ガリアのエウァグリウスfl. 5th c.

Altercatio inter Theophilum Christianum et Simonem Judaeum › 全文

Altercatio inter Theophilum Christianum et Simonem Judaeum 全文

Evagrius of Gaul · PL 20, 1165D–1182A

Caput I

第I章PL 20, 1165D
1

Fuit igitur altercatio legis inter quemdam Simonem Judaeum et Theophilum Christianum. Judaeus igitur sic ait: Crucicola signifer, Christianae legis te profiteris esse auctorem (Lege doctorem).

PL 20, 1165D

さて、ユダヤ人シモンとキリスト教徒テオフィロスのあいだで、律法をめぐる論争があった。そこでユダヤ人はこう言った。「十字架を拝む旗手よ、あなたはキリスト教徒の律法の教師〔底本は auctorem(創始者)と刷り、本文の中に括弧で「doctorem(教師)と読め」と注する。その読みで解した〕であると公言している」。

2

Habes et me patientem auditorem, si modo interrogationibus meis, non lenociniis sermonum aut argumentis, sed legis praesentia comprobes veritatem. Quod si tu me hodie viceris, facito Christianum; aut ego cum te superavero, faciam Nazaraeum Judaeum.

PL 20, 1166D

「あなたには、辛抱強く聞く者としての私もいる。ただし、私の問いに対して、言葉の飾りや論証によってではなく、律法そのものを示して、あなたが真理を証明するならばである。もし今日あなたが私に勝ったなら、私をキリスト教徒にするがよい。私があなたに勝ったなら、ナザレ人であるあなたをユダヤ人にする」。

3

THEOPHILUS.--Non glorietur giberosus ut rectus.

PL 20, 1167A

テオフィロス――背の曲がった者〔giberosus。gibbosus(背の曲がった者)の崩れた綴りと解した〕が、まっすぐな者であるかのように誇ってはならない。

4

SIMON.--Quem colis?

PL 20, 1167A

シモン――あなたは誰を拝むのか。

5

TH.--Sane si dicimus, et audenter probamus.

PL 20, 1167A

テオフィロス――確かに我々はそう言い、臆せず証明もする〔底本は si dicimus。sic dicimus の誤りと解した〕。

6

SIM.--Sacri venerandique Deuteronomii vox resultans dicit: Videte quod ego sum, et non est alius praeter me Deus (Deut. XXXII, 39) . Et Esaias dicit: Ego primus et ego novissimus, et praeter me non est Deus (Isai. XLIV, 6) .

PL 20, 1167A

シモン――聖なる尊ぶべき申命記の声が響き渡って言う。「見よ、私がある。私のほかに神はいない」(申命記32:39)。またイザヤは言う。「私は最初の者、私は最後の者。私のほかに神はいない」(イザヤ44:6)。

7

TH.--Sacratissima Christi vox est, quam si tu volueris cognoscere, oportet te primum credere, et tunc demum poteris intelligere. Esaias enim redarguit te dicens: Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX) .

PL 20, 1167A

テオフィロス――それは、キリストの至聖なる声である。あなたがそれを知ろうと望むなら、まず信じなければならない。そうして初めて理解できるだろう。実にイザヤはあなたを論駁して言う。「汝らが信じなければ、汝らは理解しない」(イザヤ7:9、七十人訳による)。

8

Indubitanter igitur Deum omnipotentem invisibilem novimus, et scimus, et colimus: deinceps Christum Deum et Dei Filium profitemur. Quod autem dicit: Ego primus et ego novissimus, duos adventus Christi significat.

PL 20, 1167B

それゆえ、我々は疑いなく、全能で見えない神を知り、承知し、拝む。そのうえで、神であり神の子であるキリストを公言する。また、「私は最初の者、私は最後の者」と言っていることは、キリストの二つの来臨を意味する。

9

SIM.--Quid illud quod ait: Praeter me non est Deus?

PL 20, 1167B

シモン――では、「私のほかに神はいない」と言っているあの言葉は何か。

10

TH.--Christus Deus et Dei Filius de se dixit, quia praevidebat Antichristum venturum. De quo Zacharias propheta dicit: Ecce suscitabo pastorem in terra, et quod deficiet non visitabit, et dispersos non requiret, et contribulatum non salvabit, et integrum non consummabit, et carnes electorum comedet, eorum evertet.

PL 20, 1167B

テオフィロス――神であり神の子であるキリストは、反キリストが来ることを予見していたので、自分についてそう言ったのである。その者について、預言者ゼカリヤは言う。「見よ、私は地に牧者を立てる。その者は欠けているものを訪れず、散らされた者を探さず、打ち砕かれた者を救わず、健全な者を全うさせず、選ばれた者たちの肉を食らい、彼らの〔もの〕を覆す」〔eorum evertet は目的語を欠く。「もの」を補った。ミーニュの脚注は、ここで語が一つ欠けていると記し、ウルガタ版では et ungulas eorum dissolvet(彼らのひづめを砕く)とあると添える〕。

11

Gladius super brachium ipsius est, et super oculum dextrum ipsius arefiens arefiet, et oculus ipsius obcaecabitur dexter (Zacch. XII, 16) : proinde Christus dicit: Ego primus et ego novissimus.

PL 20, 1167C

「剣は彼の腕の上に、その右の目の上にある。〔腕は〕干からびきり、その右の目は盲となる」(ゼカリヤ12:16)〔引かれた句はゼカリヤ11:16–17〕。それゆえ、キリストは「私は最初の者、私は最後の者」と言う。

12

SIM.--Ergo tu duos facis?

PL 20, 1167C

シモン――では、あなたは〔神を〕二つにするのか。

13

TH.--Deus unus est, ex quo Christus, et in quo Deus: sicut Abrahae ad ilicem Mambrae tres vidit, quibus occurrens, unum salutavit dicens: Domine, si inveni gratiam ante te, accipe aquam, et laventur pedes vestri, et refrigera te sub arborem istam (Gen. XVIII, 4) ; quod scilicet Abraham videbat praesentiam divinitatis, quod arbor crucis Christi tegmen credentibus refrigerii praestaret, de quo propheta in psalmo: Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos dijudicat (Psal. LXXXI, 1) .

PL 20, 1167C

テオフィロス――神は一つであり、その神からキリストが出て、キリストのうちに神がある。これは、アブラハムがマムレの樫の木のもとで三人を見て〔底本は Abrahae と刷り、ミーニュの脚注は「おそらく Abraham」とする。その読みで解した〕、彼らを出迎え、その一人に挨拶して言ったとおりである。「主よ、もし私が汝の前に好意を得たなら、水を受けよ。汝らの足が洗われるように。そしてこの木の下で身を涼めよ」(創世記18:4)。すなわち、アブラハムは神性の臨在を見ており、キリストの十字架の木は、信じる者たちに涼しさの覆いを与えるということである。それについて預言者は詩篇で言う。「神は神々の会堂に立ち、その只中で神々を裁く」(詩篇81:1)。

14

Utique de Christo dicit, qui in synagoga deorum docuit, et virtutes fecit: proinde in psalmo quadragesimo quarto dicit: Thronus tuus, Deus, in saecula saeculorum: virga aequitatis, virga regni tui: dilexisti justitiam et odisti iniquitatem, propterea benedixit te Deus tuus oleo laetitiae prae participibus tuis (Psal. XLIV, 7) .

PL 20, 1167D

それは確かに、キリストについて言っているのである。キリストは神々の会堂で教え、力ある業を行った。それゆえ、詩篇44でも言う。「神よ、汝の座は世々限りなく。公正の杖が汝の国の杖である。汝は正義を愛し、不法を憎んだ。それゆえ、汝の神は、汝の仲間たちにまさって、喜びの油で汝を祝福した」(詩篇44:7)。

15

Quis Deus propter quem Deum dixit, Judaee? Utique Deus Pater Christum Dei Filium, pro quo et de quo receptissimus prophetarum Jeremias dicit: Hic Deus, et non est alius, nec aestimabitur absque illo: qui invenit omnem prudentiam, et dedit Jacob puero suo, et Israel dilecto suo.

PL 20, 1167D

どの神が、どの神のゆえに「神」と言ったのか、ユダヤ人よ。それは明らかに、父なる神が神の子キリストを〔神と言ったの〕である。そのキリストのために、またそのキリストについて、預言者たちのうちで最も広く受け入れられているエレミヤは言う。「これが神であり、ほかに神はいない。彼のほかには何者も数えられない。彼はあらゆる知恵を見いだし、それを自分の僕ヤコブに、自分の愛する者イスラエルに与えた」〔引かれた句はバルク3:36–37(次節の引照)。バルク書の句をエレミヤの名で引いている〕。

16

Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch. III, 36-38) . Item in psalmo quadragesimo quinto dicit: Vacate et videte, quoniam ego sum Deus: exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra (Psal. XLV, 11) .

PL 20, 1168A

「その後、彼は地上に現れ、人々と共に暮らした」(バルク3:36–38)。また、詩篇45でも言う。「手を休めて見よ、私が神であることを。私は諸国民の中で高められ、地において高められる」(詩篇45:11)。

17

Et in psalmo sexagesimo septimo: Cantate Domino, psallite nomini ejus, iter facite ei qui ascendit super occasum: Dominus nomen illi (Psal. LXVII, 5) . Longum est, ut exempla persequar plura: his paucis veritas comprobatur.

PL 20, 1168A

また詩篇67では言う。「主に歌え、その名に賛美を歌え、日の沈む所の上に昇る者のために道を開け。主がその者の名である」(詩篇67:5)。さらに多くの例を挙げていくのは長くなる。これら少数の例で真理は証明される。

18

SIM.--Recte quidem ad colentes testimonia unito spiritu fatentes, ori tuo consentientes; sed illud volo edisseras, sicubi in loco Deus per semetipsum Christum Deum constituit: tunc demum Christum Deum et Dei Filium cogitabo.

PL 20, 1168A

シモン――確かに、〔これらの〕証言を尊び、心を一つにして公言し、あなたの口に同意する者たちにとっては〔ad colentes … consentientes の係りは定かでない。「…にとっては」と取った〕、それは正しい。だが、私は次のことを説き明かしてほしい。どこかの箇所で、神が自ら、キリストを神と定めたのかどうかを。そのときに初めて、神であり神の子であるキリストのことを、私は考えよう。

19

TH.--Incredule Judaee, jam et de prophetis disputas? accipe tamen interrogationibus tuis responsum. Deus ad Moysem loquitur dicens: Ecce dedi te deum Pharaonis, et frater tuus Aaron erit propheta tuus (Exod. VII, 1) .

PL 20, 1168A

テオフィロス――不信仰なユダヤ人よ、あなたはもう預言者たちのことまで論じるのか。それでも、あなたの問いへの答えを受けよ。神はモーセに語って言う。「見よ、私は汝をファラオの神とした。汝の兄弟アロンが汝の預言者となる」(出エジプト記7:1)。

20

Praevide nunc Moysem, typum Christi, fuisse gentium incredibilium deum. Quanto magis Christus credentium est Deus! Sicut enim Moyses populum de Aegypto, durissima Pharaonis servitute; sic et Christus credentes de diaboli potestate liberavit.

PL 20, 1168B

モーセがキリストの予型として、信じない諸国民の神〔底本は gentium incredibilium(信じ難い諸国民)。incredulorum(信じない)の意と解した〕であったことを、今あらかじめ見て取れ。どれほどいっそう、キリストは信じる者たちの神であることか。実に、モーセが民をエジプトから、ファラオの最も苛酷な隷属から〔解放した〕ように、キリストもまた、信じる者たちを悪魔の権力から解放した。

21

SIM.--Si ergo Christus Deus est et Dei Filius, quomodo ergo in Genesi scriptum est: In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1.) ? Potuerat dixisse: In principio fecit Pater et Dei Filius coelum et terram.

PL 20, 1168B

シモン――それでは、キリストが神であり神の子であるなら、創世記にはなぜこう書かれているのか。「初めに神は天と地を造った」(創世記1:1)。「初めに父と神の子は天と地を造った」と言えたはずではないか。

22

TH.--Erras, Judaee, nec umquam invenies veritatem, nisi veritatis intelligas originem. Nam si velis credere, poteris et in principio ejus invenire quis est Christus Dei Filius: sic enim ait: Fecit Deus coelum et terram, hoc est in Christi arbitrio, et ad voluntatem ejus, et ad cujus imaginem hominem dignatus est facere; dicit enim: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem Dei: masculum et feminam fecit eos (Gen. I, 26, 27) .

