作者不詳不詳

Epistolae Sulpicio Severo attributae › 全文

Epistolae Sulpicio Severo attributae 全文

Anonymous · PL 20, 223A–248B

Epistola I, Caput I

第I書簡 第I章PL 20, 223A
1

Lectis epistolis tuis, multo modo permotum affectum lacrymis tenere non potui. Nam et gaudio flebam quod te secundum Domini Dei nostri praecepta vivere ex sermone ipso litterarum tuarum poteram agnoscere, et pro desiderio tui non poteram non dolere, quod per summam a te injuriam alienabar, si litteras non misisses.

PL 20, 223A

あなたの手紙を読んで、いたく動かされた心を抑えきれず、私は涙をこらえることができなかった。実に、私は喜びのあまり泣いた。手紙の言葉そのものから、あなたが我々の主なる神の戒めに従って生きていることを知ることができたからである。そして、あなたを慕う思いのゆえに、悲しまずにはいられなかった。もしあなたが手紙を送らなかったなら、私はこの上ない不当な仕打ちによって、あなたから遠ざけられることになったのだから。

2

Tali ergo sorore non fruerer? Testor autem salutem tuam, persaepe ad vos venire volui, sed usque adhuc impeditus sum, obsistente eo qui consuevit obsistere.

PL 20, 223A

このような姉妹を、私は喜ぶことができないというのか。あなたの救いにかけて誓うが、私はしばしばあなたのところ(の人々)へ行こうと思った。だが今に至るまで妨げられた。妨げるのを常とする者が、妨げたのである。

3

Nam et festinabam desiderio meo in tuo aspectu satisfacere; et opus Domini nostri inter nos obiter videbamur acturi, cum alter alterum consolando, calcata a nobis mole saeculi, viveremus.

PL 20, 223A

実に、私はあなたの顔を見て、自分の願いを満たそうと急いでいた。また、我々のあいだで、主の業をついでに行なうことになると思われた。互いに慰め合い、世の重荷を我々が踏みしだいて、生きるはずだったのである。

4

Sed jam veniendi diem tempusque non statuo, quia quotiescumque statui, implere non potui. Domini opperiar voluntatem; speroque quod meis votis et orationibus tuis de nostra nos fructum capere faciat perseverantia.

PL 20, 223B

だが今は、訪れる日も時も定めない。定めるたびに、果たすことができなかったからである。私は主の意志を待とう。私の願いとあなたの祈りによって、主が我々の堅忍から実りを得させるであろうと望んでいる。

Epistola I, Caput II

第I書簡 第II章PL 20, 223B
1

Caeterum quod a me in omnibus epistolis quas ad te miseram vitae ac fidei tuae praecepta desiderans, jam per assiduitatem scriptorum meorum verba consumpsi, nihil novum tibi rescribere modo possum quod ante non scripserim.

PL 20, 223B

さて、あなたの生活と信仰のための教えを求めて、あなたに送ったすべての書簡のなかで、私はすでに書き物を重ねて言葉を使い果たしてしまった。それゆえ、これまでに書かなかった新しいことを、今あなたに書き返すことはできない。

2

Et sane propitio Deo jam non indiges admoneri, quae fidem inter principia consummans, devotam in Christo exhibes charitatem. Unum tamen moneo, ne transcursa repetas, ne contempta desideres; ne manum aratro inserens (Luc. IX, 62) , retrorsum conversa respicias.

PL 20, 223B

実に、神が好意を寄せるがゆえに、あなたはもはや諭される必要がない。あなたは信仰を初めの段階にありながら完成させ、キリストにおいて献身の愛を示しているからである。ただ一つだけ勧める。通り過ぎたことを繰り返し求めるな。軽んじたことを慕うな。鋤に手をかけながら(ルカ9:62)、向きを変えて後ろを振り返ってはならない。

3

Quo utique in te redeunte vitio, ordinem suum necesse est sulcus amittat, nec sane mercedem suam cultor accipiat. Alioquin nec partem consequitur, si ex parte cessaverit.

PL 20, 223C

この悪があなたに戻ってくるなら、畝は必ずその筋目を失い、耕す者も当然ながら自分の報いを受けない。さもなければ、一部分で手を休めるなら、一部分すら得られない。

4

Nam sicut a peccato ad justitiam fugiendum est, ita et qui justitiam fuerit ingressus, ne peccato pateat praecavendum. Scriptum enim est justo (Ezech. XVIII, 24, 26) , in qua die exerraverit, justitiam non profuturam.

PL 20, 224A

というのも、罪から正義へ逃れなければならないのと同じく、正義に踏み入った者も、罪に身をさらさぬよう用心しなければならないからである。義人について、こう書かれている。踏み外した日には、正義は益とならない(エゼキエル18:24, 26)、と。

5

In hoc igitur consistendum est, in hoc laborandum, ne qui peccata evasimus, praemia parata perdamus. Stat enim adversus nos paratus inimicus, ut nudatum fidei umbone mox feriat. Non abjiciendus est itaque clypeus, ne latus pateat.

PL 20, 224A

それゆえ、ここに踏みとどまらねばならず、ここで励まねばならない。罪を免れた我々が、備えられた報いを失わぬために。敵は我々に向かって備えを整えて立っており、信仰の盾の中心を奪われて裸になった者を、すぐに打つからである。それゆえ盾を投げ捨ててはならない、脇腹をさらさぬために。

6

Non remittendus est gladius, ne hostis incipiat non timere. Porro cum armatum viderit, abibit. Nec ignoramus durum esse ac difficile adversus carnem et saeculum quotidie dimicare.

PL 20, 224A

剣を緩めてはならない、敵が恐れなくなり始めぬために。さらに、敵は武装した姿を見れば去るであろう。肉と世に対して日々戦うことが、苦しく困難であることを、我々は知らないわけではない。

7

Sed si aeternitatem cogites, si coelorum regna consideres, quae utique nobis Dominus licet peccatoribus praestare dignabitur, quae tandem condigna passio est qua tanta mereamur? Luctamen autem in hoc mundo parvi temporis est.

PL 20, 224A

しかし、永遠を思い、天の国々を考えるなら——それは、我々が罪人であっても、主が与えることをよしとするであろうものである——それほど大きなものを得るにふさわしい苦しみなど、いったい何があろうか。この世での闘いは短い時間のことである。

8

Nam etsi mors non succedat, senecta succedet. Labuntur anni, fluunt tempora, et, ut spero, Dominus Jesus tamquam desideratos sibi celeriter vocabit.

PL 20, 224B

死が続かなくとも、老いが続く。年は過ぎ去り、時は流れ、そして私の望むところでは、主イエスは、我々を自分が待ち望んだ者として、すみやかに召すであろう。

Epistola I, Caput III

第I書簡 第III章PL 20, 224B
1

O quam felix ille noster excessus, cum a labe peccati melioris vitae conversatione purgatos sede sua nos Christus excipiet!

PL 20, 224B

ああ、我々のあの旅立ちは何と幸いなことか。より善い生活の歩みによって罪の汚れから清められた我々を、キリストが自分の座に迎え入れるとき。

2

Occurrent martyres et prophetae, tangentur apostoli, gaudebunt angeli, laetabuntur archangeli, victusque Satanas cruento licet ore pallebit; quippe qui etiam nostra, quae sibi in nobis praeparaverat, peccata perdiderit.

PL 20, 224B

殉教者と預言者たちが迎えに出て、使徒たちは心を打たれ〔tangentur は「触れられる」とも読める〕、天使たちは喜び、大天使たちは歓喜し、敗れたサタンは、血に濡れた口ではあるが、青ざめるであろう。サタンは、我々のうちに自分のために用意していた我々の罪さえも失ったのだから。

3

Videbit gloriam concessam per veniam, merita honorata per gloriam. Nos triumphabimus hoste superato, ubi tunc mundi istius sapientes ridebuntur; ubi avarus, ubi adulter, ubi impius, ubi ebriosus, ubi maledicus recognoscentur.

PL 20, 224B

サタンは、赦しによって与えられた栄光と、栄光によって誉れを受けた功績とを見るであろう。我々は敵を打ち負かして凱旋する。そこで、この世の知者たちは笑われ、そこで貪欲な者、そこで姦淫する者、そこで不敬虔な者、そこで酒に溺れる者、そこで人を謗る者は、その正体を知られるであろう。

4

Quid miseri pro sua defensione dicturi sunt! Nescivimus te, Domine, te in mundo esse non vidimus. Prophetas non misisti, legem saeculo non dedisti. Patriarchas non vidimus, sanctorum non legimus exempla.

PL 20, 224C

哀れな者たちは、自分の弁護のために何と言うことだろう。「我々は汝を知らなかった、主よ。汝が世にいることを、我々は見なかった。汝は預言者たちを遣わさず、世に律法を与えなかった。族長たちを我々は見ず、聖なる者たちの模範を読まなかった」。

5

Christus tuus in terra non fuit, Petrus tacuit, Paulus noluit praedicare, Evangelista non docuit, martyres non fuerunt quorum exempla sequeremur.

PL 20, 225A

「汝のキリストは地上にいなかった。ペトロは黙し、パウロは宣べ伝えることを望まず、福音書記者は教えず、我々が模範に倣うべき殉教者たちはいなかった」。

6

Futurum judicium tuum nemo praedixit, vestire pauperem nemo mandavit, prohibere libidinem nemo praecepit, repugnari avaritiae nemo persuasit. Inscientia lapsi sumus, quae fecimus nescientes.

PL 20, 225A

「汝の来たるべき裁きを、誰も予告しなかった。貧しい者に着せることを誰も命じず、淫欲を禁じることを誰も教えず、貪欲に抗うことを誰も説かなかった。我々は無知のゆえに堕ちた。知らずにしたことである」。

Epistola I, Caput IV

第I書簡 第IV章PL 20, 225A
1

His e contrario ex illo sanctorum choro vel primus justus Noe proclamabit: Ego, Domine, et superventurum propter peccata hominum diluvium praedicavi, et post diluvium exemplum de me praebui bonis, ut malis pereuntibus non perirent, ut isti recognoscerent et quae esset innocentibus salus, et quae poena peccantibus.

PL 20, 225A

これに対し、あの聖なる者たちの合唱隊の中から、最初の義人ノアですら、こう叫ぶであろう。「私は、主よ、人々の罪のゆえに来たるべき洪水を宣べ伝え、洪水ののちには、善い者たちに私自身を模範として示した。悪い者たちが滅びるときにも、善い者たちが滅びないように、またこの者たちが、無垢な者にとっての救いと、罪を犯す者にとっての刑罰とがどのようなものか、悟るように」。

2

Post hunc, Abraham fidelis obsistet: Ego, inquit, Domine, fidem qua humanum in te crederet genus, media fere mundi illius aetate fundavi. Ego pater gentium, cujus exempla sequerentur, electus sum.

PL 20, 225B

この者の後に、忠実なアブラハムが〔彼らに〕立ちはだかるであろう。「私は」と彼は言う。「主よ、人類が汝を信じるための信仰を、あの世の時代のほぼ中ほどに据えた。私は、その模範が倣われるべき諸国民の父として選ばれた」。

3

Ego Isaac adhuc parvulum non dubitavi, Domine, offerre tibi pro victima, ut isti recognoscerent nihil non Domino praestari debere, cum me ipsum ne filio quidem unico intelligerent pepercisse.

PL 20, 225B

「私は、主よ、まだ幼いイサクを、いけにえとして汝に献げることをためらわなかった。この者たちが、主に与えるべきでないものは何一つないと悟るように。私自身が、独り子でさえ惜しまなかったことを、彼らは理解したのだから」。

4

Ego terram meam et cognationem meam te jubente deserui, ut istis quoque esset exemplum nequitias mundi et saeculi peccata deserere.

PL 20, 225B

「私は、汝の命令により、自分の土地と親族を捨てた。この者たちにも、世の邪悪と世の罪を捨てる模範があるように」。

5

Ego, Domine, te licet corpore, sub imagine primus agnovi, nec dubitavi credere quem videbam, licet in alia mihi substantia videreris, ut isti intelligerent non secundum carnem, sed secundum spiritum judicare.

PL 20, 225B

「私は、主よ、汝が体をもち、似姿のもとにあっても、最初に汝を認め、見ていた者を信じることをためらわなかった。汝が私には別の実体で見えたとしても。この者たちが、肉によってではなく霊によって判断することを悟るように」。

6

Huic Moyses beatus obsecundabit: Ego legem, Domine, istis omnibus te jubente tradidi, ut quos libera fides non tenebat, lex saltem dicta cohiberet. Ego dixi: Non adulterabis (Exod. XX, 14) , ut licentiam fornicationis inhiberem.

PL 20, 225C

この者に、福なるモーセが従う。「私は、主よ、汝の命により、これらすべての者に律法を伝えた。自由な信仰が捉えなかった者たちを、せめて語られた律法が抑えるように。私は言った。『汝は姦淫してはならない』(出エジプト記20:14)、淫行の放縦を抑えるためである」。

7

Ego dixi: Diliges proximum tuum (Levit. XIX, 18) , ut charitas abundaret. Ego dixi: Domino soli servies (Deut. VI, 13) , ne isti idolis immolarent vel templa esse paterentur.

PL 20, 225C

「私は言った。『汝は汝の隣人を愛せよ』(レビ記19:18)、愛があふれるように。私は言った。『汝は主にのみ仕えよ』(申命記6:13)、この者たちが偶像にいけにえを献げたり、偶像の神殿があることを許したりしないように」。

8

Ego ne falsa testimonia dicerentur edixi, ut istis adversus omne mendacium praecluderem ora. Ego facta dictaque a mundi exordio, operante in me spiritu tuae virtutis, exposui, ut istius cognitio praeteritorum doctrinam tribueret futurorum.

PL 20, 225C

「私は、偽りの証言がなされないように布告した。あらゆる偽りに対して、この者たちの口をふさぐためである。私は、汝の力の霊が私のうちに働くことにより、世の初めからの行いと言葉を述べ伝えた。過ぎ去ったことを知ることが、来たるべきことの教えをもたらすように」。

9

Ego te venturum, Domine Jesu, praedicavi, ut istis non inopinatum esset agnoscere quem venturum ante praedixeram.

PL 20, 225C

「私は、主イエスよ、汝が来ると宣べ伝えた。私がかねて来ると告げていた者を認めることが、この者たちにとって思いがけぬことでないように」。

Epistola I, Caput V

第I書簡 第V章PL 20, 225D
1

Post hunc astabit dignus Domini sui David semine: Ego te, Domine, per omnia nuntiavi; ego nomini tuo tantum serviendum esse clamavi.

PL 20, 225D

この者の後に、その血筋によって自分の主にふさわしいダビデ〔dignus Domini sui semine の係りは定かでない。「自分の主の子孫を出すにふさわしい」とも読める〕が立つであろう。「私は、主よ、すべてにおいて汝を告げ知らせた。私は、ただ汝の名にのみ仕えるべきだと叫んだ」。

2

Ego dixi: Beatus vir qui timet Dominum (Ps. CXI, 1) ; ego dixi: Exsultabunt sancti in gloria (Ps. CXLIX, 5) ; ego dixi: Desiderium peccatorum peribit (Ps. CXI, 10) , ut isti te agnoscerent et peccare desinerent.

PL 20, 225D

「私は言った。『主を畏れる人は幸いである』(詩篇111:1)。私は言った。『聖なる者たちは栄光のうちに歓喜する』(詩篇149:5)。私は言った。『罪人たちの望みは滅びる』(詩篇111:10)、この者たちが汝を知り、罪を犯すことをやめるように」。

3

Ego cum regia praeditus essem potestate, cilicio superjecto, pulvere subjecto, depositis insignibus magnificentiae meae procubui vestimentis, ut istis mansuetudinis atque humilitatis daretur exemplum.

PL 20, 226A

「私は、王の権力を備えていたとき、荒布をかぶり、塵を敷き、私の壮麗さの印である衣を脱ぎ捨てて、身を伏せた。この者たちに、柔和と謙遜の模範が与えられるように」。

4

Ego inimicis meis, qui interficere me cupierunt, peperci, ut misericordiam meam istis probarem imitandam.

PL 20, 226A

「私は、私を殺そうとした敵を容赦した。私の慈しみが、この者たちに倣われるべきものだと示すためである」。

5

Post hunc Isaias dignus Dei spiritu non tacebit: Ego, Domine, te per os meum loquente, praemonui: Vae his qui jungunt domum ad domum (Isa. V, 8) , ut modum cupiditati imponerem.

PL 20, 226A

この者の後に、神の霊にふさわしいイザヤが黙することはない。「私は、主よ、汝が私の口を通して語るとき、あらかじめ警告した。『家に家を連ねる者に災いあれ』(イザヤ5:8)、貪欲に限度を課すためである」。

6

Ego iram tuam peccantibus venisse testatus sum, ut istos a malefactis suis, si non spes praemiorum, saltem suppliciorum formido cohiberet.

PL 20, 226A

「私は、汝の怒りが罪を犯す者たちに臨んだと証した。この者たちを、その悪行から、報いへの望みでなくとも、せめて責め苦への恐れが抑えるように」。

Epistola I, Caput VI

第I書簡 第VI章PL 20, 226B
1

Post hos aliosque complures qui doctrinae nobis officia praestiterunt, ipse Dei Filius haec loquetur: Ego certe excelsa sede sublimis, coelum palma, terram pugillo continens (Isa. XL, 12) , intra extraque diffusus, cunctorum quae gignuntur interior, atque omnibus quae moventur exterior, inaestimabilis naturae potestate infinitus, invisibilis aspectu, incomprehensibilis attactu, ut inter vos ad edomandam duritiam cordis vestri et perfidiam doctrinis salutaribus molliendam vestrum minimus existerem, nasci carne dignatus sum, depositaque Dei gloria, habitum formae servilis assumpsi, ut communicata vobiscum infirmitate corporea, rursum in consortium gloriae meae per obedientiam praecepti salutaris adhiberem.

