Prooemium
冒頭 (Prooemium)PL 20, 31ACredimus in Deum, Patrem omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium factorem, et unum Dominum nostrum Jesum Christum, Filium Dei, natum de Patre unicum, hoc est, de substantia Patris: Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero; natum, non factum: unius substantiae cum Patre, quod Graeci dicunt ὁμοούσιον; per quem omnia facta sunt, sive quae in coelo, sive quae in terra.
PL 20, 31A〔この論考は PL 17 にアンブロシウス著作集の付録として『アレイオス派に対する正統の信仰について』の題で刷られたものと同じ作品で、PL 17 の訳(Ps.-Ambr. Fid. orth.)にそろえて訳した。PL 20 の本文が違うところだけ違えて訳し、注で示す〕〔信仰告白〕〔ニカイア信条〕我々は、全能の父なる神、見えるものと見えないものすべての作り主を信じ、また唯一の我々の主イエス・キリスト、神の子を〔信じる〕。彼は父から独り生まれた者、すなわち父の実体から生まれた者、神からの神、光からの光、真の神からの真の神、生まれ、作られたのではなく、父と同一実体の、ギリシア人がホモウシオス〔ギリシア語〕と言うものである。彼によって、天にあるものも地にあるものも、すべてが作られた。
Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit, et incarnatus est, et homo factus est, passus est, resurrexit tertia die, ascendit ad coelos, inde venturus est judicare vivos et mortuos. Et Spiritum sanctum.
PL 20, 31A彼は我々人間のため、また我々の救いのために降り、受肉し、人となり、苦しみを受け、第三日に復活し、天に上り、そこから生者と死者を裁くために来る。そして聖なる霊を〔信じる〕。
Eos autem qui dicunt: Erat quando non erat, et priusquam nasceretur, non erat, et mutabilem vel convertibilem esse Filium Dei; hos anathematizat catholica et apostolica Ecclesia, amen.
PL 20, 31A「かつて、いなかった時があった」「生まれる前にはいなかった」と言い、神の子が変化しうる、あるいは変わりうると言う者たちを、公同の使徒的な教会はアナテマとする。アーメン。
Amore catholicae Fidei ductus, jam pridem adversus Arianos libellum edideram, quem cum amico legendum dedissem, quia placuit, credidit transscribendum.
PL 20, 31B〔序〕公同の信仰への愛に導かれ、私はかなり前に、アレイオス派に反対する小著を著していた。それを友に読むよう渡したところ、〔友は〕気に入ったので、書き写すべきだと考えた。
A quo hoc ego magnopere postulavi, ut interim dissimulato auctore, doctis viris et prudentibus legeret; ut si quem novisset, quod illic plus aut minus positum videretur, posset plurimorum consilio emendari.
PL 20, 31Bその友に、私はこのことを強く求めた。さしあたり著者を伏せたまま、学識があり思慮深い人々に読ませるように、と。そこに過不足があるように見えるという人を〔友が〕誰か知ったなら〔PL 17 の本文は movisset(心を動かした)。PL 20 は novisset〕、多くの人の助言によって訂正できるようにするためである。
Nemo est enim qui sibi tam arroganter summam doctrinae coelestis assumat, ut putet se omnia mysteria liquido comprehensa retinere, cum Paulus apostolus dicat: Qui ergo putat se aliquid scire, nec dum scit quemadmodum oporteat scire (I Cor. VIII, 2) ; et: Modo per speculum in aenigmate videmus; tunc facie ad faciem (I Cor. XIII, 12) .
PL 20, 31B実に、天上の教えの要点をそれほど傲慢に我が物とし、あらゆる奥義を明晰に把握して保持していると思う者は、誰もいない。使徒パウロが言うとおりである。「何かを知っていると思う者は、知るべきとおりにはまだ知っていない」(一コリント8:2)、また、「今は鏡を通して謎のうちに見ているが、そのときには顔と顔を合わせて見る」(一コリント13:12)。
Sin vero cunctis omnia quae illic scripta erant, juxta fidem veram constare viderentur, tum et ipse petentibus non negaret. Quod eum ita fecisse manifestum est.
PL 20, 31Cだが、もしそこに書かれていたすべてのことが、真の信仰に従って成り立っていると皆に見えたなら、そのときは彼自身も、求める者たちに〔写しを〕拒まないように、と〔私は求めた〕。彼がそのようにしたことは明らかである。
Et quia res digna tam catholicae confessioni, quam haereticae responsioni, universorum judicio aestimata est, multi eum vel legere vel describere voluerunt.
PL 20, 31Cそして、この事柄は、公同の告白にも異端への応答にもふさわしいと、皆の判断で評価されたので、多くの人がそれを読み、あるいは書き写そうとした。
Sed non defuit qui pro studio doctrinae, vel pro charitatis officio, ea quae a nobis dicta sunt, scrupulosius retractaret; et quaedam ille vel superflua, vel ambigua diceret, quae aliter possint a quibusdam, quam a me dicta sunt, accipi.
PL 20, 31Cだが、教えへの熱意から、あるいは愛の務めから、我々が述べたことをいっそう細かく吟味し直す者がいた。彼は、ある箇所を余計だとか曖昧だとか言った。ある人々には、私が言ったのとは違うふうに受け取られうる箇所だというのである。
Proinde rursus ea ipsa planiori sermone in hoc libello digessi, ut et simplicitatem sensus mei ostenderem, et scrupulum legentibus amputarem.
PL 20, 32Aそこで私は、同じことをより平明な言葉で、この小著にあらためてまとめた。私の思いの率直さを示し、読む者たちから疑念を取り除くためである。
Nam hoc est quod aiunt posse reprehendi, quod ubi Verbum Dei ex persona Filii posuimus, tale hoc Verbum intelligere putemus, quale grammatici tradunt spiritu oris aerem offensum, intelligibilem auditu.
PL 20, 32A実に、批判されうると彼らが言うのは、次のことである。我々が神の言葉を子のペルソナとして立てた〔ex persona〕ところで、この言葉を、文法家が伝える、口の息で打たれた、聞いて理解できる空気としての語〔verbum〕のようなものだと、我々が考えている、と。
Sed nos sapientiam non hujus mundi quae destruitur, sed illam quae ex Deo est, novimus, quae Verbum Dei Deum insinuat, cum dicit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
PL 20, 32Aだが我々は、廃れていくこの世の知恵ではなく、神から来る知恵を知っている。それは、「初めに言葉があった。言葉は神とともにあり、言葉は神であった」と言うことで、神の言葉が神であると示している。
Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1-3) . Unde mirari me fateor hoc ita sentiri potuisse, quasi nos personam propriam Verbi, quod est Filius, negaremus.
PL 20, 32B「すべては彼によって作られ、彼なしには何も作られなかった」(ヨハネ1:1–3)。それゆえ、私は、これが、あたかも我々が言葉——すなわち子——に固有のペルソナを否定するかのように受け取られえたことに驚くと告白する。
Nemo verbo tenus nominat, quem vere esse in persona sua saepius profitetur: nam quomodo aut verum Filium, aut verum Patrem confessi sumus, si non vere proprietatem personarum tam Patris quam Filii servavimus?
PL 20, 32B誰も、その者自身のペルソナにおいてまことに存在すると、しばしば告白する者を、名目だけで名指しはしない。実に、もし我々が父のペルソナも子のペルソナもその固有性をまことに守っていないのなら、どうして真の子、あるいは真の父を告白したことになるだろうか。
Sed quia unius Dei vocabulum diximus, personas negasse putamur. Et hinc verisimile visum est quod posuimus. Nos Patrem et Filium ita nominamus, ut unum Deum in his personis et nominibus assignemus.
PL 20, 32Bだが、我々が唯一の神という名を言ったために、ペルソナを否定したと思われている。そして、ここから、我々の立てたことがもっともらしく見えたのである〔この文の意味は定かでない。我々の立てたことが、そのような疑いをもっともらしく見せた、の意に取った〕。我々は父と子を、これらのペルソナと名において一つの神を割り当てるように名指すのである。
Porro iterum Pater et Filius, etsi duo nomina appellantur; ratione tamen et substantia unum sunt: et cum Patrem et Filium statuo, unitatem assigno generis.
PL 20, 32Bさらにまた、父と子は、二つの名で呼ばれるが、理と実体においては一つである。そして私が父と子を立てるとき、類の一体性を割り当てているのである。
Haec omnia intelligi posse aestimata sunt, quasi ista vocabula inter Patrem et Filium ita posita sint, ut est nomen et cognomen, unius tamen personae; cum ex superioribus aut inferioribus dictis potuerit haec suspicio non admitti.
PL 20, 32Cこれらすべては、あたかもこれらの語が、父と子のあいだに、一つのペルソナの名と添え名のように置かれたかのように理解されうると、見なされた。しかし、この疑いは、前後に述べられたことから、受け入れられずにすんだはずである。
Qui enim filium Dei non aliunde natum dixeram, quam proprie de Patre, totum de toto, integrum de integro, perfectum de perfecto, consummatamque virtutem; quomodo potui ipsum Patrem, ipsum sibi Filium ponere, et hoc modo unam personam duobus nominibus appellare; quippe cum et hanc sectam, id est, Sabellianam in eodem libello damnaverim, et personarum distinctionem, secundum vocabulum scripserim?
PL 20, 32C実に、私は神の子を、父そのものからのほか、よそから生まれたとは言わなかった。全体が全体から、欠けのないものが欠けのないものから、完全なものが完全なものから、完成された力としてである。そのような私が、どうして父自身を自分自身の子として立て、こうして一つのペルソナを二つの名で呼ぶことができただろうか。ましてや、同じ小著でこの派、すなわちサベリオスの派を断罪し〔サベリオス派は、父と子を一つのペルソナの二つの名とする〕、ペルソナの区別を名に即して書いたのに。
Nam et nemo pro una persona potest, unum sunt, dicere, vel unitatem generis, nisi personis assignare.
PL 20, 33A実に、誰も、一つのペルソナについて「彼らは一つである」と言うことはできない。また類の一体性を、複数のペルソナに割り当てるのでなければ〔言うことはできない〕。
Quis autem catholicorum ignorat Patrem vere esse Patrem, Filium vere Filium, et Spiritum sanctum vere esse Spiritum sanctum? sicut ipse Dominus ad apostolos suos dicit: Euntes baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19) .
PL 20, 33A公同の者のうち誰が、父がまことに父であり、子がまことに子であり、聖なる霊がまことに聖なる霊であることを知らないだろうか。主自身が自分の使徒たちに言うとおりである。「行って、すべての諸国民に、父と子と聖なる霊の名において洗礼を授けよ」(マタイ28:19)。
Haec est perfecta Trinitas in unitate consistens, quam scilicet unius substantiae profitemur.
PL 20, 33Aこれが、一体性のうちに成り立つ完全な三位一体であり、我々はそれが一つの実体であると告白する。
Non enim nos secundum corporum conditionem divisionem in Deo facimus: sed secundum divinae naturae potentiam, quae in materia non est, et nominum personas vere constare credimus, et unitatem divinitatis esse testamur.
PL 20, 33A実に、我々は神の中に、体の条件に従って分割を作るのではない。むしろ、質料の中にない神の本性の力に従って、名に応じたペルソナがまことに成り立つと信じ、神性の一体性があると証する。
Nec extensionem partis alicujus ex Patre (ut quidem putaverunt) Dei Filium dicimus, nec verbum sine re, ut velut sonum vocis accipimus: sed tria nomina, et tres personas unius esse essentiae, unius majestatis atque potentiae credimus.
PL 20, 33B我々は、神の子を、(ある者たちが考えたように〔底本は quidem。quidam と読む〕)父からの何らかの部分の延長とは言わず、また、実質を伴わない語〔verbum〕、いわば声の音として受け取るのでもない。三つの名、三つのペルソナが、一つの本質、一つの威光と力であると信じる。
Et ideo unum Deum confitemur, quia unitas majestatis plurium vocabulo deos prohibet appellari.
PL 20, 33Bそれゆえ我々は一つの神を告白する。威光の一体性が、複数の名で神々と呼ぶことを禁じるからである。
Denique Patrem et Filium catholice nominamus; duos autem deos dicere nec possumus, nec debemus; non quod Filius Dei Deus non sit, immo verus Deus de Deo vero: sed quia non aliunde, quam de ipso uno Patre Dei Filium novimus, perinde unum Deum dicimus.
PL 20, 33B実に、我々は公同の信仰に従って父と子を名指すが、二つの神を言うことはできず、またすべきでもない。神の子が神でないからではない。むしろ真の神からの真の神である。そうではなく、神の子を、唯一の父自身からのほか、よそからのものとして知らないから、同じように一つの神と言うのである。
Hoc enim prophetae, hoc apostoli tradiderunt, hoc ipse Dominus docuit, cum dicit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) . Unum ad unitatem divinitatis, ut dixi, refert: sumus autem personis assignat.
PL 20, 33Bこれを預言者たちが、使徒たちが伝え、主自身が教えた。主は言う。「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)。「一つ」は、すでに述べたとおり、神性の一体性に関わる。「〜である」(複数)は、ペルソナに割り当てるのである。
Sed et apostolus ait: Unus est, inquit, Deus Pater, ex quo omnia; et nos in ipso: et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia; et nos per ipsum. Sed non in omnibus est scientia (I Cor. VIII, 6) .
PL 20, 33C使徒もまた言う。「一人の神、父がいる。すべてのものは彼から出、我々も彼のうちにある。また一人の主、イエス・キリストがいる。すべてのものは彼を通してあり、我々も彼を通してある。しかし、すべての人にこの知識があるのではない」(一コリント8:6)。
Qua de re explanatis his verbis quae scrupulum, non mihi qui scio quod dixerim, sed aliis inferebant, puto occasionem malae interpretationis fuisse sublatam. Nam et professio fidei manifesta est, et persona cum vocabulis constat, et una divinitas assignata est.
