Epistola I, Prooemium
第I書簡 冒頭PL 20, 75CANASTASIUS episcopus cunctis Germaniae et Burgundiae regionis episcopis in Domino salutem. Exigit dilectio vestra, charissimi, ut ex auctoritate sedis apostolicae vestris deberemus respondere consultis.
PL 20, 75Cアナスタシウス司教より、ゲルマニアとブルグンドの地方のすべての司教へ、主にあって挨拶を送る。親愛なる者たちよ、諸君の愛が求めている。使徒座の権威に基づいて、我々が諸君の諮問に答えるべきである、と。
Et quamvis non prolixe, sed succincte hoc agere, propter quasdam alias occupationes festinaremus, denuo tamen, si necesse fuerit, ob has vel alias necessitates, quasi ad caput, mittere charitative non dubitetis, quia vestras preces et nunc et tunc acceptas habemus.
PL 20, 75C他の幾つかの用務のために、長々とではなく簡潔にこれを行うことを急いだとはいえ、必要があれば、これらの、あるいは別の必要のために、いわば頭のもとへ〔quasi ad caput は、ローマの座を教会の頭として言うと取った〕、〔諮問を〕愛をもって再び送ることを、諸君はためらってはならない。諸君の願いを、今もそのときも我々は受け入れているからである。
Epistola I, Caput I
第I書簡 第I章PL 20, 75DSignificastis enim quosdam sacerdotes in ecclesia, quando leguntur Evangelia, sedere, et Domini Salvatoris verba non stantes, sed sedentes audire, et hoc ex majorum traditione se accepisse narrant: quod ut nullatenus deinceps fieri sinatis, apostolica auctoritate mandamus.
PL 20, 75D実際、諸君は知らせた。ある祭司〔sacerdos〕たちが、教会で福音書が朗読されるとき、座っており、主なる救い主の言葉を立たずに座って聞いており、しかもこれを先人たちの伝承から受けたと述べている、と。今後これが行われるのを決して許さないよう、我々は使徒の権威によって命じる。
Sed dum SS. Evangelia in ecclesia recitantur, sacerdotes et caeteri omnes praesentes, non sedentes, sed venerabiliter curvi, in conspectu sancti Evangelii stantes, Dominica verba intente audiant, et fideliter adorent.
PL 20, 76Cしかし、聖なる福音書が教会で朗読されるあいだは、祭司〔sacerdos〕たちとその場にいるほかのすべての者は、座らず、恭しく身をかがめて、聖なる福音書の面前に立ち、主の言葉を注意深く聞き、忠実に礼拝すべきである。
Epistola I, Caput II
第I書簡 第II章PL 20, 76CSimiliter et transmarinos homines, de quibus nos consuluistis, in clericatus honore nolite suscipere, nisi quinque aut eo amplius episcoporum chirographis sint designati; quia multa per subreptionem solent evenire. Ideo et haec summopere sunt cavenda.
PL 20, 76C同じく、諸君が我々に諮った、海の向こうから来た者たちを、五人またはそれ以上の司教たちの自筆の推薦状で証されているのでなければ、聖職者の位に受け入れてはならない。欺いて入り込むことによって、多くのことが起こりがちだからである。それゆえ、これらも最大限に警戒しなければならない。
Epistola I, Caput III
第I書簡 第III章PL 20, 76CManichaeos vero, quos in urbe Roma invenimus, et sequaces eorum nolite recipere, neque eis communicare, aut ullam cum eis participationem habere, priusquam ad rectam convertantur fidem; ne eorum male pullulantia semina, quae a nobis in Urbe exstinguuntur, pessimis vobiscum radicibus seminentur vel germinent.
PL 20, 76Cところで、我々がローマの都で見つけたマニ教徒とその追随者は、正しい信仰に立ち帰るまでは、受け入れてはならず、彼らと交わってはならず、彼らとのいかなる関与も持ってはならない。悪しく芽生える彼らの種が、我々によって都で根絶されているのに、諸君のもとで最悪の根をもって蒔かれ、あるいは芽を出すことのないようにするためである。
Plurimos vero eorum, et suae sequaces impietatis, atque illorum doctores investigatio nostra reperit, vigilantia divulgavit, auctoritas et censura coercuit.
