecula saeculorum. Amen.
PL 20, 852Bしかしあちらでは、主自身が我々にとって永遠の光となる。それは、我々がもはや主の影の中でだけ救われるのではなく、その栄光〔claritas〕の輝きの中で常に生きるためである。主に、すべての誉れと力と栄光が、父と聖なる霊とともに、万物に先立って、今も、いつも、世々の世にわたってあるように。アーメン。
Sermo II. De Exodi lectione secundus. Egressis a fonte neophytis. De ratione Sacramentorum quae catechumenos audire non congruit, licet eadem scripta in Evangeliis patere omnibus videantur
第2説教 出エジプト記の朗読について 2——新受洗者たちが泉から上がったあとに。洗礼志願者が聞くのはふさわしくない秘跡の意味について(同じことは福音書に書かれて、すべての人に明らかであるように見えるが)PL 20, 853AResurgente Christo a mortuis, ultio in Aegyptios per Sacramentum Baptismi facta est; pavescentibus inferis, ipso ad suscitationem sui corporis revertente; inimici Dei, hostes quippe populi ejus, exstincti sunt.
PL 20, 853Aキリストが死者の中から復活すると、洗礼の秘跡を通してエジプト人たちへの報復が行われた。冥界は恐れおののき、キリスト自身が自らの体の復活のために帰ってくると、神の敵たち、すなわち神の民の敵たちは滅ぼされた。
Clamat enim spiritus Prophetalis: Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus; et fugiant qui oderunt eum a facie ejus; sicut deficit fumus, deficiant; sicut liquescit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei, et justi epulentur (Ps. LXVII) .
PL 20, 853A預言の霊は叫ぶからである。「神は立ち上がれ、その敵どもは散らされ、彼を憎む者どもは、その顔の前から逃げよ。煙が消えるように、彼らは消えよ。蝋が火の顔の前で溶けるように、罪人たちは神の顔の前で滅びよ。義人たちは宴を楽しめ」(詩篇67)。
Redemptionem misit pius Pater populo suo, memor testamenti sancti sui (Ps. CX) , quod disposuit patribus nostris Abrahae et semini ejus in saecula (Luc. I) .
PL 20, 853A慈しみ深い父は、「その民に贖いを送り、自らの聖なる契約を覚えた」(詩篇110)。その契約は、「我々の父祖たちに、アブラハムとその子孫に世々にわたって定めた」ものである(ルカ1)。
Potens enim Deus suscitavit de lapidibus istis quondam durissimis (Gentibus) filios Abrahae (Matth. III; Luc. III) .
PL 20, 853B実に、力ある神は、かつてはきわめて固かったこれらの石から(諸国民のこと)、アブラハムの子らを起こした(マタイ3;ルカ3)。
Nunc dicant omnes qui redimuntur a Domino, quos redemit de manu inimicorum, et de regionibus congregavit eos a solis ortu, et occasu, ab aquilone et mari, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus (Ps. CVI) .
PL 20, 853B今、主に贖われたすべての者、すなわち主が敵の手から贖い、日の出るところと日の沈むところから、北から、海から、諸地方から集めた者たちは、言うがよい。「主は善である。その慈しみは永遠に及ぶ」(詩篇106)。
Nam in exitu illius Israel de Aegypto, domus Jacob de populo barbaro, Judaea tantum facta est sanctificatio ejus (Ps. CXIII) ; nunc autem Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus (Ps. CXXVII) .
PL 20, 853B実に、「イスラエルがエジプトから出たとき、ヤコブの家が異国の民から出たとき、ユダヤだけがその聖別となった」(詩篇113)。しかし今や、「主を畏れ、その道を歩む者はみな幸いである」(詩篇127)。
Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Ps. XXXI) . Non enim est distinctio Judaei, et Graeci: idem namque Dominus, dives in omnes qui invocant illum (Rom. X.) ; quia, sicut scriptum est: Omnis quicumque invocat nomen Domini, salvus erit (Ibid).
PL 20, 853B「その不法を赦され、その罪を覆われた者たちは幸いである」(詩篇31)。「ユダヤ人とギリシア人の区別はない。同じ主が、彼を呼び求めるすべての者に対して豊かだからである」(ローマ10)。「主の名を呼び求める者はみな救われる」と書かれているとおりである(ローマ10)。
Quotquot igitur invocantes Dominum salutem recipimus exstinctis Aegyptiis, discamus manducare pascha, non sicut insipientes Judaei, qui post adventum veritatis adhuc umbram sequuntur, ovem quisque per unamquamque domum quartadecima die mensis primi occidens, et comedens.
PL 20, 854A主を呼び求めて、エジプト人たちが滅ぼされたのちに救いを受けた我々は、一人残らず、過越を食べることを学ぼう。愚かなユダヤ人たちのようにではない。彼らは、真理が到来したあともなお影に従い、各人が家ごとに、第一の月の14日に羊を屠って食べている。
Ex quo enim venit, cujus umbra fuerat ista ovis (Joan. V) , verus ille Agnus Dei Dominus Jesus, qui tollit peccata mundi, et dixit: Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis meum sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI) ipsis; frustra jam Judaei carnaliter exercent, quod nisi nobiscum spiritualiter fecerint, habere in se vitam non poterunt.
PL 20, 854Aというのは、この羊がその影であった者(ヨハネ5)〔引照は刷りのまま。この羊がキリストの影であったという句に付くので、モーセが自分について書いたという句(ヨハネ5:46)を指すか。「世の罪を取り除く神の子羊」の句はヨハネ1:29にある〕、あの真の神の子羊、世の罪を取り除く主イエスが来て、「汝らが私の肉を食べ、私の血を飲まなければ、汝ら自身の内に生命を持たないであろう」(ヨハネ6)と言って以来、ユダヤ人たちが今なお肉的に行っていることは空しいからである。彼らは、我々とともにそれを霊的に行わなければ、自分の内に生命を持つことはできない。
Lex enim spiritualis est (Rom. VII) , ut ait Apostolus, et Pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V) .
PL 20, 854A「律法は霊的である」(ローマ7)と使徒が言うとおりであり、また「我々の過越であるキリストが屠られた」(一コリント5)とも言う。
Quae vero virtutes praefiguratae sunt spiritales in ipsa historia Exodi (Exod. XII) , ubi celebratio paschae narratur, qui sit decimus dies, qui quartus decimus, quae immolatio perfecti, masculi, anniculi agni ad vesperam, qui sanguis liniendus in postibus, quae convocatio vicinorum, quae calciamenta, qui baculi, quod fermentum, quae azyma, necesse est ut adjuvante Domino a die crastina incipiamus exponere.
PL 20, 854B出エジプト記の物語そのもの(出エジプト記12)、すなわち過越の祝いが語られるところで、どんな霊的な力〔virtutes。ここでは霊的な意味の含みを言うらしい〕があらかじめ象られているのか。10日目とは何か、14日目とは何か、夕べに完全な一歳の雄の子羊を屠るとは何か、門柱に塗るべき血とは何か、隣人たちの招集とは何か、履物とは何か、杖とは何か、パン種とは何か、種なしパンとは何か。これらを、主の助けにより、明日から説き明かし始めなければならない。
Modo autem ea solum de ipsa lectione carpenda sunt, quae praesentibus catechumenis explanari non possunt, et tamen necessario sunt aperienda neophytis.
PL 20, 854Bしかし今は、その朗読のうち、洗礼志願者たちがいる前では説き明かせないが、新受洗者たちには必ず明かさなければならないことだけを、摘み取るべきである。
In umbra illius legalis paschae non unus agnus occidebatur, sed plures; singuli enim occidebantur per domos, nam sufficere unus non poterat universis, quoniam figura erat, non proprietas Dominicae Passionis.
PL 20, 854B律法の過越のあの影においては、屠られた子羊は一匹ではなく、多くであった。家ごとに一匹ずつが屠られたのであり、一匹ではすべての人に足りなかったからである。それは主の受難の象りであって、本来のものではなかったからである。
Figura etenim non est veritas, sed imitatio veritatis; nam et homo ad imaginem Dei factus est, nec tamen idcirco Deus est: tametsi ea ratione qua imago Dei dicitur, dicatur et Deus; quomodo natura unus Deus est, positione plures.
PL 20, 855A実に、象りは真理ではなく、真理の模倣である。人もまた神の像に造られたが、だからといって神ではない。もっとも、神の像と呼ばれるのと同じ理由で、神とも呼ばれうるのではある。それは、本性によっては神は唯一であり、定め〔positio〕によっては複数である〔本性によらず、名を与えられて「神」と呼ばれる者が多いということ〕のと同じである。
Ergo in hac veritate qua sumus, unus pro omnibus mortuus est; et idem per singulas ecclesiarum domos, in mysterio panis ac vini, reficit immolatus, vivificat creditus, consecrantes sanctificat consecratus. Haec Agni caro, hic sanguis est.
PL 20, 855Aしたがって、我々がそこにいるこの真理においては、一人がすべての者のために死んだ。同じ一人が、教会の一つ一つの家で、パンとぶどう酒の奥義において、屠られて養い、信じられて生かし、聖別されて、聖別する者たちを聖とする。これが子羊の肉であり、これが血である。
Panis enim qui de coelo descendit, ait: Panis quem ego dabo, caro mea est pro saeculi vita (Joan. VI) .
PL 20, 855A天から降ったパンが言うからである。「私が与えるパンは、世の生命のための私の肉である」(ヨハネ6)。
Recte etiam vini specie sanguis ejus exprimitur, quia cum ipse in Evangelio dicit: Ego sum vitis vera (Joan. XV) , satis declarat sanguinem suum esse omne vinum quod in figura Passionis ejus offertur: unde beatissimus patriacha Jacob de Christo prophetaverat dicens: Lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvae amictum suum (Gen. XLIX) .
PL 20, 855Aまた、ぶどう酒の形で彼の血が表されるのも正しい。福音書で自ら「私はまことのブドウの木である」(ヨハネ15)と言うとき、彼の受難の象りとして献げられるぶどう酒はすべて自分の血であることを、十分に宣言しているからである。そこから、いとも福なる族長ヤコブ〔底本は patriacha。patriarcha と読む〕は、キリストについて預言してこう言った。「彼はぶどう酒で衣を洗い、ブドウの血で外套を洗う」(創世記49)。
Stolam quippe nostri corporis indumentum suum, proprio erat sanguine abluturus. Ipse igitur naturarum creator et Dominus, qui producit de terra panem, de pane rursus (quia et potest, et promisit) efficit proprium corpus: et qui de aqua vinum fecit, facit et de vino sanguinem suum.
PL 20, 855B実に衣とは、我々の体という彼の着物のことであり、彼は自らの血でそれを洗おうとしていた。したがって、諸本性の創造者であり主である者自身、地からパンを生じさせ、そのパンからさらに(可能であり、また約束したゆえに)自らの体を作り出す者、水からぶどう酒を造った者は、ぶどう酒からも自らの血を造る。
Qualiter itaque manducari debeat Agnus iste, ex ipsa lectione debemus advertere. Non edetis quid ab eo crudum, neque coctum in aqua, sed assatum igni: caput cum pedibus, et interaneis (Exod. XII) .
PL 20, 855Bそれゆえ、この子羊がどのように食べられるべきかを、我々は朗読そのものから知らなければならない。「汝らはそれを生で食べてはならず、水で煮て食べてもならない。火で焼いたものを、頭を足と内臓といっしょに食べよ」(出エジプト記12)。
Duae sunt spirituales intelligentiae in his dictis, quarum si unam sequaris, ambas noveris. Omne corpus divinae Scripturae tam veteris quam novi Tastamenti, Filium Dei continet; vel venturum promittens in hominen, vel jam venisse declarans.
PL 20, 855Bこの言葉には二つの霊的な理解があり、そのうちの一つに従えば、あなたは両方を知ることになる。神の聖書の全体は、旧約も新約も、神の子を含んでいる。人間となって来ることを約束するか、すでに来たことを宣言するかのいずれかである〔底本は Tastamenti、hominen。Testamenti、hominem と読む〕。
Unde beatus Philippus inventus a Christo invenit Nathanael, et dicit ei: Quem scripsit Moyses in Lege, et Prophetae, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth (Joan. I) . Et quid plura, charissimi?
PL 20, 856Aこのゆえに、福なるフィリポは、キリストに見いだされて、ナタナエルを見いだし、彼に言う。「モーセが律法の中で、また預言者たちが書いた者を、我々は見いだした。ナザレのヨセフの子イエスである」(ヨハネ1)。いとも愛する者たちよ、これ以上何を言うことがあろうか。
In ipso continetur omnis Lex et vetus, et nova: et ut sic dixerim, ipse est anima Legis. Ipse enim per Moysen locutus est, cum dixit illi: Ego aperiam os tuum, et inspirabo quae debeas loqui (Exod. IV) .
PL 20, 856A彼自身のうちに、旧い律法も新しい律法もすべて含まれている。そう言ってよければ、彼自身が律法の魂である。実に、彼自身がモーセを通して語った。そのときモーセにこう言った。「私は汝の口を開き、汝が語るべきことを吹き込もう」(出エジプト記4)。
Ipse et per Prophetas, cum dicit, Qui loquebar in Prophetis, ecce adsum (Is. LII) . Ipse etiam per Apostolos, cum dicit Paulus apostolus: An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur, Christus (II Cor. XIII) ?
PL 20, 856A彼自身は預言者たちを通しても〔語った〕。「預言者たちの中で語っていた私が、見よ、ここにいる」(イザヤ52)と言うときである。彼自身は使徒たちを通しても〔語る〕。使徒パウロが言うときである。「汝らは、私の内で語るキリストの証しを求めるのか」(二コリント13)。
Has igitur immaculati Agni carnes, id est doctrinae ejus viscera, neque cruda sine interpretatione sumi oportet, neque cocta in aqua, id est eorum dissertione dissoluta, atque decocta, qui velut aqua deorsum fluunt, nihil supernum sentientes; sed assata, inquit, igni, id est spiritu divino solidata atque tosta.
PL 20, 856Bしたがって、この汚れなき子羊の肉、すなわちその教えの内臓は、解釈なしに生で取るべきではなく、水で煮て取るべきでもない。すなわち、水のように下へ流れ、上のものを何も思わない者たちの論述によって、溶かされ煮つくされたものであってはならない。そうではなく、「火で焼いたもの」と彼は言う、すなわち神の霊によって固められ、焼かれたものでなければならない。
Ignis enim sursum versum tendit. Unde dicebat Dominus Judaeis: Vos de inferioribus estis, ego de supernis sum (Joan. VIII) .
PL 20, 856B火は上へ向かうからである。それゆえ主はユダヤ人たちに言っていた。「汝らは下のものから出ており、私は上のものから出ている」(ヨハネ8)。
Ergo quoniam membra Agni Dei Scripturas ejus diximus, videamus quid est caput cum pedibus, et interaneis, videlicet ut in capite divinitatem accipias in quatuor Evangelistarum testimonio: pedes ad incorporationem sumimus, circa finem saeculi celebratam.
PL 20, 856Bさて、神の子羊の肢体を、その聖書であると我々は言ったのだから、「頭と足と内臓」とは何かを見よう。すなわち、頭においては、あなたが四人の福音書記者の証しによって神性を受け取るようにである。足については、世の終わりのころに成し遂げられた受肉〔incorporatio〕のことと我々は取る。
Pedes enim extremae partes sunt corporis: in interaneis autem percipias occulta mysteria. Et non relinquetis, inquit, ex eo usque in mane, et os non confringetis ex eo.
PL 20, 857A足は体の末端だからである。内臓においては、あなたは隠れた奥義を悟るのである。「それを朝まで残してはならない。その骨を砕いてはならない」と彼は言う。
Quae autem superfuerunt ex eo usque in mane, igne cremabitis (Exod. XII) : hoc est, si qua mysteriorum superaverint, in mane illius futurae resurrectionis manifestanda, quae capere modo non possumus.
PL 20, 857A「朝まで残ったものは、火で焼き尽くせ」(出エジプト記12)。これはすなわち、もし奥義のうち残るものがあれば、将来の復活の朝に明らかにされるべきもので、今は我々には捉えることができないということである。
Modo enim scio ex parte, inquit Apostolus, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum (I Cor. XIII) . Haec igni cremanda sunt, id est divino tradenda spiritui: ut ea quorum rationem modo non capimus, ardentis fidei spiritu consumantur.
PL 20, 857A「今は私は部分的に知っているが、そのときには、私が知られているとおりに知るであろう」と使徒は言う(一コリント13)。これらは火で焼き尽くすべきもの、すなわち神の霊にゆだねるべきものである。それは、我々が今その道理を捉えられないものが、燃える信仰の霊によって焼き尽くされるためである。
Quod autem dixit, os non conteritis ex eo (Exod. XII) : hoc praecipit, ut omne quod est in Scripturis robustius, atque validius, non comminuatur, neque quassetur, sed solidum maneat; quod praeceptum non custodientes, merito vae excipiunt ab eo cujus ossa comminuunt.
PL 20, 857A「その骨を砕いてはならない」と彼が言ったこと(出エジプト記12)、これは次のことを命じている。聖書の中でより堅固で力強いものはすべて、砕かれても打ち割られてもならず、固いままにとどまるべきである。この命令を守らない者たちは、当然、その骨を砕いている相手から「災いあれ」を受ける。
Vae vobis, inquit, Scribae, et Pharisaei hypocritae, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quae fortiora sunt Legis, judicium, et misericordiam, et fidem (Matth. XXIII) . Haec sunt ossa agni.
PL 20, 857B「災いあれ、汝ら律法学者とファリサイ派の者、偽善者たち。汝らはハッカとイノンドとクミンの十分の一を納めながら、律法のより強いもの、すなわち裁きと慈しみと信仰を捨てた」とは彼の言葉である(マタイ23)。これが子羊の骨である。
Et alibi ad ipsos: Irritum facitis, inquit, verbum Dei, ut traditiones vestras statuatis (Matth. XV) .
PL 20, 857B別の箇所でも、彼らに向かって言う。「汝らは自分たちの言い伝えを立てるために、神の言葉を無効にしている」(マタイ15)。
Adjicit vero Deus in Exodo superioribus dictis haec: Sic autem comedetis illum (agnum videlicet): lumbi vestri praecincti, et calciamenta vestra in pedibus vestris, et baculi in manibus vestris, et edetis illud festinanter. Pascha enim est Domini (Exod. XII) .
PL 20, 857B出エジプト記で神は、先に述べたことにこう付け加える。「汝らはそれ(すなわち子羊)をこう食べよ。腰に帯を締め、足に履物をはき、手に杖を持ち、急いでそれを食べよ。それは主の過越だからである」(出エジプト記12)。
De calciamentis, et baculis longa ratio est, quae alio tempore disseretur. De praecinctione lumborum, quod frequenter a me latius dictum est, breviter nunc dicetur. Scribitur in Jeremia: Et tu praecinge lumbos tuos, et dices ad populum (Jerem. I) .
PL 20, 857B履物と杖については長い説明があり、別の折に論じられる。腰の帯については、私がしばしばより詳しく述べたことなので、今は簡潔に述べよう。エレミヤにはこう書かれている。「汝も腰に帯を締め、民に語れ」(エレミヤ1)。
Et ad sanctum Job: Praecinge tamquam vir lumbos tuos: interrogabo autem te, tu vero respondeas mihi. Ubi eras cum ego fundarem terram (Job. XXXVIII, XL) ? et reliqua.
PL 20, 857Cまた聖なるヨブにはこう言われる。「男らしく腰に帯を締めよ。私は汝に問い、汝は私に答えよ。私が地の基を据えたとき、汝はどこにいたか」(ヨブ記38、40)。以下同様である。
Apostoli quoque audiunt: Sint lumbi vestri praecincti (Luc. XII) ; et cur istud tantopere jubeatur, in Joanne Baptista cognoscitur, qui zona pellicea praecinctus erat circa lumbos suos (Matth. III) .
PL 20, 857C使徒たちもまた聞く。「汝らの腰は帯を締められたままであれ」(ルカ12)。なぜこれがこれほどまでに命じられるのかは、洗礼者ヨハネにおいて知られる。彼は腰に皮の帯を締めていた(マタイ3)。
Lumborum ratio quae sit, significat Apostolus ad Hebraeos: Adhuc, inquit, in lumbis patris erat Levi, id est sacerdotale genus, quando occurrit illi Melchisedech (Hebr. VII) . Illi: cui? sancto utique Abrahae.
PL 20, 858A腰の意味が何であるかを、使徒はヘブライ人たちに宛てて示している。「レビはなお父の腰の内にいた」と彼は言う。レビとは、すなわち祭司の血筋のことである。「メルキゼデクが彼に出会ったときに」(ヘブライ7)。「彼に」とは、誰にか。もちろん聖なるアブラハムにである。
Zona ergo pellicea circa lumbos, mortificationem significat vitiorum. Pellis enim quae aptatur in usum, nonnisi mortui animantis est.
PL 20, 858Aしたがって、腰の皮の帯は、悪徳を殺すことを意味する。実に、用いるために仕立てられる皮は、死んだ生き物のものにほかならない。
Oportet ergo nos ex praecepto Dei mortificare prius concupiscentias carnis; et sic accipere corpus Christi, qui pro nobis servientibus in saeculi Aegypto, est immolatus.
PL 20, 858Aしたがって我々は、神の命令に従い、まず肉の欲望を殺し、そのようにしてキリストの体を受けるべきである。キリストは、世のエジプトで仕えている我々のために屠られたのである。
Propter quod probet se homo, ut ait Apostolus, et sic de isto pane manducet, et de calice bibat (I Cor. XI) .
PL 20, 858Aこのゆえに、使徒が言うとおり、「人は自分を吟味し、そのようにしてこのパンから食べ、杯から飲め」(一コリント11)。
Quod autem dicit cum festinatione illud manducandum, praecipit, ne lento corde, et ore languido, Sacramentum Dominici corporis sumamus, et sanguinis; sed cum omni aviditate animi, quasi vere esurientes, et sitientes justitiam.
PL 20, 858A「急いでそれを食べよ」と言っていることは、鈍い心と力のない口で主の体と血の秘跡を受けることのないように、むしろ心のあらゆる熱意をもって、あたかもまことに義に飢え渇く者として受けるようにという命令である。
Beati enim, dicit Dominus Jesus, qui esuriunt et sitiunt justitiam, quia ipsi saturabuntur (Matth. V) . Concludens autem proposita lectio, praeclara quae dixerat, fine dignissimo, ait: Pascha est enim Domini (Exod. XII) .
PL 20, 858B「義に飢え渇く者たちは幸いである。彼らは満たされるからである」と主イエスは言う(マタイ5)。さて、提示された朗読は、先に述べたすばらしいことを、最もふさわしい結びで閉じて言う。「それは主の過越だからである」(出エジプト記12)。
O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei (Rom. XI) ! Pascha est, inquit, Domini: hoc est transitus Domini; ne terrenum putes quod coeleste effectum est per eum qui transit in illud, et fecit illud suum corpus et sanguinem.
PL 20, 858B「ああ、神の知恵と知識の富の深さよ」(ローマ11)。「それは主のパスカ〔ヘブライ語の「過越」に当たる語。復活祭の名でもある〕である」と彼は言う。すなわち主の通り過ぎである。天のものとなったものを、地上のものだと思ってはならない。それは、それの中へ通り過ぎ、それを自らの体と血とした者によって、天のものとなったのである。
Nam quod supra generaliter exposuimus de edenda carne agni, specialiter in degustandis servandum est iisdem mysteriis Dominicae Passionis: ut neque crudam carnem, crudumque sanguinem, sicut Judaeus, esse putes, et respuas dicens: Quomodo potest iste dare carnem suam manducare (Joan. VI) ? neque in olla cordis carnei, humoribus per naturam semper obnoxii, ipsum decoquas Sacramentum, commune illud et terrenum esse existimans; sed ut per ignem divini spiritus id effectum quod annuntiatum est, credas: quia quod accipis, corpus est illius panis coelestis, et sanguis est illius sacrae vitis.
PL 20, 858B実に、先に我々が子羊の肉を食べることについて一般的に説明したことは、主の受難のその同じ奥義を味わうときに、個別に守られなければならない。あなたがユダヤ人のように、それを生の肉、生の血だと思って、「この者はどうして自分の肉を我々に食べさせることができるのか」(ヨハネ6)と言って退けることのないように。また、本性によって常に体液に左右される肉の心という鍋で、その秘跡そのものを煮て、あれはありふれた地上のものだと思うことのないように。そうではなく、告げられたことは神の霊の火によって成し遂げられたと信じよ。あなたが受けるものは、あの天のパンの体であり、あの聖なるブドウの木の血だからである。
Nam cum panem consecratum et vinum discipulis suis porrigeret, sic ait: Hoc est corpus meum: hic est sanguis meus (Matth. XXVI; Luc. XXII) . Credamus, quaeso, cui credidimus. Nescit mendacium veritas.
PL 20, 859A実に、聖別したパンとぶどう酒を弟子たちに差し出したとき、こう言った。「これは私の体である。これは私の血である」(マタイ26;ルカ22)。どうか、我々が信じた者を信じようではないか。真理は偽りを知らない。
Ideo cum de corpore suo manducando et sanguine suo bibendo turbis loqueretur stupentibus ac mussitantibus; Durus est hic sermo, et quis eum potest audire (Joan. VI, 61) ? ut abstergeret per ignem coelestem eas cogitationes quas vitandas esse praedixi, sic adjecit: Spiritus est qui vivificat, nam caro nihil prodest.
PL 20, 859Aそれゆえ、自分の体を食べ、自分の血を飲むことについて、驚いてつぶやく群衆に語ったとき——「この言葉は固い。誰がこれを聞くことができようか」(ヨハネ6:61)——、私が避けるべきだと先に述べたそれらの思いを天の火によって拭い去るために、彼はこう付け加えた。「生かすのは霊である。肉は何の役にも立たない」。
Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt (Joan. VI, 64) . Et idcirco caput divinitatis ejus cum pedibus incorporationis et interioribus simul jubemur manducare mysteriis, ut pariter universa, quemadmodum tradita sunt, credamus, non infringentes os ipsius illud solidissimum: Hoc est corpus meum: hic est sanguis meus (Matth. XXVI; Luc. XXII) .
PL 20, 859A「私が汝らに語った言葉は、霊であり、生命である」(ヨハネ6:64)。それゆえ我々は、彼の神性の頭を、受肉の足と、内なる奥義とともに、同時に食べるよう命じられている。それは、すべてが伝えられたとおりに同じく信じるためであり、彼自身のあのいちばん固い骨、「これは私の体である。これは私の血である」(マタイ26;ルカ22)を砕かないためである。
Si quid autem superfuerit etiam nunc in uniuscujusque sensu, quod expositione ista non ceperit, ardore fidei concremetur: quoniam Deus noster ignis consumens est (Heb. XII, 29) , purgans, erudiens, et illuminans corda nostra ad intelligentiam divinorum, ut et ipsius a Christo instituti sacrificii coelestis causam rationemque noscamus, inenarrabili dono ejus sine fine gratias relaturi.
PL 20, 859Bもし、各人の思いの中に、この説き明かしが捉えなかったものが今なお残るなら、信仰の熱で焼き尽くされるように。「我々の神は焼き尽くす火である」(ヘブライ12:29)からである。神は我々の心を清め、教え、照らして、神的なことの理解へ至らせ、キリストが定めた天の献げ物そのものの理由と道理を我々に知らせ、その言い尽くせない賜物に対して限りなく感謝を返させる。
Nam vere istud est haereditarium munus Testamenti ejus novi, quod nobis ea nocte qua tradebatur crucifigendus, tamquam pignus suae praesentiae dereliquit.
PL 20, 859B実に、これこそ彼の新しい契約の相続の賜物であり、十字架につけられるために引き渡されたあの夜に、我々に自分の臨在の担保として残したものである。
Hoc illud est viaticum nostri itineris, quo in hac via vitae alimur ac nutrimur, donec ad ipsum pergamus de hoc saeculo recedentes; unde dicebat idem Dominus: Nisi manducaveritis meam carnem, et biberitis meum sanguinem, non habetis vitam in vobis (Joan. VI) ipsis.
PL 20, 859Cこれこそ我々の旅の糧であり、この生命の道において、我々はこれによって養われ育てられる。この世を去って彼自身のもとへ行き着くまでである。そこで同じ主は言っていた。「汝らが私の肉を食べ、私の血を飲まなければ、汝ら自身の内に生命を持たない」(ヨハネ6)。
Voluit enim beneficia sua permanere apud nos, voluit animas pretioso sanguine suo sanctificari per imaginem propriae Passionis; et ideo discipulis fidelibus mandat, quos primos Ecclesiae suae constituit sacerdotes, ut indesinenter ista vitae aeternae mysteria exercerent, quae necesse est a cunctis sacerdotibus per singulas totius orbis Ecclesias celebrari, usquequo iterum Christus de coelis adveniat, quo et ipsi sacerdotes, et omnes pariter fidelium populi, exemplar Passionis Christi ante oculos habentes quotidie, et gerentes in manibus, ore etiam sumentes ac pectore, redemptionis nostrae indelebilem memoriam teneamus, et contra venena diaboli dulcem medicinam sempiterni tutaminis consequamur; sicut Spiritus sanctus hortatur: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus (Ps. XXXIII) .
PL 20, 859C実に、彼は自らの恩恵が我々のもとにとどまることを望み、魂が自らの尊い血によって、自分の受難の像を通して聖とされることを望んだ。そのゆえに、自らの教会の最初の祭司〔sacerdos〕として立てた忠実な弟子たちに命じて、永遠の生命のこれらの奥義を絶えず行わせた。これらは、キリストが再び天から来るまで、全世界の個々の教会で、すべての祭司によって執り行われなければならない。それは、祭司たち自身も、すべての信者の民もともに、キリストの受難の模範を日々目の前に置き、手に携え、口にも胸にも受けて、我々の贖いの消えることのない記憶をとどめ、悪魔の毒に対して、永遠の守りの甘い薬を得るためである。聖なる霊が勧めるとおりである。「味わい、見よ、主は甘美である」(詩篇33)。
Quod autem Sacramenta corporis sui, et sanguinis, in specie panis et vini offerenda constituit, duplex ratio est.
PL 20, 860B彼が自分の体と血の秘跡をパンとぶどう酒の形で献げるよう定めたことには、二つの理由がある。
Primum ut immaculatus Dei Agnus hostiam mundam mundato populo traderet celebrandam, sine ustione, sine sanguine, sine brodio, id est jure carnium, et quae omnibus ad offerendum prompta esset ac facilis.
PL 20, 860B第一に、汚れなき神の子羊が、清められた民に、清い供え物を、焼かれることなく、血を流すことなく、肉汁〔brodium〕すなわち肉の煮汁もなしに、祝うべきものとして手渡すためである。それは、すべての人が献げるにあたって手近で、容易なものである。
Deinde quomodo panem de multis tritici granis in pollinem redactis per aquam confici, et per ignem necesse est consummari; rationabiliter in eo figura accipitur corporis Christi, quem novimus ex multitudine totius humani generis unum esse corpus effectum, per ignem sancti Spiritus consummatum.
PL 20, 860B次に、パンは多くの小麦の粒が粉にされ、水で作られ、火で仕上げられなければならないように、その中には道理にかなってキリストの体の象りが読み取られる。我々は知っている、彼が全人類の多数の者から一つの体とされ、聖なる霊の火によって完成されたことを。
Natus est enim de Spiritu sancto; et quoniam sic eum decebat implere omnem justitiam, aquas Baptismi ut consecraret ingreditur, et exinde plenus Spiritu sancto, qui super eum in figura columbae descenderat, a Jordane regreditur, testante Evangelista: Jesus autem plenus Spiritu sancto regressus est ab Jordane (Luc. IV) .
PL 20, 860B実に、彼は聖なる霊から生まれた。そしてそのようにすべての正義を満たすことがふさわしかったので、洗礼の水を聖別するためにそこに入り、そこから、ハトの象りで彼の上に降った聖なる霊に満たされて、ヨルダンから戻る。福音書記者が証言するとおりである。「イエスは聖なる霊に満ちて、ヨルダンから帰った」(ルカ4)。
Similiter et sanguinis ejus vinum ex pluribus acinis, id est uvis vineae ab ipso plantatae, collectum, in torculari crucis exprimitur, et per capacia vasa fideli corde sumentium propria virtute fervescit.
PL 20, 860C同様に、彼の血のぶどう酒も、多くの粒、すなわち彼自身が植えたブドウ畑のブドウの房から集められ、十字架の搾り桶で搾られ、信仰の心をもって受ける者たちの広い器を通して、それ自身の力で沸き立つ。
Hoc sacrificium Paschae salutaris omnes de potestate Aegypti et Pharaonis diaboli exeuntes, tota nobiscum religiosi cordis aviditate percipite, ut ab ipso Domino nostro Jesu Christo, quem Sacramentis suis inesse credimus, viscerum nostrorum sanctificentur interna: cujus virtus inaestimabilis permanet in omnia saecula.
PL 20, 861A救いの過越のこの献げ物を、エジプトとファラオ——悪魔——の支配から出て行くすべての者よ、我々とともに信仰深い心のあらゆる熱意をもって受けよ。それは、我々の主イエス・キリスト自身によって、我々の心の奥底の内なるところが聖とされるためである。我々は、この主が自らの秘跡に内在していると信じている。その測り知れない力は、すべての世にわたってとどまる。
Sermo III. De Exodi lectione tertius. Prima dominica Paschae
第3説教 出エジプト記の朗読について 3——復活祭の最初の主日にPL 20, 861ADeus loquitur per prophetam: Ecce ego facio coelum novum, et terram novam: et luna lucebit sicut sol, et sol septies tantum (Isa. LXVI, XXX) .
PL 20, 861A神は預言者を通して語る。「見よ、私は新しい天と新しい地を造る。月は太陽のように輝き、太陽は七倍に輝く」(イザヤ66:30)〔刷りの引照の節は無い。引かれた句はイザヤ65:17(66:22)とイザヤ30:26〕。
Quamvis elementorum futuram renovationem praedicet post hujus saeculi finem, ipsa utique creatura, ut ait Apostolus, liberabitur a servitute corruptionis, in libertatem gloriae filiorum Dei (Rom. VIII) .
PL 20, 861B世の終わりのあとに諸元素が将来刷新されることを告げているにしても、被造物そのものは、使徒の言うように、「滅びの隷属から解放されて、神の子らの栄光の自由に入る」であろう(ローマ8)。
Neque enim, charissimi, vel elementa sic deficient, ut non sint, vel nos sic moriemur, ut non meliorati surgamus: tamen et hoc die promissionem Domini cernimus esse completam; renovatas ad instar coeli et terrae neophytorum animas intuentes, et corpora.
PL 20, 861Bいとも愛する者たちよ、諸元素が存在しなくなるほどに滅びるのでも、我々が良くなって立ち上がらないほどに死ぬのでもない。それでもなお、今日もまた主の約束が成就したことを我々は見る。天と地に似て、新受洗者たちの魂と体が新しくされているのを見るからである。
Lunam quoque, id est Ecclesiam, quae in pace crescit, in persecutione minuitur (minuitur autem globo plenitudinis, non lumine claritatis), nunc eam sicut solem cernimus per totum splendere orbem.
PL 20, 861B月、すなわち教会は、平和のうちに増し、迫害のうちに欠ける(欠けるのは満ちた円盤において欠けるのであって、光の明るさ〔claritas〕において欠けるのではない)。我々は今、その月が太陽のように全世界に輝くのを見る。
Caeterum quod Sol justitiae Christus septies tantum terris hodie luceat, quam lucebat, radii ejus testes sunt, qui illuminant omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I) .
PL 20, 861B他方、正義の太陽であるキリストが、今日、以前に照らしていたより七倍に地を照らしていることは、「この世に来るすべての人を照らす」(ヨハネ1)その光線が証人である。
Nunc enim coruscat ex ipso igneus ille Spiritus septiformis, qui velut ignis sedit super Apostolos (Act. II) , et ardet hodie in unoquoque credentium.
PL 20, 861C実に今、彼から、あの火のような七重の霊が輝き出ている。それは使徒たちの上に火のように留まり(使徒言行録2)、今日も信じる者の一人ひとりの内に燃えている。
Nam priusquam pateretur ac resurgeret Christus, notus erat tantum in Judaea Deus (Ps. LXXV) , nunc in omnes gentes fulgor claritatis Dominicae pertransit.
PL 20, 861Cというのは、キリストが受難し復活する前には、神はユダヤでだけ知られており(詩篇75)、今は主の栄光の輝きが諸国民すべてのもとへ及んでいるからである。
A summo enim coeli egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus, nec est qui se abscondat a calore ejus (Ps. XVIII) . Ergo, quoniam reparatus est hodie mundus, agamus exsultantes natalem reformationis mundi.
PL 20, 862A「天の果てからその出立があり、その巡りは天の果てに至る。その熱から身を隠す者はない」(詩篇18)。したがって、世界が今日回復されたのだから、世界の刷新の誕生日を、喜び躍りながら祝おう。
Hic est dies quem fecit Dominus; exsultemus, et laetemur in eo (Ps. CXVII) . Mundi vero natalem cum dico, nostrum dico, qui renati sumus in Christo, qui eramus ante viventes quidem peccato, mortui autem justitiae, et nunc iniquitatibus criminum mortui pristinorum, vivere Deo jam coepimus, conformes effecti primum mortis, deinde resurrectionis Christi.
PL 20, 862A「これは主が造った日である。この日に我々は喜び躍り、楽しもう」(詩篇117)。世界の誕生日と言うとき、私が言うのは、キリストにおいて新たに生まれた我々のものである。我々は以前、罪に生きながら正義には死んでいた者であったが、今は以前の罪過の不法に対して死んで、すでに神に生き始めた。まずキリストの死に、次いで復活に、かたどられて同じ姿になったのである。
Consepulti enim sumus cum ipso per Baptismum in mortem; ut quemadmodum Christus resurrexit a mortuis, ita et nos in novitate vitae ambulemus diem festum celebrantes, et gloriantes in cruce Domini nostri Jesu Christi, qui acceptus decima die mensis primi, quartadecima die ad vesperum mundi a Judaeis immolatus est.
PL 20, 862A実に、我々は洗礼によって死へと彼とともに葬られた。それは、キリストが死者の中から復活したように、我々もまた命の新しさの中を歩むためであり、祝日を祝い、我々の主イエス・キリストの十字架を誇るためである。彼は第一の月の10日に取り分けられ、14日の夕べ、すなわち世界の夕べに、ユダヤ人たちによって屠られたのである。
Sed quid significet ille decimus dies, quid quartus decimus, ut promissioni hesternae satisfaciam, prout Dominus largiri dignabitur, explanabo.
PL 20, 862Bしかし、あの10日目が何を意味し、14日目が何を意味するかを、昨日の約束を果たすために、主が与えることをよしとするかぎり、説き明かそう。
Ait Deus sancto Moysi: Loquere ad omnem synagogam filiorum Israel, dicens: decima mensis hujus sumat unusquisque ovem per domos familiarum, ovem per singulas domos.
PL 20, 862B神は聖なるモーセに言う。「イスラエルの子らの全会堂に語れ。この月の10日に、各自は家族ごとに羊を取れ。家ごとに羊を取れ」。
Quod si pauci erunt in domo, ita ut non sufficiant ad ovem, assumet secum vicinum proximum suum, secundum numerum animarum: unusquisque quod sufficiat sibi computabit in agno.
PL 20, 862B「もし家にいる者が少なく、羊一匹に足りないなら、隣の近い者を自分のもとに迎えるであろう。魂の数に応じてである。各自は、自分に足りるだけを子羊の中に数えるであろう」。
Agnus autem perfectus, masculus, anniculus erit vobis: ab agnis, et haedis sumetis: et erit vobis servatus usque in quartam decimam mensis hujus: et occident illum omnis multitudo synagogae filiorum Israel ad vesperum.
PL 20, 862B「子羊は、汝らにとって、完全で、雄で、一歳のものとなるであろう。汝らは子羊と子山羊の中から取るであろう。それはこの月の14日まで、汝らのために取っておかれる。イスラエルの子らの会堂の全群衆は、夕べにそれを屠るであろう」。
Et sument de sanguine, et imponent super duos postes, et super limen in domibus, in quibus manducaturi sunt eum (Exod. XII) . Multiformis sapientia Dei ita per Legem loquitur, ut iisdem dictis futura praenuntiet, quibus fieri salubriter jubet instantia.
PL 20, 862C「そして彼らは血を取り、それを食べる家々の二本の門柱と鴨居の上に塗るであろう」(出エジプト記12)。神の多様な知恵は、律法を通してこのように語る。差し迫ったことを救いのために行えと命じるその同じ言葉で、将来のことを予告するのである。
Judaeos tunc in his observationibus secuturae veritatis umbra salvavit: significans pariter quod eorum posteri, beneficiorum immemores divinorum, ipsum advenientem trucidaturi essent, cujus sub umbra salvati sunt.
PL 20, 863A当時ユダヤ人たちを、これらの定めの中で、来たるべき真理の影が救った。それは同時に、彼らの子孫が神の恩恵を忘れて、その影の下で救われたその者が到来したときに殺すことになる、と示していた。
Ab ipsis enim Christus in hunc mundum veniens, sicut ovis ad victimam ductus est (Isa. LIII) ; cujus Agni nos sanguinem (signum videlicet Passionis) vel in duobus postibus, seu fide, et opere, seu corde, et ore; vel in liminaribus habentes nostrarum frontium ab omni incursu saevientis plagae protegimur.
PL 20, 863A実に、キリストはこの世に来て、彼ら自身によって「屠られる羊のように引かれていった」(イザヤ53)。我々はその子羊の血(すなわち受難のしるし)を、二本の門柱——すなわち信仰と行い、あるいは心と口——に、また額の鴨居に持つことによって、荒れ狂う災いのあらゆる襲撃から守られている。
Quod autem decima die agnus accipitur, et quartadecima immolatur, hoc significari perspicio, quia Judaeorum populus Filium Dei in Decalogo Legis acceptum, et post transmigrationem Babylonis, sicut scriptum est (Matth. I) , quartadecima generatione nascentem, crucifixurus esset ad vesperum.
PL 20, 863A10日目に子羊が取られ、14日目に屠られることは、次のことを意味していると私は見て取る。ユダヤの民は、律法の十戒において受けた神の子を、またバビロン移住ののち、書かれているとおり(マタイ1)、14世代目に生まれる者を、夕べに十字架につけようとしていたのである。
Ad vesperum autem, sive hujus mundi, quia novissimis temporibus saeculi passus est; sive etiam ad ipsius solis occasum, quoniam crucifixo Domino occidit sol.
PL 20, 863B夕べにとは、この世界の夕べのことであり、世の終わりの時に彼が受難したからである。あるいはまた、太陽そのものの日没のことでもあり、主が十字架につけられたとき太陽が沈んだからである。
Meridie namque ab hora sexta tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam (Matth. XXVII) . Quid potuit esse tam vesperum?
PL 20, 863B「正午、第六の時から第九の時まで、全地の上に闇が生じた」(マタイ27)。これほど夕べと言うにふさわしいことがあろうか。
Nec illud otiosum putes, quod cum superius imperativo modo dictum sit, sumant ovem per domos, infra indicativo modo pronuntietur, occident eum omnis multitudo synagogae filiorum Israel ad vesperam. Occident, ait; non, occidant.
PL 20, 863B次のことも無意味だと思ってはならない。上では命令法で「家ごとに羊を取れ」と言われているのに、後では直説法で「イスラエルの子らの会堂の全群衆は夕べにそれを屠るであろう」と告げられていることである。「屠るであろう」と彼は言う。「屠れ」とは言わない。
Synagoga quippe Judaeorum quod erat crudeliter factura, praedictum est; non, ut fieret, jussum est: nec ideo factum est, quia praedictum erat; sed ideo praedictum est, quia erat futurum; ut praescientiam suam Deus in his quae per libertatem arbitrii hominum futura erant, ostenderet.
PL 20, 863B実に、ユダヤ人の会堂が残酷にもなそうとしていたことは、予告されたのであって、行うよう命じられたのではない。予告されたから行われたのでもなく、将来そうなるから予告されたのである。それは、人間の自由意志によって将来起こることにおいて、神が自らの予知を示すためであった。
Libertatem diximus arbitrii, quia voluerunt Judaei facere quod fecerunt: et utique si noluissent, non fecissent.
PL 20, 863C我々が自由意志と言ったのは、ユダヤ人たちが自分のしたことを望んだからであり、もし望まなかったなら、決してしなかったであろうからである。
Certe ingentis sacrilegii est vel cogitare, quod Deus, qui non solum bonus et justus, sed ipsa bonitas est, et ipsa justitia; vel jubeat aliquid, vel cogat fieri, quod factum damnet.
PL 20, 863C善く義であるだけでなく、善性そのもの、正義そのものである神が、何かを命じ、あるいは行わせて、行われたことを断罪する——そう考えることさえ、確かに重大な冒瀆である。
An fortasse putamus, quia si poenituissent Israelitae, aliter omnipotens Filius Dei salvare non potuerit mundum? Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit (Rom. XI, 34) ?
PL 20, 864Aあるいは我々はこう考えるのだろうか。もしイスラエル人たちが悔い改めていたなら、全能の神の子は別の仕方では世界を救えなかったであろう、と。「実に、誰が主の思いを知ったか。誰が彼の助言者であったか」(ローマ11:34)。
Considera in Evangelio, quomodo exspectaverit Christus poenitentiam Judaeorum; ubi exprobrat civitatibus in quibus factae sunt plurimae virtutes ejus, quod non egerint poenitentiam: Vae tibi, inquit, Chorozaim! vae tibi, Bethsaida! quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, olim utique in cilicio et cinere sedentes poenitentiam egissent.
PL 20, 864A福音書で、キリストがユダヤ人たちの悔い改めをどのように待ったかを考えよ。そこで彼は、自分の力あるわざが最も多く行われた町々が悔い改めなかったことを非難する。「災いあれ、汝コラジンよ。災いあれ、汝ベトサイダよ。汝らのもとで行われた力あるわざが、ティルスとシドンで行われていたなら、とうの昔に粗布と灰の中に座って悔い改めていたであろう」。
Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis. Et tu, Capharnaum, quae usque in coelum extolleris, usque in infernum demergeris, inquit; quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te, mansissent utique usque in hodiernum diem; sed tamen dico vobis, quia terrae Sodomorum remissius erit in die judicii, quam vobis (Matth. XI; Luc. X) .
PL 20, 864A「しかし、私は汝らに言う。裁きの日には、ティルスとシドンのほうが汝らよりも軽く扱われる。また汝、天にまで上げられたカファルナウムよ、冥界にまで落とされる」と彼は言う。「汝のもとで行われた力あるわざがソドムで行われていたなら、ソドムは今日の日まで残っていたであろう。しかし私は汝らに言う。裁きの日には、ソドムの地のほうが汝らよりも軽く扱われる」(マタイ11;ルカ10)。
Praescientia quidem Dei non fallitur; sed nec homini concessa semel voluntatis libertas aufertur, ne nihil de eo judicare possit qui liber non fuerit in agendo. Pertinaciam mali damnat Deus conversionem poenitentis amplectitur.
PL 20, 864B神の予知は欺かれることがない。だが、人に一度与えられた意志の自由も取り去られない。さもなければ、行うことにおいて自由でなかった者について、何も裁けないことになるからである。神は悪の頑固さを断罪し、悔い改める者の回心を抱きしめる。
Sed dicas: Numquid mentiri potuit Deus, qui facturos cos praedixerit quod fecerunt? Quanta sit virtus omnipotentiae ejus non assequimur, qui vocat ea quae non sunt tamquam quae sunt (Rom. IV, 17) .
PL 20, 864Bだが、あなたは言うかもしれない。彼ら〔底本は cos。eos と読む。ミーニュの脚注が挙げる写本の読みも eos とする〕がしたことを行うだろうと予告した神が、偽ることがありえたのか、と。神の全能の力がどれほどのものか、我々は捉えきれない。神は「存在しないものを、存在するもののように呼ぶ」者である(ローマ4:17)。
Mentiri eum putaremus potuisse, si ea quae praedixit, impleta non fuissent. Ergo et Ninivitis mentitus est? Dixit enim, adhuc triduum, et Ninive evertetur (Jonae III, sec. LXX) : et eversa non est, quia poenitentiam egit in praedicatione Jonae. Sed intellige.
PL 20, 864B予告したことが成就しなかったなら、神は偽ることができたと我々は考えるだろう。ではニネベの人々にも偽ったのか。実に神は言った。「あと三日あれば、ニネベは覆される」(ヨナ3、七十人訳による)。だが覆されなかった。ヨナの宣教で悔い改めたからである。しかし、理解せよ。
Sermo Dei gladius est ex utraque parte acutus (Hebr. IV). Ninive aliter evertenda fuerat, et eversa est aliter. Evertenda fuerat excidio, si permansisset in sua nequitia: eversa est iniquitas ejus, quia poenituit.
PL 20, 864C「神の言葉は、どちらの側も鋭い剣である」(ヘブライ4)。ニネベは別の仕方で覆されるはずであったが、別の仕方で覆された。もし自らの邪悪にとどまっていたなら、滅亡によって覆されるはずであった。だが、その不法が覆されたのである。悔い改めたからである。
Sicut distat coelum a terra, dicit Deus hominibus, ita distant sensus mei a sensibus vestris, et cogitationes meae a cogitationibus vestris (Is. LV) .
PL 20, 865A「天が地から離れているように、私の思いは汝らの思いから、私の考えは汝らの考えから離れている」と、神は人々に言う(イザヤ55)。
Scriptum est: Altiora te ne quaesieris, et sublimiora te ne scrutatus fueris; multos enim supplantavit suspicio eorum (Eccli. III, 22) .
PL 20, 865A書かれている。「汝より高いものを求めてはならず、汝より崇高なものを探ってはならない。多くの者を、その憶測が足元からすくったからである」(集会の書3:22)。
Justum itaque crede Dominum, charissime, et verum, et pium in omnibus dictis, atque operibus suis, ut perfectam sapientiam consequaris.
PL 20, 865Aだから、いとも愛する者よ、主がそのすべての言葉と業において義であり、真実であり、慈しみ深いと信じよ。それは、あなたが完全な知恵に至るためである。
Agnus enim perfectus, masculus, inquit, anniculus erit vobis (Exod. XII) : ut nihil mediocre de perfecto sentias, nihil infirmum de masculo, nihil de anniculo semiplenum. Perfectus est, quia in eo habitavit omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II) .
PL 20, 865A「子羊は、汝らにとって、完全で、雄で、一歳となる」と彼は言う(出エジプト記12)。それは、完全なものについて中途半端なものを、雄について弱いものを、一歳について半ば満ちたものを、あなたが思わないためである。完全であるのは、「彼の内には神性の充満がすべて、体をもって宿った」(コロサイ2)からである。
Masculus est, quippe quia vir nasci dignatus est ex Virgine, ut sexui utrique consuleret. Anniculus est, quia post illud Baptismum quod pro nobis in Jordane susceperat, usque ad Passionis suae diem unius anni tempus impletur; et ea tantum scripta sunt in Evangeliis quae in illo anno vel docuit, vel fecit, nec ipsa tamen omnia.
PL 20, 865B雄であるのは、おとめから男として生まれることをよしとして、両方の性に配慮したからである。一歳であるのは、ヨルダンで我々のために受けたあの洗礼ののち、自らの受難の日まで、一年の時が満ちるからである。福音書に書かれているのは、その一年の間に教えた、または行ったことだけであり、それさえすべてではない。
Sic enim dicit Evangelista Joannes: Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, eorum quippe quos post Baptismum scribitur elegisse, quae non sunt scripta in hoc libro: haec autem scripta sunt, ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei, et ut credentes, vitam aeternam habeatis in nomine ejus (Joan. XX) .
PL 20, 865B実に福音書記者ヨハネはこう言う。「イエスは、弟子たちの目の前で、ほかにも多くのしるしを行った」、すなわち洗礼のあとに彼が選んだと書かれている者たちの前でである。「それはこの書には書かれていない。これらが書かれたのは、汝らがイエスは神の子キリストであると信じるため、また信じて、その名において永遠の生命を持つためである」(ヨハネ20)。
De his autem quae ante illum gessit annum, sic idem Joannes in postremis sermonibus libri testatur: Sunt autem et multa alia quae fecit Jesus; quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos libros qui scriberentur (Joan. XXI) .
PL 20, 866A一方、彼がその一年より前に行ったことについては、同じヨハネが書の最後の言葉でこう証言する。「イエスの行ったことは、ほかにも多くある。もしそれを一つ一つ書くなら、世界そのものも、書かれる書物を収めきれないであろうと私は思う」(ヨハネ21)。
Solus plane Lucas evangelista memoravit praeteriens, quod duodecim annorum praedictus Dominus Jesus in templo repertus sit a parentibus, sedens in medio doctorum, audiens eos, et interrogans, et quod dixerit parentibus: Quid quaerebatis me? nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse (Luc. II) ?
PL 20, 866A確かにただ福音書記者ルカだけが、通りすがりに記している。先に述べた12歳の主イエスが、神殿で両親に見いだされ、教師たちの真ん中に座って、彼らの話を聞き、また問うていたこと、そして両親にこう言ったことを。「なぜ私を捜していたのか。私が私の父のものの中にいるはずであることを、知らなかったのか」(ルカ2)。
Hic est annus Domini acceptus, quem ex Isaiae libro de persona sua scriptum in synagoga legens Dominus Jesus ait: Hodie impleta est haec Scriptura in auribus vestris (Luc. IV, 21) .
PL 20, 866Aこれが主に受け入れられる年である。主イエスは、イザヤの書の中の自分自身について書かれた箇所を会堂で読んで、言った。「今日、この聖書の言葉は、汝らの耳に成就した」(ルカ4:21)。
Hic est annus, cujus coronam (victorialem quippe circulum operibus bonitatis Christi benedicendum) Propheta laetus nuntiavit in psalmo: Benedices, inquit, coronam anni benignitatis tuae, et campi tui replebuntur ubertate (Ps. LXIV) : corda nempe credentium populorum, percepto semine verbi vitae, fructu etiam centesimo redundabunt.
PL 20, 866Bこれが、その冠を(キリストの善性の業によって祝福されるべき勝利の輪を)預言者が喜んで詩篇の中で告げた年である。「汝は、汝の慈愛の年の冠を祝福し、汝の野は豊かさで満たされる」と預言者は言う(詩篇64)。信じる民の心は、生命の言葉の種を受けて、百倍の実をさえ結んで満ちあふれるであろう。
Quod si in cruce simul cum Christo pendentium latronum fractis cruribus, ideo Salvatoris crura fracta non sunt, sicuti sanctus evangelista testatur; ut Scriptura impleretur, quae ait: Os non confringetur ex eo (Joan. XIX) : debuit juxta praedictam rationem Agnus iste Dei anniculus immolari, ut omnia quae de illo scripta sunt, complerentur in ipso, cui est omnis honor, virtus et gloria, cum Patre, et cum Spiritu sancto, ante omnia, et nunc, et semper, et in cuncta saecula. Amen.
PL 20, 866Bところで、十字架でキリストとともに吊るされていた強盗たちの脛が折られたのに、救い主の脛が折られなかったのが、聖なる福音書記者の証言するとおり、「その骨は砕かれない」と言う聖書が成就するためであった(ヨハネ19)のなら、先に述べた道理に従って、この神の子羊は一歳で屠られなければならなかった。彼について書かれたことがすべて、彼において成就するためである。彼に、すべての誉れと力と栄光が、父とともに、聖なる霊とともに、万物に先立って、今も、いつも、世々にわたってあるように。アーメン。
Sermo IV. De Exodi lectione quartus
第4説教 出エジプト記の朗読について 4PL 20, 867ACarnalem Judaici paschae observantiam, spiritualibus typis refertam, trino jam tractatu docuimus; semel hesterno die, et bis in vigiliis allocuti charitatem vestram; evidenter probantes, quod immolatio carnis et sanguinis umbraliter jussa, recte cessaverit adveniente Agno Dei Christo; qui juxta apostolum, finis Legis est, ad justitiam omni credenti (Rom. X) .
PL 20, 867Aユダヤの過越の肉的な遵守が、霊的な予型に満ちていることを、我々はすでに三度の講話で教えた。昨日に一度、徹夜の祈りの折に二度、諸君の愛に語りかけたのである。肉と血の犠牲は、影として命じられたものであって、神の子羊キリストが来たときに、当然のこととして廃れたことを、明らかに証明しつつ語った。キリストは、使徒によれば、「信じるすべての者にとって正義に至らせる、律法の終わり」である(ローマ10)。
Nam et ipse beatissimus Paulus cum esset adhuc in Aegypto, cum Judaeis pascha ritu Judaico celebrabat: Sed postquam placuit ei qui segregavit me de utero matris meae, inquit, et vocavit per gratiam suam, ut revelaret Filium suum in me, continuo non adquievi, ait, carni et sanguini (Galat. I) .
PL 20, 867A実に、いとも福なるパウロ自身も、まだエジプトにいた〔エジプトは比喩で、なお律法の肉的な遵守の下にあったことを言う〕頃は、ユダヤ人とともにユダヤの儀に従って過越を祝っていた。「しかし、私を母の胎から選び分け、その恩寵によって召した者が、その子を私のうちに啓示することをよしとしたとき、私はただちに、肉と血に同意しなかった」と彼は言う(ガラテヤ1)。
Ergo quoniam non oportet rebus carnalibus immorari eum cui Filius Dei fuerit revelatus, quaeramus reliquas mysteriorum spiritualium partes, in visceribus propositae lectionis. Ab agnis, inquit, et haedis sumetis (Exod. XII) .
PL 20, 867Bそれゆえ、神の子が啓示された者は、肉的な事柄にとどまるべきではないのだから、霊的な奥義の残りの部分を、提示された朗読の核心に探そう。「汝らは、子羊と子山羊のうちから取れ」と彼は言う(出エジプト記12)。
Hinc advertere Judaei debuerant, Legem Dei spiritualiter intelligendam, quoniam ab agnis et haedis sumendum legerunt agnum qui immolandus erat; cum sit istud naturae contrarium, ut si agnus est, ab agnis sit pariter et ab haedis.
PL 20, 867Bここからユダヤ人は、神の律法が霊的に理解されるべきであることに気づくべきであった。屠られるはずの子羊を、子羊と子山羊のうちから取るべしと読んだからである。子羊であるなら、子羊からであると同時に子山羊からでもあるというのは、本性に反することであるのに。
Sed haec est omnis ratio in ambiguitate sermonis, quod iste immaculatus Agnus Dominus Jesus, et justorum, et peccatorum carnem suscipere sit dignatus ex Virgine: corpus enim non solum de patriarchis et prophetis, sed ex totius humani generis massa suscepit.
PL 20, 867Bしかし、この言い方が両義的であることの理由は、すべて次のことにある。すなわち、この汚れなき子羊、主イエスは、義人たちの肉も罪人たちの肉も、おとめから受けることをよしとしたのである。実に、体を、族長たちと預言者たちからだけでなく、全人類の塊から受けたのだから。
Justos autem comparari agnis, et peccatores haedis, ipse in Evangelio declaravit, dicens agnos a dextris vocandos: Venite, benedicti (Matth. XXV) , inquit; haedos vero a sinistris pellendos: discedite, maledicti.
PL 20, 868A義人たちは子羊に、罪人たちは子山羊にたとえられることを、主自身が福音書で明らかにした。子羊は右に呼ばれるとして、「来たれ、祝福された者たちよ」(マタイ25)と言い、子山羊は左に追い払われるとして、「去れ、呪われた者たちよ」と言う。
Hunc ergo ab agnis, et haedis sumptum, omnis multitudo Synagogae filiorum Israel interfecit, cum clamarunt omnes Pilato: Crucifige eum (Matth. XXVII; Joan. XIX) .
PL 20, 868Aそれゆえ、子羊と子山羊のうちから取られたこの者を、イスラエルの子らの会堂の全群衆が殺した。全員がピラトに向かって「彼を十字架につけよ」と叫んだときである(マタイ27;ヨハネ19)。
Caeterum juxta historiam legalis paschae, non omnis Synagoga occidebat unum, sed pauci singulos per unamquamque domum. Ibi vero principes sacerdotum et seniores persuaserunt populo, ut peterent concedi sibi latronem Barabbam, Jesum vero perderent.
PL 20, 868Aそもそも、律法の過越の記述によれば、会堂の全体が一匹を屠ったのではなく、少数の者が、家ごとにそれぞれ一匹を屠ったのである。ところがここでは、大祭司たちと長老たちが民を説得して、強盗バラバを自分たちに赦してもらうよう求めさせ、イエスは滅ぼさせた。
Perdiderunt enim Salvatorem Christum, et ex ore suo judicati sunt, ut moreretur in eis verbum Dei, id est eloquium Prophetarum, per quos ipse locutus est: et sicut scriptum est in Prophetis, deficerent in eis sapientes, viveret vero in illis Barabbas ille latro diabolus, quem tantopere poposcerunt.
PL 20, 868A実に彼らは救い主キリストを滅ぼし、自らの口によって裁かれた。その結果、神の言葉、すなわちそれを通して神自身が語った預言者たちの言葉が、彼らのうちで死に、預言者たちに書かれているとおり、彼らのうちで賢者たちが絶え、彼らのうちには、あれほど強く求めた、あの強盗バラバ、すなわち悪魔が生きることになった。
Quod autem vivat in illis seditiosus ille, et homicida, seditiones ipsae testantur quas contra Apostolos commoverunt, et quas nunc usque contra omnes sanctos exercere non desinunt, ubi tempus invenerint. Nobis autem vivit Christus.
PL 20, 868Bあの反乱の徒、人殺しが彼らのうちに生きていることは、彼らが使徒たちに対して引き起こした反乱がみずから証言しており、また機会を見いだせば、今日に至るまですべての聖なる者たちに対してそれを行うことをやめない。しかし我々のうちには、キリストが生きている。
Resurrexit enim nobis, quia non est ultra visus Judaeis; neque intravit post resurrectionem synagogam Judaeorum, sed ad congregatos discipulos introivit (Joan. XX; Luc. XXIV) .
PL 20, 868B実に彼は我々のために復活した。もはやユダヤ人には見られなかったからである。復活ののち、ユダヤ人の会堂には入らず、集まっていた弟子たちのもとに入った(ヨハネ20;ルカ24)。
Ingreditur et ad nos, qui sumus in domo Ecclesiae congregati, et ostendit nobis venerandi sui corporis veritatem, si tamen vel meruimus, vel meremur ejus esse discipuli.
PL 20, 868B彼は、教会の家に集められている我々のもとにも入り、自らの敬うべき体の真実を我々に示す。ただし、我々が彼の弟子であるにふさわしかったか、あるいは今ふさわしい場合に限る。
Etenim beati Apostoli, quibus vere commissum est praeparare in superioribus pascha Domini, quoniam paucos viderunt ex Judaeis in domo Ecclesiae qui non sufficerent ad consummandum paschae sacrificium, convocaverunt vicinos ex Gentibus, secundum quod praeceptum fuerat in Lege: Quod si pauci erunt, inquit, in domo, ita ut non sufficiant ad ovem assumet secum vicinus proximum suum, etc. (Exod. XII) , nam vere non sufficiebant ad eum qui pro totius mundi peccatis mori sustinuit.
PL 20, 868C実に、福なる使徒たちは、上の階で主の過越を準備する務めを真に託された者であったが、教会の家にいるユダヤ人が少数で、過越の犠牲を成し遂げるに足りないのを見て、律法に命じられていたとおり、諸国民のうちから隣人たちを呼び集めた。「もし家にいる者が少なくて、羊に足りないなら、隣人が、近しい者を自分とともに迎える」と彼は言う、等々(出エジプト記12)。全世界の罪のために死を耐え忍んだ者には、彼らは真に足りなかったのである。
Pauci enim crediderunt ex Judaeis in Jesum Dominum; unde Apostolus: Ita, inquit, in hoc tempore (non dubium quod sicut tempore Eliae, cui ait Deus (III Reg. XIX) : Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal ); ita ergo, inquit, in hoc tempore (sub adventu quippe Christi) reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt (Rom. XI) , ex populo utique Judaeorum: de tanta enim multitudine vix pauci ad Christi fidem inveniuntur fuisse conversi.
PL 20, 869A実に、ユダヤ人のうちで主イエスを信じた者は少なかった。そこで使徒は言う。「このように、この時にも」(それは疑いなく、神がエリヤに告げた時と同じである(列王記三19)。「私は、バアルの前に膝をかがめなかった男七千人を、私のために残した」)。「このように、この時にも」と彼は言う(すなわちキリストの到来のもとで)、「恩寵の選びによって、残りの者が救われた」(ローマ11)。むろんユダヤの民のうちからのことである。あれほどの群衆のうち、キリストの信仰に転じたと分かる者は、わずかしかいないからである。
Propter quod et de istis reliquiis Domini et misericordiae Dei Isaias propheta testatur dicens: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus (Is. I) , et sicut Gomorrha similes fuissemus.
PL 20, 869Bこのために、主の、また神の慈しみのこの残りの者たちについても、預言者イザヤは証言して言う。「もし万軍の主が、我々に種を残さなかったなら、我々はソドムのようになり」(イザヤ1)、「ゴモラに似た者になっていただろう」。
Vos igitur, neophyti, qui estis ad beatae hujus ac spiritualis paschae epulas invitati, videte quomodo ab omni pollutione escarum quas superstitio gentilis infecerit, vestras animas conservetis.
PL 20, 870Aそれゆえ諸君、新受洗者たちよ、この幸いな霊的な復活祭の宴に招かれた者たちよ、異邦人の迷信が汚した食物のあらゆる汚れから、自らの魂を守るよう気をつけよ。
Nec sufficit ut a mortifero daemonum cibo vitam suam custodiat Christianus; sed ut omnia abominamenta Gentilium, et omnes idololatriae tramites, sicut quaedam serpentis diaboli venena, diffugiat.
PL 20, 870A死をもたらす悪霊たちの食物から自らの生命を守るだけでは、キリスト教徒には足りない。異邦人のあらゆる忌まわしいものと、偶像崇拝のあらゆる脇道を、蛇である悪魔の毒のように避けなければならない。
Partes enim idololatriae sunt veneficia, praecantationes, suballigaturae, vanitates, auguria, sortes, observatio omnium, parentalia, inquam, unde idololatriae malum extulit caput erroris.
PL 20, 870A実に、偶像崇拝の部分とは、魔術、呪文、護符、虚しい慣わし、鳥占い、籤占い、あらゆる事柄についての迷信的な遵守〔observatio omnium〕、そして祖先の祭り〔parentalia〕、すなわち、偶像崇拝という悪が誤りの頭をもたげたもとのものである。
Nam gulae suae causa primum coeperunt homines prandia mortuis praeparare, quae ipsi comederent; post hoc etiam sacrificia ausi sunt eis sacrilega celebrare, quamvis nec ipsi mortuis suis munus sacrificent qui exercent parentalia, dum super sepulcrorum mensas tremulis ebrietate manibus vina fundentes, spiritum sitire balbutiunt.
PL 20, 870A実に、人々は自分の食欲のために、初めに死者のための食事を用意し始め、自分たちがそれを食べた。その後には、彼らに冒瀆の犠牲を捧げることまで敢えてした。もっとも、祖先の祭りを行う者でさえ、自分たちの死者に供え物を捧げているわけではない。墓の食卓の上に、酔いに震える手でぶどう酒を注ぎながら、霊が渇いているとどもって言うのだから。
Cavete, quaeso, ab his omnibus, ne indignatus Deus contemptores et inimicos suos, qui noluerunt eum regnare super se, tradat illis inferni tortoribus: illic erit fletus et stridor dentium (Matth. VIII; Luc. XIII) .
PL 20, 871A諸君に願う、これらすべてから身を守れ。神が怒って、自分を軽んじる者たち、すなわち神が自分たちの上に王として治めることを望まなかった自分の敵たちを、冥界の責め手たちに引き渡すことのないように。「そこには、泣き叫びと歯ぎしりがある」(マタイ8;ルカ13)。
Servate, neophyti, ornamentum gratiae salutaris: sobrii estote per omnia, ne illud inebriati perdatis: solliciti convenite ad ecclesiam: orationibus, hymnis, psalmis, et canticis spiritualibus nobiscum vigilanter incumbite.
PL 20, 871A新受洗者たちよ、救いをもたらす恩寵の飾りを守れ。すべてにおいて節度を保て。酔ってそれを失うことのないように。熱心に教会に集まれ。祈り、賛歌、詩篇、霊の歌をもって、我々とともに目を覚まして励め。
Haec sint otii vestri opera; quibus debitum reddentes Christo Domino famulatum, mercedem vitae aeternae consequi ab ipso possitis. Sint igitur convivia vestra sobria, casta cubilia: sit modestus animus, sermo placidus, mitis incessus.
PL 20, 871Aこれらを、諸君の暇の務めとせよ。それによって主キリストに負うべき奉仕を果たし、キリストから永遠の生命の報いを得られるように。諸君の宴は節度あるものであれ、寝所は貞潔であれ。心は慎み深く、言葉は穏やかに、歩みは柔和であれ。
Orate ut beneficia gratiae suae Deus conservet in vobis, et fides vestra magis magisque proficiat, largiente Christo Domino Salvatore, cui una virtus eademque divinitas cum Patre et cum Spiritu sancto, ante omnia, et nunc, et semper, et in cuncta saecula. Amen.
PL 20, 871A祈れ、神がその恩寵の恩恵を諸君のうちに保ち、諸君の信仰がますます進むように。救い主なる主キリストが与えるとき、それが叶う。キリストには、父および聖なる霊とともに、唯一の力、同一の神性がある。万物に先立ち、今も、常に、すべての世々にわたって。アーメン。
Sermo V. De Exodi lectione quintus
第5説教 出エジプト記の朗読について 5PL 20, 871BOrdinem lectionis Exodi, ubi lex celebrandi pascha describitur, idcirco praeposteravimus, ut in mysteriis reserandis, debitae reverentiae ordinem teneremus; quia oportebat in illa splendidissima nocte vigiliarum, secundo tractatu, non dictorum sequentia, sed congrua neophytis explanari; ut edendi paschalis sacrificii disciplinam rudes neophyti discerent, instructi fideles agnoscerent.
PL 20, 871B出エジプト記の朗読の順序、すなわち過越を祝う法が記されている箇所を、我々があえて前後入れ替えたのは、奥義を開くにあたって、しかるべき敬意の順序を守るためである。あの輝かしい徹夜の祈りの夜の、二度目の講話では、語られたことの続きではなく、新受洗者たちにふさわしい事柄が説き明かされるべきだったからである。それは、過越の犠牲を食べる作法を、未熟な新受洗者たちが学び、教えを受けた信者たちが再び認識するためであった。
Quibus pariter et de habitu edentium, unam speciem tempori aptam disserui, duas tam ipsis, quam catechumenis reservavi.
PL 20, 872A彼らには、食べる者の身なりについても、時にかなった一つの点を述べ、残る二つは、彼ら自身にも洗礼志願者たちにも取っておいた。
Ait enim: Sic autem comedetis illum, id est agnum: Lumbi vestri praecincti, et calciamenta vestra in pedibus vestris, et baculi in manibus vestris (Exod. XII) . Tunc de praecinctione lumborum diximus, nunc de calciamentis et baculis exponamus.
PL 20, 872A実に彼は言う。「汝らは、このようにそれ、すなわち子羊を食べる。汝らの腰は帯を締められ、汝らの足には履物があり、汝らの手には杖がある」(出エジプト記12)。そのとき我々は腰に帯を締めることについて述べた。今は履物と杖について説き明かそう。
Quae ideo hodie proponuntur, quia tunc sequenti die, et tertio, illa prius quae de principiis lectionis consulto praeterieram, necesse fuerit explicari. Agnus Dei verus, quem Joannes Baptista demonstrat, Christus est.
PL 20, 872Aこれが今日提示されるのは、そのときは翌日と三日目に、朗読の冒頭にあたる、私があえて通り過ぎた事柄を、先に説明する必要が生じたからである。真の神の子羊、洗礼者ヨハネが指し示す者は、キリストである。
Ecce, inquit, Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. I) . Hujus carnem tam fideles in mysterio, quam simul universi credentes in fide, ita debemus edere, nostrique cordis interioribus commendare, ut non solum praecinctos habeamus castitate lumbos, verum etiam calciati simus, ut ait Apostolus in praeparatione Evangelii pacis (Ephes. VI) .
PL 20, 872B「見よ、神の子羊を。見よ、世の罪を取り除く者を」と彼は言う(ヨハネ1)。我々は、信者としては奥義において、また同時に信じる者はみな信仰において、その肉をこのように食べ、自らの心の奥に託さなければならない。腰を貞潔によって帯で締めているだけでなく、使徒が言う「平和の福音の備え」において、履物をもはいているためである(エフェソ6)。
Sicut enim calciamenta terrestria carnalium pedum munimina sunt, et vel asperitati frigoris, vel serpentum morsui, vel spinarum resistunt aculeis: ita Legis divinae praecepta, quibus gressus nostrarum mentium munire praecipimur, repugnant et serpenti diabolo, et asperrimo Aquiloni Gentilium, et haereticorum undique compungentium spinis ac tribulis.
PL 20, 872B実に、地上の履物が肉の足の守りであり、寒さの厳しさにも、蛇の咬みつきにも、茨の棘にも抗うように、我々の精神の歩みを守るよう命じられている神の法の戒めは、蛇である悪魔に、また異邦人たちの烈しい北風に、また四方から突き刺す異端者たちの茨とアザミに抗う。
Hujusmodi ergo calciamentis uti debemus quotquot pascha Dominicum celebramus. Quoniam Lex, ut Apostolus ait, spiritualis est (Rom. VII) ; Et pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V) . Itaque et lumbi nostri praecincti esse debent, et calciati pedes.