PL 20, 33Cこの件で、疑念を、それを言った私にではなく他の人々に引き起こしていたこれらの言葉が解き明かされたので、悪い解釈の機会は取り除かれたと思う。実に、信仰の告白は明らかであり、ペルソナは名称とともに成り立ち、一つの神性が割り当てられているからである。
Vel si adhuc aliquid quod legentibus ambiguum videatur in verbis, ad sensus debent verba conferri; quia non simplicitas verborum, sed mali intellectus obstinatio culpam olet. At cum sensus noster cum veritate concordet, et verba debent cum ratione sincerissima. Unde a simplicitate Christiana academicus disputator abscedat.
PL 20, 33Cあるいは、なお読む者に曖昧と見えるものが言葉にあるなら、言葉は意味に照らして比べられるべきである。咎の臭いがするのは、言葉の素直さではなく、悪い理解の頑なさだからである。我々の思いが真理と一致するなら、言葉も、最も純粋な道理と一致するはずである。それゆえ、アカデミア派の論客は、キリスト教の素直さから立ち去るがよい。
Caput I
第I章PL 20, 33DNihil periculosius iis haereticis, quibus multa nobiscum paria sunt. Hi cum integre per omnia decurrere videantur, uno tantum verbo simplicem fidem inficiunt.
PL 20, 33D我々と多くの点で同じである異端者ほど危険なものはない。彼らは、すべてにわたって完全に筋が通っているように見えながら、ただ一語で素朴な信仰を汚す。
Sublato nomine substantiae, quod isti de evangelica et apostolica fide patrumque traditione auferre volunt, subtiliter Ariana haeresis intromittitur. Qua ratione istud nomen tollere laborarint.
PL 20, 33D実体という名は、彼らが福音と使徒の信仰、また父祖たちの伝承から取り除こうとしているものであるが、これが取り除かれると、巧妙にアレイオス派の異端が持ち込まれる。どのような理由でこの名を取り除こうと骨折ったのか。
Multas quidem et graves haereses novimus a plurimis ebullire, et veneni vice, ad intimum pectus canceris sui virus infundere: sed vinci illi vel facile possunt, vel facile vitari, quorum prima propositione omne consilium pectoris proditur.
PL 20, 34A我々は、多くの重大な異端が多くの者のところから沸き立ち、毒のように、自らの悪性の腫れ物の毒を胸の奥まで注ぎ込むことを知っている。だが、その最初の主張によって胸の内のたくらみがことごとく露わになる異端は、たやすく打ち負かされるか、たやすく避けられる。
At vero iis quibus multa nobiscum paria sunt, facile possunt innoxias mentes et soli Deo deditas fraudulenta societate percutere, dum malorum suorum virus per bona nostra defendunt.
PL 20, 34Aだが、我々と多くの点で同じである者たちは〔底本は iis(与格)で、構文が崩れる。ii と解した〕、我々の善きものを通して自らの悪の毒を弁護しながら、神にのみ身を捧げた無垢な心を、欺きの交わりによってたやすく打つことができる。
Nihil enim periculosius his haereticis esse potest, qui cum integre per omnia decurrant; uno tamen verbo, ac si veneni gutta, meram illam ac simplicem fidem Dominicae, et exinde apostolicae traditionis inficiunt.
PL 20, 34A実に、全体としては完全に筋が通っていながら、一語だけで、あたかも一滴の毒のように、主の、そしてそこから使徒の伝承の、あの純粋で素朴な信仰を汚す異端者たちほど、危険なものはありえない。
Unde vehementer nobis cavendum est, ne se vel sensibus vel auribus nostris hujusmodi aliquid latenter insinuet; quia nihil tam cogit in mortem, quam sub obtentu fidei fidem violare.
PL 20, 34Bそれゆえ我々は、この種のものが我々の感覚や耳にひそかに忍び込まないよう、強く警戒しなければならない。信仰を装って信仰を損なうことほど、死へ追いやるものはないからである。
Ut enim gypsum aqua permixtum lac colore mentitur, ita hic per verisimilem confessionem traditio inimica suggeritur. Qua de re non similitudo confessionis, sed sensus mentis est ponderandus, quo confessio ipsa firmatur.
PL 20, 34B石膏は水に混ぜられると乳の色を装うが、それと同じように、ここでも、もっともらしい告白によって、敵対する伝承が忍び込まされる。それゆえ、告白の似通いではなく、その告白そのものを支える精神の思いこそを量らなければならない。
Denique si diligentius et accuratius attendatis; cur voluerint de evangelica et apostolica fide et de patrum traditione substantiae nomen auferri, procul dubio probatis haeresim Arianam subtili compendio breviatam, sublato hoc nomine intromissam.
PL 20, 34B実に、諸君がもっと注意深く、緻密に見るなら、なぜ彼らが福音と使徒の信仰から、また父祖たちの伝承から、実体という語を取り除こうとしたのかを、疑いなく確かめるだろう。すなわち、アレイオス派の異端は、巧妙な要約に縮められ、この語が取り除かれることで持ち込まれたのである。
Nec hoc quidem ego suspicione aut opinione collectum affirmo, nec uti ipsi putant, academicus disputator assisto, ut simplices sensus verborum subtilitate contorqueam: sed ut contortos et pravos tenui argumento compositos in lucem cognitionis exponam, quo facilius possit cognita et comperta iniquitas ab hominibus evitari.
PL 20, 34Bしかも私は、これを疑いや臆測から集めて主張しているのではなく、彼ら自身が考えるように、アカデミア派の論客として立ち、素朴な思いを言葉の巧みさでねじ曲げようとしているのでもない。むしろ、ねじ曲げられ、曲がったまま細い論証で組み立てられたものを、認識の光の中にさらすのである。知られ、見破られた不法が、人々にいっそうたやすく避けられるようにするためである。
Quae etenim causa quaeve ratio exstitit, ut quod docendum, et quod credendum cunctis ecclesiis fuerat traditum, quodque patres nostri apostolici viri contra universas haereses, et maxime Arianam, quasi quemdam obicem veritatis, quo omnes aditus pestiferae doctrinae obstruerent, sancto Spiritu mundati, catholica ratione posuerunt, non sine magno nisu ab his qui elogio Arianae labis addicti sunt, laboretur auferri; nisi ut Filium Dei mutabilem et convertibilem utpote non de propria Patris substantia constitisse confingant; cui et initium ex tempore, et ortum ex nihilo, nomen ex altero, ut semper docuerunt, propter quod et saepe damnati sunt, nunc jam libere et secure, incunctanterque ecclesiis tradere et insinuare possint?
PL 20, 34C実に、どのような原因が、どのような理由があって、すべての教会に教え、信じるべきものとして伝えられたもの、また我々の父祖たち、使徒的な人々が、聖なる霊によって清められ、公同の理に従って、あらゆる異端に対して、とりわけアレイオス派に対して、疫病のような教えへのすべての入口をふさぐ真理の閂のようなものとして立てたものを、アレイオス派の汚れの名に結びつけられた者たちが、大いなる努力をもって取り除こうと骨折るのだろうか。それは、神の子を変化しうる者、変わりうる者として、父自身の実体から成ったのではないと作り上げるためでなくて何であろうか。彼らは常に、その子に、始まりは時間から、起こりは無から、名は他のものからあると教えてきた。そのために彼らはたびたび断罪されたのだが、今やもう自由に、安全に、ためらいなく、これを諸教会に伝え、吹き込むことができるようにするためである。
Caput II
第II章PL 20, 34DDe Arianorum haereseos confutatione per firmissimas rationes, et evidentia sacrae Scripturae testimonia. Ita Deum Filium de Deo ponunt, ut ex Deo factus sit, non ex Deo genitus. Vocabulum ὁμοούσιον auferunt, eique ὁμοιούσιον substituunt.
PL 20, 34D最も堅固な理と聖書の明白な証言による、アレイオス派の異端の論駁。彼らは神の子を「神からの神」と立てるが、それは神から作られたのであって、神から生まれたのではないという意味においてである。彼らはホモウシオス〔ギリシア語〕という語を取り除き、その代わりにホモイウシオス〔ギリシア語〕を置く。
Illam sapientiam quae Dei Filius est, creaturam intelligunt. Videtis ergo omnia eos in tractatu ipsorum, non evangelica fide, sed subdola malignitate ad seducendos simplices quosque posuisse.
PL 20, 34D彼らは、神の子である知恵を、被造物と解する——それゆえ諸君は、彼らがその論述のすべてを、福音の信仰によってではなく、素朴な者を残らず惑わすための狡猾な悪意によって据えたことを、見ている。
Non jam tam suspectum, quam manifestum omnibus esse debet, ita eos Deum de Deo posuisse, ut Arius tradere solebat, ut ex Deo factus sit, non ex Deo natus.
PL 20, 35A彼らが「神からの神」と据えたのは、アレイオスが伝えるのを常としたとおり、子は神から作られたのであって、神から生まれたのではないという意味においてであることは、もはや疑わしいというよりも、すべての人に明白でなければならない。
Qui si natus est, unius substantiae est: si factus est, verus Filius non est: et si verus Filius non est, nec verus Deus est: aut si verus Deus est, et de Patre non est, duo sunt habentes singuli et voluntates proprias, et imperia diversa: vel si concordia tantum et societate unum sunt, non tamen et substantia verus, ut jam dixi, Deus non est.
PL 20, 35Aその者がもし生まれたのなら、同一実体である。作られたのなら、真の子ではない。真の子でないなら、真の神でもない。あるいは真の神であるとしても、父から出たのでないなら、二つの神がいて、それぞれが固有の意志と異なる命令をもつことになる。また、もし一致と結びつきだけによって一つであるなら、すでに言ったように、実体において真の神ではない。
Sic erit Deus, ut Moyses Pharaoni (Exod. VII, 1) , potestate, non genere: Filius quoque ita credendus erit, ut per Esaiam populo dictum est: Filios genui et exaltavi (Isa. I, 2) ; et alibi: Dii estis, et filii Altissimi omnes (Psal. LXXXI, 6) .
PL 20, 35Bそうなれば神は、モーセがファラオに対してそうであったように(出エジプト記7:1)、権能によってそうなのであって、類によってではない。子もまた、イザヤによって民に言われたように信じられることになる。「私は子らを生み、高めた」(イザヤ1:2)。また別の箇所では、「汝らは神々であり、みな至高者の子である」(詩篇81:6)。
Sed et primogenitus ita habebitur, quomodo et Israel a Deo primogenitus filius appellatus est (Exod. IV, 22) . Nec non et primogenitus totius creaturae, quasi in ordine factorum primogenitus habeatur; ut ex eo seriem quamdam creandis mundi rebus assignent.
PL 20, 35B初子もまた、イスラエルが神から初子の子と呼ばれたのと同じ意味に解されることになる(出エジプト記4:22)。また「すべての被造物の初子」も、作られたものの順序の中での初子と見なされ、そこから彼らは、世界の物事を造ることにある種の連鎖を割り当てるのである。
Denique sublato ὁμοούσιον, id est, unius substantiae vocabulo, ὁμοιούσιον, id est, similem factori suo posuerunt; cum aliud sit similitudo, aliud veritas.
PL 20, 35B実に彼らは、ホモウシオス〔ギリシア語〕、すなわち同一実体という語を取り除いて、ホモイウシオス〔ギリシア語〕、すなわち自分の作り手に似た、という語を置いた〔ミーニュの脚注によれば、古い版と写本は factori「作り手」に代えて gestori と読む〕。似ていることと真実とは別のことなのに。
Nam et homo ad imaginem et similitudinem Dei factus est (Gen. I, 26) , nec tamen Deus est: nec quod Deus est, homo exstitisse credendus est. Ita et Filium Dei similem volunt, ut eum aliunde similem, non de ipsa una sancta et beata Patris substantia dicant.
PL 20, 35B実に人も神の像と似姿に作られた(創世記1:26)が、それでも神ではない。人が、神であるものになったと信じるべきでもない。それと同じように彼らは、神の子を似た者としたがる。他のところから似ているのであって、父の唯一の聖なる祝福された実体そのものからではない、と言うためである。
Qui si de Patris substantia non est, ἐξ οὐκ ὄντων est, id est, ex nullis exstantibus, ut idem Arius tradidit: sublato enim eo quod Pater est, undecumque fuerit Filius, necesse est ut et initium ex nihilo, et ortum ex tempore habeat: nihil enim sine initio, nisi solus Deus.
PL 20, 35C子が父の実体から出ていないなら、子は存在しないものから(エクス・ウーク・オントーン)〔ギリシア語〕出たことになる。すなわち、存在する何ものからでもなく、ということであり、同じアレイオスが伝えたとおりである。実に、父であるということが取り除かれれば、子がどこから出たにせよ、始まりを無から、起こりを時間から持つことは避けられない。始まりのないものは、唯一の神のほか何もないからである。
Unde et Filius, sicut ipse Dominus ait: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) . Quod ideo dixit, ut duarum personarum vocabula in unius deitatis majestate monstraret, sicut et propheta ex voce Dei: Eructavit, inquit, cor meum Verbum bonum: dico ergo opera mea regi (Psal. XLIV, 2) .
PL 20, 35Cそれゆえ子もまた〔父と一つである。底本はここで述語を欠く〕、主自身が言うとおりである。「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)。これを主が言ったのは、二つのペルソナの名を、一つの神性の威光において示すためであり、預言者も神の声から次のように言うのと同じである。「私の心は善い言葉を吐き出した。それゆえ私は王に私の業を語る」(詩篇44:2)。
Vides ergo hoc Verbum bonum Filium Dei esse, quem non aliunde quam de paterno pectore, et ut ita dixerim, de utero cordis Dei credimus natum.
PL 20, 35D見よ、この善い言葉が神の子であることを。我々は、この子が父の胸から、いわば神の心の胎からでなくどこからも生まれたのではないと信じる。
Et proinde eum regem appellat, quia ipse est rex regum: Deum Dominum, cui omnia divina opera succumbunt, qui dixit: Omnia quae Pater habet, mea sunt (Joan. XVI, 15) .
PL 20, 35Dそれゆえ預言者は彼を王と呼ぶ。彼自身が王たちの王だからである。彼は神なる主であって、神のすべての業が彼に服し、「父が持つものはみな私のものである」(ヨハネ16:15)と言った者である。
De hoc et Evangelista: In principio, inquit, erat Verbum, et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1-3) .