PL 20, 76D彼らのうちの非常に多くの者、自らの不敬虔の追随者、またその教師たちを、我々の探索が突き止め、警戒が明るみに出し、権威と譴責が抑え込んだ。
Quos potuimus emendare, correximus: et ut damnarent Manichaeum cum praedicatione et disciplinis suis, publica in ecclesia professione et manus suae subscriptione compulimus: et ita de voragine impietatis suae confessos, poenitentiam concedendo, levavimus.
PL 20, 77A矯正できた者たちは矯正した。そして、彼らがマニを、その宣教と教説とともに断罪するよう、教会における公の告白と自筆の署名によって強いた。こうして自らの不敬虔の深淵から告白した者たちを、悔い改めを許すことによって引き上げた。
Aliquanti vero, qui ita se demerserunt, ut nullum his auxiliantis remedium posset subvenire, subditi legibus, secundum Christianorum principum constituta, ne sanctum gregem sua contagione polluerent, per publicos judices perpetuo sunt exsilio relegati, et omnia quae tam in scriptis, quam in occultis traditionibus suis habent profana vel turpia, ut nosset populus quid fugeret aut vitaret, oculis Christianae plebis certa manifestatione probavimus ( fort. propalavimus) , adeo ut ipse qui eorum dicebatur episcopus, a nobis tentus, proderet flagitiosa in suis mysteriis ( fort. mysticis) , quae teneret, sicut gestorum vos series poterit edocere.
PL 20, 77Aしかし幾人かは、助けとなる救いの手立てがもはや及ばぬほど深く沈んでいたので、法に付され、キリスト教徒の皇帝たちの定めに従って、聖なる群れを自らの感染で汚さないよう、公の裁判官たちによって永久の追放に処された。また、彼らが文書にも秘められた伝承にも持っている、俗悪で恥ずべきもののすべてを、民が何を逃れ何を避けるべきかを知るように、キリスト教徒の民の目の前に、確かな明示をもって示した(おそらく「公にした」)。そのため、彼らの司教〔マニ教徒の〕と呼ばれていた者自身が、我々に捕らえられて、自らの秘儀(おそらく「秘儀に関わるもの」)において保持していた恥ずべき事柄を明かしたほどである。それは議事録の記録が、諸君に教えることができよう。
Ad instructionem enim vestram etiam ipsa direximus: quibus lectis, omnia quae a nobis deprehensa sunt, nosse poteritis.
PL 20, 77B実際、諸君の教導のために、その〔議事録〕そのものをも送った。それを読めば、我々によって摘発されたすべてを知ることができよう。
Et quia aliquantos de his, quos, ne absolverentur, arctior ( fort. atrocior) reatus involverat; cognovimus aufugisse, hanc ad dilectionem vestram epistolam misimus, ut effecta certior sanctitas vestra, sollicitius agere dignetur et cautius, nec ubi Manichaeae perversitatis homines plebes vestras facultatem laedendi, et hujus sacrilegii possint invenire doctores.
PL 20, 77Bまた、無罪放免されないよう、いっそう厳しい(おそらく「いっそう重い」)罪責が巻き込んでいた者たちのうち、幾人かが逃亡したと知ったので、この書簡を諸君の愛に送った。諸君の聖性がいっそう確かな知識を得て、いっそう気をつけ、いっそう用心深く行動することをよしとし、マニ教の邪悪の者たちが、諸君の民を害する機会も、この瀆聖の教師たちを〔見いだす〕機会も、得ることのないようにするためである〔nec ubi … possint invenire の構成が崩れているらしく、このように解した〕。
Aliter enim nobis commissos regere non possumus, nisi eos, qui sunt perversi doctores ( fort. proditores) et perditi, zelo fidei dominicae persequamur, et a sanis mentibus (ne pestis haec latius divulgetur) ( al. perditores, ita ms. Justell.) severitate, qua possumus, abscindamus.
PL 20, 77B実際、我々に託された者たちを、そうでなければ治めることはできない。すなわち、邪悪で滅びた教師たち(おそらく「裏切り者」)を、主の信仰への熱意をもって追及し、健全な精神から(この疫病がさらに広く広まらないように)(別本では「滅ぼす者」、ジュステルの写本はこう読む)、できるかぎりの厳しさをもって切り離すのでなければ。
Unde hortor dilectionem vestram, obtestor et moneo, ut qua debetis et potestis, sollicitudine vigiletis ad investigandos eos, necubi occultandi se reperiant facultatem.
PL 20, 77Cそれゆえ、私は諸君の愛に勧め、切に願い、また戒める。諸君が持つべき、また持ちうる配慮をもって、彼らを突き止めるために目を覚ましているように。どこかで身を隠す機会を、彼らが見いだすことのないためである。
Hi, fratres, valde cavendi sunt, ne dominicum gregem perversitatibus, quibus possunt, contaminare valeant.
