作者不詳不詳

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi › 全文

Consultationes Zacchaei christiani et Apollonii philosophi 全文

Anonymous · PL 20, 1071C–1166C

Liber I, Prooemium

第I巻 冒頭PL 20, 1071C
1

Apud quosdam contradictio gentilium, quia sit ab omni vera sapientia exclusa, exsul et vacua, spernenda potius videtur esse quam refellenda; cum in contemptu ejus fastidium inutile; in informatione autem duplex bonum sit, quod et religio nostra sicut est sancta et simplex, omnibus intimatur: et solent edocti credere quod spreverint nescientes.

PL 20, 1071C

ある人々には、異邦人たちの反論は、あらゆる真の知恵から締め出され、追放され、空虚なものであるから、論駁するより蔑むべきものと思われる。しかし、蔑んでも益のない嫌悪が残るだけであるのに対し、教え知らせることには二重の善がある。一つは、我々の宗教が、聖く単純なものであるとおりに、すべての人に知らされること、もう一つは、教えられた人々は、知らずに蔑んでいたものを信じるのが常だということである。

2

Visum est ergo rem magnam licet tenui stylo condere, et clarius quidem a multis, sed sparsim dicta in corpore quodam credulitatis aperire; atque introducta sciscitantis respondent isque persona paulatim consultationes de contradictionibus facere.

PL 20, 1071C

そこで、大きな事柄を、細い筆であってもまとめることにした。すなわち、すでに多くの人々によって、より明晰に、しかし散在して語られてきたことを、信仰〔credulitas〕のいわば一つのまとまりの中に開き示し、問う者と答える者の人物を登場させて、反論についての問答を少しずつ作ることにした〔底本は respondent isque。respondentisque と読む〕。

3

Itaque ne sibi velut absenti praejudicatum gentilitas quereretur, et, ut ille ait: ne, inquam et inquit, saepius interponeretur, placuit gentilitatis adhibere Philosophum, qui in praefatione propositionis suae dum de credulitate nostra arrogantius disputat, breviter quid credere debeamus exponit: membratim postea perscrutans omnia, subcrescentibus interrogationum causis fatum homini non esse cognoscet: de quo praecipue ob mathesim aliquantisper resultans, sicut de caeteris, ad extremum fidei manus dabit.

PL 20, 1071C

そこで、異教〔gentilitas〕が、自分は不在であるかのように、あらかじめ不利に裁かれたと嘆くことのないように、また、ある人の言うように、「と私は言った」「と彼は言った」があまり頻繁に挟まれることのないように、異教の側から哲学者を立てることにした。この者は、自分の主題の前置きで、我々の信仰についてやや傲慢に論じつつ、我々が何を信じるべきかを手短に述べる。のちに、すべてを項ごとに吟味し、問いの理由が次々と増していくうちに、人間に運命はないと知るであろう。運命については、とりわけ占星術のゆえにしばらく反発するが、ほかの事柄についてと同じく、最後には信仰に屈する。

4

Noster vero in expositionem venerandae religionis sensim leniterque descendens, ex multis atque inenarrabilibus pauca et summa perstringet, rationem quae sola ab hujusmodi disputatoribus quaeritur, sicubi terrenis intellectibus deest, fidei spiritualiter commissam demonstrans, rerum indiciis non soliditatibus moraturus, quoniam admotum caecis oculis lumen si splendore non cernitur, calore sentitur.

PL 20, 1072C

我々の者〔ザカイオス〕は、敬うべき宗教の解き明かしへと、少しずつ穏やかに降りていき、多くの言い尽くせないことのうちから、わずかな主要なことを簡潔に述べる。この種の論者がただ一つ求める理について、地上的な理解に欠けているところでは、それは霊的に信仰に委ねられていることを示し、事柄の徴にとどまって、堅固な論証にはとどまらないであろう。盲いた目に近づけられた光は、輝きでは見分けられなくても、熱で感じ取られるからである。

Liber I, Caput I

第I巻 第I章PL 20, 1073A
1

Si Christus Deus et homo esse possit.

PL 20, 1073A

キリストが神であり人でもありうるかどうか。

2

APOLLONIUS.--In tempore, Zacchaee, te mihi et his qui adsunt, opportunitas praestitit, ut quae olim abusive praeloquebamur, nunc libere proferre liceat et probare.

PL 20, 1073A

アポロニウス――ザカイオスよ、好機が、あなたを私と居合わせる人々に引き合わせた。以前は不正確にしか先に語れなかったことを、いまは自由に述べ、立証することが許されるからである。

3

Omnes enim religionum sectas, et universos sacrorum ritus rationabilibus manasse primordiis facile intelligas, si diligenter inquiras: vestrae autem credulitatis secta ita superflua et irrationabilis est, ut mihi non nisi per stultitiam recipi posse videatur.

PL 20, 1073A

あなたは、丹念に探求すれば、あらゆる宗教の宗派とすべての祭儀が、理にかなった起源から流れ出ていることを、容易に悟るであろう。ところが、諸君の信仰の宗派は、きわめて余計で理に反しており、愚かさによってでなければ受け入れられえないと、私には思われる。

4

Quid enim tam absurdum, et ab humana ratione tam discrepans, quam ut Christus quem Dei Filium dicitis, Deus et homo pariter idemque credatur? Conceptum sine semine virgo pariat?

PL 20, 1073A

いったい、これほど不条理で、人間の理から離れたことがあろうか。諸君が神の子と呼ぶキリストが、神であり、かつ人でもあり、しかも同一であると信じられること、種なしに宿された子をおとめが産むこと。

5

Deus nascatur ex femina; per consequentes postea aetatum gradus terreni actus humilitatem cognoscat, sentiat, patiatur et perferat? fixus deinde cruci mortem adeat, atque ad extremum mortuus a se suscitetur?

PL 20, 1073B

神が女から生まれ、続く年齢の段階を経て地上の営みの卑しさを知り、感じ、苦しみ、耐え抜くこと。そののち、十字架に釘づけられて死に赴き、最後には、死んだ者が自分自身によって呼び起こされること。

6

Nec sufficit hujus persuasionis auctoribus tam stultae traditioni aggregare consensum, nisi et immortales gentilium deos fastidiosa infestatione condemnent.

PL 20, 1073B

この説得の創始者たちは、これほど愚かな伝えに同意を寄せ集めるだけでは満足せず、異邦人たちの不死の神々を、嫌悪に満ちた敵意をもって断罪までする。

7

Vigentem praeterea aeternitate sua mundum velut temporarium brevemque despiciant; sibi sine Fati ullius constitutione degentibus post resurrectionem corporum mortuorum immortalitatis beatitudinem pollicentes.

PL 20, 1073B

そのうえ、自らの永遠によって盛んなこの世界を、一時的で短いものであるかのように見下し、自分たちは何の運命の定めもなく生きるものとして、死んだ体の復活ののちに、不死の至福を約束する。

8

Cujus observantiae rationem (si tamen ratio dicenda est, hominum stulta persuasio) reddere potes vel audes cum praesentium examinatione demonstra; ut aut convictus ab errore discedas, aut me, eadem conditione superatum, traditioni tuae concilio teste conjungas.

PL 20, 1073B

この遵守の理を――ただし、人間の愚かな説得を理と呼べるならばだが――あなたが述べることができ、あえて述べるなら、居合わせる人々の吟味のもとで示せ。あなたが論破されて誤りから離れるか、あるいは私が同じ条件で打ち負かされて、集会を証人として、あなたの伝えに加わるか、そのどちらかとなるためである。

9

ZACCHAEUS.-- Audere quidem quivis facile potest verum et de Deo proferre, si tamen quidquam ex divinis vestrae sapientiae congruum, talisque justitiae non abhorrens possit expromi: vestrae enim sententiae est, sapientem nihil opinari, nihil credere, non falli, sed per se omnia scire, et occulta atque ignorata non perpeti, nec majorem creatori possibilitatem facere, quam creaturae, aeque de Dei sensu atque hominis judicare: et praecipue adversum Christianos hanc disputationis intentionem tenere: unde haec quoque collectio tua coepit quod prius damnaveris, postea velle cognoscere.

PL 20, 1073C

ザカイオス――誰でも、真実を、しかも神について述べようと、たやすく「あえて」することはできる。ただし、神的な事柄のうち、諸君の知恵にかない、そのような正義に反しない何かが述べられうるならばの話である。諸君の説では、賢者は何も臆測せず、何も信じず、誤らず、すべてを自ら知り、隠れたこと知られざることには耐えず、創造者に被造物より大きな可能性を認めず、神の思いについても人間の思いについても同じ基準で判断する、というのである。そして特にキリスト教徒に対して、このような論争の意図を持つ。それゆえ、あなたのこの推論も、まず断罪したものを、のちに知ろうと望むことから始まったのである。

Liber I, Caput II

第I巻 第II章PL 20, 1073D
1

Quomodo idem Christus sit Dei Filius.

PL 20, 1073D

同じキリストは、どのようにして神の子であるか。

2

APOLL.--Facilitas me vestrae credulitatis, et contra totius mundi rationem legemque naturae suscepta confessio vehementius loqui, et districtius disserere coegit.

PL 20, 1074A

アポロニウス――諸君の信仰の安易さと、全世界の理と自然の法に反して受け入れられた告白とが、私により激しく語り、より厳しく論じるよう強いた。

3

Verumtamen si est respondendi fiducia, hanc primum mihi fidem pande, quomodo Christum videri Deum vel Dei Filium vultis, quem postea et hominem non negetis: cum utique aut Deus aut homo debeat praedicari, quia omnium intellectibus patet, alterum fieri posse, simul utrumque esse non posse.

PL 20, 1074A

しかし、答える自信があるなら、この信をまず私に明かせ。キリストを神、あるいは神の子と見なさせたいというのは、どのようにしてか。諸君はのちには、彼が人であることも否定しないのである。実際、神か人か、どちらかとして宣べられるべきである。すべての人の理解にとって明らかなように、どちらか一方にはなりえても、同時に両方であることはできないからである。

4

ZACCH.--Vestrarum argutiarum est ista subtilitas, quod credi nolitis recepta primum parte destruere, et ad hoc exiguis manus dare, ut integra subruatis.

PL 20, 1074A

ザカイオス――それは諸君の巧みな議論の精妙さである。信じたくないものを、まず一部を受け入れてから壊し、そのためにわずかなことに譲歩して、全体を覆すのだ。

5

Unde maxime ad vos silentium praestat; quia cum sit levior culpa non deferre quam laedere; vos nec credere in Deum vultis, et loqui sine ejus injuria non potestis.

PL 20, 1074B

それゆえ、諸君に対しては、沈黙が何よりもふさわしい。敬わないことは、傷つけることより咎が軽いのに、諸君は神を信じようとせず、しかも神を傷つけずには語ることができないからである。

Liber I, Caput III

第I巻 第III章PL 20, 1074B
1

Ne sine causa sit haec colluctatio.

PL 20, 1074B

この論争が理由なきものとならないように。

2

APOLL.--At ego horum tractatuum collationes semper prodesse dubitantibus credo, et quibusdam inquisitionum rivis ad veritatis fontem veniri expertus affirmo; ac propterea universarum sectarum esse doctrinas, ut audiendo intelligas quod ante nescieris: facilius enim, si ratio suppetat, credi audita possunt, quam inaudita cognosci.

PL 20, 1074B

アポロニウス――だが私は、こうした論議の突き合わせは、疑う者には常に益があると信じており、探求の幾筋かの流れによって真理の泉に至ることを、経験した者として断言する。それゆえ、あらゆる宗派の教えがあるのは、聞くことによって、あなたが以前は知らなかったことを悟るためだと断言する。理があるなら、聞いたことは、聞いたことのないことを知るよりも、容易に信じられうるからである。

3

Qua de re, si dignum est, speciatim pande proposita, ne in vacuum certantibus nobis, hi qui praesentes sunt non sperato intellectu, sed fastidio compleantur.

PL 20, 1074B

それゆえ、よければ、提示された事柄を一つずつ明かせ。我々が空しく争っても、居合わせる人々が、期待した理解ではなく嫌悪で満たされることのないようにするためである。

4

ZACCH.--Dignum plane est coelestium consiliorum sacramenta cognosci; et tam simplex de Christi divinitate atque elucens per se veritas est, ut eam licet digne nemo eloqui possit, quivis tamen facile intelligat, si voluntatem exhibeat credituri: qua in re etiam ego qui sum Christianorum minimus, non reticerem, nisi per legem talium altercationum occasiones vitare praeciperer.

PL 20, 1074C

ザカイオス――天の計らいの秘義が知られることは、実にふさわしい。キリストの神性についての真理は、きわめて単純で、それ自体で輝いており、ふさわしく語れる者は誰もいないが、信じようとする意志を示すなら、誰でも容易に悟る。この点で、キリスト教徒のうち最も小さい者である私も、法によってそうした論争の機会を避けるよう命じられていなければ、黙してはいないであろう。

5

Ubi enim nullus profectus est, conflictus inhibetur. Unde si disputare tantum et convinci impune niteris non crediturus, Epicureos ac Platonicos, caeteraque similium sectarum ostenta perquire. Nos talem consuetudinem non habemus (I Cor. XI, 16) .

PL 20, 1074C

進展が全くない所では、争いは差し止められるからである。だから、あなたが論じて罰せられずに論破されることだけを求め、信じるつもりがないのなら、エピクロス派やプラトン派、その他の似た宗派の見世物を探し求めよ。我々にはそのような習慣はない(一コリント11:16)。

Liber I, Caput IV

第I巻 第IV章PL 20, 1074C
1

Si de Christo aliquid poetae dicant.

PL 20, 1074C

詩人たちがキリストについて何か言っているかどうか。

2

APOLL.--Omissa ista haec facito, nequaquam a proposita conditione discedens, ut eum scilicet altera pars sequatur, qui hisdem audientibus in fine superaverit.

PL 20, 1074D

アポロニウス――それは省いて、次のことを行え。提示された条件から決して離れずに、である。すなわち、同じ人々が聞いている前で最後に勝った者に、他方が従うという条件である。

3

Et quia, ut vere dicis, pro religione loqui nemo oneri juste reputat, membratim universa dicturus de Christo, primum evidentem pande rationem, ut si Deum vel Dei Filium probare potueris, caeteris quae ab eodem gesta aut gerenda memoratis, facilius acquiescam; nec me pigebit libere credere quod dii non potuerint prohibere.

PL 20, 1075A

そして、あなたが言うとおり、宗教のために語ることを誰も正当に負担と考えはしないのだから、キリストについてすべてを項ごとに語るつもりなら、まず明白な理を明かせ。あなたが彼を神、あるいは神の子と立証できれば、同じ者によって行われた、あるいは行われるであろうと諸君が語るほかの事柄にも、私は容易に同意するであろう。神々が妨げえなかったことを、自由に信じることを、私は厭わないであろう。

4

ZACCH. Et ego per ipsum credo, quia excitare sibi incolas etiam ex lapidibus potest (Matth. III, 9) , te a gentilitatis errore facile posse deduci, si eum cujus majestatem vel conscius negligis, vel ignorans requiris, deposito falsae sapientiae supercilio confestim, ubi rebus agnoveris, corde non renuas: ecce enim munitum Christi fide loquentem dii tui audient, nec prohibebunt.

PL 20, 1075A

ザカイオス――私もまた、彼自身によって、あなたが異教の誤りから容易に導き出されうると信じる。彼は、石からでさえ自分のために住まう者たちを起こすことができる(マタイ3:9)からである。その威光を、知りつつ軽んじ、あるいは知らずに探し求めているその者を、偽りの知恵の傲慢を捨てて、事実によって知ったときには、ただちに、心で拒まないならば、である。見よ、キリストの信仰に守られて語る私を、あなたの神々は聞くであろうし、妨げもしないであろう。

5

Sed te miror formam totius scientiae praeferentem, an sit Deus Christus vel Dei Filius dubitanter inquirere, qui non nescias etiam vestrorum auctorum volumina testari ejus divinitatem, et crucem quam irridetis proferre; ex quibus interim duorum exempla nunc proferam.

PL 20, 1075B

だが、あなたは全知の模範を掲げながら、キリストが神であるか神の子であるかを疑いつつ尋ねているのに、私は驚く。あなたは、諸君の著者たちの書物さえ彼の神性を証しし、諸君が嘲る十字架を示していることを、知らないわけではないはずである。そのうちから、いまは二人の例を挙げよう。

6

Plato enim, quem doctissimum ac sapientissimum perhibetis, cum de revelanda Christi majestate loqueretur, his verbis etiam signum illius intimavit, futurum astruens Deum, cujus signum circumrotundatum et decussatum est.

PL 20, 1075B

実に、諸君が最も博学で最も賢いと称するプラトンは、キリストの威光が啓示されるべきことを語ったとき、これらの言葉で、その徴をも告げた。神が将来来る、その徴は円く、十字に交わる形である、と主張して。

7

Sibyllae perinde praedivina, ut asseritis, carmina proprietatem sancti nominis personarunt cum dignitate naturae: haec eadem Deum postea uno versu crucemque signavit, quam vos multis disputationibus refutatis, praedictum poema ita ponens: Felix ille Deus, ligno qui pendet ab alto.

PL 20, 1075B

同様に、諸君が言うとおり神的な予知に満ちたシビュラの詩は、聖なる名の固有性を、本性の尊厳とともに鳴り響かせた。この同じシビュラは、のちに一つの詩行で神と十字架を示した。諸君は多くの論議でその十字架を退けている。その予言の詩をこう述べて。「幸いなるかな、高き木に掛かるかの神は」。

8

Vide distantibus quidem verbis, expressam tamen utriusque confessionem. Ille futurum designat, quia manifestandum in homine sentiebat: haec felicem eum vocat, quia divinam praevidet in hominis fragilitate virtutem, et in ejusdem hominis morte victoriam.

PL 20, 1075C

見よ、言葉は離れているが、二人ともの告白は表されている。一方は「来たるであろう」と示している。人において現れることになると感じていたからである。他方は彼を「幸い」と呼んでいる。人の脆さのうちに神的な力を、またその同じ人の死のうちに勝利を、予見しているからである。

9

Quos tamen non idcirco consequi convenit, quia his velut per somnium veram sapientiam loqui aliquando permissum est; neque ut gentilitas meruisse ex Deo praescientiam videretur, sed ut Deum Christum ac Dei Filium etiam vestri loquerentur auctores, qui cum pene in omnibus falsi sint, in hoc probabiliter erraverunt.

PL 20, 1075C

だが、彼らがいわば夢のうちにまことの知恵を語ることがときに許されたからといって、彼らに従うのがふさわしいわけではない。〔それが許されたのは〕異教が神から予知を受けるにふさわしかったと見えるためではなく、諸君の著者たちも、キリストが神であり神の子であると語るようになるためである。彼らはほとんどすべてにおいて誤っているが、この点では、是認しうる誤り方をしたのである〔probabiliter は「もっともらしく」とも取れる〕。

Liber I, Caput V

第I巻 第V章PL 20, 1075D
1

Non solum de dictis poeticis, sed de praesentibus miraculis.

PL 20, 1075D

詩の言葉についてだけでなく、現在の奇跡について。

2

APOLL.--Bene quidem utriusque dictorum ad tempus reminisceris: sed quia probandi libertas est, praecedentem sententiam tuam pari liceat sermone cohiberi; quod hi quorum auctoritas recipi in omnibus (non) debet, in hoc forte humaniter erraverunt.

PL 20, 1076A

アポロニウス――二人の言葉を、その場に応じてよく思い出した。だが、立証の自由がある以上、あなたの先の主張も、同じ言葉で押さえることが許されるであろう。その権威があらゆる点で受け入れられるべきではない者たち〔底本は non を丸括弧に入れて補う。ミーニュの脚注は、否定辞はすべての写本に欠けるが、文意が通るように補ったとする〕は、この点では、おそらく人間らしく誤ったのである。

3

Unde si vere Christus Deus vel Dei Filius est; non veterum tantummodo litteris, sed praesentibus edoceri debet exemplis.

PL 20, 1076A

それゆえ、もしキリストが真に神、あるいは神の子であるなら、古い文書だけでなく、現在の実例によっても教えられねばならない。

4

ZACCH.--Quam iniqua est gentilis persuasionis intentio! cum pro se asserit, suis utitur; cum revincitur, nec suis credit.

PL 20, 1076A

ザカイオス――異邦人の説得の意図は、なんと不公平なことか。自分に有利に主張するときは自分の側のものを使い、論破されるときは自分の側のものさえ信じない。

5

Non est tam inops fidei nostrae aut egena defensio, ut in sui probatione externis tantum testimoniis innitatur, nec quod intra se est, foris quaerit.

PL 20, 1076A

我々の信仰の弁護は、自らの立証に外部の証言だけに頼るほど乏しく窮するものではない。自らの内にあるものを、外に探しもしない。

6

Audi immundos daemoniorum spiritus, quae vestra sunt numina, sub hujus vocabuli invocatione conterritos Christum Deum et Dei Filium non negare, ac velut reos cum tormenta saeviunt quaestionum, non quod placeat, dicere; sed quod extorquetur, fateri; et si credulitati nostrae et fidei derogatis, diis saltem vestris credite; aut si alterius pudor non est, negent homines quod etiam daemones confitentur.

PL 20, 1076B

諸君の神威である、悪霊どもの汚れた霊に耳を傾けよ。彼らは、この名が呼び求められると怯えて、キリストが神であり神の子であることを否定せず、尋問の責め苦が荒れ狂うとき、罪人のように、気に入ることを言うのではなく、強いられたことを告白する。もし我々の信じることと信仰を貶めるなら、せめて諸君自身の神々を信じよ。あるいは、ほかに恥じるところがないのなら、悪霊どもさえ告白することを、人間たちが否定するがよい。

Liber I, Caput VI

第I巻 第VI章PL 20, 1076B
1

Ut quid ad rationem dandam de daemoniis dicatur.

PL 20, 1076B

なぜ、理を示すために悪霊について語られるのか。

2

APOLL.--Quid mihi varia daemonum pro omni ratione commenta, et volubilem incertorum spirituum pro tota fide niteris objectare sententiam? Si vobis haec sola probatio est, ad praedictorum auctoritatem honestius recurretis.

PL 20, 1076B

アポロニウス――なぜあなたは、あらゆる理に代えて悪霊どもの種々の作り話を、あらゆる信仰に代えて不確かな霊どもの移ろう意見を、私に突きつけようとするのか。もしそれだけが諸君の立証であるなら、前に挙げた者たちの権威に頼るほうが、まだ体裁がよかろう。

3

ZACCH.--Aequum esset vestrorum vos primum testimoniis credere; deinde invitam daemonum confessionem non levi aestimatione pensare: quia nisi invisibilibus cruciatibus agerentur, libere utique pro se facilius dicerent, quam semper contra se mentirentur.

PL 20, 1076C

ザカイオス――諸君はまず、自分たちの者たちの証言を信じるのが公平であろう。そのうえで、悪霊どもの不本意な告白を、軽くない評価をもって量るのがよい。見えない責め苦に駆り立てられていないなら、悪霊どもは、自分のために自由に語るほうが、いつも自分に不利に偽るよりたやすいはずだからである。

4

Sed cum in re omni inaestimabiles sint divitiae Dei; maxime in honore sui nominis approbando provocandisque ad fidem hominibus, majestas vera diffunditur.

PL 20, 1076C

だが、あらゆる事柄において神の富は測り知れない。とりわけ、自らの名の栄誉を認めさせ、人々を信仰へと招くことにおいて、まことの威光は広がるのである。

5

Unde si haec parva sunt, inaudita curationum remedia succedunt, et inenarrabilia Dei etiam in mortuos porrecta beneficia. Jubente itaque Christo caeci illuminantur, auditus redditur surdis, claudi ambulant, mundantur leprosi, mortui suscitantur (Matth. XI, 5) .

PL 20, 1076C

それゆえ、こうしたことが小さいというなら、聞いたことのない癒やしの手立てが続き、死者にさえ差し伸べられた語り尽くせない神の恩恵がある。キリストが命じると、盲人は見え、聞こえない者は聴力を返され、足の不自由な者は歩き、重い皮膚病の者は清められ、死者は甦らされる(マタイ11:5)。

6

Quae si ab eodem gesta non creditis, fieri ab hominibus in nomine ejus aut facta cognoscite; qui utique si Dei Filius aut Deus non esset, vel falso induisse hominem crederetur, nec invocatus assisteret, nec profutura indigentibus signa praestaret; quia aperte intelligi potest nec Deum acquiescere mendacio, nec homines per mendacium signa posse promereri.

PL 20, 1077A

これらが彼自身によって行われたと信じないなら、彼の名によって人々によってなされている、あるいはなされたことを知れ。彼がもし神の子でも神でもなかったなら、あるいは人間をまとったと信じられているのが偽りであるなら、呼び求められても助けに来ず、困窮する者たちに益となるしるしを与えることもないであろう。偽りに神が同意することもなく、人間が偽りによってしるしを得ることもできないと、明らかに悟られうるからである。

Liber I, Caput VII

第I巻 第VII章PL 20, 1077A
1

Quae necessitas Deo fuit descendendi ad terras.

PL 20, 1077A

神が地に降るのに、どのような必要があったか。

2

APOLL.--Viderentur haec a fide non abesse quae loqueris, si credulitatem sequentia mererentur: nam ut alia interim taceam, veniendi ad terras Deo quae ratio aut necessitas fuit?

PL 20, 1077A

アポロニウス――あなたの語ることは、続く事柄が信じること〔credulitas〕に値するならば、信仰と離れていないように見えるであろう。さしあたり他の点は措くとして、神が地に来るのに、いかなる理由、あるいは必要があったのか。

3

ZACCH.--Deum quidem necessitas nulla complectitur, quia semper liber et nulli est obnoxius passioni: ipsi per semet subjecta sunt omnia, nec cuiquam ipse subjectus est.

PL 20, 1077B

ザカイオス――神をとらえる必要は何もない。神は常に自由であり、いかなる情念にも服さないからである。万物は神自身によって神に服しており、神自身は誰にも服していない。

4

Verumtamen absoluta est ejus et certa sententia: Nisi credideritis, non intelligetis (Isa. VII, 9, sec. LXX) .

PL 20, 1077B

しかし、その確かな決定的な言葉がある。「汝らが信じなければ、悟らないであろう」(イザヤ7:9、七十人訳による)。

5

Proinde si animum in tenebris oberrantem ad superni intellectus lumen erexeris, ut Deum quaecumque velit credas et posse; veniendi eidem ad terras, immo quia ubique semper est, in homine ut visibiliter appareret, necessitatem quidem, quantum in ipso est, non deprehendes, sed cum ratione fuisse intelliges voluntatem.

PL 20, 1077B

それゆえ、闇の中をさまよう心を、高き理解の光へと立ち上げ、神は望むことを何でも為しうると信じるならば、神が地に来ること、いや、神は常にあまねく在るのだから、人において目に見えるかたちで現れることについて、神自身に関するかぎり必要は見いだせないが、理に適った意志があったことは悟るであろう。

Liber I, Caput VIII

第I巻 第VIII章PL 20, 1077B
1

De causa Incarnationis.

PL 20, 1077B

受肉の理由について。〔この巻の第8–28章の章題は、ミーニュの正誤表に従い、巻末の目次の並びで掲げる(本文の中では一つずつ前の章にずれて刷られている)。第8章と第38章の題は目次で補った〕

2

APOLL.--Sicut ea quae velit Deum posse, ambigi non potest; ita eum nolle contraria ac se indigna, perspicuum: atque ideo si necessitas non fuit, cum ratione edoce voluntatem.

PL 20, 1077C

アポロニウス――神が望むことを何でも為しうるのは疑いえない。同じく、神が反することや自らにふさわしくないことを望まないのも明らかである。それゆえ、〔受肉の〕必要が無かったのなら、その意志を理由とともに説き示せ。

3

ZACCH.--Hoc primum menti tuae trade, quaecumque idem inter homines Deus ostendit, suscepit ac pertulit, causa est vel servandi humani generis vel reparandi: in quo ita beneficia sua quae a principio dederat semper dilexit, ut plus veniae largiretur indultis quam ultionibus mali pensaret.

PL 20, 1077C

ザカイオス――まず次のことをあなたの心に留めよ。神が人々の間で示し、引き受け、耐え忍んだことはすべて、人類を救うため、あるいは回復するための理由によるのである。その点で神は、初めから与えていた自らの恩恵をつねに愛したので、悪を報復で量り返すよりも、恩赦によって多くの赦しを施したほどである〔plus veniae largiretur indultis quam ultionibus mali pensaret の取り方は定かでない。indultis を「恩赦によって」と取った〕。

4

Propter hominem volumina Scripturae referta exemplis praeteritorum, et adhortatione praesentium, futurorum praeterea spe metuque completa sunt; ut si ad agnitionem Creatoris et cultum, quae est summa justitiae, non illicerent promissa fidelia, denuntiati examinis formido constringeret.

PL 20, 1077C

人のために聖書の巻物は、過去の例と現在への勧めに満ち、さらに未来への望みと恐れにも満たされている。創造者を知り礼拝すること——これが正義の極みである——へと、誠実な約束が誘わないなら、告げられた裁きへの恐れが縛るようにである。

5

Cum haec igitur constituta parum proficerent per prophetas, praesentiam sui Salvator indulsit, ut salutis nostrae opus integrum cum praedicatione virtus impleret, nec semper a solo homine castigatio venire putaretur: cum in Christo et doctrina et actibus et signis divinitas eluceret, nosque ad imitationem justitiae ac sanctitatis non vi cogeret, sed mirabilibus invitaret.

PL 20, 1077D

それゆえ、これらの定めが預言者たちを通しては成果が乏しかったので、救い主は自らの臨在を与えた。我々の救いの業を、宣べ伝えとともに力が全うするため、また、戒めがいつも人間だけから来ると思われないためである。キリストにおいて、教えにも行いにも徴にも神性が輝き、我々を、正義と聖性の模倣へ、力で強いるのではなく、奇跡によって招いたのである。

6

Itaque opus tantae dignationis acturus, quemadmodum debuit ad terrena descendere, nisi ut illum in suo fragilis hominum materia sustineret, quem erat visura praesentem, docentem auditura, imitatura operantem?

PL 20, 1077D

それゆえ、かくも大いなるへりくだりの業を行おうとして、地上のものへ降るのに、どのようにすべきだったか。もろい人間の素材が、自らの領分で〔in suo は「自らのもの(人の本性)のうちで」の意と取った〕彼を支えうるようにする以外にあったか。その素材は、臨在する彼を見、教える彼を聞き、働く彼を模倣するはずだったのである。

Liber I, Caput IX

第I巻 第IX章PL 20, 1078A
1

Quare corruptibilem hominem Deus suscepit.

PL 20, 1078A

なぜ神は朽ちる人を受け取ったか。

2

APOLL.--Esto veniendi ad terras probabilis cum voluntate ratio videatur, quoniam pro hominis miseratione Deus venisse perhibetur: numquidnam ei impossibile fuit ex quacumque sublimiore materia incorruptibile corpus efficere, quo assumpto ita homini opem ferret, ne corruptibili homine gravaretur?

PL 20, 1078A

アポロニウス――よかろう。神が地に来ることには、意志に伴う納得しうる理由があるように見える。神は人への憐れみのために来たと言われるのだから。だが、より崇高な何らかの素材から朽ちない体を作り、それを受け取って人を助け、朽ちる人に煩わされぬようにすることは、神に不可能だったのか。

3

ZACCH.--Omnia Deus ex voluntate sua faciens, nihil quod sibi grave sit velut coactus assumit; sed sicut falli non potest, ita ipse non fallit.

PL 20, 1078A

ザカイオス――神はすべてを自らの意志によって行うのであり、自らに重いものを、強いられたかのように受け取ることはない。そうではなく、欺かれえないように、神自身も欺かない。

4

Verum ergo ab eo fieri, non simulatum decebat, nec praestigiorum more phantasiam pro homine monstrari, sed ut hoc esset quod esse vellet videri.

PL 20, 1078B

それゆえ、神によって為されることは真実であるべきで、見せかけではなかった。幻術師のやり方のように、人の代わりに幻影を示すのでもなく、見えようと望んだとおりのものが現にあるようにするべきであった。

5

Itaque in homine vero pro omnium salute venturus, et nasci debuit, et per ordinem vitae aetatis incrementa suscipere, ut simul et ea doceret quae facere homo possit, nec fieri praeciperet quod non prius ipse per hominem assumptum fecisset.

PL 20, 1078B

こうして、すべての人の救いのために真の人として来るのだから、生まれ、生の秩序に従って年齢の成長を受けねばならなかった。人のなしうることを同時に教え、自ら受け取った人を通してまず自分が行ったことでないことは、行うよう命じないためである。

Liber I, Caput X

第I巻 第X章PL 20, 1078B
1

Quare Deus ex femina nascatur.

PL 20, 1078B

なぜ神は女から生まれるのか。

2

APOLL.--Fiat si libet certandi ex hac quoque parte compendium. Nonne hoc saltem indignum fuit intra uterum femineum coalescere? aut credibile est eum nasciturum sine semine fuisse conceptum?

PL 20, 1078B

アポロニウス――望むなら、この点でも論争の近道を取ろう。女の胎内で形づくられるのは、少なくともふさわしくないことではなかったか。それとも、生まれようとする者が、種なしに宿されたと信じうるのか。

3

ZACCH.--Dixi dudum, intellectus fidem sequitur, nec nisi per fidem quae se altiora sunt et Deo proxima, humana mens percipit.

PL 20, 1078C

ザカイオス――先に言った。理解は信仰に従う。人の精神は、自らより高く神に近いものを、信仰によらなければ把握しない。

4

Si enim ex non subsistenti materia, vel ex quacumque, ut paulo ante dixisti, Deus cum vellet et facere hominem potuit: nempe facilius de subsistenti et sua, ut nihil non verum, et mirum magis esset, et permixtionem seminis non haberet.

PL 20, 1078C

というのは、存在しない素材から、あるいは、あなたが少し前に言ったように何からでも、神は望めば人を作ることもできたのなら、存在する自分自身の素材からのほうが、まさしくより容易であろう。そうすれば真でないものは何もなく、いっそう驚くべきことであり、種の混合も持たないはずだからである〔ut nihil non verum 以下の係りは定かでない。上のように解した〕。

5

Vel quod animal aut elementum Deo charius quam homo est? Quae tantae formationi materia, quam sanctae Virginis aptior, intra quam Spiritus Dei electo purissimorum viscerum flore corpus effecit: in quo Filius Dei inter homines conversatus habitavit?

PL 20, 1078C

それに、神にとって人よりも貴い動物や元素があるだろうか。かくも大いなる形成のために、聖なるおとめより適した素材があろうか。神の霊は、そのおとめの内で、いと清い胎内の選び抜かれた花から体を作り、その体において神の子は人々の間に交わり、住んだのである。

6

Quod ne incredibile videatur per Spiritum Dei fieri potuisse, intuere quid mundi spiritus possit, qui utique non Deus, sed unus ex operibus Dei est; quam facile dissolutam naturaliter humum rigore constringat, aquas vertat in glaciem, ex iisdem et nivem gignens, quae pondus levitate, colorem caudore commutet; idem crystalla flatibus duret, naturae suae non receptura mollitiem: et post haec Deo impossibile fuisse crede, quod esse possibile intelligis creaturae.

PL 20, 1078D

これが神の霊によって為されえたことが信じがたく見えないように、世の霊〔風・大気〕が何をなしうるかを見よ。これは神ではなく、神の被造物の一つである。いかに容易に、自然に溶けている大地を冷気で固め、水を氷に変え、同じ水から雪も生むか。雪は重さを軽さに、色を白さ〔底本の活字が欠けていて caudore とも読めるが、candore と読む〕に替える。また同じ霊が、吹きつける息で水晶を固くし、水晶は自らの本性の柔らかさを二度と取り戻さない。そのあとでなお、被造物に可能と悟ることが神には不可能だったと信じよ。

Liber I, Caput XI

第I巻 第XI章PL 20, 1079A
1

Quomodo fragilitatem humanam evasit ex Virgine natus.

PL 20, 1079A

どのようにして、おとめから生まれて人間のもろさを免れたか。

2

APOLL.--Etiamne Virginem peperisse testamini? Creatio enim, sicut asseris, non de incorruptibili Deo, sed ex materia corruptibili effecta, quo pacto modum propriae fragilitatis excessit?

PL 20, 1079A

アポロニウス――諸君は、おとめが産んだことまでも証言するのか。造られたもの〔creatio。宿された体を言う〕は、あなたの主張では朽ちない神からではなく朽ちる素材から成ったのに、どのようにして自らのもろさの限度を超えたのか。

3

ZACCH.--O mundi sapientia divinum in tua persuasione nihil sentiens! Dei opere fieri intra hominem omnium audis salutem; et cum sine turbatione corporis conceptum intelligas, absque ejus dissolutione prodisse non credis!

PL 20, 1079A

ザカイオス――ああ、自らの説得のうちに神的なものを何も感じない世の知恵よ。人の内で神の業によりすべての人の救いが成ることを聞きながら、体の乱れなしに宿ったと理解しながら、その体が損なわれることなく出てきたことは信じないのか。

4

Ubi est ergo beneficium aut potentia Dei, si humanae fragilitati sacra conjunctio nomen tantum communicat, non honorem? Tu Christum ex hoc vel maxime Deum esse non credis, quia contra consuetudinem humanae nativitatis natus praedicatur ex Virgine.

PL 20, 1079A

ならば、聖なる結合が人のもろさに名だけを分かち、栄誉を分かたないのなら、神の恩恵や力はどこにあるのか。あなたは、人の誕生の慣わしに反しておとめから生まれたと宣べられることを、とりわけこの理由で、キリストが神であると信じない根拠にしている。

5

At ego hinc eum magis transisse in Dei gloriam credo, quod conditioni nostrae etiam secundum hominem in aliquo dissimilis, et nascendi ordinem decenter implevit, et materni corporis integritatem nascentis [ An nascendi] necessitate non violavit.

PL 20, 1079B

しかし私は、まさにこの点から、彼が神の栄光へ移ったとますます信じる。人としても、我々の境遇といくらか異なっていたので、生まれる秩序を相応に全うし、しかも生まれる者の[An nascendi]〔底本は本文の中に角括弧で An nascendi と注する。そう読めば「生まれることの」〕必要によって、母の体の無傷さを損なわなかったのである。

6

Dubium ergo non est, cum sit creatio de spiritu incorruptibilis Dei, incorruptibilem etiam editionem fuisse; et quod erat fragile hominis, divinitatis potius virtute servatum, quam id quod erat Dei, fragilitate hominis imminutum.

PL 20, 1079B

それゆえ、造られたもの〔creatio〕が朽ちない神の霊から成った以上、出産もまた朽ちなかったことに疑いはない。人のもろい部分は神性の力によって守られたのであり、神のものが人のもろさによって損なわれたのではない。

Liber I, Caput XII

第I巻 第XII章PL 20, 1079B
1

Quomodo per aetates diversas Deus creverit.

PL 20, 1079B

どのようにして、神は様々な年齢を通して成長したか。

2

APOLL.--Pone, ut ita se Christi divinitas et nativitas habeat, quia propter Deum quem rationi semper immisces, etiam Virginem parere potuisse judicandum est; quid momenti fuit infantem in cunis vagisse, deinde in puerili ignorantia remoratum, aut lubricum adolescentiae tempus annis non transisse majoribus, ubi possibilitate divina statim a firmitate virili quae erat gesturus inciperet?

PL 20, 1079B

アポロニウス――仮に、キリストの神性と誕生がそのとおりであり、あなたが常に理屈に混ぜ入れる神のゆえに、おとめも産みえたと判断されるべきだとしよう。それなら、揺りかごで泣き叫び、さらに子どもの無知にとどまり、あるいは青年の滑りやすい時期を、より大きな年齢へ一足飛びに越えなかったことに〔annis non transisse majoribus の取り方は定かでない。上のように取った〕、何の意味があったのか。神の可能性によって、これから行うはずのことを、すぐに大人の力強さから始めればよかったではないか。

3

ZACCH.--Ex hoc tibi vitae ipsius ratio adjuncta divinitatis voluntate respondit, ut qui convalescentis uteri moras tulerat, tempore servaret aetatis: nec dedignaretur ut homo vivere, qui dignatus fuerat ita nasci.

PL 20, 1079C

ザカイオス――これに対して、彼の生そのものの道理は、神性の意志に結びつけられて、あなたに答えている。成長する胎内の遅れを耐えた者が、年齢の時間も守り、かくのごとく生まれることをよしとした者が、人として生きることを軽んじなかったのである。

4

Quando enim verum induisse hominem crederetur, si hos vitae gradus transcucurrisset? Sed forte spernere aliquid de homine debuit, qui ad edocendam humilitatem et patientiam veniebat.

PL 20, 1079C

実際、これらの生の段階を駆け抜けたとしたら、いつ彼が真に人を着たと信じられようか。それとも、へりくだりと忍耐を教えに来た者は、人間のものを何か退けるべきだったのか。

5

Quanto modestius in se Deum et hominem probans et mira praetulit, et infirma non respuit! Inde in moerore doluisse, dormisse in lassitudine, in inedia esum desiderasse, flevisse in luctu, et gemuisse in morte perscribitur; ut cum Deum verum quae superius comprehensa sunt sublimia opera demonstrarent, verum hominem flebilia loquerentur.

PL 20, 1079C

神と人であることを自らにおいて、どれほど慎みをもって証し、驚くべきことを先立てつつも、弱さを斥けなかったことか。そこで、悲しみに痛み、疲れて眠り、飢えて食を求め、嘆きのうちに泣き、死に臨んでうめいた、と書き記されている。先に挙げた崇高な業が真の神を示す一方で、涙を誘うこれらのことが真の人を語るためである。

6

Cum et quae nobis sunt propria suscipiendo pertulerit, et quae soli Deo possibilia, verbo, cum voluerit, effecta praestiterit.

PL 20, 1079D

彼は、我々に固有のものを受け取って耐え、神のみに可能なものを、望むときに言葉で成し遂げて示したのであるから。

Liber I, Caput XIII

第I巻 第XIII章PL 20, 1080A
1

De virtutibus Christi.

PL 20, 1080A

キリストの力ある業について。

2

APOLL.--Memini dudum et curationum varietates, et mortuorum suscitationes fuisse prolatas; in quibus tamen specialem Christi admirationem fuisse non video: siquidem cum et peritiores magi mortuos suscitent, et medici universis debilitatibus remedia largiantur.

PL 20, 1080A

アポロニウス――先ほど、癒しの数々や死者の蘇生が語られたのを覚えている。だが、その点にキリストへの特別な驚嘆すべきものは見えない。実際、より熟練した魔術師たちは死者を甦らせ、医者はあらゆる衰弱に治療を与えているではないか。

3

ZACCH.--Nec me praeterit magicis carminibus non mortuorum, sed daemonum spiritus evocari, eosdemque per phantasiam paulisper simulare quod non sunt: conditionem praeterea addere falsitati, ut aut non visi respondeant, aut, si videntur, obticeant: ut imprudentium vota debilia umbrarum illudat effigies.

PL 20, 1080A

ザカイオス――私が知らないわけではない。魔術の呪文によって呼び出されるのは死者ではなく悪霊の霊であり、それらが幻影によって、しばし自分でないものを装うことを。さらに、偽りに条件を加え、見えずに答えるか、見えるなら黙るかとし、思慮なき者たちの虚しい願いを、影の像が弄ぶようにするのである。

4

Defunctorum autem animae resolutis corporibus ad sedes debitas perducuntur, ac pro meritis usque ad futuri judicii diem vel in locis beatorum morantur, et subjectae magorum invocationibus non sunt, aut quibusdam clausae carceribus venire ad superna prohibentur: ita fit ut iisdem venire vel dedignantibus, vel retentis, eorum similitudinem daemones fingant, ut et fallaciae quam diligunt semper intersint, et credentes talibus veri imitatione frustrentur.

PL 20, 1080B

死者の魂は、体が解かれると、定められた住まいへ導かれ、功績に応じて来るべき裁きの日まで、福なる者たちの場所にとどまり、魔術師たちの召喚には服さない。あるいはある種の牢に閉じ込められて、上のものへ来ることを禁じられる。それゆえ、魂たちが来ることを軽んじたり、引き留められたりしているとき、悪霊が彼らの似姿を作り、悪霊がいつも好む欺きに居合わせ、そうしたものを信じる者を真似事で欺くのである。

5

Medicorum vero medelae multis herbarum confectionibus nec statim nec omnibus prosunt; et si quando altior aegris morbus inoleverit, aut igni viscera exusta torrentur, aut ferro pernicies occulta resecatur: nihil in remedium imperio agitur, nihil solo sermone perficitur.

PL 20, 1080B

医者の治療は、多くの薬草の調合によるもので、すぐに効くわけでも、誰にでも効くわけでもない。病が患者の深くに根づいたときには、火で内臓を焼いて炙るか、鉄で隠れた病巣を切除する。命令によって癒されることは何もなく、言葉だけで成し遂げられることも何もない。

6

Et certe fateri omnes possumus derogare medicinam ex eo quod sit in homine, posse; addere non posse quod non sit, quae Christi operum contra reputatio est.

PL 20, 1080C

そして確かに、我々は皆、認めうる。医術は、人にあるものを削ることはできるが、ないものを加えることはできない、と。これはキリストの業の評価と正反対である。

7

Caecus materias luminum ab initio non habens, et vacua oculorum loca praebens, limo illitus, quemadmodum erat primum homo factus, visum recepit: gressum nesciens jubetur incedere: solutus in muliere venarum sanguis, dicto sistitur: imperio auris solidatur abscissa: nec medicamine fugit lepra, sed verbo.

PL 20, 1080C

生まれつき目の素材をもたず、目のあるべき場所が空であった盲人は、泥を塗られ、最初に人が造られたときのように、視力を得た。歩むすべを知らぬ者が、歩けと命じられる。女の血の流れは解かれ、言葉で止まる。切り落とされた耳は、命令でしっかりとつながる。重い皮膚病は薬でなく言葉で去る。

8

Huc tabefactum sepulcris cadaver et prodire jubetur, et vivere; nec subitam praesentiam cernentibus praestat, sed cunctis hominum actibus interest, atque annos victurus exsultat.

PL 20, 1080C

さらに〔Huc は「これに加えて」の意と取った〕、墓の中で朽ちた屍が、出て来い、生きよと命じられ、突然の臨在を見る者たちに示すだけでなく、人のあらゆる営みに関わり、さらに年を生きようとして喜ぶ。

9

Quis praeter Deum quinque panibus tantum plura hominum millia pascere ita potuit ut saturaret? Quis mare pedibus ingredi, et immensum ambulando libere calcavit elementum, ut famulantibus viae fluctibus figeret firma vestigia?

PL 20, 1080C

神のほかに誰が、五つのパンで数千の人々を、満腹させるほどに養えたか。誰が海を足で歩み、広大な元素を歩きつつ自在に踏み、道として仕える波の上に確かな足跡を定めたか。

10

Quis ventis jubere, et saevientes in tempestatem procellas sermone compescere? Quis de aqua vinum facere, et ex eadem in eamdem natura sine intellectu demutationis melioris speciei praestare profectum?

PL 20, 1080D

誰が風に命じ、嵐へと荒れ狂う突風を言葉でなだめたか。誰が水からぶどう酒を作り、同じ水が同じものの中で、本性が変化を悟らぬまま、より良い姿への進展を得るようにしたか〔ex eadem in eamdem… の係りは定かでない。上のように解した〕。

11

Quae Christus in homine agens ut se et Deum probaret, multis videntibus fecit. Itaque si echo loquenti, aut fontibus spuma, vel vero lumini umbra coaequanda est; non indigna comparatione junguntur opera hominum virtutibus Dei: cum hic, haec tantum remediorum mora sit, ut prodesse jubeantur; illic praestita per laborem prius pene quam sentiantur, evanescant.

PL 20, 1080D

キリストは人のうちで行い、自分が神であることを示すために、これらを多くの者が見ている前でなした。だから、こだまを語る者に、泡を泉に、影を光に等しいとするなら、人の業は神の力に、ふさわしくなくはない比較で結びつけられよう。こちらでは、治療の遅れといえば、役立てと命じられるまでのことだけであり、あちらでは、労苦を経て与えられたものが、感じられるより先にほとんど消え失せるのだから〔hic はキリストの業、illic は人の業を指すと取った。文は崩れているらしく、このように解した〕。

Liber I, Caput XIV

第I巻 第XIV章PL 20, 1081A
1

Si Christus alios suscitavit, quomodo morte non caruit.

PL 20, 1081A

キリストが他の者たちを甦らせたのなら、どのようにして自らは死を免れなかったのか。

2

APOLL.--Si praedicta miracula, ut credi studes, manens in homine Deus praestitit, numquid suscipere et pati crucem voluit? aut quam ob causam erepturus a morte alios, morte non caruit? vel quemadmodum aliis proderit, qui sibi prodesse non potuit? cum in hoc magis fidem de se ambigentibus munire debuerit, liberaturum et alios fore qui hoc primum in sua liberatione monstrasset. Qua in re aut rationem prodi necesse est, aut credulitatem non exigi satis justum.

PL 20, 1081A

アポロニウス――あなたが信じさせようと努めるとおり、前述の奇跡を、人にとどまる神が行ったのなら、神は十字架を受けて苦しむことを望んだというのか。他の者たちを死から救い出そうとする者が、なぜ自分は死を免れなかったのか。自分を助けることができなかった者が、どうして他の者を助けるのか。自分について疑う者たちの信を固めるには、むしろこの点で、自らの解放においてまずこのことを示した者が、他の者をも解放するであろうと示さねばならなかったはずである。この点で、理由が明かされることが必要か、さもなくば信じることを求めないのが十分に正しいか、どちらかである。

3

ZACCH.--Etiam in hoc aestimatio tua fallitur, ut in crucis affixione divinitatem credas injuriam pertulisse; quae incomprehensibilis et libera nec pati potuit, nec teneri: sed quemdam de diabolo per assumptum hominem egit triumphum, cum in ligno victoriam carnis imponens, eum sine sui injuria per hominem superavit, qui hominem cum Dei injuria egerat in delictum.

PL 20, 1081B

ザカイオス――この点でもあなたの見立ては誤っている。十字架に付けられたとき、神性が侮辱を受けたと信じるとは。神性は捉えがたく自由であり、苦しむことも捕らえられることもできなかった。むしろ、受け取られた人を通して悪魔に対する凱旋を行ったのである。木の上に肉の勝利を据え、自らは損なわれることなく、人を神への侮辱を伴って罪〔delictum〕に追い込んだ者を、人を通して打ち負かした。

4

Homo ergo, non divinitas cruci data est; et qui per lignum peccaverat, fixus in ligno est.

PL 20, 1081B

十字架に渡されたのは人であって、神性ではない。木によって罪を犯した者が、木に付けられたのである。

5

Atque haec Deo fuit assumendi hominem praecipua ratio vel voluntas, ut peccatum ab homine contractum per hominem tolleretur, et ab illo fides resurrectionis inciperet, quem primum resurgere debuisse constaret: purus enim et ab omni immunis delicto pati pro omnibus voluit; ut non sola potestate, sed merito, omnibus praeferretur.

PL 20, 1081B

そして、神が人を受け取った主たる理由、あるいは意志は、人によって負われた罪が人を通して取り除かれ、復活への信が、最初に復活すべきだったことが明らかな者から始まるためであった。実際、彼は純潔で、あらゆる罪〔delictum〕から免れていたが、すべての人のために苦しむことを望んだ。権能だけでなく功績によって、万人に優先されるためである。

6

Vides ergo quae sit divinae pompa virtutis vitaeque victoria, mortem non meruisse, sed merentibus abstulisse, et vexillo spiritalis triumphi culpam materiae affixisse non propriam; quoniam quicumque alius, dum a peccatis nemo hominum liber est, pro se tantum vitam dedisset, illum oportuit pro omnibus interire, qui pro se noxae nihil debens, cum condemnari non posset, acquieverit et occidi, ne nos perpetua mors teneret.

PL 20, 1081C

だから、神の力の壮麗〔pompa〕と生の勝利がどのようなものか、あなたは見る。それは、死に値しなかったのに、値する者たちから死を取り去ったこと、そして霊的凱旋の旗標として、自らのものではない素材の咎を〔十字架に〕付けたことである〔culpam materiae affixisse non propriam の係りは定かでない。上のように取った〕。罪から自由な人間は一人もいない以上、他の誰であれ、自分のためだけに命を与えたことになったであろうから、万人のために死ぬべきなのは、自分のためには罪責を何も負わず、有罪とされえないのに、殺されることをも受け入れた者であった。終わりなき死が我々を捕えないためである。

Liber I, Caput XV

第I巻 第XV章PL 20, 1081C
1

Qui sit diabolus, vel quod peccatum hominis.

PL 20, 1081C

悪魔とは誰か、また人の罪とは何か。

2

APOLL.--Remoto hoc interim, ut quis iste diabolus vel unde sit dicas, quem incentorem nescio cujus peccati fuisse confirmas; ipsum, si non piget, hominis pande peccatum, cujus tanta atrocitas sicut asseris fuit, ut nisi per solam Christi crucem non potuerit expiari: inspecta enim si qua est criminis qualitate, quid haec crucis praedicatio tantopere elata praestiterit, promptius elucebit.

PL 20, 1081D

アポロニウス――この悪魔が誰であるか、どこから来たかを語ることは、さしあたり措く。あなたは、それが何やら知らぬ罪の扇動者だったと断言する。もし厭わなければ、人の罪そのものを明らかにせよ。あなたの主張では、その罪の凶悪さは、キリストの十字架によってのみ贖われうるほどであった。罪過の性質を見れば、十字架のこの宣べ伝えがこれほど高く掲げられて何をなしたかが、いっそうすぐに明らかになるであろう。

3

ZACCH.--Non piget plane offensae veteris explanare principia, et quem mali gradum primi hominis transgressio fecerit, simplici narratione contexere; ut qui peccati tantum causas audire desideras, etiam Creatorem humani generis propius agnoscas.

PL 20, 1081D

ザカイオス――古い違反の始まりを説明するのも、最初の人の踏み越えがどれほどの悪の段階を生んだかを素朴な語りで編むのも、まったく厭わない。罪の原因ばかりを聞きたがるあなたが、人類の創造者をもいっそう近く知るようになるためである。

4

Cum enim Deus omnia fecisset ex nihilo, habitatorem mundi hominem finxit ex limo, rudique adhuc et exanimo corpori spiritum sensumque largitus est; spiritum quo communem carpimus aerem, quo membra provehimus; sensum quo a caeteris animalibus discrepamus: tum vivendi proprium arbitrium addidit, liberum in omnia imperium tribuens; tum immortalitas cum conditione permissa [ An promissa?] est, et in voluntate lex posita, non quae observatione difficilis periculum inferret ignaro; sed quae ostensa ne usurparetur, tantam Creatoris gratiam cum immortalitatis beneficio custodiret.

PL 20, 1082A

神はすべてを無から造り、世界の住人である人を泥から形づくり、まだ粗く生命のない体に、霊と思い〔sensus〕を与えた。霊とは、それによって我々が共通の空気を取り、肢体を動かすもの、思いとは、それによって他の動物と我々が異なるものである。そののち、生きることについての固有の決定権〔arbitrium〕を加え、すべてに及ぶ自由な支配を授けた。そののち、不死が条件つきで許され[An promissa?]〔底本は本文の中に角括弧で An promissa?(約束され)と注する〕、意志に法が置かれた。守りにくくて無知な者に危険をもたらす法ではなく、示されて、侵されないようにすることで、創造者のこれほどの恩寵を、不死という恩恵とともに守る法であった。

5

Sic posito itaque homini inter delicias paradisi, amoenissimi scilicet loci, et nulla aurarum intemperie ac varietate corrupti, ex omni pretiosarum arborum fructu edendi copiosa datur facultas; sed in multis unius tantum arboris usurpatio prohibetur, ut interdictam eamdem arborem semper intuens homo, ejus qui interdixerat meminisset, et praelatus omnibus prae se esse non oblivisceretur auctorem; ac sibi ita omnia subjecta cognosceret, ut ei qui sibi subjecerat, esset ipse subjectus: simul ne homo rationabilis factus sicut bruta animalia sine observatione torperet; sed ut eo quem solus praecipuum acceperat sensum, inter praeceptum ac beneficium et cavere intelligeret et mereri.

PL 20, 1082B

こうして人は楽園の歓びの中に置かれた。そこはいと快い場所であり、空気の不順や変化によって損なわれることのない所である。あらゆる貴い木の実を食べる豊かな許しが与えられるが、多くのうちただ一本の木の使用が禁じられる。禁じられたその木をいつも見つめる人が、禁じた者を思い起こし、万物の上に置かれても、創造者が自分の上にあることを忘れないため、またすべてが自分に服していると知るにしても、自分を服させた者に自分自身が服するようにするためであった。同時に、理性ある者として造られた人が、獣のように戒めなく鈍くならず、ただ人だけが特別に受けた思いによって、戒めと恩恵との間で、用心することと功を立てることを悟るためであった。

6

Huic beatitudini diabolus invidens per serpentem, qui erat caeteris animalibus prudentior, mulierem primum, id est inferioris sexus hominem, et ad credendum animi facilioris illexit interdictum gustatum arboris temerare: per eamdem postea virum simili falsitate decepit, futuros asserens Deo similes si ejus ligni pomis non abstinerent, quod velut ideo divinitas excepisset, ne coelestem scientiam cum hominibus partiretur.

PL 20, 1082B

この至福をねたんで、悪魔は蛇を通して——蛇は他の動物よりも賢かった——まず女を、すなわちより低い性の人であり、信じやすい心を持つ者を、誘って、木の禁じられた実を味わうという違反を犯させた。のちに同じ女を通して男を同様の偽りで欺き、その木の実を控えないなら神に似た者となるだろうと主張した。神性が、天の知を人間と分かち合わないために、その実だけを除外したかのように。

7

His deceptos dolis in peccatum pravissimum compulit, ut se per transgressionem praecepti Creatori similes esse, quamvis non possint, velle tamen ausi sint.

PL 20, 1082C

これらの欺きに欺かれた二人を、きわめて邪悪な罪へと追い込んだ。命令の違反を通して、創造者に似た者であること——似ることはできないのに——を、それでも望むことを敢えてした、という罪である。

8

Hac fraude immortalitatis beneficio spoliati de paradiso ejiciuntur; ex illa inviolabili temperie detractis, et sub hoc corruptibili aere victuris pelliceus statim vestitus imponitur, et ad quaerendum victum labor improbus deputatur; ut solum verterent nil sponte praebiturum, et inter spinas ac tribulos desudantes, quamvis plura congererent, mortis tamen sententiae subjacerent.

PL 20, 1082C

この詐欺によって、不死という恩恵を奪われ、楽園から追い出される。あの侵されることのない穏やかな気候から引き離され、この朽ちる空気のもとで生きることになる者たちに、すぐさま皮の衣が着せられ、糧を求める容赦ない労苦が課される。自ら進んで何も差し出さない土を耕し、イバラとアザミの間で汗を流し、たとえ多くを集めても、それでも死の宣告のもとにあるようにである。

9

Haec interdicti prima transgressio malorum omnium causa mortisque principium; nec tamen in vindictam Dei promptam patientia sententiae irrogavit effectum, sed vim severioris edicti temporis interpositione mollivit; ut meritum veniae esset ex labore poenitentiae, ac lapsi observationem justitiae vel posteros edocerent, quorum gratia restitui vitae quam amiserant possent, qui per se graviter corruissent.

PL 20, 1082D

禁じられたもののこの最初の違反は、あらゆる悪の原因、死の始まりである。それでも神の忍耐は、報復を急ぐことなく宣告の効果を課さず、時の間隔を置いて、より厳しい布告の力を和らげた。赦しの功績が悔い改めの労苦から生じ、堕ちた者たちが正義を守ることを後の世代にも教えるためである。その後の世代のゆえに、自らは重く倒れた者たちが、失った生に戻されうるのである。

10

Haec intervalla pietatis ac salutaris viae tramitem non per conversionem satisfactio tenuit, sed vitiorum potius incrementa creverunt, et sequentium hominum consumpsit abusio; ita ut postea mortis convalescente sententia, ardentium criminum labem diluvii infusio sola restingueret.

PL 20, 1083A

慈しみ〔pietas〕のこの猶予の間も、救いの道の小径を、償いが回心によって保つことはなく、むしろ悪徳の増大が増し、後に続く人々の濫用がこれを使い果たした〔本文が崩れているらしく、このように解した〕。こうして後に、死の宣告が勢いを増したとき、燃え立つ罪過の汚れを、洪水の注ぎだけが消し止めた。

Liber I, Caput XVI

第I巻 第XVI章PL 20, 1083A
1

Si Deus impassibilis est, quare irascitur et vindicat.

PL 20, 1083A

神が苦しみを受けないのなら、なぜ怒り、報復するのか。

2

APOLL.--Suspectae audientiae est praeterire quae permovent: nam si Deus et impassibilis et bonus est, quemadmodum nunc et iratus aut vindicans est? ira enim passibilem significat, ultio malum.

PL 20, 1083A

アポロニウス――心を動かすことを素通りするのは、聞く者として疑わしい態度である。というのは、神が苦しみを受けず、かつ善であるなら、今どうして怒り、報復するのか。怒りは苦しみを受けうる者を示し、報復は悪を示すからである。

3

ZACCH.--Aequus humanorum actuum Deus judex est, qui reddit bonis praemia, malis poenam: bonus, cum retribuit; cum vindicat, justus. Unde ira non passibilem significat, sed improbantem; et non malum vindicta, sed justum.

PL 20, 1083B

ザカイオス――神は人の行いの公正な審判者であり、善い者には報賞を、悪い者には刑罰を返す。報いるときは善であり、報復するときは正しい。ゆえに怒りは、苦しみを受けうることを示すのではなく、是認しないことを示す。報復は悪ではなく、正しいことである。

Liber I, Caput XVII

第I巻 第XVII章PL 20, 1083B
1

Quomodo post diluvium homines sint creati.

PL 20, 1083B

洪水のあと、人々はどのように造られたか。

2

APOLL.--Cedendum est reverentiae divinitatis, maxime cum hoc semper credi de Deo debeat, quod pro honore sit dignum. Unde ad suspensum articulum narrationem reducens, quemadmodum post diluvium vel facti homines vel nati sint, si auditu dignum est, consultus expone.

PL 20, 1083B

アポロニウス――神性への畏敬には譲らねばならない。とりわけ、神については、栄誉にふさわしいことを常に信じるべきである。さて、中断していた論点に話を戻して、洪水のあと人々はどのように造られたのか、あるいは生まれたのか、聞くに値するなら、尋ねられたとおりに説け。

3

ZACCH.--Dignum plane Dei erga nos ab initio pandere medicinam, et post diluvium servatum in Noe humani generis semen expromere, atque hinc progeniem venisse per posteros, non jactis post tergum lapidibus puerili modo Deucalionem Pyrrhamque confingere.

PL 20, 1083B

ザカイオス――神が初めから我々に向けた医術を示し、洪水ののちノアにおいて保たれた人類の種を述べ、そこから子孫が後の世代を通して生じたと語るのが、まことに神にふさわしい。石を背後に投げて、子どものようにデウカリオンとピュラを作り話にするのではなく〔デウカリオンとピュラはギリシア神話で、洪水ののち背後に投げた石から人間を生んだとされる〕。

4

Itaque terra diluvio eluta, Noe tantum, quia solus justus inventus sit, ad propagandum humanum genus cum progenie reservatur; mortis tamen adhuc sicut nunc manente sententia, ut ex merito conversationis cum resurrectione immortalitas redderetur.

PL 20, 1083C

こうして、洪水で地が洗われ、ノアだけが、ただ一人義人と見いだされたゆえに、人類を増やすために子孫とともに残される。ただし死の宣告は今と同じくなお残り、生き方の功績によって、復活とともに不死が返されるようにである。

5

Aliquamdiu apud homines justitiae forma duravit, et exempli memoria viguit disciplina, ac reverentia terrore servata est.

PL 20, 1083C

しばらくの間、人々の中には正義の型が続き、手本の記憶によって規律が力を保ち、畏敬が恐れによって守られた。

6

Sed sicut semper longa prosperitas ex abundantia securitatem, ex securitate abolitionem, ex abolitione abusionem creavit; obliti metum obliviscuntur auctorem, et a vitiis in sacrilegia proruperunt: jam nec terris habitare contenti, tamquam ascensuri coelum exstruunt turrem, et hominum manu nubium celsa temerantur.

PL 20, 1083C

しかし、長い繁栄がいつもそうするように、豊かさから安心を、安心から忘却を、忘却から濫用を生んだ。恐れを忘れた者たちは創造者を忘れ、悪徳から冒瀆へ突き進んだ。もはや地に住むことで満足せず、天に登ろうとするかのように塔を築き、人の手によって雲の高みが侵される。

7

O inexplicabilis bonitas Dei, et nulli, ut dignum est, eloquenda miseratio! Deo non obedire mors justa est, et Dei sedem appetisse impunitas fuit.

PL 20, 1083D

おお、神の言い尽くせぬ善、誰もふさわしく語りえぬ憐れみよ。神に従わないことには死が正当な報いであるのに、神の座を求めたことには罰が無かった。

8

Intuere divinae clementiae lenitatem: temerarii non puniuntur in scelere, sed ab scelere deducuntur; et ubi saevire debuit coeleste judicium, praestantur signa virtutum.

PL 20, 1083D

神の寛容の穏やかさを見よ。向こう見ずな者たちは罪の中で罰せられず、罪から連れ出される。天の裁きが猛るべきところで、力の徴が与えられる。

9

Insuper poenitentiae via et intellectus aperitur; nam cum esset adhuc eo tempore unus omnibus sermo, in numerosas quae nunc per orbem sparsae sunt, gentes, lingua dividitur singulorum, et in opere ferventissimo, hoc tantum unusquisque loquitur, quod solus intelligit.

