Epistola I, Prooemium
第I書簡 冒頭PL 20, 629Cローマの大司教インノケンティウスより、皇帝アルカディウスへ。〔ミーニュはこの4通をインノケンティウスの名で伝わる偽作として刷る。ミーニュはギリシア語の本文を並べて刷る。ここにはラテン語訳を訳す〕
Epistola I, Caput I
第I書簡 第I章PL 20, 629DVox sanguinis fratris mei Joannis clamat ad Deum contra te, o imperator, sicuti quondam Abel justi contra fratricidam Cain: et is omni modo vindicabitur. Nec id modo admisisti, sed etiam pacis tempore persecutionem magnam adversus Deum et Ecclesiam ejus concitasti.
PL 20, 629D私の兄弟ヨアンネス〔クリュソストモス〕の血の声が、汝に対して神に叫んでいる、皇帝よ。かつて義人アベルの〔血の声が〕、兄弟殺しのカインに対して〔叫んだ〕のと同じである(創世記4:10)。そして彼のための報復は、必ずやなされるであろう。汝はこのことを犯しただけではない。平和の時に、神とその教会に対して大きな迫害を引き起こした。
Ejecisti ex episcopali sede sua, re non judicata, magnum totius orbis Doctorem, et una cum eo Christum persecutus es.
PL 20, 629D汝は、事を裁きもせぬまま、全世界の偉大な教師を司教座から追い出し、彼とともにキリストを迫害した。
Neque de illo ita queror (sortem enim atque haereditatem consecutus est cum sanctis Apostolis in Dei et servatoris nostri Jesu Christi regno): quamvis intolerabilis ea jactura sit; sed affligor propterea, quod primum de animarum vestrarum salute, deinde de eis, qui cum sapientissima et spiritali et divina doctrina et institutione ejus destituti sint, famem jam pati coguntur.
PL 20, 631A私は彼のことをそのように嘆くのではない(彼は、神であり我々の救い主であるイエス・キリストの国で、聖なる使徒たちとともに、分け前と相続を得たのだから)。もっとも、その損失は耐えがたいものである。私が悩むのは、第一に諸君の魂の救いのため、次に、彼の最も賢く霊的で神的な教えと導きを奪われて、すでに飢えを味わわされている者たちのためである。
Neque enim Constantinopolitana tantum ecclesia mellitae hujus linguae jacturam fecit, sed et viduata est omnis terra quae sub sole est, amisso divino hujusmodi viro persuasione unius mulieris, quae hoc flagitium admitti permisit.
PL 20, 631A実に、コンスタンティノポリスの教会だけが、この蜜のように甘い舌を失ったのではない。日の下にあるすべての地が、このような神的な人を失って、やもめとなった。一人の女の説きつけによる。その女が、この恥ずべき行いの行われるのを許したのである。
Caeterum illa et praesentem hic poenam et sempiternum posthac supplicium, quod ei non ita multo post superventurum est, excipiet.
PL 20, 631Aだが、その女は、ここで現在の刑罰を受け、のちには永遠の責め苦を受けるであろう。後者は、それほど遠からぬうちに彼女に臨む。
Tametsi enim beatus Joannes, postquam fidem servasset, eosque qui fluctuabant confirmasset, vitam reliquit, in aeterna tamen saecula sempiternarum deliciarum et immortalis vitae hereditatem consecutus est.
PL 20, 631B福なるヨアンネスは、信仰を守り、動揺していた者たちを堅くしたのち、世を去ったが、それでも永遠の世々にわたり、永遠の歓びと不死の生命の相続を得た。
Eudoxia autem, nova illa Dalila, quae paulatim imposturae novacula te rasit, sibi ipsi ex multorum ore induxit maledictionem, grave et quod portari nequeat alligavit peccatorum onus, illudque prioribus peccatis suis superaddidit (Jud. XVI, 19) .
PL 20, 631B一方エウドクシアは、あの新たなデリラであって、少しずつ欺瞞のかみそりで汝の髪を剃り落とした。彼女は多くの者の口から自らに呪いを招き、重く、担いきれぬ罪の重荷を縛りつけ、それを以前の罪にさらに加えた(士師記16:19)。
Epistola I, Caput II
第I書簡 第II章PL 20, 631BQuamobrem ego minimus et peccator, ut cui magni apostoli Petri sedes credita est, segrego te et illam a perceptione immaculatorum mysteriorum Christi Dei nostri.
PL 20, 631Bそれゆえ、最も小さな罪人である私は、大いなる使徒ペトロの座を委ねられた者として、汝とあの女〔皇后〕とを、我々の神キリストの汚れなき奥義にあずかることから切り離す。
Sed et omnem episcopum aut clericum ordinis sanctae Dei Ecclesiae, qui ea vobis administrare aut tradere ausus fuerit ab ea hora, qua vinculum quo vos ligo, notum vobis fuerit, dignitate sua excidisse [decerno].
