作者不詳不詳

Scripta S. Chromatio falso attributa (Epistolae) › 全文

Scripta S. Chromatio falso attributa (Epistolae) 全文

Anonymous · PL 20, 369C–376B

Epistola I

第I書簡PL 20, 369C
1

Dilectissimo fratri HIERONYMO presbytero, CHROMATIUS et HELIODORUS episcopi salutem in Domino.

PL 20, 369C

司教クロマティウスとヘリオドルスより、いとも愛する兄弟、司祭ヒエロニュムスへ。主にあって挨拶を送る。

2

Ortum Mariae reginae virginis, simul et nativitatem atque infantiam Domini nostri Jesu Christi in apocryphis invenimus libris, in quibus multa contraria nostrae fidei considerantes scripta, recusanda credimus universa: ne per occasionem Christi, laetitiam Antichristo traderemus.

PL 20, 369D

おとめにして女王であるマリアの誕生、また我々の主イエス・キリストの生まれと幼時を、我々は外典の書の中に見いだした。そこには我々の信仰に反することが多く書かれていると考え、すべてを退けるべきだと我々は信じる。キリストの名を機に、反キリストに喜びを渡すことのないためである。

3

Ista igitur nobis considerantibus, exstiterunt viri Dei, Armenius et Virinus, qui dicerent sanctitatem tuam beatissimi Matthaei Evangelistae manu scriptum volumen Hebraicum invenisse, in quo et Virginis matris, et Salvatoris infantia esset scripta: et idcirco tuam charitatem per ipsum Dominum nostrum Jesum Christum expetimus; quatenus et illud ex Hebraeo Latinis auribus tradas: non tantum ad percipiendum quae sunt Christi insignia, quantum ad haereticorum astutiam excludendam, qui ut doctrinam malam instituerent, bonam Christi nativitatem suo mendacio miscuerunt, ut post dulcedinem vitae, mortis amaritudinem occultarent.

PL 20, 370C

我々がこのように考えていたところ、神の人アルメニウスとウィリヌスが現れ、あなたの聖性が、福音書記者であるいとも福なるマタイの手で書かれたヘブライ語の巻物を見いだしたと言った。そこにはおとめである母と救い主の幼時が書かれているという。それゆえ我々は、我々の主イエス・キリスト自身にかけて、あなたの愛に願う。それをもヘブライ語からラテン語を聞く耳へ伝えてほしい。キリストの顕著な事績を受け取るためというより、異端者たちの狡猾さを締め出すためである。彼らは悪い教えを打ち立てようとして、キリストの善き生まれを自らの偽りに混ぜ、生命の甘さのあとに死の苦さを隠そうとしたのである。

4

Erit ergo purissimae pietatis, vel ut rogantes fratres exaudias, vel episcopos exigentes charitatis debitum, quod idoneum credideris, recipere facias. Vale in Domino, et ora pro nobis.

PL 20, 370D

それゆえ、最も清らかな敬虔のわざとなるであろう。願う兄弟たちの願いを聞き入れるか、愛の負債を求める司教たちに、あなたが適切と信じるものを受け取らせるか、である。主にあって健やかであれ。我々のために祈ってほしい。

Epistola II

第II書簡PL 20, 371A
1

Dominis sanctis et beatissimis, CHROMATIO et HELIODORO episcopis, HIERONYMUS exiguus Christi servus in Domino salutem.

PL 20, 371A

キリストの卑小な僕ヒエロニュムスより、聖にしていとも福なる殿〔domini〕、司教クロマティウスとヘリオドルスへ。主にあって挨拶を送る。

2

Qui terram auri consciam fodit, non illico arripit quidquid fossa profuderit lacerata, sed priusquam fulgens pondus vibrantis jactus ferri suspendat, interim vertendis suspendendisque cespitibus immoratur, et specialiter qui nondum lucris augetur.