PL 20, 1083D

そのうえ、悔い改めと理解の道が開かれる。当時はなおすべての人に一つの言葉があったが、今や世界に散らばる数多い諸国民へと、個々の言語が分けられ、最も熱を帯びた作業のさなかに、各人は自分一人が理解することだけを話す。

10

Cum enim in exstructione sceleris perseveraret audacia, repente nesciunt rogare poscentes, obedire nesciunt ministrantes, et quae molientibus velut necessaria ingeruntur, adversa sunt.

PL 20, 1084A

罪の築造に大胆が続いていたとき、たちまち、求める者は頼むことを知らず、仕える者は従うことを知らず、作る者たちに必要なものとして運び込まれるものは、役に立たない。

11

Sic non poena, sed taedio, coepta linquuntur, ut miraculis ad omnes postea cum stupore formido sine supplicii perveniret exemplo; cum quam ob causam linguae prioris notitiam perdidisset, genti suae in quam sermonis novitatem transierat, unusquisque narraret.

PL 20, 1084A

こうして罰ではなく嫌気によって、企ては放棄され、のちに罰の見せしめなしに、奇跡によって驚きとともに恐れがすべての人に及ぶ。各人は、先の言語の知を失った理由を、言葉の新しさに移った自分の民に語ったのである。

12

Sed quid prodest crimina texisse diluvio? Quid hanc insaniae machinam indulgentia destruxisse, non poena? Ecce iterum, o homo, in Dei injuriam elementa confundis, honorem et cultum invisibilis majestatis ad visibiles transferens creaturas.

PL 20, 1084A

しかし罪過を洪水で覆ったところで何の益があるのか。この狂気の仕掛けを、罰ではなく寛容によって破ったところで何の益があるのか。見よ、人よ、あなたはまた神への侮辱のために元素を混同し、見えない威光への栄誉と礼拝を、見える被造物へ移している。

13

Si altitudinem suspicis, Deus supra est; si magnitudinem, ille immensior, ubique est; si splendorem (Sap. XIII, 3-5) , Creator est clarior, et qui fecit speciem necesse est hac virtute a se facta praecedat: sit postremo haec inter Creatorem creaturamque distantia, ut sic admirationem quae cernimus habeant, ut ea quae ob majestatem videre non possumus, cum reverentia non amittant.

PL 20, 1084B

高さを仰ぐなら、神は上にある。大きさなら、神はより計り知れず、あまねく在る。輝きなら(知恵の書13:3-5)、創造者のほうがより輝かしい。姿を造った者は、自ら造ったこの力〔virtus〕に必ず先んじる。最後に、創造者と被造物の間にこの隔たりを置け。そうすれば、我々が見るものに驚嘆を抱きつつ、威光のゆえに見ることのできないものを、畏敬とともに失わずにいられよう。

Liber I, Caput XVIII

第I巻 第XVIII章PL 20, 1084B
1

Unde origo Judaeorum.

PL 20, 1084B

ユダヤ人の起源はどこか。

2

APOLL.--Si horum quae recolis fides vera est, inaestimabili modo Dei erga homines, ac sine fine patientia est.

PL 20, 1084B

アポロニウス――あなたが思い起こすこれらのことの信が真実なら、人々に対する神の忍耐は、計り知れず、終わりもない。

3

Sed quoniam opere turris obmisso, per omnem terram gentes factas linguarum diversitate memorasti; quemadmodum cum Moyse Judaeorum subrepserit secta; aut quam ob causam tot saeculorum temporibus absumptis latio legis emerserit, cum hominis sensibus naturaliter lex inserta sit, si facultas scientiae est, arrepto ordine ingravanter eloquere.

PL 20, 1084C

だが、塔の工事が放棄され、言語の相違によって諸国民が全地に生じたと、あなたは述べた。では、モーセとともに、ユダヤ人の宗派がどのようにして忍び込んだのか。また、それほど多くの世紀が過ぎてから、なぜ律法の授与が現れたのか。法は人の思いに自然に植えられているのに。知る力があるなら、順序を取り上げて、厭わずに語れ。

4

ZACCH.--A primo homine usque ad quod dixi tempus, per successionum gradus, Dei notitia tenta est; lex autem etsi non scripta litteris, sicut ipse professus es, sensibus erat inserta naturaliter: sed postquam abolitione utraque cesserunt, Abraham vir fidei singularis eligitur, quem patrem totius credulitatis ob hoc meritum Deus statuit, quod primum incunctabundus domum, patriam propinquosque per vocationem Dei, ad ignota et peregrina iturus, reliquit; ne servituti idolorum degens inter proximos dederetur, et gratiam fidei quam jam merebatur et erat aucturus, amitteret, aut certe tepidius retineret: in sua iterum et uxoris senectute postrema, jam membris per aetatem frigentibus, nasciturum sibi filium, quia hoc ei Deus promisisset, non desperavit, credens naturae difficultatem divinae sponsionis possibilitate vincendam: quem postea cum esset ei unicus, Dei jussu caedendum arae incunctanter admovit; praestare amplius Creatori, quam affectui studens, simulque confidens etiam de ambustis cineribus reddi sibi integrum posse, quem Dei causa ignis hausisset.

PL 20, 1084C

ザカイオス――最初の人から私が言った時までは、世代の継承を通して、神の知が保たれた。法は、あなた自身が認めたとおり、文字に書かれずとも、思いに自然に植えられていた。しかし両者が忘却によって退いたのち、比類ない信仰の人アブラハムが選ばれる。神はこの功績のゆえに彼をすべての信じること〔credulitas〕の父と定めた。彼は神の召しにより、ためらうことなく、家と故郷と親族を捨てて、見知らぬ異国へ行こうとしたからである。身近な者たちの間で暮らして偶像への隷属に渡され、すでに得ていて、さらに増すはずの信仰の恩寵を失い、あるいはせめて、生ぬるく保つことにならないようにである。のちに、自らも妻も老いの果てにあり、肢体がすでに年齢で冷え切っていたとき、生まれるはずの子について、神がそれを約束したのだから、失望しなかった。本性の困難は神の約束の可能性に打ち勝たれると信じたのである。のちに、その子が彼のただ一人の子であったのに、神の命により、屠るために祭壇へためらうことなく連れて行った。愛情に増して創造者に尽くそうとし、同時に、神のために火が飲み尽くした者を、焼かれた灰からでも、無傷のまま自分に返されうると確信していたのである。

5

Verum numquam credentibus dura divinitas, non orbari lectissimum virum passa est, sed tantum probari; nam sub ictu gladii jam jamque ferientis arietem subjecit intento, hostiam mitiorem; ut et absque pietatis dispendio devotio compleretur, et nihilominus gratiam fidei acciperet, qui Deum affectui praetulisset.

PL 20, 1085A

しかし、信じる者たちに神性は決して過酷ではなく、この選ばれた人が子を奪われるのを許さず、ただ試されるだけであった。すでにまさに打ち下ろされようとする剣の一撃の下で、身構えた者の前に、より穏やかないけにえである雄羊を差し出したからである。情愛を損なうことなく献身が全うされ、それでも神を愛情に優先させた彼が、信仰の恩寵を受けるためである。

6

Tali igitur credulitate promissionem affluentis terrae secuturo semini meruit, et Judaici princeps populi circumcisionem primus accepit.

PL 20, 1085A

かくしてこのような信じる心ゆえに、後に続く子孫に豊かな地の約束を受けるに値し、ユダヤの民の首長として最初に割礼を受けた。

7

Non quod praeputium justitiae praejudicaret aut fidei, vel aliquid superfluum in homine Deus creasset, quod postea juberet abscindi; sed ut inter alias gentes signaculo corporis electi viri soboles nosceretur.

PL 20, 1085A

包皮が正義や信仰を妨げるからでも、神が人にむだなものを造り、あとで切り取れと命じたからでもなく、他の諸国民の間で、選ばれた人の子孫が体の印によって見分けられるためである。

8

Itaque plebs eadem ob inopiam earum quas inhabitabat regionum transit in Aegyptum: non quod his Deus quocumque loci praestare abundantiam non valeret; sed ut rursum educturus ex Aegypto, quantus esset mirabilibus edoceret.

PL 20, 1085B

そこで同じ民は、住んでいた地方の乏しさのゆえにエジプトに移る。神がどこであれそこに豊かさを与えられなかったからではなく、再びエジプトから導き出すとき、奇跡によって、自分がどれほど偉大かを教えるためである。

9

Fit magnus ex hac progenie populus, et usque ad invidiam multitudinis paucitas crescit; ita ut cum sibi praevalituros Aegyptii formidarent, tamquam debitae subditos servituti indignis operibus afficere niterentur, saeva insuper edicti violentia virilem sexum ab utero neci dabant, ut oriundos expositio, labor validos assumeret.

PL 20, 1085B

この子孫から大きな民が生じ、少数であったものが、ねたみを招くほどに増える。エジプト人は、彼らが自分たちを凌ぐことを恐れ、当然負うべき奴隷身分に服させるかのように、ふさわしくない労役を負わせようと努めた。さらに残酷な布告の暴力により、男子を胎から出るやいなや死に渡し、生まれる者は遺棄が、強い者は労役が取り去るようにした。

10

Sub his afflictionibus auctorem Deum sibi a majoribus traditum peregrina plebs convenit, et in sui liberationem cultam per patres poscit divinitatem; qua factum est ut contra vim crudelis edicti Moyses primum a parentibus educaretur occulte; inventus deinde a filia Pharaonis, cum ob metum praecepti esset expositus, omni Aegyptiorum informaretur sapientia, atque ad liberandum Dei populum praecepta susciperet, ne vel indoctus casualiter, vel mediocris intellectu, si institutus omni eorum sapientia non fuisset, incautus quae susceperat et credidisse videretur et gerere.

PL 20, 1085B

こうした苦難のもとで、異国の民は、祖先から伝えられた創造者である神に訴え、祖先を通して礼拝された神性に、自らの解放を請うた。そのことによって、残酷な布告の暴力に抗して、モーセはまず両親によって隠れて育てられ、のちにファラオの娘に見いだされた。命令への恐れから捨てられていたのだが、エジプト人のあらゆる知恵で教育され、神の民を解放するための命令を受けるに至った。教えを受けておらず偶然に頼るか、理解が凡庸であって、もしエジプト人の全知恵で教育されていなかったなら、軽率に、受けた使命を信じ、実行したように見えたかもしれない。それを防ぐためである。

11

Huic per ignem de rubo Deus loquitur, et valitura in Aegyptios signa demonstrat: quibus utique et hi crederent quorum servitus solvebatur, et qui renisuri erant deterrerentur, possetque in hac prodigiorum ostentatione gens utraque servari; cum Dei manu evidenter inspecta, et converti ab impietate sua contumaces admonerentur, et liberarentur afflicti.

PL 20, 1085C

彼に神は柴の中の火によって語り、エジプト人に対して力を持つ徴を示す。これらの徴によって、奴隷の身から解かれる者たちも信じ、逆らおうとする者たちは恐れ、この奇跡の誇示のうちに両方の民が救われうるためであった。神の手がはっきりと見られることで、強情な者たちは自らの不敬虔から立ち返るよう諭され、苦しむ者たちは解放される。

12

Tum Moysi emissionem memoratae plebis ex Dei auctoritate poscenti, cum Pharaone Aegyptiorum rege magi resistunt, fallere eumdem prodigiorum quae fecisset imitatione nitentes: nec cedit aliquantisper similitudo veritati, signisque phantasia; sed obniti utcumque permittitur, non ut profanorum falsitas vinceret, sed ut Dei virtus latius eluceret.

PL 20, 1085D

そのとき、モーセが神の権威によって先の民の解放を求めると、エジプトの王ファラオとともに魔術師たちが彼に抵抗する。彼が行った奇跡を真似て、その王を欺こうと努めたのである。類似はしばらくは真理に譲らず、幻影も徴に譲らない。しかしともかく抗うことは許された。冒瀆的な者たちの偽りが勝つためではなく、神の力がいっそう広く輝くためであった。

13

Nam cum plagarum diversitates in causa signi sicut Moses faciebat, idem quoque facere viderentur, revocare non poterant quod fecissent.

PL 20, 1086A

実際、災いの様々なものを、モーセが行ったように徴を示すために、彼らも同じように行うように見えたが、行ったことを取り消すことはできなかった。

14

Et sicut haec monstruosa scientia solet, nocere noverant, succurrere nesciebant; malorum quae ipsi intulerant cessationem ab eo rursum quem imitari conabantur, orantes.

PL 20, 1086A

この怪異な知が常にそうであるように、害することは知っていたが、助けることは知らなかった。自分たちがもたらした災いの止むことを、真似ようとしていたその人に、かえって祈り求めたのである。

15

Sic ad extremum dimittere populum vi inimitabilium signorum et impossibilitatis suae confessione compulsi sunt.

PL 20, 1086A

こうして最後に、まねのできない徴の力と、自らの無力の告白に迫られて、民を去らせた。

16

Admonentur Dei judicio profecturi celebritatem gaudii sub brevi simulare discessu, et ad ornatum absentium solemniorum impetrare hospitum censum, eumdemque pro diuturni laboris merito retinere; non fraudis studio, sed honore mercedis.

PL 20, 1086A

去ろうとする者たちは神の裁きにより諭される。短い旅立ちという名目で喜びの祭りを装い、よそで行う祭礼の飾りのために、宿主たち〔エジプト人〕の財貨を願い求め〔absentium solemniorum は「よそで行う祭礼」、hospitum は彼らを住まわせたエジプト人と取った〕、長年の労苦の報酬としてそれを保持するように。欺きの熱意からではなく、報酬の名誉のゆえにである。

17

Ii delusi, cum adhuc de opum retentione nihil scirent, quos ad iter oratu compulerant, recrudescente malitia cum ira insequuntur emissos, et imminente Aegyptiorum exercitu spes evadendi metuentibus deest, cum et a tergo hostes insisterent, et mare a fronte oppositum prohiberet.

PL 20, 1086B

欺かれた彼ら〔エジプト人〕は、財の保持についてはまだ何も知らず、頼み込んで旅立たせたその者たちを、悪意がぶり返して怒りとともに、送り出されたあとで追う。エジプト軍が迫り、恐れる者たちに逃れる望みは失せた。後ろには敵が迫り、前には海が立ちふさがって行く手を阻んだからである。

18

Adest territis Deus, et in summo desperantium metu coeleste pugnat auxilium: interjectae primum per diem tenebrae velut objectu impenetrabili praecedentes defendunt, et a persequentium impetu, mutata elementorum vice, tuetur trepidos subdita noctis infusio.

PL 20, 1086B

恐れる者たちに神が臨み、絶望する者たちの極みの恐怖のうちで、天の助けが戦う。まず昼のうちに差し挟まれた闇が、突破しがたい障壁のように、先を行く者たちを守り、迫る者たちの勢いから、元素の順序が入れ替わって、広がる夜の注ぎ込みが、おののく者たちを守る。

19

Virga deinde Moyses percutere pelagus jubetur immensum, atque ad praebendam transeuntibus viam profundi aquas imperio removere; celsa altrinsecus undarum acies erigitur, et tamquam ad signum bellici moris dispositos stare diceres fluctus, ac mare muri similitudine solidatum intelligentis obsequio dividi.

PL 20, 1086B

次いでモーセは、杖で広大な海を打つよう、また渡る者たちに道を与えるために、深みの水を命令で退けるよう命じられる。波の戦列が両側に高くそびえ、戦の習いの合図に応じて整列した波が立っており、海は壁のように固まって、悟りある者のような従順さで分かたれている、と言えそうであった〔intelligentis obsequio は、海が悟りある者のように従ったの意と取った〕。

20

Panditur siccum gradientibus solum, et ima pelagi ardua laterum mole vacuantur; populoque in littus aliud evadente, cum persequentes abeuntibus imminerent, ictum similiter per Moysen rursum in se convenit mare; et tamquam ob Dei injuriam vindicis elementi immensitas recursu tumidiore conflueret, innumerabili curruum et equorum cum electis ascensoribus multitudo submergitur; mixtaque arenis bellatorum manus, tamquam non fuisset, obtecta est.

PL 20, 1086C

渡る者たちに乾いた地が開かれ、海の底は、側面の険しい塊によって空になる。民が別の岸へ逃れ出ると、追う者たちが立ち去る者たちに迫ったとき、モーセを通して打たれた海は、同様に再び自らの上に合わさる。あたかも神への侮辱に対し、報復する元素の広大さがより膨れた逆流で合流するかのように、数えきれない戦車と馬、選ばれた騎手たちの群れが沈められ、砂と混じった戦士の群れは、いなかったかのように覆われた。

21

His primordiis ab Abraham Moyse duce plebs assumpta Judaeorum est; et post transitum maris usque ad eremum in qua quadraginta annis mansere, perducti sunt.

PL 20, 1086C

これらの端緒から、アブラハムからモーセを導き手として、ユダヤ人の民は引き取られ、海を渡ったのち、四十年とどまった荒れ野まで導かれた。

22

Hos per noctem columna lucis tamquam itineris dux praeibat: eadem etiam per diem ne fessos lassitudo conficeret, in nube praecedens ab aestus injuria vindicabat.

PL 20, 1086D

彼らを、夜には光の柱が旅の導き手のように先立った。同じ柱は昼にも、疲れが疲れ果てた者たちを打ち倒さぬよう、雲の中で先に行き、暑さの害から守った。

23

Ita prorsus famulantibus elementis Dei auxilio usi sunt, ut in ejus beneficiis non sola coelestis potentiae dignatione, sed et paternae pietatis indulgentia fruerentur, et cum inter admirationem ac necessitatem stuperent, signa et pericula non timerent.

PL 20, 1086D

このように元素が仕え、彼らは神の助けを用いたので、その恩恵のうちで、天の力のへりくだりだけでなく、父としての慈しみの寛大をも享受した。驚嘆と必要の間で茫然としながら、徴や危険を恐れなかった。

Liber I, Caput XIX

第I巻 第XIX章PL 20, 1087A
1

Quare post egressionem Aegypti in eremo ducti sunt, vel cur Lex data sit.

PL 20, 1087A

なぜエジプトを出たのち荒れ野に導かれたか、なぜ律法が与えられたか。

2

APOLL.--Grata est quidem cognitio praedictorum; sed nisi rationis plenitudine muniatur, infirma est.

PL 20, 1087A

アポロニウス――以上のことの知は、たしかに好ましい。しかし理由の充足で固められなければ、弱い。

3

Quid igitur fuit causae, ut emenso mari tantis rerum miraculis liberati ad eremum ducerentur; aut cur postea in desertis tam longi temporis ablegatione cruciati sunt?

PL 20, 1087A

では、海を渡り、これほどの奇跡で解放されたのち、荒れ野に導かれたのはなぜか。また後に、荒野にこれほど長い期間追放されて苦しめられたのはなぜか。

4

Cum illis praeterea alimoniam caeteraque vitae necessaria horrens regionum nuditas non praeberet; unde ergo multitudine pastus; aut quam ob causam haec tantopere liberatis poena fuerit; vel quemadmodum postea lex lata, deprome.

PL 20, 1087A

そのうえ、荒涼とした地方の不毛は、彼らに食べ物も生活の必需品も与えなかったのに、では群衆は何によって養われたのか。解放された者たちに、これがこれほどの刑罰となったのはなぜか。また、のちにどのように律法が授けられたのか。説き明かせ。

5

ZACCH.--Nec poena illud relegationis fuit, nec in desertis ac squalentibus locis necessaria defuerunt; sed pastus hominum exhibitione pretiosior, et eremi ipsius circuitio congrua: atque haec praecipua morarum causa, ut illic praecedentia miraculorum augerentur exempla; et quia semper assueta diligimus, providendum fuit, ne statim ad promissionis terram brevi ac recto itinere pervenirent, quibus ad Aegyptum revertendi voluntas, sicut confestim probatum est, posset aliquando subrepere; cum etiam in summa abundantia incognitae regionis assuetorum desideriorum et profani sacrorum ritus a quibus maxime arcebantur, occurrerent; ne expellendarum praeterea ex iisdem regionibus gentium, licet praevia divinitate illis non illatura dispendium, statim bella terrerent.

PL 20, 1087A

ザカイオス――あれは追放の刑罰ではなかったし、荒れた寂しい場所にも必需品が欠けたのではない。むしろ糧は、人が備えるものより貴く〔pastus hominum exhibitione pretiosior は「人の供給よりも貴い糧」と取った〕、荒れ野をめぐることそのものもふさわしかった。これが滞在の主たる理由で、そこで先の奇跡の例が増し加わるためであった。我々は常に慣れたものを愛するゆえ、約束の地に、短い直線の道ですぐ着かないよう配慮せねばならなかった。彼らには、すぐに証明されたとおり、エジプトへ戻りたい思いがいつか忍び込みえたからである。未知の地の最大の豊かさのただ中にさえ、慣れ親しんだ欲望と、彼らが最も遠ざけられていた不敬な祭儀が待ち受けていた。さらに、その地から追い払われるべき諸国民との戦いが、神が先立って彼らに損害をもたらさないようにするとはいえ、すぐに彼らを恐れさせないためでもあった。

6

Simul etiam ut post eremi injuriam promissa habitatio plus placeret, quam licet per se inaestimabilis amoenitas commendaret, praeteritorum tamen recordatio faceret aptiorem. Et vide clementem in sua patientia divinitatem.

PL 20, 1087B

同時に、荒れ野の苦難のあとで、約束された住まいがいっそう気に入られるためでもあった。それ自体が計り知れない心地よさで推薦されるとしても、過去の思い出がそれをいっそうふさわしくするのである。そして見よ、神性がその忍耐において寛大であるのを。

7

Victum non supplici sperantibus prece, sed deesse tumultuarie querentibus, nubem quamdam praestat annonae, et angelorum cibo corpora humana vescuntur: ita ut nocturnae largitatis infusio non querelae tantum intercluderet locum, sed usui congesta superesset.

PL 20, 1087C

糧を、嘆願の祈りで期待するのではなく、足りないと騒ぎ立てて嘆く者たちに、神は食糧として一つの雲のようなものを与え、人の体は天使の食べ物を食べる。夜の施しの注ぎは嘆きの余地をふさいだだけでなく、使用に余って積み上がった。

8

Illic per omne quod dixi tempus mirum in modum, non calceamentum, non vestis atteritur, nulla perinde capillorum aut unguium excretio dominata est; sed velut immortalitate jam reddita, immutabilem hominis formam simplex servavit integritas.

PL 20, 1087C

そこでは、私が言ったその全期間にわたって、不思議なことに、靴も衣もすり切れず、髪や爪の伸びもまったく支配しなかった。すでに不死が返されたかのように、人の姿は変わらず、単純な無傷さがそれを保った。

9

Illic Moyses ad suscipiendam legem vocatur in montem, et quadraginta diebus ac noctibus Dei tentus alloquio, scripta in lapideis tabulis refert praecepta: proh nefas! corruptos sacrilegio quos reliquerat deprehendens, dum adhuc manna et coelesti oblectatione essent refecti.

PL 20, 1087C

そこでモーセは律法を受けるため山に呼ばれ、四十日四十夜、神の語りかけに留められ、石の板に記された命令を携え下る。ああ、不敬よ。残してきた者たちが冒瀆によって堕落しているのを知る。なおマナと天の喜びで養われていたのに。

10

Cum enim ejusdem Moysi moras velut non redituri idem populus incusaret, praedicta abundantia saturatus cito Deum a quo ex Aegypto eductus esset, oblitus est; poscere per luxuriam quos coleret deos coepit; missisque in ignem mulierum monilibus, illi se dandum professus est religioni, quae culti in Aegypto idoli formam referret.

PL 20, 1087D

というのは、同じ民は、同じモーセの遅れを、戻らないかのように責めて、先に述べた豊かさに満腹し、自分たちをエジプトから導き出した神をすぐに忘れた。放縦のあまり、崇拝すべき神々を求め始めた。女たちの飾りを火に投じて、エジプトで拝んでいた偶像の姿に似た宗教に自らを委ねると宣言した。

11

Reversus Moyses fideliter saevit in facinus, et redacto in pulverem tauri capite quod factum in similitudinem abominationis Aegyptiae fuerat, delatas in legem tabulas indignatione confringit, indignos fore Dei litteris judicans quos talis ausi exsecratio polluisset.

PL 20, 1088A

戻ったモーセは、忠実さのゆえにこの所業に怒り狂い、エジプトの忌むべきものに似せて造られた雄牛の頭を粉に砕き、律法のために運んできた板を憤りのうちに打ち砕いた。かかる所業を敢えてした呪うべき行いに汚された者たちは、神の文字にふさわしくないと判断したのである。

12

Nec prius ab irae impetu destitit, quam missis per castra sectoribus multorum caede piaretur admissum, et sedata injuria Dei refecta in tabulis reportarentur praecepta; quorum reparatione monstratum est, Deum non odisse quos permiserit corrigi, sed deleri noluisse quos sic voluerit castigari.

PL 20, 1088A

彼は怒りの勢いをやめず、陣営に刃を持つ者を遣わして、多数の殺戮によって犯した所業が償われ、神への侮辱が鎮まり、板に復元された戒めが再び持ち帰られるまでそうだった。その復元によって、示されたのは、神は矯正を許した者たちを憎まず、このように懲らしめようと望んだ者たちを滅ぼすことは望まなかったということである。

13

Haec ergo eremi circuitio, haec erga susceptam semel plebem beneficia Dei quadraginta annis durarunt: tum lex divinitus lata est, quae sui editione non praeceptorum novitatem, sed reparationem justitiae naturalis afferret; ut quod ante pauci admodum et sapientes sciebant, omnes nunc intueantur et perlegant; nec excusandi habeat ignoratio locum, cum id quod sibi ingenitum quis fore non sentit, non solis sensibus quaerat, sed visibus recognoscat.

PL 20, 1088A

この荒れ野めぐりと、一度引き取った民への神のこれらの恩恵は、四十年続いた。そののち、神によって律法が与えられた。それは公布によって戒めの新しさではなく自然的正義の回復をもたらすものであった。以前はごく少数の賢者だけが知っていたことを、いまや皆が目にし、通読する。そして、自らに生来備わっていることを感じない者が、思いだけで求めるのでなく目で認めうるのだから、無知は弁解の余地を持たない。

Liber I, Caput XX

第I巻 第XX章PL 20, 1088B
1

Si Lex plus attulit hominibus quam natura.

PL 20, 1088B

律法は、自然よりも多くを人々にもたらしたか。

2

APOLL.--Haerere naturaliter humanis sensibus legem, et inesse omnibus intellectum quid noceat ac prosit, quid aequum aut injustum sit, aperta cognitio est; quando et diligere propria scimus et odisse contraria, ac simul placita alii praestare sit bonitas, et rursum improbitas alii quae displiceant irrogare.

PL 20, 1088B

アポロニウス――法が人の思いに自然に付着し、何が害となり何が益となるか、何が公正で何が不正かの理解がすべての人にあることは明白な認識である。我々は自分のものを愛し、反するものを憎むことを知っており、同時に、他人に好まれることを与えるのは善であり、逆に他人に不快なことを加えるのは悪である。

3

Unde quid amplius lex per Moysen lata detulerit, quam natura tradiderat, nisi edictorum qualitas exponatur, intelligere non possum.

PL 20, 1088C

だから、モーセを通して与えられた律法が、自然が伝えていた以上に何を加えたのか、布告の性質が説明されなければ、私は理解できない。

4

ZACCH.--Dei agnitio et cum dilectione formido, lex prima est. Deum enim nosse quid prodest, si diligere ac timere non cordi est? Consummatus deinde justitiae ordo subsequitur, studere pietati, et in observantias bonorum operum mentis puritate transcendere.

PL 20, 1088C

ザカイオス――神の認識と、愛を伴う畏れが、最初の律法である。愛し畏れることが心にないなら、神を知って何の益があるか。そののち、正義の完成した序列が続く。敬虔に努め、心の清さをもって善い行いの遵守へと進むことである。

5

Inest praeterea praesens poena commissis et piacula junguntur offensis, summaque edictorum conclusione praecipitur, ne aliis facias quod fieri tibi nolis; et rursum, ut aliis facias quod fieri tibi velis.

PL 20, 1088C

さらに、犯した者には現世の刑罰があり、違反には贖いの供え物が結び付けられ、布告の最高の結論として命じられている。自分がされたくないことを他人にしてはならない。そして逆に、自分がされたいことを他人にせよ。

6

Creatio perinde mundi hujus inserta est, et hanc elementorum conspirationem idem qui ex nihilo fecerat fabricator exposuit, sui indicans operis, quae illi coaeterna humanus error invexit.

PL 20, 1088C

同様に、この世界の創造が書き込まれ、元素のこの調和を、無から造った同じ制作者が説明した。人の誤りが彼と共に永遠のものとして持ち込んだもの〔元素〕を、自らの業であると示したのである〔sui indicans operis の係りは定かでない。quae 以下を目的語と取った〕。

7

Post Moysen currentibus temporum spatiis, cum per abusionem salutarium praeceptorum idolorum cultus incresceret, additur frequens increpatio prophetarum, et adventum Christi quem jam experti sumus, et nunc opperimur, multa curationum genera denuntiat ac praecedunt.

PL 20, 1088D

モーセののち時が流れ、救いの戒めの濫用によって偶像の礼拝が増すと、預言者たちの頻繁な叱責が加えられ、それが、すでに我々が経験し今なお待つキリストの到来を告げ、多くの種類の癒しがそれに先立つ〔denuntiat の主語を預言者たちの叱責、praecedunt の主語を multa curationum genera と取った〕。

8

Deus enim ne vel raro vindicet saepius comminatur, irae coelestis severitatem timeri magis quam exseri cupiens.

PL 20, 1088D

神は、まれにでも報復することがないように、しばしば威嚇する。天の怒りの厳しさが振るわれるより、恐れられることを望むからである。

9

At contra Judaeorum contumax natio non solum corrigi detrectat, sed argui dedignatur; Deique imperio missos prophetas diversis mulctavere suppliciis, ut humanarum superstitionum traditio praesumptis honoribus non careret, intentiosa pravitate designans Dei se forsitan praesentia corrigendos, quem tamen postea cruci dantes post signa atque virtutes credere noluerunt, cum et venturum scissent, et venisse cognoscerent.

PL 20, 1088D

しかしこれに反して、ユダヤ人の頑迷な民族は、矯正されることを拒むだけでなく、咎められることを恥とする。神の命によって遣わされた預言者たちを様々な刑罰で罰した。人間の迷信の伝えが、先入観で得た栄誉を失わないようにするためであり、執拗な邪悪さをもって、神の臨在でならおそらく矯正されるであろうと示そうとしたのだが〔intentiosa pravitate designans… の係りは定かでない。上のように取った〕、のちに彼を十字架に渡し、徴と力ある業のあとも信じようとしなかった。彼が来ることを知り、来たことを認めていたにもかかわらず。

Liber I, Caput XXI

第I巻 第XXI章PL 20, 1089A
1

Quare salus hominum tam tarde advenerit.

PL 20, 1089A

なぜ人々の救いはこれほど遅く到来したか。

2

APOLL.--Si igitur tam necessarius adventus illius fuit, ut per se formam justitiae praebiturus pati pro omnibus non recusaret, in morte propria spem novae resurrectionis ostendens; cur et Dei beneficium et salus hominum tantorum temporum dilatione tardata est?

PL 20, 1089A

アポロニウス――ではもし彼の到来が、すべての人のために苦しむことを拒まず、自ら正義の型を示し、自らの死において新しい復活の望みを示すほど必要だったのなら、なぜ神の恩恵と人々の救いは、これほど長い時の遅延で遅れたのか。

3

ZACCH.--Grandi, ut inspicere potuisti, dispensatione Dei humanum a principio genus tutatum semper est atque servatum; et si breviter summa perstringas, videbis ad hoc divinae providentiae ordinem concurrisse, ne justo judicio Dei necesse esset homines aboleri: potuit enim mortis sententia in prima statim transgressione compleri, ut temeratores punirentur edicti, et tamen pro ratione poenitentiae vivendi tempus indultum est.

PL 20, 1089B

ザカイオス――あなたが見て取りえたとおり、神の大いなる配剤によって、人類は初めから常に守られ、保たれてきた。要点を簡単に押さえるなら、神の摂理の順序は、神の正しい裁きにおいて人々が滅ぼされる必要がないようにすることに向けて集まっていたと分かるだろう。というのは、死の宣告は最初の違反の直後にそのまま成就されえた。布告の侵犯者が罰されるようにである。しかし悔い改めのために、生きる時が許された。

4

Subcrescentibus postea sceleribus terra corrumpitur; sed ita pollutio eluitur elementi, ut per Noe humani generis reliquiae reserventur.

PL 20, 1089B

のちに罪が増えて、地は汚される。しかし元素の汚れは洗い流され、ノアを通して人類の残りが保たれる。

5

Post diluvium valida jam et multiplex manus in aedificationem turris insurgit, et non exstinguitur pro immanitate ausi, sed ut corrigi possit cum admiratione dispergitur.

PL 20, 1089B

洪水ののち、すでに強く多数となった群れが塔の建築に立ち上がる。その企ての凶暴さのゆえに滅ぼされるのでなく、矯正されうるように、驚きとともに散らされる。

6

Postmodum non cessante perfidia, sicut Noe in diluvio ob generationem, ita Abraham ad propagandam fidem in quadam vitiorum inundatione secernitur: multiplicatus per ejus progeniem populus Aegyptiorum contagione polluitur, et ad Dei cultum non judicii severitate, sed beneficiis signisque revocatur: iterum in eremo deos sculptiles faciendo a vero creatore discedunt: tamquam tunc primum factis hominibus, aut in sensu non habentibus legem, lex Dei sermone conscripta Moyse deferente transmittitur.

PL 20, 1089C

その後、背信が止まず、洪水におけるノアが次の世代のために選ばれたように、アブラハムは信仰を広めるため、悪徳の氾濫のような中で選び分けられる。その子孫によって増えた民はエジプト人の感染によって汚され、神の礼拝へ、裁きの厳しさによってでなく、恩恵と徴によって呼び戻される。再び荒れ野で、刻んだ像の神々を作って真の創造者から離れる。そのとき初めて人々が造られたかのように、あるいは思いに法を持たない者たちであるかのように、神の律法が言葉に書かれ、モーセが運んで伝えられる。

7

Cum vero nihilominus impietas serperet, praedicatio adjungitur prophetarum, et interjectis temporibus divina sollicitudo semper in speculis aut ab errore prohibet, aut mediocriter vindicans viventes in errore castigat.

PL 20, 1089C

それでも不敬虔が這い進むと、預言者たちの宣教が加えられ、間に挟まれた時々に、神の配慮は常に見張り台にあって、誤りから遠ざけるか、あるいは誤りの中に生きる者たちをほどほどに罰して矯正する。

8

Ipse ad extremum coeli terraeque et hominis conditor, velut magnae familiae dominus fidelibus famulis ante praemissis, potentiae suae largitur adventum, assumptionem terreni corporis pro hominum salute non spernens: atque in ipsum quem induit, crucis passionem mortemque convertens, et plenitudinem legis exhibuit et salutis.

PL 20, 1089D

最後に、天と地と人の創造者自身が、大家族の主が忠実な僕たちをあらかじめ遣わしたのち、自らの力の到来を与える。人々の救いのために地上の体を受け取ることを軽んじず、自ら着たその体に十字架の受難と死を向け、律法の充満と救いの充満を示した。

9

Quaeris cur ante non venerit? Nonne in promptu est tardari debuisse postrema, finemque differri, ut plenitudinem justitiae plenitudo temporum custodiret, et inter traditionem ac judicium per prolixitatem abolitio non auferret, quod magna Dei dignatio praestitisset?

PL 20, 1089D

なぜもっと前に来なかったのかと問うのか。最後のものは遅らされるべきであり、終わりは先延ばしにされるべきだった、これは明白ではないか。時の充満が正義の充満を守り、伝えと裁きの間に、長さによる忘却が、神の大いなるへりくだりが与えたものを奪わないためである。

10

Si enim vel mediis vel quibuscumque ante temporibus Christus venisset, jam non sola abusio fidem, sed cum abusione tulisset et oblivio, nullaque justitiae cura hominum corda morderet; quoniam difficilius antiquis credendum esset exemplis, cum vix recentibus fides detur.

PL 20, 1090A

というのは、もし中ほどの時代であれ、それ以前のどの時代であれ、キリストが来ていたなら、濫用だけが信を奪ったのでなく、濫用とともに忘却も奪い去り、正義への配慮が人の心を咬むこともなかっただろう。新しい例にさえ信が与えられがたいのに、古い例を信じるのはいっそう難しいだろうからである。

11

Ecce adhuc Dominicae crucis ac mortis indicia felicis sepulcri exuviae continent, et signatus a praesenti multitudine locus post resurrectionis visum coelestem testatur ascensum: pene adhuc solo resident pedum pressa vestigia, ac lustratae operibus regiones virtutum exempla demonstrant: et a multis Christus aut quia fuit mortuus, Deus esse non aestimatur; aut quoniam si Deus, fuisse mortuus et post mortem resurgere potuisse non creditur; cum praeter caetera et mors hominem probet, et resurrectio Deum.

PL 20, 1090A

見よ、主の十字架と死のしるしを、幸いな墓の遺物はなお保っており、現にいる群衆によって印をつけられた場所は、復活を見た後の天への昇りを証している。踏まれた足跡はほとんどなお地に残り、業によって巡られた地方は力の例を示している。それでも多くの者によって、キリストは死んだゆえに神とは考えられず、あるいは神であるなら死に、死後に復活しえたとは信じられない。ほかのことに加え、死は人を証し、復活は神を証するのに。

12

Exstant praeterea Apostolicae conversationis actus, et formam justitiae sequi pene ut a praesentibus edocemur, cum ea quae fecisse legimus vivos, etiam ante defunctorum cineres fieri saepe videamus.

PL 20, 1090B

そのうえ、使徒たちの生き方の行いも残り、我々は正義の型に従うよう、ほとんど現にいる者たちから教えられる。彼らが生きていたときに行ったと読む事柄が、死んだ彼らの灰の前でもしばしば起こるのを見るからである。

13

Vix propinquitate finis et instantis examinis terrore compellimur, relictis idolis, veram colere divinitatem; et inter primum quem novimus ac secundum Christi quem exspectamus adventum, brevitate salutari atque ipsis temporum arctamur angustiis, nec oblivionem admittere praeceptorum, nec promissae beatitudinis desperare proventum.

PL 20, 1090B

終わりの近さと迫る審判の恐れによって、ようやく我々は偶像を捨てて真の神性を拝するよう迫られる。我々が知った最初の到来と、待つキリストの第二の到来との間で、救いに資する短さと時そのものの狭さに挟まれ、戒めの忘却を許すことも、約束された至福の成就に絶望することもできない。

14

Necessarium ergo vides fuisse, ut interclusione saeculorum nec periclitari finem sineret propinquitas adventus alterius, et servari justitiam imminens judicii terror exigeret; praecipue cum maxima esset et perfecta delaturus, et quae perfecta sunt nisi postrema esse non possint.

PL 20, 1090C

だからあなたは見る。世紀の隔たりによって、もう一つの到来の近さが終わりを危うくさせず、迫る裁きの恐れが正義の保持を求めることが必要だったと。特に、彼が最大の、完全なものをもたらそうとしており、完全なものは最後でなければありえないからである。

15

Videto enim, quantos anterior illius salvasset adventus, plures certe quam nunc faciet, cum a fide invenerit alienos, posterior perdidisset; quoniam quem talium curationum remedia non sanarint, denuntiati examinis ordo damnabit; parque in desperationem perpetuitatis esse exspectatio potest, Deum per legem scire, et nolle justitiam, quam ea agere quae justitiae videantur, et Deum per legem nolle cognoscere.

PL 20, 1090C

見よ、彼の到来がもっと早かったなら、どれほど多くの者を救ったにせよ、後の到来は、信仰から遠い者たちを見いだして、今それがするよりも確かに多くの者を滅ぼしたであろう〔この文は崩れているらしい。anterior adventus を「もっと早い時の到来」、posterior を再臨と取った〕。これほどの癒しの治療によっても癒されなかった者を、告げられた裁きの順序が罪に定めるからである。律法を通して神を知りながら正義を望まないことと、正義と見えることを行いながら律法を通して神を知ろうとしないことは、永続〔perpetuitas〕への絶望という点で、期待されうるところが等しい〔最後の文は崩れているらしく、このように解した〕。

Liber I, Caput XXII

第I巻 第XXII章PL 20, 1090C
1

Si praefinita consummatio sit, an ordo exhibeat finem.

PL 20, 1090C

終わりがあらかじめ定められているのか、それとも順序が終わりをもたらすのかどうか。

2

APOLL.--Non ignoramus animas depositis corporibus ad Deum, id est ad auctorem proprium remeare; sed in his prius contractam humanis actibus labem aetherio igne purgari, ut Deo iterum ex quo utique sunt, purae ac simplices misceantur.

PL 20, 1090D

アポロニウス――我々は、魂が体を脱ぎ捨てたのち神、すなわち自らの創造者のもとへ帰ることを、知らないわけではない。だが、その前に、人の行いによって身に負った汚れは天空の火によって清められ、それによって魂は、確かにそこから出た神に、清く単純なものとして再び混じり合うのだという。

3

Unde si hoc forte judicium vultis videri, non praefinita universorum consummatio efficit finem, sed ordo decedentium.

PL 20, 1090D

それゆえ、もし諸君がこれを裁きと見せたいのなら、終わりをもたらすのは、万物の終わりがあらかじめ定められていることではなく、死にゆく者たちの順序である。

4

ZACCH.--Tota in errore est vestra definitio: nam quemadmodum animae hominum judicium susciperent, si ex Deo essent?

PL 20, 1091A

ザカイオス――諸君の定義は全体が誤りの中にある。魂が神から出たものであるのなら、人の魂はどうして裁きを受けるだろうか。

5

Simplex enim substantia divinitatis non purgatur, quia nec pollui potest: necesse est enim ut purgatio passione non careat, quam, sicut scimus, substantia divina non recipit.

PL 20, 1091A

神性の単純な実体は、汚れることもありえないのだから、清められない。清めは苦しみ〔passio〕を欠かないはずだが、我々の知るとおり、神の実体はそれを受けないからである。

6

Animae ergo hominum non ex Deo sunt, sed a Deo factae, et opus Creatoris, non consortes Divinitatis.

PL 20, 1091A

したがって人の魂は神から出たものではなく、神によって造られたもの、創造者の作品であって、神性にあずかる者ではない。

7

Cum vero praedicti judicii tempus advenerit, defuncta quaelibet olim recepturae sunt corpora, ut cum iisdem aut juste acta percipiant, aut inique perpetrata patiantur.

PL 20, 1091A

先に述べた裁きの時が来たなら、死んだ者はみな、かつて持っていた体を再び受けることになり、その同じ体によって、正しく行ったことの報いを受けるか、不正に犯したことを償うかするのである。

8

Christus autem manifeste iterum de coelestibus veniet: illius coram tribunali astabimus, illius sententia universorum merita pensabuntur: et qui sub judicio passus est, judicabit, nulla iniquitatis vestigia relicturus, cum et fidelibus immortalitatem reddat in regno, et incredulis perpetuum in dolore cruciatum.

PL 20, 1091A

だがキリストは、はっきりと再び天から来る。我々はその法廷の前に立ち、その判決によって万人の功績が量られる。裁きのもとで苦しみを受けた者が裁くのであり、不法の跡を何一つ残さない。信じる者には国において不死を返し、信じない者には苦痛のうちの永遠の責め苦を返すからである。

Liber I, Caput XXIII

第I巻 第XXIII章PL 20, 1091B
1

Si corpora reformentur in resurrectionem.

PL 20, 1091B

体は復活のために作り直されるかどうか。

2

APOLL.--Hoccine etiam asseri a sapientibus potest, antiquas mortuorum favillas, et in sepulcris saeculorum aetate consumptis vix ossium cinerem residentem, rursum in corpora posse componi, ac pristinum membrorum vigorem dubii pulveris collectione solidari?

PL 20, 1091B

アポロニウス――古の死者の灰が、幾世代の年月に消え尽きた墓の中にかろうじて残る骨の灰が、再び体に組み立てられうる、肢体のもとの力が、あやしい塵を寄せ集めることで固められうる、などということが、知者たちによってさえ主張されうるだろうか。

3

Unde animas cuilibet judicio subdi posse facilius acquiescam, quam mortuorum corpora in vitae ordinem posse revocari.

PL 20, 1091B

それゆえ、魂があらゆる裁きに服しうることのほうが、死者の体が生の秩序へ呼び戻されうることよりも、私にはたやすく承服できる。

4

ZACCH.--Et admonitionis meae et tuae sponsionis oblitus es, si Deo aliquid impossibile contendis.

PL 20, 1091C

ザカイオス――あなたは、私の勧告も、あなた自身の約束も忘れている。神に不可能なことがあると主張するのなら。

5

Qui igitur quod non erat fecit ut esset, ergo ut sit quod fuerat non potest facere? aut non etiam nobis difficilius est facere quod non fuerit, quam reparare quod fuerit?

PL 20, 1091C

無かったものを在らしめた者が、あったものを在らしめることはできないというのか。それとも、無かったものを作るほうが、あったものを元に戻すよりも、我々にとってさえ難しいのではないか。

6

Sed hanc Dei possibilitatem aestimatio humana non capiat, si hoc praesentes non edocent creaturae, si tempora specierum varietate non signant. Diversae arbores hiemis rigore nudantur, et decussis foliis perisse cum gratia spem germinum credas.

PL 20, 1091C

しかし、この神の可能性を人間の見積もりが捉えられないとすれば、それは、現にある被造物がこれを教えず、季節がさまざまな姿によって示さない場合のことであろう。さまざまな木は冬の厳しさに裸にされ、葉が払い落とされると、あなたは、魅力とともに芽の望みも失せたと思うかもしれない。

7

At ubi lenius veris tempus afflavit, mirum in modum humor radicibus tentus celsa conscendit, candorem cum specie quem in ligno non habuerat, in floribus creans: fructus adjiciuntur in pomis, et quidam vestitus in foliis, quodque in arbore non erat, videtur in tempore.

PL 20, 1091C

だが春の季節がやわらかく息吹くと、根に保たれていた水気が驚くべきしかたで高みへ昇り、木には持っていなかった白さを、姿とともに花において作り出す。実が果実となって加わり、葉には一種の装いが生じ、木になかったものが、時が来れば目に見える。

8

Quid jacta in agris semina? non plenam fidem resurrectionis ostendunt? Aperiuntur terrae viscera, ut nuda sulcis grana mandentur; quod humus non texerit, vires non habet renascendi.

PL 20, 1091D

畑にまかれた種はどうか。復活の確かな信を示していないだろうか。大地の内臓が開かれ、裸の粒が畝に委ねられる。大地が覆わなかったものは、再び生まれる力を持たない。

9

Unde etiam in parvis potentiam Creatoris considera: nisi putruerint semina non resurgunt, et nisi prius mortua non reviviscunt. Numquid sulcis virentia sunt demersa, aut cum calamis operta latuerunt? Unde ergo in uno multiplex semen?

PL 20, 1091D

だから小さなものにおいても創造者の力を考えよ。種は腐らなければ復活せず、先に死ななければ生き返らない。緑のものは畝の中に沈められたのか、あるいは茎とともに覆われて隠れていたのか。では、一つの中に多くの種があるのはどこからか。

10

Unde cum aristis novus palearum candor emergit? Quo pacto ex radice vis germinis scandit in spicas, vel quemadmodum postea ex viridibus herbis alba mollities mutatur in farra? Quae certe similiter fieri posse non crederes, nisi semper videres.

PL 20, 1092A

穂とともに藁の新しい白さが現れるのはどこからか。どのようにして根から芽の力が穂へ登り、またどのようにして、その後、緑の草から白い柔らかなものが穀物に変わるのか。これらが同じように起こりうるとは、いつも見ていなければ、あなたは確かに信じなかったであろう。

11

Quod ergo in his quae ad victum hominis pertinent, ut ab initio Deus statuit, terra sic reddit, in ipsius hominis reparatione non faciet?

PL 20, 1092A

人の糧に属するものについては、神が初めに定めたとおり大地がこのように与えるのに、人間自身の回復においては神はそうしないであろうか。

12

Qui mirabilium Dei testis effectus (est), in se necesse est post resurrectionem maxime stupeat, quod in subjectis ante laudavit.

PL 20, 1092A

神の驚くべき業の証人となった〔底本は effectus (est)。est は括弧で補われている〕者は、復活ののちにこそ、自分自身において、下位の被造物において前に賛美したことに最も驚嘆するはずである。

13

Unde horum omnium ratione perspecta, defunctorum cineres vel favillas semen corporum esse non nescias, ex quo in adventum majestatis suae Christus secundum merita excitabit et formas.

PL 20, 1092A

それゆえ、これらすべての道理を見抜いたのだから、死者の灰や灰燼が体の種であることを、あなたは知らないはずがない。キリストはその威光の到来のとき、その種から、功績に応じて姿をも起こすのである。

14

Parum est enim divinae clementiae species tantum reparare quae fuerint, nisi et bonorum corpora splendor exornet, et malorum confusio deformitatis obscuret.

PL 20, 1092B

神の寛容にとって、かつてあった姿をただ元に戻すだけでは足りない。善い者の体を輝きが飾り、悪い者の体を醜さの恥辱が覆い隠すのでなければ。

Liber I, Caput XXIV

第I巻 第XXIV章PL 20, 1092B
1

De neglectis et a bestiis devoratis.

PL 20, 1092B

放置された者、また獣に食われた者について。

2

APOLL.--Pone interim quod de sepulcris tamquam ex notis sedibus mortuorum favillae reparentur in corpora; et quia condita membra sua animae noverint, ex iisdem locis confidenter reposcant: quid eos qui fluctibus mersi sunt bellisque prostrati, et post latronum caedes exsequiis funebribus caruerunt, escis, non sepulcris membra linquentes; numquid credibile est in eadem quae habuerint corpora posse restitui, cum etiam reliquiae cinerum non queant inveniri?

PL 20, 1092B

アポロニウス――ひとまず次のことを認めよう。死者の灰が、いわば知られた住処である墓から体として再び整えられ、魂は納められた自分の肢体を知っていて、同じ場所から確信をもって取り戻すのだと。では、波に沈んだ者、戦で倒された者、盗賊の殺戮ののちに葬儀を欠いた者、墓にではなく餌に肢体を残した者についてはどうか。灰の残りさえ見つけられないのに、かつて持っていた体と同じ体に戻されうると信じられようか。

3

ZACCH.--Si Deum posse omnia crederes, hoc denique factu facile judicares, neque humana disputatione discerneres, utrum fieri possit quod faciundum ille dixisset: et ideo fides summum prae bonis omnibus meritum est, quia quae Deus dixerit, implenda non dubitat.

PL 20, 1092C

ザカイオス――もし神がすべてを成しうると信じるなら、あなたは実にこれを、なすのにたやすいことと判断するだろうし、神が行うと言ったことが可能かどうかを、人間の議論で見分けようとはしないだろう。だから、信仰はあらゆる善に優る最高の功績である。神が言ったことは成就されると、疑わないからである。

4

Rei autem hujus haec ratio est: elementa omnia cunctaeque creaturae nullo quidem nobis sensu intellectuque respondent, et ad observantiam tantum proprii ministerii videntur bruta subsistere, quoniam vel indigni eorum imperio sumus, vel mundi arcana nescimus: Deum autem et intelligunt et verentur, atque ita jussis illius obsecundant, ut ad nutum praecepta mox impleant.

PL 20, 1092C

この事の理由はこうである。すべての元素とすべての被造物は、我々の感覚にも知性にも応じないし、ただ自らの務めを守るためだけに、理性なく存在しているように見える。我々がそれらを支配するにふさわしくないか、世界の秘密を知らないかだからである。だが、神についてはそれらは理解し畏れ、その命令にうなずきひとつで従って、命じられたことをすぐ果たす。

5

Quaelibet ergo exesis corporibus piscium, bestiarum alitumque digestio aut aquis miscetur, aut terris: nec fieri ullo pacto potest, ut ex eo quod qualitercumque substiterit, nihil restet; sed pretiosiorem materiem quacumque deciderit, haec duo elementa conservant, et in se velut speciali colore distinctam resurrectioni redditura custodiunt, nec residere umquam velut perditum poterit quod et divinitus inquirendum est, et sponte prometur: sic famulantibus cunctis dispersorum viscerum reliquiae in suam formam corpusque rediturae sunt; ita ut in resurrectionis miraculo inde fidei meritum credentibus augeatur, unde aliis incredulitatis augmentum est.

PL 20, 1092D

それゆえ、魚、獣、鳥に食われた体の、どんな消化物も、水に混じるか土に混じるかである。どのようなかたちで存続したものからも何も残らないということは、決してありえない。むしろ、より貴い素材は、どこに落ちようと、この二つの元素が保ち、いわば特別の色で区別されたものとして、復活に返すべく自らのうちに守る。神によって探し求められるべきものは、失われたもののように残り続けることはありえず、おのずと取り出される。こうしてすべてが仕えるので、散らされた内臓の残りは、自らの形と体へ戻ることになる。その結果、復活の奇跡において、信じる者には信仰の功績が増し、そのまさに同じことから、他の者には不信仰が増すのである。

Liber I, Caput XXV

第I巻 第XXV章PL 20, 1093A
1

Quomodo moles coeli aut facta sit aut fine praetereat.

PL 20, 1093A

どのようにして天の塊は造られたのか、また終わりに過ぎ去るのか。

2

APOLL.--Jam dudum in hoc tractatus tui tendit intentio, ut cum elementa singula ex nihilo facta commemores, etiam mundum quem ex semetipso esse, et sua credimus aeternitate mansurum, et initio minuas et fine concludas; ac licet assertionis tuae ordinem teneam, quo factum a Deo in praecedentibus meministi: quemadmodum tamen inexplicabilis poli molem aut factam credi velis, aut sicut nunc est non semper futuram, ratione confirma.

PL 20, 1093A

アポロニウス――あなたの議論の志向は、すでに久しくこの点に向かっている。個々の元素が無から造られたと言及しつつ、我々が自らのうちから存在し自らの永遠によって留まり続けると信じる世界までも、始まりにおいて小さくし、終わりによって閉じ込めようとしているのだ。あなたの主張の順序を私は辿ってはいる。先の箇所であなたは、世界が神によって造られたと述べた。それでも、どのようにして、言い尽くせぬ天極の塊が造られたと信じさせたいのか、また今あるとおりには永久に続かないと信じさせたいのか、理を示して確かめてほしい。

3

ZACCH.--Omnia igitur elementa quae vos Deo velut coaeterna numeratis, ab ipso, sicut jam dixi, et ex nihilo facta sunt, et in hanc mundi formam mirabili conspiratione sociata; quae sicut initium ex Dei creatione sumpserunt, ita perennitatem ejus beneficio consequentur: et ideo ei coaeterna non sunt a quo facta sunt; quia nulli dubium est auctori quaelibet non solum paria non esse, sed esse subjecta.

PL 20, 1093B

ザカイオス――諸君が神と並んで永遠であるかのように数える元素は、すべて、すでに述べたとおり、神によって無から造られ、驚くべき調和によって結びつけられてこの世界の形となったのである。それらは神の創造から始まりを受けたように、神の恩恵によって永続を得る。だから、造った者と共に永遠ではない。造った者に対して、どんなものも対等でないばかりか従属していることは、疑いないからである。

4

Hoc autem intellectui apertissime patet mundum ex pluribus fuisse compositum; unde adverti facile potest non illi inesse, sed praeesse divinitatem, quoniam alterius adjumento divinitas sola non indiget, sed una in se et simplex atque perfecta est, quia incorporalis; et ideo invisibilis et incorruptibilis Deus est: quae in hujus mundi actu et contemplatione non ita sunt, sed corporalia esse, etiam ea quae ex ipso mundo gignuntur ostendunt.

PL 20, 1093B

さて、世界が多くのものから合成されたことは、知性にはきわめて明らかである。そこから、神性は世界のうちにあるのでなく世界の上に立つことが、たやすく悟られる。神性だけは他者の助けを要せず、それ自身において一であり単純であり完全だからである。それは体を持たないからである。それゆえ神は見えず、朽ちない。この世界のはたらきと観想においてはそうではなく、体を持つものであることを、世界そのものから生じるものも示している。

5

Quaecumque praeterea ab eodem vel agi cernimus vel creari sub dispositione divina, non suae voluntatis, sed officii sunt. Aspice transitus solis lunaeque discursus, et utrique quotidie per vicissitudines temporum vel ortum vel occasum esse repetendum.

PL 20, 1093C

そのうえ、神の配剤のもとで世界によって行われ、あるいは造られるのを我々が見るものは、みずからの意志によるのでなく務めによるものである。太陽の移りと月の運行を見よ。両者は日ごとに、時の移ろいに従って、昇ることも沈むことも繰り返さなければならない。

6

Adventu noctis sol diem perdit, quem tamen nec semper objectu nubium velut exclusus illuminat. Luna sui patitur detrimentum, et plenitudinem luminis sub constitutione rectoris aut perdit, aut recipit.

PL 20, 1093C

夜が来ると太陽は昼を失う。しかも雲の遮りによっていわば閉め出されたときには、その昼をいつも照らすわけでもない。月は欠けを被り、光の満ちを、統べる者の定めのもとで失ったり受けたりする。

7

Varius praeterea siderum lapsus, et rationi signa famulantia, et intumescens notis mensibus mare, et sub certa horarum dispensatione excessum modumque custodiens aut sereno quiescit, aut tempestate turbatur.

PL 20, 1093D

そのうえ、星々の多様な運行があり、理に仕える徴があり、そして定まった月々に膨れ、時刻の確かな配分のもとで満ち引きの度合いと限度を守る海は、晴れて静まるか、嵐で乱される。

8

Terra imbribus infusa mollitur, eademque rursum aut gelu stringitur, aut calore siccatur: quin et aspectu Dei metuens contremiscit, et se imperio subditam motu fatetur. Ipsum aerem perniciosior halitus saepe corrumpit, et postquam gravaverit, efficit pestilentem.

PL 20, 1093D

大地は雨に浸されて柔らかくなり、同じ大地が再び霜に固められるか熱に乾かされる。それどころか、神の眼差しを恐れて震え、揺れによって自らが命令に服していると告白する。空気そのものを、有害な息がしばしば腐らせ、重くしたのちに疫病をもたらす。

9

Vincuntur piis ad Dominum precibus pluviae, et prolixa rursum serenitas supplicatione mutatur: cunctaque aut impositae serviunt rationi, aut in usum hominis necessarium sub religiosa deprecatione vertuntur.

PL 20, 1093D

雨は主への敬虔な祈りによって負かされ、長い晴天は祈願によって再び替えられる。すべては、課された理に仕えるか、宗教的な祈願のもとで人の必要な用に転じられる。

10

Haec vos appositis nominibus pro Deo singula atque universa veneramini. Quod si ita est, falso dii aestimantur, et error in promptu est; si vero aliquos qui iisdem ex arbitrio Dei praesint, apertae stultitiae est subjicienti aequare subjectos.

PL 20, 1094A

これらを諸君は、名を付けて、一つ一つまた全体を神として崇めている。もしそうなら、それらは偽って神々と見なされており、誤りは明白である。もしそれらの上に神の意志によって立つ何者かを〔崇めている〕のだとしても、従わせる者と従わされる者とを同列にするのは明らかな愚かさである。

11

Dii enim plures non sunt, sed unus nascentium viventiumque formator sicut fecit omnia, et regit, parique imperio vel mansura efficit vel casura decernit.

PL 20, 1094A

神々は多くはない。生まれるもの生きるものを形づくる唯一の者が、すべてを造ったように、それらを治め、等しい権威をもって、とどまるものを成し、崩れるものを定めるのである。

12

Vides ergo Deo soli initium non apponendum a quo omnium processit exordium, nec consempiterna majestati illius aestimanda, quae ut aeterna sint, sicut de homine, ipse facturus est.

PL 20, 1094A

だから、あなたが見ているとおり、始まりを付すべきでないのは神だけである。万物の端緒は神から出たからである。また、神自身が、人間についてと同じく、やがて永遠のものとするものを、神の威光と共に永遠であるとみなしてはならない。

13

Illo enim adveniente destructa in melius mutabuntur, ut immortalia cum homine perdurent, quae nunc utique nostris criminibus, licet invita et gementia, aut passione tamen polluuntur aut visu; quoniam quae a passione immunia sunt, contaminantur aspectu (Rom. VIII, 20, 22) .

PL 20, 1094B

神が来るとき、壊されたものはより良いものへ変えられ、不死のものとして人間とともに存続する。それらは今、確かに我々の罪過によって、望まずうめきながらも、苦しみによってか見られることによってか汚されている。苦しみを免れたものも、眼差しによって汚染されるからである(ローマ8:20, 22)。

14

Ita fiet ut etiam elementis cum homine in melius innovatis, memoria auctoresque intereant vitiorum; cum etiam illa purgentur quae ingenitam puritatem non factis, sed factorum scientia perdiderunt.

PL 20, 1094B

こうして、元素も人間とともにより良く新たにされるとき、悪徳の記憶とその作り手たちは滅びるであろう。生来の清さを、行いによってではなく、行いの知によって失ったものさえも清められるからである。

Liber I, Caput XXVI

第I巻 第XXVI章PL 20, 1094B
1

Si mundus reparetur in melius.

PL 20, 1094B

世界はより良いものに回復されるかどうか。

2

APOLL.--Credi quidem arduum est, ut mundus tanta virtutum admiratione consistens aut destrui umquam possit aut refici; sed quia immutandum Dei possibilitate confirmas, quid futurum sine ullo erit? aut qualis reparatio est effectura clariorem, cujus tanta vel magnitudo vel gratia est, ut nec magnitudo ejus ratione aut notitia deprehendi, nec splendor possit augeri?

PL 20, 1094C

アポロニウス――これほどの力ある驚嘆すべきものによって成り立つ世界が、いつか壊されうる、あるいは作り直されうるとは、信じがたい。だが、あなたは神の力によって変えられるべきものだと確言する。では、何も無しに何があることになるのか〔sine ullo の意は定かでない。世界が壊されて何も無くなれば何が残るのか、と解した〕。また、いっそう輝かしいものにする回復とは何か。その大きさにせよ優美にせよ、あまりに大きいので、その大きさは理によっても知によっても捉えられず、輝きも増しえないほどなのに。

3

Quae ergo super hoc definitio vel sententia sit sequenda, promissae instructioni convenit non sileri.

PL 20, 1094C

それゆえ、これについてどのような定義、どのような見解に従うべきか、約束された教示にかんがみて、黙したままにしておくべきではない。

4

ZACCH.--Recte quidem dicis, intellectibus nostris ad integrum in Dei providentia indeprehensibilem esse rationem; sed praesentis gratiae formam multiplex splendor aucturus est: quoniam longe amplior ei a Creatore lux veniet, quam est ab eodem inserta creaturis.

PL 20, 1094C

ザカイオス――あなたの言うことは正しい。神の摂理における理由は、我々の知性には完全には捉えられない。だが、現在の優美さの姿を、多様な輝きが増し加えるであろう。創造者から、その創造者が被造物に植えた光よりもはるかに豊かな光が、世界に来るからである。

5

Ergo invisibilia metiri ex visibilibus nos oportet, et incorruptibilia de corruptibilium admiratione pensare: justis autem in gaudia aeterna surgentibus, coelum novum et rudis terra revelabitur: multiplicatum perinde supra solem ex Dei conspectu se lumen infundet; quia multo magis sol a Deo distat, quam nos ab eodem sole distamus.

PL 20, 1094D

それゆえ、我々は見えないものを見えるものから測り、朽ちないものを朽ちるものへの驚嘆から推し量るべきである。だが、正しい者たちが永遠の喜びへ復活するとき、新しい天と手つかずの大地が現される。神の面前から、太陽の上に幾倍にもなった光が注ぎ出される。太陽が神から隔たる距離は、我々がその太陽から隔たる距離よりもはるかに大きいからである。

6

Hi potius quos ad hanc vitam diversis justitiarum gradibus merita provexerint, splendorem solis habituri sunt, et ita singuli indeptae felicitatis honoribus perfruentur, ut nec altior efferatur, nec spernatur inferior, sed gaudia sua unusquisque sic diligat, ut claritatis distantiam pari immortalitate compenset.

PL 20, 1094D

むしろ、さまざまな段階の正義によって功績がこの命に導いた者たちは、太陽の輝きを持つことになり、各人は得た幸福の栄誉を享受して、より高い者が思い上がることも、より低い者が蔑まれることもなく、各人が自分の喜びをそれほど愛するので、栄光〔claritas〕の隔たりを同じ不死によって埋め合わせる。

7

Nulla tum interjectio noctis continuitatem diei lucisque violabit: praesens enim cernentium visibus Deus, et beatorum laetitiae semper socia divinitas obscuritatem fugabit, diemque junctura est.

PL 20, 1095A

そのとき、夜の挟まりが昼と光の連続を損なうことはない。神が見る者たちの視線に現前し、神性が福なる者たちの喜びのつねの伴侶として、暗さを追い払い、昼を継ぎ目なく連ねるからである。

8

Non livor miseros, non suspicio vexabit incautos, nullus animi ac viscerum dolor; nullaque peccati vel necessitas, vel occasio, vel voluntas mortem aut mereri faciet aut timeri: vernabunt cuncta cum fructibus, omnium specie nulla temporum varietate mutata: odor cum amoenitate certabit: non illic importunae obscuritatibus pluviae, aut perennis aurae libertatem rigor calorque corrumpet: sed manebit perpetuo blanda temperies, et inaestimabilia illius beatitudinis gaudia praeteritorum recordatio nulla vexabit; ita ut praesentis mundi usum etiamsi abolitio futura non tolleret, transisse tamen gauderent justi potius quam dolerent.