PL 20, 1168B

テオフィロス――あなたは誤っている、ユダヤ人よ。真理の起源を理解しないかぎり、決して真理を見いださないだろう。なぜなら、信じようと望むなら、〔創世記の〕初めにも、神の子キリストが誰であるかを見いだせるからである。実にこう言う。「神は天と地を造った」。すなわち、キリストの裁量により、その意志にしたがい、またその像にかたどって、人を造ることをよしとしたのである。実に言う。「我々は人を、神の像と似姿にかたどって造ろう。男と女に彼らを造った」(創世記1:26, 27)。

23

SIM.--Potuit hoc et ad angel os dixisse.

PL 20, 1168C

シモン――これは天使たち〔底本は angel os と分けて刷る。angelos と読む〕に向けて言ったのかもしれない。

24

TH.--Erras, Judaee. Cui umquam Angelorum dixit Deus: Filius meus es tu: ego hodie genui te (Hebr. I, 5) ? Et rursus in psalmo dicit: Principem ponam illum excelsum prae regibus terrae (Ps. LXXXVIII, 28) . Angelis autem jubet, Christum adorent.

PL 20, 1168C

テオフィロス――あなたは誤っている、ユダヤ人よ。神は天使たちの誰に向かって、「汝は私の子。私は今日、汝を生んだ」(ヘブライ1:5)と言ったことがあるか。また詩篇でも言う。「私は彼を君主として、地の王たちにまさって高い者として立てる」(詩篇88:28)。しかも神は天使たちに、キリストを礼拝せよと命じている。

25

Et iterum in Canticum Deuteronomii dicit: Laetamini, gentes, cum eo, et adorent eum omnes angeli Dei (Deut. XXXII, 43, sec. LXX) .

PL 20, 1168C

また申命記の歌でも言う。「諸国民よ、彼と共に喜べ。神のすべての天使たちは彼を礼拝せよ」(申命記32:43、七十人訳による)。

26

SIM.--Proba mihi Christum esse principem.

PL 20, 1168D

シモン――キリストが君主であることを、私に証明してくれ。

27

TH.--Jam dixi. Accipe nunc aliam probationem, si potueris vel sic credere. Nam cum Jesus filius Nave staret trans Jordanem, virum vidit stantem; et gladius utraque parte acutus in manu ejus. Dixit illi Jesus: Noster es, an adversariorum? Ego princeps militiae majestatis Domini (Jos. V, 14) .

PL 20, 1168D

テオフィロス――すでに言った。では別の証明を受けよ、せめてこれで信じられるなら。ヌンの子ヨシュア〔Jesus filius Nave〕がヨルダンの向こうに立っていたとき、立っている一人の男を見た。その手には両刃の剣があった。ヨシュアは彼に言った。「汝は我々の者か、敵対する者たちの者か」。〔男は答えた。〕「私は主の威光の軍の君主である」(ヨシュア記5:14)。

28

SIM.--Et hoc volo mihi edisseras, quomodo est Filius Christus; nam et omnes sancti filii Dei dicti sunt: proinde sicut mihi probasti principem illum esse, proba nunc Dei Filium illum ex Deo natum. Longe enim remota est Divinitas a coitibus humanis, nec miscetur amplexui.

PL 20, 1168D

シモン――これも私に説き明かしてほしい。キリストはどのようにして子なのか。聖なる者たちもみな神の子と呼ばれているからだ。だから、彼が君主であることを私に証明したように、今度は彼が神から生まれた神の子であることを証明してくれ。神性は人間の交わりから遠く隔たっており、抱擁に混じることはないからだ。

29

TH.--Loqueris quasi Judaeus. Nam, Christus Deus, Deus Filius, primogenitus, verbo editus, ore prolatus.

PL 20, 1169A

テオフィロス――あなたはまるでユダヤ人のように語る。実に、キリストは神であり、子なる神、長子であって、言葉によって産み出され、口から発せられたのである〔原文は動詞を欠く。「である」を補った〕。

30

Sicut enim Deus cum hominem in principio e limo terrae fecerat, flatum suum in eumdem spiraverat, et factus est homo in animam vivam; et ita Verbum suum, hoc est Christum ex utero cordis sui genuit; sicut in Basilion libro secundo dicit: Et fuit verbum Domini ad Nathan prophetam dicens: Vade et dic servo meo David: non tu aedificabis mihi domum ad habitandum; sed cum impleti fuerint dies tui, suscitabo semen tuum post te: hic aedificabit domum nomini meo, et erigam thronum ejus usque in saecula: et ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium, et fidem consequetur et domus ejus (II Reg. VII, 4, 5, 12, 13, 16) .

PL 20, 1169A

実に、神が初めに人を地の土から造ったとき、その人に自分の息を吹き込み、人は生きた魂となった。そのように、神は自らの言葉、すなわちキリストを、自らの心の胎から生んだ。『バシリオン〔ギリシア語で「諸王国」の意の書名。引照はサムエル記下〕』の第二巻で言うとおりである。「主の言葉が預言者ナタンに臨んで言った。行って、私の僕ダビデに言え。汝は私のために住むべき家を建てない。汝の日が満ちたとき、私は汝の後に汝の子孫を起こす。その者が私の名のために家を建て、私は彼の座を世々に至るまで立てる。私は彼にとって父となり、彼は私にとって子となる。彼の家もまた信を得る」(サムエル記下7:4, 5, 12, 13, 16)。

31

Et in psalmo II dicit: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania (Ps. II, 1) ? Item in psalmo quadragesimo quarto: Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea regi (Ps. XLIV, 2) .

PL 20, 1169B

また詩篇2で言う。「なぜ諸国民は騒ぎ立ち、民は空しいことを思い巡らしたのか」(詩篇2:1)。また詩篇44では。「私の心は良い言葉をあふれ出させた。私は私の業を王に向けて語る」(詩篇44:2)。

32

Isaias dicit: Consummatas quidem et abbreviatas res audivi; quoniam Verbum breviatum facit Deus in omni terra (Isa. X, 22) . Hic est Verbum qui verbera nostra sanavit, de quo in psalmo centesimo quinto dicit: Misit Verbum suum, et sanavit eos (Ps. CV, 20) .

PL 20, 1169B

イザヤは言う。「私は、事が成し遂げられ、また切り詰められたと聞いた。神は言葉を切り詰められたものとして全地に行うからである」(イザヤ10:22)。これこそ、我々の打ち傷を癒やした言葉であり、それについて詩篇105で言う。「神は自らの言葉を送り、彼らを癒やした」(詩篇105:20)〔引かれた句は詩篇106:20にあたる〕。

33

Item in alio psalmo testimonium perhibet propheta dicens quod coelum de quo supra diximus, Christo, et in Christo qui est Verbum Dei, fecerit: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Ps. XXXII, 6) .

PL 20, 1169B

また別の詩篇で、預言者は、先に述べた天を、神がキリストによって、神の言葉であるキリストにおいて造ったと証言して言う。「主の言葉によって天は固められ、その口の霊によって、それらのすべての力が〔固められた〕」(詩篇32:6)。

34

Hic est Verbum qui velociter mundum percurrit, et animas errantium per legem novam ad Deum convertit: de quo in psalmo centesimo quadragesimo sexto: Qui emittit Verbum suum terrae, velociter currit sermo ejus (Ps. CXLVII, 15) .

PL 20, 1169C

これこそ、世界を速やかに駆け巡り、さまよう者たちの魂を新しい法によって神へと立ち返らせる言葉であり、それについて詩篇146で言う。「その言葉を地に送る者、その語は速やかに走る」(詩篇147:15)〔本文は「146」、括弧の引照は147〕。

35

Et Isaias dicit: Ecce Verbum Domini factum est illis in maledictum, et noluerunt illud. Nam prophetam nostrum Joannem prophetico ore clamantem: In principio erat Verbum, et Deus erat Verbum, et Verbum erat apud Deum. Hoc erat in principio apud Deum.

PL 20, 1169C

またイザヤは言う。「見よ、主の言葉は彼らにとって呪いとなり、彼らはそれを望まなかった」〔この句はイザヤでなくエレミヤ6:10に見える〕。実に、我々の預言者ヨハネが預言の口で叫ぶのを〔聞け。原文は動詞を欠き、「聞け」を補った〕。「初めに言葉があり、言葉は神であった。言葉は神と共にあった。これは初めに神と共にあった」。

36

Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1, 3) . Et rursus Filius pari genere testimonium reddit Patri et nativitatis suae exordia testatur, dicens per Salomonem: Ego ex ore Altissimi prodivi primogenitus ante omnem creaturam.

PL 20, 1169C

「万物は彼によって成り、彼なしには何も成らなかった」(ヨハネ1:1, 3)。また、子もまた同様に、父について証言し、自らの生まれの始まりを証しして、ソロモンを通して言う。「私は至高者の口から出た。すべての被造物に先立つ長子として」。

37

Ego in coelis feci ut oriretur lumen indeficiens. Ego in altissimis habitavi, et thronus meus in columna nubis (Eccli. XXIV, 5-7) . Vides ergo exeuntibus patribus tuis de Aegypto, quia Christus erat qui in columna nubis praecedebat eos.

PL 20, 1169D

「私は天に、尽きることのない光が昇るようにした。私は最も高い所に住み、私の座は雲の柱の中にある」(集会の書24:5–7)。それゆえ、あなたの先祖たちがエジプトから出たとき、雲の柱の中で彼らの先に立っていたのはキリストだったことが、あなたには見て取れる。

38

Item illic in Proverbiis ejusdem: Dominus condidit me in initio viarum suarum, in principio in opera sua: antequam terram faceret, et ante omnes colles genuit me.

PL 20, 1169D

また、同じ者〔ソロモン〕の箴言ではこうである。「主は、その道の初めに私を造り、その業のために初めに〔私を置いた〕。地を造る前に、またすべての丘に先立って、私を生んだ」。

39

Cum patraret [leg. pararet, ἑτοίμαζε] coelos, aderam cum illo; et cum secerneret sedem suam, quando fortia faciebat fundamenta terrae, eram simul cum illo disponens.

PL 20, 1169D

「彼が天を整えた〔底本は patraret と刷り、本文の中に角括弧で pararet(整える)と読めと注して、ギリシア語 ἑτοίμαζε(準備していた)を添える。その読みで解した〕とき、私は彼と共にそこにいた。彼が自らの座を分かち置いたとき、地の土台を堅くしていたとき、私は彼と共にあって整えていた」。

40

Ego eram cui adgaudebat, quotidie autem laetabar in faciem ejus, cum laetaretur orbi perfecto (Prov. VIII, 22, 30 sec. LXX) .

PL 20, 1170A

「私は、彼が喜びを注いだ者であり、日々、彼の顔の前で楽しんでいた。彼が完成した世界を喜ぶときに」(箴言8:22, 30、七十人訳による)。

41

SIM.--Potest hoc pro sapientia dixisse.

PL 20, 1170A

シモン――これは知恵について言ったのかもしれない。

42

TH.--Erras, Judaee, et veluti velamen [Forte velamine] ignorantiae sensus tuus contectus est. Non immerito sanctissimus Moyses velaminis tegmine faciem velabat, quod velamen corda vestra contexit.

PL 20, 1170A

テオフィロス――あなたは誤っている、ユダヤ人よ。いわば無知の覆い〔底本は veluti velamen と刷り、本文の中に角括弧で「おそらく velamine(覆いによって)」と注する。その読みで解した〕によって、あなたの思いは覆われている。至聖なるモーセがその顔を覆いの被いで包んだのは、理由のないことではない。その覆いは諸君の心を包んでいる。

43

Accede proinde ad Dominum et Dei Filium, et auferetur de sensibus tuis tegmen ignorantiae. Sapientiae dictum existimas, ignorans quoniam Christus ipse est Dei virtus et Dei sapientia (I Cor. I, 24) .

PL 20, 1170A

それゆえ、主であり神の子であるキリストのもとに近づけ。そうすれば、あなたの思いから無知の覆いが取り去られる。あなたはこれを知恵について言われたことだと思っているが、キリストその人が「神の力、神の知恵」(一コリント1:24)であることを知らずにいる。

44

Adeo reges vestri qui per successionem regnabant, non poterant sapientiam et virtutem accipere, nisi per vocabulum nominis Christi. Hujus rei auctorem Danielem dabo dicentem: Signabitur visus et prophetia.

PL 20, 1170A

その証拠に、世襲で王位にあった諸君の王たちは、キリストという名の呼び名を通してでなければ、知恵と力を受けることができなかった。この事柄の典拠としてダニエルを挙げよう。彼は言う。「幻と預言は封印される」。

45

Orietur justitia sempiterna, et ungetur Sanctus sanctorum: et scies, et intelliges ab exitu sermonis in respondendo; et aedificabo Hierusalem usque ad Christum christorum et Regem regum vestrorum: unctio Samariae deficiet cornu illud (Dan. IX, 24) .