PL 20, 371A

金を宿す土を掘る者は、裂かれた穴が吐き出したものを、すぐに何でも手に取るのではない。輝く重みを、振るわれる鉄の一撃が掘り上げる前に〔suspendat の係りは定かでない。「掘り上げる」と取った〕、その間は土塊を返し、持ち上げることにかかずらう。とりわけ、まだ利得によって豊かになっていない者はそうである〔最後の句は、まだ利得を得ていない者はとりわけそうする、と取った〕。

3

Arduum opus injungitur, cum hoc fuerit mihi a vestra beatitudine imperatum, quod nec ipse sanctus Matthaeus Apostolus et Evangelista voluit in aperto conscribi.

PL 20, 371A

重い仕事が課せられている。諸君の至福によって私に命じられたのは、聖なる使徒にして福音書記者であるマタイ自身さえ、公然と書き記すことを望まなかったことだからである。

4

Si enim hoc secretum non esset, Evangelio utique ipsius, quod edidit, addidisset: sed fecit hunc libellum Hebraicis litteris obsignatum; quem usque adeo edidit, ut et manu ipsius liber scriptus Hebraicis litteris a viris religiosissimis habeatur, qui etiam a suis prioribus per successus temporum susceperunt.

PL 20, 371B

もしこれが秘事でなかったなら、彼は公にした自らの福音書に必ず加えたはずである。だが彼は、この小冊子をヘブライ文字で封じて作った。それを彼が世に出したのは、彼自身の手で書かれた書がヘブライ文字のまま、いとも敬虔な人々によって保持されるという程度にとどまる〔quem usque adeo edidit ut … の係りは定かでない。そう取った〕。この人々もまた、自分たちの先人から、時代の移りを通じて受け継いだのである。

5

Hunc autem ipsum librum numquam alicui transferendum tradiderunt: textum ejus aliter atque aliter narraverunt.

PL 20, 371B

だが、この書そのものを、彼らは誰にも訳すために渡したことがない。その本文を、彼らは場合ごとに異なって語った。

6

Sed factum est, ut a Manichaei discipulo, nomine Seleuco, qui etiam Apostolorum gesta falso sermone conscripsit, hic liber editus, non aedificationi, sed destructioni materiam exhibuerit; et quod talis probaretur in synodo, cui merito aures Ecclesiae non paterent.

PL 20, 371B

ところが、マニの弟子で名をセレウコスという者によって、――この者は使徒たちの事績をも偽りの言葉で書いた――この書は世に出され、建徳のためではなく破壊のための材料をもたらした。また、この書は会議において、教会の耳が当然開かれるべきでない類のものと判定された〔talis…cui…paterent。cui を talis(この書)を受ける結果の関係文と取った〕。

7

Cessent nunc oblatrantium morsus: non istum libellum canonicis nos superaddidimus Scripturis, sed ad delegendum haereseos fallaciam, apostoli, atque Evangelistae scripta transferimus: in quo opere non tam piis jubentibus episcopis obtemperamus, quam impiis haereticis obviamus.

PL 20, 371C

吠えかかる者たちの牙は今や止むがよい。我々はこの小冊子を正典の書に付け加えたのではない。異端の偽りを暴くために〔翻刻は delegendum と組む。底本の刷りは三字目の活字が欠けて短い画しか出ておらず、detegendum(暴く)とも読める。そう読んだ〕、使徒にして福音書記者の書き物を訳すのである。この仕事において我々は、敬虔な司教たちの命に従うというより、不敬虔な異端者たちに立ち向かうのである。

8

Amor igitur est Christi, cui satisfacimus, credentes quod nos suis orationibus adjuvent, qui ad Salvatoris nostri infantiam sanctam per nostram potuerint obedientiam pervenire.