PL 20, 873Aそれゆえ、主の復活祭を祝う我々はみな、このような履物を用いなければならない。使徒が言うように、「律法は霊的である」(ローマ7)。また、「我々の過越であるキリストが、屠られた」(一コリント5)。それゆえ我々の腰は帯を締められ、足は履物をはいていなければならない。
Quid enim prodest homini, si solam corporis habeat castitatem; et incautus, et sine instructione calciamentorum Legalium, malis fuerit supradictis obnoxius: vel quod quotidie in usu est cordis sui calcaneum patens praebeat comestioni serpentum?
PL 20, 873A実に、体の貞潔だけを持っていても、不注意で、律法の履物の教えを欠いたまま、前に述べた災いに陥るなら、また日ごとの習いとして自らの心のかかとをむき出しにして、蛇に食われるに任せるなら、人に何の益があるか。
Si cogitet mala, si concupiscat aliena, si dolum meditetur, si nutriat iram, si insidietur proximo, si mendacio studeat, si comedatur livore, si tabescat invidia, si venenato ore detrahat bonis; et dum mendacis linguae spiculo lacerare nititur innocentes, morsibus daemonum, qui per ipsum loquuntur, ipse potius lanietur?
PL 20, 873A悪を思い、他人のものを欲し、欺きをもくろみ、怒りを養い、隣人を待ち伏せし、偽りに励み、妬みに食い尽くされ、嫉みに衰え、毒を帯びた口で善い者たちをそしり、偽りの舌の針で無実の者たちを引き裂こうとするそのうちに、かえって自分自身が、その者を通して語る悪霊たちの咬み傷に引き裂かれるのであれば、何の益があるか。
Quid profuit praecinctos habuisse lumbos, si divinorum mandatorum calciamenta non servans, gressus cordis tui (id est animae tuae bases) crudelissimae concisioni tradideris?
PL 20, 873Bあなたが腰に帯を締めていたとして、神の戒めの履物を守らず、あなたの心の歩み(すなわちあなたの魂の足場)を、このうえなく残酷な切り裂きに引き渡したなら、何の益があったか。
Contrarium forsitan videatur aliquibus, quod cum hic tantopere calciatos esse debere a Deo jussum sit, alibi ab eodem Domino Deo jubeatur sancto Moysi, et sancto Josue: Solve calciamenta de pedibus tuis (Exod. III; Jos. V) .
PL 20, 873Bある人々には、矛盾と見えるかもしれない。ここでは履物をはくべきことが、これほど強く神から命じられているのに、他の箇所では同じ主なる神から、聖なるモーセと聖なるヨシュアに、「汝の足から履物を脱げ」と命じられているからである(出エジプト記3;ヨシュア記5)。
Ingens quidem ratio est, et multiplicium propositionum ambagibus praestruenda: sed quia brevitas congruit et praedicantis labori, et memoriae auditoris, nolo vos longius trahere.
PL 20, 873B確かにその説明は大がかりなもので、多くの命題を重ねた回り道によって下地を築かねばならない。しかし、簡潔さは語り手の労苦にも聴き手の記憶にもふさわしいので、私は諸君をこれ以上引き回したくない。
Ibi solvitur quaestio, ubi calciamenta solvuntur, dum statim causa adjicitur: Solve, inquit, calciamenta de pedibus tuis; locus enim in quo stas, terra sancta est (Exod. III; Jos. V) .
PL 20, 873C問いは、履物が脱がれるところで解ける。すぐに理由が付け加えられているからである。「汝の足から履物を脱げ」と彼は言い、「汝の立つ場所は、聖なる地だからである」と続ける(出エジプト記3;ヨシュア記5)。
Ostenditur ergo terra Aegypti, ubi datur praeceptio illa superior, sancta non esse, et ideo ibi habenda mandantur calciamenta; in sancta autem terra decernuntur esse solvenda: quas tamen ob causas, evidenter est exponendum.
PL 20, 873Cこうして、先の命令が与えられるエジプトの地は聖なる地ではなく、それゆえそこでは履物を持つよう命じられ、聖なる地では脱ぐよう定められていることが示される。しかし、それがどんな理由によるのかは、明らかに説明されねばならない。
Quamdiu in hujus saeculi Aegypto conversamur, oportet nos pascha Domini celebrantes, calciamentis uti sanctarum Scripturarum; quia tutus non potest esse gressus noster, nisi mandatis Dominicis contegatur, usquequo intremus in illam sanctam promissionis terram quae justis est praeparata.
PL 20, 874Aこの世のエジプトに身を置く限り、主の復活祭を祝う我々は、聖書の履物を用いなければならない。主の戒めに覆われなければ、我々の歩みは安全ではありえないからであり、それは、義人たちのために備えられた約束の聖なる地に入るまでのことである。
Beati enim mites, ait Dominus Jesus, quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. V) ; non utique istam terram quam possident peccatores, sed illam in qua non sunt spinae, et tribuli: in qua non sunt serpentes, et scorpii: quippe ubi diabolus cum caeteris immundis spiritibus non accedit.
PL 20, 874A実に、主イエスは言う。「柔和な者たちは幸いである。その者たちが地を所有するであろうからである」(マタイ5)。罪人たちが所有するこの地ではなく、茨もアザミもない地、蛇もサソリもいない地のことである。そこには悪魔が、他の汚れた霊とともに近づかないからである。
Erit enim tunc una cum suis satellitibus in igne aeterno, quem paravit Deus utique diabolo, et angelis ejus (Matth. XXV) .
PL 20, 874Aそのとき悪魔は、自らの従者たちとともに、神が「悪魔とその天使たちのために」備えた永遠の火の中にいるからである(マタイ25)。
Habemus et Joannem Baptistam, qui dixerit de Salvatore humani generis Domino Jesu: Cujus ego non sum dignus, inquit, corrigiam calciamentorum solvere (Joan. I) . Sed alia in Christo ratio est.
PL 20, 874B我々には洗礼者ヨハネもいる。人類の救い主である主イエスについて、「その履物の紐を解くにも、私はふさわしくない」と言った者である(ヨハネ1)。しかしキリストにおいては、別の理由がある。
Ille non propter se calciatus est, sed propter nos; quoniam terra sustinere non poterat majestatis ejus nuda vestigia. Calciamenta cum dicit, gressus ostendit sanctarum Scripturarum, quibus graditur, et circuit notitia ejus in omnes qui habitant super terram.
PL 20, 874Bキリストが履物をはいたのは、自分のためではなく、我々のためである。地は、その威光のむき出しの足跡を支えることができなかったからである。履物と言うとき、それは聖書の歩みを示しており、それによって彼は歩み、彼についての知識は、地に住むすべての者へとめぐり及ぶ。
Et ideo Joannes Baptista in Evangelio negat vel idoneum se esse, vel dignum, qui solvat corrigiam calciamentorum ejus, id est, sermonem ejus; sive ut edisserat unum de mandatis ejus; sive ut nudare valeat, et evidenter ostendere calciati adhuc in isto saeculo Verbi Dei veneranda vestigia.
PL 20, 874Bそれゆえ洗礼者ヨハネは福音書で、自分が、キリストの履物の紐、すなわち彼の言葉を解く者として、適してもいなければふさわしくもないと否定する。すなわち、彼の戒めの一つを説き明かすにも、あるいは、なおこの世で履物をはいている神の言葉の敬うべき足跡をむき出しにして、明らかに示すにも、ふさわしくないというのである。
Modo enim per speculum videmus in aenigmate, inquit, tunc vero facie ad faciem (I Cor. XIII) : ubi non erit aliquid occultum quod non revelabitur, nec absconditum quod non scietur (Matth. X) : quando ad illum futurum diem festum Dominus Jesus (Joan. VII) , non sicut sub incredulis, quasi in occulto ascendet; sed sicut scriptum est: Deus palam veniet, et Deus noster, et non silebit (Ps. XLIX) .
PL 20, 874C実に使徒は言う。「今は我々は鏡を通して謎のうちに見ているが、そのときには顔と顔を合わせて見る」(一コリント13)。そこには、現れずにすむ隠れたものはなく、知られずにすむ秘められたものはない(マタイ10)。その来たるべき祝いの日に、主イエスが(ヨハネ7)、不信の者たちのもとでのようにひそかに上るのではなく、書かれているとおり、「神は公然と来る。我々の神は、黙していない」(詩篇49)ときである。
Propterea et Apostoli in Evangeliis alibi prohibentur portare calciamenta in via, dum dicitur eis in Evangelio Matthaei a Domino: Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris, non peram in via, neque duas tunicas, neque calciamenta, neque virgam; dignus enim est operarius mercede sua (Matth. X) .
PL 20, 874Cそれゆえ、使徒たちも福音書の別の箇所では、道中に履物を携えることを禁じられている。マタイの福音書で、主が彼らにこう告げているからである。「汝らは、金も銀も銭も、汝らの帯の中に所有してはならない。道中に袋も、二枚の下着も、履物も、杖も〔所有してはならない〕。働き手は、その報酬に値するからである」(マタイ10)。
Alibi autem jubentur habere, ut Marcus evangelista describit: Et circuibat, inquit, castella Jesus docens.
PL 20, 875Aところが別の箇所では、福音書記者マルコが記すように、履くよう命じられている。「イエスは村々を巡って教えていた」と彼は言う。
Et convocatis illis duodecim, misit eos binos, dans illis potestatem fugare spiritus immundos; et praecipiens illis, ne quid secum tollerent in via, nisi virgam tantum; non peram, non panem, neque nummos in zonis, sed calciatos caligulis, et ne induerent, ait, duas tunicas (Marc. VI) .
PL 20, 875A「そして十二人を呼び集め、二人ずつ遣わし、汚れた霊を追い出す権能を彼らに与え、道中には杖一本のほか何も携えてはならない、袋も、パンも、帯の中の銭も、と命じ、ただサンダルを履くことを命じ、さらに二枚の下着を着てはならないと」彼は言う(マルコ6)。
Propter incredulos, et parvae fidei homines, jubentur in via praedicationis, calciamenta habere Apostoli, ut Verbum Dei calciatum, et contectum in mysterio, propter spinas et tribulos blasphemantium praedicent.
PL 20, 875A不信の者たち、信仰の小さい人々のゆえに、使徒たちは宣べ伝えの道で履物を持つよう命じられる。それは、神の言葉が、冒瀆する者たちの茨とアザミのゆえに、履物をはき、奥義に包まれて宣べ伝えられるためである。
Ad eos autem qui fideli mente audiunt, quasi jam in sancta terra, perfecti quippe cordis in fide, ubi nuda de Deo securi possent proferre testimonia; jubentur non portare calciamenta, videlicet ut aperta figant illic vestigia divinitatis ejus.
PL 20, 875Bこれに対し、信仰の心で聞く者たち、すなわち、すでに聖なる地にいるかのように、信仰において心の完全な者たち、そこでは神についての裸の証しを安心して述べうる者たちのもとへは、履物を携えないよう命じられる。それは、そこに彼の神性のあらわな足跡を据えるためである。
Et ideo beatus Petrus calciavit se in carcere calciamentis suis (Act. XII) : et sic exiit iterum ad hostes Judaeos et adversarias potestates, ut calciatus pedes in praeparatione Evangelii, calcaret super serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici (Luc. X) .
PL 20, 875Bそれゆえ福なるペトロは、牢の中で自分の履物を履いた(使徒言行録12)。こうして再び、敵であるユダヤ人たちと敵対する諸権力のもとへ出ていった。それは、福音の備えとして足に履物をはき、「蛇とサソリの上、また敵のあらゆる力の上を踏みつける」ためである(ルカ10)。
Et Moyses dicit in benedictionibus, vel ad unumquemque fidelem, vel ad personam potius Christi: Ferrum, inquit, et aes calciamentum tuum (Deut. XXXIII) ; utique ut confringat capita draconum super aquas, id est ut conterat principatus daemonum draconum, qui sunt super aquas Gentilium populorum.
PL 20, 875Bモーセも祝福の言葉の中で、信じる一人ひとりについて、あるいはむしろキリストその人〔ad personam Christi〕に向けて、こう言う。「鉄と青銅が、汝の履物である」(申命記33)。それは、水の上にいる竜たちの頭を砕くため、すなわち、異邦人の諸々の民の水の上にいる竜たち、悪霊たちの支配を打ち砕くためである。
Aquae vero quod populis comparentur et Gentibus, in Apocalypsi revelatur Joannis: Aquae, inquit, quas vidisti, super quas sedet meretrix Babylon, populi et Gentes sunt (Apoc. XVII) .
PL 20, 876A水が民々や諸国民にたとえられることは、ヨハネの黙示録に啓示されている。「汝が見た水、その上に娼婦バビロンが座る水は、民々であり、諸国民である」(黙示録17)。
Opus mihi est et baculo, pascha adhuc in Egypto celebranti; ut si imitator sum sancti Moysi, Hebraeum meum (id est intellectum Israelitem, qui Deum videre promeruit) ab interitu liberem, percusso Aegyptio. Hoc propter seipsum quisque, quamdiu servit Legi.
PL 20, 876A私には杖も必要である、なおエジプトで復活祭を祝っている私には。私が聖なるモーセに倣う者であるなら、エジプト人を打つことで、私のヘブライ人(すなわち、神を見るにふさわしくなったイスラエル人である知性〔intellectum Israelitem。「イスラエル」を「神を見る者」と解し、人の知性をそのイスラエル人になぞらえるらしい〕)を、滅びから解き放つためである。これを各人は、律法に仕える間、自分自身のために行う。
Si quis vero est Apostolicus, et per Jesum prostrato Aegyptio, magnus factus, ac potens; non jam propter se baculum portat, sed propter eos quibus dici necesse est: Quid vultis? in virga veniam ad vos, an in charitate, et spiritu mansuetudinis (I Cor. IV) ?
PL 20, 876Aしかし、もし誰かが使徒的な者であり、イエスによってエジプト人を倒し、大いなる者、力ある者となったなら、もはや自分のためではなく、こう言わねばならない相手のために杖を携える。「汝らは何を望むのか。私が杖をもって汝らのもとに行こうか、それとも愛と柔和の霊をもってか」(一コリント4)。
Portat et propter eos qui veniunt ad nos in vestimentis ovium, ab intus autem sunt lupi rapaces (Matth. VII) .
PL 20, 876B彼は、羊の衣をまとって我々のもとに来るが、内側は奪い取る狼である者たちのためにも、杖を携える(マタイ7)。
Quod si lupus desinat esse lupus, et cum agno pascatur, ut ait Propheta (Is. XI) ; et si leo desinens esse leo, cum bove manducet paleas; baculo opus non est.
PL 20, 876Bもし狼が狼であることをやめ、預言者が言うように、子羊とともに草を食み(イザヤ11)、また獅子が獅子であることをやめて、牛とともにわらを食べるなら、杖は要らない。
Si enim feralium morum nequitia in tantam vertatur mansuetudinem, ut cum oviculis innocentibus, ac mundis Christi operariis, vitae pabulum mites quaerant, et capiant, et tales utique sint qui in charitate, et spiritu mansuetudinis ad perfectum debeant erudiri; dicitur a Christo (Matth. X) apostolicis quibusque sacerdotibus, ut neque baculos correptionum portent in via, quando in discipulis obedientibus, ac modestis terram sanctam possidere jam coeperint.
PL 20, 876B実に、野獣のような習いの邪悪さがそれほどの柔和に変わり、無垢な小さな羊たち、キリストの清い働き手たちとともに、生命の糧を柔和な者として求めて取り、愛と柔和の霊のうちに完全へと教え導かれるべき者たちとなるなら、キリストは(マタイ10)、使徒的な祭司〔sacerdos〕たちにみな、道中に懲らしめの杖を携えてはならないと告げる。そのとき彼らは、従順で慎み深い弟子たちの中で、すでに聖なる地を所有し始めているのだから。
Quod annuat de vobis pusillitati meae Salvator humani generis, Deus Dominus Jesus. Cui una Deitas, eademque omnipotentia, cum Patre, et Spiritu sancto, ante omnia, et nunc, et semper, et in cuncta saecula. Amen.
PL 20, 876B人類の救い主、神である主イエスが、諸君に関するこのことを、私の卑小な身に許すように。キリストには、父および聖なる霊とともに、唯一の神性、同一の全能がある。万物に先立ち、今も、常に、すべての世々にわたって。アーメン。
Sermo VI. De Exodi lectione sextus
第6説教 出エジプト記の朗読について 6PL 20, 877AQuantum Deus Pater per virtutem suam, et spiritum suum pro captu virium nostrarum revelare dignatus est; quantum Patris, et Filii, et Spiritus sancti coaequalis omnipotentia tribuit; quantum sempiternae, ac sine principio Trinitatis una eademque divinitas inspiravit, aperuimus dilectioni vestrae a primis vigiliis Paschae usque in hanc diem, quae esset ratio nominis libri Exodi; quae virtus paschae, cujus ibi observatio primum custodienda decernitur; et quamobrem mensis iste in quo Deus hoc observandum praecipit, primus dicatur in mensibus anni; quae esset Aegyptus; quid significaret ille decimus, vel quartus decimus dies; quis esset agnus immolationis, et cur assumendus esset ab ovibus, et ab haedis; quae vespertina diei, quod illud limen, qui illi postes, quis ille sanguis: et quam ob causam neque crudas carnes, neque in aqua coctas, sed assatas igni, et caput cum pedibus et interaneis festinanter comedere jubeantur; quod ex eo os non confringendum, quae reliquiarum crematio, et quid mysterii figuratum sit vel in calciamentis pedum, et baculis manuum, vel in praecinctu lumborum.
PL 20, 877A父なる神がその力と霊によって、我々の力の及ぶ範囲に応じて啓示することをよしとしたかぎり、父と子と聖なる霊の等しい全能が授けたかぎり、永遠で始まりのない三位一体の唯一同一の神性が吹き込んだかぎりを、我々は、復活祭の最初の徹夜の祈りから今日まで、諸君の慈しみ(愛)〔dilectio〕に開いてきた。すなわち、出エジプト記という書名の意味は何か。そこで初めて守るべきものと定められている過越には、どのような力があるか。神がこれを守れと命じるこの月が、なぜ年の月々の第一と呼ばれるのか。エジプトとは何か。あの10日目、14日目は何を意味したか。屠られる子羊とは誰か、なぜ羊と子山羊のうちから取らねばならなかったか。日の夕べとは何か、あの鴨居は何か、あの門柱は何か、あの血は何か。またどのような理由で、生でも水で煮たものでもなく、火で焼いたものを、頭を足と内臓とともに、急いで食べるよう命じられるのか。なぜその骨を砕いてはならないのか。残りを焼くとは何か。足の履物、手の杖、腰の帯に、どのような奥義が象られているか。
Restat ut disseramus percussionem primitivorum Aegypti, et azyma cum amaritudine, et septem dies azymorum.
PL 20, 877B残るのは、エジプトの初子の打撃、苦みを添えた種なしパン、種なしパンの七日間について論じることである。
Transibo, inquit, in terra Aegypti hac nocte, et percutiam omne primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus: et in omnibus diis Aegyptiorum faciam vindictam, ego Dominus.
PL 20, 877B「私はこの夜、エジプトの地を通り、エジプトの地のすべての初子を、人から家畜に至るまで打つ。そしてエジプト人のすべての神々に対して報復を行う。私は主である」と主は言う。
Et erit sanguis vobis in signo in domibus in quibus vos eritis ibi: et videbo sanguinem, et protegam vos: et non erit in vobis plaga contritionis cum percutio Aegyptum. Et erit hic dies vobis in memoria (Exod. XII) .
PL 20, 877C「血は、汝らがそこにいる家々で、汝らにとってしるしとなる。私は血を見て、汝らを守る。私がエジプトを打つとき、汝らの上に滅びの災いは臨まない。この日は、汝らにとって記念となる」(出エジプト記12)。
Percussit quidem Deus in illa nocte tunc temporis primogenita omnia Aegyptiorum, sicut per Moysen comminatus fuerat Pharaoni, cum noluit dimittere populum Israel, quem populum idem Dominus primitivum nuncupare filium dignabatur; quando perculsi tantorum repente funerum strage Aegyptii, Israelitas quos tamquam captivos dudum relaxare noluerant, noctis medio expulerunt.
PL 20, 877C実に神は、あの夜、当時エジプト人の初子をすべて打った。モーセを通してファラオに警告していたとおりであって、ファラオはイスラエルの民を去らせようとしなかったのである。その民を、同じ主は、初子なる子と呼ぶことをよしとした。そのときエジプト人は、あまりに多くの死者の突然の殺戮に打ちのめされ、先には捕虜のように解き放とうとしなかったイスラエル人を、夜の半ばに追い出した。
Sed quoniam multo majora fecit idem Deus pro nostro populo contra veros Aegyptios, et in nobis completa sunt quae tunc temporis umbraliter contingebant; redemptionis nostrae memores, non debemus dona pietatis ejus ingrato occultare silentio.
PL 20, 878Aしかし、同じ神は我々の民のために、真のエジプト人に対して、はるかに大きなことをなし、当時は影として起こっていたことが、我々において成就した。それゆえ、自分たちの贖いを思い起こし、神の慈しみの賜物を、恩知らずな沈黙で隠してはならない。
Die qua immolatus est Agnus Dei Dominus Jesus, ad vesperum (imminentibus quippe jam tenebris, quae statim crucifixo eo cooperuerant omnem terram [Matth.
PL 20, 878A神の子羊である主イエスが屠られた日、夕べに(すでに迫っていた闇は、彼が十字架につけられるとただちに全地を覆ったが〔引照はここで切れ、次の節に続く〕)、
XXVII] ) , in illius diei nocte percussit primitiva Aegyptiorum daemonum, id est simulacra hominum mortuorum, quae ipsi prima in hoc mundo creaverant, ut per ea colerentur.
PL 20, 878A〔前の節の丸括弧は、ここで(マタイ27)と刷って閉じられる〕その日の夜、彼はエジプト人の悪霊たちの初子、すなわち死んだ人間たちの像を打った。それは、悪霊たち自身がこの世で最初に造ったものであり、それらを通して崇められるためであった。
Sed cum ibi adjicitur, in omnibus diis Aegyptiorum faciam vindictam (Exod. XII) , fortasse dicas: qui sunt isti Aegyptiorum dii, si daemones quos pagani deos putant, ipsi sunt Aegyptii?
PL 20, 878Bしかし、そこに「エジプト人のすべての神々に対して報復を行う」(出エジプト記12)と付け加えられているので、あなたはおそらくこう言うだろう。「エジプト人のこれらの神々とは誰か。異教徒が神々と考える悪霊たちが、それ自身エジプト人であるなら」。
Audi ergo, non solum daemones Aegyptios esse; sed etiam cultores eorum, quicumque pertinaciter in incredulitate versantur, filii tenebrarum cum sint, Aegyptii sunt: quoniam filii Aegyptiorum natura, filii sunt daemonum.
PL 20, 878B聞け。エジプト人であるのは、悪霊たちだけではない。その崇拝者たち、不信仰のうちに頑なにとどまる者たちも、闇の子らである以上、エジプト人である。エジプト人の子らは本性によって悪霊たちの子だからである〔natura の係りは定かでない。「本性によってエジプト人の子である者たちは」とも読める。いずれにせよ、すぐ後で闇の子であることは「意志の欠陥であって、本性の欠陥ではない」と言われる〕。
Unde dicitur universis incredulis: Vos de diabolo patre estis (Joan. VIII) . Sicut enim quotquot spiritu Dei ducuntur, hi filii Dei sunt, secundum doctrinam Pauli apostoli (Rom. VIII) , ita quoque quotquot spiritu diaboli abducuntur, filii daemoniorum sunt.
PL 20, 878Bそれゆえ、不信のすべての者には、「汝らは、父である悪魔から出た者である」とある(ヨハネ8)。使徒パウロの教えによれば、神の霊に導かれる者はみな神の子であるように(ローマ8)、同じく悪魔の霊に引き離される者はみな悪霊たちの子である。
Ideo autem Scriptura divina diabolum et exercitum ejus, Aegyptios nuncupat, quia a Deo, qui lux est, alieni sancti sunt, contra Creatorem proprium rebellando. Nam sanctus Apostolus dicit: Quid mirum si Satanas transfigurat se in Angelum lucis (II Cor. XI) ?
PL 20, 878C聖書が悪魔とその軍勢をエジプト人と呼ぶのは、彼らが光である神から疎遠になっており〔底本は alieni sancti sunt。alieni facti sunt(疎遠になった)の誤りと見て読む〕、自らの造り主に反逆しているからである。実に聖なる使徒は言う。「サタンが光の天使に姿を変えるとして、何の不思議があるか」(二コリント11)。
Probans utique eum esse angelum tenebrarum, qui se quasi Angelum lucis ostentare conetur, ut fallat.
PL 20, 878C使徒は、自らを光の天使のように見せて欺こうと試みる者が、闇の天使であることを、確かに証明しているのである。
Simili ratione et omnes increduli adversantes Deo, et a luce divinitatis ejus extorres, Aegyptii appellantur; quos tamen hortatur ipse Dominus ad salutem, dicens: Dum habetis lucem, credite in lucem, ut filii lucis sitis (Joan. XII) .
PL 20, 878C同様の理由で、神に逆らい、その神性の光から追放されたすべての不信の者も、エジプト人と呼ばれる。それでも主自身は、彼らを救いへと励まして言う。「光のあるうちに、光を信じよ。汝らが光の子となるために」(ヨハネ12)。
Itaque si voluntaria fides potest eos filios lucis efficere, hoc quod tenebrarum filii sunt, vitium voluntatis est, non naturae.
PL 20, 879Aそれゆえ、自発の信仰が彼らを光の子とすることができるなら、彼らが闇の子であるということは、意志の欠陥であって、本性の欠陥ではない。
Nocte ergo qua corpus exanime relinquens in cruce Dei Filius, transiit cum anima ad Aegyptum inferiorem, ut animas in inferno positas visitaret; tunc fecit vindictam in omnes immundos spiritus Aegyptiorum deos, interficiens in primogenitis vires principatus eorum.
PL 20, 879Aそれゆえ、神の子が十字架の上で息絶えた体を残し、魂とともに下のエジプトへと渡って、冥界に置かれた魂たちを訪れた、その夜、そのとき彼は、汚れた霊たち、エジプト人の神々すべてに対して報復を行い、初子たちにおいて、彼らの支配の力を殺した。
Nam Passioni proximus dicit Dominus Jesus: Nunc judicium est hujus mundi, nunc hujus mundi princeps ejicitur foras. Et ego cum exaltatus fuero, omnia traham ad me ipsum (Joan. XII) .
PL 20, 879A実に、受難の間近に、主イエスは言う。「今こそこの世の裁きである。今こそこの世の支配者が外に追い出される。そして私は、上げられるとき、すべてのものを私自身に引き寄せる」(ヨハネ12)。
Revocavit itaque omnem creaturam suam ad se Dominus Jesus, quam sibi iniquissimi usurpatores divinitatis rebelli spiritu manciparant; ut ipsius ditioni subjecta essent omnia, per quem facta sunt universa; et qui protexit ac proteget credentes in se a plaga contritionis, per signum crucis suae, cum dicitur: Et erit vobis sanguis in signo in domibus: vos eritis ibi: et videbo sanguinem, et protegam vos (Exod. XII) .
PL 20, 879Aこうして主イエスは、神性の最も不法な簒奪者たちが、反逆の霊で自分たちのものとして奪っていた、自らのすべての被造物を、自分のもとに呼び戻した。それは、万物がそれによって造られた者の支配に、すべてが服するためである。また、その者は〔et qui protexit ac proteget の係りは定かでない。主イエスを主語として続けて取った〕、自らの十字架のしるしによって、自分を信じる者たちを滅びの災いから守ってきたし、守るであろう。「血は、汝らにとって、家々でしるしとなる。汝らはそこにいる。私は血を見て、汝らを守る」とあるとおりである(出エジプト記12)。
Quaerendum tamen, priusquam transeamus ad caetera quae sequuntur, quomodo dicat, Protegam vos quasi ab alio exterminatore: et iterum Moyses, Transibit Dominus percutere, ait, Aegyptios, et videbit sanguinem in limine, et in utrisque postibus, et pertransibit ostium (Exod. XII) .
PL 20, 879Bしかし、続く事柄に移る前に、問うべきことがある。「私は汝らを守る」と、あたかも別の滅ぼす者から守るかのように、どうして言うのか。またモーセは再び言う。「主はエジプト人を打つために通り過ぎ、鴨居と両側の門柱の血を見て、戸口を通り越す」(出エジプト記12)。
Quid ergo est? Dominus transiit percutere Aegyptios in manu exterminatoris? Absit. Nam post pusillum dicit: Et non dimittet exterminatorem intrare in domos vestras. Si ipse perculit, quomodo dicitur, non dimittet intrare exterminatorem?
PL 20, 879Bでは、どういうことか。主は、滅ぼす者の手によって、エジプト人を打つために通ったのか。断じてそうではない。少しあとで彼は言う。「また、滅ぼす者が汝らの家に入ることを許さない」。もし主自身が打ったのなら、なぜ「滅ぼす者を入らせない」と記されるのか。
Hoc itaque in textu ipsius lectionis sollicitus, lector, considera, quod ubi dicit percuti Aegyptios, non dicit, ab exterminatore: ubi autem dicit, Hebraeos protegendos qui percussit Aegyptios, sed ab exterminatoris.
PL 20, 879Cそれゆえ、読者よ、この朗読の本文そのものに注意して、考えよ。エジプト人が打たれると言うところでは、「滅ぼす者によって」とは言わない。しかし、ヘブライ人が守られるべきだと言うところでは、エジプト人を打った者が〔守るが〕、それは滅ぼす者から〔守るのだ〕、と言うのである〔底本は Hebraeos protegendos qui percussit Aegyptios, sed ab exterminatoris。ミーニュの脚注は、写本と版に ab exterminatore(滅ぼす者から)の読みがあると記す。それに従い、エジプト人を打った者(神)がヘブライ人を滅ぼす者から守る、の意に解した〕。
Exterminator autem non percutit Aegyptios, quorum amicus et princeps est; quoniam, sicuti ait Dominus in Evangelio Marci beatissimi, si Satanas insurrexit adversus seipsum, divisus est; hoc, inquit, facere non potest, aut finem habet (Marc. III) .
PL 20, 879C滅ぼす者は、自らが友であり首長であるエジプト人を打たない。いとも福なるマルコの福音書で主が言うとおりである。「サタンが自分自身に逆らって立ち上がったなら、分裂している。これを行うことはできない、さもなくば終わりがある」と主は言う(マルコ3)。
Sed utique, charissimi, percutere vult exterminator Hebraeos, Deo percutiente Aegyptios. Nam retributionem molitur in servos Dei, satellites suos ab eo percussos indignans; quoniam diabolus tunc maxime accenditur, cum exstinguitur.
PL 20, 880Aだが、いとも愛する者たちよ、確かに滅ぼす者はヘブライ人を打とうとする。神がエジプト人を打つときに。彼は神の僕たちに報復を企てるからである。自分の従者たちが神に打たれたことに憤って。悪魔は、消されるときにこそ最も燃え上がる。
Tunc enim saevit in Dei famulos, quando prima virtus ejus in primogenitis occiditur, dum vel idololatriam, vel superstitionem, vel caeteros principales errores daemonum Deus disperdit ex nobis.
PL 20, 880A実に、彼の第一の力が初子において殺されるとき、すなわち、神が偶像崇拝、迷信、その他の悪霊たちの主要な誤りを、我々から滅ぼすとき、彼は神の僕たちに対して猛り狂う。
Dicit enim ille nequissimus murmurans contra Deum: Tu propter Hebraeos tuos percutis meos Aegyptios, et ego propter Aegyptios meos persequar, et interficiam Hebraeos tuos.
PL 20, 880Aすなわち、あの極悪の者は、神に対してつぶやきながら言う。「汝は、汝のヘブライ人たちのゆえに、私のエジプト人たちを打つ。私は、私のエジプト人たちのゆえに追い、汝のヘブライ人たちを殺す」。
Nam dixit inimicus, persequens comprehendam pariter spolia, replebo animam meam, interficiam gladio meo, dominabitur manus mea (Exod. XV, 9) : sed frustratur ejus minacitas, si praecepto Domini, quo nos tutos esse posse praemonuit, gnaviter pareamus.
PL 20, 880A実際、敵は言った。「追って、私は捕らえ、分捕り品を分け〔底本は pariter(ともに)。ミーニュの脚注は、写本の多くとガウデンティウス自身の第12説教が partibor(私は分ける)と読むと記す。それに従った〕、わが魂を満たし、わが剣で殺し、わが手が支配する」(出エジプト記15:9)。しかし、我々が安全でありうると予告した主の命令に、熱心に従うなら、彼の脅しは挫かれる。
Adjicitur enim, et custodies sermonem hunc legitimum tibi ipsi et filiis tuis usque in aeternum (Exod. XII, 24) : scilicet ut semper solliciti simus pascha Domini legitimo studio celebrare, et vigilanter facere ea quae nobis praecepta sunt, ne per contemptum nostrum, aut negligentiam nostram, exterminator aditum grassandi reperiat, Dei protectoris tuitione cessante.
PL 20, 880B実に付け加えられている。「汝は、この定めの言葉を、汝自身と汝の子らのために、永遠に守れ」(出エジプト記12:24)。すなわち、我々が常に熱心に、定めにかなった努力をもって主の復活祭を祝い、我々に命じられたことを目覚めて行い、我々の軽蔑や怠慢によって、守り手である神の保護が失われ、滅ぼす者が荒れ狂う入口を見いだすことのないようにするためである。
Sit ergo unusquique nostrum in parte Domini, qui percussit Aegyptios; sit Israelita, Deum semper mente aspiciens, ut protegatur a plaga exterminatoris. Habeat, quinimo habeamus in utrisque postibus, scilicet in corde, et in ore, salutarem Domini Passionem.
PL 20, 880Bだから我々の一人ひとりが、エジプト人を打った主の側に立て。イスラエル人であれ、神を常に心で見つめ、滅ぼす者の災いから守られるように。両側の門柱、すなわち心と口に、主の救いの受難を持て。いや、むしろ我々は持とう。
Quomodo? sicut docet Apostolus: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit in salutem (Rom. X) .
PL 20, 880Cどのようにしてか。使徒が教えるとおりである。「人は心で信じて正義に至り、口で告白して救いに至る」(ローマ10)。
Habeamus et in limine frontis signum sanguinis Agni, ut non sinat exterminatorem Deus introire ad nos: neque enim solummodo tunc istud factum est vel in historia Legis, vel in tempore crucis Domini Jesu, sed et nunc semper Deus ultor populi sui percutit Aegyptios: semper exterminator diabolus intrare in domos Israelitarum nititur cupiens eos occidere: semper Dei Filius tuetur suos, et protegit eos, ubi signum suae Passionis cognoverit. Ipsi gloria cum Patre, et cum Spiritu sancto per omnia saecula. Amen.
PL 20, 880C我々は額の鴨居にも、子羊の血のしるしを持とう。神が滅ぼす者を我々のもとに入れないように。実に、それは当時だけ、律法の歴史においてや、主イエスの十字架のときにだけ起こったのではなく、今も常に、神は自らの民の報復者として、エジプト人を打つのである。常に、滅ぼす者である悪魔は、イスラエル人たちの家に入り込み、彼らを殺そうとする。常に、神の子は自分の者たちを守り、自らの受難のしるしを認めたところで、彼らを護る。彼に、父および聖なる霊とともに、すべての世々にわたって栄光がある。アーメン。
Sermo VII. De Exodi lectione septimus
第7説教 出エジプト記の朗読について 7PL 20, 881ADiscussis validioribus mandatorum paschalium membris, tres adhuc superfuisse de proposita lectione Exodi species, die hesterno praediximus: quarum primam de interfectione primitivorum Aegypti, statim, prout potuimus, interpretati sumus; duas nunc residuas de prohibitione fermenti, et de septem diebus azymorum, Domini gratia largiente, proponimus explanandas.
PL 20, 881A過越の戒めのより重要な部分を論じ終えたので、提示された出エジプト記の朗読から、なお三つの点が残っていると、我々は昨日あらかじめ述べた。そのうち第一の、エジプトの初子の殺戮については、ただちに、できる限り解釈した。残る二つ、パン種の禁止と種なしパンの七日間について、主の恩寵が与えるにまかせて、今、説き明かすべく提示する。
Septem diebus, inquit, azyma edetis: a primo autem die exterminabitis fermentum de domibus vestris: omnis qui manducaverit fermentum a primo die usque in septimum diem, disperiet anima illius ex Israel (Exod. XII) .
PL 20, 881A「七日間、汝らは種なしパンを食べよ。最初の日から、汝らの家からパン種を取り除け。最初の日から第七の日までパン種入りのものを食べる者は、その魂がイスラエルから滅びる」と彼は言う(出エジプト記12)。
Haereticorum veterum quidam, ex quibus sunt insanus Marcion, et exsecrabilis Manichaeus, quoniam spiritu erroris inducti Scripturas omnes veteris Testamenti respuendas esse contendunt; per multa Scripturarum capitula, Deum Legis antiquae malum conantur asserere, quasi aut alius sit Deus novi Testamenti quam qui ex Lege utique praenuntiatus advenit, aut in comparatione bonitatis Dei, aliquis legitime bonus esse possit: cum vel Angeli, vel homines hinc habere judicentur aliquod participium bonitatis, si bonum Deum sciant, adorent, venerentur, ac diligant; perhibente Domino Jesu, quod bonus homo de bono thesauro cordis sui proferat bona (Matth. XII) .
PL 20, 881B古い異端者たちのうち、狂ったマルキオンと呪うべきマニがいる。彼らは誤りの霊に導かれて、旧約の書物をすべて退けるべきだと主張し、聖書の多くの章を挙げて、古い律法の神を悪い神だと言い張ろうとする。あたかも、新約の神が、律法によって告げられて来た神とは別であるかのように、あるいは、神の善に比べて、誰かが正当に善でありうるかのように。しかるに、天使であれ人であれ、善い神を知り、礼拝し、敬い、愛するなら、そこから善の何らかの分け前を持つとみなされるのであり、主イエスも、善い人はその心の善い宝から善いものを出すと証言している(マタイ12)。
Sed Deus Dei Filius, perfectam bonitatem cum Patre, et Spiritu sancto possidens, et unam sciens esse bonitatem Trinitatis, sicut unam divinitatem; indigne tulit, bonum se juxta conditionem creabilium bonorum nuncupari, et ait: Quid me dicis bonum (Matth. XIX) ?
PL 20, 881Cしかし、神の子である神は、父および聖なる霊とともに完全な善を所有し、三位一体の善は、神性が一つであるのと同じく一つであると知っていたので、被造の善いものにならって自分が善いと呼ばれることを不当と受け止め、言った。「なぜ私を善いと言うのか」(マタイ19)。
Hoc est: Nolo dicas bonum, quem nescis; scito prius, qui sim, et cum Deum verum cognoveris, amplector ut dicas bonum, quia nemo bonus, nisi unus Deus (Matth. XIX) .
PL 20, 881Cすなわち、「あなたが知らない者を、善いと言ってほしくない。まず、私が誰であるかを知れ。真の神を知ったなら、そのとき私は、あなたが私を善いと言うことを受け入れる。唯一の神のほかに善い者はいないからである」(マタイ19)。
Ille enim Judaeus, Filio Dei (Deo et homini) velut homini tantum cuidam, sane bono doctori, dixerat: Magister bone, quid faciam, ut vitam aeternam possideam (Ibid.) ? Et idcirco Dominus ad illum, quid me dicis, ait, bonum? nemo bonus, nisi unus Deus.
PL 20, 881Cあのユダヤ人は、神の子(神であり人である者)を、あたかもただの人のように、確かに善い教師として、こう言ったのである。「善い先生、私は永遠の生命を所有するために、何をしたらよいか」(マタイ19)。そこで主は彼に言う。「なぜ私を善いと言うのか。唯一の神のほかに善い者はいない」。
Unus est enim Deus ubi Deitatis nulla divisio est. Per omnes libros sanctarum Scripturarum, et Patrem Deum, et Filium Deum, et Spiritum sanctum Deum legimus, non deos, quia deos non sinit dici Unitas majestatis; est enim sola in Trinitate personarum distinctio, non naturae diversitas.
PL 20, 882A実に、神性に何の分割も無いところでは、神は一つである。聖書の全巻を通じて、我々は父が神、子が神、聖なる霊が神と読むが、神々とは読まない。威光の一体性が、神々と言うことを許さないからである。実に、三位一体にはペルソナの区別だけがあって、本性の相違は無い。
Quod si Marcion et Manichaeus meruissent advertere, numquam profecto dixissent, unum quidem Deum novi Testamenti bonum, alium vero malum, qui per Legem veterem sit locutus.
PL 20, 882Aもしマルキオンとマニがこれに気づくことができていたなら、新約の神は善く、古い律法を通して語った別の神は悪いなどとは、決して言わなかったであろう。
Ausi sunt et in supradicta Lege azymorum adscribere ei saevitiam, dicentes, hominis animam disperdi propter fermentum panis, quo nihil possit esse crudelius.
PL 20, 882A彼らは、前に述べた種なしパンの律法についても、神に残酷さを帰することをあえてした。パンのパン種のために人の魂が滅ぼされると言い、これほど残酷なことはありえないというのである。
Vecordes enim non intellexerunt, vel quanta esset in mandato utilitas, vel quod Deus majorem causam tunc ulciscendi habeat, si in exiguis rebus (ubi nulla difficultas est observandi) pervicaci tantum spiritu contemnatur.
PL 20, 882B愚か者たちは、この戒めにどれほどの益があるかを、また、守ることに何の困難もないような小さな事柄で、神がただ頑固な霊をもって軽んじられるなら、そのときこそ、より大きな罰する理由を神は持つことを、理解しなかったのである。
Facilius necessitati ignoscit Deus quam praesumptioni. Denique sancto David non imputatur ad peccatum, quod in necessitate famis constitutus manducaverit sanctos panes, quos non licebat manducare nisi solis sacerdotibus (I Reg. XXI) .
PL 20, 882B神は、必要に対しては、思い上がりに対してよりも容易に赦す。実に、聖なるダビデは、飢えの窮乏にあって、祭司たちだけしか食べてはならない聖なるパンを食べたことが、罪に帰せられない(サムエル記上21)。
Hic vero videamus, quid potuit necessitatis incumbere. Jussit Deus Israelitis ut septem diebus paschae, fermentatum sibi panem non facerent (Exod. XII) .
PL 20, 882Bしかしここでは、どのような必要が迫りえたかを見よう。神はイスラエル人に、過越の七日間、パン種入りのパンを作らないよう命じた(出エジプト記12)。
Si fermentatum fieri jussisset, diligentia illic necessaria fuerat, ne deesset: quod jussit, desidiae est, non laboris. Negligentiam jubet, ut obedientiam probet; et non vis ut damnet illam animam quae diligentiam commodaverit ut contemnat?
PL 20, 882Bもしパン種入りのパンを作れと命じていたなら、欠けないように、そこには勤勉が必要だったであろう。ところが命じたのは、怠惰であって、労苦ではない。神は従順を試すために、怠慢を命じる。それなのに、汝は、軽んじるために手間を費やした魂を、神が罰することを望まないのか。
Sed jam videamus, quae fuerit in ipsa praeceptione utilitatis ratio vel Judaeis historialiter usque ad Christi praesentiam, vel nobis hodie quae aedificatio sit juxta intelligentiam spiritualem.
PL 20, 882Cさて、この命令そのものにあった益の理由が、ユダヤ人にとって、キリストの現臨に至るまで歴史的にどうであったか、また今日の我々にとって、霊的な理解に従ってどんな築き上げがあるかを見よう。
Filii Israel cum premerentur in Aegypto gravibus captivitatis injuriis, gementes proclamaverunt ad Dominum Deum ut eos eripere dignaretur (Exod. III) . Elegit ex ipsis continuo Deus Moysen et Aaron; per quos conveniret Pharaonem regem Aegypti, ut dimitteret illos.
PL 20, 882Cイスラエルの子らは、エジプトで捕囚の重い虐待に苦しめられたとき、うめいて主なる神に叫び、救い出すことをよしとするよう求めた(出エジプト記3)。神はただちに彼らの中からモーセとアロンを選んだ。二人を通して、エジプトの王ファラオに談判し、彼らを去らせるようにするためである。
Cum non dimitteret, multiplicibus plagis cum suo populo verberatus, hanc excepit poenae ultimam plagam, ut omnium primogeniti Aegyptiorum illa nocte percussi divinitus interirent, qua Judaeos necesse fuit ex mandato Dei paschae sacrificium celebrare.
PL 20, 883Aファラオは去らせようとせず、民とともに多くの災いに打たれ、刑罰の最後の災いを受けた。すなわち、エジプト人すべての初子が、あの夜、神によって打たれて死んだ。その夜、ユダヤ人は神の命令により、過越の犠牲を祝わねばならなかった。
Media igitur nocte clamor factus est, et ululatus in tota Aegypto; nulla enim domus erat in qua non esset mortuus.
PL 20, 883Aこうして真夜中に叫びが上がり、エジプト中に嘆きの声がこだました。死者の出なかった家はなかったからである。
Tunc Aegypti rex metuens ne et ipse, et omnis populus ejus similiter disperiret, compulit Moysen, et Aaronem, ut illa hora noctis educerent omnem plebem de Aegypto. Qui cum perurgerentur exire, quid fecerint advertamus.
PL 20, 883Aそのときエジプトの王は、自分も、またその民全員も同じように滅びることを恐れ、モーセとアロンに迫って、その夜のその時刻に、民全員をエジプトから連れ出させた。出ることを強く迫られたとき、彼らが何をしたかに注意しよう。
Et sumpsit, inquit, populus conspersam farinam priusquam fermentaretur massa illorum, et ligaverunt in vestimentis suis, et imposuerunt super humeros suos.
PL 20, 883A「民はこねた小麦粉を、彼らの生地がパン種で膨らむ前に取り、衣に結び、肩に載せた」と彼は言う。
Egressi autem, cum venissent in Socoth, coxerunt, inquit, conspersum quod extulerant de Aegypto, subcinericia azyma (Exod. XII) .
PL 20, 883B「出て行き、スコトに着くと、エジプトから運び出したこね物を、灰の下で焼く種なしパンとして焼いた」と彼は言う(出エジプト記12)。
Ut ergo memores essent hujus necessitatis, et beneficiorum Dei, jussit eos septem diebus primi mensis ita celebrare pascha, ut fermentatum panem non ederent (Exod. XIII) , et ut semper indicarent filiis suis causam pro qua istud facere jussi essent; scilicet ut ingratus ipse populus, vel imagine rerum gestarum admonitus, liberatori suo gratias agere cogeretur.
PL 20, 883Bこうして、この必要と神の恩恵を覚えているように、神は彼らに、第一の月の七日間、パン種入りのパンを食べないように過越を祝うよう命じた(出エジプト記13)。また、なぜそれをするよう命じられたかを、常に子らに知らせるように命じた。それは、恩知らずなこの民が、少なくとも出来事の写しによって思い起こさせられ、自らの解放者に感謝せざるをえなくなるためである。
Et ideo tantopere eis praecipitur: Septem diebus azyma edetis: a primo autem die exterminabitis fermentum de domibus vestris: omnis qui manducaverit fermentatum a primo die usque in septimum diem, disperibit anima illa ex Israel (Exod. XII) .
PL 20, 883Bそれゆえ、彼らにはこれほど強く命じられている。「七日間、汝らは種なしパンを食べよ。最初の日から、汝らの家からパン種を取り除け。最初の日から第七の日までパン種入りのものを食べる者は、その魂がイスラエルから滅びる」(出エジプト記12)。
Fecit et alia plurima pro illis Deus, et in mari Rubro, et in deserto: sed immemores misericordiarum Dei (ut de caeteris malis eorum taceam) praeter illud quod fecerant caput vituli aureum, et quod adorantes illud dixerunt: Isti sunt dii tui, Israel, qui eduxerunt te de terra Aegypti (Exod. XXXII) : Jesum quoque Filium Dei qui eorum liberator exstiterat, venientem ad se sacrilegis mentibus respuerunt.
PL 20, 883C神は彼らのために、紅海でも荒れ野でも、ほかに多くのことをなした。しかし彼らは、神の慈しみを忘れ(他の彼らの悪については黙しておく)、金の子牛の頭を造ったこと、またそれを拝んで、「イスラエルよ、これらが汝をエジプトの地から導き出した汝の神々である」と言ったこと(出エジプト記32)のほかに、彼らの解放者であった神の子イエスが、自分たちのもとに来たときにも、冒瀆の心で退けた。
Unde sanctus evangelista Joannes non sine querela commemorat: In propria venit, et sui eum non receperunt (Joan. I) ; id est, ad eos venit quos de servitute Aegypti liberarat; quos per mare Rubrum vestigio sicco transduxerat; in quorum conspectu Pharaonem et Aegyptios resolutis aquarum circumstantium muris obruerat; quos manna coelesti satiaverat in deserto; quibus de rupe arida fontes produxerat; quibus eloquia Legis crediderat; quibus adventum suum secundum carnem vaticinio praenuntiaverat Prophetarum; ad quos praecipue venerat, dicens: Non sum missus nisi ad oves perditas domus Israel (Matth. XV) .
PL 20, 883Cここから、聖なる福音書記者ヨハネは、不満をこめて記す。「自分のところに来たが、自分の者たちは彼を受け入れなかった」(ヨハネ1)。すなわち、エジプトの奴隷状態から解放した者たちのもとに来たのである。紅海を乾いた足跡で渡らせ、彼らの目の前で、周りの水の壁を崩してファラオとエジプト人を沈め、荒れ野で天のマナで満たし、乾いた岩から泉を出し、律法の言葉を託し、預言者たちの預言によって、肉による自らの到来をあらかじめ告げた者たち。とりわけ彼らのもとに来て、言ったのである。「私は、イスラエルの家の失われた羊のほかには、遣わされていない」(マタイ15)。
Isti non modo eum suscipere noluerunt, sed et crucis supplicio trucidarunt; qui tamen idcirco susceptum corpus mori sustinuit, ut et suae majestatis omnipotentiam propria virtute resurgendo monstraret, et ut in sublata, ac devicta morte vitam credentibus redderet, et plenam crucifigentium nequitiam condemnaret.
PL 20, 884A彼らは、彼を迎え入れようとしなかったばかりか、十字架の刑で殺しもした。それでも彼は、そのために身につけた体が死ぬことに耐えた。それは、自らの威光の全能を、自らの力で復活することで示し、死を取り去り打ち負かして、信じる者たちに生命を返し、十字架につけた者たちの悪の全体を断罪するためである。
Quapropter resurgens tertio die, transtulit se ad Gentes, sicut dudum fuerat comminatus: Auferetur a vobis regnum, et dabitur genti facienti fructus ejus (Matth. XXI, 43) .
PL 20, 884Bそれゆえ、三日目に復活して、先に警告していたとおり、諸国民のもとへ移った。「国は、汝らから取り去られ、その実を結ぶ国民に与えられる」(マタイ21:43)。
Ergo quoniam nobis, qui fideliter Christum sequimur, datum est cognoscere mysteria regni Dei, videamus quid idem noster Dominus et Magister de hoc fermento intelligendum docuerit.
PL 20, 884Bそれゆえ、キリストに忠実に従う我々には、神の国の奥義を知ることが与えられているのだから、我々の主であり師である彼自身が、このパン種について何を理解すべきかと教えたかを見よう。
Attendite, inquit, vobis et cavete a fermento Pharisaeorum, et Sadducaeorum (Matth. XVI; Marc. VIII; Luc. XII) ; quod cum clarius iterasset, intellexerunt Apostoli non a fermento panis esse cavendum, sed a corrumpentis doctrinae nequitia.
PL 20, 884B「ファリサイ派とサドカイ派のパン種に注意し、警戒せよ」と彼は言う(マタイ16;マルコ8;ルカ12)。彼がそれをさらにはっきりと繰り返したとき、使徒たちは、パンのパン種を警戒すべきではなく、腐敗させる教えの邪悪さを警戒すべきなのだと理解した。
Unde idoneus Evangelii praedicator apostolus Paulus nobis clamat: Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Nam et pascha nostrum immolatus est Christus.
PL 20, 884Bそれゆえ、福音の適切な宣教者である使徒パウロは、我々に叫ぶ。「古いパン種を取り除け。汝らが新しいこね物となるために。汝らは種なしなのだから。実に、我々の過越であるキリストが、屠られたのである」。
Itaque diem festum celebremus, inquit, non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae: sed in azymis sinceritatis et veritatis (I Cor. V) .
PL 20, 884C「だから、古いパン種でも、悪意と邪悪のパン種でもなく、純粋さと真理の種なしパンで、祭りを祝おう」と彼は言う(一コリント5)。
Caveamus ergo a fermento malitiae; ubi enim apparuit fermentum nequitiae confectum a diabolo de conspersione peccatorum, et iniquitatum, ibi animae illi appropinquat interitus Cum ergo videris in animam tuam intrasse cogitationes pravas, machinantes ut te a Dei cultu detorqueant, aut ut facias aliquod peccatum, scito quod intravit ibi ille qui fermentum mortis facere consuevit: propterea cave, ne inveniatur tale fermentum in te, et disperdatur anima tua a Deo.
PL 20, 884Cそれゆえ、悪意のパン種を警戒しよう。実に、罪と不法のこね物から悪魔によって造られた邪悪のパン種が現れたところでは、その魂に滅びが近づく。だから、あなたが、自分の魂の中に悪い思いが入り込み、あなたを神への礼拝から逸らそうと、あるいは何らかの罪を犯させようとたくらんでいるのを見たなら、知れ。そこには、死のパン種を造るのを常とする者が入ったのだと。だからこそ、そのようなパン種があなたの中に見いだされ、あなたの魂が神によって滅ぼされることのないよう警戒せよ。
Nescitis, inquit Apostolus, quia modicum fermentum totam massam corrumpit (I Cor. V; Galat. V) ?
PL 20, 885A「汝らは知らないのか」と使徒は言う。「わずかなパン種が、生地の全体を腐らせることを」(一コリント5;ガラテヤ5)。
Videte itaque, ne vel in modico suadeamini acquiescere aut errori Gentilium, aut iniquitati Judaeorum, aut haereticorum nequitiae, qui fermento diaboli totam fidei massam perfidiae rancore corrumpunt.
PL 20, 885Aだから、よく見よ。わずかなことであっても、異邦人の誤りにも、ユダヤ人の不法にも、異端者たちの邪悪にも、同意するよう説得されてはならない。彼らは悪魔のパン種で、信仰の生地全体を、背信の腐臭によって腐らせる。
Quod autem dixit azyma cum amaritudine manducanda, docuit, neminem posse sine tristitia carnis sinceram vitam ducere.
PL 20, 885A種なしパンは苦みとともに食べねばならないと彼が命じたのは、肉の悲しみなしに純粋な生活を送ることはできないと教えたのである。
Amaritudo videtur jejunium, et omnis abstinentia deliciarum carnalium; sed pascha Domini non aliter celebratur; sed sinceritatis azyma aliter non eduntur.
PL 20, 885A苦みとは、断食、また肉の楽しみをすべて断つことと見える。しかし、主の復活祭は、他の仕方では祝われない。純粋さの種なしパンは、他の仕方では食べられない。
Cum vero exieris de Aegypto hujus mundi actu, vel corpore, mannae pabulum manducabis; panem coeli accipies, et in illam sanctorum terram repromissionis inductus, amoenitate simul paradisi, et aeterna suavitate ipsius Domini perfrueris.
PL 20, 885Bしかし、あなたがこの世のエジプトから、行いによって、あるいは体によって出たときには、マナの糧を食べ、天のパンを受け取り、聖なる者たちの約束のあの地に導かれて、楽園の快さと、主自身の永遠の甘美を享受するであろう。
Dulcis amaritudo est, quam sequitur tantae retributio suavitatis. A prima igitur die vel regenerationis nostrae, vel conversionis, ejiciamus fermentum nequitiae de propriis domiciliis terrenae hujus habitationis; et per septem dies totius vitae nostrae, quia iidem revolvuntur in saecula, sinceritatis puritatisque azyma comedamus, ut coelestium promissionum munera consequi mereamur, quae nobis largiri dignetur Deus Pater omnipotens, per coaeternum Filium suum viventem secum regnantemque cum Spiritu sancto, ante omnia, et nunc, et semper, et in cuncta saecula Amen.
PL 20, 885B甘い苦みである、そのあとにこれほどの甘美の報いが続くのだから。だから、我々の再生の最初の日、あるいは回心の最初の日から、この地上の住まいの我々自身の住処から、邪悪のパン種を追い出そう。そして、我々の生涯全体の七日(同じ日が世々に巡り戻るから)、純粋さと清らかさの種なしパンを食べよう。それは、天の約束の賜物にあずかる資格を得るためである。それを全能の父なる神が、その共に永遠の子を通して、我々に与えることをよしとするよう。子は、聖なる霊とともに、父と生き、支配している。万物に先立ち、今も、常に、すべての世々にわたって。アーメン。
Sermo VIII. De Evangelii lectione primus
第8説教 福音書の朗読について 1PL 20, 886APost illius finem tractatus quem dilectioni vestrae intulimus usque ad hesternum diem de Exodi libro, ubi Lex celebrandae paschae describitur; nunc aliquid de Evangelii lectione, quae paulo ante decursa est, adjuvante Domino, disseramus: ut eumdem Deum tam veteris esse Instrumenti auctorem, quam novi, rebus ipsis testantibus comprobemus.
PL 20, 886A諸君の慈しみ(愛)〔dilectio〕に向けて我々が昨日まで行ってきた、出エジプト記の書についての講話――そこには過越を祝うべき律法が記されている――が終わったので、今や、少し前に朗読された福音書の朗読について、主の助けを得ながら、いくらか論じよう。それは、同じ神が旧約の著者であるとともに新約の著者でもあることを、事実そのものが証しするところによって証明するためである。
Audivimus enim quod Salvator humani generis Jesus ierat invitatus ad nuptias, ibique aquam in vini saporem, naturamque convertit. Habet plane et ipsa historia ordinem veritatis.
PL 20, 886Bというのも、我々は聞いた。人類の救い主イエスが婚礼に招かれて出向き、そこで水をぶどう酒の味に、また本性に変えたことを。この出来事そのものにも、まさに真理の秩序がある。
Nam et nuptias idem qui ab initio instituerat, benedixit (Gen. II) ; et creaturam quam fecerat, in id quod voluit, sua potestate convertit.
PL 20, 886B実際、初めから婚礼を定めた同じ者が婚礼を祝福し(創世記2)、自らが造った被造物を、望んだものへと自らの権能によって変えたのである。
Ac de virtute quidem Dei omnipotentis nulla in facto dubietas poterit animae fideli subrepere: isse tamen illum ad festivitatem nuptiarum, id est in domo epulationis, quispiam nostrum non sine ratione mirabitur.
PL 20, 886B全能の神の力については、この出来事を前にして、信仰ある魂に疑いが忍び込むことはあり得ないであろう。しかし、彼が婚礼の祝宴に、すなわち饗宴の家に赴いたことを、我々のうちの誰かが不思議に思うとしても、理由の無いことではない。
Enimvero, charissimi, pene omnis Evangeliorum textus, Dominum Christum inter homines conversantem desperatis rebus opem contulisse insinuat, et quam maxime moeroribus adfuisse: dum blasphemantes Judaeos increpat, dum Scribas et Pharisaeos fallaciae, doli, avaritiae reos, vanitatisque coarguit (Luc. XI) ; dum civitatibus exprobrat incredulis, ac minatur (Matth. XI) ; dum spiritus torquet immundos (Luc. VIII) , ut imagini suae captivatae subveniat, et expulsis daemoniis salubritati restituat mentes obsessas; dum leprosos supplicantes emundat (Luc. XVII) ; dum paralyticos, linguae solius qua precarentur viventes officio, reformat potius, quam curat (Matth. IX) ; dum tempestate maris periclitantibus, ipse super aquas ambulans, securus tranquillator adventat (Matth. XIV) ; dum vel caecatis oculis donum lucis amissae redintegrat, vel a nativitate caecis novum lumen infundit (Luc. XVIII; Joan. IX; Matth. IX) ; dum inter moestas aegrotantium turbas medendi peritus adsistit; dum luctus varios obsecrantium parentum dimovet, vel morientes eorum charos sanitati restituens, vel mortuos vitae (Luc. VII; Joan, XI) .
PL 20, 887A実に、いとも愛する者たちよ、福音書の記述はほぼすべて、主キリストが人々のあいだで過ごしつつ、望みを失った者たちに助けを施し、とりわけ悲しみのある者のそばにいたことを示している。すなわち、冒瀆するユダヤ人たちを叱り、律法学者とファリサイ派の人々を、偽りと欺きと貪欲の咎ある者、また虚栄の者として論破し(ルカ11)、信じない町々をなじって威嚇し(マタイ11)、汚れた霊たちを苦しめ(ルカ8)、捕らわれた自らの像を助けるために、悪霊を追い出して、取りつかれた精神を健やかさへと戻し、懇願するらい病の人々を清め(ルカ17)、祈るための舌の働きだけで生きている中風の人々を、癒やすというよりむしろ造り直し(マタイ9)、海の嵐で危うくなっている人々のもとへ、自ら水の上を歩いて、悠然と静める者として来て(マタイ14)、あるいは目を塞がれた人々に失われた光の賜物を回復し、あるいは生まれつき盲いた人々に新しい光を注ぎ(ルカ18;ヨハネ9;マタイ9)、病む者たちの悲しむ群衆のただ中に、癒やしの術に通じた者として立ち、願う親たちのさまざまな悲しみを取り除き、その愛する者たちが死にかけていれば健やかさに、死んでいれば生命に戻す(ルカ7;ヨハネ11)、というのである。
Ad hoc enim Filius Dei, sine initio Deus, in fine saeculi initium carnis sumpsit ex Virgine, et inter homines conversari dignatus est, ut huic mundo succurreret pereunti; quoniam, ut ipse ait, non erat opus sanis medico, sed male habentibus (Matth. IX) .
PL 20, 887B実にこのために、神の子、始まりなき神は、世の終わりに、おとめから肉の始まりを受け、人々のあいだで過ごすことをよしとした。滅びゆくこの世を助けるためである。彼自身が言うように、医者を必要とするのは健康な者ではなく、病んでいる者だからである(マタイ9)。
Medicus enim moestitudinis domum potius, quam laetitiae ingredi consuevit. Aut enim vulnerum dolore afflictis necessarius est, aut aegritudinis morbo laborantibus, aut lenta viscerum tabe defectis; quia medici officium prosperitas non requirit.
PL 20, 887B実際、医者は、喜びの家よりも悲しみの家に入るのが常である。医者が必要なのは、傷の痛みに苦しむ者、病の患いにある者、内臓がゆるやかに衰えて弱りきった者であり、順調な暮らしは医者の務めを求めないからである。
Quid est ergo, quod ista Evangelii lectio quae hodie recitata est, festivitati nuptiali interfuisse Dominum perhibet invitatum, nisi quod ibi vinum, id est virtus laetitiae spiritualis, defecerat, et languebant sitientium convivarum ora vini laetificantis inopia; quoniam vinum laetificat cor hominis, ut ait Propheta (Ps. CIII) .
PL 20, 887Cでは、今日朗読されたこの福音書の朗読が、主が招かれて婚礼の祝宴に居合わせたと伝えるのは、何のためであるのか。それは、そこでぶどう酒、すなわち霊的な喜びの力が尽き、渇く客たちの口が、心を楽しませるぶどう酒の不足のために弱っていたからにほかならない。預言者が言うように、ぶどう酒は人の心を喜ばせるからである(詩篇103)。
Sed priusquam spiritalem scientiam revelemus, rationem facti historialiter exponamus. Ideo nuptiarum celebritatem non aspernatur Christus, ut eumdem se esse testetur Deum, qui de limo terrae figuraverit ab initio virum et feminam, iisdemque licentiam tribuerit conjugalem, dicens: Crescite et multiplicamini, et implete terram (Gen. I) .
PL 20, 887Cしかし、霊的な知を明らかにする前に、出来事の理由を歴史に即して説こう。キリストが婚礼の祝いを退けないのは、初めに土の泥から男と女を形づくり、二人に夫婦の許しを与えて、こう言った同じ神が自分であることを証しするためである。「増えよ、増えて地を満たせ」(創世記1)。
Quod Manichaeis perditis adeo displicet constitutum; quibus ego ob immunditiam suam puto non utique rem nuptialem displicere, sed legem, quae non multas feminas uni viro, neque unam feminam multis viris, sed unam feminam uni viro conjungit.
PL 20, 888Aこの定めは、救いがたいマニ教徒たちにはひどく気に入らない。私が思うに、彼らが自らの不潔のゆえに気に入らないのは、決して婚姻のことそのものではなく、一人の男に多くの女を、また一人の女に多くの男を結ぶのではなく、一人の女を一人の男に結ぶ法である。
Nolunt enim vivere ipsi exsecrabiles Manichaei juxta apostoli Pauli doctrinam, ut unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum (I Cor. VII) .
PL 20, 888Aというのも、この呪うべきマニ教徒たち自身は、使徒パウロの教え、すなわち各人が自分の妻を持ち、各女が自分の夫を持つようにという教えに従って生きることを望まないからである(一コリント7)。
Benedixit ergo quod constituerat a primordio legitimum Christus conjugium, dum pergere ad nuptias non renuit invitatus: et tamen virginitatem docuit esse meliorem, dum magis per eam nasci dignatur.
PL 20, 888Aそれゆえキリストは、初めに定めた正当な婚姻を、招かれて婚礼に赴くのを拒まなかったことで祝福した。しかも、おとめの身のほうがまさると教えた。むしろそれを通して生まれることをよしとしたからである。
Probavit sanctam Virginem suum esse domicilium Deus, ubi columen pudoris perpetuum servet ingressus, dum sine detrimento integritatis maternae nascitur, sine corruptela conceptus.
PL 20, 888B神は、聖なるおとめが自らの住まいであることを示した。そこに入っても、慎みの頂を永遠に保ったのである〔ubi … servet ingressus の係りは定かでない。ingressus を神に係る分詞と取った〕。母の完全さを損なうことなく生まれ、堕落なく宿されたからである。
Ideoque vas electionis Apostolus, ad istud bonum quod consecutus fuerat, caeteros invitabat, dicens innuptis: Bonum est illis si sic permanserint, sicut ego (I Cor. VII) .
PL 20, 888Bそれゆえ、選びの器である使徒は、自らが得たこの善へと他の人々をも招き、未婚の者たちに言った。「彼らにとって、私のようにこうしてとどまるなら、善い」(一コリント7)。
Exemplo felicitatis hortatur, non legis potestate compellit, de virginibus, inquiens, praeceptum Domini non habeo: consilium autem do, quasi misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis; quia expedit homini sic esse (Ibid.) .
PL 20, 888B彼は幸いの範例によって勧めるのであって、法の力で強いるのではない。こう言うのである。「おとめについては、主の命令を私は持たない。ただ、主から慈しみを受けて忠実である者として、勧めを与える。そうするのが人に益だからである」(一コリント7)。
Et post longam monitionem, qua castimoniae beatitudinem conditioni praetulit nuptiarum, sententia postrema conclusit: Igitur et qui dat virginem suam nuptui, bene facit; et qui non dat, melius facit (I Cor. VII, 38) .
PL 20, 888Bそして、貞潔の幸いを婚姻の状態よりも上に置いた長い勧告のあと、最後にこう結論した。「それゆえ、自分のおとめを嫁がせる者は善をなし、嫁がせない者はさらに善をなす」(一コリント7:38)。
Quod ego arbitror non parentibus virginum fuisse a beato Apostolo dictum, quos constat alienae voluntatis arbitrio dominari non posse; sed unicuique homini tam viro, quam feminae, optionem fuisse ab eodem sancto propositam, ut virginem suam (hoc est carnem suam, virginem natam) aut integritati conservet, meliorem partem, liberamque eligens, aut agnita conditione, nuptui eam, si se non continet, tradat.
PL 20, 888C私が思うに、これは福なる使徒がおとめたちの親に向けて言ったことではない。他人の意志の決定を支配できないのは明らかだからである。そうではなく、男であれ女であれ各人に、この聖なる者が選択を示したのである。すなわち、自分のおとめ(つまりおとめとして生まれた自分の肉)を、よりよい部分、また自由な部分を選んで完全なまま守るか、あるいは自分の状態をわきまえて〔agnita conditione。自制できない自分の状態を認めて、と取った。婚姻の状態の意とも取れる〕、自制できないなら結婚に委ねるか、という選択である。
Parentes autem, vel consanguinei quique virginum, tam puerorum, quam etiam puellarum, nolo sibi de supradicta libertate arbitrii blandiantur, quod alienis mentibus eos dominari non posse tractavimus.
PL 20, 888C親や、童貞〔virgo〕・おとめである少年・少女の血縁者たちは誰であれ、他人の精神を彼らが支配できないと我々が論じたからといって、先に述べた意志の自由を口実に自らを甘やかすことのないよう、私は望む。
Imperare quidem perpetuam continentiam non possunt, quia res esse noscitur voluntatis: sed voluntatem tamen in melius nutrire possunt, et debitores sunt ut moneant, ut hortentur, ut foveant, ut pignora sua Deo magis gestiant obligare, quam saeculo, ut de propinquis seminis sui vel in cleri ordine dignos altari divino ministros exhibeant, vel in sanctarum numero feminarum puellas castimoniae dicatas enutriant; ut Ecclesiam Dei talibus nutrimentis ornantes, beatitudinem debitam consequantur.
PL 20, 889Aたしかに彼らは永続する自制を命じることはできない。それは意志にかかわることだと知られているからである。しかし、意志をよりよい方へ養うことはできるし、諭し、励まし、温め、自分の子らを世よりもむしろ神に結びつけることを切に願い、自分の血筋の近親者のうちから、聖職者の階級において神の祭壇にふさわしい奉仕者を差し出し、あるいは聖なる女たちの数のうちに、貞潔に献げられた少女たちを育て上げる義務を負っている。それは、神の教会をそのような養い子で飾って、ふさわしい幸いを得るためである。
Scriptum est enim: Beatus qui habet semen in Sion, et domesticos in Jerusalem. Inest autem praeclaro huic eloquio prophetali et sublimior intellectus, suo in loco plena disputatione pandendus.
PL 20, 889A実際、こう書かれている。「シオンに子孫を持ち、エルサレムに家の者を持つ者は幸いである」。この輝かしい預言の言葉には、さらに高い理解が含まれており、しかるべき場所で十分な論述をもって明らかにすべきである。
Sed quia in hunc tractatum salubriter sumus pertracti studio castitatis, dum rationem pandimus cujus intuitu perrexerit Salvator ad nuptias, breviter interim neophytis nostris salutare consilium suggeramus, spiritalem scientiam lectionis hujus figuraliter explanandam dictis subsequentibus ostensuri.
PL 20, 889Bしかし、救い主がなぜ婚礼に赴いたのか、その理由を明らかにするうちに、我々は純潔への熱意によって益ある仕方でこの論述に導かれたので、さしあたり我々の新受洗者たちに、短く救いの勧めを示そう。この朗読の霊的な知は、このあとの言葉で、象りに即して解き明かして示すつもりである。
Regeneratos vos esse per Baptismum, et renatos, nuncupatione ipsa qua infantes vocamini, potestis advertere.
PL 20, 889B諸君が洗礼によって再び生まれ、生まれ変わったことは、諸君が「幼子たち」と呼ばれるその名そのものから悟ることができる。
Si qui igitur vestrum conjugio alligati, servare virgines suas magis quam nuptui dare desiderant, sic habeant conjuges, quasi non habentes; et erit illis retributio magna apud Deum Dominum nostrum, quod talem suam carnem servaverint, qualis Baptismi sacramento renata est.
PL 20, 889Bそれゆえ、諸君のうち婚姻に結ばれた者で、自分のおとめ〔virgines suas。先に述べたとおり、おとめとして生まれた自分の肉を言う〕を嫁がせるよりも守ることを望む者は、配偶者を、持たない者のように持て。そうすれば、我々の主なる神のもとで大いなる報いがある。洗礼の秘跡によって新たに生まれたのと同じ肉を、そのままに守ったからである。
Haec ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum vobis injiciam (I Cor. VII) ; nam etsi conjugio servieris legitimo post lavacrum, non peccasti. Cave solum ut aliter non derelinquas fidem, ut a fornicationibus fugias, jam fidelis effectus.
PL 20, 890Aこれは諸君の益のために言うのであって、諸君に罠をかけるためではない(一コリント7)。たとえ洗いのあとに正当な婚姻に仕えたとしても、あなたは罪を犯したのではない。ただ用心せよ。ほかの仕方で信仰を捨てることのないように、すでに信じる者となったのだから、淫行から逃れよ。
Hoc autem custodire ita demum poteritis, si ebrietatem devitetis, et convivia inhonesta, ubi turpium feminarum colubrini gestus concupiscentiam movent illicitam; ubi lyra sonat, et tibia; ubi omnia postremo genera musicorum inter cymbala saltantium concrepant.
PL 20, 890Aしかし、これを守ることができるのは、結局、酩酊を避け、恥ずべき宴を避ける場合に限る。そこでは卑しい女たちの蛇のような身振りが、禁じられた欲望をかき立て、竪琴と笛が鳴り、ついにはあらゆる種類の楽器が、踊る者たちのシンバルのあいだで響き渡る。
Infelices illae domus sunt quae nihil discrepant a theatris. Auferantur, quaeso, universa ista de medio.