PL 20, 1170B

「永遠の正義が昇り、聖なる者の中の聖なる者が油注がれる。汝は知り、悟る、答えにおいて、言葉の出ていくところから〔ab exitu sermonis in respondendo の係りは定かでない。「言葉が発せられたときから」と取った〕。私はエルサレムを、キリストたちのキリスト、汝らの王たちの王に至るまで建てる。サマリアの油注ぎは、あの角を欠く〔最後の句 unctio Samariae deficiet cornu illud は崩れているらしく、このように取った〕」(ダニエル9:24)。

46

Deinde reges vestri ungebantur, et omnes prophetae siluerunt, quia de quo loquebantur venit, sicut Isaias ait: Ego sum qui loquebar, et veni ut evangelizarem vobis (Isa. LII, 6) . Proinde, ut diximus, ipse est Christus christorum, Dominus dominorum.

PL 20, 1170B

その後、諸君の王たちは油注がれ続け、すべての預言者たちは沈黙した。語られていた当の者が来たからである。イザヤが言うとおりである。「私は語っていた者である。私は、汝らに福音を告げるために来た」(イザヤ52:6)。したがって、先に述べたとおり、彼こそキリストたちのキリスト、主たちの主である。

47

Auctorem Esaiam dabo dicentem: Sic dicit Dominus Christo meo Domino cui tenuit dextram, ut exaudiant eum gentes: fortitudinem regum disrumpam, aperiam ante eum portas, et civitates non claudentur.

PL 20, 1170B

典拠としてイザヤを挙げよう。彼は言う。「主は、私の主キリスト、諸国民が彼に聞き従うようにと〔主が〕その右手を取った者に、こう言う。私は王たちの強さ〔fortitudo〕を砕き、彼の前に門を開く。町々は閉ざされない」。

48

Portas aereas aperiam, et vectes ferreos confringam, et dabo tibi thesauros absconditos (Isa. XLV, 1) .

PL 20, 1170C

「青銅の門を開き、鉄のかんぬきを砕き、汝に隠された宝を与える」(イザヤ45:1)。

49

Cui ergo tenuit dextram Pater, nisi Christo Filio, quem omnes gentes exaudierunt, sicut in Psalmo dicit: Tu mecum semper tenuisti manum dextram meam (Ps. LXXII, 24) ? Aut quae civitas illi clausa est? Et cui omnes portae aereae patent?

PL 20, 1170C

では、父は誰の右手を取ったのか。子キリストでなくて誰か。すべての諸国民が彼に聞き従った。詩篇で言うとおりである。「汝は常に私と共に、私の右手を取った」(詩篇72:24)。また、どの町が彼に閉ざされたか。そして、誰にすべての青銅の門が開いているのか。

50

Aut numquid et de nativitate ejus audebit disputare? cum idem propheta: Factum verbum Domini, inquit, ad Achaz: Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni, sive in excelsum supra. Et dixit Achaz: Non petam, et non tentabo Dominum.

PL 20, 1170C

あるいは、彼の生まれについてまで、あえて論じるつもりか。同じ預言者が言っている。「主の言葉がアハズに臨んだ。『汝の神である主に、冥界の深みであれ、上の高みであれ、しるしを求めよ』。アハズは言った。『私は求めない。主を試みない』」。

51

Et ait: Audite nunc, domus David: Non pusillum vobis certamen erit cum hominibus; et ideo vos praestabitis certamen cum hominibus, quoniam Dominus Deus dabit vobis signum: Ecce Virgo concipiet, et pariet Filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel; quod interpretatur, Nobiscum Deus (Isa. VII, 10-14) .

PL 20, 1170C

さらに言う。「聞け、ダビデの家よ。人々との争いは、汝らにとって小さなものではあるまい。それゆえ汝らは人々との争いを引き受けることになる。主なる神が汝らにしるしを与えるからである。見よ、おとめが身ごもり、子を産み、その名はインマヌエルと呼ばれる。これは『我々と共に神がいる』と訳される」(イザヤ7:10–14)。

52

SIM.--Ego prophetis credo. Praeterea Isaiam receptissimum accipio; sed aliam virginem dixisse arbitror.

PL 20, 1170D

シモン――私は預言者たちを信じる。そのうえ、イザヤを最も広く受け入れられた者と認める。しかし、彼は別のおとめのことを言ったのだと思う。

53

Cum enim Salmanassar rex Assyriorum ducem suum misisset ad Hierusalem exprobrare Deum vivum; tunc Isaias prophetavit adversus Salmanassar regem dicens: Sprevit te, subsannavit te, virgo filia Sion. Caput suum movet adversum te, filia Hierusalem (Isa. XXXVII, 22) .

PL 20, 1170D

実に、アッシリアの王シャルマネセル〔イザヤ36–37章でエルサレムに将軍を遣わした王はセンナケリブ〕が、生ける神を罵らせるために自分の将軍をエルサレムに遣わしたとき、イザヤは王シャルマネセルに対して預言して言った。「おとめ、シオンの娘は、汝を侮り、汝を嘲った。エルサレムの娘は汝に向かって頭を振る」(イザヤ37:22)。

54

Quando et angelus de castris Assyriorum centum octoginta millia percussit, in hoc fuit nobiscum Deus.

PL 20, 1170D

また、天使がアッシリア人の陣営から十八万人を打ったとき、この出来事において、神は我々と共にいた。

55

TH.--Erras, Judaee: nondum removes incredulitatem. Si ergo filiam Hierusalem dicis; quem filium peperit? vel quis butyrum et mel manducavit? aut quis infans fuit qui priusquam cognosceret patrem aut matrem, spolia Samariae detraxit? aut quem filium de semine David aluit?

PL 20, 1171A

テオフィロス――あなたは誤っている、ユダヤ人よ。あなたはまだ不信仰を取り除いていない。では、あなたがエルサレムの娘のことだと言うなら、彼女はどの子を産んだのか。あるいは、誰がバターと蜜を食べたのか。あるいは、父や母を知る前に、サマリアの戦利品を奪い取った幼子は誰か。あるいは、ダビデの子孫のどの子を彼女は育てたのか。

56

Isaias enim dixit: Ecce Virgo in utero accipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel. Butyrum et mel comedet: priusquam cognoscat vocare patrem vel matrem, accipiet virtutem Damasci, et spolia Samariae contra regem Assyriorum (Isa. VII, 14) .

PL 20, 1171A

実にイザヤは言った。「見よ、おとめは胎に宿し、子を産み、その名はインマヌエルと呼ばれる。バターと蜜を食べ、父や母を呼ぶことを知る前に、ダマスコの力と、サマリアの戦利品を、アッシリアの王に逆らって受け取る」(イザヤ7:14)。

57

SIM.--Enarra mihi igitur ista quid se habeant, ut credere possim; quid mel aut butyrum intelligitur; aut quae spolia Samariae Christus acceperit.

PL 20, 1171A

シモン――では、これらがどういうことかを私に説き明かしてくれ。そうすれば私も信じられる。蜜やバターは何と解されるのか。サマリアの戦利品として、キリストが何を受けたというのか。

58

TH.--Si removeas incredulitatem, audies veritatem, ne forte inpleatur in te illud quod scriptum est: Sicut aspides surdae et obturantes aures suas, quae non audiunt vocem incantantium (Ps. LVII, 5) .

PL 20, 1171B

テオフィロス――あなたが不信仰を取り除くなら、真理を聞くだろう。さもなければ、あなたにおいて、書かれているあの言葉が満たされるかもしれない。「耳をふさぐ聞こえない毒蛇のように。呪文を唱える者たちの声を聞かない」(詩篇57:5)。

59

Audenter enim Isaias adversus incredulitatem vestram clamat dicens: Erunt vobis verba libri hujus sicut libri signati; quem si dederis homini scienti litteras ad legendum, dicit: Non possum legere, signatum est enim.

PL 20, 1171B

実にイザヤは、諸君の不信仰に対して、臆せず叫んで言う。「この書の言葉は、汝らにとって、封印された書の言葉のようになる。それを、文字を知る人に読ませようと渡しても、その人は言う。『読めない。封印されているからだ』」。

60

Aut si dederis non scienti litteras, et dicas lege, dicet, Non didici (Isa. XXIX, 11, 12) . Primum quia Christus secundum nativitatem infantium omnium, butyrum et mel manducavit. Hoc credimus, et sic vitam nostram custodimus; et quia octavo die circumcisus est.

PL 20, 1171B

「あるいは、文字を知らない者に渡して、『読め』と言っても、その者は『習ったことがない』と言う」(イザヤ29:11, 12)。第一に、キリストは、すべての幼子の生まれと同じように、バターと蜜を食べたということである。我々はこれを信じ、そのように我々の生を守る。また、八日目に割礼を受けたということも〔信じる〕。

61

Butyrum autem unctio Spiritus intelligitur; mel autem dulcedo doctrinae ejus, quam nos assequimur.

PL 20, 1171B

バターは霊の油注ぎと解され、蜜は彼の教えの甘美さ、すなわち我々が追い求めるものと解される。

62

Spolia autem Samariae hoc genere detraxit; quod cum infans esset, munera a Magis accepit, aurum, thus et myrrham; et postea adultus cum doceret et omnem veritatem demonstraret, relictis idolis, Samaria et Damascus bene crediderunt, relinquentes Assyrium, id est, diabolum.

PL 20, 1171C

サマリアの戦利品は、次のようにして取り去った。幼子であったとき、博士たちから贈り物、すなわち黄金と乳香と没薬を受けた。のち成人して教え、すべての真理を示したとき、偶像を捨ててサマリアとダマスコは正しく信じ、アッシリア人、すなわち悪魔を捨てた。

63

SIM.--Bene quidem per omnia patefacis mysteria. Et quia Christum et Dei Filium ore Dei prolatum verbo genitum, et ex Virgine natum probasti. Quomodo ergo ex semine David in Bethleem civitatem natum asseveras?

PL 20, 1171C

シモン――確かに、あなたはあらゆる点で奥義をよく明らかにする。また、キリストが神の子であり、神の口から出され、言葉によって生まれ、そしておとめから生まれたことも、あなたは証明した。ならば、どうして彼がダビデの子孫から、ベツレヘムの町に生まれたと断言するのか。

64

TH.--Auctorem Isaiam dabo: Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, et requiescet super eum Spiritus Domini (Isa. XI, 1) . Virga enim Maria virgo fuit, quae ex semine David processit, ex qua Christus flos patriarcharum secundum carnem nascitur.

PL 20, 1171C

テオフィロス――典拠としてイザヤを挙げよう。「エッサイの根から若枝が出て、その根から花が咲き上り、その上に主の霊が留まる」(イザヤ11:1)。実に、若枝〔virga。virgo(おとめ)と音が通う〕とは、ダビデの子孫から出たおとめマリアであった。彼女から、キリスト、すなわち族長たちの花が、肉にしたがって生まれる。

65

Deus enim qui in Numeris signum fecit, ut asina loqueretur, multum majus signum facere voluit, ut Christus ex virgine nasceretur. Aut quid mihi et tibi esset certamen, nisi ut Virgo peperisset?

PL 20, 1171D

実に、民数記でしるしを行い、雌の驢馬に語らせた神は、はるかに大きなしるしを、キリストがおとめから生まれるように行おうと望んだ。さもなければ、私とあなたのあいだの争いは何であろうか。おとめが産んだということ以外に。

66

SIM.--Credo Virginem, ut dicis, potuisse de Spiritu concipere. Agitur, si virgo potuit parere.

PL 20, 1171D

シモン――おとめが、あなたの言うように、霊によって身ごもることができたのは、私は信じる。問題は、おとめが産むことができたかどうかだ。

67

TH.--Incredule! Saxum Deus potuit rumpere, et aquam in sitientem producere; quanto magis Deus jubere potuit ut virgo partum ederet! Adhuc tibi dico aliud testimonium, si tamen credas Baruch, Neri filium, qui in Babylonem prophetavit.

PL 20, 1171D

テオフィロス――不信仰な者よ。神は岩を裂き、渇く者のために水を出すことができた。まして神は、おとめが子を産むよう命じることができたのではないか。さらにあなたに別の証言を告げよう、もしバビロンで預言したネリヤの子バルクを信じるなら。

68

SIM.--Ergo me infidelem jam existimas, ut Baruch discipulum Jeremiae non recipiam, qui a Jeremia toties missus populum allocutus est, qui et prophetiam suam Baruch conscribere jussit.

PL 20, 1172A

シモン――では、あなたは私をもう不信仰者と見なすのか。エレミヤの弟子バルクを受け入れないとでも。彼はエレミヤに幾度も遣わされて民に語りかけ、エレミヤは自分の預言をバルクに書き記すよう命じたのだ。

69

Et quia sciebat Jeremias illum populum effusum in captivitatem, et prophetavit; sed de Christo nihil meminit.