PL 20, 35Dこれについては福音書記者も言う。「初めに言葉があり、言葉は神のもとにあり、言葉は神であった。万物は彼によって作られ、彼なしには何も作られなかった」(ヨハネ1:1–3)。
Igitur quod in principio erat, semper fuisse credendum est: sed nec aliunde esse, quam ex eo qui principium non habet, id est, de corde Patris; quia eructavit, inquit, cor meum Verbum bonum (Psal. XLIV, 2) Non enim dixit: In principio factum est Verbum; sed in principio, inquit, erat Verbum.
PL 20, 36Aそれゆえ、初めにあったものは、常にあったと信じるべきである。しかも、始まりを持たない者、すなわち父の心からでなくどこからも出てはいない。「私の心は善い言葉を吐き出した」と言われているからである(詩篇44:2)。実に彼は「初めに言葉が作られた」とは言わず、「初めに言葉があった」と言った。
Quodcumque principium Verbi assignare volueris, praejudicatum habebis quia in principio, inquit, erat. Non quod duo principia ex rerum diversitate dicamus, sed quia Sermo Filius semper cum Patre est, et de Patre natus est.
PL 20, 36A汝が言葉にいかなる始まりを割り当てようと、それは先に退けられたものとなる。「初めに」あったと言われているからである。それは、物事の違いから二つの始まりがあると我々が言うからではなく、言葉なる子が常に父とともにあり、父から生まれたからである。
Ac proinde cujus origo principium non habet, sempiternus cum Patre credendus est; quia nec Pater potest umquam sine Filio nominari, nec Filius sine Patre vocari: ac per hoc semper Filius, quia semper Pater. Et Deus, inquit, erat Verbum.
PL 20, 36Aそれゆえ、その起源に始まりがない者は、父とともに永遠だと信じるべきである。父は子なしに父と呼ばれることはできず、子も父なしに子と呼ばれることはできないからであり、したがって、父が常に父であるから、子も常に子である。また「言葉は神であった」と言われている。
Quod Deus est, semper est; ne si semper non fuerit, verus Deus esse non possit, sicuti et in Sophiae nomine quia secundum Apostolum (I Cor. 1, 24) ipse est Sapientia Patris. Ego inquit, ex ore Altissimi prodivi (Eccli. XXIV, 5) .
PL 20, 36B神であるものは常に在る。もし常に在ったのでないなら、真の神ではありえないことになるからである。ソフィア〔ギリシア語。知恵〕という名においても同じであり、使徒によれば(一コリント1:24)、子自身が父の知恵だからである。「私は至高者の口から出た」と言う(集会の書24:5)。
Non ergo aliunde quam de Patre, quia semper cum Patre. Et ideo Sapientia Dei appellatur, ut numquam Pater sine Sapientia, hoc est, sine Filio suo fuisse credatur.
PL 20, 36Bそれゆえ子は、父以外のどこからも出ていない。常に父とともにあるからである。したがって「神の知恵」と呼ばれるのであり、父が知恵なしに、すなわち自らの子なしにあったことは決してないと信じられるようにするためである。
Haec est illa Sapientia ineffabilis quae initium viarum Dei apud Salomonem (Prov. VIII, 22) vel condita, vel genita, vel creata describitur; quam tamen sic conditam dicit, ut semper eam cum Deo fuisse ostendat.
PL 20, 36Bこれこそ、ソロモンのもとで、神の道の初めとして、創られた、あるいは生まれた、あるいは造られたと記される(箴言8:22)、あの言い表しえない知恵である。しかし彼は、知恵が常に神とともにあったことを示すために、このように創られたと言っているのである。
Quod enim initium Deo dabis, ut initium possis Sapientiae ipsius consignare? Non enim ita Deus Sapientiam suam condidit, quasi aliquando sine Sapientia fuerit: sed cum initium viarum suarum dicat, initium motus operis alicujus ostendit; ut hoc initium habeat Sapientia Dei, quod de Deo processit ad creanda omnia tam coelestia quam terrestria, non quo coeperit esse in Deo.
PL 20, 36C実に汝は、神にいかなる始まりを与えて、神の知恵そのものにも始まりを割り当てることができるというのか。神は自らの知恵を、あたかも知恵なしにいたことがあるかのように創ったのではない。むしろ「自らの道の初め」と言うことで、何らかの業の動きの初めを示しているのであり、神の知恵がこの初めを持つのは、すべての天のものと地のものを造るために神から出たことによる。神の内に存在し始めたことによるのではない。
Creata est ergo Sapientia, immo genita, non sibi quae semper erat, sed his quae ab ea fieri oportebat; ut quia quanta et qualis esset sciri non poterat, de effectu operum suorum virtus ejus et potentia nosceretur: ut quod de conditis aestimamus, tunc magis timeremus cum facta miramur.
PL 20, 36Cしたがって知恵は造られた、いや、生まれたのであって、それは自分自身のためにではない。知恵は常にあったからである。むしろ、知恵によって成るべきものどものためにである。知恵がどれほどの者で、どのような者かは知りえなかったので、その業の成果から、知恵の力と権能が知られるようにするためであった。創られたものについて我々が思い定めることを、作られたものに驚嘆するとき、いっそう畏れるようになるためである。
Caeterum si tu creatam Sapientiam dicas, ut Filium Dei creaturam intelligas; occurrit tibi Apostolus, condemnans eos qui creaturam colunt, dicens: Propter quod tradidit illos Deus in desiderium cordis eorum in immunditiam: ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis, qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium, et coluerunt et servierunt creaturae potius quam creatori, qui est benedictus Deus in saecula (Rom. I, 24, 25) .
PL 20, 36Cだが、汝が知恵は造られたと言って、神の子を被造物と解するなら、被造物を拝む者たちを断罪する使徒が汝に立ちはだかり、こう言う。「それゆえ神は彼らを、その心の欲望のままに不潔へと引き渡し、自分たちの体を自分たちの内で辱めさせた。彼らは神の真理を偽りに変え、造り主よりも被造物を拝み、これに仕えた。造り主は世々に祝福された神である」(ローマ1:24–25)。
Haec est, inquam, illa Sapientia Dei, quae dicit: Ego ex ore Altissimi prodivi (Eccli, XXIV, 25), universalitatis conditrix et effectrix, id est, Filius Dei per quem omnia, et in quo omnia; quia ut Apostolus dixit: In ipso constituta sunt universa in coelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, sive Virtutes, sive Principatus, sive Potestates: omnia per ipsum, et in ipso condita sunt: et ipse est ante omnia, et omnia in ipso constant (Coloss. I, 26) .
PL 20, 36D私は言う。これこそ、「私は至高者の口から出た」(集会の書24:25)〔引かれた句は集会の書24:5に当たる〕と言う神の知恵、万物の全体性の創り手にして成し遂げる者、すなわち神の子であり、万物はこの子によって、またこの子の内にある。使徒が言ったとおりである。「天にあるものも地にあるものも、見えるものも見えないものも、王座も主権も力も支配も権能も、すべてがその内に据えられた。万物は彼によって、彼の内に創られ、彼は万物に先立ち、万物は彼の内に成り立つ」(コロサイ1:26)〔刷りは Coloss. I, 26。引かれた句はコロサイ1:16に当たる〕。
Hinc et Salomon: Cum sit, inquit, una, omnia potest; et permanens in se, omnia innovat, et per nationes in animas sanctas se transfert (Sap. VII, 27) .
PL 20, 37Aここからソロモンも言う。「〔知恵は〕一つでありながら、すべてをなしうる。自らのうちにとどまりつつ、すべてを新しくし、諸民族を通して聖なる魂たちへと自らを移す」(知恵の書7:27)。
Quod confirmans Apostolus ait (Ephes. III, 16) in interiore homine habitare Christum; ut per quem a principio omnia facta sunt, per ipsum et in fine cuncta salventur.
PL 20, 37Aこれを確証して、使徒は(エフェソ3:16)、キリストが内なる人のうちに宿ると言う。初めからすべてがその者を通して作られた、まさにその者を通して、終わりにもすべてが救われるためである。
Caput III
第III章PL 20, 37ASolvuntur argumenta quibus Ariani haeresim suam astruunt, dicentes potissimum propterea ὁμοούσιον admitti non oportere, quod in Scripturis divinis non contineatur.
PL 20, 37Aアレイオス派が自らの異端を築き上げる論拠が解かれる。彼らはとりわけ、ホモウシオス〔ギリシア語〕は神の聖書に含まれていないから受け入れるべきでない、と言う。
Sed dicis mihi ὁμοούσιον, id est, unius substantiae nomen ob hoc potius quam creatorem adorant, servantes eadem utique quae Apostolus dixit: Ut in nomine Jesu omnes genu flectant, coelestium, terrestrium et infernorum; et omnis lingua confiteatur (Philipp. II, 10) .
PL 20, 37Bしかし汝は私に言う、ホモウシオス、すなわち同一実体という名は〔本文が崩れているらしい。この文には主語も述語も定まらず、「…のゆえに、造り主よりむしろ〔これを〕拝む」へ直接つながる。文意を保って訳した〕、このゆえに、造り主よりむしろ拝むのであり、使徒の言ったまさにそのことを守っている。「イエスの名において、天のもの、地のもの、冥界のもののすべてがひざまずき、あらゆる舌が告白するように」(フィリピ2:10)。
Et Moyses: Adorent, inquit, eum omnes angeli Dei (Deut. XXXII, 43, sec. LXX) . Et David: Omnes reges adorabunt eum (Psal. LXXI, 1) . Quod quidem in Scripturis non diceretur, sed quia ipse est Sermo Filius omnium opifex.
PL 20, 37Bまたモーセは言う。「神のすべての天使は彼を拝するように」(申命記32:43、七十人訳による)。ダビデも言う。「すべての王は彼を拝むだろう」(詩篇71:1)〔引かれた句は詩篇71:11にある〕。これは聖書に言われはしなかっただろう。ただ、言葉なる子自身が万物の造り手だからこそ言われたのである。
Sed dicis ὁμοούσιον, nominari non oportere, quia in Scripturis divinis non contineatur. Quaero et ego, homo, qui hoc prohibes; si ideo nominari non debet, quia scriptum non est, an quia ita credi non liceat? Quod si ita credendum est, cur non ita profitendum?
PL 20, 37Bしかし汝は、ホモウシオスと名指すべきではない、神の聖書に含まれていないから、と言う。私もまた問う、これを禁じる人よ。書かれていないから名指してはならないのか、それとも、そう信じることが許されないからか。もしそう信じるべきであるなら、なぜそう告白すべきでないのか。
Corde enim, inquit Apostolus, creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10) .
PL 20, 37C使徒は言う。「心によって信じられて正義に至り、口によって告白がなされて救いに至る」(ローマ10:10)。
Aut si ideo nominandum non est, quia nec ita credendum; obtinuit Arianae labis assertio, quae ideo Patrem et Filium unius substantiae denegavit, quia Filium Dei modo ex nihilo, modo ex Patre, sed ab alia substantia, quando voluit, et quomodo voluit, et unde voluit factum inducit; dummodo aliunde eum, et non de eo quod Pater est, exstitisse confingat.
PL 20, 37Cあるいは、そう信じるべきでないからそう名指すべきでない、というのなら、アレイオス派の汚れの主張が勝ちを収めたことになる。この主張は、父と子が同一実体であることを否定し、神の子を、あるときは無から、あるときは父から、しかし他の実体から、望んだときに、望んだ仕方で、望んだところから作られたものとして導入する。ただし、父であるものからではなく、どこか他から生じたのだと作り上げさえすればよいのである。
Quem etsi natum dicit, sed hoc dicto tenus; quia rursum omne quod natum est, factum intelligit; eo quod et nos a Deo geniti appellemur, quos constat esse facturam.
PL 20, 37Dこの主張は子を生まれたと言うにしても、それは言葉の上だけである。この主張は逆に、生まれたものはすべて作られたものと解するからである。我々も神から生まれた者と呼ばれるが、我々が作られたものであることは明らかだ、というのがその理由である。
Vel si Arianus non es, et verum Filium de vero Patre natum, non factum agnoscis; cur non eum cum Patre unam substantiam dicis. Frustra times, homo, profiteri quod credis; et frustra credis si ita non credis, et merito haereticus denotaris.
PL 20, 37Dあるいは、汝がアレイオス派でなく、真の父から生まれた真の子を、作られたのではなく生まれたものと認めるなら、なぜ子が父とともに一つの実体であると言わないのか。人よ、汝が信じていることを告白するのを恐れるのは空しい。そう信じていないのなら、信じているのも空しい。汝が異端者と指弾されるのは当然である。
Et quamquam immutaveris dictum, quo putaris prohibuisse Dei Filium nuncupari facturam; sed cum subjungit: Sicuti aliquid horum quod factum est; ex aperto ostendis non ob hoc facturam dici noluisse, quasi non debeat factus intelligi; sed non ita factum vis, sicut aliquid horum quod factum est, sed tamen factum.
PL 20, 38Aまた、神の子が「作られたもの」と呼ばれることを禁じたと汝が考えているその言葉を、汝が改めたとしても〔ミーニュの脚注によれば、ある写本とウィギリウスの版は quamquam non immutaveris「改めなかったとしても」と読むが、脚注はこれを正しい意味ではないとする〕、さらに「作られたもののうちのあるもののように」〔前後の文脈から「…のようにではなく」の意と取った〕と付け加えるとき〔底本は subjungit(三人称)。汝のこととして訳した〕、汝は明らかに、作られたと解されるべきでないという理由で「作られたもの」と呼びたくなかったのではないことを示している。汝は、これらの作られたもののうちのあるもののようにではなく、それでもなお作られたものであることを望むのである。
Aliter enim dicis factum, utpote perfectam creaturam, per quem facta sunt omnia; dummodo et ipsum factum intelligas, licet non ita ut caetera.