PL 20, 890Aそのような家々は、劇場と何も違わない、不幸な家である。頼むから、これらすべてを中から取り除け。
Sit domus Christiani ac baptizati hominis immunis a choro diaboli, sit plane humana, sit hospitalis; orationibus sanctificetur assiduis; psalmis, hymnis, canticisque spiritualibus frequentetur: sit sermo Dei, et signum Christi in corde, in ore, in fronte, inter cibos, inter pocula, inter colloquia, in lavacris, in cubilibus, in ingressu, in egressu, in laetitia, in moerore; ut juxta beatissimi Pauli doctrinam, sive manducatis, sive bibitis, sive aliquid facitis, omnia in nomine Domini Jesu Christi, qui vos vocavit ad gratiam, faciatis (I Cor. X) .
PL 20, 890Bキリスト教徒の、洗礼を受けた人の家は、悪魔の踊りの輪から免れたものとなれ。まことに人間らしく、客を迎えるものとなれ。絶えざる祈りで聖別され、詩篇、賛歌、霊の歌で満たされよ。神の言葉と、キリストの印が、心に、口に、額に、食べ物のあいだに、杯のあいだに、語らいのあいだに、浴場に、寝床に、入るときに、出るときに、喜びのときに、悲しみのときにあるように。こうして、いと福なるパウロの教えにしたがい、食べるにせよ飲むにせよ、何をするにせよ、すべてを、諸君を恩寵へと招いた主イエス・キリストの名によって行うためである(一コリント10)。
Ipse enim et praeteritis peccatis indulgentiam tribuit, et emendatae vitae praemia pollicetur. Sed his pro communi aedificatione moraliter expositis, jam venio ad promissas allegorias ipsius Evangelicae lectionis.
PL 20, 891A実に彼自身が、過ぎた罪に赦しを与え、改められた生き方の報いを約束する。しかし、共通の教化のためにこれらを道徳の面から説いたので、今や、約束した、福音書の朗読そのものの寓意に移ろう。
Et licet ad explanationem mysteriorum Christi idoneum me esse non arbitrer, qui necdum merear beatissimi Pauli auctoritatem praesumere dicentis: quoniam loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis, sed in doctrina spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes (I Cor. II) ; desidero tamen ex ea divini Evangelii lectione coelestem vobis atque arcanam, prout Dominus largiri dignabitur, intelligentiam revelare.
PL 20, 891A私は、キリストの奥義を解き明かすのにふさわしい者とは考えない。「我々は人間の知恵の教える言葉ではなく、霊の教えにおいて語り、霊的なものを霊的なものと比べている」(一コリント2)と言ういと福なるパウロの権威を、まだ自分のものとするに値しないからである。だが、この神聖な福音書の朗読から、主がよしとして与える限り、諸君に天上の、秘められた理解を明らかにしたい。
Paulo ante enim, dum propositi sermonis principium disserui, causam pandens propter quam Salvator ierit invitatus ad nuptias, transcendi ad praedicabilem virginitatis conservandae tractatum, ibique aliquantulum videor immoratus.
PL 20, 891A少し前、取り上げた説教の初めを論じ、救い主が招かれて婚礼に赴いた理由を明らかにしていたとき、私は、守るべきおとめの身についての称賛すべき論述に移り、そこにしばらく留まったように見える。
Nunc autem replicabo ipsam narrationem beati evangelistae, ut intellectum spiritualem opportunius requiramus in verbis. Et die tertia, inquit, nuptiae fiebant in Cana Galilaeae: et ibi erat mater Jesu. Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus ad nuptias.
PL 20, 891Bだが今や、福なる福音書記者の記述そのものをもう一度取り上げ、言葉のうちに霊的な理解をより適切に探ろう。彼は言う。「また三日目に、ガリラヤのカナで婚礼があった。そこにイエスの母がいた。イエスも、その弟子たちも婚礼に招かれた」。
Et vinum non habebant, quoniam consummatum erat vinum nuptiarum (Joan. II) . Veram rei gestae historiam, ut oportuit, cognoscentes, jam quis iste sit dies tertius, in quo factae nuptiae memorantur, spiritualiter exponamus.
PL 20, 891B「彼らにはぶどう酒がなかった。婚礼のぶどう酒が尽きていたからである」(ヨハネ2)。出来事の真の歴史をしかるべく知ったからには、婚礼が行われたと記されるこの三日目とは何であるかを、今度は霊的に解き明かそう。
Dies lucis est, fratres charissimi; et ideo praeceptis Domini, qui verum lumen est, aequissime comparatur, testante Propheta: Praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos (Ps. XVIII) . Et alibi iterum: Quomodo lux, inquit, mandata tua super terram (Prov. VI) .
PL 20, 891B日とは光の日である、いとも愛する兄弟たちよ。それゆえ、まことの光である主の戒めに、まことにふさわしくたとえられる。預言者が証しして言う。「主の戒めは輝き、目を照らす」(詩篇18)。また別の箇所でも言う。「地の上にある光のように、汝の命令はある」(箴言6)〔箴言6にこの句は見いだせない。引かれた句はイザヤ26:9(七十人訳)に近いらしい〕。
Unde bene Salvator Dominus admonebat, in luce esse ambulandum, dicens: Quod si quis ambulat in die, non offendit, quia lucem mundi hujus videt (Joan. XI) . Vere enim si quis ambulaverit in luce praeceptorum Dei, offendere nequaquam potest.
PL 20, 891Cそれゆえ救い主なる主は、光の中を歩むべきだと適切に諭して、こう言った。「もし誰かが昼に歩くなら、つまずかない。この世の光を見るからである」(ヨハネ11)。実際、神の戒めの光の中を歩む者は、決してつまずくことができない。
Dies itaque fuit in mandato primus, ab Adam usque ad Moysen: secundus dies fuit sub Lege Moysi: tertius dies est sub Gratia Salvatoris.
PL 20, 891Cこうして、第一の日は戒めのもとにあって、アダムからモーセまでであった。第二の日はモーセの律法のもとにあった。第三の日は、救い主の恩寵のもとにある。
In quo die Sponsus ipse coelestis, amator animarum credentium Dominus Jesus, sponsam sibi ex Gentibus conjunxit Ecclesiam, cui annulum signaculi sui, et inaures fidei tribueret pretiosas ( nam fides ex auditu, auditus autem per verbum Dei (Rom. X) , videlicet Filium; quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum [Joan.
PL 20, 892Aこの日に、天の花婿その者、信じる魂を愛する主イエスは、諸国民から教会を花嫁として自らに結んだ。それは、その花嫁に、自らの印の指輪と、信仰の貴い耳飾りを与え(というのも、信仰は聞くことから、聞くことは神の言葉、すなわち子によるからであり(ローマ10)、「初めに言葉があり、言葉は神と共にあり、言葉は神であった」(ヨハネ1)からである〔ミーニュはここで切らずに次の節へ続けて刷る〕)、
I] ), cui sponsae idem Dei Filius Deus Verbum, aurea quoque donaret dextralia, probabilium quippe operum, dextrorumque factorum, nec non etiam caetera singillatim pretiosa monilia largiretur, quae spiritualium sunt ornamenta virtutum.
PL 20, 892A〔前の節の引照の続き〕また同じ神の子、神なる言葉が、この花嫁に、金の腕輪、すなわち是認される業と正しい行いの腕輪をも贈り、さらにそのほかの貴い首飾りを一つ一つ与えるためである。これらは霊的な徳の飾りである。
Et ut agnosceres tertia hac die spirituales istas a Christo nuptias in plebe gentium celebrari, non in Judaea fiunt, sed in Cana Galilaeae: quod praeter testimonium sancti Isaiae (Is. IX) , qui Galilaeam Gentium memoravit, ex interpretatione ipsorum nominum clarius ostendetur.
PL 20, 892Aそして、この第三の日に、キリストによるこれら霊的な婚礼が諸国民の民のうちで祝われることを、あなたが知るように、婚礼はユダヤでではなく、ガリラヤのカナで行われる。このことは、ガリラヤを諸国民のガリラヤと記した聖なるイザヤの証し(イザヤ9)のほかに、名前そのものの解釈から、より明らかに示されるであろう。
Cana enim possessio dicitur; et Galilaea vel volubilis, vel rota nuncupatur, ex Hebraeo interpretata sermone.
PL 20, 892Bカナは「所有」と呼ばれ、ガリラヤは「転がるもの」あるいは「車輪」と呼ばれる。ヘブライ語から解釈したものである。
Constat autem populum Gentium ex errore idololatriae, in quem fuerat olim devolutus, nunc ad christianae veritatis cultum celeritate rotae cujusdam properare currentis.
PL 20, 892Bところで、諸国民の民が、かつて陥っていた偶像崇拝の迷いから、走る車輪のような速さをもって、キリスト教の真理の礼拝へと急いでいることは明らかである。
Unde etiam figuraliter cecinit propheta David locutus ad Deum: Vox tonitrui tui in rota (Ps. LXXVI) . Intonuit enim e coelo Deus, et Altissimus dedit vocem suam, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene placui: hunc audite (Matth XVII) .
PL 20, 892Bそれゆえ預言者ダビデも、神に向かって語りながら、象りによって歌った。「汝の雷の声は車輪の中にある」(詩篇76)。実際、神は天から雷鳴を響かせ、いと高き者は声を発して言った。「これは私の愛する子、私が喜んだ者。彼に聞け」(マタイ17)。
Cujus tonitrui vox haeret in cordibus plebis hujus, quae ex gentili superstitione ad fidem Domini Jesu, tamquam rota currens, velociter properavit. Quam ob causam etiam beatos Apostolos digne arbitramur a Christo filios tonitrui nuncupatos (Marc. III) , Boanerges.
PL 20, 892Bこの雷の声は、異邦の迷信から主イエスの信仰へ、車輪のように走って速やかに急いだこの民の心に留まっている。この理由から、福なる使徒たちが、キリストから「雷の子ら」、すなわちボアネルゲスと呼ばれた(マルコ3)のも、ふさわしいと考える。
Nam legimus alio in loco Evangelii, quosdam ex Gentibus desiderantes appropinquare Christo, aditum quaesisse per apostolum Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae civitate; ut opinor, familiaritate confisos: Domine, inquiunt, volumus Jesum videre.
PL 20, 892C実際、福音書の別の箇所に、諸国民のうちのある者たちがキリストに近づくことを望み、使徒フィリポを通して近づく道を求めたと読む。彼はガリラヤの町ベトサイダの出であり、彼らはおそらく親しさを頼みにしたのであろう。彼らは言う。「殿〔domine〕、我々はイエスに会いたいのです」。
Venit Philippus, et dicit Andreae: Andreas et Philippus vadunt, et dicunt ad Jesum (Joan. XII) .
PL 20, 892C「フィリポは来て、アンデレに告げる。アンデレとフィリポは行って、イエスに告げる」(ヨハネ12)。
His cohaerent ea, quae suo in loco, ut meminit dilectio vestra, minutatim disserui, ubi confestim Dominus legatos Gentium gratulanter amplectens, et in paucis credentibus fidem praevidens innumerabilium populorum, dixit Apostolis: Venit hora ut glorificetur Filius hominis (Joan. XII) .
PL 20, 893Aこれに結びつくのが、しかるべき箇所で、諸君の慈しみ(愛)〔dilectio〕が覚えているとおり、細かく論じた事柄である。そこでは、主は諸国民の使者たちをただちに喜んで迎え、わずかな信じる者のうちに数えきれぬ民の信仰を見通して、使徒たちに言った。「人の子が栄光を受ける時が来た」(ヨハネ12)。
Et post pauca, vocem convertens ad Patrem, inquit: Pater, glorifica nomen tuum. Statimque vox de coelo veniens ait: et glorificavi, et iterum glorificabo.
PL 20, 893Aそしてしばらくして、父に声を向けて言う。「父よ、汝の名に栄光を与えよ」。するとただちに、天から来る声が言った。「私は栄光を与えた。再び栄光を与えよう」。
Quam vocem Dei Patris circumstantium Judaeorum turba audiens, de excelsis coelorum sedibus resultantem, tonitrum putat, quia verba non assequitur: populus enim, secundum prophetiam sancti Isaiae (Is. VI) , aure audiens et non audiens, sonum tantummodo divinae vocis audierat, sine intellectu sermonum.
PL 20, 893A周りに立つユダヤ人の群衆は、この父なる神の声が天の高い座から響き返るのを聞いて、雷だと思った。言葉を理解しなかったからである。実際、民は、聖なるイザヤの預言(イザヤ6)によれば、耳で聞いて聞かず、神の声の響きだけを、言葉の理解なしに聞いたのである。
Ideoque Dominus et in Evangelio ad omnes, et in Apocalypsi post doctrinam coelestem, clamat: Qui habet aures audiendi, audiat (Luc. VIII; Apoc. XIII) .
PL 20, 893Bそれゆえ主は、福音書でもすべての人に、また黙示録でも天の教えのあとに、叫ぶ。「聞くための耳を持つ者は聞け」(ルカ8;黙示録13)。
Noverat quippe universis inesse aures, sed non omnibus audiendi: neque enim computabitur audisse qui cordis hebetudine obtusus, quid audivit ignorat.
PL 20, 893B主は、すべての人に耳があるが、すべての人に聞くための耳があるわけではないことを知っていたからである。心の鈍さで鈍くなり、聞いたものが何かを知らない者は、聞いたとは数えられない。
Apostoli autem, et per Apostolos ad fidem Christi currentes, qui audiendi habebant aures, meruerunt intelligere divina eloquia, pro magnitudine sui, sicut in Apocalypsi legimus (Apoc. IV, VI, VIII, X) , tonitruis comparata; quandoquidem digni habiti sunt, ad salutarem notitiam veritatis, paterno testimonio coelitus erudiri.
PL 20, 893Bしかし、使徒たち、また使徒たちを通してキリストの信仰へと走る者たち、すなわち聞くための耳を持っていた者たちは、神の言葉を理解するに値した。その言葉は、その大きさのゆえに、黙示録に読むとおり(黙示録4、6、8、10)、雷鳴にたとえられる。彼らは、真理についての救いの認識へと、父の証しによって天から教えられるに足る者と見なされたからである。
Cana autem parva civitas est in Galilaea Gentium, in cujus Galilaeae partibus sita est et civitas Capharnaum, ubi beatus evangelista Matthaeus Christum testatur habitasse dicens: Cum audisset Jesus quia Joannes traditus est, secessit in Galilaeam; et relicta civitate Nazareth (Matth. IV) , alterius scilicet Galilaeae, venit, inquit, et habitavit Capharnaum, maritimum oppidum in finibus Zabulon, et Nephthalim; ut adimpleretur quod per Isaiam prophetam dictum erat: Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem Galilaeae Gentium.
PL 20, 893Bところでカナは諸国民のガリラヤの小さな町であり、そのガリラヤの地域に、カファルナウムの町もある。福なる福音書記者マタイは、そこでキリストが住んだと証しして、こう言う。「イエスはヨハネが引き渡されたと聞いて、ガリラヤに退いた。そして、ナザレの町を去って」(マタイ4)――すなわち別のガリラヤの町を――「ゼブルンとナフタリの境にある海沿いの町、カファルナウムに来て住んだ。預言者イザヤを通して語られたことが成就するためである。『ゼブルンの地とナフタリの地、海の道、ヨルダンの向こう、諸国民のガリラヤ』」。
Populus qui sedebat in tenebris, lucem vidit magnam: et qui sedebant in regione et umbra mortis, lux orta est illis (Is. IX) . Joannes quoque evangelista beatissimus memorat, quod Dominus Jesus reliquerit terram Judaeam, et abierit iterum in Galilaeam.
PL 20, 893C「闇に座していた民は、大きな光を見た。死の地と死の陰に座していた者たちに、光が昇った」(イザヤ9)。いとも福なる福音書記者ヨハネも、主イエスがユダヤの地を離れ、再びガリラヤに去ったことを記している。
Oportebat autem transire, inquit, illum per Samariam (Joan. IV, 4) , ubi eum causa mulieris Samaritanae, aliquantisper in ipso transitu remoratum describens, consequenter adjecit: Post biduum autem exiit inde et abiit in Galilaeam.
PL 20, 893C彼は言う。「しかし彼は、サマリアを通らねばならなかった」(ヨハネ4:4)。そこで、サマリアの女のゆえに、その通過のさなかにしばらく留まったことを記したうえで、続けてこう付け加えた。「二日の後、彼はそこを出て、ガリラヤへ行った」。
Ipse enim Jesus testimonium perhibuit, inquit, quia propheta in patria sua honorem non habet. Cum autem venisset in Galilaeam, inquit, susceperunt eum Galilaei, visis omnibus signis quae fecit Hierosolymis in die festo: et ipsi enim venerant in diem festum.
PL 20, 894A彼は言う。「イエス自身が、預言者は自分の郷里では敬われないと証しした。そしてガリラヤに着くと、ガリラヤの人々は彼を迎えた。祭りの日にエルサレムで彼がしたすべてのしるしを見たからである。彼らも祭りの日に来ていたのである」。
Venit ergo, inquit, iterum in Cana Galilaeae, ubi fecit de aqua vinum. Erat autem quidam regulus, cujus filius infirmabatur in Capharnaum.
PL 20, 894A彼は言う。「そこで彼は再びガリラヤのカナに来た。そこは水をぶどう酒にした所である。ところで、カファルナウムに、その息子が病んでいるある小王〔regulus〕がいた」。
Hic cum audisset quia Jesus advenit a Judaea in Galilaeam, abiit ad eum, et rogabat ut descenderet et sanaret filium ejus incipientem mori (Ibid., 43) .
PL 20, 894A「この者は、イエスがユダヤからガリラヤに来たと聞くと、彼のもとへ行き、下ってきて、死にかけている自分の息子を癒やしてくれるよう頼んだ」(ヨハネ4:43)〔引かれた句は、刷られた番号とは合わず、ヨハネ4:47に当たる〕。
Quem statim virtute sermonis sui, tamquam medicus coelestis, cum sanasset absentem, taliter sanctus evangelista conclusit: Hoc iterum secundum signum fecit Jesus, cum venisset a Judaea in Galilaeam (Ibid., 54).
PL 20, 894A天の医者のように、その言葉の力で、離れたままのこの息子をイエスがただちに癒やしたとき、聖なる福音書記者はこう結んだ。「これは、イエスがユダヤからガリラヤに来たときに行った、再びの、第二のしるしである」(ヨハネ4:54)。
Ergo ut ad interpretationem nominum, rationemque figuralem redeam; in Cana Galilaeae, id est in possessione Gentium, spirituales sub Christi praesentia nuptiae celebrantur.
PL 20, 894Aでは、名前の解釈と象りの意味に戻ろう。ガリラヤのカナ、すなわち諸国民の所有のうちで、キリストの臨在のもと、霊的な婚礼が祝われているのである。
Propheta ex ejus persona loquente ad Ecclesiam in Canticis Canticorum: Veni a Libano, sponsa: veni a Libano (Cant. IV) ; id est a thurificatione illa gentili.
PL 20, 894B預言者が、彼の人格から教会に向かって語り、雅歌でこう言う。「レバノンから来い、花嫁よ。レバノンから来い」(雅歌4)。すなわち、あの異邦の香をたくことから、である。
Nam Libanum thus interpretamur ex graeco, quod magi illi ex Gentilitate venientes (Matth. II) , Christo potius offerendum esse crediderunt.
PL 20, 894B実際、我々はレバノンをギリシア語から「乳香」と解釈する。異邦から来たあの博士たち(マタイ2)が、キリストにこそ献げるべきだと信じたものである。
Libanus denique et mons esse arduus apud Phoenices cernitur, superbo imperio Gentium comparatus: unde vel maxime sponsa evocatur Ecclesia, audiens vocem Christi dicentis: Veni a Libano, sponsa: veni a Libano (Cant. IV) ; id est venies, et transibis ab initio fidei, capite Sanir, et Hermon: et a cubili leonum, a montibus leopardorum; scilicet ut horrentis idololatriae silvas deserens, et stabula immanium ferarum, daemonum quippe cubilia, derelinquens, ad omnipotentis Dei cultum properet, ejusque complectatur fidem qui eam divini amoris gratia sponsam vocare dignatur.
PL 20, 894B実に、レバノンはフェニキア人のもとで険しい山でもあるとみられ、諸国民の高慢な支配にたとえられる。それゆえ花嫁である教会は、とりわけここから呼び出されるのであり、キリストが言う声を聞く。「レバノンから来い、花嫁よ。レバノンから来い」(雅歌4)。すなわち、「汝は来て、信仰の初めから〔七十人訳に従う本文。ヘブライ語本文の「アマナの頂から」に当たる〕、サニルとヘルモンの頂から過ぎ行く。獅子のねぐらから、ヒョウの山々から」。恐るべき偶像崇拝の森と、猛獣の住みか、すなわち悪霊たちのねぐらを捨て去り、全能の神の礼拝へと急ぎ、神の愛の恩寵によって自分を花嫁と呼ぶことをよしとした者の信仰を抱くためである。
Sed dicat aliquis: Si Deus, juxta Apostoli doctrinam, omnes homines vult salvos fieri, et ad notitiam veritatis venire (I Tim. II) ; cur apud Gentes potissimum in consummatione saeculi istae salutares nuptiae celebrantur, et superioris aevi plebes divino non sunt copulatae conjugio?
PL 20, 894Cだが、誰かが言うかもしれない。「使徒の教えによれば、神はすべての人が救われ、真理の認識に至ることを望む(一テモテ2)。それならば、なぜ世の終わりに、ことさら諸国民のもとでこの救いの婚礼が祝われ、先の時代の民たちは神の婚姻に結ばれなかったのか」と。
Ostendam tibi, dilectissime, et ipsum protoplastum Adam divinae familiaritati fuisse conjunctum, perceptis ab ipso sponso imaginis divinae insignibus, sapientiae, et intellectus, vitaeque perpetuae ornamentis.
PL 20, 894Cあなたに示そう、最愛の者よ、最初に形づくられた者アダム自身も、神との親しさに結ばれていたことを。彼は、花婿その者から、神の像の標、すなわち知恵と理解と永続する生命の飾りを受けていた。
Sed postquam lenocinante diabolo fides est adulterata mandati, immortalitas pariter cum libertate divini amoris ablata est: fuit tamen usque ad diluvium, et usque ad ipsam Legem, justorum quorumdam redivivus amor erga Deum, et Dei erga paucos sanctos reformata conjunctio.
PL 20, 894Cだが、悪魔が誘惑して、戒めへの信実が汚されたのち、不死は、神の愛の自由とともに取り去られた。それでも洪水の時まで、また律法そのものの時まで、ある義人たちの、よみがえった神への愛と、わずかな聖なる者たちに対する神の、改められた結びつきがあった。
Verum quia praeter raros quosque, ut praedixi, sanctos, fornicabatur omnis terra a Domino, et vesana libidine innumeros sibi idolorum deos generatio humana conjunxerat, elegit continuo Deus stirpem justi seminis Abrahae; et legitimas conjunctionis tabulas digito suo praescriptas, inter se et illam plebem.
PL 20, 895Aだが、先に述べたように、少数の聖なる者たちを除いて全地が主から離れて淫行し、人類が狂った情欲によって数えきれぬ偶像の神々を自らに結びつけたので、神はただちに、義なる種であるアブラハムの血統を選んだ。そして、自らの指で記した、正当な結びつきの板を、自らとその民とのあいだに、
Moysi ministro firmavit (Exod. XX) . Exinde illa plebs divina praecepta concipiens, et foecunda prole sanctorum, coepit Deo, cujus copulam meruerat, esse charissima.
PL 20, 895A奉仕者モーセを通して固めた(出エジプト記20)。その時からあの民は、神の戒めを身ごもり、聖なる者たちの豊かな子孫を宿して、その結合にあずかった神にとって、いとも愛する者となり始めた。
Sed processu temporis, nimium sibi de Dei amore praesumens, per delicias ad luxuriam declinavit, et per luxuriam ad contemptum, rebellionemque prorupit; itaque verberata est et frequenter, et varie, quod adulteriis succubuerit idolorum.
PL 20, 895Aだが時が進むと、神の愛を過大に当てにして、快楽を通して放縦に傾き、放縦を通して侮りと反逆へと破れ出た。それゆえ、偶像との姦淫に屈したために、しばしば、さまざまに打たれた。
Nam saepe gladio, saepe captivitati est tradita, sed, sicut scriptum est, noluit recipere disciplinam; propter quod ad eam Deus loquitur per Prophetam: Non vocaberis ultra mollis et delicata: sed sede, inquit, in terra, et accipe molam, et mole (Is. XLVII) .
PL 20, 895B実際、しばしば剣に、しばしば捕囚に渡されたが、書かれているとおり、懲らしめを受け入れようとしなかった。そのために神は預言者を通して彼女に語る。「汝はもはや、柔弱で贅沢な者とは呼ばれない。地に座り、臼を取って挽け」(イザヤ47)。
Et quid post haec omnia? Apparebunt, ait, opprobria tua. Et iterum conqueritur de ea Dominus apud Prophetam: Vidisti, inquit, quae fecit mihi habitatio domus Israel? abiit super omnem montem excelsum, et subtus omne lignum nemorosum, et fornicata est illic in idolis: et maechabatur, inquit, lignum et lapidem.
PL 20, 895Bでは、これらすべてのあとに何があるか。彼は言う。「汝の恥辱が現れるであろう」。また、主は預言者を通して彼女のことを再び嘆く。「汝は、イスラエルの家の住まいが私に何をしたか、見たか。すべての高い山の上、すべての茂る木の下に行き、そこで偶像に対して淫行した。木と石と姦淫したのである」。
Et dixi, postquam haec omnia fornicata est: Revertere ad me: et non est conversa. Et dimisi eam, et dedi ei libellum repudii (Jer. III) . Fugiamus, obsecro, ab idolis, ne repudiati similiter mereamur audire.
PL 20, 895B「そして私は、彼女がこれらすべての淫行をしたのち、言った。『私のもとに帰れ』と。しかし彼女は帰らなかった。そこで私は彼女を去らせ、離縁状を与えた」(エレミヤ3)。どうか、偶像から逃れよう。離縁された者として、同じことを聞くに値することのないように。
Quem tamen acceperit Judaea plebs libellum repudii, audiamus: Jerusalem, Jerusalem, quae occidis Prophetas, et lapidas eos qui ad te mittuntur, quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti?
PL 20, 895Cユダヤの民がどのような離縁状を受けたのかを聞こう。「エルサレム、エルサレム、預言者たちを殺し、汝のもとに遣わされた者たちを石で打つ者よ。雌鶏がひなを翼の下に集めるように、私は幾たび汝の子らを集めようとしたことか。だが汝は望まなかった」。
Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII) . Post passionem quoque Domini plenior libellus repudii ab Apostolis datur Synagogae Judaeorum, cum dicitur: Vobis oportebat primum annuntiari verbum Dei: sed quoniam repulistis illud, et indignos vos judicastis aeterna vita, ecce convertimur ad Gentes, sicut mandatum est nobis (Act. XIII) .
PL 20, 895C「見よ、汝らの家は荒れ果てて残される」(マタイ23)。主の受難のあとにも、より十分な離縁状が、使徒たちによってユダヤ人の会堂に与えられる。こう言われるときである。「まず神の言葉を汝らに告げ知らせねばならなかった。だが汝らはそれを退け、自らを永遠の生命にふさわしくないと判断したので、見よ、我々は、我々に命じられたとおり、諸国民に向かう」(使徒言行録13)。
Deserta igitur ac repudiata Judaeorum plebe, nostra ex Gentibus sumitur in conjugium plebs: Vocabo enim non plebem meam, plebem meam; et non dilectam, dilectam (Osee II) .
PL 20, 895Cこうして、ユダヤ人の民が捨てられ離縁されたので、諸国民から成る我々の民が、婚姻に迎えられる。「私は、私の民でない者を私の民と、愛されない者を愛される者と呼ぶ」からである(ホセア2)。
Praedixerat Dominus per Prophetam sane, quoniam primo die sub mandato, et secundo sub Lege, celebratae, ut exposui, nuptiae fuerant.
PL 20, 896A確かに主は、預言者を通してこれを予告していた。すでに説いたとおり、婚礼は第一の日には戒めのもとで、第二の日には律法のもとで、祝われていたからである。
Ideo sanctus evangelista non absolute ait, die tertia nuptiae fiebant; sed conjunctione praeposita loquitur, et die tertia nuptiae fiebant in Cana Galilaeae: et erat mater Jesu ibi (Joan. II) .
PL 20, 896Aそれゆえ聖なる福音書記者は、「三日目に婚礼があった」と無条件には言わず、接続詞を前に置いて言う。「また三日目に、ガリラヤのカナで婚礼があり、イエスの母がそこにいた」(ヨハネ2)。
Ubi? utique apud Gentes; nam beatam Mariam constat de gente Moabitarum ex matre traxisse originem. Booz enim genuit Obed ex Ruth, utique illa muliere Moabitide.
PL 20, 896Aどこにか。もちろん諸国民のもとである。福なるマリアが、母方でモアブ人の民から出自を引いていることは明らかだからである。実際、ボアズはルツからオベドを儲けたが、その女は明らかにモアブの女であった。
Obed autem genuit Jesse: Jesse genuit David regem (Matth. I) ; de cujus semine nascitur Joseph, cui desponsata virgo Maria (ejusdem quippe tribus, quia aliter non licebat) quae genuit Jesum, qui dicitur Christus.
PL 20, 896A「オベドはエッサイを儲け、エッサイは王ダビデを儲けた」(マタイ1)。そのダビデの子孫からヨセフが生まれ、そのヨセフにおとめマリアが婚約した(同じ部族の者であった。そうでなければ許されなかったからである)。彼女がキリストと呼ばれるイエスを産んだのである。
Ibi ergo erat mater Jesu: vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus ad nuptias (Joan. II) . Magnum mysterium pietatis! Ipse qui sponsus est, invitatur: invitatur autem vocibus Prophetarum ita precantium: Domine, inclina coelos tuos, et descende (Ps. CXLIII) .
PL 20, 896Bだからそこにイエスの母がいた。「イエスも、その弟子たちも婚礼に招かれた」(ヨハネ2)。慈しみの大いなる奥義よ。花婿であるその者自身が招かれる。預言者たちの声によって招かれるのであり、彼らはこう祈る。「主よ、汝の天を傾けて、降りよ」(詩篇143)。
Et iterum: Excita potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos (Ps. LXXIX) . Et his multae sunt orationes consimiles suppliciter invitantium Prophetarum.
PL 20, 896Bまた再びこう言う。「汝の力を奮い起こし、来て、我々を救え」(詩篇79)。このほかにも、嘆願して招く預言者たちの、同様の祈りは多い。
Invitantur etiam sancti una cum Christo discipuli, velut amici fideles ejusdem sponsi coelestis, cum dicitur per Prophetam: Non sunt loquelae, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum (Ps. XVIII) .
PL 20, 896Bキリストとともに、聖なる弟子たちも、同じ天の花婿の忠実な友として招かれる。預言者を通して、こう言われるときである。「その声が聞かれない言葉も、語りもない」(詩篇18)。
Nam Spiritu sancto repleti (Act. I) , linguis erant variarum Gentium locuturi. Unde spiritus prophetalis ea quae indubitanter futura erant, quasi jam facta pronuntians, addidit: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Ps. XVIII) .
PL 20, 896B実際、聖なる霊に満たされて(使徒言行録1)、彼らはさまざまな諸国民の言語で語ることになっていた。それゆえ預言の霊は、疑いなく将来起こることを、すでに起こったかのように告げて、こう付け加えた。「その響きは全地に出て行き、その言葉は世界の果てまで及んだ」(詩篇18)。
Et ut ostenderet clarius, qui essent isti, et cujus essent praecones, adjecit: In sole posuit tabernaculum suum: et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Deinde sequitur evangelistae narratio: Et vinum non habebant (Joan. II) .
PL 20, 896Cそして、彼らが誰であり、誰の宣べ伝える者であるかをより明らかにするために、こう付け加えた。「太陽の中に自分の幕屋を置いた。そして彼自身は、部屋から出てくる花婿のようである」。そののち、福音書記者の叙述が続く。「彼らにはぶどう酒がなかった」(ヨハネ2)。
Quod consummatum erat vinum nuptiarum, quia vinum sancti Spiritus non haberent Gentes evidenter expressit.
PL 20, 896C婚礼のぶどう酒が尽きたということは、諸国民が聖なる霊のぶどう酒を持っていなかったことを、はっきりと表している。
Quod autem dicit, quia consummatum erat vinum nuptiarum, id est defecerat; non absolute dixit, ut tu credas his forsitan defecisse quibus adhuc datum non fuerat.
PL 20, 896Cまた、婚礼のぶどう酒が尽きた、すなわち不足した、と彼が言うのは、無条件にではない。まだ与えられていなかった者たちにぶどう酒が不足したのだと、あなたが信じてしまうようなことのないようにである。
Nec enim dixit, defecerat eis vinum nuptiarum, sed, defecisse tantummodo ait, vinum nuptiarum; tamquam si diceret nuptiale.
PL 20, 897A実際、彼は「彼らに婚礼のぶどう酒が尽きた」とは言わず、ただ、婚礼のぶどう酒が尽きた、と言った。あたかも「婚礼用の」と言うかのようである。
Quapropter defecisse intelligitur vinum, non istarum, sed praecedentium nuptiarum; defecerat enim nuptiale vinum Spiritus sancti, cessantibus Prophetis qui ministraverant in populo Judaeorum.
PL 20, 897Aそれゆえ、尽きたのは、この婚礼ではなく、先立つ婚礼のぶどう酒だと解される。聖なる霊の婚礼用のぶどう酒は、ユダヤ人の民のうちで仕えてきた預言者たちが絶えたので、尽きたのである。
Omnes enim Prophetae, et Lex, usque ad Joannem prophetaverunt; nec erat quisquam qui spirituali vino Gentes potare sufficeret sitientes: sed exspectabatur Dominus Jesus, qui novo vino utres per Baptismum novos impleret.
PL 20, 897Aすべての預言者と律法は、ヨハネまで預言した。渇く諸国民に霊のぶどう酒を飲ませるに足る者は誰もいなかった。だが、主イエスが待たれていた。洗礼によって新しい革袋を新しいぶどう酒で満たす者としてである。
Nam vetera, inquit, transierunt: ecce facta sunt omnia nova (Matth. IX; II Cor. V) . Sic tamen facta sunt omnia nova, ut origo maneret ex veteri, cum non ex nihilo vinum, sed ex antiquo aquae gignitur elemento.
PL 20, 897A彼は言う。「古いものは過ぎ去った。見よ、すべてが新しくなった」(マタイ9;二コリント5)。しかしすべては、起源が古いものにとどまるように新しくなった。ぶどう酒は無からではなく、水という古い元素から生まれるからである。
Nec Legem litterae existimes esse temnendam, unde Spiritus sanctus, Jesu operante, per fideles ministros hauritur; et idcirco in diluvio antiquo homines perierunt, et nunc in Baptismo renascuntur; quia littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III) .
PL 20, 897B文字の律法を軽んじるべきだと考えてはならない。そこから、イエスが働いて、忠実な奉仕者たちを通して、聖なる霊が汲み出されるからである。それゆえ、古い洪水では人々は滅んだが、今は洗礼によって再び生まれる。文字は殺し、霊は生かすからである(二コリント3)。
Sola quippe interficit littera, et Spiritu sancto temperata regenerat. Perisse autem constat in illo diluvio omnes ipsius temporis homines, praeter eos qui intra Arcam (Gen. VII) , quae typum gerebat Ecclesiae, reperiri meruerunt.
PL 20, 897B文字はそれだけでは殺すが、聖なる霊で和らげられると、新たに生む。あの洪水では、その時代の人々はみな、箱舟(創世記7)――教会の予型を帯びていた――の内に見いだされるに値した者たちを除いて、滅びたことは明らかである。
Nam similiter etiam nunc omnino salvi esse non poterunt qui ab apostolica fide et ab Ecclesia catholica fuerint alieni. Elaboret ergo omni studio unusquisque vestrum permanere in domo Domini, exercens opera perceptae gratiae congrua.
PL 20, 897B同様に今も、使徒の信仰と公同の教会から離れた者たちは、決して救われることができない。ゆえに、諸君の各人は、全力を尽くして主の家にとどまることに努めよ。受けた恩寵にふさわしい業を行いながら。
Oportet enim, in novum renatos hominem a peccatis pristinis jam cavere. Servate, quaeso, utres novos, neophyti; ne vitam veterem repetentes, vinum novum disrupti perdatis; rumpet enim vinum novum utres veteres, et vinum effundetur, et utres peribunt (Marc. II; Luc. V) .
PL 20, 897B新しい人へと生まれ変わった者は、以前の罪をもう警戒せねばならないからである。どうか、新受洗者たちよ、新しい革袋を守れ。古い生き方に戻って破れ、新しいぶどう酒を失うことのないように。新しいぶどう酒は古い革袋を破り、ぶどう酒は流れ出て、革袋はだめになるからである(マルコ2;ルカ5)。
Custodite igitur regenerati hominis integram novitatem, et coeleste vinum in vestris utribus conservate, ut vos ipsa fides custodita conservet per Salvatorem generis humani Christum Jesum Dominum Deum nostrum, regnantem cum Patre, et cum Spiritu sancto, ante omnia, et nunc, et semper, et in cuncta saecula. Amen.
PL 20, 898Aそれゆえ、生まれ変わった人の完全な新しさを守れ。天のぶどう酒を諸君の革袋に保て。そうすれば、保たれた信仰そのものが、諸君を守るであろう。人類の救い主、我々の主なる神、キリスト・イエスを通してである。彼は父と聖なる霊とともに、すべてに先立ち、今も、常に、世々に統べ治めている。アーメン。
Sermo IX. De Evangelii lectione secundus
第9説教 福音書の朗読について 2PL 20, 898AExplanavimus hesterno die charitati vestrae ex lectione evangelica quae Salvatorem nostrum perhibet de aqua vinum fecisse in nuptiis, primum juxta historiam gesti, quam ob causam ire dignatus sit: deinde secundum spiritalem coelestis mysterii intellectum, quid esset dies, et quis esset primus dies, qui secundus, qui tertius, quae nuptiarum ratio, qui sponsus ille esset, quaeve illa sponsa, qui locus ubi fiebant illae nuptiae, et quod non primae illae nuptiae factae sint, et quamobrem ibi fuisse dicta sit Mater Domini Jesu: deinde cur ipse sponsus invitetur ad nuptias, vel a quibus; quomodo etiam discipuli pariter invitentur: deinde quid esset illud vinum quod non habebant, et quae fuerit vini nuptialis defectio; et quemadmodum repudiata ob idololatriae adulterium plebe Judaica, Ecclesia Gentium divino fuerit amori conjuncta.
PL 20, 898A昨日、我々は諸君の愛に、我々の救い主が婚礼で水をぶどう酒にしたと伝える福音書の朗読を解き明かした。まず、出来事の歴史に即して、彼がなぜ赴くことをよしとしたのかを。次に、天の奥義の霊的な理解に従って、日とは何であったか、第一の日とは何か、第二、第三の日とは何か、婚礼の意味は何か、あの花婿は誰で、あの花嫁は何か、あの婚礼が行われた場所はどこか、またあの婚礼が最初のものではなかったこと、なぜそこに主イエスの母がいたと言われるのかを。さらに、なぜ花婿自身が婚礼に招かれるのか、誰によってか、弟子たちも同じく招かれるのはどのようにしてかを。さらに、彼らが持っていなかったあのぶどう酒とは何であったか、婚礼のぶどう酒の欠乏とは何であったかを。そして、偶像崇拝の姦淫のゆえにユダヤの民が離縁されたのち、諸国民の教会がどのようにして神の愛に結ばれたかを。
Unde cavendum nobis est, omni genere charissimi, ne aliquo rursus idololatriae contagio violemur, et non solum repudiari, sed et damnari in perpetuum mereamur; quoniam si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus.
PL 20, 898Bそれゆえ、いとも愛する者たちよ、我々はあらゆる仕方で〔omni genere は「警戒せねばならない」にかかると取った。「あらゆる点でいとも愛する者たちよ」と呼びかけにかけても読める〕、偶像崇拝の何らかの汚染によって再び汚され、離縁されるばかりか永遠に断罪されるにも値する者とならないよう、警戒せねばならない。「神の神殿を損なう者があれば、神はその者を滅ぼす」からである。
Templum enim Dei sanctum est, ait Apostolus, quod estis vos: cavete attentius, ne sicut serpens decepit Evam astutia sua, corrumpantur sensus vestri a castitate, quae est in Christo Jesu (I Cor. III) , sicut admonet idem beatissimus Paulus (II Cor. XI) ; et repellamur ab eo qui nos dilexit, et dedit pignus sancti Spiritus in cordibus nostris.
PL 20, 899A実際、使徒は言う。「神の神殿は聖なるものであり、それは汝らである」。いっそう注意せよ。蛇がその狡猾さでエバを欺いたように、諸君の思いがキリスト・イエスにある純潔から損なわれることのないように(一コリント3)〔引かれた句は二コリント11:3。一コリント3 は前の「神の神殿は…」の句に当たる〕。同じいと福なるパウロが戒めるとおりである(二コリント11)。また、我々を愛し、聖なる霊の保証を我々の心に与えた者から、我々が退けられることのないようにしよう。
Teneamus ergo gratiam Spiritus sancti, largo munere Sponsi coelestis infusam, ne ad inopiam pristinam revertamur. De qua inopia tunc in aenigmate ait Mater Domini ad eum, vinum non habent (Joan. II) .
PL 20, 899Aそれゆえ、天の花婿の豊かな賜物として注がれた聖なる霊の恩寵を保とう。以前の欠乏に逆戻りすることのないように。その欠乏について、あのとき主の母は謎めいて彼に言った。「彼らにはぶどう酒がない」(ヨハネ2)。
Sed jam quid Dominus ei responderit, attonitis mentibus audiamus. Ait illi Jesus: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea.
PL 20, 899Aだが今は、主が彼女に何と答えたのかを、打たれた心で聞こう。イエスは彼女に言った。「女よ、私と汝に何のかかわりがあるか。私の時はまだ来ていない」。
Juxta intellectus simplicis rationem probare suffecerit, beatam Mariam virginem sexus causa mulierem nuncupatam, sicut in Genesi de Eva scribitur: Et injecit Dominus soporem in Adam; et obdormivit: et sumpsit unam de costis ejus, et supplevit carnem in loco ejus.
PL 20, 899A単純な理解の筋道からすれば、福なるおとめマリアが性別のゆえに「女」と呼ばれたことを示せば足りるであろう。創世記でエバについて書かれているとおりである。「主はアダムの上に眠りを下した。彼は眠った。主は彼のあばら骨の一つを取り、その場所を肉でふさいだ」。
Et aedificavit Dominus Deus costam, quam sumpsit ab Adam, in mulierem: et utique in virginem figuravit illam, et adduxit eam ad Adam. Et dixit Adam: Hoc nunc os de ossibus meis, et caro de carne mea: haec vocabitur virago, quia de viro suo sumpta est (Gen. II) .
PL 20, 899B「主なる神は、アダムから取ったあばら骨を、女へと建て上げた――まさにおとめへと形づくった――。そして彼女をアダムのもとへ連れて来た。アダムは言った。『これこそ今、私の骨の骨、私の肉の肉。これは「ウィラーゴ」〔virago。「男」vir に由来する語〕と呼ばれる。男から取られたからである』」(創世記2)。
Sed dicat fortasse aliquis parvae fidei, ac parum prudens, virginem quidem Mariam non ex viro concepisse Christum, sed de Spiritu sancto, ut in Evangelio (Luc. I) ad eam loquitur archangelus Gabriel; nato tamen Christo virginem dici ultra non posse quam constet edidisse partum; et ideo non dixisse Christum, Quid mihi et tibi est, virgo? sed quid mihi et tibi est, mulier?
PL 20, 899Bだが、信仰が小さく、思慮にも欠ける誰かが、おそらくこう言うであろう。おとめマリアは、たしかに男によらず、聖なる霊によってキリストを宿した。福音書で大天使ガブリエルが彼女に語るとおりである(ルカ1)。しかしキリストが生まれたあとは、出産したことが明らかである以上、もはやおとめとは呼べない。だからキリストは「おとめよ、私と汝に何のかかわりがあるか」ではなく、「女よ、私と汝に何のかかわりがあるか」と言ったのだ、と。
Audi ergo divinam rationem spei communis, ac vitae. Nascitur Christus non sibi, sed nobis. Nascitur enim qui semper erat: nascitur qui in principio erat et Filius Dei, et Verbum Dei, et Deus.
PL 20, 899Cならば、共通の希望と生命の、神の道理を聞け。キリストは自分のためではなく、我々のために生まれる。実際、常にいた者が生まれるのであり、初めに神の子として、神の言葉として、神としてあった者が生まれるのである。
Hic ideo prope finem saeculi ex Virgine natus est, ut Verbum caro factum habitaret in nobis (Joan. I) , permanens tamen Deus esse, quod semper.
PL 20, 899Cこの者は、世の終わり近くにおとめから生まれた。言葉が肉となって我々のうちに住むためであり(ヨハネ1)、しかも常にそうであったもの、すなわち神であることにとどまり続けた。
Nascitur autem Filius Dei in homine, ut vel ita conditorem suum intueri caperet mundus: et nascitur de Spiritu sancto ex Virgine, ut hominem, quem de limo terrae plasmaverat, sancto Spiritu ex massa eadem reformaret.
PL 20, 899C神の子が人において生まれるのは、世がこうしてでも自らの造り主を見るに至るためである。また聖なる霊によっておとめから生まれるのは、土の泥から形づくった人間を、同じ塊から聖なる霊によって造り直すためである。
Si credimus conceptum Virginis, credere debemus et partum: utrumque impossibile videtur homini, sed est omnipotentiae divinae parvum.
PL 20, 899Cおとめの懐胎を信じるなら、出産も信じねばならない。どちらも人には不可能に見えるが、神の全能にとっては小さなことである。
Quid enim Deo magnum (ut omittam sublimiora ejus opera) qui ex nihilo fecit terram, et de terrae limo carnem, et de carne viri feminam? ita ut neque pars reliqua terrae aliud esset quam fuerat; neque Adam minus haberet quod Deus abstulerat; neque femina hoc esset tantum quod ex viro sumptum fuerat.
PL 20, 899D実際、神にとって何が大きいことか(その崇高な業のことは措くとして)。無から地を造り、地の泥から肉を造り、男の肉から女を造った神にとって、である。その際、地の残りの部分は以前と別のものにならず、アダムは神が取り去ったものの分だけ減ることもなく、女は男から取られたものにすぎないものでもなかった。
Integer Adam ossa sua, et carnem recognoscit in femina, dicens: Hoc nunc os de ossibus meis, et caro de carne mea (Gen. II) ; et tu non vis, ut eum qui haec operatur, integra Virgo filium recognoscat?
PL 20, 900A完全なアダムは、女のうちに自分の骨と肉を認めて言う。「これこそ今、私の骨の骨、私の肉の肉」(創世記2)。それなのに、あなたは、これらのことを行う者を、損なわれぬおとめが子として認めることを望まないのか。
Qui sine corruptela matris conceptus creditur, cur non etiam sine corruptela editus praesumatur? Incorrupta Virgo peperit, quod intacta Virgo concepit. Integritatem nascendo violare non potuit, qui venerat redintegrare naturam.
PL 20, 900A母を損なうことなく宿ったと信じられている者が、なぜ母を損なうことなく生まれたとも推定されないのか。おとめは、手つかずのまま宿したものを、損なわれぬまま産んだ。本性を回復しに来た者が、生まれることによって完全さを損なうことはあり得なかった。
Cujus facti fidem si quis adhuc terrena cogitatione depressus, sensuque carneo praepeditus, tardiore gradu sequitur, ac de Dei omnipotentia infideli corde cunctatur, discat ex Evangelio Joannis (Joan. XX) , eumdem Deum post resurrectionem suam, bis ad Apostolos, ubi erant in domo congregati propter metum Judaeorum, clausis utique januis introisse: et certo introgressus.
PL 20, 900Aこの出来事の信を、もしなお誰かが地上の考えに押さえつけられ、肉的な思いに妨げられて、のろい足取りで追い、神の全能について不信の心で迷うなら、その者はヨハネの福音書(ヨハネ20)から学ぶがよい。同じ神が復活のあと、ユダヤ人への恐れのために家に集まっていた使徒たちのもとへ、二度、戸が閉じられたままで入ったことを。しかも、確かに入ったのである〔et certo introgressus は動詞を欠く短い句。「確かに入った」と補って訳した〕。
Ne autem non in carne vera esse, sed in phantasmate putaretur, manus suas, caeteraque membra Thomae apostolo attrectanda ingerit dubitanti.
PL 20, 900Bまた、真の肉にあるのではなく幻影にあるのだと思われないように、疑う使徒トマスに、自らの手とそのほかの体の部分を、触れるようにと差し出す。
Similiter et in Evangelio beati Lucae simul discipulis omnibus contestatur ingressus: Palpate me, et videte, quoniam spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV) .
PL 20, 900B同様に福なるルカの福音書でも、入ったとき、弟子たち皆に同時にこう証しする。「私に触れ、見よ。霊は肉も骨も持たない。私がそれを持っているのを、汝らは見ているのだ」(ルカ24)。
O miranda fides! reseratae non sunt januae, et ipse intrinsecus cum vero corpore apostolicis non solum videtur oculis, sed et manibus pertractatur!
PL 20, 900Bおお、驚くべき信仰よ。戸は開かれなかった。そして彼は内側で、真の体をもって、使徒たちの目に見えるばかりか、手でも確かめられるのだ。
Veritas mirabilis facti, cujus rationem non nisi sola fides assequitur, omnipotentiam clamat auctoris: nec ideo negabitur factum, quia magnitudinem divini operis pusillitas mentis humanae non tenuerit.
PL 20, 900B驚くべき出来事の真実は、その理を信仰だけが捉えるのであるが、それを行った者の全能を叫ぶ。人間の精神の小ささが神の業の大きさを把握しなかったからといって、事実が否定されることはない。
Eadem ergo divinitatis virtute per inviolabilem feminam, mundi hujus intravit hospitium, claustrum virginei pudoris etiam nascendo conservans, qua et post resurrectionem januis obseratis, domum potuit corporeus introire.
PL 20, 900C同じ神性の力によって、彼は傷つくことなき女を通してこの世の宿に入り、生まれるときにもおとめの慎みの閉じ門を保った。その同じ力によって、復活のあとも、戸が閉ざされたまま、体をもって家に入ることができた。
Illud etiam quaestioni huic solvendae quam maxime congruit, quod Apostolus Christum memorat editum de muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant, redimeret (Gal. IV) .
PL 20, 900Cこの問いを解くのにきわめてふさわしいことがもうひとつある。使徒は、キリストが女から生まれ、律法のもとに生まれたと記している。律法のもとにある者たちを贖うためである(ガラテヤ4)。
Utique ut sic illa, cum Virgo sit, mulier appelletur, veritate sexus, non detrimento integritatis; quomodo Deus Dei Filius ob dispensationem salutis nostrae sub Lege factus esse praedicetur, cum dator ipse sit Legis.
PL 20, 900Cそれはまさに、彼女がおとめでありながら、性の真実のゆえに、完全さの損失のゆえにではなく、「女」と呼ばれるためであり、神の子なる神が、我々の救いの計らいのために律法のもとに生まれたと宣べられるのと同じである。彼自身が律法の与え手であるのに。
Hoc totum pro beatitudine Mariae dixerim, cum illam Christus mulierem nuncupaverit, quae divino partu sic coepit esse mater, ut virgo sacratior permaneret.
PL 20, 900D私はこれらすべてを、マリアの福のために述べたと言おう。キリストは、神の出産によって母となり始めながら、おとめとしてかえって聖なる者にとどまった彼女を、「女」と呼んだのだから。
Quod vero ait: Quid mihi et tibi est? nondum venit hora mea (Joan. II) ; non mihi videtur ista responsio ad illam suggestionem Mariae sensibiliter convenire, nisi in mysterio locutus esse spiritualiter Dominus dicatur; ut quoniam vinum Spiritus sancti ante passionem Christi, ac resurrectionem, gentibus dari non poterat (evangelista testante, nondum erat Spiritus datus, quia Jesus necdum fuerat glorificatus [Joan.
PL 20, 900Dしかし、彼が「私と汝に何のかかわりがあるか。私の時はまだ来ていない」(ヨハネ2)と言ったことについて、この答えは、マリアのあの申し出に、感覚的にはかなっているように私には思われない。主が奥義において霊的に語ったと言うのでなければ、である。すなわち、聖なる霊のぶどう酒は、キリストの受難と復活の前には諸国民に与えられ得なかったので(福音書記者が証しして言う。「霊はまだ与えられていなかった。イエスがまだ栄光を受けていなかったからである」(ヨハネ7:39)〔ミーニュはここで切らずに次の節へ続けて刷る〕)、
VII, 39] ) , merito tunc inter initia signorum, matri responderit: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea; tamquam si diceret: Quid tam praepropera est tua, o mulier, suggestio, cum hora passionis meae nondum advenerit, qua perfectis omnibus vel doctrinae, vel operationum divinarum virtutibus, pro vita credentium mori disposui?
PL 20, 901A〔前の節の引照の続き〕当然そのとき、しるしの始まりのさなかに、母にこう答えたのだ、という解釈である。「女よ、私と汝に何のかかわりがあるか。私の時はまだ来ていない」。あたかもこう言うかのようである。「女よ、なぜ汝の申し出はそれほど性急なのか。私の受難の時はまだ来ていないのに。その時、教えと神の業のすべての力が成し遂げられたのち、信じる者たちの生命のために死ぬと私は定めたのである」。
Post passionem resurrectionemque meam, cum ad Patrem rediero, tunc eis donabitur vinum Spiritus sancti.
PL 20, 901A「私の受難と復活のあと、私が父のもとへ戻ったとき、そのとき彼らに聖なる霊のぶどう酒が与えられるであろう」。
Quapropter et ipsa beatissima, agnito responsionis hujus profundo mysterio, intellexit, non suggestionem suam praesentem aspernanter acceptam, sed secundum illam spiritualem rationem in mysterio tunc dilatam.
PL 20, 901Bこのため、いと福なる彼女自身も、この答えの深い奥義を認めて、悟った。自分の目下の申し出が侮りをもって受け取られたのではなく、あの霊的な理に従って、奥義においてそのとき延期されたのだと。
Caeterum numquam mandaret ministris, Quodcumque dixerit vobis, facite (Joan. II) , nisi Spiritu sancto post partum divinum plena, non solum responsionis Christi virtutem cognovisset, verum etiam faciendi ab eo tunc ex aqua vini universum ordinem praevidisset.
PL 20, 901Bそうでなければ、彼女は決して給仕たちに「彼が汝らに言うことは何でも行え」(ヨハネ2)と命じなかったであろう。彼女が、神の出産ののち聖なる霊に満たされて、キリストの答えの力を知っていたばかりでなく、彼がそのとき水からぶどう酒を造ることの全体の次第をも、あらかじめ見通していたのでなければ。
Quid enim lateret Sapientiae matrem, capacem Dei, aedem diguissimam tantae virtutis? Veritate facti historialiter approbata, figuras nunc spiritualiter propositas persequemur; sicut enim intellexisti sponsum et sponsam, diem et dies, nuptias et locum, indigentiam vini et cujus vini; ita etiam matrem Domini figuraliter accipe, sanctorum Patriarcharum, et Prophetarum, justorumque omnium plebem, unde originem carnis nostrae idem Dominus traxisse in Evangelio perhibetur (Matth. I) .
PL 20, 901B実際、知恵の母、神を宿す器、これほどの力のいとも相応しい家〔底本は diguissimam。dignissimam と読む〕に、何が隠れていようか。出来事の真実を歴史に即して確かめたので、今度は霊的に提示された象りをたどろう。すなわち、あなたが花婿と花嫁、日と幾つかの日、婚礼と場所、ぶどう酒の欠乏とどのぶどう酒かを理解したように、主の母をも象りとして受け取れ。聖なる族長たちと預言者たち、またすべての義人たちの民であり、そこから同じ主が、我々の肉の起源を引いたと福音書で言われている(マタイ1)。
Liber enim generationis Jesu Christi scribitur filii Abraham, et sequentium reliquorum. Haec ergo mater Domini, generatio Patriarcharum et Prophetarum, intercessit pro nobis gentibus apud aeternum Filium Dei, et suum secundum carnem natum, ut donaret nobis indigentibus coelestis vini laetitiam.
PL 20, 901C「アブラハムの子、イエス・キリストの生まれの書」と書かれ、続いて残りの者たちが記されている。それゆえ、主のこの母、すなわち族長たちと預言者たちの世代は、永遠の神の子、彼女から肉によって生まれた自分の子に、我々諸国民のために取りなし、不足している我々に、天のぶどう酒の喜びを与えてくれるようにしたのである。
Sunt autem similia illis dictis quae Apostoli suggerentes pro Chananaea, gentili quippe muliere, audierunt: Non est bonum tollere panem filiorum, et dare canibus (Matth. XV) , id est Gentilibus qui prius in superstitione positi, canum more consueverant immundum sanguinem idolothytarum lambere victimarum, contra Dominum Deum non agnitum ore rabido oblatrantes.
PL 20, 902Aこれは、使徒たちが異邦の女であるカナンの女のために申し出たときに聞いた言葉に似ている。「子らのパンを取って、犬に与えるのはよくない」(マタイ15)。すなわち、犬とは、以前は迷信の中に置かれて、犬のように、偶像に供えられた犠牲の汚れた血をなめ、知られざる主なる神に向かって狂った口で吠えかかっていた異邦人のことである。
Nam canes eramus nos quondam Gentes, et filii erant aliquando Judaei; et idcirco nolebat Dominus tollere panem filiorum, et dare canibus: sed postquam panis ipse coelestis in sua venit, et sui eum non receperunt (Joan. I) ; postquam cognoscitur idem Dominus noster ab Gentibus quondam canibus, et blasphemo ore contra eum latratur a filiis; postquam Pilato resistenti ne Christum, qui rex eorum crederetur, crucifigendum pronuntiaret, pariter clamaverunt, nos non habemus regem, nisi Caesarem (Joan. XIX) ; causatur de illis iterum sic per Prophetam Deus: Filios genui, et exaltavi, ipsi autem me spreverunt (Is. I) .
PL 20, 902Aかつて我々諸国民は犬であり、ユダヤ人はかつて子であった。それゆえ主は、子らのパンを取って犬に与えることを望まなかった。しかし、その天のパンが「自分のもとに来たが、自分の民は彼を受け入れなかった」(ヨハネ1)のち、また、我々の同じ主が、かつて犬であった諸国民に知られるようになり、子らから冒瀆の口で吠えかかられるようになったのち、また、ピラトが、王と信じられたキリストを十字架につけるよう宣告することに抵抗したのに、彼らがこぞって「我々にはカエサルのほかに王はない」(ヨハネ19)と叫んだのち、神は預言者を通して、再び彼らについてこう訴える。「私は子らを生み、高めた。だが彼らは私を侮った」(イザヤ1)。
Sed convertentur ad vesperum, quomodo Propheta ait, et famem patientur ut canes (Ps. LVIII) . Convertentur quippe et ipsi Judaei, sero tandem, ad vesperum scilicet mundi.
PL 20, 902Bしかし、預言者が言うように、「彼らは夕べに立ち返り、犬のように飢えるであろう」(詩篇58)。実にユダヤ人たちも、ついに遅くなって、すなわち世の夕べに立ち返るであろう。
Nam scriptum est: Si fuerit numerus filiorum Israel sicut arena maris, residui salvabuntur (Is. X; Rom. IX, 27; Osee I, 10) : et apostolus Paulus caecitate percussum fatetur populum Judaeorum, donec introeat Gentium plenitudo (Rom. XI, 25) .
PL 20, 902B書かれているからである。「イスラエルの子らの数が海の砂のようであっても、残りの者が救われる」(イザヤ10;ローマ9:27;ホセア1:10)。また、使徒パウロは、ユダヤ人の民は、諸国民の満ちる数が入るまで、盲目に打たれていると告白している(ローマ11:25)。
Convertentur autem in consummatione saeculi, et famem verbi Dei patientur ut illi canes qui cupiebant saturari de micis cadentibus de mensa dominorum suorum (Matth. XV) .
PL 20, 902Cそして彼らは世の終わりに立ち返り、神の言葉の飢えを、主人たちの食卓から落ちるパン屑で満たされることを願ったあの犬たちのように味わうであろう(マタイ15)。
Adoptantur igitur Gentes, prius canes, in filios, et filii canibus comparantur: belluae quippe sunt omnes increduli, non natura, sed moribus; quoniam homo in honore constitutus non intellexit: comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Ps. XLVIII) .
PL 20, 902Cこうして、かつて犬であった諸国民が子として迎え入れられ、子らが犬にたとえられる。信じない者はみな、本性によらず、習わしによって、獣だからである。「人は栄誉のうちに置かれたが、悟らなかった。分別のない家畜になぞらえられ、それに似た者となった」からである(詩篇48)。
Licet ergo Judaei, majore cum scelere, sacrilegis olim Gentibus similia perpetrassent; Christus tamen eos quos non jam suo, sed Patrum justorum merito, diligebat, licet jam indignos, adhuc tamen ut converteret, filios appellabat (Matth. XV) , et paterna pietate misericors nolebat relinquere.
PL 20, 902Cユダヤ人たちは、より大きな悪をもって、かつて冒瀆的であった諸国民と同じことをしていたが、それでもキリストは、もはや彼ら自身の功績ではなく義なる父祖たちの功績のゆえに愛していた者たちを——すでにふさわしくない者であっても、なお回心させるために——子と呼び(マタイ15)、父の慈しみをもって情け深く、見捨てようとはしなかった。
Nolebat se panem coelestem, vitae principem, ab ipsis cito subtrahere, et Gentibus commodare; donec pertinax fides Gentilium illorum perfidiam confutaret, et donec ipse in carne adveniens doceret eos et instrueret: verberaret curationum beneficiis: quia ingrati exsisterent, judicaret divinis virtutibus: quia flecti ad fidem negligerent, condemnaret: et ita demum consummata in Passione sua eorum nequitia, post resurrectionem propriam migraret ad Gentes, quibus se ipsum panem vitae tribueret, et per aquam Baptismatis poculum sancti Spiritus propinaret.
PL 20, 903Aキリストは、天のパン、生命の君である自分を、彼らからただちに取り去って諸国民に貸し与えようとはしなかった。それは、かの異邦人たちの粘り強い信仰が、彼ら〔ユダヤ人〕の背信を論破するまで、また、彼自身が肉をとって来て、彼らを教え導き、癒やしの恩恵によって打ち懲らし、彼らが恩を知らぬ者であったので神の力ある業によって裁き、信仰へ心を向けるのを怠ったので断罪し、こうして最後に、彼らの邪悪が自分の受難において極まったのち、自身の復活ののちに諸国民のもとへ移り、彼らに自分自身を生命のパンとして与え、洗礼の水を通して聖なる霊の杯を飲ませるまで、のことであった。
Jam vero quibus ministris dicat mater ista Domini Jesu, quodcumque dixerit vobis, facite (Joan. II) ; et quid imperatum, quidve factum sit, videamus.
PL 20, 903Bさて、主イエスのこの母が、どの奉仕者たちに「あの人が汝らに言うことを何でも行え」と言うのか(ヨハネ2)、また何が命じられ、何が行われたのかを見よう。
Illuminante oculos cordis nostri ipso Domino Salvatore, qui lumen est aeterni luminis coaeternum, praeter beatam Mariam proprie matrem, cognovimus, sanctorum Patriarcharum et Prophetarum plebem, originis Christi causa, esse matrem, quae legatione apud eum functa sit pro nostra inopia: nunc advertamus, quibus ministris loquatur, quodcumque dixerit vobis, facite.
PL 20, 903B永遠の光に等しく永遠なる光である救い主なる主自身が我々の心の目を照らしたので、我々は、福なるマリアが厳密には母であるが、そのほかに、聖なる族長たちと預言者たちの民も、キリストの起源のゆえに母であり、我々の欠乏のために彼のもとで使節の務めを果たしたことを知った。今は、「あの人が汝らに言うことを何でも行え」と、どの奉仕者たちに語られているのかに注意しよう。
Ministros autem non illos secundum rei gestum solos accipio qui tunc in illo nuptiarum convivio ministrabant; sed juxta spiritalis convivii rationem, primo ministros novi Testamenti intelligo esse Apostolos; deinde apostolicos sacerdotes, quibus et Lex, et omnis sanctorum Prophetarum doctrina insinuat, ut quidquid praeceperit eis Dominus Jesus, obsequio prompto perficiant.
PL 20, 903B私は、この奉仕者たちを、出来事の経過に従って、あの婚礼の宴で当時給仕していた者たちだけと解するのではない。霊的な宴の意味に従えば、まず新約の奉仕者たちは使徒たちであり、次に使徒の系譜に立つ司教たちであると理解する。彼らには、律法も、聖なる預言者たちのあらゆる教えも、主イエスが彼らに命じることは何でも、すみやかな従順をもって成し遂げるよう説き勧めている。
Jam quid ab illo jubeatur ministris, sequens loquitur sermo. Interim quid evangelista interloquatur, ausculta: Erant, inquit, ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Judaeorum, capientes singulae metretas binas, vel ternas (Joan. II) .
PL 20, 903C主が奉仕者たちに何を命じるかは、続く言葉が語る。それまでのあいだ、福音書記者が何を語りはさんでいるかを聞け。彼は言う。「そこには、ユダヤ人の清めの定めに従って置かれた石の水がめが六つあり、それぞれ二ないし三メトレテス〔メトレテスは容量の単位〕を入れることができた」(ヨハネ2)。
Nuptiae istae quamvis in Galilaea Gentium gererentur, et haberent figuram quam diximus, tamen Judaeis tunc agebantur; et erant ibi vere hydriae sex positae secundum purificationem Judaeorum, capientes singulae metretas binas, aut ternas.
PL 20, 904Aこの婚礼は、諸国民のガリラヤで行われ、すでに述べた象りを持っていたにもかかわらず、当時はユダヤ人のもとで行われていたのであり、そこには実際、ユダヤ人の清めの定めに従って置かれた水がめが六つあり、それぞれ二ないし三メトレテスを入れることができた。
Nam Judaei id moris habebant, ut priusquam synagogam ingrederentur, vel de publico regressi domum priusquam pranderent, cutem corporis sui aqua abluerent.
PL 20, 904Aユダヤ人たちには、会堂に入る前、あるいは人前から家に戻って昼食をとる前に、体の肌を水で洗う習わしがあったからである。
Erat autem mensura aquae ad abluendum corpus sufficiens vel duae metretae, vel tres, pro quantitate scilicet magnitudinis corporum. Non possum parcere transiens purificationi Judaeorum immundae.
PL 20, 904A体を洗うのに足りる水の量は、二メトレテスか三メトレテスであった。体の大きさの違いに応じてのことである。私は、通りすがりであっても、ユダヤ人たちの不浄な清めを容赦することはできない。
Lavant polluta corpora, abluta statim polluunt: semper lavant, semper impuri sunt; et, ut dici solet, laterem lavant.
PL 20, 904B彼らは汚れた体を洗い、洗われるとすぐにまた汚す。いつも洗い、いつも不潔である。そして、よく言われるように、煉瓦を洗っているのである〔煉瓦を洗うとは、無益な骨折りをいう諺〕。
Illum laterem quem paraverant in Aegypto Pharaoni diabolo (Exod. I) , exhibentes seipsos arma iniquitatis peccato, ad constructionem hostilium civitatum. Terrei enim sunt, et igneo Spiritus sancti calore nequaquam solidati.
PL 20, 904B彼らが〔洗っている〕のは、エジプトで悪魔ファラオのために作った、あの煉瓦である(出エジプト記1)。自らを不法の武器として罪に差し出し、敵の町々を築くのに供したのだ。彼らは土でできており、聖なる霊の火の熱によっては決して固められていないからである。
Quapropter usquequo deliquescant in mortem, laterem suum non desinunt lavare polluendum. Quinimo porcorum more, de aqua in coenum redeunt.
PL 20, 904Bそれゆえ、死に溶け去るその時まで、彼らは、いずれ汚れるはずの自分たちの煉瓦を洗うのをやめない。いや、それどころか、豚のように、水から泥へ戻っていく。
Isti sunt porci quos iratus Dominus legioni daemonum tradidit (Matth. VIII) , ut praecipitarentur in lacum morte necandi perpetua. Fugite immunditiae exemplum, neophyti, ne poenae participes exsistatis.
PL 20, 904Bこれらが、怒った主が悪霊の軍団に引き渡した豚である(マタイ8)。永遠の死によって滅ぼされるべく、湖へ突き落とされるためであった。汚れの手本を避けよ、新受洗者たちよ。刑罰に与る者とならないように。
Unum Baptisma nobis Apostoli juxta divinam sententiam decreverunt; ait enim: Qui biberit ex ista aqua, non sitiet in aeternum (Joan. IV) . Abluti semel estis Baptismo salutari: nolite de fonte in coenum regredi; servate donatam munditiem.
PL 20, 904B使徒たちは、神の言葉に従って、我々に一つの洗礼を定めた。〔主が〕こう言うからである。「この水から飲む者は、永遠に渇かない」(ヨハネ4)。諸君は一度、救いの洗礼によって洗われた。泉から泥へ戻るな。授けられた清らかさを守れ。
Non potest iterari quod semel est amissum. Sed jam videamus, quae sint apud Gentes per allegoriam sex illae hydriae lapideae, capientes singulae metretas binas, vel ternas.
PL 20, 904C一度失われたものは、繰り返すことができない。さて、今や、諸国民のもとで、寓意によればあの六つの石の水がめ、それぞれ二ないし三メトレテスを入れるものが何であるかを見よう。
In unoquoque hominum sex quaedam inesse numerantur: visus oculorum, auditus aurium, odoratus narium, loquela oris, attrectatio manuum, incessus pedum.
PL 20, 905Aどの人にも六つのものが備わっていると数えられる。目の視覚、耳の聴覚、鼻の嗅覚、口の発話、手の触覚、足の歩みである。
Haec omnia, cum essemus Gentes, lapidea erant in nobis, et mortua, sicut sanctus propheta David exsecrando testatur: Simulacra Gentium argentum et aurum (Ps. CXIII) .
PL 20, 905A我々が諸国民であったとき、これらはみな我々のうちで石のようであり、死んでいた。聖なる預言者ダビデが呪いつつ証言するとおりである。「諸国民の偶像は銀と金である」(詩篇113)。
Studio tacuit caeteras viliores materias metallorum, ut in pretiosis multo magis damnaret et vilia.
PL 20, 905A彼は、金属のうちより卑しいほかの素材については、わざと黙った。貴重なものにおいてさえこれほどなら、まして卑しいものをいっそう断罪するためである。
Simulacra ergo Gentium ut quo sensu vituperata sunt, edicamus, quando satis opulentos fabricatores habuerunt: Erunt, inquit, insensibilia metalla, argentum et aurum, opera manuum hominum.
PL 20, 905Aでは、諸国民の偶像がどのような意味で非難されたのかを述べよう〔ut の係りは定かでない。「述べよう」にかかると取った〕。それらには、かなり富裕な造り手がいたからである。彼は言う。「銀と金は、人の手の業であり、感覚を持たない金属である」。
Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt; aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt; manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt (Ibid.) .
PL 20, 905A「口はあるが語らない。目はあるが見ない。耳はあるが聞かない。鼻はあるが嗅がない。手はあるが触れない。足はあるが歩かない」(詩篇113)。
Et quid? similes illis fient qui faciunt ea; et omnes qui confidunt in eis. Ergo cum confideremus in idolis, erant in nobis isti sensus sex, juxta sententiam prophetae, emortui atque lapidei, sine officio competenti, sine motu congruo; at ubi in Deum vivum a simulacris mortuis conversi credidimus, vivificati sumus, audientes ab ipso, quia ego vivo, et vos vivetis (Joan. XIV, 19) .
PL 20, 905Bさらに、こうも言う。「それらを造る者も、それらに信頼する者もみな、それらに似たものとなる」。したがって、我々が偶像に信頼していたとき、我々のうちのこの六つの感覚は、預言者の言葉のとおり、死に絶えて石のようであり、ふさわしい働きもなく、ふさわしい動きもなかった。しかし、死んだ偶像から生ける神へ回心して信じたとき、我々は生かされた。彼自身から、「私が生きるので、汝らも生きる」と聞いたのである(ヨハネ14:19)。
Et iterum: Ego sum resurrectio, et vita; qui credit in me, etsi mortuus fuerit, vivet: et omnis qui vivit, id est qui jam credit, si usque in finem crediderit, non morietur in aeternum (Joan. XI) .
PL 20, 905Bまた、こうも言う。「私は復活であり、命である。私を信じる者は、たとえ死んでも生きる。そして、生きている者、すなわちすでに信じている者は、終わりまで信じ通すなら、永遠に死なない」(ヨハネ11)。
Conversi igitur ad fidem, et vivificati per Baptismum, oculos levamus ad Dominum, odorem notitiae ejus insatiabili spiritu trahimus, tacitoque testamur affectu, quoniam odor unguentorum tuorum super omnia aromata (Cant. IV) .