PL 20, 226B

これらの者たち、また我々に教えの務めを果たしたほかの多くの者たちの後に、神の子自身がこう語るであろう。「私は確かに、高き座に高く在り、天を掌で、地を拳で包み(イザヤ40:12)、内にも外にも広がり、生まれ出るすべてのものよりも内にあり、動くすべてのものよりも外にあり、本性の力は量り知れず無限で、目には見えず、触れても捉えられない。それでも、汝らの心の頑なさを打ち砕き、背信を救いの教えで和らげるため、汝らのあいだで汝らの最も小さい者となり、肉において生まれることをよしとし、神の栄光を脱いで、僕の姿をまとった。それは、体の弱さを汝らと分かち合い、救いの命令に従うことにより、再び私の栄光の交わりへと汝らを引き入れるためである」。

2

Aegris infirmisque omnibus sanitatem, auditum surdis, visum caecis, vocem mutis, claudis pedum officia restitui, ut vos signis coelestibus permoverem, quo facilius in me atque in his quae praedicaveram crederetis. Ego vobis coelorum regna promisi.

PL 20, 226B

「私は、あらゆる病む者、弱い者に健やかさを、耳の聞こえない者に聴く力を、目の見えない者に視る力を、口のきけない者に声を、足の不自由な者に足の働きを回復させた。汝らを天の徴で動かし、私と私が告げた事柄をより容易に信じるようにするためである。私は汝らに天の国々を約束した」。

3

Ego etiam, ut impunitatis haberetis exemplum, latronem, qui me sub mortis suae tempore fatebatur, in paradiso collocavi, ut illius fidem qui remitti sibi meruerat peccata, sequeremini.

PL 20, 226C

「私はまた、汝らが罰を免れる模範を持つように、死に臨む時に私を告白した盗人を楽園に置いた。罪を赦されるに値した者の信仰に、汝らが従うためである」。

4

Atque ut exemplo meo pro vobis et ipsi pati possitis, pro vobis ego passus sum, ne dubitaret homo pro se pati quod Deus pro homine pertulisset. Ego me post resurrectionem, ne fides vestra confunderetur, ostendi.

PL 20, 226C

「汝ら自身も、私の模範に倣って、自分のために苦しむことができるように、私は汝らのために苦しんだ。神が人のために耐えたことを、人が自分のために苦しむことをためらわぬように。私は復活ののち、汝らの信仰がうろたえないように、自分を示した」。

5

Ego in Petro Judaeos monui, ego in Paulo gentibus praedicavi. Nec poenitet. Est fructus bonorum. Opus meum boni intellexerunt, perfecerunt fideles, justi impleverunt, consummaverunt misericordes; et magna pars martyrum, magna sanctorum est.

PL 20, 226C

「私はペトロによってユダヤ人たちに警告し、パウロによって諸国民に宣べ伝えた。悔いはしない。善い者たちの実りがある。私の業を、善い者たちは理解し、忠実な者たちは成し遂げ、正しい者たちは果たし、慈しみ深い者たちは完成させた。殉教者たちの分は大きく、聖なる者たちの分も大きい」。

6

In eodem certe et isti corpore, in eodem fuerunt mundo. Cur nullum in vobis bonum opus, gens vipereae stirpis, invenio? Poenitentiam malorum vestrorum nec sub ultima die vestri finis egistis.

PL 20, 226D

「あの者たちも、同じ体のうちに、同じ世にいた。なぜ汝らのうちに、まむしの末裔の民よ、いかなる善い業も私は見いださないのか。汝らは、自分の悪についての悔い改めを、自分の終わりの最後の日にさえ行わなかった」。

7

Quid autem attinet quod me labiis adoratis, si factis et operibus denegetis? Ubi nunc vestrae divitiae, ubi honores, ubi potentia, ubi vestrae sunt voluptates? Nullam novam in vos mando sententiam. Habetis judicium quod ante praedixi.

PL 20, 226D

「そもそも、行いと業では私を拒みながら、唇で私を拝むことに何の益があるのか。汝らの富は今どこにあるのか、栄誉はどこに、権力はどこに、汝らの快楽はどこにあるのか。私は汝らに新たな判決を言い渡すのではない。私があらかじめ告げた裁きを、汝らは持っている」。

Epistola I, Caput VII

第I書簡 第VII章PL 20, 227A
1

Tunc illud miseris Evangelista recitabit: Ite in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium (Matth. XXII, 13; XXV, 30) . O miseri quos ista non permovent! Videbunt suam poenam et aliorum gloriam.

PL 20, 227A

そのとき、福音書記者が哀れな者たちに、あの言葉を朗読するであろう。「外の闇へ行け。そこには泣くことと歯ぎしりがある」(マタイ22:13; 25:30)。ああ、これらに心を動かされぬ哀れな者たちよ。彼らは自分の刑罰と、他の者たちの栄光を見るであろう。

2

Utantur saeculo, dum aeternitate illa quae sanctis praeparata est non fruantur. Affluant divitiis, auro incubent, dum ibi egentes, ibi inopes deprehendantur.

PL 20, 227A

彼らは世を享受するがよい。聖なる者たちに備えられたあの永遠を享受しないのなら。富にあふれ、金の上に伏すがよい。あちらでは貧しい者、乏しい者として見いだされるのなら。

3

Sint in saeculo divites, dum in aeternitate sint pauperes, de quibus scriptum est: Divites eguerunt et esurierunt (Ps. XXXIII, 11) . Consequenter autem de bonis Scriptura subjecit: Inquirentes autem Dominum non deficient omni bono.

PL 20, 227A

世では富む者であるがよい。永遠においては貧しい者となるのなら。彼らについて書かれている。「富む者たちは乏しくなり、飢えた」(詩篇33:11)。続けて聖書は善い者たちについて、こう付け加えた。「主を求める者は、あらゆる善に欠けることがない」。

4

Itaque, soror, licet nos isti irrideant, licet nos stultos infelicesque commemorent, felicius gaudeamus opprobriis quibus nobis gloria, illis poena cumulatur.

PL 20, 227A

だから、姉妹よ、この者たちが我々を嘲笑い、我々を愚かで不幸だと言い立てても、そうした辱めをこそ、いっそう幸いに喜ぼう。それによって我々には栄光が、彼らには刑罰が積み上げられるのだから。

5

Nec rideamus illorum stultitiam, sed potius infelicitatem doleamus: quia inter illos pars magna nostrorum est, quos si lucrifacere possimus, augetur in nobis gloria.

PL 20, 227B

彼らの愚かさを笑うのでなく、むしろその不幸を嘆こう。彼らのうちには我々の仲間が多くいるのだから。彼らを勝ち取ることができるなら、我々のうちに栄光は増す。

6

Sed agant se ut volunt, sint nobis tamquam gentiles et publicani; nos vero salvos incolumesque tueamur. Si illi nunc nobis dolentibus gaudent, nos postea in illorum dolore gaudebimus. Vale soror charissima et in Christo dilectissima.

PL 20, 227B

ともあれ、彼らは望むままに振る舞うがよい。我々にとって彼らは、異邦人や徴税人のようであれ。我々は無事に損なわれずにいよう。彼らが今、我々の悲しみに喜ぶのなら、我々はのちに彼らの悲しみを喜ぶであろう。健やかであれ、いとも愛する姉妹、キリストにおいていとも愛される者よ。

Epistola II, Caput I

第II書簡 第I章PL 20, 227C
1

Quantam in coelestibus beatitudinem virginitas sancta possideat, praeter Scripturarum testimonia, Ecclesiae etiam consuetudine edocemur, quia addiscimus peculiare illi subsistere meritum cujus est specialis consecratio.

PL 20, 227C

〔この書簡は、PL 18(77A–90B)にアタナシウスの名で刷られた『キリストの花嫁への勧告』と同じ作品である。訳語・訳文はそちらにそろえ、本文の違う所だけ違えて訳した〕聖なるおとめの身が天でどれほどの幸いを所有しているかは、聖書の証言のほかに、教会の慣行によっても我々は教えられる。というのも、特別な奉献を受けた者には固有の功績が備わることを、我々は学ぶからである。

2

Nam cum universa turba credentium paria dona gratiae percipiat, et iisdem omnes sacramentorum benedictionibus glorientur, istae proprium aliquid prae caeteris habent, dum de illo sancto et immaculato Ecclesiae grege quasi sanctiores purioresque hostiae pro voluntatis suae meritis a sancto Spiritu eliguntur, et per summum sacerdotem Dei offeruntur altario.

PL 20, 227C

すなわち、信じる者の群れ全体は等しい恩寵の賜物を受け、皆が同じ秘跡の祝福を誇るのであるが、おとめたちはほかの者にまさって固有のものを持つ。教会の聖なる汚れなき群れの中から、いわば一層聖なる、一層清いいけにえとして、その意志の功績に応じて聖なる霊に選ばれ、神の大祭司によって祭壇に献げられるからである。

3

Digna revera Domino hostia tam pretiosi animalis oblatio, et nullius magis quam suae imaginis hostia placitura.

PL 20, 227C

かくも貴いいきものを献げることは、まことに主にふさわしいいけにえであり、自らの像のいけにえよりも、誰のいけにえも主に喜ばれることはない。

4

De hujusmodi enim Apostolum praecipue dixisse reor: Obsecro autem vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, Deo placentem (Rom. XII, 1) .

PL 20, 227C

使徒が特にこうした者たちについて述べたのだと私は思う。「兄弟たちよ、私は神の慈しみによって汝らに勧める。汝らの体を、生きた、聖なる、神に喜ばれるいけにえとして献げよ」(ローマ12:1)。

5

Possidet ergo virginitas et quod alii habent et quod alii non habent, dum et communem et peculiarem obtinet gratiam, et proprio, ut ita dixerim, consecrationis privilegio gaudet.

PL 20, 227D

それゆえおとめの身は、ほかの者が持つものも、ほかの者が持たないものも所有している。共通の恩寵と固有の恩寵をともに得て、言うなれば奉献という固有の特権を喜ぶのである。

6

Nam et Christi sponsas virgines dicere ecclesiastica nobis permittit auctoritas, dum sponsarum modo eas Domino consecrat et velat, ostendens eas vel maxime habituras spiritale connubium quae subterfugerint carnale consortium.

PL 20, 228A

実際、教会の権威は、おとめたちをキリストの花嫁と呼ぶことを我々に許している。花嫁のやり方で彼女たちを主に献げ、ヴェールをかぶせて、肉の交わりを避けた者たちこそ、とりわけ霊の婚姻を持つことになると示すからである。

7

Et digne Deo per matrimonii comparationem spiritaliter copulantur quae ejus dilectionis causa humana connubia spreverunt. In his quam maxime illud completur Apostoli: Qui autem adhaeret Deo, unus est spiritus (I Cor. VI, 17) .

PL 20, 228A

神を愛するゆえに人間の婚姻を退けた者たちが、婚姻にたとえられて霊において神と結ばれるのは、ふさわしいことである。この者たちにおいて、使徒の次の言葉が最も成就する。「神に結ばれる者は一つの霊である」(一コリント6:17)。

Epistola II, Caput II

第II書簡 第II章PL 20, 228A
1

Grande est et immortale, pene ultra naturam corpoream, superare luxuriam, et concupiscentiae spasmeam adolescentiae facibus accensam animi virtute restinguere, et spiritali conatu vim genuinae oblectationis excludere, et vivere contra humani generis legem, despicere solatia conjugii, dulcedinem contemnere liberorum, et quaecumque praesentis vitae esse commoda possint pro nihilo spe futurae beatitudinis computare.

PL 20, 228A

放縦を鎮め、若さの松明に燃え上がった欲望の炎〔底本は superare(打ち勝つ)… spasmeam。ミーニュの脚注は、ホルステニウスの sopire(鎮める)… flammeam(炎の)をより正しい読みとし、文脈もこれを支えるとする。脚注に従った〕を心の徳によって消し、霊の努力によって生まれつきの快楽の力を締め出し、人類の法に逆らって生き、結婚の慰めを軽んじ、子らの甘美さを蔑み、現在の生のあらゆる便益を、来たるべき幸いへの望みのゆえに無に等しいと数えることは、偉大で不滅であり、体の本性をほとんど超えている。

2

Magna haec, ut dixi, et admirabilis virtus est, et non immerito pro magnitudine laboris sui ingenti praemio destinata.

PL 20, 228B

これは、先に述べたとおり、大いなる驚くべき徳であり、その労苦の大きさに応じて、莫大な報いが定められているのも当然である。

3

Dabo spadonibus, dicit Deus, et in domo mea et in muro meo locum nominatum meliorem filiis et filiabus; nomen aeternum dabo illis, et non deficiet (Isa. XVI, 5) .

PL 20, 228B

神は言う。「私は宦官たちに、私の家にも私の城壁にも、息子たちや娘たちにまさる名高い場所を与える。私は彼らに永遠の名を与え、それは絶えることがない」(イザヤ16:5)〔引かれた句はイザヤ56:4–5に当たる〕。

4

De quibus spadonibus Dominus in Evangelio repetit dicens: Sunt enim spadones qui se ipsos castraverunt propter regnum coelorum (Matth. XIX, 12) . Magnus est quidem pudicitiae labor, sed majus est praemium; temporalis custodia, sed remuneratio aeterna est.

PL 20, 228B

この宦官たちについて、主は福音書で重ねて言う。「天の国のために自ら去勢した宦官たちがいる」(マタイ19:12)。貞潔の労苦は大きいが、報いはなお大きい。守るのは一時であり、報われるのは永遠である。

5

De his enim et beatus Apostolus Joannes loquitur, quod sequantur agnum quocumque ierit. Quod ita intelligendum puto, nullum eis locum in coelesti aula claudendum, sed cuncta eis divinarum mansionum habitacula reseranda.

PL 20, 228B

福なる使徒ヨハネも、この者たちについて、彼らは子羊の行く所どこへでも従う、と語っている。これは、天の宮廷のどこにも彼らに閉ざされる場所はなく、神の住まいのすべてが彼らに開かれることだ、と私は解する。

Epistola II, Caput III

第II書簡 第III章PL 20, 228C
1

Sed ut illustrius virginitatis meritum clareat, et quam digna Deo sit manifestius intelligi possit, illud cogitetur quod Dominus et salvator noster Deus, cum propter humani generis salutem hominem dignaretur assumere, non alium quam virginalem uterum elegerit, ut hujusmodi plurimum sibi placere monstraret, et ut pudicitiae bonum utrique sexui intimaret.

PL 20, 228C

しかし、おとめの身の功績がいっそう明らかに輝き、それが神にいかにふさわしいかをいっそうはっきり理解できるように、次のことを思い起こすべきである。我々の主であり救い主である神は、人類の救いのために人を受け入れようとよしとしたとき、おとめの胎のほかを選ばなかった。こうした者が自らに大いに喜ばしいことを示し、貞潔の善を男女両性に知らしめるためである。

2

Virginem matrem habuit virgo mansurus. In se viris, et in matre feminis praebuit virginitatis exemplum. Quo demonstratur in utroque sexu beatam integritatem divinitatis habere plenitudinem meruisse, dum tantum in matre fuit quidquid habebat in filio.

PL 20, 228C

童貞〔virgo〕であろうとする者として、おとめを母とした。自らにおいては男たちに、母においては女たちに、おとめの身の模範を示したのである。これによって、男女いずれの性においても、神性の福なる純潔が充満を持つに値したことが示される。子のうちにあったものと同じだけのものが、母にもあったからである〔底本は habebat。ミーニュの脚注はホルステニウスに従い habebatur と読む。これに従った〕。

3

Sed quid ego satisago excellens ac sublime pudicitiae meritum revelare, et gloriosae bonum virginitatis ostendere, cum de hac re plerosque perorasse non nesciam et ejus beatitudinem manifestissimis rationibus comprobasse, et nulli sapienti in dubium venire possit eam rem majoris esse meriti quae sit amplioris laboris?

PL 20, 228D

しかし、私はなぜ、貞潔の卓越した崇高な功績を明らかにし、栄光あるおとめの身の善を示そうと骨を折るのか。この事柄についてはすでに多くの人が論じ、その幸いを明白きわまる理由によって証明したことを、私は知らないわけではない。しかも、労苦の大きいものほど功績も大きいことは、どんな賢い人にも疑いようがない。

4

Quisquis enim pudicitiam aut nullius praemii aut parvi existimat, certum est illum aut ignorare aut non voluntarie ejus ferre laborem. Inde illi semper castitati derogant qui eam aut non habent, aut habere coguntur inviti.

PL 20, 229A

貞潔には報いがないとか、わずかだとか考える者は、労苦を知らないか、自ら進んでそれを負っていないかのどちらかであることは確かである。ゆえに、貞潔をいつも貶めるのは、それを持たない者か、嫌々ながらそれを持たされている者である。

Epistola II, Caput IV

第II書簡 第IV章PL 20, 229A
1

Nunc itaque, quoniam, paucis licet, tam laborem quam meritum integritatis ostendimus, ne res quae grandi virtute constat, et ingenti praemio destinatur, carere fructu suo possit, diligentius excubandum est.

PL 20, 229A

さて、我々は簡潔にではあるが、純潔の労苦と功績を示した。大いなる徳によって成り立ち、莫大な報いが定められているものが、その実りを欠くことのないように、いっそう注意深く見張らなければならない。

2

Quantum enim quaecumque species pretiosior fuerit, tanto majore sollicitudine custoditur. Et quoniam multa sunt quae bono proprio carent, nisi aliarum rerum juventur auxilio, ut est mellis species, quae nisi cerarum custodia et favorum cellulis conservetur, et ut verius dixerim nutriatur, naturalem gratiam perdit et subsistere per se ipsam non potest: sicut et vini species, quod si non boni odoris vasis, et reparatis crebris picibus foveatur, genuinam vini suavitatem amittit.

PL 20, 229A

どんな貴いものでも、貴いほど、いっそう大きな心配りをもって守られるからである。また、ほかのものの助けを受けなければ、固有の善を欠いてしまうものも多い。蜜がそうであって、蠟の守りと蜂の巣の房によって保たれ、(いっそう正しく言えば)養われなければ、その生来の良さ〔gratia〕を失い、それ自体で存続することができない。ぶどう酒も同じである。これは、良い香りの容器と、たびたび塗り直した樹脂とによって保たれなければ、生まれつきのぶどう酒の甘美さを失う。

3

Attentius ergo providendum est ne forte et virginitati aliqua sint necessaria, sine quibus nequaquam fructum afferre sufficiat; et tantus nihil proderit labor, dum vane prodesse creditur, quod absque viribus necessariis possidetur.