PL 20, 1172A

エレミヤは、あの民が捕囚へと散らされることを知っていたので、預言した。だが、キリストについては何も言及していない。

70

TH.--Quomodo ergo prope finem libri sui de nativitate ejus, et de habitu vestis, et de passione et resurrectione ejus prophetavit dicens: Hic unctus meus, electus meus, vulvae incontaminatae jaculatus, natus et passus dicitur.

PL 20, 1172A

テオフィロス――ではどうして、彼は自分の書の終わり近くで、キリストの生まれについて、衣のありさまについて、受難と復活について預言して言ったのか。「これは私の油注がれた者、私の選ばれた者、汚れのない胎から放たれた者であり、生まれ、苦しんだと言われる」〔この句は今日のバルク書に見えない〕。

71

Et quoniam tunicam illius desuper contextam, ut haec omnia; Simon, si credideris, aut cum veneris in plenitudine Evangeliorum nostrorum, impleta cognosces.

PL 20, 1172A

また、彼の上衣が上から織られたこと〔も言われる〕〔動詞を欠く。「言われる」を補った〕。シモンよ、これらすべては、あなたが信じるなら、あるいは我々の福音書の全体にたどり着いたとき、成就したものとして知るだろう。

72

Quod autem in Bethleem natus est, audi Michaeam prophetam dicentem: Et tu, Bethleem, domus illius Ephrata, exigua non eris, ut constituaris in millibus Juda.

PL 20, 1172B

彼がベツレヘムで生まれたことについては、預言者ミカが言うのを聞け。「ベツレヘムよ、汝、エフラタのあの家よ、汝は小さくはならない。ユダの千の中に据えられるために」。

73

Ex te enim mihi prodiet, ut sit princeps in Israel, et possessio ejus a principio, a diebus saeculi (Mich. V, 2) .

PL 20, 1172B

「実に汝から、私のために、イスラエルにおける君主となる者が出る。その起源は初めから、世の日々からである」(ミカ5:2)。

74

SIM.--Multa quidem legimus; sed non ita intelligimus: proinde volo per singula quae interrogo, cognoscere comprobata testimonio veritatis.

PL 20, 1172B

シモン――我々は多くを読んでいる。だが、そのようには理解していない。だから、私が尋ねるひとつひとつについて、真理の証言によって裏づけられたものを知りたい。

75

Praeterea quia Deus circumcisionem praecepit, quam primum patriarchae tradidit; quam circumcisionem Christum habuisse superius professus es: quomodo ergo mihi credere suades, qui circumcisionem prohibes?

PL 20, 1172B

そのうえ、神は割礼を命じ、それを最初に族長に授けた。その割礼をキリストが受けたと、あなたは先に公言した。それなのに、割礼を禁じるあなたが、どうして私に信じるよう勧めるのか。

76

TH.--Circumcidere carnem prohibemus, circumcisos autem credere libenter habemus. Abraham enim qui priusquam circumcisus esset, amicus Dei effectus est, et justitiam adeptus est per fidem, non per circumcisionem (II Paral. XX, 7; Isa. XLI, 8; Jac. V, 23) .

PL 20, 1172B

テオフィロス――我々は肉に割礼を施すことを禁じるが、割礼を受けた者が信じることは喜んで受け入れる。実に、アブラハムは割礼を受ける前に神の友となり、信仰によって正義を得たのであって、割礼によってではない(歴代誌下20:7;イザヤ41:8;ヤコブ5:23)〔引かれた句はヤコブ2:23にあたる〕。

77

Sic enim dicit: Patrem multarum gentium constitui te ante Deum, quia credidisti (Gen. XVII, 4) . Proinde dicit: Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam. (Gen. XV, 6; Rom. IV, 3) .

PL 20, 1172C

実にこう言う。「私は汝を、神の前で多くの諸国民の父と定めた。汝が信じたからである」(創世記17:4)。それゆえ言う。「アブラハムは神を信じた。それは彼に義と認められた」(創世記15:6;ローマ4:3)。

78

Hoc enim priusquam circumcideretur audivit, et postea circumcisionem accepit, ostendens duos populos ad fidem Christi venturos, unum ex circumcisione, et unum ex praeputio.

PL 20, 1172C

彼はこれを割礼を受ける前に聞き、その後に割礼を受けた。それは、キリストの信仰に来る二つの民、すなわち割礼からの民と無割礼からの民を示すためであった。

79

Nam si Christus circumcisus non fuisset, quomodo mihi hodie crederes; aut prophetis, quod ex semine David veniret? Circumcisio enim signum est generis, non salutis.

PL 20, 1172C

もしキリストが割礼を受けていなかったなら、あなたは今日どうして私を信じるだろうか。あるいは、彼がダビデの子孫から来るという預言者たちの言葉を、どうして信じるだろうか。割礼は血筋のしるしであって、救いのしるしではないからである。

80

SIM.--Ergo quo modo filium Moysi, cum esset in praeputio, angelus suffocabat, nisi Seffora mater ejus accepto calculo circumcidisset? et cum sanguis immineret, oravit dicens: Stet sanguis circumcisionis pueri (Exod. IV, 23) .

PL 20, 1172C

シモン――では、モーセの子が無割礼であったとき、天使はどうして彼を絞め殺そうとしたのか。母ツィポラが石の小刀を取って割礼を施さなければ〔殺されていた〕ではないか。そして血が迫ったとき、彼女は祈って言った。「この子の割礼の血は止まれ」(出エジプト記4:23)〔引かれた句は出エジプト記4:25–26にあたる〕。

81

TH.--Contra te loqueris, Judaee; et superius tibi (dixi) quod Moyses typum fuit Christi: omnia quaecumque fecit, in imaginem Christi praecurrebat. Nam Seffora mulier quae puerum circumcidit, synagoga intelligitur.

PL 20, 1172D

テオフィロス――あなたは自分に不利なことを言っている、ユダヤ人よ。先にもあなたに言った〔dixi は底本が丸括弧で補う〕ように、モーセはキリストの予型であった〔ミーニュの脚注は typum を typus と読めとする〕。彼が行ったことはすべて、キリストの像にかたどって先に行われた。実に、少年に割礼を施した女ツィポラは、会堂と解される。

82

Quod autem dicitur: Stet sanguis circumcisionis pueri; adeo Deus in Moysem sic dicit: Aedifica mihi altare de lapidibus non circumcisis, et ferrum non injicies in eis (Exod. XX, 25) : quod scilicet adveniens Christus, Ecclesiam aedificaturus erat de populo incircumciso.

PL 20, 1172D

「この子の割礼の血は止まれ」と言われていることについては、その証拠に、神はモーセに向かってこう言う。「私のために、割礼されていない石で祭壇を築け。それに鉄を当ててはならない」(出エジプト記20:25)。すなわち、来臨するキリストは、無割礼の民から教会を建てようとしていたのである。

83

SIM.--Proba mihi Christum neminem circumcidisse.

PL 20, 1173A

シモン――キリストが誰にも割礼を施さなかったことを、私に証明してくれ。

84

TH.--Crede, et ipse tibi probabis: cum coeperis plenitudinem Evangeliorum revolvere, ibi invenies Matthaeum apostolum publicanum, et Zacchaeum principem publicanorum, et multos invenies incircumcisos, qui cum Judaeis crediderunt.

PL 20, 1173A

テオフィロス――信じよ、そうすればあなた自身で証明するだろう。福音書の全体を繰り返し開き始めるとき、そこに、徴税人であった使徒マタイ、徴税人の頭ザアカイ、そしてユダヤ人と共に信じた多くの無割礼の者たちを見いだすだろう。

85

Nam si saeculi sacrificia, hostiae taurorum et arietum et agnorum jussa immolabantur, et prohibita sublata sunt, et populus minor, id est noster, majori praelatus, et Testamentum novum veteri praepositum; ita et circumcisionem jam non carnis, sed cordis celebrare praecepit.

PL 20, 1173A

もし世のいけにえ、すなわち雄牛と雄羊と子羊の献げ物が、命じられて屠られ、のち禁じられて廃され、また小さい民、すなわち我々の民が、大きい民に優先され、新約が旧約に優先されたのなら、そのように、割礼もまた、もはや肉のものではなく心のものとして行えと、神は命じたのである。

86

Dicit Deus ad Rebeccam in Genesi: Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi de ventre tuo dividentur, et populus populum superabit, et major serviet minori (Gen. XXV, 23) .

PL 20, 1173B

神は創世記でリベカにこう言う。「二つの国民が汝の胎内にあり、二つの民が汝の腹から分かれ出る。一つの民がもう一つの民に勝り、年長の者が年少の者に仕える」(創世記25:23)。

87

Et in Deuteronomio dicit: Eritis gentes in caput, incredulus autem populus in cauda (Deut. XXVIII, 44) . Et Jacob benedicens Ephraim et Manasse, immutans manus, dextram minori superponens, immutationem creaturae demonstrabat.

PL 20, 1173B

また申命記で言う。「汝らは諸国民として頭となり、信じない民は尾となる」(申命記28:44)〔Eritis gentes in caput は「諸国民よ、汝らは頭となる」とも読める〕。またヤコブは、エフライムとマナセを祝福したとき、手を交差させ、右手を年少の者の上に置いて、被造物の入れ替わり〔immutationem creaturae。意は定かでなく、生まれの順の入れ替わりを言うと取った〕を示した。

88

Pro Testamento autem novissimo sic dicit Isaias: Ecce facio nova, quae nunc orientur, et ponam in deserto flumina (Isa. XLIII) 19), hoc est in Ecclesia Evangelia.

PL 20, 1173B

新約〔Testamentum novissimum〕については、イザヤがこう言う。「見よ、私は新しいことを行う。それは今、現れる。私は荒れ野に川々を置く」(イザヤ43:19)〔底本の引照は「(Isa. XLIII) 19)」と括弧が崩れている。43:19 と読む〕、すなわち教会における福音書である。

89

Et Jeremias dicit: Ecce dies veniunt, dicit Dominus; et consummabo domum Israel et domum Juda, testamentum novum; non tale testamentum quod disposui patribus vestris, in die qua eduxi eos de terra Aegypti (Jerem. XI, 7) .

PL 20, 1173B

またエレミヤは言う。「見よ、日々が来る、と主は言う。私はイスラエルの家とユダの家に、新しい契約を成し遂げる。それは、私が汝らの先祖たちに定めた契約とは違う。私が彼らをエジプトの地から導き出した日に」(エレミヤ11:7)〔引かれた句はエレミヤ31:31–32にあたる〕。

90

Audi nunc de circumcisione legislator Moyses quid dicit: In novissimis diebus circumcidet Dominus cor tuum et cor seminis ad Dominum Deum tuum ad mandatum (Deut. XXX, 6) .

PL 20, 1173C

今、割礼について、立法者モーセが何と言うかを聞け。「終わりの日々に、主は汝の心と汝の子孫の心に割礼を施す。汝の神である主に向かって、命令に従うようにである」(申命記30:6)〔末尾の ad Dominum Deum tuum ad mandatum は本文が崩れているらしく、補って訳した〕。

91

Et Jeremias ait: Viri Juda, et qui habitatis Hierusalem, renovate vobis novale, et nolite serere super spinas. Circumcidimini Deo vestro, et circumcidite praeputia cordis vestri, ne exeat ira et exurat, et non sit qui exstingvat (Jerem. IV, 3, 4) .

PL 20, 1173C

またエレミヤは言う。「ユダの人々よ、エルサレムに住む者たちよ、汝らのために休閑地を耕し直せ。茨の上に種をまくな。汝らの神のために割礼を受けよ。汝らの心の包皮に割礼を施せ。怒りが出て燃やし、消す者がいなくなることのないように」(エレミヤ4:3, 4)。

92

Et ad Jesum Nave dicit Deus: Fac tibi gladios petrinos nimis acutos, et circumcide secundo filios Israel (Jos. V, 2) . Numquid tunc ferrum deerat?

PL 20, 1173C

また神はヌンの子ヨシュア〔Jesus Nave〕にこう言う。「汝のために、非常に鋭い石の剣を作れ。そして二度目に、イスラエルの子らに割礼を施せ」(ヨシュア記5:2)。そのとき、鉄が欠けていたとでもいうのか。

93

Sed Deus ad Dominum nostrum Jesum Christum loquebatur, quod per apostolos suos spiritaliter corda circumciderit; adeo [An a Deo? ] apostolus noster Simon dictus, et postea Petrus nomen accepit.