PL 20, 631Bまた、司教であれ、神の聖なる教会の品級に属する聖職者であれ、諸君にそれらを施し、あるいは渡そうとあえてする者は、私が諸君を縛るこの絆が諸君に知らされた時から、自らの位を失ったものと、私は決する〔「私は決する」はミーニュが角括弧で補う〕。
Quod si ut homines potentes quemquam ad id vi adegeritis, et canones vobis a Servatore per sanctos Apostolos traditos transgressi fueritis; in tremenda judicii die comperietis primum quidem non parvum hoc vobis futurum esse peccatum, deinde nec quemquam ulla hujus saeculi dignitate tum adjuvari posse: sed animorum occulta erumpent et exhibebuntur ante conspectum omnium.
PL 20, 631Cもし諸君が、権力ある人間として、誰かを力ずくでそれへと追いやり、救い主から聖なる使徒たちを通して諸君に伝えられた規定(カノン)を踏み越えるなら、恐るべき裁きの日に、諸君は知るであろう。第一に、これが諸君にとって小さくない罪となること、次に、そのとき、この世のいかなる位によっても、誰も助けられ得ないこと。かえって、心の隠れたものが噴き出し、すべての者の目の前に示される。
Epistola I, Caput III
第I書簡 第III章PL 20, 631CArsacium autem, quem magni Joannis loco in sedem episcopalem intrusistis, etiam post mortem ordine movemus cum episcopis omnibus, qui consulto cum ipso communicarunt.
PL 20, 631Cまた、大ヨアンネスの代わりに諸君が司教座に押し込んだアルサキオスを、我々は、死後であっても、故意に彼と交わりを結んだすべての司教とともに、位階から外す。
Neque nomen illius sacris in tabulis inscribatur: hoc enim indignus est honore, utpote qui episcopatum quodam adulterio polluit. Omnis quippe plantatio, quae plantata non fuerit a Patre nostro qui est in coelis, eradicabitur (Matth. XV, 13) .
PL 20, 631Cその名は、聖なる板〔tabulae。ディプティカ(記念の名簿)〕に記されてはならない。彼は、この栄誉にふさわしくない。ある種の姦通によって司教職を汚したからである。実に、「天にいる我々の父が植えなかった植物はすべて、根こそぎにされる」(マタイ15:13)。
Theophilum autem non modo dejectum e sede sua, sed etiam excommunicatione et anathemate multatum omnino a Christianorum consortio alienum declaramus.
PL 20, 631Dまたテオフィロスは、その座から退けられただけでなく、破門とアナテマを科されて、キリスト教徒の仲間からまったく疎外されたものと、我々は宣言する。
Epistola II
第II書簡PL 20, 631DARCADII IMPERATORIS AD INNOCENTIUM PAPAM. Norunt omnes homines mentis compotes, commissa per ignorationem nec divinitus nec per leges puniri: sed neque quemquam alterius nomine poenas luere.
PL 20, 631D皇帝アルカディウスより、教皇〔papa〕インノケンティウスへ。〔ミーニュはギリシア語の本文を並べて刷る。ここにはラテン語訳を訳す〕正気の人間は誰でも知っている。知らずに犯されたことは、神によっても法によっても罰せられないこと、また、誰も他人のために刑罰を償うことはないことを。
Quocirca haec scripsi, ut mansuetudinem tuam certam redderem (cujus rei benignum Deum testem imploro), me nihil eorum cognitum habuisse, quae nostris antistitibus et clericis acciderunt, et damnationis eorum prorsus esse insontem.
PL 20, 633Aそれゆえ私はこれを書いた。あなたの柔和に、私が我々の司教たちと聖職者たちに起きたことを何一つ知らなかったこと、また彼らの断罪にまったく罪がないことを、確かに知らせるためである(このことについて、私は恵み深い神を証人として呼ぶ)。
Cum enim eorum communione sim usus, nihil causae erat cur eos affligerem. Quod autem ad filiam tuam Eudoxiam attinet, scito me haud mediocres ab ea pro ratione delicti poenas exegisse, ita ut prae hujusmodi moerore et angustia, gravissimo correpta morbo decumbat.
PL 20, 633A私は彼らと交わりを持っていたのだから、彼らを苦しめる理由は何もなかった。あなたの娘エウドクシアについては、知ってもらいたい。私は彼女から、罪〔delictum〕に見合った、決して軽くない刑罰を取り立てた。そのため彼女は、このような悲しみと苦悩のゆえに、ひどい病にかかって床についている。
Caeterum obsecro ut nos a segregatione liberes, ac ne multipliciter punias. Nec enim ipse Dominus bis ob idem delictum percutit (Naum I, 9).