PL 20, 229B

それゆえ、おとめの身にも何か必要なものがあり、それがなければ実りをもたらすのに足りないのではないかと、よりいっそう注意して見極めなければならない。そうでなければ、これほどの労苦も何の役にも立たないであろう。必要な力〔PL 18 の本文は「必要なもの」〕を欠いたまま持っているものが役に立つと、むなしく信じているのだから。

4

Nisi fallor enim, ob coelestis regni praemium pudicitiae servatur integritas, quod sine vitae aeternae merito neminem consequi posse certum est.

PL 20, 229B

私の思い違いでなければ、貞潔の純潔が守られるのは、天の国の報いのためである。永遠の生命に値することなしには、誰もそれを得られないことは確かである。

5

Aeterna vero vita nonnisi per omnem divinorum praeceptorum custodiam promereri potest, Scriptura dicente: Si vis in vitam pervenire, serva mandata (Matth. XIX, 17) . Vitam ergo non habet, nisi qui cuncta mandata legis servaverit.

PL 20, 229B

永遠の生命は、神の命令のすべてを守ることによらなければ得られない。聖書がこう言うとおりである。「生命に至りたいなら、戒めを守れ」(マタイ19:17)。それゆえ、律法の戒めをすべて守った者でなければ、生命を持たない。

6

Et qui vitam non habuerit, coelestis regni non potest esse possessor, in quo non mortui, sed vivi quique regnabunt.

PL 20, 229C

生命を持たない者は、天の国の所有者となることができない。その国では、死者ではなく、生きている者だけが皆支配するのである。

7

Nihil ergo virginitas sola proficiet, quae coelestis regni gloriam sperat, nisi et aliud habuerit cui perpetua vita promittitur, per quam coelestis regni praemium possidetur.

PL 20, 229C

したがって、天の国の栄光を望むおとめの身が、それだけで何かを成し遂げることはない。永遠の生命が約束されているほかのものを、おとめの身が併せ持たなければ。この生命によって天の国の報いが所有されるのである。

8

Ante omnia ergo pudicitiam integritatemque servantibus, et ejus remunerationem a Dei aequitate sperantibus mandatorum custodia est praecepta, ne gloriosae castitatis et continentiae labor in irritum deducatur.

PL 20, 229C

それゆえ何よりもまず、貞潔と純潔を守り、その報いを神の公正に望む者たちには、戒めを守ることが命じられている。栄光ある貞潔と自制の労苦が、むなしく終わることのないためである。

9

Supra mandatum vel praeceptum esse virginitatem sapiens ex lege nullus ignorat, Apostolo dicente: De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do (I Cor. VII, 25) .

PL 20, 229C

おとめの身が戒めや命令を超えるものであることは、律法に通じた賢い者なら誰も知らないわけではない〔PL 18 の本文は「賢い者も読む者も」〕。使徒が言うからである。「おとめたちについて、私は主の命令を持たない。だが、勧告は与える」(一コリント7:25)。

10

Cum ergo obtinendae virginitatis consilium dat, non praeceptum, supra mandatum et praeceptum eam esse professus est. Quicumque ergo virginitatem servant, majus quam praeceptum est faciunt.

PL 20, 229D

それゆえ、使徒はおとめの身を得るようにと勧告を与え、命令を与えなかったことで、おとめの身が戒めや命令を超えるものであると明言したのである。したがって、おとめの身を守る者は誰でも、命じられた以上のことを行っている。

11

Tunc enim proderit amplius fecisse quam jussum est, si quod jussum est feceris. Nam quomodo plus fecisse gloriaberis, si minus aliquid non feceris? Cupiens divinum implere consilium, ante omnia serva mandatum.

PL 20, 229D

実に、命じられた以上のことをしたことが役に立つのは、命じられたことをあなたが行った場合である。より少ないことを何か行わずにいて、どうして多く行ったと誇れようか。神の勧告を満たすことを望むなら、何よりもまず戒めを守れ。

12

Volens virginitatis praemium consequi, amplectere meritum vitae, ut tua castitas remunerari possit. Nam ut vitam praestat observatio mandatorum, ita eorum e contrario generat praevaricatio mortem.

PL 20, 230A

おとめの身の報いを得ようと望むなら、生命の功績を抱け。そうすればあなたの貞潔が報われることができる。戒めの遵守が生命を与えるように、反対にその背反は死を生む。

13

Et qui per praevaricationem in morte fuerit, virginitatis coronam sperare non poterit, neque pudicitiae praemium exspectare constitutus in poena.

PL 20, 230A

そして、背反によって死のうちにある者は、おとめの身の冠を望むことができない。刑罰のうちに置かれた者は、貞潔の報いを待つこともできない。

Epistola II, Caput V

第II書簡 第V章PL 20, 230A
1

Tres enim species sunt per quas regni coelestis possessio introitur. Prima est pudicitia, secunda mundi contemptus, tertia vero justitia: quae ut connexae plurimum se possidentibus praestant, ita divisae prodesse difficile possunt; dum unaquaeque earum non propter se tantum, sed propter alias flagitatur.

PL 20, 230A

天の国の所有に入る道は三つある。第一は貞潔、第二は世の蔑み、第三は正義である。これらは結びついていれば、所有する者に大いに益をもたらすが、切り離されては益となりがたい。そのどれもが、それ自体のためだけでなく、他のもののためにも求められているからである。

2

In primis ergo quaeritur pudicitia ut facilius subsequatur mundi contemptus, quia ab illis mundus contemni levius potest qui matrimonii nexibus non tenentur; mundi vero contemptus exposcitur ut justitia conservetur, quam difficile implere possunt qui saecularium bonorum cupiditatibus et mundanarum voluptatum negotiis implicantur.

PL 20, 230A

まず貞潔が求められるのは、世の蔑みがより容易にあとに続くためである。婚姻の絆に縛られていない者たちのほうが、世をたやすく蔑めるからである。世の蔑みが要求されるのは、正義が保たれるためである。世俗の財への欲望と世の快楽にかかわる営みに巻き込まれている者たちには、正義を満たすことが難しい。

3

Quisquis ergo pudicitiae possidet primam speciem, et secundam, quae est mundi contemptus, non obtinet, pene sine causa possidet primam, quando secundam non habet, propter quam prima quaesita est.

PL 20, 230B

それゆえ、第一の貞潔を持ちながら、第二の世の蔑みを得ていない者は、第一のものを、ほとんど理由なく持っていることになる。第一のものが求められたのは第二のもののためであるのに、その第二のものを持たないからである。

4

Et si primam et secundam habeat, cui tertia, quae est justitia, desit, frustra laborat, quoniam superiores duae propter tertiam praecipue requiruntur. Quid enim prodest propter mundi contemptum pudicitiam habere, et propter quod eam habeas non habere?

PL 20, 230B

また、第一と第二を持っていても、第三の正義を欠いているなら、その労苦はむなしい。上の二つは、とりわけ第三のもののために求められているからである。世の蔑みのために貞潔を持ちながら、そのために貞潔を持つはずのものを持たないとは、何の益があろう。

5

Vel cui rei mundum contemnas, si justitiam, propter quam pudicitiam et propter quam mundi contemptum habere te convenit, non custodias? quia ut prima species propter secundam est, ita et prima et secunda propter tertiam; quae si non fuerit, nec prima nec secunda proficiet.

PL 20, 230B

あるいは、そのために貞潔を、そのために世の蔑みを持つべきである正義を守らないのなら、何のために世を蔑むのか。第一のものが第二のもののためにあるように、第一と第二は第三のためにあるからである。この第三のものがなければ、第一も第二も益とならない。

Epistola II, Caput VI

第II書簡 第VI章PL 20, 230C
1

Dicis forsitan: Doce me ergo quid sit justitia, ut eam si cognoverim, facilius implere sufficiam.

PL 20, 230C

あなたは言うかもしれない。「それなら、正義とは何か、私に教えよ。それを知れば、より容易に果たすことができよう」と。

2

Dicam tibi breviter ut valeo, et verborum utar simplicitate communium; quia causa de qua agimus talis est, quae disertioribus facundiae sermonibus nequaquam debeat obscurari, sed simplicioris eloquentiae narrationibus pandi.

PL 20, 230C

私は力の及ぶかぎり、あなたに簡潔に述べ、ありふれた言葉の素朴さを用いる。我々が論じている事柄は、雄弁な修辞の言葉によって決して覆い隠されるべきものではなく、より素朴な弁舌の叙述によって示されるべきものだからである。

3

Res enim omnibus in commune necessaria, communi debet sermone monstrari. Justitia ergo non aliud est quam non peccare; non peccare autem est legis praecepta servare.

PL 20, 230C

万人に共通して必要な事柄は、万人に通じる言葉で示されなければならない。それゆえ、正義とは罪を犯さないこと以外のものではない。罪を犯さないとは、律法の命令を守ることである。

4

Praeceptorum vero observatio duplici genere custoditur, ut nihil eorum quae prohibentur facias, et cuncta quae jubentur implere contendas. Hoc est quod dicit Psalmista: Recede a malo, et fac bonum (Ps. XXXIII, 15) .

PL 20, 230D

命令を守ることは二つの仕方で保たれる。禁じられていることを何一つ行わず、命じられていることをすべて果たそうと努めることである。これこそ詩篇作者の言うことである。「悪から退き、善を行え」(詩篇33:15)。

5

Nolo enim in hoc putes constare justitiam ut malum non facias, cum et bonum non facere malum sit, et in utroque legis praevaricatio continetur: quoniam qui dixit: Recede a malo, ipse dixit, et fac bonum.

PL 20, 230D

あなたが、悪を行わないことに正義が成り立つと考えることを、私は望まない。善を行わないことも悪であり、そのどちらにおいても律法の背反が含まれるからである。「悪から退け」と言った者が、同じく「そして善を行え」とも言ったのだから。

6

Si a malo recesseris et non feceris bonum, transgressor es legis, quae non tantum in malorum actuum abominatione, sed et in bonorum operum perfectione completur.

PL 20, 230D

悪から退いても善を行わなければ、あなたは律法の違反者である。律法は、悪い行いを忌み嫌うことにおいてだけでなく、善い業を完成することにおいても満たされる。

7

Neque enim tibi hoc solum praecipitur ut vestitum suis non spolies indumentis, sed ut spoliatos operias tuis; neque ut habenti panem non auferas suum, sed ut non habenti tuum libenter impertias; neque ut solum pauperem suo non pellas hospitio, sed ut pulsum et non habentem recipias tuo.

PL 20, 231A

あなたに命じられているのは、衣を着た者からその衣を剝ぎ取らないことだけではない。剝ぎ取られた者たちをあなたの衣でおおうことでもある。パンを持つ者から、その持ち物を取り上げないことだけでなく、持たない者に、あなたのものを喜んで分け与えることでもある。貧しい者をその宿から追い出さないことだけでなく、追い出されて持たない者を、あなたの宿に迎え入れることでもある。

8

Praeceptum enim est nobis flere cum flentibus (Rom. XII, 15) . Quomodo cum illis flemus, si in nullo eorum necessitatibus participamus, nec aliquod eis in his propter quas lacrymantur causis, praebemus auxilium?

PL 20, 231A

我々には「泣く者とともに泣け」(ローマ12:15)と命じられている。彼らの必要に何一つ与らず、彼らが涙を流す原因となっている事柄において、何の助けも与えないのなら、どうして我々は彼らとともに泣いていると言えるだろうか。

9

Neque enim fletuum nostrorum Deus infructuosum quaerit humorem; sed quia lacrymae doloris indicium sunt, vult te ita alterius angustias sentire ut tuas.

PL 20, 231A

神は、我々の涙の実りのない潤いを求めるのではない。涙は痛みのしるしであるから、神はあなたが他人の苦難を自分のものと同じように感じることを望むのである。

10

Et quomodo tibi, in tali tribulatione si esses, subveniri cuperes, ita alteri ipse subvenias, propter illud: Quaecumque vultis ut faciant vobis homines bona, ita et vos facite illis (Matth. VII, 12) .

PL 20, 231B

また、あなたが同じ苦難の中にあれば助けられたいと願うであろうように、あなた自身も他人を助けよ。それは次の言葉のとおりである。「人々が汝らに善をなすことを汝らが望むなら、何であれ、汝らも同じように彼らにせよ」(マタイ7:12)。

11

Nam cum flente flere, si nihil, cum possis flenti conferre, conferas, subsannationis, non pietatis indicium est. Denique Salvator noster cum Maria et Martha Lazari sororibus flevit, et immensae misericordiae affectum lacrymarum contestatione monstravit.

PL 20, 231B

泣く者とともに泣いても、できるのに泣く者に何も与えないのは、嘲りのしるしであって、情愛〔pietas〕のしるしではない。実に、我々の救い主は、ラザロの姉妹マリアとマルタとともに泣き、限りない慈しみの情を涙の証しによって示した。

12

Et verae pietatis indicia mox opera subsecuta sunt, cum suscitatus Lazarus, cujus causa lacrymae funduntur, sororibus vivus redditur. Et hoc fuit pie flere cum flentibus, occasionem fletus auferre. Sed quis potens? inquies. Sed nec tibi aliquid impossibile imperatur. Implevit omnia qui quod potuit fecit.

PL 20, 231B

まことの慈しみ〔pietas〕のしるしとして、すぐに業が続いた。涙が流される原因であったラザロが、よみがえらされ、生きて姉妹たちに返されたのである。これが、泣く者とともに慈しみ深く〔pie〕泣くことであり、涙の原因を取り去ることであった。あなたは言うだろう。「だが、誰にそんな力があろうか」と〔PL 18 の本文は「だが、彼は力ある者としてそれを行ったのだ」〕。しかし、あなたに不可能なことが命じられているのではない。できることを行った者は、すべてを果たしたのである。

Epistola II, Caput VII

第II書簡 第VII章PL 20, 231C
1

Sed, ut dicere coeperamus, non sufficere Christiano a malis se abstinere, nisi etiam bonorum operum officia perfecerit, illo vel maxime testimonio comprobatur, quo comminatur Dominus aeterni ignis reos fore qui, quamvis mali nihil gesserint, non fecerint omne quod bonum est, dicens: Tunc dicit Rex his qui ad sinistram sunt: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, quem praeparavit Pater meus diabolo et angelis ejus.

PL 20, 231C

しかし、言い始めたとおり、キリスト教徒にとって、悪から身を遠ざけるだけでは足りず、善い業の務めをも完成しなければならないということは、次の証言によって何よりも確かめられる。そこで主は、何も悪を行わなかったとしても、善であることをすべて行わなかった者は、永遠の火に値する有罪者となると脅して、こう言う。「そのとき王は、左にいる者たちに言う。『呪われた者どもよ、私から離れ、悪魔とその使いたちのために私の父が備えた永遠の火に入れ』」。

2

Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare, et reliqua (Matth. XXV, 41) . Non dixit, Discedite a me, maledicti, quia homicidium, quia adulterium, aut quia furta fecistis; sed quia bona non fecerunt, condemnantur.

PL 20, 231C

「私は飢えていたが、汝らは私に食べさせなかった」云々(マタイ25:41)。主は、「呪われた者どもよ、私から離れよ。汝らは殺人を、姦淫を、盗みを行ったからだ」とは言わなかった。そうではなく、善を行わなかったがゆえに、彼らは罪に定められるのである。

3

Hi aeternis gehennae suppliciis addicuntur, non quia quae prohibita fuerant admisissent, sed quia quae praecepta fuerant implere noluerunt.

PL 20, 231C

これらの者たちが永遠のゲヘナの責め苦に渡されるのは、禁じられていたことを犯したからではなく、命じられていたことを果たそうとしなかったからである。

4

Unde advertendum est quam spem habere possint qui adhuc aliquid eorum faciunt quae prohibentur, cum etiam illi rei sint qui non fecerunt quae jubentur.

PL 20, 231D

それゆえ、なお禁じられていることを何かしている者たちに、どんな望みがありうるのかを考えなければならない。命じられたことを行わなかった者たちでさえ、有罪なのだから。

5

Nolo enim tibi in hoc blandiaris, si aliqua non feceris, cum scriptum est: Qui universam legem servaverit, offenderit autem in uno, factus est omnium reus (Jac. II, 10) . Adam enim semel peccavit, et mortuus est.

PL 20, 231D

あなたが、いくつかのことを行わなかったとしても、この点で自らを慰めることを、私は望まない。こう書かれているからである。「律法全体を守っても、一つの点でつまずく者は、すべてについて有罪となった」(ヤコブ2:10)。アダムは一度罪を犯して、死んだのである。

6

Et tu te vivere posse existimas illud saepe committens quod alium, dum semel perpetrasset, occidit? An grande illum commisisse crimen putas unde merito ac juste damnatus est? Videamus ergo quid fecerit. Contra mandatum de fructu arboris edit. Quid ergo?

PL 20, 232A

それなのにあなたは、他の者が一度行ったときに殺されたそのことを、しばしば行いながら、生きていられると思うのか。それとも、彼が罪に定められたのが、もっともなことで正当だったのは、彼が大きな罪過を犯したからだと、あなたは思うのか。では、彼が何を行ったか見てみよう。彼は戒めに背いて、木の実を食べた。それで、どうなのか。

7

Propter arboris fructum Deus hominem morte multavit? Non propter arboris fructum, sed propter mandati contemptum. Ergo non agitur de qualitate peccati, sed de transgressione mandati.

PL 20, 232A

神は木の実のために人を死で罰したのか。木の実のためではなく、戒めを蔑んだためである。したがって、問題は罪の質ではなく、戒めの違反である。

8

Et qui dixit Adae ut de arboris fructu non ederet, ipse tibi praecepit ut non maledicas, non mentiaris, non detrahas, nec detrahentes auscultes; ut omnino non jures, ut non concupiscas, non invideas, non sis tepidus, non sis avarus, ut nulli malum pro malo reddas, ut pro calumniantibus et persecutoribus tuis ores; ut percutienti maxillam, alteram praebeas; ut in judicio saeculari non litiges; ut si quis tua auferre voluerit, gratanter remittas; ut nec iracundiae nec zeli livoris malum intra pectus admittas, ut crimen avaritiae fugias, ut omnis jactantiae ac superbiae malum caveas, et humilis ac mitis Christi exemplo vivas; malorum consortia in tantum devitans, ut cum fornicatoribus aut avaris, aut maledicentibus aut invidis, aut detrectatoribus aut ebriosis, aut rapacibus cibum non capias.