PL 20, 1173C

しかし神は、我々の主イエス・キリストに向かって語っていたのである。すなわち、キリストが自らの使徒たちを通して霊的に心に割礼を施したということである。そのため、神によって〔底本は adeo と刷り、本文の中に角括弧で「あるいは a Deo か」と注する。その読みで解した〕我々の使徒はシモンと呼ばれ、のちにペトロという名を受けた。

94

SIM.--Manifesta sunt quae mihi ostendisti: et circumcisio cordis quae esse potest, et quod praeputium de corde circumcidendum est?

PL 20, 1173D

シモン――あなたが私に示したことは明らかだ。だが、心の割礼とはどのようなものでありうるのか。また、心から切り取られるべき包皮とは何なのか。

95

TH.--Omnis concupiscentia et libido corde concipitur: proinde circumcisio novi Testamenti talis est, quam Deus et Christus Filius ejus ostendit.

PL 20, 1173D

テオフィロス――あらゆる欲望と情欲は心に宿る。それゆえ、新約の割礼とは、神とその子キリストが示した、そのようなものである。

96

Circumcidamus libidinem, avaritiam, malitiam, cupiditatem, furta, fraudes, fornicationes; et omne quod tibi fieri non vis, alio non feceris.

PL 20, 1174A

情欲、強欲、悪意、貪欲、盗み、欺き、淫行に割礼を施そう。そして、あなた自身にされたくないことは、他の者にしてはならない。

97

Haec est circumcisio Christianorum, quam et primi sanctorum habuerunt, scilicet Enoch, Noe, Job et Melchisedech; qui non carnis, sed cordis circumcisionem habuerunt. Potuerat Deus Adam circumcisum formare.

PL 20, 1174A

これがキリスト教徒たちの割礼であり、最初の聖なる者たち、すなわちエノク、ノア、ヨブ、メルキゼデクも、これを受けた。彼らは肉の割礼ではなく、心の割礼を受けていた。神はアダムを割礼された者として形づくることもできたはずである。

98

SIM.--Exaestuo vehementi cogitatione, Christum tam maledictam et ludibriosam sustinuisse passionem: si tamen vera sunt quae dicitis, a patribus crucis patibulum eum esse suffixum.

PL 20, 1174A

シモン――私は激しい思いに燃え立っている。キリストがこれほど呪われた、嘲りに満ちた受難を耐えたというのだから。もっとも、諸君の言うことが真実なら、彼は先祖たちによって十字架の絞首の木〔patibulum〕に釘付けにされたことになる。

99

Scimus Aman maledictum a patribus nostris pro merito suo esse suspensum, qui genus nostrum petierat in perditionem, in cujus morte peracta revoluto (anno) gratulamur, solemnia votorum festa celebramus, quod a patribus traditum accepimus; et Abessalon qui ad caedem patricida fuit pependisse in arbore legimus.

PL 20, 1174A

我々は知っている、ハマンが我々の先祖たちから呪われ、その報いにふさわしく吊るされたことを。彼は我々の民族を滅ぼそうと求めた者であり、その死が成し遂げられたのち、年〔anno。底本は丸括弧で補う〕が巡るごとに我々は喜び、誓願の盛大な祝祭を祝う。これは先祖から伝えられて受けたものである。また、殺害に走った近親殺しの者アブサロムが木に掛かったことを、我々は読んでいる。

100

Christus autem si patibulum mortis hujus sustinuit, et in cruce pependit; cur non hoc ipsum a patribus nostris accepimus, nec passum in Scripturis nostris invenimus, ut sicut inimicum genti nostrae gauderemus affectum?

PL 20, 1174B

ところが、キリストがこの死の絞首の木を耐え、十字架に掛かったのなら、なぜ我々はそのことを我々の先祖から受けておらず、彼が苦しんだことを我々の聖書の中にも見いださないのか。見いだしていれば、我々の民の敵が罰せられたとして喜ぶことができたはずなのに。

101

Erubescere poteris, Theophile, si hoc dictum minime comprobaveris. Nam scriptum est in Deuteronomio: Maledictus homo qui pendet in ligno (Deut. XXI, 23) .

PL 20, 1174B

テオフィロスよ、あなたはこの主張をまったく証明できなければ、恥じ入ることになるだろう。申命記にはこう書かれている。「木に掛かる人は呪われている」(申命記21:23)。

102

TH.--Primum hujus dicti accipe rationem. Recole superius Deuteronomii lectionem, de quibus dictum est: Sic enim ait Moyses: Si quis peccaverit, in judicium mortis puniatur exemplo: suspendetis eum in ligno; et omnis qui pendet in ligno, maledictus erit (Ibid., 22) .

PL 20, 1174B

テオフィロス――まず、この言葉の理由を受けよ。先の申命記の朗読箇所を思い起こせ。それが誰について言われているのかを。実にモーセはこう言う。「もし誰かが罪を犯したなら、見せしめとして死の裁きにより罰せられる。汝らは彼を木に掛けよ。木に掛かる者はみな呪われている」(申命記21:22)。

103

Sed hoc de peccatore dicit, qui mortale peccatum fecit. Christus autem peccatum non fecit, sicut omnes prophetae testantur; sed pati necesse habuit, ut Scriptura impleretur.

PL 20, 1174C

しかしこれは、死に至る罪を犯した罪人について言っているのである。キリストは罪を犯さなかった。すべての預言者たちが証言するとおりである。ただ、聖書が成就するために、苦しむ必要があった。

104

Dicit enim Isaias: Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus; sed Dominus tradidit eum pro peccatis nostris (Isa. LIII, 9) . Nam alibi prophetam dixisse ostendimus: Ecce verbum Domini factum est illis in maledictum, et noluerunt illud.

PL 20, 1174C

実にイザヤは言う。「罪を犯さず、その口に欺きも見いだされなかった。しかし主は、我々の罪のために彼を引き渡した」(イザヤ53:9)。別の箇所で預言者が言ったことも、我々は示した。「見よ、主の言葉は彼らにとって呪いとなり、彼らはそれを望まなかった」。

105

Et iterum dicit: Inter maledicos reputatus est (Ibid., 12) . Audi et Jeremiam in Lamentatione dicentem: Spiritus vultus nostri, Christus Dominus comprehensus est in interitum gentis nostrae; sub cujus umbra vivimus inter gentes (Thren. IV, 20) .

PL 20, 1174C

また再び言う。「彼はそしる者たちの中に数えられた」(イザヤ53:12)。また、エレミヤが哀歌で言うのを聞け。「我々の顔の霊、主なるキリストは、我々の民の滅びのために捕らえられた。その影の下で、我々は諸国民の中に生きる」(哀歌4:20)。

106

Scimus autem sanctissimum David plenum annis in pace quievisse, nec aliquam passionem mortis aut crucis sustinuisse. Audi ergo in psalmo vicesimo primo dicentem Christum: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea.

PL 20, 1174D

我々は知っている、いと聖なるダビデは、年を重ねて安らかに眠り、死や十字架のいかなる受難も耐えなかったことを。それゆえ、詩篇21でキリストが言うのを聞け。「彼らは私の手と足を掘り通した。私の骨をすべて数えた」。

107

Ipsi vero consideraverunt et viderunt me: diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum, ad defensionem meam conspice (Ps. XXI, 17-20) : et caetera quae tribus sequentibus versibus dicuntur.

PL 20, 1175A

「彼ら自身は、私を眺め、見つめた。私の衣を分け合い、私の着物の上でくじを投げた。しかし汝、主よ、汝の助けを遠ざけるな。私を守るために目を向けよ」(詩篇21:17–20)。さらに、その他のことが続く三つの節で語られている。

108

Item per Isaiam: Expandi manus meas ad plebem non credentem et contradicentem, qui ambulat vias non bonas, sed post peccata sua (Isa. LV, 2) . Item apud Jeremiam: Venite, mittamus lignum in panem ejus, et eradamus de terra vitam ejus (Jerem. XI, 19) .

PL 20, 1175A

また、イザヤを通して〔言う〕。「私は、信じず逆らう民に向かって、善くない道を、自らの罪の後を歩む民に向かって、私の手を広げた」(イザヤ55:2)〔引かれた句はイザヤ65:2にあたる〕。また、エレミヤのもとで〔言う〕。「来たれ、その食べ物に木を入れよう。その生命を地から取り除こう」(エレミヤ11:19)。

109

Item in Deuteronomio: Eterit pendens vita tua ante oculos tuos, et timebis die ac nocte, et non credes vitae tuae (Deut. XXVIII, 66) . Item in psalmo centesimo quadragesimo: Elevatio manuum mearum, sacrificium vespertinum (Ps. CXL, 2) .

PL 20, 1175A

また申命記で〔言う〕。「そして汝の生命は、汝の目の前で吊り下げられてあり、汝は昼も夜も恐れ、汝の生命を信じない」(申命記28:66)〔底本は Eterit。Et erit と読む〕。また詩篇140で〔言う〕。「私の手を上げることは、夕べのいけにえ」(詩篇140:2)。

110

Item apud Zachariam: Et intuebantur me, quem transfixerunt (Zach. XII, 10) . Item in psalmo LXXXVII: Exclamavi ad te, Domine, tota die, expandi ad te manus meas (Ps. LXXXVII, 10) .

PL 20, 1175B

また、ゼカリヤのもとで〔言う〕。「彼らは、自分たちが刺し貫いた私を見つめていた」(ゼカリヤ12:10)。また詩篇87で〔言う〕。「主よ、私は一日中汝に叫び、汝に向かって私の手を広げた」(詩篇87:10)。

111

Item in Numeris: Quasi homo Deus suspenditur, neque sicut filius hominis minas patitur. Et in Canticis canticorum ex persona Ecclesiae dicit: Frater meus candidus et rubicundus, lancea compunctus a militibus (Cant. V, 10) .

PL 20, 1175B

また民数記で〔言う〕。「神は人のように吊るされ、人の子のようには脅しを受けない」〔民数記23:19 の句を変えた形と見える〕。また雅歌では、教会の人格から〔ex persona Ecclesiae〕こう言う。「私の兄弟は白く、また赤みを帯び、兵士たちに槍で刺された」(雅歌5:10)〔「兵士たちに槍で刺された」は雅歌5:10 に無い句〕。

112

Quae candor quid aliud quam fidem populi demonstrat? Rubor enim passionem significat. In hoc enim primo adventu suo ut omnem humilitatem et deformitatem usque ad mortem sustineret, audi denique in psalmo vigesimo primo quid dicat: Ego autem sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abjectio plebis.

PL 20, 1175B

この白さは、民の信仰のほかに何を示すだろうか〔底本は Quae candor。ミーニュの脚注に従い Qui と読む〕。赤さは受難を意味する。彼がこの最初の来臨において、死に至るまであらゆる卑しさと醜さを耐えたことについて〔ut … sustineret の係りは定かでない。続く「聞け」の内容を示すと取った〕、実に、詩篇21で彼が何と言うかを聞け。「私は虫であって人ではない、人々の恥であり、民の蔑みである」。

113

Omnes videntes me deriserunt me, locuti sunt labiis et moverunt caput. Item illic: Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhaesit faucibus meis, et in pulverem mortis deduxisti. (Ps. XXI, 7, 8, 16) .

PL 20, 1175B

「私を見る者はみな私を嘲笑した。唇で語り、頭を振った」。同じく、そこで〔言う〕。「私の力は土器の破片のように乾き、私の舌は喉に貼りつき、汝は私を死の塵へと導き下ろした」(詩篇21:7, 8, 16)。

114

Item illic: Placebo Domino super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas (Ps. LXVIII, 32) . Quid dicis, Judaee? numquid David cornutus erat?

PL 20, 1175C

同じく、そこで〔言う〕。「私は主に喜ばれる。角と蹄を生やした若い子牛にもまさって」(詩篇68:32)。ユダヤ人よ、何と言うか。ダビデは角を持っていたとでもいうのか。

115

Age nunc, intellige racemum illum in Numeris (Num. XIII, 24) , quem in terra repromissionis duo vectantes reportabant: quod utique figura fuit Christi pendentis in ligno. Adveniens de terra repromissionis, id est de Maria, quae ex genere terreno fuit.

PL 20, 1175C

さあ今、民数記に出るあの房(民数記13:24)を理解せよ。約束の地で二人が担いで持ち帰った房であり、確かに木にかけられたキリストの象りであった。約束の地から、すなわち地上の血筋の出であったマリアから来る者として〔Adveniens の係りは定かでない。キリストにかかると取った〕。

116

Subvectantes autem phalanguam, duorum populorum figuram ostendebant: unum priorem, scilicet vestrum terga versum Christo dantem; alium vero posteriorem, racemum respicientem, scilicet noster populus intelligitur.