PL 20, 1095A

妬みが惨めな者を、疑いが不用心な者を悩ますことはない。心にも内臓にも苦痛はない。罪の必要も機会も意志も、死を招くことも、恐れさせることもない。すべてのものが実とともに春の盛りとなり、すべてのものの姿は季節の変化によって変わらない。香りは快さと競い、そこでは不快な暗さを伴う雨も、絶えず吹く風の自由を損なう厳寒や暑熱も来ない。常に穏やかな気候が続き、あの幸福の計り知れない喜びを、過去の思い出がいささかも損なうことはない。その結果、現在の世の用が、たとえ将来の廃止によって取り去られないとしても、正しい者たちは、それが過ぎ去ったことを嘆くよりもむしろ喜ぶであろう。

Liber I, Caput XXVII

第I巻 第XXVII章PL 20, 1095B
1

Cur frustra adorentur idola, si in templis donant responsa.

PL 20, 1095B

偶像が神殿で託宣を与えるのに、なぜ偶像を崇めるのは無駄なのか。

2

APOLL.--Magna est, sicut dicis, adhortatio futurorum, sed nondum patuit gentilium vanam religionem, aut vacua honore divinitatis numina nuncupari; quando et certa ex adytis responsa praestantur, et futura noscuntur in templis: quae si et vera sunt et quaerentibus prosunt, frustra Christiani destruere conamini quod eripere non potestis.

PL 20, 1095B

アポロニウス――あなたの言うとおり、将来への勧めは大きい。だが、異教徒たちの宗教がむなしいこと、あるいは神性の栄誉を欠いたものが神威と呼ばれていることは、まだ明らかになっていない。奥殿からは確かな託宣が与えられ、神殿では将来のことが知られているのだから。それらが真実であり、尋ねる者に益するなら、キリスト教徒たちよ、諸君が奪い取れないものを壊そうと試みても無駄である。

3

ZACCH.--Haec quidem quae in templis ostendere extorum inspectio solet, et ex adytis velut futura portendere, nec semper vera sunt, et nulli umquam, ut arbitror, prosunt; quia si adversa sunt, et ad correctionem ex Deo veniunt, nisi ab ipso non queunt immutari.

PL 20, 1095B

ザカイオス――神殿で内臓の検分が示すのを常とするもの、また奥殿からいわば将来のことを予示するものは、いつも真実とは限らず、私の考えでは、誰の益にもならない。なぜなら、もしそれが不幸なものなら、矯正のために神から来るのであって、神自身によらなければ変えられないからである。

4

Et denuntiata scisse quid prodest, si vitari praedicta non possunt? si autem ex Deo non sunt, nec bona possunt esse nec vera, et sicut haud officiunt, ita nihil prosunt: sed sive sunt falsa, seu certe ex proventu habent aliquid veritatis; omnia figmenta sunt daemonum, qui et sperari a se volunt, et sperantes decipere consueverunt; ut cum a Dei cultu homines abstraxerint, etiam beneficiis exuant atque ab ejus bonitate disjungant.

PL 20, 1095C

告げられたことを知っても何の益があろう、予言されたことが避けられないのなら。もしそれが神から出たものでないなら、善でも真でもありえず、害を与えないのと同じく益も与えない。偽りであるにせよ、結果によって確かに少しは真実を持つにせよ、すべては悪霊たちの作り事である。悪霊たちは自分に望みをかけられることを望み、望みをかける者を欺くのを常とし、人々を神への礼拝から引き離したうえ、恩恵をも奪い、神の善から切り離そうとするのである。

5

Hi gentilium obsident templa, hi sub mortuorum hominum nominibus sedem in vestris adytis collocarunt; et quia illis nusquam praeterea consistendi in terra locus est, aerem sub nubibus praecipites incursant, volucrique discursu omnia perscrutantes, aut jam visa denuntiant, aut a se nequiter faciunda quasi ut caveantur, adversa praedicunt.

PL 20, 1095C

彼らは異教徒たちの神殿に居座り、死んだ人間たちの名のもとに諸君の奥殿に座を定めた。ほかに地上に留まる場所がどこにもないので、雲の下の空気に急降下して襲い、翼ある走りですべてを探り、すでに見たことを告げるか、自分たちが邪悪になそうとすることを、あたかも警戒させるかのように、不幸として予告する。

6

Nam licet nequam et incerti sint spiritus, omnique crimine reatuque polluti; incorporalis tamen, ejusque substantiae cujus dignitatem amisere cum coelo, naturae beneficio et vigore non carent, ac plus quam homines sciant necesse est, quorum et creatio sublimior est, nec terreno corpore sensus includitur.

PL 20, 1095D

彼らは邪悪で不確かな霊であり、あらゆる罪過と咎に汚れているが、体を持たない実体、天とともにその尊厳を失った実体のものであって、本性の恩恵と活力を欠いているわけではなく、人間より多くを知っていなければならない。彼らは創造がより高く、感覚が地上の体に閉じ込められていないからである。

7

Et quae, rogo, illorum divinatio est? Nonne similiter cum hominibus quos per vitia ceperint, Christi invocatione terrentur?

PL 20, 1096A

そして、問うが、彼らの占いとは何か。彼らが悪徳によって捕らえた人間たちと同じく、キリストの名を呼ぶことで恐れさせられるのではないか。

8

Volunt quaedam sponte praedicere, et de absentibus vel futuris, velut manifesta denuntiant, dum aut medelam cruciatibus sperant, aut praedicturos imitantur ut fallant.

PL 20, 1096A

彼らは自ずから何かを予言しようとし、不在のこと、また未来のことを、あたかも明白であるかのように告げる。責め苦からの癒しを望むときか、予言する者たちをまねて欺くときである。

9

Omnis tamen divinandi simulatio de rebus actibusque terrenis est: nihil ante factum, quod sit Dei, praevident; nihil prius quam videant coeleste noverunt; et quod magis mirere, ne cogitationes quidem in cordibus hominum deprehendunt.

PL 20, 1096A

だが、占いのふりはすべて地上の事物と行いに関わる。神のものである、まだ行われていないことを、彼らはあらかじめ見ない。見るより前に天のことを知ることもない。さらに驚くべきことに、人の心の中の思いさえ見抜かない。

10

His ergo non pudet cultum verae divinitatis ascribere, his vitam hominis spemque committi, quibus circumscribendi semper dolus est, et fallendi pro divinatione subtilitas?

PL 20, 1096A

これらの者にまことの神性への礼拝を帰し、これらに人の命と望みを委ねることを、恥じないのか。彼らには、人を欺く偽りと、占いの名のもとの巧妙なごまかしが、いつもあるのに。

11

His etiam simulacra aut igni excocta componitis, aut in ligno vel sculptilibus adoranda praebetis, ex quibus is vobis venerabilior deus est, qui artificis manu melius expolitus; et hoc divinitas clarior, pictura si pulchrior: nec requirendi Creatorem studium est, aut agnoscendi Deum verum sensus apponitur.

PL 20, 1096B

これらのために諸君は、像を火で焼いて組み立て、あるいは木や彫刻に刻んで崇拝に供している。そのうち、職人の手でよりよく磨かれたものが、諸君にとってより崇むべき神であり、絵がより美しければ神性もより輝かしい。創造者を探す熱心はなく、まことの神を認める思いも加えられない。

12

Nonne manifestae dementiae est, his quasi Deo hominem subjici quos tibi possis Deum credendo subjicere, et ab his vitae auxilia postulare quos in reatu esse non dubium est?

PL 20, 1096B

人が、神を信じることで自分に従えることのできる者たちに、神であるかのように従うのは、あからさまな狂気ではないか。罪責のうちにあるのが疑いない者たちから、命の助けを求めるとは。

13

Quos si profuturos putas, et ideo placari debere confidis; profuturos cuiquam crede propitios, si spreti a fidelibus nocent, si his a quibus propter Deum contemnuntur officiunt. Cum ergo nos timeant, vobis praesunt.

PL 20, 1096B

あなたが、それらは益をもたらすと考え、だからなだめるべきだと信じるのなら、もし彼らが、信者たちに蔑まれて害をなし、神のゆえに彼らを軽んじる者たちを害するのなら、そのときこそ、誰かに益をもたらす好意ある者だと信じるがよい。それゆえ、彼らは我々を恐れ、諸君を支配しているのだ。

14

Et vide qualiter haberi debeant, qui nec prodesse umquam possunt, nec semper nocere, cum et sit facilius, et velle non desinant.

PL 20, 1096C

そして見よ、彼らはどう見なされるべきか。益をもたらすことは決してできず、害をなすこともいつもはできないのに、害をなすほうがたやすく、彼らはそれを望むことをやめないのだ。

Liber I, Caput XXVIII

第I巻 第XXVIII章PL 20, 1096C
1

Si Deus solus debetur honorari, quare et homines honorantur, et imagines sculpuntur in vasis Dei.

PL 20, 1096C

神だけが崇められるべきなら、なぜ人間も崇められ、神の器に像が刻まれるのか。

2

APOLL.--Habet quidem speciem veritatis objurgatio tua, sed potest recurrentibus confutari.

PL 20, 1096C

アポロニウス――あなたの非難は真理の外見を持っている。だが、立ち返って見れば論駁されうる。

3

Nos enim eorum simulacra vel imagines adoramus, quos vel vera religione deos credimus, vel antiquorum traditionibus docti deos non esse nescimus: vos vero quibus istud abominatio est, cur imagines hominum vel ceris pictas, vel metallis defictas sub regum reverentia etiam publica adoratione veneramini, et ut ipsi praedicatis Deo tantum honorem debitum etiam hominibus datis?

PL 20, 1096C

我々は、まことの宗教によって神々と信じている者たち、あるいは古の者たちの伝えに教えられて神々でないとは知らない者たちの、像や似姿を崇める。だが、そのことを忌まわしいとする諸君こそ、なぜ、蝋に描かれあるいは金属に打ち出された〔底本は defictas。意味から effictas などと解した〕人間たちの像を、王〔皇帝を指す〕への畏敬のもと、公の崇拝をもってさえ尊び、自分たちで宣言するように神にのみ負うべき栄誉を人間にも与えるのか。

4

Quod si et illicitum legique contrarium est, cur hoc facitis Christiani, aut cur hoc vestri non prohibent sacerdotes, ne id quod ignorantibus nobis pro sacrilegio ascribitis, scientes sub officii excusatione subeatis?

PL 20, 1096C

それが許されず法に反するなら、キリスト教徒たちよ、なぜ諸君はそれをするのか。また諸君の司教たちはなぜそれを禁じて、知らない我々には冒瀆として帰す事柄を、諸君が務めの言い訳のもとに知りつつ犯すことのないようにしないのか。

5

ZACH.--Istud quidem nec debeo probare nec possum, quia evidentibus Dei dictis non elementa, non Angelos, nec quoslibet coeli ac terrae vel aeris principatus adorare permittimur.

PL 20, 1096D

ザカイオス――それを私は是認すべきでもなく、できもしない。神のはっきりした言葉によって、我々は元素も、天使も、天・地・空の主権者たちの誰をも、崇めることを許されていないからである。

6

Divini enim speciale hoc nomen officii est, et altior omni terrena veneratione reverentia: sed sicut in hujusmodi malum primum adulatio homines impulit, sic nunc ab errore consuetudo vix revocat; in quo tamen incautum obsequium, non aliquem divinum deprehenditis cultum.

PL 20, 1097A

崇拝とは神への務めに固有の名であり、あらゆる地上の敬意より高い畏敬である。だがこの種の悪へはまず追従が人々を駆り立てたように、今は習慣が誤りから連れ戻すことがほとんどない。しかし、そこに諸君が見いだすのは、不用意な追従であって、何らかの神への礼拝ではない。

7

Scilicet propter similitudinem amabilium vultuum gaudia intenta plus faciunt, quam hi forte exigant quibus defertur, aut perfungi oporteat deferentes; et licet hanc incautioris obsequii consuetudinem districtiores horreant Christiani, nec prohibere desinant sacerdotes; non tamen Deus dicitur cujus effigies salutatur, nec. adolentur thure imagines, aut colendae aris superstant, sed memoriae pro meritis exponuntur, ut exemplum factorum probabilium posteris praestent, aut praesentes pro abusione castigent.

PL 20, 1097A

つまり、愛すべき顔に似ていることのゆえに、張りつめた喜びは、与えられる側が求めるかもしれない以上に、また与える側が果たすべき以上に、事を行わせる。より厳格なキリスト教徒たちはこの不用意な追従の習慣を忌むし、司教たちも禁じることをやめないが、それでも、肖像に挨拶される者が神と呼ばれるわけではなく、像に香が焚かれることも〔底本は nec. adolentur。nec adolentur と読む〕、祭壇の上に礼拝のために置かれることもない。功績に応じて記憶のために置かれ、後の世に称賛に値する行いの手本を示し、あるいは現在の者を、濫用について戒めるのである。

8

Vides ergo nil vestris erroribus simile in hoc esse quod arguis, nec juste profanis actibus officia incautiora conferri; quando etiam ipsi ad quos referri istud potest, aut fieri hoc nolint si consulantur, aut quamlibet vanae gloriae consuetudinem non recidant, nihil temere assumentes divinum, mortales se esse, et Dei indignos honore fateantur, cui et quod sunt debent, et fide ut hoc essent fortasse meruerunt.

PL 20, 1097B

だからあなたは見る、あなたが責めるこの事には、諸君の誤りに似たところは何もなく、不用意な務めが不敬な行いと正当に比べられることもないと。それが当てはまりうる者たち自身が、尋ねられれば、そのことが行われるのを望まないか、あるいは虚栄の習慣をまったく切り捨てないにしても、軽率に神的なものを何も取らず、自分が死すべき者であり神の栄誉にふさわしくないと告白するのだから。神には自分のあるところのものを負い、信仰によって、そうあるに値したのかもしれない。

Liber I, Caput XXIX

第I巻 第XXIX章PL 20, 1097B
1

Quare Christiani fatum non credunt.

PL 20, 1097B

キリスト教徒はなぜ運命を信じないのか。

2

APPOLL.--Advertere in hujus propositionis principio potuisti, tenui me objectione ista libasse, quia professionis vestrae perfecta, ut vultis, observatio, nil penitus quo exasperari Deus possit, debet admittere: nunc autem neglectis his, hoc si videtur signanter exprome, cur fatum homini esse nolitis, aut quam ob causam nullam decreti necessitatem videri; cum haec ipsa per cursum siderum lunaeque rationem ita inveniantur et certa sint, ut nemo facile devitet quod futurum ei statuta propriae nativitatis affixerint.

PL 20, 1097B

アポロニウス――この論題の初めに、あなたは気づくことができたはずだ、私がこの異議をほんの軽く触れたにすぎないことに。諸君の宣言の、諸君の望むとおりの完全な遵守は、神を怒らせうるものを決して認めてはならないからだ。だが今は、これらを措いて、よければはっきり述べてほしい。なぜ諸君は人間に運命があることを望まないのか、あるいはどんな理由で、定めの必然性が何も見えないとするのか。星々と月の運行の理によるこの事柄そのものは、自分の誕生の定めが課したものを、誰もたやすく避けられないほど、確かに見いだされるのに。

3

ZACCH.--Credo intelligas ex interpretatione sermonis fati nomen assumptum, et quod vocari putatur in specie non rei alicujus esse, sed verbi; decreti autem necessitas si est ulla, quod credi nefas est, humanae vitae Deus aut ignarus est, aut injustus: injustus, si bona malaque inexpertis ipse constituit; ignarus, si decerni ab alio se cessante permittit.

PL 20, 1097C

ザカイオス――あなたは、運命〔fatum〕という名が言葉の解釈から取られたこと、そして、そう呼ばれると思われているものは実際には何か物のものでなく語のものであることを、理解していると私は信じる。もし定めの必然が何かあるなら――それを信じるのは不敬であるが――、神は人の命について、無知であるか不正であるかである。不正とは、経験のない者たちに善と悪を自ら定めるなら、無知とは、他者によって定められるのを、自分は手を引いたまま許すなら、である。

4

Nam si necesse est bonos esse, cur ascribuntur merita voluntati; si malos, cur poena commissis? Ergo et lex supervacua est, et nescio quam ob causam saeculi jura condantur, si quod recte homo gesserit, proventibus ascribendum est; quod prave, necessitati.

PL 20, 1097C

もし善であることが必然なら、なぜ功績が意志に帰されるのか。悪であることが必然なら、なぜ刑罰が行為に課されるのか。それなら法も無用であり、世の法がなぜ定められるのか分からない。人が正しく行ったことは成り行きに、邪に行ったことは必然に帰すべきなら。

5

Cur praeterea idem bonorum potius conditor Deus tantis scripturarum voluminibus vel comminatur judicium, vel beatitudinem repromittit?

PL 20, 1097D

そのうえ、善の創造者である同じ神が、なぜこれほど多くの聖書の巻で、裁きを脅し、あるいは至福を約束するのか。

6

Quid religiosae hominum preces faciunt, aut supplicatio enixa quid praestat, si potestas aliqua decreti inexpertis hominibus atque in lucem nascendo prodeuntibus, quod vitari non queat, et quod ipsi videtur affigat?

PL 20, 1097D

人の敬虔な祈りは何をなし、懸命な嘆願は何をもたらすのか、もし経験のない、生まれて光の中に出る人々に、避けられない定めの何らかの権能が、その定めが良しとするところを固定するなら。

7

At contra, justus et nulli umquam inaequalis judicio Deus, sicut cuncta ipse formavit, ita et cuncta moderatur, legem ab initio statuens, ut boni tantum simus; immo quia sic creamur et nascimur, ne mutemur: neque tantum ne mali simus, sed ne vel mali esse velimus, ut et faciamus semper bona, non ut merentes mala aliquando patiamur.

PL 20, 1098A

だが逆に、神は正しく、判決においていつも誰に対しても不公平でなく、自らすべてを形づくったとおりにすべてを治め、初めから、我々がただ善であるようにとの法を定めた。いや、我々はそのように造られ生まれているのであり、変えられないためである。悪とならないためだけでなく、悪であろうと望むことさえないようにである。我々が常に善を行うためであって、報いに値して時に悪を被るためではない。

8

Verum hanc de homine, ut videtur, praescientiam malitiarum omnium diabolus auctor invenit, ut velut per innoxiam mathesim occultius decipiantur, qui fraudem illius hanc esse non norunt.

PL 20, 1098A

だが、人間についてのこの予知は、見るところ、あらゆる悪意の張本人である悪魔が考案したのであり、その欺瞞がこれだと知らない者たちが、いわば無害な占星術によって、いっそう隠れたしかたで欺かれるようにするためである。

9

Inter omnes enim scelerum suorum artes nulla dubios perniciosius appetit, nec alia a Dei cultu subtilius homines avocat, quam ut, cum sciamus omnes Deo nos debere quod formamur et nascimur, fato nos suadeat debere quod vivimus.

PL 20, 1098B

悪魔の罪の技のすべてのうち、疑う者たちをこれほど破滅的に狙うものはなく、神への礼拝からこれほど巧みに人を遠ざけるものもない。我々は皆、形づくられ生まれることを神に負うと知っているのに、生きることを運命に負うと説得するのだ。

10

Fallimur nisi haec quibusdam pro tota religione praecipua cura est ut futura non nesciant.

PL 20, 1098B

我々が誤っているのでなければ、ある人々にとっては、宗教のすべてに代わる第一の関心は、将来のことを知らずにいないことである。

11

Velint nolint, ei a quo scierint efficiuntur obnoxii, quia credunt; ac dum ista sectantur, a fide et religione discedunt; et, quod est saevius, sub specie innocentiae malum non cavetur, dum vitari posse non creditur, neque si est prosperum a Deo poscitur, quod necessario eventurum speratur.

PL 20, 1098B

望もうと望むまいと、彼らは、それを知らせた者に従属する者となる。信じるからである。そしてこれらを追い求めるうちに、信仰と宗教から離れる。さらに悪いことに、無害の外見のもと、悪は警戒されない。避けられるとは信じられないからであり、繁栄も、必ず来ると期待されているのだから、神に求められない。

12

Intuere praeterea ipsam maleficiorum scenam: signorum qualitas, status lunae, dies, hora, consulentis nomen inquiritur. Ecce jam incerta divinatio est, ubi falli interrogans vel respondens potest.

PL 20, 1098B

さらに、邪術の舞台そのものを見よ。星座の性質、月の位相、日、時刻、尋ねる者の名が調べられる。見よ、すでに占いは不確かである。尋ねる者も答える者も欺かれうるのだから。

13

Fit postea quicumque prosperorum gradus, et cum evadendi conditione praedicuntur adversa. Nempe etiam hic memorati artificis fraus elucet, quod esse fateatur incerta, quae evadi posse denuntiet. Deus enim innoxiis adversa non statuit, inexpertis mala non tribuit.

PL 20, 1098C

そののち、何らかの繁栄の段階が生じ、不幸は逃れうるという条件つきで予告される。実にここでも、先に述べた技の主の欺瞞が輝き出る。逃れうると告げるものを、不確かであると認めているのだから。神は無辜の者に不幸を定めず、経験のない者に悪を与えないからである。

14

Vides ergo et divinae patientiae et humanae curiositati fraudem diabolicae artis illudere, et velut in supputatione lunae ac siderum cursu occultum perfidiae vulnus et virus latere, ut inter cognitionem ac praescientiam futurorum et reverentia Dei, et amor justitiae apud homines minuantur, cum Deus aut mala nascentibus statuisse credendus sit, aut ab alio constituta auferre non posse.

PL 20, 1098C

だから、あなたは見る、悪魔の技の欺瞞が、神の忍耐と人間の好奇心をあざけっていること、また月と星々の運行の計算のうちに、背信の隠れた傷と毒が潜んでいること、それによって、将来の認識と予知のあいだに、人々のもとで神への畏敬と正義への愛が減ることを。神が、生まれる者たちに悪を定めたと信じさせられるか、他者によって定められたものを取り去れないと信じさせられるかだからである。

Liber I, Caput XXX

第I巻 第XXX章PL 20, 1098D
1

Si diabolus in occultis nocet, quomodo potest in cursibus lunae vel siderum cum sint in praesenti nocere.

PL 20, 1098D

悪魔が隠れたところで害をなすのなら、現に存在する月や星々の運行において、どうして害をなしうるのか。

2

APOLL.--Quantum video magna est diaboli hujus potentia, quia contra Dei, ut intelligitur, voluntatem, etiam lunae ac siderum cursui ea per quae hominibus nocere possit, inseruit: verum tamen quo pacto aliunde venire credenda sunt, quae illic inspecta noscuntur?

PL 20, 1098D

アポロニウス――私の見るところ、この悪魔の力は大きい。神の意志に反して――そう理解される――人に害をなしうるものを、月と星々の運行にまで植え付けたのだから。しかし、そこに観察されて知られることが、どうして別のところから来たと信じられようか。

3

Arbitror autem in occultis falsitatibus illudi homines ab eo posse; mathesim vero cum signis ac sideribus simpliciter convenire: ac non ideo noxiam debere judicari, quia nihil de casibus subtrahit, sed magis utilem, quae aut denuntiet prospera, aut cavenda praedicat.

PL 20, 1099A

だが私は、隠れた偽りにおいて人が彼に弄ばれうると考える。だが占星術は星座や星々と単純に一致している。ゆえに、出来事から何も奪わないから有害だと判断されるべきではなく、むしろ、好都合なことを告げ、あるいは避けるべきことを予告するので有益だと考える。

4

ZACCH.--Prius dixi mathesim hoc esse saevius malum quod innocens aestimatur; sed licet investigabili subtilitate tecta atque conclusa sit, actus sui tamen, sicut exposui, corpore ac fine reseratur.

PL 20, 1099A

ザカイオス――私はすでに言った、占星術は無害と見なされるがゆえにいっそう悪質な悪であると。それは探りがたい巧妙さに覆われ閉ざされていても、私が説明したとおり、その行いの本体と目的によって暴かれる。

5

Ex Deo enim non est; et idcirco nec sideribus cohaerere credenda est; quae primum incerta et infidelis, deinde inanis est operis, et idcirco observari supervacuum est nil profuturam.

PL 20, 1099A

それは神から出たものではない。だから星々に結びついていると信じるべきでもない。それはまず不確かで信用ならず、次に空しいはたらきであり、したがって、益をもたらさないものを観察するのは無用である。

6

Multae autem stoliditatis est ab eadem praedicta metuere, quae et cum praedicentis confessione evadi possunt, et praecipue conversis ad Deum precibus superari. Prosperum vero aliquid ab eadem sperare perstultum est, cum tam facile aut falli possit aut fallere.

PL 20, 1099A

同じ占星術が予告したことを恐れるのは大いなる愚かさである。予告する者自身が逃れうると認めるものであり、とりわけ神へ向けた祈りで克服されうるのだから。それから何か好都合なことを望むのは極めて愚かである。これほどたやすく、欺かれうるし、欺きうるのだから。

7

Sed finge verum aliquando denuntiet; quod consilium est cum manifesto reatu ab hujusmodi prodigiis dubios potius exspectare proventus, quam in fide semper securum, vel medelam a Deo sperare vel meritum?

PL 20, 1099B

だが、それがときに真実を告げると仮定せよ。信仰において常に安らかに、神から癒しや功績を望むよりも、明白な咎を負いながら、この種の怪異から疑わしい結果を待つほうを選ぶとは、どういう考えなのか。

8

Hoc magis noveris, quemdam esse diabolo in sceleribus principatum, atque huic immundorum spirituum ministeria diversa servire; sub illius enim flagitiosa divisione alii concupiscentiae faces praeferunt, et luxuriae fomenta succendunt: per quosdam in praeceps fertur libido, atque avaritia officiis suis utitur; alii amore habendi cruenta persuadent, et fraudes furtorum sorores. (Laetantur ad cognitos.) Hi maeroribus praesunt, et qui terrores metuentibus ingerant certi sunt: aliorum exercetur turba cruciatibus, ut saevius infelicium hominum corpora vexatione quatiantur: a quibusdam sub incremento lunae augetur insania, et tamquam de plenitudine purissimi luminis captorum labes veniat, sub quadam mali dimensione aut exaggeratur aut incipit: nonnulli magicam praestolantur artem, et mentiri mortuorum figuras in meditatione deputant: his etiam divinationibus doctiores praecurrunt, et fallendi subtilissimos velut simplex mathesis amplectitur.

PL 20, 1099B

これはいっそうよく知っておくべきだ。悪魔には罪悪の中にある一種の首位があり、これに汚れた霊たちのさまざまな奉仕が従っている。その恥ずべき分担のもとで、ある者たちは欲望の松明を掲げ、放縦の火口に火をつける。ある者たちによって情欲は真っ逆さまに運ばれ、貪欲も自分の下役たちを用いる〔ミーニュの脚注は、officium をここでは総督の下役(officiales)の意に取るとする〕。ある者たちは、持つことへの愛によって、流血と、盗みの姉妹である欺瞞とを説き勧める。(彼らは知られた者たちのもとで喜ぶ。)〔ミーニュの脚注は、この丸括弧の句を、悪霊たちが度を越した喜びを司ると述べた失われた一節の残りだとする〕これらは悲しみを司り、恐れる者たちに恐怖を送り込む者たちも定まっている。他の者たちの群れは苦痛で働かされ、不幸な人間たちの体がいっそう残酷に責め苛まれて揺さぶられるようにする。ある者たちによって月の満ちるときに狂気が増し、いわば最も清い光の満ちから、捕らえられた者たちの破滅が来るかのように、悪のある度合いのもとで、いっそう激しくなるか、始まる。魔術を待ち受ける者もおり、死者の姿を偽ることを企みに割り当てる。これらの占いにさえ、より学んだ者たちが先んじ、欺くのにもっとも巧みな者たちを、いわば単純な占星術が抱く。

9

Alii in avibus auguria praecinunt, et volantum lapsus certis laterum partibus monstrant; atque ita illo falsitatum omnium incentore vel praesule, diversis criminum stipendiis daemones militant, ut indefessos humano generi laqueos praetendentes, vitari ab hominibus ferrique non possint; si tamen, sicut illi vel credi semper vel fieri volunt, totum aut crederetur aut fieret.

PL 20, 1099C

ある者たちは鳥に前兆を歌い、飛ぶ鳥の動きを、左右の定まった方角に示す。こうして、あらゆる偽りの煽動者また首長のもと、悪霊たちは罪のさまざまな報酬のもとで兵役に就き、人類に疲れ知らずの罠を張って、その罠は人間に避けられもせず耐えられもしない。もっとも、彼らが常に信じられるよう、そうなるようにと望むとおりに、すべてが信じられ、または起こるのであれば、の話である。

Liber I, Caput XXXI

第I巻 第XXXI章PL 20, 1099D
1

Qui sint daemones, et a quo diabolus.

PL 20, 1099D

悪霊とは何者か、また悪魔は誰から出たのか。

2

APOLL.--Opportune ad responsionem interrogatio dudum sequestrata descendit: unde igitur quive isti sunt daemones quos dudum in templis gentilium commorari, et nunc universis vel praeesse vel interesse criminibus signantius edidisti?

PL 20, 1099D

アポロニウス――先に脇に置かれていた問いが、答えるのにちょうどよい時に下りてきた。では、あなたが先に異教徒たちの神殿に住み着いていると述べ、いま、あらゆる罪過を司り、またそこに加わっているとさらにはっきり述べた、これらの悪霊とは、どこから出た、何者なのか。

3

Quis eorum similiter princeps, quem diabolum vocas? vel unde ad haec opera sunt dejecti, si ulla his tamen sublimioris naturae dignitas fuit? Effici enim per eos quae in superioribus meministi, non nisi ipsorum genere et qualitate monstrabitur.

PL 20, 1100A

同様に、彼らの首長、あなたが悪魔と呼ぶ者は誰か。また、もし彼らにより高い本性の尊厳が何かあったのなら、どこからこれらの働きへ落とされたのか。先に述べたことが彼らによって成し遂げられることは、彼ら自身の種類と性質によらなければ示されないからである。

4

ZACCH.--Eadem quidem etiam nunc illis est natura quae ab initio fuit, quia quod semel creaverit Deus, aut in melius mutat, aut ipse non abrogat: coelestem vero dignitatem non sui Creatoris, sed voluntate propria, perdiderunt.

PL 20, 1100A

ザカイオス――彼らの本性は今も初めにあったものと同じである。神は一度創造したものを、より良く変えはするが、自ら廃することはないからである。だが、天の尊厳は、創造者の意志ではなく自分の意志によって失った。

5

Unde quia et offensae causas requiris, ex Scripturarum ratione utraque cognosce. Duo creationum genera cum omnia conderet, praecipua Deus fecit, quibus secundum officium tribuit et sensum: in coelis Angelos, homines in terris: incorporales sunt et vere spiritus Angeli; nos vero coelestes sensus intra corpora terrena gestamus.

PL 20, 1100A

だから、あなたは罪の原因も尋ねるので、聖書の理に従って両方を知れ。神は万物を創るとき、二つの種類の被造物を、特に優れたものとして作り、それぞれに務めに応じた思いをも与えた。天には天使たち、地には人間たちである。天使たちは体を持たず、まことに霊である。だが我々は天の思いを、地の体の内に担っている。

6

Et cum munere Creatoris voluntas utrisque sit libera, major est tamen in hominibus occasio delinquendi; quibus et animo et corpore cavendum est: nam desideriis animae, corpora actibus peccant.

PL 20, 1100B

創造者の賜物によって両者に意志は自由であるが、それでも人間には罪を犯す機会がより大きい。人間は心においても体においても身を守らなければならない。魂は欲望によって、体は行いによって罪を犯すからである。

7

Hi ergo propiores Deo, qui magis liberi; et quia imperiorum ejusdem ministri semper ac medii, ideo plus scientes.

PL 20, 1100B

それゆえ天使たちは、より自由であるので神により近い。彼らは神の命令に仕える者としてつねに間に立つので、それだけ多く知っている。

8

Ergo (ut) quaecumque in terris agi potestatum et dignitatum gradibus vides, umbra coelestium est: ita et illic magis secundum Dei datum et disciplinae et ordinum modus praesidentis Dei servit imperiis, atque ad nutum ineffabilis majestatis innumerabilem Angelorum multitudinem, Archangelorum obedientia regit.

PL 20, 1100B

それゆえ〔底本は Ergo (ut)。ミーニュの脚注は、ut は写本にも旧版にも無く、必要と見て編者が補ったとする〕、地上で権力と位階の段階によって行われているのをあなたが見るものは、すべて天のものの影である。そのように、天ではなおいっそう、神の定めに従い、規律と位の程度が、統べる神の命令に仕え、言い表せない威光のうなずきのもとで、大天使たちの従順が、数えきれない天使の群れを治める。

9

Qui nunc autem diabolus et daemonum princeps, primus omnium Angelus fuit; qui factura et gradu caeteris praeeminens, dum effertur superbia, infra omnes effectus est: videri se etenim Deum, quod non erat, voluit; et quia primus inter omnes factus fuerat, Divinitati se comparando honorem Creatoris assumere: ob cujus ausi praesumptionem cum aliquantis ex inferioribus, qui assensum praebuerant, ejectus e coelo est; quos postquam secum traxit ad terras, tamquam amissum reparans principatum, ex Angelis satellites suos fecit; et, sicut paulo ante memoravi, officiis criminum malisque lapsorum, negatum in coelos reditum consolatur.

PL 20, 1100C

今や悪魔であり悪霊たちの首長である者は、もとはすべての天使の第一であった。造られ方においても位階においても他に抜きんでていたが、高慢に思い上がって、すべての者の下に落とされた。神でないのに神と見られようと望んだのである。すべての者の中で第一に造られたので、神性になぞらえて創造者の栄誉を取ろうとした。この大胆な思い上がりのゆえに、同意を与えた下位の者たちの何人かとともに、天から追い出された。彼らを地へ引きずり込んだのち、失った首位を取り戻すかのように、天使たちから自分の従者を作った。さきほど述べたように、罪の務めと堕ちた者たちの悪によって、天へ戻ることを拒まれたのを慰めている。

10

Hic primum hominem ad temerandam praecepti legem in serpente praevius et suasor animavit, et in consequentibus semper bonam nostri creationem per vitae blandimenta egit in crimina; et quamlibet per manus hominum, hoc tamen Christus insistente crucifixus est.

PL 20, 1100D

彼はまず、蛇の中で先導者また唆す者として、最初の人を戒めの法を破るようにそそのかし、その後もつねに、命の甘言によって、我々のよき創造を罪へと向かわせた。人の手を通してではあるが、キリストが磔にされたのも、これ〔悪魔〕が迫ったからである。

11

Illi invidia, tumor, crudelitas et mixtus concupiscentiae luxus in sordibus cordi semper et gaudio est; et ne semper impia vel polluta sectando subtilis nequitiae figmenta nudaret, informationi atque effectibus scelerum honesta permiscuit; videri studens sibi virginitatem placere, dicari debere idolis castitatem, ut quod re destruit, ambiret in nomine; purificatis etiam plus quiddam fallaciae suae praestans, et quamlibet homini sectam libenter indulgens, dum Deum nec ignoratum aliquis scire queat, nec agnitum ex ipsius voluntate ac lege veneretur.

PL 20, 1100D

彼には、妬み、膨れ上がり、残酷、そして欲望のまじった放縦が、汚れの中で心にも喜びにもつねにある。そして、不敬で汚れたものばかりを追えば、巧妙な邪悪の作り事が裸にされてしまうので、悪行の形成と成就に、立派なものを混ぜた。おとめの身が自分に喜ばれると見せ、貞潔が偶像に捧げられるべきだと見せようと努め、実際には壊すものを、名において求めるためである。清められた者たちにも、自分の欺瞞の何かをさらに与え、どんな宗派でも人に喜んで許す。ただ、人が、知らないでいる神を知ることができず、知った神をその意志と法に従って礼拝しないようにさえなればよいのである。

12

Hi ergo daemones, et hic eorum diabolus princeps: hos Christi nomen intra hominum viscera abditos terret et cruciat.

PL 20, 1101A

これらがそれゆえ悪霊であり、これが彼らの首長の悪魔である。キリストの名は、人間の内臓の内に隠れた彼らを恐れさせ、苦しめる。

13

Hi omnibus memoratas superius insidias struunt, quos metu nequeunt illecebris capientes, ut cum quolibet modo offensos Deo fecerint, ab spe immortalitatis abducant et oblectatione praesentium, et incredulitate futurorum.

PL 20, 1101A

これらが、上に述べた罠をすべての人に仕掛ける。恐れで捕らえられない者たちを誘惑で捕らえ、何らかの方法で神に背かせたのち、現在の悦楽と将来への不信仰によって、不死の望みから連れ去る。

Liber I, Caput XXXII

第I巻 第XXXII章PL 20, 1101B
1

Cur praescius futurorum Deus fecerit diabolum, qui futurus esset hominibus inimicus.

PL 20, 1101B

神は未来を予知していたのに、なぜ人間の敵となる悪魔を造ったのか。

2

APOLL.--Si tam malus est diabolus quam dicis, et tam pertinax criminum, futuri praescius Deus nec malum creare debuerat, nec tanto culmine dignitatis efferre, ne aut sibi obvium, aut hominibus crearet inimicum; cujus quae ratio facti sit, si scientia suppetit, narratio subsequatur.

PL 20, 1101B

アポロニウス――悪魔があなたの言うほど悪く、罪にそれほど頑なであるなら、未来を予知する神は、悪者を造るべきでなく、これほどの尊厳の頂へ引き上げるべきでもなかった。自分にとっても人間にとっても敵となるものを造らないためである。その行いの理由は何か、知があるのなら、続けて語ってほしい。

3

ZACCH.--Nihil malum penitus in suo opere Deus fecit, nec insitum in his creaturis aliquid noxium est, sed ab his potius appetitum, quia ut placerent facta sunt omnia, non ut nocerent: sed primum Angelis sicut hominibus postea liberam Deus praestitit voluntatem, alioquin in nullo praeter naturam mutis animalibus praestitissent, hoc est sicut jam de hominibus dixi, in quodam ignorantiae torpore compositis aut licerent omnia, aut omnia non licerent.

PL 20, 1101B

ザカイオス――神は自分の作品の中に、悪いものを何一つ造らなかった。これらの被造物に有害なものが植え付けられてもいない。むしろ彼らによって求められたのである。万物は喜ばれるために造られ、害をなすためではないからだ。ただし、神はまず天使たちに、のちに人間に、自由な意志を与えた。さもなければ、彼らは本性のほかには何一つ、物言わぬ動物にまさっていなかったであろう。すなわち、すでに人間について述べたように、無知の麻痺のうちに据えられていたなら、すべてが許されているか、すべてが許されていないかのどちらかになる。

4

Fons ergo totius rationis Deus irrationabiles sibi erat creaturus ministros? Aut quae ipsorum sensibus ratio, si nulla voluntati potestas? Quae postremo obedientia, aut quis Dei cultus nisi jubentis imperiis consequens esset similitudo famulantum?

PL 20, 1101C

理性の源である神が、理性を欠いた僕たちを自分のために造ろうとしたのか。意志に力がなければ、彼らの思いにどんな理があるのか。命じる者の命令に従う、仕える者たちの相似のほかに、いかなる服従があり、いかなる神への礼拝があるのか。

5

Quod si propter uniuscujusque voluntarium malum creator est arguendus, quod dici nefas est; et de omnibus hoc modo argui potest, quia ad bonum usum facta sunt omnia, et malos exitus habent, si his aliter uti velis.

PL 20, 1101C

もし各人の自発的な悪のゆえに創造者を責めるべきだとすれば――それを言うのは不敬であるが――、すべてのものについてこのように責めることができる。万物は良い用のために造られ、それを別のしかたで用いようとすれば悪い結末を持つからである。

6

Numquid malum est ignis? et certe quae importune admoveris exuruntur: terra obruit, sed cum subruitur: non naufragiis maria congregata sunt, et tamen intempestive ratibus adita submergunt.

PL 20, 1101C

火は悪か。しかし、不用意に近づけたものは焼かれる。大地は覆うが、掘り下げられるときだけである。海は難破のために集められたのではないが、それでも時をわきまえず舟で入れば沈める。

7

Numquid ad decidendum celsa constructa sunt? et nisi summis cautius consistamus, excidimus. Vertendae in sulcos terrae atque excidendorum causa lignorum ferrum hominibus datum est, et exin gladios bella sumpserunt.

PL 20, 1101D

高いものは落ちるために築かれたか。だが高みで用心して立たなければ、我々は落ちる。畝に土を返すため、木を切り倒すために、鉄が人間に与えられたが、そののち戦争は剣を取った。

8

Numquid in resti mors posita est? et multi vitam laqueo finiunt. Quis hominum lapidationibus saxa, quis ligna crucibus deputavit? Numquid summae dignitates idcirco regibus dantur, ut tyrannides facilius assumantur?

PL 20, 1101D

縄には死が置かれたか。だが多くの者が縄で命を終える。誰が石を石打ちに、木を十字架に割り当てたか。最高の位が王たちに与えられるのは、僭主政を容易に取るためか。

9

Quam bona creatio vini est! et acceptum effusius gignit insaniam. Ipsi herbarum succi qui profuturis medicaminibus admiscentur, aut saevius insciis nocent, aut largius hauriuntur et perimunt.

PL 20, 1102A

ぶどう酒の創造はなんとよいことか。だが、あまりに多く受ければ狂気を生む。薬草の汁自体も、益をもたらす薬に混ぜられるが、知らない者にはいっそう害をなし、あまりに多く飲めば死なせる。

10

Creandorum liberorum causa sunt permissa conjugia, et ex licitis coitibus adulteria admittuntur illicita.

PL 20, 1102A

子を生むために結婚は許されたが、許された交わりから禁じられた姦淫が持ち込まれる。

11

Quid, rogo, aequius facere Deus debuit, quam rationabilem Angelorum et hominum creaturam, atque hanc nec libertate privaret, et scientia cautionis imbueret?

PL 20, 1102A

問うが、理性ある天使と人間の被造物を、自由を奪わず、用心の知識を授ける以上に、神は何をいっそう公正に行うべきだったか。

12

Quod si futuri praescius Deus creare hujusmodi, aut caeteris praeferre non debuit, ergo nec hominem facere aut cunctis praeferre debuerat, quem peccaturum sciebat: et sicut tu dicis, ne ipsa quidem fieri elementa debuerunt, si nullius erant usui profutura, vel quoniam nocere universa possunt, si iisdem non ita utaris ut facta sunt.

PL 20, 1102A

もし未来を予知する神が、このような者を造るべきでなかった、あるいは他の者に優先させるべきでなかったのなら、罪を犯すと知っていた人間をも造るべきでなく、すべてに優先させるべきでなかったことになる。あなた自身が言うように、元素さえ造られるべきでなかった。もし誰の用にも立たないなら、あるいは、造られたとおりに用いないなら万物が害をなしうるのだから。

13

Quanto hic divinae providentiae probabilior ordo est, idcirco illi primum summa committere, qui erat ausurus illicita, ut attentior successuris cura justitiae et amare creatorem institueret et timeret, ac simul tentari eum nec ab Angelis impune monstraret, qui ob praesumptionem etiam Archangelum dejecisset.

PL 20, 1102B

神の摂理の秩序は、これよりどれほど称賛に値することか。まず最高のものを、禁じられたことを企てようとする者に委ね、後に続く者たちが、いっそう注意深く正義を気遣って、創造者を愛し畏れることを学び、同時に、神が、自分は天使たちによってさえ罰を受けずに試みられはしないことを示すためである。神は思い上がりのゆえに大天使さえ突き落としたのだから。

14

Vides ergo Dei creatione bonum factum, atque ipsius beneficio in sublimibus constitutum voluntate propria, quam liberam acceperat, et bonitatem mutasse malitia, et dignitatem insolentia perdidisse.

PL 20, 1102B

だからあなたは見る、神の創造によって善に造られ、神自身の恩恵によって高い所に据えられた者が、自分が自由なものとして受けた自分の意志によって、善性を悪意に変え、尊厳を傲慢によって失ったことを。

Liber I, Caput XXXIII

第I巻 第XXXIII章PL 20, 1102B
1

Si peccavit diabolus cum sociis, quare non statim interfectus est.

PL 20, 1102B

悪魔が仲間とともに罪を犯したのなら、なぜすぐに殺されなかったのか。

2

APOLL.--Etiam haec cum ratione facere videntur quae de diaboli creatione casuque dixisti: sed quid causae sit quod, post ausum tantae temeritatis, sicut jam quaesivi, deletus statim cum satellitibus non fuerit, signanter edissere.

PL 20, 1102C

アポロニウス――悪魔の創造と堕落について、あなたが述べたことも、理にかなって見える。だが、すでに尋ねたように、これほどの無謀を企てたのち、なぜ従者たちとともにすぐに滅ぼされなかったのか、その理由をはっきり説明してほしい。

3

ZACCH.--Dei judicium non tantum ex potestate, sed ex ratione est, qui in condemnatione non judicantis solam vult esse sententiam, nisi et conscientiam delinquentis per quamdam poenitentiae comperendinationem, misericordiam semper ad se reverti cupientibus praestans.

PL 20, 1102C

ザカイオス――神の裁きは力だけでなく理によるものであり、断罪において、裁く者の判決だけがあることを望まず、罪を犯した者の良心もまた、いわば悔い改めの猶予を通じて〔加わること〕を望む。自分のもとへ帰ることを望む者たちに、慈しみをつねに与えながら。

4

Et licet in omni aequitate sua justus sit, est tamen in miseratione propensior, neque ad ulciscendum celeri indignatione festinat cujus judicio nemo succedit.

PL 20, 1102C

神はその公平のすべてにおいて正しいが、それでもなお憐れみに傾いており、その裁きのあとに誰も裁く者の来ない神は〔cujus judicio nemo succedit。神の裁きを覆す者は後に無いので急ぐ必要が無い、と解した〕、復讐へ急いで性急な憤りに駆られることはない。

5

Salvare ergo, non perdere quod creavit studet, et inde inenarrabilis patientiae nec praecipitis aliquando vindictae est: quod si idem diabolus caeterique ejus perditionis socii ante augmenta consequentium flagitiorum, et secretorum coelestium quae ex parte sciebant, proditionem obnoxias poenitentiae manus dedissent, humilitatis exoratione crimen superbiae diluentes; profecto in eos honor redisset angelicus, nec miseri in eorum nunc sordibus volverentur, quos captos, nequitiarum laqueis deprimunt, et infelici sorte vitiorum tamquam in solatium suae perditionis adsciscunt.

PL 20, 1102D

だから神は、造ったものを滅ぼすのでなく救おうと努める。それゆえ言い表せない忍耐の持ち主であり、決して性急に復讐しない。もしこの悪魔と、その滅びの仲間たちが、後に続く悪行がふえる前に、また一部は知っていた天の秘密を明かす前に、悔い改めに服する手を差し出し、謙遜の懇願によって傲慢の罪過を洗い清めていたなら、きっと天使の栄誉が彼らに戻っていたであろう。そして、惨めな者たちが今、彼らの汚れの中でのたうつことはなかっただろう。彼らは捕らえた者たちを悪の罠で押さえつけ、悪徳の不幸な運命に、あたかも自分たちの滅びの慰めのように引き入れているのだ。

6

Vide praeterea inter delicta et justitiam hominum daemonumque certamen, ex compugnantibus inter se luxu atque virtutibus, praemium immortalitatis exsistere.

PL 20, 1103A

そのうえ、人間と悪霊たちのあいだの、罪〔delicta〕と正義の争いを見よ。放縦と徳が互いに戦うことから、不死の報償が生じる。

7

Spectat nos quotidie praeliantes meritorum arbiter Deus, et spiritales insidias fragili corpore superari placidus intuetur: debuit profecto tam sublimis creaturae culpa sic plecti, et erecta in Deum Angeli superbia hominibus subjugari, ut qui sibi auctorem suum praeesse noluerit, subditorum prius nunc imperia pateretur, et quamlibet in pejorem partem homines voluntatis suae dominos pertrahat, plures tamen per se ad Dei sedem virtutum ac fidei probatione transmittit.

PL 20, 1103A

功績の審判者である神は、日々戦う我々を見ており、霊の罠が脆い体によって打ち負かされるのを、穏やかに見ている。これほど高い被造物の咎は、このように罰せられるべきであったし、神に向かって立てた天使の高慢は、人間たちに服せしめられるべきであった。自分の創造者が自分の上に立つことを望まなかった者が、かつては従えていた者たちの命令を今は受けるのである。彼は自分の意志の主である人間たちを、よりひどい方へ引っ張るが、それでも、徳と信仰の試練を通して、より多くの者を自分を介して神の座へ送り出している。

8

Vides ergo diabolum ejusdemque participes futuro judicio per providentiam Dei etiam cum quadam hominum utilitate servatos, ut et longanimitas creatoris lapsis poenitentiae locum daret; et si indulgentiae spatia nihil profecissent, sua potius quam Dei sententia damnarentur; quorum reatui quotidie extrinsecus illud accrescit, quod licet ad justitiam hisdem impugnantibus exerceamur: nihilominus tamen et eo magis obtinet terrena fragilitas, quod hi nullo adversante in substantia angelica perdiderunt.

PL 20, 1103B

だからあなたは見る、悪魔とその仲間が、将来の裁きまで、神の摂理により、人間のある益をも伴って保たれたのを。創造者の寛忍が堕ちた者たちに悔い改めの場を与えるためであり、また、赦しの猶予が何も成し遂げなかったなら、神の判決よりむしろ自分たちの判決によって罰せられるようにするためである。彼らの咎には日々外から次のことが加わる。我々は彼らに攻撃されて正義へと鍛えられるのだが、それにもかかわらず、またそれだけいっそう、彼らが何者にも妨げられずに天使の実体において失ったものを、地上の脆さが獲得するということである。

Liber I, Caput XXXIV

第I巻 第XXXIV章PL 20, 1103B
1

Quare Deus non angelum misit, qui aut hominem restitueret aut diabolum perderet.

PL 20, 1103B

なぜ神は、人間を回復させ、あるいは悪魔を滅ぼす天使を遣わさなかったのか。

2

APOLL.--Intelligo assertionis tuae summam in hanc venire sententiam, ut Dei Filium Christum non solum ad restituendum hominem, verum etiam ad condemnandum diabolum ejusque consortes, vel jam ad terras venisse, vel iterum venturum esse confirmes; quod si ita est, potuit et Angelus mitti, qui absque injuria Dei et discretos a bonis malos perderet, et ipsum cum sociis malorum principem divina auctoritate puniret.

PL 20, 1103C

アポロニウス――あなたの主張の要点は、神の子キリストが、人間を回復させるためだけでなく、悪魔とその仲間を断罪するためにも、すでに地に来たか、再び来るであろう、という考えに行き着くと理解する。そうなら、神を傷つけることなく、善から分けられた悪人たちを滅ぼし、悪の首長自身を仲間とともに、神の権威によって罰する天使も、遣わしえたであろう。

3

ZACCH.-- Prima est quidem causa qua Christus Dei Filius veniendi ad terras habuit voluntatem, ut vel periturum hominem perire non sineret, vel perditum repararet: sed hoc quoque ejus providentiae junctum est, ut diabolum atque ipsius socios sicut in homine in primo superavit adventu, ita in homine judicet in secundo; nec difficile Deo fuit per quamlibet coelestis militiae potestatem finem praesenti saeculo mittere, et punire praedictos: sed quia memoratus nequitiarum auctor Deum se, sicut jam exposui, voluisset videri, ut coram qui uterque esset ab Angelis et hominibus nosceretur, manifestari Dei Filium visibiliter oportuit, et praesumptorem cominus confutari, ut nulla deinceps de intellectu unius majestatis apud utramque creaturam dubitatio linqueretur.

PL 20, 1103C

ザカイオス――神の子キリストが地に来ることを望んだ第一の理由は、滅びるはずの人間を滅びるままにさせず、あるいは滅んだ人間を回復することである。だが、悪魔とその仲間を、第一の来臨で人間において打ち負かしたように、第二の来臨で人間において裁くことも、その摂理に結びついている。神にとって、天の軍勢のどの力によってであれ、現在の世に終わりを送り、前述の者たちを罰することは難しくなかった。だが、先述の悪の張本人が、すでに説明したように、神と見られることを望んだので、その眼前で、両方が何者であるか天使たちにも人間たちにも知られるよう、神の子が目に見える形で現れ、思い上がった者が間近で論駁される必要があった。その後、両方の被造物のもとで、唯一の威光を理解することについて、何の疑いも残らないようにである。

4

His praeterea additur causis, quod hominem sub conditione immortalem antea factum, idem restituere in melius debuit, qui ante plasmaverat.

PL 20, 1103D

そのうえこれらの理由に加えて、条件つきで不死に造られていた人間を、前に形づくった同じ者が、よりよく回復すべきであった。

5

Etenim indecens erat si a Deo corruptibilis homo factus ab Angelo incorruptibilis redderetur, postea quam hoc fidei probatione meruisset.

PL 20, 1104A

実に、神によって朽ちるものに造られた人間が、天使によって朽ちないものにされるのは、ふさわしくないことであった。人間がそれを信仰の試練によって受けるに値したのちに、であっても。

6

Quid vero Dei munificentia dignius, quam ut praesentiam suam in summam beatitudinis praestet, et quod homini negaverat inexperto, indulgeat restituto?

PL 20, 1104A

では、神の気前のよさにふさわしいことは何か。自分の臨在を至高の幸福として与え、試練を経ていない人間に拒んでいたものを、回復された人間に許すことにほかならない。

7

Ut postremo quem tantis malorum passionibus sequimur, quem cum saeculi invidia et periculis confitemur et credimus, sicut cupimus, ab his omnibus liberati, in sua videamus majestate regnantem.

PL 20, 1104A

最後に、我々が、これほど悪の苦しみ〔passio〕を負いながら従い、世の妬みと危険の中で告白し信じている者を、望むとおり、これらすべてから解き放たれて、その威光のうちに王として治めるのを見るためである。

Liber I, Caput XXXV

第I巻 第XXXV章PL 20, 1104A
1

Cur iniqui florent et recti premuntur.

PL 20, 1104A

邪悪な者が栄え、正しい者が抑えつけられるのはなぜか。

2

APOLL.--Firmata est intra animum expositorum fides: sed, ut nihil cunctationis resideat, jam credenti pande, quaeso, quae vis florere iniquos facit, vel deprimit rectos; et cum de homine, sicut aperuisti, tanta sit Deo cura, tam prava nihilominus utrosque diversitas agat, ut cum in illis malorum et voluntas et actus sit, copia contrario cedat bonorum; his prospera denegentur, quos magis aequum est esse locupletes.

PL 20, 1104A

アポロニウス――説かれたことへの信は心の内に固められた。だが、ためらいが何一つ残らぬよう、すでに信じている者に告げてほしい。いかなる力が邪悪な者を栄えさせ、あるいは正しい者を押さえつけるのか。あなたが明らかにしたとおり、人について神の配慮はこれほど大きいのに、それでもなお、かくも歪んだ相違が両者を動かし、悪への意志も行いも前者にあるのに、善い物の豊かさは〔道理の〕反対の者に帰し〔contrario の係りは定かでない。道理に反して悪しき者に、と取った〕、繁栄は、むしろ富むのが公正であるはずの者たちに拒まれるのは、なぜなのか。

3

ZACCH.--Facilis rei istius intellectus est, nec tota in spiritalibus experimenta quaerenda sunt; quoniam evidenter etiam praesens conversatio docet quo pacto aut iniquis affluant cuncta, aut necessaria bonis desint.

PL 20, 1104B

ザカイオス――この件の理解は易しい。何もかも霊的な事柄の中に証拠を求めねばならぬわけではない。現在の暮らしもまた、いかにして邪悪な者にはすべてが溢れ、善い者には必需のものが欠けるのかを、明らかに教えているからである。

4

Hi enim versa actuum vice non solum pertinaciter quaesita concludunt, verum insuper populantur aliena; hi quibuslibet lucris totius vitae tempus addicunt, et in pecunia spem requirunt.

PL 20, 1104B

実に前者は、行いの立場が逆であるために、苦心して求めたものを手放さずに閉じ込めるばかりか、そのうえ他人のものを奪い取る。彼らは人生の全時間をあらゆる利得に捧げ、金銭に希望を求める。

5

Hi autem propter occasionem delicti etiam honesta compendiorum studia devitant, ac bene parta pertinaciter non tuentes, quietem jurgiis praeferunt, et auctorem justitiae vindicem sperant.

PL 20, 1104B

これに対して後者は、罪〔delictum〕の機会となるがゆえに、正当な儲けへの努めさえ避け、正しく得たものをも頑強には守らず、争いよりも平穏を選び、正義の創造者が報復する者となってくれることを望む。

6

Additur, quod pravos miseratio numquam permovet, aut ad data exigua vix educit. His vero inopum sumptus operi est, et prompta semper in opere bonae voluntatis expensa: quia vero morum subversio ex abundantia maxime venit, suos tantum incentor criminum fovens largas exsultantibus sufficit opes; ut successibus gaudiorum luxuria subrepat: deinde in comessationem exuberatio vertatur, et captiva temulentia vitiis irrigetur.

PL 20, 1104C

加えて、邪悪な者は憐れみにまったく動かされず、与えるにしても、わずかな施しにさえほとんど導かれない。これに対して後者は、貧しい者たちの費えを務めとし、善き意志の働きのための支出は常に用意されている。だが、風俗の転覆は主に富の過剰から来るので、罪過の唆し手は、自分の者だけを温め、歓喜する者たちに豊かな富を行き渡らせる。成功の喜びに乗じて放縦が忍び込み、やがて過剰が宴の乱痴気に変わり、囚われた酩酊が悪徳で潤されるようにするためである。

7

Hinc ad Deum minor abundantibus cura est, et fiducia praesentium sperare non sinit divitias futurorum; prolixae autem patientiae Deus et tumentes in dissolutionem projici sinit, et angustatos in passione confirmat, promissum cunctis judicium redditurus, ut hoc illic percipiat unusquisque quod hic egerit, hoc in perpetuum patiatur, quo inferiores ac subditos temporarie despiciendo vexaverit.

PL 20, 1104C

こうして富む者たちは神への配慮が薄く、現在のものへの確信が、来たるべき富を望むことを許さない。しかし神は、大いなる忍耐から、思い上がる者たちが放縦に投げ込まれるにまかせ、苦しめられた者たちを苦しみのうちに堅くし、万人に約束した裁きを果たそうとしている。それは、各人がここでなしたことをあちらで受け取り、劣る者や従う者を一時の蔑みで悩ませたそのことを、永遠に被るためである。

Liber I, Caput XXXVI

第I巻 第XXXVI章PL 20, 1104D
1

Si justus est Deus, quare infantes, malorum nescii, diversis malis afficiuntur.

PL 20, 1104D

神が正しいなら、悪を知らない幼児がさまざまな災いに見舞われるのはなぜか。

2

APOLL.--Aperte etiam hujus interrogationis membra patuerunt; et nisi molestum vererer aliquid tamquam in cumulum praestitae hactenus expositionis adjicere, non supervacue inquirerem quid hoc sit, quod vitiorum ac peccatorum penitus inscii diversis malis afficiuntur infantes, ac nonnumquam ex utero prodeuntes aut debilitas occupat, aut ad mortem immatura vis praeripit; quod saeva innoxios vexat insania, nec majestatis indubie pietas et justitia omnibus prompta succurrit. Unde si, ut dixi, taedium non est, breviter cuncta ostensurus eloquere.

PL 20, 1104D

アポロニウス――この問いの項目もすでにはっきり出された。これまでに与えられた説明にいわば上積みするようで煩わしくないかと恐れるのでなければ、これは何なのかと尋ねるのも無用ではあるまい。すなわち、悪徳や罪をまったく知らぬ幼児がさまざまな災いに見舞われ、時には母胎から出てくるや虚弱に捕らえられ、あるいは未熟な力が死へと奪い去ること、猛き狂気が無垢な者たちを悩ますこと、そして威光の慈しみと正義が、疑いなく万人に差し伸べられるはずなのに、助けに来ないこと、である。ゆえに、先に言ったとおり、煩わしくなければ、すべてを手短に示すつもりで語れ。

3

ZACCH.--Amplius quidem postulas quam sufficere possit credenti, et necessariae scientiae terminos inquisitione praetergrederis: sed ne in fidei susceptione ex aliquo incertus nutes aut haereas, atque ut in nullo de Dei justitia infidelium disputatio locum teneat; quid sentiri debeat adverte. (Ex quatuor elementis hominem Deus fecit, siccis, humidis, calidis, frigidisque.

PL 20, 1105A

ザカイオス――あなたは信じる者に足りうる以上のものを求め、必要な知識の限界を探究で越えている。だが、信仰を受け入れるに当たって、何かについて定まらず揺れたり迷ったりしないために、また、不信の者の議論が神の正義についていかなる点でも場を占めないために、何を思うべきかを心に留めよ。(神は四つの元素、すなわち乾いたもの、湿ったもの、熱いもの、冷たいものから人を造った。)

4

In splene frigida, calida ponuntur in felle, in sanguine humida, sicca reputantur in ossibus, miraque, ut intelligis, conspiratio haec ex contrariis factoris opus in homine conservat, et divinae artis ingenio, praestantiorem speciem sociata demonstrant quam in semet prius singula retinebant.

PL 20, 1105B

(脾臓には冷が、胆汁には熱が置かれ、血には湿が、骨には乾があるとされる。あなたも解するとおり、この対立するものの驚くべき調和が、造り主の業を人のうちに保ち、神の技の巧みによって、結び合わされたそれらは、個々がそれぞれ以前に保っていたよりも優れた姿を示す。)

5

Sic ire semper in melius quidquid a creatore renovatur, apparet. Haec ergo in conceptionem aequis partibus confluunt, atque ita ex omni viscerum regione conveniunt, ut in nullo aequalitatem germina Creatoris excedant; sed hanc nascendi integritatem aut parcimonia aut nimietas temperat parentis alterius, et quod male praevaluerit coalescenti intra uterum, vel mox ex utero prodeunti aut valetudines gignit aut mortes: geminae enim in homine venae sunt, quae praecipuum inter omnes spiraminis ac sanguinis obtinent principatum, et ab ipsa sede vitalium exiguis meatibus sparsae totum corpus illustrant, notisque discursibus exploratum vitae iter ac pervium servant; quarum si alteram de praedictis vis aliqua praecluserit, perniciem haud dubiae debilitatis ac mortis operatur: unde infantes saepissime aut totius lucis efficiuntur expertes, aut confestim parvulos immatura mors praeripit.) Nonnumquam et ob eorumdem parentum vel peccata vel merita, infantum citus finis est; quia dilectorum ablatione probantur boni, puniuntur injusti; et qui se argui doloribus aliis, damnisque non sentiunt, etiam orbitatibus affliguntur: justos autem major fidei ignis examinat, cum in levioribus stabiles etiam amissione probantur affectuum.

PL 20, 1105B

(このように、創造者によって新たにされるものは常により善くなってゆくことが明らかである。さて、これらは懐胎の際に等しい割合で合流し、からだのあらゆる内臓の部位から集まって、創造者の種子はいかなる点でも均衡を越えない。しかし、この生まれの完全さを、一方の親の乏しさあるいは過剰が左右し、母胎の中で育ちゆくもの、あるいは母胎から間もなく出るものに悪しく勝ったものが、病か死を生む。人には対をなす二本の脈があり、それらが息と血についてすべてのうちで第一の主導の座を占め、生命の座そのものから細い通路で散って全身を照らし、よく知られた巡りによって、命の道を調べられ通じたままに保つ。もし何らかの力が、前述の二本のうち一方を塞げば、疑いのない虚弱と死の破滅を引き起こす。そこから幼児はしばしば全き光を知らぬ者となるか、幼い者を未熟な死がたちまち奪い去る。)また時には、その同じ親の罪か功のゆえに、幼児の早い終わりがある。愛する者を取り去られることで善い者は試され、不義の者は罰せられるからである。ほかの苦痛や損失によって自らが咎められているとは感じない者たちは、子を失う悲しみによっても打たれる。だが義人は、より大いなる信仰の火が吟味し、軽い事柄では揺るがぬ者が愛する者の喪失によっても試される。

6

Quod vero nondum boni vel mali conscios infanda daemonum vexat insania, patrum quidem, sed distantibus modis causa est: si iniqui sunt, nec praedictis vel similibus castigationibus emendantur, etiam innocentum suorum arguuntur exitiis.

PL 20, 1105D

善も悪もまだ意識しない者たちを悪霊の忌まわしい狂気が悩ますことは、確かに父たちに原因があるが、その仕方は異なる。もし彼らが不義の者であって、前述のような懲罰や同様の懲罰によって改まらないなら、無垢な子らの滅びによってもなお咎められる。

7

Hi autem quibus conversatio recta est, et per se malitiam diabolicam superant, etiam tamen talibus fatigantur insidiis; neque a taediorum exercitio vacant, quibus nocere aliter vis dolosa non praevalet, ad hoc malorum versutiam semper involvens, ut sive ob vitia, seu propter fidem, ista proveniant, aut iniquum aut negligentem Deum, si quibus forte suadere possit, affirmet.