PL 20, 232A

アダムに木の実を食べるなと言った者その人が、あなたにも命じたのである。呪うな、偽るな、中傷するな、中傷する者に耳を傾けるな、決して誓うな、むさぼるな、妬むな、生ぬるくあるな、貪欲であるな。誰にも悪に悪を返すな、あなたを誹る者と迫害する者のために祈れ、頰を打つ者には他方の頰を差し出せ、世俗の裁判で争うな、誰かがあなたのものを奪おうとするなら喜んで手放せ、怒りの悪も、妬みや嫉みの悪も胸に入れるな、貪欲の罪過を避けよ、あらゆる誇りと高ぶりの悪を警戒せよ、へりくだった柔和なキリストの模範に従って生きよ。悪人との交わりをことごとく避けて、淫らな者、貪欲な者、呪う者、妬む者、悪口を言う者、大酒飲み、奪う者とは、食事さえともにしてはならない。

9

Quem si in aliquo contempseris, si pepercit Adae, parcet et tibi? Immo illi magis parcendum fuerat, qui adhuc rudis et novellus erat, et nullius ante peccantis et propter peccatum suum morientis trahebatur exemplo.

PL 20, 232B

この者を、何かにおいて蔑んだなら、彼がアダムを容赦したのだから、あなたをも容赦するだろうか。いや、むしろ容赦されるべきだったのは、アダムのほうである。彼はまだ未熟で新しく、これ以前に罪を犯し、その罪のゆえに死んだ誰の模範にも導かれてはいなかった〔底本は trahebatur。PL 18 の本文は retrahebatur(引き止められる)〕。

10

Tibi vero post tanta documenta, post legem, post prophetas, post Evangelia, post apostolos si delinquere volueris, quomodo indulgeri possit ignoro.

PL 20, 232C

ところが、あなたには、これほどの証しがあり、律法、預言者たち、福音書、使徒たちのあとで、もし罪を犯そうとするなら、どうして赦されうるのか、私は知らない。

Epistola II, Caput VIII

第II書簡 第VIII章PL 20, 232C
1

An tibi de virginitatis praerogativa plaudes? Memento Adam et Evam virgines deliquisse, nec integritatem corporis profuisse peccantibus. Virgo quae peccat, Evae, non Mariae comparanda est.

PL 20, 232C

あなたは、おとめの身の特権を誇って、自分に拍手を送っているのか。思い起こせ。童貞〔virgo〕のアダムとおとめのエバが罪を犯したのであり、体の純潔は罪を犯す者に何の益ももたらさなかった。罪を犯すおとめは、マリアにではなく、エバになぞらえられるべきである。

2

Non negamus in praesenti tempore remedium poenitentiae; sed hortamur magis praemium sperare debere quam veniam. Turpe est enim delicti indulgentiam postulare quae palmam virginitatis exspectant, et illicitum aliquid incurrere quae se etiam a licitis castraverunt.

PL 20, 232C

我々は、現在の時に悔い改めという救済策があることを否定しない。だが、むしろ赦しよりも報いを望むべきだと勧める。おとめの身のヤシを待ち望む者が、罪〔delictum〕の赦しを請うのは恥ずべきことであり、許されたことからさえ自らを去勢した者が、許されないことに陥るのも恥ずべきことだからである。

3

Licitum quippe est matrimonii inire consortium. Et ut laudandae sunt quae propter Christi amorem et coelestis regni gloriam copulam contempserunt nuptiarum, ita damnandae non sunt quae propter incontinentiae voluptatem, nondum Deo devotae, remedio apostolico abutuntur.

PL 20, 232C

婚姻の交わりに入ることは、実に許されている。キリストへの愛と天の国の栄光のために結婚の結びつきを蔑んだ者たちは称賛されるべきであるが、まだ神に献げられていない身で、自制のなさの快楽のゆえに〔PL 18 の本文は「無垢でありたいという望みのゆえに」〕使徒の救済策〔結婚のこと。一コリント7章で使徒が認める婚姻を言う〕を用いる〔abutuntur〕者たちは、非難されるべきではない。

4

Ergo, ut diximus, quae connubia deserunt, non illicita sed licita spernunt. Ejusmodi autem si jurent, si maledicant, si detrahant, si detrahentes probantur audire, si malum pro malo reddant, si cupiditatis in alienis vel avaritiae in propriis incurrant crimen, si zeli, si livoris venena possideant, si contra legalia et apostolica instituta indecens aliquid aut loquantur aut cogitent, si in carne placendi studio comptae et ornatae procedant, et alia quae fieri solent illicite faciant; quid proderit eis sprevisse quod licuit, et exercere quod non licet?

PL 20, 232D

それゆえ、すでに述べたとおり、婚姻を捨てる者たちは、許されないことではなく、許されたことを退けているのである。ところが、そうした女たちが、誓い、呪い、中傷し、中傷する者の言うことを聞いていると認められ、悪に悪を返し、他人のものへの貪欲、自分のものへの吝嗇の罪過に陥り、妬みと嫉みの毒を持ち、律法と使徒の定めに反して何かふさわしくないことを語り、あるいは思い、肉において人に気に入られようと熱心に、身づくろいをし飾り立てて出歩き、ほかにも、とかく許されない形でなされがちなことを行うなら、許されたことを退けながら許されないことを行うことが、彼女たちに何の益になろうか。

5

Si vis prodesse tibi quod licita contempsisti, vide ne quid eorum quae non licent facias. Stultum est enim timuisse quod minus est, et non timere quod majus est; aut ab iis non vitari quae prohibentur, quae subterfugerint quae conceduntur.

PL 20, 233A

許されたことを蔑んだことがあなた自身の益となることを望むなら、許されないことを何も行わないよう気をつけよ。小さいほうを恐れながら大きいほうを恐れないのは愚かであり、許されたことを避けた者が、禁じられたことを避けないのも愚かである。

6

Dicit enim Apostolus: Innupta cogitat quae Dei sunt, quomodo placeat Deo, ut sit sancta corpore et spiritu (I Cor. VII, 34) . Quae Dei sunt, inquit, cogitat; non quae saeculi, non quae hominum, sed quae Dei sunt cogitat. Quae sunt ergo Domini?

PL 20, 233A

使徒は言う。「未婚の女は、神のことを思い、いかに神に喜ばれるかを思って、体も霊も聖であろうとする」(一コリント7:34)。神のことを思う、と彼は言う。世のことでも、人のことでもなく、神のことを思うのである。では、主のものとは何か。

7

Dicit Apostolus: Quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua virtus, si qua laus disciplinae (Philipp. IV, 8) , ista sunt Domini, quae sanctae vere apostolicae virgines die noctuque meditantur et cogitant.

PL 20, 233B

使徒は言う。「すべて聖なること、すべて愛すべきこと、すべて良い評判のこと、徳があり、訓育の称賛があるなら」(フィリピ4:8)。これらが主のものであり、聖なる、まことに使徒的なおとめたちは、昼も夜も、これらを黙想し、思っている。

8

Dei est etiam regnum coelorum, Domini est resurrectio mortuorum, Domini est immortalitatis incorruptio; Domini est splendor solis, qui sanctis promittitur: Domini sunt plures iterum in coelestibus mansiones, Domini est fructus trigesimus et sexagesimus et centesimus.

PL 20, 233B

天の国もまた神のものである。死者の復活は主のものであり、不死の不朽は主のものである。聖なる者たちに約束された太陽の輝きは主のものである。また、天にある多くの住まいは主のものであり、三十倍、六十倍、百倍の実は主のものである。

9

Haec cogitant, et quibus possint operibus promereri quae Domini sunt, cogitant. Domini est etiam lex novi et veteris Testamenti, in quibus ejus elogia sancta refulgent: quae si virgines sine intermissione meditantur, quae Domini sunt cogitant, et impletur in eis propheticum illud: Fundamenta aeterna super terram solidata, et mandata Domini in corde mulieris sanctae (Eccli. XXVI, 24) .

PL 20, 233B

おとめたちは、これらを思い、また主のものにふさわしくなりうる業を思っている。新約と旧約の法もまた主のものであり、その中で彼の聖なる言葉が輝いている。もしおとめたちが、これを絶え間なく黙想するなら、主のものを思っているのであり、彼女たちにおいて、次の預言の言葉が満たされる。「永遠の基は大地の上に固められ〔PL 18 の本文は「堅固な岩の上に」〕、主の戒めは聖なる女の心にある」(集会の書26:24)。

Epistola II, Caput IX

第II書簡 第IX章PL 20, 233C
1

Sequitur, quomodo placeat Deo. Deo, inquam, non hominibus. Ut sancta corpore sit et spiritu. Non dixit, ut sit sancta membro aut corpore tantum, sed, ut sit sancta corpore et spiritu. Membrum enim una corporis pars est, corpus vero omnium compago membrorum.

PL 20, 233C

続けて言う。「いかに神に喜ばれるか」と。神に、と私は言う。人にではない。「体も霊も聖であるように」と。使徒は、肢においてだけ、あるいは体においてだけ聖であるように、とは言わず、「体も霊も聖であるように」と言ったのである。肢は体の一部であり、体はすべての肢の組み合わせだからである。

2

Cum ergo dicit ut sit sancta corpore, omnibus membris eam sanctificari debere testatur: quia non proderit sanctificatio caeterorum membrorum, si inveniatur vel in uno corruptio.

PL 20, 233C

それゆえ「体において聖であるように」と言うとき、使徒は、すべての肢によって彼女が聖化されなければならないと証言している。残りの肢の聖化は、たとえ一つの肢にでも腐敗が見いだされるなら、益とならないからである。

3

Non erit sancta corpore, quod ex omnibus constat membris, quae vel unius fuerit coinquinatione polluta.

PL 20, 233D

たとえ一つの肢の汚れによってであれ汚された女は、すべての肢から成る体において聖ではありえない。

4

Sed ut quod dico manifestius et lucidius fiat, esto, sit quaecumque omnium membrorum sanctificatione purgata, et lingua tantummodo peccet, aut blasphemet, aut testimonium falsum dicat; numquid liberabunt omnia membra unum, an propter unum judicabuntur et caetera?

PL 20, 233D

しかし、私の言うことがいっそう明らかに、明瞭になるように述べよう。仮に、ある女が、すべての肢の聖化によって清められているのに、舌だけが罪を犯し、あるいは神を冒瀆し、あるいは偽証をするとしよう。すべての肢は、その一つを免れさせるだろうか。それとも一つのゆえに、残りの肢もまた裁かれるのか。

5

Ergo si nec aliorum membrorum sanctificatio proderit, cum in uno sit vitium; quanto magis si diversorum flagitio peccatorum omnia corrumpantur, unius nihil proficiet integritas!

PL 20, 234A

それゆえ、一つの肢に欠陥があるなら、ほかの肢の聖化も益とならないのであるから、ましていくつもの罪の恥ずべき行いによってすべてが腐敗しているなら、一つの肢の純潔は何の益にもならないだろう。

Epistola II, Caput X

第II書簡 第X章PL 20, 234A
1

Unde quaeso te, virgo, ne in sola tibi pudicitia blandiaris, neque in unius membri integritate confidas; sed secundum Apostolum soli Deo conserva corporis sanctitatem.

PL 20, 234A

それゆえ、おとめよ、私はあなたに乞う。貞潔だけで自らを慰めてはならない。一つの肢の純潔に頼ってはならない。使徒に従って、体の聖性を神にのみ保て。

2

Munda ab omnibus inquinamentis caput; quia crimen est illud, post chrismatis sanctificationem, aut croci aut alterius cujuslibet pigmenti fuco vel pulvere sordidari, aut auro aut gemmis vel cujuscumque terrenae creaturae specie.

PL 20, 234A

頭をあらゆる汚れから清めよ。聖油〔chrisma〕による聖化のあとで、サフランや、ほかのどんな顔料の染料や粉によって汚れることは、罪過だからである。金や宝石、あるいは地上のどんな被造物の姿によって汚れることも、同じである。

3

Grandis quippe divinae gratiae contumelia est, mundani et saecularis ornamenti praelatio. Munda frontem, ut humana non divina opera erubescat, et illam confusionem recipiat quae non peccatum, sed Dei gratiam parit, Scriptura divina dicente: Est confusio adducens peccatum, est confusio adducens gratiam Dei (Eccli. IV, 25) .

PL 20, 234B

神の恩寵への大きな侮辱は、この世の、世俗の飾りを優先することである。額を清めよ。人間の業を恥じて、神の業は恥じず、罪ではなく神の恩寵を生む恥を受けよ。聖書がこう言うとおりである。「罪を招く恥があり、神の恩寵を招く恥がある」(集会の書4:25)〔PL 18 の本文は二箇所とも「栄光(gloriam)」〕。

4

Munda collum, ut non auro texta capillis portet suspensa monilia, sed potius illa ornamenta circumferat de quibus Scriptura dicit: Misericordia et fides non deficient a te: suspende autem illa in collo tuo (Prov. III, 3) .

PL 20, 234B

首を清めよ。首が、金で織った首飾りを髪に〔capillis の係りは定かでない。「髪に」と取った〕垂らして身につけるのでなく、むしろ聖書が語る飾りを身にまとえ。「慈しみと信実は汝から離れることがない。それらを汝の首にかけよ」(箴言3:3)。

5

Munda oculos, dum eos ab omni concupiscentia retrahis, et ab intuitu pauperum numquam avertis, et ab omnibus fucis liberos ad ea quae a Deo sunt facta custodis.

PL 20, 234B

目を清めよ。あらゆる欲望から目を引き離し、貧しい者を見ることから決して背けず、あらゆる染料から自由な目を、神によって造られたものへと向けて保つことによって。

6

Munda linguam a mendacio, quia os quod mentitur occidit animam (Sap. I, 11) ; a detractione, a juramento, ab adulatione, a perjurio.

PL 20, 234B

舌を偽りから清めよ。「偽る口は魂を殺す」(知恵の書1:11)からである。また、中傷から、誓いから、へつらいから、偽誓からも〔清めよ〕。

7

Nolo praeposterum ordinem putes quod prius a juramento quam a perjurio linguam dixi debere mundari: quia tunc perjurium facilius effugies, si in toto non jures.

PL 20, 234C

私が舌を、偽誓からよりも先に誓いから清めるべきだと言ったことを、順序が逆だと考えてほしくない。全く誓わないなら、そのときこそ偽誓をより容易に避けられるからである。

8

Impleatur in te illa sententia: Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum (Psal. XXIII, 14) . Et memor esto dicentis Apostoli: Benedicite et nolite maledicere (Rom. XII, 14) .

PL 20, 234C

あなたにおいて、次の言葉が満たされるように。「汝の舌を悪から抑え、汝の唇が偽りを語らぬようにせよ」(詩篇23:14)〔刷りのまま。引かれた句は詩篇33:14〕。また、使徒の言葉を忘れるな。「祝福せよ、呪うな」(ローマ12:14)。

9

Sed et illud crebrius recordare: Videte ne quis malum pro malo reddat alicui, neque maledictum pro maledicto; sed e contrario benedicentes, quia in hoc vocati estis ut benedictionem haereditatis possideatis (I Pet. III, 9) .

PL 20, 234C

さらに、次の言葉もしばしば思い起こせ。「誰も誰かに、悪に代えて悪を、呪いに代えて呪いを返さぬよう、気をつけよ。かえって祝福せよ。汝らは、遺産としての祝福を所有するために、このことへと召されたのだから」(一ペトロ3:9)。

10

Et illud: Si quis autem verbo non offendit fratrem, hic perfectus est (Jac. III, 2) . Nefas est enim ut labia illa quibus Dominum confiteris, rogas, benedicis et laudas; alicujus polluantur sorde peccati.

PL 20, 234C

また、「言葉で兄弟をつまずかせない者がいるなら、その者は完全である」(ヤコブ3:2)。あなたが主を告白し、主に願い、主を祝福し、主を賛美するその唇が、何らかの罪の汚れによって汚されることは許されないからである。

11

Nescio qua conscientia ea lingua quis Dominum rogat, qua aut mentitur, aut maledicit, aut detrahit. Labia sancta exaudit Dominus, et ipsis annuit cito precibus quas lingua immaculata pronuntiat.

PL 20, 234D

偽り、呪い、中傷するその舌で、どんな良心をもって主に願うのか、私は知らない。主は聖なる唇を聞き入れ、汚れのない舌が唱えるまさにその祈りに、速やかにうなずく。

12

Munda aures, ut nonnisi sermonibus sanctis et seriis auditum praebeant, ut numquam obscena aut turpia aut saecularia verba suscipiant, aut non aliquem de altero audiant detrahentem, propter illud quod scriptum est: Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam (Eccli. XXVIII, 28) ; ut cum eo habere partem possis, de quo dicitur, quoniam auditu et visu justus erat (II Petr. II, 8) , hoc est, nec auribus nec oculis delinquebat.

PL 20, 235A

耳を清めよ。聖なる真剣な言葉にだけ聞くことを与え、卑猥な、恥ずべき、世俗の言葉を決して受け入れず、誰かが他人を中傷するのを聞かないようにせよ。こう書かれているからである。「汝の耳を茨で囲め。邪悪な舌を聞くな」(集会の書28:28)。それは、「聞くことと見ることにおいて正しかった」と言われる者(二ペトロ2:8)とともに、あなたが分け前を持てるようになるためである。つまり、耳によっても目によっても罪を犯さなかった者である。

13

Munda manus, ne porrectae ad accipiendum sint, ad dandum autem collectae (Eccli. IV, 36) ; nec ad feriendum paratae, sed ad omnia misericordiae et pietatis opera satis promptae.

PL 20, 235A

手を清めよ。受け取るためには差し出され、与えるためには閉じられることのないように(集会の書4:36)。打つために備えられず、慈しみと情愛のあらゆる業にすぐに向かうようにせよ。

14

Munda pedes, ne latam et spatiosam viam pergant quae ducit ad splendida saeculi et pretiosa convivia, sed ad arduum magis et angustum gradiantur iter quod tendit ad coelum; quia scriptum est: Iter rectum facite pedibus vestris (Prov. IV, 26; Isai. LVII, 14; LXII, 10) .