PL 20, 905Bこうして、信仰へ回心し、洗礼によって生かされた我々は、目を主に上げ、彼を知ることの香りを飽くことを知らぬ息で吸い込み、声に出さぬ心の動きでこう証言する。「汝の香油の香りは、あらゆる香料にまさる」(雅歌4)。
Lectiones divinas aure percipimus, ore Dominum confitemur, laudamus, benedicimus, obsecramus; manus supplices ad coelum tendimus, pedibus ad ecclesiam currimus, et unam Trinitatis Deitatem flexis ad terram genibus adoramus.
PL 20, 905C我々は神の朗読を耳で受け、口で主を告白し、賛美し、祝し、願い求める。願いの両手を天に差し伸べ、足で教会へ走り、膝を地にかがめて三位一体の唯一の神性を礼拝する。
Vocatis ergo Jesus ministris, Apostolis videlicet, et eorum successoribus qui sunt per singulas Ecclesias sacerdotes, dicit eis: Implete hydrias istas aqua (Joan. II) ; hoc est: Baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, docentes eos servare omnia quae ego mandavi vobis (Matth. XXVIII) .
PL 20, 906Aそこで、イエスは奉仕者たち、すなわち使徒たちと、それぞれの教会で司教となっている彼らの後継者たちを呼んで、彼らに言う。「これらの水がめを水で満たせ」(ヨハネ2)。これはすなわち、「父と子と聖なる霊の名によって、諸国民すべてに洗礼を授け、私が汝らに命じたすべてを守るよう彼らに教えよ」(マタイ28)ということである。
Et plane quia audierant iidem ministri dicentem venerabilem Mariam: Quodcumque dixerit vobis, facite; impleverunt eas usque ad summum: plenitudine quippe doctrinae infusum Baptisma cumulantes.
PL 20, 906Aそして実際、同じ奉仕者たちは、尊ぶべきマリアが「あの人が汝らに言うことを何でも行え」と言うのを聞いていたので、それらを縁まで満たした。教えの満ちあふれによって、注がれた洗礼を盛り上げながらである。
Bene autem dixit, vocatis ministris; nam Paulus vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei (Rom. I) est: similiter et omnes Apostoli vocati sunt: Venite post me, et faciam vos piscatores hominum (Matth. IV) .
PL 20, 906A「奉仕者たちを呼んで」と述べたのは適切である。パウロは「召された使徒であり、神の福音のために選び分けられた者」(ローマ1)であるし、同様にすべての使徒たちも召されたからである。「私について来い。私は汝らを人を獲る漁師にしよう」(マタイ4)。
Quos enim praedestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et justificavit: quos autem justificavit, hos glorificavit (Rom. VIII) . Vocatis igitur Jesus ministris injunxit opus celebrandi Baptismatis.
PL 20, 906B「神は予定した者たちを召し、召した者たちを義とし、義とした者たちに栄光を与えたからである」(ローマ8)。そこで、イエスは奉仕者たちを呼んで、洗礼を執り行う務めを命じた。
Nec illud in postrema parte hujus sermonis praetereo, quod istae hydriae nostrae capientes esse dicuntur singulae metretas binas, vel ternas.
PL 20, 906Bこの説教の最後の部分で、我々のこれらの水がめが、それぞれ二ないし三メトレテスを入れると言われていることも、見過ごさない。
Super hoc aliqui nostrorum dixerunt, metretas duas, vel tres, Patrem, et filium, et Spiritum sanctum: et quosdam quidem ex Gentibus baptizandis Patris, et Filii tantum scientiam posse capere, quosdam vero capaciores etiam Spiritus sancti: sed ego arbitror, quod qui Spiritum sanctum non capit, neque Filium capiat, neque Patrem.
PL 20, 906Bこれについて、我々の仲間の幾人かは、二メトレテスないし三メトレテスとは、父と子と聖なる霊のことだと言った。そして、洗礼を受けようとする諸国民の者のうち、ある者は父と子の知識だけを受け入れることができ、より器の大きなある者は聖なる霊の知識をも受け入れることができる、と。しかし私は、聖なる霊を受け入れない者は、子をも父をも受け入れないと考える。
Neque enim baptizari quis potest, nisi in integram atque inseparabilem Trinitatem, quoniam nemo confitetur proprietate naturae esse, ut oportet, Dominum Jesum Christum, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII) .
PL 20, 906B誰も、完全で不可分の三位一体へのものでなければ洗礼を受けることはできない。聖なる霊においてでなければ、主イエス・キリストが本性の固有性において〔主で〕あることを、しかるべく告白する者はいないからである(一コリント12)〔proprietate naturae esse の係りは定かでない。一コリント12:3 の「イエスは主である」に拠って esse の補語に「主」を補った〕。
Et, nemo vadit ad Patrem, nisi per Filium (Joan. XIV) , ut ipse testatur: Nemo venit ad Filium, nisi Pater eum pertraxerit (Joan. VI) . Igitur qui unam Trinitatis adorandae personam minuerit, denegavit integram Trinitatem.
PL 20, 906Cまた、「誰も子によらなければ父のもとへ行かない」(ヨハネ14)。そして彼自身が証言するとおり、「父が引き寄せなければ、誰も子のもとへ来ない」(ヨハネ6)。したがって、礼拝すべき三位一体のペルソナの一つでも減らす者は、完全な三位一体を否定したのである。
Ergo cum non sit plus et minus in confessione fidei, quae traditur per Christi ministros in sacramento Baptismatis, videamus, hydriae nostrae quas metretas singulae capiant, vel binas, vel ternas.
PL 20, 907Aしたがって、洗礼の秘跡においてキリストの奉仕者たちを通じて伝えられる信仰の告白には、多い少ないはないのであるから、我々の水がめがそれぞれどのようなメトレテスを入れるのか、二なのか三なのかを見よう。
Sanctus apostolus Paulus scribens ad Corinthios, inter caetera spiritualium genera virtutum, quae aboleri profectu meliorum necesse sit, mansura in aeternum tria haec perhibet, spem, fidem, et charitatem.
PL 20, 907A聖なる使徒パウロはコリントの人々に書き送り、霊的な力の諸種のうち、より優れたものの進歩によって廃れるほかないものがあるなかで、永遠に残る三つのものとして、希望、信仰、愛を挙げている。
Manent, inquit, spes, fides, et charitas: tria haec: major autem horum est charitas (I Cor. XIII) .
PL 20, 907A彼は言う。「希望、信仰、愛、この三つは残る。その中で最も大いなるものは愛である」(一コリント13)。
Fides est, qua Trinitatem unius substantiae confitemur: spes est, qua resurrectionem carnis, et praemia pro meritis futura speramus: charitas est, qua ita Christum diligimus, ut pro ejus nomine interfici aequo animo patiamur.
PL 20, 907A信仰とは、それによって我々が唯一の実体の三位一体を告白するものである。希望とは、それによって我々が肉の復活と、功績に応じて将来与えられる報いを望むものである。愛とは、それによって我々がキリストを愛し、その名のために殺されることを平静な心で耐えるものである。
Sed quia omnes in fide apostolica baptizati, credunt quidem in Trinitatem, et sperant futura, non tamen omnes cum sancto Apostolo ex affectu dicere ausi sunt: Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius (Rom. VIII) ? idcirco quaedam hydriae nostrae binas metretas capiunt, quaedam vero etiam ternas.
PL 20, 907Bしかし、使徒の信仰において洗礼を受けた者はみな、三位一体を信じ、来るべきものを望むとはいえ、みなが聖なる使徒とともに、心からこう言うことをあえてしたわけではない。「誰が我々をキリストの愛から引き離すのか。苦難か、窮乏か、迫害か、飢えか、裸か、危険か、剣か」(ローマ8)。それゆえ、我々の水がめのうちには二メトレテスを入れるものがあり、三メトレテスをも入れるものがある。
Largiatur autem Dominus Jesus dives in omnes, et super omnes qui invocant eum, ut ternas metretas, perfecti in charitate ejus, etiam sine aperto persecutionis praelio capiamus; ut in dilectione Dei paratis mentibus ad omnem praesentium poenarum tolerantiam, constantes possimus ex occulti certaminis triumpho illustrem coronam victricis conscientiae promereri.
PL 20, 907Bあらゆる人に豊かであり、彼を呼び求めるすべての者の上に豊かである主イエスが、我々が彼の愛において完全な者として、迫害の公然たる戦いがなくとも三メトレテスを受け入れるようにしてくれるように。そして、神への愛において、現在の刑罰のすべてに耐える備えのできた心をもって、我々が揺らぐことなく、隠れた戦いの勝利から、勝利する良心の輝く冠を受けるにふさわしい者となるように。
Ergo postquam beatissimi Apostoli (Act. II, VI) , fidelium ministrorum functi officio, repleverunt hydrias credentium populorum aqua venerandi Baptismatis, et Dominus Jesus invisibili virtute hanc aquam convertit, in vinum, ita ut baptizati ab illis, confestim divini Spiritus in se operantis saporem repentina linguarum gratia testarentur; ex quibus prior Stephanus martyr plenus gratia et veritate faciebat signa, et prodigia magna in populo, in nomine Domini nostri Jesu Christi.
PL 20, 907Cそこで、いとも福なる使徒たち(使徒言行録2、6)が、忠実な奉仕者の務めを果たして、信じる民たちの水がめを尊ぶべき洗礼の水で満たし、主イエスが見えない力によってこの水をぶどう酒に変え、その結果、彼らによって洗礼を受けた者たちが、自分のうちに働く神の霊の味わいを、突然の異言の恩寵によってただちに証しした後で、その者たちのうちでも最初に、殉教者ステファノが、恩寵と真理に満ちて、我々の主イエス・キリストの名によって、民の間で大いなるしるしと不思議を行っていた〔Ergo postquam… の文は主文を欠く。ex quibus 以下を主文として訳し、ex quibus は洗礼を受けた者たちを指すと取った〕。
Tunc ait ipse Dominus Jesus iisdem ministris: Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt.
PL 20, 908Aそのとき、主イエス自身が同じ奉仕者たちに言う。「今、汲んで、宴会の世話役〔architriclinus〕のところへ持って行け」。そして彼らは持って行った。
Ut autem gustavit architriclinus, inquit, ex aqua vinum factum, et nesciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam; vocat sponsum architriclinus, et dicit ei: Omnis homo prius vinum bonum ponit, et cum inebriati fuerunt, id quod deterius est: tu servasti bonum vinum usque modo (Joan. II) .
PL 20, 908A「世話役は、と彼は言う、水からぶどう酒となったものを味わったが、それがどこから来たかを知らず、水を汲んだ奉仕者たちは知っていた。世話役は花婿を呼んで、彼に言う。『誰でも、まず良いぶどう酒を出し、十分に酔ったときに、劣るものを出す。汝は良いぶどう酒を今まで取っておいた』」(ヨハネ2)。
Explanemus primum facti ipsius historiam, et ita ad propositam rationem spiritualis intelligentiae redeamus.
PL 20, 908Aまず、その出来事そのものの経緯を説き明かし、そのうえで、掲げた霊的な理解の筋道に戻ろう。
Nuptiae apud Judaeos cum fierent, unus (quantum traditione comperimus) dabatur de sacerdotali ordine, qui morem disciplinae legitime gubernaret, pudorisque curam gereret conjugalis; simul etiam conviviorum apparatui ministros, atque ordinem dispensaret, et pro hoc officio architriclinus, id est triclinii praepositus, dicebatur.
PL 20, 908Bユダヤ人のもとで婚礼が行われるとき、伝承によって我々が知るところでは、祭司の階級から一人が与えられ、定めに従って作法を取り仕切り、夫婦の慎みに気を配り、同時に宴の支度のための給仕人たちと順序をも采配した。この務めのゆえに、彼は宴会の世話役〔architriclinus〕、すなわち食卓の間の長と呼ばれた。
Huic ergo gustum vini ex aqua facti jubentur conviviorum ministri portare. Gustat architriclinus nesciens unde esset; et, vocato sponso, laudat ei saporem vini usque in illud temporis reservati.
PL 20, 908Bしたがって、宴の給仕人たちは、水から造られたぶどう酒の味見を、この者のところへ持って行くよう命じられる。世話役はそれがどこから来たかを知らずに味わい、花婿を呼んで、その時まで取っておかれたぶどう酒の味を彼に称賛する。
His omnibus gestis probatur virtus Salvatoris in hoc etiam signo non phantasma fuisse, sed veritas; quando praepositus convivii non modo vinum, sed et bonum vinum testatur esse quod ei gustandum ministri, Domino jubente, portaverunt.
PL 20, 908Bこれらすべてが行われて、このしるしにおいても救い主の力は、幻ではなく真実であったことが証明される。宴の長が、給仕人たちが主の命令で味見に持って行ったものを、ただのぶどう酒ではなく、良いぶどう酒だと証言するからである。
Jam nunc ad spiritales lineas recurrentes, quis iste sit architriclinus advertamus. Architriclinum puto esse beatissimum Moysen, virum de tribu Levi, fidelem Dei dispensatorem in tota domo ejus; qui non solum in illis antiquis nuptiis illius plebis Israel quae repudiari postea meruit, praepositus fuit, sed etiam in istis quae celebrantur in Gentibus.
PL 20, 908Cさて、今や霊的な筋道に戻り、この世話役が誰であるかに注意しよう。世話役とは、いとも福なるモーセ、すなわちレビ族の人で、神の家のすべてにおいて忠実な管理人であった者だと、私は考える。彼は、のちに離縁されるに至ったイスラエルの民の、あの古い婚礼で世話役を務めただけでなく、諸国民のもとで行われているこの婚礼でもそうであった。
Quis enim nostrum sine architriclino Moyse discere potuit, quoniam Dominus Deus noster, Deus unus est, et non dii? Et ne absolutum putes esse quod dicitur unius Deitatis, ab ipso ibi Trinitas praedicatur siquidem Dominum dicit Deum et Dominum.
PL 20, 909A実際、我々のうちの誰が、世話役モーセなしに、我々の主なる神は唯一の神であって、神々ではないということを学べただろうか。そして、唯一の神性について言われていることが、それだけで完結したものと考えてはならない。その箇所で彼自身が三位一体を宣べているからである。主を「神」と「主」と言っているのだから。
Non enim simpliciter dixit: Audi, Israel, Deus tuus unus est: sed quid? Audi, Israel, Dominus Deus tuus Dominus unus est (Deut. VI) ; hoc est dixisse, unus est in Trinitate Deus, una est Divinitas, ac dominatio Trinitatis, manente vera distinctione subsistentium personarum.
PL 20, 909A彼はただ「聞け、イスラエルよ、汝の神は唯一である」と言ったのではない。では何と言ったか。「聞け、イスラエルよ、汝の神である主は、唯一の主である」(申命記6)。これを言ったというのは、三位一体において神は唯一であり、神性は一つであり、三位一体の支配も一つであって、存立するペルソナたちの真の区別は保たれる、ということである。
Sicut etiam duae alae Seraphim, imaginem gerentes tam Legis et Prophetarum, quam veteris et novi Testamenti, hymnum referunt adorandae Trinitatis, et jugiter clamant: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Sabaoth.
PL 20, 909B同じように、セラフィムの二つの翼も、律法と預言者たち、また旧約と新約の像を帯びて、礼拝すべき三位一体への賛歌を捧げ、絶え間なく叫ぶ。「聖なるかな、聖なるかな、聖なるかな、主なる神、サバオト」。
Dominus, non Domini (Is. VI) : neque enim recipit pluralem numerum, Patris et Filii, et Spiritus sancti una eademque Divinitas.
PL 20, 909B「主」であって、「主たち」ではない(イザヤ6)。父と子と聖なる霊の唯一にして同一の神性は、複数の数を受け入れないからである。
Deinde quis nostrum, ut dixi, sine architriclino Moyse cognoscere valuit, quod in principio fecerit Deus coelum, et terram, et mare, et omnia quae sunt in eis; et unde homo figuratus sit vir, unde etiam femina, ex quibus universa generis humani propago multiplicata noscatur?
PL 20, 909Bさらに、すでに述べたとおり、我々のうちの誰が、世話役モーセなしに、初めに神が天と地と海と、その中にあるすべてのものを造ったことを知り得ただろうか。また、人である男がどこから形づくられ、女もどこから形づくられたか――この二人から人類全体の子孫が増え広がったと知られているのであるが――を知り得ただろうか。
Deinde quae fuerit prima indulti beatitudo paradisi, quod exordium culpae hominis Deum provocantis offensa; denique quaenam generationes fuerint justorum, quaeve iniquorum; et cur, vel quando diluvium, et caetera quae in Lege scripta sunt Moysi, acciderint; et, ut breviter dicam, cujus nostrum anima divino Amori, et Sponso coelesti Christo conjungi promeruit, sine hujus architriclini apparatu?
PL 20, 909Bさらに、与えられた楽園の最初の至福がどのようなものであったか、神を挑発する人間の咎の始まり、その背きがどのようなものであったか。実に、義人たちの世代はどのようなものであり、不義の者たちの世代はどのようなものであったか。洪水がなぜ、いつ起こったのか。そのほか、モーセの律法に書かれていることがなぜ起こったのか。そして、手短に言えば、我々のうちの誰の魂が、この世話役の準備なしに、神の愛に、天の花婿キリストに結び合わされるにふさわしくなったであろうか。
Ipse enim Moyses, qui praenuntiaverat adventum Christi populo Israel, dicens: Prophetam suscitabit Dominus Deus noster de fratribus vestris, sicut me: illum audite per omnia quaecumque locutus fuerit ad vos.
PL 20, 909C実際、モーセ自身が、イスラエルの民にキリストの到来をあらかじめ告げて、こう言った〔この文は主文を欠き、第92節の「諸国民のもとへ赴き(contulit se)」に続く。ここで独立の文として訳した〕。「汝らの兄弟たちの中から、我々の神である主は、私のような預言者を立てる。彼が汝らに語るすべてのことにおいて、彼に聞け」。
Erit autem omnis anima, quaecumque non audierit Prophetam illum, disperiet de plebe (Deut. XVIII) .
PL 20, 909C「その預言者に聞かない者は、誰であれ、民の中から滅び去る」(申命記18)。
At ubi vidit, illos contra Christum, quem praedicaverat, repugnare, contulit se ad Gentes, et una cum sanctis Apostolis exprobrat populo Judaeorum: Vobis oportebat, prius annuntiari verbum Dei, sed quoniam respuistis illud, et indignos vos judicastis aeterna vita, ecce convertimur ad Gentes; sic enim mandavit nobis Dominus (Act. XIII) : Posui te in lucem Gentium, ut sis ad salutem usque ad ultimum terrae (Is. XLIX) .
PL 20, 910Aところが、モーセは、彼らが自分の宣べたキリストに逆らっているのを見ると、諸国民のもとへ赴き、聖なる使徒たちとともに、ユダヤ人の民を責める〔vidit・contulit se・exprobrat の主語は第90節のモーセと取った。以下の言葉は使徒言行録13:46–47 のパウロとバルナバの言葉〕。「まず汝らに神の言葉が告げられるべきであった。しかし、汝らがそれを退け、自分たちを永遠の生命にふさわしくない者と判断したので、見よ、我々は諸国民の方へ向かう。主は我々にこう命じたからである」(使徒言行録13)。「私は汝を諸国民の光として立てた。汝が地の果てまで救いとなるためである」(イザヤ49)。
Ergo posteaquam de aqua vinum fecit in nobis Dominus Jesus, ut ostenderet, sicut ait Apostolus, divitias gloriae suae in vasa misericordiae (Rom. IX) ; et baptizatos quosque sancti Spiritus sapore condivit, aquam legalis litterae per corda credentium convertens in sapientiam spiritualem; tunc ait ministris: Haurite nunc, et ferte architriclino (Joan. II) .
PL 20, 910Aさて、使徒が言うとおり、「自らの栄光の富を、慈しみの器に」示すために(ローマ9)、主イエスが我々のうちで水をぶどう酒に変え、洗礼を受けた者たちを一人残らず聖なる霊の味わいで味付けし、律法の文字の水を、信じる者たちの心を通して霊的な知恵に変えたのち、彼は奉仕者たちに言った。「今、汲んで、世話役のところへ持って行け」(ヨハネ2)。
Hauriunt Apostoli de hydriis baptizatorum Gentilium Evangelici vigoris spiritalem saporem simul et gratiam: saporem in fide, gratiam coloris in opere: unum sentitur, alterum cernitur; et portant ad Moysen.
PL 20, 910B使徒たちは、洗礼を受けた異邦人たちの水がめから、福音の力強さの霊的な味わいと美しさを汲み出す。味わいは信仰に、色の美しさは業にある。一方は味わわれ、他方は見られる。そして彼らはそれをモーセのもとへ運ぶ。
Quis enim sacerdotum ministrantium Christo, non omnem novi Testamenti sapientiam cum Lege conferat Moysi: quod ipsum Dominum et mandasse audiat, et fecisse perspiciat?
PL 20, 910B実際、キリストに仕える司教のうち誰が、新約の知恵のすべてをモーセの律法と突き合わせないだろうか。主自身がそれを命じたと聞き、またそれを行ったと見て取るのであるから。
Nam cum leprosum virtutis suae attactu mundasset, illico eum transmisit ad Legem, dicens: Vade, ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua munus, quod praecepit Moyses in testimonium illis (Matth. VIII) .
PL 20, 910B主は、自分の力の接触によって重い皮膚病の人を清めると、ただちに彼を律法のもとへ送り出して、こう言った。「行って、祭司に身を見せ、汝が清められたことのために、彼らへの証しとして、モーセが命じた供え物を献げよ」(マタイ8)。
Gustavit architriclinus occultum Christi a saeculis sacramentum, quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicut nunc revelatum est sanctis ejus Apostolis et Prophetis in Spiritu.
PL 20, 910B世話役は、世々の初めから隠されていたキリストの秘義を味わった。それは「他の世代には人の子らに知られなかったが、今は、その聖なる使徒たちと預言者たちに、霊によって啓示された」ものである。
Esse Gentes cohaeredes, et concorporales, et participes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium: cujus factus sum ego, inquit Paulus, minister (Ephes. III) .
PL 20, 910C「諸国民が、キリスト・イエスにおいて、福音を通して、共同の相続人となり、同じ体に属する者となり、彼の約束に与る者となること。その福音の奉仕者に、私はなった」とパウロは言う(エフェソ3)。
Participes igitur factae sunt Gentes per unumquemque Apostolum Evangelicum ministrum, promissionis Dei in Christo: illius nempe promissionis quam priores consecuti sunt ipsi Apostoli, qui postea caeteris ministrarent.
PL 20, 910Cこうして、諸国民は、福音の奉仕者である一人一人の使徒を通して、キリストにおける神の約束に与る者となった。それは、まず使徒たち自身が受けた、あの約束であって、彼らがのちにほかの人々に仕えることになったのである。
Nam cum conversaretur cum illis Christus post resurrectionem suam per dies quadraginta, sicut in principiis Actuum Apostolorum Lucas evangelista testatur: Praecepit eis ne ab Hierosolymis discederent, sed exspectarent promissum Patris, quod a me audistis, inquit; quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem Spiritu sancto baptizabimini non post multos hos dies (Act. I) .
PL 20, 910C実に、キリストが復活ののち四十日にわたって彼らと共に過ごしたとき、福音書記者ルカが使徒言行録の初めに証言するとおり、「彼らに、エルサレムから離れず、父の約束を待つようにと命じた。『それは、汝らが私から聞いたものである』と彼は言う。『ヨハネは水で洗礼を授けたが、汝らは、これから幾日もたたないうちに、聖なる霊で洗礼を授けられる』」(使徒言行録1)。
In Evangelii quoque sui fine ita eumdem Dominum loqui ad ipsos Apostolos memorat: Ecce ego, inquit, mitto promissionem Patris mei in vos: vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ab alto (Luc. XXIV) .
PL 20, 911A同じ人は、自分の福音書の終わりにも、同じ主が使徒たち自身にこう語ったと記している。「見よ、私は私の父の約束を汝らの上に送る。汝らは、高みからの力を着せられるまで、都にとどまれ」(ルカ24)。
Quamquam ergo nesciat architriclinus Moyses, ex Baptismatis dono tantam gratiam fuisse collatam, quam non ignorabant Apostoli, qui fuerunt ministri sermonis; admiratus tamen saporem Spiritus sancti hydriis inesse Gentilium, laudat sponsi munificentiam, qui tale vinum servaverit Gentibus.
PL 20, 911Aしたがって、世話役モーセは、洗礼の賜物によってこれほどの恩寵が与えられたことを知らない。それは、言葉の奉仕者であった使徒たちが知らなくはなかったものである。それでも彼は、聖なる霊の味わいが異邦人たちの水がめに備わっているのを見て驚き、そのようなぶどう酒を諸国民のために取っておいた花婿の気前のよさを称賛する。
Quod vinum anterioribus nuptiis Judaei habentes, non ad salubritatem suam biberunt, sed inebriati sunt, et perniciosa gravedine sauciati; imbecilliores quippe mentibus, et virtutem divini Spiritus non ferentes: qui autem robustus in fide est, repletus Spiritu sancto, non inebriatur.
PL 20, 911Aこのぶどう酒を、以前の婚礼でユダヤ人たちは持っていたが、自分の救いのために飲んだのではなく、酔いつぶれ、有害な重い酔いに傷つけられた。精神がいっそう弱く、神の霊の力に耐えられなかったからである。しかし、信仰に強く、聖なる霊に満たされた者は、酔わない。
Ideo enim praeclarum est poculum Dei inebrians (Ps. XXII) , quoniam sobrias efficit bibentium mentes divini potus ebrietas; unde Apostolus ait: Nolite inebriari vino, sed replemini Spiritu sancto (Ephes. V) .
PL 20, 911B「酔わせる神の杯は見事である」(詩篇22)というのは、神の飲み物の酔いが、飲む者の精神を節度あるものにするからである。それゆえ使徒は言う。「ぶどう酒に酔うな。聖なる霊で満たされよ」(エフェソ5)。
Nam et Stephanus Spiritu sancto plenus, non ebrius, vidit coelos apertos, et Jesum ad dexteram Dei (Act. VII) .
PL 20, 911Bステファノもまた、聖なる霊に満たされ、酔ってはおらず、天が開かれ、イエスが神の右にいるのを見た(使徒言行録7)。
Propterea et beatissimus Petrus ebrietatem detestatus est, dicens (Act. II) : Non enim, sicut vos putatis, inquit, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia, sed hoc est quod dictum est per Joel Prophetam: Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri, et filiae vestrae: juvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt (Joel II).
PL 20, 911Bだからこそ、いとも福なるペトロも酔いを忌み嫌って、こう言った(使徒言行録2)。「この者たちは、汝らが思うように酔っているのではない。今は昼の第三時なのだから。これは預言者ヨエルを通して言われたことである。『終わりの日々に、と主は言う、私は私の霊の一部をすべての肉の上に注ぐ。汝らの息子たちや娘たちは預言し、汝らの若者は幻を見、汝らの老人は夢を見る』」(ヨエル2)。
Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilaeae, id est in possessione Gentium; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus (Joan. II) . Nec hoc otiosum est, quod discipuli ait, non Apostoli.
PL 20, 911C「イエスはこれを、しるしの初めとして、ガリラヤのカナで行い」、すなわち諸国民の所有地で、「自らの栄光を現した。弟子たちは彼を信じた」(ヨハネ2)。「弟子たち」と言い、「使徒たち」と言わなかったことも、無意味ではない。
Nam ut multitudinem credentium declaret, discipulorum nomen posuit, non Apostolorum. Sunt enim omnes qui credunt, ejus discipuli; sed, ut ait beatus Paulus, numquid omnes Apostoli (I Cor. XII) ?
PL 20, 911C信じる者の多さを示すために、彼は弟子たちという名を置いたのであって、使徒たちとは言わなかった。彼を信じる者はみな彼の弟子だが、福なるパウロが言うように、「みなが使徒だろうか」(一コリント12)。
Studeamus nunc, et precemur, charissimi, ut post hoc initium signorum quod fecit Dominus Jesus, dando Spiritum Sanctum in cordibus nostris, caetera quoque in nobis perficiat signa virtutum; alii datur enim sermo sapientiae, alii verbum scientiae secundum eumdem Spiritum: alii fides in eodem Spiritu: alii sanitas in uno Spiritu: alii operatio virtutis, alii discretio spirituum, alii prophetia, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum.
PL 20, 911Cいとも愛する者たちよ、主イエスが我々の心に聖なる霊を与えることによって行ったしるしの初めののち、そのほかの力のしるしをも我々のうちに成し遂げてくれるよう、熱心に励み、祈ろう。「ある者には知恵の言葉が、ある者には知識の言葉が、同じ霊によって与えられるからである。ある者には同じ霊において信仰が、ある者には一つの霊において癒やしが、ある者には力ある業の働きが、ある者には霊の識別が、ある者には預言が、ある者には異言の種類が、ある者には言葉の解釈が与えられる」。
Haec autem omnia operatur unus et idem Spiritus, dividens unicuique prout vult (I Cor. XII) . Has igitur habentes promissiones, charissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis, perficientes sanctificationem spiritus in timore Dei (II Cor. VII) .
PL 20, 912A「これらすべてを、唯一にして同一の霊が働き、望むままに一人一人に分け与える」(一コリント12)。そこで、いとも愛する者たちよ、「これらの約束を持つ我々は、肉のあらゆる汚れから自らを清め、神への畏れのうちに霊の聖化を完成しよう」(二コリント7)。
Sanctum vero Spiritum idcirco ex propriae auctoritatis arbitrio distribuere munera coelestium gratiarum praedicavit Apostolus dicens: Haec omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens unicuique prout vult, et non prout jubetur (I Cor. XII) ; ne quis inimica persuasione suspicari audeat in illa Trinitatis adorandae substantia aliquid esse subjectum, vel minus potens, vel sibimetipsi contrarium; cum sit Patris, et Filii, et Spiritus sancti, una in omnibus et voluntas pariter, et potestas per omnia saecula. Amen.
PL 20, 912A使徒は、聖なる霊が天の恩寵の賜物を、自らの権威の判断によって分け与えることを、こう言って宣べた。「これらすべてを、唯一にして同一の霊が働き、望むままに一人一人に分け与え、命じられるままにではない」(一コリント12)〔「命じられるままにではない」は一コリント12:11 の本文に無い句で、著者の補いと見える〕。それは、礼拝すべき三位一体のあの実体のうちに、何かが従属しているとか、力が劣るとか、自分自身に反するとかいうことを、敵対的な説得によってあえて疑う者がないようにするためである。父と子と聖なる霊には、すべてにおいて一つの意志があり、また同じく一つの権能があって、それは世々に至る。アーメン。
Sermo X. In Exodi lectione octavus
第10説教 出エジプト記の朗読について 8PL 20, 912BExplicitis hic quae proposueram disserenda, tam de Exodi quam de Evangelii lectione, congruens aliquid diei Dominico reservavi, quod Deus in postrema parte illius lectionis ubi primum legem paschae annuntiat, scribitur praecepisse.
PL 20, 912B出エジプト記の朗読についても福音書の朗読についても、論じようと提案していたことをここで述べ終えたので、私は、主日にふさわしいことを一つ取っておいた。それは、神が過越の律法を初めて告げるあの朗読の最後の部分に、命じたと書かれていることである。
Nam post interminationem quam dixerat: Omnis qui manducaverit fermentatum a primo die usque in septimum diem, disperiet anima illa ex Israel (Exod. XII, 15) : et adjecit dicens: Et primus dies vocabitur sanctus, et septimus dies vocatus sanctus erit vobis: omne opus servile non facietis, praeterquam quod faciendum erit omni animae (Ibid., 16) .
PL 20, 912B実に、神は警告を述べたのち――「第一の日から第七の日までパン種の入ったものを食べる者は、その魂がイスラエルから滅ぼされる」(出エジプト記12:15)――さらにこう付け加えた。「第一の日は聖なる日と呼ばれ、第七の日も、汝らにとって聖なる日と呼ばれる。いかなる奴隷の働きも、汝らはしてはならない。ただし、すべての魂のためにしなければならないことは別である」(出エジプト記12:16)。
Primum diem saeculi esse Dominicum diem, dies sabbati septimus probat, in quo requievisse perhibetur Deus, dicente Scriptura: Et benedixit Deus diem septimum, et sanctificavit eum, quia in eo requievit ab omnibus operibus suis, quae caeperat Deus facere (Gen. II) .
PL 20, 912C世の第一の日が主日であることは、安息日の第七日が証明している。その日に神は休んだと言われる。聖書はこう言う。「神は第七の日を祝福し、聖別した。その日に、神が造り始めたすべての業から休んだからである」(創世記2)。
Caute loquitur Scriptura divina, non absolute dicens, requievisse Deum ab operibus suis, sed ab operibus quae coeperat Deus facere, ne omnipotentem, et imperio sermonis cuncta facientem, laborasse existimes, cum requievisse audis; sed ut intelligas quod perfectis omnibus hujus mundi rebus, a quibus requievisse, id est cessasse, describitur, alia voluntati suae placita operari non desinat: sicut testatur in Evangelio Dominus Jesus dicens: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V, 17) .
PL 20, 912C神聖な書は慎重に語る。神が自分の業から休んだと無条件に言うのではなく、神が造り始めた業から休んだと言う。それは、休んだと聞いて、全能であり、命令の言葉によってすべてを造る者が労苦したと、あなたが思うことのないためであり、また、この世界のすべてのものが完成して、そこから休んだ、すなわち止んだと記されていても、自分の意志にかなうほかのことを働くのをやめない、と理解させるためである。主イエスが福音書でこう言って証言するとおりである。「私の父は今まで働いており、私も働く」(ヨハネ5:17)。
Requies igitur Dei, non laboris remedium, sed coeptorum finis est operum; siquidem postquam perfecit mundum, opus suum regere non desistit. Ipsius enim nutu omnium rerum natura cursum suum vel jussa peragit, vel prohibita subtrahit.
PL 20, 913Aしたがって、神の休みは、労苦の癒やしではなく、始めた業の終わりである。世界を完成したのちも、自分の業を治めることをやめないからである。実に、万物の自然は、彼の合図のままに、命じられれば自らの進路を全うし、禁じられればそれを引っ込める。
Nam in diebus sancti Noe (Gen. VIII et IX) , ipsius providentia pollutum variis iniquitatibus mundum vel cataclysmo delevit, vel post diluvium reparavit.
PL 20, 913A実に、聖なるノアの時代(創世記8および9)にも、彼の摂理が、さまざまな不法によって汚れた世界を、大洪水で滅ぼし、あるいは洪水ののち立て直した。
Ipse super quatuor urbes Sodomorum, ubi masculi in masculos turpitudines exercebant, sulphur et ignem de coelo (Gen. XIX) contra morem pluit, ut quos ardor illicitus, ad expugnandum ipsius naturae morem succenderat, igneus imber exstingueret.
PL 20, 913B彼自身が、男が男に対して恥ずべき行いをしていたソドムの四つの町の上に、天から硫黄と火を(創世記19)、常ならぬしかたで降らせた。不法な情欲に燃えて、自然そのものの秩序に攻め入るまでになった者たちを、火の雨が滅ぼすためである。
Ipse genus patriarchicum delegit ex Gentibus, populum scilicet Hebraeorum; pro cujus libertate, Aegypti regnum novem plagis afflictum, decima interemit (Exod. XII, XIII, XIV, XV) .
PL 20, 913B彼自身が、族長の血統を諸国民の中から選んだ。すなわちヘブライ人の民である。その自由のために、エジプトの王国を九つの災いで苦しめ、十番目の災いで滅ぼした(出エジプト記12、13、14、15)。
Ipse divisit Rubrum mare; quando in murorum firmitatem liquentis elementi unda diriguit, gelaverunt enim, tamquam murus, aquae: gelaverunt fluctus in medio maris, sicut testatur in Exodo (Exod. XV) fides illius Cantici triumphalis.
PL 20, 913B彼自身が紅海を分けた。液体の元素の波が城壁の堅固さへと固まったとき——水は壁のように凍りついた。波は海の真ん中で凍りついた——あの勝利の歌の確かな証しが、出エジプト記で証言するとおりである(出エジプト記15)。
Ipse ergo, inquam, divisit mare Rubrum, quod a Graecis nuncupatur Erythraeum; ut et plebi suae transitum, et persequentibus foveam praepararet.
PL 20, 913Bしたがって、私は言う。彼自身が、ギリシア人にエリュトライオン〔ギリシア語で「赤い」の意〕と呼ばれる紅海を分けた。自分の民には通り道を、追う者たちには墓穴を備えるためである。
Egressis namque Israelitis per fundamentum maris sicco vestigio, et Aegyptiis omnibus eodem meatu post illos properanter ingressis, confestim proprium liquorem stupentibus aquis, Deus qui abstulerat, reddidit, et armatas acies equitum, ipsumque Pharaonem pariter cum quadrigis curruum, totoque exercitu, undis obruentibus, enecavit.
PL 20, 913C実に、イスラエル人たちが乾いた足跡で海の底を通って出て行き、エジプト人たちがみな同じ通り道を、彼らの後から急いで入ったとき、たちまち、神は、取り去っていた水自身の流れを、呆然と立ち尽くす水に返し、武装した騎兵の隊列と、ファラオ自身を、四頭立ての戦車、全軍もろとも、波で覆って殺した。
Aquarum muri, qui credentem populum tuiti fuerant, hostilem manum propria ruina prosternunt. Ipse pluit manna cibum (Exod. XVI) suis cultoribus in eremo, qui ignem pluerat nefando sacrilegio criminosis: ipse pluit manna placidus, qui flammam pluerat indignatus.
PL 20, 914A水の壁は、信じる民を守っていたが、自らの崩落によって敵の手を打ち倒す。荒れ野で自分を礼拝する者たちに、食べ物としてマナを降らせた(出エジプト記16)のは彼自身であり、忌むべき冒瀆によって罪過を犯した者たちには火を降らせた、その同じ者である。穏やかにマナを降らせたのは、憤って炎を降らせたその者である。
Sed quoniam singula per ordinem replicare propositus primi, ac septimi dierum tractatus non capit, necessaria brevitate praeteriens, pauca perstringam Ipse disrupit petram, et fluxerunt aquae (Ps. LXXVII) tot millibus hominum sitientibus in deserto (Exod. XVII) , prostravit infinitos adversariorum populos, plurima inimicarum gentium regna delevit.
PL 20, 914Aしかし、第一の日と第七の日という提案された論題は、個々のことを順に繰り返すことを許さないので、必要な簡潔さをもって通り過ぎ、わずかなことだけを手短に述べる〔底本は perstringam の後に区切りがないが、次の Ipse を大文字で刷る。ここで文を切った〕。彼自身が岩を裂き、水が流れ出た(詩篇77)、荒れ野で渇いていた数多くの人々のために(出エジプト記17)。敵の無数の民を打ち倒し、敵対する諸国民の多くの王国を滅ぼした。
Jordanem quoque siccavit fluvium, ut credentem populum in terram repromissionis induceret. Ipse Jordanem siccavit fluvium (Jos. III, IV) , qui arentem petram, fluminis verterat in liquorem: A facie enim Domini mota est terra, a facie Dei Jacob.
PL 20, 914A彼はまた、信じる民を約束の地に導き入れるために、ヨルダン川を干上がらせた。ヨルダン川を干上がらせたのは彼自身である(ヨシュア記3、4)。乾いた岩を川の水に変えた者である。「主の顔の前で地は揺れ動いた。ヤコブの神の顔の前で」。
Qui convertit solidam petram in stagnum aquae, et rupem in fontes aquarum (Ps. CXIII) . Deinde Legem quam dederat in Sina, constituit in Sion, auxit in Jerusadem; et post offensam dilecti populi, eamdem porrexit ad Gentes.
PL 20, 914B「固い岩を水の池に、岩山を水の泉に変える者〔の前で〕」(詩篇113)。次に、シナイで与えた律法を、シオンで確立し、エルサレム〔底本は Jerusadem。Jerusalem と読む〕で増し加え、愛する民の過ちののち、それを諸国民に差し伸べた。
Nam postquam veniens in hominem Dei Filius, per quem haec omnia facta sunt, et sine quo factum est nihil (Joan. I) , ab ipsis suis quondam filiis quos protexerat, et exaltaverat, non solum repulsus est, verum etiam crucifixus, clamat utique per Prophetam: Filios genui, et exaltavi, ipsi autem me spreverunt.
PL 20, 914B実に、神の子——これらすべてはそれを通して造られ、それなしには何も造られなかった——(ヨハネ1)が、人となって来たのち、かつて自分が守り、高めた自分の子らにさえ、退けられただけでなく、十字架につけられたので、預言者を通して叫ぶ。「私は子らを生み、高めた。しかし彼らは私を侮った」。
Agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui, Israel vero me non cognovit, et populus me non intellexit (Is. I) ; tamquam si diceret, quoniam cognoverunt olim bruta animalia Gentilium populorum regnatorem coeli, suumque possessorem, ac Dominum, humanorum peccaminum pannis indutum, et in angusto Judaeae praesepio (Luc. II) collocatum, Israeliticus vero populus liberatorem suum non voluit agnoscere: Auferam, sicut praedictum est, ab Judaea, et ab Jerusalem, validum et validam.
PL 20, 914C「牛は自分の持ち主を知り、驢馬は主人の飼い葉桶を知る。しかしイスラエルは私を知らず、民は私を悟らなかった」(イザヤ1)。それはあたかも、こう言うかのようである。かつて、異邦の民の獣たちは、天の王、自分たちの持ち主であり主を、人の罪の布をまとい、ユダヤの狭い飼い葉桶(ルカ2)に置かれたその姿で認めたのに、イスラエルの民は自分の解放者を認めようとしなかった、と。「私は、あらかじめ言われたとおり、ユダヤとエルサレムから、力ある男と力ある女を取り去る」。
Verbum utique incarnatum; virtutem panis, et virtutem aquae, virtutem cibi coelestis, et virtutem aquae regenerantis; et prudentem quinquagenarium, jubilaeum scilicet remissionis annum; et sapientem architectum (Is. III) , Spiritum videlicet sanctum, per quem mihi aedificem Ecclesiam novam ex Gentibus.
PL 20, 915Aそれはすなわち、受肉した言葉、パンの力と水の力、天の食べ物の力と再生させる水の力、そして「思慮深い五十歳の者」、すなわち赦しのヨベルの年、そして「知恵ある建築家」(イザヤ3)、すなわち聖なる霊である。私は彼を通して、自分のために諸国民から新しい教会を建てる〔aedificem は一人称の接続法。「私が建てる」と取った〕。
Ab tulit enim Dominus cuncta salutarium munera dona, vel quae tribuerat, vel quae promiserat Judaeis ingratis; et contulit ad fidem suam prompto servitio ex omni natione conversis.
PL 20, 915A実に、主は、救いの賜物のすべてを——恩を知らぬユダヤ人たちに与えていたものも、約束していたものも——取り去り〔底本は Ab tulit。abstulit と読む〕、あらゆる民族から、すみやかな奉仕をもって自分の信仰へ回心した者たちに授けた。
Quando ergo requievit Dominus, qui semper est operatus, quem ex paucis operibus ejus quae transiens memoravi, certissime certi sumus semper operatum, et quotidie operari perspicimus?
PL 20, 915Aそれでは、いつ主は休んだのか。主はつねに働いてきた。私が通りすがりに挙げた彼の少数の業から、我々は、彼がつねに働いてきたことを最も確実に確信し、日ごとに働いていることを見て取っているのである。
Nam quod elementa tam coelestia, quam terrena, humano generi serviunt, ipsius opus est. Quomodo enim non contemnerent exiguum terrenumque hominem, nisi Creatoris sui imperio obedirent?
PL 20, 915B天のものも地のものも、元素が人類に仕えていること、それは彼の業である。実に、もし創造者の命令に従わなければ、取るに足りない地上の人間を、どうして軽んじないことがあろうか。
Nos ipsi etiam quod nascimur, quod haec ipsa opera Domini ex parte novimus, quod vivendo vitam quaerimus, quod futurorum spem gerentes pie conversamur et loquimur; Dei, inquam, Dei sunt opera.
PL 20, 915B我々自身についても、我々が生まれること、主のこれらの業そのものを部分的に知っていること、生きながら生命を求めること、来るべきものへの希望を抱いて敬虔に暮らし語ること——これは神の、神の業であると私は言う。
Cujus pietatis et hoc ingens opus est, quod etiam malos atque incredulos patienter sustineat, clementer exspectet, et, si poenituerint, sicut misericors pater amplectatur.
PL 20, 915B彼の慈しみの大いなる業は、次のことでもある。悪しき者や不信仰な者をも忍耐強く耐え、寛大に待ち、彼らが悔い改めれば、慈しみ深い父のように抱きしめることである。
Requievit plane tunc etiam Dei Filius ab omnibus operibus suis quae coeperat Deus facere, quando consummatis mirabilibus universis, et impleto sexto die omni opere Passionis, die septima, id est die sabbati, requievit sepultus.
PL 20, 915B神の子もまた、神が為し始めたすべての業から休んだことは確かである。それは、すべての奇跡を成し遂げ、第六日に受難のすべての業を満たしたのち、第七日、すなわち安息日に、葬られて休んだときである。
Sed quoniam Dei operosa quies est, ipsa requies otiosa esse non potuit. Nam corpore in sepulcro seposito, divinitas cum anima hominis ad inferna descendens, vocavit de locis suis animas sanctorum, quorum corpora surrexisse Matthaeus evangelista testatur dicens: Et multa corpora sanctorum dormientium surrexerunt; et exeuntes, inquit, de monumentis post resurrectionem ipsius, intraverunt in sanctam civitatem, et multis apparuerunt (Matth. XXVII) .
PL 20, 915Cしかし、神の休みは働きに満ちたものであるから、その休みそのものが無為であることはできなかった。実に、体が墓に安置されているあいだに、神性は人の魂とともに冥界へ降り、聖なる者たちの魂をそれぞれの場所から呼び出した。その者たちの体がよみがえったことを、福音書記者マタイはこう言って証言する。「眠っていた聖なる者たちの体が数多くよみがえり、墓から出て、と彼は言う、彼の復活ののち、聖なる都に入り、多くの人に現れた」(マタイ27)。
Descendisse autem Salvatoris animam ad inferos visitandos, non solum beati Petri Epistola (I Petr. III) , verum etiam beati Davidis prophetia testatur, cum dicit: Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem (Ps. XV) .
PL 20, 916A救い主の魂が冥界の者たちを訪れるために降ったことは、福なるペトロの手紙(一ペトロ3)だけでなく、福なるダビデの預言も証言する。彼はこう言う。「汝は私の魂を冥界に見捨てず、汝の聖なる者に朽ち果てることを見させない」(詩篇15)。
Filius enim Dei non idcirco cum suscepti hominis anima ad inferos descendit, ut eam in inferno relinqueret, sed ut plurimas resurrecturis sanctorum corporibus animas revocaret.
PL 20, 916A実に、神の子は、受けた人間の魂とともに冥界に降ったが、それはその魂を冥界に残すためではなく、これからよみがえる聖なる者たちの体に、数多くの魂を呼び戻すためであった。
Ob hoc namque is qui in forma Dei semper erat, formam servi suscipiens, suscepit et crucem; ut die tertia resurgendo exceptam triumpharet mortem, quam perpeti omnino vitae Dominum non liceret.
PL 20, 916A実に、このために、つねに神の形でいた者が、僕の形をとって、十字架をも受けた。それは、第三の日に復活して、受け入れた死に勝利するためである。生命の主が死を耐え忍ぶことは、まったく許されないはずだったのに。
Ergo quoniam post Passionem suam Dominus Jesus, illucescente Dominica, a mortuis erat resurrecturus, et primam sanctitatem primo resurrectionis suae diei collaturus; ideo Lex antiqua praenuntiat, et primus dies, inquit, vocabitur sanctus, et dies septimus vocatus sanctus erit vobis (Exod. XII, 16.) Primum diem resurrectionis vocandum perhibet sanctum, septimum jam vocatum futurum dicit sanctum; septimum millesimum scilicet annum, de quo ait Propheta ad Dominum: Quoniam mille anni ante oculos tuos sicut dies unus (Ps. LXXXIX) .
PL 20, 916Bしたがって、主イエスは、受難ののち、主日が明けるときに死者の中からよみがえり、自分の復活の第一の日に、最初の聖なることを授けるはずであったので、古い律法はあらかじめこう告げる。「第一の日は、と律法は言う、聖なる日と呼ばれ、第七の日も、汝らにとって聖なる日と呼ばれる」(出エジプト記12:16)。復活の第一の日は聖なる日と呼ばれるべきだと言い、第七の日は、すでに呼ばれた聖なる日となるだろうと言う。すなわち七千年目の年であり、それについて預言者は主に言う。「千年は汝の目の前では一日のようだから」(詩篇89)。
Ita Igitur in primum diem resurrectionis Christi omnis erat transferenda festivitas, ut septimi diei exspectanda nobis esset et requies simul, et sanctitas; cum dicitur, primus dies vocabitur sanctus, statimque adjicitur, et dies septimus vocatus sanctus erit vobis.
PL 20, 916Bかくして、あらゆる祝いはキリストの復活の第一の日へ移されるはずであり、そのうえで第七の日の休みと聖なることを、我々は待たねばならなかった。「第一の日は聖なる日と呼ばれる」と言われ、すぐに「第七の日も、汝らにとって聖なる日と呼ばれる」と付け加えられているからである。
Omne opus servile non facietis, praeterquam quod erit faciendum omni animae (Exod. XII) . Quotquot enim primum diem, id est Dominicum diem, nuncupamus sanctum, credentes eum sanctificatum resurrectione Domini Jesu; exspectamus etiam illum vere sanctum diem, septimi millesimi anni diem, qui adveniet post istos sex dies, sex millium videlicet annorum saeculi, quibus eompletis requies erit vere sanctis, et fideliter credentibus in resurrectione Christi.
PL 20, 916C「いかなる奴隷の働きも、汝らはしてはならない。ただし、すべての魂のためにしなければならないことは別である」(出エジプト記12)。実に、第一の日、すなわち主日を、主イエスの復活によって聖とされたと信じて聖と呼ぶ我々は皆、あの真に聖なる日、七千年目の年の日をも待つ。それは、これらの六日——すなわち世の六千年——ののちに来る日であり、それが満ちた〔底本は eompletis。completis と読む〕とき、真に聖なる者たち、キリストの復活を忠実に信じる者たちに、休みがあるのである。
Nam nulla erit ibi pugna contra diabolum, qui tunc utique detinebitur suppliciis religatus; nullum certamen contra vitia corporis, quod jam concupiscentiis obnoxium non erit.
PL 20, 917Aそこには、悪魔に対する戦いは一切ないからである。悪魔はそのとき、責め苦に縛られて拘束されているはずである。体の悪徳に対する戦いも一切ない。体はもはや欲望に服さないからである。
Nam spiritale resurget corpus, ut Apostolus ait: Quod seminatur in corruptione, surget in incorruptione: quod seminatur in contumelia, surget in gloria; quod seminatur in infirmitate, surget in virtute; quod seminatur corpus animale, surget corpus spiritale (I Cor. XV) .
PL 20, 917A実に、霊的な体がよみがえるのである。使徒が言うとおりである。「朽ちるものとして蒔かれ、朽ちないものとしてよみがえる。辱めの中に蒔かれ、栄光の中によみがえる。弱さの中に蒔かれ、力の中によみがえる。魂の体が蒔かれ、霊の体がよみがえる」(一コリント15)。
Et iterum post pauca idem beatissimus Paulus: Oportet, inquit, corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet, inquit, sermo qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria.
PL 20, 917Aまた、少しのち、同じいとも福なるパウロは言う。「この朽ちるものは朽ちないものを着、この死ぬべきものは死なないものを着なければならない。そして、この死ぬべきものが死なないものを着るとき、書かれている言葉が実現する、と彼は言う。『死は勝利に呑み込まれた』」。
Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus (Ibid., 3) ? Et quis iste sit mortis aculeus, ipsius beati Apostoli cohaerens aperit sermo: Aculeus autem mortis peccatum: virtus autem peccati lex est (I Cor. XV, 56) .
PL 20, 917A「『死よ、汝の勝利はどこにあるのか。死よ、汝の刺はどこにあるのか』」(一コリント15:3〔引かれた句は15:55〕)。この死の刺が何であるかは、同じ福なる使徒の続く言葉が明らかにする。「死の刺とは罪であり、罪の力とは律法である」(一コリント15:56)。
Aculeus quidem mortis peccatum, charissimi, quia per peccatum mors: virtus vero peccati Lex, quoniam sine Lege peccatum mortuum est. Peccatum enim non imputatur cum Lex non est.
PL 20, 917B死の刺が罪であるのは、いとも愛する者たちよ、罪によって死が来たからであり、罪の力が律法であるのは、律法なしには罪は死んでいるからである。実に、罪は、律法がないときは数えられない。
Nam neque Adam fuisset mortuus, quod de fructu illius arboris manducavit, nisi contra vetitum manducasset, legem mandati contemnens: neque hodie aliquis reatum peccati incurrit, si eum non adstringat aut naturalis lex, aut mandati lex, aut litterae Lex.
PL 20, 917B実に、アダムも、あの木の実を食べたことで死んだのは、禁じられたものに背き、命令の法を軽んじて食べたからであり、そうでなければ死ななかったであろう。今日でも、自然の法、命令の法、文字の律法のいずれもその人を縛らないなら、誰も罪の責めを負わない。
Naturalis lex est illa qua Gentes Legem litterae non habentes, naturaliter ea quae Legis sunt (Rom. II) , faciunt; quia rationabilis animae humanae natura, ut Creatorem suum sentiat, ut proximum non laedat, ut non faciat quod pati non vult, naturali quadam lege intelligit; unde inexcusabilis est omnis homo qui vel auctorem suum negat; vel facit malum quod per legem naturae non ignorat esse malum.
PL 20, 917B自然の法とは、文字の律法を持たない諸国民が、律法の命じることを本性によって行う(ローマ2)、その法である。理性ある人間の魂の本性は、自分の創造者を感じ取ること、隣人を害さないこと、自分が受けたくないことをしないことを、ある自然の法によって悟るからである。それゆえ、自分の造り主を否定する者も、自然の法によって悪だと知らないわけではない悪を行う者も、誰であれ弁解の余地がない。
Iterum lex mandati est: Ab omni fructu ligni quod est in paradiso ad escam, edes: ab isto autem non edas (Gen. II) ; et quaecumque ante Moysen verbo tantum Dominus praecepisse cognoscitur.
PL 20, 917C次に、命令の法がある。「楽園にある木のすべての実を、食べ物として食べてよい。しかしこの木からは食べてはならない」(創世記2)。また、モーセ以前に主が言葉だけで命じたと知られているすべてのものである。
Lex litterae est: Non occides, non moechaberis, non falsum testimonium dices (Exod. XX) , et caetera quae transacto jam dimidio numero annorum saeculi, ideo per Legem litterae prohibentur, ut negligenti homini vel naturalem legem, vel mandati legem, scriptum Legis commonitorium traderetur, et haberet oblivio paedagogum, dissimulatio compulsorem; dicente Apostolo: Quoniam Lex paedagogus noster fuit in Christo (Galat. III) .
PL 20, 918A文字の律法とは、「殺してはならない。姦淫してはならない。偽りの証言をしてはならない」(出エジプト記20)、そのほかのことである。世の年数の半ばがすでに過ぎたのち、文字の律法によってそれらが禁じられたのは、怠る人に、自然の法にせよ命令の法にせよ、書かれた律法の訓令が渡され、忘却には養育係が、黙認には強制する者がいるようにするためである。使徒が言うとおりである。「律法はキリストにおいて我々の養育係であった」(ガラテヤ3)。
Lex autem sive naturae, sive mandati, sive litterae, tunc dominatur homini, quando aetas ejus capax esse coeperit Legis.
PL 20, 918A法は、自然の法であれ、命令の法であれ、文字の律法であれ、その人の年齢が法を受け入れうるようになったときに、人を支配する。
Et hinc est illud quod apostolus Paulus ex Judaeis parentibus natus, Hebraeus quippe ex Hebraeis, ait: Ego autem vivebam sine Lege aliquando, ut ostenderet solam infantiae aetatem sine Lege vivere, quae nondum capiat Legem; sed mox ubi venit Lex, inquit, peccatum revixit: ego autem mortuus sum (Rom. VII) ; hoc est dixisse, peccatum, quod erat ignoranti mortuum, vivere intelligenti coepit: et ego qui vivebam prius sine Lege, factus sum morti obnoxius, nisi declinavero peccatum, quod jam mihi intelligenti mortem generat: et incipit mandatum quod mihi ad vitam datum est, hoc esse ad mortem.
PL 20, 918A使徒パウロ——ユダヤ人の両親から生まれ、まさしくヘブライ人の中のヘブライ人——がこう言ったのは、ここから来ている。「私はかつて律法なしに生きていた」。これは、まだ律法を受け入れない幼年期だけが律法なしに生きることを示すためである。「しかし、律法が来るとすぐに、と彼は言う、罪が生き返り、私は死んだ」(ローマ7)。つまり、知らない者には死んでいた罪が、悟る者には生きはじめ、以前は律法なしに生きていた私は、いまや悟る私のうちに死を生む罪を避けないなら、死に服する者となり、命のために私に与えられた戒めが、死のためのものとなり始める、と言ったのである。
Ille ergo septimus millesimus annus (ut ad propositum caput redeam) ipse erit vere beatissimus dies, quando agonis hujus quem nunc patimur, desinente conflictu, optatam victores requiem capient, ac felici otio perfruentur, nullum servile opus ibi, id est nullum peccati opus facientes; quia qui facit peccatum, servus est peccati, ut ait Salvator (Joan. VIII) ; sed hoc plane solum facient quod faciendum erit omni animae sanctae, scilicet ut copulati agminibus Angelorum, perpetuos hymnos et gratiarum actiones Domino nostro referant in aeternum.
PL 20, 918Bそれゆえ、あの七千年目の年こそ(本題に戻って言えば)、真にいとも福なる日となるであろう。そのとき、我々がいま耐えているこの闘いの争いが止んで、勝利者たちは望んだ休みを得て、幸いな閑暇を楽しみ、そこでは奴隷の働きを一切、すなわち罪の働きを一切しない。罪を行う者は罪の奴隷だ、と救い主が言うとおりである(ヨハネ8)。そうではなく、聖なる魂すべてのためになすべきことだけを、確かに行う。すなわち、天使たちの軍勢と結ばれて、永遠に、我々の主に絶え間ない賛歌と感謝を捧げることである。
Sane juxta historiae rationem, praeceptum Judaeis fuerat, ut diebus sabbati ab omni opere peccati quiescerent, et ea solum quae animae congruebant, exercerent: sed quoniam, hac salutari observatione neglecta, omnem sabbati legem ad otium, luxuriamque contulerant, palam est, unde odisse se Deus (Is. I) jam non sua, sed illorum sabbata contestatur.
PL 20, 918Cたしかに、字義に従えば、ユダヤ人たちには、安息日にはあらゆる罪の働きを休み、魂にふさわしいことだけを行うよう命じられていた。しかし、この救いをもたらす守り方をおろそかにして、安息日の律法のすべてを怠惰と放縦に向けたので、なぜ神が、もはや自分のものではなく彼らのものとなった安息日を憎むと断言するのか(イザヤ1)は、明らかである。
In evangelicis lectionibus fraternitati vestrae frequenter exposui, ubi Salvatorem sabbatum violasse, Judaei vecordes incusant, quem nos implevisse magis legem sabbati, ipsorum operum quae sabbatis celebravit, evidenti probatione docuimus, non aliunde instructi, nisi ex ipsa Lege, quam pariter legimus cum Judaeis.
PL 20, 919A福音書の朗読において、愚かなユダヤ人たちが、救い主が安息日を破ったと非難する箇所で、兄弟である諸君にしばしば説いた。むしろ彼は安息日の律法を満たしたのだと、彼が安息日に行った業そのものの明白な証明によって、我々は教えた。それは、我々がユダヤ人たちとともに等しく読んでいる、その律法自身から以外のところからは学ばずにである。
Scriptum est enim: Una Lex erit indigenae, et advenae (Exod. XII, 49) . Indigenae procul dubio Judaei erant, patriarcharum cives, et Prophetarum: advenae autem, qui graeco sermone appellantur προσήλυτοι; nos utique eramus Gentes, ut ait Apostolus, peregrini, atque hospites Testamentorum, et promissionis eorum, spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo (Ephes. II) .
PL 20, 919A実に、こう書かれている。「土地の人にも寄留者にも、律法は一つである」(出エジプト記12:49)。土地の人とは、疑いなくユダヤ人であり、族長たちと預言者たちの市民であった。寄留者とは、ギリシア語で「改宗者」〔ギリシア語〕と呼ばれる者であり、我々はまさに諸国民であって、使徒が言うように、「諸契約の客人であり寄留者、その約束についての希望を持たず、この世で神なき者」であった(エフェソ2)。
Sed postquam credidimus, dicit nobis idem beatus Paulus: Jam non estis hospites, et advenae, sed estis cives sanctorum, et domestici Dei (Ibid.) .
PL 20, 919Bしかし、我々が信じたのち、同じ福なるパウロは我々に言う。「汝らはもはや客人でも寄留者でもなく、聖なる者たちの市民、神の家の者である」(エフェソ2)。
Una ergo nobis cum Judaeis est Lex; sed illi eam carnali sensu excipiunt, nihil ibi spiritalis intelligentiae requirentes; nos vero in ea Christum reperimus, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae coelestis absconditi (Coloss. II) .
PL 20, 920Aしたがって、我々にはユダヤ人たちと共通の一つの律法がある。しかし、彼らはそれを肉的な意味で受け取り、そこに霊的な理解を何も求めない。我々はそこにキリストを見いだす。彼のうちには、天の知恵と知識の宝がすべて隠されているのである(コロサイ2)。
Denique in hac etiam lectione Exodi quae ordinem celebrandae paschae disponit, verum Dei Agnum cum omnibus mysteriis vitae nostrae invenimus, ipsum cognoscentes Deum verum, et hominem, Dominum gregis, et ovem, pastorem simul, et pascua.
PL 20, 920A実に、過越を祝う順序を定める出エジプト記のこの朗読にも、我々は、我々の生命のあらゆる奥義とともに、神の真の子羊を見いだす。彼を、真の神にして人、群れの主にして羊、牧者であり同時に牧草であると知るのである。
Misericors enim, et miserator Dominus semetipsum dedit escam timentibus (Ps. CX) . Nam totius observantiae veteris Legem, per gratiam Filii Dei, in veritate novi Testamenti cognovimus esse completam, probantes, quomodo paschae lex, quae per Moysen fuerat data, gratia, et veritas per Jesum Christum facta est (Joan. I) ; cui omni honor, virtus, et gloria cum Patre, et cum Spiritu sancto, per omnia secula. Amen.
PL 20, 920A「主は慈しみ深く、憐れみ深く、自分自身を、自分を畏れる者たちに食べ物として与えた」(詩篇110)。我々は、旧い守りの全体にかかわる律法が、神の子の恩寵によって、新約の真理において成就したことを知っている。モーセを通して与えられた過越の律法が、どのようにしてイエス・キリストを通して恩寵と真理となったか(ヨハネ1)を証明しながらである。彼に〔底本は omni。omnis と読む〕、父とともに、聖なる霊とともに、すべての世々にわたって、すべての誉れ、力、栄光があるように。アーメン。
Sermo XI. De diversis capitulis primus. De Paralytico
第11説教 さまざまな章句について 1——中風の人についてPL 20, 920BMemini, me superiore tractatu sanctae dilectioni vestrae pollicitum, quod, adjuvante Domino, plenius explanaturus essem, quam ob causam unum se opus fecisse Dominus testaretur: unde plebs ignavissima Judaeorum scrupulum passa (Joan. VII) , et iniquissimo furore succensa, benedictionis datorem maledictis blasphemis pulsavisset, dicens: Daemonium habes: quis te quaerit interficere (Ibid)? et insuper vitae Dominum, necis tradere supplicio cogitaret.
PL 20, 920B私は覚えている。前回の講話で、聖なる諸君の慈しみ(愛)〔dilectio〕に、主の助けにより、主がなぜ自ら一つの業を行ったと証言したのか、その理由をいっそう十分に説き明かすと約束したことを。そのためにユダヤ人の最も怠惰な民は疑念に悩まされ(ヨハネ7)、このうえなく不正な怒りに燃えて、祝福を与える者に冒瀆の呪いの言葉を浴びせ、「汝は悪霊に憑かれている。誰が汝を殺そうとしているのか」(ヨハネ7)と言い、そのうえ生命の主を死の刑罰に引き渡そうと考えたのである。
Probavimus quidem istius Evangelistae testimonio, non unum, sed multa, et innumerabilia a Christo fuisse opera celebrata.
PL 20, 921A我々は、この福音書記者の証言によって、キリストが行った業は一つではなく、多くの、数えきれないものであったことを確かめた。
Sic enim in fine libri conscribit: Sunt autem et alia multa quae fecit Jesus, quae si scribantur per singula, arbitror nec ipsum mundum capere eos libros qui scriberentur, posse (Joan. XXI) .
PL 20, 921A彼はこの書の終わりに、こう記している。「イエスが行ったことは、ほかにも多くある。それらを一つ一つ書き記すなら、世界そのものも、書かれる書物を収めきれないだろうと私は思う」(ヨハネ21)。
Sed fortasse dicat studiosus auditor: In primis partibus Evangelii loquitur Dominus, Unum opus feci, et omnes miramini (Joan. VII) : in subsequentibus ille virtutum cumulus celebratur, et idcirco nihil quaestionis super hoc videtur esse relictum.
PL 20, 921Aしかし熱心な聴き手は、おそらくこう言うであろう。「福音書の初めの部分で主は『私は一つの業を行ったが、汝らは皆驚いている』(ヨハネ7)と言っている。ところが、その後の部分では力ある業の数々が称えられているのだから、この点についてもはや問うべきことは残っていないように見える」。
Verum ego ab isto sermone superiora libri hujus dicta recensens, invenio plurima usque in hunc locum Evangelii Christum Deum nostrum miranda opera confecisse.
PL 20, 921Bしかし私は、この発言から遡って、この書のそれ以前の言葉を見直すと、福音書のこの箇所に至るまでに、我々の神キリストがすでに驚くべき業を数多く成し遂げていたことを見いだす。
Jam Nathanaelem viderat, priusquam sub ficulnea constitutus a Philippo vocaretur: jam liquorem simplicissimum perlucentis aquae in colorem saporemque vini, sua potestate converterat: jam reguli filium morientem coelestis medicus, prius quam visitaret, dum rogaretur, verbo sanaverat.
PL 20, 921B彼はすでにナタナエルを見ていた。フィリポに呼ばれる前、イチジクの木の下にいたときである。すでに、澄んだ水というこのうえなく単純な液体を、自らの権能によってぶどう酒の色と味に変えていた。すでに、天の医者として、死にかけている王の役人の息子を、訪れるより先に、願われたときに言葉で癒やしていた。
Jam Samaritanae illius mulieris vitia occulta prodiderat, et confessam spirituali fonte mundaverat (Joan. I, II, IV) : jam paralytici membra per triginta et octo annos emortua, unius vocis praecepto curaverat (Joan. V) , vel potius reformaverat.
PL 20, 921Bすでにあのサマリアの女の隠れた悪徳を暴き、告白した彼女を霊の泉で清めていた(ヨハネ1、2、4)。すでに、38年のあいだ死んだようになっていた中風の人の四肢を、ただ一言の命令で癒やしていた(ヨハネ5)。いや、むしろ造り直していた。
Jam quinque millium hominum famem quinque panibus hordeaceis, et duobus piscibus, satiaverat (Joan. VI) , majore miraculo convivium solvens. Amplior enim cibi appositi quantitate reliquiarum cumulus invenitur, tot populorum famelicis cohortibus satiatis.
PL 20, 921Cすでに、5千人の飢えを、大麦のパン5つと魚2匹で満たしていた(ヨハネ6)。宴を解散させながら、さらに大きな奇跡を行ったのである。供された食物の量よりも、残りの山のほうが大きかったことが分かる。これほど多くの民の飢えた群れが満たされたのである。
Jam mare pedibus ambulaverat (Ibid. 19) , ita ut plantas gradientis tumens unda non tangeret.
PL 20, 921Cすでに、足で海の上を歩いていた(ヨハネ6:19)。歩む者の足の裏に、盛り上がる波も触れないほどであった。
Sed in catalogo isto virtutum, adhuc unum fecerat opus, quo frementi contra se imperito populo Judaeorum, quasi verisimilem saeviendi aditum dedisse videbatur, quod scilicet paralyticum curasset in sabbato (Joan. V, 10) , cum Lex otium sabbati imperasset.
PL 20, 921Cしかしこの力ある業の一覧のなかに、なお一つ業があった。その業によって彼は、自分に向かって猛り立つ無知なユダヤ人の民に、荒れ狂うためのもっともらしい口実を与えたように見えた。すなわち、律法が安息日の休みを命じていたのに、安息日に中風の人を癒やしたことである(ヨハネ5:10)。
Itaque Christus, qui Legem veterem non solvere venerat, sed implere (Matth. V) , tamquam violati sabbati reus, insectationem perpetitur Judaeorum.
PL 20, 922Aこうして、旧い律法を廃するためではなく成就するために来たキリスト(マタイ5)が、安息日を破った者として、ユダヤ人の迫害を受けるのである。
Cogor hoc loco, fratres charissimi, omissa praesenti lectionis serie, rationem sabbati explanare, ne justa credatur fuisse contra justum persecutio iniquorum.
PL 20, 922Aいとも愛する兄弟たちよ、私はここで、今の朗読の筋を措いて、安息日の意味を説き明かさざるをえない。不正な者たちによる、義なる者に対する迫害が、正当なものだったと信じられることのないようにするためである。
Nam paralyticus ille qui die sabbati a Christo curatus esse memoratur, ideo calumniam patitur a Judaeis, quod ipsa die qua sanatus fuerat, lectum suum portare videretur. Sabbatum est, inquiunt, et non licet tibi portare grabatum tuum (Joan. V, 15) .
PL 20, 922A安息日にキリストに癒やされたと伝えられるあの中風の人が、ユダヤ人たちから難癖をつけられるのは、癒やされたその日に、自分の寝台を担いでいるのが見られたからである。ユダヤ人たちは言う。「安息日である。汝が寝床を担ぐことは許されない」(ヨハネ5:15)〔引かれた句はヨハネ5:10に当たる〕。
Respondit curatus: Qui fecit me sanum, ille mihi dixit: Tolle grabatum tuum, et ambula. Et in subsequentibus: Jesus est, inquit, qui fecit me sanum.
PL 20, 922B癒やされた者は答えた。「私を癒やした者が私に言った。『汝の寝床を取り上げて、歩け』」。またその後で、彼は言う。「私を癒やしたのはイエスである」と。
Rudis adhuc ex infirmitate Judaica, sed jam gratus de salubritate recepta, quoniam non praevalet calumniantibus facti praestare rationem, praecepti atque operis demonstrat auctorem.
PL 20, 922B彼はユダヤ的な弱さのゆえになお未熟であったが、すでに受けた健やかさに感謝していた。難癖をつける者たちに、行ったことの理由を示す力がなかったので、命令と業の主を指し示すのである。
Qui fecit me sanum, ille mihi dixit: Tolle grabatum tuum, et ambula; et adjecit: Jesus est, inquit, qui fecit me sanum (Ibid): vel, filius David est, qui fecit me sanum: vel, filius Joseph, qui fecit me sanum.
PL 20, 922B「私を癒やした者が私に言った。『汝の寝床を取り上げて、歩け』」。そして彼は付け加えた。「私を癒やしたのはイエスである」(ヨハネ5)。あるいは、「私を癒やしたのはダビデの子である」、あるいは、「私を癒やしたのはヨセフの子である」。
Haec enim nomina usitata erant in populo Judaeorum tunc temporis de Christo Domino Salvatore. Sed quid? Jesus est ait, qui fecit me sanum; sciebat enim, utpote Hebraeus, nomen Jesu ex virtute descendere sanitatis.
PL 20, 922B当時、主であり救い主であるキリストについて、ユダヤ人の民の間ではこれらの名が通用していたからである。それにしても、なぜ「私を癒やしたのはイエスである」と言ったのか。彼はヘブライ人として、イエスの名が癒やしの力に由来することを知っていたのである。
Salvator siquidem dicitur Jesus, sicut declarat Angelus, cum per somnium de Christo loquitur ad Joseph: Vocabis, inquit, nomen ejus Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I) . Ille ergo, inquit, me fecit sanum cujus et nomen salus est.
PL 20, 922C実にイエスは「救い主」と呼ばれる。天使が、夢のなかでキリストについてヨセフに語るときに宣言したとおりである。「汝はその名をイエスと呼べ。この者が、自らの民をその罪から救うからである」(マタイ1)。だから彼は言うのである。その名が救いである者が、私を癒やしたのだ、と。
Et quomodo poterit salus praescripta lege prohiberi ne salvet, aut sabbatorum conditione immutari ne salus sit? Videamus tamen, fratres charissimi, si vel ipsa Lex, otio sabbati salutis opus exclusit.
PL 20, 922Cでは、救いが、定められた律法によって救うことを禁じられたり、安息日の定めによって救いでなくなったりすることが、どうしてありえようか。いとも愛する兄弟たちよ、律法そのものが、安息の休みによって救いの業を除外したのかどうか、見てみよう。
Sex, inquit, diebus facies opera tua, septimo autem die sabbatum est Domini Dei tui (Exod. XX) . Non facies in eo ullum opus tuum nisi quod fit pro omni anima.