PL 20, 1106A

だが、行いの正しい者は、自らも悪魔の悪意に打ち勝つが、それでもなおこうした策謀によって悩まされる。欺く力は他の仕方では害しえない彼らを、倦怠の試練から解かない。その力は、悪の狡猾をいつもこの目的に包み込み、これらの事が悪徳のゆえにせよ信仰のゆえにせよ起こるとき、もし誰かを説き伏せうるなら、神が不義であるか怠慢であると言い立てようとする。

8

Sed qualibet arte vel parvulos cruciet, vel parentes, Dei justitia in utroque non deest: nam et infantibus translatio malis vitae istius melior etiam hoc praestat, ne ex improbis geniti similes quandoque efficiantur auctoribus; et hisdem qui genuerunt pro beneficio reputandum est, quod temporario vexatorum dolore aut peccatis eruuntur, et boni sunt, aut meritis augentur, et in fide crescunt.

PL 20, 1106A

だが、悪魔がいかなる術で幼児を苦しめようと、親を苦しめようと、神の正義はそのどちらにも欠けていない。すなわち幼児にとっては、この生の悪からの移行がより善いものであり、さらにこのことをも与える。不正な者から生まれた子が、いつか生んだ者に似た者とならないためである。また生んだ者たちにとっても恩恵と見なすべきである。苦しめられる子らの一時の痛みによって、罪から救い出されて善い者となるか、功が増して信仰に成長するからである。

9

Habes ergo interrogationum tuarum causas, et omnium ambiguitatum intellectum patentem. Itaque jam subditus Deo promissam concilio fidem redde, abjectaque hac mundi sapientia, verae sapientiae affatibus crede; et quaerere a te altiora desistens, rationem coelestium secretorum Auctoris sui scientiae consilioque permitte.

PL 20, 1106B

あなたはこうして、あなたの問いの原因と、すべての疑いについて開かれた理解を得た。ゆえに今や神に服して、約した信仰を集会の場で〔concilio〕果たし、この世の知恵を捨てて、真の知恵の言葉を信じよ。また、あなたより高いものを尋ねることをやめ、天の秘密の理を、その創造者の知識と計らいにゆだねよ。

10

Nam licet nunc plura cognoveris, et de interioribus fidei aliqua supersint; non tamen putes omnia hominem scire posse quae Dei sunt, nisi quae aut scire hominem ipse perdocuit, aut intelligere divina aspiratione permisit.

PL 20, 1106B

たとえ今あなたが多くを知り、信仰の内なる事柄にいくつか残っているとしても、神のものすべてを人が知りうると思うな。ただ、人に知ることを神自身が教え尽くしたこと、あるいは神の息吹によって悟ることを許したことだけを知りうる。

11

Age ergo, et fidem cordis simplicitate susceptam, devoti oris confessione testare, nec gravi praeceptorum onere terrearis: levis est servitus Dei, et intra voluntatem hominis tota necessitas legis, quam cum penitus revelatam compereris, ita ejus agnitione gaudebis, ut licet stimulet de ante acto errore poenitentia, major tamen veniat de confessione gratulatio.

PL 20, 1106C

さあ、心の素朴さをもって受けた信仰を、敬虔な口の告白によって証せ。戒めの重い負担に怖じ気づくな。神への奉仕は軽く、律法の必要はすべて人の意志の内にある。これを深く啓かれたと知るとき、その認識に喜ぶであろう。以前の誤りへの悔い改めが心を刺そうとも、告白からくる喜びのほうが大きいであろう。

Liber I, Caput XXXVII

第I巻 第XXXVII章PL 20, 1106C
1

Quae sit plenitudo legis, confessio credulitatis ad Deum.

PL 20, 1106C

律法の充満とは何か。神への信仰〔credulitas〕の告白。

2

APOLL.--Jam dudum voluntas quam expetis, prompta est: sed velut oppleta ruderibus fundamentorum loca, ita mentem dubietatibus emundari, ignorantiam scientia oportuit imbui; ut patentem fidei aditum veterum purgatio firma prospiceret.

PL 20, 1106C

アポロニウス――あなたの求める意志は、とうに整っている。だが、基礎を据える場所が瓦礫に満たされているように、心は疑いから清められ、無知は知によって染められねばならなかった。古いものの清めが、信仰の開かれた入り口を堅固に見通すためである。

3

Unde, quia occupatiori dudum plena legis non potuit haerere revelatio, digestam in pauca nunc repete; ut, quam propemodum non recepturus audieram, examinatam multipliciter cum veneratione suscipiam.

PL 20, 1106D

それゆえ、先には多忙であったために、律法の充満した啓示が心にとどまりえなかったので、いまそれを要点にまとめて繰り返せ。ほとんど受け入れまいと思って聞いたそれを、さまざまに吟味したうえで、敬意をもって受け入れるために。

4

ZACCH.--Repetam plane; et animae visceribus intimandam brevioribus eloquar verbis. Christianis fidei integritas, plenitudo justitiae est, id est Deum nosse, colere, timere, diligere; manu facta nec adorare nec colere, nec profanis immolatorum cibis vesci.

PL 20, 1107A

ザカイオス――もちろん繰り返す。心の奥底に刻まれるべきことを、より短い言葉で述べよう。キリスト教徒にとって、信仰の完全さとは正義の充満であり、すなわち神を知り、崇め、畏れ、愛すること、手で造られたものを拝まず崇めず、偶像に屠られたものの汚れた食べ物を食べないことである。

5

Ecce jam non copiosae cruor hostiae aut odor polluti ignis exposcitur: enixe Deum colueris, si temet pro omnibus Deo dedas, duo ex omnibus praecipua tenturus praecepta, ut Deum plus quam te, sicut te autem hominem diligas; quia nec prodesse sibi ullus ex se tantum potest, quantum ille vel omnibus in commune vel singulis: quid autem aequius quam ut sicut te hominem diligas, a quo te similiter diligi, si consolari exoptas?

PL 20, 1107A

見よ、もはや多くのいけにえの血や汚れた火の匂いは求められない。あなたが神を熱心に崇めることになるのは、万人のために自らを神にささげ、すべての中から二つの主要な戒めを守るときである。すなわち、神を自分以上に、人を自分のように愛することである。なぜなら、誰も自分だけで、神が万人に共通に、あるいは一人一人に益するほどには、自らに益することができないからである。では、自分のように人を愛し、慰められたいと願うなら、その人からも同様に愛されることを求める、これに勝る公正があろうか。

6

Sic praestare quemadmodum et cupere bona: certe non propter caducam brevissimi temporis voluptatem, spem beatissimae aeternitatis excludere, nec tueri praesentium vanitatem, ac fidem destruere futurorum; cum ex duobus conducibilius fore alterum clareat, non dicam sub Dei, sed cujuslibet honesti hominis arbitrio spem ponere, et propter electionem venientium praesentia spernere, quam ob praesentium transeuntem usum mansura praeterire.

PL 20, 1107B

〔さらに〕善いことは、自分が願うのと同じように人に施すべきである。確かに、きわめて短い時の移ろう快楽のために、いとも至福な永遠への希望を締め出してはならず、現在の空しさを守って、来たるべきものへの信を壊してもならない。二つのうちでどちらがより益するかは、神の判断において、とは言わず、誰であれ正直な人の判断においても明らかである。すなわち、〔来たるべきものに〕希望を置き、来たるべきものを選んで現在を退けるほうが、現在の過ぎゆく用のために、永続するものを見逃すよりも益する。

Liber I, Caput XXXVIII

第I巻 第XXXVIII章PL 20, 1107B
1

Confessio fidei.

PL 20, 1107B

信仰の告白。

2

APOLL.--Dei unam esse et simplicem majestatem atque ab eo visibilia et invisibilia condita omnes quidem sentiunt, et intelligere omnes possunt; plenam perinde legis ac promissorum illius fidem, plenamque justitiae et merito divinae possibilitati subesse, resurrectionis effectu aeterno careat, qui non credit; quique te, Christe, Dei Filium et Deum manentem in homine diffitetur, nec redemptorem humani generis, evecto in coelos crucis triumpho, et confitetur et praedicat; qui retributorem sancti laboris, aut scelerum vindicem non sperat futurum; ille consortio diaboli gemens perpetuas eat exsul ad tenebras, et profundae noctis mersus horroribus flagrantis coeni volvatur incendiis.

PL 20, 1107B

アポロニウス――神の威光が唯一で単純であること、見えるものも見えないものも神によって造られたことは、誰もが実際に感じ、誰もが悟りうる。神の律法と約束への満ちた信仰、そして正義の満ちたそれは、功にふさわしく神の可能性のもとにある〔文が崩れているらしく、このように解した〕。これを信じない者は、復活の永遠の実りを欠くがよい。また、キリストよ、汝が神の子であり人のうちにとどまる神であることを否み、十字架の凱旋によって天へ挙げられた、人類の贖い主であることを告白も宣べ伝えもせず、汝が聖なる労苦に報いる者、あるいは悪事に報復する者として来ることを望まない者、その者は悪魔との交わりのうちに呻きつつ、永遠の追放者として闇へ行き、深い夜の恐怖に沈んで、燃えさかる泥の火の中に転がるがよい。

3

Absit autem nunc mihi amplius quam de Deo rebusque illius sapere, et nisi ab illo edocta scire velle vel quaerere; tantum, ne ignorantiae vel tardae credulitatis culpam poena comitetur.

PL 20, 1108A

今や私に、神とその事柄について知る以上のことを知ろうとすることも、神から教えられたのでなければ知ろうとし尋ねることも、あってはならない。ただ、無知や信仰の遅れ〔credulitas〕の咎に、刑罰が伴わぬようにするためだけである。

4

Maculatae idolorum concidant sedes, et exsecrandae abominationis templa vacuentur, ipsaque divinatio quae, ut video, a multifariis daemonum fraudibus vel dolosa vel falsa est, sub reverentia sanctae religionis intereat.

PL 20, 1108A

偶像の汚された座は崩れ落ち、呪うべき忌むべきものの神殿は空にされ、私の見るところ、悪霊の多様な欺きによって欺瞞的か虚偽である占いそのものも、聖なる宗教への敬いのもとで滅びるがよい。

5

Ego Deum Christum et salutis viam sequar, illum prae anima et cunctis visceribus diligens, in me hoc tantum amaturus quod ille dilexerit.

PL 20, 1108B

私は神であるキリストと救いの道に従い、彼を魂とすべての心の奥底にも優って愛し、自らのうちには、彼が愛したものだけを愛そう。

6

Tu autem, qui divini in me muneris minister fuisti, ab auctore gratiam recepturus, trade, quaeso, plenitudinem fidei; trade interioris sacramenta mysterii, et caducam materiem celsioris spei innovatione perfunde; si quid enim creditis qui nostris tractatibus affuistis, ita animum verae lucis gaudia perfuderunt, ut Deum Christum ejusque pietatem, licet diu ignorasse poeniteat, aeternae tamen beatitudinis sperem esse, vel sero agnitum, credidisse.

PL 20, 1108B

だがあなたは、私のうちで神の賜物の奉仕者となった者として、創造者から恩寵を受けるであろうから、願わくは、信仰の充満を伝えよ。内なる奥義の秘義を伝え、移ろう質料を、いっそう高い希望の更新で満たせ。我々の論述に同席した諸君よ、信じてくれるなら〔si quid enim creditis。同席の者たちへの挿入句と解した〕、真の光の喜びが私の心をすっかり満たしたので、神であるキリストとその慈しみを久しく知らなかったことは悔やまれるが、遅くに知ったとはいえ、信じたことは永遠の至福に至るものであると望むほどである。

Liber II, Prooemium

第II巻 冒頭PL 20, 1107D
1

Cum ad exercitium justitiae optima atque exoptabilis via sit pie vivere, et vitae ipsius rationem factorum et cognitionum observantia custodire; praecipui inter bona omnia studii est, aut Deo semper aut de Deo fideliter loqui, quodque in homine maximum est, linguae ac mentis officium Auctoris sui laudibus deputare, nec tamen ita fervore piae voluntatis attolli, ut in aliquo sentiendi ac profitendi modum subnixa fidei vota transcurrant, aut sacros divinae praedicationis terminos audentior licitis calcet ingressus.

PL 20, 1107D

正義の実践にとって、敬虔に生きること、また生そのものの理を、行いと認識に対する注意によって守ることが最善で望ましい道であるから、あらゆる善のうち最も重要な務めは、常に神に、あるいは神について忠実に語ること、そして人にあって最大のものである舌と心の務めを創造者への賛美に当てることである。しかしその際、敬虔な意志の熱に高ぶって、信仰に支えられた願いが、思い、告白する節度をどこかで越えたり、神の宣教の聖なる限界を、許されるよりも大胆な歩みで踏み越えたりしてはならない。

2

Non ergo fiducia, sed fide prompti, insinuationem primum sanctae Trinitatis aggredimur; post in Judaeos, ac deinceps in haereticos plana expositione pergentes, etiam schismaticum Novatianorum detegemus errorem.

PL 20, 1107D

それゆえ我々は、確信ではなく信仰によって備え、まず聖なる三位一体の教えへと進み、次にユダヤ人に対して、さらに異端者に対して平明な叙述で進み、ノウァティアヌス派の分派の誤りをも明らかにするであろう〔ノウァティアヌス派は、迫害で堕ちた者の赦しを認めなかった三世紀の分派〕。

3

Ita instructio ex multis collecta voluminibus breviarii vicem dabit, non omnia in singulis elaborans.

PL 20, 1108D

こうしてこの教えは、多くの書物から集めたものとして、要約の役を果たし、一つ一つのすべてを論じ尽くすことはしない。

4

Experti itaque rem inter personas melius agi, Zacchaeum nostrum Apolloniumque jam nostrum ad praedictos causarum gradus robustiore scientia deducemus, ut libelli superioris more, religionis nostrae aemuli praedamnentur; et is qui discendi accenditur studiis, Deo vivere cupiat ac vitiis interire.

PL 20, 1108D

そこで、事柄は人物たちのあいだで行うほうがよく運ぶと経験したので、我々のザカイオスと、すでに我々のものとなったアポロニウスを、より堅固な知識をもって先に述べた論点の段階へ導こう。先の小冊子のやり方に倣い、我々の宗教を妬む者たちがあらかじめ断罪され、学ぶ熱意に燃える者が、神に生き、悪徳に死ぬことを望むようになるためである。

5

Nunc ergo inter praedictos leni collatione et proferentur omnia et probabuntur, ut congrua brevitate monstretur quid recipi debeat, quid caveri; cum et fidelium credulitas coelestibus confirmetur exemplis, et profanorum perfidia suis vel maxime intellectibus destruatur.

PL 20, 1108D

さて、いま前述の二人の穏やかな対話によって、すべてが提示され吟味され、ふさわしい簡潔さで、何を受け入れるべきか、何を避けるべきかが示される。信徒たちの信仰が天の範例によって堅められ、瀆聖の者たちの背信が、まさに彼ら自身の理解によって打ち砕かれるためである。

6

APOLLONIUS.--Si quisquam, Zacchaee, referre, ut dignum est, gratiam Deo pro collatis in se ejus miseratione beneficiis, aut sermonibus sufficit, aut animo comprehendit: ego praecipue perfungi hoc munere debeo confessionis et mentis, qui illius aspiratione tuave doctrina tantis errorum laqueis evolutus, mortis vincla deposui, et terrenum exutus hominem, in spem coelestium gaudiorum Dei adoptione transivi; aeterni insuper sacrificii particeps factus, immo Deum sumendo pars ipsius, toto animi vigore et salutaria expetere debeo, et obliqua destruere.

PL 20, 1109A

アポロニウス――ザカイオスよ、神に対して、その憐れみによって自分に授けられた恩恵のゆえに、ふさわしく感謝を返すことが、言葉に足り、あるいは心に把握できるほどの人が誰かいるとすれば、私こそ、この告白と心の務めを何よりも果たす義務がある。神の霊感とあなたの教えによって、誤りのこれほどの罠から解き放たれ、死の鎖を捨て、地上の人を脱いで、神の養子縁組によって天の喜びの希望へと移った。さらに永遠の犠牲にあずかる者となり、いや神を受けて神自身の一部となった私は、心のあらゆる力で、救いをもたらすものを求め、曲がったものを打ち壊す義務がある。

7

Sed quoniam in retribuenda gratiarum vice, nec in hoc quidem sufficientes sumus quod intelligendo sentimus; haec solum retributionis penes impares via est, si largitor totius indulgentiae Deus, dignatione qua nostris cogitationibus interest, debentibus inspiciat votum, et pro effectu recipiat voluntatem.

PL 20, 1109B

だが、恩に報いるに当たって、我々は、理解して感じていることにおいてさえ十分ではない。力の及ばぬ者たちにとって報いの道はただ一つ、あらゆる赦しの与え手である神が、我々の思いのうちに臨むよしとする心をもって、負い目ある者たちの願いに目を留め、成果の代わりに意志を受け入れることである。

8

Quamlibet ergo ineffabilis laetitiae compos magna sim consecutus, major mihi tamen ignorantiae metus est ex quo aliquid esse coepit scientiae; grandisque animum cura sollicitat, si spiritualium conscius secretorum plenitudinis sacrae quantum audire farique liceat, aut ignarus aut trepidus deprehendar.

PL 20, 1109B

それゆえ、言い尽くせぬ喜びを得て大きなものを達したとしても、私にはむしろ、知がいくらか生じ始めたときから、無知への恐れがいっそう大きい。霊的な秘密を知る者として、聖なる充満を聞き語ることが許される限り、無知な者あるいは怖じ気づく者と見られはしないかと、大きな憂慮が心を悩ます。

9

Nam prima fidei in me praecepta concludens, Patris tantum ex quo sunt omnia, et Filii per quem facta sunt omnia, credulitatem simplicem poposcisti; post autem ineuntis traditionem mysterii etiam sancti Spiritus mihi a te exacta confessio est, et tota in Trinitatem missa credulitas.

PL 20, 1109B

すなわち、あなたは私のうちに信仰の最初の戒めを閉じ込めるにあたり、すべてのものがそこから成る父と、すべてのものがそれによって造られた子についてだけの、素朴な信仰を求めた。しかしその後、入りゆく奥義の伝えに続いて、聖なる霊の告白もあなたから私に求められ、全き信仰が三位一体へと向けられた。

Liber II, Caput I

第II巻 第I章PL 20, 1109C
1

Si sit tertia in religionis honore persona.

PL 20, 1109C

宗教の崇敬において第三のペルソナがあるかどうか。

2

APOLL.-- Promissionis igitur memor, pande an sit tertia in religionis honore persona, vel si ex usu multiplicis reverentiae et non ex speciali appellatione nomen assumptum: quod si haec sapientiae coelestis occulta reseraveris, quidquid in susceptione advenientis fidei bene cessit consummatum notitia perfectiore roborabitur: consequens erit ut doctrinas quoque haereticorum et universas schismatum pravitates, quo vitari ocius possint, consultus expedias, si prius qualiter credi debeant jam concessa monstraveris.

PL 20, 1109C

アポロニウス――約束を思い出して、告げよ。宗教の崇敬において第三のペルソナはあるのか。あるいは、その名は、多様な敬意の用法から取られたのであって、固有の呼称からではないのか。もしあなたが天の知恵のこれら隠れた事を開くなら、信仰が到来するのを受けた際にうまく運んだことはすべて、より完全な知識によって堅固にされて完成されるであろう。そうなれば、あなたが異端者たちの教えや分派のあらゆる邪悪を、より速く避けられるよう、助言者として説き明かすことが続くであろう。ただし、それはすでに認められたことが、いかに信じられるべきかをまず示した場合である。

3

ZACCHAEEUS.--Semper quidem stipendiis militiae spiritalis accinctos velut sub imminentium exspectatione bellorum instructionis usu oportet institui, et otium detestari; sed a multis quae expetis et prolixe et sublimiter condita, velut novae eruditionis opus recusant, ac tam plane de omni dudum ambiguitate dissertum est, ut nunc non modo rudes in interpretationibus sensus, sed verba denique nisi inculcata non suppetant.

PL 20, 1109D

ザカイオス――霊的な軍務の俸給を受けて身を固めた者たちは、迫り来る戦いを待ち受けるかのように、常に訓練の習いによって鍛えられ、無為を憎むのが当然である。しかし、あなたが求めていることは、多くの者によって長大かつ崇高に書かれており、新しい学問の業であるかのように扱われるのを拒む〔recusant の主語は定かでない。論じ尽くされた事柄が、新しく論じ直されるのを拒む、と取った〕。また、あらゆる疑いについてはとうに平明に論じられているため、いまや解釈において新しい意味が無いばかりか、実に言葉さえ、使い古されたもののほかには見当たらないほどである。

4

Notissimum praeterea in qualibet editione fastidium est aut refricare jam cognita, aut clarioribus inserta monumentis suppresso auctore proferre; unde magis utrique nostrum fortasse conveniat exemplaria adire priscorum, ac de illustrium voluminibus hujusmodi haurire doctrinam: quia et tibi absque dubio conducibilius est perfecta ab eruditioribus discere, et mihi de maximis tutius reticere.

PL 20, 1110A

そのうえ、いかなる著述においても、すでに知られたことを蒸し返すこと、あるいは著者を伏せて、より明らかな記念碑に載っていることを持ち出すことが退屈であるのは、周知のことである。それゆえ、我々二人にはむしろ、昔の人々の書に当たり、そうした名高い書物から教えを汲むほうが、おそらくふさわしい。というのも、あなたにはより学識ある者たちから完全なものを学ぶほうが疑いなく益になり、私には最も重大な事柄については黙するほうが安全だからである。

Liber II, Caput II

第II巻 第II章PL 20, 1110A
1

Si Spiritus sanctus Deus sit.

PL 20, 1110A

聖なる霊は神であるかどうか。

2

APOLL.--Et ego credo aliquos super his, crescente fide nostra, latius disputasse, ac tantis annorum temporumque curriculis spiritalium virorum ingenia, non silentio possessa, sed meritis.

PL 20, 1110A

アポロニウス――私も、我々の信仰が増すにつれ、これについて広く論じた者たちがいたと信じる。長い年月と時代の巡りのうちに、霊の人々の才知は、沈黙に占められたのではなく、功に満たされていたのだと〔信じる〕。

3

Verumtamen rudibus animis diffusa tardius innotescunt, et sensum prius onerant prolixa, quam doceant.

PL 20, 1110B

しかし、広く述べられたことは粗い心にはゆっくりとしか知られず、冗長なものは教えるより先に思いに重荷を負わせる。

4

Atque ideo excusatione cessante invidiae metum utilium fervor excludat, et indeptae quietis quam amplecteris gratiam inexsuperabilis fidei amor vincat; verecundiam proverbii veteris sententia sublevante. Quid enim dici a quoquam potest quod ante non dictum sit?

PL 20, 1110B

それゆえ、言い訳が絶えたからには、有益なものへの熱意が嫉みへの恐れを締め出し、あなたが抱く得られた平穏の魅力を、打ち勝ちがたい信仰の愛が凌ぐがよい。古い諺の言葉が恥じらいを和らげてくれる。実際、誰かが言いうることで、以前に言われていないことがあろうか。

5

Aut quae tam abstrusa in nostris rebus scientia est, quam usus non illustraverit praecedentum? Unde hoc primum de sancto Spiritu certus revela: Deus ne, an res aliqua Dei sit? et munus divinitatis, an plenitudo credendus?

PL 20, 1110B

また、我々の事柄に、先人の実践が照らさなかったほど隠れた知識があろうか〔底本は praecedentum。praecedentium と読む〕。そこで、まずこのことを、聖なる霊について確かなものとして明らかにせよ。霊は神なのか、それとも神の何ものかなのか。神性の賜物なのか、それとも〔神性の〕充満として信じられるべきなのか。

6

Probari autem testimoniis oportebit quidquid simpliciter credituro fidei sacramenta dictaveris.

PL 20, 1110B

単純に信じようとする者に信仰の秘義として告げたことは、すべて証言によって証明されねばなるまい。

7

ZACCH.--Oneri licet expostulatio tua sit, et quoddam negotium tantae interrogationis nectat intentio, quia ardui operis res loquenda, et fide magis est intuenda quam verbis: tamen quoniam exigere ab humilibus magna non desinis, et recitandi opportunitatem dominicus fervor exsuscitat, quod fidei substantiam non depressam humo regere, id est, non inclusam cordis retinere secretis, sed notitiae cupientium prompta annumeratione mutuare, ac vice fenoris multiplicare praecipimur: ad expositionem ineffabilis majestatis trepidi, ad confessionem securi commissa auctori suo ora solvamus.

PL 20, 1110C

ザカイオス――あなたの要請は重荷であり、かくも大きな問いへの緊張がある種の労苦を結びつけるにしても、語るべき事は困難な業であり、言葉よりも信仰によって見据えられるべきである。だが、あなたは卑しい者に大事を求め続け、主の熱意は朗読の機会をかき立てる。我々は、信仰の実体を地に埋めて覆う〔底本は regere。tegere(覆う)の誤りらしく、そう解した〕のではなく、すなわち心の奥に閉じ込めて保つのではなく、望む者の知に向けて速やかに数え上げて貸し付け、利子としてそれを増やすよう命じられているから、言い難い威光を説き明かすことには恐れつつ、告白することには安んじて、創造者に委ねられた口を開こう。

8

Deus unus est, et quamlibet personis ac nominibus distincta sit Trinitas, a se tamen atque a sua aeternitate non distat, sed manens ante saecula divinitas in Patre ac Filio et sancto Spiritu, vere ac proprie creditur una atque eadem, nec dividi nostris interpretationibus potest, nec rursum versa in unius personam Trinitate confundi.

PL 20, 1110C

神は唯一であり、三位一体がペルソナと名によって区別されていても、自らからも自らの永遠からも隔たらない。むしろ世々の前からとどまる神性は、父と子と聖なる霊において、まことに固有に同一の唯一のものと信じられ、我々の解釈によって分割されることも、また三位一体が一人のペルソナに転じて混同されることもできない。

9

Sic ergo Spiritus sanctus, ut Pater ac Filius, Deus est. Neque in Trinitate unus, sed Trinitas unum est. Haec fides plena, haec nostra credulitas. Idcirco Deos nec aestimari patimur nec vocari, sed Deum in praedictis personis ac nominibus confitemur.

PL 20, 1110D

こうして、聖なる霊は、父と子と同じく神である。三位一体のうちの一者があるのではなく、三位一体が一つである。これが満ちた信仰、これが我々の信仰である。ゆえに我々は、神々と見なすことも呼ぶことも許さず、前述のペルソナと名のうちに神を告白する。

10

Inenarrabilis enim divinitas, non ut concludi aut apprehendi, vel vocabulis possit intra nomina personasque se praestitit: sed ut quod erat, esse et nosceretur, intelligentiam sui ex parte, quam capere humani sermonis angustiae praevalebant, credentibus dedit.

PL 20, 1111A

言い表しえない神性は、閉じ込められ、把握され、あるいは語られうるようにではなく、名とペルソナの内に自らを示した。そうではなく、在ったものが在り、知られるように、人間の言葉の狭さが受け取りえた範囲で、自らへの理解を信じる者たちに与えた。

11

Verum haec tibi non subtracta aestimes prius, sed non credita prius; quia ab idolorum multitudine veniens, etiam hic tibi praedicari deos putasses, nisi id quod plenitudo fidei continet traditionis exordia siluissent.

PL 20, 1111A

だが、これらはあなたに以前隠されていたのではなく、以前は信じられなかったのだと思え。偶像の多数から来たあなたは、信仰の充満が含むものを伝えの始まりが黙していなかったなら、ここでも神々が宣べ伝えられていると思ったであろうからである。

Liber II, Caput III

第II巻 第III章PL 20, 1111A
1

Si Scripturis sanctis possit firmari haec elocutio.

PL 20, 1111A

この言い方が聖書によって確かめられるかどうか。

2

APOLL.--Quantum intelligi datur, adest sperata in interpretationibus fides, ac veritati ratio expositionis cohaeret; verumtamen sacris interlocutionibus eadem dicta firmari stabilitas purae credulitatis exposcit, et quoddam veritatis culmen cessantibus argumentis lectione constitui; quia videri incongruum potest, ita de Deo loqui, ut non magis illa quibus se idem insinuari voluit, proferantur.

PL 20, 1111A

アポロニウス――理解しうる限り、解釈には期待していた確かさ〔fides〕が備わり、真理に説明の理が結びついている。だが、純粋な信仰の堅固さは、同じ言葉が聖なる言明によって確かめられることを求め、論拠が止むところで、読むことによって真理の頂が据えられることを求める。神自身が自分について示そうと望んだことをむしろ持ち出さず、神についてこのように語るのは不適切に見えうるからである。

3

Qua de re ex multis quae enumerari ad praesens non posse arbitror, neque ut nunc enumerentur expostulo, qui interim doctrinae ordinem, non historiae corpus inquiro; perspicua quoque et pauca dicturus auctoritatem redde memoratis.

PL 20, 1111B

この点については、いま数え上げることはできないと私の考える多くのものの中から――いまそれを数え上げよと求めもしない。私はさしあたり教えの順序を尋ねるのであって、歴史の全体を求めてはいないからである――、明白で少数のものを述べて、語られたことに権威を与えよ。

4

Nam, sicut dixi, velut tenuiter jacta nutabunt, nisi humanis astructa sermonibus, divinis insuper fulciantur exemplis.

PL 20, 1111B

先に述べたとおり、人間の言葉で築かれたものは、神の言葉の範例で支えられなければ、薄く据えられたもののように揺らぐからである。

5

ZACCH.--Competenter exposcis, ut his potius fides detur quae in testimonium sui Divinitas ipsa prolucuta est; et recte ex innumerabilibus pauca proferri; quoniam verae probatio majestatis, tametsi habet pluralitatem, pluralitate non indiget; credentique et pauca sufficiunt, quae increduli, etiam si in multis scrutentur, ignorant.

PL 20, 1111B

ザカイオス――あなたが、神性自身が自らの証しとして語ったものをむしろ信じるよう求めるのはもっともであり、数えきれぬもののうちから少数が持ち出されるのも正しい。まことの威光の証明は、多数を持ちうるが、多数を必要としない。信じる者には少数で足りるが、不信の者は多くを調べても知らない。

6

Unde primum de veteris Testamenti libris, post etiam novi, sanctum Spiritum in substantia unius divinitatis agnosce, libro Genesis sic inchoante: In principio fecit Deus coelum et terram; terra autem erat invisibilis et incomposita; et Spiritus Dei ferebatur super aquas (Gen. I, 1, sec. LXX) .

PL 20, 1111C

そこでまず旧約の書から、次いで新約の書からも、聖なる霊を唯一の神性の実体のうちに認めよ。創世記はこう始まる。「初めに神は天と地を造った。地は見えず整っておらず、神の霊が水の上を運ばれていた」(創世記1:1、七十人訳による)。

7

Ille principium est, qui Judaeis, quis esset, interrogantibus dixit: Principium quod et loquor vobis (Joan. VIII, 25) ; unde ab eo et alio loco dictum est: In capite libri scriptum est de me (Ps. XXXIX, 8; Hebr. X, 7.) Ferebatur autem Dei Spiritus super aquas, ut ex his viva omnia producturus ipse rudibus ignis proprii frmeota praestaret, qui nunc purificatis dona sanctificationis infundit.

PL 20, 1111C

その始まりとは、ユダヤ人たちが自分は誰かと問うたときに言った者である。「始まりである。私はそれを汝らに語りもする」(ヨハネ8:25)。それゆえ彼は、別の箇所でもこう言った。「書の巻頭に、私について記されている」(詩篇39:8、ヘブライ10:7)。さて、神の霊が水の上を運ばれたのは、これらから生けるものすべてを生み出そうとして、形なき〔水〕に自らの火の酵母〔底本は frmeota。fermenta と読む〕を与えるためであり、この霊は今、清められた者たちに聖化の賜物を注ぐ。

8

David perinde, Deo aspirante, testatur: Verbo Domini coeli firmati sunt et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Ps. XXXII, 6) .

PL 20, 1111D

ダビデも同じく、神の息吹を受けて証言する。「主の言葉によって天は固められ、その口の霊によって天のすべての力〔も固められた〕」(詩篇32:6)。

9

Vide quam plena sit brevitas, et quam clare in sacramentum unitatis recurrat; Patrem in Domino, in Verbi significatione Filium ponens sanctum Spiritum ex ore Altissimi nuncupavit.

PL 20, 1111D

簡潔さがいかに満ちており、いかに明らかに一体性の秘義に帰ってゆくかを見よ。父を「主」に、子を「言葉」の意味に置き、聖なる霊を、いと高き者の口から出るものと呼んだのである。

10

Et ne vocis editio reputaretur in Verbo, coelos per eum edocet factos: ne flatus in Spiritu, virtutis in eo plenitudinem demonstravit.

PL 20, 1111D

言葉において声の発出と見なされぬよう、天がそれによって造られたと教え、霊において息吹と見なされぬよう、その中に力の充満を示した。

11

Nam ubi virtus, ibi necesse est et persona subsistens, ubi omnis, non ablata a duabus sed consummata signatur in tertia; non ut sola habeat quod in toto est, sed ne minus habeat quae in sola appellatione postrema est.

PL 20, 1112A

というのも、力のあるところには、必ず自立するペルソナもある。そこでは力のすべてが、二つから取り去られず、第三のものにおいて完成されて示される。第三のものだけが全体にあるものを持つためではなく、ただ呼び名の上で最後であるにすぎない者が、より少なく持つことのないためである〔女性形の sola・quae は第三のペルソナ(または力)を受けると取った〕。

12

Iterum idem propheta Trinitatem, dum precatur, exponit: Cor mundum crea in me, Deus, et Spiritum rectum innova in visceribus meis. Ne projicias me a facie tua, et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me.

PL 20, 1112A

同じ預言者は再び、祈りながら三位一体を説き明かす。「神よ、私のうちに清い心を造り、私の内に正しい霊を新たにせよ。私を汝の顔から投げ捨てるな。汝の聖なる霊を私から取り去るな」。

13

Redde mihi laetitiam salutaris tui, et Spiritu principali confirma me (Ps. L, 12-14) . Principalis Spiritus Patris est, rectus est Filii, Sanctus vero cognominis sui adjectione distinguitur.

PL 20, 1112A

「私に汝の救いの喜びを返し、主たる霊によって私を堅くせよ」(詩篇50:12-14)。主たる霊は父のもの、正しい霊は子のもの、聖なる霊は、その添え名の付加によって区別される。

14

Nec de vocabulorum adjectione movearis, quod principalis et rectus Spiritus sanctus prophetica appellatione signatus est.

PL 20, 1112A

預言者の呼称で、聖なる霊が「主たる霊」また「正しい霊」と示されたことに、言葉の付加のゆえに動揺するな。

15

Licet proprietas una sit in singulis, tamen quia Deus Spiritus est, ne personarum confusio nostris intellectibus fieret, nominibus est adjecta diversitas: qui enim sanctus, necessario rectus est; nec potest iterum rectus esse, nisi sanctus sit: principalis autem, quia ex eo unigenitus Filius, atque ab ipso Spiritus sanctus procedens; de quo Esaias sub persona Dei de Christo loquentis haec posuit: Ego locutus sum; et ego vocavi et adduxi eum, et prosperum iter ejus feci: accedite ad me et audite haec.

PL 20, 1112B

固有性は個々のうちで一つであるが、神は霊であるから、我々の理解においてペルソナが混同されぬよう、名に区別が加えられたのである。聖なる者は必ず正しい者であり、正しい者は聖なる者でなければあり得ない。「主たる」というのは、それ〔父〕から独り子が生まれ、まさにそれから〔ab ipso。父を指すと取った。子を指すとも読める〕聖なる霊が出るからである。これについてイザヤは、キリストについて語る神の立場で、こう記した。「私が語った。私が呼び、彼を導き、その道を栄えさせた。私に近づいて、これを聞け」。

16

Non in occulto ab initio locutus sum; cum fierent, illic eram: et nunc Dominus misit me, et Spiritus ejus (Isa. XLVIII, 15, 16) .

PL 20, 1112B

「私は初めから隠れて語りはしなかった。それらが生じたとき、私はそこにいた。そして今、主が私を遣わし、その霊も〔遣わした〕」(イザヤ48:15、16)。

17

Angelus perinde ad Mariam sacrae nativitatis mysteria nuntians, paria de eodem sic depromit: Spiritus Dei superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35) .

PL 20, 1112B

天使も同様に、マリアに聖なる生まれの奥義を告げて、同じことをこう述べる。「神の霊が汝の上に臨み、いと高き者の力が汝を覆う」(ルカ1:35)。

18

Dominus postea, cum de vocatione gentium loqueretur, intra unum divinitatis nomen sanctum Spiritum praedicans, ait: Euntes nunc, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19) .

PL 20, 1112C

主は後に、諸国民の召命について語ったとき、唯一の神性の名のうちに聖なる霊を宣べて言った。「今、行って、すべての諸国民を教えよ。父と子と聖なる霊の名によって彼らに洗礼を授けつつ」(マタイ28:19)。

19

Paulus similiter apostolus: Qui autem confirmat nos vobiscum Christus Dominus, et qui unxit nos Deus, et qui signavit nos et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris (II Cor. I, 21, 22) .

PL 20, 1112C

使徒パウロも同様に言う。「汝らと共に我々を堅くするのは、キリストである主、我々に油を注いだのは神、我々に証印を押し、我々の心に霊の保証を与えたのも神である」(二コリント1:21、22)。

20

Et iterum, dum coelestia Corinthiis precaretur, haec subdidit: Gratia Domini nostri Jesu Christi, et charitas Dei et communicatio Spiritus sancti cum omnibus vobis (II Cor. XIII, 13) .

PL 20, 1112C

また再び、コリントの人々に天の事を祈り求めたとき、こう付け加えた。「我々の主イエス・キリストの恩寵と、神の愛と、聖なる霊の交わりが、汝ら皆と共にあるように」(二コリント13:13)。

21

Unde propositae veritatis memor, sententiarum multitudinem quae largissima suppetit, non requiras; quoniam, sicut dixi, in paucis Deo credere consuetudo fidelium est; meminisse autem plurium, diligentiae magis per se proficientis, quam docentis, officium est.

PL 20, 1112C

それゆえ、提示された真理を心に留めて、きわめて豊かに手元にある聖句の多さを求めるな。先に述べたとおり、信徒の習いは少数のうちに神を信じることであり、多くを覚えることは、教えるよりも自ら益する勤勉の務めである。

Liber II, Caput IV

第II巻 第IV章PL 20, 1112D
1

Quid Judaeis respondendum sit.

PL 20, 1112D

ユダヤ人にどう答えるべきか。

2

APOLL.--Jam quidem simplex assertio fidem fecerat sanctum Spiritum vere ac proprie Deum credi; sed quia facilius est sermonibus praebere consensum, quam intellectum sensibus mutuari, firmiter oportuit examinare suscepta, ac voluntariam confessionem coelestibus confirmare doctrinis.

PL 20, 1112D

アポロニウス――すでに単純な主張が、聖なる霊が真に固有に神であると信じられることを確信させていた。だが、言葉に同意を与えるほうが、思いに理解を借り受けるより易しいので、受けたことを堅く吟味し、自発的な告白を天の教えで堅めるべきだった。

3

Nunc autem sectarum quae adversae nobis sunt pravitates retexens, a Judaeis, si videtur, ordire principia, cur indomabilis populus Deum ac Dei Filium abnuat Christum, creaturamque omnium Dominum in neutra velint nativitate subsistere, qui utique ante omnes quae nunc salvantur salvataeque sunt nationes, futurorum scientiam per legem prophetasque noscentes, quae erant pro mundi salute faciunda nescire nullatenus potuerunt, cum et Deum nossent et Dei eloquiis non carerent.

PL 20, 1113A

ところで、いま我々に敵対する宗派の邪悪を取り上げ直し、よければ、ユダヤ人から始めよ。なぜ御しがたい民が神と神の子キリストを否み、すべての被造物の主〔底本は creaturamque omnium Dominum。creaturarumque omnium Dominum と読んで解した。被造物であり万物の主でもある者、とも読める〕が、〔神としての生まれと人としての生まれの〕どちらの生まれにおいても成り立たないとするのか。彼らは、いま救われつつあり、また救われた諸民族のすべてに先立って、律法と預言者によって将来の知を知っていた。世の救いのためになされるはずのことを知らずにいたはずがない。神を知り、神の言葉に欠けていなかったからである。

4

ZACCH.--Non fallitur aestimatio tua, Redemptoris nostri nativitatem, et quae secundum Deum et quae secundum hominem in uno eodemque nunc permanet, totis Scripturarum voluminibus contineri; aperteque Judaeis sacri adventus mysteria revelata, quae intimare summatim ab animo non abesset, si in cunctis attentos sensus sequeretur ordo sermonum.

PL 20, 1113A

ザカイオス――あなたの見積りは誤っていない。我々の贖い主の生まれ、すなわち神に従っての生まれと人に従っての生まれが、いまも一つの同じ者のうちにとどまっていることは、聖書の書全体に含まれている。聖なる到来の奥義も、ユダヤ人に公然と啓かれた。言葉の順序がすべてにわたって注意深い思いに従うならば、これを要約して述べることは、私の意に反しない。

5

Sed quoniam voluntas nobis intelligentiae simplicis, non pugnae contraria difficultas est, auditioni tuae satis sit libatis fastigiis totam lucem in parte luminis intueri, et utrumque brevi expositione percurrere.

PL 20, 1113B

だが、我々の意志は単純な理解に向かうのであって、争いの、反対する困難に向かうのではないから、あなたの聴聞には、頂のあたりを少しだけ味わい、光の一部のうちに全き光を認め、両方を簡潔な叙述でたどることで足りよう。

6

In libro itaque Genesis dum refertur conflagratio Sodomorum, unius quidem, ut semper, voluntatis, sed non unius personae actus ostenditur, Scriptura dicente: Et pluit Dominus a Domino de coelis (Gen. XXIX, 24) .

PL 20, 1113B

そこで創世記では、ソドムの人々の焼き払いが語られるとき、常のごとく意志においては一つであるが、行為においては一つのペルソナでないことが示される。聖書はこう言う。「主は主のもとから、天より〔硫黄と火を〕降らせた」(創世記29:24)〔引かれた句は創世記19:24〕。

7

Moyses iterum Dei jussu in lapide constitutus cum posteriora illius cerneret, Trinitatis distinctionem in numero designavit dicens: Domine, Domine, Domine, misericors et miserator (Exod. XXXIV, 6) .

PL 20, 1113B

モーセもまた、神の命によって岩の上に立ち、その後ろ姿を見たとき、数において三位一体の区別を示して言った。「主、主、主、慈しみ深く、憐れみ深い」(出エジプト記34:6)。

8

Per David autem loquentis ad Filium Dei Patris haec verba sunt: Ex utero ante luciferum genui te (Ps. CIX, 3) . Per Salomonem vero de se Filius ipse testatur: Cum pararet Dominus coelum, aderam illi.

PL 20, 1113B

ダビデを通しては、神の子に語る父のこの言葉がある。「母胎から、明けの明星より前に、私は汝を生んだ」(詩篇109:3)。ソロモンを通しては、子自身が自らについて証言する。「主が天を備えたとき、私は彼のもとにいた」。

9

Cum secerneret suam sedem, et super ventos validos faceret nubes; cum confirmatos poneret fontes sub coelo: quando fortia faciebat fundamenta terrae, ego eram apud eum disponens, ego eram cui adgaudebat: quotidie jucundabar ante faciem ejus, cum laetaretur orbe perfecto (Prov. VIII, 27, 31, sec. LXX) .

PL 20, 1113C

「彼がその座を分けたとき、強い風の上に雲を造ったとき、泉を天の下に堅く据えたとき、地の基を強く築いたとき、私は彼のもとにいて配剤する者であり、彼が喜ぶ者であった。毎日、私は彼の顔の前で楽しみ、彼が完成された世界を喜んだとき」(箴言8:27、31、七十人訳による)。

10

Idem iterum dum de ejus ac Patris ambigit nomine, proprietatem verae nativitatis exponit dicens: Quod nomen ejus, vel quod nomen Filii ejus (Prov. XXX, 4) ? Haec de Christo secundum divinitatem ad praesens dicta sufficiant.

PL 20, 1113C

同じ者は再び、彼と父の名について問いつつ、真の生まれの固有性を説き明かして言う。「その名は何か。その子の名は何か」(箴言30:4)。神性に従うキリストについて、さしあたり以上に述べたことで足りよう。

11

Assumendi vero corporis fidem, Moyses primum jussus hoc populo praedicare sic loquitur: In novissimis diebus Prophetam vobis excitabit Deus de fratribus vestris, sicut me: hunc audietis (Deut. XVIII, 15) ; et qui non audierit Prophetam illum, ego vindicabo, dicit Dominus (Ibid., 19) .

PL 20, 1113C

体を受け取ることの信仰については、モーセがまずこれを民に宣べるよう命じられて、こう言う。「終わりの日々に、神は汝らの兄弟たちの中から、私のような預言者を汝らのために立てる。彼に聞け」(申命記18:15)。また、「その預言者に聞かない者に対しては、私が報復する」と主は言う(申命記18:19)。

12

Quod testimonium a Salvatore firmatum est, cum in Evangelio eosdem Judaeos increpans dicit: Si crederetis Moysi, et mihi crederetis: de me enim ille scripsit (Joan. V, 46) .

PL 20, 1113D

この証言は、救い主が福音書で同じユダヤ人たちを咎めて言うことで確かめられた。「汝らがモーセを信じるなら、私をも信じるであろう。彼は私について書いたからである」(ヨハネ5:46)。

13

Innumeris vero sub ejusdem Moysi persona trucem populum dum Jesum Nave Deus commendaret, admonuit ut in cognomine terreni ducis, futuri et coelestis vocabulum nosceretur: ait enim Deus ad Moysen: Ecce hic Jesus qui assistit tibi: vide ne spernas illum, quia et ipse obtemperans tibi erit; et nomen meum est in illo (Exod. XXIII, 20, 21) .

PL 20, 1113D

民数記において〔底本は Innumeris。In Numeris(民数記において)と読む〕、同じモーセの人物を通して、神はナウェの子イエス〔ヨシュア〕を頑なな民に推薦したとき、地上の指導者の添え名のうちに、来たるべき天の者の名が知られるよう戒めた。神はモーセに言う。「見よ、汝のそばに立つこのイエスを。彼を軽んじるな。彼も汝に従うであろうし、私の名が彼のうちにある」(出エジプト記23:20、21)。

14

Planissime denique per Jacob patriarcham veritas propheticae benedictionis impleta est, cum et dux et princeps, id est rex et sacerdos, usque ad ejus tempus Judaeis futurus verbis talibus intimatur: Non deficiet dux de femoribus Juda, et princeps ex Israel, donec veniat cui repositum est: et ipse est exspectatio gentium (Gen. XLIX, 10) .

PL 20, 1114A

実に、族長ヤコブを通して、預言の祝福の真理は最も明らかに成就した。そのとき、ユダヤ人にその時まで続く指導者と君主、すなわち王と祭司が、こう告げられている。「ユダの腰から指導者が欠けることはなく、イスラエルから君主〔も欠けない〕、〔それが〕取っておかれている者が来るまで。彼こそ諸国民の待望である」(創世記49:10)。

15

Balaam perinde in Numeris eadem annuntiat, dicens: Orietur stella ex Jacob, et homo ex Israel exsurget (Num. XXIV, 17) .

PL 20, 1114A

バラムも同様に民数記で同じことを告げて言う。「ヤコブから星が昇り、イスラエルから人が立つ」(民数記24:17)。

16

Quod magi in Orientis partibus semper retinentes, primi ortum Salvatoris, inspecto sidere, nuntiarunt; et quod olim per auctorem suae artis fuerat prophetatum, per ipsos cognita aeterni luminis inspectione completum est.

PL 20, 1114A

東方の地方で常にこれを保っていた博士たちは、星を見て、最初に救い主の誕生を告げた。かつて彼らの術の創始者〔バラム〕を通して預言されていたことが、永遠の光を見ることによって知られ、彼ら自身を通して成就した。

17

Per Isaiam denique Deus loquitur: Ecce mitto in Sion lapidem electum angularem, pretiosum; et qui crediderit in illum, non confundetur (Isa. XXVIII, 16) .

PL 20, 1114B

イザヤを通して実に神は語る。「見よ、私はシオンに、選ばれた、隅の、貴い石を置く。彼を信じる者は恥じない」(イザヤ28:16)。

18

Hunc eumdem ex Virgine nasciturum idem propheta sic memorat: Ecce Virgo concipiet et pariet filium, et vocabunt nomen ejus Emmanuel; quod est interpretatum: Nobiscum Deus (Isa. VII, 14; Matth. I, 23) .

PL 20, 1114B

同じ預言者は、おとめから生まれる彼について、こう記す。「見よ、おとめが身ごもり、男の子を産み、その名はインマヌエルと呼ばれる。訳せば『我々と共に神』」(イザヤ7:14、マタイ1:23)。

19

Sub verbis iterum eorumdem Judaeorum in futuro judicio gementium, cum Christum in Patris majestate conspicient, haec deprompsit: Non est Deus praeter te: tu enim es Deus; et nesciebamus (Isa. XLV, 14) .

PL 20, 1114B

またそのユダヤ人たち自身が、将来の裁きにおいて呻くとき、父の威光のうちにキリストを仰ぎ見て言う言葉に託して、イザヤはこう述べた。「汝のほかに神はない。汝こそ神である。我々は知らなかった」(イザヤ45:14)。

20

Hieremias autem fidelis populi vocibus haec exponit: Hic est Deus noster et non deputabitur alius absque illo: qui invenit omnem viam prudentiae, et dedit eam Jacob puero suo et Israel dilecto suo: post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch. III, 36-38) .

PL 20, 1114B

エレミヤは信仰の民の声によってこう説き明かす。「これが我々の神である。彼のほかに別の者は数えられない。彼はあらゆる知恵の道を見いだし、それを僕ヤコブと愛する者イスラエルに与えた。その後、彼は地上に現れ、人々と共に暮らした」(バルク3:36-38)〔刷りはエレミヤの名で引き、引照はバルクとする〕。

21

Micheas vero etiam locum in quo erat oriundus ita prodidit: Et tu, Bethleem, domus illius Ephrata, numquid exigua es, ut constituaris in millibus Juda? Ex te enim mihi prodiet qui sit Princeps in Israel; et processiones ejus a principio saeculi (Mich. V, 2) .

PL 20, 1114C

ミカはまた、彼が生まれるはずの場所をこう示した。「また汝、ベツレヘム、エフラタの家よ、汝はユダの千人隊の中に数えられるには小さいではないか。汝から、私のためにイスラエルの君主となる者が出るからである。その出ゆくところは世の初めからである」(ミカ5:2)。

22

Innumera praeterea leguntur et suppetunt, quae mysterium nativitatis utriusque in Deo Christo apertissime docent; sed confutari perditos ac rebelles suorum tantum auctoritatibus ratio est: et sicut jam admonui, interrogationi potius tuae quam renitentium intentioni respondere propositum: habere enim prolixitatum necessitatem ratio certaminum potest; expleri brevibus aequum est studia consulentium.

PL 20, 1114C

そのほかにも、両方の生まれの奥義を神であるキリストにおいて最も明らかに教える数え切れぬ箇所が読まれ、手元にある。しかし、滅びに向かう反抗者を論駁するには、彼ら自身の権威だけによるのが道理である。すでに警告したとおり、私の意図は、抵抗する者たちの熱意よりも、あなたの問いに答えることにある。争いの道理には冗長さの必要があろうが、助言を求める者たちの熱意は短い言葉で満たすのが公正である。

Liber II, Caput V

第II巻 第V章PL 20, 1114D
1

Si et in aliis seducantur Judaei, praeter id quod Dei Filium non credunt.

PL 20, 1114D

ユダヤ人が、神の子を信じないほかにも、他の点で惑わされているかどうか。

2

APOLL.--Dubium non est his testimoniis nequaquam subtrahi fidem posse, atque ejusmodi probationes ne ab ipsis quidem Judaeis, nisi insanire plus malunt, aequanimiter improbandas; praecipue cum ex eorumdem voluminibus intimatae adeo clara integritate perluceant, ut etiamsi sine assertore percenseas, ipsa se comprobent.

PL 20, 1114D

アポロニウス――これらの証言から信頼を取り去ることは決してできず、この種の証明は、狂うことのほうをむしろ望むのでなければ、ユダヤ人自身さえ平然と退けることはできないことは疑いない。ことに、彼ら自身の書から告げられたそれらが、証言者なしに数え上げても自ら証明するほどの明白な完全さをもって輝き出ている以上は。

3

Verumtamen quibus iidem Judaei in diversum agantur exemplis, fieri certior cuperem, nec solum rectis sed contrariis pariter edoceri; quoniam illa demum consummata dici doctrinae veritas potest, quae errantibus non solum in quo corrigi possunt, verum etiam in quo per semet depravantur ostendit.

PL 20, 1115A

だが、ユダヤ人たちがどんな範例によって反対の方向へ駆られるのかを、より確かに知りたい。正しい例だけでなく反対の例によっても同じく教えられたい。教えの真理は、誤る者たちに、どこを正せるかだけでなく、どこで自ら堕落しているかをも示すとき、はじめて完成したと言えるからである。

4

ZACCH.--Inculcatum tibi saepissime retines, unum Deum esse, hoc est unam Trinitatis divinitatem, et in hujus vocabuli appellatione significationem unius substantiae, non unius esse personae: sed illis hinc error occasioque perfidiae est, quod sibi in Horeb monte Dei vocibus haec dicantur: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est (Deut. VI, 4) .

PL 20, 1115A

ザカイオス――あなたは何度も教え込まれたとおり、神は唯一、すなわち三位一体の神性は一つであること、またこの名の呼称に示されるのは一つの実体であって一つのペルソナではないことを覚えている。だが彼らには、そこから誤りと背信の機会が生じる。ホレブ山で神の声によって彼らにこう語られたからである。「聞け、イスラエルよ。汝の神、主は唯一の神である」(申命記6:4)。

5

Et iterum: Ego Deus, et praeter me Deus non est (Ibid., 32, 39) . Et tertio: Ego Deus, et non demutor (Malach. III, 6) ; gloriam meam alteri non dabo (Isa. XLII, 8) .

PL 20, 1115B

また再び。「私は神であり、私のほかに神はない」(申命記32:39)。三度目に言う。「私は神であり、変わることがない」(マラキ3:6)。「私の栄光を他の者には与えない」(イザヤ42:8)。

6

Non utique nulli, sed non alteri; id est, huic tantum dabo per quem vobis ab initio amissam immortalitatem in melius reparari in praedestinatione constitui: demutari autem vere non potest, qui dispendium augmentumque non recipit.

PL 20, 1115B

「誰にも与えない」ではなく、「他の者には与えない」である。すなわち、この者にだけ与えよう。この者を通して、諸君のために、初めから失われた不死がより善いものへと回復されることを、私は予定において定めたのである。実に変わりえないのは、損失も増大も受けない者である。

7

Cum vere alia Divinitas non sit, necesse est ut Deus alius non dicatur. Hoc tamen Judaeis de unitate Divinitatis non tamquam nescientibus dictum est, sed ad idola transgressuris praedictum, ne deos scilicet aut interpretarentur aut colerent, qui unum in substantia et majestate cognoscerent.

PL 20, 1115B

まことに別の神性はないから、別の神と言われないのは必然である。だがこのことは、ユダヤ人に、神性の一体性を知らない者たちに対して言われたのではなく、偶像へ踏み越えようとする者たちに前もって告げられたのである。つまり、実体と威光において一つなる神を知る者が、神々を解釈したり崇めたりしないように。

8

Illud praeterea clarum est, cum Deus de mundi et hominis creatione disponeret, sacramentum Trinitatis ostensum, Scriptura dicente: Et dixit Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26) .

PL 20, 1115B

さらに明らかなのは、神が世界と人の創造を計らったとき、三位一体の秘義が示されたことである。聖書はこう言う。「そして神は言った。『我々の像に、我々に似せて、人を造ろう』」(創世記1:26)。

9

Cum dicit nostram, prodit utique non unius; cum vero ad imaginem et similitudinem profert, aequalitatem distinctionis insinuat, ut in eodem opere sit Trinitatis aperta cognitio, in qua nec pluritas cassa est, nec similitudo dissentiens, dum et consequentia sic traduntur: Et dixit Deus: Fiat: et, Fecit Deus: et, Benedixit Deus.

PL 20, 1115C

「我々の」と言うとき、確かに一人でないことを示す。「像に、似せて」と述べるとき、区別における等しさを匂わせる。それゆえ同じ業のうちに、多数性〔底本は pluritas。pluralitas と同じく「多数性」の意〕が空しくもなく、類似が不一致でもない三位一体の明白な認識があり、続く言葉もこう伝えている。「そして神は言った。『あれ』」、また「神は造った」、また「神は祝福した」。

10

Deus ergo Pater facienda denuntiat, Filius perficit dicta, Spiritus sanctus benedictione confirmat: et necesse est, ut creationis totius auctor Deus unus sit, tametsi est enuntiantis sermo Faciamus: quam fidei rationem antiqua denique per Moysen benedictio pandit et comprobat, qua benedicere populum sacramento trinae invocationis jubetur; ait enim Deus ad Moysen: Sic benedices populum meum, ut et ego benedicam illos: Benedicat te Dominus et custodiat te: et illuminet Dominus faciem suam super te, et misereatur tui: attollat Dominus faciem suam super te, et det tibi pacem (Num. VI, 23) .

PL 20, 1115C

すなわち神である父が、なされるべきことを告げ、子が語られたことを成し遂げ、聖なる霊が祝福によって堅める。そして、造られたもの全体の創造者である神は唯一でなければならない。告げる者の言葉が「我々は造ろう」であってもである。この信仰の理を、実にモーセを通した古い祝福が明らかにし確証する。その祝福によって、三重の呼び求めの秘義をもって民を祝福するよう命じられている。神はモーセに言う。「汝はこのように私の民を祝福せよ。私もまた彼らを祝福するであろう。主が汝を祝福し、汝を守るように。主がその顔を汝の上に照らし、汝を憐れむように。主がその顔を汝に向けて上げ、汝に平和を与えるように」(民数記6:23)。

11

Unde intelligis non interesse indissociabilis atque indemutabilis Dei, si non ad omnes sententiarum proprietates humanae efficientiae verba conspirent; cum evidenti fidelium intellectui sit relictum, ut quod creari a Deo vel effici dicitur, agi et effici semper a Trinitate credatur.

PL 20, 1116A

ここからあなたは、分かつことも変えることもできぬ神にとって、人間のはたらきの言葉が、あらゆる文の固有性に従って一致しなくても、問題ではないと理解する。信徒の明白な理解には、神によって造られた、あるいは成されたと言われることは、常に三位一体によって行われ成されたと信じるよう残されているからである。

Liber II, Caput VI

第II巻 第VI章PL 20, 1116A
1

Si Dominicae passionis sacramenta prophetarum oraculis sunt praedicta.

PL 20, 1116A

主の受難の秘義が預言者たちの告げによって予告されているかどうか。

2

APOLL.--Specialibus documentis Christi nativitas in Deo et homine monstrata est, atque indubitanter apparuit Spiritum sanctum in eadem substantia permanentem sacramentum perfectae Trinitatis implere.

PL 20, 1116A

アポロニウス――キリストの生まれが神と人において特別な証拠で示され、聖なる霊が同じ実体にとどまって完全な三位一体の秘義を満たすことは、疑いなく明らかになった。

3

Unde nunc eadem, si suppetit, Scripturarum editione confirma, utrum et Dominicae crucis praedicta sit passio, vel si in aliquo legis veteris corpore venerandae mortis indicia praenotantur; ut sollicitudine parumper indulta, hanc denique sacri operis partem ordo coeptae eruditionis illustret, quam dudum simplicis traditionis informatio revelavit.

PL 20, 1116A

そこで今、もしできるなら、主の十字架の受難も予告されていたか、また旧い律法のどこかの書で、尊ぶべき死のしるしが前もって示されているかどうかを、聖書の提示によって同様に確かめよ。しばし私の気がかりに付き合ってもらい、単純な伝えの教えがかねて明らかにしていた聖なる業のこの部分を、始められた教えの順序が実に照らし出すように。

4

ZACCH.--Est plane omnium Scripturarum non solum de passione, verum etiam de resurrectione coelique conscensu aperta praedicatio, atque in nobis Dei regnum a Christi passione coepturum praescia prophetarum ora cecinerunt.

PL 20, 1116B

ザカイオス――確かにあらゆる聖書に、受難だけでなく復活と天への昇りについても明白な宣べ伝えがあり、神の国が我々のうちに、キリストの受難から始まることを、先見の預言者の口が歌った。

5

David prae caeteris sic loquente: Dicite in gentibus, Deus regnavit a ligno (Ps. XCV, 10) . Non quod non semper a conditione nostra sub Dei imperio fuerimus; sed quamdiu ab ejus cultu ac voluntate dissensimus, aestimati sumus alieni.

PL 20, 1116B

ダビデがとりわけこう言う。「諸国民のうちで言え、神は木から統べた」(詩篇95:10)。我々が造られたときから神の支配のもとに常にいなかったわけではない。だが神の礼拝と意志から離れていた間は、他人と見なされていたのである。

6

Unde et Moyses praedictum populum prophetice increpat dicens: Erit pendens vita tua ante oculos tuos, et timebis die ac nocte, et non credes vitae tuae (Deut. XXVIII, 66) .

PL 20, 1116B

ゆえにモーセも、前述の民を預言して咎める。「汝の命は汝の目の前に吊り下がり、汝は夜も昼も恐れ、汝の命を信じない」(申命記28:66)。

7

De quo et in Numeris ita scriptum est: Non quasi homo Deus suspenditur, nec quasi filius hominis minas patitur (Num. XXIII, 19) .

PL 20, 1116C

これについて民数記にもこう書かれている。「神は人のように吊るされず、人の子のように脅しを受けない」(民数記23:19)。

8

Vere enim in ea exprobratione quod se Dei Filium diceret, cuncta perpessus est, et non ut homo datus est morti, quem non a crimine crux recepit.

PL 20, 1116C

実に、神の子と称したことへの非難のうちに、彼はすべてを耐え、人のように死に渡されたのではなかった。彼を十字架は罪過のゆえに受けたのではない。

9

Per Amos vero prophetam Spiritus loquitur die media. sicut factum est in passione illius, noctem futuram; ait enim: Et erit in die illa, dicit Dominus, occidet sol meridie, et dies lucis obtenebrabitur super terram (Amos VIII, 9) .

PL 20, 1116C

預言者アモスを通しては、霊が、昼の最中に夜が来ること、その受難で起きたとおりのことを語る〔底本は「die media.」と句点を打つが、「昼の最中に」と前の語に続くと取った〕。霊は言う。「その日に、と主は言う、太陽は真昼に沈み、昼の光は地の上で暗くなる」(アモス8:9)。

10

Et Hieremias: Exterrita est quae parit, et timuit anima ejus. Subiit sol, cum adhuc medius dies esset, et confusa est (Jerem. XV, 9) .

PL 20, 1116C

またエレミヤ。「子を産む女は怖れ、その魂は恐れた。まだ昼の盛りであるのに太陽は沈み、うろたえた」(エレミヤ15:9)。

11

Sub verbis autem ipsius Domini, etiam tormentorum atque illusionis injuriam Esaias apertissime declaravit dicens: Dorsum meum posui ad flagella, et maxillas meas ad palmas, et faciem meam non averti a foeditate sputorum (Isa. L, 6) .

PL 20, 1116C

主自身の言葉に託して、イザヤは、拷問と嘲弄の侮辱をもきわめて明らかに告げて言う。「私は背を鞭に、頬を平手に任せ、唾の汚れから顔を背けなかった」(イザヤ50:6)。

12

Hinc et per David ante praedixerat: Foderunt manus meas et pedes meos, et dinumeraverunt universa ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me. Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem (Ps. XXI, 17) .

PL 20, 1116D

ここからダビデを通しても前もって言っていた。「彼らは私の手と足を掘り通し、私のすべての骨を数えた。彼らは私を見つめ、眺めた。私の衣を分け合い、私の着物をくじ引きにした」(詩篇21:17)。

13

Nota omnibus causa est, a militibus qui eum cruci dederant, vestem illius fuisse divisam, et unum ex omnibus vestimentis esse ante judicium sorte trancriptum.

PL 20, 1117A

彼を十字架にかけた兵士たちによって、その衣が分けられ、すべての衣のうち一つは、裁き〔の判決〕に先立ってくじで移されたことは、皆に知られた事の次第である〔底本は trancriptum。transcriptum と読む〕。

14

Aceti similiter et fellis admixtio quam iidem Judaei pendenti in cruce Domino dederunt, per David longe ante praedicta est, sic loquentem: Dederunt mihi in escam fel, et in siti mea potaverunt me aceto (Ps. LXVIII, 22) .

PL 20, 1117A

酢と胆汁の混ぜ物も、同じユダヤ人たちが十字架に吊られた主に与えたものであり、はるか前にダビデを通してこう語られていた。「彼らは私の食べ物に胆汁を与え、私の渇きに酢を飲ませた」(詩篇68:22)。

15

Ita et per Zachariam de vulnerum acerbitate conquestus est dicens: Intuebuntur in me, quem transfixerunt (Zach. XII, 10) .

PL 20, 1117A

同様にゼカリヤを通しても、傷の痛みを嘆いて言った。「彼らは、自分たちが刺し貫いた私を見つめるであろう」(ゼカリヤ12:10)。

16

Lancea enim latus illius penetrantes; quia frangere os jam defuncto saevientibus non licebat, quod olim Moysi dictum fuerat impleverunt; ait enim Dominus ad Moysem: Accipient agnum maturum anniculum ab agnis et haedis, et occidet eum omnis multitudo synagogae ad vesperum, et manducabunt ea nocte; et os non frangetis ex eo (Exod. XII, 3 et seq.) .