PL 20, 633Aそのうえ、お願いする。我々をこの切り離しから解き、重ねて罰しないでもらいたい。実に、「主自身も、同じ罪のために二度は打たない」(ナホム1:9)。
Epistola III
第III書簡PL 20, 633BOmnino, o pontifex Dei, nequidquam [ Forte nil quidquam] eorum, que in legatos audacter perpetrata sunt, sciente me factum est: idque ex eo perspici potest, quod eos a quibus illa orta sunt, severe ultus sum.
PL 20, 633B神の司教よ〔pontifex〕、使節たちに対して大胆に行われたことは、何一つとして〔底本は nequidquam(むなしく)。ミーニュは本文中の角括弧で Forte nil quidquam(おそらく「何一つ…ない」)とする。それに従った〕、私が知っていてなされたものではない〔que は quae と読む〕。そのことは、それらを引き起こした者たちを、私が厳しく罰したことから見て取れる。
Neque quod magnus ille Joannes depositus sit, ulla in me culpa ejus rei haeret, sed infelicibus episcopis, quod scilicet cum sacros canones praetenderent, judicium depositionis illius in sua ipsorum profana capita converterunt, quorum sermone nescio quomodo inductus, etiam ipse eorum sententiae, quod utinam numquam fecissem, assensus sum.
PL 20, 633Cあの大ヨアンネスが免職されたことについても、その咎〔culpa〕は私にはない。それは不幸な司教たちにある。彼らは聖なる規定(カノン)を口実に掲げながら、彼を免職する裁きを、自分たち自身の汚れた頭上に向けてしまったのである。私は、どうしてか彼らの言葉に誘われて、自分も彼らの判決に同意してしまった。決してそうしなければよかったのだが。
Quo fit ut ipsi magis in culpa sint. Ex quibus et qui adhuc hic exstant, Acacium et Severianum, et eos qui sceleratum Theophilum secuti sunt, ut quanta maxima celeritate, comprehendi jussimus, et eos qui illic sunt, ut poenas dent ausibus suis debitas.
PL 20, 634Bこうして、彼ら自身のほうがいっそう咎がある。そのうち、なおここにいる者たち、アカキオスとセウェリアノス、また罪深いテオフィロスに従った者たちを、できる限りの速さで捕らえるよう、我々は命じた。また、そこにいる者たちが、その暴挙にふさわしい刑罰を受けるよう〔命じた〕〔底本は ut poenas dent と続け、命じた内容が省かれている。「命じた」を補った〕。
Nobis autem placetur paterna humanitas tua: neque deseras nos expertes mysteriorum incontaminatorum. Tunc etiam filiam tuam Eudoxiam quae peccaverit ultus sum, quae etiam ex his gravissimo morbo correpta in lectulo decumbit.
PL 20, 634Bどうか、あなたの父としての温情が、我々に対して和らいでほしい。我々を汚れなき奥義にあずからぬままに見捨てないでほしい。さらに私は、罪を犯したあなたの娘エウドクシアも罰した。彼女はそのために、ひどい病にかかって寝台に伏している。
Ne igitur saepius poenas sumas, o reverendissime pater: neque enim Dominus in eadem bis poenas sumit, ut scriptum est (Naum. I. 9, sec. LXX) . Ubi autem erit poenitentiae bonum, nisi iis quos poeniteat venia tribuatur?
PL 20, 634Bそれゆえ、いと尊ぶべき父よ、重ねて罰を取らないでほしい。実に、主も同じことについて二度は罰を取らないと、書かれているとおりである(ナホム1:9、七十人訳による)。悔い改めの善は、悔いている者たちに赦しが与えられるのでなければ、どこにあるというのか。
Igitur si nos quidem ex poenitentibus non essemus, merito aditus ad veniam clauderetur: et si accusavimus et condemnavimus nos ipsos ab iis quae male egimus; ne bono quidem poenitentiae, quod quidem venia est, excidamus.
PL 20, 634Cだから、もし我々が悔い改める者たちの中にいないのなら、赦しへの道が閉ざされるのも当然であろう。だが我々は、自分たちの悪しく行ったことのゆえに、自分自身を告発し断罪したのだから、悔い改めの善――それこそ赦しである――から、我々が漏れることのないように。
Epistola IV
第IV書簡PL 20, 634C[0635] INNOCENTII PAPAE AD ARCADIUM IMPERATOREM. [0635] Studium vestrum Dei voluntati consentaneum, quod propter ipsius nomen ostendistis, probavi. Quapropter a sacris vinculis soluti, ad symbola dominica confirmatis animis accedite.
PL 20, 634C教皇〔papa〕インノケンティウスより、皇帝アルカディウスへ。〔ミーニュはギリシア語の本文を並べて刷る。ここにはラテン語訳を訳す〕諸君がその名のゆえに示した熱意は、神の意志にかなうものであり、私はこれを是認した。それゆえ、聖なる絆から解かれて、堅くされた心をもって、主の象徴〔symbola dominica。聖体のことと解した〕へと進み出よ。