PL 20, 922C「六日のあいだ、汝は汝の業を行え。しかし七日目は、汝の神である主の安息日である。その日には、すべての魂のために行われること以外、汝のいかなる業も行ってはならない」(出エジプト記20)。
Proclivum est ex voluntate humanum genus, et maxime Judaeorum, ad carnalia opera, potius quam divina; et idcirco constitutus est unus in hebdomade sabbati dies, in quo a carnalibus cessare cogerentur, et vacare solum divinis.
PL 20, 923A人類、とりわけユダヤ人は、自らの意志から、神の業よりも肉の業へと傾きやすい。それゆえ、週に安息日という一日が定められ、その日には肉の業をやめ、ただ神の事柄にのみ専念するよう強いられたのである。
Nam neque cibum coquere, neque iter facere in sabbato concedebatur, ne quis, sub praetextu necessitatis humanae, praeponeret terrena divinis.
PL 20, 923Aというのも、安息日には、食物を煮ることも旅をすることも許されていなかった。人間の必要を口実にして、地上の事柄を神の事柄より優先する者が出ないようにするためである。
Verum posteaquam Judaei, neglectis spiritualibus negotiis, quae pro animae salute Dominus agenda praeceperat, omnia legitima sabbati ad otium, luxuriamque contulerant, clamat ad eos continuo Dominus per Prophetam: Neomenias vestras, et sabbata vestra, et diem magnum non sustineo: jejunium, et ferias vestras, et dies festos vestros odit anima mea (Isai. I) .
PL 20, 923Aしかしユダヤ人たちが、魂の救いのために行うよう主が命じた霊的な務めを顧みず、安息日の定めのすべてを休みと放縦へ振り向けてしまったので、主はただちに預言者を通して彼らに叫ぶ。「汝らの新月祭、汝らの安息日、大いなる日を、私は耐えない。汝らの断食と休日、汝らの祭日を、私の魂は憎む」(イザヤ1)。
Sabbata, inquit, vestra, non mea; non enim sunt mea quae geritis. Meum jejunium, et mea sabbata, quae ego servanda praecepi, jejunare jubent a vitiis, cessare ab operibus malis, et bonis actionibus inhaerere.
PL 20, 923B「安息日は」と彼は言う、「汝らのものであって、私のものではない。汝らが行っていることは、私のものではないからである。私の断食、私の安息日、すなわち私が守るよう命じたものは、悪徳から断食し、悪しき業から休み、善い行いにとどまるよう命じる」。
At e contrario vestra sabbata, vestraque jejunia, et litibus inquieta sunt, et illecebris, et luxuriis plena.
PL 20, 923B「これに反して、汝らの安息日も汝らの断食も、争いに騒がしく、誘惑と放縦に満ちている」。
Ipse ergo Legis dator in homine veniens, cum operaretur pro omni anima opera salutis (in sabbato enim docebat quod provida ratione praeceperat), nec destruebat Legem, sed potius adimplebat Legem: scriptum est enim.
PL 20, 923Bそれゆえ、律法を与えた者自身が人となって来て、すべての魂のために救いの業を行ったとき――彼は安息日に、自らが先見の理によって命じたことを教えていたのである――律法を破壊したのではなく、むしろ律法を成就した。こう書かれているからである。
Non facies ullum opus tuum in sabbato: tuum, inquit, opus, id est humanum (Exod. XX) . Et adjicitur, nisi quod fit pro omni anima, id est ad salvandam animam. Ideoque legimus priores justos in Lege, pro salute animarum sabbatis operatos.
PL 20, 924A「汝は安息日に、汝のいかなる業も行ってはならない」。「汝の」業と彼は言う、すなわち人間の業である(出エジプト記20)。そして「すべての魂のために行われること以外は」と付け加えられている。すなわち、魂を救うためのことである。それゆえ我々は、律法のもとにいた先の義人たちが、魂の救いのために安息日に働いたと読む。
Septem diebus Jesus filius Nave, jubente Domino, circuivit civitatem Jerichon, cum Levitis, et sacerdotibus Arcam portantibus Testamenti; et cadunt hostiles muri nutu divino, ut animae Judaeorum de belli discrimine liberentur (Jos. VI) .
PL 20, 924Aナウェの子イエス〔ヨシュア〕は、主の命によって、レビ人と、契約の箱を担ぐ祭司たちとともに、七日のあいだエリコの町を巡った。すると神の意志によって敵の城壁が崩れ落ち、ユダヤ人の魂が戦いの危難から解放された(ヨシュア記6)。
In septem vero diebus etiam sabbatum numerari, a quolibet die computare incipiens, deprehendes. Itaque cum dicitur, Jesus est qui fecit me sanum (Joan. V) , admonentur Judaei ex nominis communione, opera non condemnare similia.
PL 20, 924Aその七日のなかに安息日も数えられることを、あなたはどの日から数え始めても見いだすであろう。したがって、「私を癒やしたのはイエスである」と言われるとき(ヨハネ5)、ユダヤ人たちは、名が同じであることから、似た業を断罪しないよう諭されているのである。
Ideoque Christus Dominus, cum aut aridam manum, aut hydropem, aut paralysim curaret in sabbatis, tamquam vere Dominus sabbati, rem suam Legis suae testimoniis tuebatur, dicens ad Judaeos: Licet sabbatis benefacere animali; animam salvam facere, an perdere (Matth. XII) ?
PL 20, 924Aそれゆえ主キリストは、萎えた手や水腫や麻痺を安息日に癒やしたとき、まことに安息日の主として、自らのことを、自らの律法の証言によって守った。ユダヤ人たちにこう言ったのである。「安息日に、生き物に善を行うことは許されている〔animali は刷りのまま訳した。ミーニュの脚注は、ヴァティカンの二写本などが an male(悪を行うことか)と読むが、ほかの版と写本に従って animali を残したと記し、安息日に生き物に善を行うことが許されるなら、なぜ魂を救うことが許されないのか、の意に解する〕。では、魂を救うことと滅ぼすことは、どちらが許されるか」(マタイ12)。
In hunc sensum Legis, ut arbitror, quem supra exposuimus, eos introducere volens; simulque exprobrans quod non intelligerent quid esset opus suum, et, nisi quod fit pro omni anima (Exod. XX) .
PL 20, 924B私の思うに、先に説き明かした律法のこの意味へ彼らを導き入れようとし、同時に、彼ら自身の業〔律法の言う「汝の業」〕とは何であるのか、また「すべての魂のために行われること以外は」とは何であるのかを彼らが理解しないのを責めたのである(出エジプト記20)〔原文は述語を欠く。「責めた」を補って訳した〕。
Operatur ergo pro salute animae Christus in sabbato; et operatur in sabbato, et implet Legem, dum conditionem interpretatur Legis, dum operum differentias illuminat, dum facit, quae Lex de sabbati feriis excepit, dum ipsum sabbati diem benedictione sua sanctificatum, beneficiis suis efficit sanctiorem.
PL 20, 924Bこうしてキリストは、安息日に魂の救いのために働く。安息日に働いて律法を成就する。律法の定めを解き明かし、業の違いを明らかにし、律法が安息の休みから除外したことを行い、自らの祝福によって聖別された安息日そのものを、自らの恩恵によっていっそう聖なるものとするのである。
Nam divina in eo praesidia omni animae credenti largitus, opera debita sabbato reddidit. Ut autem ostenderet Judaeis, eumdem se semper operatum fuisse cum Patre, qui tunc etiam operaretur in carne, ait illis: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V, 17) .
PL 20, 925A実に彼は、その日に、信じるすべての魂に神の助けを惜しみなく与え、安息日に負うべき業を返した。さらに、そのとき肉において働いていた自分が、つねに父とともに働いてきたのと同じ者であることをユダヤ人たちに示すため、彼らに言った。「私の父は今に至るまで働いている。私も働いている」(ヨハネ5:17)。
Et propterea inique magis persequebantur eum Judaei, quia non solum solvebat sabbatum, sed quia et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Ibid., 18) .
PL 20, 925Aそのためにユダヤ人たちは、いっそう不当に彼を迫害した。彼が安息日を破っただけでなく、自分の父を神と呼んで、自らを神と等しい者としたからである(ヨハネ5:18)。
Evidenter docuit beatus Evangelista, aequalem Deo Patri esse eum qui verus Filius ejus sit proprietate naturae.
PL 20, 925A福なる福音書記者は、神なる父に等しいのは、その真の子である者、すなわち本性の固有性によって子である者だと、明らかに教えた。
Licet ergo veterum documenta praecesserint, nihil tamen hujusmodi assertionis Dominus gestivit opponere: ne, quoniam rara sunt et antiqua; vel incerta apud quosdam, vel fortuita crederentur: sed quotidianis, et usitatis exemplis eos repercutere magis voluit, unde se justissime vel refutatos negare omnino non possent.
PL 20, 925Aしたがって、古い人々の証拠が先立っていたとしても、主はこの種の主張に、それらを突きつけることを望まなかった。それらは稀で古いので、ある人々のあいだでは不確かな、あるいは偶然のものと思われるかもしれないからである。むしろ、日々の使い慣れた例で彼らを打ち返すことを望んだ。そうすれば彼らは、自分たちがこのうえなく正当に論破されたことを、まったく否定できなくなる。
Unum opus feci, inquit, et omnes miramini (Joan. VII, 21) . Quod illud opus? quia paralyticum curavi in sabbato.
PL 20, 925B「私は一つの業を行った。すると汝らは皆驚いている」と彼は言う(ヨハネ7:21)。その業とは何か。安息日に中風の人を癒やしたことである。
Et adjecit: Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem, non quia ex Moyse, inquit, circumcisio, sed ex Patribus: id est ex Abraham, qui primus circumcisus est (Gen. XVII) , et ex caeteris Patriarchis. Et in sabbato, inquit, circumciditis hominem.
PL 20, 925B彼はさらに言い足した。「それゆえモーセは汝らに割礼を与えた」。それは、割礼がモーセに由来するからではなく、と彼は言う、父祖たちに由来するからである。すなわち、最初に割礼を受けたアブラハム(創世記17)と、ほかの族長たちに由来する。「そして汝らは安息日に人に割礼を施す」と彼は言う。
Si circumcisionem, inquit, accipit homo die sabbati, ut non solvatur lex Moysi, mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato?
PL 20, 925B「人が安息日に割礼を受けても、モーセの律法が破られないのなら」と彼は言う、「私が安息日に人を丸ごと健やかにしたことで、汝らは私に憤るのか」。
Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate (Joan. VII, 22) ; tamquam si diceret: Praecepit Lex hoc solum quod pro anima est, opus faciendum in sabbato.
PL 20, 925B「顔に従って裁くな。正しい裁きを下せ」(ヨハネ7:22)〔引かれた句はヨハネ7:24に当たる〕。彼はこう言うかのようである。「律法が命じたのは、安息日に行うべき業は、魂のためのものだけだということである」。
Et de circumcisione eadem Lege praecipitur, quod quicumque non circumciderit octava die nativitatis omne masculum, eradicabitur anima illa de populo suo.
PL 20, 925C「そして割礼についても、同じ律法が命じている。生まれて八日目に男子すべてに割礼を施さない者は、その魂が民のなかから根絶やしにされる、と」。
Ergo pro anima est quod sabbatis circumciditis hominem: pro anima est itidem quod et ego hominem totum sanavi in sabbato: licet ergo pro anima opus fieri in sabbato bonum.
PL 20, 926A「それゆえ、汝らが安息日に人に割礼を施すのは、魂のためである。同じく、私が安息日に人をまるごと癒やしたのも、魂のためである。したがって、魂のために善い業が安息日に行われるのは許されている」。
Quod si me in isto opere violasse sabbatum judicatis vosmetipsos indesinenter violati sabbati reos esse decernitis. Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate (Joan. VII, 24) .
PL 20, 926A「もし汝らが、この業で私が安息日を破ったと裁くなら、汝ら自身を、絶えず安息日を破っている者と決めているのである。顔に従って裁くな。正しい裁きを下せ」(ヨハネ7:24)。
Tam rationabili patientia vincit inimicos Dominus noster Jesus, qui utique in hunc mundum, ut patiendo vinceret, a Patre descenderat. Sed consideremus breviter postremi hujus dicti virtutem. Nolite, ait, secundum faciem judicare, sed justum judicium judicate.
PL 20, 926A我々の主イエスは、これほど理にかなった忍耐で敵に勝つ。彼は、耐え忍ぶことで勝つために、父から世に降ったのである。だが、この最後の言葉の力を、手短に考えてみよう。「顔に従って裁くな。正しい裁きを下せ」と彼は言う。
Generalis, ut opinor, ista sententia est, retinendae aequitatis magistra, omnibus posita, multis nota, paucis dilecta.
PL 20, 926A思うに、この言葉は一般的なものであり、公正を保つことの教師として、すべての人に置かれ、多くの人に知られ、少数の人にしか愛されていない。
Praecipitur enim ne hujus saeculi divitum personis adulantes, iniquissimo judicio faveamus incredulis; et impios, crudeles, rapaces, luxuriosos, inhonestos, non solum timido silentio nutriamus: verum etiam omni reprehensione dignos, injustis laudibus praedicemus, vel, quod est omni foeditate deformius, turpia lucra captantes, alienae pecuniae notabiliter serviamus, Christianae libertatis obliti: neve carnalis cujusquam formae pulchritudine illecti, a regione veritatis, rectaeque sententiae, sinistro judicio moveamur, cum de contemnendis opibus scriptum sit: Divitiae si affluant, nolite cor apponere (Psal. LXI) ; et de negligendo carnis decore, Deus ad Samuelem sacerdotem loquatur, electurum regem de filiis Jesse.
PL 20, 926Bすなわち、この世の富者たちの立場に媚びて、不信仰な者たちを、このうえなく不正な裁きによって贔屓することのないよう、命じられている。また、不敬虔な者、残酷な者、貪欲な者、放縦な者、恥ずべき者を、臆病な沈黙によって助長するだけでなく、あらゆる非難に値する者たちを不当な賛辞で称えることのないように。あるいは、いかなる醜悪さよりもなお見苦しいことに、恥ずべき利得を求めて、他人の金に目に余るほど仕え、キリスト教徒の自由を忘れることのないように。また、誰かの肉の姿の美しさに誘われて、真理と正しい判断の領域から、歪んだ裁きによって引き離されることのないように。富を軽んじるべきことについては、「富が増し加わっても、心を寄せるな」(詩篇61)と書かれている。また、肉の美しさを顧みてはならないことについては、エッサイの子らのなかから王を選ぼうとしていた祭司サムエルに、神が語っている。
Ne admiratus fueris, inquit, proceritatem staturae, vel pulchritudinem vultus eorum, quoniam homo videt in faciem, Deus autem videt in cor (I Reg. XVI) .
PL 20, 926B「その背丈の高さや顔の美しさに驚くな。人は顔を見るが、神は心を見るからである」(サムエル記上16)。
Et idcirco beatus David minimus, atque contemptus, oleo sanctificato sublimatur in regnum, et se ex humilitate per Dei gratiam ad summum crevisse fastigium dignitatis, peculiari carmine gloriatur, dicens: Pusillus eram inter fratres meos, et caetera.
PL 20, 926Cそれゆえ、福なるダビデは、最も小さく蔑まれていたが、聖別された油によって王位に高められた。そして、神の恩寵によって卑しさから尊厳の頂点にまで成長したことを、独自の歌で誇って言う。「私は兄弟たちのなかで最も小さい者であった」云々。
Utiliter ergo per omnia Christus ait: Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate (Joan. VII, 24) . Et quis nostrum, charissimi, ad singula quae praedixi servanda idoneus invenitur?
PL 20, 927Aそれゆえキリストは、あらゆる点で有益に言った。「顔に従って裁くな。正しい裁きを下せ」(ヨハネ7:24)。そして、いとも愛する者たちよ、我々のうち誰が、私が先に述べた一つ一つを守るにふさわしい者として見いだされるだろうか。
Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore (Psal. CV, 3) . Igitur cum generalis, ut supra dixi, sit ista sententia, specialiter tamen dirigitur ad Judaeos, qui Christum mirabilia facientem, hominem solummodo ex facie judicabant, Deum vero in virtutibus non videntes.
PL 20, 927A「裁きを守り、あらゆる時に正義を行う者たちは幸いである」(詩篇105:3)。したがって、先に言ったとおり、この言葉は一般的なものであるが、特にユダヤ人に向けられている。彼らは、驚くべき業を行うキリストを、顔つきだけから人としか裁かず、力の業のなかに神を見なかったのである。
Haereticos etiam Dei Filium blasphemantes, non mediocriter sententia ista contundit, quod humilitatem susceptae carnis intuiti, immensae divinitatis conentur metiri substantiam.
PL 20, 927A神の子を冒瀆する異端者たちをも、この言葉は少なからず打ちのめす。彼らは、受けた肉の卑しさを見て、限りない神性の実体を測ろうとするからである。
Nos autem, fratres, gratia ejus salvati per fidem (Ephes. II, 8) , justum judicium judicemus, aequitatem servantes in omni actione conversationis nostrae.
PL 20, 927Bしかし我々は、兄弟たちよ、彼の恩寵により信仰によって救われたのだから(エフェソ2:8)、正しい裁きを下そう。我々の生活のあらゆる行いにおいて、公正を守りながら。
Est enim rationabilis animae justum judicium, ut eligat Deo magis servire, quam saeculo; ut statuat mandatis Christi obsequi, non diaboli consiliis depravari; ut spiritualibus inhaerere decernat studiis, non carnalibus vitiis implicari; et ut aeternam beatitudinem futurorum, brevissimis mundi voluptatibus judicet praeponendam.
PL 20, 927B理性ある魂の正しい裁きとは、世に仕えるよりも神に仕えることを選び、悪魔の勧めによって堕落させられるのではなく、キリストの掟に従うことを定め、肉の悪徳に絡め取られるのではなく、霊的な営みにとどまることを決め、来たるべき永遠の幸い〔beatitudo〕を、世のごく短い快楽よりも優先すべきだと判断することだからである。
Recti itaque cordis aequo judicio gradiamur in omnibus praeceptis, et justificationibus Domini, ut possimus vitae aeternae consortium promereri ab ipso Dei Filio simpiterno, cujus omnipotentia cum Patre, et Spiritu sancto, permanet in omnia secula. Amen.
PL 20, 927Bこうして、正しい心の公正な裁きをもって、主のあらゆる掟と義の定めのうちを歩もう。そうすれば我々は、永遠の生命の交わりを、永遠なる神の子自身から受けるにふさわしい者となることができる〔底本は simpiterno。sempiterno と読む〕。その全能は、父と聖なる霊とともに、とこしえに続く。アーメン。
Sermo XII. De diversis capitulis secundus. De eo quod ait Dominus Jesus: Nunc judicium est hujus mundi
第12説教 さまざまな章句について 2——主イエスが「今こそこの世が裁かれる時」と言うことについてPL 20, 928APost illam Dei Patris vocem qua glorificatum Filium rursus glorificandum dixerat, ubi Salvator locutus est ad circumstantes turbas, quod proxime disseruimus, hujus testimonium vocis non sui causa honoris, sed nostrae fidei instruendae gratia fuisse delatum; quid statim subsequens idem Dominus adjecerit, textus hujus quae modo decursa est, indicat Evangelicae lectionis.
PL 20, 928A父なる神の声――子が栄光を受けたが再び栄光を受けるであろうと言った声――ののち、救い主は周りの群衆に、この声の証しは自分の栄誉のためではなく、我々の信仰を教え込むためにもたらされたのだと語った。このことは先に論じたとおりである。その直後に同じ主が何を付け加えたかを、今しがた読まれた福音書朗読の本文が示している。
Nunc, inquit, judicium est hujus mundi (Joan. XII, 31) . Considerandum puto, fratres charissimi, cujusmodi dixerit tunc imminere judicium.
PL 20, 928A「今、この世の裁きがある」(ヨハネ12:31)。いとも愛する兄弟たちよ、主がどのような裁きが迫っていると言ったのかを、考えてみるべきだと思う。
Si de futuro judicio, quo per ignem judicabitur hic mundus, sentiri voluisset, non dixisset nunc est, sed dixisset tunc erit: verum quia de praesenti loquebatur judicio, intueri convenit, quod fuerit illud praesens mundi judicium.
PL 20, 928Aもし主が、火によってこの世が裁かれる将来の裁きについて理解されることを望んだのなら、「今である」とは言わず、「そのときになる」と言ったであろう。しかし現在の裁きについて語っていたのだから、この世の現在の裁きとは何であったのかを、見極めるのがふさわしい。
Numquid in primo adventu suo Christus mundum judicasse existimabitur, quem potius salvasse cognoscitur, sicut ipse testatus est dicens: Non enim misit Deus Filium suum ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Joan. III, 17) .
PL 20, 928Bキリストはその最初の到来で世を裁いたと考えられようか。むしろ世を救ったことが知られているではないか。彼自身がこう言って証言したとおりである。「神がその子を遣わしたのは、世を裁くためではなく、世が彼によって救われるためである」(ヨハネ3:17)。
Et in Evangelio beati Lucae legitur, cum quidam vicus Samariae noluisset suscipere Salvatorem, indigne ferentes Apostoli Jacobus et Joannes, dixerunt ad eum: Domine, vis dicamus ut ignis descendat de coelo super eos, èt consumat eos, sicut Elias fecit?
PL 20, 928Bまた、福なるルカの福音書には、サマリアのある村が救い主を受け入れようとしなかったとき、使徒ヤコブとヨハネが憤慨して、彼に言ったと読まれる。「主よ、エリヤがしたように、天から火が下って彼らを焼き尽くすよう、我々が言うことを望むか」。
At ille indignatus prohibuit (Luc. IX, 54) . O ira misericors! Quid ergo est quod ait: Nunc judicium est hujus mundi (Joan. XII, 31) ? Judicium, fratres, duplici ratione potest intelligi.
PL 20, 928Bしかし彼は憤って、これを禁じた(ルカ9:54)。ああ、慈しみに満ちた怒りよ。では、「今、この世の裁きがある」(ヨハネ12:31)と言ったのは、どういうことか。兄弟たちよ、「裁き」は二通りの意味で理解できる。
Nam et decernentis sententia judicium dicitur, et supplicium patientis dicitur poena: judicium alterum agentis est, alterum patientis. Judex facit judicium, reus subit; et est utriusque judicium.
PL 20, 928Cすなわち、決定を下す者の判決も「裁き」と言われ、苦しむ者の責め苦は「刑罰」と言われる〔続く文から、この責め苦も「裁き」と呼ばれる、すなわち受ける者にとっての裁きは刑罰である、の意と見える〕。裁きの一方は行う者のものであり、他方は受ける者のものである。裁き主は裁きを行い、罪人はそれを受ける。そして双方に裁きがある。
Mundum vero cum dicit Scriptura aut facere, aut pati judicium, non elementorum irrationabilium naturas indicat, sed accolas mundi significat: sicuti cum domus Israel dicitur, non parietes, vel tecta, sed homines Israelitae monstrantur.
PL 20, 929A聖書が、世が裁きを行うとか受けるとか言うとき、それは理性なき諸元素の本性を指すのではなく、世の住人を意味している。「イスラエルの家」と言われるとき、壁や屋根ではなく、人であるイスラエルの民が示されるのと同じである。
Ergo dominator omnium Christus, post inusitatum sacrae Virginis partum, post adorata munifico magorum cultu cunabula, post multiplicem doctrinam coelestis eloquii, post variarum curationum medelas imperio verbi potentis effectas, post istud praesens testimonium Patris, cum esset jam proximus Passioni, sic ait: Nunc judicium est hujus mundi (Joan. XII) ; tamquam si diceret: Nunc, nunc est hujus mundi judicium, utrum credere eligat post Passionem voluntariam virtute propria resurgenti, ut ex fide salvetur, an cum Judaeis negandum judicet eum Judicem qui negaturus erit proprios negatores, dicens ad illos: Nescio vos: discedite a me in ignem aeternum, operarii iniquitatis (Luc. XIII) .
PL 20, 929Aそれゆえ、万物の支配者であるキリストは、聖なるおとめの類例のない出産ののち、博士たちの惜しみない礼拝を受けたゆりかごののち、天の言葉による多様な教えののち、力ある言葉の命令によって成し遂げられたさまざまな癒やしののち、父のこの今の証しののち、すでに受難が間近であったとき、こう言った。「今、この世の裁きがある」(ヨハネ12)。それは、次のように言うかのようである。「今、まさに今、この世の裁きがある。自発的な受難ののち自らの力で復活する者を、信じることを選び、信仰によって救われるのか。それとも、ユダヤ人たちとともに、あの裁き主を否認すべきだと判断するのか。その裁き主は、自分を否認する者たちを自ら否認しようとして、彼らにこう言う。『私は汝らを知らない。私から離れて、永遠の火に入れ、不法を働く者どもよ』(ルカ13)」。
Sive magis (et ita sentiendum auctoritate cohaerentis eloquii utilius approbamus), Nunc judicium est hujus mundi (Joan. XII) ; id est appropinquavit hora ut mundi Creatorem, ac Judicem mundus judicet judicandus.
PL 20, 929Bあるいはむしろ(そして前後の言葉の権威に照らして、こう解するほうが有益だと我々は認める)、「今、この世の裁きがある」(ヨハネ12)とは、すなわち、自らも裁かれるべき世が、世の創造主であり裁き主である者を裁く時が近づいた、ということである。
Similiter namque in Evangelio Lucae loquitur ad pontifices, et presbyteros, et strategos magistratus templi, qui ad eum comprehendendum venerant: Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus; cum quotidie vobiscum fuerim in templo, et non extendistis manus super me; sed haec est, inquit, vestra hora, et potestas tenebrarum (Luc. XXII) .
PL 20, 929B同様にルカの福音書で彼は、自分を捕らえに来た大祭司たち、長老たち、神殿の守衛長たち〔strategos。ギリシア語〕に、こう語っている。「汝らは強盗に向かうように、剣と棒を持って出て来た。私が毎日汝らとともに神殿にいたときには、汝らは私に手をかけなかった。しかし」と彼は言う、「これは汝らの時、闇の力である」(ルカ22)。
Potestas tenebrarum quippe hujus mundi est, vel hominum mundanorum, qui in tenebris perfidiae constituti, lumen nolunt aspicere veritatis; et quia Deus hominibus agendi quodcumque velint liberum permisit arbitrium, exercent in Christum sacrilegam potestatem.
PL 20, 929C闇の力とは、実にこの世のもの、すなわち世俗の人々のものである。彼らは背信の闇に置かれて、真理の光を見ようとしない。そして神が人間に、望むことは何でも行う自由意志〔liberum arbitrium〕を許したので、彼らはキリストに対して冒瀆的な力を振るうのである。
Unde Pilato dicenti: Potestatem habeo crucifigendi te, et potestatem habeo dimittendi te; Dominus ita respondit: Non haberes potestatem, nisi data tibi esset desurper (Joan. XIX.) Denique ut ostenderet Dominus istud quod dixerat mundi judicium, Passionem suam esse; ita copulavit dicens: Nunc judicium est hujus mundi, nunc hujus mundi princeps mittetur deorsum, sive expelletur foras (Joan. XII) , ut in Graecis exemplaribus legimus.
PL 20, 930Aそれゆえ、ピラトが「私は汝を十字架につける力を持ち、汝を釈放する力を持つ」と言ったとき、主はこう答えた。「上から汝に与えられていなければ、汝は何の力も持たないであろう〔底本は desurper。desuper と読む〕」(ヨハネ19)。実に、主は、自ら言った「この世の裁き」が自分の受難であることを示すために、こう結び付けて言った。「今、この世の裁きがある。今、この世の君は下へ投げ落とされる」、あるいは「外へ追い出される」(ヨハネ12)。我々がギリシア語の写本で読むとおりである。
Erat enim Passio Christi expugnatio futura diaboli. Unde sanctus propheta David ad ejus personam loquitur: Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris (Ps. L) .
PL 20, 930Aキリストの受難は、悪魔に対する来たるべき攻略であったからである。それゆえ、聖なる預言者ダビデは、彼〔キリスト〕に向かって語る〔ad ejus personam の ejus は直前の悪魔とも取れるが、続く節の「主イエスは…裁かれ、かつ勝利する」からキリストと取った〕。「汝がその言葉において義とされ、裁かれるときに勝利を得るために」(詩篇50)。
Licet autem hic versus et alio sensu possit intelligi, huic tamen satis congruit; nam Dominus Jesus in Passione sua judicatur et vincit, moritur et triumphat. Diabolus autem cur princeps hujus mundi dicatur, advertite.
PL 20, 930Aこの詩句は別の意味にも解されうるが、ここには十分にかなっている。主イエスは受難において裁かれ、かつ勝利し、死に、かつ凱旋するからである。では、悪魔がなぜこの世の君と呼ばれるのか、よく注意せよ。
Diabolus hujus mundi princeps usurpatione dicitur, non natura. Etenim seducens humanum genus, ut derelicto Deo ipsum Satanam per simulacra coleret manufacta, principatum violenter tenuit, et exercuit tyrannidem, in tantum ut advenientem verum Principem suum non recognosceret mundus, ipsius quippe diaboli prestigiis obcaecatus.
PL 20, 930B悪魔がこの世の君と呼ばれるのは、本性によってではなく、簒奪によってである。実に彼は、人類を惑わし、神を捨ててサタンその者を手で造られた偶像を通して礼拝させ、暴力で支配権を握り、暴政を行った。その結果、世は、自らの真の君主が来たのに、彼を認めなかった。まさに悪魔自身の幻惑によって目を眩まされていたからである。
Nam in hoc mundo erat Christus, ut Evangelista testatur, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. In propria venit, et sui non receperunt eum (Joan. I) .
PL 20, 930B福音書記者が証言するとおり、「彼はこの世にいた。世は彼によって造られたが、世は彼を知らなかった。彼は自分のもとに来たが、自分の者たちは彼を受け入れなかった」(ヨハネ1)。
Passus est ergo Dominus se hujus mundi judicio judicari, ad hunc hostem generis humani praecipitandum, sive expellendum, quia utrumque unum esse dignoscitur; et qua ratione unum, percipite.
PL 20, 930Bこうして主は、人類のこの敵を投げ落とし、あるいは追い出すために、自らがこの世の裁きによって裁かれることを耐え忍んだ。この二つは一つであると見なされるからである。どのような理由で一つなのか、聞き取れ。
Non in planis, atque humilibus habitabat diabolus, unde pulsus, ad alium locum credatur absque casu suo transire potuisse; sed cum de sublimitate coelesti expellitur, utique deorsum praecipitatur.
PL 20, 931A悪魔は、平らで低い所に住んでいたのではない。そこから追い出されても、倒れることなく別の場所へ移りえた、と考えられるような所ではない。天の高みから追い出されるのであるから、必ず下へ投げ落とされるのである。
Significanter plane in Graeco positum est ἐκβληθήσεται ἔξω, id est ejicietur, sive expelletur foras; ut etiam de animis credentium jam coelestibus, tamquam de coelis, nosceretur esse pellendus; ut scilicet, expulso eo, Christus Dominus regnaret in nobis.
PL 20, 931Aギリシア語で「外へ投げ出される」〔ギリシア語〕と置かれているのは、実に意味深い。すなわち、「追い出される」、あるいは「外へ追い払われる」ということである。それは、悪魔が、信じる者たちのすでに天的になった心からも、天からと同じように追い払われるべき者であると知られるためである。つまり、彼が追放されて、主キリストが我々のうちで王として治めるためである。
Quapropter adjecit: Et ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum (Joan. XII) .
PL 20, 931Aそれゆえ彼は付け加えた。「そして私は、地から上げられるとき、すべてを私自身に引き寄せる」(ヨハネ12)。
Et quod exaltandum se a terra indubitanter crucis patibulo indicabat, sic interloquentis evangelistae sermo declarat: Hoc autem dicebat significans qua morte esset moriturus.
PL 20, 931Aそして、地から上げられると言ったのが、疑いなく十字架の刑架を指していたことは、間に語り入れた福音書記者の言葉が明らかにしている。「彼は、自分がどのような死に方で死のうとしているかを示して、こう言ったのである」。
Ego cum exaltatus fuero a terra, inquit, omnia traham ad me ipsum (Joan. XII, 33) ; videlicet quod elevatus in crucem omne saeculum ad suam fidem vocaturus esset.
PL 20, 931A「私は地から上げられるとき、すべてを私自身に引き寄せる」と彼は言う(ヨハネ12:33)〔引かれた句はヨハネ12:32〕。すなわち、十字架に上げられて、あらゆる世を自らの信仰へ呼ぼうとしていたということである。
Sed quod ait, omnia traham ad me ipsum, et non omnes; illud significari existimo, quod omnia creaturarum genera quae idolis vel immolabantur, vel dedicabantur, Christus ad suam benedictionem revocanda promiserit, suoque nomini consecranda.
PL 20, 931Bしかし、彼が「すべてを私自身に引き寄せる」と言い、「すべての人を」とは言わなかったことから、私は次のことが示されていると考える。すなわち、偶像に供えられ、あるいは捧げられていた被造物のあらゆる種類を、キリストは自らの祝福へと呼び戻し、自らの名に聖別すると約束したのである。
Necesse est enim, juxta sententiam Pauli apostoli, ut ipsi confiteatur omnis lingua, et subditus fiat omnis mundus Deo (Philipp. II) .
PL 20, 931B使徒パウロの言葉によれば、すべての舌が彼を告白し、すべての世が神に服することは必然だからである(フィリピ2)。
Deo nempe huic qui ascendit super coelum coelorum ad orientem, ut Psalmista ait (Ps. LXVII) ; huic Deo qui cum ascendit in altum, captivam duxit captivitatem (Ps. LXVII) .
PL 20, 931Bすなわち、この神に。詩篇作者が言うように、東に向かって天の天の上に昇った神に(詩篇67)。高みに昇ったとき、捕囚を捕虜として引いて行った、この神に(詩篇67)。
Cavendum plane nobis, fratres charissimi, ne victoriam Christi, qua diabolum triumphavit, de captivitate ejus nos redimens suo sanguine pretioso, et auferens ei humani generis principatum, nostro vitio irritam faciamus: illius tyrannidi per illecebras carnis, ejus crudeli iterum regno nos subjicientes, in contumeliam Redemptoris; unde merito conqueratur increpans, et exprobrans: Quae utilitas in sanguine meo (Ps. XXIX) ?
PL 20, 931Bいとも愛する兄弟たちよ、我々は、キリストの勝利を、我々自身の悪徳によって無効にしてしまわぬよう、はっきりと用心せねばならない。その勝利とは、彼が我々を尊い血によって悪魔の捕囚から贖い、人類の支配権を悪魔から取り去って、悪魔に勝利したことである。肉の誘惑によって悪魔の暴政に、その残酷な支配に、再び我々自身を従わせるなら、それは贖い主への侮辱となる。それゆえ彼は当然のこととして、叱責し咎めて嘆くであろう。「私の血に何の益があるのか」(詩篇29)。
Sine causa meus pro vobis sanguis effusus est, si ita vos geritis, itaque conversemini, ut auctor cupiditatum malarum diabolus iterum principetur in vobis, spolia se tanto detraxisse victori, praedo superbus insultans.
PL 20, 932A「汝らのために流された私の血は、理由なく流されたことになる。汝らがそのように振る舞い、そのように生きて、悪しき欲望の張本人である悪魔が、再び汝らを支配するなら」。誇り高い略奪者は、これほどの勝者から戦利品をもぎ取ったと嘲っているのである。
Nam dixit: Persequens comprehendam, partibor spolia, replebo animam meam: interficiam gladio meo, dominabitur manus mea (Exod. XV) .
PL 20, 932A実に彼は言った。「私は追って捕らえ、戦利品を分け、私の魂を満たそう。私の剣で殺そう。私の手が支配するであろう」(出エジプト記15)。
Hac de causa nos adhortatur beatissimus Paulus apostolus dicens: Non ergo regnet peccatum in carne vestra mortali, neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato, sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes (Rom. VI) .
PL 20, 932Aこの理由で、いとも福なる使徒パウロは、我々にこう勧める。「それゆえ、罪が汝らの死ぬべき肉において支配することのないように。また、汝らの肢体を不法の武器として罪に差し出すな。むしろ、死者のなかから生きる者として、汝ら自身を神に差し出せ」(ローマ6)。
Et alibi iterum: Idcirco enim Christus et vixit, et mortuus est, et resurrexit; ut et vivorum, et mortuorum dominetur (Rom. XIV) , utique ut qui vivunt jam non sibi vivant, sed illi qui pro eis mortuus est, sed et resurrexit (II Cor. V) .
PL 20, 932Bまた別の箇所でも、重ねて言う。「キリストが生き、死に、復活したのは、生者と死者の主となるためである」(ローマ14)。それはまさしく、生きている者たちがもはや自分のために生きるのではなく、彼らのために死んで、また復活した者のために生きるためである(二コリント5)。
Talibus ergo, fratres, instrumentis edocti, omnem nostram vitam Christi servitio mancipemus, cujus regnum cum Patre, et cum Spiritu sancto permanet in omnia saecula. Amen.
PL 20, 932Bそれゆえ、兄弟たちよ、このような手立てによって教えられた我々は、自らの全生涯をキリストの奉仕に委ねよう。その支配は、父および聖なる霊とともに、とこしえに続く。アーメン。
Sermo XIII. De diversis capitulis tertius. Die natali Domini. Contra avaritiam Judae et pro pauperibus
第13説教 さまざまな章句について 3——主の降誕の日に。ユダの貪欲を戒め、貧しい人々のためにPL 20, 933APer omnes divini eloquii libros Filius Dei non solum Deus, sed et homo, ac filius hominis praedicatur.
PL 20, 933A神の言葉のすべての書を通して、神の子は、神としてだけでなく、人として、また人の子としても宣べ伝えられている。
Et in veteri quidem Testamento praenuntiatur, atque promittitur, in novo autem demonstratur, et creditur; quoniam vetus Lex, ut ait Apostolus (Hebr. X) , umbra erat futurorum bonorum: illorum quippe bonorum quae compleri noscuntur in Christo, quibus homo humani generis, hodie per beatissimam Virginem natus, redintegravit imaginem, venenato serpentis morsu corruptam: ut cujus opifex a mundi principio fuerat, esset in consummatione saeculi reparator.
PL 20, 933A旧約においては予告され、約束され、新約においては示され、信じられる。使徒が言うように(ヘブライ10)、旧い律法は「来たるべき善いものの影」であった。すなわち、キリストにおいて成就されると知られるあの善いもの――これによって、今日、いとも福なるおとめから生まれた人が、蛇の毒ある咬み傷で損なわれた人類の像を回復したのである。世の初めからその造り主であった者が、世の終わりにその回復者となるためである。
Quis hanc pietatem digne mirari sufficiat? Quis tantae bonitatis idoneus praedicator existat?
PL 20, 933Bこの慈しみ〔pietas〕を、誰がふさわしく驚嘆するに足りるだろうか。これほどの善の宣べ手として、誰がふさわしい者となりうるだろうか。
Quis protestari sufficiat, immensum, et inestimabilem Deum ob nostram vitam fieri voluisse quod homo est, et universarum virtutum coelestium conditorem ad hujus terrenae carnis humilia descendisse?
PL 20, 933B誰が、公然と証言するに足りるだろうか。限りなく測り知れぬ神が、我々の生命のために、人であるものとなろうと望んだこと、天の諸々の力すべての創造者が、この地上の肉の卑しさへと降ったことを。
Sic tamen homo pro nobis factus est, ut non desineret esse quod Deus est. Nam licet Verbum caro factum sit, ut evangelista testatur (Joan. I) , tamen quia permanet esse quod ante hominem fuerat, additur statim, et habitavit in nobis; quo dicto et habitator ostenditur, et habitaculum pariter demonstratur.
PL 20, 933Bしかしそれでも彼は、神であるものであることをやめることなく、我々のために人となった。福音書記者が証言するとおり、言葉は肉となった(ヨハネ1)が、人であるより前にそうであったものとして留まっているので、直ちに「そして我々のうちに住んだ」と付け加えられる。この言葉によって、住む者も、住まいも、等しく示されているのである。
Sic ergo coepit esse quod prius non erat, ut non desisteret esse quod erat. Hanc omnipotentiam Filii Dei, et hominis, etiam mater Virgo testatur; quae de Spiritu sancto concipiens, ita Deum et hominem, quem pudico utero gestaverat, edidit, ut apud incorruptam tanti nominis matrem, post divinum partum gloriosior integritas permaneret.
PL 20, 933Bこうして彼は、以前そうでなかったものであり始めたが、そうであったものであることをやめなかった。神の子であり人でもあるこの全能を、母なるおとめもまた証しする。彼女は聖なる霊によって身ごもり、慎み深い胎に宿した神にして人を産んだ。そのため、これほどの名を負う、損なわれぬ母のもとでは、神的な出産ののちにも、いっそう栄光に満ちた純潔が保たれたのである。
Divinum recte diximus partum, quia Deus est iste qui per Virginem natus in carne est; dicente Gabriele archangelo ad eamdem: Quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I) .
PL 20, 934A我々が「神的な出産」と言ったのは正しい。おとめを通して肉において生まれたこの者は、神だからである。大天使ガブリエルが、その同じおとめに語ったとおりである。「汝から生まれる聖なる者は、神の子と呼ばれるであろう」(ルカ1)。
Ex quo enim carnem nostrae fragilitatis assumpsit, idem Filius est hominis qui et Dei; quia non alius ex Maria natus est, quam qui per maternas illapsus aures, uterum Virginis opplevit.
PL 20, 934A実に、我々の弱さの肉を取って以来、神の子であるその者は、人の子でもある。マリアから生まれたのは、母の耳から入り込んでおとめの胎を満たした者とは別の者ではないからである。
Sancto videlicet Spiritu ipse formans hominem suum, siquidem sapientia aedificavit sibi domum (Prov. IX) : habitaculum quippe corporis nostri jam suum, quo habitaculo indutus est; sine ullo damno integritatis maternae, egreditur.
PL 20, 934Aすなわち、聖なる霊によって、彼自身が自らの人を形づくる。「知恵は自分のために家を建てた」(箴言9)とあるとおりである。彼は、すでに自分のものとなった我々の体の住まい――彼はこの住まいをまとったのである――から、母の無傷にいかなる損傷も与えずに出て来る。
Nam beatissima Maria incorruptibilem pariens, et mater, et virgo est. Haec ad demonstrandum incarnationis Filii Dei mysterium breviter dixerim: nunc ad partem venio illius lectionis Evangelicae explanandam, quae jamdudum fuerat aliis incumbentibus praetermissa.
PL 20, 934B実に、いとも福なるマリアは、朽ちることのない者を産んで、母であり、またおとめである。神の子の受肉の奥義を示すために、私はこれを手短に述べておく。さて、先ごろ他の事情が重なって見送られた福音書朗読の部分を、これから説き明かすことに移る。
Nam disseruimus (ut meministis) omnem textum lectionis ejus quae coenantem describit in Bethania Dominum, explanantes discubitum Lazari, rationem loci et temporis, Marthae ministerium, sororis ejus obsequium, unguenti virtutem, rationemque crinium quibus Maria pretioso myro unctos Christi tersit pedes; et quemadmodum Judas pio, debitoque adversarius obsequio, dum patronus pauperum vult videri, furti reus arguitur: sed illud omisimus, vel potius reservavimus, quid inter hoc locutus fuerit Dominus Jesus.
PL 20, 934B諸君も覚えているとおり、我々は、ベタニアで食事をする主を描くあの朗読の全文を論じた。すなわち、ラザロの食卓の席、場所と時の意味、マルタの給仕、その姉妹の奉仕、香油の効力、マリアが高価な香油を塗られたキリストの足を拭った髪の意味、またユダが、敬虔で当然の奉仕に反対し、貧しい者たちの擁護者に見られようとして、盗みの咎で責められたことを説き明かした。しかし、その間に主イエスが何を語ったかは、省いた。いや、むしろ取っておいた。
Sine, inquit, eam, sive sinite: utrumque enim et in Graecis, et Latinis exemplaribus invenitur; sed magis congruere videtur sensui cum legitur sinite, etc., propter illa quae pluraliter subsequuntur: pauperes enim semper habetis vobiscum.
PL 20, 935A「彼女を放っておけ〔sine。単数〕」と彼は言う。あるいは「放っておけ〔sinite。複数〕」。ギリシア語の写本にもラテン語の写本にも、両方が見いだされるからである。しかし、「放っておけ」と複数で読むほうが、意味によりよく合うと思われる。あとに複数形で続く言葉のゆえである。「貧しい者たちは、汝らといつも共にいるからである」。
Quaerendum ergo, dilectissimi, quamobrem ad Judae solius verba pluraliter responderit Dominus, Sinite eam, ut in diem sepulturae meae servet illud: Pauperes enim semper habetis vobiscum, me autem non semper (Joan XII; Math. XXVI; Marc. XIV) .
PL 20, 935Aそれゆえ、いとも愛する者たちよ、問うべきことがある。ユダひとりの言葉に対して、なぜ主は複数形で答えたのか。「彼女を放っておけ。私の葬りの日のために、彼女がそれを取っておくように。貧しい者たちは、汝らといつも共にいるが、私はいつも共にいるのではない」(ヨハネ12;マタイ26;マルコ14)。
Admirabilis vere, ac nimium providens Christi patientia! In commune omnibus discipulis loquitur, ut ab adversantis Judae contumelia temperet; neque acriter ut in fraudatorem invehitur, sed dissimulato ejus crimine, quem et Evangelista furem noverat, leni monitu universos pariter instruit; docens interim, illud quod Maria fecerat, necessario erga se celebratum fuisse sepulturae mysterio.
PL 20, 935Aキリストの忍耐は、まことに驚嘆すべきものであり、深い先見に満ちている。彼はすべての弟子に共通に語りかける。敵対するユダを辱めることを控えるためである。詐取する者に対するように、激しく責め立てることはせず、その罪過を覆い隠して――福音書記者は彼が盗人であることを知っていた――穏やかな諭しによって全員を等しく教える。そのかたわら、マリアがしたことが、葬りの奥義〔mysterium〕のために、自分に対して必ず行われるべきことであったと教えるのである。
Caeterum pauperibus largiendi omni tempore, iis qui vellent esse posse copiam, quia semper nobiscum sint: sibi vero in carne jam non diu a quoquam ministrandum, quia post imminentem Passionem resurgens, continuo susceptum corpus ducturus esset ad coelum.
PL 20, 935Bもっとも、貧しい者たちに施すことは、望む者にはいつでも可能である。彼らはつねに我々とともにいるからである。しかし自分には、肉においてもはや長くは誰からも仕えられることはない。迫る受難ののち復活して、直ちに、まとった体を天へ連れて行こうとしていたからである。
Idcirco autem supradicta lenitate, ac promiscuo monitu, Judae sermones Christus evacuat, ne aut ipsi Judae occasionem excusandi furoris tribueret, aut alicui Apostolorum quidquam scrupuli daret, piam fortasse suspicanti Judae suggestionem; vel certe ne cuiquam postea lecturo, aliquod offendiculum reservaret.
PL 20, 935Bこのようにキリストは、上述の穏やかさと、皆に向けた諭しによって、ユダの言葉を無効にした。ユダ自身に怒りを弁明する機会を与えず、また、ユダの提案をおそらく敬虔なものと思っていた使徒の誰かに少しの疑念も与えず、あるいはまた、後にこれを読む誰かのために、つまずきの種を残さないためである。
Judas enim licet studio fraudis, et odio Salvatoris, sub praetextu pietatis tamen, illa ipsa fallaciae verba deprompserat: Quare hoc unguentum venumdatum non est, inquit, denariis trecentis, et datum est pauperibus (Joan. XII) ?
PL 20, 935Cユダは、詐欺を働こうとする意図と救い主への憎しみから、しかし敬虔を口実にして、あの偽りの言葉を口にしたのである。「なぜこの香油は、三百デナリで売られて、貧しい者たちに与えられなかったのか」(ヨハネ12)。
Irreligiosus nimium, et satis importunus dispositor, avari fraudatoris affectum, crimen videlicet proprium, sub specie religionis dum tegere conatur, expressit.
PL 20, 936A信心なきこと甚だしく、まったく無遠慮な差配役である。強欲な詐取者の性根――すなわち自らの罪過――を、信心の装いで覆い隠そうとして、かえってそれを表に出した。
Irreligiosus plane, atque importunus; quia quod ad honorem Christi factum fuerat, non modo superfluum computavit, verum etiam sermone improbissimo reprehendit.
PL 20, 936A信心がないことは明らかで、無遠慮でもある。キリストの栄誉のために行われたことを、余計なものと数えただけでなく、このうえなく不埒な言葉で非難したからである。
Fraudator etiam; quia, loculum tenens, exportabat ea quae mittebantur ad usus indigentium, sicut evangelista conqueritur (Joan. XII, 6) .
PL 20, 936A詐取者でもある。財布を持ち、貧しい者たちの用に送られるものを持ち出していたからである。福音書記者が嘆くとおりである(ヨハネ12:6)。
Avarus quoque; quoniam non satiabatur, stipendia pauperum quotidie subtrahendo, sed et sepulturae Christi pretium in propria ardebat lucra convertere: convertit autem non in momentanea suae cupiditatis lucra, sed salutis detrimenta perpetua.
PL 20, 936A強欲でもある。毎日、貧しい者たちへの給付を抜き取っても満たされず、キリストの葬りの代価さえ、自分の利得に変えようと燃えたからである。しかし彼がそれによって得たのは、束の間の欲の利得ではなく、救いの永遠の損失であった。
Siquidem non multo post, universa quae vel impius fur collegerat ex fraudibus perpetratis, vel quae sacrilegus Christi traditor pro mercede iniquitatis acceperat, cum vita pariter amisit.
PL 20, 936Bというのも、その後間もなく、不敬虔な盗人が詐取によって集めたすべてのもの、また冒瀆的なキリストの裏切り者が不法の報酬として受け取ったものを、命とともに失ったからである。
Nam praedictorum facinorum conscientia strangulatus, mortem debitam laqueo sibimet intulit praeparato, confestim rapiendus ad inferni supplicia.
PL 20, 936B前述の悪事の自覚に絞め上げられて、準備しておいた縄によって、受けるべき死を自らに与え、直ちに冥界の責め苦へと連れ去られることになった。
Quod autem unguentum illud ad obsequium profecerit Dominicae sepulturae, idem Salvator in Evangelio Matthaei apertius declaravit: Mittens, inquit, haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit (Matth. XXVI) .
PL 20, 936Bあの香油が主の葬りへの奉仕に役立ったことは、同じ救い主がマタイの福音書でいっそうはっきりと宣言した。「この女は、この香油を私の体に注いで、私を葬るためにそれを行った」(マタイ26)。
Quamvis ergo Dominus Jesus conscientiae judex esset, noluit tamen Judam de occultis ejus acrius increpare, ne, quoniam verisimili ratione videbatur locutus, putaretur forsitan injuste correptus; atque hinc iracundiae justam concepisse causam, ut inimicis necandum traderet, quem sine ullo peccamine habuisset infensum.
PL 20, 936B主イエスは良心の裁き主であったが、ユダの隠れた事柄をいっそう厳しく責めることを望まなかった。ユダはもっともらしい理由で語ったように見えたので、不当に叱責されたと思われかねなかったからである。そしてそこから、憤りの正当な理由を抱いたと思われかねなかった。自分には何の過ちもないのに自分に敵意を抱いていた者を、殺すべく敵たちに引き渡す、その理由である〔quem sine ullo peccamine habuisset infensum の係りは定かでない。habere aliquem infensum(誰かを自分に敵意ある者として持つ)と取り、ユダが、過ちの無い自分をキリストが憎んでいたと言い立てうる、の意に解した〕。
Nihil ergo acerbum Christus voluit pro merito sceleratae mentis illius loqui, ne Judas eum tradere videretur iratus.
PL 20, 937Aそれゆえキリストは、あの邪悪な精神にふさわしいどんな苛烈なことも、語ろうとしなかった。ユダが、怒ったために彼を裏切ったと見えないようにするためである。
Vult enim Dominus vere justus judex, ut meriti proprii sibi sit causa unusquisque: vult et justum pro sola justitia pati: vult et iniquum, si in malitia perduraverit, reum mortis proprio arbitrio judicari.
PL 20, 937A実に主は、まことに義なる裁き主として、各人が自らの功績〔meritum〕の原因となることを望む。義なる者が、ただ正義のためにだけ苦しむことを望み、また不法な者が、悪意にとどまるなら、自らの決定によって死に値する者として裁かれることを望むのである。
Figuravit enim Deus hominem, ut Scriptura testatur (Gen. I, 26) , et ad imaginem similitudinis suae fecit illum, et dimisit eum in manu consilii sui. Posuit ante eum ignem, et aquam, dicens: Ad quod volueris, extende manum tuam (Eccli. XV) .
PL 20, 937A神は、聖書が証言するとおり(創世記1:26)、人を象り、自らの似姿の像に従って彼を造り、彼を自らの判断の手に委ねた。そして彼の前に火と水を置いて言った。「汝は望むものに手を伸ばせ」(集会の書15)。
Posuit, inquit, ante hominem Deus aquam, et ignem, id est refrigerium, et poenam; remissionem, et supplicium; vitam, et mortem. Quis, oro, non refugiat supplicium, poenam, et mortem; et eligat refrigerium, remissionem, ac vitam?
PL 20, 937A「神は人の前に水と火を置いた」と聖書は言う。すなわち、安らぎと刑罰、赦免と責め苦、生命と死である。私は問う。責め苦と刑罰と死を避けて、安らぎと赦免と生命を選ばない者が、誰がいるだろうか。
Sed ille fugit mortem qui per itinera graditur vitalium mandatorum; ille donum percipit vitae qui per laborem spiritualium studiorum mortales actus evitat.
PL 20, 937Bしかし死を逃れるのは、生命をもたらす掟の道を歩む者である。生命の賜物を受けるのは、霊的な営みの労苦によって、死に至る行いを避ける者である。
Ideoque dictum est: Ecce aqua, et ignis: ad quod volueris, extende manum tuam (Eccli. XV) ; hoc est opus tuum.
PL 20, 937Bそれゆえ、こう言われた。「見よ、水と火。汝は望むものに手を伸ばせ」(集会の書15)。これがあなたの業である。
In manu quippe opera demonstrantur, quia nec tormentis subjici sine crimine possumus, nec praemium sine certamine promereri; dicente Apostolo: Numquid injustus Deus, qui infert iram (Rom. III) ? et iterum: Quoniam non coronatur quis in agone contendens, nisi legitime certaverit (II Tim. II) .
PL 20, 937B手には、実に業が示されている。責め苦に服させられることは罪過なしにはありえず、報いを得るにふさわしくなることは闘いなしにはありえないからである。使徒が言うとおりである。「怒りをもたらす神は、不義なのか」(ローマ3)。また重ねて言う。「競技で戦う者は、規則どおりに闘わなければ、冠を受けない」(二テモテ2)。
Certamen nostrum contra vitia carnis est, contra cupiditatem pecuniae, contra animi iracundiam: quae sunt arma diaboli, quibus resistendum est utique galea fidei, lorica continentiae, misericordiae clypeo, in quo possimus, ut ait Apostolus, omnia jacula nequissimi candentia exstinguere (Ephes. VI) .
PL 20, 938A我々の闘いは、肉の悪徳に対し、金銭への欲望に対し、心の怒りっぽさに対する闘いである。これらは悪魔の武器であって、使徒が言うように、あの極悪の者の燃える矢をことごとく消すことのできる信仰の兜、自制の胸当て、慈しみの盾をもって、必ず抵抗せねばならない(エフェソ6)。
Etenim sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosyna resistit peccato (Eccli. III, 33) , id est, sicut aqua baptismi salutaris exstinguit flammam gehennae per gratiam, ita eleemosynarum fluvio omnis ille coacervatus post acceptam fidem, peccatorum ignis exstinguitur; si tamen post conversionem, non iterum renovatis criminibus inardescat.
PL 20, 938A実際、「水が火を消すように、施しは罪に抗う」(集会の書3:33)。すなわち、救いをもたらす洗礼の水が恩寵によってゲヘナの炎を消すように、信仰を受けたのちに積もったあの罪の火のすべては、施しの流れによって消される。ただし、回心ののち、再び罪過を新たにして燃え上がることがないかぎりにおいてである。
Is enim qui eleemosynis remedium peccatorum poenitens quaerit, debet jam non agere poenitenda, ne quod uno latere exstinguitur, alio succendatur.
PL 20, 938B施しによって罪の癒やしを、悔いて求める者は、もはや悔い改めるべきことを行ってはならない。一方の側で消された火が、他方の側で燃え移ることのないようにするためである。
Fluvium diximus eleemosynarum, ut largitatem donandi sentires: sed rarus quisque est qui vel rorem spargat eleemosynae suo refrigerio profuturum. Egreditur de ecclesia Christianus, et surdis auribus precantem pauperem praeterit.
PL 20, 938B我々は施しの流れと言ったが、それはあなたが与える気前のよさを感じ取るようにである。だが、自分自身の慰めのために役立つはずの施しの、せめて露だけでも撒く者は、まれである。キリスト教徒は教会から出て行き、聞こえぬ耳で、懇願する貧しい者のそばを通り過ぎる。
Ita nos Deus exaudiet obsecrantes, ita inter pericula imminentium barbarorum, auxilio protegi divino merebimur; scriptum est enim (Tob. XII) , bonum esse jejunium cum eleemosyna. Utrumque fieri oportebat ad indignationem Domini mitigandam.
PL 20, 938Bこんなことで、神は懇願する我々の願いを聞き入れるだろうか〔ita … merebimur は平叙文で、「このように〔施しによって〕神は聞き入れ、…守られるにふさわしくなる」とも読める。直前の、貧しい者を素通りするキリスト教徒の叙述を受けた反語と取った〕。こんなことで、迫り来る蛮族の危難のさなかに、我々は神の助けに守られるにふさわしい者となれるだろうか。断食は施しを伴うとき善いと、書かれているからである(トビト記12)。主の怒りを和らげるには、その両方がなされるべきであった。
Sed jejunare forsitan non potes, et non potes quia non vis: vel certe esurientibus alimenta largire.
PL 20, 939Aだが、あなたはおそらく断食できない。できないのは、望まないからである。それなら少なくとも、飢えた者たちに食べ物を与えよ。
Qui tribus horis praeter solitum jejunus esse non potes; poteris profecto intelligere, quid patiatur ille qui per inopiam jejunat invitus, quem jejunare tua crudelitas facit, qui largis dapidus saginatus, nec exiguo cibo famem solari cogitas indigentis.
PL 20, 939A通常より三時間だけ断食することさえできないあなたなら、貧しさのゆえにいやいや断食する者、あなたの無慈悲が断食させている者が何を苦しんでいるかを、きっと理解できるはずである。あなたは豊かなご馳走〔底本は dapidus。dapibus と読む〕で肥え太りながら、わずかな食べ物で困窮する者の飢えを慰めようとも考えないのだから。
Sterilitatem causaris, necessitates praetendis, temporis angustias quereris: turpius illo indigente mendicas; quin potius Deo ingratus existis, dum falso quereris. Sed esto: si sterilitas fuerit, hanc tu solus sentis, quaeso, pauper ille non sentit?
PL 20, 939Aあなたは凶作を口実にし、窮乏を言い立て、時節の厳しさを嘆く。だが、その困窮している者よりも恥ずべき乞食をしている。いやむしろ、偽って嘆くことで、神に恩知らずになっている。しかし、よしとしよう。凶作があるとして、それを感じるのはあなた一人なのか。あの貧しい者は感じないとでもいうのか。
Quid, quod argentum novum quotidie lucrari moliris? domos marmoribus exstruis? vestes sericas comparas? monilia auro gemmisque pretiosa mercaris?
PL 20, 939Bそれどころか、あなたは毎日新たな銀を稼ごうと企てているではないか。大理石で屋敷を建て、絹の衣を買い、金と宝石で高価になった首飾りを買い入れているではないか。
Pudet dicere, poenitet recordari, quantus numerus rusticorum, de possessionibus praedicta pompa viventium, vel fame sit mortuus, vel eleemosyna Ecclesiae sustentatus.
PL 20, 939B語るのも恥ずかしく、思い出すのも悔やまれるが、前述の見せびらかしのうちに暮らす者たちの所領で、どれほど多くの農民が飢えて死に、あるいは教会の施しによって支えられたことか。
Proh dirum nefas! mortui sunt homines in quibus omnis census est possidentis: ita nec praesentis temporis utilitatibus consulunt, dum nimia cupiditate caecati sunt.
PL 20, 939Bああ、恐るべき不道徳よ。人々が死んだ。所有者の全財産は、その人々にかかっているのに〔原文は意が通りにくい。「omnis census est possidentis」を、所有者の財産のすべてがその人々に依っている、の意に解した〕。こうして所有者たちは、あまりの貪欲に目をくらまされて、現在の利益さえ顧みない。
A nostris ergo incipientes, charissimi, benefaciamus egentibus ac miseris; victum, potum, vestitum indigentibus ministremus, quia operum talium justus retributor est Dominus; qui cum venerit in majestate sua (Matth. XXV) , regnum coelorum largietur in parte dextera pro merito constitutis nutritoribus inopum: at e contrario inhumanos, atque impios aeternis decernet ignibus concremari, seipsum dicens in pauperibus vel pietate fotum, vel crudelitate neglectum.
PL 20, 939Bそれゆえ、いとも愛する者たちよ、まず我々の身内の者から始めて、困窮する者、惨めな者たちに善を行おう。乏しい者たちに食べ物、飲み物、衣を給しよう。主はこのような行いの正しい報い手だからである。主がその威光のうちに来るとき(マタイ25)、右の側に立つ者として、貧しい者を養った者たちに、その功績に応じて天の国を与える。これに対して、非情な者、不敬虔な者には、永遠の火に焼かれることを決定する。貧しい者のうちにいる自分が、敬虔によって養われたか、無慈悲によって顧みられなかったかを語りながら。
Tantus erga pauperes suos nostri Salvatoris affectus est. Studeamus ergo diligere et in pauperibus Christum, qui nos dilexit per omnia; et qui tamquam bonus pastor, animam suam posuit pro ovibus suis (Joan. X) .
PL 20, 940A我々の救い主の、自分の貧しい者たちへの心遣いは、これほどである。ゆえに、貧しい者のうちにキリストを愛することに努めよう。キリストはあらゆる点で我々を愛し、良い牧者として、自分の命を自分の羊のために捨てた者である(ヨハネ10)。
Sed si explanare coepero, quibus officiis dilectionem tuam circa Dominum probes, nescio utrum me ipsum loquentem diligas, nescio utrum me libenter audias: nisi si forte ita religiosus es, ut sicut laetabaris paulo ante in divinis beneficiis, sic etiam praeceptis ejus parere desideres, et amplectaris discere, quae sint exercenda erga Deum dilectionis officia.
PL 20, 940Aしかし、あなたが主への愛を、どのような務めによって証しすべきかを、私が説明しはじめるなら、語る私自身をあなたが愛するのか、私の話を喜んで聞くのか、私は知らない。ただし、たった今、神の恩恵について喜んでいたように、神の戒めに従うことをも望み、神への愛の務めとして何を行うべきかを学ぶことを喜んで受け入れるほどに、あなたが信心深いなら、話は別である。
Ipse Dominus loquitur, qualis amor esse in eum debeat uniuscujusque credentis. Qui habet praecepta mea, inquit, et servat ea, ille est qui diligit me (Joan. XIV) . Perfecte enim ille diligit Deum qui praecepta ejus vel habet in corde, vel custodit in opere.
PL 20, 940A主自身が、信じる者一人一人の主への愛はどのようなものであるべきかを語っている。「私の戒めを持ち、それを守る者、その者が私を愛する者である」(ヨハネ14)と言う。なぜなら、神の戒めを心に持ち、あるいは行いに守る者は、神を完全に愛するからである。
Nam qui perfunctoria confessione, ore tantum refert divina mandata, et ea nec mente retinet, nec factis servat, nequaquam potest hic dicere: Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in consilio justorum, et congregatione (Ps. CX) ; sed necesse est ut cum synagoga populi contemptoris, increpantem Deum audiat per prophetam: Populus hic me labiis diligit, cor vero eorum longe est a me (Is. XXIX; Matth. XV) .
PL 20, 940B実際、おざなりな告白によって、口先だけで神の戒めを述べながら、それを心に留めず、行いで守らない者は、決してこう言うことはできない。「主よ、私は心を尽くして汝を告白する、正しい者たちの会議と集会において」(詩篇110)。むしろ彼は、蔑む民の会堂とともに、預言者を通して神が責める声を聞かざるをえない。「この民は唇で私を愛するが、その心は私から遠く離れている」(イザヤ29、マタイ15)。
Nolite errare; Deus non irridetur (Galat. VI) . An existimatis quod Deum diligat tepidus, ac negligens christianus, qui idola in possessionibus suis coli permittit; qui fanum daemonis, et aram diaboli stare in contumeliam Dei patitur; qui adulteria, et stupra exercere non desinit; qui aliena quotidie rapit, quotidie concupiscit; necare proximum quibuscumque modis gestiens, quo vel voluptatem, vel cupiditatem suam licentius impleat, licet explere non possit?
PL 20, 940B「惑わされるな。神は侮られない」(ガラテヤ6)。諸君は、生ぬるく怠慢なキリスト教徒が神を愛していると思うのか。自分の所領で偶像が崇められるのを許し、悪霊の神殿と悪魔の祭壇が神への侮辱として立ち続けるのを放置し、姦通と淫行をやめず、毎日他人のものを奪い、毎日欲しがり、隣人をあらゆる手段で殺したがり、それによって快楽と貪欲をより放縦に満たそうとして、満たすことはできないのに。そのような者が、神を愛するというのか。
Nam stupri assiduitas luxuriam carnis non cohibet, sed accendit; dicente Propheta: Omnes fornicantes, velut ardens clibanus corda eorum (Osee VII) .
PL 20, 941A実際、淫行を重ねることは肉の放縦を抑えず、かえって燃え立たせる。預言者はこう言う。「みな姦淫する者、その心は燃えるかまどのようだ」(ホセア7)。
Praedatoris quoque rapacitas non comprimit avaritiam, sed irritat; scriptum est enim: Qui amat pecuniam, non satiabitur pecuniis (Eccl. V) . Nec ille Deum diligit qui non miseretur pauperum, in quibus Christus se vel foveri contestatur, vel negligi.
PL 20, 941A略奪者の強欲もまた、貪欲を抑えず、かえって刺激する。書かれているからである。「金銭を愛する者は、いくら金銭があっても満たされない」(コヘレトの言葉5)。また、貧しい者を憐れまない者は、神を愛していない。キリストは、その貧しい者たちのうちで、自分が養われもし、顧みられなくもなると証言している。
Quod enim non fecistis, inquit, uni ex minimis his, nec mihi fecistis (Matth. XXV) . Et Joannes apostolus in epistola sua loquitur: Qui viderit fratrem suum in necessitate constitutum, et clauserit viscera sua ad eum, non est charitas Dei in illo (I Joan. III) .
PL 20, 941A「汝らが、これら最も小さい者の一人にしなかったことは、私にもしなかったのである」(マタイ25)と言う。また使徒ヨハネはその書簡で語る。「自分の兄弟が窮乏の中にいるのを見ながら、その者に対して自分の心の奥底を閉ざす者には、神の愛はない」(一ヨハネ3)。
Mentitur ergo se amare Christum qui eum in egeno non diligit, qui dilectionem quam promittit verbis, negat operibus. Studeat igitur unusquisque factis misericordiae approbare quod Deum diligat, ut dilectio Dei mundet eum ab omni peccato.
PL 20, 941Bしたがって、貧しい者のうちにキリストを愛さない者は、キリストを愛していると偽っている。言葉で約束する愛を、行いで否定しているのである。ゆえに各人は、慈しみのわざによって、神を愛していることを証しすることに努めるべきである。神への愛が、その者をすべての罪から清めるように。
Vis autem nosse, quantum eleemosynae sublevent onera peccatorum? Audi consilium quod peccatori diviti ingerit propheta Daniel: Nunc, inquit, rex, consilium meum placeat tibi; iniquitates tuas eleemosynis redime, et peccata tua miserationibus pauperum (Dan. IV) .
PL 20, 941Bあなたは、施しが罪の重荷をどれほど軽くするかを知りたいか。罪ある富者に預言者ダニエルが与える助言を聞け。「王よ、私の助言が汝の気に入るように。汝の不法を施しによって贖い、汝の罪を貧しい者たちへの憐れみによって〔贖え〕」と彼は言う(ダニエル4)。
Sed forte vel tibi, vel filiis tuis servatum aestimas quod pauperibus negas. Nolo sis tam periculose sollicitus; nescis enim quid pariat subsequens dies.
PL 20, 941Bしかし、あなたはおそらく、貧しい者に拒むものを、自分か子らのために取っておくと考えているのだろう。そんなに危うい心配をするのは、私は望まない。次に来る日が何を生むか、あなたは知らないからである。
Deus noster potens est et illis dare, sicut et tibi; quinimmo quidquid largitus pauperibus fueris, et tibi, et tuis liberis contulisti. Deesse nihil poterit eis quibus Christum comparticipem feceris. Novit retribuere qui se in pauperibus testatur accipere.
PL 20, 941C我々の神は、あの者たち〔子ら〕にも、あなたにも与える力がある。いやむしろ、貧しい者に施すものは何であれ、あなたにも、あなたの子らにも与えたことになる。あなたがキリストを〔財産の〕共同の分け前にあずかる者とした者たち〔子ら〕には、何も欠けることはありえない。貧しい者のうちに自分が受けていると証言する者は、報いることを知っている。
Securus dona; est enim repensor idoneus qui coelorum regna promittit. Loquitur Scriptura divina: Conclude eleemosynam in corde pauperis, et ipsa pro te exorabit ad Deum (Eccli. XXIX) ; hoc est dixisse: vende patrimonium, et eme patrocinium; cujus interventu certus de impetrata venia, venturum Judicem liber merearis aspicere.
PL 20, 942A安んじて施せ。天の国を約束する者は、ふさわしい報い手だからである。神の書物はこう語る。「施しを貧しい者の心に閉じ込めよ。そうすれば、その施しが汝のために神に祈り求める」(集会の書29)。これは、こう言ったのと同じである。財産を売って、後ろ盾を買え。その取りなしによって、赦しを得たと確信し、来たるべき裁き主を、恐れなく見るにふさわしい者となるように。
In Evangelio autem: Si vis perfectus esse, ait, vende omnia tua, et da pauperibus; et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me (Matth. XIX) .
PL 20, 942A福音書ではこうである。「もし完全になりたいなら、汝の持ち物をすべて売り、貧しい者に与えよ。そうすれば、汝は天に宝を持つ。そして来て、私に従え」と彼は言う(マタイ19)。
Si omnia erogare praecipimur, advertamus, quis reatus exspectet eos, atque eas, quibus sericae, et purpureae, et auratae vestes in usu sunt, si nudos qualicumque indumento non texerint.
PL 20, 942Aすべてを分け与えるよう命じられているのなら、絹や紫や金糸の衣を普段身につけている男女が、裸の者にどんな衣でもまとわせなかったなら、どれほどの罪責が彼らを待ち受けているかを考えよう。
Quaedam feminae onerant auro, et margaritis, vel sua, vel filiarum membra; et aridis manibus praetereunt inopum precantium turbas.
PL 20, 942Bある女たちは、自分や娘たちの体を金と真珠で重くしながら、乾いた手で、祈り求める貧しい者たちの群れのそばを通り過ぎる。
Brutis quoque animalibus, equis, ac mulis, ex argento, et auro subtilia ornamenta componunt; et homini ad imaginem Dei facto vilissima vel vestimenta, vel alimenta non tribuunt.
PL 20, 942B彼女らは、理性なき動物である馬や騾馬のためには、銀と金の精巧な飾りをこしらえ、神の像に〔かたどって〕造られた人間には、ごく粗末な衣服も食物も与えない。
Et existimant se aliquam requiem in die judicii invenire, nisi vel de caetero opera pietatis arripiant? Obsecro vos, misericordes simus in pauperes, ut et ipsi juxta Domini eloquium (Matth. V) misericordiam consequamur.
PL 20, 942Bそれなのに彼女らは、これから先でも敬虔のわざに取りかからないなら、裁きの日に何らかの安らぎを見いだせると考えるのか。諸君に願う、貧しい者に慈しみ深くあろう。我々自身も、主の言葉(マタイ5)のとおり、慈しみに与れるように。
Et divites, et mediocres, certatim debent eleemosynas dare pro viribus: Nihil enim intulimus in hunc mundum, sed nec auferre aliquid possumus (I Tim. VI) . Nudus exivi, ait sanctus Job, de utero matris meae, nudus iterum revertar in terram (Job. I) .
PL 20, 942B富める者も中程度の者も、力に応じて、競って施しを与えるべきである。「我々は何も世に持ち込まなかったし、何かを持ち出すこともできない」(一テモテ6)。「私は裸で母の胎から出た。裸でまた地に帰ろう」と聖なるヨブは言う(ヨブ記1)。
Hoc secum quisque portat ex facultatibus quas accepit, quod in opus religionis impenderit, quod pro dilectione Dei fecerit, praeceptis ejus obtemperans; dicetur enim in die judicii: Ecce homo, et opera ejus; non dicetur: Ecce homo, et potentia ejus, et divitiae ejus, et haeredes ejus.