PL 20, 38Aというのも汝は、それによって〔per quem は男性形で、creaturam でなく子を受ける〕万物が作られた完全な被造物として、別の仕方で作られたと言うのである。ただし、他のものと同じ仕方ではないにせよ、その子自身が作られたと解してはいる。
Sed ut ad id revertar, quod dicis in Scripturis divinis ὁμοούσιον id est, unius substantiae vocabulum non inveniri; finge hoc interim sic sit, eo quod ubicumque substantia legitur, res Dei, non Deus accipiatur; quamquam et aliud quod scriptum non est, pariter profitearis, id est, Deum ex Deo, lumen ex lumine: quid ad haec dicis?
PL 20, 38Aしかし、神の聖書にホモウシオス、すなわち同一実体という語は見いだされないと汝が言うことに戻るなら、さしあたりそうだと仮定せよ。実体と読まれるところではどこでも、神ではなく神のものが解されるのだから。しかも汝は、同じく書かれていない別のこと、すなわち神からの神、光からの光をも、同じく告白している。これらについて汝は何と言うのか。
Aut totum mecum tene, aut totum omitte. Si enim unius substantiae vocabulum inde times dicere, quia scriptum non est; timere identidem debes Deum ex Deo, et lumen ex lumine profiteri.
PL 20, 38B全部を私とともに保て。さもなくば全部を捨てよ。書かれていないという理由で「同一実体」という語を言うのを恐れるなら、汝は同じく、神からの神、光からの光を告白することも恐れなければならない。
Sed ego probo Deum de Deo, lumen de lumine, et unius substantiae vocabulum in divinis Scripturis contineri.
PL 20, 38Bだが私は、神からの神、光からの光、そして同一実体という語が、神の聖書に含まれていることを証明する。
Cum enim ipse Dei Filius, qui Deus est in Evangelio suo dicat: Ego de Patre exivi (Joan. XVI, 27) , jure et merito Deum de Deo profitemur, quia de Deo Patre Filium Dei Deum verum de Deo vero natum esse cognoscimus.
PL 20, 38B神である神の子自身が、自らの福音書の中でこう言うのだから。「私は父から出た」(ヨハネ16:27)。我々は正当に、当然のこととして、神からの神と告白する。神なる父から、神の子、真の神が、真の神から生まれたと我々は知っているからである。
Sed non eo genere, ut nos dii sumus appellati (Ps. LXXXI, 6) , vel ut Moyses Pharaonis deus est dictus (Exod. VII, 1) : sed quia verus est Filius, de vero Patre natus est; vere et confidenter Deus de Deo dicendus, et sic lumen ex lumine.
PL 20, 38Bただし、それは、我々が神々と呼ばれた(詩篇81:6)ような、あるいはモーセがファラオの神と言われた(出エジプト記7:1)ような類によってではない。子は真の子であり、真の父から生まれたのだから、真に、確信をもって、神からの神と言われるべきであり、同じく光からの光と言われるべきである。
Quod scriptum non est, mecum quidem dicis, sed mecum omnino non sentis. Et quia scriptum est de Patre: Deus lux est (I Joann. I, 5) ; et de Filio: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9) ; et: Lux lucet in tenebris (Ibid., 5) ; id est, Christus in saeculo; et tenebrae eam non sunt assecutae; ii scilicet homines quorum cor ignorantiae tenebris obcaecatum est, Christum verum Deum, et verum Dei Filium non agnoverunt.
PL 20, 38C書かれていないことを、汝は確かに私とともに言うが、私と思いを同じくすることは全く無い。父については「神は光である」(一ヨハネ1:5)と書かれ、子については「それは、世に来るすべての人を照らす真の光であった」(ヨハネ1:9)、また「光は闇の中で輝く」(ヨハネ1:5)と書かれている。すなわちキリストが世において〔輝く〕ということであり、「闇はそれを捕らえなかった」。すなわち、その心が無知の闇によって盲いた人々は、キリストを真の神、神の真の子として認めなかったのである。
Sed ipse Dominus: Ego sum, inquit, lux mundi: qui me secutus fuerit, non ibit in tenebris, sed habebit lumen vitae (Joann. VIII, 12) . Ergo quia lumen Pater, et lux Filius, recte lumen de lumine.
PL 20, 38Cしかし主自身が言う。「私は世の光である。私に従う者は闇の中を歩まず、命の光を持つ」(ヨハネ8:12)。それゆえ、父は光〔lumen〕であり、子は光〔lux〕であるから、光からの光というのは正しい。
Sed lumen ex lumine ita asseris, quasi a Patre qui verum lumen est, aliud lumen sit factum, quod de ipsa Patris substantia non sit: sed sicuti aliud quodlibet lumen, quamquam a Deo sit factum, longe tamen aliud sit ab eo qui fecerit; et ideo lumen ex lumine, non de lumine dicis.
PL 20, 38Dだが汝は「光からの光」を、あたかも、真の光である父によって、父の実体そのものからではない別の光が作られたかのように、また、他の任意の光が神によって作られたとはいえ、作った者とは全く別であるかのように主張する。それゆえ汝は「光に由来する光〔lumen ex lumine〕」と言い、「光から出る光〔lumen de lumine〕」とは言わない。
Cum ergo haec praelocutus sum, licet mecum non intelligas, tamen quomodocumque ipsa pronuntias, cum scripta non sint.
PL 20, 38Dそれゆえ私がこれらを前もって述べたとき、汝が私と同じようには解さないにせよ、汝はそれらが書かれていないのに、ともかくも口にしている。
An non et unius substantiae vocabulum, quod in Scripturis non putas contineri, mecum pariter profiteris: nisi quia illic habuisti quomodo malignos sensus tuos occulta fraude in utroque contegeres; ut mecum hoc ipsum sono vocis exprimeres, sed tamen longe dicti intelligentiam separares?
PL 20, 38Dそれとも、聖書に含まれていないと汝が考える「同一実体」という語をも、汝は私と同じく告白していないだろうか。ただ、そこでは汝は〔nisi quia 以下の係りは定かでない。「ただ…だからにすぎない」と取った〕、両方において隠れた欺きをもって悪しき思いを覆う仕方を得ていた。すなわち、私と同じこの語を声の響きで言い表しながら、言われたことの理解は遠く切り離す、という仕方である。
Sicuti et illi haeretici qui resurrectionem carnis negant ad decipiendas animas simplicium, vae dicunt his qui in carne non resurgunt.
PL 20, 39A同じように、肉の復活を否定するあの異端者たちも、素朴な者たちの魂を欺くために、「肉において復活しない者たちには災いがある」と言う。
Sed si discutias eos cur hoc dixerint, cum scias illos carnis resurrectionem omnino negare, dicent tibi: Vae utique illi erit, qui in carne baptizatus non fuerit, ut anima ipsius dum in corpore est, de morte delictorum suorum, ut de sepulcro criminum per baptisma, in eadem resurgat.
PL 20, 39Aしかし、彼らが肉の復活を全く否定していると知りながら、なぜそう言ったのかを問いただすなら、彼らはあなたにこう言うだろう。「肉において洗礼を受けなかった者には、確かに災いがある。その者の魂が体の中にある間に、自らの罪の死から、罪過の墓から、洗礼によってその同じ肉において復活するためである」。
Solius enim animae per lavacri vitalis gratiam resurrectionem in carne defendunt; nam et ipsius carnis salutem excludunt. Et hi per verisimilem confessionem innocentium mentes occulta fraude seducunt.
PL 20, 39A実に彼らは、命の洗いの恩寵によって、魂だけが肉において復活することを擁護するが、肉そのものの救いは退ける。こうして彼らは、もっともらしい告白によって、無垢な者たちの心を隠れた欺きで惑わす。
Et ut solet lethale poculum mellis dulcedine temperatum, suavitate fallente, perimere; sic et hoc malum per blandimentum aurium, audientium sensus quadam labe contaminans, contagione vitii adhaerentis inficit.
PL 20, 39B死をもたらす毒杯が、蜜の甘さで和らげられ、その心地よさに欺かれて人を滅ぼすのが常であるように、この悪もまた、耳に心地よい言葉によって、聞く者たちの思いをある汚れで染め、付着した悪の伝染によって冒すのである。
Caput IV
第IV章PL 20, 39BQuo argumento Ariani Deum non esse substantiam probare contendant. Ejusdem argumenti dissolutio.
PL 20, 39Bアレイオス派が、神は実体ではないと証明しようと努める、その論拠について。その同じ論拠の解消。
Denique et nunc possent ὁμοούσιον sicuti et caetera verbo tenus nominare, si haberent quomodo illud ad aliam intelligentiam scaevo sensu perverterent: sed cum viderent se in hoc verbo concludi, nullam omnino mentionem hujus fieri voluerunt; ne aut profitendo hoc crederent, aut credentes professi viderentur: subtili ingenio excusantes, quod aut scriptum non esset, aut Deum in substantia dici non oportere, ne corporeus crederetur.
PL 20, 39B実に今でも彼らは、ほかの語と同じように、ホモウシオス〔ギリシア語〕をも言葉の上だけなら名指すことができるだろう。もしそれを歪んだ思いで別の理解へ曲げる方法があるならば。しかし、この語に自分たちが閉じ込められるのを見て、これにはいかなる言及もなされることを望まなかった。これを告白して信じることになるのも、信じて告白したと見られるのも避けるためである。巧みな才覚で彼らは弁解する。書かれていない、あるいは、神を体を持つものと信じさせないために、神を実体において語るべきではない、と。
Deus etenim, inquiunt, efficit ut sit substantia, non tamen ut ipse Deus in substantia deputetur; quippe, aiunt, cum omnis substantia contraria recipiat. Deus vero qui nihil diversum admittere potest, substantia dici non debet.
PL 20, 39C彼らは言う。「実に神は実体が存在するようにするが、神自身が実体のうちに数えられるのではない。あらゆる実体は反対のものを受け入れるのだから。だが、異なるものを何も受け入れえない神は、実体と呼ばれてはならない」と。
Ignoscerem tibi si hoc simpliciter diceres, si rudis ad hanc quaestionem accederes, si non ipse esses, qui semper vel de alia substantia, vel de nullis exstantibus Dei Filium asserebas: at cum idem ipse sis, qui hinc saepe convictus, saepe confessus, saepe negasti, saepius aliter immutando damnatus es: qui etiam nunc vi, ambitione et potentia exagitans, turbas omnia; quomodo putas me ignoscere tibi posse frequentius eadem retractanti?
PL 20, 39Cもし汝がこれを素直に言うなら、もし無学の者としてこの問題に近づくなら、もし汝が、常に神の子を他の実体から、あるいは存在しないものから出たと主張してきた当の者でなければ、私は汝を赦しただろう。だが汝は、この点でたびたび論破され、たびたび告白し、たびたび否認し、さらにたびたび立場を変えて断罪された、まさにその同じ者であり、今もなお力と野心と権勢で駆り立てて万事を混乱させている。同じことを繰り返し蒸し返す汝を私が赦しうるなどと、どうして汝は考えるのか。
Sed ne videatur haec perversitas praejudicata magis quam examinata damnari, breviter tibi de hac oppositione respondeam. Prohibes itaque in Deo substantiam nominari, quasi omne quod substantia dicitur, res ipsa unius generis habeatur.
PL 20, 39Dだが、この曲がった考えが吟味されずに先に断罪されたと見えないように、この反論に対して簡潔に汝に答えよう。汝は神について実体と名指すことを禁じる。実体と呼ばれるものはすべて、その事柄自体が一つの類に属するとでもいうかのように。
An ignoras aliter coelestia, aliter terrena constare; sed et in ipsis coelestibus rebus atque mundanis magnam differentiam interesse?
PL 20, 40A汝は知らないのか。天のものと地のものは異なる仕方で成り立っていること、また天のものや世のもの自体の中にも大きな違いがあることを。
Aliter enim angeli, aliter singulae Virtutes constitutionum suarum substantias acceperunt, sicuti Apostolus ait: Alia claritas solis, alia claritas lunae, alia claritas stellarum (I Cor. XV, 41) .
PL 20, 40A実に、天使たちと個々の力とは、それぞれ異なる仕方で自らの成り立ちの実体を受けた。使徒が言うとおりである。「太陽の栄光は別、月の栄光は別、星々の栄光は別である」(一コリント15:41)。
Sic et in hoc mundo, ut diversa genera rerum, ita et diversa corpora animantium; et omnibus sui cujusque generis substantia, sicut Apostolus dicit: Non omnis caro eadem caro (Ibid., 39) .
PL 20, 40Aこの世界でもそれと同じように、物の類が異なるのに応じて、生き物の体も異なり、すべてのものにそれぞれの類の実体がある。使徒が言うとおりである。「すべての肉が同じ肉なのではない」(一コリント15:39)。
Si ergo ea quae a Deo facta sunt, diversas qualitates substantiarum suarum habent; tu putas in Deo talem esse substantiam, qualem habet aliquid horum quod factum est, ut possit contraria recipere? Absit. Quae est enim substantia Dei?
PL 20, 40Aそれゆえ、神によって作られたものがその実体の異なる性質をもつのなら、汝は、神における実体が、作られたもののうちのあるものがもつような、反対のものを受け入れうる実体だと考えるのか。断じて否。実に、神の実体とは何か。
Ipsum quod Deus est simplex, singulare, purum, nulla concretione permixtum, limpidum, bonum, perfectum, beatum, integrum, sanctum totum. An tu putas inane aliquid esse et vacuum, quod est Deus?
PL 20, 40B神であるというそのこと自体が、単純で、唯一で、純粋で、いかなる凝結とも混ざらず、澄みきり、善く、完全で、祝福され、損なわれず、全体が聖なるものである。汝は、神であるものが、空っぽで空虚なものだと考えるのか。
Hoc enim dici blasphemia est, ut inane putetur, per quem cuncta constiterunt, qui omnia Verbo edidit, ratione composuit, virtute perfecit, cujus nutu et imperio universa reguntur, cuncta deserviunt.