PL 20, 235A

足を清めよ。この世の華やかで高価な宴会に通じる、広く開けた道を進まず、むしろ天に向かう険しく狭い道を歩め。こう書かれているからである。「汝らの足で、まっすぐな道をつくれ」(箴言4:26; イザヤ57:14; 62:10)〔引かれた句に最も近いのはヘブライ12:13〕。

15

Agnosce tibi a Deo artifice non ad vitia, sed ad virtutes membra formata; et cum universos artus mundaveris ab omni sorde peccati et toto fueris sanctificata corpore, tunc tibi castitatem intelligas profuturam, et cum fiducia palmam virginitatis exspecta.

PL 20, 235B

あなたの肢は、造り主なる神によって、悪徳のためでなく徳のために形づくられたことを認めよ。すべての四肢をあらゆる罪の汚れから清め、全身において聖化されたとき、貞潔があなたに益をもたらすと理解し、確信をもっておとめの身のヤシを待て。

Epistola II, Caput XI

第II書簡 第XI章PL 20, 235B
1

Quid sit sancta esse corpore breviter quidem, sed plene exposuisse me arbitror. Nunc quod sequitur, et spiritu, nosse debemus, hoc est, ut quod opere nefas est fieri, nec cogitatione concipere.

PL 20, 235B

体において聖であるとはどういうことかは、簡潔にではあるが、十分に説明したと私は思う。今や、続く「霊においても」を知らなければならない。すなわち、行いにおいてなされるのが許されないことは、思いにおいて抱くことさえしない、ということである。

2

Illa enim est sancta tam corpore quam spiritu, quae nec mente nec carne delinquit; sciens enim cordis esse speculatorem Deum, et idcirco satis agit ut omni modo etiam animum cum corpore mundum habeat a peccato, sciens scriptum esse: Omni custodia custodi cor tuum (Prov. IV, 23) .

PL 20, 235B

体においても霊においても聖である女とは、精神においても肉においても罪を犯さない女である。神が心を見張る者であることを知っているので、体とともに心も罪から清く保つよう、あらゆる努力をする。こう書かれていることを知っているからである。「あらゆる見張りをもって汝の心を守れ」(箴言4:23)。

3

Et: Ita enim diligit Dominus sancta corda, accepti sunt autem ei immaculati (Prov. XI, 20) . Et alibi: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8) .

PL 20, 235C

また、「このように主は聖なる心を愛する。汚れのない者たちは、主に受け入れられる」(箴言11:20)。さらに別の箇所には、「心の清い者たちは幸いである。彼らは神を見るからである」(マタイ5:8)。

4

Quod de illis dici arbitror, quos conscientia in nulla redarguit culpa peccati; de quibus et Joannem in epistola dixisse reor: Si cor nostrum nos non reprehendit, fiduciam habemus ad Deum; et quaecumque petierimus accipiemus ab eo (I Joan. III, 21) .

PL 20, 235C

これは、良心が罪の咎を何ひとつ責めることのない者たちについて言われていると私は思う。彼らについて、ヨハネも書簡の中で言ったのだと私は思う。「我々の心が我々を責めないなら、我々は神に対して確信を持ち、何を求めても神から受ける」(一ヨハネ3:21)。

5

Nolo existimes te peccati crimen fugisse, si voluntatem non sequatur effectus, cum scriptum sit: Quicumque viderit mulierem ad concupiscendum, jam moechatus est eam in corde suo (Matt. V, 28).

PL 20, 235C

行いが意志に伴わないからといって、あなたが罪の罪過を逃れたと考えることを、私は望まない。こう書かれているからである。「女を見て欲情を抱く者は誰でも、すでに心の中でその女と姦淫を犯したのである」(マタイ5:28)。

6

Ne dicas: Cogitavi quidem, sed non perfeci; quoniam etiam concupiscere nefas est, quod fieri crimen est. Unde et beatus Petrus praecipit dicens: Animas vestras castificate (I Pet. I, 22) .

PL 20, 235D

「思いはしたが、成し遂げはしなかった」と言ってはならない。なされれば罪過となることは、欲することさえ許されないからである。ゆえに福なるペトロは命じて言う。「汝らの魂を貞潔にせよ」(一ペトロ1:22)。

7

Qui si nullam animae constuprationem nosset, nec castificari eam desiderasset. Sed et illum locum quo continetur: Hi sunt qui se cum mulieribus non coinquinaverunt, virgines enim permanserunt; hi sequuntur agnum quocumque ierit (Apoc. XIV, 4) , attentius considerare debemus, et animadvertere si solius integritatis ac pudicitiae merito isti divino comitatui copulentur, et per omnia coelorum tabernacula discurrant, an et alia sint quibus adjuncta virginitas tantae beatitudinis gloriam consequatur.

PL 20, 235D

ペトロは、魂の凌辱があることを知らなかったなら、魂が貞潔にされることを望まなかったであろう。さらに、次の箇所にも、我々はいっそう注意深く考え、気づかなければならない。「彼らは、女たちとともに身を汚さなかった者である。童貞〔virgines〕のままであったからである。彼らは、子羊の行く所どこへでも従う」(黙示録14:4)。彼らが神の随行の列に結ばれ、天のあらゆる幕屋を駆けめぐるのは、ただ純潔と貞潔の功績によるのか。それとも、ほかのものもあって、それが加わったおとめの身が、かくも大きな幸いの栄光を得るのか。

8

Sed unde hoc scire poterimus? De sequentibus, nisi fallor, in quibus scriptum est: Hi empti sunt ex omnibus primitiae Deo et Agno, et in ore ipsorum non est inventum mendacium; sine macula sunt ante thronum Dei (Ibid.) .

PL 20, 236A

だが、これをどこから知ることができるのか。私の思い違いでなければ、続く箇所からである。そこにはこう書かれている。「彼らは、神と子羊のための初穂として、すべての者の中から〔PL 18 の本文は「人々の中から」〕買い取られた者である。その口には偽りが見いだされなかった。彼らは神の玉座の前で傷がない」(黙示録14:4)〔刷りは Ibid.。引かれた句は黙示録14:4–5〕。

9

Vides ergo quod non in uno tantum membro dominicis referantur inhaerere vestigiis, sed illi qui praeter virginitatem ab omni cogitatione peccati immaculatam gesserint vitam.

PL 20, 236A

それゆえ、あなたは見る。主の足跡に付き従うと言われるのは、一つの肢においてだけではなく、おとめの身に加えて、あらゆる罪の思いから離れた汚れのない生涯を送った者たちである。

10

Idcirco vel maxime virgo nuptias spernat, ut dum securior est, facilius, quod etiam a nubentibus quaeritur, ab omni se delicto custodiat, et universa legis mandata perficiat.

PL 20, 236A

だからこそ、おとめは何よりも婚姻を退けるべきである。より安全であるので、結婚する者にも求められているように、あらゆる罪〔delictum〕から自らをより容易に守り、律法の戒めをすべて全うするためである。

11

Nam si non nubat, et ea nihilominus faciat a quibus et nuptae esse jubentur immunes, non nupsisse quid proderit?

PL 20, 236B

結婚しない女が、結婚した女でさえ免れるべきこととして命じられていることを、やはり行うなら、結婚しなかったことは何の益になろうか。

12

Et quamquam nulli christianorum peccare liceat, et omnes quicumque spiritalis lavacri sanctificatione purgantur, immaculatam decurrere conveniat vitam, ut Ecclesiae, quae sine macula, sine ruga, sine aliquo vitio hujusmodi esse describitur (Ephes. V, 27) , possint visceribus intimari; multo magis hoc virginem implere necesse est, quam nec mariti nec filiorum nec alterius necessitatis causa prohibet, quominus divinam Scripturam perficiat, nec, si qua peccet, poterit excusatione defendi.

PL 20, 236B

どんなキリスト教徒にも罪を犯すことは許されておらず、霊の洗いの聖化によって清められた者は皆、汚れのない生涯を歩むのがふさわしいとはいえ、それは、しみもしわも、そのような欠点も何ひとつないと記されている教会(エフェソ5:27)の懐に入れられるためである。それでも、おとめがこれを満たすことは、いっそう必要である。夫のためにも、子らのためにも、ほかのどんな必要のためにも、彼女は神の聖書を全うすることを妨げられない。そして、もし罪を犯すなら、どんな弁明によっても擁護されえない。

Epistola II, Caput XII

第II書簡 第XII章PL 20, 236B
1

O virgo, serva propositum tibi magno praelio destinatum. Praeclara est apud Dominum virginitatis et pudicitiae virtus, si non aliis peccatorum et macularum lapsibus infirmetur. Agnosce statum tuum, agnosce locum, agnosce propositum. Christi sponsa diceris.

PL 20, 236B

おとめよ、大きな戦い〔底本は praelio。PL 18 の本文は praemio「報い」〕のために定められたあなたの志を守れ。おとめの身と貞潔の徳は、主のもとで輝かしい。ほかの罪や染みの失墜によって弱められなければ、である。あなたの身分を知れ、あなたの立場を知れ、あなたの志を知れ。あなたはキリストの花嫁と呼ばれている。

2

Vide ne quid indignum ei cui desponsata videris admittas. Cito scribet repudium, si in te vel unum viderit adulterium.

PL 20, 236C

婚約したと見られる相手にふさわしくないことを何ひとつ犯さないよう気をつけよ。たとえ一つの姦淫でもあなたに見いだせば、彼はすぐに離縁状を書くであろう。

3

Quaecumque ergo humanorum sponsaliorum pignoribus obarrhatur, statim a domesticis, a familiaribus, ab amicis sponsi sollicite ac diligenter requirit et servulis, quales juvenis habeat mores, quid potissimum diligat, quid accipiat, quo usu vivat, qua se consuetudine regat, quibus utatur dapibus, in quibus maxime rebus delectetur et gaudeat.

PL 20, 236C

人間の婚約の手付けで婚約した女は誰でも、すぐに花婿の家の者から、親しい者から、友から、また若い奴隷たちから、念入りに、熱心に尋ねる。その若者の性格はどうか、何を最も好むか、何を受け入れるか、どんな習慣で暮らしているか、どんなやり方で身を律しているか、どんな食事を用いるか、とりわけ何に喜び楽しむかを。

4

Quae cum didicerit, ita se in omnibus temperat ut sponsi moribus suum obsequium, sua jocunditas, sua dilectio, sua diligentia, sua vita concordet.

PL 20, 236C

それを知ると、すべてにおいて自分を整えて、花婿の性格に、自分の従順も、快活さも、愛情も、心配りも、生き方も合うようにする。

5

Et tu quoque quae Christum sponsum habes, a domesticis, et familiaribus ejus, sponsi tui mores interroga, et sirenue ac solerter inquire in quibus praecipue delectatur, qualem in te compositionem vestium diligat.

PL 20, 236D

あなたもまた、キリストを花婿としているのだから、彼の家の者や親しい者から、あなたの花婿の性格を尋ねよ。熱心に、巧みに〔底本は sirenue。strenue と読む〕探れ。彼が何に特に喜ぶのか、あなたにどんな衣服の整えを好むのかを。

6

Dicat tibi ejus familiarissimus Petrus, qui nec nuptis quidem corporalem, sed spiritalem permittit ornatum, sicut in Epistola sua scribit: Mulieres similiter subjectae viris suis; ut si qui non credunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant, considerantes in timore castam conversationem vestram: quarum sit non extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus, sed qui absconsus est cordis homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples (I Pet. III, 1-4) .

PL 20, 236D

彼の最も親しい者ペトロに語らせよ。ペトロは結婚した女たちにさえ、体の飾りではなく、霊の飾りを許す。自らの書簡にこう書いている。「同様に、妻たちは自分の夫に従う者であれ。たとえ言葉を信じない者がいても、妻たちの生き方によって、言葉なしに得られるためである。汝らの貞潔な生き方を畏れのうちに見ることによって。彼女たちの〔飾り〕は、外側の編んだ髪や、金を身に巻くことや、衣服の着飾りではなく、心の隠れた人であり、朽ちることのない、静かで慎み深い霊のうちにあって、神の前で価高い人である」(一ペトロ3:1-4)。

7

Dicat et alius apostolus beatus Paulus qui ad Timotheum scribens eamdem fidelium feminarum disciplinam testatur: Mulieres similiter in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, aut veste pretiosa; sed quod decet mulieres, promittentes castitatem per bonam conversationem (I Tim. II, 9, 10) .

PL 20, 237A

もう一人の使徒、福なるパウロにも語らせよ。パウロはテモテに書き送って、信ある女たちの同じ規律を証言している。「同様に、女たちは、慎みと節度をもって、整った身なりで自らを飾れ。編んだ髪や、金や、真珠や、高価な衣服によってではなく、貞潔を公言する女たちにふさわしく、善い生き方によって」(一テモテ2:9-10)。

Epistola II, Caput XIII

第II書簡 第XIII章PL 20, 237B
1

Sed forsitan dicis: Cur haec apostoli virginibus non jusserunt? Quia non necessarium judicabant; ne talis virginibus commonitio potius injuria quam emendatio videretur.

PL 20, 237B

あなたは言うかもしれない。「なぜ使徒たちは、これらのことをおとめたちに命じなかったのか」と。使徒たちは、それが必要だとは判断しなかったからである。そのような諭しが、おとめたちには矯正よりもむしろ侮辱と見えてはならないからであった。

2

Sed nec eas umquam tantae temeritatis fore credidissent, ut nec nuptis quidem concessa carnalia ornamenta et terrena praesumerent. Revera ornare se et componere virgo debet. Nam quomodo sponso suo placere poterit, nisi composita et ornata processerit?

PL 20, 237B

それどころか、使徒たちは、結婚した女たちにさえ許されていない肉の地上の飾りを、おとめたちが敢えて身につけるほどの軽率さを、決して信じなかったであろう。実際、おとめは身を飾り整えるべきである。自分の花婿に気に入られるには、整えられ飾られて出歩くのでなければ、どうしてできようか。

3

Ornetur plane, sed interioribus ornamentis, et spiritualiter, non corporaliter, componatur; quia Dominus non corporis, sed animae decorem in illa desiderat.

PL 20, 237B

大いに飾るがよい。ただし内なる飾りで飾り、霊的に整え、体において整えてはならない。主が彼女のうちに望むのは、体の美ではなく、魂の美だからである。

4

Ergo et tu quaecumque animam tuam a Deo diligi et inhabitari concupiscis, omni eam diligentia come et spiritualibus indumentis exorna. Nihil in ea indecorum, nihil foedum appareat.

PL 20, 237B

それゆえ、あなたも、自分の魂が神に愛され、神が住まうことを望むなら誰であれ、あらゆる心配りをもって魂を整え〔come。PL 18 の本文は compone〕、霊の衣で飾れ。魂のうちに、見苦しいものも醜いものも現れないようにせよ。

5

Resplendeat auro justitiae, et gemmis refulgeat sanctitatis, et pretiosissimo margarito pudicitiae coruscet: pro bysso et serico, misericordiae et pietatis tunica vestiatur, secundum quod scriptum est: Induite vos ergo sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, etc. (Coloss. III, 12) .

PL 20, 237C

魂が正義の金で輝き、聖性の宝石で光り、最も貴い貞潔の真珠で燦然とするように。亜麻布と絹の代わりに、慈しみと情愛の衣をまとわせよ。こう書かれているとおりである。「それゆえ汝らは、神に選ばれた聖なる愛される者として、慈しみの心の奥底、親切、謙遜を身にまとえ」云々(コロサイ3:12)。

6

Non cerussae aut alterius pigmenti decorem quaerat, sed innocentiae simplicitatisque candorem habeat, roseum verecundiae colorem et pudorem ruboris pudorisque possideat. Coelestis abluatur nitro doctrinae, et lumentis spiritalibus emundetur.

PL 20, 237C

魂は、白粉やほかの顔料の美しさを求めず、無垢と素朴の白さを持つように。慎みのバラ色と、赤面と恥じらいの紅〔底本は pudorem ruboris pudorisque。ミーニュの脚注はホルステニウスに従い purpureum(紅)と読むべきだとする。脚注に従った〕を所有するように。天の教えのナトロン〔nitrum〕で洗われ、霊の洗い粉で清められるように〔底本は lumentis。ミーニュの脚注は、lamentis(嘆き)の読みは emundetur(清められる)に合いにくいとし、コテレリウスの推定 lomentis(洗い粉)を挙げる。これに従った。lamentis と読めば「霊の嘆きで」〕。

7

Nulla in ea malitiae, nulla doli macula relinquatur. Et ne quando male redoleat odore peccati, unguento suavissimae sapientiae et scientiae perfundatur.

PL 20, 238A

魂に、悪意の染みも欺きの染みも残してはならない。罪の臭いがいつか悪く匂うことのないよう、このうえなく甘美な知恵と知識の香油を注げ。

Epistola II, Caput XIV

第II書簡 第XIV章PL 20, 238A
1

Hujusmodi Deus quaerit ornatum, et animam taliter compositam concupiscit. Memento te Dei filiam dici, secundum illud: Audi, filia, et vide (Psal. XLIV, 11) . Sed et tu ipsa, quotiescumque Deum patrem nominas, Dei te filiam esse testaris.

PL 20, 238A

神はこのような飾りを求め、このように整えられた魂を望む。あなたが神の娘と呼ばれることを思い起こせ。「聞け、娘よ、そして見よ」(詩篇44:11)とあるとおりである。さらに、あなた自身も、神を父と呼ぶたびごとに、自分が神の娘であると証ししている。

2

Ergo si filia Dei es, vide ne quid eorum facias quae Deo patri incongrua sunt; sed age omnia quasi filia Dei. Cognosce quomodo hujus se saeculi nobilium filiae gerant, quibus assuescant moribus, quibusve se disciplinis instituant.

PL 20, 238A

それゆえ、神の娘であるなら、父なる神にふさわしくないことを何ひとつしないよう気をつけよ。万事を神の娘として行え。この世の貴族の娘たちがどう振る舞い、どんな習慣に慣れ、どんな教育で自らを形づくっているかを知れ。

3

Tanta in quibusdam verecundia est, tanta gravitas, tanta modestia, ut caeterorum hominum ritum intuitu humanae ingenuitatis excedant, et nequaquam honestis parentibus suis per lapsum suum infamiae notam inurant, alteram sibi quodam modo inter homines consuetudinis facientes naturam.