PL 20, 943A各人が、自分の受けた資力のうちから携えていくのは、宗教的なわざに費やしたもの、神への愛のゆえに、その戒めに従って行ったものである。裁きの日には、こう言われるからである。「見よ、人とそのわざを」。「見よ、人とその権勢、その富、その相続人を」とは言われない。
Opera requirit qui praecepta commisit; misericordiae repensor est qui docuit pietatem, qui dilectionem sui in praeceptorum probari custodia praefinivit. Nam sibi praestitum reputat quidquid egeno praestitum erit.
PL 20, 943A戒めを与えた者は、わざを求める。敬虔を教えた者は、慈しみに報いる者である。自分への愛が戒めを守ることによって証しされるよう定めた者である。貧しい者に施されたものは何であれ、自分に施されたものと見なすからである。
Unde alibi legimus: Qui miseretur pauperis, Deo fenerat (Prov. XIX) . Et plane fenerat; recipiet enim magna pro modicis, et coelestia pro terrenis ab ipso Dei Filio sempiterno, cujus regnum cum Patre, et cum Spiritu sancto, permanet in omnia saecula.
PL 20, 943Aそれゆえ、我々は別の箇所でこう読む。「貧しい者を憐れむ者は、神に貸す」(箴言19)。まことに貸すのである。少ないものに代えて大きなものを、地上のものに代えて天のものを、永遠の神の子自身から受けるからである。その国は、父と聖なる霊とともに、世々に続く。
Sermo XIV. De diversis capitulis quartus. De promissione adventus Paracleti
第14説教 さまざまな章句について 4——パラクレートスの到来の約束についてPL 20, 943BIneffabilis providentia unigeniti filii Dei, veritatem fidei salutaris, quam pariter excipere humana corda non capiunt, paulatim dignatur suis aperire discipulis.
PL 20, 943B独り子である神の子の言い表しがたい摂理は、人の心が一度に受けとめきれない救いの信仰の真理を、少しずつ自分の弟子たちに開くことをよしとする。
Jam de unitate divinitatis suae cum patre plurima in superioribus dictis docuerat, sicut proximo Tractatu exposui: ostendens intantum nihil divisionis esse inter Patrem, et Filium, ut etiam sermonem suum, quem loqueretur, suum diceret non esse, nisi Patris esset.
PL 20, 944Aすでに彼は、父との自らの神性の一体性について、先の言葉で多くを教えていた。直前の講話で私が説いたとおりである。父と子のあいだには何の分割もなく、自分が語る言葉さえ、父のものでなければ自分のものではないと言うほどであることを示していたのである。
Dixerat enim: Et sermo meus, quem audistis, meus non est, sed ejus qui misit me, Patris (Joan. XIV, 24) .
PL 20, 944A実際、彼はこう言っていた。「汝らが聞いた私の言葉は私のものではなく、私を遣わした者、父のものである」(ヨハネ14:24)。
Quo dicto satis claruit, Patris contemptores esse universos doctrinam Filii unigeniti contemnentes; quoniam quem suum sermonem dicit Filius, hunc suum negat esse nisi sit Patris.
PL 20, 944Aこの言葉によって、独り子である子の教えを蔑む者はみな、父を蔑む者であることが十分に明らかになった。子が自分の言葉と呼ぶものを、子は、父のものでないかぎり自分のものではないと言うからである。
Tunc enim Filii sermo est, si Patris sermo est; quia omnia quaecumque habet Pater, mea sunt, inquit (Joan. XVI, 15) .
PL 20, 944A子の言葉であるのは、それが父の言葉であるときだからである。「父の持つものはすべて私のものである」と彼は言う(ヨハネ16:15)。
Et alio in loco ad Patrem dicit: Quoniam tua omnia mea sunt, et mea tua sunt (Joan. XVII, 10) ; per unitatem videlicet divinae substantiae, quae nescit aliquid habere suum quod naturae suae non sit.
PL 20, 944Bまた別の箇所では、父にこう言う。「汝のものはすべて私のもの、私のものは汝のものである」(ヨハネ17:10)。すなわち、神の実体の一体性によって、自らの本性に属さないものを自分のものとして持つことを知らないのである。
Nunc autem subsequens adjungit statim, eamdem quoque sancti Spiritus unitatem credi oportere, dum plenitudinem doctrinae suae per ipsum Paracletum praedicit consummandum, dicens: Haec locutus sum vobis apud vos manens.
PL 20, 944Bところが続けて、彼はすぐさま付け加える。聖なる霊の一体性もまた同じように信じられるべきであると。自らの教えの充満が、そのパラクレートス〔弁護者・助け手〕によって完成されることを予告して、こう言うのである。「私は汝らのもとにとどまりながら、これらを汝らに語った」。
Paracletus autem ille Spiritus sanctus quem mittet Pater meus in nomine meo, ille vos docebit omnia, et admonebit vos omnia quae ego dixi vobis (Joan. XIV, 25) .
PL 20, 945A「しかし、パラクレートス、すなわち聖なる霊、私の父が私の名によって遣わす者、その者が汝らにすべてを教え、私が汝らに語ったすべてを思い起こさせる」(ヨハネ14:25)〔引かれた句はヨハネ14:26〕。
Praenuntiare quidem beatis Apostolis eloquio isto dignatus est et suum post incumbentem Passionem ad coelos regressum, et sancti Spiritus super eos de coelis adventum, cum dicit: Haec locutus sum vobis apud vos manens.
PL 20, 945Aこの言葉によって彼は、福なる使徒たちに、迫る受難ののち自分が天に戻ること、聖なる霊が天から彼らの上に来ることを予告することを、よしとした。「私は汝らのもとにとどまりながら、これらを汝らに語った」と言うときである。
Paracletus autem ille Spiritus sanctus quem mittet Pater meus. Sed neque Spiritus sanctus in coelo erat solum, et in terra non erat; neque Filius ita coelos ascensurus erat, ut terras relinqueret; neque Pater tantum coelestem thronum possidet, ubi remeare Filius, et unde sanctus venire Spiritus perhibetur.
PL 20, 945A「しかし、パラクレートス、すなわち聖なる霊、私の父が遣わす者」。だが、聖なる霊は天にだけいて地にいなかったのではなく、子も、地を後に残して天に昇るはずだったのではなく、父も、子が戻り、聖なる霊がそこから来ると言われる天の座だけを占めているのではない。
Nam propheta beatissimus hujusmodi confessionem refert ad Patrem: Quo ibo, inquit, a Spiritu tuo? et a facie tua quo vadam?
PL 20, 945A実際、いとも福なる預言者は、この告白を父に向けて述べている。「私はどこへ行こうか」と彼は言う。「汝の霊を離れて。汝の顔を離れて、どこへ行こうか」。
Si ascendero in coelum, tu illic es: si descendero in infernum, ades: si sumpsero pennas meas in directum, et habitavero in postremo maris (Ps. CXXXVIII) .
PL 20, 945B「もし私が天に昇るなら、汝はそこにいる。もし冥界に降るなら、汝はそこにいる。もし私が自分の翼をまっすぐに取り、海の果てに住むなら」(詩篇138)。
Si sumpsero, inquit, pennas meas, etc. Bene quod pennas suas habet, quibus assumptis, quocumque desiderat, penetrat. Caeterum qualiter propheta in corpore constitutus, vel in coelum ascensurus erat, vel in infernum descensurus, vel trans ultima maria perrecturus?
PL 20, 945B「もし私が自分の翼を取るなら」と彼は言う、云々。彼が自分の翼を持っているのは見事なことである。それを取れば、望むところへどこへでも入り込める。だが、体を持つ預言者が、どうして天に昇り、冥界に降り、果ての海を越えて行くことができようか。
Quas tandem, quas habet pennas? Alas fidei mens credentis assumit, ut sublimior a terrenis, et totus in spiritu constitutus, possit comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit longitudo, et latitudo, et altitudo, et profundum scientiae Dei (Ephes. III) .
PL 20, 945Bいったい、その翼とは何か、どんな翼を彼は持つのか。信じる者の精神は、信仰の翼を取る。地上のものより高く、すっかり霊のうちに据えられて、すべての聖なる者とともに、「長さと幅と高さ、神の知識の深さが何であるか」を悟ることができるようになるためである(エフェソ3)。
Istas fidei alas haeretici non habentes, de Deo disputant, et per terrena volvuntur; et a sublimitate divini intellectus ad caduca, atque carnalia deducuntur, cogitationum terrestrium pondere praegravati.
PL 20, 945Cこの信仰の翼を持たない異端者は、神について議論しながら地上のものの中を転がり回り、神的な理解の高みから、朽ちるもの、肉的なものへと引き下ろされる。地上の思いの重みに押しつぶされているのである。
Nec ad notitiam possunt illius immensae divinitatis accedere, ubi non habet nisi sola mens fidelis accessum, quae adorandae Trinitatis unitatem sentit, credit, confitetur, ac praedicat; et quoniam digne exprimere non potest, in eo vel maxime gloriatur.
PL 20, 945C彼らは、あの無量の神性の認識に近づくことができない。そこへの道が開かれているのは、信仰ある精神だけである。それは礼拝されるべき三位一体の一体性を感じ、信じ、告白し、宣べ伝える。そしてふさわしく言い表せないがゆえに、まさにその点で最も誇りとする。
Quo ergo ibo, inquit, a Spiritu tuo? et a facie tua quo vadam? Si ascendero in coelum, tu illic es: si descendero in infernum, ades: si sumpsero pennas meas in directum et habitabo in postremo maris: etenim illic manus tua tenebit me, et deducet me dextera tua (Ps. CXXXVIII) .
PL 20, 946A「では、私はどこへ行こうか」と彼は言う。「汝の霊を離れて。汝の顔を離れて、どこへ行こうか。もし私が天に昇るなら、汝はそこにいる。もし冥界に降るなら、汝はそこにいる。もし私が翼をまっすぐに取り、海の果てに住むなら、そこでも汝の手が私を捕らえ、汝の右の手が私を導く」(詩篇138)。
Indivisam Trinitatis naturam confessio ista signavit. Quo ibo, inquit, a spiritu tuo? ipso nempe Paracleto, cujus plenitudinem sumentes Apostoli, promissionem Dei fatentur impletam Petri ore testantis: Hoc est quod dictum est per Joel prophetam: In novissimis diebus (dicit Dominus) effundam de Spiritu meo super omnem carnem (Act. II, Joel II) .
PL 20, 946Aこの告白は、三位一体の分かたれない本性を示した。「私はどこへ行こうか、汝の霊を離れて」と彼は言う。その霊とはまさにパラクレートスであり、その充満を受けた使徒たちは、ペトロの口が証しするとおり、神の約束が成就したと告白する。「これは、ヨエル預言者を通して語られたことである。『終わりの日々に――主は言う――私は私の霊を、すべての肉の上に注ぐ』」(使徒言行録2、ヨエル2)。
Et a facie tua quo vadam (Ps. CXXXVIII) ? A Filio scilicet, qui facies Patris est; quoniam Pater videtur in Filio, juxta ipsius Domini Salvatoris sententiam, qui obsecranti Philippo, Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis, ita respondit: Tanto tempore sum vobiscum: et non agnovistis me?
PL 20, 946B「そして、汝の顔を離れて、私はどこへ行こうか」(詩篇138)。すなわち、子から〔離れて〕である。子は父の顔だからである。父は子において見られる。救い主である主自身の言葉に従えば、そうである。フィリポが「主よ、我々に父を示せ。それで我々には十分である」と願ったとき、主はこう答えた。「これほど長く、私は汝らとともにいる。それなのに、汝らは私を知らなかったのか」。
Philippe, qui vidit me, videt et Patrem meum. Quomodo tu dicis: ostende nobis Patrem? Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV) ?
PL 20, 946B「フィリポよ、私を見た者は、私の父をも見る。どうして汝は『我々に父を示せ』と言うのか。汝は、私が父におり、父が私におることを信じないのか」(ヨハネ14)。
Ne vero divisus putaretur vel Spiritus sanctus a Patre, cujus Spiritus est, vel Filius ab eo crederetur sejunctus, cujus et facies, et dextera, et sapientia, et virtus est; non ait: Si ascendero in coelum, Spiritus tuus illic est; vel, facies tua, et Spiritus tuus illic sunt: sed, tu, inquit, illic es: cum Filio utique, et cum Spiritu sancto; quoniam Trinitatis adorandae una eademque divinitas semper ubique est.
PL 20, 946B聖なる霊が、自らがその霊である父から分けられたと考えられたり、子が、自らがその顔であり右の手であり知恵であり力である父から切り離されたと信じられたりしないように、預言者は、「もし私が天に昇るなら、汝の霊がそこにいる」とも、「汝の顔と汝の霊がそこにいる」とも言わず、「汝がそこにいる」と言う。すなわち、子とともに、また聖なる霊とともに、である。礼拝されるべき三位一体の神性は一つで同一であり、いつもどこにでもあるからである。
Sed ut Patris, et Filii, et Spiritus sancti, una traderetur credentibus fides, et distincta confessio, propterea Pater et Filium mittere, et Spiritum sanctum scribitur: cum neque qui mittit, neque qui mittitur, Deus credi possit, si in quodam loco est, et in quodam loco non est.
PL 20, 946Cしかし、父と子と聖なる霊についての信仰が一つで、しかも告白が区別されたものとして、信じる者たちに伝えられるように、そのために、父が子と聖なる霊を遣わすと書かれているのである。遣わす者も遣わされる者も、ある場所にいて別の場所にいないのであれば、神とは信じられないのであるが。
Ipsi Filio credamus loquenti, qui veritas est: Non sum solus, inquit, quia Pater mecum est (Joan. VIII) . Et iterum de Spiritu sancto: Si ego, inquit, in Spiritu Dei ejicio daemonia (Matth. XII, 28) .
PL 20, 947A語る子自身を信じよう。子は真理である。「私は独りではない。父が私とともにいるからである」(ヨハネ8)と言う。また再び、聖なる霊について、「もし私が神の霊によって悪霊を追い出すのなら」と彼は言う(マタイ12:28)。
Et Evangelista Lucas: Jesus autem plenus Spiritu sancto regressus est ab Jordane (Luc. IV) . Cum igitur nusquam desit divinitas Trinitatis, dispensatio salutis nostrae est, quod mittens praedicatur, et missus.
PL 20, 947A福音書記者ルカも言う。「イエスは聖なる霊に満ちて、ヨルダンから帰った」(ルカ4)。こうして三位一体の神性はどこにも欠けていないのだから、遣わす者と遣わされる者が語られるのは、我々の救いの経綸のゆえである。
Aliter enim credere mens humana non caperet, Patrem Patrem esse, et Filium Filium, et Spiritum sanctum Spiritum sanctum, nisi distinctionem disceret ex nuncupatione mittentis ac missi.
PL 20, 947Aそうでなければ、人の精神は、父が父であり、子が子であり、聖なる霊が聖なる霊であると信じることができなかったであろう。遣わす者と遣わされる者という呼び名によって区別を学ばなかったとしたら。
Et rursus unam divinitatem non agnosceret Patris, et Filii, et Spiritus sancti, nisi missum legeret a mittente nullatenus separari.
PL 20, 947Aまた逆に、父と子と聖なる霊の一つの神性を認めなかったであろう。遣わされた者が遣わす者から決して離されないことを読まなかったとしたら。
Nam nec Pater (ut praedictum est) missum deseruit Filium; nec Spiritus sanctus, qui dirigendus erat Apostolis, umquam Patri ac Filio defuisse monstratur: ita tamen ut Filius Dei tantum fuerit incarnatus.
PL 20, 947B実際、(前述のとおり)父は、遣わされた子を見捨てなかったし、使徒たちに送られるはずだった聖なる霊も、父と子から離れたことは決してなかったと示される。ただし、受肉したのは神の子だけである。
Nam Verbum caro factum est (Joan. I) , ut legimus, non Pater, non Spiritus. Quomodo autem istud Incarnationis mysterium Filius Dei salva unitate Trinitatis impleverit, illa omnipotentia testis est qua idem Dei Filius sic cum corpore suscepti hominis ascendit ad coelos, ut usque ad finem saeculi cum suis discipulis permaneret.
PL 20, 947B「言葉は肉となった」(ヨハネ1)と我々が読むとおり、〔肉となったのは〕父でも霊でもない。神の子がこの受肉の奥義を、三位一体の一体性を保ちつつ成し遂げたことは、あの全能が証しである。その全能によって、同じ神の子は、取った人の体とともに天に昇りながら、世の終わりまで弟子たちとともにとどまるのである。
Ecce enim, inquit, ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Usque ad consummationem saeculi, inquit, vobiscum sum (Matth. XXVIII) : non solum cum Apostolis, sed et cum discipulis utique credentibus universis.
PL 20, 947B「見よ、私は世の終わりまで、すべての日々、汝らとともにいる」と彼は言う。「世の終わりまで、汝らとともにいる」と彼は言う(マタイ28)。それは使徒たちとだけではなく、信じる弟子たちすべてとともに、ということである。
Credere itaque nos oportet non aliter esse Deum, quam se ipse proprio sermone revelavit esse credendum. Facta quoque ejus non debemus rebelli spiritu discutere, sed fideli studio admirari, quoniam rectus est sermo Domini, et omnia opera ejus in fide (Ps. XXXII) .
PL 20, 947Cだから我々は、神は、自らが自分の言葉で信じられるべきだと示したのとは別の仕方では存在しないと、信じなければならない。また神のわざを、反抗的な霊で問い詰めるべきではなく、信仰の熱意をもって驚嘆すべきである。「主の言葉は正しく、そのすべてのわざは信仰のうちにある」(詩篇32)からである。
Si omnia opera in fide, quanto magis istud opus sacratissimae incorporationis ejus! Desinamus ergo fide neglecta, contumeliosis quaestionibus divinum pulsare mysterium.
PL 20, 947Cすべてのわざが信仰のうちにあるなら、神のいとも神聖な受肉というこのわざは、なおさらではないか。だから信仰を軽んじて、侮辱的な詮索で神の奥義を叩くのをやめよう。
Nam scrupulositas haesitantis, intelligentiam factorum Dei superflua curiositate non invenit, sed fidem perdit, quam constat esse ducem salutis ac vitae.
PL 20, 947C疑う者の細かい詮索は、余計な好奇心によっては神のわざの理解を見いださず、かえって信仰を失う。信仰は、救いと生命への導き手であることが確かである。
Quod autem nimia scrupulositas fidem perdat, facile potest ex una specie divinae operationis intelligi: Dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux (Gen. I) .
PL 20, 947C過度の詮索が信仰を失わせることは、神のわざの一つの例から容易に理解できる。「神は言った、『光あれ』。すると光があった」(創世記1)。
Cum non assequar, qualiter eam Creator ejus ex nihilo fecerit, nisi credidero tamen, et confessus fuero eam factam, mendacem Deum sacrilega cunctatione pronuntio.
PL 20, 948A光の創造主がそれを無からどのように造ったかを私が理解できなくとも、それが造られたと信じ、告白しなければ、私は不敬な躊躇によって、神を偽り者と言い立てることになる。
Universa itaque opera ejus, et praecipuum, divinumque opus Incarnationis Filii Dei (sicut Scripturae sanctae praedicant) fideli affectu mens debet uniuscujusque credentis excipere, et quod stabili corde crediderit, fido oris obsequio confiteri; Corde enim creditur ad justitiam, ore autem fit confessio ad salutem (Rom. X) .
PL 20, 948Aそれゆえ、神のすべてのわざ、とりわけ神の子の受肉という卓越した神のわざを(聖書が告げるとおり)、信じる者一人一人の精神は、信仰の心で受け入れ、確固たる心で信じたことを、忠実な口の従順で告白すべきである。「心で信じて正義に至り、口で告白して救いに至る」(ローマ10)。
Quod vero plenitudinem doctrinae suae per sanctum pollicetur Spiritum retribuendam, aequalem suae omnipotentiae eum credi voluit.
PL 20, 948A彼が自らの教えの充満を聖なる霊を通して授けると約束したとき、彼は、霊が自らの全能と等しいと信じられることを望んだのである。
Non est enim in Trinitate Dominus, et servus; Deus, et Angelus; Creator, et creatura: sed est aliud idem; aliud persona, idem natura; ac proinde non dii, sed Deus, quia divisionem non capit unitas Deitatis.
PL 20, 948A三位一体には、主と僕、神と天使、創造主と被造物があるのではない。〔三位は〕別でありつつ同一であり、ペルソナにおいては別、本性においては同一である。したがって神々ではなく神なのであり、神性〔Deitas〕の一体性は分割を受け入れないからである。
Ait denique ibi Christus de Spiritu sancto: Quem mittet Pater in nomine meo (Joan. XIV) ; id est in Dei nomine, Deum scilicet, sicut Filium, profitendum.
PL 20, 948B実に、そこでキリストは聖なる霊について言う。「父が私の名によって遣わす者」(ヨハネ14)。すなわち、神の名によって遣わされるのであり、子と同じく神として告白されるべき者だ、ということである。
Et ideo Filius Dei de se quidem dicit: Ego veni in nomine Patris mei (Joan. V, 43) ; quod et Propheta de illo praedixerat, et pueri in Evangelio laudantes probaverant, dum clamarent: Benedictus qui venit in nomine Domini (Matth. XXI) .
PL 20, 948Bそれゆえ神の子は、自分についてはこう言う。「私は私の父の名によって来た」(ヨハネ5:43)。これは預言者も彼について予告していたことであり、福音書で賛美した子どもたちも、「主の名によって来る者に祝福あれ」と叫んで、確かめたことである(マタイ21)。
Recte in nomine Domini; non in nomine servi, quia Deus: non in suo, quia Filius: nomen enim Patris in Filio. De se ergo, inquam, dicit Filius: Ego veni in nomine Patris (Joan. V) . De sancto autem Spiritu dicit: Quem mittet Pater meus in nomine meo (Joan. XIV) .
PL 20, 948B正しくも「主の名によって」であって、僕の名によってではない。神だからである。自分の名によってでもない。子だからである。父の名は子のうちにあるからである。だから、私は言う、子は自分についてこう言う。「私は父の名によって来た」(ヨハネ5)。聖なる霊についてはこう言う。「私の父が私の名によって遣わす者」(ヨハネ14)。
Et cum Baptismi opus in Trinitate decerneret celebrandum, non ait in nominibus, sed in nomine (Matth. XXVIII) .
PL 20, 948Cそして洗礼のわざを三位一体において行うべきと定めたとき、彼は「諸名において」とは言わず、「名において」と言った(マタイ28)。
Pater enim Deus est, et Filius Deus est, et Spiritus sanctus Deus est, sicut sanctarum Scripturarum testimoniis dilectioni vestrae saepius approbavi; ac propterea unum Trinitatis est nomen, cujus una virtus, atque divinitas, permanet in omnia saecula. Amen.
PL 20, 948C父は神であり、子は神であり、聖なる霊は神である。これは、聖書の証言によって、諸君の慈しみ(愛)〔dilectio〕に私が何度も証明したとおりである。したがって三位一体の名は一つであり、その力と神性は一つで、世々に続く。アーメン。
Sermo XV. De diversis capitulis quintus. Die natali Machabaeorum. De his beatis Martyribus
第15説教 さまざまな章句について 5——マカバイ人の殉教者たちの誕生日に。この福なる殉教者たちについてPL 20, 948CSi quis vestrum, fratres dilectissimi, fortasse miratur, Judaeos viros supplicia pro Legis praecepto perpessos, nunc a christiana plebe inter sanctos Martyres honorari; is profecto, si omnem sanctae religionis causam, rationemque cognoverit, intelliget, probabili, ac summo judicio id fuisse a nostris majoribus constitutum.
PL 20, 948C最愛の兄弟たちよ、諸君のうちの誰かが、律法の戒めのために苦しみを耐え忍んだユダヤ人の男たちが、今キリスト教徒の民から聖なる殉教者たちのうちに数えられて尊ばれていることを、あるいは不思議に思うかもしれない。だがその者は、聖なる宗教のあらゆる理由と道理を知るならば、それが我々の先人たちによって、承認に値する最高の判断をもって定められたことを、悟るであろう。
Judaei erant isti ante adventum Domini Salvatoris, sub Lege tantum veteri conversantes; quique cognomentum Machabaeorum trahebant ex genere, sicut hodie Aniciorum progenies, vel si qua sunt hujusmodi nuncupationum vocabula, quae stirpem nobilitatis usurpent, ex divitiarum terrestrium cumulo descendentem; cum vera nobilitas non subsistat ex divitiis, sed cognoscatur in moribus.
PL 20, 949Aあの人々は、主なる救い主の到来以前に、古い律法のもとにだけ暮らしていたユダヤ人であり、マカバイ人という通り名を家系から受け継いでいた。今日のアニキウス家の血筋、あるいはこの種の名の呼び名で、地上の富の蓄積から生じた家柄の高貴さを名のるものと同じである。まことの高貴さは富によって成り立つのではなく、品行によって知られるのに。
Quanto enim nobiliores isti septem pueri rege Antiocho! quinimmo quam clara in istis nobilitas fidei, et quam ignobilis in illo, ac poenalis nota perfidiae!
PL 20, 949A実際、この七人の若者は、アンティオコス王に比べて、なんと高貴であることか。いや、この者たちの信仰の高貴さはなんと輝かしく、あの者の背信の汚名はなんと卑しく、刑罰を招くことか。
Isti Deum Patrem colunt, ille diabolum: isti venerantur legem patriam, ille contra Deum rebellans, filium se fatetur esse diaboli.
PL 20, 949Bこの者たちは父なる神を拝し、あの者は悪魔を拝する。この者たちは父祖の律法を敬い、あの者は神に背いて、自分を悪魔の子と告白している。
Cogebat enim contra praeceptum divinae Legis, ut suillas carnes comederent (II Mach. VII) ; non dubium quod sacrificio profano pollutas, coinquinatis enim, et infidelibus nihil mundum (Tit. I) .
PL 20, 949Bというのは、彼は神の律法の戒めに背いて、豚の肉を食べるよう強いたのである(マカバイ二7)。それは疑いなく、冒瀆の供犠で汚れた肉であった。「汚れた者、不信の者には、清いものは何一つない」(テトス1)からである。
Sed esto (ut quidam volunt) sacrificatae diabolo carnes illae non fuerint, quia hoc ipsa scribens historia manifestius non deprompsit; attamen gravissimi erat, extremique delicti, praeceptum divinum vel blandientibus praemiis, vel suppliciis cruciantibus temerare.
PL 20, 949Bしかし、仮に(ある人々が言うように)その肉が悪魔に供えられたものでなかったとしよう。それを書いた史書自身がそれをはっきり示していないからである。それでも、褒美で誘うにせよ、拷問で苦しめるにせよ、神の戒めを犯すことは、最も重く、極みの罪であった。
Praeceperat Judaeis Deus (Levit. XI, Deut. XIV) , ne porcum, caeteraque similia manducarent; et erat hoc duplici de causa, fratres charissimi; sive ut luxuriosus populus flammam carnalium vitiorum calidis carnibus non nutriret, perhibentur enim calorem nimium praestare corporibus; sive ut porcorum more non viverent.
PL 20, 950A神はユダヤ人に、豚やこれに類するものを食べてはならないと命じた(レビ記11、申命記14)。それには二つの理由があった、いとも愛する兄弟たちよ。放縦な民が、熱い肉によって肉欲の悪徳の炎を養わないためである――それらの肉は体に過度の熱を与えると言われるからである――。あるいは、豚のように生きないためである。
Nam sues semper immundi sunt, et de fonte, vel de fluvio exeuntes, iterum volvuntur in coenum; nec umquam intuentur coelum, sed prono semper ad terram capite ventri deserviunt.
PL 20, 950A豚はつねに不潔であり、泉や川から出ても、また泥の中に転げ回る。決して天を見上げず、いつも頭を地に伏せて、腹に仕えている。
Et idcirco Dominus (Matth. VIII) legionem daemonum in gregem permisit ire porcorum; id est in eorum gregem qui tantum ventris sunt animalia, qui numquam coelestia intuentur, sed immunditiis semper dediti, et coeno sunt obliti vitiorum.
PL 20, 950Aそのゆえに主は(マタイ8)、悪霊の軍団が豚の群れに入るのを許した。すなわち、腹だけの動物、決して天のものを見上げず、つねに汚れに身を委ね、悪徳の泥にまみれた者たちの群れに、である。
Salubriter ergo Deus vel abstinentiam gulae, vel continentiam immundarum actionum imperavit; Lex enim sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum (Rom. VII) . Salutaria quippe mandata divina sunt; nam qui fecerit ea homo, vivet in illis (Deut. IV, 1) .
PL 20, 950Bこうして神は、有益にも、口腹の禁欲と汚れた行いの自制を命じた。「律法は聖であり、戒めは聖であり、正しく、善い」(ローマ7)。実に神の戒めは救いをもたらす。「それを行う人は、それによって生きる」(申命記4:1)からである〔引かれた句はレビ記18:5〕。
Sed finge, nihil noxietatis inesse suillis carnibus, nec ullum fomentum illecebris augere corporeis; quin etiam esse hodie omnia munda mundis, sanctificata per verbum Dei, et orationem (Tit. I, 15; I Tim. IV, 5) : praecipientis tamen Dei erat potestas, et auctoritas cogitanda, qui istud jusserat tunc temporis observari.
PL 20, 950Bしかし考えてみよ。豚の肉に何の害もなく、肉の誘惑を増す燃料でもないとしよう。いやむしろ、今日では「清い者にはすべてのものが清く」、「神の言葉と祈りによって聖とされる」のだとしよう(テトス1:15、一テモテ4:5)。それでもなお、命じた神の権能と権威を考えるべきであった。その神が、当時、それを守るよう命じたのである。
Nemo enim imperantem Dominum, aut sine poena sui sacrilegii discutit, aut impune contemnit.
PL 20, 950B命じる主を、その冒瀆の罰を受けずに問い詰める者も、罰せられずに蔑む者も、誰もいない。
Nam neque in illa arbore inesse malum potuit quam inter caeteras arbores Paradisi bonus Creator plantaverat; cujus fructus ita erat speciosus, ac dulcis, ut concupiscentiam praestaret oculis, gulae conciliaret illecebram.
PL 20, 951A実際、善い創造主が楽園の他の木々のあいだに植えたあの木にも、悪があるはずはなかった。その実は、目に欲望を与え、口に誘惑をもたらすほど、美しく甘かった。
Scriptum est enim: Et vidit mulier fructum ligni, quia gratus est ad aspectum, et dulcis ad escam: et accepit, et manducavit, et dedit viro suo (Gen. III) .
PL 20, 951A書かれているからである。「女はその木の実を見た。それは見て好ましく、食べて甘い。そこで彼女は取って食べ、自分の夫にも与えた」(創世記3)。
Sed si forte dixeris, non omne quod gratum videtur, et dulce, bonum quoque esse, quia sint aliqua etiam mala, quae grata videantur, et dulcia; cedo, acquiesco, consentio.
PL 20, 951Aしかし、もしあなたが、好ましく甘く見えるものがすべて善いとはかぎらない、好ましく甘く見える悪いものもあるのだから、と言うなら、私は譲り、受け入れ、同意する。
Mel enim distillat, ut ait Scriptura, a labiis mulieris meretricis, quae ad tempus impinguat fauces suas; novissimum autem amarius felle invenies, et acutius gladio utraque parte acuto (Prov. V) .
PL 20, 951A聖書が言うように、「遊女の唇からは蜜が滴り、彼女はしばらくのあいだ自分の喉を潤す。だが、終わりには胆汁よりも苦く、両刃の剣よりも鋭いと、汝は知るであろう」(箴言5)。
Et certe malum nihil est vel in specie, vel in sexu mulieris; sed est utique malum in voluntate peccantis, et per intemperantiam concupiscentiae transgredientis a legitimo jure conjugii. Nam et vini natura cum bona sit, recte tamen damnatur ebrietas.
PL 20, 951Bそして確かに、悪は女の姿にも性にもなく、悪は罪を犯す者の意志にあり、欲望の無節制によって、結婚の正当な権利から踏み外すことにある。ぶどう酒の本性は善いのに、泥酔が正しく断罪されるのと同じである。
Audi modo generalem de creatis omnibus, divinae Scripturae sententiam: Et vidit Deus omnia quae fecit, et ecce bona valde (Gen. I) .
PL 20, 951Bさて、被造物すべてについての聖書の一般的な見解を聞け。「神は、造ったすべてのものを見た。見よ、それは非常に善かった」(創世記1)。
Tamen quia veritatis ratio postulabat, ut servilis humana conditio legem Dei dominantis acciperet; proprii arbitrii libertati permissa, unam Deus elegit arborem de omnibus lignis paradisi, non utique malam, sed in qua esse scientia boni et mali videretur; in qua servorum suorum obedientiam pertentaret, ut libertas arbitrii vel immortalitatis praemium possideret obediens, vel contemnens exciperet mortis interminatae sententiam.
PL 20, 951Bそれでもなお、真理の道理は、僕としての人間の身分が、支配する神の法を受けることを求めたので、〔人間の身分が〕自分の意志の自由に委ねられたうえで〔permissa は conditio に係ると取った〕、神は楽園のすべての木のうちから一本を選んだ。もちろん悪い木ではなく、善悪の知識があると見られる木である。その木によって、自らの僕たちの従順を試した。自由意志が、従うなら不死の報いを所有し、蔑むなら果てしない〔interminatae。「警告されていた」とも読める〕死の宣告を受けるようにするためである。
Manducavit homo, quia voluit: mandatum non custodivit, quia noluit: morte mulctatur, quia mandatum servare potuit et non studuit.
PL 20, 951C人は食べた、望んだからである。戒めを守らなかった、望まなかったからである。死で罰せられた、戒めを守ることができたのに努めなかったからである。
Arbor quidem bona, et fructus quidem bonus; sed praevaricatio mandati mala, et contemptus Dei malus: atque ita malum non in fetu arboris est, sed in voluntate hominis transgressoris.
PL 20, 952A木は善く、実もまた善い。だが、戒めへの背反は悪く、神への軽蔑は悪い。こうして悪は、木の実にではなく、違反した人間の意志にある。
Igitur si unius arbusculae fructus, contra Dei mandatum temere a protoplastis degustatus, mortem generi acquisivit humano, potuit et Machabaeis tunc sub Lege positis interitum parare, mandati divini transgressio; quibus nunc honorem, et gloriam, praecepti ejus custodia comparavit, fidem Dei in ipso viriliter, constanterque servantibus.
PL 20, 952Aだから、小さな一本の木の実が、神の戒めに反して最初に造られた者たちに軽率に味わわれ、人類に死をもたらしたのなら、当時律法のもとにあったマカバイ人たちにとっても、神の戒めの違反は滅びを備ええたであろう。その彼らに、今は、その戒めを守ったことが栄誉と栄光をもたらした。彼らは雄々しく、揺るがず、まさにその点で神への忠実〔fides〕を守ったのである。
Nam fidem Dei servat qui mandati ejus jura non violat; quoniam non idcirco illi manducare illicita noluerunt, quod horrorem paterentur in specie, sed contumeliam facere prohibenti Deo, justissime formidarunt.
PL 20, 952A神への忠実〔fides〕を守るのは、その戒めの定めを破らない者である。あの人々が禁じられたものを食べようとしなかったのは、その見た目に嫌悪を覚えたからではない。禁じる神を侮辱することを、最も正しく恐れたからである。
Qui in modico fidelis est, ait Dominus, et in magno fidelis est (Luc. XVI) . In magno fuerunt isti fideles, cum idolothyta inter supplicia respuerunt: in parvo fuerunt fideles, cum solum ut carnes prohibitas non comederent, suas potius devorandas suppliciis tradiderunt.
PL 20, 952B「小さなことに忠実な者は、大きなことにも忠実である」と主は言う(ルカ16)。大きな点で、この人々は忠実であった。拷問のさなかに、偶像に供えられたもの〔idolothyta〕を拒んだときである。小さな点でも忠実であった。禁じられた肉を食べないというただそれだけのために、むしろ自分の肉を拷問に食い尽くさせるべく引き渡したときである。
Insignior fides est quae nec in modicis violatur. Formam tolerantiae praebuerunt isti beatissimi fratres futuris post passionem Christi martyribus, ut intelligant, quanta animi magnitudine, et constantia pro Redemptoris nomine dimicare debeant, pro cujus mandato tam pertinaciter ipsi certassent.
PL 20, 952B小さなことでも破られない信仰こそ、卓越した信仰である。この福なる兄弟たちは、キリストの受難ののちに現れる殉教者たちに、忍耐の手本を示した。彼らが、兄弟たち自身がその戒めのためにこれほど頑強に戦った贖い主の名のために、どれほどの心の大きさと不動をもって戦うべきかを悟るようにである。
Nemini absurdum videatur quod eos paulo ante Aniciis comparavi. Anicii quippe ex Graeco sermone a nobis nuncupantur invicti.
PL 20, 952B先ほど私が彼らをアニキウス家に比べたことを、誰にも不合理と思われてはならない。アニキウス家は、ギリシア語の語から言えば、我々の言葉で「不敗の者」と呼ばれるからである〔ギリシア語で「不敗の」を言う語(アニケートス)に Anicii の名を結びつけている〕。
Exercuit enim varia suppliciorum genera in eorum corporibus crudelissimi tyranni feritas: et cum non valuisset constantiam fidei in sex fratribus atrocitate supplicii superare callidus persecutor, in septimo, quia esset junior, ad blandimentorum sese tormenta convertit; divitiarum praemiis, et honorum promissionibus puerum torquens, quem tamen detorquere non potuit.
PL 20, 952B実際、残酷な暴君の凶暴は、彼らの体にさまざまな種類の責め苦を加えた。その狡猾な迫害者は、六人の兄弟では責め苦の残虐さによって信仰の不動に勝つことができなかったので、七人目では、年下であったために、甘言という責め苦に転じた。富の褒美と名誉の約束で少年を苛んだが、曲げることはできなかった。
Erat enim fratrum suorum frater; et filius matris illius quae dum singulos filios pro Dei nomine puniri laeta et aspicit, et hortatur, tot martyria pertulit, quot pignora consecravit: septies in propriis passa visceribus, octava et ipsa accessit numero, ad octavum Christi resurrectionis diem cum charis pignoribus occursura.
PL 20, 953A彼は兄弟たちの兄弟であり、母の子であった。その母は、一人一人の子が神の名のために罰せられるのを、喜んで見つめ、励まし、献げた子の数だけの殉教を耐えた。自分の胎の子らにおいて七たび苦しみ、八人目として自身もその数に加わった。愛する子らとともに、キリストの復活の八日目を迎えに出ようとする者として。
Unde non immerito praesumitur ista mater beatissima, Ecclesiae sanctae imaginem praemonstrasse, quae spirituales Deo filios parere consuevit, nihil de carne et sanguine cogitantes.
PL 20, 953Aそれゆえ、この福なる母が、聖なる教会の像を前もって示したと推定されるのは、理由のないことではない。教会は、肉と血のことを何も考えずに、神のために霊的な子らを生むのが常だからである。
Jam vero si quis a me superioris disputationis reliquias exigat, inquirens cur illi cibi qui fuerant causa continentiae in Lege prohibiti, non etiam nunc ejusdem rei gratia arceantur, breviter, ut sentio, respondebo.
PL 20, 953Aさて、もし誰かが私に、先の議論の残りを求めて、律法で自制のために禁じられたあの食物が、なぜ今は同じ理由で退けられないのかと問うなら、私は、思うところを簡潔に答えよう。
Sic ablatas fuisse de medio, legalium praeceptorum multiplices observationes reor, ut generalia praecepta in statu pristino perdurarent.
PL 20, 953B私は、律法の戒めの数多い遵守が取り除かれたのは、一般的な戒めが従前の状態に留まるようにするためだったと考える。
Diximus, pudicitiae servandae causa, Judaico populo abstinentiam vel porcinae carnis, vel similium quadrupedum, nec non et quorumdam volatilium, atque piscium fuisse indictam: adhaerentibus licet typis rationabilium figurarum, quas doctor spiritualis propriis quibusque locis singillatim debet exponere: sed quoniam terrenorum mentes, perplexitate multiplicium mandatorum onerari potius, quam instrui videbantur, indefessa et in hac parte erga humanum genus divina providentia, per Prophetam promittitur Isaiam: Quoniam verbum abbreviatum faciet, inquit, Dominus super terram (Is. X, 23) .
PL 20, 953B我々は言った。貞節を守るために、ユダヤの民には、豚の肉や、これに類する四足の獣、また一部の鳥と魚を断つことが課されていた。理にかなった象りの予型が付随してはいるが、それは霊的な教師が各々の箇所で個別に説き明かすべきものである。しかし、地に属する者たちの精神は、数多い戒めの錯綜によって、教えられるよりむしろ重荷を負わされるように見えたので、この点でも人類に対する疲れを知らぬ神の摂理は、預言者イザヤを通して約束される。「主は地の上で、言葉を短くして行う」と彼は言う(イザヤ10:23)。
Et idcirco beatus Jacobus cum caeteris Apostolis decretum tale constituit in Ecclesiis observandum: Ut abstineatis vos, inquit, ab immolatis, et a fornicatione, et a sanguine (Act. XV) , id est a suffocatis.
PL 20, 953Cそれゆえ福なるヤコブは、他の使徒たちとともに、諸教会で守られるべきこの決定を定めた。「汝らが、偶像に供えられたものと、淫行と、血を避けるように」(使徒言行録15)と言う。〔血とは〕すなわち、絞め殺されたもののことである。
Praetermiserunt homicidium, adulterium, veneficia; quoniam nec nominari ea in Ecclesiis oporteret quae legibus etiam Gentilium punirentur: praetermiserunt quoque illas omnes minutias observationum legalium, et sola haec quae praediximus, custodienda sanxerunt, ne vel sacrificatis diabolo cibis profanemur immundis, vel ne emortuo per viscera suffocatorum animalium sanguine polluamur, vel ne immunditiis fornicationum corpora nostra, quae templa Dei sunt, violemus.
PL 20, 954A彼らは殺人、姦通、毒殺の術を省いた。異邦人の法によってさえ罰せられるものは、諸教会で口にされるべきでもなかったからである。また、律法の儀礼のあの細々としたすべての遵守も省き、前に述べたこれだけを守るよう定めた。悪魔に供えられた食物によって、穢れに汚されないため、また、絞め殺された動物のはらわたの中で死んだ血によって、汚されないため、また、淫行の汚れによって、神の神殿である我々の体を冒さないためである。
Sic ergo permiserunt omnia manducari, ut fornicationem praeciperent fugiendam. Nostri jam debet esse moderaminis tantum laxare habenas licentiae, ne praecipites feramur in luxum, sed ut pudicitia tuta esse possit, quam beatus Paulus sine circumcisione gulae sciens custodiri non posse, sic ait: Omnia quidem munda sunt: et nihil abjiciendum quod cum gratiarum actione percipitur: sed malum est homini qui per offensionem manducat (Rom. XIV, 20) ; id est qui offensionem patitur cum manducat.
PL 20, 954Aこうして彼らは、すべてを食べることを許しながら、淫行は避けるよう命じた。今や我々の節度として、自由の手綱を、我々がまっさかさまに奢侈へと運ばれない程度にだけ緩めるべきである。貞節が安全でありうるようにするためである。福なるパウロは、食欲の割礼なしにはそれを守れないと知って、こう言った。「すべてのものは確かに清い。感謝をもって受けるものは何一つ捨てるべきではない。だが、つまずきを覚えながら食べる人にとっては悪である」(ローマ14:20)。すなわち、食べるときにつまずきを受ける者にとって、である。
Et subjecit statim salutare consilium: Bonum est, inquit, non manducare carnem, neque bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur (Rom. XIV, 21) .
PL 20, 954Bそして彼はすぐに、有益な助言を加えた。「肉を食べず、ぶどう酒を飲まず、またそれによって汝の兄弟がつまずき、あるいは惑わされ、あるいは弱くされるようなことをしないのが善い」(ローマ14:21)。
Quis ille conjunctior frater, quam homo noster exterior? cui ne nostra licentia vel offendiculum, vel infirmitatem, vel scandalum pariat, utendum est ciborum licentia, non abutendum; ut sciamus, nos non edendi causa esse natos, sed bene vivendi.
PL 20, 954B我々の外なる人より近しい兄弟が、誰にあろうか。その者に、我々の自由がつまずきや弱さや惑わしを生じさせないよう、食物の許しは、用いるべきで、濫用すべきではない。我々が食べるために生まれたのではなく、善く生きるために生まれたと知るためである。
Quapropter imperio animae carnis conditio obsecundet, ne effrenata licentia, ut ait Salomon (Proverb. XXX) , servus regnet, et stultus saturetur, et ancilla ejiciat dominam suam, cum Lex praecipiat: Ejice ancillam, et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac (Gen. XXI) .
PL 20, 954Bそれゆえ、魂の命令に肉のあり方が従うべきである。ソロモンが(箴言30)言うように、放縦が抑えられないなら、「僕が王となり、愚か者が満腹し、女奴隷が自分の女主人を追い出す」ことになるからである。律法は命じている。「女奴隷とその子を追い出せ。女奴隷の子は、私の子イサクとともに相続人にはならないからである」(創世記21)。
Ejiciamus ergo ancillam concupiscentiam, et filium ejus peccatum, ut efficiamur haeredes Dei, cohaeredes autem Christi, qui lignum crucis suae propriis portando humeris (Joan. XIX, 17) imaginem Passionis, quam sub umbra Legis in sancto Isaac praemonstraverat (Gen. II, 6) , in veritate hominis suscepti complevit, pretioso sanguine suo vitam nostram redimens ab aeternae mortis exitio.
PL 20, 955Aだから、女奴隷である欲望と、その子である罪を追い出そう。神の相続人、キリストとともなる相続人となるためである。キリストは、自らの十字架の木を自分の肩で担って(ヨハネ19:17)、律法の影のもと、聖なるイサクにおいて前もって示していた受難の像(創世記2:6)〔引かれた句は、イサクが薪を負う記事、創世記22:6に当たる〕を、取った人間の真実において成就し、自らの貴い血によって我々の生命を、永遠の死の滅びから贖った。
Ipse est enim nostra redemptio, cui omnis honor, virtus, et gloria, cum Patre, et cum Spiritu sancto, per omnia saecula. Amen.
PL 20, 955A実に、彼こそ我々の贖いであり、彼に、すべての栄誉と力と栄光が、父とともに、聖なる霊とともに、世々にわたってある。アーメン。
Sermo XVI. De diversis capitulis sextus. Quem S. Episcopum prima die ordinationis ipsius quorumdam civium notarii exceperunt
第16説教 さまざまな章句について 6——聖なる司教が叙階の最初の日に語り、ある市民たちの速記者が書き取った説教PL 20, 955BImperitiae meae conscius, et aetatis ipsius immaturae ad sacerdotii dignitatem pudore deterritus, merito silendi licentiam a summis sacerdotibus postulabam.
PL 20, 955B自分の未熟さを自覚し、また未熟な年齢のゆえに司教職の位にふさわしくないという恥じらいに怯えて、私は当然ながら、黙っていてよいという許しを、最高位の司教たち〔summi sacerdotes〕に求めていた。
Metuo enim primum, ne virtus verborum coelestium exiguitatis meae sermone tenuetur: deinde erubesco, quod tantae exspectationi optatum doctrinae fructum praestare non valeo.
PL 20, 955B私はまず、天の言葉の力が、私の乏しさの話しぶりによって薄められることを恐れる。次に、これほどの期待に、望まれた教えの実りを差し出せないことを恥じる。
Unde imparem me vestro desiderio per omnia sentiens, onus istud totis viribus conatus sum declinare.
PL 20, 955Bそれゆえ、あらゆる点で諸君の望みに釣り合わないと感じ、全力でこの重荷を避けようとした。
Sed beatus Pater Ambrosius, caeterique venerandi antistites, sacramento, quo temere vos ipsos obligastis, astricti, tales ad me epistolas cum vestra legatione miserunt, ut sine damno animae meae ultra jam resistere non valerem, cui ab Orientalibus quoque episcopis, nisi meum ad vos reditum pollicerer, salutaris communio negaretur.
PL 20, 956Aだが、福なる父アンブロシウスと、他の尊ぶべき司教たちは、諸君が軽率に自らを縛った誓約〔sacramentum〕に縛られて、諸君の使節とともに、私へのそのような書簡を送ってきたので、私はもはや、魂に害を受けることなしには抵抗できなかった。東方の司教たちからも、私が諸君のもとへ戻ると約束しなければ、救いをもたらす交わりが私に拒まれる、というのである。
Tali igitur conclusus articulo, et auctoritate Sanctorum praesentium subjugatus, suscepi hoc summi sacerdotii munus, nec merito dignus, nec aetate aptabilis, nec doctrina maturus. Intuemini ergo, quid patiar, qui cum loqui nesciam, tacere non possum.
PL 20, 956Aこうしてこのような窮地に閉じ込められ、居合わせた聖なる者たちの権威に屈して、私は最高位の司教職〔summum sacerdotium〕の務めを受けた。功績においてふさわしくなく、年齢において適せず、教えにおいて熟していないのに。諸君、見よ、私が何を苦しんでいるかを。語るすべを知らないのに、黙ることもできないのである。
Cogor enim seniorum praecepto obsequi ultra vires meas, nec potestatem silendi habens, nec facundiam proloquendi.
PL 20, 956A私は、力に余るのに、年長者の命令に従わざるを得ない。黙る権限もなく、語る雄弁もないのに。
Sed spiritualium Patrum salutaria esse praecepta, divinae Legis auctoritate perspiciens, audeo in verba prorumpere, ac tenuem vestris auribus inferre sermonem; quem idcirco forsitan patienter accipitis, quoniam populo Christi utile videatur, obedientiam, quae et sacrificio divino praeponitur, et mandatis Dei omnibus antefertur, exemplo discere praedicantis (I Reg. XV) .
PL 20, 956Bだが、霊の父たちの命令が救いをもたらすものであることを、神の法の権威によって見て取り、私は敢えて言葉を発し、諸君の耳に、細い言葉を差し出す。諸君がおそらくそれを辛抱強く受け入れるのは、キリストの民にとって、説教する者の模範によって従順を学ぶことが有益と思われるからである。従順は、神への供犠にも優先し、神のすべての戒めに先立つ(サムエル記上15)。
Nam cum populus Hebraeorum post Aegyptia illa portenta, ad unius Dei notitiam vocaretur, primam didicit obedientiam, tamquam ducem servandorum coelestium mandatorum. Sic enim Scriptura testatur: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Dominus unus est (Deut. VI) .
PL 20, 956Bヘブライ人の民は、あのエジプトの不思議のあと、唯一の神を知るよう呼ばれたとき、まず従順を、守るべき天の戒めの導き手として学んだ。聖書がそう証ししているからである。「聞け、イスラエルよ、汝の神である主は、唯一の主である」(申命記6)。
Et iterum: Audi, Israel, praecepta vitae (Deut. IV) . Hoc quod dicitur, Audi, non audientiam, ut opinor, simplicem sonat, sed observandae Legis obedientiam praedicat, testante rursum Domino, ac dicente: Si volueritis, et audieritis me, quae bona sunt terrae manducabitis (Is. I) .
PL 20, 957Aまた再び、「聞け、イスラエルよ、生命の戒めを」(申命記4)〔引かれた句はバルク3:9に近い〕。この「聞け」という言葉は、私の思うに、単なる聴取を意味するのではなく、守るべき律法への従順を告げている。主が再びこう証しして言うからである。「もし汝らが望み、私に聞くなら、地の善いものを食べるであろう」(イザヤ1)。
Quod si secundum beati Pauli apostoli sententiam, non auditores, sed factores Legis justificabuntur apud Deum (Rom. II) ; non jam videbitur perfunctoria ista auditio, quae bonorum terrae praemiis honoratur, et non cujuslibet terrae, sed illius olim promissae, illius fluentis lac et mel.
PL 20, 957Aもし福なる使徒パウロの言葉によれば、律法を聞く者ではなく、行う者が神の前で義とされる(ローマ2)のなら、この聴取は、地の善いものの報いで栄誉を受ける以上、もはやおざなりなものには見えないであろう。しかもそれは任意の地ではなく、かつて約束された、乳と蜜の流れるあの地のものである。
Promissionis enim terra Christi caro est, ex massa humani generis de terra formati suscepta, ac dulcibus divinae gratiae succis exuberans; cujus purissimo doctrinae lacte alimur et nutrimur; cujus coelestium charismatum suavitate reficimur; cujus ubertate credentium corda pinguescunt; cujus bonis obedientium mentes, animaeque fidelium, et in hoc, et in futuro saeculo saginantur.
PL 20, 957A約束の地とは、キリストの肉である。地から形づくられた人類の塊から取られ、神の恩寵の甘い汁に満ちあふれている。その教えの最も純粋な乳によって、我々は養われ、育てられる。その天の賜物の甘美によって、力を回復する。その豊かさによって、信じる者たちの心は肥え、その善いものによって、従う者たちの精神と信じる者たちの魂は、この世でも来るべき世でも満たされる。
Quonam ergo haec spectat tractatio? Nempe ut vestra dilectio evidenter intelligat, quanta vis meam compulerit parvitatem arduis obsecundare praeceptis, atque aperire os meum sub tantorum praesentia sacerdotum; et maxime post illam venerandae memoriae patris mei Philastrii eruditissimam vocem, quae per gratiam Spiritus sancti large effluens, hanc Ecclesiam in fide Trinitatis adorandae fundavit, in vera spe, et charitate perfecta constituit, ad virtutes erexit, in pace reliquit.
PL 20, 957Bでは、この議論は何に向かうのか。それは、諸君の慈しみ(愛)〔dilectio〕が明らかに悟るためである。いかなる力が、私の取るに足りなさを、困難な命令に従わせ、これほどの司教たちの前で口を開かせたかを。とりわけ、尊ぶべき記憶の私の父フィラストリウスの、あの博識の声のあとで。その声は、聖なる霊の恩寵によって豊かに流れ出て、この教会を、礼拝されるべき三位一体の信仰に基づかせ、まことの希望と完全な愛のうちに据え、徳へと立ち上がらせ、平和のうちに残した。
Haec ad excusationem illius, quae in me reprehendi potuisset, audaciae, breviter dixisse sufficiat. Nunc vero sanctarum lectionum puteus altus est (Joan. IV, 11) , et ego hauritorium verbi non habens, aquam vivam sitientibus vobis interim ministrare non possum.
PL 20, 958A私の中で非難されえたであろうあの大胆さの弁明として、これだけを簡潔に言えば足りる。さて、聖なる朗読の井戸は「深い」(ヨハネ4:11)が、私は言葉の汲み桶を持たないので、喉の渇いた諸君に、さしあたり生ける水を供することができない。
Obsecro communem patrem Ambrosium, ut post exiguum rorem sermonis mei, ipse irriget corda vestra divinarum mysteriis litterarum.
PL 20, 958A私は、我々共通の父アンブロシウスに願う。私の言葉のわずかな露のあとで、自ら、神的な書物の奥義によって、諸君の心を潤すようにと。
Loquetur enim Spiritu sancto, quo plenus est, et flumina de ventre ejus fluent aquae vivae, et tamquam Petri apostoli successor, ipse erit os universorum circumstantium sacerdotum.
PL 20, 958A彼は、満たされている聖なる霊によって語り、その腹からは生ける水の川が流れ出るであろう。そして使徒ペトロの後継者として、自ら、周りに立つすべての司教たちの口となるであろう。
Nam cum Dominus Jesus interrogaret apostolos: Vos autem quem me esse dicitis (Matth. XVI) ? solus Petrus omnium credentium ore respondit: Tu es Christus Filius Dei vivi.
PL 20, 958A実際、主イエスが使徒たちに、「では、汝らは私を何者と言うのか」(マタイ16)と尋ねたとき、ペトロ一人が、すべての信じる者たちの口で答えた。「汝はキリスト、生ける神の子である」。
Quid statim muneris accepit ista confessio? beatitudinem scilicet, regnique coelestis gloriosissimam potestatem. Solus ergo cum loquitur Petrus, nequaquam reliquorum credentium fides excluditur.
PL 20, 958Bこの告白は、ただちにいかなる賜物を受けたか。すなわち、至福と、天の国のいとも栄光ある権能である。ゆえにペトロ一人が語るときも、他の信じる者たちの信仰は決して排除されていない。
Sed congruus ordo servatur, dum principi Apostolorum primus loquendi locus jure defertur; ne tumultus quidam magis quam responsio videretur, si tunc universi certatim ac pariter respondissent.
PL 20, 958Bだが、適切な秩序が保たれ、使徒たちの頭に、最初に語る場が当然与えられるのである。もしそのとき皆が競って同時に答えたなら、応答というより騒ぎに見えたであろうから。
Dicat forte aliquis, sicut illos tres in camino fideles pueros (Dan. III) , ita in hoc examine omnes Apostolos consona voce debuisse eadem profiteri.
PL 20, 958Bある者はあるいはこう言うかもしれない。炉の中のあの三人の信仰ある少年たち(ダニエル3)のように、この試問でも、すべての使徒が声をそろえて同じことを告白すべきだったと。
Sed considerandum quia Judas ille Iscariotes quod corde non crediderat, ore confiteri non poterat: et neque beatitudinem merebatur incredulus, neque ante diri facinoris perpetrationem, justi Judicis poterat sententia praedamnari.
PL 20, 958Bだが考えるべきである。イスカリオテのユダは、心で信じていなかったものを、口で告白することができなかった。不信仰の者は至福に値せず、また忌まわしい悪行を犯す前に、正しい裁き主の宣告によって予め断罪されることもできなかったのである。
Postea vero pro commisso scelere jam damnato Juda, omnes Apostoli Christo surgente, in Petro claves accipiunt; quinimmo cum Petro coelestis regni claves ab ipso Domino accipiunt, quando ait illis: Accipite Spiritum sanctum: quorum peccata dimiseritis, dimissa erunt (Joan. XX, 22) .
PL 20, 958Cだがのちに、犯した悪のためにすでにユダが断罪されたとき、すべての使徒は、キリストの復活に際して、ペトロにおいて鍵を受けた。いやむしろ、ペトロとともに、天の国の鍵を主自身から受けた。主が彼らに、「聖なる霊を受けよ。汝らが罪を赦す者の罪は、赦される」(ヨハネ20:22)と言ったときである。
Et iterum: Euntes, inquit, docete omnes gentes, et baptizate eas in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII) . Janua quippe regni coelorum nonnisi hac Sacramentorum spiritualium clave reseratur.
PL 20, 959Aまた再び、彼は言う。「行って、すべての諸国民に教え、父と子と聖なる霊の名によって、彼らに洗礼を授けよ」(マタイ28)。天の国の門は、霊的な秘跡のこの鍵によらなければ開かれないからである。
Precentur modo hi omnes apostolici sacerdotes misericordiam Dei Patris, qui suscitavit de terra inopem, et de stercore erexit pauperem, ut faceret eum sedere cum principibus populi sui (Ps. CXII) ; ut etiam sancti Spiritus virtutem ad Ecclesiae suae gubernaculum tenendum mihi minimo omnium largiri dignetur, per unigenitum Filium suum Redemptorem nostrum, cum quo vivit et regnat semper Deus, in unitate Spiritus sancti, ante omnia, et nunc, et semper, et in cuncta saecula saeculorum. Amen.
PL 20, 959A今や、使徒的な司教たちのこの全員が、父なる神の慈しみを祈り求めるがよい。神は貧しい者を地から起こし、乏しい者を糞土から引き上げて、自らの民の君主たちとともに座らせた(詩篇112)。そして、すべての者のうち最も小さい私に、聖なる霊の力を、自らの教会の舵を取るために与えることをよしとするように、その独り子、我々の贖い主を通して祈るがよい。その子とともに神は、聖なる霊の一体性において、万物に先立ち、今も、常に、永遠の世々にわたって、生き、支配する。アーメン。
Sermo XVII. De diversis capitulis septimus. Die dedicationis basilicae Concilii Sanctorum
第17説教 さまざまな章句について 7——聖人たちの会議の聖堂の献堂の日にPL 20, 959BDivinis muneribus, et coelestibus beneficiis condignas referre gratias pusillitas nostra non praevalet, fratres charissimi.
PL 20, 959B神の賜物と天の恩恵にふさわしい感謝を返すことは、我々の力の乏しさにはできない、いとも愛する兄弟たちよ。
Nam ut venerandas Sanctorum reliquias haberemus, Deus noster tribuit: deinde ut hanc honori eorum fundare basilicam valeremus, ipse largitus est: et hodie ut adepti summorum sacerdotum praesentiam, dedicationem celebrare mereamur, ipse concessit.
PL 20, 960A我々の神が、尊ぶべき聖人たちの聖遺物を我々に持たせてくれた。さらに、彼らの栄誉のためにこの聖堂を建てることができるようにしてくれたのも神自身である。そして今日、最高位の司教たち〔summi sacerdotes〕が臨席し、献堂を祝うにふさわしい者とされたのも、神自身が許したからである。
Convenerunt enim sancti antistites, et apostolici viri, ad persolvendum beatissimis patribus, et praeceptoribus suis debitae devotionis obsequium, ut ubertate plenissima benedictionum spiritualium ditaremur; licet importunitas barbarorum maximam partem celebritatis diei hodierno subtraxerit, ne caeteri sancti antistites, quos interfuturos credidimus, advenirent.
PL 20, 960A聖なる司教たち、使徒的な人々が集まったのは、いとも福なる父たちであり教師である者たちに、負うべき敬虔の務めを果たし、我々が霊の祝福の最も豊かな満ちあふれによって富まされるためである。もっとも、蛮族の脅威のために、臨席すると思っていた他の聖なる司教たちが来られなくなり、今日の祝祭の大半の部分が奪われはしたが。
Jam qui sunt isti quorum beatis reliquiis illustramur, hinc incipiam numerare. Primo in loco Joannes Baptista est, ultimus quidem, sed maximus Prophetarum: novissimus tempore, quia omnis Lex, et Prophetae usque ad Joannem (Matth. XI, 13) ; sed merito prior, et dignitate praestantior, quia ita de illo Christus loquitur ad Judaeos: Quid existis in deserto videre?
PL 20, 960Aさて、その福なる聖遺物によって我々が輝かされている人々が誰であるか、ここから数え始めよう。第一の位置にあるのは洗礼者ヨハネである。彼は最後の者ではあるが、預言者たちのうち最大の者であり、時においては最後である。「すべての律法と預言者はヨハネまで」だからである(マタイ11:13)。しかし功績においては先であり、品位において優れている。キリストがユダヤ人たちに彼についてこう語っているからである。「汝らは何を見に荒れ野へ出て行ったのか」。
Prophetam? dico vobis et plusquam prophetam. Hic est enim de quo scriptum est: Ecce mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam (Ibid., 8) .
PL 20, 960B「預言者か。汝らに言う、預言者以上の者である。この者こそ、次のように書かれている者である。『見よ、私は私の使者を汝の顔の前に遣わす。彼は汝の道を備える』」(マタイ11:8)〔引かれた句はマタイ11:9–10〕。
Uno testimonio Salvatoris beatissimus Joannes Baptista et angelus, et apostolus, et propheta praecipuus declaratur. Vere enim Dei est angelus, qui praecursor, et nuntius Christi est: vere apostolus est, qui missus a Deo est, destinatus enim nuncupatur apostolus.
PL 20, 961A救い主の一つの証言によって、いとも福なる洗礼者ヨハネは、天使であり、使徒であり、卓越した預言者であると宣言される。実に、キリストの先駆者であり使者である者は、まことに神の天使である。神から遣わされた者は、まことに使徒である。遣わされた者が使徒と呼ばれるからである。
Fuit, inquit, homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes (Joan. I, 6) . Idcirco autem sanctus ipse propheta dicitur, et plusquam propheta, quia Christum et sua, et omnium prophetarum voce praedictum, digito meruit demonstrare; dicens: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Ibid., 29) .
PL 20, 961A彼は言う。「神から遣わされた人がいた。その名はヨハネであった」(ヨハネ1:6)。この聖なる者が預言者、また預言者以上の者と呼ばれるのは、自分の声と、すべての預言者の声によって予告されたキリストを、指をもって示すに値したからである。彼は言う。「見よ、神の子羊を。見よ、世の罪を取り除く者を」(ヨハネ1:29)。
Post hunc habemus Andream beatissimum, primum Joannis ipsius discipulum, deinde Salvatoris; quem priorem Christus apostolum scribitur elegisse. Erat, inquit, Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab Joanne, Ecce Agnus Dei, et secuti erant eum.
PL 20, 961A彼のあとに、我々はいとも福なるアンデレを持つ。彼はヨハネ自身の最初の弟子であり、次に救い主の弟子となった。キリストが使徒として最初に選んだのは彼であると書かれている。彼は言う。「ヨハネから『見よ、神の子羊を』と聞いて彼に従った二人のうちの一人は、シモン・ペトロの兄弟アンデレであった」。
Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dixit ei: Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus). Et adduxit eum ad Jesum (Ibid., 40) .
PL 20, 961B「彼はまず自分の兄弟シモンを見つけ、彼に言った。『我々はメシアを見いだした』(訳せばキリストである)。そして彼をイエスのもとへ連れて行った」(ヨハネ1:40)〔引かれた句はヨハネ1:41–42〕。
Tertius beatus Thomas, qui post resurrectionem Christi solus desideravit, solusque obtinuit, ut membra Christi curiosis quidem, sed utique dignis manibus contrectaret.
PL 20, 961B第三は福なるトマスである。彼はキリストの復活ののち、ただ一人、キリストの肢体に、好奇心の強い、しかしまことにふさわしい手で触れることを望み、ただ一人それを得た。
Ardentis siquidem desiderii fuit illud, non incredulitatis, quod condiscipulis suis, qui ipso absente Dominum viderant, ait: Nisi videro, et contrectavero, non credam (Joan. XX, 25) .
PL 20, 961B実に、彼が不在のあいだに主を見た仲間の弟子たちに彼が言った次の言葉は、燃える望みから出たものであって、不信仰から出たものではなかった。「私が見て、触れるのでなければ、私は信じない」(ヨハネ20:25)。
Erat enim valde anxius, ne non et oculis frueretur eo quod corde credebat; ne privaretur aspectu illius lucis qua se caeteri apostoli illuminatos gloriabantur.
PL 20, 961B彼は、心で信じている当のものを目でも味わえなくなるのではないか、ほかの使徒たちが照らされたと誇るあの光を見ることを奪われるのではないか、とひどく不安だったのである。
Satiavit esurientem Dominus, cujus manet illa promissio: Beati qui esuriunt, et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6) .
PL 20, 961B主は、飢えている者を満たした。その約束は今も変わらない。「義に飢え渇く者たちは幸いである。彼らは満たされるからである」(マタイ5:6)。
Apparuit secundo Apostolis (Joan. XX, 26) , ut Thomae desiderium adimpleret: profuit cupiditas ejus et caeteris; nec ipse minus aliquid habet, quia posterior Christum videt.
PL 20, 961C主は二度目に使徒たちに現れた(ヨハネ20:26)。トマスの望みを満たすためである。彼の熱望は他の者たちにも益となった。彼自身も、後からキリストを見たからといって、何かが少ないわけではない。
Nam detrimenta prioris aspectus visu pariter, et attactu compensat; qui utique, si juxta opinionem quorumdam infidelis fuisset, Christus illi post resurrectionem suam apparere non fuerat dignatus.
PL 20, 962Aすなわち、彼は先の目撃で欠けたものを、見ることと触れることの両方によって埋め合わせる。もし彼が、ある人々の考えるように不信仰であったなら、キリストは復活ののち、彼に現れることをよしとしなかったであろう。
Scriptum est enim: Quoniam invenitur ab his qui non tentant eum: apparet vero his qui fidem habent in ipsum (Sap. I, 2) .
PL 20, 962A書かれているからである。「彼は、彼を試みない者たちに見いだされ、彼を信じる者たちにはまことに現れる」(知恵の書1:2)。
Quod autem dixit illi Salvator: Noli esse incredulus, sed credens (Joan. XX, 27) ; et: quia vidisti, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt (Ibid., 29) ; informare in eo voluit omnes postea credituros, ut populus noster, similis Thomae qui absens erat quando apparuit Christus apostolis, relationi eorum indubitatam fidem commodet; nec exigat in carne conspicere quem testimonio apostolorum, post passionem crucis resurrexisse, et visum fuisse didicerit.
PL 20, 962A救い主が彼に「信じない者となるな、信じる者となれ」(ヨハネ20:27)と言い、また「汝は見たから信じた。見ずに信じた者たちは幸いである」(ヨハネ20:29)と言ったのは、のちに信じることになるすべての者を、彼において形づくろうとしたからである。それは、我々の民が、キリストが使徒たちに現れたとき不在であったトマスに似て、使徒たちの報告に疑いのない信〔fides〕を寄せ、使徒たちの証言によって、十字架の受難ののちに復活し、見られたと学んだ者を、肉において見ることを求めないためである。
Neque enim postquam regressus est ad coelos, solis in hoc mundo virtutibus praesens, debet quotidie pro cujuscumque voluntate, singulis, universisque credentibus, in corpore apparere.
PL 20, 962Bというのは、彼が天に戻ってのち、この世では力のみによって現在している以上、誰の望みのままにも、信じる一人一人、すべての者に、日々体において現れるべきではないからである。
Sufficiat nobis, quoniam sancti Thomae curiositas, ambiguitatis futurae scrupulo satisfecit.
PL 20, 962B聖トマスの好奇心が、将来の疑いの棘にあらかじめ応えてくれたのだから、それで我々には十分であろう。
Quod enim absens fuit, quod avidius et videre, et attrectare Dominum perquisivit, totum nostrae procurabatur saluti; ut evidentius nosceremus resurrectionis Dominicae veritatem, quam beatus Thomas ob necessariam curiositatem providenter reprehensus affirmat, dicens ei: Dominus meus, et Deus meus (Joan. XX, 28) .
PL 20, 962B彼が不在であったこと、より熱心に主を見て触れようと求めたことは、すべて我々の救いのために整えられていた。それは、福なるトマスが、必要な好奇心ゆえに、摂理のうちに戒められて、彼に「私の主、私の神」(ヨハネ20:28)と言って確言する、主の復活の真実を、我々がより明白に知るためである。
Quartus Lucas est evangelista, qui beatos Apostolos pari merito subsecutus, et Evangelii librum, et Actus Apostolorum, miranda examinatione conscripsit.
PL 20, 962B第四は福音書記者ルカである。彼は福なる使徒たちに同等の功績をもって従い、福音書と使徒言行録を、驚嘆すべき綿密さをもって書き上げた。
Horum quatuor beatas habemus in praesenti reliquias, qui regnum Dei, et justitiam praedicantes, ab incredulis, et iniquis occisi, Deo semper vivere operationum suarum virtutibus demonstrantur.
PL 20, 962Cこの四人の福なる聖遺物を、我々は今ここに持っている。彼らは神の国と正義を宣べ伝えたため、不信仰で不法な者たちに殺されたが、その働きの力によって、神のもとで常に生きていることが示されている。
Joannes in Sebastena urbe provinciae Palaestinae, Thomas apud Indos, Andreas et Lucas apud Patras Achaiae civitatem, consummati referuntur.
PL 20, 963Aヨハネはパレスチナ属州のセバステの町で、トマスはインド人のもとで、アンデレとルカはアカイアの町パトライで、生涯を全うしたと伝えられる。
Post istos habemus Gervasium, Protasium, atque Nazarium, beatissimos martyres, qui se ante paucos annos apud urbem Mediolanensem sancto sacerdoti Ambrosio revelare dignati sunt, quorum sanguinem tenemus gypso collectum, nihil amplius requirentes; tenemus enim sanguinem, qui testis est passionis.
PL 20, 963A彼らのあとに、我々はゲルウァシウス、プロタシウス、ナザリウスという、いとも福なる殉教者たちを持つ。彼らは数年前、ミラノの町で聖なる司教アンブロシウスに自らを現すことをよしとした。我々は石膏に集められた彼らの血を持っており、それ以上は何も求めない。受難の証人である血を持っているからである。
Recepimus etiam sanctos cineres Sisinnii, Martyrii, et Alexandri, quos nuper in Anaunia venerandae religionis cultui attentius inhaerentes gens interfecit sacrilega, flammisque adhibitis concremavit, ut holocaustum Deo ipsi fierent, qui Christianos suos victimas daemoniis ministrare, increpatione justissima vetuissent.
PL 20, 963A我々はまた、シシニウス、マルティリウス、アレクサンドロスの聖なる灰を受け取った。彼らは尊ぶべき宗教の礼拝に熱心に身を寄せていたが、近ごろアナウニアで冒瀆の民に殺され、火を用いて焼かれ、神への焼き尽くす献げ物とされた。彼らは、自分たちのキリスト教徒が悪霊どもにいけにえを献げることを、ごく正当な叱責をもって禁じていたのである。
Jam quid post istos decem, de Quadraginta Martyribus dignum loquar, qui se itineri meo, cum per urbes Cappadociae Jerusalem pergerem, fideles comites praebere dignati sunt?
PL 20, 964Aさて、これら十人のあとで、四十人の殉教者についてふさわしく何を語ろうか。彼らは、私がカッパドキアの町々を通ってエルサレムへ向かったとき、忠実な同行者として私の旅に付き添うことをよしとした。
In ipsa enim maxima Cappadociae civitate, quae appellatur Caesarea, ubi habent iidem beatissimi insigne Martyrium, reperimus quasdam Dei famulas, monasterii sanctarum virginum dignissimas matres, prorsus Mariae, et Marthae consimiles, quas merito diligat Jesus; natura, fide, et studio, et castitatis integritate germanas.