PL 20, 1175C

房を担ぎ棒〔底本は phalanguam。phalangam と読む。ミーニュの脚注は、phalanga は荷を運ぶ者が用いる丸い棒であるとする〕で担いだ二人は、二つの民の象りを示していた。一つは前に立つ民、すなわち諸君の民で、キリストに背を向けている。もう一つは後ろの民で、房のほうを見つめている。これは我々の民と解される。

117

SIM.--Quid de malagranata dicturus es, quae ad Moysem allata sunt cum eodem racemo?

PL 20, 1175D

シモン――ザクロについては何を言うつもりか。モーセのもとへ、同じ房とともに運ばれてきたものだが。

118

TH.--Rectissime malagranata racemum secuta sunt. Figura scilicet Ecclesiae fuit, habens intra se populum rubore sanguinis Christi censitum.

PL 20, 1175D

テオフィロス――ザクロが房に従ったのは実に正しい。それは教会の象りであった。教会は、キリストの血の赤さで数えられた民を内に抱えているからである。

119

SIM.--Quid de ficulneis dicturus es, vel quibus argumentis, tractatibus tuis probabis ficum peccatum non esse, cum quando protoplastus Adam in transgressione sua folia ficus contexit pudenda, quod fuit prurigo et amaritudo peccati?

PL 20, 1175D

シモン――イチジクについては何を言うつもりか。また、どんな論拠と論述によって、イチジクが罪でないことを証明するつもりか。最初に造られた人アダムは、自らの違反のとき、イチジクの葉を編んで恥部を覆ったではないか。それは罪の疼きと苦さであった。

120

TH.--Supra cutem istam intelligis, Judaee: nam arborem ficus et foliarum tegmen veteris hominis figuram intelligitur.

PL 20, 1176A

テオフィロス――あなたは、ユダヤ人よ、この皮の表面だけで解している。イチジクの木と葉の覆いは、古い人の象りと解されるのである。

121

Nam si velles spiritalem hominem considerare, hoc est interiorem, pomum de ficulneis ad Moysem de terra repromissionis allatum invenies spiritaliter, sicut Ezechiae regi Judae post augmentum vitae suae, massa fici in sanitatem carnis suae accepisse.

PL 20, 1176A

もし霊的な人、すなわち内なる人を考えようとするなら、約束の地からモーセのもとへ運ばれたイチジクの実を、霊的な意味で見いだすだろう。ユダの王ヒゼキヤが、その命が延ばされたのち、自分の体の癒やしのためにイチジクの塊を受けたとおりである〔accepisse は不定法のまま文が閉じており、「受けた」と解した〕。

122

Adjungens et dicens: Accipe tibi massam ficus terrae et cataplasmare, et sanaberis (IV Reg. XX, 7) : ut scilicet confractis impietatibus, libidinis sanitatem recipias.

PL 20, 1176A

さらにこう付け加えている。「地のイチジクの塊を取れ。湿布せよ。そうすれば癒やされる」(列王記四20:7)。不敬虔が砕かれ、あなたが情欲の癒やしを受けるためである。

123

Revertamur nunc ad humilitatem Christi et adventus ejus, de quo agebamus, audies Isaiam dicentem: Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est?

PL 20, 1176A

さて、我々が論じていたキリストの卑しさと、その来臨に戻ろう。イザヤがこう言うのを聞くであろう。「主よ、誰が我々の聞いたことを信じたか。主の腕は誰に現されたか」。

124

Annuntiavimus de eo, sicut infans: non species ei, neque decor; et vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem: homo in plaga positus, et qui scit infirmitates sustinere; quia adversata est facies ejus, depretiata est, nec computata.

PL 20, 1176B

「我々は彼について、幼子のように告げた。彼には姿も輝きもない。我々は彼を見たが、姿も輝きもなかった。彼は打たれた人であり、弱さを負うことを知る者である。その顔は背けられ、軽んじられ、数えられなかったからである」。

125

Hic peccata nostra portavit, et pro nobis in doloribus est. Sicut ovis ad occisionem ductus est; et sicut agnus coram tondente se, sic non aperuit os suum: in humilitate judicium ejus sublatum est.

PL 20, 1176B

「この者が我々の罪を担い、我々のために苦しみのうちにある。羊のように屠られるために引かれ、毛を刈る者の前の子羊のように、口を開かなかった。卑しさのうちに彼の裁きは取り去られた」。

126

Nativitatem autem ejus quis enarrabit? quia tolletur a terra vita ejus: a malignis plebis meae adductus est in mortem; et dedi divites pro morte ejus, quia peccatum non fecit, nec dolus inventus in ore ejus: sed Dominus voluit tradere eum pro peccatis nostris, et inter iniquos reputatus est (Isa. LIII, 1, sec. LXX) .

PL 20, 1176B

「彼の生まれを誰が語り尽くすだろうか。彼の命は地から取り去られるからである。私の民の悪しき者たちによって、彼は死へと引かれた。私は彼の死のために富める者たちを与えた。彼は罪を犯さず、その口に偽りも見いだされなかったからである。しかし主は、我々の罪のために彼を渡すことを望み、彼は不法な者たちの中に数えられた」(イザヤ53:1、七十人訳による)。

127

Item illic de humilitate primi adventus ejus testatur dicens: Posui dorsum meum ad flagella, maxillas autem meas ad palmas, faciem meam non averti a foeditate sputorum: et fuit Dominus adjutor meus (Isa. L, 6, 7) .

PL 20, 1176C

同じ箇所で、彼の第一の来臨の卑しさについてこう証しする。「私は背を鞭に差し出し、頬を平手に差し出し、唾の汚れから顔を背けなかった。そして主は私の助け手となった」(イザヤ50:6, 7)。

128

Et Jeremias dicit: Ego sicut ovis ad victimam ductus, et nesciebam (Jerem. XI, 19) . De quo quidem agno in imaginem Christi Moyses apud Aegyptum pascha celebravit in liberationem populi: nec aliter poterat populus Dei de domo servitutis et de pressura Pharaonis liberari, nisi agnus occideretur, et pascha celebraretur, et de sanguine ejus limina domus signarentur, ut cum venerit angelus vastator, viso agno sanguinis in domibus salvarentur.

PL 20, 1176C

またエレミヤは言う。「私は、いけにえに引かれる羊のようであり、何も知らなかった」(エレミヤ11:19)。まさにこの子羊によって、キリストの似姿として、モーセはエジプトで民の解放のために過越を祝った。神の民は、子羊が屠られ、過越が祝われ、その血で家の戸口が印されるのでなければ、奴隷の家とファラオの圧迫から解放されることができなかった。滅ぼす天使が来たとき、家々に子羊の血を見て、民が救われるためである。

129

Quod sacramentum ante praedictum adventum Christi impletum est. Pro hoc enim in primo adventu suo occisus est, ut nos liberaret de diaboli potestate et de idolorum cultura.

PL 20, 1176C

この秘義は、予告されたキリストの来臨より前に成し遂げられた〔ante praedictum adventum の係りは定かでない。予告された来臨に先立つ、と取った〕。キリストはこのために第一の来臨において屠られた。我々を悪魔の力と偶像の礼拝から解放するためである。

130

Anniculus autem dictus est, quia posteaquam tinctus est in Jordane, annum praedicavit, et sic passus est: et sanguine ejus fronte signati censemur, ut in secundo adventu, cum venerit vastatio mundi istius, salvi esse possimus.

PL 20, 1176D

子羊が「一歳の」と言われるのは、ヨルダンで洗礼を受けてのち、一年のあいだ宣べ伝え、そののちに受難したからである。我々は、その血で額に印を押された者として数えられる。この世の滅びが来る第二の来臨において、救われる者となるためである。

131

Hujus rei auctorem Ezechielem prophetam dabo, qui et ipse duos adventus Christi significat dicens: Transi per mediam Hierusalem, et da signum in frontibus virorum dolentium et gementium ab iniquitate quae fit in terra (Ezech. IX, 4) .

PL 20, 1176D

この事の証人として預言者エゼキエルを挙げよう。彼もまたキリストの二つの来臨を示してこう言う。「エルサレムの真ん中を通り抜け、地で行われている不法のゆえに嘆き呻く人々の額に印を付けよ」(エゼキエル9:4)。

132

Et rursum secundum adventum significat vastationem non signatorum dicens: Ite in civitatem, et nolite parcere seni, neque juveni, et mulieribus, et parvulis, nolite parcere gladio.

PL 20, 1177A

そしてまた、第二の来臨については、印を付けられなかった者たちの滅びを示してこう言う。「町に入って行け。老人も若者も、女も幼子も容赦するな。剣を惜しむな」。

133

Super quos autem signum inveneritis, nec tetigeritis, et sanctis meis nolite parcere (Ibid. 5, 6) .

PL 20, 1177A

「印を見いだした者の上には、手を触れてはならない。また私の聖なる者たちを容赦するな」(エゼキエル9:5, 6)〔sanctis meis nolite parcere は前後と合わず、本文が崩れているらしい。刷りのまま訳した〕。

134

Hoc signum Raab meretrix quae in figura Ecclesiae fuit, coccum et spartum in fenestra pependit, ut cum Jesum Nave veniret Hierico debellare, viso signo coccineo, Raab et qui in domo ejus essent, salvarentur.

PL 20, 1177A

この印として、教会の象りであった遊女ラハブは、窓に緋色の糸と縄〔spartum〕を掛けた。ヌンの子ヨシュア〔Jesus Nave〕がエリコを攻めに来たとき、緋色の印が見られて、ラハブとその家にいた者たちが救われるためである。

135

Ita et in adventu Christi, cum venire coeperit Christus Filius Dei secundum saeculum istum ex igne cremare, Ecclesiae et qui in ea fronte signati fuerint, salvabuntur.

PL 20, 1177A

そのように、キリスト、神の子が再び来て、この世を火で焼こうとし始めるときにも、教会と、そこで額に印を押された者たちは救われる〔secundum saeculum istum の secundum は「再び」と取った〕。

136

Sic et Osee (Osee I, 2) qui typum Christi tenuit, jubet accipere uxorem fornicariam, hoc est Ecclesiam, quam de fornicatione idolorum Christus accepit, quia initium fornicationis est idolorum servitus.

PL 20, 1177B

同じように、ホセア(ホセア1:2)はキリストの予型を担う者として、姦淫の女を妻にめとるよう命じられる〔底本は jubet(命じる)。jubetur(命じられる)の意に解した〕。これは教会のことで、キリストは偶像の姦淫の中から教会を迎えた。姦淫の始まりは偶像への奉仕だからである。

137

SIM.--Ergo Ecclesia fornicaria est?

PL 20, 1177B

シモン――では、教会は姦淫の女なのか。

138

TH.--Quid enim interpretatur fornicaria, nisi omnibus venientibus ad se quaestum fidei nulli denegare? Repudiata enim Synagoga, assumpsit sibi Christus Ecclesiam.

PL 20, 1177B

テオフィロス――姦淫の女とは、自分のもとに来るすべての者に信仰の利益を、誰にも拒まないことでなくて何であろう。会堂が離縁されたので、キリストは教会を自分のものとして迎えたのである。

139

Audi enim Jeremiam dicentem: Dimisi matrem vestram, et dedi illi libellum repudii, quod dedi matri vestrae, quia dimisi eam (Jerem. III, 8) . Et alius propheta dicit: Judicamini ad matrem vestram, quia non sum vir (Osee II, 2) .

PL 20, 1177B

エレミヤがこう言うのを聞け。「私は汝らの母を去らせ、離縁状を渡した。私が汝らの母に渡したのは、彼女を去らせたからである」(エレミヤ3:8)。また別の預言者は言う。「汝らの母に対して裁きを受けよ。私は夫ではないからだ」(ホセア2:2)。

140

Hic est etiam Dei virtus Christus, de quo Salomon in persona Judaeorum prophetavit dicens: Circumveniamus justum, quoniam contrarius est operibus nostris. Improperat enim nobis peccata nostra, et disciplinae nostrae. Filium Dei se nominat.

PL 20, 1177B

このキリストは神の力でもある。ソロモンは、ユダヤ人たちの人格から、彼について預言してこう言った。「義人を陥れよう。彼は我々の行いに逆らうからだ。彼は我々の罪を、我々の訓練への違反を責める。自らを神の子と名乗っている」。

141

Videamus si sermones illius veri sint: morte turpissima condemnemus eum. Erit enim respectus ex sermonibus nostris, vel ejus. Si enim est verus Filius Dei, suscipiet eum de manu contrariorum.

PL 20, 1177C

「彼の言葉が真実かどうか見てみよう。最も恥ずべき死で彼を罪に定めよう。我々の言葉と彼の言葉とで、顧みが示されるからである。もし彼が真の神の子であるなら、敵する者たちの手から彼を受け取るだろう」。

142

Haec cogitaverunt, et erraverunt: excaecavit eos malitia eorum, et nescierunt sacramenta Dei (Sap. II, 12, 13, 17, 18, 20, 21, 22) . Et Moyses in Deuteronomio dicit: Innocentem et justum non occides (Exod. XXIII, 7) .