PL 20, 1117A

すなわち、槍で彼の脇腹を貫いた者たちは、荒れ狂う彼らにも、すでに死んだ者の骨を折ることは許されなかったので、かつてモーセに言われていたことを成就した。主はモーセに言う。「彼らは一歳の完全な子羊を、羊と山羊の子のうちから取り、会堂の全群衆が夕べにそれを屠り、その夜にそれを食べる。その骨を汝らは折ってはならない」(出エジプト記12:3以下)。

17

Latrones denique suspensioni ejus esse jungendos Spiritus prophetavit, dicens: Et deputabitur cum iniquis (Isa. LIII, 12) .

PL 20, 1117B

実に、盗賊たちが彼の磔に加えられるべきことを、霊は預言して言った。「そして彼は不法な者たちと共に数えられる」(イザヤ53:12)。

18

De pactione vero infelicis Judae, qui unus ex apostolis fuit, et Salvatorem acceptis triginta argenteis tradidit, adeo Scriptura non tacuit, ut modum quoque pecuniae designaret, ait enim: Et fecerunt pretium appreciati triginta argenteos (Zacch. XI, 13) . His testimoniis passionem probasse sufficiat.

PL 20, 1117B

不幸なユダ、使徒の一人であって三十の銀貨を受けて救い主を引き渡した者の取り決めについては、聖書は黙らず、金額まで示した。聖書は言う。「彼らは、値踏みされた者の代価を銀貨三十枚とした」(ゼカリヤ11:13)。これらの証言で受難を証明したことで足りるとしよう。

19

Nunc vero resurrectionem sub ipsius Salvatoris verbis ad Patrem loquentis agnosce, David plenissime perdocente: Non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem (Ps. XV, 10) .

PL 20, 1117B

さて今度は、復活を、父に語る救い主自身の言葉のもとに知れ。ダビデが最も充実して教えている。「汝は私の魂を冥界に捨て置かず、汝の聖なる者に朽ちるのを見させない」(詩篇15:10)。

20

Dicere hoc de se praedictus propheta non potuit, qui usque ad communis resurrectionis diem, in ea qua est patribus additus corruptione, durabit.

PL 20, 1117C

前述の預言者は、これを自分について言うことはできなかった。彼は共通の復活の日まで、先祖に加えられたその朽ちの状態のうちにとどまるからである。

21

Per Esaiam similiter: Nunc resurgam, nunc glorificabor, nunc exaltabor, nunc videbitis, nunc erubescetis (Isa. XXXIII, 10) .

PL 20, 1117C

イザヤによっても同様に。「今、私はよみがえる。今、栄光を受ける。今、挙げられる。今、汝らは見る。今、汝らは恥じる」(イザヤ33:10)。

22

Vere autem de Salvatore praemonitum praestita inferis bidui mora, et post ascensus consequens prodit, quo corpus sponte depositum, sponte iterum propria resumens evexit.

PL 20, 1117C

救い主について前もって告げられたことが真実であることは、冥界での二日間のとどまりと、その後に続く昇りが示している。そこで彼は、自ら脱いだ体を、自ら再び自分のものとして取り戻し、高く上げたのである。

23

Hunc enim dierum post resurrectionem illius numerum Osee propheta apertius indicavit dicens: Vivificavit nos Deus die tertio, post biduum resurgemus (Osee VI, 3) .

PL 20, 1117C

復活の後のこの日数を、ホセア預言者はいっそう明らかに示して言う。「神は三日目に我々を生かした。二日ののち、我々はよみがえる」(ホセア6:3)。

24

Esaias vero totam passionis ascensusque indicans fidem, haec in praedicatione sua posuit: Tamquam ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum. In humilitate judicium ejus sublatum est.

PL 20, 1117C

イザヤは受難と昇りの全信仰を示して、その預言にこう記した。「屠られに引かれる羊のように、毛を刈る者の前の子羊のように、声を出さず、その口を開かなかった。卑しめのうちに、彼の裁きは取り去られた」。

25

Generationem autem illius quis enarrabit? Quoniam tolletur a terra vita ejus (Isa. LIII, 7, 8) .

PL 20, 1117D

「その生まれを誰が語り伝えるだろうか。その命は地から取り去られるからである」(イザヤ53:7、8)。

26

David perinde sub verbis Dei Patris ad Filium proloquentis, non solum ascensum, sed et judicium praedicavit, dicens: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Ps. CIX, 1) .

PL 20, 1117D

ダビデも同様に、父なる神が子に語る言葉のもとに、昇りだけでなく裁きをも宣べて言う。「主は私の主に言った。『私の右に座せ。私が汝の敵を汝の足台とするまで』」(詩篇109:1)。

27

Cum igitur, testante propheta, Dominus ad Dominum sit locutus; cui dubium est, quod Filio Pater in gloriam divinitatis ex homine transeunti, coelestis judicii potentiam ac vim exercendae majestatis insinuet, sicut ipse in Evangelio de hoc eodem loco dicit, nulli umquam Angelorum aut hominum dictum fuisse, ut ad Dei Patris dexteram sedens subjectos pedibus nominis sui calcaret inimicos?

PL 20, 1118A

預言者の証言によって主が主に語ったのだから、父が神性の栄光へと人から移る子に、天の裁きの権能と、威光を行使する力を示したことを、誰が疑おうか。それは、福音書で彼自身がこの同じ箇所について言うとおり、天使にも人にも、父なる神の右に座って、自らの名の敵を足元に従わせて踏みつけよと、かつて誰にも言われたことがないということだ。

28

Hunc sibi Zacharias astruens demonstratum, sic locutus est: Et ostendit mihi Dominus Jesum sacerdotem illum magnum stantem ante faciem Angeli Domini; et diabolus stabat ad dexteram ejus adversari ei.

PL 20, 1118A

ゼカリヤはこれが自分に示されたとして、こう述べた。「そして主は私に、大祭司であるイエスが、主の天使の顔の前に立っているのを示した。悪魔は彼に敵対するため、その右に立っていた」。

29

Et dixit Dominus ad diabolum: Increpet Dominus in te, diabole, increpet Dominus in te, qui elegit Hierusalem. Nonne hic titio extractus ex igni est (Zach. III, 1, 2) ?

PL 20, 1118A

「主は悪魔に言った。『主が汝を叱責するように、悪魔よ、エルサレムを選んだ主が汝を叱責するように。これは火から引き出された燃えさしではないか』」(ゼカリヤ3:1、2)。

30

Id est, numquid non peracta jam passio est, et, hominis fragilitate deposita, potestas Christo sempiterna successit?

PL 20, 1118B

すなわち、受難はもう成し遂げられたではないか、人の弱さが脱ぎ捨てられて、キリストに永遠の権能が続いたではないか、ということである。

31

Daniel quoque paria de eodem proferens ait: Videbam: ecce in nubibus coeli quasi filius hominis venit usque ad Veterem dierum: qui assistebant obtulerunt eum, et data est ei potestas regia, et omnis terra, et genus, et omnis claritas servient: et potestas ejus potestas aeterna, quae non auferetur; et regnum illius non corrumpetur (Dan. VII, 13, 14) .

PL 20, 1118B

ダニエルも同じことについて同様のことを述べて言う。「私は見ていた。見よ、天の雲に乗って人の子のような者が来て、日の老いた者のもとに至った。傍らに立つ者たちが彼を差し出し、彼に王の権能が与えられた。すべての地と民族と全栄光が彼に仕え、その権能は永遠の権能で、取り去られない。その国は朽ちない」(ダニエル7:13、14)。

32

Haec itaque Judaei audiunt et recensent: noverunt ista, nec tamen credunt Christum, quem a patribus abjuratum non nesciunt: sed nescire se simulant, dum ita semper etiam in eadem quam praeferunt lege vixerunt, ut id quod labiis faterentur, corde simul et opere denegarent.

PL 20, 1118B

これをユダヤ人たちは聞き、数え上げる。これらを知っていながらキリストを信じない。彼が父祖たちに拒まれたことを知らぬわけではない。だが知らないふりをする。彼らは、自分たちが誇る同じ律法のもとでさえ、常に、唇で告白することを心と行いとで同時に否むように生きてきたからである。

Liber II, Caput VII

第II巻 第VII章PL 20, 1118C
1

Cur antiquae legis portio sit recisa, vel quae volumina observantiam justitiae tradiderint .

PL 20, 1118C

なぜ古い律法の一部が削られたのか、また、どの書が正義の遵守を伝えたのか。

2

APOLL.--Satis abundeque monstratum est, resurrectionem dominicam ascensumque coelestem divinis testimoniis elucere, et ista omnia spiritualibus fulgere documentis; ut etiam si admissi facinoris aliqua possint ignorantiae excusatione defendi, damnari praesentium incredulitatem veritas latius diffusa compelleret: quia auctoritatem coelestium statutorum actus denuntiatae humilitatis implevit, et subcrescentium docet credulitas populorum.

PL 20, 1118C

アポロニウス――主の復活と天への昇りが神の証言によって明らかであり、これらすべてが霊的な教えによって輝いていることは、十分すぎるほど示された。たとえ犯された悪行のいくらかが無知という弁解で擁護されうるとしても、広く行き渡った真理は、現在の者たちの不信仰を断罪せざるをえなくするほどである。告げられた謙遜の行いが天の定めの権威を満たし、増えゆく民々の信仰がそれを教えているからである。

3

Pande nunc itaque cur legis veteris portio sit recisa, vel quae antiquandorum priorum voluminum causa formam observantiae justioris invexerit; cum et idem utrorumque sit conditor, et eidem divinae majestatis substantiam possidenti nec voluntas in ratione dissentiat, et in praescientia aeternitas obsecundet.

PL 20, 1118C

では次に明らかにしてほしい。なぜ古い律法の一部が削られたのか、また、廃されるべき先の書物の、どのような理由が、より正しい遵守の形を持ち込んだのか。双方の制定者は同じであり、神的な威光の実体をもつその同じ者において、意志が理と食い違うこともなく、予知に永遠が従わないこともないのだから。

4

ZACCH.--Fidelis ac vera professio est, utraque unius Dei censere praecepta, et per Moysen traditam legem non abrogatam per Christum, sed impletam fateri, ipso in Evangeliis sic protestante: Non veni legem solvere, sed adimplere (Matth. V, 17) .

PL 20, 1118D

ザカイオス――双方を唯一の神の命令とみなし、モーセを通して伝えられた律法はキリストによって廃されたのではなく成就されたと告白するのは、忠実で真実な宣言である。キリスト自身が福音書でこう証言している。「私は律法を廃するために来たのではなく、成就するために来た」(マタイ5:17)。

5

Olim enim evangelicae praedicationis promissa lex fuerat, Deo per Esaiam sic loquente: Lex ex Sion prodiet, et verbum Domini ex Hierusalem (Isa. II, 3) . Id est, consummata justitiae fideique doctrina per Christum, in Ecclesia dignoscetur.

PL 20, 1119A

実に、福音の宣教の法は、かねて約束されていた。神がイザヤを通してこう語っている。「法はシオンから出、主の言葉はエルサレムから出る」(イザヤ2:3)。すなわち、正義と信仰の完成された教えが、キリストを通して教会において知られるようになる、ということである。

6

Et iterum Michaeas: Lex ex Sion prodiet, et sermo Domini ab Hierusalem: et judicabit inter plurimos populos, et revincet et deteget validas nationes (Mich. IV, 2, 3) . Alioquin veteri lege jam tradita, quae alia nisi Evangeliorum nuntiabatur addenda?

PL 20, 1119A

またミカも言う。「法はシオンから出、主の言葉はエルサレムから出る。主は多くの民のあいだで裁き、強い諸民族を論駁し、あばく」(ミカ4:2、3)。そうでなければ、古い律法がすでに伝えられていたのに、福音書の〔法〕のほかに、どのような〔法〕が付け加えられるべきものとして告げられていたというのか。

7

De qua per Hieremiam similiter est locutus: Ecce dies veniunt, et consummabo supra domum Israel et domum Juda testamentum novum. Non secundum testamentum quod disposui patribus eorum, cum apprehendi manus eorum, ut educerem eos de terra Aegypti (Jerem. XXXI, 32) .

PL 20, 1119A

これについてはエレミヤを通しても同じように語られた。「見よ、日が来る。私はイスラエルの家とユダの家の上に、新しい契約を成し遂げる。それは、私が彼らの父祖たちに定めた契約、すなわち、彼らの手を取ってエジプトの地から導き出したときの契約のようではない」(エレミヤ31:32)。

8

Id est mitiorem in Evangeliis ordinabo, illaque cessabunt, de quibus scriptum est: Dedi illis praecepta non bona, in quibus non justificabuntur in eis (Ezech. XX, 25) ; sed qui fecerit ea, vivet in illis (Gal. III, 12) .

PL 20, 1119B

すなわち、福音書において私はより穏やかな〔契約〕を定め、次のように書かれているあの〔古い掟〕はやむ、ということである。「私は彼らに善くない命令を与えた。それらにより、彼らはそれらのうちで義とされない」(エゼキエル20:25)。さらに、「しかし、それらを行う者は、それらのうちに生きる」(ガラテヤ3:12)。

9

Quaedam ergo in lege idcirco severius sunt statuta, ut rebellem populum atque assueta gentilitate lascivum potius humiliarent, quam attolli justificatura permitterent; et velut quadam custodia disciplinae praesentis poenae terrore cohiberent, quos adhuc longe a saeculi fine degentes, servare judicii interminatio tarda non posset.

PL 20, 1119B

それゆえ、律法のうちのあるものが、いっそう厳しく定められたのは、反抗的で、身についた異教の習いのために放縦な民を、高ぶって義とされようとする〔justificatura の係りは定かでない。高ぶる民について言うと取った〕のを許すよりも、むしろ低くするためであった。また、いわば規律の見張りとして、現在の刑罰の恐れによって抑えるためであった。世の終わりからまだ遠く隔たって生きている者たちを、審判の威嚇は遅すぎて、守らせることができなかったからである。

10

Hinc illud est: Oculum pro oculo, dentem pro dente (Lev. XXIV, 20) : Ne manducaveritis, ne contigeritis (Lev. XI, 8) .

PL 20, 1119B

ここから次の定めが出る。「目には目を、歯には歯を」(レビ記24:20)。「食べてはならず、触れてはならない」(レビ記11:8)。

11

Hinc mensium observatio definita, neomeniarumque festivitas: hinc statutum sabbati iter, ac pene totis humanorum actuum rebus otio interclusa libertas.

PL 20, 1119B

ここから月々の遵守と新月の祭りが定められ、ここから安息日の道のりが定められ、人間の営みのほとんどすべてにわたって、休みによって自由が閉ざされた。

12

Sacrari vero pecudum atque alitum victimas prima ratio consuetae abominationis exegit; quia arceri ab iisdem repente non poterant, consultius fuit paulatim abolenda respuere, quam statim inhibenda punire.

PL 20, 1119C

家畜や鳥のいけにえを聖別することは、慣れ親しんだ忌まわしい習いが、最初の理由として要求した。彼らをそれらから突然遠ざけることはできなかったので、禁じるべきものを直ちに罰するよりも、廃されるべきものを少しずつ退けるほうが賢明であった。

13

Haec autem alia et evidens ratio est, quod licet gentilium ritu hostias immolabant, Deo tamen docebantur offerre, quod praestare idolis ante consueverant, et multiplicis sacrificii actibus occupatis ne cogitare quidem de transgressione spatium aut occasio praebebatur; cum et quod desiderare possent, non auferebatur, semperque supererat quod explere devotionis intentio non valeret.

PL 20, 1119C

さらに、もう一つの明白な理由がある。彼らは異邦人の流儀でいけにえを屠っていたが、それでも、かつて偶像に捧げるのを常としていたものを、神に捧げるよう教えられた。そして、多様な犠牲の行いに忙殺されていたので、違反について考える暇も機会さえも与えられなかった。望みうるものは取り去られず、しかも、献身の志が果たしきれないものが、常に残っていたからである。

14

Denique mox audiunt prophetam: Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum, dicit Dominus? plenus sum. Holocautomata arietum, et adipem agnorum, et sanguinem hircorum et taurorum nolo: nec sic veniatis ante conspectum meum.

PL 20, 1119C

実に、彼らはほどなく預言者からこう聞く。「汝らの犠牲の多さは、私に何のためか、と主は言う。私は満ち足りている。雄羊の焼き尽くす献げ物、子羊の脂肪、雄山羊と雄牛の血を、私は望まない。そのようにして、私の顔の前に来てはならない」。

15

Quis enim exquisivit ista de manibus vestris? Calcare regiam meam non apponetis. Si attuleritis similaginem, vanum est: incensum, abominatio est mihi. Neomenias vestras et sabbata et diem magnum non sustineo. Jejunium et dies festos odit anima mea.

PL 20, 1119D

「誰が、汝らの手から、これを求めたか。私の宮殿を踏むことを、汝らはもう続けない。上等の小麦粉を持ってきても、むなしい。香は私にとって忌まわしい。汝らの新月と安息日と大いなる日を、私は耐えられない。断食と祝日を、私の魂は憎む」。

16

Facti estis mihi in abundantiam. Non dimittam peccata vestra (Isa. I, 11, 15) . Id est, non his piaculis crimina vestra purganda sunt; sed quid esset in nostro baptismate purificationis futurum prophetice demonstravit dicens: Lavamini, mundi estote (Ibid., 16) .

PL 20, 1120A

「汝らは私にとって過剰となった。私は汝らの罪を赦さない」(イザヤ1:11、15)。すなわち、これらの贖いの供儀によって、諸君の罪過が清められるのではない。預言者は、我々の洗礼において清めがどのようなものになるかを、預言によって示してこう言った。「洗え、清くなれ」(イザヤ1:16)。

17

Id est, cum illius visitationis tempus advenerit, spiritalis lavacri sacramenta sectamini: Et si fuerint delicta vestra ut phoenicium, ut nivem dealbabo ea; si autem ut coccum, ut lanam candidam efficiam (Ibid., 18) .

PL 20, 1120A

すなわち、あの訪れの時が来たなら、霊の沐浴の秘跡を追い求めよ、ということである。「たとえ汝らの罪〔delictum〕が紅のようであっても、私はそれを雪のように白くする。たとえ緋のようであっても、白い羊毛のようにする」(イザヤ1:18)。

18

In phoenicio obscuritas peccatorum, in cocco mens cruenta designatur. Talibus ergo per Christum denuntiata mutatio in melius versa est, ac pro obsoletis pecudum atque alitum victimis coeleste fidelium munus pura oblatione celebratur, et contra omnes insidias infestantis inimici spiritalis sacrificii admixtione munimur; et illud in assumptum hominem Dei Patris completur edictum: Tu es Sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Ps. CIX, 4) .

PL 20, 1120A

紅には罪の暗さが、緋には血にまみれた心が示されている。こうして、そのような者たちにキリストを通して告げられた変化は、よりよいものへと向けられた。廃れた家畜や鳥のいけにえに代わって、信じる者たちの天の賜物が清い献げ物によって祝われ、霊的な犠牲が混ぜ合わされることによって、敵対する敵のあらゆる策略から我々は守られる。そして、受け取られた人に対して、父なる神のあの宣告が成就する。「汝は永遠に祭司である。メルキゼデクの位に従って」(詩篇109:4)。

19

Ubi ergo Evangeliorum tempus illuxit, solvit continuo gratia quos legis servitus retinebat, sacroque Domini ore praedicatum est: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et invenietis requiem animabus vestris.

PL 20, 1120B

こうして福音書の時が輝いたとき、律法の隷従が縛っていた者たちを、恩寵はただちに解き放った。そして主の聖なる口によって、こう宣べられた。「労し、重荷を負う者は皆、私のもとに来よ。そうすれば、汝らは魂に安らぎを見いだす」。

20

Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde: jugum enim meum suave est, et onus meum leve (Matth. XI, 28, 30) .

PL 20, 1120B

「私の軛を汝らの上に負い、私から学べ。私は柔和で、心のへりくだった者だからである。私の軛は心地よく、私の荷は軽い」(マタイ11:28、30)。

21

Ne autem praedictarum vindictarum rigor maneret, et medelam salutaris poenitentiae incumbens reatui exitus raperet, sequestrari judicio plectenda constituit, in Evangelio Dominus ita praedicans: Mihi vindictam, et ego retribuam (Rom. XII, 19) : quoniam nisi emendatio justa successerit, nemo rectius vindicat, quam qui in admissi probatione non fallitur.

PL 20, 1120B

また、前に述べた報復の厳しさがそのまま残り、罪責にのしかかる最期が、救いとなる悔い改めの癒しを奪うことのないように、主は、罰せられるべきことを審判に預けておくよう定めた。福音書で主はこう宣べている。「報復は私に。私が報いる」(ローマ12:19)〔福音書の言葉として引くが、句はローマ12:19(申命記32:35)〕。正しい矯正が続かないならば、犯された罪の立証で誤らない者以上に、正しく報復する者はいないからである。

22

Sic itaque et sabbati abolitus torpor est, atque a bono opere nullum fidelibus tempus exclusum; ipso in Evangeliis sic loquente: Quia licet sabbatis bene facere (Matth. XII, 12) . Et, quia Filius hominis Dominus sabbati est (Ibid., 8) .

PL 20, 1120C

こうして安息日の無為も廃され、善い業から信じる者たちに閉ざされる時はなくなった。キリスト自身が福音書でこう語っている。「安息日に善を行うことは許されるからである」(マタイ12:12)。また、「人の子は安息日の主だからである」(マタイ12:8)。

23

Edendi praeterea quae conveniant, facultas est attributa; quoniam, ut ipse testatus est: Non coinquinant hominem quae in os ingrediuntur: sed ea quae de ore exeunt (Ibid., 15, 11) .

PL 20, 1120C

そのうえ、ふさわしいものを食べる権利が与えられた。キリスト自身が証言したとおりである。「口に入るものは人を汚さない。口から出るものが〔人を汚す〕」(マタイ15:11)。

24

Ita haec omnia quae cruciatui rebellibus erant, indulta per Christum libertate solvuntur; paucisque a superstitione cessantibus, quae vere justitiam merentur adjecta sunt: atque ideo inter exordia et plenitudinem fidei lex media subrepsit, quae feras Judaeorum mentes talium sanctionum difficultate confringeret, et venturae indulgentiae gratiam suscipi facilius persuaderet, quam diuturnae absolutio servitutis et exoptata olim libertas amabiliorem etiam incredulis reddidisset.

PL 20, 1120C

こうして、反抗する者たちには責め苦であったこれらすべては、キリストを通して与えられた自由によって解かれる。迷信をやめる少数の者たちには〔paucis a superstitione cessantibus は「迷信のわずかな定めがやむと」とも読める〕、まことに正義にふさわしいものが付け加えられた。それゆえ、信仰の始まりと充満のあいだに、律法が中間に忍び込んだ。それは、ユダヤ人たちの荒々しい心をこのような定めの困難さで打ち砕き、来たるべき寛容の恩寵、すなわち長い隷従からの解放とかつて待ち望まれた自由とが、信じない者たちにさえいっそう愛すべきものとしたであろう恩寵が、より容易に受け入れられるよう説得するためであった〔quam は比較でなく gratiam を受ける関係代名詞と取った〕。

Liber II, Caput VIII

第II巻 第VIII章PL 20, 1120D
1

Quae sit Judaeis in circumcisione justitia.

PL 20, 1120D

ユダヤ人にとって、割礼にはどのような正義があるか。

2

APOLL.--Non immerito in hujus causae interrogatione prospexeram aliquod divinae providentiae fuisse consilium, ut haec rudis populi permissa primordiis velut profutura ac placita juberentur, quae aboleri postmodum conveniret.

PL 20, 1121A

アポロニウス――この問題を問うたとき、私が、神の摂理には何らかの計画があったと予見していたのは、理由のないことではない。粗野な民の初期に許されたこれらのことは、いわば益になり好ましいものとして命じられたが、後には廃されるのがふさわしかったのである。

3

Quid, rogo, in circumcisione hisdem Judaeis sanctificationis aut meriti est, quod ea sibi etiam nunc in vicem baptismatis blandiuntur, quam in signaculum tantum electae sobolis constitutam praecedentis libelli tenore signaveras?

PL 20, 1121A

教えてほしい。割礼には、そのユダヤ人たちにとって、聖化または功績としてどのような意味があるのか。彼らは今もなお、それを洗礼の代わりとして自らに誇っている。ところが、それは選ばれた子孫のしるしとしてのみ定められたと、あなたは先の書の論述で示したではないか。

4

Et procul dubio clarum est eos justitiae praemiis carituros, si in hac tantum corporis imminutione fidentes, totius spei documenta componant, quos, rejecta carnis injuria, gaudere potius incruentis sancti Spiritus muneribus oportebat.

PL 20, 1121A

疑いなく明らかなことだが、彼らがただこの体の欠損にのみ信頼を置いて、全体の望みの証拠を組み立てるなら、正義の報いを欠くことになる。肉の傷を捨てて、むしろ血を流さない聖なる霊の賜物を喜ぶべきであった者たちだからである。

5

ZACCH.--Recte recolis prioris libelli hujusmodi expositionem fuisse, in circumcisione carnali signaculum fidei, non statum fuisse justitiae, Scriptura memorante: Et dixit Deus ad Abraham: Hoc testamentum meum servabis inter me et vos; tu et semen tuum tecum.

PL 20, 1121B

ザカイオス――あなたは正しく思い起こしている。先の書の説明は、肉の割礼は信仰のしるしであって、正義の状態ではなかった、ということであった。聖書がこう記している。「神はアブラハムに言った。『汝は私のこの契約を、私と汝らのあいだで守れ。汝も、汝とともに汝の子孫も』」。

6

Circumcidetur omne vestrum masculinum, et circumcidetis carnem praeputii vestri. Et erit in signum testamenti inter me et vos (Gen. XVII, 10, 11) .

PL 20, 1121B

「『汝らの男子はみな割礼を受ける。汝らは汝らの包皮の肉に割礼を施す。それは私と汝らのあいだの契約のしるしとなる』」(創世記17:10、11)。

7

Hanc usque ad Christum carnaliter custoditam Jesu Nave actus subsequens probat, qui post excessum eremi in qua iidem Judaei quadraginta vixerant annis, nec quisquam huic fuerat subjectus injuriae, quia in solitudine permixtio extraneorum non erat populorum, plebem signare praecipitur, atque indicto patribus more, Jordanem transituris cognitionem avitae credulitatis imponere, Scriptura dicente: Et ait Dominus ad Jesum Nave: Fac tibi cultellos petrinos, et sedens circumcides secundo filios Israel (Jos. V, 2) .

PL 20, 1121B

これがキリストに至るまで肉において守られたことを、後続のナウェの子イエス〔ヨシュア〕の行いが証明する。同じユダヤ人たちが四十年を過ごした荒れ野を出たのち――その間は、誰もこの傷を負っていなかった。荒れ野では、異民族の混淆がなかったからである――、彼は民にしるしを付けるよう命じられた。そして、父祖たちに定められた習いにより、ヨルダンを渡ろうとする者たちに、先祖伝来の信仰の目印を課すよう命じられた。聖書は言う。「主はナウェの子イエスに言った。『石の小刀を作り、座して、イスラエルの子らにもう一度割礼を施せ』」(ヨシュア記5:2)。

8

Istud quidem et secundum litteram contigit: sed in nos magis prophetica interpretatione porrectum est.

PL 20, 1121C

これは確かに文字どおりにも起こったが、むしろ預言的解釈によって、我々に向けて及ぼされている。

9

Jesus enim ille, sed vocabulo tantum, noster et facto, Angelo ad Pastores in Evangeliis nuntiante: Natus est, inquit, vobis hodie Salvator (Luc. II, 11) , quem vocabitis Jesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I, 21) .

PL 20, 1121C

あのイエスは名前だけがそうであり、我々のイエスは行いにおいてそうだからである。福音書で天使が牧者たちに告げて、「今日、汝らのために救い主が生まれた」(ルカ2:11)と言い、「汝らはこの者をイエスと呼べ。彼が自分の民をその罪から救うからである」(マタイ1:21)と言っているとおりである。

10

In secundis autem filiis gentium intelligitur populus, et in abscisionibus petrinis evangelicae conveniunt disciplinae.

PL 20, 1121C

「二度目の」子らには、諸国民の民が解され、石の切り取りには、福音の教えが適合する。

11

Unde Moyses primum talia prophetavit dicens: In novissimis diebus circumcidet Deus cor vestrum, et cor similis populi tui ad amandum Deum vestrum (Deut. XXX, 6) .

PL 20, 1121C

そこでモーセは、まずこのようなことを預言して言った。「終わりの日々に、神は汝らの心に割礼を施し、汝の民の子孫の心にも〔底本は similis。ミーニュの脚注は別の写本に seminis とあるとし、申命記30:6 にも合うので、そう読む〕、汝らの神を愛するように施す」(申命記30:6)。

12

Hieremias perinde non carnem circumcidendam, sed corda denuntiat dicens: Circumcidite vos Deo vestro; sed et circumcidite praeputium cordis vestri (Jerem. IV, 4) .

PL 20, 1121D

エレミヤも同様に、割礼を受けるべきは肉でなく心であると告げて言う。「汝らの神のために割礼を受けよ。汝らの心の包皮にも割礼を施せ」(エレミヤ4:4)。

13

Dominus autem in Evangelio principi Judaeorum evidentissime protestatur, nullum penitus sine lavacro spiritalis aquae posse salvari, aut possessionem regni illius adepturum; ait enim: Amen, amen dico tibi: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non videbit regnum Dei (Joan. III, 5) .

PL 20, 1121D

主は福音書で、ユダヤ人の指導者に、霊の水の沐浴なしには誰も救われえず、あの国の所有に至ることもできないと、はっきりと証言している。主はこう言う。「アーメン、アーメン、私は汝に言う。誰でも水と聖なる霊から生まれ変わらなければ、神の国を見ない」(ヨハネ3:5)。

14

De quo tamen per Esaiam ante praedixerat: Nolite priora meminisse, et antiqua nolite recordari.

PL 20, 1122A

これについては、イザヤを通して、すでにこう前もって言っていた。「先のことを思い出すな。昔のことを思い返すな」。

15

Ecce nova facio, quae nunc orientur: et cognoscetis ea; et faciam in deserto viam, et flumina in loco inaquoso, adaquare genus meum electum, et plebem meam quam acquisivi, ut virtutes meas exponeret (Isa. XLIII, 18-21) .

PL 20, 1122A

「見よ、私は新しいことを行う。それはいま芽生える。汝らはそれを知る。私は荒れ野に道を、水のない所に川を造り、私の選んだ種族に、私が得た私の民に、水を与え、私の力を告げ知らせさせる」(イザヤ43:18-21)。

16

Et iterum: Si sitierint per desertum, adducet illis aquam de petra; findetur petra et fluet aqua, et bibet plebs mea (Num. XX, 8) . Et tertio: Flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38) .

PL 20, 1122A

また、「彼らが荒れ野で渇いたなら、彼は岩から彼らに水を導く。岩は裂け、水が流れ、私の民は飲む」(民数記20:8)〔引かれた句はイザヤ48:21に近い〕。そして三つ目に、「その腹から、生ける水の川が流れ出る」(ヨハネ7:38)。

17

Itaque secundum Apostolum, Circumcisio nihil est, et praeputium nihil est, sed observatio mandatorum Dei (I Cor. VII, 29) .

PL 20, 1122B

こうして使徒によれば、「割礼は無であり、包皮も無であり、あるのは神の掟の遵守である」(一コリント7:29)〔引かれた句は一コリント7:19に当たる〕。

18

Quae in fide evangelicae credulitatis impleta; gratiaque baptismatis, non nunc etiam sicut ante aut populum signat aut sexum: sed injuriam carnis in signaculum spiritale convertens, nec sexum excipit, nec gentem secernit; atque in se omnes aequaliter salvans praeputium in vitiis reputat, et circumcisionem tradit in moribus; quia id quod verae sanctificationis est, in fide dignoscitur; quod manifestae fidei, operibus justitiae non injuriae corporis deputatur.

PL 20, 1122B

これは、福音の信仰において成就した。洗礼の恩寵は、今は以前のように民や性をしるすのではなく、肉の傷を霊的なしるしに変えて、性を除外せず、民を分け隔てもしない。そして自らのうちに、すべての者を等しく救いつつ、包皮を悪徳に数え、割礼を品行において授ける。まことの聖化に属することは信仰において見分けられ、明らかな信仰に属することは、体の傷ではなく、正義の業に帰せられるからである。

Liber II, Caput IX

第II巻 第IX章PL 20, 1122B
1

Cur patriarchis licuit habere in conjugio plures.

PL 20, 1122B

なぜ族長たちは、結婚において複数の妻をもつことが許されたのか。

2

APOLL.--Hujus quoque dispensationis sicut acceperam certa probatio est, et Judaeorum vana praesumptio, qui reputandum sibi pro munere baptismatis credunt, quod pro temporis ratione praeceptum, non statum fidei, sed notitiam generis custodivit.

PL 20, 1122C

アポロニウス――この配剤についても、私が聞いていたとおり、確かな証拠があり、またユダヤ人たちの空しい思い込みがある。彼らは、時の事情によって命じられ、信仰の状態ではなく血筋の識別を守っていたものを、洗礼の賜物に代わるものと数えるべきだと信じているのである。

3

Quid patriarchis justitiae merita retinentibus, quam ob causam habere in conjugio conventuque plures licuit?

PL 20, 1122C

正義の功績を保っていた族長たちに、結婚と交わりにおいて複数の者をもつことが、なぜ許されたのか。

4

Nec in peccatum, Deo utique sciente, reputatum est, quod nunc ita inhibetur et plectitur, ut non solum Dei dignum aestimetur offensa, sed ultione hominum aequissimum judicetur.

PL 20, 1122C

しかも、神が知っていたうえで、罪とは数えられなかったことが、今はこのように禁じられ罰せられ、神への侮辱とみなされるだけでなく、人間による報復としても最も正当と判断されるほどである。

5

ZACCH.--Multiplex quidem apud plures licentiae istius causa est, sed haec praecipua fuisse credenda; ut perfectionis ordine sequestrato, Dei primum credulitas fundaretur; et fidem potius stabilire contendens lex illata non tolleret, quod fieri velut innoxium reperisset eaque tantum signarentur illicita, quae vere mortalia credebantur.

PL 20, 1122C

ザカイオス――この許しの原因は、多くの人々のもとでさまざまであるが、次のものが主たる原因であったと信じるべきである。完全性の秩序はひとまず置いて、まず神への信仰が基礎づけられるためである。また、導入された律法は、むしろ信仰を確立しようと努めて、無害なものとして見出された行いを取り去らず、まことに死に値すると信じられたことだけを禁じられたものとして示した。

6

Inde Abrahae fides pro justitia reputata est, et devotio cessit ad merita, Scriptura dicente: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam (Rom. IV, 3) .

PL 20, 1122D

ここからアブラハムの信仰は義と認められ、献身は功績へと至った。聖書は言う。「アブラハムは神を信じた。それが彼に義と認められた」(ローマ4:3)。

7

Deinde quod plebem exiguam Divinitas fovens, gaudere voluit successionibus numerosis, ut prae caeteris augeretur quam prae caeteris diligebat, et maledictum legis effugeret, qui semen in sobole substitisset.

PL 20, 1123A

次に、神性は小さな民を慈しんで、多くの子孫による継承を喜ぶことを望んだ。他の民にまさって愛していた民が、他にまさって増えるためであり、また、子孫に自らの種を残した者が、律法の呪いを免れるためである。

8

Sed excusatio cunctis ista communis est, et non paucorum causa, sed populi; patriarchis vero extrinsecus aestimatur; nam promissum ex semine suo Christum dum sibi quisque crederet proventurum, et oriundum adhuc absque semine non legissent, tantae sobolis amore ferventes conjugia adiere multarum, infirmissimum judicantes uni tantum matrimonio spem sublimissimi germinis deputare.

PL 20, 1123A

しかし、この弁明はすべての者に共通で、少数の者の事情ではなく民の事情である。族長たちについては、外側から別の事情が考えられる。すなわち、約束されたキリストが自分の種から出ると各人が自分に当てはめ、またその者が種なしに生まれることをまだ読んでいなかったので、これほどの子孫への愛に燃えて、多くの女との結婚に入ったのである。いと高い芽生えの希望をただ一つの婚姻に委ねるのは、最も弱いことと判断したからである。

9

His enim Dei verbis Abrahae primum ejus facta promissio est: In semine tuo benedicentur omnes gentes (Gen. XXII, 18) .

PL 20, 1123A

実に、神のこの言葉によって、最初にアブラハムにその約束がなされた。「汝の種において、すべての諸国民が祝福される」(創世記22:18)。

10

Pari propemodum patriarcha Jacob honoratur eloquio, Domino ad eum loquente: Ego sum Deus tuus: cresce et reple gentes, et Ecclesiae gentium erunt de te: reges de lumbo tuo exhibunt; et terram quam dedi Abrahae et Isaac, tibi dabo eam et semini tuo post te (Gen. XXXV, 11, 12) .

PL 20, 1123B

ほとんど同じ言葉で、族長ヤコブも栄誉を与えられた。主が彼に語って言う。「私は汝の神である。増えて、諸国民を満たせ。諸国民の教会が汝から生まれる。王たちが汝の腰から出る。私がアブラハムとイサクに与えた地を、汝と、汝の後の汝の種に与える」(創世記35:11、12)。

11

David autem in spiritu planius sibi haec promissa commemorat dicens: Juravit Dominus David, et non poenitebit eum; de fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Ps. CXXXI, 11) .

PL 20, 1123B

ダビデは霊において、これらの約束をより明らかに思い起こして言う。「主はダビデに誓った。そして悔いることはない。汝の腹の実から、私は汝の座に据える」(詩篇131:11)。

12

Similis per Esaiam promissionis istius ordo servatus est; ait enim: Exiet virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet (Is. XI, 1) , in ipso gentes sperabunt (Ibid. 10) .

PL 20, 1123B

イザヤを通しても、この約束の同じ順序が守られた。彼は言う。「エッサイの根から若枝が出、その根から花が咲き上る」(イザヤ11:1)、「彼において諸国民は希望する」(イザヤ11:10)。

13

In virga Mariae venerabilis monstratur integritas; in odore floris et gratia signatus est Christus, ipso in Canticorum Canticis hoc docente: Ego sum flos campi, et lilium convallium (Cant. II, 1) .

PL 20, 1123B

若枝には、尊ぶべきマリアの無傷さが示され、花の香りと魅力のうちにキリストが示されている。キリスト自身が雅歌でこう教えている。「私は野の花、谷間の百合」(雅歌2:1)。

14

Ergo haec avidorum vota simplicia, Domino per Esaiam loquente, mollita sunt, dum in salutem humani generis per occasionem signi virginalis partus ostenditur, propheta ad Achaz promissionem muneris istius sic loquente: Ecce dabit Dominus signum. Virgo concipiet et pariet filium (Is. VII, 14) . Ecce tertia.

PL 20, 1123C

こうして、貪欲な者たちのこれらの単純な願いは、主がイザヤを通して語ることにより、すなわち人類の救いのために、しるしの機会を通しておとめの出産が示されるときに、和らげられた。預言者は、この賜物の約束をアハズにこう語っている。「見よ、主はしるしを与える。おとめが身ごもり、子を産む」(イザヤ7:14)。見よ、第三〔の理由〕である〔第一の理由は第5節、第二は第7節の「次に」、第三は第8節の族長たちの事情を指すと取った〕。

15

Prima ergo est causa, quod non vetitis simpliciter sunt abusi, missisque in numerosam sobolem studiis augeri insipientem populum Divinitas voluit.

PL 20, 1123C

第一の原因は、禁じられていなかったものを単純に用いたこと、そして子孫を増やすことに向けられた熱意によって、愚かな民が増えるよう、神性が望んだことである。

16

Haec denique insuper juncta, quod ex genere suo Christum promissum tamdiu sibi eventurum accessione multiplicis matrimonii incauta sanctorum desideria putaverunt, donec ex virgine nasciturum praedicatio continentiae jam vicina revelaret, et idem sensim salutis nostrae reparator et conditor crescente justitia impleturus afferret quod olim per dispensationem immaturi temporis distulisset.

PL 20, 1123C

実に、さらにこれに加わったのは、聖なる者たちの不用心な願望が、約束されたキリストは自分の血筋から、複数の結婚を加えることによって自分に起こるはずだと、長いあいだ考えていたことである。やがて、間近になった自制の宣教が、おとめから生まれる者を明らかにするまで、そうであった。そして、我々の救いの回復者にして創造者その人が、正義の増すにつれて徐々に、かつて熟さぬ時の配剤によって延ばしていたことを成し遂げるべく、〔それを〕もたらすのである。

Liber II, Caput X

第II巻 第X章PL 20, 1123D
1

Quae gentium offensae; cur Judaeis, quibus prius Lex data est, abjectis, gentes quotidie amplectitur Deus, edocet.

PL 20, 1123D

諸国民の過ち。なぜ、先に律法を与えられたユダヤ人が捨てられ、神は日ごとに諸国民を抱くのか。本章はこれを教える。

2

APOLL.--Quantum reor, et patere omnium intellectibus credo, a cunctis saevioris concupiscentiae suspicionibus sanctorum simplicitas absoluta est; praecipue cum explorator mentium Deus praerogativam justitiae talibus non dedisset, si id quod prohibitum pro dispensatione non fuerat, praesumptum injuria comprobasset.

PL 20, 1124A

アポロニウス――私が思うところ、また皆の理解に明らかだと信じるところでは、聖なる者たちの素朴さは、より激しい欲望の疑いからすべて解き放たれている。ことに、心を探る神は、そのような者たちに正義の特典を与えなかったであろう、もし、配剤によって禁じられていなかったことが、行われたときに不正であると証明されたのであれば。

3

Sed exactis, ut jam videtur, causis, interrogatio inopina subrepit, quae fuerit gentium specialis offensa, quae tot saeculis ac temporibus abjectas a Dei informatione repulerit, et nunc spe aeternorum munerum provocatas amplectatur ac doceat, Judaeis penitus a gratia Dei pulsis, quibus et in legis susceptione usus anterior, et in electione sors prima est.

PL 20, 1124A

だが、すでに論点が尽くされたように見えるが、思いがけない問いが忍び込む。諸国民に特有の過ちとは何であったのか。その過ちが、これほど多くの世と時代にわたって、神の教導から捨てられた彼らを退けていたのであり、いま〔神は〕永遠の賜物の希望へと呼び出した彼らを抱き、教えている。ユダヤ人たちは神の恩寵から全面的に追い出されたというのに。彼らには、律法の受領においても先の慣わしがあり、選びにおいても最初の分け前があったのに。

4

ZACCH.--Nullum a principio credentium Deus repulit, nec prius creatori suo displicuere gentes, quam beneficiorum illius et suae conditionis oblitae pro ejus reverentia vel honore insensibiles colerent creaturas, ac simulacra hominum et pecudum venerantes, his merito similes redderentur, quae sibi, cum potiores a Deo facti essent, praetulerunt; Scriptura memorante: Simulacra gentium, argentum et aurum, opera manuum hominum (Ps. CXIII, 4) .

PL 20, 1124B

ザカイオス――神は、初めから信じる者を一人も退けなかった。諸国民も、神の恩恵と自分たちの造られ方とを忘れ、神への畏敬と栄誉に代えて、感覚のない被造物を拝み、人間や家畜の像を崇め、神によってそれらよりも優れたものとして造られたのに、それらを自分に優先して、当然それらに似た者とされるまでは、創造者の意にかなわなくなることはなかった。聖書は言う。「諸国民の像は銀と金、人の手の業である」(詩篇113:4)。

5

Similes eis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis (Ibid., 8) . Similiter et Salomon: Homo fecit eos, et qui spiritum mutuatus est, finxit illos.

PL 20, 1124B

「これを造る者も、これに信頼する者もみな、これに似るがよい」(詩篇113:8)。同様にソロモンも言う。「人がこれらを造り、霊を借りた者が、これらを形づくった」。

6

Nemo autem hominum similem sibi poterit Deum fingere; cum sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis: melior est ipse his quos colit; quoniam ipse vixit, illi vero numquam (Sap. XV, 16, 17) .

PL 20, 1124B

「だが、人のうちの誰も、自分に似た神を造ることはできない。死すべき者でありながら、不法な手で死んだものを造る。彼自身が、自分の拝むものよりも優れている。彼は生きたが、それらは決して生きなかったからである」(知恵の書15:16、17)。

7

Et iterum: Attendentes opera, non noverunt quis esset artifex; sed aut ignem, aut spiritum, aut aerem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem, aut lunam rectores orbis terrarum deos putaverunt (Sap. XIII, 1, 2) .

PL 20, 1124C

また、「彼らは業に注目しながら、誰が職人であるかを知らなかった。火や風や空気や星の輪や大水、太陽や月を、世界の支配者である神々と考えた」(知恵の書13:1、2)。

8

Cum ergo totius spei fiduciam, neglecto Creatore, in talibus collocassent, mercedem proprii operis perceperunt, ut sua sponte in omne immunditiarum genus ruentes alienae ab informatione Dei fierent, quae solis vitiis serviebant, demersaeque criminibus non prius viam adipiscendae immortalitatis agnoscerent, quam mediatori Dei et hominum credidissent: unde in Deuteronomio scriptum est, Synagogae Ecclesiam ex gentibus praeferendam: Eritis, inquit, gentes in caput: incredulus autem populus in caudam (Deut. XXVIII, 44) .

PL 20, 1124C

こうして彼らは、創造者を顧みず、このようなものにすべての望みの信頼を置いたので、自分の業の報いを受けた。みずから進んで、あらゆる種類の汚れに突き進み、ただ悪徳にのみ仕えて、神の教導から疎外され、罪過に沈められ、神と人とのあいだの仲介者を信じるまでは、不死を得る道を知ることがなかったのである。それゆえ申命記には、会堂に対して、諸国民から成る教会が優先されることが書かれている。「汝ら諸国民は頭となる、と彼は言う。他方、信じない民は尾となる」(申命記28:44)。

9

Judaeis autem quamdiu fides et justitia viguit, Dei quoque ab his dilectio non recessit, ipso per Esaiam in Canticis protestante: Cantabo nunc dilecto canticum dilectae vineae meae (Is. V, 2) .

PL 20, 1124D

ユダヤ人たちには、信仰と正義が栄えているあいだは、神の愛も彼らから離れなかった。神自身がイザヤを通して歌の中で証言している。「いま私は、愛する者に、私の愛するブドウ畑の歌を歌おう」(イザヤ5:2)〔引かれた句はイザヤ5:1〕。

10

Querela in Cantico, dilectus in Christo est: vinea. synagoga: hoc enim et in consequentibus ait: Et nunc homo Juda, et qui inhabitatis Hierusalem, judicate inter me et vineam meam: quid faciam vineae meae quod adhuc non fecerim ei (Ibid. 3, 4) ?

PL 20, 1124D

歌における訴えがあり、愛される者はキリストにおいてある。ブドウ畑は会堂である〔底本は「vinea. synagoga:」と句点で切る。「ブドウ畑は会堂」と取った〕。実に、続く箇所でも言うからである。「いま、ユダの人よ、エルサレムに住む汝らよ、私とブドウ畑のあいだを裁け。私のブドウ畑に、まだ私がしていないどんなことを私がなそうか」(イザヤ5:3、4)。

11

Vinea enim Domini sabaoth, domus Israel est (Ibid., 7) . Homo Juda, Salvator ut supra: hi autem qui habitant Hierusalem, quorum pes in Ecclesiae fide currit. Itaque inter se ac populum Judaeorum velut pari conditione Dominus hortatur agnosci.

PL 20, 1125A

「実に、万軍の主のブドウ畑は、イスラエルの家である」(イザヤ5:7)。ユダの人とは、前に述べたとおり救い主であり、エルサレムに住む者とは、その足が教会の信仰の中を走る者たちである。こうして主は、自分とユダヤ人の民とのあいだを、いわば対等の立場で見極めるよう促している。

12

Quid ei adhuc mirabilium ac beneficiorum praestare possit, quod ante non factum sit: cui ex Aegypto gravissimae liberatio servitutis, et absolutae a cophino manus; cui innumera in Pharaonem atque omnes Aegyptios signa, sicut in columna nubis et luminis die ac nocte visibile praeviae divinitatis auxilium, et a persequentium impenetrabilis discretio tenebrarum?

PL 20, 1125A

これまでになされなかった驚くべき恩恵のうち、何をなお彼に施しうるだろうか。彼にはエジプトから最も重い隷従からの解放があり、籠から解かれた手があった。ファラオとすべてのエジプト人に対する数えきれないしるしがあり、昼は雲の柱、夜は光の柱という、先導する神性の目に見える助けがあり、追う者たちからの闇による越えがたい隔てがあった。

13

Inaudita praeterea pelagi fuga, et contra insistentium violentiam defensio praeliantis elementi; manna in eremo, et sine decoris ac vestium detrimento diuturnae usus aetatis: expulsio perinde gentium vi ac numero imparibus praestita, atque in possessionem affluentis terrae haereditas constituta.

PL 20, 1125B

そのうえ、聞いたことのない海の逃走、迫り来る者の暴力に対する、戦う元素の防御、荒れ野のマナ、長い年月のあいだ装いも衣も傷まなかったこと、力も数も及ばない諸国民の追放、そして豊かな土地の所有として定められた相続があった。

14

Quid objurgatio saepe incruenta peccantibus, et abolita paucorum animadversione transgressio, remissae peccantium neces, ac pene in abusionem donantis redacta assiduitas lenitatis?

PL 20, 1125B

罪を犯す者たちに対する、しばしば血を流さない叱責、少数の者への処罰で廃された違反、罪を犯す者たちに免じられた死罪、与える者への濫用にほとんど至った優しさの絶え間なさは、何であったか。

15

Tantis igitur debacchantis perfidiae malis quid adjici potius potuit in medelam, quam ut in remedia pereuntium ex utriusque et sancti Spiritus voluntate Dei Filius mitteretur, qui fragilitatis nostrae materiam dignatus assumere totum in Deo susciperet hominem, ut et totum si crederet, in sua adoptione salvaret?

PL 20, 1125B

こうして、荒れ狂う背信のこれほどの悪に対し、滅びゆく者たちの救済のために、双方〔utriusque。父と子を指すと取った〕と聖なる霊の意志によって神の子が遣わされること以上に、癒しとして何を加えることができたであろうか。神の子は、我々の弱さの素材を取ることをよしとし、神において人を丸ごと受け取り、その者が丸ごと信じるなら、自分の養子縁組において救うのである。

16

Sed restabat incredulis, ut in illos eorumque nunc posteros sententia compleretur: Oculis videant et non videant: corde intelligant et non intelligant; auribus audiant et non audiant; ne quando convertantur, et sanem illos, dicit Dominus (Isa. VI, 10) .

PL 20, 1125C

だが、信じない者たちには、彼らと今の子孫に次の宣告が成就することが残っていた。「目で見ても見ず、心で悟っても悟らず、耳で聞いても聞かない。彼らが立ち返らず、私が彼らを癒すことがないように、と主は言う」(イザヤ6:10)。

17

Et iterum: Vae genti peccatrici, populo pleno peccatis, filiis scelestis (Isa. I, 4) . Et tertio: Derelinquetur filia Sion ut tabernaculum in vinea, et sicut casa custodiaria in cucumerario, et sicut civitas quae expugnatur (Ibid. 8) .

PL 20, 1125C

また、「罪深い国民にわざわいあれ、罪に満ちた民、悪しき子らに」(イザヤ1:4)。そして三つ目に、「シオンの娘は、ブドウ畑の仮小屋のように、キュウリ畑の番小屋のように、攻め取られる町のように、見捨てられる」(イザヤ1:8)。

18

Quae a se olim per prophetam dicta confirmans, in Evangelio Dominus approbavit dicens: Hierusalem, Hierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas missos ad te; quoties volui congregare filios tuos sicut gallina congregat pullos suos sub alas suas, et noluisti?

PL 20, 1125C

主は、これらをかつて自分が預言者を通して語ったと確証し、福音書でそれを承認してこう言った。「エルサレム、エルサレム、預言者たちを殺し、汝に遣わされた者たちを石で打つ者よ。めんどりが雛を翼の下に集めるように、私は何度、汝の子らを集めようとしたことか。だが汝は望まなかった」。

19

Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII, 37, 38) . Id est quae Dei erat habitatio ante, nunc daemonum est: quia quidquid religio vera deseruerit, superstitio profana sibi vindicat.

PL 20, 1125D

「見よ、汝らの家は荒れ果てたまま汝らに残される」(マタイ23:37、38)。すなわち、かつて神の住まいであったものが、いまは悪霊の住まいである。真の宗教が捨てたものを、俗悪な迷信が自分のものにするからである。

20

Ubi ergo Judaeorum perditio in Christi internecione completa est, credulitati gentium fides patuit promissorum: et sicut ab initio non generis dignitati, sed meritis fidei salus magna promissa est, Domino sic docente cum se iidem Judaei pro potius fidei probatione Abrahae filios esse jactarent: Vos, inquit, de diabolo patre nati estis, et opera illius facitis (Joan. VIII, 44) .

PL 20, 1125D

こうして、ユダヤ人たちの滅びがキリストの殺害において成し遂げられたとき、約束の確かさ〔fides〕が、諸国民の信仰に開かれた。そして初めから、血筋の品位にではなく信仰の功績に、大いなる救いが約束されていたのは、主がこう教えているとおりである。同じユダヤ人たちが、まさるはずの信仰による証しの代わりに、自分はアブラハムの子だと誇っていたとき、主は言った。「汝らは悪魔を父として生まれ、その業を行っている」(ヨハネ8:44)。

21

Si enim Abrahae filii essetis, opera illius faceretis (Ibid. 39) ; id est, fides in vobis similis appareret: et sicut ille in omni humanae haesitationis difficultate mihi credidit, pari et vos mansuetudine crederetis.

PL 20, 1126A

「もし汝らがアブラハムの子であるなら、その業を行うであろう」(ヨハネ8:39)。すなわち、信仰が諸君のうちに同じように現れるはずだ、ということである。彼があらゆる人間のためらいの困難のなかで私を信じたように、諸君も同じ柔和さで信じるはずだ、ということである。

22

Hanc tamen eorum cordis duritiam manere quidem pro sui miseratione Divinitas non vult, sed existere pro eorum incredulitate permisit, ac secundum Apostolum: Ex parte in Israel caecitas contigit, ut fides gentium subintroiret (Rom. XI, 25) .

PL 20, 1126A

しかし、神性は自らの憐れみにより、彼らの心のこの頑なさがとどまることを望まず、彼らの不信仰によって生じることは許した。使徒によれば、「イスラエルに部分的に盲目が生じたのは、諸国民の信仰が入り込むためである」(ローマ11:25)。

23

Itaque ad obtinenda aeternitatis bona nec Judaeis praerogativa generis sufficit, nisi et fides origini suffragetur; nosque rursum sola eorum non salvat offensa, nisi praelati humiliatorum pariter vereamur exemplum; et unam in Christo atque indubitabilem viam utrique populo patere credentes, intemerata fidei dona teneamus; sicut in Evangelio ipse nos docuit dicens: Ego sum via, et veritas, et vita.

PL 20, 1126A

こうして、永遠の善を得るために、ユダヤ人たちには血筋の特権では足りず、信仰が出自を支えるのでなければならない。他方、我々もまた、彼らの過ちだけでは救われず、優先された我々が、へりくだらされた者たちの例を等しく恐れるのでなければならない。そして、キリストにおいてただ一つの疑いなき道が両方の民に開かれていると信じて、汚れのない信仰の賜物を保とう。福音書で彼自身が我々にこう教えたとおりである。「私は道であり、真理であり、生命である」。

24

Nemo vadit ad Patrem nisi per me (Joan. XVI, 6) . Et: Qui crediderit in me, hic salvus erit (Joan. VI, 47) .

PL 20, 1126B

「私を通らなければ、誰も父のもとに行かない」(ヨハネ16:6)〔引かれた句はヨハネ14:6に当たる〕。また、「私を信じる者は、この者は救われる」(ヨハネ6:47)。

25

Id est, ut sicut unus Deus, ita unus credentium populus Creatoris in perpetuum serviat voluntati: cultumque non respuit, dum neutram partem Dei justitia deprimens, absolvi laetatur in confessione credentes, quos incredulitas in auctoribus praedamnavit.

PL 20, 1126B

すなわち、神が一つであるように、信じる者の民も一つとして、永遠に創造者の意志に仕えるように、ということである。神の正義はどちらの側も抑えつけないので、礼拝を退けない。信仰告白において信じる者たちが赦されることを喜ぶのである。彼らは、その祖先たちの不信仰によって、前もって断罪されていた。

Liber II, Caput XI

第II巻 第XI章PL 20, 1126B
1

Quae haereticorum genera vel errores.

PL 20, 1126B

異端者たちのどのような種類と誤りがあるか。

2

APOLL.--Multa est Judaeorum vecordia, si tam perspicua nesciunt; damnabilior contumacia, si intellecta contemnunt: sed sive ignorent seu intelligant et recusent, alieni a crimine esse non possunt, quibus aut negligentiae praejudicium in abusione, aut reatus in incredulitate subeundus est.

PL 20, 1126C

アポロニウス――これほど明白なことを知らないのなら、ユダヤ人たちの狂いは大きい。理解しながら軽んじるのなら、その頑迷さはいっそう罪に値する。だが、知らないにせよ、理解して拒むにせよ、彼らは罪過から免れられない。彼らは、濫用においては怠慢という先入の裁き〔praejudicium〕を、不信仰においては罪責を、負わねばならないからである〔in abusione の意は定かでない。聖書を取り違えて用いることの意に取った〕。

3

Hos igitur perditioni suae, si hoc tamen eligunt, derelinquens, haereticorum genera proprietatesque mihi pande, ut in fide tamquam in immobili rupe sistentem, cum infestare fluctus perfidiae coeperint, praecogniti ante non moveant.

PL 20, 1126C

では、彼らを、その滅びに――もしそれを選ぶのなら――置いて、異端者たちの種類と特質を私に明らかにしてほしい。信仰に動かない岩のように立つ私を、背信の波が襲い始めたとき、あらかじめ知っていたならば、それらが動かすことのないように。

4

Nam licet simplicis animi fore credam horum pravitates erroresque nescire, munitioris tamen fidei est pro cautione cognoscere.

PL 20, 1126C

実際、彼らの曲がりと誤りを知らないことは素朴な心のしるしだと私は思うが、用心のために知っておくことは、より堅固な信仰のすることである。

5

ZACCH.--Tantae haereticorum ac tam innumerae pestes sunt, ut eos non solum enumerare difficile, verum etiam nominare deforme sit; ita miseros evidentium pravitatum detestanda traditio a fide avertendo caecavit, sic denique in sensus pereuntium subtilitas se diabolicae fraudis immersit, ut etiam haeretici haereticos habere se credant.

PL 20, 1126C

ザカイオス――異端者たちの疫病はあまりに大きく数えきれないので、数え上げるのが難しいだけでなく、名を挙げることさえ恥ずべきである。明白な曲がりの忌むべき伝えは、哀れな者たちを信仰から背かせてそれほどまでに盲目にし、実に、悪魔の欺きの巧妙さは、滅びゆく者たちの思いの中にそれほど深く沈み込んだので、異端者たちさえ、自分たちが異端者たちを抱えていると信じるほどである。

6

Hi itaque, traditionem apostolicam relinquentes, magistros perfidiae sunt secuti, et nomen religionis mutavere cum sensu.

PL 20, 1126D

こうして、彼らは使徒の伝えを捨てて背信の師たちに従い、思いとともに宗教の名も変えた。

7

Prout enim cuique libuit plebem insciam fallendo seducere, ac sibi honorem parare de crimine; Deum aut ex parte credendum docuit, aut penitus abnegandum: habentes praeterea Christi nomen, proprio nuncuparunt, ut quoquo pacto a sacrilegio non abessent, qui, Christi nomine derelicto, religionis vocabulum ex homine sumpsissent.

PL 20, 1127A

というのも、各人は、無知な民を欺いて惑わし、罪過から自分に栄誉を得ようと望んだとおりに、神を一部しか信じるべきでないと教え、あるいは全く否むべきだと教えた。さらに、キリストの名をもっていながら、自分の名で呼んだ。こうして、キリストの名を捨てて人から宗教の呼び名を取った者たちは、どのようにしても冒瀆を免れないことになった。

8

Quid enim interest ab idolo an ab homine vocabulum accipiat, qui vocari Christianus desistit?

PL 20, 1127A

実に、キリスト教徒と呼ばれることをやめた者にとって、偶像から呼び名を受けるか人から受けるか、何の違いがあるか。

9

Ex illo igitur haeresis unaquaeque nunc dicitur, quo auctore transgressa est, et in tantum proprietate criminis delectantur, ut nec sic quidem intelligant se ab unitate religionis abscissos, quod fidem etiam in nomine perdiderunt.

PL 20, 1127A

こうして、各異端は今、それを創始した者の名で呼ばれる。彼らは罪過の固有性を喜ぶあまり、名においてさえ信仰を失ったために、宗教の一体性から切り離されていることを、そうであっても悟らない。

10

Ex Manete itaque Manichaei, ex Marcione similiter alumna plebs nominis: Photinus suos etiam vocabulo dividit: Sabellius perinde appellari ex se conventus sui exigit partem: Patripassianis error nomen imposuit; et in diaboli hereditate arcem Arius tenens ex se gregem nuncupat perditorum.

PL 20, 1127A

こうしてマニ〔マニ教の創始者〕からマニ教徒が、同様にマルキオン〔二神を説いた二世紀の教師〕から、その名に養われた民〔alumna plebs nominis の係りは定かでない。「その名に養われた民」と取った〕が生じ、フォティヌス〔シルミウムの司教。キリストをただの人とした〕は自分の者たちを名でも分け、サベリウス〔三世紀の教師。父・子・霊を同一とした〕は同様に、自分から自分の集会の一部が呼ばれることを求め、父受苦説の者たち〔Patripassiani〕には誤りが名を与え、悪魔の遺産において砦を保つアレイオス〔アレクサンドリアの司祭。子を被造物とした〕は、自分から滅びゆく者たちの群れを名づける。

11

Innumera praeterea talium prodigiorum portenta dicuntur, quae stultitiae vilitas etiam reprehensione indignos facit: praedictorum tamen impietati velut in appendicem connexi, impugnare Ecclesiam Christumque non desinunt.

PL 20, 1127B

そのうえ、このような怪物じみた者たちの数えきれない奇怪な宗派が語られるが、その愚かさの卑しさは、彼らを非難にさえ値しない者にしている。しかし、彼らは、前に挙げた者たちの不敬虔に、いわば付属としてつながれて、教会とキリストを攻撃するのをやめない。

12

Sed quia semper nihil est validius veritate, elisis undique fluctibus, magnae molis pondus immobile est, et ictibus propriis infesta franguntur, dum ad hoc tantum perfidorum consurgit intentio, ut a se invicem discrepantes, fidem nostram dum destruere singuli cupiunt, astruant universi.

PL 20, 1127B

だが、真理より強いものは常に何もないので、波はいたるところで砕かれ、大いなる塊の重みは動かず、敵意あるものは自らの打撃で砕ける。背信の者たちの意図が立ち上がっても、行き着くところはただ、互いに食い違い、一人ひとりは我々の信仰を壊そうと望みながら、全体としてはそれを築き上げる、ということだけだからである。

13

Manichaeus enim duos esse astruit deos, duoque principia, quorum alterum bonum, malum credi alterum velit; bonum scilicet, qui veritatem veterum praeceptorum Evangelii editione molliverit: malum, qui hunc fecerit mundum, et per Moysen ac per prophetas caeteros sit locutus. Humani generis insuper Redemptorem non veritatem asserunt carnis habuisse, sed speciem.

PL 20, 1127C

実に、マニは二つの神と二つの原理があると主張し、その一方を善、他方を悪と信じさせようとする。善とは、古い戒めの真理を福音書の公布によって和らげた者、悪とは、この世界を造り、モーセと他の預言者たちを通して語った者である。さらに彼らは、人類の贖い主は肉の真実をもたず、外見だけをもったと主張する。

14

Marcion vero secundum divinitatem Dei Filium confitetur, secundum hominem negat. Porro Photinus ex tempore assumpti de Maria hominis filium Dei dicit, ante tempora non esse confirmat.

PL 20, 1127C

マルキオンは神性に従えば神の子を告白するが、人に従えば否定する。さらにフォティヌスは、マリアから受け取られた人の時から、その人を神の子と言い、時の前にはいないと断言する。

15

Sabellius cum perfidia qua in Dei Filium blasphemat ut caeteri, etiam sanctum Spiritum diffitetur, et in Patre tantum veritatem deitatis assumit.

PL 20, 1127C

サベリウスは、他の者たちと同じく、神の子を冒瀆する背信において、聖なる霊をも否み、神性の真実を父においてのみ認める。

16

Patripassianus esse quidem astruit Patrem, sed ipsum mox esse sibi Filium, atque eumdem ab innata substantia in nativitatem passionemque descendere; sanctum perinde Spiritum etiam in persona eumdem esse, non tertium.

PL 20, 1127D

父受苦説の者は、父がいると主張はするが、その父がすぐに自分自身に対する子であり、同じ者が生まれざる実体から誕生と受難へと降ると言い、同様に聖なる霊もペルソナにおいて同じ者であり、第三の者ではないと言う。

17

Scandit Arius sublimia ruiturus ad ima, et Trinitatem in personis ac nominibus confitetur, sed unitatem divinitatis excludit; Dei Filium per quem omnia sunt creata, creaturam statuens non creatorem: appellationi praeterea nominum gradus adjicit dignitatum, humiliorem faciens in honore, quem posterius loquatur in nomine.