PL 20, 964Aというのは、カッパドキアの最大の町、カイサレイアと呼ばれる町、福なる彼ら同じ者たちの著名な殉教者記念堂のあるその町で、我々は神の仕え女たちに出会った。聖なるおとめたちの修道院のいとも尊い母たちであり、まさにマリアとマルタに似て、イエスが愛するのももっともな者たちである。本性、信仰、熱意、そして貞潔の完全さにおいて、姉妹であった。
Quibus ab avunculo suo summo sacerdote, ac beato confessore Basilio, olim traditae fuerant horum martyrum venerandae reliquiae, quas desiderio nostro incunctanter, ac fideliter tribuerunt; idoneos veneratores tanti nos esse muneris approbantes, simulque suh testificatione Domini confitentes, se semper orasse Deum nostrum, ut haec tam pretiosa possessio in tales transfunderetur haeredes qui eam consimili fide, diligentiaque percolerent; qui studii, ac venerationis ipsarum et successores, et augmentatores existerent; quoniam essent ipsae in annis senilibus constitutae, et transmigrationem de hoc mundo suam quotidie exspectarent.
PL 20, 965A彼女たちには、おじである最高位の司教〔summus sacerdos〕にして福なる告白者バシレイオスから、かつて、これらの殉教者の尊ぶべき聖遺物が託されていた。彼女たちはそれを、我々の望みに応じて、ためらいなく誠実に与えた。我々がこれほどの賜物にふさわしい崇敬者であると認め、同時に〔底本は suh。sub と読む〕主の証しのもとで、自分たちは常に我々の神に祈ってきたと告白して。すなわち、この貴重な所有物が、同じ信仰と配慮でそれを崇め、その熱意と崇敬の後継者となり増進する者となるような相続人に移されるように、と。彼女たち自身は老年にあり、この世からの移住を毎日待っていたからである。
Exaudita est ecce fidelis oratio. Venerabiles ipsas Martyrum quadraginta reliquias populis credentibus hodie proponimus percolendas, licet eis ex illo jam tempore celebritas debita numquam defuisse nostri cognoscatur officii, praeclaris eorum beneficiis salutariter mancipata.
PL 20, 965B見よ、信仰ある祈りは聞き入れられた。四十人の殉教者の尊ぶべきその聖遺物を、我々は今日、信じる民に崇敬されるよう差し出す。もっとも、そのときからすでに、しかるべき祝いが我々の務めから欠けたことは一度もないと知られている。その祝いは、彼らのすぐれた恩恵によって、救いのために彼らに結びつけられたものである。
Sed jam quo ordine ad martyrii gloriam pervenerint ipsi beatissimi, breviter enarrabo; quamvis ad prosequendas eorum laudes imparem me esse confitear.
PL 20, 965Bでは今から、福なる彼らがどのような順序で殉教の栄光に至ったかを、簡潔に語ろう。彼らをたたえ続けるにはふさわしくない自分であることは、告白するが。
Plane habent idoneum suis meritis, dignissimumque praeconem, beatae recordationis virum, confessorem Basilium, Ecclesiae Caesariensis antistitem, cujus eloquentia singularis, et sermo Apostolico sale conditus, paupertatem mei retundit ingenii.
PL 20, 965B確かに彼らは、その功績にふさわしい、いとも尊い宣べ手を持っている。福なる記憶の人、告白者バシレイオス、カイサレイア教会の司教である。彼の比類ない雄弁と、使徒の塩で味付けされた言葉が、私の才の貧しさを鈍らせる。
Quid enim a me inferri novum potest quod non ille in eorum laudibus ubertate eloquii sui opulenter effuderit, copiose ornaverit, signanter expresserit? Ingentis quippe difficultatis est, easdem virtutes diversis sermonibus praedicare.
PL 20, 966A実に、彼が自らの雄弁の豊かさで、彼らをたたえるときに惜しみなく注ぎ、豊かに飾り、的確に言い表さなかったような新しいことを、私に何が持ち出せようか。同じ徳を異なる言葉で宣べることは、まことに大きな困難である。
Aggrediar tamen instituendae dilectionis vestrae causa, vel historiam replicare gestorum. Milites erant isti in partibus minoris Armeniae constituti, florentes aetatibus, corporum proceritate sublimes, experientia belligerandi laudabiles, stipendiis militaribus virtutum suarum merito honorati, et, quod haec omnia supergreditur, Christiani; atque ad omnem probitatem morum, bono venerandae religionis ornati, et spiritualibus armis doctrinae coelestis instructi.
PL 20, 966Aそれでも、諸君の慈しみ(愛)〔dilectio〕を教え導くために、彼らの行いの経緯を繰り返すことには取り組もう。これらの者は、小アルメニアの地方に配置された兵士であった。年齢は盛りで、体の丈は高く、戦いの経験で称賛され、その徳の功績によって軍務の給与で栄誉を受け、そして、これらすべてを超えることに、キリスト教徒であった。あらゆる品行の正直さのために、尊ぶべき宗教の善で飾られ、天の教えの霊的な武具で備えていた。
Statim denique ubi tuba persecutionis increpuit, fortissimos Christi milites amor fidei praecinxit ad bellum.
PL 20, 966B実に、迫害のラッパが鳴り響くや、信仰への愛は、いとも強いキリストの兵士たちに戦いのための帯を締めさせた。
Nam cum feralia edicta sacrilegi regis proponi a judicante coepissent, quibus praecipiebatur ne quisquam vel privatus, vel miles, Christianum proferre nomen auderet, sed ut omnis populus sacrificare daemoniis cogeretur; sponte prorumpunt in medium, Christianos se esse clarissima voce testantur, seque ab hoc salutari cultu nullis terroribus divelli posse pronuntiant.
PL 20, 966B冒瀆の王〔ここでは皇帝を指す〕の恐ろしい勅令が、裁判官によって掲げられ始めたのである。そこには、私人であれ兵士であれ、誰もキリスト教徒の名を口にしてはならず、民はすべて悪霊どもにいけにえを献げるよう強いられる、と命じられていた。彼らは自ら進んで中央に躍り出て、自分たちがキリスト教徒であることを最も明瞭な声で証言し、この救いの礼拝から、いかなる脅しによっても引き離されえないと宣言する。
Intuitus constantiam juvenum terribilis persecutor, seposita auctoritate, blandis eos hortatur alloquiis, ne vellent hac pertinacia uti, ne erga imperatorem suum contumeliosi existerent, ne ejus praecepta contemnerent, ne alias devotissimi, in hoc facto offensam regis maximam provocarent, a quo magis beneficia, et honores pro hac specialiter obedientia sperare deberent.
PL 20, 966B恐るべき迫害者は、若者たちの不屈さを見て、権威を脇に置き、甘い語らいで彼らに勧めた。この頑固さを用いようとしてはならない、自分たちの皇帝に対して無礼な者となってはならない、その命令を軽んじてはならない、他の点ではこの上なく忠実な者でありながら、この行いによって王の最大の怒りを招いてはならない、むしろこの従順に対してこそ、王からの恩恵と栄誉を期待すべきなのだ、と。
Indecorum certe bellatoribus viris esse, ut inter ignavos, et noxios, morte turpissima deperirent. Cogitandum illis esse juventutis suae florem, et jucunditatem lucis hujus ac vitae, quam sine respectu ullius rationis imprudentes amittere suaderentur.
PL 20, 967A戦士たる男たちが、臆病者や咎人にまじって、この上なく恥ずべき死で滅びるのは、確かにふさわしくない。彼らは自分たちの若さの盛りと、この光と命の楽しさを思わねばならない。それを、何の道理も顧みずに愚かにも失うよう、説き付けられているのだ、と。
Talibus auditis Christiani viri, meritoque mirabiles, venenatas perniciosi hortatoris blanditias non solum constantibus animis respuerunt, verum etiam responsione acerrima refutarunt.
PL 20, 967Aこうした言葉を聞いて、キリスト教徒の男たちは、当然ながら驚嘆すべき者たちであるが、害をなす勧め手の毒を含んだ甘言を、堅い心で退けただけでなく、きわめて鋭い返答で論駁した。
Quid tu, aiunt, omnium nequissime, contra Deum rebellare ausus, famulos ejus verbis fallacibus supplantare conaris? Quid nos a cultu Dei veri, et vivi, ad mortua daemonum simulacra inclinare contendis?
PL 20, 967A彼らは言う。「汝、すべての者のうちで最も邪悪な者よ、神に逆らって反逆する大胆さをもちながら、偽りの言葉で神の僕たちの足をすくおうとするのか。我々を、真の生ける神の礼拝から、悪霊どもの死んだ偶像へと傾けようと努めるのか」。
Quid honorum terrestrium caducis promissionibus, et inanium rerum praestigiis, animos nostros e vigore fidei coelestis depravare pertentas?
PL 20, 967B「地上の栄誉のはかない約束と、空しいものの幻惑によって、我々の心を天の信仰の力から堕落させようと試みるのか」。
Exsecramur munera, quae detrimentum salutis important; repudiamus honores, qui auferunt illam gloriam sempiternam; reprobamus amicitias regis, quae nos a charitate Dei separare desiderant; respuimus et hanc temporalem nostri corporis vitam, quae cum periculo fidei servata animae acquirit interitum; postremo nec suppliciis praesentibus deterremur.
PL 20, 967B「我々は、救いの損失をもたらす贈り物を忌み嫌う。永遠のあの栄光を奪う栄誉を拒む。我々を神の愛から引き離そうと望む王の友情を退ける。信仰を危うくして保たれたなら魂に滅びをもたらす、この一時的な我々の体の命をも斥ける。最後に、現在の刑罰にも怯えない」。
Tradimus carnem poenis, quascumque irrogare volueris, ne abnegantes Christum Deum, ad tormenta perpetua demergamur, quae diabolo, et vobis ministris ejus sunt ab initio praeparata.
PL 20, 967B「汝が科そうとするどんな刑罰にも、我々は肉を引き渡す。神なるキリストを否んで、悪魔と、その手先である諸君のために初めから備えられた、永遠の責め苦に沈められることのないように」。
Tunc ille judex iniquitatis, hujusmodi dictis accensus, furorem suum, quem paulo ante subtilius explere voluerat, excogitata supplicii novitate geminavit.
PL 20, 967Cそのとき、あの不法の裁判官は、こうした言葉に燃え立ち、先ほどはもっと巧妙なやり方で満たそうとしていた怒りを、編み出した刑罰の新奇さによって倍にした。
Perspiciens enim regionis naturam nimiis rigentem frigoribus, tempus etiam, quo maxima hiemis asperitas Aquilone flante violentius incumbebat; montes nivibus, pruinis arva tegebantur; liquores agnoscere suam naturam solis ignibus cogebantur; stupebant ingenti glacie torrentium fluminum cursus; stagnum quoque urbi in qua ista gerebantur, subjacens, longe lateque diffusum, validissimo gelu durante, iter solidum plaustris gementibus commodabat.
PL 20, 967C彼は、その地方の性質が厳しい寒さで凍りついていること、さらに時期も、冬の最大の厳しさが北風の吹くなかでいっそう激しくのしかかる時であることを見て取った。山は雪で、畑は霜で覆われ、水は太陽の火によって初めて自らの本性を認めさせられるほどであった〔liquores agnoscere suam naturam solis ignibus cogebantur の意味は取りにくい。水は日の熱を受けてようやく液体という本性に戻った、の意と取った〕。急流の流れは巨大な氷で固まり、この出来事が起きた町の下に遠く広く延びる池も、厳しい凍結が続くなか、きしむ荷車に堅い道を提供していた。
Hac ergo vi loci, vel temporis immanitate perspecta, sacrilegii Gentilis exactor, istud supplicii genus sanctis adhiberi imperat, ut nudatis corporibus religati in aperti aeris pruinosa duritie pernoctarent, balneis longe sub conspectu eorum fumantibus; ubi velox remedium victis callidus persecutor, animas eorum magis interficere gestiens, promittebat.
PL 20, 968Aそこで、この場所の力と時節の苛酷さを見定めて、異邦人の冒瀆の執行者は、聖なる者たちにこの種の刑罰を課すよう命じた。裸にされて縛られ、凍りついて硬い野外の大気のなかで夜を過ごせ、というのである。彼らの目の前の遠くでは、浴場が湯気を立てていた。狡猾な迫害者は、彼らの魂をむしろ殺すことを切望して、そこに、打ち負かされた者たちへの速やかな手当てがあると約束した。
Sed beatissimi martyres, Spiritu sancto ferventes, vestibus suis procul abjectis, festini ad stadium properant, coronam tanto certamini propositam coelitus intuentes.
PL 20, 968Aしかし、いとも福なる殉教者たちは、聖なる霊に燃えて、衣を遠くへ投げ捨て、急いで競技場へ駆けつけ、これほどの競いのために天から備えられた冠を見つめていた。
Deinde hortatibus mutuis patientiae, vires accendunt, gloriam regni coelestis poenis praesentibus praeferunt, et hoc inter caetera replicantes: quod qui pro salute regis terreni hostiles gladios formidare contempsimus, cur non pro fide Dei, ac Domini nostri Jesu Christi regis aeterni, omnes irrogatos nostro corpori cruciatus, aequo animo patiamur, ocius ad aeternae lucis beatitudinem, vitamque perpetuam, gloriosae mortis compendio transituri?
PL 20, 968Bそれから、互いの勧めによって忍耐の力を燃え立たせ、天の国の栄光を目の前の刑罰より上に置いた。そしてなかでも、次のことを繰り返した。「地上の王の安全のために敵の剣を恐れることを軽んじた我々が、なぜ、神への信仰のため、また我々の主イエス・キリスト、永遠の王のために、我々の体に加えられるあらゆる責め苦を、平静な心で耐えないのか。栄えある死という近道によって、永遠の光の至福と終わりなき生へ、いっそう速やかに移ろうとしているのに」。
Inter pruinas ardebat Fides, et coelestes animi desiderio Christi fervebant. Urebat acritudo nimii frigoris lucentes rigentium corporum cutes: at occupatae erga Dei amorem religiosae mentes amoenitatem paradisi cogitabant.
PL 20, 968B霜のただなかで信仰は燃え、天的な心はキリストへの望みで沸き立っていた。過度の寒さの鋭さが、強張った体の光る皮膚を焼いた。だが、神への愛にとらえられた敬虔な精神は、楽園の快さを思っていた。
Terebrabantur penetralia viscerum gelu, ita ut medullas ossium gravissimis cruciatibus internus quidam glacialis tortor urgeret: et animorum virtus immobilis, cursus sui metas aspiciens, de proxima consummatione gaudebat, fideli tolerantia promissum Dei munus exspectans.
PL 20, 968C内臓の奥は寒気で穿たれ、骨の髄は、内なる氷の拷問者ともいうべきものによって、最も重い苦痛に責められるほどであった。それでも、心の動じない徳は、自らの走路の終わりを見つめて、間近の完成を喜び、忠実な忍耐をもって、神の約束した賜物を待っていた。
Sed unus ex eorum numero, brevissimi adhuc, et jam supremi doloris impatiens, rogare miser coepit ut ad balneas duceretur.
PL 20, 969Aしかし、彼らのうちの一人が、まだごく短く、しかももう最期となるはずの苦痛に耐えかねて、哀れにも、浴場へ連れて行かれるよう願い始めた。
Miles interea, cui sollicitudo injuncta fuerat ut illud mortis lavacrum victis quibusque reseraret, dum curiosis oculis de loco sublimi agonem virorum spectat insignium, rei exitum captans, videt ducem coelestis militiae descendentem cum multitudine angelorum, et fortissimis bellatoribus claras vestes, atque opima singillatim praemia erogantem, quae solus ille miserabilis cujus fidem diabolus fregerat, non accepit.
PL 20, 969Aそのあいだ、屈した者の誰にでも、その死の洗い場を開くよう務めを命じられていた一人の兵士が、高い所から、際立った者たちの闘いを好奇の目で見つめ、事の結末をうかがっていた。すると、天の軍勢の将が、多くの天使を伴って降り、いとも強い戦士たちに、輝く衣と豊かな報いを一人ひとり与えているのを見た。その報いは、悪魔が信仰を砕いた、あの哀れな者だけが受けなかったものであった。
Ducitur infelix ad balneas; ibique confestim caloris afflatu, quo se animandum crediderat, exanimatus, et vitam perdidit, et coronam. Luctuosum facinus gratulatio inopinata subsequitur.
PL 20, 969A不幸な者は浴場へ連れて行かれる。そこで、命を得られると思った熱気の吹きつけによって、たちまち息絶え、命も冠も失った。悲しむべき出来事に、思いがけない喜びが続く。
Repente ejus locum supradictae visionis admirator invadit; nudat membra optato supplicio; se esse Christianum clamore ingenti congeminat, quem spectaculi illius admirabilis virtus, subito ex Gentili verum fecerat Christianum.
PL 20, 969B突如、先に述べた幻に感嘆した者が、その者の場所に踏み込む。望んだ刑罰に向けて手足をあらわにし、自分はキリスト教徒であると、大声で重ねて叫んだ。あの驚嘆すべき光景の力が、彼を、突然、異邦人から真のキリスト教徒にしたのである。
Tenetur continuo professionis suae reus; ligatur volens, et secantibus vinculis crudeliter innodatur; perseverat adstrictus, gloriatur in poena, spe divinae remunerationis effertur. Crescit inter supplicia fides Christi: augetur inter tormenta dilectio.
PL 20, 969B彼はただちに、自らの告白の咎人として捕えられる。自ら望んで縛られ、食い込む縄でむごく縛りつけられる。縛られたまま耐え抜き、刑罰を誇り、神の報いの望みに高揚する。苦しみのただなかでキリストへの信仰は育ち、責め苦のただなかで愛は増す。
Nam sensu apostolico testabatur: Me nulla suppliciorum vis, nulla immanitas tormentorum poterit separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro (Rom. VIII, 9) .
PL 20, 969B使徒の思いをもって、彼はこう証しした。「いかなる刑罰の力も、いかなる責め苦の残虐さも、私を、我々の主キリスト・イエスにある神の愛から引き離すことはできない」(ローマ8:9)〔引かれた句はローマ8:38–39〕。
In mediis cruciatibus novus martyr, instruente Spiritu sancto, eruditur et proficit; moritur et triumphat.
PL 20, 969B責め苦のただなかで、新しい殉教者は、聖なる霊の教えを受けて学び、進歩する。死んで、勝利する。
Trinitas adoranda testem suum inter poenas fideliter permanentem, martyrio ipso ad vicem baptismi, gloriosius et abluit, et emundat, et ad coelorum regna perducit.
PL 20, 969C礼拝されるべき三位一体は、刑罰のなかで忠実に留まる自らの証人を、その殉教そのものによって洗礼の代わりに、いっそう栄光に満ちて洗い、清め、天の国へと導く。
Commoritur denique quadragesimus iste sanctus cum sanctis, ut sacer numerus, quem Salvator jejuniis honoraverat, compleretur; sicut ipsi beati martyres orasse memorantur. Post haec jussit carnifices, defunctorum corpora longius transportata ignibus concremare.
PL 20, 969C実に、この第四十番目の聖なる者は、聖なる者たちとともに死ぬ。救い主が断食で尊んだあの聖なる数が満たされるためであり、これは福なる殉教者たち自身が祈ったと伝えられるとおりである。そののち、〔迫害者は〕死者の体をさらに遠くへ運んで火で焼くよう、死刑執行人たちに命じた。
Relinquebant unum, qui adhuc vivere putabatur, si forte mutaret in pejus ipsa solitudine voluntatem.
PL 20, 970A彼らは、まだ生きていると思われる一人を残していた。もしかしたら、その孤独そのものによって、意志をより悪い方へ変えるかもしれないと考えたのである。
Ibi ejus venerabilis mater, quae talem filium bono sapientiae coelestis lacte nutriverat, cucurrit ad cadaver spirantis filii, et propriis eum manibus vehiculo quo corpora aliorum congesta ad pyram trahebantur, imposuit.
PL 20, 970Aそこで、天の知恵の善い乳でそのような子を養い育てた、尊ぶべき彼の母は、息をしている子の屍のもとへ駆け寄り、他の者たちの体が積み上げられて薪の山へ引かれていた車に、自分の手で彼を乗せた。
Vade, inquit, nate, istam bonam viam, salvus cum coaetaneis tuis, et gloriosus ad Dominum. O admirabilis, et vere digna mater martyris! quinimo et ipsa jam martyr; quae propriis visceribus non pepercit, dum sua membra pro Christi nomine puniri laetatur in filio.
PL 20, 970A彼女は言う。「行け、子よ、この善い道を。同じ年の者たちとともに無事に、栄光のうちに主のもとへ」。ああ、驚嘆すべき、まことに殉教者にふさわしい母よ。いや、彼女自身すでに殉教者である。わが身の手足がキリストの名のために子において罰せられることを喜んで、自らの腹から出たものを惜しまなかったからである。
Jam vero nec illud in postrema parte reticemus, quod cum cineres exustorum corporum, mandato persecutoris, in fluvium jacerentur, non defuerunt religiosae manus, quae partem cineris vel furto eriperent, vel pretio compararent.
PL 20, 970Bさらに、最後の部分で、次のことも黙っていない。焼かれた体の灰が、迫害者の命令によって川に投げ込まれたとき、敬虔な手が欠けることはなく、灰の一部を盗み出すか、代価を払って手に入れた。
Hinc et Ecclesia Caesariensis exsultat, et nostra fraternitas non immerito gloriatur, reservatum sibi providentia Dei salutare munus intelligens.
PL 20, 970Bこのためカイサレイア教会は喜び躍り、我々の兄弟の集まりも当然ながら誇る。この救いの賜物が、神の摂理によって自分たちのために取っておかれたと悟っているからである。
Portionem reliquiarum sumpsimus, et nihil nos minus possidere confidimus, dum totos quadraginta in suis favillis honorantes amplectimur: sicut illa in Evangelio (Matth. IX, Luc. VIII) fidelis mulier quae per fimbriam Christi salvata est, oram tenuit vestimenti, et virtutem divinitatis exegit: attactu fimbriae medelam credenti fides traxit, et salutem quam praesumpserat, acquisivit.
PL 20, 970B我々は聖遺物の一部を受け取ったが、何一つ欠けずに所有していると確信する。四十人全員を、その灰において崇め、抱いているからである。福音書(マタイ9、ルカ8)の、キリストの衣の房によって救われたあの信仰ある女のようである。彼女は衣の端を握り、神性の力を引き出した。房に触れることで、信仰が信じる者に癒やしを引き寄せ、予期していた救いを得たのである。
Itaque pars ipsa quam meruimus, plenitudo est; dividi enim quadraginta isti martyres ab invicem nullo modo possunt, quorum sunt inseparabiles et indiscretae reliquiae.
PL 20, 970Cだから、我々が受けるに値した一部そのものが、全体である。この四十人の殉教者は互いに決して分けられえず、その聖遺物は分かつことも区別することもできないからである。
Nam sicut animas eorum igneus ille Spiritus Dei, salutaris fidei unitate conjunxit ( Erat enim (Act. IV, 32) omnium credentium cor unum, et anima una ), ita etiam membra eorum concremans ignis in unum favillae corpus redegit.
PL 20, 971A実に、火のごとき神の霊が、彼らの魂を救いの信仰の一体性で結びつけたように(実に、「信じる者すべては、心は一つ、魂は一つであった」(使徒言行録4:32))、彼らの手足を焼く火もまた、それを一つの灰の体にまとめた。
Habemus ergo et hos quadraginta, et praedictos decem sanctos, ex diversis terrarum partibus congregatos; unde hanc ipsam basilicam eorum meritis dedicatam, CONCILIUM SANCTORUM nuncupari oportere decernimus.
PL 20, 971Aしたがって、我々はこの四十人と、先に述べた十人の聖なる者を、地のさまざまな場所から集められて持っている。それゆえ、彼らの功績に献げられたこの聖堂そのものを、「聖人たちの会議」と呼ぶべきだと我々は定める。
Dignum est enim, ut ad tantorum Martyrum venerandas reliquias processuri, ad CONCILIUM SANCTORUM nos procedere fateamur.
PL 20, 971Aこれほどの殉教者の尊ぶべき聖遺物へ進もうとする我々が、「聖人たちの会議」へ進むのだと公言することは、まことにふさわしい。
Tot igitur justorum patrocinio adjuvandi, tota fide, omnique desiderio, supplices secundum eorum vestigia curramus; ut ipsis intercedentibus, universa quae poscimus, adipisci mereamur, magnificantes Christum Dominum tanti muneris largitorem; cui omnis honor, virtus, et gloria, cum Patre, et cum Spiritu sancto, ante omnia, et nunc, et semper, et in cuncta saecula saeculorum. Amen.
PL 20, 971Aかくも多くの義人の庇護に助けられるべき我々は、全き信仰と全き望みをもって、嘆願しつつ、彼らの足跡に従って走ろうではないか。彼らのとりなしによって、我々の求めるすべてを得るに値する者となるために。これほどの賜物を与える主キリストを崇めつつ。栄誉も力も栄光も、父と聖なる霊とともに、すべてに先立ち、今も、常に、世々の限りなく、彼のものである。アーメン。
Sermo XVIII. De diversis capitulis octavus. Seu responsio S. Episcopi ad Serminium de villico iniquitatis
第18説教 さまざまな章句について 8——あるいは、不正な管理人についての、聖なる司教のセルミニウスへの答えPL 20, 971BServo Christi SERMINIO GAUDENTIUS episcopus. Sapientem virum semper convenit dicta sapientiae cogitare, hisque intelligendis omne acumen ingenii, omnem vigorem mentis intendere.
PL 20, 971Bキリストの僕セルミニウスへ、司教ガウデンティウスより。賢い人には、つねに知恵の言葉を思い、それを理解するために才知の鋭さのすべて、精神の力のすべてを傾けることがふさわしい。
Et idcirco tu, qui et mundanae sapientiae litteris eruditus es, et veram Dei sapientiam per sacras litteras didicisti, operam navare non desinis ad perquirendos interiores sensus verborum Christi, quem Dei esse virtutem, Deique sapientiam, docente Apostolo (I Cor. I, 24) , non ignoras.
PL 20, 971Bだからこそ、世の知恵の学問に通じ、神の真の知恵を聖なる書を通して学んだあなたは、キリストの言葉の内なる意味を探求する努力をやめない。使徒が教えるように(一コリント1:24)、キリストが神の力、神の知恵であることを、あなたは知らないわけではない。
Nam inter caetera divinae Legis eloquia, quorum dissertionem frequenter exigis, hoc etiam specialiter postulasti; ut parabolam de Villico iniquitatis valde difficilem, cujus nemo nostrum tibi idoneus videretur interpres, ego scriptis propriis explanarem.
PL 20, 972A実に、神の法の言葉のうちで、あなたがその論述をしばしば求めるなかでも、特にこれを求めた。不正な管理人のたとえは非常に難しく、我々の誰もあなたに適した解釈者とは見えないが、それを私が自分の書き物で説明してほしい、と。
Explanationem vero ipsam litteris tradi ideo forsitan vis, ut chirographum teneas responsionis meae de capitulo, ut ipse fateris, obscurissimo.
PL 20, 972Aその説明を文書に託すことをあなたが望むのは、おそらく、あなた自身が認めるように、きわめて不明瞭な箇所についての私の答えの証書を手元に置くためであろう。
Sed non formidabo vel eloqui interrogatus, vel etiam scribere pro pusillitate sensus mei, salva fidei ratione, quid sentiam. Ac primum, charissime, ipsius lectionis verba ponenda sunt, et ita demum ratio est aperienda dictorum.
PL 20, 972Aだが私は、問われて語ることも、書くことも恐れない。私の思いの小ささに応じて、信仰の道理を損なわない限りで、私がどう考えるかを。まず、いとも愛する者よ、その朗読そのものの言葉を置かねばならず、そのうえで初めて、語られたことの道理を開かねばならない。
Refert in Evangelii sui libro beatus Lucas: Dicebat, inquit Dominus Jesus ad discipulos suos parabolam: Homoquidam erat dives, qui habebat villicum: et hic delatus est quasi dissiparet facultates ejus. Et vocato eo ait illi: Quid hoc audio de te?
PL 20, 972B福なるルカは自らの福音書で伝えている。主イエスは、弟子たちにたとえを語って言った。「ある〔底本は Homoquidam。Homo quidam と読む〕金持ちの人がいて、管理人を持っていた。この者が、その財産を浪費しているとして告発された。そこで彼を呼んで、彼に言った。『汝について私が聞いているこれは何か』」。
Redde rationem villicationis tuae: jam enim non poteris villicare. Ait autem villicus intra se: Quid faciam, quia Dominus meus aufert a me villicationem? fodere non valeo, mendicare erubesco.
PL 20, 972B「『汝の管理の報告を出せ。もはや汝は管理することができないからである。』管理人は心の中で言った。『どうしようか。私の主人が私から管理を取り上げようとしている。掘ることはできず、乞うのは恥ずかしい』」。
Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero de villicatione, recipiant me in domos suas. Et convocans unumquemque debitorem Domini sui, dicebat primo: Quantum debes Domino meo? At ille dixit: Centum batos olei.
PL 20, 972B「『私は何をすべきか分かっている。管理から退けられたとき、人々が私を自分たちの家に迎えるようにしよう。』そこで主人の債務者を一人ずつ呼び集め、最初の者に言った。『汝は私の主人にどれだけ負っているのか。』彼は言った。『油百バトス』」。
Et ait illi: Accipe litteras tuas: et sedens cito scribe quinquaginta. Deinde alii dixit: Tu vero quantum debes? At ille ait: Centum coros tritici. Et ait illi: Accipe litteras tuas, et scribe octoginta.
PL 20, 972B「彼は彼に言った。『汝の証文を受け取り、座って急いで五十と書け。』それから別の者に言った。『汝はどれだけ負っているのか。』彼は言った。『小麦百コロス。』彼は彼に言った。『汝の証文を受け取り、八十と書け』」。
Et laudavit Dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecit: quoniam filii hujus saeculi prudentiores quam filii lucis in generatione sua sunt.
PL 20, 972C「そして主人は、不正な管理人をほめた。賢くふるまったからである。この世の子らは、自分たちの世代において、光の子らよりも賢いからである」。
Et ego vobis dico: facite vobis amicos de mammona iniquitatis: ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. Qui fidelis est in minimo, et in multo fidelis est: et qui in minimo iniquus est, et in multo iniquus est.
PL 20, 973A「そして私は汝らに言う。不正なマモンから、汝らのために友を作れ。汝らが尽きるとき、彼らが汝らを永遠の幕屋に迎えるためである。最も小さいことに忠実な者は、多くのことにも忠実であり、最も小さいことに不正な者は、多くのことにも不正である」。
Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis, quod verum est quis credet vobis? Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est quis dabit vobis?
PL 20, 973A「それゆえ、不正なマモンに汝らが忠実でなかったなら、誰が汝らに真実なものを託すだろうか。他人のものに汝らが忠実でなかったなら、誰が汝らに汝らのものを与えるだろうか」。
Nemo potest servus duobus dominis servire: aut enim unum oderit, et alterum diliget; aut unum patietur, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire, et mammonae (Luc. XVI) .
PL 20, 973A「誰も、二人の主人に仕える僕とはなれない。一方を憎んで他方を愛するか、一方に耐えて他方を軽んじるかだからである。汝らは神とマモンに仕えることはできない」(ルカ16)。
Perfecti doctoris est, ad erudiendos discipulos, similitudines earum rerum proponere quae in conversatione humani generis frequentantur, ut auditor idoneus, ad operandi studium comparationis magisterio informetur; nec dubitet hoc opus aggredi quod possibile ac necessarium esse, parabolae imago monstraverit.
PL 20, 973A完全な教師には、弟子を教えるために、人類の生活のなかでしばしば見られる事柄の比喩を示すことが属する。聞き手が、比較という教えによって、行う熱意へと形づくられ、たとえの像が可能で必要であると示したこの業に取りかかることを、ためらわないためである。
Et idcirco Dominus Jesus, salutarium mandatorum verus magister, discipulos suos, vel tunc apostolos, vel nunc universos credentes, incitare volens ad eleemosynas fideliter exercendas, similitudinem proposuit Villici, ut exemplo hujus personae nihil esse nostrum in saeculo isto signaret, sed nobis creditam esse dispensationem facultatum Domini nostri, vel ad utendum ex eis sufficienter cum gratiarum actione, vel ad distribuendum conservis, prout cuique opus est; nec licere nobis passim facultatibus abuti commissis, aut in expensas usurpare superfluas, cum sit erogationis ratio Domino venienti reddenda.
PL 20, 973Bだから主イエスは、救いの戒めの真の教師として、弟子たち、すなわち当時は使徒たち、今は信じる者すべてを、施しを誠実に行うよう促そうとして、管理人の比喩を提示した。この人物の例によって、この世にある何ものも我々のものではなく、我々の主の財産の管理が我々に託されていることを示すためである。それは、感謝をもって十分に用いるためであり、また必要に応じて一人ひとりの仲間の僕たちに分配するためである。託された財産を手当たり次第に浪費することも、余計な出費に流用することも、我々には許されていない。支出の勘定は、来たる主に報告せねばならないからである。
Denique post finem parabolae sic adjecit: Et ego dico vobis: facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula (Luc. XVI, 9) ; id est amicos vobis pauperes facite de terrenis facultatibus quas iniquitas humanae avaritiae sibi vindicat, ne hominibus Dei ex ejus rebus quidquam impertiat.
PL 20, 973C実に、たとえの終わりのあとで、こう付け加えた。「私は汝らに言う。不正なマモンから、汝らのために友を作れ。汝らが尽きるとき、彼らが汝らを永遠の幕屋に迎えるためである」(ルカ16:9)。すなわち、貧しい者たちを、地上の財産から友として作れ、ということである。その財産は、人間の貪欲の不法が、神の人々に神の持ち物から何も分け与えまいとして、自分のものと主張するものである。
Mammona enim sermone Syro pecuniae, sive divitiae, nuncupantur. Facite ergo vobis, inquit, amicos pauperes de mammona iniquitatis, ut, cum defeceritis, eadem substantia in pauperum necessitates erogata, atque consumpta, recipiant vos in aeterna tabernacula; iidem videlicet pauperes amici conciliandae salutis, in quibus Christus remunerator aeternus se hujus humanitatis fatebitur officia percepisse.
PL 20, 973Cマモンとは、シリア語で金銭、または富を言う。彼は言う。「それゆえ、汝らのために、不正なマモンから貧しい友を作れ。汝らが尽きるとき、すなわち同じ財産が貧しい者たちの窮乏のために支出され、費やされたとき、彼らが汝らを永遠の幕屋に迎えるためである」。すなわち、同じ貧しい者たちが、救いを取り付ける友である。彼らのうちで、永遠に報いるキリストは、この人間愛の務めを受け取ったと認めるであろう。
Recipient ergo nos non ipsi omnino pauperes per semetipsos, sed per eum qui in illis obedientiae, ac fidei nostrae fructu reficitur, suscepturus ministros pietatis hujus in aeterna tabernacula regni coelestis.
PL 20, 974Aだから、貧しい者たちが我々を迎えるといっても、まったく彼ら自身によってではなく、彼らのうちで我々の従順と信仰の実によって養われる者を通してである。彼は、この敬虔の務めに仕えた者たちを、天の国の永遠の幕屋に迎え入れようとしている。
Dicit enim: Venite, benedicti Patris mei, possidete regnum quod vobis paratum est ab origine mundi: esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: peregrinus eram, et collegistis me: nudus, et cooperuistis me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me (Matth. XXV, 34) .
PL 20, 974A実に彼は言う。「来たれ、私の父に祝福された者たちよ。世の初めから汝らのために備えられた国を受け継げ。私は飢えていて、汝らは私に食べさせ、渇いていて、汝らは私に飲ませ、旅人であって、汝らは私を迎え入れ、裸であって、汝らは私を覆い、病んでいて、汝らは私を訪ね、牢にいて、汝らは私のもとに来た」(マタイ25:34)。
Quibus verecunde, ac reverenter excusantibus: Domine, quando te vidimus in his necessitatibus, et ministravimus tibi (Ibid., 37) ? respondebit dicens: Amen dico vobis, cum fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis (Ibid., 40) .
PL 20, 974B彼らが恥じらい、畏れて辞退し、「主よ、いつ我々は、これらの窮乏のうちにある汝を見て、汝に仕えたか」(マタイ25:37)と言うと、彼は答えて言うであろう。「アーメン、私は汝らに言う。この最も小さい者の一人にしたとき、私にしたのである」(マタイ25:40)。
Nulli itaque absurdum videatur quod illi nos dicantur suscipere quorum causa suscipimur; cum et ipse susceptor noster Dominus Jesus, qui necessitatibus humanis non subjacet, se in illis esurisse, et sitisse, et peregrinum, et nudum, et infirmum, et carceratum fuisse, perhibeat.
PL 20, 974Bだから、我々がそのゆえに迎えられる当の人々が我々を迎えると言われることを、誰も不条理だと思ってはならない。人間の窮乏に服さない我々の迎え手である主イエス自身も、彼らのうちで自分が飢え、渇き、旅人であり、裸であり、病み、牢に入れられていたと述べているからである。
Facite ergo vobis, ait, amicos de mammona iniquitatis, ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. Et post pauca: Si in iniquo mammona fideles non fuistis, quod verum est, quis credet vobis?
PL 20, 974B彼は言う。「それゆえ、汝らのために、不正なマモンから友を作れ。汝らが尽きるとき、彼らが汝らを永遠の幕屋に迎えるためである」。そして少しのちに、「不正なマモンに汝らが忠実でなかったなら、誰が真実なものを汝らに託すだろうか」。
Enimvero, dilectissime, quis ei qui terrenas facultates, iniquitatis plerumque materiam suggerentes, dispensare fideliter nesciat, committendas putet esse veras coelestium rerum divitias, quibus fidelis distributor, ac justus, rite, meritoque perfruitur?
PL 20, 974C実に、最愛の者よ、しばしば不法の材料を差し出す地上の財産を、誠実に管理することを知らない者に、天のものの真の富、すなわち忠実で正しい分配者がふさわしく、正当に享受する富を託すべきだと、誰が考えようか。
Nam gloria et divitiae in domo ejus, et justitia ejus manet in saeculum saeculi (Psal. CXI, 3) . Statim denique sermo ille Dominicus ita conjungitur: Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est quis dabit vobis (Luc. XVI, 11) ?
PL 20, 974C「その家には栄光と富があり、その正義は世々に留まる」(詩篇111:3)。実に直ちに、あの主の言葉は次のように続けられている。「他人のものに汝らが忠実でなかったなら、誰が汝らに汝らのものを与えるだろうか」(ルカ16:11)。
Profecto enim quidquid in hoc saeculo est, alienum nobis est; qui retributionem futuram sperantes, velut hospites et peregrini in hoc mundo conversari jubemur, ut unusquisque nostrum securus Domino audeat confiteri: Advena ego sum, et peregrinus, sicut omnes patres mei (Psal. XXXVIII, 13) .
PL 20, 975A確かに、この世にあるものは何であれ、我々にとって他人のものである。将来の報いを望む我々は、この世で客人・旅人として暮らすよう命じられている。それは、我々の一人ひとりが安心して主に告白するためである。「私は寄留者であり、旅人である、私のすべての父祖たちと同じように」(詩篇38:13)。
Propria vero credentibus, et aeterna possessio est illa coelestis, ubi esse cor, et thesaurum nostrum novimus (Matth. VI) : ubi jam toto affectu mentis, per fidem nos habitare praesumimus; quoniam juxta beati Pauli doctrinam, conversatio nostra in coelis est (Philip. III, 20) .
PL 20, 975A信じる者に固有で永遠の所有とは、あの天のものである。そこに我々の心も宝もあることを我々は知っている(マタイ6)。我々は今すでに、精神の全き情をもって、信仰によってそこに住んでいると思い切って言う。福なるパウロの教えによれば、我々の生活は天にあるからである(フィリピ3:20)。
Nostrum est igitur coelorum regnum, si pollicenti Domino, in humilitate cordis, et spiritus mansuetudine serviamus. Beati enim pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3) .
PL 20, 975Aしたがって、天の国は我々のものである。心の謙遜と霊の柔和さをもって、約束する主に仕えるならば。「霊において貧しい者たちは幸いである。天の国は彼らのものだからである」(マタイ5:3)。
Quod utique regnum non potest adipisci omnis qui in alieno hujus saeculi patrimonio temporarie sibi credito, idoneus, ac fidelis dispensator non fuerit; unde alio in loco dicebat Dominus: Quam difficile qui pecunias habent, intrabunt in regnum Dei (Matth. XIX, 23) !
PL 20, 975Bその国を、この世の他人の財産、すなわち一時的に自分に託されたものにおいて、適格で忠実な管理者でなかった者は、誰も得ることができない。それゆえ、別の箇所で主は言った。「金を持つ者が神の国に入るのは、なんと難しいことか」(マタイ19:23)〔引かれた句はマルコ10:23〕。
Et in fine lectionis hujus ait: Non potestis Deo, et mammonae servire (Luc. XVI, 13) . Dei enim Christi servos, atque discipulos, imperare oportet pecuniae, non servire; ne, dum cupiditati ejus obedimus, a charitate servitutis ejus, dominante pecunia, separemur.
PL 20, 975Bまた、この朗読の終わりに言う。「汝らは神とマモンに仕えることはできない」(ルカ16:13)。神なるキリストの僕また弟子は、金に命じるべきであり、仕えるべきではない。金の欲に従ううちに、金が支配して、彼に〔servitutis ejus の ejus の係りは定かでない。キリストと取った〕仕える愛から引き離されることのないように。
Dispergendae sunt ergo pecuniae indigentibus, secundum praeceptum Creatoris omnium Dei; quoniam neque nostrae sunt, neque illas sine iniquitate, ac sui pernicie, avarus quisquam detinet.
PL 20, 975Bだから金は、万物の創造者である神の命令に従い、乏しい者たちに散らされなければならない。金は我々のものではなく、貪欲な者が、不法と自らの滅びなしにそれを手元にとどめることもできないからである。
Nam juxta sententiam Salvatoris aditum regni coelorum suis retentoribus intercludunt, et facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei (Matth. XIX, 24) : illum nempe divitem, qui sit ob horrorem turpis avaritiae camelo infirmior.
PL 20, 975C実に、救い主の言葉によれば、金は、それを握りしめる者たちに、天の国への入口を閉ざす。「駱駝が針の穴を通る方が、富める者が神の国に入るよりたやすい」(マタイ19:24)。その富める者とは、まさしく醜い貪欲の恐ろしさのゆえに、駱駝よりも弱い者である。
Gravis pecuniarum sarcina est, quae tenacium sui mentes avaritiae pondere ad terram deprimit, nec emergere ad superna, coelumque suspicere, ubi vita nostra est, omnino permittit; cum doceat beatus Apostolus: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quae sursum sunt sapite, non quae super terram.
PL 20, 975C金の重荷は重い。それは、固く握る者たちの精神を貪欲の重みで地に押し下げ、上のものへ浮かび上がることも、我々の命のある天を仰ぐことも、全く許さない。福なる使徒は教える。「汝らがキリストとともによみがえったのなら、上にあるものを求めよ。そこにはキリストが神の右に座している。上にあるものを思え、地上にあるものを思うな」。
Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria (Coloss. III, 1 seqq.) .
PL 20, 976A「汝らは死んだのであり、汝らの命はキリストとともに神のうちに隠されている。汝らの命であるキリストが現れるとき、そのとき汝らも、彼とともに栄光のうちに現れる」(コロサイ3:1以下)。
Quoniam vero arcta et angusta via est quae ducit ad vitam (Matth. VII, 14) , oneratos divitiarum terrestrium fascibus ingredi per illam non capit.
PL 20, 976A実に、「命に至る道は狭く細い」のだから(マタイ7:14)、地上の富の束を負った者は、そこを通って進むことができない。
Expeditos quaerit ac tenues, omnique continentia castigatos; et (ut ita dixerim) filo gracili similes, qui etiam per foramen illius mysticae acus facile transeant, spiritales effecti.
PL 20, 976Aその道は、身軽で細く、あらゆる自制で戒められた者、いわば(こう言ってよければ)細い糸に似た者を求める。そうした者は、霊的な者となって、あの奥義の意味での針の穴をも、容易に通るのである。
Haec est ratio, et utilitas parabolae hujus, cui primum, juxta quod jubetur, parendum est: et ita intellectus secretior, si reperiri valeat, inquirendus est; quia non in sermone est regnum Dei, sed in virtute (I Cor. IV, 20) .
PL 20, 976Aこれがこのたとえの道理と益であり、まず命じられたとおりにこれに従わねばならない。そのうえで、もしできるなら、より内奥の理解を探求すべきである。神の国は言葉にではなく、力にあるからである(一コリント4:20)。
Et non auditores tantum, sed factores Legis justificabuntur apud Deum (Rom. II, 13) ; nec potest aliquis liquido comprehendere interiorem scientiam divini eloquii, Apostolo protestante: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam imperscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus!
PL 20, 976B「律法を聞く者だけでなく、行う者が神のもとで義とされる」(ローマ2:13)。また、神の言葉の内なる知識を、誰も明瞭に把握することはできない。使徒が証言している。「おお、神の知恵と知識の富の深さよ。その裁きはなんと究めがたく、その道はなんと辿りがたいことか」。
Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit (Rom. XI, 33, 34) ? Et alio in loco, cum de Adam et Eva, sacramentum divini sermonis nimium grande sentiret, et loqui illud digne non posset, ait: Mysterium hoc grande est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 32) .
PL 20, 976B「実に、誰が主の思いを知ったのか。あるいは誰が彼の助言者であったのか」(ローマ11:33、34)。また別の箇所で、アダムとエバについて、神の言葉の秘義があまりに大きいと感じ、それを相応に語ることができなかったとき、彼は言う。「この奥義は大きい。私はキリストと教会について言う」(エフェソ5:32)。
Vis autem nosse, quod ad aeternam vitam non per notitiam secretorum, sed per operum bonorum efficientiam, pervenitur? Dominus in Evangelio interroganti cuidam diviti sic respondit: Si vis ad vitam venire, serva mandata (Matth. XIX, 17) .
PL 20, 976B永遠の生命には、秘められたことの知識によってではなく、善い業の遂行によって至ることを、知りたいか。主は福音書で、ある金持ちが尋ねたとき、こう答えた。「生命に入りたいなら、戒めを守れ」(マタイ19:17)。
Quae cum ille se omnia custodisse jactaret, extorqueri tamen ab eo ad praesens unum mandatum non potuit, ut misericors esset in pauperes, et thesaurum suum transferret ad coelum; nam statim audito hoc sermone abscessit tristis.
PL 20, 976C彼はそれらすべてを守ってきたと誇ったが、それでもその時点で、一つの戒め、すなわち貧しい者に慈しみ深くあり、自らの宝を天へ移すことを、彼から引き出すことはできなかった。この言葉を聞くやいなや、悲しんで去ったからである。
Nec immerito tristis; quia gaudium coelestis thesauri, malo avaritiae possessus possidere non poterat.
PL 20, 976C悲しんだのも当然である。貪欲という悪に取りつかれて、天の宝の喜びを所有することができなかったからである。
Profecto radix omnium malorum est amor pecuniae, ut ingemiscit Apostolus: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis (I Tim. VI, 10) .
PL 20, 976C実に、すべての悪の根は金銭への愛であると、使徒は嘆く。「ある者たちはそれを求めて信仰から迷い出て、多くの苦痛に身を貫いた」(一テモテ6:10)。
Nam perniciosum fidei errorem patitur, et inserit se doloribus multis, qui amore terrestrium, sicut adolescens iste, discedit a Christo; dum mandatum ejus subterfugit; dum a conspectu Domini, tristis, ac lugens, ad poenas avaris et contemptoribus praeparatas, spontanea caecitate deducitur.
PL 20, 977A実に、地上のものへの愛によって、あの青年のようにキリストから離れる者は、信仰についての滅びをもたらす迷いを負い、多くの苦痛に身を貫く。彼はその戒めを避け、主の面前から、悲しみ嘆きつつ、貪欲な者や軽んじる者のために備えられた刑罰へと、自ら選んだ盲目によって導かれるからである。
In sinistra enim parte, infructuositatis merito constitutis dicetur: Discedite a me in ignem aeternum, quem paravit Pater meus diabolo et angelis ejus: quia cum non fecistis misericordiam indigentibus, nec mihi fecistis (Matth. XXV, 41) .
PL 20, 977A実に、左の側に、実を結ばなかったことの当然の報いとして置かれた者たちには、こう言われるであろう。「私から離れよ、永遠の火へ。私の父が悪魔とその使いたちのために備えた火へ。汝らが困窮する者たちに慈しみを行わなかったとき、私にも行わなかったからである」(マタイ25:41)。
Venio nunc ad illud quod tantopere a me exegisti, et quid super eo sentiam, qua potero brevitate narrabo; nulli praejudicaturus, qualiter interpretari voluerit, modo ut explanatio ejus traditionem fidei apostolicae non infringat.
PL 20, 977A私は今、あなたが私にそれほど強く求めた件に来る。それについて私がどう考えるかを、できる限り簡潔に述べよう。誰がどのように解釈しようとしても、その人を予断で退けるつもりはない。ただ、その人の説明が使徒的な信仰の伝承を損なわない限りにおいてである。
Iniquitatis villicum diabolum puto esse, qui idcirco ob correptionem generis humani saeculo isto dimissus est, ut immanitatem crudelissimi hujus villici fugientes, ad pietatem Dei suppliciter concurramus, cujus misericordia atque virtute contra omnes infestationes ejus defensi esse possimus: quandoquidem et ipse villicus sub potestate constitutus est Domini Dei; illius vere divitis qui, sicut docet Apostolus, dives est in omnes, et super omnes qui invocant eum.
PL 20, 977A不正な管理人は悪魔だと、私は考える。悪魔は、人類を矯正するためにこの世に放たれている。それは、我々がこの極めて残酷な管理人の凶暴さから逃れて、神の慈しみに嘆願しつつ走り寄り、その慈しみと力によって、悪魔のあらゆる攻撃に対して守られうるためである。管理人自身もまた、主なる神の権威の下に置かれているからである。その神こそ、使徒が教えるように、彼を呼ぶすべての者に対して、またその上に豊かである、真の金持ちである。
Omnis enim qui invocaverit nomen Domini, salvus erit (Rom. X, 12, 13) . Dissipat autem diabolus facultatem Domini sui, quando in perniciem generis humani grassatur; id est in nostram necem, qui possessio Dei sumus, sicut ipse Dei Filius, Patris sui dicta per Prophetam referendo, testatur: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Ps. II, 8) .
PL 20, 977B「主の名を呼ぶ者は誰でも救われる」(ローマ10:12–13)。悪魔は、その主人の財産を浪費する。人類の滅亡に向かって暴れるとき、すなわち、神の所有である我々を殺そうとするときである。神の子自身が、預言者を通して父の言葉を述べつつ、証言するとおりである。「私に求めよ。私は汝に諸国民を汝の嗣業として、地の果てを汝の所有として与える」(詩篇2:8)。
Et iterum: Quoniam elegit sibi Dominus Jacob, et Israel in possessionem sibi (Ps. CXXXIV, 4) .
PL 20, 977Cまた、「主はヤコブを自らのために選び、イスラエルを自らの所有とした」(詩篇134:4)。
Videns ergo Deus in tantum daemonis audaciam prorupisse, ut quos correctionis causa tentare solum permissus fuerat, usurpaverit, et necaverit, comminatur illi expulsionem, ut immanitas ejus, metu ultionis interminatae frangatur.
PL 20, 977C神は、悪霊が、矯正のために試みることだけを許されていた者たちを、横取りして殺すほどに、大胆になったのを見て、彼に追放を警告する。その凶暴さが、予告された報復への恐れ〔interminatae は「果てしない」とも読める。comminatur に合わせて「予告された」と取った〕によって砕かれるようにである。
At ille nequissimus, hominum mortem quaestum suum computans, aestuat anxius, quod Dominus ei potestatem dominandi ablaturus esset; et quoniam nec operari bonum vult, et petere misericordiam poenitens erubescit, argumentatur, quomodo praevaleat debitores Domini sui (id est peccatorum debitis involutos) non tantum aperto praelio persequi, sed etiam sub praetextu fallacis benevolentiae, blanda fraude decipere, quo magis eum in domos suas falsa benignitate seducti recipiant, cum ipso in perpetuum judicandi.
PL 20, 977Cだが、あの邪悪きわまる者は、人間の死を自らの利益と数え、主が自分から支配する権力を取り去るであろうことに、不安を抱いて煮えたぎる。そして、善を行おうとせず、悔い改めて慈しみを求めることを恥じるので、いかにして主の債務者たち(すなわち罪の負債にからめとられた者たち)を、公然たる戦いで追い詰めるだけでなく、偽りの好意を装って甘い欺きで欺くかを思案する。それは、偽りの親切に惑わされた者たちが、彼を自分たちの家に迎え、彼とともに永遠に裁かれるようにするためである。
Magnum siquidem suppliciis suis diabolus putat hoc esse remedium, si poenarum socios multos acquirat.
PL 20, 978A実に悪魔は、刑罰の仲間を多く獲得できれば、それが自らの刑罰への大きな慰めになると考える。
Nam callidus hostis, adveniente et comminante Christo turbatus, excogitavit venenato consilio, qualiter hi etiam qui illum persequentem fugiebant, cedentem sequantur.
PL 20, 978A実に、狡猾な敵は、来て脅すキリストに動揺し、毒を含む策略を編み出した。すなわち、自分が追い立てるのを逃れていた者たちさえも、自分が退くときには従うようにするには、どうすればよいか、を。
Festinat enim novis artibus, variisque tentationum generibus supplantare homines, a quorum dominatu in fine saeculi submovendum se penitus esse cognoscit.
PL 20, 978A実に、世の終わりにはその支配から完全に退けられると知っているので、人間を新たな術とさまざまな誘惑でつまずかせようと急ぐ。
Nam post adventum Christi, duplicato contra hominum genus furore succenditur, sciens quia modicum tempus habet, sicut scriptum de illo est (Apoc. XII) .
PL 20, 978A実に、キリストの到来ののち、人類に対する怒りは倍加して燃えている。残された時が短いと知っているからである。彼について書かれているとおりである(黙示録12)。
Debita conservorum suorum, quae in potestate Domini sunt, relaxare se falso promittit, dum vanam, vel in fide, vel in opere peccantibus, indulgentiam pollicetur; dum persuadet non imputari ad peccatum ea scelera quae ipsi etiam qui committunt, gravia esse crimina non ignorant.
PL 20, 978A同じ僕仲間たちが負う負債、すなわち主の権能のうちにある負債を、自分が免除するのだと彼は偽って約束する。信仰においても行いにおいても罪を犯している者たちに空しい赦免を約束し、また、罪を犯す者自身が重い罪過だと承知している悪行を、罪に数えられないのだと説き伏せるときである。
Nam confitentur sui debiti quantitatem, cum ex integro obnoxios se esse Deo, et pro fide contempta, et pro opere neglecto, negare non possunt. Qui autem reddunt quae Dei sunt, Deo jam debitores non sunt.
PL 20, 978B実に、彼らは自分の負債の大きさを認めている。信仰を軽んじたことと行いを怠ったことのゆえに、神に対して全面的に負い目を負っていることを、否定できないからである。しかし、神のものを返す者は、もはや神に対する債務者ではない。
Nec mireris, si debitorum remissionem taliter mentiatur hominibus quos hac arte subtilius conatur occidere, qui Christo rerum omnium conditori ausus est regna mundi promittere, sua illa esse impudenter asserendo. Haec omnia mea sunt, inquit, et cui volo, do illa.
PL 20, 978Bこの術によって一層巧みに殺そうとする人々に、このように負債の免除を偽って告げても、驚くには及ばない。彼は、万物の造り主であるキリストに、世の国々を約束しようとさえし、それらは自分のものだと厚かましく言い張ったのである。「これらはすべて私のものであり、私は望む者にそれらを与える」と彼は言う。
Tu itaque si procidens adoraveris me, erunt tua omnia (Matth. IV) . O inenarrabilis Christi patientia, quae idcirco tentatorem loqui permittit, ut suscepto homini artem praeliandi, atque vincendi, in semetipso demonstraret! O effrenis diaboli mendacis audacia!
PL 20, 978B「それゆえ、汝がひれ伏して私を拝むなら、すべては汝のものとなる」(マタイ4)。ああ、言い尽くせぬキリストの忍耐よ。キリストは、誘惑する者に語ることを許し、それによって、受け取った人間〔suscepto homini。キリストが身に受けた人間を言う〕に、戦う術と勝つ術を自らのうちで示したのである。ああ、偽り者である悪魔の、手綱を離れた厚かましさよ。
Deum sentit, et tentat: Dominum novit universae creaturae, cui sua esse mundi regna mentitur; et ei se largiturum possessionem creabilium pollicetur per quem creata esse omnia non ignorat.
PL 20, 978C悪魔は神だと感づきながら、誘惑する。被造物すべての主だと知りながら、その主に世の国々は自分のものだと偽り、万物がその者によって造られたことを知らぬわけではないその相手に、造られうるものの所有を与えようと約束する。
Ab initio enim, sicut scriptum est, homicida fuit diabolus, et in veritate non stetit, quia veritas non est in eo (Joan. VIII, 44) .
PL 20, 978C実に、書かれているとおり、悪魔は初めから人殺しであって、真理のうちに立たなかった。真理が彼のうちにないからである(ヨハネ8:44)。
Sed jam ad ipsas de quibus quaeritur, species veniamus, Triticum, sicut supra tetigimus, fides Christi est, vitae humanae principium. Hic enim est panis vivus, qui de coelo descendit, et vitam dat huic mundo (Joan. VI, 33) .
PL 20, 978Cさて、問われている当の品目に進もう。小麦は、先に触れたように、キリストへの信仰であり、人間の生命の始まりである。実に、これは天から降って来て、この世に生命を与える生きたパンである(ヨハネ6:33)。
Et iterum dicit ipse: Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet (Joan. XI, 25) . Oleum vero bona sunt opera, quae non habentes illae virgines fatuae (Matth. XXV) , exstinctis animarum suarum lampadibus, in tenebris remanserunt, a thalamo regni coelestis exclusae.
PL 20, 978C彼自らもまた言う。「私を信じる者は、たとえ死んでも生きる」(ヨハネ11:25)。油は善い行いである。愚かなおとめたちはそれを持たず(マタイ25)、自らの魂の灯火が消えて闇の中に残され、天の国の婚礼の部屋から締め出された。
Animas enim nostras non solum virgines esse in fide oportet, atque integras, verum etiam totius boni operis oleum portare secum semper in vasis suis; ne ipsae in nobis fidei lampades defectu operum exstinguantur.
PL 20, 979A我々の魂は、信仰においておとめであり、傷なくあらねばならないだけでなく、あらゆる善い行いの油を、自分の器に入れて常に携えていなければならない。我々のうちで信仰の灯火が、行いの欠如によって消えることのないためである。
Nam sicut caro sine anima, ita fides sine operibus mortua est, secundum Jacobi sancti sententiam (Jac. II, 26) . Lumen quippe fidei tunc erit juge atque perpetuum, si affatim bonorum operum pinguedine animetur.
PL 20, 979A実に、肉が魂なしには死んだものであるように、信仰も行いなしには死んだものである。聖なるヤコブの言葉のとおりである(ヤコブ2:26)。信仰の光は、善い行いの油の豊かさによって十分に生かされるとき、絶えず永続するものとなる。
Circumvenit ergo diabolus hominum genus pollicitationibus falsis, ut debitum fidei et operum non cognoscant; donec sententia Domini judicis in inferni carcerem retrudantur, usque ad novissimum quadrantem per supplicia exigendi (Luc. XII, 59) .
PL 20, 979Aこうして悪魔は、偽りの約束によって人類を欺き、人々が信仰と行いの負債を認めないようにする。ついには裁き主である主の判決によって冥界の牢に押し込まれ、最後の一クワドランス〔quadrans。小額の銅貨〕に至るまで刑罰によって取り立てられることになる(ルカ12:59)。
Quod autem centum vasa olei, id est operis, persuadet in quinquaginta transcribi, et centum coros tritici, id est fidei, cogit in octoginta transferri; occultior ista fraus est, multumque subtilis circumventio inimici: dum retractos ab idololatria homines, variis perniciosorum dogmatum involvit erroribus, summam salutaris fidei minuendo; et ab iniquis actibus remotos, bonisque operibus insistere cupientes, pestifero jactantiae amore supplantat.
PL 20, 979A悪魔は、油の壺百、すなわち行いを五十に書き換えるよう説き伏せ、小麦百コロス、すなわち信仰を八十に移すよう強いる。これは一層隠れた詐欺であり、敵の極めて巧妙な欺きである。偶像礼拝から引き戻された人々を、有害な教説のさまざまな誤りに巻き込んで、救いの信仰の総量を減らし、また、不正な行いから遠ざかって善い行いに励もうとする人々の足を、誇示への有害な愛によってすくうのである。
Nam conatur fidem nostram, et opera nostra a centenario numero, perfecto scilicet, et in dextera constituto, ad sinistrae partis dolosa compendia depravare; apostolicam fidem sinistro haereticae persuasionis sensu pervertens, et merita bonorum operum, dexterorumque factorum, ad sinistros mores plerumque deducens.
PL 20, 979B実に、悪魔は、我々の信仰と行いを、完全な数である百、すなわち右に置かれた数から、左の側のごまかしの縮約へと曲げようとする。使徒的な信仰を、異端の説得の左の〔邪な〕意味によって曲げ、善い行い、右の行いの功績を、しばしば左の習いへと引きずり込む。
Quantos enim diabolus a dexterae partis vigore, sinistris monitis, in vitia voluptatum carnalium relaxavit!
PL 20, 979B悪魔は、右の側の力から、左の勧めによって、肉の快楽の悪徳へと、どれほど多くの者を解き放ったことか。
Quantos debita spiritualia religionis operibus persolvere gestientes, mercede coelesti, injecta gloriae humanae cupiditate, privavit; ut dexterae partis praemia promissa non capiant, dum in ipsis bonis operibus non Deo, sed hominibus placere festinant!
PL 20, 979C宗教の霊的な負債を行いによって払おうと熱心な者たちのうち、どれほど多くの者から、人間の栄誉への欲を吹き込んで、天の報いを奪ったことか。善い行いそのものにおいて、神にではなく人々に気に入られようと急ぐため、彼らは右の側に約束された報いを受け取れない。
Unde filius Dei Christus Dominus discipulos suos monens, ut justitiam, et eleemosynas, et jejunia, et precationes suas non studerent coram hominibus celebrare, ne per vitium jactantiae, quod sinistrae parti deputatur, mercedem dexterae partis amitterent; ait: Nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua (Matth. VI) .
PL 20, 979Cそれゆえ、神の子、主キリストは、弟子たちに、正義も、施しも、断食も、祈りも、人々の前で見せることに努めないようにと戒めた。左の側に割り当てられる誇りの悪徳によって、右の側の報いを失わないためである。彼は言う。「汝の左の手に、右の手のしていることを知らせるな」(マタイ6)。
Clare patet ergo, quam venenata prudentia ille iniquitatis villicus, debita religionis officia de dextera parte in sinistram commutet.
PL 20, 980Aしたがって明らかである。あの不正な管理人が、宗教の負債の務めを、右の側から左の側へと、いかに毒のある賢さをもって取り替えていることか。
Nec illud otiosum est quod major numerus deperit Domino, cui debitores sumus, ex operibus oleo figuratis, quam ex tritico ad vitalis fidei specimen comparato.
PL 20, 980Aまた、我々が負債を負う主から失われる数が、油にかたどられた行いのほうが、生命の信仰の見本にたとえられた小麦よりも大きいことは、意味のないことではない。
Minor enim turba est quae a fide recta, quam quae ab operibus congruis, diaboli fraude subtrahitur, Salvatore testante: Quid mihi dicitis, Domine, Domine, et non facitis quae dico vobis (Luc. VI, 46) ?
PL 20, 980A悪魔の詐欺によって、正しい信仰から引き離される群れは、ふさわしい行いから引き離される群れより少ない。救い主が証しして言うとおりである。「なぜ私に『主よ、主よ』と言いながら、私が汝らに言うことを行わないのか」(ルカ6:46)。
Laudat vero Dominus non bonitatem, non pietatem, non aequitatem, sed astutiam, et callidam prudentiam villici iniquitatis, quod dolum suum subtili nequitia concinnasset. Laudat autem minaciter simul, et prudenter.
PL 20, 980A実に、主がほめるのは、善良さでも、敬虔でも、公平でもなく、不正な管理人の抜け目なさと狡猾な賢さである。自分の欺きを、巧みな邪悪さをもって仕組んだからである。主のほめ方は、威嚇であると同時に、賢くもある。
Minaciter quidem, dum ipso iniquitatis vocabulo pessimam diaboli prudentiam damnat: prudenter autem, dum contra argumentorum ejus consilia discipulos audientes informat, ut omni cautela, atque prudentia, tam callido, tam nequiter prudenti inimico repugnent.
PL 20, 980B威嚇であるのは、「不正」という呼び名そのものによって、悪魔の最悪の賢さを断罪するからであり、賢くもあるのは、その策略に対して、聞く弟子たちを教え導き、あらゆる用心と賢さをもって、これほど狡猾で邪悪に賢い敵に立ち向かわせるからである。
Ipse enim serpens erat in paradiso prudentior omnibus bestiis (Gen. III) , qui protoplastos homines venenato morsu seductionis occidit. Cujus serpentis tortuosa ingenia beatus Apostolus deprehendens, ait: Non enim astutias ejus ignoramus (II Cor. II, 11) .
PL 20, 980B実に、楽園で蛇は、どの獣よりも賢かった(創世記3)。それは最初に造られた人間たちを、誘惑の毒の牙で殺した。この蛇の曲がりくねった巧みさを見抜いて、福なる使徒は言う。「我々は彼の策略を知らないわけではない」(二コリント2:11)。
Unde et Salvator: Estote, inquit, prudentes sicut serpentes, et simplices ut columbae (Matth. X) : quod aliis verbis apostolus Paulus edisserit, cum dicit: Malitia parvuli estote, ut sensibus perfecti sitis (I Cor. XIV, 20) .
PL 20, 980Bそれゆえ救い主も言う。「蛇のように賢く、ハトのように素直であれ」(マタイ10)。使徒パウロはこれを別の言葉で説き明かして言う。「悪意に関しては幼子であれ、思いにおいては完全な者であれ」(一コリント14:20)。
Prudentes nos esse Christus praecepit, non venenatos: sapientes, non noxios: sed qui veterem peccati tunicam, ut coluber, deponentes, in novum hominem reformemur; caput nostrum quod est Christus, omni diligentia conservantes, et pro eo membra omnia persecutoribus laceranda tradentes, ut fides Dei, quae caput salutis ac vitae nostrae est, sana et invulnerata permaneat.
PL 20, 980Cキリストが我々に命じたのは、賢くあることであって、毒を持つことではなく、知恵ある者であることであって、害をなす者であることではない。蛇のように、罪の古い衣を脱ぎ捨て、新しい人へと造り直される者であれ〔sed qui… reformemur の主文が欠けている。「…者であれ」と補って解した〕、ということである。我々の頭であるキリストを、あらゆる熱意をもって守り、そのためには、あらゆる肢体を迫害者たちに引き裂かれるにまかせる。それは、我々の救いと生命の頭である神への信仰〔fides Dei〕が、健全で傷を受けぬまま保たれるためである。
Quapropter, dilectissime, imitemur prudentiam villici hujus, non perfidiam: aemulemur astutiam ejus, non sectemur nequitiam.
PL 20, 981Aそれゆえ、最愛の者よ、この管理人の背信ではなく、賢さを見習おう。その邪悪を追うのでなく、抜け目なさに倣おう。
Quantum ille in opere iniquitatis suae nocendi peritus est, tantum nos studiis salutaribus eruditi, et omni prudentia instructi, atque armati esse debemus: Induentes nos ipsos loricam fidei, et galeam salutis (I Thess. V) , et gladium spiritus (Sap. V) , et scutum inexpugnabile aequitatis, in quo possimus, ut hortatur Apostolus, omnia jacula nequissimi ardentia exstinguere (Ephes. VI) ; ne nos incautos suggestionum suarum spiculis ubicumque configat, ne inermes opprimat, ne interficiat dormientes; ne et vigilantes, et armatos, si usum belligerandi nesciamus, interimat.
PL 20, 981A彼が不法な業において害をなすことに長けているだけ、我々は救いに至る熱意によって教えられ、あらゆる賢さを身につけ、武装していなければならない。我々自身が、信仰の胸当てと救いの兜(一テサロニケ5)、霊の剣(知恵の書5)〔「霊の剣」はエフェソ6:17の句。知恵の書5:20に当たるのは続く「公平という攻略できない盾」〕、そして公平という攻略できない盾を身に着けるのである。その盾によって、使徒が勧めるとおり、あの邪悪な者の燃える矢をすべて消すことができる(エフェソ6)。それは、我々が不用意なところで彼の誘惑の矢に刺し貫かれることのないように、武器を持たぬまま押さえつけられることのないように、眠っているところを殺されることのないように、また、目覚めて武装していても、戦う術を知らなければ滅ぼされることのないようにである。
Prudentiores enim reperiuntur interdum spiritus immundi, quos filios saeculi, id est tenebrarum filios, Dominus nuncupat, quam filii lucis, quos Deus, qui lux est, in adoptionem filiorum vocare dignatur per lavacri coelestis sacramenta renatos. Vale, in Christo charissime fili.
PL 20, 981B実に、汚れた霊たちは、時として、光の子らよりも賢いことがある。主は汚れた霊たちを世の子ら、すなわち闇の子らと呼ぶ。光の子らとは、天の洗いの秘跡によって新たに生まれた者として、光である神が子とする養子縁組へと呼ぶことをよしとする者たちである。健やかであれ、キリストにあるいとも愛する子よ。
Sermo XIX. De diversis capitulis nonus. Seu responsio ejusdem S. Episcopi ad Paulum diaconum, De eo quod Dominus Jesus Apostolis: Quia Pater major me est
第19説教 さまざまな章句について 9——あるいは、主イエスが使徒たちに「父は私より大いなる者である」と言うことについての、同じ聖なる司教の助祭パウルスへの答えPL 20, 981CAnte istum sacri Evangelii locum, cujus a me intelligentiam fideli studio per litteras exigis, Paule frater, carnis ac spiritus germanitate charissime, plurima Christus Filius Dei vivi de divinitatis suae una et perfecta cum Patre substantia locutus esse cognoscitur, cum diceret Judaeis: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) ; cum sancto Philippo responderet: Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV, 9) ; cum beatis Apostolis communiter loqueretur: Credite mihi, quia ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 11) .
PL 20, 981Cあなたが手紙によって、忠実な熱意をもってその理解を私に求めるこの聖なる福音書の箇所に先立ち、兄弟パウルスよ、肉と霊の兄弟の絆においていとも愛する者よ、生ける神の子キリストは、自分の神性が父と一つの完全な実体であることについて、すでに多くを語ったことが知られている。ユダヤ人たちには、「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)と言い、聖なるフィリポには、「私を見る者は父をも見る」(ヨハネ14:9)と答え、福なる使徒たちにはみなに向けて、「私を信じよ。私は父のうちにあり、父は私のうちにある」(ヨハネ14:11)と語ったのである。
Post haec ergo, et istiusmodi multa, quibus ὁμούσιον se esse cum Patre probavit, et ejusdem essentiae, nunc aliquid illaturus quod robustis in fide mentibus plenitudinem scientiae cumularet, scrupulum dubiis, perfidis fomentum blasphemiae ministraret (quoniam sermo Dei (Luc. XI, 34) positus est in ruinam, et resurrectionem multorum ), praemonuit undecim beatos Apostolos, simulque fidei eorum vestigia secuturos, ne ad auditionem proferendi sermonis turbellam mens alicujus pateretur.
PL 20, 982Aそれゆえ、これらの言葉、またこの種の多くの言葉によって、自分が父とホモウシオス〔homoousion。ギリシア語で「同一実体の」〕であり、同じ本質のものであると証明した後、今や彼は、信仰に強い精神には知の充満を積み上げ、疑う者には躓きを与え、背信の者には冒瀆の養分を供するような言葉を述べようとして(というのは、「神の言葉は多くの者の倒れと立ち上がりのために置かれた」(ルカ11:34〔引かれた句はルカ2:34〕)からである)、十一人の福なる使徒たち、また彼らの信仰の足跡に従う者たちに、語られようとする言葉を聞いて誰の精神も動揺することのないよう、あらかじめ警告した。
Ne turbetur, inquit, cor vestrum, neque formidet. Audistis quia ego dixi vobis: vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem: quia Pater major me est (Joan. XIV, 27, 28) .
PL 20, 982A彼は言う。「汝らの心を騒がせるな、恐れるな。『私は行き、そして汝らのもとに来る』と私が汝らに言ったのを、汝らは聞いた。もし汝らが私を愛しているなら、私が父のもとに行くことを確かに喜ぶはずだ。父は私より大いなる者だからである」(ヨハネ14:27–28)。
Hanc habent haeretici Ariani famosissimam quaestionem, qua Filium Dei ore sacrilego, minorem Patre suo esse contendant, ipsius testimonium proferentes, quoniam ait: Quia Pater major me est.
PL 20, 982B異端のアレイオス派は、この極めて名高い問いを持っている。それによって彼らは、神の子を、冒瀆の口で、自分の父より小さいと主張する。彼自身の証言を持ち出すのである。彼は「父は私より大いなる者である」と言うからである。
Excaecavit eos nequitia cordis eorum (Sap. II, 21) , ne ex antelatis sermonibus rationem dicti hujus agnoscerent; vel potius ne veritatem cognitam sequerentur. Duplex est in Christo substantia; una propria, alia nostra jam sua: id est una Dei, alia hominis.