PL 20, 40B万物がそれによって成り立ち、言葉によってすべてを生み出し、理によって整え、力によって成し遂げ、その合図と命令によって万物が治められ、すべてが仕える者を、空虚だと考えるのは、そう言うだけで冒瀆である。
Et bene de Deo legis scriptum: Ego sum, qui sum (Exod. III, 14) ; et: Qui est, misit me (Ibid.) . Et ipse Salvator Dominus: Haec est, inquit, vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3) .
PL 20, 40Bまた汝は、神についてこう書かれているのを正しく読んでいる〔legis は「律法の」とも取れる〕。「私は在る、在る者である」(出エジプト記3:14)、また「在る者が私を遣わした」(出エジプト記3:14)。救い主である主自身も言う。「永遠の生命とは、唯一の真の神である汝と、汝が遣わしたイエス・キリストを、人々が知ることである」(ヨハネ17:3)。
Est ergo in substantia essentia sua Deus, cujus cognitio vita aeterna est, qui et tantus est, quantus dici non potest. Qui tunc digne aestimatur, cum inaestimabilis dicitur, utique velis ac nolis.
PL 20, 40Cそれゆえ神は、その実体において自らの本質である。その認識は永遠の生命であり、言い表せないほど大いなる者である。そのような者は、測りえないと言われるときにこそ、ふさわしく見積もられる。汝が好もうと好むまいと、確かにそうである。
Ergo ipsum quod est, hoc est substantia rei, quae esse defenditur; quod tamen jam dictum est, quantum et quale sit, nec mente concipi, nec sensu aestimari, nec animo definiri potest; dummodo constet esse quod esse creditur; ut de eo ipso quod Deus est, inde sit Filius, ut verus sit Filius, et verus sit Pater in Filio, et Filius in Patre.
PL 20, 40Cそれゆえ「在る」というそのこと自体が、在ると主張される事柄の実体である。しかしすでに述べたとおり、それがどれほどの大きさで、どのようなものであるかは、精神で思い描くことも、感覚で測ることも、心で定めることもできない。ただ、在ると信じられているものが在ることさえ確かであればよい。神であるそのもの自体から子が出て、子が真の子であり、真の父が子の内に、子が父の内にあるために。
Hoc erit ὁμοούσιος, id est, unius substantiae cum Patre, sicut ipse Dominus ait: Ego in Patre et Pater in me (Joan. XIV, 10) ; et: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) ; et: Ego de Patre exivi (Joan. XVI, 28) ; et: Qui me videt, videt et Patrem meum (Joan. XIV, 9) .
PL 20, 40Cこれがホモウシオス、すなわち父と同一実体の者であろう。主自身が言うとおりである。「私は父の内におり、父は私の内にいる」(ヨハネ14:10)。また「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)。また「私は父から出た」(ヨハネ16:28)。また「私を見る者は、私の父をも見る」(ヨハネ14:9)。
Non immerito, quia Filius Dei de Deo Patre natus est; et ideo de unitate substantiae, et de majestate deitatis unum sunt, sicuti et Hieremias prophetavit: Quis stabit in substantia Domini, et videbit Verbum Domini (Jerem. XXIII, 18, sec. LXX) ?
PL 20, 40Dそれも当然である。神の子は神なる父から生まれたのであり、それゆえ実体の一体性と神性の威光において一つなのである。エレミヤも預言した。「誰が主の実体のうちに立ち、主の言葉を見るだろうか」(エレミヤ23:18、七十人訳による)。
Et iterum: Si stetissent in substantia mea, et si audissent verba mea, avertissem eos ab studiis eorum pessimis (Ibid., 22) . Et apud Salomon: Substantia mea, dulcedo mea est (Sap. XVI, 21) .
PL 20, 40Dまた再び言う。「もし彼らが私の実体のうちに立ち、私の言葉を聞いたなら、私は彼らをその最悪の熱中から引き戻しただろう」(エレミヤ23:22)。ソロモンのもとでも、「私の実体は私の甘美である」(知恵の書16:21)。
Caput V
第V章PL 20, 41ACum unitas substantiae in Patre et Filio, non solum prophetica, sed et evangelica auctoritate comprobetur, dici non potest in sacris litteris ὁμοούσιον non inveniri. Quae sit ratio nominis.
PL 20, 41A父と子における実体の一体性は、預言者の権威だけでなく福音の権威によっても確かめられるのだから、聖なる文書にホモウシオス〔ギリシア語〕が見いだされないとは言えない。この名の理とは何か。
Praeterea, si ad aliquam similitudinem velit Arianus in Deo comparationem instituere, non potest expressius comparatum definire, nisi cum dicat, lumen ex lumine.
PL 20, 41Aそのうえ、アレイオス派の者が、神において何らかの似たものへと比較を立てようとしても、「光からの光」と言う以外には、比較されるものをいっそう明確に定義することはできない。
Cum ergo hanc unitatem substantiae in Patre et Filio non solum prophetica, sed et evangelica auctoritate cognoscas; quomodo dicis in Scripturis divinis ὁμοούσιον non inveniri, quasi aliud sit ὁμοούσιον quam quod dicit: Ego de Deo Patre exivi (Joan. XVI, 28) , et: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) ; vel quod prophetae ex aperto substantiam Dei intimabant?
PL 20, 41Aそれゆえ、汝は父と子における実体のこの一体性を、預言者の権威だけでなく福音の権威からも知るのに、どうして神の聖書にホモウシオスは見いだされないと言うのか。まるで、「私は神なる父から出た」(ヨハネ16:28)や「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)という言葉、あるいは預言者たちが神の実体を明らかに告げていたことと、ホモウシオスとが別のものであるかのように。
Haec est autem nominis ratio, ut in Patre et Filio unitatem substantiae credas, licet rem ipsam quae est inenarrabilis, definire non possis: ut sive lumen de lumine dicas, sive verbum de verbo, sive spiritum de spiritu, sive Dominum de Domino, quodcumque de eo dixeris, unius tamen essentiae Patrem et Filium credas, et de eo ipso quod Pater est, Filium intelligas.
PL 20, 41Bこの名の理は、汝が父と子における実体の一体性を信じるためにある。言い表しえないその事柄自体を定義することはできなくとも、光からの光と言おうと、言葉からの言葉、霊からの霊、主からの主と言おうと、それについて何を言うにせよ、汝は父と子を一つの本質のものと信じ、父であるそのもの自体から子を解するのである。
Nam si aliquam comparationem de rebus his quae videntur, in eo facias; ipsa dissimilitudine rerum non rationem ostendes, sed altercationem disputationum induces, ut cujus voce descriptum est: Cui me comparabitis (Isai. XLVI, 53) ?
PL 20, 41Bもし汝が、目に見えるこれらの物事から何らかの比較をそこに持ち込むなら、物事そのものの似なさによって、理を示すのではなく、論争の口論を引き込むことになる。その声によって、「汝らは私を誰になぞらえるのか」(イザヤ46:53)〔引かれた句はイザヤ46:5にある〕と記された者に対してである〔ut cujus 以下の係りは定かでない。そう取った〕。
Ac proinde Deus cui assimilari nihil potest, sufficiat credi, quod ipse sentitur, quem ipse credi se voluit, non indicari.
PL 20, 41Cそれゆえ、何ものもなぞらえることのできない神については、信じられるだけで足りる。神が感じ取られること、すなわち、指し示されることではなく信じられることを神自身が望んだ、ということで足りるのである〔quod ipse sentitur の係りは定かでない。そう取った〕。
Denique si de hoc ipso quod mecum profiteris, ad aliquam similitudinem velis in Deo conferre, nescio an quod comparaveris, possis expressius definire: ut puta, cum dicis lumen ex lumine, si ad explanandum illum scrupulosa narratione cogaris, quaero quomodo lumen ex lumine credas?
PL 20, 41C実に、汝が私とともに告白しているそのことそのものを、神における何らかの似たものにたとえようとするなら、汝がたとえたものを、いっそう明確に定義できるかどうか、私は知らない。たとえば汝が「光からの光」と言うとき、その者〔illum は男性形。子を指すと取った〕を説明するために細かな叙述を強いられたなら、汝は光からの光をどのように信じているのか、私は問う。
Utrum quasi lucernam ex lucerna, vel quasi solem ex sole; ut aut duas lucernas, aut duos soles, quasi duos deos sub hoc exemplo inducas?
PL 20, 41C灯からの灯のようにか、太陽からの太陽のようにか。それでは、この例のもとで、二つの灯、あるいは二つの太陽、いわば二つの神を持ち込むことにならないか。
Aut splendorem luminis ejusdem lucernae, vel claritatem solis de eodem sole fulgentem, lumen de lumine consignes, ut in matricem luminis Patris figuram assimiles, Filium vero in splendorem claritatis ostendas; quod de eo propheta dixerit: Apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10) ; vel Salomon, cum dicit: Candor est lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius (Sap. VII, 26) ; vel Apostolus hic (Coloss. I, 15) praedicaverit Salvatorem nostrum imaginem esse invisibilis Dei, eo quod imago solis lux sua sit, quae de eodem sole procedit.
PL 20, 41Cあるいは、同じ灯の光の輝き、あるいは同じ太陽から輝き出る太陽の明るさを、光からの光と見なし、父の象りを光の母胎になぞらえ、子を明るさの輝きとして示すのか。預言者が子について、「汝のもとに命の泉があり、汝の光の中で我々は光を見る」(詩篇35:10)と言ったように、またソロモンが、「永遠の光の輝きであり、神の威光の曇りなき鏡であり、その善性の像である」(知恵の書7:26)と言うように、また使徒がここで(コロサイ1:15)、我々の救い主を見えない神の像と宣べたように。太陽の像とは、同じ太陽から出る太陽自身の光だからである。
Sed quanta ad haec responderi possunt quae lites generant, quod Apostolus prohibet (II Tim. II, 24) , longum est dicere: quippe cum constet lumen illud quod Deus est, aestimari, comprehendi et definiri non posse: nec vere aliquid ex his quae in hoc mundo sunt, majestati divinae comparari; quia nihil de omnibus istis quae videntur aut dicuntur, secundum id quod Deus est, condigna similitudine aestimari potest, quippe cum ipsis intellectibus et sensibus major sit.
PL 20, 41Dしかし、使徒が禁じている(二テモテ2:24)争いを生むこれらの点に対して、答えうることがどれほど多いかは、言えば長くなる。神であるその光が、見積もられ、捕らえられ、定義されえないことは明らかだからである。この世にあるもののうち、どれ一つも神の威光に真に比べられえない。見えるもの、言われるもののすべてのうち、神であるということに即して、ふさわしい似姿によって見積もりうるものは何一つない。神は理解や感覚そのものよりも大きいからである。
Ideo praemonuit ut divinitatem substantiae crederes, et verum Filium de vero Patre cognosceres: de qualitate autem rei requirere non deberes; quia quale aut quantum sit, scire non possis. Hoc enim prophetae, hoc apostoli praedicarunt.
PL 20, 42Aそれゆえ〔聖書は〕前もって戒めたのである〔praemonuit の主語は書かれていない。聖書と取った。5.10 の使徒とも取れる〕。汝が実体の神性を信じ、真の子を真の父から出た者と知るために。ただし事柄の質を問うべきではない。それがどのようなもの、どれほどのものであるかを、汝は知りえないからである。これを預言者たちが、これを使徒たちが宣べ伝えたのである。
Caput VI
第VI章PL 20, 42AQuid sit Deus. Utrum ei aliquid possit comparari. Ratio quaedam est, quae apud Graecos Λόγος nominatur, quae inter Patrem et Filium personas vel vocabula distinguit. Illa Ratio multis nominibus appellatur. Qua de causa singula de Filio dicantur.
PL 20, 42A神とは何か。何かが神になぞらえられうるか。ギリシア人のもとでロゴス〔ギリシア語〕と呼ばれるある理があり、それが父と子のあいだのペルソナあるいは名を区別する。その理は多くの名で呼ばれる。いかなる理由で、それぞれの名が子について言われるのか。
Denique pro captu, pro viribus, pro fide nostra intueamur Deus quid sit, et videamus an ei aliquid possit comparari.
PL 20, 42B実に、我々の理解力に応じ、力に応じ、信仰に応じて、神とは何であるかを見定め、何かそれになぞらえうるものがあるかを見よう。
Certe hic est, de quo et cum dicitur, non potest dici: cum aestimatur, non potest aestimari: cum comparatur, non potest comparari: cum definitur, ipsa sua definitione crescit. Qui coelum manu sua aperit, pugno omnem ambitum mundi claudit.
PL 20, 42B確かに、これは、語られても語りえず、見積もられても見積もりえず、なぞらえられても比べえず、定義されればその定義そのものによってかえって大きくなる者である。手で天を開き、拳で世界の全周を閉じる者である。
Quem totum omnia nesciunt, et metuendo sciunt. Cujus nomini et virtuti famulatur hic orbis, et ipsa elementorum sibi succedentia momentanea vicissitudo testatur.
PL 20, 42B万物はその全体を知らないが、畏れることによって知る。この世界はその名と力に仕え、順に入れ替わる諸元素〔底本は succedentia(中性複数形)。succedentium と同じ意味と取った〕のつかの間の移り変わりもそれを証している。
Vide ergo si potest aliquid esse, cui possit Pater comparari et Filius; quia talis est Filius, qualis et Pater: non enim ipse se unum cum Patre diceret, nisi talem se, qualis est Pater, sciret.
PL 20, 42B見よ、父と子がなぞらえられうる何かがありうるかを。子は父と同じような者だからである。父と一つであると言う者は、自分が父と同じような者だと知っていなければ、そう言わなかっただろう。
Ratio quaedam est, quae apud Graecos Λόγος nuncupatur, quae inter Patrem et Filium personas vel vocabula distinguit; quia et ipse Filius Ratio dicitur.
PL 20, 42Cギリシア人のもとでロゴス〔ギリシア語〕と呼ばれるある理があり、それが父と子のあいだのペルソナあるいは名を区別する。子自身も理と呼ばれるからである。
Quae tamen Ratio multis nominibus appellatur: modo Verbum, modo Virtus, modo Sapientia, modo dextera, modo brachium, modo margarita, modo thesaurus, modo retia, modo aratrum, modo fons, modo petra, modo lapis angularis, modo agnus, modo homo, modo vitulus, modo aquila, modo leo, modo via.