PL 20, 238A

ある娘たちには、それほどの慎みがあり、それほどの重々しさ、それほどの節度があって、人間の生まれの良さを顧みて、他の人々の振る舞いを超えている。そして、自らの失敗によって、品位ある両親に汚名の烙印を押すことは決してなく、習慣によっていわば第二の本性を人々の中で自分のものにしている。

4

Et tu ergo originem tuam respice, genus intuere, gloriam nobilitatis adverte. Agnosce te non hominis tantum esse, sed et Dei filiam, et divinae nativitatis nobilitate decoratam. Ita te exhibe ut in te coelestis nativitas pateat, et ut ingenuitas divina clarescat.

PL 20, 238B

それゆえ、あなたも、自分の起源を顧み、家系を見つめ、高貴さの栄光に気づけ。自分が人の娘であるばかりでなく、神の娘でもあり、神の生まれの高貴さに飾られていることを認めよ。あなたのうちに天の生まれが現れ、神の生まれの良さが輝くように、自らを示せ。

5

Sit in te nova gravitas, honestas admirabilis, stupenda verecundia, mira patientia, virginalis incessus, et verae pudicitiae habitus, sermo semper modestus et suo in tempore proferendus; ut quisquis te viderit admiretur et dicat: Quae haec nova inter homines gravitatis patientia est, quae pudoris verecundia, quae honestatis modestia, quae maturitas?

PL 20, 238B

あなたのうちに、新しい重々しさ、驚くべき品位、驚嘆すべき慎み、不思議な忍耐があるように。おとめにふさわしい歩み、まことの貞潔の身のこなし、つねに節度ある、折にかなって発せられる言葉があるように。あなたを見る者は誰でも、驚いて言うであろう。「人々のうちにあって新しい重厚さの、この忍耐は何か。この恥じらいの慎みは何か。この品位の節度は何か。この円熟は何か」。

6

Non est ista humana institutio, nec disciplina mortalis. Coeleste mihi aliquid in terreno corpore refulget. Puto quod habitet in quibusdam hominibus Deus.

PL 20, 238C

「これは人間の教育でも、死すべき者の教育でもない。地上の体のうちに、何か天のものが私に輝いて見える。神がある人々のうちに住んでいるのだと私は思う」と。

7

Et cum te filiam Christi esse cognoverit, majori stupore tenebitur, et cogitet qualis ille sit Dominus cujus talis ancilla est.

PL 20, 238C

あなたがキリストの娘であると知るなら、見る者はいっそう大きな驚きに捕らえられ、その仕え女の主人がどのような主であるかを思うであろう。

Epistola II, Caput XV

第II書簡 第XV章PL 20, 238C
1

Si vis ergo habere partem cum Christo, Christi tibi exemplo vivendum est, qui ab omni malitia et nequitia ita fuit extraneus, ut nec inimicis quidem vicem redderet, quin potius et pro ipsis oraret.

PL 20, 238C

それゆえ、キリストとともに分け前を持つことを望むなら、キリストの模範に従って生きなければならない。キリストは、あらゆる悪意と邪悪からあまりに遠く、敵にさえ仕返しをせず、むしろ彼らのために祈った。

2

Nolo enim ut eas animas Christianas existimes esse, quae aut fratres aut sorores non dico oderunt, sed quae proximos toto corde et conscientiae coram Deo testimonio non diligunt, cum Christianis Christi similitudine inimicos etiam amare necesse sit.

PL 20, 238C

兄弟姉妹を憎む者とまでは言わないが、全き心と、神の前での良心の証しをもって、隣人を愛さない者たちを、私は、キリスト教徒の魂と考えるようにあなたに望まない。キリスト教徒には、キリストに似て、敵をさえ愛することが必要なのである。

3

Si sanctorum cupis habere consortium, a malitiae et nequitiae cogitatu pectus emunda. Nemo te circumveniat, nemo fallaci sermone seducat. Nonnisi sanctos et justos et simplices et innocentes et puros coelestis aula suscipiet: nullum apud Deum locum habet malitia.

PL 20, 239A

聖なる者たちとの交わりを持つことを望むなら、悪意と邪悪の思いから胸を清めよ。誰にもあなたを欺かせるな。誰にも偽りの言葉であなたを惑わせるな。聖なる者、正しい者、素朴な者、無垢な者、清い者でなければ、天の宮廷は受け入れない。悪意は神のもとに居場所を持たない。

4

Ab omni nequitia et dolo mundum esse necesse est qui cupit regnare cum Christo. Nihil tam contrarium, nihil tam exsecrabile Deo quam aliquem odisse, alterum velle vel laedere; nihil tam probabile quam omnes amare.

PL 20, 239A

キリストとともに支配することを望む者は、あらゆる邪悪と欺きから清くなければならない。誰かを憎み、さらに他の者を傷つけようとすることほど、神に反し、神に忌まわしいものはない。すべての人を愛することほど、神に是認されるものはない。

5

Quod Propheta prospiciens testatur dicens: Qui diligitis Dominum, odite malum (Psal. XCVI, 10) .

PL 20, 239A

預言者はそれを見通して証しして言う。「主を愛する者らよ、悪を憎め」(詩篇96:10)。

Epistola II, Caput XVI

第II書簡 第XVI章PL 20, 239A
1

Vide ne aliquam humanam gloriam diligas, ne et tua portio inter illos computetur quibus dictum est: Quomodo vos potestis credere, gloriam ad invicem quaerentes (Joan. V, 44) ? et de quibus per Prophetam dicitur: Auge eis mala, auge mala gloriosis terrae (Isai. XXVI, 15, sec. LXX) .

PL 20, 239A

何であれ、人の栄光を愛することのないよう気をつけよ。あなたの分け前が、次のように言われた者たちの中に数えられることのないように。「互いに栄光を求めながら、どうして汝らは信じることができるのか」(ヨハネ5:44)。また、預言者によって、こう言われる者たちについても。「彼らに災いを増し加えよ。地の栄光ある者らに災いを増し加えよ」(イザヤ26:15、七十人訳による)。

2

Et: Confundantur a glorificatione vestra, et ab opprobrio in conspectu Domini (Jerem. XII, 13, sec. LXX) .

PL 20, 239B

また、こうある。「汝らの誇り〔glorificatione〕のゆえに、また主の前での恥辱のゆえに、恥じ入らされよ」(エレミヤ12:13、七十人訳による)。

3

Nolo enim illas respicias quae saeculi non Christi sunt virgines, nec quae propositi sui et professionis immemores gaudent in deliciis, in opibus delectantur, et corporeae nobilitatis in origine gloriantur; quae si pro certo Dei filias se esse crederent, numquam post divinos natales nobilitatem admirarentur humanam, nec gloriarentur in patre quolibet honorato, si patrem Deum se habere sentirent.

PL 20, 239B

あなたは、世のおとめであって、キリストのおとめではない女たちを見ないでほしい。また、自らの志と誓願を忘れて贅沢を喜び、富に楽しみ、肉の高貴な生まれの起源を誇る女たちも見ないでほしい。彼女たちが本当に自分を神の娘と信じるなら、神の生まれのあとで、人間の高貴さを賛美したり、誰か尊ばれる父を誇ったりは決してしないであろう。父なる神を持つと感じるなら、そうはしないのである。

4

Quid tibi, o stulta, blandiris et complaces? Duos homines in exordio fecit Deus, ex quibus totius humani generis silva descendit.

PL 20, 239B

愚かな者よ、あなたは、なぜ自らを慰め、満足するのか。神は初めに二人の人を造り、その二人から人類全体の森が生い出た。

5

Mundanam nobilitatem non naturae aequitas praestat, sed cupiditatis ambitio; et nulla inter eos discretio potest esse quos nativitas secunda generavit, per quam tam dives quam pauper, tam liber quam servus, tam nobilis quam ignobilis, Dei efficitur filius, et terrena nobilitas splendore coelestis gloriae adumbratur.

PL 20, 239B

この世の高貴さをもたらすのは、本性の公正ではなく、貪欲の野心である。第二の生まれが産んだ者たちのあいだには、どんな区別もありえない。この生まれによって、富める者も貧しい者も、自由人も奴隷も、貴い者も卑しい者も、神の子となる。地上の高貴さは、天の栄光の輝きに覆われる。

6

Nusquam omnino jam comparet, dum qui retro in saecularibus honoribus impares fuerant, coelesti divinae gloriae nobilitate vestiuntur aequaliter.

PL 20, 239C

もはやどこにも現れなくなる。以前は世俗の栄誉において等しくなかった者たちが、天の神の栄光の高貴さを等しくまとうからである。

7

Nullus ibi jam ignobilitatis locus est; nec degener quisquam est quem divinae nativitatis sublimitas ornat, nisi apud illos qui non putant humanis coelestia praeponenda.

PL 20, 239C

そこには、もはや卑しさの居場所はない。神の生まれの崇高さが飾る者に、劣った者は誰もいない。ただし、天のものを人間のものに優先させるべきではないと考える者たちのもとでは別である。

8

Aut si putant, quam vanum est ut sese illis in minoribus praeferant quos sibi in majoribus pares sentiant, et quasi infra se positos in terra existiment, quos sibi in coelestibus aequales crediderunt.

PL 20, 239C

そう考えるとしても、大きなことで自分と等しいと感じている者たちに、小さなことで勝っていると誇るのは、なんと空しいことか。天では自分と等しいと信じていた者たちを、地上では自分より下に置かれた者のように見なすのは。

9

Tu autem, quaecumque Christi non saeculi virgo es, omnem praesentis vitae gloriam fuge, ut eam quae in futuro promittitur consequaris.

PL 20, 240A

あなたはキリストのおとめであって、この世のおとめではない。現在の生の栄光をことごとく避けよ。将来に約束されたものを得るためである。

Epistola II, Caput XVII

第II書簡 第XVII章PL 20, 240A
1

Contentionum verba et animositatis causa evita, discordiarum quoque et litium occasiones subterfuge. Nam si juxta Apostoli doctrinam servum Domini litigare non oportet, quanto magis Dei ancillam; cujus quo verecundior est sexus, animus debet esse modestior!

PL 20, 240A

論争の言葉と、いきり立つ心の因とを避けよ。不和と争いの機会からも逃れよ。使徒の教えに従えば、主の僕は争ってはならないのであるから、神の仕え女はなおさらではないか。その性が慎み深いほど、心はいっそう穏やかでなければならない。

2

Linguam a maliloquio cohibe, et ori tuo frenos legis impone; et tunc si forte loquaris quando tacere peccatum, cave ne quid quod in reprehensionem veniat dicas. Lapis emissus est sermo prolatus: quapropter diu antequam proferatur cogitandus est.

PL 20, 240A

舌を悪口から抑え、あなたの口に律法の轡をはめよ。語るとしても、黙っていることが罪となるときに限り、非難を招くようなことは何も言わぬよう用心せよ。口から放たれた言葉は投げられた石である。ゆえに、それを口にする前に長く思案せねばならない。

3

Beata quippe labia sunt, quae numquam quod revocare velint emittunt. Pudicae mentis sermo debet esse pudicus, qui aedificet semper magis quam aliquando destruat audientes, secundum quod praecepit Apostolus dicens: Omnis sermo malus de ore vestro non procedat; sed si quis bonus est ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus (Ephes. IV, 29) .

PL 20, 240A

取り戻したいと思うようなことを決して口から出さない唇は、実に幸いである。貞潔な精神の言葉は貞潔でなければならず、聞く者をときに打ち壊すよりも、常に建て上げるものでなければならない。使徒が命じて、こう言うとおりである。「悪しき言葉は、汝らの口から出てはならない。ただ、善い言葉があれば、信仰を建てるために、聞く者に恩寵を与えるものとせよ」(エフェソ4:29)。

4

Pretiosa Deo lingua est quae non nisi de divinis rebus novit verba construere, et sanctum os unde coelestia semper eloquia proferuntur.

PL 20, 240B

神にとって貴いのは、神のことがらについてしか言葉を組み立てることを知らない舌であり、天の言葉が常に語り出される口は聖なる口である。

5

Absentium obtrectatores quasi malignos Scripturae auctoritate deterre; quia etiam hoc inter perfecti hominis virtutes Propheta commemorat (Psal. XIV, 4) , si ante conspectum justi malignus ad nihilum deducatur, qui contra proximum non probanda protulerit.

PL 20, 240B

その場にいない者をそしる者たちを、悪意ある者として、聖書の権威をもって諫め退けよ。預言者は、完全な人の徳の一つとして、このことも挙げているからである(詩篇14:4)。隣人に対して認められぬことを口にした悪意ある者が、義人の目の前で無に帰せられる、と。

6

Non licet tibi alterius vituperationem patienter audire, quia nec ab aliis optas recipi tuam. Injustum quippe est quidquid contra Christi Evangelium venit, si alteri quod tibi ab alio fieri molestum est, patiaris inferri.

PL 20, 240B

あなたは他人への非難を黙って聞いていてはならない。あなた自身への非難が他人に受け入れられることを、あなたも望まないからである。キリストの福音に反するものはすべて不正であり、自分が他人からされて不快なことを、他人に加えられるままにしておくなら、それはこれに当たる。

7

Linguam tuam semper de bonis loqui assuesce, et auditum tuum magis ad bonorum laudem quam ad malorum vituperationem accommoda.

PL 20, 240C

常に、あなたの舌を善い者たちのことを語るのに慣らし、あなたの耳を、悪い者たちへの非難よりも、善い者たちへの称賛に向けよ。

8

Vide ut omnia quaecumque bene facis propter Deum facias, sciens ejus rei tantam te a Domino recepturam esse mercedem, quam ejus timoris et dilectionis causa perfeceris.

PL 20, 240C

あなたが善を行うことはすべて、神のために行うよう心せよ。あなたは、そのことについて、〔主への〕畏れと愛のゆえに成し遂げた分だけの報いを主から受けるのだと知れ。

9

Sancta magis esse quam videri stude; quia nihil prodest aestimari quod non sis, et duplicis peccati reatus est non habere quod creditur, et quod non habeas simulare.

PL 20, 240C

聖なる者と見られるよりも、聖なる者であることに努めよ。そうでないものと思われても何の益もなく、信じられているものを持たず、持たないものを装うのは、二重の罪に問われることだからである。

Epistola II, Caput XVIII

第II書簡 第XVIII章PL 20, 240C
1

In jejuniis magis quam in epulis delectare, illius viduae memor quae non discedebat de templo, jejuniis et orationibus Deo serviens die ac nocte. Et si vidua et quidem Judaea talis fuit, qualem nunc esse virginem convenit Christi?

PL 20, 240C

宴よりも断食に喜びを見いだせ。あのやもめを思え。彼女は神殿から離れず、断食と祈りをもって昼も夜も神に仕えていた。ユダヤのやもめでさえそのようであったのなら、キリストのおとめは今どのようであるべきか。

2

Divinae magis dilectionis convivium dilige, et spiritalibus te satiari dapibus concupisce. Illos potius require cibos quibus anima magis quam corpus reficitur. Carnis et vini species quasi caloris fomenta et libidinis incitamenta fuge.

PL 20, 241A

神の愛の宴〔PL 18 の本文は lectionis「読書」〕をいっそう愛し、霊の饗応に満たされることを願え。体よりも魂が養われる食べ物を、むしろ求めよ。肉とぶどう酒の類は、熱を煽るもの、情欲を駆り立てるものとして避けよ。

3

Et tunc, si forte, vino exiguo utere cum stomachi dolore nimio corporis compellat infirmitas. Iracundiam vince, animositatem cohibe, et quidquid illud est quod post factum poenitentiam ingerit pro maximo crimine, proximi criminis abominationem declina.

PL 20, 241A

やむをえず用いるときは、胃の痛みの激しさに体の衰弱が迫るときに、わずかなぶどう酒を用いよ〔cum stomachi dolore nimio corporis compellat infirmitas の係りは定かでない。「胃の痛みのひどさに、体の衰弱が迫るとき」と取った〕。怒りっぽさに打ち勝て。いきり立つ心を抑えよ。行ったあとに悔い改めをもたらすものは、それが何であれ、最大の罪過とみなして〔pro maximo crimine の係りは定かでない〕、罪過にほど近い忌まわしいものを避けよ。

4

Satis quietam et tranquillam convenit esse mentem ab omni perturbatione furoris alienam, quae Dei habitaculum esse desiderat, qui per Prophetam testatur et dicit: Super quem requiescam alium, nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos (Isai. LXVI, 2) ?

PL 20, 241A

神の住まいとなることを望む精神は、十分に静かで穏やかであり、あらゆる激情の乱れから遠くなければならない。神は預言者を通して証しして言う。「私は、へりくだり、静かで、私の言葉におののく者のほか、誰の上に憩うだろうか」(イザヤ66:2)。

5

Omnium operum et cogitationum tuarum speculatorem Deum credere, et cave ne quid quod divinis oculis indignum sit, aut opereris aut cogites. Cum orationem celebrare desideras, talem te exhibe quasi quae sis cum Deo locutura.

PL 20, 241B

神があなたのすべての業と思いを見張る者であると信じ〔底本は credere。crede と読む〕、神の目にふさわしくないことは、行うことも考えることも決してせぬよう用心せよ。祈りを営もうと望むときには、神と語ろうとする者のように自らを示せ。

Epistola II, Caput XIX

第II書簡 第XIX章PL 20, 241B
1

Cum psalmum dicis, cujus verba loquaris agnosce, et in compunctione magis animi quam in tinnulae vocis dulcedine delectare.

PL 20, 241B

詩篇を唱えるときには、自分が語る言葉が誰のものであるかを知れ。そして、響きのよい声の甘美さよりも、むしろ心の痛悔に喜びを見いだせ。

2

Lacrymas enim psallentis Deus magis quam vocis gratiam comprobat, sicut Propheta dicit: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore (Psal. II, 11) . Ubi timor et tremor est, ibi non vocis elatio est, sed animi flebilis et lacrymosa dejectio.

PL 20, 241B

神は、詩を歌う者の声の魅力よりも涙を是認する。預言者が言うとおりである。「畏れをもって主に仕え、おののきをもって彼に歓呼せよ」(詩篇2:11)。畏れとおののきのあるところには、声の高ぶりではなく、心の嘆きと涙にくれた打ち伏しがある。

3

Omnibus actibus tuis diligentiam exhibe; quia scriptum est: Maledictus qui facit opera Domini negligenter (Jerem. XLVIII, 10) .