PL 20, 372A

ゆえに我々が応えているのは、キリストの愛である。我々は信じる、我々の救い主の聖なる幼時に、我々の従順を通して至ることのできた人々が、自らの祈りによって我々を助けるであろうと。

Epistola III

第III書簡PL 20, 372A
1

Petitis a me, ut vobis rescribam, quid mihi de quodam libello videatur, qui de nativitate sanctae Mariae a nonnullis habetur. Et ideo scire vos volo, multa in eo falsa inveniri. Quidam namque Seleucus, qui passiones apostolorum conscripsit, hunc libellum composuit.

PL 20, 372A

諸君は私に、返書で知らせよと求める。聖マリアの誕生について一部の者が持っているある小冊子を、私がどう思うかを。それゆえ、諸君に知っておいてほしい。その中には偽りが多く見いだされる。というのは、使徒たちの受難録を書いたセレウコスなる者が、この小冊子を編んだからである。

2

Sed sicut de virtutibus eorum et miraculis per eos factis vera dixit, de doctrina vero eorum plura mentitus est; ita et hic multa non vera de corde suo confinxit. Proinde ut in Hebraeo habetur, verbum ex verbo transferre curabo.

PL 20, 372A

彼は、使徒たちの力と、彼らを通して行われた奇跡については真実を述べたが、彼らの教えについては多くを偽った。それと同じくここでも、真でないことを多く自分の心から作り上げた。それゆえ、ヘブライ語の原文にあるとおりに、語から語へ訳すよう努めよう。

3

Si quidem sanctum Evangelistam Matthaeum eumdem libellum liquet composuisse, et in capite Evangelii sui Hebraicis litteris obsignatum apposuisse: quod an verum sit, auctori praefationis, et fidei scriptoris committo.

PL 20, 372B

もっとも、福音書記者である聖マタイが同じ小冊子を編み、自らの福音書の冒頭にヘブライ文字で封じて付したことが明らかだとされる〔si quidem の係りは定かでない。そう取った〕。それが真であるかどうかは、序文の著者とその書き手の誠実に委ねる。

4

Ipse enim, ut haec dubia esse pronuntio, ita liquido falsa non affirmo. Illud autem libere dico, quod fidelium neminem negaturum puto, sive haec vera sint, sive ab aliquo conficta, sacrosanctam sanctae Mariae nativitatem magna miracula praecessisse, maxima consecuta fuisse: et idcirco salva fide ab his qui Deum ista facere posse credunt sine periculo animae suae credi et legi posse.

PL 20, 372B

私自身は、これらを疑わしいと宣言するのと同じく、明白に偽りだとも断言しない。だが次のことは自由に言う。信じる者のうち誰も否定しないと私は思うが、これらが真であれ、誰かによって作り上げられたものであれ、聖マリアの至聖なる誕生には大いなる奇跡が先立ち、いっそう大いなるものが続いた。それゆえ、神がこれらを行いうると信じる者たちによって、信仰を損なうことなく、自らの魂を危うくすることなく、信じられ、読まれうる、と。

5

Denique in quantum recordari possum, sensum non verba scriptoris sequens, et nunc eadem semita non eisdem vestigiis incedens, nunc quibusdam diverticulis ad eamdem viam recurrens, sic narrationis stylum tentabo; et non alia dicam, quam quae aut scripta sunt ibi, aut consequenter scribi potuerunt.

PL 20, 372C

実に、思い出せる限りで、書き手の語ではなく意味に従い、時には同じ小道を同じ足跡でたどらず、時にはいくつかの脇道を通って同じ道へ戻りつつ、私は物語の文体を試みよう。そして、そこに書かれているか、あるいは筋道に沿って書かれえたであろうこと以外は、語らない。

Epistola IV

第IV書簡PL 20, 373A
1

Domino sancto Patri HIERONYMO, CHROMATIUS et HELIODORUS episcopi, in Domino salutem. Cum religiosissimus Augustus Theodosius Mediolani urbem esset ingressus, universosque Italiae episcopos ad se invitasset, et ob causam aliquantulorum episcoporum, qui ex Ariana faece suas animas inquinassent, inquireret: contigit et nostram parvitatem in eodem adesse concilio.