PL 20, 42Cこの理は、しかし多くの名で呼ばれる。ときに言葉、ときに力、ときに知恵、ときに右の手、ときに腕、ときに真珠、ときに宝、ときに網、ときに鋤、ときに泉、ときに岩、ときに隅の親石、ときに子羊、ときに人、ときに子牛、ときにワシ、ときに獅子、ときに道。
Et ita cum sit Deus omnia in omnibus, ut per haec vocabula divinarum dispositionum mysteria cognoscantur, non ut ipsa majestas Filii Dei proprie definita monstretur. Quid est enim Filius de eo quod Pater est? Alius idem.
PL 20, 42Cこうして神は万物の内にあってすべてであるが〔この文は主節を欠いて終わる。そのまま訳した〕、それは、これらの名によって神の経綸の奥義が知られるためであって、神の子の威光そのものが固有に定義されて示されるためではない。実に、父であるそのものから出た子とは何か。別の者でありながら同じ者である。
Nam et ob hoc Verbum nuncupatur, quia ex proprio divino ore processit, et nihil Pater sine eo aut jussit aut fecit. Virtus dicitur, quia vere de Deo et semper cum Deo est, et omnis potestas Patris in ipso consistit.
PL 20, 42D実に、言葉と呼ばれるのも、このゆえである。子は固有の神的な口から出たのであり、父は子なしには何も命じず、何も作らなかったからである。力と言われるのは、子が真に神から出て、常に神とともにあり、父のすべての権能が子の内に成り立っているからである。
Sapientia appellatur, quia de corde Patris adveniens, arcana coelestia credentibus reseravit. Dextera nuncupatur, quia per eum omnia opera divina perfecta sunt. Brachium dicitur, quia ab ipso omnia continentur.
PL 20, 42D知恵と呼ばれるのは、父の心から来て、天の秘められたことを信じる者たちに開いたからである。右の手と呼ばれるのは、子によって神のすべての業が完成されたからである。腕と言われるのは、子によってすべてが保たれているからである。
Margarita appellatur, ut nihil illa pretiosius habeatur. Thesaurus dicitur, ut in ipso omnes opes et divitiae regnorum coelestium conditae agnoscantur.
PL 20, 42D真珠と呼ばれるのは、その〔真珠〕より尊いものは何一つないと見なされるためである。宝と言われるのは、その内に天の国々の富と財のすべてが蓄えられていると認められるためである。
Retia dicitur, quia per ipsum, et in ipso de mari saeculi diversa gentium multitudo sicut piscium per aquam baptismatis in ecclesia congregatur, ubi bonorum malorumque discrimen agnoscitur.
PL 20, 43A網と言われるのは、子によって、子の内で、世の海から、魚のように、諸国民の多様な群衆が洗礼の水を通って教会に集められ、そこで善い者と悪い者の区別が認められるからである。
Aratrum nuncupatur, quia signo crucis suae dura pectora subjiciuntur, ut necessario semini ipsa praeparentur. Fons aquae vivae appellatur, quia ex eo sitientia corda coelestis aquae gratia irrigantur.
PL 20, 43A鋤と呼ばれるのは、その十字架の印によって硬い胸が従わされ、必要な種のために整えられるからである。生ける水の泉と呼ばれるのは、これによって渇いた心が天の水の恩寵で潤されるからである。
Petra dicitur, quia credentibus fortitudinem, incredulis duritiam praestat. Lapis angularis dicitur, quia utrosque parietes novi et veteris Testamenti unus et mediator in semetipso continens copulavit. Agnus dicitur, ut innocentia Christi et passio demonstretur.
PL 20, 43A岩と言われるのは、信じる者たちには勇気を、信じない者たちには頑なさを与えるからである。隅の親石と言われるのは、一人の仲介者として、新約と旧約の両方の壁を自らの内に含んで結び合わせたからである。子羊と言われるのは、キリストの無垢と受難が示されるためである。
Homo dicitur, quia secundum carnem propter nos homines nasci dignatus est. Vitulus dicitur, quia propter nostram salutem pati sustinuit. Aquila dicitur, quia post venerabilem resurrectionem, ut rex alitum ad Patris pervolat sedem.
PL 20, 43A人と言われるのは、肉に従って、我々人間のために生まれることをよしとしたからである。子牛と言われるのは、我々の救いのために苦しみを耐え忍んだからである。ワシと言われるのは、尊い復活ののち、鳥たちの王のように父の座へ飛び去ったからである。
Leo dictus est, quia ipse est rex regum, qui mortem ac zabulum virtutis suae potestate comminuit. Via est, quia per ipsum ascensus est. Veritas, quia mendacium nescit. Vita est, quia ipse universa vivificat.
PL 20, 43B獅子と言われるのは、王たちの王であり、その力の権能によって死と悪魔を砕いたからである。道であるのは、子によって登ることがなされるからである。真理であるのは、偽りを知らないからである。命であるのは、子自身がすべてを生かすからである。
Vides ergo per haec vocabula significationes et dispositionum et operum divinorum praeostensas; non tamen ipsum Deum proprie definitum? Est ergo Pater Deus immensus, aeternus, incomprehensibilis, inaestimabilis.
PL 20, 43Bそれゆえ汝は見ているだろう。これらの名によって、神の経綸と業の意味が前もって示されているのであり、神自身が固有に定義されているのではないことを。それゆえ父は、限りなく大きな、永遠の、捕らええず、測りえない神である。
Est et Filius ejus Deus et Dominus noster, tantus, quantus est et Pater: sed non aliunde quam de Patre: quia Ego, inquit, de Patre exivi, hoc est, lumen de lumine.
PL 20, 43Bその子もまた我々の神であり主であって、父と同じだけ大いなる者である。しかし父以外のところから出たのではない。「私は父から出た」と言うからであり、すなわち光からの光である。
Caput VII
第VII章PL 20, 43CDe remotione occasionis erroris quam haereticus homo ex hoc capere posset, quod duo nomina vel duae personae, id est, Patris et Filii, statuantur, quasi duo dii dicantur.
PL 20, 43C二つの名あるいは二つのペルソナ、すなわち父と子が立てられることから、あたかも二つの神が語られているかのように、異端の人間が誤りの口実を得うるが、その口実を取り除くことについて。
Sed ne ex eo occasionem aliquam haereticus capiat, cum duo nomina, vel duas personas, id est, Patris et Filii statuo, quasi duos deos dicam, ut illi duos ex diversitate confingunt: nos autem Patrem et Filium ita nominamus, ut unum Deum in his personis et nominibus consignemus.
PL 20, 43C異端者がそこから何らかの口実を得ないようにしておく。私が二つの名、あるいは二つのペルソナ、すなわち父と子のそれを立てるとき、あたかも二つの神を言っているかのように〔取られないように。ne … capiat の文は主節を欠く。補って訳した〕。彼らは差異から二つの神を作り上げるのである。だが我々は、父と子をこれらのペルソナと名において呼びながら、唯一の神を示すのである。
Viderint philosophi, viderint haeretici discipuli eorum, qui potestatum diversitate variantur: Nobis tamen unus Deus est Pater, ut Apostolus dixit (I Cor. VIII, 6) , ex quo omnia; et nos ex ipso: et unus Dominus Jesus Christus, Deus Dei Filius, per quem omnia; et nos per ipsum.
PL 20, 43C哲学者たちがどうなるかは、彼らが見ればよい。その弟子である異端者たちも、権能の差異によって揺れ動く者たちであるが、同じである。だが我々にとっては、使徒が言ったとおり(一コリント8:6)、「唯一の神は父であり、万物は父から出、我々も父から出ている。また唯一の主はイエス・キリスト、神の子なる神であり、万物は彼によって、我々も彼によって存在する」。
Nam per duo quid aliud intelligitur, quam duorum per partes divisa substantia, et cum nominibus ipsis dissociata natura agendi ac jubendi tam voluntas, quam imperia divisa? Porro Pater ac Filius etsi duae personae creduntur, ratione tamen et substantia unus sunt.
PL 20, 43C実に、「二つ」によって、二つのものの部分に分けられた実体、また名とともに引き離された、行い命じる本性、すなわち意志も命令も分けられていること〔natura agendi ac jubendi tam voluntas, quam imperia divisa の係りは定かでない。そう取った〕以外の何が解されようか。さらに、父と子は、二つのペルソナと信じられるにしても、理と実体において一なる者〔底本は unus(男性形)。PL 17 の本文は unum〕である。
Nam inaequalium societas melioris offensa est; et in injuriam ejus qui verus Deus est, non verus alius comparatur.
PL 20, 44A実に、等しくない者どうしの結びつきは、より優れたほうへの侮辱であり、真の神である者に対する不正として、真ではない別の者が比べられることになる。
Cum autem ego Patrem et Filium statuo, unitatem generis assigno: et si illam in personis divido; discretiones tamen personarum rursus eadem nomina in unitatem sui naturali legis foedere consignant.
PL 20, 44Aだが私が父と子を立てるとき、類の一体性を割り当てる。それをペルソナにおいて分けるとしても、ペルソナの区別を、同じ名がふたたび、自然の法の結びによって、それ自身の一体性へと結びつける。
Unde et tantus est Filius, quantus videbitur Pater, totus de toto, integer de integro, perfectus de perfecta consummataque virtute, sicut Apostolus dicit: In quo omnis plenitudo divinitatis corporaliter habitat (Coloss. II, 9) .
PL 20, 44Aそれゆえ子は、父が大いなる者と見られるのと同じだけ大いなる者であり、全体が全体から、無傷のものが無傷のものから、完全で円熟した力から出た完全なものである。使徒の言うとおりである。「その内に、神性のすべての充満が、体をもって宿っている」(コロサイ2:9)。
Nam et Hieremias receptissimus prophetarum, hanc unitatem divinitatis in Patre et Filio sciens ait: Hic est Deus noster, et non deputabitur alius absque illo: qui invenit omnem viam prudentiae, et dedit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo.
PL 20, 44A実に、預言者たちのうち最も広く受け入れられたエレミヤも〔著者はバルク3:36–38 の句をエレミヤの名で引く〕、父と子における神性のこの一体性を知って言う。「これが我々の神である。この神のほかに別のものが数えられることはない。この神が思慮のすべての道を見いだし、それを自分の僕ヤコブと、愛する者イスラエルに与えた」。
Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch. III, 36-38) . Et Esaias hoc ipsum praedicat dicens: Haec dicit Dominus Deus: Fatigata est Aegyptus, et negotiatio Aethiopum; et Sabaim viri excelsi ad te transient: tui erunt servi, et post te ambulabunt vincti compedibus, et te deprecabuntur; quoniam in te Deus est, et non est alius Deus praeter te: tu es enim Deus (Isa. XIV, 14) .
PL 20, 44B「その後、この神は地上に見られ、人々と交わった」(バルク3:36–38)。イザヤもまさにこのことを宣べて言う。「主なる神はこう言う。エジプトは疲れ果て、エチオピア人の商いも、サバ人、丈高き者たちも、汝のもとへ渡って来て、汝の僕となり、鎖につながれて汝の後を歩み、汝に懇願する。汝の内に神がおり、汝のほかに神はないからである。汝こそ神である」(イザヤ14:14)〔引かれた句はイザヤ45:14にある〕。
Quod ne putes me eo supercilio dixisse quo Sabellius fertur, qui ipsum Patrem, ipsum Filium profitetur; non ita nos totum in unam sententiam cogimus, ut aliorum haereticorum fraude capiamur.
PL 20, 44Bサベリオス〔父そのものが子そのものだと説いた者〕が、父そのものを、子そのものを告白すると言われる、あの傲慢さをもって私がこれを言ったと、汝が考えないように。我々はそのように、すべてを一つの見解に押し込めて、他の異端者たちの欺きに捕らえられるようなことはしない。
Sed quia in ipso nomine personarum auctoritas indiscreta cognoscitur, et Filius non genere, sed personaliter a Patre nominatur; proinde totum Patri ascribimus, quod est Filius; et totum Filio, quod Pater est.
PL 20, 44Bかえって、ペルソナの名そのもののうちに権威が区別されないことが認められ、子は類によってではなく、ペルソナとして父から区別して名づけられる。だから我々は、子であるすべてを父に帰し、父であるすべてを子に帰す。
Nihil non videbitur Patris, quod judicabitur Filii: nec Filii, quod defenditur Patris; quia unitas majestatis non sinit deos plurali vocabulo appellari: quippe cum constet Patrem et Filium unius esse substantiae, unde uterque unus Deus est dictus.
PL 20, 44C子のものと判断されるもので、父のものと見えないものは何もなく、父のものとして擁護されるもので、子のものでないものもない。威光の一体性は、神々を複数の語で呼ぶことを許さないからであり、父と子が一つの実体であることは明らかで、それゆえ二人とも一つの神と言われたのである。
Illud ante cuncta metuentes, quia nisi Pater et Filius unum non sint, in invidiam recurrat auctoris interpolata nativitas; hoc enim placuit haereticis, ut Deus ille omnipotens, invisibilis, immensus degeneraret in Filio, non modo potestate, sed conditione mutata, quasi non potuerit Pater de semetipso talem habere, qualis et ipse est.
PL 20, 44C何よりもこれを恐れるのは、もし父と子が一つでなければ〔刷りは quia nisi … unum non sint。ミーニュの脚注は、これを写本の読みとし、古い版は quod ubi、ウィギリウスの版は ne si Pater と読むとする。ne si の読みに沿って「一つでなければ」と取った〕、後から差し挟まれた生まれが、生んだ者への非難に跳ね返るからである。実に異端者たちは、全能で見えず限りない神が、子において、権能だけでなく状態まで変えられて劣化したのだと、あたかも父が自らから自分と同じような者を持つことができなかったかのように、好んで主張した。
Proinde nos verum Filium de vero Patre, qui semper fuit, et est unius substantiae cum Patre, defendimus. Et hoc est, quod Graeci ὁμοούσιον appellant, id est, cum uno aliud ipsum; ut personae audientia nominatim fierent, et non ut substantiam vocabula separarent.