PL 20, 77C兄弟たちよ、この者たちは、できるかぎりの邪悪をもって主の群れを汚すことのないよう、大いに警戒されなければならない。
Sunt ergo quidam eorum veste sua oves significantes, interius vero lupi rapaces existunt: Quos (juxta veritatis vocem) ex fructibus eorum debemus agnoscere (Matth. VII, 16) .
PL 20, 77Cそれゆえ、彼らの中には、衣によって羊を装いながら、内側では貪欲な狼である者がいる。彼らを、(真理の声に従って)その実によって、我々は見分けなければならない(マタイ7:16)。
Quando autem coeperint assumere impietatem, illud quod occultabatur in illis, aperitur, et dolus omnis fit omnibus manifestus. Inveniuntur quoque infirmae fidei homines, et qui divinas lectiones sitiunt, secum eos in perditionem praecipitant.
PL 20, 77Cしかし、彼らが不敬虔を身にまとい始めるとき、彼らのうちに隠されていたものが明らかになり、あらゆる欺きがすべての人に明白となる。また、信仰の弱い人々や、神の言葉の朗読に渇く者たちが見いだされ、〔彼らは〕この者たちを自分たちとともに滅びへと突き落とす〔inveniuntur … praecipitant の主語は定かでない。マニ教徒が主語と取った〕。
Dissipant enim et vituperant patrum disciplinas, et relinquunt sanctas Scripturas ad suam perditionem. Quos, ut praedictum est, debemus praevidere, et ab his multum cavere, ne in malitia sua aliqui occupati, concidant de sua firmitate.
PL 20, 77D実際、彼らは教父たちの教えを散らし、罵り、自らの滅びのために聖書を捨てる。すでに述べたように、我々は彼らを予見し、彼らを大いに警戒しなければならない。その悪意に取りつかれた幾人かが、自らの堅固さから崩れ落ちることのないためである。
Saluto itaque vos, fratres, et omnes quae vobiscum bene sentiunt, ecclesias. Nos quoque, ut modo facitis, et alloquamini, peto, crebrius litteris, et frequentius de fide et bona intentione vestra atque sospitate, laetificate, ut et gaudium commune habeamus, et Domino pari voto fideliter serviamus. Data Nonis Octobris, Arcadio et Bautone viris clarissimis consulibus.
PL 20, 77Dそれゆえ、兄弟たちよ、私は諸君と、諸君とともに正しく思うすべての諸教会に挨拶する。また、いま諸君がしているように、我々にも書簡でより頻繁に語りかけ、諸君の信仰と善き意図と無事について、よりしばしば我々を喜ばせてほしいと願う。我々が共通の喜びを持ち、同じ願いをもって主に忠実に仕えるためである。10月7日〔ノナエ〕、いとも輝かしき人アルカディウスとバウトが執政官の年に発送。
Epistola II
第II書簡PL 20, 78ADilectissimo fratri Neriano Anastasius. Multa mihi in omnibus fidei et bonitatis tuae litteris causa gaudii est, quod tantum studium circa religionis cultum exhibes, et Domini sacerdotes tuis in partibus adjuvare studes.
PL 20, 78Aアナスタシウスより、いとも愛する兄弟ネリアヌスへ。あなたの信仰と善良さを示すどの書簡においても、私には大きな喜びの理由がある。あなたが宗教の礼拝にこれほどの熱意を示し、あなたの地方で主の祭司〔sacerdos〕たちを助けようと努めているからである。
Unde et Deo gratias ago, qui te ad hoc instigat, et ut perseverabilem in bonis operibus te faciat, exoro.
PL 20, 78Bそれゆえ、あなたをこれへと駆り立てる神に感謝し、また神があなたを善い業において堅忍する者とするよう、切に祈る。
Vos tamen et in prosperis et in adversis Deum laudare magnifice oportet, ejus sub potenti humiliari manu: ut in tempore vos tribulationis (juxta Petrum apostolum) confortet et exaltet (I Pet. V, 6) .
PL 20, 78Bあなたは〔vos。一人の相手への敬意の複数〕、順境においても逆境においても、神を大いに賛美し、その力ある手の下でへりくだるべきである。苦難のときに、(使徒ペトロに従えば)神があなたを力づけ、高めるためである(一ペトロ5:6)。
Fraternitatis ergo vestrae afflictio, quam de amissione parentum vestrorum vos habuisse audivimus, tantam nobis causam moeroris injecit, ut quia nos de duobus charitas unum fecit, cor nostrum in vestris specialiter uri tribulationibus sentiremus.