PL 20, 241B

あなたのすべての行いに心を尽くせ。「主の業を怠って行う者は呪われる」と書かれているからである(エレミヤ48:10)。

4

Crescat in te cum annis gratia, crescat cum aetate justitia, et fides eo perfectior videatur esse quo senior: quia Dominus Jesus, qui nobis vivendi reliquit exemplum, proficiebat non aetate tantum corporea, sed sapientia et gratia spiritali, coram Deo et hominibus (Luc. II, 52) .

PL 20, 241C

恩寵が年とともにあなたのうちに増し、正義が年齢とともに増すようにせよ。信仰は、年を重ねるほどいっそう完全に見えるようにせよ。主イエスは、我々に生き方の模範を残した。彼は、体の年齢においてだけでなく、神と人の前で、霊の知恵と恩寵においても進んだのである(ルカ2:52)。

5

Omne tempus in quo te non meliorem senseris, hoc te aestima perdidisse. Conceptum virginitatis propositum ad finem usque conserva; quia non inchoasse tantum, sed perfecisse, virtutis est, sicut in Evangelio Dominus ait: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth, X, 12).

PL 20, 241C

自分がより善くなったと感じなかった時はすべて、失った時と思え。抱いたおとめの身の志を、終わりまで守れ。始めただけでなく、成し遂げることが徳だからである。福音で主が言うとおりである。「終わりまで耐え忍ぶ者、この者が救われる」(マタイ10:12)〔引かれた句はマタイ10:22〕。

6

Cave ergo ne cuiquam concupiscendi occasionem tribuas, quoniam sponsus tuus Deus zelans est. Criminosior est Christi adultera quam mariti. Esto igitur omnibus forma vivendi, esto exemplum. Praecede et in actu quos in castitatis sanctificatione praecurris.

PL 20, 241C

それゆえ、誰に対しても、欲望を抱かせる機会を与えるな。あなたの花婿は妬む神だからである。キリストの姦婦は、夫の姦婦よりも罪過が重い。それゆえ、すべての人にとって生き方の型となり、模範となれ。貞潔の聖化において先に走っている者たちに、行いにおいても先立て。

7

Virginem te in omnibus exhibe. Nihil corruptionis objiciatur capiti tuo. Cujus corpus integrum est, sit inviolabilis conversatio.

PL 20, 241D

あらゆる点で、あなた自身をおとめとして示せ。いかなる堕落の非難も、あなたの頭に投げかけられぬようにせよ。体が無傷であるその者の生き方も、侵されぬものであれ。

8

Et quoniam, ut in exordio epistolae praefati sumus, te Dei sacrificium factam, quod utique sanctitatem suam etiam aliis impertit, ut quisquis ex eo digne sumpserit, sanctificationis et ipse sit particeps; ita ergo et per te quasi per divinam hostiam sanctificentur et caeterae, cum quibus te ita in omnibus exhibeas, ut quisquis vitam tuam aut auditu aut visu contigerit, sanctificationis vim sentiat, et tantum sibi intelligat gratiae ex tua conversatione transfundi, ut dum te imitari concupiscit, Dei sacrificio et ipse sit dignus.

PL 20, 241D

そして、この書簡の初めに我々が先に述べたように、あなたは神の犠牲となった。この犠牲はもとよりその聖性をほかの者たちにも分け与えるものであり、そこから相応しく受ける者は誰でも、自らも聖化にあずかる者となる。それゆえ、あなたを通しても、神のいけにえを通してのように、ほかの〔おとめ〕たちも聖化されるように。彼女たちのあいだで、あなたはあらゆる点で次のように身を示せ。あなたの生を耳にし、あるいは目にした者は誰でも、聖化の力を感じ、あなたの生き方から多くの恩寵が自分に注ぎ移されることを悟り、あなたに倣いたいと熱望するうちに、自らも神の犠牲にふさわしい者となるように。

Epistola III

第III書簡PL 20, 242A
1

Postquam omnes coquos tuos coquinae tuae renuntiasse cognovi, credo quia dedignarentur officium vilibus praebere pulmentariis: puerulum tibi ex nostra misimus officina, doctum satis pallentem coquere fabam, et ignobiles betas aceto et jure condire, vilemque pultem esurientium faucibus inferre monachorum; piperis nescium, laseris ignarum, familiarem cymini, et apprime callidum herbis suave redolentibus clamosum urgere mortarium.

PL 20, 242A

あなたの料理人がみな台所に別れを告げたと知った。おそらく、安物の菜に仕事を提供するのを潔しとしなかったからであろう。そこで我々の工房から、あなたに少年を一人送った。青白いソラマメを煮ること、つまらぬビートを酢と汁で味付けること、飢えた修道士たちの喉に安物の粥を運ぶことには十分な腕がある。コショウは知らず、ラセルも知らず、クミンには馴染み、香りのよい香草でうるさく鳴る乳鉢を突くことにはとりわけ巧みである。

2

Unum habet vitium, quod hortorum omnium non est civilis inimicus; ita, si admissus fuerit, proxima quaeque metet gladio, nec exsaturabitur umquam caede malvarum.

PL 20, 242B

欠点は一つある。あらゆる菜園に対して礼儀をわきまえた敵ではないことである。入れてやれば、手近なものをみな刃で刈り取り、アオイの殺戮に飽くことがない。

3

In praebendis autem sibi lignis calumniosus tibi non erit: obvia quaeque comburet; metet, nec dubitabit inferre tectis manus, et antiquos asseres laribus amovere.

PL 20, 242B

だが、自分のために薪を調達するのに、あなたに言いがかりをつけることはない。目に入るものは何でも焚き、刈り取り、家に手を掛けて、古い板を家々から取り外すこともためらわない。

4

Hunc igitur cum his moribus atque virtutibus donatum, tibi non servum, sed pro servo filium cupimus, qui non erubescis minimorum esse pater.

PL 20, 242B

このような性質と能力を授けられたこの者を、我々は、あなたに奴隷としてではなく、奴隷の代わりの息子として〔受け入れてもらうことを〕望む。あなたは、いとも小さな者たちの父であることを恥じないのだから。

5

Ego tibi pro hoc servire voluissem: sed si voluntas facti portio est, tu modo facito ut inter prandia coenasque felices mei memineris; quia rectius est vestrum esse mancipium, quam dominum caeterorum. Ora pro me.

PL 20, 242C

私はこの者の代わりにあなたに仕えたかった。だが、意志が行いの一部であるなら、あなたはただ、幸いな昼食と夕食のあいだに私を思い出せ。ほかの者たちの主人であるより、あなた〔vos。一人の相手への敬意の複数〕の奴隷であるほうが正しいからである。私のために祈れ。

Epistola IV

第IV書簡PL 20, 242C
1

Licet dominus et germanus meus de vestra petierit honestate, ut tutum velitis esse tutissimum, tamen nihil fas fuit eumdem litteris commendare, ut conduplicata petitione tutior habeatur: huic enim nocuerit puerilis culpa et error aetatis incertae, ut annorum suorum initia macularet; sed qui necdum sciret quid bonis moribus deberetur, prope sine culpa peccavit: nam se ubi ad bonam mentem considerationemque convertit, intellexit vitam scenicam consilio meliore damnandam; huic autem plena non posset evenire purgatio, nisi divinitatis accessu delicta dilueret: si quidem Catholicae religionis remedio commutatus, usum sibi loci turpioris negavit, seque ab oculis popularibus vindicavit.

PL 20, 242C

私の主人にして兄弟は、諸君の品位に対して、安全な者を最も安全であるよう計らってほしいと願ったが、それでもなお〔底本は nihil fas fuit。nihilominus fas fuit と読む〕、重ねての願いによっていっそう安全に守られるように、同じ者を書簡で推薦することは許されていた。実に、この者には、幼い咎と定まらぬ年頃の過ちが害となり、自らの年月の初めを汚した。しかし、善い習俗に何が負われているかをまだ知らなかった者として、ほとんど咎なしに過ちを犯したのである。というのも、善い心と思慮に立ち返ったとき、劇場の生活はよりよい判断によって断罪されるべきものと悟ったからである。だが、この者に完全な浄めが生じえたのは、神性の来臨によって罪〔delicta〕を洗い流すことによるほかなかった。実に、公同の宗教の治療によって改められ、いっそう恥ずべき場に出ることを自らに拒み、民衆の目から自分を引き離した。

2

Domini ut supra. Quomodo itaque et divinae leges et publicae fidele corpus, et sanctificatos animos, non permittunt inhonestas exhibere delicias, et vulgares edere voluptates; maxime cum castae devotionis quodammodo videatur injuria, si quis sacro baptismate renovatus, in veterem lasciviam revocetur: oportet laudabilitatem vestram bonis favere propositis, ut is qui beneficio Dei pium munus indeptus est, in foveam theatralem cadere non cogatur.

PL 20, 242D

主人たちよ、上のとおり〔Domini ut supra。冒頭の呼びかけを繰り返す略記らしい〕。それゆえ、神の法も公の法も、信ある体と聖化された心に、不名誉な戯れ〔deliciae〕を演じ、卑俗な快楽を催すことを許さない。ましてや、聖なる洗礼で新たにされた者が昔の放縦に呼び戻されるなら、それはいわば貞潔な献身への侮辱と見えるのであるから、諸君の称賛すべき人柄は、善い志を支持するのがよい。神の恩恵によって敬虔な務めを得た者が、劇場の穴に落ちるよう強いられないようにするためである。

3

Vestrum tamen omnium judicium non recusat, si alias injungatis congruas pro necessitate communis patriae functiones.

PL 20, 243A

とはいえ、彼は諸君すべての判断を拒まない。諸君が共通の祖国の必要に応じて、ふさわしい別の務めを課すなら、である。

Epistola V, Caput I

第V書簡 第I章PL 20, 243B
1

Forensis elatio fori debet exercitatione fervere; convenit enim lacertis industriae quotidie depugnantis motus habere terribiles; at cum sonora facundia receptui cecinit, et in otiosa nemora atque amoena diversoria se migravit, fremitus inertes oportet abjiciat, et desinat inefficacia minitari.

PL 20, 243B

法廷での高ぶりは、法廷での鍛錬のうちに燃え立つべきである。日々戦い抜く勤勉の腕は、恐ろしい動きを持つのがふさわしい。だが、響きよき弁舌が退却の合図を吹き鳴らし、閑かな森と快い宿へ移ったなら、空しい唸りを捨て、効なき威嚇をやめるべきである。

2

Scimus etenim palmigeros bijuges ubi e circo recesserint, quietissime stabulari; illos non jugis formido, non ambiguae palmae sollicitant, sed demum pacatis affixi praesepibus timere jam nesciunt hortatorem, seditiosae contentionis dulcia ducentes oblivia.

PL 20, 243B

我々は知っている。ヤシの枝を担う二頭立ての馬たちは、競走場から退くと、いとも静かに厩に入れられる。絶え間ない恐れも、定まらぬヤシも彼らを悩まさず、ついに静まった飼い葉桶につながれて、もはや督励する者を恐れることを知らず、騒がしい競い合いの甘い忘却を味わっている。

3

Sed et stipendiis consummatis tropaea suspendere juvat militem gloriosum, et patienter gerere senectutem.

PL 20, 243B

兵役を終えれば、栄光ある兵士が戦勝記念碑を掲げ、辛抱強く老いを過ごすのも、また喜びである。

Epistola V, Caput II

第V書簡 第II章PL 20, 243B
1

An tibi igitur cordi sit terrificare miseros aratores, non plane intelligo; et ruricolas meos cur velis exhibitionis urgere formidine, non agnosco. Quasi vero illos nesciam consolari, et a pavore retrahere, et docere non tantum esse timoris quantum ipse praetendis.

PL 20, 243B

あなたが哀れな耕作者たちを脅かすことを本当に心にかけているのか、私にはよく分からない。また、なぜ私の農夫たちを、出頭〔exhibitionis。法廷への引致〕の恐れで責め立てようとするのか、分からない。まるで私が彼らを慰め、恐れから引き戻し、恐れるべきことはあなたが見せつけるほど大きくないと教えることを知らないかのようである。

2

Fateor dum nos campus exciperet, me saepe eloquentia tua fuisse conterritum, sed frequenter ut poteram recidiva vulnera reponebam. Tecum sane condidici, quo jure coloni, quove ordine repetantur, cui competat actio, cui non competat exitus actionis.

PL 20, 243C

認めるが、我々が広場に出ていたとき、私はあなたの雄弁にしばしば震え上がった。だが、ぶり返す傷を、たびたびできるかぎり収めていた〔recidiva vulnera reponebam は比喩で意味が取りにくい。「ぶり返す傷を元に収めていた」と取った〕。確かにあなたとともに私は学び終えた。どんな法で小作人たちが取り戻されるのか、どんな手順によるのか、誰に訴権が属し、誰に訴訟の結末が属さないのかを。

3

Volusianenses, ais, te velle reducere, ac frequenter iratus ingeminas te rusticos ex mea turricula retracturum; et is qui, ut ego spero atque desidero, mihi antiqua necessitudine sis copulatus, confecturum te homines meos conventione neglecta temere minitaris.

PL 20, 243C

ウォルシウスの地所の者たち〔Volusianenses〕を連れ戻したいと、あなたは言う。しばしば怒って、私の小さな塔〔turricula〕から農夫たちを引き戻すと繰り返す。私が望み願うところでは、旧い絆で私と結ばれているはずのあなたが、協定を無視して、私の者たちを打ちのめすと軽々しく脅している。

4

Quaero de insigni prudentia tua, utrum jus aliud habeant advocati, aliud ex togatis, an aliud aequum Romae est, aliud Mataritae.

PL 20, 243C

私はあなたの卓越した思慮に尋ねる。弁護人たちが持つ法と、トガを着た者たち〔togati。一般市民〕の法とは別なのか。それともローマにある公平と、マタリタ〔所在は定かでない〕にある公平とは別なのか。

Epistola V, Caput III

第V書簡 第III章PL 20, 244A
1

Interim nescio Volusium fundi umquam fuisse dominum: si quidem Dionysius fertur ejus possessionis jura servasse, neque haeredes illius defecisse, qui dum viveret, rei navalis in plurimos venenales aculeos intendebat.

PL 20, 244A

さしあたり、ウォルシウスがその地所の主であったことがあるとは私は知らない。ディオニュシウスがその所有の権利を守り、その相続人たちも絶えなかったと言われているからである。ディオニュシウスは存命のあいだ、船の事業〔rei navalis〕にかかわって、多くの者に毒のある針を向けていた。

2

Fuit ea tempestate Porphyrius quidam Zibberino satus; neque tamen recte Zibberini filius nominatus. Idem generis quaestionem militia convelabat, et ut nubem a fronte repelleret, officiosa gratia et laetis obsequiis fungebatur.

PL 20, 244A

その頃、ジッベリヌスの子であるポルフュリウスという者がいた〔人名は底本のまま音写した〕。ただし、正しくはジッベリヌスの子と呼ばれていなかった。この者は軍務で出自の問いを覆い隠し、額から雲を払うために、勤勉な好意と快い奉仕を務めていた。

3

Multum mecum fuit et domi et in foro, cum me et apud patrem defensore, et apud judicem patrono saepius uteretur. Aliquando etiam Dionysium comprimebam, quod Porphyrio non deberet viginti jugerum causa navicularia jurgia commovere.

PL 20, 244A

彼は家でも法廷でも私とよく一緒にいた。父の前では私を擁護者として、裁判官の前では弁護人として、しばしば用いたからである。ときには私はディオニュシウスを抑えもした。二十ユゲラのために、ポルフュリウスに船主の争い〔navicularia jurgia。意味は定かでない〕を起こすべきではない、と。

Epistola V, Caput IV

第V書簡 第IV章PL 20, 244A
1

En causa est cur insignis prudentia tua meis minitetur actoribus, ut cum dominus loci non sis, passim colonorum meorum facias mentionem.

PL 20, 244A

見よ、これが、あなたの卓越した思慮が私の管理人たちを脅す理由である。そのためにあなたは、その場所の主でもないのに、私の小作人たちのことをあちこちで口にするのである。

2

At si te Porphyrii denuntias successorem, jugerum noris angustias ne ab uno quidem cultore posse tractari; aut si te memorem custodemque propriae dignitatis piget haeredem nominare Porphyrii; certum manifestumque est illum posse proponere, qui proponendi habeat facultatem, ut adversum eos experiatur, qui nihil ex eadem terra possideant.

PL 20, 244B

もしあなたが自らをポルフュリウスの後継者と公言するなら、ユゲラの狭さでは、一人の耕作者によってさえ扱いえないことを知れ。また、自らの品位を覚え守る者として、ポルフュリウスの相続人と名乗るのが嫌なら、提訴する権能を持つ者こそが、同じ土地から何も所有しない者たちに対して訴えを起こしうることは、確かで明らかである。

3

Caeterum si diligenter inspicias, mihi potissimum deferri potest intentio repetendi. Quare, domine praedicabilis frater, quiescas oportet, et mecum redeas in gratiam, et ad privatum digneris venire colloquium.

PL 20, 244B

そのうえ、念入りに調べれば、取り戻しの請求は何よりも私に委ねられうる。それゆえ、殿〔domine〕、称賛すべき兄弟よ、あなたは静まるべきであり、私と和解し、内々の話し合いに来ることをよしとせよ。

4

Desinas, quaeso, inertes et trepidos conturbare, et jactantiam tuam procul exerceas, et existimes me laetari tua superbia, non offendi; nec duri enim nec ineruditi sumus. Saltem te mitem faciat Maximinus.

PL 20, 244B

どうか、無力で怯える者たちを悩ますのをやめよ。あなたの誇示は遠くで振るえ。私があなたの傲慢を喜んでいるのであって、腹を立てているのではないと思え。我々は頑なでも無教養でもないからである。せめてマクシミヌスがあなたを穏やかにしてくれるように。

Epistola VI

第VI書簡PL 20, 244C
1

Alia animorum quidem fides et religio manet; sed haec declaranda est indicio litterarum, ut charitatis augmentum salutatione succrescat.