PL 20, 1177C

「彼らはこう考えて、誤った。彼らの悪意が彼らを盲目にし、彼らは神の秘義を知らなかった」(知恵の書2:12, 13, 17, 18, 20, 21, 22)。そしてモーセは申命記で言う。「罪なき者と義しい者を殺してはならない」(出エジプト記23:7)〔本文は「申命記で」と言うが、刷られた引照は出エジプト記〕。

143

Surrexisse autem illum a mortuis Scriptura testatur in psalmo dicens: Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Notas mihi fecisti vias vitae, adimplebis me laetitia cum vultu tuo (Ps. XV, 10, 11) .

PL 20, 1177C

彼が死者の中から復活したことは、聖書が詩篇で証しして言う。「汝は私の魂を冥界に捨て置かず、汝の聖なる者に腐敗を見させない。汝は私に命の道を知らせ、汝の顔の喜びで私を満たす」(詩篇15:10, 11)。

144

Item in psalmo XXIX: Domine, eduxisti ab inferis animam meam (Ps. XXIX, 4) . Item in psalmo dicit: Ego dormivi et somnum cepi, et exsurrexi quia Dominus suscipiet me. (Ps. III, 6) .

PL 20, 1177D

また詩篇29では、「主よ、汝は私の魂を冥界から引き上げた」(詩篇29:4)。また詩篇にはこうある。「私は眠り、眠りについた。そして起き上がった。主が私を受け止めるからだ」(詩篇3:6)。

145

Et Osee: Vivificabit nos post duos dies, et die tertia suscitabit nos (Ose. VI, 3) . Et ad Moysem Dominus in Exodo: Descende, inquit, et testificare populo, et purifica illos, ut lavent vestimenta sua, et sint parati in die tertia (Exod. XIX, 21) .

PL 20, 1177D

またホセアはこう言う。「主は二日ののちに我々を生かし、三日目に我々を起き上がらせる」(ホセア6:3)。そして出エジプト記では、主がモーセに言う。「下って行き、民に証しせよ。彼らを清めよ。衣を洗い、三日目に備えさせよ」(出エジプト記19:21)。

146

Et Isaias: Nunc exsurgam, dicit Dominus, nunc clarificabor, nunc videtis, nunc erubescitis: vana erit formido spei vestrae: ignis vos consumet.

PL 20, 1177D

またイザヤは言う。「今、私は起き上がる、と主は言う。今、私は栄光を受ける。今、汝らは見る。今、汝らは恥じる。汝らの望みへの恐れは空しいものとなる。火が汝らを焼き尽くす」。

147

Et de morte ipsius: Occidet sol meridie et obtenebrabitur dies lucis, et convertam dies festos vestros in luctum (Amos VIII, 9) . Et Jeremias dicit: Occidit, cum adhuc dies esset (Jerem. XV, 9) .

PL 20, 1178A

また彼の死について。「昼のうちに日は沈み、光の日は暗くなる。私は汝らの祝日を嘆きに変える」(アモス8:9)。そしてエレミヤは言う。「日がまだ昼であるうちに、沈んだ」(エレミヤ15:9)。

148

Quod autem in coelos ascendit, testatur David in psalmo LXVI: Iter, inquit, facite ei qui ascendit super occasum, Dominus nomen illi (Ps. LXVI, 5) . Item in XLVI: Ascendit Deus in jubilatione, Dominus in voce tubae (Ibid. 6) .

PL 20, 1178A

彼が天に昇ったことは、ダビデが詩篇66で証しする。「没するものの上に昇る者のために道を整えよ。その名は主である」(詩篇66:5)〔引かれた句は詩篇67:5〕。また46では、「神は歓呼のうちに昇り、主は角笛の声のうちに昇る」(詩篇46:6)。

149

Item in XVIII: A summo coelo egressio ejus, nec est qui se abscondit a calore ejus (Ps. XVIII, 7) .

PL 20, 1178A

また18では、「天の頂から彼の出で立ちがあり、その熱から身を隠す者はいない」(詩篇18:7)。

150

Item in XXIV, ascendente Christo in coelis: janitoribus Angelis dictum est: Tollite portas, principes, vestras, et elevamini portae aeternales, et introibit rex gloriae (Ps. XXIV, 7, 8, 10) .

PL 20, 1178A

また24では、キリストが天に昇るとき、門番である天使たちに言われる。「君主たちよ、汝らの門を上げよ。永遠の門よ、高く上がれ。栄光の王が入る」(詩篇24:7, 8, 10)〔引かれた句は詩篇23:7, 8, 10〕。

151

At illi qui nesciebant Christum Verbum in Virginem insinuatum, mirantes quod tali habitu, et trophaeam victricem reportans coelum ascenderet, interrogant: Quis est iste rex gloriae? Quibus responsum datur: Dominus virtutum ipse est rex gloriae.

PL 20, 1178B

しかし、おとめに宿った言葉がキリストであることを知らない者たちは、このような姿で、勝利の戦利品〔trophaeam〕を携えて天に昇るのを驚いて、問う。「この栄光の王は誰か」。彼らに答えが与えられる。「力の主こそ、栄光の王である」。

152

Item in CIX: Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Ps. CIX, 1) .

PL 20, 1178B

また109では、「主は私の主に言った。『私の右に座せ。私が汝の敵を汝の足台とするまで』」(詩篇109:1)。

153

De claritate regni secundi adventus ejus apud Danielem: Videbam nocte in visu, et ecce in nubibus coeli quasi filius hominis veniens, venit usque ad veterem dierum.

PL 20, 1178B

彼の第二の来臨の国の栄光については、ダニエルがこう言う。「私は夜の幻の中で見ていた。見よ、天の雲に乗って、人の子のような者が来て、日の老いたる者のもとにまで至った」。

154

Et data est ei potestas regia: et omnis claritas serviet ei: et fides ejus aeterna, quae non movebitur, et regnum ejus non corrumpetur (Dan. VII, 13, 14). Dicite in nationibus: Dominus regnavit a ligno (Ps. XCV, 10) .

PL 20, 1178B

「そして彼に王の権能が与えられた。すべての栄光は彼に仕え、その信実〔fides〕は永遠で、揺らぐことがなく、その国は朽ちない」(ダニエル7:13, 14)。「諸民族の中で言え。主は木から支配した」(詩篇95:10)。

155

Item apud Isaiam: Puer natus nobis, cujus imperium super humerum ejus: et vocabitur nomen ejus magni consilii Angelus (Isa. IX, 6) .

PL 20, 1178C

またイザヤは言う。「我々のために一人の子が生まれた。その支配は彼の肩の上にあり、その名は大いなる計画の使いと呼ばれる」(イザヤ9:6)。

156

Et si volueris omnem plenitudinem Evangeliorum cognoscere, invenies apud Joannem nostrum euntem ad passionem Christum crucem sibi in humeris portasse, pro quo haec Isaias dicit.

PL 20, 1178C

もし福音書のすべての充実を知ろうとするなら、我々のヨハネのもとに、受難に向かうキリストが十字架を自分の肩に担いだことを見いだすだろう。イザヤはこのキリストについて、これらのことを言っているのである。

157

SIM.--Omnia quidem in Christo praefigurata manifesta probatione prae Scripturis meis mihi ostendisti: et volueram quidem credere, si non me psalmi istius deliberatio revocaret.

PL 20, 1178C

シモン――あなたは、すべてがキリストにおいて予め示されていることを、私の聖書に基づく明白な証明で示してくれた。私も信じようとしていたのだが、あの詩篇についての思案が私を引き戻さなければ、そうなっていたであろう。

158

Nam hic psalmus in Salomone dictus est: Deus judicium tuum (Ps. LXXI. 2) , quem dudum mihi proposuisti: adeo ut titulus ejus te revincat, cum dicat: Psalmus in Salomone.

PL 20, 1178C

この詩篇は「ソロモンにおいて」語られた。「神よ、汝の裁きを〔王に与えよ〕」(詩篇71:2)。あなたが先ほど私に示したものである。その表題があなたを論駁するほどである。そこには「ソロモンにおける詩篇」とあるのだから。

159

TH.--Invisor ille qui protoplastum fefellit et populum vestrum decepit, per cujus invidiam mors in orbem terrae venit; hic videlicet sensus cordis tui praeoccupavit, ut rem manifestam et in lucem positam errollus ( Sic ) non intelligas.

PL 20, 1178C

テオフィロス――最初に造られた人を欺き、諸君の民を惑わし、その妬みによって死が地上の世界に入った、あの妬む者が、あなたの心の思いをあらかじめ占めてしまったのだ。それで、明らかで光の中に置かれた事柄を、あなたは迷いに陥って〔底本は errollus と刷り、(Sic)と注する。語形が崩れており、「迷いに陥って」の意かと解した〕理解しない。

160

Salomon enim in Judaea quadraginta annis regnavit a Dan usque Bersabee; et postea deliquit, sicut in Basilion libro tertio dicitur: Et fecit Salomon malum, et non ambulavit in via David patris sui; sed aedificavit excelsum Chamos. idola Moad, et regi eorum idola filiorum Ammon et Astaron, idola abominationis Sidoniorum; et excitavit Deus Satanam ipsi Salomoni Ader Idumaeum (III Reg. XI, 6, 7, 14) .

PL 20, 1178D

ソロモンはユダヤで四十年のあいだ、ダンからベエル・シェバまで王であった。そののち罪に落ちたことは、王たちの書〔Basilion〕の第三巻にこう言われている。「ソロモンは悪を行い、父ダビデの道を歩まなかった。カモスのために、モアブ〔底本は Moad〕の偶像のために高き所を建て、また彼らの王のため、アンモンの子らの偶像とアシュタロテのため、シドン人の忌むべき偶像のために建てた。そして神は、ソロモン自身に対して、エドム人アデル〔Ader〕をサタンとして起こした」(列王記三11:6, 7, 14)〔「彼らの王」以下の係りは定かでない。刷りのまま訳した〕。

161

Christi autem regnum in omni porrectum est orbe terrarum. Ideo de eo propheta commemorat dicens: Permanebit cum sole et ante lunam in saecula, et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae (Ps. LXXI, 5, 8) . Non de Salomone dicit, cujus regnum et annos superius tibi ostendi.

PL 20, 1179A

しかしキリストの国は、全世界に及んでいる。それゆえ預言者は彼についてこう述べて言う。「彼は太陽とともに、月に先立って、世々にとどまり、海から海まで、川から地の果てまで支配する」(詩篇71:5, 8)。これはソロモンについて言うのではない。その国と年数は、先ほどあなたに示したとおりである。

162

SIM.--Recedit, ut video, de sensu meo inimicus patrum meorum diabolus, qui mentem meam caecabat. Coepi enim lumen veritatis agnoscere.

PL 20, 1179A

シモン――見るところ、私の先祖たちの敵である悪魔が、私の思いから去って行く。私の精神を盲目にしていたものだ。私は真理の光を認め始めた。

163

TH.--Crede ergo, illuminatus de vinculis exire tenebrarum. Sic enim Isaias de Christo dicit: Spiritus Domini super me, propterea unxit me.

PL 20, 1179A

テオフィロス――それゆえ信じよ。光を受けた者として、闇の縄目から出よ。イザヤはキリストについてこう言う。「主の霊が私の上にある。それゆえ主は私に油を注いだ」。

164

Misit me bene nuntiare pauperibus, sanare contritos corde, educere de vinculis alligatos et de domo carceris, aperire oculos caecorum (Isa. LXI, 1) .

PL 20, 1179A

「主は私を遣わした。貧しい者に良い知らせを告げ、心の砕かれた者を癒やし、縛られた者を縄目から、また牢の家から引き出し、盲人の目を開くためである」(イザヤ61:1)。

165

Quid aliud intelligi potest, nisi saeculi istius homines ignorantiae caecitate detentos, et diaboli vinculis alligatos?

PL 20, 1179B

これは、この世の人々が無知という盲目に捕らえられ、悪魔の縄目に縛られていることのほかに、何と解し得るだろうか。

166

SIM.--Multa quidem et inaudita manifestasti mihi: sed adhuc animae meae inest scrupulum diffidentiae, eo quod omnia relegisse colitis: sabbatum vero quem Deus custodiendum servandumque mandavit, negligitis.