PL 20, 78Bそれゆえ、あなたの兄弟愛の苦しみ、すなわち両親を失ったことであなたが味わったと我々が聞いた苦しみは、我々にこれほどの悲しみの理由を投げかけ、愛が二人を一つにしたので、我々の心があなたの苦難のゆえにとくに焼かれるのを感じるほどであった。
Sed in hoc dolore multum me consolata est sanctitatis tuae ad animum res deducta, quia ( fort. qua) et patienter ferre tristitiam decet, et de morte plebis tuae ulterius longam non habere moestitiam.
PL 20, 78Bしかしこの苦痛のなかで、あなたの聖性の心に導かれた事柄が、私を大いに慰めた。というのも(おそらく「それによって」)、悲しみを忍耐強く耐えることがふさわしく、またあなたの民〔plebis tuae。底本のまま。両親を指すか〕の死について、これ以上長い嘆きを持たないことがふさわしいからである。
Ne tamen aliqua adhuc tribulatio in vestra mente resideat, hortor quiescere ( fort. quiesce) a dolore: quia indecens est, te illis taedio affectionis addici, quos credendum est ad veram moriendo vitam pervenire.
PL 20, 78Cしかしなお何らかの苦難があなたの心にとどまることのないよう、苦痛から離れて休むよう勧める(おそらく「休め」)。死ぬことによって真の生命に達したと信じるべき人々に、情愛の倦怠によって縛られているのは、ふさわしくないからである。
Habent forsitan illi justam longi doloris excusationem, qui vitam alteram nesciunt, qui de hoc saeculo ad melius esse transitum non confidunt.
PL 20, 78C別の生命を知らず、この世からよりよい存在への移行を信じない者たちには、おそらく、長い苦痛についての正当な弁解がある。
Nos autem qui novimus, qui credimus et docemus, contristari nimium de obeuntibus non debemus, ne quod apud alios pietatis tenet speciem, hoc nobis magis in culpa sit.
PL 20, 78Cしかし、知り、信じ、教える我々は、逝く者たちについて過度に悲しんではならない。他の人々のもとで情愛の見かけを持つものが、我々にはむしろ咎となることのないためである。
Nam diffidentiae quodammodo genus est; contra quod quisque praedicator queritur, justitiam amans, dicente Apostolo: Nolumus autem vos ignorare de dormientibus, ut non contristemini, sicut et caeteri qui spem non habent.
PL 20, 78Cそれは、ある意味で不信の一種だからである。正義を愛する説教者は誰でも、それに対して嘆く。使徒が言う。「眠りについた者たちについて、汝らが知らずにいることを我々は望まない。ほかの、望みを持たない者たちのように、汝らが悲しむことのないためである」。
Hac itaque, frater charissime, ratione perspecta, studendum nobis est, ne (sicut diximus) de mortuis affligamur, sed affectum viventibus impendamus, quibus et pietas ad utilitatem, et sit ad fructum dilectio.
PL 20, 78Dそれゆえ、親愛なる兄弟よ、この道理を見きわめて、我々は(すでに述べたように)死者のために悲しみ苦しむことのないよう努めるべきであり、むしろ生きている者たちに情愛を注ぐべきである。彼らにとっては、情愛が益となり、愛が実りとなるように。
Depone ergo, charissime, moerorem, et assume spiritualem fructum laetitiae ad utilitatem sanctae Dei Ecclesiae, servorumque ejus profectum: et vitae hujus quaecumque sunt spatia aeternis divinisque officiis illustrare contende, ut qui insignem te prestitit, reddat per saecula clariorem. Data septimo Idus Junii, Theodosio Augusto VII et Palladio, viris clarissimis consulibus.
PL 20, 78Dそれゆえ、親愛なる者よ、悲しみを捨て、神の聖なる教会の益と、その僕たちの進歩のために、霊的な喜びの実を取れ。この生涯のどのような期間であれ、永遠で神聖な務めによって輝かせるよう努めよ。あなたを際立った者とした者が、世々にいっそう輝かしい者とするように。6月7日〔イドゥスの前の第7日〕、テオドシウス・アウグストゥスが7度目に、パラディウスとともに、いとも輝かしき人々が執政官の年に発送。