PL 20, 373A

司教クロマティウスとヘリオドルスより、聖なる殿〔dominus〕、父ヒエロニュムスへ。主にあって挨拶を送る。いとも敬虔なアウグストゥス・テオドシウスがミラノの町に入り、イタリアの全司教を自らのもとに招いて、アレイオス派の澱によって自らの魂を汚した幾人かの司教たちの件を調べていたとき、我々の卑小な身もその会議に居合わせることとなった。

2

In quo cum dicenda dicta essent, et definienda definita, coepit christianissimus Princeps S. Gregorium Cordubensis Ecclesiae in eo praeferre antistitem, quod omni die, sive non jejunans, matutinas; sive jejunans, vespertinas explicans Missas, eorum martyrum, quorum natalitia essent, plurimorum nomina memoraret.

PL 20, 373B

そこで、言うべきことが言われ、定めるべきことが定められたとき、いともキリスト教徒らしい君主は、コルドバの教会の司教、聖グレゴリウスを、次の点で他にまさる者として称揚しはじめた。すなわち彼は、毎日、断食していない日には朝のミサを、断食している日には夕べのミサを行い、その記念日〔殉教者が天に生まれた日〕が来る殉教者たちの、ごく多くの名を唱えるのだ、と。

3

Factumque est, ut omnes statueremus ad tuam scribere charitatem, ut famosissimos feriales de archivio S. Eusebii Caesareae Palaestinae episcopi inquirens, martyrum ad nos dirigas festa: ut possimus hoc officium per tuam sanctam industriam melius perfectiusque ad honorem Dei martyribus exhibere.

PL 20, 374A

そこで、我々は皆、あなたの愛に書き送ることを決めた。あなたが、パレスティナのカイサレイアの司教、聖エウセビオスの文書庫から、いとも名高い祝日表〔feriales の意は祝日を記した表と取った〕を探し出して、殉教者たちの祝日を我々に送るように、と。それによって我々は、あなたの聖なる勤勉を通して、この務めをいっそう良く完全に、神の栄誉のために殉教者たちへ捧げることができる。

Epistola V

第V書簡PL 20, 374B
1

CHROMATIO et HELIODORO sanctis episcopis, HIERONYMUS presbyter. Constat, Dominum nostrum Jesum Christum omni die martyrum suorum triumphos excipere, quorum passiones a sancto Eusebio Caesariensi episcopo scriptas reperimus.

PL 20, 374B

司祭ヒエロニュムスより、聖なる司教クロマティウスとヘリオドルスへ。我々の主イエス・キリストが毎日、自らの殉教者たちの凱旋を受け入れることは確かである。その受難録は、カイサレイアの司教、聖エウセビオスによって書かれたものを、我々は見いだした。

2

Nam Constantinus Augustus cum Caesaream fuisset ingressus, et diceret memorato antistiti, ut peteret aliqua beneficia Caesariensi Ecclesiae profutura, legitur, respondisse Eusebium: Opibus suis Ecclesiam ditatam, nulla petendi beneficia necessitate compelli: sibi tamen desiderium immobile exstitisse, ut quidquid in republica Romana gestum sit erga sanctos Dei judices judicibus succedentes in universo orbe Romano, sollicita perscrutatione, monumenta publica discutiendo, perquirerent; et qui martyrum, a quo judice, in qua provincia vel civitate, qua die, quave perseverantia passionis suae obtinuerunt palmam, de ipsis archivis sublata, ipsi Eusebio, regio jussu, dirigerent.