PL 20, 1127D

アレイオスは高みに登って、低みに崩れ落ちようとしている。三位一体をペルソナと名において告白しながら、神性の一体性を排する。万物がそれによって造られた神の子を、創造者ではなく被造物と定め、さらに名の呼称に尊厳の段階を加え、名において後に語られる者を、栄誉においてより低くする。

18

Istae sunt principales haereticorum sectae, et tam funestae hominum persuasiones in dogmata diversa rapiuntur, ut substantiam indissociabilis Dei simplicem et divinitatis ineffabilis majestatem aut interpretationibus dividant, aut gradibus exhonorent, cum et quae indigna sunt de Deo fingunt, et quae ei sempiterna vel propria, diffitentur.

PL 20, 1128A

これらが異端者たちの主要な宗派である。人々のこれほど致命的な説得は、さまざまな教義へとさらわれ、分かたれることのない神の単純な実体と、言い表しがたい神性の威光を、解釈によって分けるか、段階によって貶めるかする。神にふさわしくないことを作り出し、神に永遠で固有のことを否むのである。

Liber II, Caput XII

第II巻 第XII章PL 20, 1128A
1

Contra Manichaeos, qui duos dicunt esse Dei filios.

PL 20, 1128A

神の子が二人いると言うマニ教徒に対して。

2

APOLL.--Aestimari ab his haud dubie potest, quas haberi principe loco dicis, quales illae hereticorum sectae sint, quae condemnari etiam a talibus possunt.

PL 20, 1128B

アポロニウス――あなたが首位に置くと言う者たちによって、他の異端の宗派がどのようなものか、疑いなく見積もることができる。それらは、そのような者たちによってさえ断罪されうるものである。

3

Verum quoniam in sponsione propositi est exemplis cuncta firmari, quibus tandem Scripturis has perfidiae divisiones gradusque condiderint, quove intellectu ad haec praecipitia sint deducti, interpretationum qualitatibus pande.

PL 20, 1128B

だが、すべてを例によって確かめることが約束された命題なのだから、彼らがいかなる聖書によって、これらの背信の分裂と段階を築いたのか、またいかなる理解によってこの断崖へ導かれたのかを、解釈の性質とともに明らかにしてほしい。

4

Ego enim licet nondum quid ab his obtendatur audierim, errare tamen miseros incunctanter adverto, et solam catholicae fidei integritatem manere; dum plenitudinem Trinitatis atque ejus spiritalia constituta, et probata non renuit, et suscepta custodit.

PL 20, 1128B

私は、彼らが何を持ち出すかをまだ聞いていないが、それでも哀れな者たちが誤っていること、公同の信仰の完全さだけが残ることを、ためらいなく見て取る。それは、三位一体の充満とその霊的な定めを、証明されたものとして拒まず、受け入れたものとして守るからである。

5

ZACCH.--Si recte de malis meliora dici possint, profecto veniabilius videretur nescire Deum, quam impie confiteri: sed quoniam hi quoque statutorum coelestium damnantur edictis, qui Deum per legem scire neglexerint; eadem perfidos credere detrectantes malorum perennium amplexura conditio est, Scriptura memorante: Qui ignorat, ignorabitur (I Cor. XIV, 38) .

PL 20, 1128B

ザカイオス――悪いもののうちに、より良いものがあると正しく言えるのなら、たしかに、神を不敬虔に告白するよりも、神を知らないほうが赦されやすいと見えるだろう。だが、律法を通して神を知ることを怠った者たちも天の定めの宣告によって断罪されるのだから、信じることを拒む背信の者たちを、同じ永遠の悪の境遇が抱くことになる。聖書はこう述べる。「知らない者は、知られない」(一コリント14:38)。

6

Qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt (Rom. II, 12) . Merito hos eosdem Antichristos vocans, qui veram religionem latenti perfidia destruentes, ut fidem facilius impetant, Deum credere ac praedicare se simulant.

PL 20, 1128C

「律法なしに罪を犯した者は、律法なしに滅びる」(ローマ2:12)。〔聖書は〕当然、これらの者たちを反キリストと呼ぶ〔vocans の主語は明示されていない。前節の「聖書は述べる」を受けると取った〕。彼らは、真の宗教を隠れた背信によって破壊し、信仰をよりたやすく攻めるために、神を信じ宣べているふりをするからである。

7

Jamque primus Manichaeus nefas propriae traditionis ingressus, ut duos astruat deos duoque principia, ex Scripturis fidelibus auctoritates effecit infideles, Davidicum maxime illud assumens, quo ait: Tecum principium in die virtutis tuae (Ps. CIX, 3) .

PL 20, 1128C

さてまずマニは、自らの伝えの悪へと踏み入り、二つの神と二つの原理を主張するために、忠実な聖書から不忠実な権威を作り出した。ことにダビデのあの言葉を取り上げるのであり、ダビデはこう言う。「汝とともに、汝の力の日に原理がある」(詩篇109:3)。

8

Non intelligens in Verbo esse principium quod vere manens praedicatur in Christo: diem passionis et judicii mox futuri, omnemque divinitatem non in duobus, sed in Trinitate compleri.

PL 20, 1128D

彼は、〔神の〕言葉の中に、キリストにおいてまことにとどまるものとして宣べ伝えられる原理があること、また、〔力の日が〕受難と間近の審判の日であること、そしてすべての神性が二つにおいてではなく三位一体において満たされることを、理解していない。

9

Aiunt praeterea malum esse qui hunc fecerit mundum, quia scriptum sit: Mundus in maligno positus est (I Joan. V, 19) .

PL 20, 1128D

さらに、彼らは、この世界を造った者は悪であると言う。「世界は悪のうちに置かれている」(一ヨハネ5:19)と書かれているからだと。

10

Non haec quae cernimus elementa sunt noxia, aut mali aliquid vel gignere vel habere credenda sunt, quae Dei operatione disposita, valde, cum facta sunt, placuerunt, Scriptura dicente: Ecce omnia bona valde (Gen. I, 31; Eccl. XXXIX, 21) .

PL 20, 1129A

我々が見るこれらの元素は有害ではなく、悪を生むとも宿すとも信じてはならない。それらは神の働きによって整えられ、造られたとき大いに〔神の〕意にかなった。聖書は言う。「見よ、すべては非常に善い」(創世記1:31; 集会の書39:21)。

11

Sed in malignitate iniquitas nostra, in mundo genus designatur humanum, Joanne dum de adventu Salvatoris praedicat, hoc docente: ait enim: In hunc mundum venit, et mundus eum non cognovit (Joan. I, 10) .

PL 20, 1129A

だが、悪意において我々の不法が、世界において人類が示されている。ヨハネが救い主の到来について宣べて、こう教えている。彼は言う。「彼はこの世界に来たが、世界は彼を知らなかった」(ヨハネ1:10)。

12

Si diversum Evangeliorum ac Legis asserunt conditorem, quoniam in Lege ultio praesens, in Evangeliis veniae locus datur: Lex quidem vicem poscit injuriae, et parem conditionem sancit amissi; Deus tamen non vindicat bis in id ipsum (Nahum. I, 9) : et expensa in corpore pro admissi qualitate supplicii mitioris, ut credimus, judicii sorte pensanda sunt.

PL 20, 1129A

もし彼らが、福音書と律法の制定者は別であると主張するなら――律法には現在の報復があり、福音書には赦しの余地が与えられているからである。確かに律法は不正への報いを求め、失われたものと等しい条件を定める。しかし「神は同じことに二度報復しない」(ナホム1:9)。そして体において罪の性質に応じて費やされた刑罰は、我々が信じるように、より穏やかな審判の運命によって量られる。

13

Isthic autem satisfaciendi quidem tempus admittitur: sed nisi dignus poenitentiae fructus et opera subsequantur, aeternus ignis est vermisque perpetuus; Domino hisdem in Evangeliis protestante: Quorum vermis non morietur, nec ignis extinguetur (Marc. IX, 43, 45, 47; Isa. LXVI, 24) .

PL 20, 1129B

一方こちらでは、償う時は認められる。だが、悔い改めにふさわしい実と業が続かなければ、永遠の火があり、尽きない虫がある。主が同じ福音書で証言しているとおりである。「その虫は死なず、火は消えない」(マルコ9:43, 45, 47; イザヤ66:24)。

14

Ibi erit fletus et stridor dentium (Matth. VIII, 12) . Non ergo alius in Christo Deus, aliudque principium; sed idem latae olim et nunc impletae auctor est legis: nec malus in Trinitate quisquam, quia unus dicitur bonus: sed cum in uno Deo divinitatis unitas exprimatur, eadem necesse est bonitatis unitatisque aequalitas intimetur: cum et in lege custos justitiae severitas, non malitia sit putanda; et in Evangeliis absque justitia bonitas non credenda.

PL 20, 1129B

「そこには嘆きと歯ぎしりがある」(マタイ8:12)。それゆえ、キリストにおいて、別の神も別の原理もない。かつて与えられ、いま成就した律法の創始者は同じである。三位一体のうちに悪い者は一人もない。善とされるのは一人だからである。一つの神において神性の一体性が表されるのだから、善と一体性の等しさも同様に示されねばならない。律法においても、厳しさは正義の番人であって悪意ではないと考えねばならず、福音書においても、正義のない善良さを信じてはならない。

15

His praeterea illud adjiciunt, non veram in Christo carnem fuisse, sed ex nescio qua re vel fluento frivolam speciem pro homine demonstratam. Quid ergo universa praedicatio prophetarum de corporali ejus nativitate praemonuit?

PL 20, 1129C

さらにこれに彼らは、キリストには真の肉がなく、何かしらの物か流れから、人に代わって空しい外見が示されたのだ、と付け加える。では、預言者たちの全宣教は、彼の体の誕生について何を前もって告げたのか。

16

Quid diversis vicibus Angeli sunt locuti? Joannes deinde fortasse non missus est, aut illa ad eumdem Dei Patris falsa sententia est: Ecce mitto Angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam (Malach. III, 1) .

PL 20, 1129C

天使たちは、さまざまな折に何を語ったのか。ヨハネはおそらく遣わされなかったのか。あるいは、同じヨハネについての父なる神のあの言葉は偽りなのか。「見よ、私は私の使いを汝の顔の前に遣わす。彼は汝の道を備える」(マラキ3:1)。

17

Quid denique intra beatissimam Virginem infusio sancti Spiritus fecit? Cur non in abolitionem secundum praedictos tumentis uteri tempus exceptum est? Ubi integra felicis puerperii signa, et partus matrum omnium conditione sublimior?

PL 20, 1129C

実に、いとも福なるおとめのうちで、聖なる霊の注ぎは何をしたのか。前に挙げた者たちの言うとおりなら、なぜ膨らむ胎の時が除かれて無くされなかったのか。幸いな出産の無傷のしるしと、すべての母の条件にまさる出産は、どこにあるのか。

18

Infans in praesepibus vagiens, aetate et sapientia puer crescens, atque inter electos seniorum coetus divinorum intellectuum disputator?

PL 20, 1129C

飼い葉桶で泣く幼子、年齢と知恵において成長する少年、選ばれた長老たちの集まりの中で、神的な理解の論じ手である者は、何であったのか。

19

Quid rogo impietas flagitiosa non diceret, si haec fundator salutis omnium non egisset: si despiciens praedicantem, et opinionem tantum originis, non mysterium verae nativitatis intelligens incredula Judaeorum turba siluisset dicens: Nonne hic est filius Joseph fabri, et mater et fratres ejus nobiscum sunt (Matth. XIII, 55) ?

PL 20, 1129D

いったい、と私は問うが、もし万人の救いの創始者がこれらを行わなかったのなら、恥ずべき不敬虔は何を言わなかっただろうか。もしユダヤ人たちの不信仰な群衆が、宣べる者を軽んじ、出自の評判だけを理解して、まことの誕生の奥義を理解せず、「これは大工ヨセフの子ではないか。その母と兄弟たちは我々とともにいる」(マタイ13:55)と言いながら、黙ってしまったとすれば〔siluisset dicens は字義どおりには矛盾する語法で、本文が崩れているらしく、そのまま訳した〕。

20

Veri ergo hominis gradus isti sunt, et annorum communium certa provectio, Evangeliis sic protestantibus: Proficiebat Jesus aetate et sapientia et gratia apud Deum et homines (Luc II, 52) .

PL 20, 1129D

したがって、これらは真の人の段階であり、年月の共通の確かな進みである。福音書がこう証言している。「イエスは年齢と知恵と、神と人々のもとでの恩寵とにおいて進んだ」(ルカ2:52)。

21

Meruit ergo esse quod natus est, qui justitia et vitae puritate Deo placuit, mansuetudine et humilitate consortibus.

PL 20, 1130A

それゆえ、正義と生の清さによって神に、柔和とへりくだりによって仲間に喜ばれた者は、生まれたとおりのものであるに値した。

22

Adde usum corporis manifesti; et licet et vita inimitabilis sanctitatis, humanae tamen infirmitatis natura praesidio indiget vestium; esurit, sitit, moeret, quiescit, dolet perinde atque in fletum movetur, neque ullum ulterius actum aut spernit aut praeterit; quin etiam spiritalibus dolis tentatur et vincit, et hostis sui professione, an sit idem Dei Filius exploratur.

PL 20, 1130A

明白な体の用を加えよ。生き方は比類なく聖であったが、人間の弱さの本性は、衣という守りを必要とする。飢え、渇き、悲しみ、休み、痛み、同様に涙へと動かされ、これ以上のいかなる行いも退けも見過ごしもしない。さらに霊的な欺きによって試みられて勝ち、敵自身の告白によって、彼が同じ神の子であるかどうかが探られる。

23

Huic in exhortationem victricis constantiae Angeli ministraverunt; hic traditus osculo, tentus ac passus est: et si probari verum hominem infelix perfidia sibi velit, clamantem de cruce priusquam moreretur audiat: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Ps. XXI, 1) ?

PL 20, 1130A

この者を、勝利をもたらす堅忍へ励ますために、天使たちが仕えた。この者は口づけによって引き渡され、捕らえられ、苦しみを受けた。もし不幸な背信が、彼が真の人であることを自分に証明してほしいと望むなら、死ぬ前に十字架から叫ぶ声を聞くがよい。「神よ、私の神よ、なぜ私を見捨てたのか」(詩篇21:1)〔引かれた句は詩篇21:2〕。

24

Ubi enim humilitas et injuria est, hominem intelligas: ubi virtus et divinitas, Deum credas, Apostolo sic docente: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19) .

PL 20, 1130B

実に、へりくだりと辱めのあるところでは人を理解せよ。力と神性のあるところでは神を信じよ。使徒がこう教えている。「神はキリストのうちにいて、世界を自分に和解させた」(二コリント5:19)。

25

Ecce enim infirmus ac subditus statuto Apostolis loco sicut praedixerat, tertia die resurgens vix credendus stupentibus redit, fractisque inferi faucibus, coelo sedem locaturus apparuit.

PL 20, 1130B

見よ、実に、弱く従属する者が、使徒たちに前もって告げたとおりに定められた場所で、三日目に復活して、驚く者たちにようやく信じられる者として戻り、冥界の顎を砕いて、天に座を設けるべく現れた。

26

Gratias tibi, Thoma, qui unus ex omnibus tardius credidisti, qui clavorum loca palpans et totius passionis indicia flagitans, probari tibi confitenter expostulas, quod erat quandoque a perfidis denegandum.

PL 20, 1130B

トマスよ、あなたに感謝する。すべての者のうちでただ一人、遅く信じ、釘の跡に触れ、受難のすべてのしるしを求めて、自分に証明されるよう、告白しつつ要求した。それは、やがて背信の者たちによって否まれるはずのものである。

27

Profecto facilius incorporeum rediisse contenderent quem sine corpore vixisse confingunt, ex hoc fallaciae superioris suffragia colligentes, quod mare pedibus supergressus sit, quod manentia improvidus claustra penetrarit, atque exceptus nube fulgenti paternum solium iterum venturus inscenderit.

PL 20, 1130B

実に、彼らは、体なしに生きたと偽る者が、体のない者として戻ったと、いっそう容易に主張したであろう。上の偽りの支えを、彼が海を足で越えたこと、閉ざされたまま残る戸を思いがけず〔improvidus は文脈に合わない語形。「思いがけず」と取った〕通り抜けたこと、輝く雲に迎えられて、再び来るために父の座に登ったことから集めてである。

28

Qui Petrum, jubente eodem, in fluctibus ambulasse non nesciant, et cadentibus sponte vinculis emissum custodia carceris per Angelum non ignorent: Paulum vero ut invidiam vanitatis effugeret, in corpore an extra corpus, sub Dei tamen scientia usque ad coelum tertium isse fateantur: Heliam denique curru igneo fuisse sublatum, et aspicientes relinquentem prophetas inauditum homini iter subiisse commemorent.

PL 20, 1130C

彼らは、同じ者が命じてペトロが波の上を歩いたことを知らないはずがなく、鎖が自然に落ちて牢獄の見張りから天使によって解放されたことを知らないはずがない。パウロが、空しい名声の妬みを避けるため、体のうちにか体の外にか、しかし神の知るところにより、第三の天にまで行ったと告白するはずであり、エリヤが火の車で取り去られ、見ている預言者たちを残して、人にとって前代未聞の道を行ったことを、思い起こすはずなのに。

29

Qui nunc in Dei Filio virtutes hujusmodi non credentes, dum sacramentum verae incarnationis abjurant, actumque dissimulant, et hominem nolunt habere quod meruit, et Deum non credunt potuisse quod fecit.

PL 20, 1130C

彼らは今、神の子におけるこのような力を信じず、まことの受肉の秘義を拒み、その行いを偽装しながら、彼が受けるにふさわしかったものを人にもたせようとはせず、彼が行ったことを神ができたとも信じない。

Liber II, Caput XIII

第II巻 第XIII章PL 20, 1130D
1

Contra Marcionitas et Photinianos, quorum unus Dei Filium fuisse corporalem refutat, alius pro tempore fuisse corporeum, perpetuum esse non posse credit.

PL 20, 1130D

マルキオン派とフォティヌス派に反対して。前者は神の子が体を持っていたことを退け、後者は神の子が一時のあいだ体を持ったのであって、永続することはありえないと信じる。

2

APOLL.--Patuit sectae hujus impietas, et manifeste exsecrabilis damnanda persuasio, quamvis in exordiis narrationis inspecta sit, de propriis tamen est facta signatior: consequens nunc est, ut quae sit aliarum in sua traditione perversitas, vel quam defensionem objiciat singularum modum servaturus edisseras; quia speciatim ordinata distinctio confusionem intellectibus derogabit, dum expositionum luce sit clarius, quod errorum tenebris involutum lumen semper refugit veritatis.

PL 20, 1130D

アポロニウス――この宗派の不敬虔は明らかになり、呪うべき主張が断罪されるべきことも明白になった。それは語りの初めにすでに見て取られていたが、それぞれの固有の論点についての説明によって、いっそうはっきりした。そこで今度は、他の宗派がその伝えにおいてどのような曲解を抱き、どのような弁明を持ち出すのかを、一つ一つの仕方を守りつつ、あなたが説き明かす番である。個別に整えられた区別は、理解から混乱を取り除くからである。誤りの闇に包まれて真理の光を常に避けるものも、説明の光によっていっそう明らかになるのだから。

3

ZACCH.--Intimatum est superius Marcionitas secundum divinitatem Dei Filium credere, secundum hominem refutare: Photinianos e contrario, ex tempore terrenae nativitatis Dei Filium dicere, ante tempora diffiteri.

PL 20, 1131A

ザカイオス――すでに述べたとおり、マルキオン派は神の子を神性に関しては信じるが、人としての面では退け、フォティヌス派は逆に、地上での生まれの時から神の子と言い、それ以前の時には認めない。

4

Vide concertantium perfidiarum in una collatione veritatem: simul quod in toto est neuter confitetur, et quod simul in toto est uterque non renuit.

PL 20, 1131A

競い合う二つの背信が、一つの照合のうちに真理を示すさまを見よ。全体においてあるものは、どちらも告白しない。だが、〔二つを〕合わせて全体のうちにあるものは、どちらも拒まない〔二派が各々認める半分を合わせると全体になる、の意か〕。

5

Dei enim Filius in Verbo ante omnium saeculorum creationem natus ex Patre, de sempiterno sempiternus, verus ex vero est.

PL 20, 1131A

実に神の子は、あらゆる世々の創造に先立って、言葉のうちに父から生まれ、永遠なるものから永遠に、真なるものから真に在る。

6

Neque in eo aliud potest esse quam id quod semper in Patre est, ipso in Evangeliis hoc docente: Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt (Joan. XVI, 15) . Et tamen non ita ab eo velut soli propria vindicantur, sed ita communia, ut in singulis plena.

PL 20, 1131B

彼のうちには、常に父のうちにあるもの以外のものがありうるはずはない。福音書で彼自身がこう教えている。「父が持つものはすべて、私のものである」(ヨハネ16:15)。それでも、それらは彼だけのものであるかのように主張されるのではなく、共有のものでありながら、各々のうちに充満しているのである。

7

Et iterum: Abraham vidit diem meum, et laetatus est (Joan. VIII, 16) . Et, Ante Abraham ego sum (Ibid., 58) . Dicitur perinde ad patriarcham Jacob: Fac illi Deo altare, qui tibi apparuit cum fugeres a facie fratris tui Esau (Gen. XXXV, 1) .

PL 20, 1131B

また、こうも言う。「アブラハムは私の日を見て、喜んだ」(ヨハネ8:16)〔刷りは8:16。引かれた句はヨハネ8:56にある〕。さらに、「アブラハムが生まれる前から、私はある」(ヨハネ8:58)。同じく族長ヤコブにはこう語られる。「汝が兄エサウの面前から逃げていたとき、汝に現れた神のために祭壇を造れ」(創世記35:1)。

8

Ipse iterum in Evangelio sic locutus ad Patrem est: Clarifica me, Pater, claritate quam habui apud te, prius quam mundus fieret (Joan. XVII, 5) . Iste est qui populum de Aegypto venientem praecessit in nube. Illum Esaias manifesto a se visum testatur aspectu.

PL 20, 1131B

彼自身がまた福音書で、父にこう語った。「父よ、世界が造られる前に私が汝のもとで持っていた栄光によって、私に栄光を与えよ」(ヨハネ17:5)。エジプトから出て来る民に先立って雲のうちを進んだのは、この者である。イザヤは、この者をはっきりと目のあたりに見たと証言している。

9

Ille denique se principem coelestis militiae fore in acie a Jesu Nave interrogatus edixit: Nemo enim umquam novit Patrem nisi Filius (sicut scriptum est), et cui voluerit Filius ostendere (Matth. XI, 27) .

PL 20, 1131C

実に彼は、戦列でナウェの子イエス〔ヨシュア〕に問われたとき、自分が天の軍勢の将となると宣言した。というのも、「子のほかには誰も、かつて父を知ったことがなく(書かれているとおり)、子が示そうと望む者のほかには知らない」(マタイ11:27)からである。

10

Ille se semper humanis aspectibus dedit, quia, coelestem societatem fragilitati nostrae admiraturus ( sic ), in homine quod erat futurus, jam meditabatur intelligi. Haec itaque Marcionitis secundum divinitatem dicta sufficiant.

PL 20, 1131C

彼は常に人間の眼に自らを現した。天の交わりを我々の弱さに向けて驚嘆すべきものとして示そうとして〔底本は admiraturus に(sic)と注する。文意が通りにくく、このように解した。admixturus(天の交わりを我々の弱さに混ぜ合わせようとして)とも読める〕、自分が人においてなろうとしているものを、すでに理解されるよう心を配っていたからである。したがって、マルキオン派について神性に関して言われたことは、これで十分としよう〔マルキオン派は神性を認める側(上の第3節)なので、Marcionitis は「マルキオン派が認める神性の側として」の意とも取れる〕。

11

Corpoream nativitatem Photiniana vicissim haeresis agnoscat. Ait Dominus ad Nathan prophetam: Vade, dic servo meo David: Non tu aedificabis mihi templum (II Reg. VII, 5) , sed suscitabo semen tuum post te, et parabo regnum ejus: hic aedificabit domum nomini meo, et erigam thronum ejus in saecula, et ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium (Ibid., 12, 13) .

PL 20, 1131C

今度は、フォティヌス派の異端が、体における生まれを認めるがよい〔フォティヌス派は体における生まれを認める側(上の第3節)なので、agnoscat は「フォティヌス派も認めるとおり」の意とも取れる〕。主は預言者ナタンに言う。「行って、私の僕ダビデに言え。『汝が私のために神殿を建てるのではない』」(サムエル記下7:5)、「しかし私は、汝の後に汝の子孫を起こし、その王国を整える。彼が私の名のために家を建て、私は彼の王座をとこしえに立てる。私は彼にとって父となり、彼は私にとって子となる」(サムエル記下7:12, 13)。

12

Similiter in Genesi patriarcha Jacob de eodem ante prophetaverat: Juda, te laudabunt fratres tui: manus tuae super dorsum inimicorum tuorum: adorabunt te filii patris tui.

PL 20, 1131D

同様に創世記で、族長ヤコブが同じ者について前もって預言していた。「ユダよ、汝の兄弟たちは汝を讃える。汝の手は汝の敵の背の上にあり、汝の父の子らは汝を拝む」。

13

Catulus leonis Juda: de germine filius mihi ascendisti: recubans dormisti sicut leo et sicut catulus leonis: quis suscitabit eum (Gen. XLIX, 8, 9) ?

PL 20, 1131D

「ユダは獅子の子。私の子よ、汝は芽から上った。身をかがめて、獅子のように、獅子の子のように眠った。誰が彼を起こすのか」(創世記49:8, 9)。

14

Forte non lateat nobilissimae ferae hanc esse naturam, ut leo sine spiritu integra tantum corporis forma nascatur, jacensque sic biduum spiramine genitoris usum vitae communis accipiat: unde haec in Salvatorem suscitatio comparata, merito subjecit: Quis suscitabit cum?

PL 20, 1131D

おそらく、この高貴な獣の本性は知られていよう。獅子は息のないまま、体の形だけを完全にして生まれ、そのまま二日間横たわったのち、生みの親の息吹によって共通の命の働きを受け取る、というのである。ここから、この起こしが救い主に比べられて、〔ヤコブは〕当然こう付け加えた。「誰が彼〔底本は cum。eum と読む〕を起こすのか」。

15

Nemo utique nisi Pater. Adoratus vero Judas a fratribus suis non est: sed quia ex eadem tribu corpus assumpsit, propheticae benedictionis eloquiis Salvator in Juda, credentes autem computantur in fratribus; ipso in Evangeliis sic protestante: Hi sunt fratres mei, qui faciunt voluntatem Patris mei qui est in coelis (Matth. XII, 50) .

PL 20, 1132A

もちろん、父のほかに誰もいない。実際には、ユダが兄弟たちに拝まれたのではない。しかし、救い主が同じ部族から体を取ったので、預言の祝福の言葉において、救い主は「ユダ」のうちにあり〔原文に動詞が欠けているらしく、このように補った〕、信じる者たちは兄弟のうちに数えられる。福音書で彼自身がこう証言している。「天にいる私の父の意志を行う者、これらが私の兄弟である」(マタイ12:50)。

16

Esaias perinde ait: Confortate manus resolutas, et genua debilia roborate: Dominus noster judicium retribuit: ipse veniet et salvos faciet nos.

PL 20, 1132A

イザヤもまた言う。「力の抜けた手を強め、弱ったひざを堅くせよ。我々の主は裁きを報い返す。彼自身が来て、我々を救う」。

17

Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum audient: tunc saliet claudus sicut cervus: et plana erit lingua mutorum (Isa. XXXV, 4-6) .

PL 20, 1132A

「そのとき、目の見えない者たちの目が開かれ、耳の聞こえない者たちの耳が聞こえる。そのとき、足の不自由な者はシカのように跳ね、口のきけない者たちの舌は滑らかになる」(イザヤ35:4-6)。

18

Jam quidem hoc in Evangelio novimus factum: sed faciundum plenius in resurrectione confidimus, cum innovata siccis ossibus membra jungentur, et post assumptorum corporum pulverem spiritalis formae muneribus induemur; Apostolo sic docente: Oportet mortale hoc induere immortalitatem, et corruptibile hoc induere incorruptionem (I Cor. XV, 53) .

PL 20, 1132A

実際これは福音書ですでに起きたと我々は知っている。しかし、さらに充全に成し遂げられることを、復活において我々は確信している。そのとき、新たにされた肢体が乾いた骨に結び合わされ、身にまとった体が塵となったのちに、霊的な形の賜物を我々は着せられるのである。使徒はこう教える。「この死すべきものは不死を着、この朽ちるものは不朽を着なければならない」(一コリント15:53)。

19

Ut simus conformes formae corporis Christi, quem Hieremias venturum in corpore praedicans ait: Et homo est, et quis cognoscet eum (Jerem. XVII, 9, sec. LXX) ? Non enim fuerat necessarium cum adjectione hominis de Deo loqui, nisi ut in Deo homo pariter monstraretur.

PL 20, 1132B

それは、我々がキリストの体の形に似たものとなるためである。エレミヤは、キリストが体をもって来ることを宣べて言う。「彼は人である。誰が彼を知るだろうか」(エレミヤ17:9、七十人訳による)。神について語るのに「人」という語を添える必要はなかったはずで、神において人も同じく示されるためでなければ、そうしなかったであろう。

20

David autem sub verbis Domini ipsius ait: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu; ego hodie genui te (Ps. II, 7) .

PL 20, 1132B

ダビデは、主自身の言葉をもって言う。「主は私に言った。『汝は私の子である。私は今日、汝を生んだ』」(詩篇2:7)。

21

Quod testimonium in Evangelio gemina Patris voce firmatum est: primum cum a Joanne baptizatum Jordanis emitteret: secundo cum in monte futurae claritatis splendore perfusus medius inter Moysen Heliamque consedit.

PL 20, 1132B

この証言は福音書で、父の二重の声によって確かめられた。第一は、ヨハネから洗礼を受けた彼をヨルダンが送り出したとき〔「送り出した」の主語はヨルダンと取った〕、第二は、山の上で来るべき栄光の輝きに包まれ、モーセとエリヤのあいだに座したときである。

22

Haec itaque de eodem Dei Patris utroque in tempore verba tonuerunt: Hic est filius meus dilectus, in quo bene complacui: ipsum audite (Matth. XVII, 5) .

PL 20, 1132C

こうして、父なる神のこの言葉が、二つの時のどちらにも、同じ者について雷のように響いた。「これは私の愛する子、私が喜びとした者である。彼に聞け」(マタイ17:5)。

23

Id est, jam non Moysen qui tunc speciem legis exhibuit, aut Heliam qui figuram intulit Prophetarum; sed hunc audite, cui et sermo in potestate est, et in virtute lex gratiae.

PL 20, 1132C

すなわち、もはや、そのとき律法の姿を示したモーセでも、預言者たちの象りをもたらしたエリヤでもなく、この者に聞け、ということである。言葉は彼の権能のうちにあり、恩寵の法は彼の力のうちにある。

24

Sic enim de eo Scriptura praedixerat: Orietur vobis sol justitiae, et in pennis ejus sanitas (Malach. IV, 2) . Paulus quoque praedicans ait: At ubi venit adimpletio temporis, misit Deus Filium suum (Galat. IV, 4) qui factus est ei secundum carnem (Rom. I, 3) .

PL 20, 1132C

実際、聖書は彼についてこう予告していた。「汝らには、正義の太陽が昇り、その翼には癒やしがある」(マラキ4:2)。パウロもまた宣べて言う。「しかし時の満ちるにおよんで、神はその子を遣わした」(ガラテヤ4:4)、「その子は、肉によれば彼のために成った者である」〔ei の取り方は定かでない。「彼(神)のために」と取った〕(ローマ1:3)。

25

Joannes similiter: Omnis, inquit, spiritus qui confitetur Christum in carne venisse, de Deo est: qui autem negat, de Deo non est, sed antichristus est (I Joan. IV, 2) .

PL 20, 1132D

ヨハネも同様に言う。「キリストが肉において来たと告白する霊はみな、神からのものである。否認する霊は神からのものではなく、反キリストである」(一ヨハネ4:2)。

26

Vides ergo perfacile Photinianorum, Marcionitarumque doctrinas posse convinci; sed imbutas funestis fraudibus mentes antiquus serpens diris nexibus illigavit, ut sectae inexplicabilis labem quadam constantiae praesumptione tueantur.

PL 20, 1132D

こうしてあなたは、フォティヌス派とマルキオン派の教えがきわめてたやすく論破されうることを見る。しかし、忌まわしい欺きに染まった彼らの心を、古い蛇が恐ろしい縄目で縛りつけた。それゆえ彼らは、解きがたい宗派の汚れを、ある種の頑なさの思い込みをもって守っているのである。

27

Nihilominus tamen per utriusque confessionem veritas manifestae divinitatis elucet, dum altercantium malignitas discors hebesque perfidia partem negantis affirmat, cum partem negaverit confitentis.

PL 20, 1132D

それでも、双方の告白によって、明らかな神性の真理は輝き出る。言い争う者たちの不和な悪意と鈍い背信とは、告白する側の一部を否認しながら、否認する側の一部を肯定してしまうからである〔partem negantis と partem confitentis の対応は定かでない。一方の派が否む部分を他方の派が認める、の意に取った〕。

Liber II, Caput XIV

第II巻 第XIV章PL 20, 1133A
1

Contra Sabellianos, qui Spiritum sanctum negant Deum, credendum donum potius quam donatorem.

PL 20, 1133A

サベリウス派に反対して。彼らは聖なる霊が神であることを否認し、霊は与える者というよりむしろ賜物と信じるべきだとする〔サベリウス派は三世紀のサベリウスに従う者たち。この書では、聖なる霊を神ではなく賜物とする者として扱われる〕。

2

APOLL.--Plana est etiam in his speratae expositionis inspectatio, et utriusque sectae indubitata perversitas infelicium pravitatum commenta nudavit.

PL 20, 1133A

アポロニウス――ここでも、期待された説明の見通しは明らかである。二つの宗派の疑いようのない曲解は、不幸な邪説の作り事をあらわにした。

3

Ordo nunc haereses pergat in caeteras, et cunctarum vulgationem series coepta percurrat, ut tamquam venenatorum anguium intra volumina pectorum conditos sinus illata fidei lux revolvat; non quia tales mereantur agnosci, sed ne dubiorum sensibus nociturae facilius, dum ignorantur, obrepant.

PL 20, 1133A

次は、順序が残りの異端へと進み、始められた系列がすべての異端の流布をたどり尽くすがよい。毒蛇が胸の巻きのなかに隠した懐を、持ち込まれた信仰の光があたかも解きほぐすようにである。そのようなものが知られるに値するからではなく、疑いを抱く者の思いに害をなすものが、知られないままにいっそうたやすく忍び寄ることのないようにするためである。

4

ZACCH.--Credo teneas in praecedente titulo praenotatum, a Sabellianis praecipue sanctum Spiritum denegari, et donum potius quam donatorem impiorum traditionibus dici; malique hujus auctoritatem sacris vel maxime testimoniis usurpari, quia et dari legatur et accipi; Salvatore ad Apostolos sic loquente: Et insufflans eis dixit: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX, 22) .

PL 20, 1133B

ザカイオス――前の見出しで前もって記したことを、あなたは覚えていると思う。サベリウス派はとりわけ聖なる霊を否認し、不敬虔な者たちの伝えでは、霊は与える者というよりむしろ賜物と言われる。そしてこの害悪の権威は、聖なる証言によって、ことさら僭用される。霊は与えられ、また受けられると読まれるからである。救い主が使徒たちにこう語っている。「そして息を吹きかけて言った。『聖なる霊を受けよ』」(ヨハネ20:22)。

5

Quidam etiam discipulorum a Paulo interrogati, An accepistis Spiritum sanctum (Act. XIX, 2) ? neque accepisse, nec si esset scire se dixerunt. Quorum intellectuum ratio talis est.

PL 20, 1133B

また弟子たちの何人かは、パウロに「汝らは聖なる霊を受けたか」(使徒言行録19:2)と尋ねられて、受けたこともなく、霊があるのかどうかも知らないと答えた。これらの理解の道理は次のとおりである。

6

Datur quidem, non quia se ipse non praestet, sed ut in eo qui tribuit, inesse monstretur: sicut enim Pater in Filio, et Filius in Patre, ita sanctus Spiritus in utroque, ac rursus in ipso est uterque conspicuus.

PL 20, 1133B

霊は確かに「与えられる」。しかしそれは、自らを与えないからではなく、与える者のうちに在ることが示されるためである。父が子のうちに、子が父のうちにあるように、聖なる霊は両者のうちにあり、また逆に、両者が彼のうちに明らかに見えるのである。

7

Hac igitur ratione post ascensum Salvatoris venturus dicitur qui ab eodem prius datur; et quem a se postea mittendum promittit, in se jam esse demonstrat; seque similiter post ejus adventum suumque conscensum nobiscum usque ad mundi consummationem futurum promittens idem Dominus, ait: Et ero, inquit, vobiscum usque ad consummationem mundi (Matth. XXVIII, 20) .

PL 20, 1133C

それゆえ、救い主の昇天のあとに来ると言われる者は、前もって同じ救い主によって与えられている。そして、のちに自分から遣わすと約束する者が、すでに自分のうちにあることを示している。同じ主は、その到来と自らの昇天ののちにも、同じく世界の終わりまで我々とともにいると約束して、言う。「そして私は、世界の終わりまで汝らとともにいる」(マタイ28:20)。

8

Et iterum: Nisi ego iero, Paraclitus ille non veniet (Joan. XVI, 7) . Adeo connexa et indissociabilis datio in infusione indubitabilem Dei actu aliam probat in exspectatione personam, dum et ascendens ad Patrem nihilominus est nobiscum, et bene ab ascensuro creditur datus qui promittitur adfuturus.

PL 20, 1133C

また、こうも言う。「私が去らなければ、かのパラクレートスは来ない」(ヨハネ16:7)。このように、注ぎ込みにおいて授与は結び合わされて分かたれず、神の働きにおいて、期待される別のペルソナを疑いなく証している。父へ昇る者は、それでもなお我々とともにあり、これから在る者として約束される者が、昇ろうとする者によってすでに与えられたと信じられるのも、もっともである。

9

Quamvis enim Apostoli ante ascensum Salvatoris, sancti Spiritus donum fuerint consecuti, in ipso tamen postea plenitudinem perceperant, libro Actuum sic docente: Et factus est subito de coelo sonus tamquam spiritus validi advenientis; et implevit domum totam in qua erant sedentes: et apparuerunt illis linguae dividuae: seditque sicut ignis super singulos eorum (Act. II, 2, 3) .

PL 20, 1133C

使徒たちは、救い主の昇天の前に聖なる霊の賜物を得ていたが、そののちに、その霊において充満を受けた。使徒言行録がこう教える。「すると突然、天から、激しい風〔spiritus〕が吹き来るような音がして、彼らが座っていた家全体を満たした。そして、分かれた舌が彼らに現れ、一人ひとりの上に火のようにとどまった」(使徒言行録2:2, 3)。

10

Spiritus quin etiam et sermone manifestus est, eadem Scriptura memorante: Et ait Spiritus ad Philippum: Accede ad currum eunuchi (Act. VIII, 2) . Et iterum: Separate mihi Paulum et Barnabam in opus in quo assumpsi eos (Act. XIII, 2) .

PL 20, 1133D

霊はまた、言葉においても明らかである。同じ書がこう記している。「そして霊はフィリポに言った。『あの宦官の車に近づけ』」(使徒言行録8:2)〔引かれた句は使徒言行録8:29〕。また、「パウロとバルナバを、私が彼らを召した務めのために、私のために分けておけ」(使徒言行録13:2)。

11

Dominus autem in Evangelio sancti Spiritus reverentiam cum interminatione commendat dicens: Qui blasphemaverit in Spiritum sanctum, non remittetur ei neque hic, neque in futurum (Matth. XII, 32) .

PL 20, 1134A

主は福音書で、聖なる霊への畏れを、脅しとともに勧めて言う。「聖なる霊に逆らって冒瀆する者は、ここでも、また来るべきときにも、赦されない」(マタイ12:32)。

12

Hic fidelium corda sanctificat, atque ad omnem coelestis gratiae perfectionem informat et dirigit, Domino praedicante: Cum autem venerit Paraclitus ille quem ego mittam vobis a Patre meo (Joan. XV, 26) , ipse vos diriget, et ipse arguet mundum a peccatis eorum (Joan. XVI, 8, 13) .

PL 20, 1134A

この霊は信じる者たちの心を聖とし、天の恩寵のあらゆる完成へと形づくり、導く。主はこう宣べている。「しかし、私が父のもとから汝らに遣わすかのパラクレートスが来たとき」(ヨハネ15:26)、「彼自身が汝らを導き、彼自身が世界を、その罪について責める」(ヨハネ16:8, 13)。

13

Non est ergo munus, sed munerator; nec donum aliquod, sed largitor donorum: non sanctificatur, sed ipse sanctificat; numquam inter creaturas, sed semper in substantia Trinitatis apparens, Apostolo sic docente: Divisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritus: et divisiones ministeriorum, idem autem Dominus: et divisiones operationum, idem autem Deus. Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus (I Cor. XII, 4-6, 11) .

PL 20, 1134A

したがって霊は贈り物ではなく贈る者であり、何らかの賜物ではなく賜物の施し主である。聖とされるのではなく、自ら聖とする。被造物のうちに現れるのではなく、常に三位一体の実体のうちに現れる。使徒はこう教える。「恩寵の分配は様々だが、霊は同じである。務めの分配は様々だが、主は同じである。働きの分配は様々だが、神は同じである。これらすべてを働かせるのは、一にして同じ霊である」(一コリント12:4-6, 11)。

14

Jam vero illud affirmare perstultum est, eumdem Angelum aut aliquem de supernis potestatibus aestimari, cum infundi in plures Angeli non queant, quod huic de propria divinitate possibile est.

PL 20, 1134B

さらに、この霊を天使、あるいは上位の権能の一つと見なすと主張するのは、まったく愚かである。天使は、この霊にその固有の神性によって可能なことを、多くの者のうちに注ぎ込むことができないからである。

15

Illum perinde Angeli tantum obtinent locum, ad quem a Deo aut mittuntur aut redeunt: hic ita alicubi est, ut et ubique sit semper, Psalmista dicente: Quo abibo a Spiritu tuo (Ps. CXXXVIII, 7) , etc. Angelos idem propheta ita indicat factos: Qui facis, inquit, Angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem (Ps. CIII, 4) .

PL 20, 1134B

天使たちは、神から遣わされて向かう場所、あるいは戻る場所を占めるにすぎない。一方この霊は、どこかにありながら、常に至る所にある。詩篇の作者が言う。「私は汝の霊から、どこへ去ろうか」(詩篇138:7)云々。同じ預言者は、天使たちがこのように造られたと示す。「汝は、汝の天使たちを霊とし、汝に仕える者たちを燃える火とする」(詩篇103:4)。

16

Sanctum vero Spiritum Deum esse Scriptura evidenter ostendit, dicens: Quoniam Spiritus Deus est (Joan. IV, 24) .

PL 20, 1134C

聖なる霊が神であることを、聖書は明らかに示している。「霊は神である」(ヨハネ4:24)と言うのである。

17

In largitatibus liber, in majestate simplex, et consentiens in Patris ac Filii voluntate, non subditus, Apostolo sic protestante: Tribuit Spiritus unicuique prout vult (I Cor. XII, 11) .

PL 20, 1134C

霊は賜物を施すにあたって自由であり、威光において単純であり、父と子の意志に同意して、従属してはいない。使徒がこう証言している。「霊は一人ひとりに、望むままに分け与える」(一コリント12:11)。

18

Implet omnia nec minuitur; a cunctis recipitur, et ipse nil recipit; temperat sancto moderamine pias mentes, et nullius indigens invenitur: in judicio justus est, promptus in munere.

PL 20, 1134C

霊はすべてを満たしながら減らず、すべての者から受けられながら自らは何も受けない。聖なる調節によって敬虔な心々を整えながら、何も必要としない。裁きにおいて正しく、与えることにおいて速やかである。

19

Namque et justum Ananiae exitus monuit; et non inaniter Deum credi ante invocationem docentis Petri Cornelius approbavit: sed tamen non haec tantum subsistentem ejus in deitate personam testantur aut comprobant.

PL 20, 1134C

実際、アナニアの最期も、霊の正しさを知らしめた〔justum の取り方は定かでない〕。またコルネリウスは、教えるペトロの呼びかけ〔invocatio〕より前に、霊が神と信じられることが空しくないことを是認した〔文意が定かでない〕。しかしこれらだけが、霊が神性において自存するペルソナであることを証し、確かめるのではない。

20

Viventis Dei viva species in columba e supernis coelorum sedibus venit, et ab ipso ut Redemptor mundi esset atque adoraretur ab Angelis, unctus et Christus, ipso de Isaia in Evangeliis sic recensente: Spiritus Dei super me, propterea quod unxit me (Luc. IV, 18; Isa. LXI, 1) , etc.

PL 20, 1134D

生ける神の生ける姿が、ハトの形で天の高みの座から来た。そして彼によって、世界の贖い主となり、天使たちに礼拝されるために、キリストは油を注がれた。〔キリスト〕自身が福音書でイザヤの言葉をこう伝えているとおりである。「神の霊が私の上にある。それは、彼が私に油を注いだからである」(ルカ4:18; イザヤ61:1)云々。

21

Ergo his testimoniis innumerisque praeterea perditus Sabellianorum error ostenditur, qui sanctum Spiritum specialiter refutantes, plenitudinem solidae majestatis sacrilega traditione contaminant; non intuentes illum ut causae nostrae utilitas exegerit, aut in Patre aut in Filio, aut rursum iisdem in se manentibus demonstrari: quia licet plena nostrae credulitatis salus sit, unum per omnia sicut est Deum credere et confiteri, abesse tamen fidei non potest, Trinitatem non esse sine tertio.

PL 20, 1134D

こうして、これらの証言と、ほかの数えきれない証言によって、サベリウス派の滅びの誤りは明らかにされる。彼らは聖なる霊をとりわけ退けて、堅固な威光の充満を、冒瀆的な伝えによって汚している。我々の事柄の益が求めるとおりに、霊が父において、あるいは子において、あるいはまた両者が彼のうちにとどまりつつ、示されるということを、彼らは見ていない。我々の信じることの救いは、すべてにおいて一なる神を、あるがままに信じ告白することで満たされているとしても、三位一体は第三の者なしには存しないということが、信仰から欠けることはありえないのである。

Liber II, Caput XV

第II巻 第XV章PL 20, 1135A
1

Contra Patripassianos, qui Patrem passum esse existimant.

PL 20, 1135A

父受苦説の者たち〔Patripassiani〕に反対して。彼らは、父が苦しみを受けたと考えている。

2

APOLL.--Diversus quidem a memoratis Sabellianorum error et causa est; sed, ut credo, perfidiae exitus similis ac retributio praecedentibus comparanda; cum sanctum Spiritum in Dei virtute ac substantia permanentem ab unitatis excipiunt Trinitate, et Scripturis omnibus renitentes, fidem Trinitatis impugnant.

PL 20, 1135A

アポロニウス――サベリウス派の誤りと事情は、先に述べた者たちとは確かに異なる。しかし、私の思うところでは、背信の行き着く先は似ており、その報いも前の者たちと比べられるべきである。彼らは、神の力と実体のうちにとどまる聖なる霊を、一体の三位一体〔unitatis Trinitate の取り方は定かでない。一体性をなす三位一体の意に取った〕から除き、あらゆる聖書に逆らって、三位一体の信仰を攻撃しているからである。

3

Verum his quoque in numero profanorum relictis, residuorum perversitas confutetur, ne id quod retectum expositione non fuerit, suppressum potius aestiment quam relictum, et in quemdam ignem favilla deficiens convalescat, si quando quaesituris mentio facta praetereat, quod Scripturarum auctoritas fortasse non reticet.

PL 20, 1135B

しかし、これらの者たちも冒瀆する者たちの数のうちに置いたまま、残りの者の曲解を論駁せよ。説明によってあらわにされなかったものを、彼らが、取り残されたのではなくむしろ抑え込まれたと見なさぬように。また、もし探し求めようとする者に対して言及がなされずに通り過ぎられるなら、衰えかけていた火の粉が、ある火へと勢いを増さぬように。聖書の権威はそれを黙していないかもしれないのである。

4

ZACCH.--Praemonueram primae interrogationis exordiis plenitudinem ineffabilis majestatis utcumque intelligi fide posse, verbis ut dignum est patere non posse; siquidem cum ipsa nominum ac personarum distinctionem efficientia veritatis, non status faciat substantiae differentis: quoniam ad intuendam divinitatem cum etiam sensus impar sit; nulli dubium est imbecilliorem multo sermonis substantiam esse quam mentis.

PL 20, 1135B

ザカイオス――私は最初の問いの初めに、前もって注意していた。言い表しえない威光の充満は、信仰によってどうにか理解できても、言葉ではふさわしく明らかにすることができない、と。名とペルソナの区別をなすのは真理の働きであって、異なる実体の状態ではないのだから。神性を見つめるには感覚さえ及ばないのだから、言葉の実体が精神の実体よりはるかに脆弱であることは、誰も疑わない。

5

Hanc itaque humanae infirmitatis difficultatem auctores universorum amplectuntur errorum. E quibus Patripassianus eam sibi partem impietatis elegit, ut quia ex Patre primogenitus Filius, et ab ipso Spiritus sanctus procedens; idem Pater et Verbum sit, atque ab ipso et caro suscepta videatur et passio: idem perinde et Spiritus sanctus.

PL 20, 1135C

こうした人間の弱さの困難を、あらゆる誤りの創始者たちは利用する。そのうち父受苦説の者は、不敬虔のこの部分を自ら選んだ。すなわち、子は父から生まれた長子であり、聖なる霊は彼から発出するのだから、父と言葉は同一であり、彼によって肉が受けられ受難が起こったと見え、聖なる霊もまた同一である、というのである。

6

Nec auctor in Trinitate, sed solus in divisionem divinitatis ad dispendium praedicatur, nisi in communionem Trinitas redacta credatur: de qua, ut creberrime memini, quod sensu percipi non potest, inenarrabile potius quam nullum est aestimandum.

PL 20, 1135C

その者は、三位一体における創始者としてではなく、神性を分割して損なうただ一人として宣べられるのであって、三位一体が〔一つの〕交わりへ戻されて信じられるのでなければ、そうなる〔係りは定かでない。このように取った〕。その三位一体については、しばしば思い起こすとおり、感覚で捉えられぬものは、無いのではなく、言い表しえぬものと見なすべきである。

7

Non solum autem a Patre abesse injuriam passionis, verum etiam a Verbo multipliciter agnoscitur. Nec enim incorporabilis divinitas, sed corpus affixum est; et quidquid infra honorem coelestis potentiae Dei Filius pertulit, non Verbo, sed homini reputatur assumpto.

PL 20, 1135D

受難の侮辱が父から遠いだけでなく、言葉からもさまざまに遠いことは知られる。実際、体を持たぬ神性が〔十字架に〕付けられたのではなく、体が付けられたのである。神の子が、天の力の栄誉に満たぬところで耐えたことはすべて、言葉にではなく、受け取られた人に帰される。

8

Cumque peccatum in primo homine fuerit, quemadmodum denuntiata a tot saeculis humano generi redemptio proveniret, nisi illud sanguis veri iterum hominis expiasset?

PL 20, 1135D

罪は最初の人のうちにあったのだから、幾世々も前から人類に告げられていた贖いは、もう一人の真の人〔iterum hominis。最初の人に対して再び現れた人の意に取った〕の血がそれを償わなかったなら、どうして実現しただろうか。

9

Cujus mortem licet jam testimonia plura docuerunt, ne tamen adversus se praedicta haeresis adstruat nihil prolatum, de copiosa exemplorum multitudine pauca sumemus.

PL 20, 1136A

その死を、すでに多くの証言が教えているが、それでも前述の異端が、自分たちに対して何も提出されていないと言い立てないように、豊富な例のなかから少数を取り上げよう。

10

David itaque sub verbis Domini ipsius dicit: Obediens factus sum usque ad mortem (Psal. XXI, Philipp, II, 8) . Et iterum: Posuerunt me in sepulcris sicut mortuos saeculi (Ps. CXL, 3) .

PL 20, 1136A

ダビデは、主自身の言葉をもって言う。「私は死にいたるまで従順になった」(詩篇21、フィリピ2:8)〔刷りは詩篇21とフィリピ2:8を並べる。引かれた句はフィリピ2:8にある。ミーニュの脚注は、著者は記憶で引いたか詩篇21を暗示したとするアシュリの注を挙げ、詩篇21には該当の句が見当たらないとする〕。また、「彼らは私を、世の死者のように墓に置いた」(詩篇140:3)〔引かれた句は詩篇142:3にあたると思われる〕。

11

Et tertio: Factus sum sicut homo sine adjutorio, inter mortuos liber (Ps. LXXXVII, 5) . O inaestimabilis Dei virtus, et inscrutabilis Dei sapientia!

PL 20, 1136A

さらに第三に、「私は助けのない者のようになり、死者のなかで自由な者となった」(詩篇87:5)。ああ、神の力は測りがたく、神の知恵は究めがたい!

12

Unde hic paulo ante sicut mortuos saeculi, nunc sine adjutorio inter mortuos liber est? nisi quia, ut ipse praedixerat: Oportebat Filium hominis pati et crucifigi a scribis et principibus sacerdotum, et debellata morte die tertia ab inferis remeare (Matth. XVI, 21) ; ut in effectum nostrae salvationis, vivorum simul ac mortuorum acciperet dominatum; et illud sublimissimae charitatis statueretur exemplum, ut nosmet pro eo passionis calicem biberemus, quem non respuerat ille pro cunctis.

PL 20, 1136A

どうして、先ほどは「世の死者のように」置かれた彼が、今は「助けなく死者のなかで自由」なのか。それは、彼自身が前もって言っていたとおり、「人の子は、苦しみを受け、律法学者たちと大祭司たちによって十字架につけられ、死を打ち破って、三日目に冥界から戻らなければならなかった」(マタイ16:21)からである。それは、我々の救いの成就のために、生者と死者の支配を受けるためであり、また、彼がすべての者のために退けなかった受難の杯を、我々自身が彼のために飲むという、いとも崇高な愛の模範が定められるためであった。

13

Manifesta ergo in personis ac nominibus Trinitas, sed divinitas una est; nec Patripassiani recipimus unionem, sed catholicam in Deo amplectimur unitatem.

PL 20, 1136B

こうして、ペルソナと名においては三位一体が明らかであるが、神性は一つである。我々は父受苦説の者の合一を受け入れず、神における公同の一体性を抱く。

14

Ab hac itaque memorati interpretatione dissentiunt, et falsa imponere moliuntur occultis; dum quod ex Patre est, non nisi in eo tantum esse confirmant, quod specialiter ex homine, injuriae divinitatis ascribunt.

PL 20, 1136B

前述の者たちはこの解釈から離れ、隠れた事柄に偽りを課そうと企てる〔occultis の取り方は定かでない。「隠れた事柄に」と取った〕。父から出るものは、ただ彼のうちにのみあると確言しながら、とくに人から出るものを、神性への侮辱に帰するからである。

Liber II, Caput XVI

第II巻 第XVI章PL 20, 1136B
1

Contra Arianos, qui Filium et Sanctum Spiritum esse minores Patre dicunt.

PL 20, 1136B

アレイオス派に反対して。彼らは、子と聖なる霊は父より劣ると言う〔アレイオスはアレクサンドリアの司祭〕。

2

APOLL.--Quam metui ne quod validius aut abstrusius malum intra occulta perfidiae istius viscera resideret!

PL 20, 1136C

アポロニウス――この背信の隠れた臓腑のうちに、いっそう強い、あるいはいっそう深く隠された悪が宿っているのではないかと、私はどれほど恐れたことか!

3

Namque ad primam relationis tuae frontem non tam perspicua fidei nostrae membra cernebam, et obscuritatem noxiorum fraudibus involutam ignorantiae potius quam malitiae deputabam.

PL 20, 1136C

実際、あなたの報告の最初の表面では、我々の信仰の肢体がこれほど明らかには見えず、有害な者たちの欺きに包まれた不明瞭さを、悪意というよりむしろ無知のせいにしていた。

4

Itaque probabilis doctrinae tuae ordo auctoris laceram rabiem perditioni miscuit et clientelae.

PL 20, 1136C

それゆえ、あなたの教えの是認に値する順序は、創始者の引き裂くような狂暴を、滅びと、その取り巻きとに結びつけた〔文意が定かでない。このように取った〕。

5

Quid nunc sibi Ariani contra veritatem nostrae credulitatis assumant, simili modo pande; ut si vel ejusdem vel tectioris nequitiae docebuntur, gregi haereant praedictorum, non immerito exsecrabiles judicandi, si traditionibus subdolis derogant, quod professionis titulo non recusant.

PL 20, 1136C

今度は、アレイオス派が我々の信仰〔credulitas〕の真理に対して何を主張するのか、同じように説き明かせ。もし同じ、あるいはいっそう隠れた邪悪だと教えられるなら、彼らは前に述べた者たちの群れに連なるがよい。ずる賢い伝えをもって、自らは公言の名のもとに退けないものを損なうのだから、呪うべきと判断されて当然である。

6

ZACCH.--Dixi dudum Arianos arcem tenere perfidiae, et hoc ruinae majoris putandos, quo celsiora profitentes velut integram fidem praeferunt, qui fidei integritatem recusant: non enim creatorem, sed creaturam Dei Filium dicunt, et caeteris hoc tantummodo esse potiorem, quod factus prius ex Deo Patre, non genitus sit: tempori perinde obnoxium esse quia natus est.

PL 20, 1136D

ザカイオス――私はさきに、アレイオス派が背信の砦を保っていると言った。彼らは、より高いものを公言して、あたかも完全な信仰を前に掲げるかのようでありながら、信仰の完全さを拒むので、それだけいっそう大きな破滅に値すると見なされるべきである。彼らは神の子を創造者ではなく被造物と言い、ほかのすべてに優るのは、神なる父から先に造られたのであって生まれたのではないという点だけだとする。また、生まれたのだから時間に服するのだとも言う。

7

Quam impietatem talis sententiae calliditate confirmant: Erat, inquit, quando non erat. O saeva impiorum malignitas! Deusne potuit aliquando non esse? aut quemadmodum genitus, si et secundum divinitatem factus astruitur?

PL 20, 1137A

彼らはこの不敬虔を、次のような賢しらな言い回しで確かめる。「存在しないときがあった」と彼らは言う。ああ、不敬虔な者たちの残酷な悪意よ! 神がかつて存在しなかったことなどありえようか。神性に関しても造られたと主張されるなら、どうして「生まれた」と言えるのか。

8

Nam cum Deo speciale soli sit semper fuisse, ex ipso atque intra ipsum nascens quid aliud potest esse quam Pater est? Aut ille quemadmodum Pater, si in Verbo assumptio aliqua, non nativitas vera est?

PL 20, 1137A

実際、常に存在してきたことは神だけに固有なのだから、神から、神のうちに生まれるものが、父であるところのもののほかに何でありえようか。あるいは、言葉において何らかの取り込みがあるだけで真の生まれがないのなら、彼はどうして父でありえようか。

9

Quod si verus Pater, verus et Filius; et si in nullo dissimilis, tum demum certa imago genitoris. Atque illud consentiens in propheta: Eructavit cor meum verbum bonum (Ps. XLIV, 1) . Et iterum: Ante luciferum genui te (Ps. CIX, 3) .

PL 20, 1137A

もし真の父なら真の子でもあり、あらゆる点で似ていないところがないなら、そのとき初めて生みの親の確かな像である。これに預言者の言葉が一致する。「私の心はよき言葉を吐き出した」(詩篇44:1)〔引かれた句は詩篇44:2〕。また、「明けの明星より前に、私は汝を生んだ」(詩篇109:3)。

10

Sed his confestim illa substituunt quae sub Domini ipsius verbis in persona assumpti hominis proferuntur: Pater, inquit, major me est (Joan. XIV, 28) . Et, Non veni voluntatem meam facere, sed voluntatem ejus qui misit me Patris (Joan. VI, 38) .

PL 20, 1137A

しかし彼らは直ちに、これらに代えて、主自身の言葉のもとで、受け取られた人の人格から語られたものを持ち出す。「父は私より大きい」(ヨハネ14:28)と彼は言う。また、「私は自分の意志を行うために来たのではなく、私を遣わした父の意志を行うために来た」(ヨハネ6:38)。

11

Altioris denique sensus ex verbis Salomonis scripta corripiunt: Prior, inquit, omnium creata est Sapientia (Eccli. I, 4) . Et, Dominus in initio viarum suarum creavit me (Prov. VIII, 22) .

PL 20, 1137B

実に彼らは、より高い意味を持つソロモンの言葉の文言を取り上げる。「すべてのものに先立って、知恵は造られた」(集会の書1:4)。また、「主は、その道の初めに私を造った」(箴言8:22)。

12

Quae si in praescientia, sicut dixi, de auctore redemptionis nostrae praedicta non censent, et Salomonem in eodem Spiritu aliud putant sensisse quam caeteros; audiant aequalitatem substantiae et divinitatis unius, Patremque ac Filium licet in personis ac nominibus non eumdem, unum tamen in majestate cognoscant: Ego, inquit, et Pater meus unum sumus (Joan. X, 30) .

PL 20, 1137B

これらが、私の言ったように、予知において我々の贖いの創始者について言われたものではないと彼らが判断し、ソロモンが同じ霊において他の人々とは別のことを考えたと思うのなら、彼らは実体と一つの神性の同等を聞くがよい。また、父と子が、ペルソナと名においては同一でなくても、威光においては一つであることを知るがよい。「私と私の父とは一つである」(ヨハネ10:30)と彼は言う。

13

Et iterum: Philippe, tanto tempore vobiscum sum, et nondum me nostis (Joan. XIV, 9) ? Qui me videt, videt et Patrem.

PL 20, 1137B

また、こうも言う。「フィリポよ、これほど長いあいだ汝らとともにいるのに、まだ私を知らないのか」(ヨハネ14:9)。「私を見る者は、父をも見る」。

14

Et tertio: Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt (Joan. XVI, 15) ; et quae vult Filius eadem vult et Pater; et: Sicut operatur Pater, operatur et Filius (Joan V, 19) .

PL 20, 1137C

さらに第三に、「父が持つものはすべて、私のものである」(ヨハネ16:15)。子が望むことは、父も同じく望む。また、「父が働くように、子も働く」(ヨハネ5:19)。

15

Similiter clarificari perinde a Patre se postulat; sed rursum Patrem a se clarificatum coram hominibus protestatur. Quo autem pacto includi qualibet protensione temporum potest, a quo tempora sunt creata? Vel quod ei initium est adscribendum, per quem omnium initia prodierunt.

PL 20, 1137C

同様に彼は、父によって栄光を受けることを求め、しかし他方では、父が自分によって人々の前で栄光を受けたと証言する。時がその者から造られた当の者が、時のどんな延長に閉じ込められうるだろうか。また、あらゆるものの初めがその者を通して生じた当の者に、どうして初めを帰すべきだろうか。

16

Intuere Ariani caecam persuasionem, et sensum totius impietatis terminos excedentem. Finge quod transgredi rerum initia opinione sua possit, et solidae majestati praejudicium comparare.

PL 20, 1137C

アレイオス派の者の盲目の確信と、あらゆる不敬虔の限界を越える思いを、よく見よ。彼が自分の考えで万物の初めを越え、堅固な威光に不利な先入観を持ち込みうると、仮に想定せよ。

17

Nonne apertae insaniae est, Deo cui omnia debeas, nomen substantiae deterioris ascribere, ac de immenso quasi possis exigua definire?

PL 20, 1137D

万物を負っている神に、より劣る実体の名を帰し、無限なものについて、あたかも自分にできるかのように微小なことを定義するのは、明らかな狂気ではないか。

18

Quid in te, o nequam homo, tantum ille promeruit; immo quid non prae caeteris, cum te post omnia formaret indulsit, ut bonis mala referas, ut zizania esse quam triticum malis?

PL 20, 1137D

邪悪な人間よ、彼が汝からこれほどの仕打ちを受けるに値する何をしたというのか〔quid in te tantum promeruit の取り方は定かでない。このように取った〕。いや、むしろ、汝を万物のあとに形づくったとき、他の者たちにまさって何を汝に許さなかったか。それなのに汝は善に悪を返し、コムギよりもドクムギであることを選ぶのか。

19

Cunctis posterior factus creaturis per eum potior factus es, quem a se factis profane permiscere studes.

PL 20, 1137D

汝は、すべての被造物のあとに造られたが、彼によって優れた者とされた。その彼を、汝は、彼によって造られたものと冒瀆的に混ぜ合わせようと努めている。

20

Tu de calcabili, ut ipse non renuis, limo, sensu, specie ac potestate imago ac similitudo Dei es; terrae insuper praees de qua assumptus es; validioribus infirmior dominaris, profunda modicis trabibus vectus ingrederis, et subjecto serviunt elementa, non praesunt: tibi anni aut gratae aut utiles vices mutantur, rerumque varietas dispositos universorum germinum educit fructus: tibi aereae aves decidunt, et aquis nascentia aluntur ac vivunt.