PL 20, 44Dそれゆえ我々は、真の父から出た真の子を、常にいたのであり、父と同一実体であるものとして擁護する。これがギリシア人たちがホモウシオス〔ギリシア語〕と呼ぶものであり、すなわち、一つなるものとともにある、もう一つの同じもの、という意味である。それは、名によってペルソナが聞き分けられるようにするためであって、名が実体を分けるためではない〔ut personae audientia nominatim fierent の係りは定かでない。そう取った〕。
Caput VIII
第VIII章PL 20, 44DHaereseos Arianae mysterium detegitur. Cur Filium de substantia Patris credi nolint. Arianis argumentis respondetur. Multum interest inter ea quae facta sunt, et eum qui omnia fecit.
PL 20, 44Dアレイオス派の異端の奥義が暴かれる。なぜ彼らは、子が父の実体から出たと信じようとしないのか。アレイオス派の論拠に対する答え。作られたものと、万物を作った者とのあいだには、大きな隔たりがある。
Quemadmodum in multis ac variis figuris Deus se patribus ostenderit, qui tamen secundum deitatem videri non potuit. Disputationis conclusio. Sed ut omne mysterium haeresis Arianae traducam; cur nolint Filium de Patris substantia credi, breviter intimabo.
PL 20, 44D神がどのように、多くのさまざまな姿で父祖たちに自らを示したか。しかし神性に従っては見られえなかったことについて。論述の結び。——さて、アレイオス派の異端の奥義をことごとく暴くために、彼らがなぜ子を父の実体から出たと信じようとしないのかを、手短に示そう。
Aiunt enim: Cum sit Deus Pater omnipotens, invisibilis, inconvertibilis, immutabilis, perfectus, semper idem, aeternus: Filius vero visibilis, quia saepe patribus visus est; et convertibilis atque mutabilis, quia in variis figuris quibusque sese monstravit: qui si de Patris, inquiunt, esset substantia, numquam fieri posset, ut ante carnis assumptionem aut visibilis aut mutabilis cerneretur; quin potius in aequalitate qua Pater est, permansisset, ex cujus substantia erat; quia quod de Patre est, nec videri, nec mutari, nec converti posse credendum est.
PL 20, 45A彼らは言う。「父なる神は全能で、見えず、変わりえず、不変で、完全で、常に同じで、永遠である。これに対し子は、父祖たちにしばしば見られたのだから見える者であり、さまざまな姿で自らを現したのだから、変わりうる者、変化しうる者である。もし子が父の実体から出たのなら、肉を取る前に、見える者として、あるいは変化しうる者として認められることは決してありえなかっただろう。むしろ、その実体から出た父と同じ等しさのうちにとどまったはずである。父から出たものは、見られることも、変化することも、変わることもありえないと信じるべきだからである」。
Accedit ad causam, quia cum illapsus est in Mariam, cum Virginis uterum opplevit; aliud utique ex illa, quam quod venerat, natum est.
PL 20, 45Bさらに彼らの論に加わるのは次のことである。子がマリアの内に滑り込み、おとめの胎を満たしたとき、そこから生まれたものは、確かに来たときのものとは別のものであった、と。
Unde jam, inquiunt, corrupta substantia statum vertit, ordinem perdit, continuo immutatione ipsa formandus de Deo in hominem, de spiritu in carnem. Et utique translatio omnis interemptio est pristini.
PL 20, 45B彼らは言う。「それゆえ、実体はすでに損なわれて状態を変え、秩序を失い、ただちにその変化そのものによって、神から人へ、霊から肉へと形づくられねばならなかった。あらゆる移行は、以前のものの滅びである」。
Ac per hoc aiunt: Si Filius de Patris substantia esset, jam et Patrem minorem videri substantiae suae vel traditione, vel fine: et proinde Filium ex alia substantia credere maluerunt, quod converti, et mutari, et videri possit; quia hoc de Patris substantia credi non liceat.
PL 20, 45Bしたがって彼らは言う。「もし子が父の実体から出たのなら、父もまた、自らの実体を引き渡すことによって、あるいは終わらせることによって、小さくなったと見えることになる」。こうして彼らは、子を他の実体から出たと信じるほうを選んだ。それなら子は変わり、変化し、見られうるからである。父の実体についてはそう信じることが許されないからである。
Haec est causa erroris, haec origo haeresis Arianae: dum non intelligunt virtutem Dei, neque tanti sacramenti dispositionem agnoscunt, ut Deum humanis conditionibus comparent.
PL 20, 45Cこれが誤りの原因、アレイオス派の異端の起こりである。彼らは神の力を理解せず、これほどの秘義の経綸も認めず、神を人間の状態になぞらえようとするのである。
Quibus primo respondendum in loco Filium Dei non ita visum, ut Deus erat, sed ut homo capere poterat de Deo; deinde variis figuris non mutabilem et convertibilem ipsum esse, sed hoc esse potentiae Dei, ut cum se singulis, prout vult, revelare dignatur, habitum mutet, non substantiam vertat: nec proprietatem qualitatis amittat, sed juxta meritum videntis temperamentum majestatis adhibeat: ipse tamen idem, ut semper est, in substantiae suae proprietate permaneat, sicut scriptum est: Mutabis eos et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. CI, 28) .
PL 20, 45C彼らにはまず、神の子は、神であるままの姿で見られたのではなく、人が神について受け取りうる姿で見られたのだと答えねばならない。次に、さまざまな姿をとることは、子自身が変化しうる、変わりうる者であることを意味せず、むしろ神の力に属することである。すなわち、各人に望むままに自らを現すことをよしとするとき、外見を変えるが実体を変えず、性質の固有性を失わず、見る者の功に応じて威光に加減を加え、それでもなお、常にそうであるとおり同一の者として、自らの実体の固有性のうちにとどまる、というのである。書かれているとおりである。「汝は彼らを変え、彼らは変えられる。だが汝は同じ者であり、汝の年は尽きない」(詩篇101:28)。
Nam etsi multa sunt ex his quae in hoc mundo videntur, quae ex alio convertantur in aliud, ut desinant esse quod erant, et hoc sint quod retro non fuerant; ut limus cum in hominem figuratur, limus esse jam desinit: aut pisces, aut aves cum de aqua procedunt, ex eo jam non aqua, quia aliud: ut lutum figuli, cum solidatur in testam: ut lapis, cum dissolvitur decoctus in calcem: ut arena, cum mutatur in vitrum, et caetera quae longum est recensere.
PL 20, 45D確かに、この世界で見られるものの多くは、あるものから別のものへと変わり、かつてあったものであることをやめ、以前はそうでなかったものとなる。たとえば泥は人の形に造られるとき、もはや泥であることをやめる。魚や鳥も水から出てくるとき、その時にはもはや水ではない、別のものだからである。陶工の粘土が固まって焼き物になるとき、石が焼かれて溶け、石灰になるとき、砂が変えられてガラスになるとき、そのほか数え上げるには長いものもそうである。
Sed multum interest, stulte haeretice, inter ea quae facta sunt, et eum qui omnia, quemadmodum voluit, fecit. Quae facta sunt, ascriptae conditioni deserviunt: qui vero fecit, suae voluntatis et proprii juris est.
PL 20, 46Aだが、愚かな異端者よ、作られたものと、すべてを望むとおりに作った者とのあいだには、大きな違いがある。作られたものは、割り当てられた状態に仕える。作った者は、自らの意志と固有の権利のもとにある。
Neque potest in aliud, quam quod est, aliquo cogente, mutari: sed prout vult, et cui vult, se demonstrat.
PL 20, 46A何者かに強いられて、在るところのものとは別のものへ変わることはありえない。むしろ、望むままに、望む者に自らを示すのである。
Nam si angeli in figura hominum saepe sunt visi, et tamen aliud non sunt, quam quod se esse norunt, neque substantiam mutant, cum formam humani corporis sumunt; quanto magis ipse Dominus noster, qui omnia fecit, qui ipsis angelis, ut hoc possent, sua institutione concessit?
PL 20, 46A実に、天使たちがしばしば人の姿で見られたが、それでも自分がそうだと知っているもの以外のものではなく、人の体の形を取っても実体を変えないのなら、まして、万物を作り、その天使たちにさえそれができるように自らの定めによって許した、我々の主自身においては、なおさらではないか。
Huc accedit quod sic Filium Dei, ut jam dictum est, visum a patribus approbamus, ut non totum in illo, quod Deus est, videretur: sed dispositiones rerum futurarum, quae suis quibusque temporibus complendae erant, in illo per imaginem cernerentur.
PL 20, 46Bこれに加えて、すでに述べたとおり、神の子が父祖たちに見られたことを我々は認めるが、それは、神であるということにおいてそのすべてが見られたのではなく、それぞれ定められた時に成就されるべき将来の事柄の経綸が、その内に像を通して見られたのである。
Nam quis Filium Dei videre potuit, antequam conspicabilem materiam, sicut ei placuit, assumpsit, vel ipsum hominem induere dignatus est?
PL 20, 46B実に、神の子が、見えうる素材を、そう望んだとおりに取る前に、あるいは人を着ることをよしとする前に、誰が神の子を見ることができたか。
Qui etsi Abrahae visus est (Gen. XVIII, 1) , sed in forma humani corporis visus est, quo scilicet postremis temporibus in homine venturus esse ostenderetur. Jacob etiam alibi in angelo, alibi aeque videtur in homine (Gen. XXVIII, 13) .
PL 20, 46B神の子はアブラハムに見られたが(創世記18:1)、それは人の体の形で見られたのであり、終わりの時に人において来ることを示すためであった。ヤコブにも、あるときは天使において、またあるときは同じく人において見られる(創世記28:13)。
Qui ideo se in angelo demonstravit, ut nuntium se magni consilii indicaret: in homine vero, cum quo et colluctatus fuisse describitur; ut imaginem futurae colluctationis quam cum Israel habiturus erat, cum secundum hominem advenisset, praecipue indicaret.
PL 20, 46C子が天使において自らを示したのは、大いなる計画の使者であることを告げるためであり、人においては、その人と格闘したと記されているとおり、人として来るとき、イスラエルと交わすことになる将来の格闘の像を、とりわけ示すためであった。
Sed ut Dominum crederet, cum quo tanto certamine sub figura hominis luctabatur, Israel (Gen. XXXII, 24) , id est, homo videns Deum, nomen accepit. Vidi, inquit, Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea (Ibid., 30) .
PL 20, 46Cだが〔ヤコブは〕、人の姿でこれほどの争いをもって格闘した相手を主と信じるために、イスラエル(創世記32:24)、すなわち神を見る人、という名を受けた。「私は神を顔と顔を合わせて見たが、私の魂は救われた」(創世記32:30)と言う。
Et utique figuram hominis viderat, quam Deus Dei Filius induerat. Moysi in rubo in flamma ignis apparuit (Exod. III, 2) , ut lumen credentibus, incredulis judicium demonstraret; quia Christus credentibus salus est, non credentibus poena, ut Apostolus ait: Aliis odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem (II Cor. II, 16) .
PL 20, 46C彼が見たのは確かに、神の子なる神が着た人の姿であった。モーセには柴の中で火の炎として現れた(出エジプト記3:2)。それは、信じる者には光を、信じない者には裁きを示すためであった。キリストは信じる者には救いであり、信じない者には刑罰だからである。使徒が言うとおりである。「ある者には命から命への命の香り、ある者には死から死への死の香り」(二コリント2:16)。
Populum Israel in columna nubis per diem, et per noctem in columna ignis quasi dux itineris praecedebat (Exod. XIII, 21) ; ut baptismi gratiam per nubem, et donum sancti Spiritus per ignem ostenderet; quia apostolus Paulus in nube patres baptizatos scribit (I Cor. X, 2) , et Spiritum sicut ignem esse Apostolorum Acta declarant (Act. I, 3) .
PL 20, 46D〔神の子は〕イスラエルの民の前を、昼は雲の柱の中に、夜は火の柱の中に、道の導き手のように進んだ(出エジプト記13:21)。それは、洗礼の恩寵を雲によって、聖なる霊の賜物を火によって示すためであった。使徒パウロは父祖たちが雲の中で洗礼を受けたと書き(一コリント10:2)、使徒言行録は霊が火のようであると告げているからである(使徒言行録1:3)〔引かれた句は使徒言行録2:3にある〕。
Vides ergo per omnia, haeretice, characteres divinarum Scripturarum in honorem Dei patribus praeostensos; non tamen ipsum Deum, ut est proprie revelatum. Denique cum Moyses oraret ut faciem Dei pure videret, quid ad illum continuo Deus?
PL 20, 47A異端者よ、汝はこうして、あらゆる点で、神の聖書に記された姿が、神の栄誉のために父祖たちに前もって示されたことを見る。だが神自身が、ありのままに啓示されたのではない。実に、モーセが神の顔を純粋に見ようと祈ったとき、神は直ちに彼に何と言ったか。
Non poteris, inquit, videre faciem meam; non enim videbit homo faciem meam, et vivet (Exod. XXXIII, 20) . Hoc ipso quod negatur aspectus, claritas assignatur, quae scilicet tanta est, quanta credenda est, quae invisibilis indicatur.
PL 20, 47A「汝は私の顔を見ることができない。人は私の顔を見て、なお生きることはないからである」(出エジプト記33:20)と言う。まさに見ることが拒まれているということによって、栄光が割り当てられている。その栄光は、見えないものと示される以上、信じられるべきだけ大いなるものである。
Cum ergo Moyses qui et situm coeli, et ordines mundi, et elementorum vices, totius denique orbis ornamenta digesserit, indicarit, expresserit; cui ipse Dominus testimonium perhibuit dicens: Nemo erit ex prophetis ut servus meus Moyses, cui facie ad faciem, ore ad os locutus sum (Num. XII, 7, 8) ; Deum tamen pure videre non potuit.