PL 20, 982B「彼らの心の邪悪が彼らを盲目にした」(知恵の書2:21)。それは、前に挙げた言葉から、この言葉の理由を知らないようにするためであり、いやむしろ、知った真理に従わないようにするためであった。キリストには二重の実体がある。一つは固有のもの、もう一つは我々のものでありながら今は彼自身のものである。すなわち一つは神の実体、もう一つは人の実体である。
Filius enim Dei, ex quo eum illibata Virgo peperit, de Spiritu sancto conceptum, atque hoc genere nascendi Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I) ; idem coepit esse etiam Filius hominis qui in principio erat apud Patrem Filius Dei, utique Deus Verbum.
PL 20, 982B実に、神の子は〔主語の Filius Dei を後半の idem(同じ者)が受け直す構文と取った〕、汚れなきおとめが聖なる霊によって宿ったその子を産み、この生まれ方によって「言葉は肉となり、我々のうちに宿った」(ヨハネ1)ときから、初めに父のもとにあった神の子、すなわち神である言葉が、同じ者として人の子でもあり始めたのである。
Exinde per incrementa aetatis, Creator temporum proficit in virum perfectum, testante evangelista: Puer autem crescebat, et confortabatur, et implebatur sapientia; et gratia Dei erat in illo (Luc. IV, 40) .
PL 20, 982Cその後、年齢の成長を通して、時の造り主は成人へと進んだ。福音書記者が証しして言う。「子は育ち、強くなり、知恵に満ちていった。神の恩寵が彼のうちにあった」(ルカ4:40〔引かれた句はルカ2:40〕)。
Quem profectum nostro profectui profecisse, intelligens apostolus Paulus aiebat: Donec perveniamus, inquit, omnes in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV. 13) : quamquam perfecta divinitas, quae quod erat semper erit: et sine fine, nullo eguerit incremento.
PL 20, 982Cこの成長が我々の成長のために成されたと理解して、使徒パウロは言っていた。「我々が皆、成人へ、キリストの充満の年齢の度量へと達するまで」(エフェソ4:13)。もっとも、完全な神性は、かつてあったものが常にあり続け、終わりもなく、いかなる成長も要しなかったのだが。
Omnia ergo quaecumque in hac duplici substantia constitutus, vel locutus est, vel fecit, vel pertulit Christus; nunc omnipotentem Dei naturam, nunc infirmam suscepti hominis demonstrabant. Nativitas carnis hominem monstrat; Deum probat inusitatus Virginis partus.
PL 20, 983Aそれゆえ、この二重の実体のうちに立つキリストが語り、行い、耐え忍んだすべてのことは、あるときは神の全能の本性を、あるときは引き受けた人間の弱い本性を示していた。肉の生まれは人であることを示し、おとめの前例のない出産は神であることを証しする。
Angustum praesepis cunabulum, et obvolutio consueta pannorum, humanam signat infantiam: sed Angelorum voces Deum pastoribus annuntiant esse qui natus est.
PL 20, 983A飼い葉桶の狭い揺りかごと、慣わしどおりの産着の巻き付けは、人間の幼児期を示す。しかし天使たちの声は、生まれた者が神であると羊飼いたちに告げる。
Nam cum diceret Angelus: Nolite timere: ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni plebi; quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.
PL 20, 983A実に、天使がこう言ったとき、「恐れるな。見よ、私は汝らに大きな喜びを告げる。それは民すべてに与えられる。今日、ダビデの町で、汝らのために救い主が生まれた。この救い主こそキリスト、主である」と、
Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis obvolutum et positum in praesepi. Subito facta est cum Angelo multitudo exercitus coelestis laudantium Deum et dicentium: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 10 seq.) .
PL 20, 983B「また、これが汝らへのしるしである。汝らは、産着にくるまれ、飼い葉桶に寝かされた幼子を見つけるだろう」と言ったそのとき、突然、天使とともに、天の軍勢の大群が現れ、神を賛美して言った。「いと高き所では神に栄光、地では善意の人々に平和」(ルカ2:10以下)。
Deinde Herodes persequitur parvulum: sed stellae obsequentis fulgor magnum declarat Deum; quem legati universarum Gentium magi suppliciter adorantes (Matth. II) , coelesti Regi honorificentiam debitam, oblatione mysticorum munerum, deferebant.
PL 20, 983B次に、ヘロデは幼子を迫害する。しかし、仕える星の輝きは、偉大な神を明らかにする。諸国民すべての使節である博士たちが、ひれ伏してこの子を礼拝し(マタイ2)、天の王に、当然の栄誉を、奥義にかなう贈り物の捧げによって差し出した。
Annorum duodecim puer Jesus in templo a parentibus anxiis reperitur (Luc. II) ; sed in verbis eum Sapientiam Dei, doctorum circumsedentium turbae mirantur.
PL 20, 983B十二歳の少年イエスは、神殿で、心配する両親に見つけ出される(ルカ2)。しかしその言葉において、周りに座る教師たちの群れは、彼を神の知恵として驚嘆する。
Et qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus (Is. LIII) , ad Baptismum Joannis quasi homo peccator accedit, nostra in suo corpore crimina abluturus; sed et ibi statim naturae divinae proprietatem vox Patris ejus e coelo intonat dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo bene complacui.
PL 20, 983C罪を犯さず、その口に偽りも見いだされなかった者(イザヤ53)が、罪人であるかのようにヨハネの洗礼に近づく。我々の罪過を自分の体において洗い去るためである。しかしそこでもただちに、その父の声が天から、神の本性の固有性を雷鳴のように告げて言う。「これは私の愛する子である。私は彼を喜んだ」。
Hunc audite (Matth. III, 17) . Ut ad hominem diabolus tentator accedit (Matth. IV) : sed triumphato diabolo statim succedunt Christo tamquam Deo servientium ministeria angelorum.
PL 20, 983C「彼に聞け」(マタイ3:17)〔引かれた句はマタイ17:5〕。人に対するように、誘惑者の悪魔が近づく(マタイ4)。しかし悪魔に勝利すると、ただちにキリストのもとに、神に対するように、仕える天使たちの奉仕が続く。
Seditiones furentium Judaeorum declinat frequenter ut homo (Joan. VIII) : sed legiones daemonum quasi servorum, Deus verbi sui fugat imperio (Luc. VIII) .
PL 20, 983C荒れ狂うユダヤ人たちの騒乱を、人としてしばしば避ける(ヨハネ8)。しかし悪霊の軍団を、まるで奴隷のように、神として、自分の言葉の命令によって追い払う(ルカ8)。
Supra puteum sedet fatigatus ex itinere quasi homo (Joan. IV) ; sed Samaritanae mulieris occulta reserat quasi Deus, humanarum mentium perscrutator; et non solum reserat, sed etiam lavacro aquae in aeternam vitam salientis emundat.
PL 20, 983C井戸の上に、道のりに疲れて、人のように座る(ヨハネ4)。しかしサマリアの女の隠された事柄を、人間の精神を探る神として明らかにする。明らかにするだけでなく、永遠の生命へと湧き出る水の洗いによって清める。
Emundat autem fideliter supplicantem: Ab occultis meis munda me (Ps. XVIII) : nam dicit ad eum mulier: Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam amplius (Joan. IV) ; ardore videlicet exstincto peccaminum.
PL 20, 984A信仰をもって願い求める者を清めるのである。「私の隠れた罪から、私を清めよ」(詩篇18)。女は彼に言うからである。「主よ、この水を私に与えてほしい。もう渇かないように」(ヨハネ4)。すなわち、罪の燃えさかる熱が消されて、ということである。
Esurire, sitire, fatigari, dormire, hominis est: sed quinque panibus quinque millia hominum satiare, Dei est (Joan. VI) .
PL 20, 984A飢え、渇き、疲れ、眠ることは人のすることである。しかし五つのパンで五千人を満腹させることは、神のすることである(ヨハネ6)。
Et largiri aquam vivam (Joan. IV) , cujus unus haustus bibenti praestet ne ultra jam sitiat, sed sit in eo fons aquae salientis in vitam aeternam, nonnisi Dei est. Et qui labore terreni itineris conficitur velut homo, rursus idem super aquas ambulat quasi Deus.
PL 20, 984Aまた、生きた水を与えること(ヨハネ4)、その一口が、飲む者に二度と渇かせず、かえって彼のうちに、永遠の生命へと湧き出る水の泉があるようにすること、これは神のほかの誰のものでもない。地上の旅の労苦に人として疲れ果てる者が、同じ者として、今度は神として水の上を歩く。
Nam cum Dominus (Matth. XIV) discipulos suos jussisset navigare trans fretum, donec ipse dimitteret turbas; abscedentibus turbis, ascendit et oravit in monte.
PL 20, 984A実に、主は(マタイ14)、弟子たちに、自分が群衆を解散させるまで、海峡の向こうへ舟で渡るよう命じた。群衆が去ると、山に登って祈った。
Vespere autem cum jam navicula in medio mari fluctibus jactaretur contrario vento commotis (Marc. VI; Joan. VI) , ipse majestatis suae virtute subvectus, ambulabat super terga aequoris, nec plantas gradientis tumens unda tangebat.
PL 20, 984B夕べになり、小舟がすでに海の真ん中で、逆風に掻き立てられた波に揺さぶられていたとき(マルコ6;ヨハネ6)、彼自身は自分の威光の力に運ばれて、海面の背の上を歩いており、膨れ上がる波も、歩む者の足の裏に触れなかった。
Periclitantes Apostoli quarta vigilia noctis venientem Christum procul aspiciunt. Petrus rogat: Domine, si tu es, jube me venire ad te super aquas (Matth. XIV, 28) . At ipse, ne quid fideli negaret desiderio, ait: Veni.
PL 20, 984B危うい状況にある使徒たちは、夜の第四の見張りの時に、来るキリストを遠くに見る。ペトロは願う。「主よ、もし汝であるなら、私に水の上を汝のもとへ来るよう命じよ」(マタイ14:28)。だが彼自身は、信仰ある願いを何一つ拒まないよう、言う。「来よ」。
Et descendens, inquit, Petrus de navicula, ambulabat super aquas ut perveniret ad Jesum. Videns vero ventum validum, timuit: et cum coepisset mergi, clamavit dicens: Domine, salvum me fac.
PL 20, 984B彼は言う。「ペトロは小舟から降りて、イエスのもとに行こうと水の上を歩いた。しかし強い風を見て恐れ、沈みかけたので叫んで言った。『主よ、私を救え』」。
Et continuo Jesus extendit manum, et apprehendit eum, dicens illi: Modicae fidei, quare dubitasti (Matth. XIV, 29, 30) ? Dum per terram gradiens fatigationem sentit, homo est: sed idem dum secura potestate per fluctus ambulans, Petrum mergentem sublevat, Deus est.
PL 20, 984B「すぐにイエスは手を伸ばして彼をつかみ、言った。『信仰の薄い者よ、なぜ疑ったのか』」(マタイ14:29–30)〔イエスの言葉はマタイ14:31〕。地を歩んで疲れを感じるとき、彼は人である。しかし同じ者が、揺るぎない権能をもって波の上を歩き、沈むペトロを引き上げるとき、神である。
Simulque hoc in loco et illud Ariani considerent, quod dubiis in fide Christi, exitialis quaedam sit parata submersio, nisi per confessionem veram supplices ad ejus omnipotentiam convertantur.
PL 20, 984Cまた、この箇所でアレイオス派は次のことも考えるがよい。キリストへの信仰に疑いを抱く者には、致命的な沈没が用意されている。真の告白によってひれ伏し、彼の全能に立ち帰るのでなければ。
Alibi quoque dormisse navigans Christus Dominus, a sancto evangelista describitur (Matth. VIII, 24) , cum discipuli in extremo tempestatis discrimine constituti suscitaverunt eum, dicentes: Domine, libera nos, perimus (Ibid. 25) ; quando surgens imperavit vento, et mari, et facta est tranquillitas magna.
PL 20, 984C別の箇所でも、舟で渡るキリストである主は眠ったと、聖なる福音書記者によって記される(マタイ8:24)。弟子たちは嵐の最後の危機に陥って、彼を起こして言った。「主よ、我々を救え、我々は滅びる」(マタイ8:25)。そのとき彼は起き上がって風と海を叱ると、大いなる凪になった。
Dormit ut homo, et exsurgens elementis imperat quasi Deus. Nam tumentes fluctus verbo compescuit, statimque siluit increpata tempestas, et ad Creatoris sui vocem, plana confestim jacuit inflati gurgitis moles.
PL 20, 984C人として眠り、起き上がって神として諸元素に命じる。実に、膨れ上がる波を言葉で鎮め、嵐は叱られるとたちまち静まり、自分の造り主の声に、荒れ立つ渦の塊はたちまち平らに横たわった。
Sed ne hujusmodi singula recensendo longius a proposito sermone videar evagari, pauca adhuc ex verbis Domini nostri Jesu Christi adjiciam, ex quibus in ipso et humanae naturae conditionem, et divinam perspicias potestatem.
PL 20, 984Dしかし、このような個々の事柄を数え上げて、主題の話から遠くそれていくように見えないために、我々の主イエス・キリストの言葉からなお少しだけ付け加えよう。その言葉から、あなたは彼のうちに、人間の本性の状態と神の権能の両方を見抜くであろう。
Judaeis dicit: Quid me vultis occidere? hominem, etc. (Joan. VIII, 40) . Et alibi confitentem Petrum, Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. XVI, 16) , beatum pronuntiat, quod dignus fuerit cui hanc fidem Deus Pater infunderet; verum quippe Filium Dei se esse hac elocutione confirmans.
PL 20, 985Aユダヤ人たちに言う。「なぜ私を殺そうとするのか。人間を」云々(ヨハネ8:40)。また別の箇所では、「汝は生ける神の子キリストである」と告白するペトロ(マタイ16:16)を、幸いな者と宣言する。父なる神がこの信仰を注ぎ込むにふさわしい者であったからである。この言い方によって、自分がまことに神の子であることを確認しているのである。
Et qui dixerat: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam (Joan. X, 18) , rursus ait: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI) .
PL 20, 985A「私は自分の魂を捨てる権能を持ち、再びそれを受ける権能を持つ」(ヨハネ10:18)と言った者が、また言う。「私の魂は死ぬほど悲しい」(マタイ26)。
Et idem qui ait: Solvite hoc templum, et ego in triduum suscitabo illud (Joan. II, 19) , iterum dicit: Pater, si possibile est, transfer calicem hunc a me (Luc. XXII) .
PL 20, 985Aまた、「この神殿を壊せ。私は三日で再びそれを起こす」(ヨハネ2:19)と言った同じ者が、再び言う。「父よ、もし可能なら、この杯を私から遠ざけよ」(ルカ22)。
Ea igitur ratione ipse qui ex persona Dei dixerat: Ego et Pater unum sumus (Joan. X) ; ex persona suscepti hominis dicit: Quia Pater major me est (Joan. XIV) .
PL 20, 985Bそれゆえ、この道理によって、神の人格から「私と父とは一つである」(ヨハネ10)と言った当の同じ者が、引き受けた人間の人格から「父は私より大いなる者である」(ヨハネ14)と言うのである。
Jam vero intelligenti quae dicta sunt, sequens explanatio apertius declarabit, qua ex causa dicatur istud quod scribitur, et quidnam sit quod ait: Quia Pater major me est; quamvis evidenter liqueat testimoniis supradictis, Filium Dei sine ullo initio a Patre genitum, postquam nasci ex Maria beata dignatus est, et Deum esse et hominem; et nunc humilia quaeque secundum carnem vel egisse, vel locutum fuisse, vel passum: nunc immensam sublimitatem naturae Dei tam verbis docuisse, quam factis mirabilibus approbasse.
PL 20, 985Bさて、語られたことを理解する者には、続く説明が、この書かれている言葉がいかなる理由で言われるのか、また「父は私より大いなる者である」と彼が言うのは何を意味するのかを、より明らかに示すだろう。もっとも、上に挙げた証言から、次のことはすでに明白である。神の子は、始まりなく父から生まれ、福なるマリアから生まれることをよしとした後は、神であり人でもある。そしてあるときは、肉に従ってあらゆる卑しいことを行い、語り、耐え、あるときは、神の本性の測り知れない崇高さを、言葉をもって教え、また驚くべき業をもって証明した。
Tamen distinctionis hujus regulam non sequuntur nequissimi Ariani, sed cauponum dolo Judaicorum miscent aquam vino, id est humana divinis; et ita illam meram atque apostolicam fidem adultera permixtione confundunt, Deo ascribentes ignorantiam, infirmitatem, metum, impossibilitatem, dubitationem, dolorem, esuriem, sitim, lassitudinem, caeterasque hominis passiones; quas Filius Dei absque detrimento divinitatis suae ita cum homine suscepit, atque portavit, ut proprias quidem computaret contumelias quas patiebatur in carne, sed tamen divinitas ejus, vim naturae suae retinens, impassibilis permaneret.
PL 20, 985Bそれでも、最も邪悪なアレイオス派は、この区別の規範に従わず、ユダヤの居酒屋の主人たちの欺きをもって、水をぶどう酒に混ぜる。すなわち人間的なものを神的なものに混ぜるのである。こうして、あの混ぜ物のない使徒的な信仰を、不純な混合によって混乱させ、神に、無知、弱さ、恐れ、できないこと、疑い、苦痛、飢え、渇き、疲れ、そのほか人間の情念を帰する。神の子は、自らの神性を損なうことなく、これらの情念を人とともに引き受け、担った。肉において被る辱めは自分のものと数えたが、それでも彼の神性は、自分の本性の力を保ち、苦しみを受けないまま留まったのである。
Unde sanctus Apostolus (II Cor. XIII) , salvo statu incorruptibilitatis divinae, Dominum majestatis memorat crucifixum.
PL 20, 986Aそれゆえ、聖なる使徒は(二コリント13)〔引かれた句は一コリント2:8〕、神の不朽の状態を損なうことなく、威光の主が十字架につけられたと述べる。
Enimvero ipsius Passio non in divinitatem, quae est impassibilis, sed in ejus hominem celebrata, pereunti mundo subvenit; hujus namque vulnere nos salvi facti sumus.
PL 20, 986A実に、彼の受難は、苦しみを受けない神性においてではなく、彼の人において執り行われ、滅びゆく世界を助けた。実に、この人の傷によって我々は救われたのである。
Non quod divinitas ejus vulnerari potuerit, sed quia ipse infirmitates nostras susceperit, et peccata nostra portaverit, ac pro nobis doluerit, secundum Prophetae doctrinam (Is. LIII) : neque enim ipse infirmatus est, vel peccavit, vel ipse dolores crudelium vulnerum sensit.
PL 20, 986Aそれは、彼の神性が傷つけられえたからではなく、彼が我々の弱さを引き受け、我々の罪を担い、我々のために苦しんだからである。預言者の教えのとおりである(イザヤ53)。彼自身は〔神性においては〕弱くなったのでも、罪を犯したのでも、残酷な傷の苦痛を感じたのでもない。
Nam quomodo fieri poterat, ut qui multiplices aegritudinum morbos praecepti sui potestate curaverat, et mortuis iteratam vitam imperio suo tribuerat; ipse secundum naturam divinam fuerit Passioni subjectus?
PL 20, 986B実に、自分の命令の権能によって多種多様な病の患いを癒やし、死者たちに自分の命令で再び生命を与えた者が、神の本性に従って自ら受難に服することが、どうしてありえただろうか。
Sustinebat ergo ut homo contumelias Passionis in carne, et operabatur ut Deus propria auctoritate virtutes. Unde Apostolus ait: Crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII) .
PL 20, 986Bそれゆえ彼は、人として受難の辱めを肉において耐え、神として自分自身の権威によって力ある業を行っていた。それゆえ使徒は言う。「彼は弱さによって十字架につけられたが、神の力によって生きている」(二コリント13)。
Et hinc est illud quod cum ad Passionem deducitur, tactu dexterae suae novam format aurem Malcho (Luc. XXII, 51) , contra patientiae suae propositum, Petri ulciscentis gladio amputatam: et quod pendens in cruce latroni confitenti paradisum donat (Luc. XXIII) : et quod in sepulcro positus corpora sanctorum resuscitat (Matth. XXVII) : et quod resurgens in ea videtur qua passus fuerat compositione membrorum (Luc. XXIV) , et ad Apostolos intra unum domicilium congregatos, januis clausis ingreditur (Joan. XX) : et quod coelos ascendens, discipulos fideles non deserit, cum ipsis se permansurum usque ad consummationem saeculi pollicendo (Matth. XXVIII) .
PL 20, 986Bここから、次のこともある。受難へと連れて行かれるとき、自分の忍耐の意図に反して、仕返しをするペトロの剣で切り落とされたマルコスの耳を、右の手の触れによって新しく造り直したこと(ルカ22:51)。十字架にかかりながら、告白する盗人に楽園を与えたこと(ルカ23)。墓に置かれて、聖徒たちの体をよみがえらせたこと(マタイ27)。よみがえって、受難を受けたときのそのままの肢体の組み合わせで見られたこと(ルカ24)。一つの家に集まった使徒たちのところへ、戸が閉まっているのに入ったこと(ヨハネ20)。天に昇りながら、忠実な弟子たちを見捨てず、世の終わりまで彼らとともにとどまると約束したこと(マタイ28)。
Hanc distinctionem si sequerentur haeretici Ariani, numquam mysterium vitae nostrae in contumeliam Filii Dei converterent, minorem illum Deo Patre blasphemis vocibus asserentes, quem vas electionis aequalem Patri esse testatur; aperiens omnem illam rationem, pro qua Dei Filius qui et homo, dixerit: quia Pater major me est.
PL 20, 987A異端のアレイオス派がこの区別に従うなら、我々の生命の奥義を神の子への辱めへと変えることは決してないだろう。彼らは冒瀆の声で、子を神である父より小さいと主張するが、選びの器は、この子が父と等しいと証言し、人でもある神の子が「父は私より大いなる者である」と言った理由の全体を明らかにしている。
Hoc, inquit, sentite in vobis quod in Christo Jesu: qui in forma Dei constitutus, rapinam non arbitratus est quod esset aequalis Deo (Philipp. II) . Aequalem testatur Apostolus: minorem conatur asserere Arius.
PL 20, 987A彼は言う。「キリスト・イエスにあったこの思いを、汝らのうちに持て。彼は神の形のうちにあったが、神と等しくあることを奪い取るべきものとは考えなかった」(フィリピ2)。使徒は等しいと証言し、アレイオスは小さいと主張しようとする。
Arbitrio committitur audientium, cuinam credendum censeant: utrum Paulo apostolo, qui electus a Christo magister Gentium, velut sapiens architectus fundamentum Fidei posuit (I Cor. III) ; quique usque ad tertium coelum raptus audivit arcana coelestia (II Cor. XII) : an exsecrabili Ario, qui principis Constantini temporibus, cum venenato corde confessionem catholicae fidei simularet; ambiens in amicitiam regis, et in gradum presbyterii, unde merito pulsus fuerat revocari; ad similitudinem Judae traditoris, crepuit medius, et effusa sunt omnia viscera ejus (Act. I) , ne sub indumento ovis, lupus ad devorandum gregem Domini introiret.
PL 20, 987A誰を信じるべきかは、聞く者たちの判断にゆだねられる。キリストに選ばれた諸国民の師であり、賢い建築家のように信仰の土台を据えた使徒パウロ(一コリント3)、第三の天にまで引き上げられて天の秘密を聞いたパウロ(二コリント12)か、それとも、呪うべきアレイオスか。アレイオスは、君主コンスタンティヌスの時代に、毒を含む心で公同の信仰の告白を装い、王〔皇帝コンスタンティヌスを指す〕の友情を求め、また当然にも追われた司祭の位に呼び戻されることを望んだ。そして裏切り者ユダに似て、真ん中から裂け、そのはらわたがすべて流れ出た(使徒言行録1)。羊の衣をまとった狼が、主の群れを食い尽くしに入り込まぬようにするためである。
Hujus improbi assertionem sequentes Ariani, exemplum pariter sequentur et mortis. Nos autem qui apostolicam fidem, et doctrinam sequimur, ad explanationem supradictam beatissimi Pauli, aures nostrarum mentium fideli commodemus affectu.
PL 20, 987Bこの邪悪な者の主張に従うアレイオス派は、その死の模範にも等しく従うことになる。だが我々は、使徒的な信仰と教えに従う者として、いとも福なるパウロの上述の説明に、我々の精神の耳を、忠実な心の向きをもって貸そう。
Sequitur enim: sed sese exinanivit (voluntaria scilicet bonitate) humiliando semetipsum. Et adjicitur: formam servi suscipiens, non utique servus effectus: in similitudine, inquit, hominis factus (Philipp. II) .
PL 20, 987C続いて言われる。「かえって自分を空しくした」(すなわち自発の善意によって)、「自らを低くして」。そして付け加えられる。「僕の形を取って」。決して僕となったのではない。彼は言う。「人間と同じ姿で成った」(フィリピ2)。
Quod enim factum est, in illo vita est (Joan. I) : nempe illud quod in eo secundum carnem factum est, vita nostra est, ipso testante: Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant (Joan. X) .
PL 20, 987C「成ったものは、彼のうちで生命である」(ヨハネ1)。すなわち、彼のうちで肉に従って成ったものこそ、我々の生命である。彼自身が証しして言うとおりである。「私が来たのは、彼らが生命を持ち、しかも豊かに持つためである」(ヨハネ10)。
Deinde adjecit: et specie inventus ut homo (Philipp. II) ; nam Dei speciem, quanta sit, id est ipsum proprie Deum, nemo vidit umquam (I Joan. IV) .
PL 20, 987C次に付け加えた。「姿において人として見いだされた」(フィリピ2)。神の姿を、それがどれほどのものであるかを、すなわち固有の意味で神そのものを、誰も見たことがないからである(一ヨハネ4)。
Deinde humiliavit seipsum, factus, inquit, obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II) ; spontanea quippe humilitate cum patris voluntate, volens crucem pertulit, ut mors ejus fieret vita credentium. Propter quod, inquit, exaltavit illum Deus.
PL 20, 987C次に「自らを低くした」。彼は言う。「死に至るまで、しかも十字架の死に至るまで従順となった」(フィリピ2)。自発の謙遜をもって、父の意志とともに、進んで十字架を耐え忍んだ。彼の死が信じる者たちの生命となるためである。「そのゆえに、神は彼を高く上げた」と彼は言う。
Quem illum? eum scilicet qui supplicium crucis ac mortis excepit; non singulariter Deum, qui semper excelsus est per naturam. Et donavit illi nomen quod est super omne nomen (Ibid.) . Nomen super omne nomen Deus est; et non utique Deo donatur, ut Deus sit.
PL 20, 988Aどの彼か。十字架と死の刑罰を受けた者である。ただ神としてだけの彼ではない。神は本性によって常に高い。「そして彼に、すべての名にまさる名を与えた」(フィリピ2)。すべての名にまさる名は神である。そして、神であるために神に与えられるのではない。
Nam in principio apud Patrem Filius Deus erat Verbum: sed homo a Filio assumptus promovetur in Deum, ut Filius Dei qui semper fuerat, Deus esset pariter et cum ea substantia quam sumpsit ex Virgine, totus iterum Deus.
PL 20, 988A実に、初めに父のもとで、子である言葉は神であった。だが、子によって引き受けられた人間が神へと引き上げられ、常にあった神の子が、おとめから取ったその実体とともに同じく神であり、全体として再び神であるようになる。
Ut in nomine Jesu, Dei quippe et hominis, omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum; et omnis lingua confiteatur quoniam Dominus Jesus est in gloria Dei Patris (Ibid.) .
PL 20, 988A「イエスの名――まことに神であり人である者の名――において、天上のもの、地上のもの、冥界のものすべての膝が屈められ、すべての舌が、主イエスは神である父の栄光のうちにあると告白するように」(フィリピ2)。
Id est, ut post Passionis mysterium, et Ascensionis triumphum, jam totus Dei Filius cum eo quod pro nobis dignatus est assumere, in gloria Dei Patris (in divinitate scilicet naturae suae manens) ab universis coelestium, terrestrium, et infernorum virtutibus adoretur.
PL 20, 988Bすなわち、受難の奥義と昇天の勝利の後、神の子が全体として、我々のために引き受けることをよしとしたものとともに、神である父の栄光のうちに(すなわち自分の本性の神性にとどまりつつ)、天上のもの、地上のもの、冥界のものの力すべてによって礼拝されるためである。
Prius ergo quam pateretur; priusquam triumphata morte coelos victor ascenderet, priusquam divinitatis paternae in sinum cum tota, qua ex Virgine natus fuerat, substantia remearet; priusquam ab omni creatura rationabili coelestium, terrestrium, et infernorum agnosceretur, atque adoraretur Dominus Jesus in gloria Dei Patris, merito discipulis dicebat: Si diligeretis me, gauderetis utique, quod vado ad Patrem: quia Pater major me est (Joan. XIV, 28) .
PL 20, 988Bそれゆえ、受難を受ける前、死に勝って勝利者として天に昇る前、おとめから生まれたその実体の全体とともに、父の神性のふところへ帰る前、天上、地上、冥界の理性を持つすべての被造物によって、主イエスが神である父の栄光のうちにあると認められ礼拝される前に、彼は当然ながら弟子たちに言っていた。「もし汝らが私を愛しているなら、私が父のもとに行くことを確かに喜ぶはずだ。父は私より大いなる者だからである」(ヨハネ14:28)。
Erat enim minor adhuc in carne natus Filius Dei, donec in antiquam gloriam suam suscepti hominis naturam collocaret. Et ideo alibi ex persona ejus dicit ad Patrem: Pater, glorifica me ea gloria quam habui apud te priusquam hic mundus esset (Joan. XVII) .
PL 20, 988C実に、肉において生まれた神の子は、引き受けた人間の本性を自分の古い栄光のうちに据えるまでは、なお小さかった。それゆえ別の箇所では、彼の人格から父に向かって言う。「父よ、この世界が在る前に私が汝のもとで持っていたその栄光によって、私に栄光を与えよ」(ヨハネ17)。
Utique ut gloriam divinitatis, quam Deus apud Deum Patrem Filius ante mundi constitutionem semper habuerat, cum tota nativitatis corporea substantia possideret. Propter hoc ita et post resurrectionem suam loquitur quibusdam de hac dispensatione haesitantibus.
PL 20, 988Cそれは、神である子が、世界の創造以前から神である父のもとで常に持っていた神性の栄光を、生まれた体の実体の全体とともに所有するためである。このために、復活の後にも、この配剤について疑う者たちに、こう語る。
O insensati, inquit, et tardi corde ad credendum, in omnibus quae locuti sunt Prophetae! Nonne haec oportuit Christum pati, et ita introire in gloriam suam (Luc. XXIV) ?
PL 20, 988C彼は言う。「ああ、愚かな者たち、預言者たちが語ったすべてのことを信じるのに心の鈍い者たちよ。キリストがこれらの苦しみを受け、そうして自分の栄光に入ることは、必要だったのではないか」(ルカ24)。
Non immerito minorem se esse testatus est, sed in eo loco ubi rationem Passionis, et resurrectionis, et ascensionis suae propriis insinuabat Apostolis.
PL 20, 989A彼が自分は小さいと証言したのは、理由がないわけではない。自分の受難と復活と昇天の理由を、自分の使徒たちに示していたその場面においてのことである。
Ne tu, Ariane, sententias ejus quas de perfecta divinitatis substantia ante Passionem locutus est, evacuari posse existimes incredulitatis vernaculae argumento, quo animae tuae salutem perniciosa calliditate interimis.
PL 20, 989Aアレイオス派の者よ、汝が、受難の前に彼が神性の完全な実体について語った言葉が、汝の生来の不信仰の論拠によって無効にされうると考えることのないように。その論拠によって、汝は有害な狡猾さで、自分の魂の救いを滅ぼしているのだ。
Sermo Christi vel cum de divinitate sua docet, vel cum de incarnatione loquitur, tota claritate distinctus est.
PL 20, 989Aキリストの言葉は、自分の神性について教えるときも、受肉について語るときも、まったくの明瞭さ〔claritas〕をもって区別されている。
Nam et per Prophetas aliter sublimitatem Deitatis suae annuntiat, cum dicit: Audi, popule meus, et loquar: Israel, et testificabor tibi, quod Dominus Deus tuus ego sum (Ps. XLIX) : aliter futurae incorporationis suae humilitatem designat, cum dicit: Ego autem sum vermis, et non homo: opprobrium hominum, et abjectio plebis (Ps. XXI) .
PL 20, 989A実に、預言者たちを通しても、彼は自分の神であることの崇高さをある仕方で告げて、「聞け、私の民よ、私は語ろう。イスラエルよ、私は汝に証しする。私は汝の神、主である」(詩篇49)と言い、自分の将来の受肉の卑しさを別の仕方で示して、「しかし私は虫であって人ではない。人々の恥、民の蔑みである」(詩篇21)と言う。
Et post multa, ut ipsius esse omnem textum prophetiae non dubites: Diviserunt, inquit, sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem (Ibid.) ; quod a crucifigentibus factum de vestimentis Christi evangelistae testantur (Matth. XXVII; Joan. XIX) .
PL 20, 989Bまた多くの語の後に、この預言の全体が彼のものであることをあなたが疑わないように、彼は言う。「彼らは私の衣を分け合い、私の衣の上にくじを投げた」(詩篇21)。これが十字架につける者たちによってキリストの衣について行われたことを、福音書記者たちは証言している(マタイ27;ヨハネ19)。
Nemo itaque fidelium conturbetur, quod minorem, se in hoc mundo secundum carnem positus, Patre suo dixerit Filius, qui etiam vermi seipsum jam tum per Prophetam comparare dignatus est: et hoc quidem non sine ingentis ratione mysterii Constat enim, sine coitu generantis, futurae apis vermem nasci, cujus labores reges et mediocres ad sanitatem afferunt; sicut scriptum est.
PL 20, 989Bそれゆえ、信じる者の誰も動揺してはならない。肉に従ってこの世界に置かれた子が、自分は自分の父より小さいと言ったことについて。この子は、すでにそのとき預言者を通して、自分を虫にたとえることをよしとしたのである。しかもこれは、大いなる奥義の理由なしにではない〔翻刻は mysterii の後に句点を欠くが、ミーニュは(薄い)句点を刷る。ここで文を切った〕。実に、産む者の交わりなしに、未来のミツバチの虫が生まれることは知られており、そのミツバチの労苦を、王たちも並の者たちも健やかさのために持って来る。書かれているとおりである〔七十人訳の箴言6:8 に続くミツバチの句を指すらしい〕。
Labores enim Passionis Christi, quem velut apem virginem permansurum Virgo edidit mater, tam reges a regendo (summi videlicet sacerdotes) quam mediocres quique sequentium, vel ordinis Levitici, vel fidelium plebis, in figura corporis ejus, ac sanguinis, pro salubritate vitae communis afferimus, et agnitam dulcedinem mysteriorum conscio ore testamur: Gustate, et videte, quoniam suavis est Dominus (Ps. XXXIII) .
PL 20, 989B実に、我々は、治めることから「王」と呼ばれる者たち(すなわち最高位の司教たち〔summi sacerdotes〕)も、従う者たちの中の並の者たち、すなわちレビの位の者も信じる民の者も、おとめである母が、ミツバチのように童貞〔virgo〕にとどまる者として産んだキリストの受難の労苦を、彼の体と血の象りにおいて、共通の生命の健やかさのために持って来る。そして知った奥義の甘さを、それと知る口で証しする。「味わい、見よ。主は甘美である」(詩篇33)。
Sed vae haereticis, qui id quod dulce est, amarum conantur asserere, ibi aequalitatem subtrahere de Filio gestientes, ubi totus in gloria Dei Patris manere cognoscitur, consummato mysterio Passionis.
PL 20, 990Aしかし異端者たちには災いあれ。甘いものを苦いと主張しようとし、子から等しさを取り去ろうと熱望する。しかも、受難の奥義が成し遂げられて、子が全体として神である父の栄光にとどまると知られているその場面でのことである。
Nam sic ait ad beatos Apostolos, Ascensionis ejus majestatis gloriam desiderio mentis audientes: Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem: quia Pater major me est (Joan. XIV) .
PL 20, 990A実に、昇天の威光の栄光を心の願いをもって聞いていた福なる使徒たちに、こう言ったのである。「もし汝らが私を愛しているなら、私が父のもとに行くことを確かに喜ぶはずだ。父は私より大いなる者だからである」(ヨハネ14)。
Declarans quippe, ideo se in utraque substantia, Dei et hominis, post Passionem, resurrectionemque suam, coelos ascensurum, ut is qui ob incarnationis humilitatem, minor se ipso, et idcirco Patre suo minor videretur in terris, calcato mortis aculeo coelos victor ascendens, aequalis Patri, sicut semper fuerat, permaneret; et idem qui semper Deus, nunc et homo, jam Deus in aeterna Patris gloria constitutus sine fine regnaret.
PL 20, 990Aつまり彼は、受難と復活の後、神と人との二つの実体において天に昇るのだと宣言したのである。それは、受肉の卑しさのゆえに、自分自身より小さく、それゆえ地上では自分の父より小さいと見えた者が、死の針を踏みつけ、勝利者として天に昇って、常にそうであったとおり父と等しいままであり、常に神であった同じ者が、今は人でもあり、すでに神として父の永遠の栄光のうちに据えられて、終わりなく支配するためである。
Nam qui prius in imagine, de aqua vinum fecit, cum diceret beatissimae Mariae: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea (Joan. II) ; ipse post horam Passionis suae, veritatem praemissi aenigmatis eatenus consummavit, ut sane incarnationis aqua vinum fieret Deitatis; quod haeretici adulterantes verbum, Dei, adhuc velut aquam vino permiscent, cum totus Dominus Jesus, et quod ex Deo Patre est, et quod ex Virgine matre est, Deus sit unigenitus in gloria Dei Patris: quoniam quidem Deus diminutus non est in homine, sed homo proficit in Deum; ut sicut Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I) , ita caro Deus fieret, et habitaret in coelis.
PL 20, 990B実に、先に像のうちで水をぶどう酒にした者は、いとも福なるマリアに「女よ、私と汝に何のかかわりがあるのか。私の時はまだ来ていない」(ヨハネ2)と言ったが、彼自身が、自分の受難の時の後に、先に示した謎の真実を、受肉の水が神であることのぶどう酒となるところまで成し遂げた。異端者たちは神の言葉を偽り、なお水をぶどう酒に混ぜるかのようにしている。しかし主イエスは全体として、神である父から出たものも、おとめである母から出たものも、神である父の栄光のうちにある独り子の神である。神は人のうちで減じられたのではなく、人が神へと進んだからである。それは、「言葉は肉となり、我々のうちに宿った」(ヨハネ1)ように、肉が神となり、天に宿るためである。
Unde consequenter addidit: Et nunc, inquit, dixi vobis antequam fiat, ut cum factum fuerit, credatis (Joan. XIV, 29) : id est, ideo dixi, si diligeretis me, laetari vos oporteret quod ad Patrem pergerem, quia pater major me est, ut cum factum fuerit, credatis aequalem.
PL 20, 990Cそれゆえ、続けて付け加えた。「今、事が起こる前に、私は汝らに告げた。事が起こったとき、汝らが信じるためである」と彼は言う(ヨハネ14:29)。すなわち、こう告げたのである。「もし汝らが私を愛しているなら、私が父のもとへ行くことを喜ぶべきである。父は私より大いなる者だからである。それは、事が起こったとき、汝らが〔私を父と〕等しい者として信じるためである」。
Cum factum fuerit: quid? illud utique; cum post passionem meam coelos ascendero, in illa gloria quam cum Patre, et apud Patrem semper habui permansurus.
PL 20, 991A「事が起こったとき」とは何か。まさしくこのことである。私の受難の後に私が天に昇り、私が父とともに、父のもとで常に持っていたあの栄光のうちにとどまるとき、ということである。
Ideo postquam resurrexit a mortuis, quidam dubitantes increpantur ab ipso; et audiunt, oportuisse haec omnia pati Christum, et ita introire in gloriam suam, quam se ante constitutionem mundi semper possedisse testatus est.
PL 20, 991Aそれゆえ、死者の中から復活した後、疑っていた何人かの者が彼に叱られた。そして彼らは、キリストがこれらすべてを受け、そうして自分の栄光に入ることが必要だったと聞く。その栄光を、彼は世界の創造以前から常に所有していたと証しした。
Quapropter Apostolus: Etsi cognovimus, inquit, secundum carnem Christum: sed jam nunc non novimus (II Cor. V, 16) . Est enim Deus et homo, utrumque jam Deus in Dei Patris dextera constitutus, quoniam calix in manu Domini vini meri plenus est mixti.
PL 20, 991Aそのため使徒は言う。「たとえ我々が肉に従ってキリストを知っていたとしても、今はもはや知らない」(二コリント5:16)。実に彼は神であり人であり、そのどちらもすでに神として、神である父の右に据えられている。「杯は主の手にあり、混ぜられた生のぶどう酒で満ちている」からである。
Et inclinavit ex hoc in illud: verumtamen faex ejus non est exinanita (Ps. LXXIV) . Et quamquam sciam, charissime, psalmi hujus textum alio sensu, et quidem rationabili, fuisse a prioribus explanatum; ego tamen pro libertate fidei, opportunitatem dictorum secutus, traxi ad incarnationis Dominicae sacramentum.
PL 20, 991B「そして〔主は〕これからあれへと傾けた。だが、その澱は空にならなかった」(詩篇74)。いとも愛する者よ、この詩篇の本文が、以前の人々によって別の意味で、しかも理にかなって説明されたことを私は知っているが、それでも私は信仰の自由に基づき、語句のふさわしさに従って、これを主の受肉の秘義へと引き寄せた。
Nam sic vel inclinatus, vel humiliatus est Deus in homine, ut permanens Deus esset quod fuerat, hominemque, propter quem se humiliaverat, exaltaret; quia ita Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis (Joan. I) ; et ita rursus homo in Deum conversus est, ut in Deum quidem promotam, naturae tamen suae substantiam retineret.
PL 20, 991B実に、神は人のうちで、傾けられ、あるいは低くされたが、それはかつてのままに神にとどまり、そのために自らを低くした人を高く上げるためであった。なぜなら言葉は、我々のうちに宿るように肉となったからである(ヨハネ1)。また逆に人は、神へと引き上げられた者でありながら、自分の本性の実体を保つように神へと転じたからである。
Atque ideo Propheta ait: Quoniam calix in manu Domini vini meri plenus est mixti: et inclinavit ex hoc in illud: verumtamen faex ejus non est exinanita. Vini, inquit, meri plenus est mixti (Ps. LXXIV) .
PL 20, 991Bそれゆえ預言者は言う。「杯は主の手にあり、混ぜられた生のぶどう酒で満ちている。そして主はこれからあれへと傾けた。だが、その澱は空にならなかった」。また彼は言う。「生のぶどう酒、混ぜられたもので満ちている」(詩篇74)。
Et mixtum perhibet vinum, et illud ipsum merum testatur esse, ut eumdem credamus Deum, quem pro nobis et hominem confitemur. Nam quem inclinatum nuntiat, pariter dicit et plenum; ut is qui sese exinanivit formam servi accipiens, plenus Deus esse non desinat.
PL 20, 991C彼はぶどう酒が混ぜられたものだと言い、まさにそれが生であるとも証しする。それは、我々のために人であると告白する同じ者を、神であると信じるためである。実に、傾けられたと告げる者を、同時に満ちている者とも言う。それは、僕の形を取って自らを空しくした者が、満ちた神であることをやめないためである。
Habitavit enim in Christo omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II) , et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, gratiam pro gratia (Joan. I, 16) . Hunc vero calicem bibent, inquit, et peccatores terrae (Ps. LXXIV) .
PL 20, 991C実に、「キリストのうちに神性の充満がすべて、体をもって宿った」(コロサイ2)。「彼の充満から、我々はみな、恩寵に代えて恩寵を受けた」(ヨハネ1:16)。「この杯を、地の罪人たちも飲む」と彼は言う(詩篇74)。
Recte juxta hunc intellectum ait: bibent et peccatores terrae; quia peccatores coeli ex Angelis daemones facti, salutis poculum bibere non merentur: terrae autem peccatores contra venena daemonum, morbosque vitiorum, calicem salutis accipient, et nomen Domini invocabunt (Ps. CXV) .
PL 20, 992Aこの解釈に従えば、「地の罪人たちも飲む」と言うのは正しい。天の罪人たち、すなわち天使から悪霊となった者たちは、救いの杯を飲むにふさわしくないが、地の罪人たちは、悪霊の毒と悪徳の病に対して、救いの杯を受け、主の名を呼び求めるであろうからである(詩篇115)。
Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit (Rom. X) . Ideo vero calix iste peccatoribus bibendus tribuitur, quia non est opus sanis medico, sed male habentibus.
PL 20, 992A実に、「主の名を呼び求める者は誰でも救われる」(ローマ10)。この杯が、罪人たちに飲むものとして与えられるのは、医者を必要とするのは健やかな者ではなく、病んでいる者だからである。
Non veni, inquit, vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam (Matth. IX) : tales enim sapientia Dei ad istum cratera salutiferae mixtionis invitat, cum sublimi voce hortatur, ac dicit: Quisquis est insipiens, divertat ad me.
PL 20, 992A彼は言う。「私は義人を招くためではなく、罪人を悔い改めへと招くために来た」(マタイ9)。実に、神の知恵は、このような者たちを、救いをもたらす混合の鉢へと招く。高い声で勧めて言う。「愚かな者は誰でも、私のところに立ち寄れ」。
Et egentibus sensu ait: Venite, edite de meis panibus, et bibite vinum quod miscui vobis (Prov. IX) . Ob hoc autem invitatur insipiens a sapientia Dei, ut fiat sapiens; et peccator, ut convertatur ac vivat.
PL 20, 992Aまた、思いを欠く者たちに言う。「来て、私のパンから食べ、私が汝らのために混ぜたぶどう酒を飲め」(箴言9)。愚かな者が神の知恵に招かれるのは、賢くなるためであり、罪人が招かれるのは、立ち帰って生きるためである。
Ad istud poculum divinae misericordiae universi generaliter convocamur: Omnes enim peccaverunt, ut ait Apostolus, et egent gloria Dei.
PL 20, 992Bこの神の慈しみの杯へと、我々すべてが一般に呼び集められている。実に、使徒が言うとおり、「すべての人が罪を犯し、神の栄光を必要としている」。
Quod si omnes peccaverunt, et egent gloria Dei (Rom. III, 23) (majestatis quippe ejus medela), quos tandem dicemus sanos, quibus medici officium necessarium non sit, nisi forte illos qui ab ipso jam curati, medicina ultra non indigent?
PL 20, 992Bもし「すべての人が罪を犯し、神の栄光を必要としている」(ローマ3:23)のなら(すなわち彼の威光という薬を必要とするのなら)、医者の務めが要らない健やかな者として、我々は結局誰を挙げるのか。すでに彼自身に癒やされて、もはや薬を要しない者たちでなければ、ほかにいるだろうか。
Caeterum nemo sanctorum medicina Christi non indiguit, cum sanctos eos nonnisi fides ejus effecerit, sicut scriptura testatur in epistola Pauli beatissimi ad Hebraeos (Hebr. XI) .
PL 20, 992Bそもそも、キリストの薬を必要としなかった聖徒はいない。彼らを聖徒としたのは彼への信仰にほかならないからである。いとも福なるパウロのヘブライ人への手紙で、聖書が証しするとおりである(ヘブライ11)。
Et idcirco gratias referens idem praedicabat Apostolus: Fidelis, inquit, sermo, et omni acceptione dignus, quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere; quorum ego sum primus (I Tim. I) .
PL 20, 992Bそれゆえ、同じ使徒は感謝を述べて宣べていた。「確かな言葉、すべての受け入れにふさわしい言葉である。キリスト・イエスは、罪人たちを救うためにこの世に来た。その罪人のうちで私は第一の者である」(一テモテ1)。
Nec sibi aliquis de salute propria sine Dei Christi munere blandiatur, quando Vas electionis priorem se fatetur esse omnium peccatorum.
PL 20, 992C神であるキリストの賜物なしに、自分自身の救いについて誰も自らに甘い期待をかけてはならない。選びの器が自分をすべての罪人の第一の者と認めているのだから。
Quotquot igitur ex peccatoribus congregati, bibere fidem Christi meruimus, participes altaris effecti, et donum charismatis consecuti, cum voce exsultationis et confessionis, Dei munera praedicemus dicentes: Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me.
PL 20, 992Cそれゆえ、罪人たちの中から集められ、キリストの信仰を飲むにふさわしいとされた我々は、祭壇にあずかる者とされ、カリスマの賜物を得て、歓喜と告白の声をもって、神の賜物を宣べ伝え、こう言おう。「汝は、私を苦しめる者たちに向かい合って、私の前に食卓を整えた」。
Impinguasti in oleo caput meum: et poculum tuum inebrians quam praeclarum est (Ps. XXII) ! ut possimus, misericordia Domini subsequente, habitationem domus ejus perpetuam promereri ab ipso Dei Filio sempiterno, cujus regni non erit finis, quia vicit mortem, et perpetuo regnat in saecula saeculorum. Amen.
PL 20, 992C「汝は私の頭を油で肥やした。汝の杯は酔わせて、何と素晴らしいことか」(詩篇22)。それは、主の慈しみが伴うことによって、我々が彼の家の永遠の住まいを、永遠なる神の子その者から得るにふさわしくなれるように、ということである。その国に終わりはない。彼は死に勝ち、永遠に世々にわたって支配しているからである。アーメン。
Sermo XX. De diversis capitulis decimus. De Petro et Paulo
第20説教 さまざまな章句について 10——ペトロとパウロについてPL 20, 993AVenerabilis antistes Christi, communis autem pater, affectu quo me proficiscentem detinuit, nunc etiam compulit excusantem, ut iterum dilectionem vestram tractatu mei sermonis alloquerer.
PL 20, 993Aキリストの尊ぶべき司教、そして我々みなの父は、出発しようとする私を引き止めたその情愛によって、今また、辞退する私を促して、再び私の言葉の講話をもって諸君の愛〔dilectio〕に語りかけさせた。
Et idcirco aliquid de laudibus beatissimorum Apostolorum, pro pusillitate sensus mei perstringam, ipsorum tamen quorum natalis est, praesidio animatus. Tres intelligimus nativitates humano generi ab aeterna Trinitate concessas.
PL 20, 993Aそれゆえ、いとも福なる使徒たちの賛美について、私の思いの乏しさに応じて、いささか触れよう。ただし、その誕生日が今日である当の使徒たち自身の守りに力づけられてのことである。我々の理解するところ、永遠の三位一体によって人類に授けられた誕生は三つある。
Una carnalis est omnium: duae spiritales sunt pro merito fidei singulorum. Prima, qua creamur ex nihilo in substantiam vitae mundanae: secunda, qua regeneramur in Baptismo ex iniquitate, et erroribus ad justitiae veritatem: tertia, qua beatissimi martyres, ob confessionem nominis Christi, per tormenta nascuntur ad regnum.
PL 20, 993B一つはすべての者に共通の肉の誕生、二つは各人の信仰の功績による霊的な誕生である。第一は、それによって我々が無から世の生命の実体へと造られる誕生、第二は、それによって洗礼において不法と誤りから正義の真理へと新たに生まれる誕生、第三は、それによっていとも福なる殉教者たちが、キリストの名の告白のゆえに、苦しみを通して国へと生まれる誕生である。
Talis forma praecessit in Christo, qui ex Virgine natus, in Jordane renascitur, in crucis patibulo pretiosi cruoris sanguine baptizatur.
PL 20, 994Aこのような型がキリストにおいて先立っていた。キリストはおとめから生まれ、ヨルダンで新たに生まれ、十字架の刑架の上で、貴い血潮によって洗礼を受ける。
Nam post illud baptisma quod pro nobis in Jordane susceperat, de Passione sua dicit Apostolis: Baptisma habeo baptizari (Luc. XII, 50) .
PL 20, 994A実に、我々のためにヨルダンで受けたあの洗礼の後に、自らの受難について使徒たちに言う。「私には受けるべき洗礼がある」(ルカ12:50)。
Resurrexit enim ex ipso baptismo Passionis ad vitam termino jam nullo claudendam: remeavit ad regnum, cujus regni non erit finis (Luc. I, 33) .
PL 20, 994A実に、彼は受難という洗礼そのものから復活して、もはやいかなる終わりにも閉じられることのない生命へと至り、国へ帰った。「その国に終わりはない」(ルカ1:33)。
Per hujus magistri vestigia gradiuntur fideles discipuli Petrus, et Paulus, quorum passionis natalem hodie per universum mundum omnes Ecclesiae debito honore concelebrant.
PL 20, 994Aこの師の足跡をたどって、忠実な弟子ペトロとパウロが歩む。二人の受難の誕生日を、今日、全世界ですべての教会が当然の栄誉をもって祝う。
In hoc enim die apud urbem Romam ambos pro Christi nomine Neronis crudelitas interfecit, Domini justitia coronavit. Petrus crucifigitur verso ad terram capite, et in sublime pedibus elevatis, asserens indignum se qui ita crucifigeretur ut Dominus suus.
PL 20, 994B実に、この日、ローマの都で、キリストの名のゆえに二人をネロの残虐が殺し、主の正義が冠を授けた。ペトロは頭を地に向け、足を高く上げて十字架につけられた。主と同じように十字架につけられるには自分はふさわしくない、と言い張ったのである。
Paulus gladio capite truncatur. Ambo nobiles, ambo insignes: duo vero mundi lumina, columnae fidei, Ecclesiae fundatores, innocentiae magistri, totius sanctitatis et veritatis auctores.
PL 20, 995Aパウロは剣で首をはねられる。二人とも高貴であり、二人とも際立っている。まことに世の二つの光、信仰の柱、教会の創設者、無垢の師、あらゆる聖性と真理の創始者である。
Quos tunc digne laudare possumus, si eos divinis testimoniis praedicemus, quibus eos Veritas ipsa laudavit. Petro confitenti Dominus dicit: Beatus es, Simon Bar-jona: quoniam caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in coelis est (Matth. XVI) .
PL 20, 995A我々が二人を相応しく賛美できるのは、真理そのものが二人を賛美した神の証言をもって宣べるときである。告白するペトロに主は言う。「汝は幸いである、バル・ヨナのシモンよ。肉と血が汝に啓示したのではなく、天にいる私の父が啓示したのである」(マタイ16)。
Et, tibi dico, Petre, tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Et tibi dabo claves regni coelorum; et caetera. De Paulo quid dicam?
PL 20, 995A「また、汝に私は言う、ペトロよ、汝はペトロであり、この岩の上に私は私の教会を建てる。冥界の門はこれに打ち勝たない。そして汝に天の国の鍵を与える」云々。パウロについては何を言おうか。
Quoniam Vas electionis est, inquit, hic mihi, ut portet nomen meum in universo mundo (Act. IX) . Super unum fundatur Ecclesia: alter pretiosum fidei myrum doctrina sua portat in populo, ipse Vas electionis effectus.
PL 20, 995B「この者は私にとって選びの器である。私の名を全世界に運ぶためである」と、主は言う(使徒言行録9)。教会は一人の上に基礎づけられる。もう一人は、信仰の貴い香油〔myrum〕を自らの教えによって民の中に運び、自ら選びの器となった。
Petrus signis, et mirabilibus enitescit: Paulus in doctrina, et persecutionibus gloriatur. Petrus erat antea piscator: Paulus persecutor; sed ambo postea facti sunt hominum piscatores. Etenim per totum mare saeculi hujus salutaris doctrinae retia tetenderunt.
PL 20, 995Bペトロはしるしと驚くべき業によって輝き、パウロは教えと迫害とを誇る。ペトロは以前は漁師であり、パウロは迫害者であった。しかし二人は後に人間をとる漁師となった。実に、この世の海の全体に、救いをもたらす教えの網を張ったのである。
Petrus ambulare jubetur in fluctibus (Matth. XIV, 29) : Paulus in nubibus, dum usque ad tertium ducitur coelum: ambo in invii itineris gradiuntur elemento, fidei virtute sublimes.
PL 20, 996Aペトロは波の上を歩くよう命じられ(マタイ14:29)、パウロは雲の中を、第三の天にまで引き上げられるまで歩む。二人とも、道なき行程の領域を歩み、信仰の力によって高みにある。
Quem cui praeponere audeam, nescio; cum Dominus eos sub una confessione aequales in passione monstraverit, in vera fraternitate conjunxerit, unanimitatis vinculo copularit; ut etiam de ipsis rectissime praesumamus prophetico spiritu praedicatum: Ecce quam bonum, et quam jucundum, habitare fratres in unum (Ps. CXXXII) .
PL 20, 996A二人のいずれを他方の上に置くか、私は敢えて言えない。主は二人を一つの告白のもとで受難において等しいと示し、まことの兄弟の絆において結び、一致の絆で結び合わせたからである。それゆえ、二人についても、預言の霊によって次のように宣べられたと我々は最も正しく見なすことができる。「見よ、兄弟たちが一つに住むことは、いかに善く、いかに楽しいことか」(詩篇132)。
Sunt quidem Moyses et Aaron, de quibus dicitur fratres. Sunt Prophetae et Apostoli una doctrina, spiritu fratres. Sunt in nobis interior et exterior homo, si unum sapiant, fratres.
PL 20, 996Aモーセとアロンもたしかに、「兄弟たち」と呼ばれている。預言者たちと使徒たちも、教えは一つ、霊において兄弟である。我々のうちにある内なる人と外なる人も、一つのことを思うなら、兄弟である。
Sunt etiam Petrus et Paulus vere consanguinei fratres, quos una pariter fides proprii sanguinis fecit communione germanos. Ego eos et geminos dicere fratres audebo, quos mater una confessione, felici utero, simul fudit in regnum.
PL 20, 996Bペトロとパウロもまた、まことに血を分けた兄弟である。一つの信仰が、自らの血の交わりによって二人を同じ胎の兄弟とした。私は敢えて二人を双子の兄弟とも呼ぼう。母が一つの告白によって、幸いな胎から、二人を同時に国へと産み出したのだから。
Beati enim qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V) .
PL 20, 996B実に、「義のために迫害を受ける者たちは幸いである。天の国は彼らのものだからである」(マタイ5)。
Communicemus igitur, fratres, sanctorum Apostolorum memoriis: communicemus sanctorum memoriis fide, opere, conversatione, sermone; ut mereamur eorum precibus ad omnia quaecumque poscimus, adjuvari, largiente gratia Domini Jesu Christi. Cui omnis honor in saecula saeculorum.
PL 20, 997Aそれゆえ、兄弟たちよ、聖なる使徒たちの記念に与ろう。信仰、行い、生き方、言葉において、聖なる者たちの記念に与ろう。そうすれば、我々が求めるすべてのことにおいて、二人の祈りによって助けられるにふさわしい者となれるだろう。主イエス・キリストの恩寵が授けてくれるからである。栄誉はすべて、この主に、世々限りなく帰せられる。
Sermo XXI. De diversis capitulis undecimus. Seu Oratio B. Gaudentii episcopi de vita et obitu B. Philastrii episcopi praedecessoris sui
第21説教 さまざまな章句について 11——あるいは、前任者である福なる司教フィラストリウスの生涯と死についての、福なる司教ガウデンティウスの講話PL 20, 997ACharissimi, nos hodie memores promissionum Christi, honorem debitum beato patri nostro Philastrio, tamquam vere viventi, deferimus.
PL 20, 997Aいとも愛する者たちよ、我々は今日、キリストの約束を思い起こし、我々の福なる父フィラストリウスに、まことに生きている者に対するように、当然の栄誉を捧げる。
Est enim Patriarcharum filius, et socius in fide, et aemulator conversationis: quorum sinceritati simillimus, et qualem Christus vivere Deo pronuntiat, incredulitatem Sadducaeorum valida praescriptione refellens, dum dicit, illum qui nuncupatur Deus Abrahae, et Isaac et Jacob, non esse Deum mortuorum, sed vivorum (Matth. XXII; Luc. XX) .
PL 20, 997B実に彼は、族長たちの子であり、信仰における仲間であり、生き方に熱心に倣う者である。その純真さにきわめて似ており、キリストが神に対して生きていると宣言した者のとおりの者である。キリストは、サドカイ派の不信仰を強力な抗弁によって論駁して、アブラハムの神、イサクの神、ヤコブの神と呼ばれる者は、死者の神ではなく生者の神であると言うのである(マタイ22;ルカ20)。
Omnes enim, inquit, illi vivunt (Luc. XX, 38) . Et certe Scriptura divina mortuos eos fuisse juxta conditionem carnis, quamvis in senecta bona, praedixerat, ac sepultos; sicut exstantia demonstrant sepulcra.
PL 20, 998A「実に、彼らはみな生きている」と彼は言う(ルカ20:38)。確かに神的な聖書は、彼らが肉の条件にしたがって死んだこと、幸いな老年であったにせよ、また葬られたことを、前もって語っていた。現存する墓が示すとおりである。
Quod igitur beato Petro licuit audenter dicere de patriarcha David (Act. II, 29) , quia mortuus fuerit, et sepultus, cum sciret eum prophetica fide vitam praesumpsisse post mortem, quippe dixerat: Vivet anima mea, et laudabit te (Ps. CXVIII) ; et caetera hujusmodi: liceat et nobis audenter dicere ad vos de filio patriarchae legitimo, summoque sacerdote Philastrio, quoniam mortuus quidem est, et sepultus, et sepulcrum ejus est apud nos, sed vita ejus in Christo est apud Deum.
PL 20, 998A福なるペトロは、族長ダビデについて、彼は死んで葬られたと大胆に言うことを許された(使徒言行録2:29)。ダビデが預言の信仰によって死後の命を先取りしていたことを知っていたからで、実際ダビデはこう言っていた。「私の魂は生き、汝をたたえる」(詩篇118)、またこれに類する言葉である。それゆえ、我々にも許されよう、族長の正統の子、最高位の司教〔summus sacerdos〕フィラストリウスについて、諸君に大胆に言うことが。彼は確かに死んで葬られ、その墓は我々のもとにあるが、その命はキリストにあって神のもとにある、と。
Itaque cum Christus apparuerit vita nostra, tunc et iste cum ipso apparebit in gloria (Coloss. III) . Legitimum vero eum esse filium beatissimi Abrahae, fidei atque operum testantur exempla (Gen. XII) .
PL 20, 998Bそれゆえ、我々の命であるキリストが現れるとき、そのときこの者もまた、彼とともに栄光のうちに現れるであろう(コロサイ3)。彼がいとも福なるアブラハムの正統の子であることは、信仰と行いの実例が証している(創世記12)。
Credens enim Deo fide plenissima, exiit et ipse de terra sua, et de cognatione sua, et de domo patris sui; et sequebatur verbum Dei, ab omnibus saeculi impedimentis exutus. Ac propterea cito assequi meruit quod sequi studuit expeditus.
PL 20, 998B実に、彼は完全な信仰をもって神を信じ、自らもまた、自分の地から、親族から、父の家から出て行った。そして、世のあらゆる妨げを脱いで、神の言葉に従った。それゆえ、身軽になって従うことに励んだものを、すみやかに得るにふさわしくされたのである。
Exercens namque continentiam singularem, pervigil in Scripturis sanctis, Dei sapientiam concupivit, portionem suam Christum reputans Dominum: in quo sunt omnes thesauri sapientiae coelestis absconditi (Coloss. II) .
PL 20, 999A実に、彼は比類のない自制を実践し、聖書に徹夜で励み、神の知恵を切に求め、主キリストを自らの分け前と見なした。キリストのうちには、天の知恵のすべての宝が隠されている(コロサイ2)。
Quibus cum replevisset desiderium suum, desideriorum coelestium vir, et per impositionem manus presbyterii, dispensator fuisset divini sermonis electus, negligere gratiam Dei omnino passus non est.
PL 20, 999A天の望みの人である彼は、それらで自らの望みを満たし、また司祭団の按手によって神の言葉の管理者に選ばれていたので、神の恩寵をおろそかにすることを、決して自らに許さなかった。
Sed circumiens universum pene ambitum Romani orbis, Dominicum praedicavit verbum, Pauli apostoli idoneus imitator exsistens.
PL 20, 999Aそうではなく、ローマ世界のほとんど全域を巡り歩いて、主の言葉を宣べ伝え、使徒パウロの適切な模倣者であった。
Sancto enim Spiritu plenus, non solum contra Gentiles atque Judaeos, verum etiam contra haereses omnes, et maxime contra furentem eo tempore Arianam perfidiam tanto fidei vigore pugnavit, ut etiam verberibus subderetur, et in corpore suo stigmata Domini nostri Jesu Christi portaret.
PL 20, 999A実に、聖なる霊に満たされ、異邦人とユダヤ人に対してだけでなく、すべての異端に対し、わけてもその時代に猛り狂っていたアレイオス派の背信に対し、これほどの信仰の力で戦ったので、鞭打たれるほどであり、自らの体に我々の主イエス・キリストの烙印を帯びていた。
Nam et in mediolanensi urbe idoneus olim custos Dominici gregis fuit; Ariano repugnans Auxentio, priusquam beatus eligeretur Ambrosius. Romae etiam non exiguo tempore moratus, multos et publica et privata disputatione lucratus in fide est.
PL 20, 999B実に、彼はかつてミラノの町でも、主の群れのふさわしい番人であった。福なるアンブロシウスが選ばれる前に、アレイオス派のアウクセンティウスに抗していたのである。ローマにも短くない期間とどまり、公の、また私的な論議によって、多くの人を信仰において得た。
Sed neque per vicos et castella diversarum praeteriens regionum, praedicare verbum Dei umquam destitit fidelis Christi discipulus.
PL 20, 1000Aしかし、さまざまな地方の村々や砦をも通り過ぎながら、キリストの忠実な弟子は、神の言葉を宣べ伝えることを決してやめなかった。
Post illos itaque circuitus animarum plurium salutares, Brixia eum rudis quondam, sed cupida doctrinae, promeruit: scientiae quidem spiritalis ignara, studio tamen discendi laudabilis.
PL 20, 1000Aそれゆえ、多くの魂を救うそれらの巡歴ののち、ブレシアが彼を得る栄に浴した。ブレシアはかつては未熟であったが、教えを望んでいた。霊的な知識は知らなかったが、学ぶ熱意において称賛に値した。
Excidit continuo imis ab stirpibus horrentem silvam diversi erroris bonus agricola, et aratro doctrinae pronus incumbens, invertit crudam totis viribus terram, squalentemque humum sulcis assiduis in novalia foecunda convertit, affatim semina vitalium mandatorum gremio ejus insinuans.
PL 20, 1000A彼はただちに、さまざまな誤りの、根元から恐ろしく生い茂る森を、善い農夫として切り倒し、教えの鋤に身をかがめてのしかかり、全力で未墾の土を掘り返し、荒れた地を絶え間ない畝によって肥沃な新しい畑に変えた。命の戒めの種を、その懐に存分に蒔き入れたのである。
Plantavit quoque vineam, cujus laetaretur ex fructu: quoniam vinum laetificat cor hominis (Ps. CIII) .
PL 20, 1000Aまた、その実を喜ぶためにブドウ畑を植えた。「ぶどう酒は人の心を喜ばせる」からである(詩篇103)。
Oleas etiam pacis agrestibus indidit oleastris, et asperitati pomorum silvestrium germina pinguedinis, ac suavitatis inseruit; ut haberet apostolicus vir aliquem et in vobis fructum, sicut et in caeteris gentibus.
PL 20, 1000Aまた、野生のオリーブの木に平和のオリーブを植え入れ、野生の果実の荒々しさに、豊かさと甘さの芽を接いだ。使徒的なこの人は、他の諸国民のうちにも得たように、諸君のうちにも何らかの実りを得ようとしたのである。
Et iste quidem consummati operis nunc apud Deum fructibus, gratulatur; nam dignus est operarius mercede sua (Luc. X) : et laborantem agricolam oportet primo de fructibus sumere (II Tim. II) .
PL 20, 1000Bそして彼は、完成した働きの実りを、今や神のもとで喜んでいる。「働き手はその報酬にふさわしい」(ルカ10)、また「労する農夫が、まず作物から取るのは当然である」(二テモテ2)からである。
Ego autem minima ejus pars, omnibus votis exopto ut agrum bene a patre consitum, et non satis idonea successione susceptum, quoquo modo tueri praevaleam. Zelum fidei ejus, et magnitudinem laborum paulo ante perstrinximus.
PL 20, 1000Bしかし私は、彼のごく小さな一部分にすぎず、父によってよく植えられたこの畑、十分にふさわしくない後継として受け継いだこの畑を、なんとかして守り抜けるよう、あらゆる願いをもって望む。彼の信仰の熱意と、労苦の大きさについては、少し前にかすめて述べた。
Jam reminiscamur, charissimi, vehemens ille ardor animi quantam possederit in sanctis moribus lenitatem: illa celsitudo scientiae quanta fuerit humilitate sublimis: illa coelestium rerum peritia quam fuerit ignara terrestrium.
PL 20, 1001Aいとも愛する者たちよ、今や思い起こそう。あの激しい心の熱が、聖なる習いにおいて、どれほどの穏やかさを備えていたか。あの知識の高みが、どれほどの謙遜によって崇高であったか。あの天の事柄の熟達が、どれほど地上のことに疎かったかを。
Erat enim humanae gloriae nescius, et acer divini honoris exactor: non quaerens quae sua essent, sed quae Jesu Christi (Philipp. II) .
PL 20, 1001A実に彼は、人の栄光を知らず、神の栄誉を厳しく求める者であった。自分のものを求めず、イエス・キリストのものを求めた(フィリピ2)。
Amicitias saeculi, et officia mundana contemnens, servitio Dei jugiter adhaerens, inter humana colloquia jugiter occupatus: nimirum ibi cor ejus erat, ubi thesaurus (Matth. VI) .
PL 20, 1001A世の友情と世俗の務めを軽んじ、絶えず神への奉仕に身を寄せ、人々の語らいの中でも絶えず〔神への奉仕に〕携わっていた。確かに、彼の心は宝のあるところにあった(マタイ6)。
Illud etiam quale est, quod cum operosa quaeque hujus saeculi, ac pretiosa despiceret, vilium rerum pauperrimos venditores, misericordi ambitione profusus emptor augebat? parum scilicet computans quod professis egentibus largiretur.
PL 20, 1001A次のこともどれほどのことか。この世の手間のかかるもの、また高価なものはすべて軽んじながら、取るに足りぬ品のいたって貧しい売り手たちを、慈しみ深い心遣いの気前よさで、買い手として富ませていたのである。乏しさを公言する者たちに施すだけでは足りないと考えていたのである。
Erat idem sanctus ira brevis, indulgentia facilis, patientia superans, humanitate devincens: in corripiendo districtus, in relaxando absolutus, liber in agendo: omni aetati, et conditioni, et sexui, stupenda benignitate communis, ac tum humilibus quibuscumque conjunctior.
PL 20, 1001Bこの聖なる人は、怒りには手短で、赦しには容易く、忍耐に優れ、人間味によって打ち勝つ者であった。戒めるときは厳しく、解くときは寛く、行うときは自由であった。あらゆる年齢、境遇、性に対して、驚くべき善意をもって分け隔てなく、とりわけ卑しい者には誰にでも、いっそう近しかった。
Ipse quoque in illo habitu vestium, tota erat vilitate mundissimus: gratus sine industria, contemptibilis sine fuco; et plane qui, ipso nil curante, mentis ejus panderet puritatem.
PL 20, 1002Aまた彼自身、あの衣の身なりにおいて、まったく質素なままで、いとも清らかであった。努めなくとも好ましく、飾らずして目立たず、そして明らかに、彼自身がまったく気にかけないのに、その精神の清らかさを表す身なりであった。
Pauca haec de virtutibus hominis Dei, brevissimo sermone memoravi; ne dies iste quo ad superna migravit beatus Philastrius patronus noster, cujus hodie festa celebramus, tristi silentio inglorius praeteriret.
PL 20, 1002A神の人の徳について、この少しのことを、ごく短い言葉で思い起こした。我々の守護者、福なるフィラストリウスが天に移った日、今日その祭りを我々が祝うこの日が、悲しい沈黙のうちに栄えなく過ぎ去ることのないようにである。
Nam cum multa meritorum ejus praeconia, quatuordecim jam per annos solemnitatis hujus cultum renovans, auditui vestro intulerim, plura quae praedicari adhuc possunt, intacta perspicio.
PL 20, 1002A実に、私はこの祭りの礼拝を新たにしつつ、すでに14年にわたり、彼の功績の多くの称賛を諸君の耳に入れてきたが、なお語りうる多くのことが手つかずのままであると見ている。
Quintodecimo autem Calendarum Augustarum exuit hominem, et migravit ad eum quem dilexit. Tam digni igitur memoriam sacerdotis debito affectu veneremur, ut ipsius quoque suffragio bona quae poscimus, facilius impetremus; largiente Dei Filio sempiterno, cui est omnis honor, virtus, et gloria, cum Patre, et Spiritu sancto, in omnia saecula saeculorum. Amen.
PL 20, 1002A8月の朔日の15日前〔7月18日〕に、彼は人を脱ぎ、自らの愛した者のもとへ移った。それゆえ、これほどにふさわしい司教の記憶を、当然の情愛をもって敬おう。そうして、彼の執り成しによっても、我々が願う善いものを、いっそうたやすく得よう。永遠の神の子が与えることによってである。子には、父と聖なる霊とともに、あらゆる栄誉、力、栄光が、世々限りなくある。アーメン。