PL 20, 1137D

汝は、自らも否まないとおり踏みつけられうる土から造られながら、感覚と姿と権能において神の像であり似姿である。そのうえ、汝が取られたもとの大地の上に君臨している。より強いものよりも弱い汝が支配し、わずかな材木に運ばれて深みへと入っていき、元素は〔汝に〕服して仕え、〔汝を〕支配しない〔subjecto の取り方は定かでない〕。汝のために、年々の巡りが、快く、あるいは有益に移り変わり、事物の多様は、定められたあらゆる芽の実りを生み出す。汝のために空の鳥が降り、水に生まれるものは養われて生きる。

21

Taceo quod generali exemptus ruina in spem quam amiseras repararis; quod per te munere immortalitatis exutus, per illum tamquam a principio dignus indueris; et velut exigua sit ista liberalitas, coelum insuper si mereare conscendes: situque materiae tuae ulterius non gravandus, choris misceberis Angelorum, ac tot saeculis invisibilem Deum perennis laetitiae possessor aspicies.

PL 20, 1138A

汝が、万人に共通の破滅を免れ、失っていた希望に回復されたことは言うまい。汝自身のせいで不死という賜物を脱ぎ捨てながら、彼によって、初めから価していたかのように、再び着せられたことも。そして、あたかもこの寛大さが小さいものであるかのように、汝にふさわしければ、さらに天へと昇るだろう。汝の素材の朽ちにもはや煩わされず、天使たちの合唱に混じり、これほどの世々のあいだ見えなかった神を、永遠の喜びの所有者として見るだろう。

22

Quid plura? Si adoptionis catholicae fidem serves, haeres Dei, cohaeres autem Christi perpetuo permanebis.

PL 20, 1138A

これ以上、何を言おうか。もし養子とされることの公同の信仰を守るなら、汝は神の相続人、キリストの共同相続人として永遠にとどまるだろう。

23

Sed his ac talibus pulsi haerere nihilominus malignis intellectibus student, illud ex Evangeliis assumentes, quod horam adventus sui diemque nescierit.

PL 20, 1138B

しかし、これらやこの類の言葉に打たれても、彼らは悪意ある解釈にしがみつこうとし、福音書から、キリストが自分の到来の時と日を知らなかったという点を引き合いに出す。

24

Ut illis hoc dimittatur, assumptum hominem ante nescisse quam terrestrium et coelestium potestatem in Dei gloria receptus acciperet; numquid etiam Verbi divinitas ignorabat, aut cum sit Filius semper in Patre, atque in Filio Pater, sciet aliquid unus alio nesciente?

PL 20, 1138B

仮にこれを彼らに譲って、受け取られた人は、天上と地上の権能を、神の栄光に受け入れられて受けるより前には知らなかったとしても、言葉の神性までが知らなかったのか。子が常に父のうちにあり、子のうちに父があるのに、一方が他方の知らぬまま、何かを知ることなどあろうか。

25

Et quamlibet ex voluntate Patris a se tamen faciunda penitus ignorabit? cum in ipsa paternae voluntatis ratione non subjectio, sed consensus est; David in Spiritu sub verbis ipsius sic docente: Ut facerem voluntatem tuam, Deus meus, volui (Ps. XXXIX, 9) .

PL 20, 1138B

また、父の意志から出るものでありながら、自分が成し遂げるはずのことを、完全に知らないということがあろうか。父の意志の理には服従ではなく同意があるのだから。ダビデは霊において、彼自身の言葉のもとにこう教える。「私の神よ、汝の意志を行うことを、私は望んだ」(詩篇39:9)。

26

Non est ergo ita obtemperans, quasi subditus, sed voluntatem Patris in sua faciens voluntate: mitti autem dicitur, sed ut alter intelligatur.

PL 20, 1138C

したがって彼は、従属する者のように従うのではなく、父の意志を自分の意志において行うのである。「遣わされる」と言われるが、それは、別の者として理解されるためである。

27

Novitque etiam secundum hominem omnia; quae futura sic praenotat, ut in aperto sit consummationis diem nobis potius congruum fuisse nescire, quam illum penitus ignorasse.

PL 20, 1138C

そして人としても、すべてを知っていた。未来のことをこのように前もって示すので、明らかなのは、彼が全く知らなかったということではなく、むしろ終わりの日を知らないことが我々にふさわしかったということである。

28

Denique hinc et vitae propriae fine celamur, ut attentiores ad justitiam incerti exitus sollicitudo perficiat, et sub omni peccatorum occasione compositi mortem facilius evitemus, si mortis adventum quotidie timeamus; hoc enim generaliter providens Scriptura praemonuit dicens: Stulte, hac nocte expostulabitur anima tua: ea quae praeparasti, cujus erunt (Luc. XII, 10) ?

PL 20, 1138C

実に、このゆえに我々は自分の生涯の終わりも隠されている。不確かな終わりへの心遣いが、我々を正義に向けていっそう注意深くし、あらゆる罪の機会のもとでも身を整えて、日々死の到来を恐れるなら、いっそうたやすく死を避けるだろう。聖書は一般にこれを予見して、こう警告した。「愚か者よ、今夜、汝の魂は問い責められる。汝が備えたものは、誰のものとなるのか」(ルカ12:10)〔刷りは12:10。引かれた句はルカ12:20にある〕。

29

Similiter Apostoli praemonentur, Salvatore dicente: Orate sine intermissione (I Thess. V, 17) ; quia nescitis quando Filius hominis venturus sit (Matth. XXIV, 42) .

PL 20, 1138C

同様に使徒たちも、救い主が語って前もって戒められた。「絶え間なく祈れ」(一テサロニケ5:17)。「汝らは、人の子がいつ来るのかを知らないからである」(マタイ24:42)。

30

Id est: Metus vobis et exspectatio incerta consultior est, ne securos fiducia subruat, et futurorum scientia decipiat nil timentes; cum magis spe diuturnitatis abjecta audere salubriter timeas, quod corrigi in spatio posse non credas.

PL 20, 1138D

すなわち、諸君〔使徒たち〕には、恐れと不確かな待ち望みのほうが得策である。安心しきった者を確信が覆し、何も恐れない者を未来の知識が欺くことのないように。むしろ、長く生きるという望みを捨てれば、あなたは、時を置いて正せるとは信じられないことを、敢えて行うのを健やかに恐れるからである。

31

Universae tamen haereticorum perfidiae de utraque Christi nativitate duobus vel maxime testimoniis subruuntur, Joannis Evangelio sic intonante: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum; et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum.

PL 20, 1138D

それでも、異端者たちの背信はすべて、キリストの二つの生まれについて、とりわけ二つの証言によって覆される。ヨハネの福音書が雷のようにこう響く。「初めに言葉があった。言葉は神とともにあり、言葉は神であった。これは初めに神とともにあった」。

32

Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1-3) . Et iterum: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, pienum gratiae et veritatis (Ibid., 14) .

PL 20, 1139A

「万物は彼を通して造られ、彼なしには何ひとつ造られなかった」(ヨハネ1:1-3)。また、「言葉は肉となって、我々のうちに住んだ。我々は彼の栄光、父から来た独り子の栄光のような栄光を見た。それは恩寵と真理に満ちていた〔底本は pienum。plenum と読む〕」(ヨハネ1:14)。

33

Vides ergo nullum Arianis locum relictum, quo merito a fidei nostrae integritate dissentiant: cum idem Dei Filius ante saecula unigenitus, et nunc primogenitus praedicetur; terreni corporis obtinens veritatem, et coelestem potentiam non omittens [ Forte amittens], utraque nativitate complexus est quod per solam divinitatem antea possidebat.

PL 20, 1139A

こうしてあなたは、アレイオス派には、我々の信仰の完全さから正当にも離れうる余地は残されていないと見る。同じ神の子が、世々の前には独り子として、そして今は長子として宣べられるからである。地上の体の真実を保ちつつ、天の力を捨てることなく[おそらく「失うことなく」]、二つの生まれによって、以前はただ神性によってのみ所有していたものを、抱き込んだのである。

Liber II, Caput XVII

第II巻 第XVII章PL 20, 1139A
1

Contra Novatianos, qui unitatem dissentiunt, et semel lapsum restaurari posse non credunt.

PL 20, 1139A

ノウァティアヌス派に反対して。彼らは一体性に背き、一度堕ちた者が回復されうることを信じない〔ノウァティアヌスは三世紀ローマの司祭。この書では、堕ちた者の復帰を認めない分派として扱われる〕。

2

APOLL.--Omnium quidem sectarum error et pravitas in prima statim expositione claruerat; sed ut promptius eluceret, necessario firmitas doctrinae sequentis accessit, et currens per singula modus competenter detexit quidquid traditio sceleratae interpretationis obduxerat.

PL 20, 1139B

アポロニウス――すべての宗派の誤りと邪悪は、最初の説明ですでに明らかであった。しかし、それがいっそう速やかに輝き出るように、続く教えの堅固さが必然的に加わり、個々の点をめぐって進む道筋が、邪悪な解釈の伝えが覆い隠していたものを適切に暴いた。

3

Unde nunc ut nulla animo desit instructio, pande, quaeso, quae Novatianos a nobis causa determinet, ut a credulitate catholica discedentes, non solum conventus extra Ecclesiam contrahant, sed, ut credo, etiam fidem illius impetant, a cujus pace unitatis odio recesserunt.

PL 20, 1139B

そこで今、心に欠けるところのない教えがあるように、お願いするが、説き明かしてほしい。何の理由がノウァティアヌス派を我々から隔て、彼らは公同の信仰から離れて、教会の外に集会を結ぶだけでなく、私の思うに、一体性への憎しみゆえにその平和から退いた当の教会の信仰をも攻撃するに至ったのか。

4

ZACCH.--Recte intelligis fidei unitatem penes eos esse non posse, a quibus Ecclesiae unitas sit relicta; quia non interest quemadmodum quis recedat, si ab ejus corpore sponte se dividit, Domino in Evangeliis hoc loquente: Qui mecum non est, adversus me est: et qui mecum non colligit, spargit (Luc. XI, 23) .

PL 20, 1139B

ザカイオス――あなたの理解は正しい。教会の一体性を捨てた者たちのもとに、信仰の一体性があるはずがない。どのように離れようと違いはなく、自ら進んで教会の体から分かれるなら同じである。主は福音書でこう語っている。「私とともにいない者は、私に逆らう者であり、私とともに集めない者は、散らす」(ルカ11:23)。

5

Fuerunt hi enim aliquando nobiscum, sed quodam Novato auctore disrupti sunt; non tamen haereticis coaequandi, quia non a confessione catholica, sed a charitate dissentiunt, atque in solam pietatem rebelles Dei misericordiae subtrahunt quos semel inimici laqueis irretitos restitui non admittunt.

PL 20, 1139C

彼らはかつて我々とともにいたが、あるノウァトゥス〔底本は Novatus。ノウァティアヌスを指すらしい(ノウァトゥスとノウァティアヌスはしばしば混同される)〕を創始者として分裂した。ただし、異端者と同列に置くべきではない。公同の告白からではなく、愛から離れているのだから。敬虔〔pietas。憐れみの情とも取れる〕にだけ逆らい、神の慈しみから、一度敵の罠に絡め取られた者たちを、復帰させまいとして取り去っている。

6

Mundos se atque, ut ipsorum verbo utar, Catharos vocant, divinae admonitionis semper immemores, qua primum in Job Spiritus dicit: Quis enim mundus a sordibus, nec si unius diei sit ejus vita in terra (Job. XIV, 4, 5, sec. LXX) ?

PL 20, 1139C

彼らは自らを清い者たちと呼び、彼ら自身の語を用いれば、カタロイ〔Catharos。ギリシア語で「清い者たち」の意〕と呼ぶ。神の訓戒を常に忘れているのである。霊はまずヨブ記でこう言う。「実に、汚れから清い者は誰か。地上の彼の生涯が、たとえ一日であったとしても」(ヨブ記14:4, 5、七十人訳による)。

7

Unde et Psalmista similiter sentiens, ait: In peccatis peperit me mater mea (Ps. L, 7) . Et Joannes in Epistola sua: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus; et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8) .

PL 20, 1139D

それゆえ詩篇の作者も同じように考えて言う。「私の母は、罪のうちに私を産んだ」(詩篇50:7)。ヨハネも書簡で言う。「もし罪がないと言うなら、我々は自分を欺いており、真理は我々のうちにない」(一ヨハネ1:8)。

8

Severioribus itaque judiciis plectenda non credunt, quae numquam in confessionem deducta, velut latere perpetuo possint, callidissime supprimuntur.

PL 20, 1139D

それゆえ彼らは、告白に導かれたことのない罪が、あたかも永遠に隠れていられるかのように、きわめて巧みに伏せられている場合について、それをより厳しい裁きで罰すべきだとは信じない〔文意が定かでない。字義どおりに訳した〕。

9

Profitentibus vero cum praesentium emendatione praeterita non solum veniam non negari, verum etiam justitiae privilegium tribui Deus ipse sic loquitur, per Esaiam conversis ista denuntians: Dic tu injustitias tuas prius, ut justificeris (Isai XLIII, 26) .

PL 20, 1139D

だが、告白する者には、現在の改善とともに、過去の罪の赦しが拒まれないだけでなく、さらに正義の特権さえ授けられると、神自身がイザヤを通して、立ち返った者たちにこう告げて語っている。「まず汝の不義を言え。汝が義とされるために」(イザヤ43:26)。

10

Intuere cum venia praemium, et cujusdam honoris in simplici confessione mercedem: Deus illi justitiae fructum promittit, in quem Novatianus dura pronuntiat; et absolvi posse cum gratia pollicetur, quem ille ne salvetur, expellit.

PL 20, 1140A

赦しとともに報いを見よ。単純な告白のうちに、ある種の栄誉の報いがある。ノウァティアヌス派が厳しいことを宣告する相手に、神は正義の実りを約束し、ノウァティアヌス派が救われないよう追い出す相手に、恩寵をもって赦されうると約束する。

11

His tamen non legitimus sacerdotii principatus, summaque in pontificio non fuit sedes, sed per obreptionem velut in quadam tyrannide discordia convalescens praedictum schismatis sectatur auctorem, et a consortio piae communionis exclusi tradi Satanae perpetuo malunt, quam Deo spiritalis gratiae exhortatione revocari; recipere innumera Scripturarum exempla nolentes, quibus haud dubia interpretatione cognoscitur et provocari lapsos debere, et suscipi revertentes, Psalmorum libro sic inchoante: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit (Psal. I, 1) .

PL 20, 1140A

彼らには、司教職の正統な首位も、司教職〔pontificium〕における最高の座もなかった。むしろ、不当な忍び込みによって、ある僭主制のように不和が勢いを増し、前述の分派の創始者に従う。敬虔な交わりの仲間から締め出され、サタンに永遠に引き渡されるほうを、霊的な恩寵の勧めによって神に呼び戻されることよりも好む。聖書の数えきれない例を、彼らは受け入れようとしない。その例によって、疑いのない解釈で、堕ちた者は呼びかけられるべきであり、立ち返る者は受け入れられるべきだと知られる。詩篇の書がこう始まる。「幸いなるかな、不敬虔な者たちの企てに歩まず、罪人たちの道に立たない人は」(詩篇1:1)。

12

Beatus ergo est qui non ita abiit ut redire contemneret, et profectum consilii melioris accipiens misceri impiis destitit, postquam corrigi potius intellexit.

PL 20, 1140B

それゆえ幸いなのは、立ち戻ることを軽んじるような仕方で去ったのではなく、より良い企ての進展を受けて、不敬虔な者たちと交わるのをやめた人、正されるほうがよいと悟ってのちにそうした人である。

13

Beatus perinde est qui in via non stetit peccatorum, ille utique qui ingressus vitia non permansit in vitiis, ipso in consequentibus hoc docente, cum obrepentium delictorum excusationem praemittens, conscius nostrae fragilitatis haec posuit: Delicta quis intelligit (Psal. XVIII, 13) ?

PL 20, 1140B

同様に幸いなのは、罪人たちの道に立たなかった人、すなわち悪徳に入り込みながら悪徳にとどまらなかった人である。詩篇の続きで、彼自身がこう教えている。忍び込む罪〔delictum〕の弁明を先に置き、我々の弱さを知って、こう記した。「諸々の罪〔delictum〕を誰が悟るか」(詩篇18:13)。

14

Id est, admitti facilius posse, quam nosci. Addit in precibus, ut et ab alienis et ab occultis propriis emundetur, immaculatum se fore confidenter affirmans, si ea sibi non dominentur in quibus ante peccaverat.

PL 20, 1140B

すなわち、犯すことのほうが、悟ることよりたやすい、ということである。彼は祈りのなかで、他人の罪と自分の隠れた罪とから清められるように加え、以前に罪を犯していたことが自分を支配しないなら、自分は汚れなき者となると確信をもって断言している。

15

Ecce etiam a maximo delicto purus efficitur, qui in se crimina non reditura condemnat; et immaculati honore gloriatur, qui elegit hoc esse quod noluit, dum perfrui respuit quod dilexit.

PL 20, 1140C

見よ、大いなる罪〔delictum〕からさえ、清い者となる者がいる。それは、再び戻ることのない罪過を自らのうちで断罪する者である。また、汚れなき者の栄誉を誇るのは、愛したものを享受することを退け、望まなかったものであることを選んだ者である。

16

Similis per Ezechielem sententia Dei est, haec dicentis: Ut quid moriemini, filii hominum? convertimini ad me, et convertar ad vos (Ezech. XXXIII, 11) .

PL 20, 1140C

エゼキエルを通した神の言葉も同様である。神はこう言う。「人の子らよ、なぜ死のうとするのか。私に立ち返れ。そうすれば私は汝らに立ち返る」(エゼキエル33:11)〔「私に立ち返れ。そうすれば私は汝らに立ち返る」の句はゼカリヤ1:3にある(マラキ3:7も同様)〕。

17

Id est: Inferni est via ista quam pergitis, et in veniae desperatione mors vera: non sum ego crimina avarus abolere, qui tam leniter ne jam admittantur admoneo, qui judicii mei inviolabilem formam his sermonibus pando: Nolo mortem morientis; tantum revertatur et vivat (Ibid.) .

PL 20, 1140C

すなわち、「汝らが進むこの道は冥界の道であり、赦しへの絶望のうちに真の死がある。私は罪過を消すことに吝嗇ではない。もはや犯されないようにと、これほど穏やかに戒め、私の裁きの侵されぬ形を、これらの言葉で示す者なのだから。『私は死にゆく者の死を望まない。ただ彼が立ち返って生きることを望む』」(エゼキエル33:11)。

18

Et, Si iniquus convertat se ab iniquitatibus suis quas fecit, et custodiat omnia mandata mea, et faciat justitiam et judicium; vita vivet et non morietur. Omnia delicta ejus quaecumque fecit, non commemorabuntur (Ibid., 14) .

PL 20, 1140C

また、「もし不法な者が、自らの犯した不法から立ち返り、私のすべての戒めを守り、正義と裁きを行うなら、彼は生きる、死なない。彼の犯したすべての罪は、思い起こされない」(エゼキエル33:14)。

19

Sed tamen Dei munus et dignissimum piae remissionis edictum non solum in abolitione Novatianus reddi prohibet, sed pertinaciter ad veniam non sinit pertinere.

PL 20, 1140D

しかしノウァティアヌス派は、神の賜物と、敬虔な赦しのきわめて価値ある布告が、抹消においてもたらされることを禁じるだけでなく、頑なに赦しに及ぶことも許さない。

20

Ne sane ab his horumque similibus penitus excedat, levissima quaeque et pauca dimittens, in qualibet correctione exsertae indulgentiae vim repellit: cum Salvator in Evangeliis mundari per eleemosynam cuncta commemoret, ac, sicut aqua exstinguit ignem, sic eleemosyna exstinguit peccatum (Eccli. III, 33) .

PL 20, 1140D

彼は、これら及びこれに類する〔聖句〕から完全に逸脱しないようにと〔Ne sane ab his… の文意は定かでない。his を上の聖句と取った〕、ごく軽いものや少数のものだけを赦しながら、いかなる矯正においても、示された寛容の力を退ける。救い主は福音書で、あらゆるものが施しによって清められると言い、「水が火を消すように、施しは罪を消す」(集会の書3:33)とも言っているのに。

21

Relicto denique toto admodum grege unam ovem fidei pastor inquirit, et inventam humeris superponens plus gaudii in amissae recuperatione constituit, quam habebat in salvis.

PL 20, 1141A

実に、群れをすっかり置いて、信仰の一匹の羊〔fidei は「羊」にかけて取った〕を牧者は探し求め、見つけると肩に載せ、救われている羊のうちに持っていた以上の喜びを、失われたものの回復に置く。

22

Apostolus autem formari in se rursum more partus Galatas ait, quos revalescentibus vitiis frustra primum in regeneratione mentis ediderat.

PL 20, 1141A

使徒は、悪徳がぶり返したガラテヤの人々を、最初に精神の再生において産み出したのが無駄になったので、産みの苦しみのように再び自分のうちに形づくられると言う。

23

Unde et opere charitatis effecto peccatorum multitudinem regi, Petrus et Jacobus Domini frater affirmant, verbis similibus protestantes: Charitas, inquit, tegit multitudinem peccatorum (I Pet. IV, 8; Jac. V, 20) .

PL 20, 1141A

それゆえ、愛の業が成し遂げられると、罪の多さが覆われる〔底本は regi。tegi と読む〕と、ペトロと主の兄弟ヤコブが、同じような言葉で証言している。「愛は、多くの罪を覆う」(一ペトロ4:8; ヤコブ5:20)。

24

Ita, his evidenter inspectis, intelligis Novatianos atroci obstinatione caecatos, malitiae potius suae quam Dei satisfacere voluntati; dum in proximos et post compunctionem praeteritorum, ipsis qui judicant fortasse meliores, et confessa condemnant, et expiata non solvunt; quae et donari possunt, et occuli non oportet.

PL 20, 1141A

こうして、これらを明らかに見たうえで、あなたは、ノウァティアヌス派が冷酷な頑固さに目をくらまされ、神の意志よりも自分たちの悪意を満たしていることを知る。隣人たちに対して、しかも過去の罪を悔いたあとで、おそらく裁く当人たちより優れている者たちに対して、彼らは、告白されたことを断罪し、償われたことを解かないからである。それらは赦されうるものであり、隠されるべきものでもない。

Liber II, Caput XVIII

第II巻 第XVIII章PL 20, 1141B
1

Quae Novatianis respondenda sint.

PL 20, 1141B

ノウァティアヌス派にどう答えるべきか。

2

APOLL.--Manifesta et evidens ratio est, non dicam Dei, penes quem misericordiae summa est, verum etiam justorum hominum judicio irremediabiles (non) duci, qui vitiorum pravitate calcata ad meliora se conferunt, et antea vel aetatis ignorantia negligentes, vel casuum diversorum erroribus occupati, iter fidei repetunt, atque abjecta, quam prius praetulerant, carnis illecebra, supernae conversationis actibus diluunt quidquid ante terrenorum amore polluerant.

PL 20, 1141B

アポロニウス――悪徳の邪悪さを踏みにじってより善いものへ向かう者、以前は年齢ゆえの無知のために怠っていたか、さまざまな出来事の過ちにとらわれていたかしながら、信仰の道を再び辿る者、以前に好んでいた肉の誘惑を捨て去って、天上の生き方の行いによって、以前に地上のものへの愛で汚したものをすべて洗い清める者が、救いようのない者と〔底本は (non) を丸括弧に入れて補う。ミーニュの脚注は、旧版は irremeabiles duci で、アシュリが欄外に否定辞を補うべきだと注したとする〕みなされることはない、という理は、神の判断においては言うまでもなく(神のもとには慈しみの極みがある)、義しい人々の判断においてさえ、明白で明らかである。

3

Sed forte ante infusionem baptismatis ista concessa sint, et aliqua Novatianis adsit auctoritas, qua post lavacrum spiritale pollutos purgari non posse contendant, et inviolabilis sancti Spiritus munus tradi per homines semel posse, amissum restitui non posse confirment: assertioni ipsorum illo forsitan extrinsecus suffragante, quod a se locus poenitentiae non negetur, sed a Deo venia sit speranda; et satisfactio explenda pro factis, non reputanda pro meritis.

PL 20, 1141C

しかし、これらのことが赦されるのは洗礼の注ぎの前のことであって、霊的な洗いのあとに汚れた者は清められえない、聖なる霊の損なわれえない賜物は人を通して一度だけ授けられえて、失われたものは取り戻されえない、とノウァティアヌス派が主張し断言する、何らかの根拠が彼らにあるのかもしれない。外から、おそらく次のことが彼らの主張を支えているのだろう。すなわち、悔い改めの余地は自分たちからは否まれず、赦しは神に望むべきものである。償いは行いに対して果たされるべきであり、功に対して算入されるべきものではない、ということである。

4

Quid ergo in hujusmodi intentione durantibus referri debeat vel probari, more consuetae expositionis insinua: ut sermonis nostri occasione et pravis correctio, et venia suadeatur afflictis; dum irreligiosorum pertinacia panditur quidquid spei desperantium comprobatur.

PL 20, 1141C

それゆえ、このような主張に固執する者たちに何を答え、何を証明すべきか、あなたの慣れた説き方に従って示してもらいたい。我々の語らいを機に、邪な者には矯正が、苦しむ者には赦しが説かれるように。不敬な者たちの頑なさが明るみに出されるとき、絶望している者たちの希望になることがすべて確かめられるのだから。

5

ZACCH.--Felicius quidem est intemerata spiritalis gratiae dona servare, et incorruptum coelestis indulgentiae munus futuro deferre judicio, David hoc perdocente: Beati immaculati in via (Psal. CXVIII, 1) .

PL 20, 1141D

ザカイオス――霊的な恩寵の賜物を汚れなく守り、天の赦しの賜物を損なわぬまま来るべき裁きにもたらすほうが、確かにより幸いである。ダビデがこのことを教えている。「道において汚れのない者たちは幸いである」(詩篇118:1)。

6

Apostolus similiter: Ut possimus, inquit, fratres, inegram et animam et corpus et spiritum servare in diem Jesu Christi Domini nostri (I Thes. V, 23) .

PL 20, 1141D

使徒もまた同様に言う。「兄弟たちよ、我々が、魂も体も霊も、無傷のまま〔底本は inegram。integram と読む〕、我々の主イエス・キリストの日まで守ることができるように」と彼は言う(一テサロニケ5:23)。

7

Sed alios incautae ignorantia juventutis, alios terrenae fervor illecebrae, ad proclivem delictorum viam ducit; sub verbis propriae excusationis David in Spiritu istud loquente: Delicta juventutis meae et ignorantias meas ne memineris, Domine (Psal. XXIV, 7) .

PL 20, 1142A

しかし、ある者たちを不用心な若さの無知が、ほかの者たちを地上の誘惑の熱が、罪〔delictum〕へ傾く道へ導く。ダビデが霊において語り、自らの弁明の言葉でこう言っている。「主よ、私の若い日の罪と私の無知を思い起こすな」(詩篇24:7)。

8

Justarum quippe allegatio precum est, annis infirmioribus perpetrata forma remissionis recenseri, et cum aetatis privilegio perperam gesta dimitti; quia in hoc eodem testimonio non otiosa per prophetam refertur historia; sed aetatis ad casum facilitas incautior intimatur.

PL 20, 1142A

これは実に、義しい祈りの申し立てである。弱い年ごろに犯されたことが赦しの形で見直され、誤って行われたことが年齢の特権とともに赦される、というのである。なぜなら、この同じ証言において、預言者を通して語られているのは空しい話ではなく、年齢が過ちに陥りやすく、より不用心であることが示されているからである。

9

In quo annorum gradu ne velut specialem Novatiani locum teneant, audiant Salomonem sine exceptione temporum similia praedicantem: Quis gloriabitur castum se habere cor, et mundum se esse a peccato (Prov. XX, 9) ?

PL 20, 1142A

この年ごろについて、ノウァティアヌス派がいわば特別な余地を占めることのないように、ソロモンが時を除外せず同じことを宣べるのを聞くがよい。「誰が、自分は貞潔な心を持ち、罪から清いと誇るだろうか」(箴言20:9)。

10

Exclusa est ergo vanitas tacitae falsitatis: quamlibet purus oculis videatur humanis, non tamen ideo reus non est, quod suae ille conscientiae Deoque pollutus est.

PL 20, 1142B

こうして、黙したままの偽りの空しさは退けられた。人の目にどれほど清く見えようとも、その者が自分の良心と神の前で汚れている以上、責めを負わない者ではないのである。

11

Hanc igitur nostrae fragilitatis infirmitatem trino indulgentiae gradu purgari pietas divina permisit, donans principio cuncta per baptismum; obrepentia postea poenitentia tegens, reputari penitus nulla constituit, si ab omni corporis labe martyrii quempiam fervor absolvat, Psalmista dicente: Beati quorum remissae sunt iniquitates; et quorum tecta sunt peccata.

PL 20, 1142B

それゆえ、神の慈しみは、我々の脆さのこの弱さが、赦しの三つの段階によって清められることを許した。初めにはすべてを洗礼によって赦し、その後に忍び込んだものを悔い改めによって覆い、さらに、殉教の熱が人を体のあらゆる汚れから解くなら、何も数えられないと定めた。詩篇作者は言う。「その不法が赦され、その罪が覆われた者たちは幸いである」。

12

Beatus vir cui non imputabit Dominus peccatum (Psal. XXXI, 1) . Remittuntur ergo in baptismate omnia, quoniam illa tantum quae contracta post fuerint, ascribuntur: teguntur in poenitentia, quae si fuerint repetita reviviscunt.

PL 20, 1142B

「主が罪を数えない人は幸いである」(詩篇31:1)。したがって、洗礼においてはすべてが赦される。そのあとに負ったものだけが記入されるからである。悔い改めにおいては覆われるが、これは繰り返されれば、よみがえる。

13

Imputari autem in martyrio nulla possunt, quia et primum pretiosa sanguinis effusione delentur, et in praejudicium exstincti feliciter corporis non recurrunt.

PL 20, 1142C

しかし殉教においては、何ものも数えられえない。まず貴い血の流出によって消し去られ、さらに、幸いにも息絶えた体を損なうものとして、再び戻ってくることもないからである。

14

Sed quamlibet astipulante poenitentia dimittere gravia suae potestatis negabunt, cum pariter officii ac professionis suae esse cognoscant, aut ligare quae dura sunt, aut expiata dissolvere; illa ad Petrum, in cujus personam potestas omnium convenit sacerdotum, Salvatoris sententia perdocente: Quaecumque ligaveritis in terris, ligata erunt et in coelis: et quaecumque solveritis super terram, soluta erunt et in coelis (Matth. XVI, 19) .

PL 20, 1142C

しかし、悔い改めが加わっても、彼らは重いものを赦すことは自分たちの権能にないと言うだろう。だが、辛いものを縛り、償われたものを解くことが、同じく自分たちの務めと職分に属することを、彼らは知っているはずである。ペトロに向けられた救い主の言葉が、これを教えている。そのペトロの立場において、すべての司教たち〔sacerdos〕の権能は一つになる。「汝らが地上で縛るものは何であれ、天でも縛られ、汝らが地上で解くものは何であれ、天でも解かれる」(マタイ16:19)〔複数形のこの句はマタイ18:18にある。マタイ16:19は単数形〕。

15

Donari itaque delicta sine exceptione permissum est, si tantum in abolitionem missa non redeant; nec sicut scriptum est horrorem proprii vomitus canis repetat (II Pet. II, 22) , atque ablutas piis laboribus sordes sus in volutabris mergenda desideret, plus post remedia passura discriminis, quam inchoantibus malis lapsura pertulerat, Domino in Evangeliis sic monente: Ecce sanus factus es, jam noli peccare; ne quid tibi deterius contingat (Joan. V, 34) .

PL 20, 1142C

それゆえ、罪〔delicta〕は例外なく赦すことが許されている。ただし、赦免に送られたものが戻ってこないかぎりである。記されているとおり、犬が自分の吐いたものの嫌悪すべきものに戻ってはならず(二ペトロ2:22)、泥沼に沈むことになる豚が、敬虔な労苦で洗い落とされた汚れを再び望んではならない。そうすれば豚は、癒しのあとに、悪の始まりのときに倒れて受けたよりも大きな危険を受けることになる。主が福音書でこう戒めているとおりである。「見よ、汝は健やかになった。もはや罪を犯すな。さもなくば、汝にさらに悪いことが起こる」(ヨハネ5:34)〔引かれた句はヨハネ5:14〕。

16

Nolo dubites: praesentia semper, non praeterita Deus censet; hoc enim ait: In qua via te invenero, in ea te judicabo, dicit Dominus (Ezech. 33, 20) .

PL 20, 1142D

あなたが疑うことを私は望まない。神は常に現在を量るのであって、過去を量るのではない。実に神はこう言っている。「私が汝を見いだす道において、その道で私は汝を裁く、と主は言う」(エゼキエル33:20)。

17

Quod si post baptisma, id est, post sancti Spiritus susceptionem, redintegrandae nobis gratiae locus non est; quemadmodum Aaron, utique jam sacerdos, gravi exemptus offensae amissum pontificii gradum recepit, et post leprae infusionem mundari Maria coelitus meruit, quae ne quemquam pollueret, fuerat segregata? nam in castris congregatio spiritalis signatur Ecclesiae; lepra vero delicti mortalis effigies demonstratur.

PL 20, 1143A

洗礼のあと、すなわち聖なる霊を受けたあとには、我々に恩寵を回復する余地がないというなら、アロンは、すでに祭司であったのに、重い罪を免れて、失った大祭司の位を取り戻したのはなぜか。また、ミリアム〔ラテン語では Maria。モーセの姉〕は、ほかの誰をも汚さぬように隔離されていたのに、重い皮膚病が注がれたあと、天から清められるに値したのはなぜか。実に、陣営は霊的な教会の会衆を示し、重い皮膚病は死に至る罪〔delictum〕の姿であることが明らかにされている。

18

Cur patriarcha David geminis sanguinibus expiandus, innovari in se prioris gratiae Spiritum petit, evidenti fiducia Deo pollicens, ut iniquorum conversio veniae suae provocetur exemplo: patere insuper sibi in Dei laudibus loquendi copiam deprecatus, auctoritatem praedicationis obtinuit, dicens: Labia mea aperies, et eos meum annuntiabit laudem tuam (Psal. L, 17) .

PL 20, 1143A

なぜ族長ダビデは、二つの流血によって償われるべき身でありながら、以前の恩寵の霊が自分のうちに新たにされることを求め、明白な確信をもって神に、悪人の回心が自分の赦しの例によって呼び起こされるだろうと約束し、さらに、神の賛美を語る豊かさが自分に開かれるよう願って、宣べ伝える権威を得たのか。彼は言う。「汝は私の唇を開く。そして私の口〔底本は eos meum。os meum と読む〕は汝の賛美を告げ知らせる」(詩篇50:17)。

19

Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas, et sumis testamentum meum per os tuum (Psal. XLIX, 16) ?

PL 20, 1143B

ところが罪人に神は言った。「なぜ汝は私の正義を語り、私の契約を汝の口で取り上げるのか」(詩篇49:16)。

20

Nisi forte in prophetis alium spiritum, quam nunc accipimus, fuisse contendunt, aut penitus non fuisse, atque immitiorem sub gratia Evangeliorum Deum quam in lege constituunt; qui Petrum, id est, ipsum Ecclesiae fundamentum, tametsi in crimine non mansisse, fuisse tamen in crimine fatebuntur; et admonitionis Dominicae recordantem, non perfidiae, sed infirmitatis reatum amaritudine diluisse intelligant lacrymarum.

PL 20, 1143B

彼らが、預言者たちには、我々が今受けているのとは別の霊があったと、あるいはまったくなかったと主張し、福音の恩寵のもとの神を、律法のもとにいた神よりも苛酷な神として立てるのでもないかぎり、そうである。このような者たちは、教会の土台そのものであるペトロが、罪過〔crimen〕にとどまり続けはしなかったが、それでも罪過のうちにあったことを認めるだろうし、また、主の戒めを思い出した彼が、背信ではなく弱さの責めを、涙の苦さによって洗い流したことを悟るだろう〔qui の係りは定かでない。論敵を指すと取った〕。

21

Talis perinde luxuriosi illius in Evangelio reditus absumptis opibus substantiae spiritalis, atque a se in coelum peccatum fatentis, non renuitur ut pollutus, nec refutatur ut prodigus, sed incumbentis in cervicem suam patris osculis, id est, catholica pace, suscipitur; qui utique nisi per adoptionem baptismatis prius filius esse non potuit.

PL 20, 1143B

福音書の、霊的な財産の富を使い果たし、自分が天に対して罪を犯したと告白するかの放蕩者の帰還も、これと同様である。彼は汚れた者として拒まれず、浪費家として退けられず、首にすがる父の口づけ、すなわち公同の平和によって受け入れられる。しかも彼は、洗礼による養子縁組によってまず子となっていなければ、子ではありえなかったはずである。

22

Magni etiam convivii laetatus est apparatu, id est, communionis divinae honore donatus est; in annulo fidem recipiens, in stola gratiae vestimentum: carne insuper pascitur vituli, id est, aeternae haereditatis, sacri corporis assumptione, fit particeps; plena Apostolicae dignitatis ornamenta sortitus.

PL 20, 1143C

彼はまた大きな宴の設えを喜んだ。すなわち、神的な交わりの栄誉を授けられたのである。指輪において信仰を、長衣において恩寵の衣を受ける。さらに子牛の肉を食べさせられる。すなわち、聖なる体を受けることによって、永遠の相続にあずかる者となる。使徒の位の飾りを余すところなく分け与えられたのである。

23

Postremo etiam blasphemiam quae cuncta supergreditur crimina, remitti posse Salvator insinuat, abolerique in se commissa non renuit, si verae conversionis labore mereamur ut sub ejus praecepto coelum consentiat cum judicio sacerdotum; qua fiducia Salvatoris edicti eos, qui per fidem vitiis emundantur, non tantum ad veniam sed honorem gentium Doctor invitat dicens: Qui autem se emundaverit ab istis, erit vas sanctificatum in honore, utile Domino, ad omne opus bonum paratum (II Tim. II, 21) .

PL 20, 1143C

最後に救い主は、あらゆる罪過〔crimina〕を超える冒瀆でさえ赦されうると示唆しており、自らに対してなされたものが消されることを拒まない。もし我々が真の回心の労苦によって、その命令のもとで天が司教たち〔sacerdos〕の判断と一致するに値するならば、である。救い主の布告へのこの確信をもって、信仰によって悪徳から清められる者たちを、赦しだけでなく栄誉へと、諸国民の教師〔パウロ〕は招いて言う。「これらから自らを清める者は、栄誉ある聖別された器となり、主に役立ち、あらゆる善い業に備えられた者となる」(二テモテ2:21)。

24

Itaque ut in unitate divinitatis est Trinitas, ita in uno baptismatis nomine trina purgatio; Domino ad Apostolos sic loquente: Adhuc, inquit, habeo baptizari baptismate quod vos nescitis (Luc XII, 50) .

PL 20, 1143D

それゆえ、神性の一体性のうちに三位一体があるように、洗礼のただ一つの名においても三つの清めがある。主は使徒たちにこう語っている。「私は、汝らの知らぬ洗礼で、なお洗礼を受けねばならない」と彼は言う(ルカ12:50)。

25

Cujus tamen gradus omnibus relicturus exemplum, agens in corpore ipse lustravit. In Jordane baptizatus est; poenitentiae speciem pertulit in deserto: quod autem summae purificationis erat, in passione complevit.

PL 20, 1143D

そして彼は、この段階の範を万人に残そうとして、体のうちにあって自らその段階を巡った。ヨルダンで洗礼を受け、荒れ野では悔い改めの姿を耐え忍び、最高の清めであるものは、受難において成し遂げた。

26

Unde advertis, Novatianos sub omni peccatorum occasione degentes adversum se stultissime recusare, quod Deum pro se intelligant praestitisse; solamque Ecclesiam, ut fide, ita et pietate, Deo proximam, supra vilem concubinarum gregem, reginam merito nuncupari, quae dextrae partis obtinens locum, sinistrae filios celsa condemnat; ad se venientibus integram fidem tradens, revertendi ad se cupientibus aditum non praecludens; dum et manifestam divinitatem fidelibus praedicat, et spe veniae promptioris mavult revocare pereuntes, quam corrigendos forsitan desperatione confundere.

PL 20, 1144A

ここから、あなたは悟る。ノウァティアヌス派は、あらゆる罪の機会のなかで暮らしながら、神が彼らのために与えたと彼ら自身が悟っているものを、きわめて愚かにも、自分に逆らって拒んでいる。ただ教会だけが、信仰においても敬虔においても神に最も近く、卑しい妾たちの群れの上に立つ女王と正当に呼ばれる。教会は右側の場を占め、左側の子らを高みから断罪し、自分のもとに来る者には損なわれない信仰を授け、自分に戻ろうと望む者には入口を閉ざさない。また、信じる者たちには明らかな神性を宣べ、正されうるかもしれない者たちを絶望によって打ちのめすよりも、より速やかな赦しの望みによって滅びゆく者たちを呼び戻すことを望むのである。

Liber II, Caput XIX

第II巻 第XIX章PL 20, 1144B
1

Quae sit mysteriorum divinorum integra plenitudo.

PL 20, 1144B

神的な奥義の完全な充満とは何か。

2

APOLL.--In aperto est Novatianos stulte ignosci nolle peccatis, et suae fragilitatis immemores lapsorum magis damnatione, quam conversorum emendatione laetari: sed nisi expostulatio multiplex taedium gignit, unam hanc consummandi operis adjice firmitatem, ut totius credulitatis corpus amplectens, sacramentorum enumeres fastigia divinorum, et memoriae mandanda constituas, quae perennis spei intellectibus prodidisti, ut concluso paucis sensibus verbo recolere possit crebra confessio, quod in formam catholicae brevitatis insinuatio fidelis aptaverit.

PL 20, 1144B

アポロニウス――ノウァティアヌス派が愚かにも罪を赦そうとせず、自分たちの脆さを忘れて、回心した者たちの立ち直りよりも、堕ちた者たちの断罪をいっそう喜んでいることは明らかである。だが、重ねての願いが倦怠を生まないならば、この仕事を完成させる確かさとして、もう一つ加えてもらいたい。信仰の全体を抱え込み、神的な秘義の頂をあげて数え、あなたが絶えざる希望の理解のために示したことを、記憶に託すべきこととして定めてほしい。そうすれば、短い言葉に閉じ込められたものを、たびたびの告白が思い起こすことができる。忠実な教えが公同の簡潔さの型に整えたものを、である。

3

ZACCH.--Sufficere quidem poterat decursa in causis singulis ratio, et omnium interpretationum textus elucens: sed ne aliquis ex varietate sensuum scrupulus, ne qua ex responsionum pluralitate ambiguitas excitetur; totius fidei sacrum ordinem tenens, semper haec recoles.

PL 20, 1144C

ザカイオス――個々の論点について述べてきた理と、あらゆる解釈のはっきりした筋とで、確かに足りたはずだった。しかし、見解の多様さから何らかの疑いが、答えの数の多さから何らかの曖昧さが起こることのないように、あなたは信仰全体の聖なる順序を保ち、つねにこれを思い起こすであろう。

4

Unus est Deus Pater, qui semper hoc habuit speciale quod Pater est, non recipiens ulla, sed a se proferens omnia; inconvertibilis, invisibilis, inaestimabilis, aeternus.

PL 20, 1144C

唯一の神である父がいる。父は、父であることをつねに固有のこととして持ち、何ものも受けず、すべてを自らから生み出す。変わることなく、見えず、量りえず、永遠である。

5

Est igitur et Filius nomine atque persona, non substantia, a Patre distinctus, plenae majestatis ut genitor, perfectus perinde et sempiternus; nec secundum perfidorum opiniones a tempore credendus est quia natus est; sed cum Patre ante tempora manens, nobis ex tempore assumpti Salvatoris ostensus: unus nunc idemque mansurus et credendus est et confitendus; quoniam manifesta ejus divinitas non admittit ut aliquando non fuerit; nec rursum verae carnis assumptio patitur, ut sancti Spiritus cretione cessante natus ex Virgine non credatur.

PL 20, 1144C

したがって、子もまた、名とペルソナにおいて、実体においてではなく、父から区別されて存在する。子は父と同じく威光において満ち、同じく完全で、永遠である。背信の者たちの見解に従って、生まれたがゆえに時から始まったと信じられるべきではない。時に先立って父とともにとどまり、時が来てから、受け取られた救い主として我々に現れたのである。子は今も、これからも、唯一同じ者として信じられ、告白されるべきである。その神性は明らかであり、いつかはいなかったということを許さず、また、真の肉の受け取りは、聖なる霊の創造の働き〔底本は cretione。creatione と読む〕が絶えたかのように、おとめから生まれたことを信じないということを許さない。

6

Est et Spiritus sanctus a Patre similiter ac Filio, persona tantum et nomine, non majestate aut substantia alius aestimandus; non genitus ut Filius, sed a Patre procedens, virtutis, divinitatis, honoris perinde ac voluntatis ejusdem, idem semper quod Pater ac Filius faciens atque idem praestans: informator sapientiae, fidei dator, largitor munerum, sanctificationis indultor, remissor criminum, gratiarum divisor, Patrique semper ac Filio omni operum bonitate permixtus; nec creatus aliquando, sed creans semper.

PL 20, 1144D

聖なる霊もまた、父と子から、同様に、ペルソナと名においてだけ別と考えられるべきで、威光や実体において別なのではない。子のように生まれたのではなく、父から発出する。力、神性、栄誉、また意志において同じであり、つねに父や子と同じことを行い、同じものを与える。知恵を形づくる者、信仰を授ける者、賜物を分かち与える者、聖化を与える者、罪過〔crimina〕を赦す者、恩寵を分け与える者であり、すべての善い働きにおいて、つねに父と子に溶け合っている。いつか造られたのではなく、つねに造る者である。

7

Hunc perpetuo credi et confiteri, adorari, colique ac metui convenit; summaque cordis puritate sic diligi, ut sicut idem in Patre semper ac Filio est, ita in eo Patris ac Filii plenitudo credatur.

PL 20, 1145A

この霊を、永遠に信じ、告白し、礼拝し、敬い、畏れることがふさわしい。また心の最高の清さをもって愛することがふさわしい。霊が父と子のうちにつねにあるように、霊のうちに父と子の充満があると信じられるためである。

8

Habes quaesitorum intellectuum veram ac simplicem rationem, brevitatisque responsi scientiae congruentis affectum: superest, ut sicut praedictum in principio meministi, refertioribus majorum voluminibus strenuus lector invigiles, et in hoc vel sola brevitate contentus, celsioris doctrinae notitia glorieris: voluntati potius privatim tuae quam editioni publicae respondisse nos credens.

PL 20, 1145A

あなたは、求めた理解についての真実で簡明な理と、簡潔な答えにかなう知識の趣旨とを得た。残るのは、初めに言われたことをあなたが思い出すとおり、より満ちた先人たちの書物に、熱心な読者として心を傾けることである。そして、この短さだけで満足し、より高い教えの知識を誇ることである。我々が答えたのは、公の出版にというよりも、むしろあなた個人の願いにだと信じてほしい。

9

Et sane ulterius pergere coelestium secretorum arcet immensitas, ac retusos propria imbecillitate sensus inenarrabilis majestatis prohibet magnitudo: jamque horis in occasum vergentibus vicina tenebris umbra diffunditur, atque attentos crebra interpretatione sensus et refoveri convenit, et resolvi.

PL 20, 1145B

実に、これ以上進むことは、天の秘密の広大さが妨げており、自らの弱さのゆえに鈍った感覚を、言い表しえぬ威光の大きさが押しとどめている。もう時は日没に傾き、闇に近い影が広がっている。たびたびの解釈に注意を傾けてきた感覚は、休め、また緩められるのがふさわしい。

10

Tu autem haec toto mentis et corporis labore custodiens, numquam fidem, numquam deseras confessionem: ne licitis excedas dum sectaris illicita; et impossibilia cupiens, exuare salutaribus, Deo taliter praemonente: Altiora a te ne quaesieris et fortiora a te ne scrutatus fueris (Eccli. III, 22) .

PL 20, 1145B

あなたはこれらを、心と体の全力で守り、決して信仰を、決して告白を捨てるな。禁じられたものを追い求めて許されたものを踏み越えることがないように、また不可能なものを望んで救いとなるものを奪われることがないように。神がこう予め戒めているとおりである。「汝より高いものを求めてはならず、汝より強いものを探ってはならない」(集会の書3:22)。

11

Id est, quae tibi prodita de coelestibus vel infernis lege ipsius non sunt, noli penitus audire vel credere; quoniam quos decipere carnis vitiis diabolus non potest, tali studio et vanitate supplantat; occultaeque scientiae arbitros statuens, lapidem sub lapide cogit inquirere, ut inveniant serpentem.

PL 20, 1145B

すなわち、天上のことや冥界のことで、神の法によってあなたに伝えられていないことは、聞くことも信じることも決してするな。悪魔は、肉の悪徳で欺けない者たちを、このような熱心さと空しさで足をすくうのである。そして、隠された知識の審判者を立て、石の下にさらに石を探させ、蛇を見つけさせる。

12

Ergo sufficiat canonicis inhaerere doctrinis et divinarum historiarum notitiam perquirenti, ea tantum non ignorare quae scripta sunt, summaque diligentia conditum assidue recordari Christum Dominum crucifixum, venturumque in judicium resurgentium corporum, et cum electis perpetuo regnaturum.

PL 20, 1145C

だから、正典の教えに寄り添い、神的な歴史の知識を探る者にとっては、書かれていることだけは知らずにいないこと、そして最大の熱心さをもって、十字架につけられて葬られ、復活する体を裁くために来て、選ばれた者たちとともに永遠に統べるであろう主キリストを、絶えず思い起こすことで足りるとせよ。

13

Haec fiducialiter credes, haec futura profiteberis, ut sanctorum coetibus aggregatus aeternae vitae honore blandissimo et donari possis et perfrui.

PL 20, 1146A

あなたはこれらを確信をもって信じ、これらが来ることを告白せよ。そうすれば、聖徒たちの集会に加えられ、永遠の生命の甘美きわまる栄誉を授けられ、また享受することができる。

14

Sic inter obvias peccatorum procellas atque aestus saeculi collabentis justitiae regulam servans, fidei specialiter integritate merearis quae sunt perpetuo mansura post saeculum.

PL 20, 1146A

このように、罪の行く手に立ちはだかる嵐と、崩れゆく世の荒波のなかで、正義の規範を守り、信仰の完全さによって、世ののち永遠にとどまるものにあずかるに値する者となれ。

Liber II, Caput XX

第II巻 第XX章PL 20, 1146A
1

Confessio ad Deum.

PL 20, 1146A

神への告白。

2

APOLL.--Magna est quidem libelli prioris editio, ac perspicuis intellectibus sensus rerum notitiam fidemque docuerunt; sed non minus praesentis utilitati, quam gratiae ascribendum est praecedentis: quia licet a multis, ut ipse professus es, decursa lustraveris, intulit tamen brevitas commodum quod raro mereantur eloquia prolixorum; fructusque non parvus est.

PL 20, 1146A

アポロニウス――先の小著の刊行は確かに大きなものであり、その意味するところは、明らかな理解によって、事柄の知識と信仰を教えてくれた。だが、先の書の魅力に劣らず、この書の有益さにも〔功を〕帰さねばならない。あなた自身が言明したとおり、あなたは多くの人が論じ尽くしてきた事柄を見渡したのだが、それでも簡潔さは、長々と語る者たちの雄弁がまれにしか得られない便益をもたらしたからである。その実りは小さくない。

3

Trinae primum unitatis divinitatem clara expositione cognoscere, tum Judaeorum in perfidia sua casum, et in haereticis universarum impietatum ruinam; tum denique in stultitia tua.

PL 20, 1146B

まず、三つにして一体である神性を、明快な説明によって知ること、次に、ユダヤ人たちが自らの背信のうちに堕ちたこと、そして異端者たちのうちにあらゆる不敬虔が崩れ落ちたことを知ることである。そして最後に、汝の愚かさのうちに〔底本はここで文を切るが、次節の「ノウァティアヌスよ、論駁されて」に続く句と取った〕。

4

Novatiane, convictus, quantum tibi ex Dei indulgentia derogaris, evidentibus Scripturarum testimoniis didicisti.

PL 20, 1146B

ノウァティアヌスよ〔ノウァティアヌス派の祖への呼びかけ。その派の者への呼びかけとも取れる〕、〔汝の愚かさのうちに〕論駁された汝は、神の赦しからどれほどのものを自分から削り取っているかを、聖典の明白な証言によって学んだ。

5

Brevis insuper fidei adjecta conclusio est, cordique adeo cuncta sederunt, ut in his quae secunda sunt degere votum sit, in his consummare desiderium: modo ut haec rerum omnium creator ingenitus per eum quem ex se atque intra se genuit Deum, et nunc florem sumpti corporis habitantem in utraque mansurum nativitate complectitur, per sanctum perinde Spiritum impleturus exaudiat; et alumnae precationis effectu conferre non abnuat, quae praestitit velle; reptantemque inter praecepta sua parvis gressibus famulum placidus tueatur et dirigat, Trinitatem in personis ac nominibus, Deum in majestate ac substantia confitentem; utrumque tamen suae miserationis beneficiis relaturus, si et vivendo voluntatem ipsius impleam, et servatam patrum traditionibus fidem, futurae resurrectionis gaudiis repraesentem.

PL 20, 1146B

さらに、信仰の簡潔な結びが加えられ、すべてがそれほど心に据えられたので、好ましいもの〔secunda の意味は定かでない。「順調な、好ましいもの」と取った〕のうちに暮らすことが私の願いであり、そのうちに生を全うすることが私の望みである。ただ願うのは、万物の生まれざる創造者が、自らから自らのうちに神として生み、今は取られた体の花のうちに住み、二つの生まれのうちにとどまるであろう者として抱いている者を通して、また同じく聖なる霊を通してこれらを満たそうとして、これらを聞き入れることである〔complectitur は quem に続く関係文と取った〕。また、〔私が〕望むようにと自ら与えたものを、育まれた祈りの成果として授けるのを拒まないこと、そして、自らの戒めのあいだを小さな歩みで這い進む僕を、穏やかに見守り導くことである。この僕は、ペルソナと名においては三位一体を、威光と実体においては神を告白している。それでも創造者は、そのいずれをも自らの憐れみの恩恵に帰するであろう〔relaturus の係りは定かでない。主語の創造者に係ると取った〕。ただし、私が生きて彼の意志を満たし、父祖たちの伝えによって守られた信仰を、来るべき復活の喜びの前に差し出すならば、である。

Liber III, Prooemium

第III巻 冒頭PL 20, 1145D
1

Tertium hunc jam instruentes libellum conversationis catholicae formam loquemur, qua instrui alios, non qua ipsi velimus efferri: haec dispositis observantiae gradibus quid effici ab homine possit aut soleat, divinis ut exinde sententiis demonstrabit, exiguis ac mediocribus summa sic temperans, ut nequaquam humilioribus deroget, quod sit collatura potioribus; sed ut illud Apostoli: Quisque sibi vindicans fidem penes se habeat, nec judicans quemquam in Domino glorietur (Rom. XIV, 22) : cautius utique servaturus in propriis, quod in alienis gravius aestimarit.

PL 20, 1145D

この第三の小著をいま整えるにあたって、我々は公同の生き方の型を語る。それは他の人々が教えられるためであって、我々自身が高ぶりたいためではない。この型は、定められた遵守の段階を順に挙げて、人に何が成し遂げられうるか、あるいは通例成し遂げられるかを、これ以後、神的な文言によって示すだろう。小さな者にも中ほどの者にも最上のものを加減して適用し、より優れた者に授けるものが、より低い者をけっして貶めることのないようにする。むしろ使徒のかの言葉のとおりである。「各自は自分のために信仰を主張して、それを自分のもとに保ち、誰をも裁かずに、主において誇るように」(ローマ14:22)。他人のことでいっそう重く量ったことを、自分のことではいっそう慎重に守るためである。

2

Huic igitur operi paulisper studium commodantes, solitas exercebimus sub congrua disputatione personas; atque institutum a cognito eruditore discipulum arduae professionis honore provocabimus morem districtionis aggredi disciplinae, subjectisque actibus probabilium monachorum mentionem futurae consummationis inducere: cui haec breviter perscrutanti quae sit de Antichristo absolvetur obscuritas; ut his speciatim decursis ultima resurrectionis fides pateat, quae licet dudum bene credita atque suscepta sit, verbis tamen simplicibus intimata divina promissione firmabitur.

PL 20, 1146D

それゆえ、この仕事にしばらく熱意を貸して、我々は適切な論議のもとで、いつもの人物たちを用いよう。そして、知られた教師に教えられた弟子を、険しい誓願の栄誉をもって促し、規律の厳格な習いに取りかからせ、称賛すべき修道士たちの行いを示したうえで、来るべき終わりの言及へ導こう。この弟子がこれらを手短に究めるとき、反キリストについての不明な点は解かれるだろう。そして、これらが個別に論じ尽くされたとき、最後の復活への信仰が明らかになる。この信仰は、すでにとうに正しく信じられ受け入れられているが、それでも単純な言葉で告げ知らされて、神の約束によって確かめられるのである。

3

Primus itaque, ut in caeteris, Apollonius dilatae collationis spatia relaturus, velut comperendinatam repetet subnixa auctoritate vel affabilitate doctrinam, ut praedicti ordinis membra perlustrans servire justitiae arctius cupiat, aevique residua Deo deputans, mori quoque pro ejus nomine non recuset, cum librato in singulis tenore cognoscat quid velle hominem, quid audere conveniat: quia et soli fiduciae omnia credere parum firmum est, et infirmitati in omnibus subjici nihil merentis.

PL 20, 1147A

それゆえ、ほかの箇所でと同じく、まずアポロニウスが、延期されていた対話の続きを再び取り上げ、いわば日延べされた教えを、権威と親しみやすさに支えられて改めて求める。それは、前述の身分の各部分を見渡して、いっそう固く正義に仕えることを望み、残りの生涯を神に割り当てて、その名のために死ぬことも拒まないようになるためであり、個々の点で釣り合いを量った筋道によって、人が何を望み、何をあえてするのがふさわしいかを知ったうえでのことである。確信だけにすべてを委ねるのは確かさに乏しく、あらゆることで弱さに屈するのは、何の功も立てない者のすることだからである。

Liber III, Caput I

第III巻 第I章PL 20, 1147B
1

Quae opportuna vivendi forma.

PL 20, 1147B

ふさわしい生き方の型。

2

APOLLONIUS.--Si digne comparatum est, o Zacchaee, ut id quod in mutis animalibus saepe comperimus, etiam in quorumdam hominum sensibus cerneremus; profecto in me hoc specialiter veniens dicti veteris sententiam comprobavit: nam sicut caetera animalia ad ea semper loca ubi aliquando bene pasta sunt revertuntur, nec largioribus illecta pabulis oblivisci possunt quod jejuna perceperint: sic nos post verbi, ut nunc intelligo, famem sitimque doctrinae colloquia tua avidi petimus, expertisque tractatibus fiducialiter inhaeremus; a quo scilicet coelestis scientiae cibos, et haustus intellectuum sumpsimus divinorum.

PL 20, 1147B

アポロニウス――ザカイオスよ、もし物言わぬ動物にしばしば見いだすことが、ある人々の思いにも見て取られるように、ふさわしく定められているのなら、それは特に私に当てはまって、古い言葉の意味を確かめたことになる。というのは、ほかの動物が、かつてよく草を食んだ場所へいつも戻り、より豊かな飼い葉に誘われても、飢えていたときに受け取ったものを忘れることができないように、我々も、いま悟るところでは、言葉への飢えと教えの渇きののち、貪欲にあなたとの語らいを求め、すでに味わった論じ方に確信をもってすがるからである。実に我々は、その論じ方から、天の知識の食べ物を、神的な理解の飲み物を受け取ったのである。

3

Ecce enim vix adhuc vastis gentilitatis erroribus liberi, modo infusae regenerationis novitatem spirantes, integritatem fidei te tradente jam novimus, atque universa haereticorum membra carpentes munus catholicae confessionis amplectimur, et Deo auctore fidentes exstructae super petram domus tegmina possidemus; si idem bonorum omnium largitor indulgeat, terrenae conversationis actum et caecas saeculi vanitates ab evangelicae turris specula visuri.

PL 20, 1147C

見よ、異教〔gentilitas〕の広大な誤りからやっと自由になり、注がれた再生の新しさをいま息吹いている我々は、あなたが伝えてくれたことで、信仰の完全さをすでに知っている。そして異端者たちのあらゆる部分を引き裂きながら、公同の告白の賜物を抱き、神を創始者として確信をもち、岩の上に築かれた家の屋根を所有している。万物の善の与え手である同じ神が許すなら、地上の暮らしの営みと世の盲目な空しさを、福音の塔の見張り台から見渡すことになるだろう。

4

Sed quamlibet creatorem proprium, ut est, nosse bonum primum sit, atque in fidei susceptione verae salutis certa fundamina; alia tamen ordinatio credulitatis, alia vitae est: et spiritalis aedificii solidam molem tametsi impacta nequitiarum torrentibus unda non subruit; justitiae tamen metalla non pingunt, si nulla virtutum opera suffragentur.

PL 20, 1147C

しかし、自らの創造者をありのままに知ることは第一の善であり、信仰の受容は真の救いの確かな土台であるにしても、信じることの秩序と生の秩序とは別である。霊的な建物の堅固な量塊は、悪の奔流が押し寄せる波にも崩されないが、それでも、徳の業による支えがなければ、正義の金属〔metalla の意味は定かでない。「正義の飾り」と取った〕は建物を彩らない。

5

Unde quia ab hujusmodi studiis tempore pridem, non mente cessavimus, recentes post quietem sensus dilatis, ut recolis redde tractatibus; et quam nos potissimum vivendi formam inire conveniat, consultus exprome: ut dum spiritalem indulgentiam salubriter suades, haec denique ex Scripturis edicta constituas, quae cum fidem teneant, virtutis operum et gratiam non omittant.

PL 20, 1147D

それゆえ、我々は時間のうえではとうにこうした営みから離れていたが、心では離れていなかったので、休息のあとで新たになった我々の思いを、あなたが思い出しているとおり、延期されていた論述へ戻してほしい。そして、我々はどのような生き方の型に入るのが最もふさわしいか、問われた者として述べてほしい。霊的な赦しを有益に勧めるにあたって、実に聖典から、次のような布告を定めてもらいたい。すなわち、信仰を保ちつつ、徳の業の恩寵をも欠かさない〔ミーニュの脚注は、写本(Lem. と Vind.)は virtutis opera et、旧版は virtutes operum et と読むと記す〕、そのような布告を。

6

ZACCHAEUS.--Memini dudum collationem nostram diei fine suspensam, et subcrescentibus interrogationum causis tempus magis quam studia defuisse; ob quae nunc ea conditione tibi cedimus, ut a nobis vivendi formam requirens, competentem scientiae gradum, non quod gloriemur ex nobis, sed quod ex Deo prodesse aliis velimus, accipias: in quo tamen non absurda praemonitio est tutis primordiis munire proposita, et manentibus in observatione desideriis ascensum semper potiorum moliri.

PL 20, 1148A

ザカイオス――我々の先の対話が日の終わりに中断され、問いの理由が増えてゆくなかで、熱意よりも時間のほうが足りなくなったことを、私はおぼえている。それゆえ、いま我々はあなたに、次の条件で譲る。あなたは我々から生き方の型を求めるのだから、知識にふさわしい段階を受け取るがよい。それは我々自身から誇るためではなく、神から受けたものによって他の人々に益したいからである。ここで、安全な始まりによって計画を固め、遵守にとどまる望みのもとで、つねにより優れたものへの上昇を企てるよう予め戒めておくのは、不条理ではない。

7

Ait enim in Evangelio Dominus: Nemo, inquit, aedificaturus turrem, non prius secum cogitavit et sumptum (Luc XIV, 28). Ne interrupto opere incautius coepta rideantur, et sint odii quae fuerant prius voti.

PL 20, 1148A

実に、主は福音書でこう言っている。「塔を建てようとする者は誰も、まず自分で費用を考えずにはいない」と彼は言う(ルカ14:28)。仕事が中断されて、不用意に始められたことが笑われ、以前は願いであったものが憎しみの種とならないようにである。

8

Talis aggrediendorum hostium causa, praenoscere pugnaturos proprias docet vires, perpensoque adversi agminis pondere vel foedus inire vel praelium, ne sera infirmitatis querela dare insecuturo terga compellat, et post facti praecipitis poenitentiam loco motis aut lugubris conditio subeatur aut turpis.

PL 20, 1148B

敵を攻撃する理由もこれと同じで、戦おうとする者に、あらかじめ自分の力を知り、敵の軍勢の重みを量ったうえで、同盟を結ぶか戦うかを選ぶことを教える。遅すぎる弱さの嘆きが、追ってくる者に背を向けることを強いたり、早まった行いを悔いたのち、持ち場を動かされて、悲惨な境遇か恥ずべき境遇に入ったりすることのないようにである。

9

Itaque prima ac sine discrimine via est, Deum firmiter credere, et cum bene credideris, plus timere; toto insuper, ut saepe jam diximus, formidatum corde diligere: non quia idem bene ac male facere potens est, sed quia magis praestare bona mavult, et numquam pro noxa ut meremur, ulcisci.

PL 20, 1148B

それゆえ、第一の、危険のない道は、神を堅く信じること、そしてよく信じたなら、いっそう畏れること、さらに、我々がすでにしばしば言ったとおり、畏れる神を心の全体で愛することである。それは、神が善をも悪をもなしうるからではなく、むしろ善を与えることを望み、我々が当然受けるべき罪責に応じて報復することは決してないからである。

10

Consequens bonum est vitae simplicis puritas, et exosis facinoribus in proximos studium charitatis.

PL 20, 1148B

それに続く善は、素朴な生の清さと、憎むべき凶行を退けて隣人へ向ける愛の熱心である。

11

Sic enim scriptum est: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis visceribus tuis (Matth. XXII, 37) ; et proximum tuum tamquam te (Ibid., 39) .