PL 20, 47Aそれゆえ、モーセは天の位置、世界の秩序、諸元素の移り変わり、実に全世界の装いを整理し、指し示し、言い表し、主自身が彼に証しを与えて、「預言者たちの中に、私の僕モーセのような者は一人もいないだろう。私は彼に顔と顔を合わせ、口と口で語った」(民数記12:7–8)と言ったのに、それでも神を純粋に見ることはできなかった。
Merito quidem prophetia omni dignus, sed non usque adeo ut intueri Deum valeret, qua homo tantummodo esset.
PL 20, 47B彼はたしかに、あらゆる預言にふさわしい者である。それは当然であるが、人でしかない限り、神を見つめうるほどではなかった。
Et utique haec omnia Filii verba defendimus, quem in monte Sina cum Moyse locutum esse scimus (Exod. XXXI, 18) , qui agendis explicandisque rebus a Patre advenerat; quia omnia a principio per ipsum et ordinari, et explicari, et manere convenerat, ut habendi Filii haec praecipua ratio constaret.
PL 20, 47Bそして我々は、実にこれらすべてを子の言葉として擁護する。我々は、子がシナイ山でモーセと語り合ったことを知っているが(出エジプト記31:18)、この子は、事を行い、展開するために父から来た者である。すべてのものが初めから彼によって秩序づけられ、展開され、存続するのがふさわしかったからであり、これが子をもつことの主要な理由として成り立つようにである。
Et tamen sic visus accipitur, ut alicujus conspicabilis, ut dixi, materiae dispositione assumpta videretur, salva scilicet invisibilitate ejus, quam a conspectu omnium majestas interfusa seposuit.
PL 20, 47Bそれでもなお、子が見られたと受け取られるのは、先に述べたとおり、何か目に見える素材の配置をまとって見られたという意味においてである。むろん、彼の不可視性は損なわれずにあり、行き渡った威光がそれをすべての者の視野から隔てているのである。
Non enim sic humanis aspectibus revelatus est, ut tota in illo deitas appareret: sed ad vicem speculi cum conceptos intra lucem suam vultus quasi ad plenam effigiem hominis includit; ita majestatis ejus praeeunte fulgore, intra id visum est, quod imaginem veritatis, non ipsum Deum proprie demonstraret.
PL 20, 47B実際、彼は、神性の全体がその中に現れるような仕方で人間の目に示されたのではない。鏡のように、自らの光の内に受け取った面影をいわば人の完全な像へと閉じ込めるとき、そのように、彼の威光の輝きが先立つなかで、見られたものは、真理の像を示すものの内に収まっており、神そのものを固有の意味で示すものではなかった〔この文は構文が取りにくく、「鏡のように」以下の係りは定かでない。上のように取った〕。
Sic et cum hominem induere dignatus est, non labem aeternitati intulit; ut spiritum in carnem mutaret, sed ut suscepto homine immortalitatem atque aeternitatem coelestis vitae praestaret.
PL 20, 47C同じく、彼が人間をまとうことをよしとしたときも、永遠性に汚点を持ち込んだのではなく、霊を肉に変えるためでもなく、人間を受け入れることによって、不死と天の生命の永遠性を与えるためであった。
Nam etsi Apostolus semet ipsum exinanisse dicit (Philipp. II, 7) , formam servi suscipiendo; non utique sic exinanitum accipimus, ut aliud, quam quod fuerat, idem Spiritus fieret: sed ut seposito interim majestatis suae honore, humanum corpus indueret, quo suscepto, salus gentium fieret.
PL 20, 47C使徒は、〔キリストが〕自らを空しくして僕の形を取ったと言う(フィリピ2:7)が、我々は、その同じ霊が、かつてそうであったものとは別のものになるほどに空しくなった、とは受け取らない。そうではなく、威光の栄誉をしばらく脇に置いて人間の体をまとい、それを受け入れることによって諸国民の救いとなるためであった〔ここで著者は「霊」を子の神性の意で言う〕。
Ut enim sol cum nube tegitur, claritas ejus comprimitur, non caecatur; et lumen illud quod toto orbe diffusum claro splendore cuncta perfundit, parvo admodum obstaculo nubis includitur, non aufertur: sic et homo ille quem Dominus Jesus Salvatorque noster, id est, Deus Deique Filius induit; Deum tamen in illo non intercepit, sed abscondit.
PL 20, 47D太陽が雲に覆われるとき、その明るさは抑えられるが、暗くされるのではない。全世界に広がって明るい輝きですべてを満たすあの光は、ごく小さな雲の妨げの内に閉じ込められるが、取り去られるのではない。それと同じく、主イエス、我々の救い主、すなわち神であり神の子である者がまとったあの人間は、神をその中に遮ったのではなく、隠したのである。
Denique cum in monte se paululum extra ipsum hominem extulisset (Matth. XVII, 6) , fulgore luminis ejus pene obcaecati apostoli in terram quippe homines ceciderunt, periclitati vitam, nisi eis Dominus compresso rursum majestatis suae honore ut misericors subvenisset, secundum illam sententiam: Nemo vidit Deum, et vixit (Exod. XXXIII, 20) .
PL 20, 47D実に、山でその人間自体の外へしばらく身を高めたとき(マタイ17:6)、使徒たちは、その光の輝きにほとんど目をくらまされ、まことに人間として地に倒れた。主が、再び威光の栄誉を抑えて慈しみ深い者として助けなかったなら、命を危うくしたであろう、「誰も神を見て生きた者はいない」という言葉のとおりに(出エジプト記33:20)。
Ut ergo claritas solis, cum non usque ad nostros emicat visus, sibi salva est; quia quod non videtur, infirmitatis est nostrae quorum oculos nubium texit obscuritas: ita probat se non suo detrimento proprii latuisse fulgoris; sed carnis, ut dixi, beneficio, cujus causa Filius Dei filius hominis esse sustinuit.
PL 20, 48Aしたがって、太陽の明るさは、我々の視覚にまで輝き出ないときも、それ自体としては損なわれていない。見えないのは我々の弱さのゆえであり、我々の目を雲の暗さが覆ったのである。それと同じく、彼は、自らの輝きの損失によってではなく、すでに述べたように、肉の恩恵によって隠れていたことを証している。その肉のゆえに、神の子は人の子であることに耐えた。
Nempe enim de Spiritu Dei Virgo concepit, et quod concepit, hoc peperit, id est, Deum homini suo, ut jam dixi, sociatum, sicut ipse dixit: Quod nascitur de carne, caro est; et quod nascitur de spiritu, spiritus est (Joan. III, 6) : quia Deus spiritus est, et de Deo natus est.
PL 20, 48A実に、おとめは神の霊によって身ごもり、身ごもったものをそのまま産んだ。すなわち、すでに述べたとおり、自らの人間と結ばれた神を産んだのである〔ここも「霊」は子の神性の意で言われている〕。彼自身が言ったとおりである。「肉から生まれるものは肉であり、霊から生まれるものは霊である」(ヨハネ3:6)。神は霊であり、神から生まれたからである。
Sicut et Angelus ad Mariam Virginem dixit: Spiritus Dei veniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit te: propterea quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35) .
PL 20, 48B天使もおとめマリアに言った。「神の霊が汝に臨み、いと高き者の力が汝を覆う。それゆえ、汝から生まれる聖なる者は、神の子と呼ばれる」(ルカ1:35)。
Vides ergo ipsum spiritum, id est Filium Dei venisse ad virginem; et inde Dei et hominis Filium processisse: nec tamen ipso indumento carnis Dei Filium esse mutatum; sed eumdem ipsum esse in homine, qui fuerat ante mundum cum Patre; per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil, sicut Evangelista ait: Mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit (Joan. I, 10) .
PL 20, 48Bそれゆえ、霊そのもの、すなわち神の子がおとめのもとに来たこと、そしてそこから神にして人である子が出たことを見よ。しかも、肉という衣そのものによって神の子が変えられたのではなく、世の前に父とともにいた者と同じ者が人間の中にいるのである。彼によってすべてのものが作られ、彼なしには何一つ作られなかった。福音書記者が言うとおりである。「世は彼によって作られたが、世は彼を知らなかった」(ヨハネ1:10)。
Caeterum amentis est credere ab eo posse liberari, qui ut liberaret, amissus est; ut nasceretur, oppressus est: ut immortalitatem reciperet, transivit ad mortem.
PL 20, 48Bさもなければ、解放するために失われ、生まれるために押さえつけられ、不死を受けるために死へ移った者によって、解放されうると信じることは、正気を失った者のすることである〔amissus est・oppressus est の意味と ab eo の係りは定かでない。神性そのものが失われ押さえつけられたとする説を退けると取った〕。
Sed absit, haeretice, ut sensus tuae iniquitatis a catholicis admittatur: nos enim credimus immutabilem et inconvertibilem, Verbum et Spiritum, id est, Filium Dei; qui cum hominem induit, non statum vertit, non ordinem perdidit, non substantiam immutavit: sed illuvias ejusdem corporis aeterno claritatis suae lumine illustravit; ut ad nos per tramitem corporis ejus lux sancti Spiritus, et aeternae vitae gratia redundaret.
PL 20, 48Cだが、異端者よ、汝の不法の思いが公同の者たちに受け入れられることなど、あってはならない。我々は、言葉であり霊である者、すなわち神の子が、不変であり、変わりえない者であると信じる。彼は人間をまとったとき、状態を変えたのでも、秩序を失ったのでも、実体を変えたのでもない。かえって、同じその体の汚れを、自らの栄光の永遠の光で照らしたのである。それは、彼の体の道筋を通って、聖なる霊の光と永遠の生命の恩寵が我々のもとにあふれ出るためであった。
Quem etsi passum credimus et sepultum; sed homo ille passus est, quem Filius Dei suscepit, quem induit, quem portavit.
PL 20, 48C我々は彼が苦しみを受け、葬られたと信じるが、苦しんだのは、神の子が受け入れ、まとい、担ったあの人間である。
Sed quia totum ad auctorem referebatur, quidquid homo ille patiebatur: ideo mors et passio Domini indicatur; nam constat immortale esse, quod Dei est: hominis, quod caducum. Tertia quoque die resurrexit, non Deus in hominem, sed homo potius in Deum.
PL 20, 48Cしかし、あの人間が被ったことはすべてその主体〔auctor。人間をまとった子を指すと取った〕に帰せられたので、主の死と受難が示されるのである。神のものは不死であり、人のものは朽ちゆくものであることは確かだからである。第三の日に復活したのは、神が人間へではなく、むしろ人間が神へとである。
Ascendit in coelos, obtulit Patri suo hominem illum gratissimum munus, consedit ad dexteram Patris, secundum quod scriptum est: Dixit Dominus Domino meo: Sede ad dexteram meam (Psal. CIX, 1) .
PL 20, 48D彼は天に昇り、あの人間を最も喜ばれる贈り物として父に献げ、父の右に座した。書かれているとおりである。「主は私の主に言った。『私の右に座せ』」(詩篇109:1)。
Misit nobis Spiritum sanctum de propria sua, et ipsa una substantia sua, protectorem, sanctificatorem et deductorem in vitam aeternam, sicut scriptum est ex voce Dei: Effundam de Spiritu meo super servos meos, et ancillas meas (Joel. II, 29) .
PL 20, 49A彼は我々に、自らのもの、すなわち自らのただ一つの実体そのものから、聖なる霊を遣わした。守り手、聖とする者、永遠の生命への導き手としてである。神の声から書かれているとおりである。「私は、私の霊から、私の僕たちと仕え女たちの上に注ぐ」(ヨエル2:29)。
Et iterum: Spiritus ex me prodibit (Isai. LVII, 6) . Et ipse Dominus Salvatorque noster: De meo, inquit, accipiet (Joan. XVI, 15) ; ex eo utique quod est Filius, quia et Filius de eo quod Pater est.
PL 20, 49Aまた、「霊は私から出る」(イザヤ57:6)〔引かれた句はイザヤ57:16にある〕。そして我々の主であり救い主である彼自身も言う。「私のものから受ける」(ヨハネ16:15)。霊が子であるもの〔子の実体〕から出るのは確かであり、子もまた父であるものから〔出る〕からである。
Exinde praefinito tempore venturus, vivos mortuosque judicaturus; ut reddat credentibus praemia, non credentibus vero supplicia. Cujus regnum aeternum, immortale; nec initium habet, nec terminum: cui est honor et gloria in saecula saeculorum.
PL 20, 49Aその後、定められた時に、彼は来る。生きている者と死んだ者を裁く者としてであり、信じる者には報いを、信じない者には刑罰を与えるためである。その国は永遠で、不滅であり、初めも終わりもない。彼に誉れと栄光が世々にある。
Haec qui legis, per Deum obsecro, ne simplicitatem sensus in ambiguum torqueas, aut alias quam dicta sunt, trabas; quia nos Patrem verum Patrem confitemur, et Filium Dei verum Filium Dei, et Spiritum sanctum vere Spiritum sanctum credimus: tres personas unius substantiae, et unius divinitatis confitentes.
PL 20, 50Aこれを読むあなたに、神にかけて願う。意味の平明さをあいまいなほうへねじ曲げるな。述べられたこととは別のほうへ引くな〔底本は trabas。trahas と読む〕。我々は、父を真の父と告白し、神の子を真の神の子と、聖なる霊を真に聖なる霊と信じ、一つの実体、一つの神性である三つのペルソナを告白しているからである。
Sabellii autem et Photini, nec non Arii sectam, et si qua alia sunt quae contra regulam veritatis veniunt, condemnamus.
PL 20, 50Aだが、サベリオスとフォティヌス〔フォティヌスは、キリストを神の子としてでなく、単なる人間とした異端者〕とアレイオスの派、そのほか真理の規範に反して現れるものがあれば、それらを我々は断罪する。
Nicaenae autem synodi tractatum omni animi nisu ex tota fide servantes, amplectimur: hunc enim tractatum scimus contra omnes haereses invicta veritate oppositum.
PL 20, 50A我々は、ニカイア教会会議の定めを、心のあらゆる努力と全き信仰をもって保ちつつ、受け入れる。この定めは、打ち負かされることのない真理をもって、あらゆる異端に対置されたものと我々は知っているからである。