PL 20, 374B

というのも、アウグストゥス・コンスタンティヌスがカイサレイアに入り、先に述べた司教に、カイサレイアの教会に役立つ何らかの恩恵を求めるようにと言ったとき、エウセビオスは答えたと伝えられる。教会は自らの資力で富んでおり、恩恵を求めねばならぬ必要に迫られてはいない。ただ、自分には不動の願いがあった。ローマ世界全体で、代々裁判官を継ぐ者たちが、神の聖なる人々に対してローマの国家で行われたことを、熱心な調査によって、公の記録を調べ上げて、調べ尽くすように。また、殉教者たちのうち誰が、どの裁判官のもとで、どの属州あるいは町で、どの日に、どのような堅忍をもって、自らの受難のヤシを得たかを、その文書庫そのものから取り出して、王の命により〔皇帝コンスタンティヌスの命を指す〕エウセビオス自身に送るように、という願いである。

3

Unde factum est, ut idoneus relator existens, et ecclesiasticam historiam retexeret, et omnium pene martyrum, provinciarum omnium Romanarum tropaea diligens historiographus declararet: quatenus omni die sacrificium Deo offerentes, eorum nomina meminissent: studentes, qui die ipso, quo sacrificium offeretur, victores diaboli exstitissent, et martyrii sui triumpho pollentes, atque ovantes ad Regem suum pervenissent Christum.

PL 20, 375A

こうして彼は、適任の報告者となって、教会史を改めて織り直し、ローマの全属州のほとんどすべての殉教者たちの勝利の記念を、勤勉な史家として明らかにした。毎日神に犠牲を献げる者たちが、その名を心に留めるためである。しかも、まさにその犠牲が献げられる日に悪魔に勝つ者となり、自らの殉教の凱旋に力を得、凱歌をあげて、自らの王キリストのもとへ至った者たちを、思うことに努めるためである。

4

Hac de causa singulorum mensium, singulorumque dierum festa conscripsimus, ut jubere dignabamini, perennem nostrae parvitatis memoriam fore credentes cum diebus omnibus per tot annorum spatia sancta Sanctorum nomina fuerint festive celebrata.

PL 20, 375B

この理由から、諸君がよしとして命じたとおり、月ごと、日ごとの祝日を我々は書き記した。あらゆる日に、これほど長い年月にわたって、聖なる者たちの聖なる名が祝祭として祝われるなら、我々の卑小な身の記憶も永く続くであろうと信じてのことである。

5

Et quoniam per singulos dies, diversarum provinciarum, diversarumque urbium plusquam octingentorum, et nongentorum martyrum sunt nomina nominata: ut nullus dies sit, qui non intra quingentorum numerum reperiri possit ascriptus, exempto die kalendarum Januariarum; considerans inter innumerabiles turbas lectoris animum intra unum mensem posse lassescere: ne id eveniat, breviter et succincte eorum, qui sunt in amplissima festivitate in suis locis tantum prae omnibus memoratus sum, ut, amputato fastidio, unus de omnibus sufficiat libellus ascriptus.

PL 20, 376A

そして、日ごとに、さまざまな属州、さまざまな町の、八百人、九百人を超える殉教者たちの名が挙げられている。五百人の数以内で記載されうるのでない日は一日もなく、1月のカレンダエ〔1月1日〕の日だけは除く〔八百・九百と五百の数の関係は底本のまま写した。意味は定かでない〕。無数の群れの中にあって、読者の心が一月のうちに疲れうることを考え、そうならぬよう、各地で最も盛大な祝祭を持つ者たちだけを、万人に先んじて簡潔に記した。倦怠を取り除き、すべてについて一つの小冊子の記載で足りるようにするためである。

6

Sane in prima parte libelli, omnium beatorum Apostolorum festa conscripsimus, ut dies varii non videantur dividere, quos una dignitas apostolatus in coelesti gloria fecit esse sublimes.

PL 20, 376B

なお、小冊子の最初の部分には、福なる使徒たちすべての祝日を書き記した。さまざまな日が、彼らを分けるように見えないためである〔dividere の目的語は quos と取った〕。使徒の職という一つの尊厳が、天の栄光において彼らを高貴なものとしたのだから。