PL 20, 1179B

シモン――あなたは多くの、聞いたこともないことを私に明らかにした。しかし私の魂には、なお不信の棘がある。諸君はすべてを退けて〔relegisse の意は定かでない。「退けて」と取った〕拝しているが、神が守り保てと命じた安息日を、諸君は軽んじているからだ。

167

Cibos praeterea et vinum gentiliter sumitis: cum Deus specialiter praeceperit quae debeant ex animalibus et ex piscibus esse sumenda, et quae exercenda vel exsecranda, nec mortua illorum tangenda. Nisi hoc per Scripturas probaveris, periclitor credere.

PL 20, 1179B

そのうえ、食べ物とぶどう酒を異邦人のように取っている。神は、動物と魚のうち何を食べるべきか、何を扱い、何を忌むべきか、またそれらの死んだものに触れてはならないことを、とくに命じたのに。これを聖書によって証明しないかぎり、私は信じるのが危うい。

168

TH.--Jam superius dixi quod diabolus invideat tibi, quod scilicet filius sis patrum tuorum, qui tot beneficiis fulti, ex Aegypto liberati ad vicem metallini aeris Rubri maris circumsteterunt: unde largis etiam dapibus apparati, coelesti manna saturati, oblivione transgressi profanos deos quos colerent, ausi sunt postulare.

PL 20, 1179B

テオフィロス――すでに先に言ったとおり、悪魔があなたを妬んでいる。すなわち、あなたが先祖たちの子だからである。先祖たちは、これほど多くの恩恵に支えられ、エジプトから解放されて、青銅の〔楽器の〕音に合わせて紅海の岸を取り囲んで立ったのに、そこで豊かな食事を備えられ、天のマナで満たされながら、忘却のうちに踏み越えて、拝むべき汚れた神々を求める挙に出た〔底本は ad vicem metallini aeris Rubri maris circumsteterunt。ミーニュの脚注はこの箇所を欠けて損なわれたものと見て、ad vocem metallini aeris Rubri maris littora circumsteterunt(青銅の音に合わせて紅海の岸を取り囲んで立った)と直しうるとし、出エジプト記14:31、15:20を挙げる。その読みで解した〕。

169

Merito de vobis Jeremias dixit: Si mutabit Aethiops colorem, et pardus varietatem; sic et vos (Jerem. XIII, 23) .

PL 20, 1179C

当然にも、エレミヤは諸君について言った。「エチオピア人がその肌の色を、豹がそのまだらを変えるなら、そのように汝らもまた」(エレミヤ13:23)〔引用は刷りのまま途中で終わる〕。

170

Edocta mala sabbata, scilicet imaginaria requies septimi diei tradita fuit, primum quod Jesu Nave ut Hierico debellaret, septem diebus vicissim muros circuibat, arma bellica arcam testamenti gestantes: septima autem die septies circuierunt.

PL 20, 1179C

悪しき安息日が教えられた〔edocta mala sabbata は語形が崩れ、意味が定まらない。刷りのまま訳した〕。すなわち、第七の日の象りにすぎない休みが伝えられたのであって、その最初の例は、ヌンの子ヨシュア〔Jesu Nave〕がエリコを攻めるために、七日のあいだ、戦いの武具を帯びて契約の箱を担ぐ者たちとともに、順に城壁を巡ったことである。第七の日には七度巡った。

171

Manifesta veritas est: aut sabbato coeperunt; aut in sabbato, cadentibus muris, Hierico debellaverunt. Accedit quod humanum sabbatum Deus repellit dicente Isaia: Jejunium et diem festum vestrum et sabbata odit anima mea.

PL 20, 1179C

真実は明らかである。彼らは安息日に始めたか、さもなければ、城壁が倒れる中、安息日にエリコを攻め落としたかである。さらに、人間の安息日を神は退ける。イザヤは言う。「私の魂は、汝らの断食と祝日と安息日を憎む」。

172

Fecistis mihi taedium: non dimittam peccata vestra (Isa. I, 13) . Illud autem sabbatum Deus desiderat, requiescere te ab operibus malis; ut millesimo anno, quod sabbatum sabbatorum est, mundus inveniaris ab operibus malis.

PL 20, 1179D

「汝らは私にとって厭わしいものとなった。私は汝らの罪を赦さない」(イザヤ1:13)。神が望むその安息日とは、あなたが悪しき業から休むことである。千年目、それは安息日の中の安息日であるが、そのとき、悪しき業から清い者と見いだされるためである。

173

Haec erunt sancta tenenda in qua Deus delectetur. Cibus autem quod ambigis manducare debere, non carnes suillas, sed facta porcorum prohiberis admittere.

PL 20, 1179D

これらこそ、神が喜ぶ、守るべき聖なるものである。食べ物については、食べてよいかとあなたは迷っているが、あなたが受け入れることを禁じられているのは、豚の肉ではなく、豚どもの行いである。

174

Similiter aqua mixto luto voluptas, sororem tuam tibi in concubitu copulas, sanguinem sanguini incitas, rapinis terram perscrutaris, festa tua publicas, in plateis oras.

PL 20, 1180A

同様に、あなたの快楽は泥の混じった水のようで〔aqua mixto luto voluptas は本文が崩れているらしい〕、あなたは姉妹を交わりに結びつけ、血に血を重ね、略奪で地をくまなく探り、自分の祝日を公にし、広場で祈る。

175

Ecce quomodo peccas, et non intelligis de te scriptum in psalmo: Saturati sunt filiis, et reliquerunt quae superfuerunt parvulis suis (Ps. XIV, 14) . Hoc est peccatum vestrum et posteritatis vestrae.

PL 20, 1180A

見よ、あなたはこのように罪を犯しながら、あなたについて詩篇に書かれていることを理解しない。「彼らは子らに満たされ、余ったものを幼子たちに残した」(詩篇14:14)〔引かれた句は詩篇16:14〕。これが諸君とその子孫の罪である。

176

De piscibus autem squamis cutem vestitis comeditis; caetera autem quae confingitis vitare, retibus extracta, et in multitudine piscium permixta, penitus exsiccata in liquamine dulciter manducatis.

PL 20, 1180A

魚については、鱗で皮を覆われたものを食べる。しかし、避けるとでっち上げているほかのもの、すなわち網で引き上げられ、魚の群れに混じり、すっかり干からびたものを、汁〔liquamen〕に入れて、おいしく食べている。

177

Vinum autem Christianorum ostende mihi per Scripturas ubi sit prohibitus bibere, et azymas tuas manducare vetamur. Audies prophetam dicentem: Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem (Ps. XIII, 3) . Et rursus: Manus vestrae sanguine plenae sunt.

PL 20, 1180A

キリスト教徒のぶどう酒が飲むことを禁じられている箇所を、聖書によって私に示せ。また、我々があなたの種なしパンを食べることを禁じられている箇所を〔et azymas tuas manducare vetamur は文が崩れているらしい。こう解した〕。あなたは預言者がこう言うのを聞くであろう。「彼らの足は血を流すのに速い」(詩篇13:3)。またさらに。「汝らの手は血で満ちている」。

178

Et in Deuteronomio: de vinea Sodomorum vinea eorum, et propago eorum ex Gomorrha. Uva eorum, uva fellis, et botrus amaritudinis. Ira draconum vinum eorum, ira aspidum insanabilis (Deut. XXXII, 32, 33) .

PL 20, 1180B

また申命記にこうある。「彼らのブドウの木はソドムのブドウ畑から、その若枝はゴモラから出た。彼らのブドウは胆汁のブドウ、苦味の房である。彼らのぶどう酒は竜の怒り、癒やしがたいコブラの怒りである」(申命記32:32, 33)。

179

Si his tot et tantis testimoniis, Simon, credere nolueris; saluti tuae contradicis. Lege, Simon, Danielem, et invenies Nabuchodonosor barbarum: Filium Dei ipse cognovit, quem tu tardas agnoscere. Nonne tres viros in fornacem misimus?

PL 20, 1180B

これほど多くの、これほど大きな証言をもってしても、シモンよ、信じようとしないなら、あなたは自分の救いに逆らっている。シモンよ、ダニエルを読め。異国の王ネブカドネツァルが、神の子を自ら認めたことを見いだすだろう。あなたはそれを認めるのをためらっている。「我々は三人の男を炉に投げ入れたではないか」。

180

Ecce video quatuor viros, et facies quarti similis Filii Dei (Dan. III, 91) . Quid dicis, Judaee?

PL 20, 1180B

「見よ、四人の男が見える。第四の者の顔は神の子に似ている」(ダニエル3:91)。ユダヤ人よ、あなたは何と言うか。

181

Vide, ne in te impleatur invectio Abacuc prophetae dicentis: Videte, contemptores, et inspicite, et desperate; quoniam ego opus operor in diebus vestris, quod non creditis, si quis narraverit vobis (Abac. I, 5) .

PL 20, 1180B

見よ、預言者ハバククの非難があなたの上に成就しないように。「見よ、侮る者たちよ、よく見て、絶望せよ。私は汝らの日々に一つの業を行うからだ。人が汝らに語っても、汝らが信じない業を」(ハバクク1:5)。

182

SIM.--Lator salutis, Theophile, aegrorum bone medice, neque ultra differre possum. Jube me catechizari, et signo fidei Christi consecrari.

PL 20, 1180C

シモン――救いを運ぶ者、テオフィロスよ、病める者たちの善き医者よ、もうこれ以上延ばすことはできない。私に教理を受けさせよ。そしてキリストの信仰の印によって聖別せよ。

183

Arbitror enim quod per manuum tuarum impositionem me peccatorum meorum abolitionem: immo sicut Jacob benedixit, et per impositionem manus accepit, ut major fieret ex minore; sic Ephraim et Manasse per impositionem dilatati sunt manuum.

PL 20, 1180C

あなたが手を置くことによって、私が罪の赦しを〔受ける〕と思うからだ〔動詞が欠けている。ミーニュの脚注は accepturum(受けるであろう)を補って読むとする。それに従い「受ける」を補った〕。いやむしろ、ヤコブが祝福し、手を置くことによって〔それを〕受け、小さい者から大いなる者が生じたように、エフライムとマナセも手を置くことによって広げられた〔底本の文は崩れており、「その祝福を広げられた」と解した〕。

184

Tunc Theophilus Simonem tinxit, et adeptus est fidem. Simon gratias agere Deo coepit dicens: Gratias ago tibi, Jesus, quem non vidi facie ad faciem, nunc autem credo in te spiritu et tota mente.

PL 20, 1180C

そこでテオフィロスはシモンに洗礼を授け、シモンは信仰を得た。シモンは神に感謝し始めて言った。「イエスよ、汝に感謝する。顔と顔を合わせて汝を見たことはなかったが、今は霊と全き精神をもって汝を信じる」。

185

Gratias ago tibi, Jesu, quem non audivi, nunc autem audito invoco, Jesu, cujus sensum ante non habui. Nunc autem cupio in te sensum meum esse, per quem cognovi Theophilum discipulum tuum. Domine Jesu Christe, si quidem dignus sum tua convocatione, confirma me.

PL 20, 1180C

「イエスよ、汝に感謝する。私は汝を聞いたことがなかったが、今は聞いて、イエスよ、汝を呼ぶ。以前の私には、汝についての思いがなかった。だが今は、私の思いが汝のうちにあることを望む。その思いによって私は、汝の弟子テオフィロスを知った。主イエス・キリストよ、私が汝の召しにふさわしいなら、私を堅くせよ」。

186

Etenim errantibus viam demonstras, et perditos revocas, mortuos suscitas, infideles in fide tua configuras, et caecis oculos cordis illuminas.

PL 20, 1180D

「まことに、汝は迷う者に道を示し、滅びた者を呼び戻し、死んだ者を起こし、不信仰な者を汝の信仰に形づくり、盲人の心の目を照らす」。

187

Tu es ipse qui fuisti cum patribus nostris in deserto, tu es candelabrorum lumen; tu es altarium, et panis propositionum; tu es ara et victima voluntaria; tu es ipse vita mea, margarita, cristallum, jugum argenteum.

PL 20, 1180D

「汝はまさに、荒れ野で我々の先祖たちとともにいた者、汝は燭台の光である。汝は祭壇〔altarium〕であり、供えのパンである。汝は祭壇〔ara〕であり、自ら進んで供えられるいけにえである。汝こそ私の命、真珠、水晶、銀の軛である」。

188

Oro, Domine, ignorantiam meam infelicitatis meae ne memineris: tu enim absconsa beneficia praestans es, qui mihi dignatus es omnia ostendere. Tibi sit honor, potestas, laus, gloria, hic et in cuncta saecula saeculorum. Amen.

PL 20, 1181A

「主よ、願う。私の不幸の無知を思い出すな。汝は隠された恩恵を与える者、私にすべてを示すことをよしとした者である。汝に栄誉、権能、賛美、栄光があるように。ここにも、世々とこしえにも。アーメン」。