PL 20, 244C

心の別の〔alia。文意が取りにくく、「別の」と取った〕信義と義理〔religio〕は、確かに残っている。だが、これは書簡という証しによって示されねばならない。挨拶によって、愛の増しが育つように。

2

Sicut enim fertilis ager fructus copiosos attollere non potest, si cultura cessaverit; et terrarum bonitas perit desidia quiescentis: sic amorem gratiamque animi puto posse torpescere, nisi qui absentes sunt, epistolari praesentia visitentur. Deo gratias. Amen.

PL 20, 244C

実に、肥えた畑も、耕作が止めば豊かな実を上げることができず、土地の良さも、休む者の怠りによって失われる。同じように、心の愛と好意も、離れている者たちが書簡という臨在によって訪ねられなければ、鈍りうると私は思う。神に感謝あれ。アーメン。

Epistola VII, Caput I

第VII書簡 第I章PL 20, 244D
1

Sanctae religionis fidus interpres universa componit, ut peccatis ulterius locus esse non possit; nam quid aliud tanta morum sanctitate promittis, nisi ut vitam beatam submotis erroribus agitemus?

PL 20, 244D

聖なる宗教の忠実な解釈者は、すべてを整え、罪にはもはや居場所がありえないようにする。実際、あなたはこれほどの習俗の聖性によって、誤りを取り除いて幸いな生を送ること以外に、何を約束しているのか。

2

In quo laudem maximam tuis video convenire virtutibus, quod imperitam mentem piis hortationibus immutaris, et ad optimam traxeris rationem.

PL 20, 245A

この点に、あなたの徳にふさわしい最大の称賛があると私は見る。あなたが敬虔な勧めによって無知な精神を変え、最善の道理へ引いたことである。

3

Caeterum non ita mirabile videretur si eruditos animos infusa sapientia confirmasses; est enim prudentibus viris cum devotione cognatio, nec est cito conveniens credulitati rusticitas.

PL 20, 245A

もっとも、あなたが注がれた知恵によって学識ある心を固めたのであれば、それほど驚くべきことには見えないであろう。思慮ある人々には献身との類縁があり、粗野は信じることにすぐには合わないからである。

4

Sic illi qui figuras animantium de lapidibus ducunt, difficilioris operis negotium gerunt, si durissima saxa ferramentis incutiunt: illi vero qui mollioris materiae tentamenta susceperint, manus suas juvari sentiunt facilitate pingendi; consentaneumque putatur, ut arduus labor opificis honore maximo censeatur: ita tibi, domne, praedicatio singularis est exhibenda, quod impolitos agrestesque sensus culpae caligine liberatos, et humana sentire feceris, et divina cognoscere.

PL 20, 245A

たとえば、石から生き物の像を刻み出す者たちは、いっそう困難な仕事を営む。きわめて固い岩に鉄の道具を打ち込むからである。これに対して、より柔らかい材料での試みを引き受けた者たちは、描き出す容易さに自分の手が助けられるのを感じる。そして、骨の折れる労苦が、職人の最大の名誉をもって評価されるのは当然と考えられる。そのように、殿〔domne〕、あなたには格別の称賛が捧げられねばならない。粗削りで粗野な思いを咎の闇から解き放ち、人間のことを感じ、神のことを知るようにさせたからである。

Epistola VII, Caput II

第VII書簡 第II章PL 20, 245B
1

Non minus ille Xenocrates in laude est, philosophorum longe doctissimus, qui severis exhortationibus fecit ut luxuria vinceretur: nam cum Polemo quidam vino languidus ex antelucano convivio publice vagaretur, illudque temporis esset, quo ad gymnasium Xenocratis confluerent auditores, ingressus et ipse est, et in numero studiosorum eo habitu quo de coena prodierat impudenter assedit; nam caput ejus florens corona contexerat; neque est veritus se omnibus videri dissimilem, cui revera caput, quod est domicilium sanitatis, usus longae potionis inverterat.

PL 20, 245B

かのクセノクラテスも劣らず称賛に値する。哲学者たちのうち群を抜いて博学であった彼は、厳しい勧めによって、奢侈が打ち負かされるようにした。というのも、ポレモンという者が、夜明け前の宴席から、酒に力を失って公然とさまよい歩き、ちょうど聴講者たちがクセノクラテスの学び舎に集まる時刻であったので、自分も入っていき、学徒たちの数の中に、宴から出てきたままの格好で、恥知らずにも座り込んだからである。その頭は花の冠で覆われていた。そして、皆と似ていない者に見えることを恐れなかった。実際、長い飲酒の習いが、健全の住まいである頭をひっくり返していたのである。

2

Tunc graviter immurmurantibus caeteris, quod in multitudinem litteratorum intempestivus auditor irrepserat; ne minimum quidem magister ille commotus est, sed potius de disciplina morum legibusque modestiae instituit disputare; tantumque valuit docentis auctoritas, ut petulantis illius animum ad amorem pudoris impelleret.

PL 20, 245C

そのとき、他の者たちが、学識ある者たちの群れに時ならぬ聴講者が忍び込んだと厳しくつぶやいたが、あの師は少しも動じず、むしろ習俗の訓練と節度の法について論じ始めた。教える者の権威はたいそう力があり、あの放縦な者の心を、恥を愛することへ押しやった。

3

Et primo quidem Polemo coronam capite conturbatus deposuit, discipulumque professus est; ad extremum ita se ad officium gravitatis inflexit, seque totum formavit ad verecundiam, ut prioris vitae consuetudinem emendatio gloriosa correxisset.

PL 20, 245C

まずポレモンは、うろたえて頭から冠を外し、弟子であると公言した。ついには、重厚の務めへと身を曲げ、全身を慎みへ形づくり、輝かしい改心が以前の生の習慣を正したほどであった。

4

Hoc ipsud nos in tuis praeceptionibus admiramur, quod nullis minis, nullis omnino terroribus ad cultum Dei vesanos animos convertisti, ut confusa mens illud crederet esse rectissimum, cum omnibus bene beateque vivere, quam cum paucis injusta sentire.

PL 20, 245C

まさにこのことを、我々はあなたの教えの中で称賛する。何の脅しも、およそ何の恐怖も用いずに、あなたは狂った心を神の礼拝へ立ち返らせたのである。その結果、混乱した精神は、少数の者とともに不正なことを思うよりも、すべての人とともに善く幸いに生きることこそ最も正しいと信じるに至った。

Epistola VIII, Prooemium

第VIII書簡 冒頭PL 20, 246A
1

Dominis honorabilibus et merito suscipiendis, charissimis ac desideratissimis fratribus in omni honorum gradu, CIRTENSIBUS, AUGUSTINUS episcopus.

PL 20, 246A

敬うべき、まことに迎えられるべき主人たち、いとも愛し慕わしい兄弟たち、あらゆる位のキルタの人々へ。司教アウグスティヌスより。

Epistola VIII, Caput I

第VIII書簡 第I章PL 20, 246A
1

Si id quod in vestra civitate nos graviter contristabat, absumptum est; si duritia cordis humani resistens manifestissimae et quodammodo publicae veritatis vi evicta est; si sapit dulcedo pacis, unitatisque charitas non jam reverberat oculos saucios, sed sanos illustrat ac vegetat; non sunt haec opera nostra, sed Dei: non haec humanis operibus omnino tribuerem, nec si cum apud vos essemus, tanta conversio multitudinis nobis loquentibus et hortantibus proveniret.

PL 20, 246A

諸君の市で我々をひどく悲しませていたものが取り除かれたなら、まったく明白な、いわば公の真理の力に抗う人の心の頑なさが打ち負かされたなら、平和の甘美が味わわれ、一体性の愛がもはや傷ついた目をはね返さず、健やかな目を照らし活気づけるなら、これらは我々の業ではなく、神の業である。我々が諸君のもとにいて、我々の語りと勧めによってこれほどの群衆の回心が起こったとしても、私はこれらを人間の業にはまったく帰さないであろう。

2

Hoc agit ille et efficit, qui per ministros suos rerum signis extrinsecus admonet, rebus autem ipsis per se ipsum extrinsecus docet.

PL 20, 246B

これを行い成し遂げるのは、〔神〕である。神は、自らの奉仕者たちを通して、事の徴によって外から戒め、事そのものによっては、自ら外から〔底本は extrinsecus。ミーニュの脚注の推定に従い intrinsecus「内から」と読む〕教える。

3

Nec ideo pigrius moveri nos oportet ad visendos vos, quoniam quidquid in vobis laudabile est factum, non a nobis, sed ab illo factum est qui facit mirabilia solus (Psal. LXXI, 18) .

PL 20, 246B

諸君のうちで称賛に値することが成されたのは、我々によってではなく、ただ一人奇しい業を行う者〔神〕によってである(詩篇71:18)。だからといって、諸君のもとを訪ねるのに、我々がいっそう鈍く動かされるべきではない。

4

Multo enim alacrius debemus accurrere ad spectanda opera divina, quam nostra; quia et nos si quid boni sumus, opus illius, non hominum sumus. Unde Apostolus dixit: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat, Deus (I Cor. III, 7) .

PL 20, 246B

我々は、自分たちの業よりも、神の業を見るために、はるかに急いで駆けつけるべきである。我々もまた、何か善いものであるとすれば、人間の業ではなく、神の業だからである。それゆえ使徒は言った。「植える者も何ものでもなく、水をやる者も何ものでもない。成長を与える神こそが〔すべてである〕」(一コリント3:7)。

Epistola VIII, Caput II

第VIII書簡 第II章PL 20, 246C
1

Xenocrates Polemonem, ut scribitis, et nos ex illis litteris recordamur, de fruge temperantiae disputando, non solum ebriosum, verum etiam tunc ebrium, ad mores alios repente convertit.

PL 20, 246C

クセノクラテスは、諸君が書いているとおり、また我々もあの書物から思い出すとおり、節制の実りについて論じることで、酒飲みであるのみならず、そのとき酔ってもいたポレモンを、突然別の習俗へと向け変えた。

2

Quamquam ergo ille, sicut prudenter et veraciter intellexistis, non Deo fuerit acquisitus, sed tantum a dominatu luxuriae liberatus: tamen ne id ipsum quidem, quod melius in eo factum est, humano operi tribuerim, sed divino.

PL 20, 246C

それゆえ、諸君が賢く真実に理解したとおり、あの者が神のために獲得されたのではなく、ただ奢侈の支配から解き放たれただけであるにせよ、それでも、彼においてより善く成されたそのこと自体さえ、私は人間の業に帰さず、神の業に帰したい。

3

Ipsius namque corporis, quod est infirmum nostrum, si qua bona sunt, sicut forma et vires et salus, et si quid ejusmodi est, non sunt nisi ex Deo creatore et perfectore naturae; quanto magis animi bona donare nullus alius potest! quid enim superius vel ingratius cogitare potest humana vecordia, si putaverit cum carne pulchrum faciat Deus hominem, animo castum ab homine fieri?

PL 20, 246C

我々の弱いものである体そのものにおいても、もし何か善いもの、たとえば容姿と力と健康、その類のものがあるなら、それは本性の創造者にして完成者である神からでなければありえない。まして心の善いものを授けうる者は、ほかに誰もいない。実に、人間の愚かさは、これ以上に思い上がった、あるいは恩知らずなことを考えうるだろうか。神が人を肉において美しくするのに、心において貞潔にするのは人によると考えるなら。

4

Hoc in libro Christianae sapientiae scriptum est: Cum scirem, inquit, quia nemo esse potest continens, nisi Deus det; et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum (Sap. VIII, 21) .

PL 20, 247A

このことは、キリスト教の知恵の書に書かれている。「私は知っていた」と彼は言う。「神が与えるのでなければ、誰も自制する者でありえないことを。そして、この賜物が誰のものかを知ること、これ自体が知恵に属していた」(知恵の書8:21)。

5

Polemo ergo, si ex luxurioso continens factus ita sciret cujus esset hoc donum, ut eum abjectis superstitionibus pie coleret; non solum continens, sed etiam veraciter sapiens et salubriter religiosus exsisteret: quod ei non tantum ad praesentis vitae honestatem, verum et ad futurae immortalitatem valeret.

PL 20, 247A

それゆえポレモンが、奢侈の者から自制する者となり、この賜物が誰のものかをさらに知って、迷信を捨てて敬虔にその与え手を礼拝したなら、ただ自制する者であるのみならず、まことに賢く、救いにかなって信心深い者となったであろう。そのことは、彼にとって、現在の生の品位のためだけでなく、来たるべき生の不死のためにも力があったであろう。

6

Quanto minus igitur mihi arrogare debeo conversionem istam vestram vel populi vestri, quam modo nobis nuntiastis; quae me nec loquente, nec saltem praesente, procul dubio divinitus facta est, in quibus veraciter facta est!

PL 20, 247A

それゆえ、諸君が今しがた我々に知らせた、諸君の、また諸君の民のあの回心を、私が自分のものとして主張すべきことは、なおさら少ない。それは、私が語ることなく、せめて居合わせることさえなく、疑いなく神によって成されたのである。まことに成された者たちにおいては。

7

Hoc itaque praecipue cognoscite, hoc pie humiliterque cogitate. Deo, fratres, Deo gratias agite; Deum timete, ne deficiatis; amate, ut proficiatis.

PL 20, 247B

それゆえ、とりわけこのことを知れ。このことを敬虔に、へりくだって思え。兄弟たちよ、神に、神に感謝せよ。神を畏れよ、衰えないために。愛せよ、進歩するために。

Epistola VIII, Caput III

第VIII書簡 第III章PL 20, 247B
1

Si autem adhuc quosdam amor hominis occulte segregat, et timor hominis fallaciter congregat; observent qui tales sunt, quoniam Deum cui nuda est humana conscientia, nec testem fallunt, nec judicem fugiunt.

PL 20, 247B

もしなお、人への愛が一部の者たちをひそかに引き離し、人への恐れが偽りのうちに集めるなら、そのような者たちは心に留めるがよい。人の良心が裸である神を、彼らは証人としてあざむくこともできず、裁き手として逃れることもできない。

2

Si quid autem illos de quaestione ipsius unitatis, pro suae salutis sollicitudine permovet; hoc sibi quantum existimo justissimum extorqueant, ut de catholica Ecclesia, id est toto orbe diffusa, potius id credant quod divinae Scripturae dicunt, non quod linguae humanae maledicunt.

PL 20, 247B

もし彼らを、一体性そのものの問題が、自らの救いへの気遣いから動かすなら、私の考えるところ最も正しいこととして、次のことを自らに強いて勝ち取るがよい。公同の教会、すなわち全世界に広がるものについて、人の舌が罵ることではなく、神の聖書が語ることをむしろ信じる、ということである。

3

De ipsa vero dissensione quae inter homines orta est (qui qualeslibet fuerint, non utique praejudicant promissis Dei, qui dixit ad Abraham: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXVI, 4) ; quod creditum est cum audiretur praedictum, et negatur cum videtur impletum) hoc tantum interim brevissimum, et nisi fallor invictissimum cogitent, aut actam esse istam causam in ecclesiastico transmarino judicio, aut non esse actam.

PL 20, 247C

人々のあいだに生じたその分裂そのものについては(その人々がどのような者であったにせよ、決して神の約束を損なうものではない。神はアブラハムに言った。「汝の子孫において、すべての国民が祝福される」(創世記26:4)〔引かれた句は、アブラハムへの言葉としては創世記22:18。26:4 は同じ約束をイサクに告げる言葉〕。これは、予告されたと聞かれたときには信じられ、成就したと見られたときには否定される)、ひとまず次のきわめて短い、私の思い違いでなければ打ち負かしえない一事だけを、彼らは考えるがよい。この案件が、海の向こうの教会の裁判で審理されたか、審理されなかったか、である。

4

Si acta ibi non est, innocens est Christi societas per omnes transmarinas gentes, cujus societatis nos communione gaudemus; et ideo ab eis innocentibus utique sacrilega diremptione separantur.

PL 20, 248A

もしそこで審理されなかったなら、海の向こうのすべての諸国民にわたるキリストの共同体は潔白であり、我々はその共同体との交わりを喜んでいる。したがって彼らは、その潔白な者たちから、まさしく神聖を冒す断絶によって切り離されているのである。

5

Si vero acta est ibi ista causa, quis non intelligat, quis non sentiat, quis non videat, eos in ea victos, quorum inde communio separata est? Eligant ergo utrum malint credere, quod pronuntiaverunt ecclesiastici cognitores, an quod murmurant victi litigatores.

PL 20, 248A

もしそこでこの案件が審理されたのなら、そこから交わりを断たれた者たちがその審理で敗れたことを、誰が悟らず、誰が感じず、誰が見ないだろうか。ゆえに彼らは、教会の審理者たちが宣告したことを信じるのと、敗れた訴訟当事者たちがつぶやくことを信じるのと、どちらを望むか選ぶがよい。

6

Adversus istam complexionem dictu brevissimam, intellectu facillimam, attendite pro vestra prudentia diligenter, quam nihil sobrium responderi possit; et tamen malus Polemo magis ebrietate inveterati erroris evertitur.

PL 20, 248B

言うには最も短く、理解するには最も易しいこの二者択一の論法に対して、どれほど醒めた答えが何一つ返されえないかを、諸君の思慮に従って注意深く見よ。それにもかかわらず、悪しきポレモンは、年を経た誤りの酔いによって、いっそうひっくり返されている〔節制についての講義で酔いから立ち直らされたポレモン(8.2)と逆に、悪しきポレモンは年を経た誤りの酔いに覆されたままである、の意と解した〕。

7

Date veniam prolixiori fortassis epistolae quam jucundiori, verumtamen, ut arbitror, utiliori quam blandiori, domini honorabiles et merito suscipiendi, charissimi et desideratissimi fratres. De adventu autem nostro ad vos, utrorumque desiderium Deus impleat.

PL 20, 248B

おそらく楽しいというより長すぎる書簡を、しかし私の考えでは耳に心地よいというより有益な書簡を、赦してほしい。敬うべき、まことに迎えられるべき主人たち、いとも愛し慕わしい兄弟たちよ。我々が諸君のもとへ行くことについては、双方の願いを神が満たしてくれるように。

8

Quanto enim charitatis ardore accendamur ad visendos vos, verbis explicare non possumus, sed vos benigne credere non dubitamus.

PL 20, 248B

我々が諸君を訪ねようと、どれほどの愛の熱情に燃え立たされているかを、言葉では言い尽くせない。しかし諸君が好意をもってそう信じることを、我々は疑わない。