PL 20, 1148C

実にこう書かれている。「汝は主なる汝の神を、汝の心の全体から、汝の魂の全体から、汝の心の奥底のすべてから愛せ」(マタイ22:37)。また「汝の隣人を汝自身のように」(マタイ22:39)。

12

Quo in loco non de propinquitate sola fit mentio, sed jure proximus dicitur, qui malis obrutus prosperis adjuvatur, et adoptiva miseratione confotus, quod cognatione generis non habet, gratiarum ad Deum reddit affectu.

PL 20, 1148C

この箇所で言われているのは、近しさだけのことではない。悪に押しつぶされたとき、善きことによって助けられ、養子にするような憐れみに温められた者が、血縁によって得られないものを、神への感謝の情によって返すなら、その者こそ正当に隣人と呼ばれる。

13

Unde illud Salomonis est: Conclude eleemosynam in corde pauperis, et ipsa pro te exorabit ab omni malo (Eccli. XXIX, 15) . Et iterum: Qui pauperis miseretur, Deo feneratur (Prov. XIX, 17) .

PL 20, 1148C

ここから、ソロモンのかの言葉がある。「施しを貧しい者の心に閉じ込めよ。それが汝のために、あらゆる悪から執り成すだろう」(集会の書29:15)。また、「貧しい者を憐れむ者は、神に貸す」(箴言19:17)。

14

David similiter: Junior fui et senui, et non vidi justum derelictum (Psal. XXXVI, 25, 26) ; nec semen ejus quaerens panem. Tota die miseretur et commodat, et semen ejus in benedictione erit.

PL 20, 1148C

ダビデも同様に言う。「私は若かったが、老いた。そして義しい者が見捨てられるのを見なかった」(詩篇36:25, 26)。「その子孫がパンを求めることもない。彼は一日じゅう憐れみ、貸す。その子孫は祝福のうちにあるだろう」。

15

Job perinde: Conservavi, inquit, egenum de manu potentis; et pupillo cui non erat adjutor, auxiliatus sum. Os viduae benedixit me semper, cum essem oculus caecorum, et pes claudorum, et invalidorum pater (Job. XXIX, 12, sec. LXX) .

PL 20, 1148D

ヨブも同様である。「私は貧しい者を権力者の手から守った」と彼は言う。「助ける者のなかった孤児を、私は助けた。やもめの口はつねに私を祝福した。私は盲人の目であり、足なえの足であり、弱い者たちの父であったからだ」(ヨブ記29:12、七十人訳による)。

16

Et Dominus in Evangelio se in personis humilium sublevari docuit, dicens: Amen dico vobis, quod fecistis uni ex minimis estis, mihi et fecistis (Matth. XXV, 40) .

PL 20, 1148D

また主は福音書で、自分が卑しい者たちの身において支えられることを教えて、こう言った。「アーメン、私は汝らに言う。これらの最も小さい者の一人にしたことは、私にもしたのである」(マタイ25:40)〔底本は ex minimis estis。estis は istis(これらの)の崩れと読む〕。

17

Apostolus quoque: Qui parce seminat, parce et metet; et qui seminat in benedictione, de benedictione et metet. Unusquisque autem secundum quod proposuit in corde suo, non quasi ex tristitia et ex necessitate; hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX, 6, 7) .

PL 20, 1149A

使徒もまた言う。「わずかに蒔く者は、わずかに刈り取る。祝福のうちに蒔く者は、祝福のうちに刈り取る。各自は、心に決めたとおりにせよ。悲しみながらでも、強いられてでもなく。実に、神は喜んで与える者を愛する」(二コリント9:6, 7)。

18

Totum autem misericordiae opus prodesse per Esaiam Spiritus pandit, dicens: Solve omnem nodum injustitiae, resolve suffocationes impotentium commerciorum, dimitte quassatos in requiem, et omnem consignationem injustam dissipa.

PL 20, 1149A

慈しみの業がことごとく益になることを、霊はイザヤを通して明らかにして言う。「不義のあらゆる結び目を解け。力なき取引の締めつけをゆるめよ。打ちのめされた者を安らぎへと解き放て。あらゆる不当な証印を打ち砕け」。

19

Frange esurienti panem tuum, et egenum sine tecto induc in domum tuam. Si videris nudum, vesti, et domesticos seminis tui ne despexeris.

PL 20, 1149A

「汝のパンを飢えた者に裂き与えよ。屋根のない貧しい者を汝の家に導き入れよ。裸の者を見たなら、着せよ。汝の血筋の身内の者たちを、さげすんではならない」。

20

Tunc erumpet temporaneum lumen tuum, et vestimenta tua cito orientur, et praeibit ante te justitia tua, et claritas Dei circumdabit te. Tunc clamabis, et ego exaudiam: dum adhuc loqueris dicam, Ecce adsum (Isai. LVIII, 6, 9) .

PL 20, 1149A

「そのとき、汝の時にかなった光が現れ出で、汝の衣は速やかに生じ、汝の正義は汝の前を進み、神の栄光が汝を囲むだろう。そのとき汝は叫び、私は聞き入れる。汝がなお語っているうちに、私は言う。『見よ、私はここにいる』」(イザヤ58:6, 9)。

21

Ergo substantia absque fraudibus parta, si ita possideatur, accepta est; ac non in facultate mediocri, sed in cupidine divitiarum causa peccati est, Domino protestante; Vae vobis, divites, qui habetis consolationem vestram (Luc. VI, 24) .

PL 20, 1149B

それゆえ、財産が詐欺なく得られたものなら、そのように所有されるかぎり、受け入れられる。罪の原因となるのは、並みの資力ではなく、富への欲望である。主がこう証言している。「災いだ、汝ら富める者よ、汝らは自らの慰めを得ている」(ルカ6:24)。

22

Et iterum: Difficile, qui pecunias habent, intrabunt in regnum coelorum (Luc. XVIII, 24) .

PL 20, 1149B

また言う。「金銭を持つ者が天の国に入るのは難しい」(ルカ18:24)。

23

Conjugia autem honesta Deo non displicent, et in procreationis liberorum solemnis tori modesta dilectio, Scriptura dicente: Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una (Gen. II, 24) .

PL 20, 1149B

一方、正しい結婚は神に喜ばれないことはなく、子をもうける正式な婚床の慎ましい愛もそうである。聖典はこう言う。「このゆえに、人は父と母を離れ、妻に結ばれる。そして二人は一つの肉となる」(創世記2:24)。

24

Et iterum Quod Deus junxit, homo non disjungat. (Matth. XIX, 6) . [Inde habitus non luxui deditus, sed nitori.] Et secundum Apostolum: Omnium quae in macello veneunt, esca sine culpa est (I Cor. X, 25) ; quoniam, sicut idem Apostolus ait: Non est regnum Dei esca et potus, sed justitia et pax in Spiritu sancto (Rom. XIV, 17) .

PL 20, 1149B

また、「神が結び合わせたものを、人は引き離してはならない」(マタイ19:6)。[ここから、装いは贅沢にではなく、品のよさに向けられる。]〔この一文は底本で角括弧に入っており、前後と続かない。ミーニュの脚注は、括弧の中の語は、ザカイオスが衣服と食物の正当な使用を論じた一節の残りであるとする〕また使徒によれば、「市場で売られているもののうち、食べ物はすべて咎のないものである」(一コリント10:25)。実に、同じ使徒が言うように、「神の国は食べ物と飲み物ではなく、聖なる霊における正義と平和である」(ローマ14:17)。

25

Perniciosa tamen nimietas usus utriusque est, Domino sic monente: Videte ne graventur in vino et crapula corda vestra (Luc. XXI, 34) .

PL 20, 1149C

しかし、どちらについても度を越した用い方は破滅をもたらす。主がこう戒めている。「汝らの心が、ぶどう酒と深酒で重くならないよう気をつけよ」(ルカ21:34)。

26

Quod jam tamen per Salomonem ante praedixerat: Cui vae, cui lividi oculi? nonne eorum qui commorantur in vino, et sectantur ubi convivia fiunt (Prov. XXIII, 29, sec. LXX) ?

PL 20, 1149C

これは、すでにソロモンを通して予め告げられていたことである。「誰に災いがあるか。誰の目が青黒いのか。ぶどう酒のもとにとどまり、宴の開かれる場所を追い求める者たちではないか」(箴言23:29、七十人訳による)。

27

Unde Apostolus sumendi propter infirmitatem vini dat Timotheo praecepta (I Tim. V, 3) , sed modici. Haec et alio loco dicens: Nemo vos seducat (Coloss. II, 18) ; ebriosi regnum Dei non possidebunt (I Cor. VI, 10) .

PL 20, 1149C

それゆえ使徒は、弱さのゆえにぶどう酒を取るよう、テモテに教えを与えている(一テモテ5:3)〔引かれた句は一テモテ5:23〕。ただし少量である。使徒はこれをほかの箇所でも言っている。「誰も汝らを惑わしてはならない」(コロサイ2:18)。「酒に酔う者たちは神の国を所有しない」(一コリント6:10)。

28

In hac igitur vitae forma et conversationis sobriae disciplina mens ad Deum prompta sit; crebraque jejunia et assiduae in supplicationibus preces justitiam aut mereantur aut faciant, ut sumpta ex Evangeliis sententia sic viventem comitetur ac protegat: Gloria in excelsis Deo, et pax in terra hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14) .

PL 20, 1149D

それゆえ、この生き方の型と節度ある暮らしの規律において、心は神へ向かって敏捷であれ。たびたびの断食と、嘆願における絶えざる祈りとが、正義にふさわしいものとなるか、正義を生むかしてほしい。そうして、福音書から取られた言葉が、このように生きる者に付き従い、守るように。「いと高き所では神に栄光、地では善意の人々に平和あれ」(ルカ2:14)。

29

Haec mediocribus, si sublimium fervor aberit, dicta sufficient. His vitae perennis promissa concedi, omnium Scripturarum pandit auctoritas: ut si inter illa futuri regni clarissima sidera splendor eximius non attollit exiguos, delicta non opprimant, mansionumque, ut ipse meminit, apud Patrem diversitas consoletur, illudque in summa adhortantis Domini succurrit edictum: Omnes qui crediderint in me, non confundentur (Rom. IX, 33) .

PL 20, 1150A

高いものへの熱意が欠けているなら、並みの者たちには、これまで言われたことで足りるだろう。これらの者たちに永遠の生命の約束が認められることを、すべての聖典の権威は示している。来るべき国の最も輝かしい星々のなかで、際立つ輝きが小さな者たちを高めないにしても、罪〔delicta〕が彼らを押しつぶすことはなく、また主自身が思い起こしているように、父のもとの住まいの多様さが彼らを慰めるように、ということである。そして、励ます主の最後の布告が、まさに助けとなる。「私を信じる者はすべて、辱められない」(ローマ9:33)。

30

Id est, ut eos a Christo vis nulla disterminet, quos semel eidem fides pura nexuerit, et salutaris signi integritate salventur, qui ea quae ob laborem difficilia sunt aut impossibilia respuunt, aut aggredi quia sunt ardua et magna, timuerunt.

PL 20, 1150A

すなわち、純粋な信仰が一度キリストに結びつけた者たちを、どんな力も彼から引き離さないということである。労苦のゆえに難しい、あるいは不可能とされることを退ける者も、険しく大きいゆえにそれに取りかかることを恐れた者も、救いの印の完全さによって救われる。

Liber III, Caput II

第III巻 第II章PL 20, 1150B
1

Quae sit sublimioris vitae regula conservanda.

PL 20, 1150B

守るべきより高い生き方の規範とは何か。

2

APPOL.--Aperta est doctrinae istius veritas, sanumque consilium, ut Deum prae cunctis affectibus diligentes, etiam si summa non capimus, nequaquam tamen vel mediocribus excedamus: et si honor sublimium splendorque non veniat, sententia miseros aeterna non damnet.

PL 20, 1150B

アポロニウス――この教えの真理は明らかで、助言は健全である。我々があらゆる情愛にまさって神を愛するなら、最高のものを得られなくても、並みの水準からも決して外れることはない。高みの者の栄誉と輝きが来なくても、永遠の判決が哀れな者を断罪することはない。

3

Sed vere istud aut inertis aut diffidentis est animi, atque a Dei munificentia praecipuum nil sperantis, torpere in exiguis hominem cui summa proposita sint, et vitae tanti facere commoditatem, ut inaestimabilium saeculorum regna dissimulet, vel quadam vulgi conditione despectus sero se lugeat non quaesiisse, quod jam mereri exacta saeculi conversatione non possit.

PL 20, 1150B

しかし、これは実のところ、怠惰な心、あるいは自信のない心、神の寛大さから格別なものを何も望まない心のすることである。最高のものが示されている人が小さなことに鈍いままであり、生活の便宜をこれほど重んじて、量り知れぬ世々の国を見て見ぬふりをする。あるいは、世の暮らしが過ぎ去ってしまって、もう得られないものを、世間の凡俗の一人として軽んじられながら、遅れて、求めなかったと嘆くことになる。

4

Quae nobis ergo vivendi forma sublimiorque sit ratio propositi celsioris, sacris non pigeat docere sententiis, quia non ita labor aspernatur infirmos, ut nulla divinae provocationis fiducia cohortetur, dum in his quae, ut ipse dixisti, velut impossibilia praedicantur, et temporibus meritum non tenetur, et actu levius fortasse quam creditur.

PL 20, 1150C

それゆえ、我々にはどのような生き方の型と、より高い志の理があるのか、聖なる言葉によって教えることをいとわないでほしい。労苦は弱い者をそれほど退けるものではなく、神からの促しへの確信が励ましを与えない、ということもないからである。あなた自身が言ったように、不可能なものとして宣べられているかに見えるものにおいて、功は時間によっては保たれず、行いにおいては、おそらく信じられているより軽いのだから。

5

ZACCH.-- Angusta quidem et ardua via est, quae ducit ad vitam (Matth. VII, 14) ; sed cum sint possibilia cuncta credentibus, in quantum ratio nostrae fragilitatis admittit, fastigia munerum divinorum sub Dei semper invocatione quaerenda sunt; praecipue cum in nostro corpore Dominus, agens nil penitus quod homo efficere non possit, injunxerit, Apostolis dicens: Ecce reliqui vobis exemplum quod sequamini (Joan. XIII, 15) .

PL 20, 1150C

ザカイオス――命に至る道は、確かに狭く険しい(マタイ7:14)。しかし、信じる者にはすべてが可能であるから、我々の脆さの理が許すかぎり、神的な賜物の頂は、つねに神への呼び求めのもとで追い求められねばならない。とりわけ主は、我々の体にあって、人にできないことを何一つ行わずに、使徒たちにこう言って、それを命じたのだから。「見よ、私は汝らに、従うべき模範を残した」(ヨハネ13:15)。

6

Id est: Excusatio impossibilitatis abscedat: ea facere posse vos doceo quae ipse non renui: quapropter Si perfectus vis esse (ut idem consulenti juveni Dominus ait), vade, vende omnia bona tua, et da pauperibus; et veni, sequere me (Matth. XIX, 21) .

PL 20, 1151A

すなわち、「不可能だという言い訳は退けよ。私自身が拒まなかったことを、汝らにできると私は教える」ということである。それゆえ、同じ主が助言を求めた若者に言うとおり、「完全であることを望むなら、行って、汝の持つものをすべて売り、貧しい者に与えよ。そして来て、私に従え」(マタイ19:21)。

7

Id est: Oblitus respuensque terrena, coelestia concupisce; et, sicut ipse subjicit dicens, Thesauri spiritalis opibus abundabis (Ibid.) .

PL 20, 1151A

すなわち、地上のものを忘れて退け、天上のものを切望せよということである。主自身が続けて言うとおり、「汝は霊的な宝の富に満ちるだろう」(マタイ19:21)。

8

Talis enim apud Deum voluntariae paupertatis est causa, ut temporarie inops factus, dives maneas in aeternum, et caducam saeculi dignitatem vel voluptatem pro illius amore contemnens, coelestes delicias possessurus obtineas.

PL 20, 1151A

実に、神のもとでの自ら選んだ貧しさの理由は、次のとおりである。一時的に貧しくなって、永遠には富む者であり続けるため、そして世のはかない位や快楽を、神への愛のために軽んじて、天の歓びを所有する者として得るためである。

9

Inexsolubilia itaque mundi istius vincula rumpenda, et quaedam facultatum et praediorum abjicienda sunt onera; ut ad Redemptorem nostrum pervenire cupientes, nullis delictorum necessitatibus urgeamur: quibus tametsi cum voluntate ipsa peccandi necessitas abest, timenda nihilominus semper occasio est, ac nonnumquam sub honestis actibus culpa subrepens; in ipso Evangelio veritate sic testante: Qui non vendiderit omnia quae possidet (Luc. XIV, 33) , et tulerit crucem suam, et secutus fuerit me, non potest meus discipulus esse (Ibid., 27) .

PL 20, 1151A

それゆえ、この世界の解きがたい絆は断ち切られねばならず、資産と所有地の重荷のいくつかは捨てられねばならない。我々の贖い主のもとに至ろうと望む者が、罪〔delicta〕の必然に迫られることのないためである。罪を犯す意志そのものとともに、罪を犯す必然が無いにしても、機会はそれでもつねに恐れねばならず、咎が尊い行いの下にひそかに忍び込むことも時にはある。福音書そのものにおいて、真理がこう証言している。「所有するものをすべて売らない者は(ルカ14:33)、また自分の十字架を担って私に従わないなら、私の弟子であることはできない」(ルカ14:27)。

10

Ergo enitendum est, ut illius primum discipuli, post amici esse possimus. Cessat enim conditio servitutis, si meritum spiritale succedat, ipso dicente: Si feceritis quod mando vobis, ecce jam non dicam vos servos, sed amicos (Joan. XV, 14) .

PL 20, 1151B

それゆえ、まず主の弟子に、のちにその友になれるよう、努めねばならない。霊的な功が続くなら、僕の身分は終わるのだから。主自身が言う。「私が命じることを汝らが行うなら、見よ、私はもはや汝らを僕とは言わず、友と言う」(ヨハネ15:14)。

11

Hic labor sic viventibus gratus est, et pro spe hujusmodi cunctis deliciis praestat injuria, blanda humilitas, patiensque contemptus, victus exiguus, pauperque vestitus; et in imperia spiritus carne depressa, obliqua vitiis studia discenda sunt, iram vincere, invidiae nihil debere, ejus colere mansuetudinem, arrogantiam detestari, respuere humanae gloriae vanitatem, et linguam, saevissimum malum, ab obtrectatione cohibere; ut sic exuviis veteris hominis absumptis, non frustra illud Apostoli recenseatur: Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem coelestis (I Cor. XV, 30) ; imitatoresque illius simus (I Cor. IV 16) , sicut ille Christi, fiducialiter usurpantes: Nostra autem conversatio in coelis est (Philipp. III, 20) .

PL 20, 1151B

このように生きる者にとって、この労苦は喜ばしく、このような希望のために、あらゆる快楽にまさるのは、侮辱、柔和な謙遜、耐える蔑み、乏しい食べ物、貧しい衣服である。そして肉を霊の支配のもとに抑えて、悪徳に逆らう営みを学ばねばならない。すなわち、怒りに勝つこと、妬みに何も負わないこと、彼の柔和〔ejus の指すものは定かでない。主の柔和と取った〕を育てること、高慢を忌むこと、人の栄光の空しさを退けること、そして最も猛々しい悪である舌を、中傷から抑えることである。このように、古い人の脱ぎ殻を取り去ることによって、使徒のかの言葉が無駄に数え上げられるのでないように。「我々が地に属する者の像を負ったように、天に属する者の像をも負おう」(一コリント15:30)〔引かれた句は一コリント15:49に当たる〕。我々は彼〔使徒〕の模倣者となろう(一コリント4:16)、彼がキリストの模倣者であるように。そして確信をもって、「我々の暮らしは天にある」(フィリピ3:20)と唱えよう。

12

Et, Pars nostra Dominus (Thren. III, 24) . Cum in haec semper intenti nec visu recipimus nec auditu, quo aut admitti delictum aut admittendum soleat cogitari.

PL 20, 1151C

また、「主は我々の受ける分である」(哀歌3:24)。我々はこれらにつねに心を向けていて、見ることでも聞くことでも、罪〔delictum〕が犯されうるとか、犯されるべきだとか考えられるようになるものを、受け入れない。

Liber III, Caput III

第III巻 第III章PL 20, 1151C
1

Quae instituta monachorum; vel quare a multis odio habeantur.

PL 20, 1151C

修道士たちの制度とは何か。また、なぜ多くの人々に憎まれているのか。

2

APOLL.--Sufficienter interrogationis istius vota suppleta sunt, et ita verae perfectionis merita patuerunt, ut quidam animo experiendi fervor obrepserit, et vitae praesentis usum a totis delictorum occasionibus segregarit.

PL 20, 1151D

アポロニウス――この問いについての望みは十分に満たされ、真の完全さの功も明らかになったので、試みようとするある種の熱意が心に忍び入り、現在の暮らしの習いを、罪のあらゆる機会から引き離した。

3

Quae nunc igitur monachorum congregatio vel secta sit, vel quam ob causam etiam nostrorum odiis digni habeantur, exprome: qui utique si honesta sectantur, neque a fidei unitate dissentiunt, imitandi sunt potius quam vitandi, quia, ut arbitror, ejusdem apud Deum criminis atque peccati est odisse bonos, cujus et noxios non vitare; dum fieri nullo pacto potest, ut esse bonus malit qui diligit malos; vel rursum, malitiae stimulis non agatur, qui quamlibet bonitatis speciem praeferat, sit vere illud quod immerito in aliis exsecretur.

PL 20, 1151D

それでは、修道士たちの集まりとはどのようなもので、どの宗派なのか。またなぜ我々の仲間の憎しみにさえ値するとみなされているのか、述べてほしい。彼らがもし誉れあることを追い求め、信仰の一体性から離れていないのなら、避けられるべきではなく、むしろ倣われるべきである。私の考えでは、善い人々を憎むことは、害をなす者たちを避けないことと同じ罪過であり罪であって、神のもとではそう見られるからである。悪い者を愛する者が善くあることを望むなど、決してありえない。また逆に、善さの外見をどれほど示そうと、他の人々のなかでいわれなく呪っているもの、まさにそれである者が、悪意の刺激に駆られていない、ということもありえないのである。

4

ZACCH.--Justa aestimatione perpendis hujusmodi propositum, vitamque sectantes odio esse fidelibus non debere, ne sub incerto mentis arbitrio pro malis bonorum ineatur offensa; et sicut scriptum est: Qui oderunt justos, delinquent (Psal. XXXIII, 22) .

PL 20, 1152A

ザカイオス――あなたは、このような志を正しい見積もりで量っている。この暮らしを追い求める者たちは、信徒に憎まれるべきではない。心の不確かな裁量のもとで、悪い者たちのゆえに善い者たちへの立腹が起こらないようにするためである。そして、書かれているとおりである。「義しい者を憎む者たちは罪を犯す」(詩篇33:22)。

5

Vae his qui dicunt malum bonum (Isai. V, 20) . Multiplex enim observantiae istius forma est, ac sub uno propositi nomine diversa genera monachorum: sed talis omnium causa, qualem in cunctis ordinibus fore nosti, ut propter morum varietatem sit etiam diversitas voluntatum: unde professio irreprehensibilis et sancta est; sed quidam sub hujus conversationis velamine odiis digna committunt, ac licet dissimili arguantur reatu, generaliter tamen a professione discedunt.

PL 20, 1152A

「悪を善と言う者たちに災いあれ」(イザヤ5:20)。実に、この遵守の型は多様であり、一つの志の名のもとに、修道士にもさまざまな種類がある。しかし、その理由は、あなたがあらゆる身分にあると知っているのと同じである。すなわち、品行の多様さのゆえに、意志の違いもあるのだ。したがって、この誓願は非難の余地なく聖である。ところが、ある者たちはこの暮らしの覆いのもとで、憎まれるに値することを行い、それぞれ異なる責めで咎められるにしても、全体として誓願から離れている。

6

Hi namque quorum inter deviantes perditior animus est, temporarie abstinentiam et continentiam simulant, et primum studiis lubricae familiaritatis irrepunt, captasque mulierculas vanis opinionibus illudentes, in usum miserae cupiditatis illiciunt; dum aut muneribus inhiant, et faeda avaritiae lucra conquirunt, aut dolo subditas vincunt, et a proposito devotae castitatis abducunt.

PL 20, 1152B

というのは、迷い出た者たちのうち、より堕落した心の者たちは、一時のあいだ禁欲と自制を装い、まず滑りやすい親しさの熱意によって忍び入り、捕らえた弱い女たちを空しい思い込みでたぶらかし、惨めな欲望の用に誘い込む。そして、贈り物をむさぼって、汚らわしい貪欲の利得を集めるか、あるいは策略によって従う者を屈服させ、献身の貞潔という志から引き離すのである。

7

Alii autem fideliter inchoant, ardentique proposito justitiae servire contendunt; deinde inconsiderantius arrepta non perferunt, atque a coeptis desistunt, vel certe invidentium aut aggredi detrectantium persuasionibus molliuntur, atque ab instituti rigore discedunt; tum remissioribus assuefacti in omnem illecebram corporis redeunt, ac primam fidem irritam facientes, communis vitae ordinem laudant, ut actum propositi durioris accusent.

PL 20, 1152B

他の者たちは、信仰をもって始め、燃える志で正義に仕えようと努める。だがそのあと、思慮なく取りかかったことに耐えきれず、始めたことをやめるか、あるいは妬む者や、取りかかることを避ける者たちの説得に心を和らげ、定められた厳しさから離れる。そして、より緩い者たちに慣れて、体のあらゆる誘惑へ戻り、最初の信仰を無にしながら、一般の暮らしの秩序を称賛して、より厳しい志の行いを責める。

8

Unde intelligis non ab his eorumque similibus integritatem perdurantis industriae praedamnandam, aut in labore sanctissimo sublimiter consummantium gloriam reverentiamque minuendam; cum, sicut dictum est, persona magis quam ordo displiceat, nec jure despici propter aliquos possit, quod magnanimiter servatur a multis.

PL 20, 1152C

ここからあなたは悟る。このような者たちやそれに似た者たちのゆえに、持続する勤勉の完全さが前もって断罪されるべきではなく、最も聖なる労苦において高く全うする人々の栄光と尊敬が減じられるべきでもないことを。すでに言われたとおり、不快なのは身分よりも人物なのであって、多くの人々によって寛大に守られているものが、何人かのゆえに正当に軽んじられることはありえないからである。

9

Hi autem vere modum professionis istius exsequuntur, qui, ut jam dictum est, abscissis penitus saeculi vinculis, in legis exercitatione versantur, et promissa ad integrum praestolantes, praecepta ad integrum implere nituntur: sed in his quoque observantiarum non parva distantia est; ac licet cunctis mereri cordi sit gloriam futurorum, alii tamen summis, alii mediocribus student.

PL 20, 1152C

一方、この誓願の節度を真に実行するのは、すでに言われたとおり、世の絆を完全に断ち切って、神の法の実践に身を置く者たちである。彼らは約束を余すところなく待ち望み、戒めを余すところなく満たそうと努める。しかし、これらの者たちのうちにも、遵守にはかなりの隔たりがある。将来の栄光を得ることはすべての者の心にあるとしても、ある者は最高のものを、ある者は並みのものを目指している。

10

Quidam etiam velut in postremo sectae istius gradu parva observatione contenti, tantum caelibes vivunt, vel numquam experti matrimonia respuentes, vel amissorum recordatione commoniti, secunda, si prima habuere, devitant; dum alterum fere non caventibus provenit, ut aut quod in primis perdiderunt, non inveniant in secundis; aut rursum in consequentibus patiantur, quod caruerint in defunctis.

PL 20, 1152D

また、ある者たちは、この宗派のいわば最後の段階にあって、小さな遵守で満足し、ただ独身で生きる。結婚を経験したことがなく、これを退けるか、あるいは失ったものの記憶に戒められて、最初の結婚があったなら、次の結婚を避ける。用心しない者たちには、ほぼどちらか一方が起こる。最初に失ったものを次の結婚のうちに見いだせないか、あるいは逆に、続く結婚において、死者のうちで欠いていたものに苦しむか、である。

11

Hi, inquam, rebus communis conversationis intersunt, et secreta non expetunt, vitae hujus consuetudinem retinentes; ut etiam si a delictis vacui fore possunt, occasioni tamen subjaceant delictorum; dum lege corporis in diversum trahente difficilius magna perficiunt, qui possunt mala videre nolentes.

PL 20, 1153A

これらの者たちは、と私は言う、共通の暮らしの事柄に関わり、隠れた場所を求めず、この暮らしの習慣を保つ。そのため、罪から免れていることができるとしても、それでも罪の機会の下にある。体の法が別の方向へ引くとき、望まなくても悪を見てしまいうる者たちは、大きなことを成し遂げるのがいっそう難しい。

12

Habitus his nec inhonorabilis nec abjectus est; et aut idem qui omnibus cibus potusque communis, aut raro abstinens et in paucis recisus.

PL 20, 1153A

彼らの身なりは、見苦しくも卑しくもない。食べ物と飲み物は、万人に共通のものと同じか、まれに控えて、わずかなものにとどめる。

13

Psallendi perinde vigore non fervent, nullisque vigiliis nocturnam rumpunt quietem; non profusum, sed tractabilem censum poscentium inopiae suggerentes: fides calida est, non tamen fervens; et mens religiosa, non religioni penitus addicta.

PL 20, 1153A

同様に、詩篇を唱える気力に燃えるわけでもなく、徹夜によって夜の休息を破ることもない。乏しい者たちが求めるのに対しては、惜しみなくではないが、手の届く範囲の財産から与える。信仰は熱いが、燃えさかるほどではない。心は信心深いが、宗教に全面的に身を捧げてはいない。

14

Hujusmodi autem consuetudo potiorum est; locis primum remotioribus habitant, etiamsi in urbibus degant, ipsumque conversationis ordinem non quidem jactanter ostentant, sed ab exhortationibus aliorum velle supprimere peccati loco ducunt.

PL 20, 1153B

しかし、より優れた者たちの習慣は次のようである。彼らは、まず人里離れた場所に住み、たとえ都市で暮らしていても、暮らしの秩序そのものを誇らしげに見せつけることはないが、他の人々への勧めから〔それを〕控えようとすることは罪とみなす〔ab exhortationibus aliorum の係りは取りにくい。自分の暮らしを、他の人々を勧める用から隠すことと取った〕。

15

His conveniendi unus omnibus locus est, sed dispar manendi; vestitus humilis, cibusque non blandus; nec interest ex quo potissimum sitis, vel quam vili liquore satietur, dum potandi arceat voluptatem, et vim corpore necessitatis excludat.

PL 20, 1153B

彼らには、集まる場所は皆に一つだが、住まいは別々である。衣は質素で、食べ物は快いものではない。渇きが何によって最もよく癒されるかも、どれほど安い飲み物で満たされるかも問題ではない。飲む快楽を遠ざけ、必要の強制を体から締め出すかぎりは。

16

Psallendi vero intentis crebra sunt studia, certisque horarum vicibus laudandi Deum devotio distributa: jugis jejunii usque ad vesperum labor, et opus diurnum prout est scientia exercetur; ac singulis proprium quod alicui suppetit, non est; et est commune quod deficit.

PL 20, 1153B

詩篇を唱えることに心を向ける者たちには、熱心な営みが頻繁にあり、神を賛美する献身は決まった時刻の順に割り振られている。絶え間ない断食の労苦は夕べまで続き、昼の仕事は、知識に応じて行われる。ある者に備わるものは、各自の私有ではなく、欠けているものは共有される。

17

Ideo cunctis exsecrabilis torpor et victus nisi ex labore non congruens. Juncia perinde lectulis strata, parvisque velaminibus permissum somno corpus obtegitur: quin etiam supplicandi in nocte statuta sunt tempora, notaeque vigiliae.

PL 20, 1153C

それゆえ、怠惰は皆に忌まれ、労苦によらない食物はふさわしくない。同様に、寝台にはイグサが敷かれ、眠りに委ねられた体は小さな覆いでおおわれる。それどころか、夜には祈願のために定められた時があり、決まった徹夜の勤めがある。

18

Numquam praeterea diei falluntur adventu, sed strenuos semper psallentes aurorae tempus exsuscitat, atque offerendas Deo laudes devotio matutina compellit.

PL 20, 1153C

そのうえ、彼らは日の到来にけっして不意を突かれない。熱心に詩篇を唱える者たちを、朝の時刻がつねに呼び覚まし、朝の献身が、神に捧げるべき賛美へと促す。

19

Hi autem quibus primus observantiae gradus est, soli eremum ac squalentia deserti loca habitant, verisque vocabulis nuncupati singularem transigunt vitam, aut cavatis in habitaculum saxis subterraneis specubus a sole et imbribus temperantes, pane veteri et sine ciborum adjectione vescuntur, sumentes purum e fontibus potum: vestitus talibus aut pellicius aut cilicinus est, et totius vitae usus in agone mentis et corporis.

PL 20, 1153C

しかし、遵守の第一の段階にある者たちは、荒れ野と、荒涼とした砂漠の地に独りで住む。真の呼び名で呼ばれて〔修道士 monachus の名が「独りで暮らす者」を意味することを言う〕、独りの生き方を過ごす。住まいとして掘られた岩の地下の洞窟で、日と雨を避けながら、古くなったパンを、食べ物の添えなしで食べ、泉から清い飲み物を取る。そのような者たちの衣は、皮か粗い毛織であり、生涯の営みはすべて、心と体の闘いである。

20

Jam vero ad Deum incessabiles preces, ac supplicatio in sacrificii vicem cedit; vel si quando ab oratione cessatur, psallendi gratia canitur laus divina, et alacritas mentis exercitio religiosae jucunditatis accenditur.

PL 20, 1153D

さらに、神へは絶え間のない祈りがあり、嘆願は犠牲の代わりとなる。あるいは祈りが途切れるときには、詩篇を唱えるために神への賛美が歌われ、心の敏活さは、敬虔な喜びの営みで燃え立たされる。

21

Inest praeterea multifaria daemonum turba, et dolis immundorum spirituum victrix constantia saepe congreditur.

PL 20, 1153D

そこには、そのうえ多様な悪霊の群れもおり、汚れた霊たちの策略に対して、勝利する堅忍がしばしば闘う。

22

Continuatio assidua jejunandi, noctesque pervigiles, et aut sine fulcris humo corpuscula decubant, aut saxo paulisper dejecta durantur, ut somnus non agi videatur injuriosa brevitate, sed pelli.

PL 20, 1154A

絶え間なく断食を続け、夜通しの徹夜を行い、小さな体は支えなしに地面に横たわるか、あるいは石の上にしばらく投げ出されて硬くなる。眠りが、有害な短さで過ごされるのではなく、追い払われるものと見えるようにするためである。

23

Haec monachorum diversitas, et talis spiritaliter degentium coelestis in terris agitur disciplina.

PL 20, 1154A

これが修道士たちの多様さであり、このように霊的に暮らす者たちによって、天上の規律が地上で行われている。

24

Pro Dei autem nomine votiva mors omnibus, atque optabilis sancti exitus pompa, dum nulla in saeculo compensatur injuria; quod et sublimi honore munerandum est, et sine ulla temporum mutatione mansurum.

PL 20, 1154A

神の名のための死は、すべての者に願わしく、聖なる者の最期の行列は望ましい。世においては、いかなる不当な仕打ちも償われないからである。それは高い栄誉をもって報いられるべきものであり、時の移ろいなしにとどまるものである。

Liber III, Caput IV

第III巻 第IV章PL 20, 1154A
1

Si fideles monachi a Dei praecepto haec gerant.

PL 20, 1154A

信仰ある修道士たちがこれを神の戒めによって行っているかどうか。

2

APOLL.--Magna est quidem talium praedicatio virtutum, et in Dei voluntate vel laudibus famulantium servitus gloriosa; quoniam hujusmodi studiis et perniciosa vitae istius blandimenta vitantur, et perennis beatitudinis praemia conquiruntur.

PL 20, 1154A

アポロニウス――このような徳の宣べ伝えは確かに偉大であり、神の意志と賛美において仕える奉仕は栄光に満ちている。このような営みによって、この暮らしの有害な甘言は避けられ、永遠の幸いの報いが追い求められるからである。

3

Singula tamen quae a fidelibus monachis agi superius meministi, ex Dei monentis manare praecepto ordine coeptae informationis ostende: nam procul dubio clarum est, incerti eadem esse momenti, si non ejus auctoritate suscepta sunt, a quo et muneranda creduntur.

PL 20, 1154B

しかし、信仰ある修道士たちが行うとあなたが先に述べた一つ一つが、戒める神の命令から出ていることを、始められた教示の順に従って示してほしい。というのは、それらが、報いを授けると信じられている神の権威によって受け入れられたのでないなら、同じものは不確かな重みしかもたないことは、疑いなく明らかだからである。

4

ZACCH.--Specialis primum expetendorum secretorum monachis causa est, ut peccati, sicut jam dictum est, etiam occasionem devitent, et quibus voluntas in proposito recta est, actus alius esse non possit; simul denique ut bellum contra saeculum suscepturi, nulla mundi frangantur illecebra; fervens enim in spiritu fides rebus illius inimica est, sicut Joannes in Epistola sua praedicat, dicens: Nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt.

PL 20, 1154B

ザカイオス――修道士たちが隠れた場所を求める特別な第一の理由は、すでに言われたとおり、罪の機会さえ避け、志において意志が正しい者たちに、別の行いがありえないようにするためである。同時に実に、世に対する戦いを引き受けようとする者たちが、世界のいかなる誘惑にも砕かれないようにするためである。霊において熱い信仰は、世界の事柄の敵だからである。ヨハネがその手紙でこう宣べているとおりである。「世界を愛してはならない。世界にあるものも愛してはならない」。

5

Si quis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo; quia omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi est (I Joan. II, 15, 16) .

PL 20, 1154C

「もし誰かが世界を愛するなら、父の愛はその人のうちにない。世界にあるものはすべて、肉の欲望、目の欲望、世の野心だからである」(一ヨハネ2:15, 16)。

6

Jacobus similiter: Nescitis, fratres, quia amicitia hujus mundi inimica est Deo; et quicumque voluerit amicus esse hujus saeculi, inimicus Dei constituetur (Jac. IV, 4) ?

PL 20, 1154C

ヤコブも同様である。「兄弟たちよ、この世界の友情が神に敵対することを、汝らは知らないのか。この世の友であろうと望む者は誰でも、神の敵とされる」(ヤコブ4:4)。

7

Vestitus autem humilitatem, et jugem jejuniorum laborem Deo acceptabilem fore David specialiter indicat, dicens: Ego, inquit, cum mihi molesti essent, induebar cilicio: et in jejunio humiliabam animam meam (Ps. XXXIV, 13) .

PL 20, 1154C

装いの質素さと、絶え間ない断食の労苦が神に受け入れられるものとなることを、ダビデは特にこう示している。「私は、彼らが私を煩わせたとき、粗布をまとい、断食において私の魂を卑しめた」と彼は言う(詩篇34:13)。

8

Et iterum: Posui vestimentum meum cilicium (Ps. LXVIII, 12) . Et: Panem meum cum cinere miscebam, et potum meum cum fletu temperabam (Ps. CI, 10) . Dominus vero Joannis habitum praedicans, ait: Quid existis in desertum videre? Hominem mollibus vestimentis indutum?

PL 20, 1154C

また、「私は粗布を私の衣とした」(詩篇68:12)。また、「私は私のパンを灰とまぜ、私の飲み物を涙でうすめた」(詩篇101:10)。主はヨハネの身なりを宣べて言った。「汝らは荒れ野に何を見に出てきたのか。柔らかな衣をまとった人か」。

9

Ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt (Matth. XI, 8; Luc. VII, 25) . Ibi scilicet cultum fore indicans habitum, ubi et usum in voluptatibus abundantem: erat enim vestitus illius de pilis cameli, id est, etiam lanarum mollitie habitus carens.

PL 20, 1154D

「見よ、柔らかな衣をまとう者たちは、王たちの家にいる」(マタイ11:8、ルカ7:25)。つまり主は、装いの洗練が、快楽にあふれた暮らしのあるところにあることを示している。ヨハネの衣は駱駝の毛でできていた。すなわち、羊毛の柔らかささえ欠いた装いだった。

10

Zona perinde pellicia cingebatur; et vinum ac siceram non bibens, edebat locustas et mel silvestre: elegantis paratiorisque convivii copias non requirens, eo tantum utebatur, quod electae conversationi nec inferret luxuriam, nec gigneret sumptum.

PL 20, 1154D

同様に、〔ヨハネ〕は皮の帯を締めていた。ぶどう酒も強い酒も飲まず、イナゴと野の蜜を食べた。洗練された、より整った宴の豊かさを求めず、選ばれた暮らしに贅沢をもたらさず、出費を生まないものだけを用いていたのである。

11

Unde Heliae magnum iter ex Dei jussione subituro aqua tautum ab Angelo, et vilis ponitur panis. Daniel vero ut desideriorum obtineat effectum, poculis ciboque non fruitur.

PL 20, 1155A

ここから、神の命令によって大いなる道を行こうとしたエリヤには、水だけ〔底本は tautum。tantum と読む〕が天使によって、そして安いパンが供される。ダニエルは、望みの成果を得るために、飲み物も食べ物も味わわない。

12

Ipse denique Dominus in jejunio et humilitate diabolum vincit, sicut Apostolus ait: Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II, 7) , ut nos et paupertate illius divites fieremus, et ab injuria salvaremur (II Cor. VIII, 9) .

PL 20, 1155A

実に主自身も、断食と謙遜によって悪魔に勝つ。使徒が言うように、「自らを空しくして、僕の姿を取った」(フィリピ2:7)。それは、我々が彼の貧しさによって富む者となり、害から救われるためである(二コリント8:9)。

13

Qui tamen cum in eodem susceptam ex gentibus gubernare vellet Ecclesiam, abstinentiam quoque verbis talibus praedicavit: Bonum est non manducare carnes, et non bibere vinum (Rom. XIV, 21) , in quo est luxuria (Ephes. V, 18) .

PL 20, 1155A

しかし彼〔使徒〕は、同じ〔趣旨〕において〔in eodem の指すものは定かでない〕、諸国民のうちから受け取られた教会を導こうとして、禁欲についてもこのような言葉で宣べた。「肉を食べず、ぶどう酒を飲まないのは善い」(ローマ14:21)。「その〔ぶどう酒の〕中には放蕩がある」(エフェソ5:18)。

14

Id est, ut Deum mens humiliata plus cogitet, carnemque subjectam a luxu pariter sumptuque submoveat, quo utique et quaerendo occupamur, et sollicitamur expenso: cum si in Dei regnum intenti potius fuerimus, in exhibendis necessariis sententia illa non desit, qua scriptum est: Nolite solliciti esse quid manducetis, aut quid bibatis, aut quid vestiamini (Luc. XII, 22) ; quoniam haec gentes requirunt (Ibid., 30) : illi scilicet quorum venter deus est, et spes omnis in faucibus (Philipp. III, 19) .

PL 20, 1155B

すなわち、へりくだった心がより神を思い、従わされた肉を、贅沢からも出費からも同じく遠ざけるためである。それによって我々は、求めることに気を取られ、費やしたものに心を煩わされる。しかし、もし我々が神の国にむしろ心を向けているなら、必要なものを供するにあたって、次のように書かれた言葉が欠けることはないだろう。「何を食べ、何を飲み、何を着ようかと、思い煩うな」(ルカ12:22)。「これらは諸国民が求めるものだからである」(ルカ12:30)。それは、腹を神とし、望みのすべてを喉にかけている者たちのことである(フィリピ3:19)。

15

Quibus edendi, bibendique animalium more sola ac praecipua cura est. Praedictam autem rei fiduciam tali protinus confirmavit exemplo: Aspicite volatilia coeli: non arant, neque serunt, neque in horrea congerunt: et Pater vester pascit (Matth. VI, 26) : sic et vos modicae fidei (Ibid., 30) : scit enim Pater vester quia his omnibus indigetis; itaque quaerite primum regnum Dei, et haec omnia apponentur vobis (Ibid., 32, 33) : id est, nec opinantibus praebebuntur.

PL 20, 1155B

彼らにとって、動物のように食べ飲むことだけが唯一で第一の関心である。前述の事柄への確信を、主はすぐさま次の例で確かめた。「空の鳥を見よ。耕さず、蒔かず、倉に集めもしない。それでも汝らの父は養う」(マタイ6:26)。「このように、汝ら信仰の薄い者たちをも」(マタイ6:30)。「実に、汝らの父は、汝らがこれらすべてを必要とすることを知っている。それゆえ、まず神の国を求めよ。そうすれば、これらすべてが汝らに加えられる」(マタイ6:32, 33)。すなわち、思いもよらぬ者たちに与えられるということである。

16

Unde Apostolus, ut possideri omnia possit, nihil in sollicitudine possidendum declarat, dicens: Ut nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor. VI, 10) .

PL 20, 1155C

そこから使徒は、すべてを所有することができるためには、何も思い煩いのうちに所有してはならないと宣言して言う。「何も持たない者のようで、すべてを所有する者のようである」(二コリント6:10)。

17

Itaque intelligis eos proprietati suae cuncta subjicere qui cuncta contempserint, atque insipientium judicio pauperes credi, qui sunt in Dei promissione locupletes, et temporarie parva despiciunt, ut perpetua magna mereantur: hisque in saeculo egere contenti sunt, quae ab aliis cum discrimine honestatis et vitae ad hoc per omne aevum contracta pariuntur, ut aut mox in saeculo hisdem viventibus pereant, aut quandoque de saeculo recessuris peritura cum saeculo relinquantur.

PL 20, 1155C

それゆえ、あなたは悟る。すべてを軽んじた者たちが、すべてを自分の所有のもとに従わせていること。愚かな者たちの判断で貧しいと思われている者たちが、神の約束においては富める者であること。彼らは一時のあいだ小さなものを軽んじて、永遠の大きなものを得るに値するようにしていること。そして彼らは、世においては、他の人々が名誉と命を危険にさらして生涯をかけて集めるものを欠くことに満足していること。そのようなものは、集めた者たちが生きているうちにまもなく世で滅びるか、あるいはいつか世を去る者たちによって、世とともに滅びるものとして残されるだけである。

Liber III, Caput V

第III巻 第V章PL 20, 1155D
1

Ex quibus Scripturis continentia vel virginitas praedicentur; vel si praeceptum est ut conjugia pro Dei amore separentur.

PL 20, 1155D

自制またはおとめの身は、どの聖書によって説かれているか。また、神への愛のために結婚を解消せよという命令があるかどうか。

2

APOLL.--Clare patuit contemptum mundi cum humilitate vestitus continentiaeque proposito, sacrae informationis oraculis praefulgere: eosque in coelestibus plus mereri qui de terrenis parva praesumpserint, atque ad hoc monachos duris observationibus erudiri, ut non solum vitia, sed materiam amputent vitiorum.

PL 20, 1155D

アポロニウス――質素な衣と自制の志をともなう世の蔑みが、聖なる教えの託宣によって明らかに輝いていること、地上のものにわずかしか望みを置かなかった者たちが天においてより多くの報いを受けること、またそのために修道士たちが厳しい戒めによって鍛えられ、悪徳だけでなく悪徳の素材までも断ち切ること、これらは明白になった。

3

Unde nunc evidens continentiae et virginitatis praeceptum iisdem Scripturarum auctoritatibus pande; quare denique caelibes non solum casibus facti, sed a justis conventibus abstinentes, recte quidem illicita condemnant, sed nihilominus licita aut aspernantur aut respuunt; quae si utique ex praecepto divinitatis ut praedicta venerunt, salubriter exiguntur: sin autem a coelesti informatione sejuncta sunt; quam ob causam velut oporteat imperantur, quae et in observatione difficilia, et in labore sine fructu sunt?

PL 20, 1156A

そこで今は、自制とおとめの身の命令を、同じ聖書の権威から示してもらいたい。実に、なぜ、出来事によって独身となった者たちだけでなく、正当な交わりを自ら避ける独身者たちは、禁じられたことを咎めるのは正しいが、許されたことまで蔑み、退けるのか。もしそれらが前に述べたことと同じく神の命令から来たのであれば、それを求めるのは健全である。しかし天の教えから切り離されたものであるなら、実行は難しく、労苦は実を結ばないというのに、なぜ当然のことであるかのように命じられるのか。

4

ZACCH.--Adae quidem a principio dictum est: Non est bonum esse solum (Gen. II, 18) . Et mox procreationum sententia subsecuta: Crescite et multiplicamini, et replete terram (Gen. I, 28; IX, 1) .

PL 20, 1156A

ザカイオス――アダムには初めからこう告げられている。「人が独りでいるのは良くない」(創世記2:18)。そしてすぐに、子をもうけることについての言葉が続いた。「産めよ、増えよ、地に満ちよ」(創世記1:28;9:1)。

5

Sed facta eidem atque ex eodem mulier prius solatio quam conjugio fuit, donec a paradiso inobedientia faceret extorres, quos intra paradisum obedientia tenuisset, ac post beatae sedis excessum, mulierem suam pulsus agnosceret, libro Genesis hoc docente: Et cognovit Adam mulierem suam, et concepit et peperit filium (Gen. IV, 1) .

PL 20, 1156B

しかし、彼のために、また彼から造られた女は、結婚の相手である前にまず慰めであった。やがて不従順が、楽園の内で従順が留めていた二人を楽園から追放した。そして幸いな住まいを去った後、追われた者は自分の妻を知った。創世記がこう教えるとおりである。「アダムは妻を知り、彼女は身ごもって子を産んだ」(創世記4:1)。

6

Ergo addictum laborem nuptiae praecesserunt, et tribulos spinasque passuri praevios adjecere conventus; secuta in procreationibus taedia, et parituram aliud praecessit edictum: In dolore, inquit, et moerore paries filios (Gen. III, 16).

PL 20, 1156B

こうして、課せられた労苦に結婚が先立ち、アザミとイバラを受けるはずの者たちに、先行する交わりが加わった。子をもうけることには煩いが続き、産む女には別の宣告が先立った。言う。「苦痛と悲嘆のうちに汝は子を産む」(創世記3:16)。

7

Quos utique sic creatos diversi, ut cernimus, casus luctusque subriperent. Unde Apostolus praedicans ait: Tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi (I Cor. VII, 28) .

PL 20, 1156C

こうして造られた者たちを、我々の見るとおり、さまざまな災いと嘆きが不意に襲った。そこで使徒は説いて言う。「しかし、このような者たちは肉の苦難を受けるだろう」(一コリント7:28)。

8

Non tamen conjugiorum inhonorabiles tori (Hebr. XIII, 4) , aut immaculatum cubile sine fructu est: nempe soboles inde sanctorum; et quod laudatur in virginitate, conjugii est, sed sublimius continentiae praemium; celsiorque virginitas, nec potest timere quod minor sit, nec debet insultare quia major est: sed catholica interpretatio distincta honestis conjugiis praeconia tribuat castitatis; continentiae meritum abstinentibus reputet, integris praemium virginitatis ascribat.

PL 20, 1156C

だが、結婚の床が尊ばれないとか(ヘブライ13:4)、汚れなき寝床が実を結ばないということではない。そこからは聖なる者たちの子孫が生まれるのである。おとめの身において称えられることは結婚にも属する。ただ、自制の報いはより崇高であり、おとめの身はより高い。おとめの身は、より劣ることを恐れる必要もなく、より優れていることを理由に侮るべきでもない。むしろ公同の解釈は、名誉ある結婚には貞潔の称賛を区別して与え、自制の功績は慎む者に帰し、おとめの身の報いは無傷の者に記すべきである。

9

Hoc est non damnare quod bonum est, sed suadere quod melius; unde illud in Scripturis evidens continentiae documentum est: Sciebat, inquit, Dominus quoniam minoratus est Israel, et non est jam derelictus praeter continentes.

PL 20, 1156C

これは善いものを断罪することではなく、より善いものを勧めることである。自制の明白な証としては、聖書のこの言葉がある。言う。「主は、イスラエルが減ったこと、自制する者たちのほかにはもはや残された者がないことを知っていた」。

10

Quod Salomon in Spiritu praevidens ait: Tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexu (Eccl. III, 5) . Quia praecepti veteris est, ut terra procreationibus impleatur; novi autem, ut continentia atque virginitas impleat coelum.

PL 20, 1156D

ソロモンは霊において予見して言う。「抱くに時があり、抱擁から遠く離れるに時がある」(コヘレトの言葉3:5)。古い命令では地が子をもうけることで満たされるべきであったが、新しい命令では、自制とおとめの身が天を満たすべきだからである。

11

Unde per Zachariam Dominus ait: Sancti lapides volvuntur super terram, in juvenibus triticum, vinum suave olens in virginibus (Zach. IX, 16).

PL 20, 1156D

だから、ゼカリヤを通して主は言う。「聖なる石は地の上に転がされ、若者のうちには麦、おとめたちのうちには甘く香るぶどう酒がある」(ゼカリヤ9:16)。

12

In Evangelio denique spadonum diversa genera memorantur: sed illis specialis regni possessio deputatur, qui se ejus causa et amore castraverint; id est, non quos impossibilitatis necessitas cogit, sed quos voluntas efficit continentes.

PL 20, 1157A

福音書には実に、さまざまな種類の宦官が語られている。しかし、神の国の所有が特別に定められているのは、その国のゆえに、その国への愛のゆえに自らを去勢した者たちである。すなわち、できないという必然に迫られた者ではなく、意志によって自制する者となった者たちである。

13

Sic enim scriptum est, Domino disputante: Sunt spadones qui ab hominibus fiunt; et sunt spadones qui ab utero matris suae ita nati sunt; et sunt spadones qui se castraverunt propter regnum coelorum (Matth. XIX, 12) .

PL 20, 1157A

主が論じたとき、こう書かれている。「人によって宦官にされた宦官がいる。母の胎からそのように生まれた宦官がいる。天の国のために自らを去勢した宦官がいる」(マタイ19:12)。

14

De quibus per Isaiam dicitur: Dabo illis locum meliorem filiis et filiabus (Isa. LVI, 5) .

PL 20, 1157A

彼らについてはイザヤを通してこう言われる。「私は彼らに、息子たち娘たちよりも良い場所を与える」(イザヤ56:5)。

15

Quam tamen adeo ardui ac sublimioris praemii esse professus est, ut dicentibus quodam loco Apostolis: Si sic est homini causa cum muliere, ergo non expedit nubere, ille responderit: Qui potest capere, capiat (Matth. XIX, 10) .

PL 20, 1157A

しかも主は、この報いがあまりに険しく高いものであると明言したので、あるところで使徒たちが「もし男と女の関わりがそのようであるなら、結婚しないほうがよい」と言ったとき、こう答えた。「受け入れられる者は受け入れよ」(マタイ19:10)。

16

Non ergo praeceptum de continentibus, sed suasio est; nec injungitur virginitas, ut sit necessitatis, sed, ut voluntatis possit esse, laudatur, Apostolo protestante: De virginibus autem praeceptum Domini non habeo: sed consilium do, tamquam et ipse scientiam Dei habens.

PL 20, 1157B

したがって自制する者たちについては命令ではなく勧めである。おとめの身も、必然として課されているのではなく、意志によるものでありうるように称えられている。使徒もこう証言する。「おとめたちについては、主の命令を私は持たない。ただ勧めを与える。私自身も神についての知識を持つ者として」。

17

Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse (I Cor. VII, 25, 26) .

PL 20, 1157B

「私は思う。迫っている必然のゆえに、これは善いことである。人にとっては、そのままでいるのが善いからである」(一コリント7:25,26)。

18

Joannes vero in Apocalypsi eos tantum Agni vestigiis inhaerere praescribit, qui contaminati mulierum conventibus non fuerunt, dicens: Hi sunt qui sequuntur Agnum quocumque vadit; hi sunt qui se cum mulieribus non coinquinaverunt; virgines enim permanserunt (Apoc. XIV, 4) .

PL 20, 1157B

ヨハネは黙示録で、子羊の足跡に付き従うのは、女との交わりに汚されなかった者だけであると定めて言う。「これらの者は、子羊がどこへ行こうとも従う者である。これらの者は女たちと身を汚さなかった者である。童貞〔virgo〕のままでいたからである」(黙示録14:4)。

19

Praeferuntur itaque rationabiliter meliora, sed tamen quae humiliora sunt, mala non sunt; nec aliquod in nuptiis signatur delictum; sed ut paulo ante cognosti, propter instantis finis necessitatem, ne secundum Evangelium, Vae praegnantibus et nutrientibus sit (Luc. XXI, 23) , continentia persuadetur, simul ut districtae satisfactioni aliquando sint dediti, qui conjugiis vacaverunt; ac peccatorum onera recordantes restitui Deo arctius enitantur, dum recte etiam a licitis abstinent, qui illicita commiserunt.

PL 20, 1157B

こうして、より善いものが道理にかなって優先されるが、より低いものも悪ではない。結婚には何の罪も示されていない。しかし、先ほど知ったとおり、迫っている終わりの必然のゆえに、また福音書に従い「身重の者と乳を飲ませている者には災いがある」(ルカ21:23)とならないように、自制が勧められる。同時に、結婚に専念してきた者が、いつかは厳しい償いに身を捧げるためでもある。罪の重荷を思い出し、神に立ち返ろうといっそう努めるためでもあり、禁じられたことを犯した者が、許されたことをも正しく慎むのである。

Liber III, Caput VI

第III巻 第VI章PL 20, 1157C
1

Quae consuetudo psallendi orandique sit, vel unde monachis haec praecepta venerunt.

PL 20, 1157C

詩篇を唱え祈る習慣はどのようなものか。また、修道士たちにこれらの戒めはどこから来たか。

2

APOLL.--Et ego sciebam virginitatis continentiaeque propositum meriti esse sublimis, praecipue cum Dei reverentiae dedicati humanam consecrent voluntatem: dum et veneratione communi digna suscipiunt, et vitam angelicae dignitatis vel conversationis imitantur.

PL 20, 1157C

アポロニウス――私もまた、おとめの身と自制の志が崇高な功績に属することは知っていた。とりわけ、神への畏敬に献げられた者たちが人の意志を聖別するときにそうである。彼らは共通の崇敬にふさわしいものを受け、天使の位と暮らしの生を模倣するからである。

3

Sed quia imperium in hac parte, non consilium credidi; auctoritatem ex Scripturis oportuit dari.

PL 20, 1157D

しかしこの点については、勧めではなく命令だと思ったので、聖書から権威が示されるべきであった。

4

Nunc autem quae orandi psallendique consuetudo tam crebra sit, aut unde ad monachos talium doctrinarum studia defluxerint, breviter pande: quamvis enim grande sit in assidua supplicatione momentum, cantandi tamen studium videtur otiosum; cum et attentior in ipsa supplicatione sit raritas, et divinam majestatem seriis potius laudibus quam facetis deceat honorari.

PL 20, 1157D

さて今は、詩篇を唱え祈る習慣がこれほど頻繁なのはなぜか、あるいはそのような教えへの熱意がどこから修道士たちに流れ込んだのかを、手短に示してもらいたい。絶えざる祈願に大きな重みがあるのは確かだが、歌うことへの熱意は無用に見える。祈願そのものには、まれであるほうがいっそう注意が向くのであり、神の威光は、軽やかな称賛よりも、真剣な称賛によって崇められるのがふさわしいからである。

5

ZACCH.--Intentos quidem orationi ac per omnia serios offerri nos Dei conspectibus fas est, et prosperum actuum regimen subjectis sensibus postulare; sed necesse est ut ocius impetret qui saepius deprecatur, Domino in Evangeliis depromente: Amen dico vobis, si non dabit propter amicitiam, dabit propter importunitatem (Luc. XI, 8) ; id est, si parum potest obtinere per meritum, rogandi frequentia praevalebit.

PL 20, 1158A

ザカイオス――我々が祈りに専心し、あらゆる点で真剣な者として神の前に差し出されること、また行いの順調な導きを、へりくだった思いをもって願うことは、正しい。しかし、より頻繁に祈願する者のほうがより早く得るのは必然である。主が福音書で述べるとおりである。「アーメン、私は汝らに言う。友であるゆえに与えないとしても、しつこさのゆえに与えるだろう」(ルカ11:8)。すなわち、功績によって得ることがわずかしかできなくても、願う頻度が勝つのである。

6

Unde iterum: Orate sine intermissione, ut digni habeamini effugere mala quae superventura sunt vobis (Luc. XXI, 36) . Per Salomonem vero Spiritus dicit: Ne impediaris orare semper (Eccli. XVIII, 22) .

PL 20, 1158A

そこでまた〔主は〕言う。「汝らに襲いかかる悪から逃れるに値する者とされるよう、絶えず祈れ」(ルカ21:36)。ソロモンを通して霊は言う。「常に祈ることを妨げられるな」(集会の書18:22)。

7

Apostolus perinde: Orantes incessabiliter gratias Deo agite: haec enim est voluntas ejus (I Thess. V, 28) .

PL 20, 1158A

使徒も同じく言う。「絶えず祈りつつ、神に感謝せよ。これが神の意志だからである」(一テサロニケ5:28)〔引かれた句は一テサロニケ5:17–18〕。

8

In illo autem de canticis sancti carminis textu totum serium, totumque venerabile est; adeoque sanctis cultibus dignum, ut eo semper aut laudetur divinitas aut oretur.

PL 20, 1158B

だが、あの聖なる歌の本文においては、すべてが真剣であり、すべてが尊ぶべきである。聖なる祭祀にふさわしいものであるので、それによって神性は常に称えられ、あるいは祈り求められる。

9

Hoc enim illic indulgentia divina prospexit, cum infirmitati nostrae abusionique consuleret, ut tristibus mitia, severis blanda permiscens abire nos quoquo modo a sui recordatione non sineret, cum ejus beneficia non solum loqui, sed et canere delectaret, Moyse primum post Rubri maris transitum, sic docente: Cantemus Domino, gloriose enim honorificatus est (Exod. XV, 1) .

PL 20, 1158B

神の寛容は、そこでこのことを見越したのである。我々の弱さと誤用への傾きを顧みて、悲しいものに穏やかなものを、厳しいものに優しいものを混ぜ合わせ、我々がいかなる仕方でも神を思い出すことから離れ去るのを許さなかった。神の恩恵を語るだけでなく歌うことも喜ばしいからである。モーセが最初に、紅海を渡った後でこう教えた。「我々は主に歌おう。栄光のうちに崇められたからである」(出エジプト記15:1)。

10

David perinde pro bonorum retributione quid Deo potissimum offerret eligenti, cantandi psallendique amoenitas sedit; ait enim: Cantabo Domino qui bona tribuit mihi (Ps. XII, 6). Et: Psallam nomini tuo, Altissime (Ps. IX, 3) .

PL 20, 1158B

ダビデも同様に、善いものへの報いとして神に何を最もよく献げるべきかを選んだとき、歌い詩篇を唱える楽しさに落ち着いた。実に言う。「私は、私に善いものを与える主に歌う」(詩篇12:6)。また、「いと高き者よ、私は汝の名に詩篇を唱える」(詩篇9:3)。

11

Et iterum: Exaltare Domine in virtute tua; cantabimus et psallemus virtutes tuas (Ps. XX, 10) .

PL 20, 1158C

また再び、「主よ、汝の力のうちに高められよ。我々は汝の力を歌い、詩篇に唱えよう」(詩篇20:10)。

12

Per Hieremiam vero hujusmodi studiis deditos multiplicandos in gloria Deus dicit: Erunt, inquit, ex his cantantes vox laudantium; et multiplicabo eos, et non minorabuntur (Baruch. II, 32, 34) .

PL 20, 1158C

エレミヤを通して神は、このような熱意に身を捧げた者たちが栄光のうちに増し加えられると告げる。言う。「彼らのうちから、賛美する者たちの声のように歌う者たちが出る。私は彼らを増し加え、彼らは減らされることはない」(バルク2:32,34)〔エレミヤの名で引かれ、引照はバルクと刷られている。バルク書は古くエレミヤの書に付けて読まれた。前半はエレミヤ30:19に近い〕。

13

Tres autem pueri in camino ignis intacti salvationis vicem in cantico laudis rependunt. Hymno cum Apostolis dicto, Dominus pergit ad montem; ut sanctae festivitatis libertas ab illo consummatae auctoritatis haberet exemplum, qui nos in omnibus imbuisset.

PL 20, 1158C

三人の若者は炉の火の中で無傷のまま、救いへの返礼を賛美の歌で捧げた。賛歌が使徒たちとともに唱えられた後、主は山へ向かった。聖なる祝祭の自由が、すべてにおいて我々を教え込んだ者から、完成された権威の手本を得るようにするためである。

14

Quod tamen certis diei noctisque horis esse celebrandum, David sub relatione proprii actus instituit, dicens: Ego, inquit, clamabo vespere, mane et meridie (Ps. LIV, 18) . Et iterum: Septies in die laudem dixi tibi (Ps. CXVIII, 164) .

PL 20, 1158C

しかも、これが昼と夜の定まった時刻に行われるべきことを、ダビデは自らの行いを語ることによって定めた。言う。「私は夕べと朝と真昼に叫ぶ」(詩篇54:18)。また再び、「一日に七たび、私は汝に賛美を捧げた」(詩篇118:164)。

15

Et tertio: Clamabo per diem, nec exaudies: et nocte, et non ad insipientiam mihi (Ps. XXI, 3) .

PL 20, 1158D

さらに第三に、「私は昼に叫ぶが、汝は聞き入れない。夜にも叫ぶが、それは私の無思慮のゆえではない」(詩篇21:3)。

16

Exsultare ergo Dei laudibus nec regem puduit, nec prophetam, adeoque in his Deo nos placere perdocuit; ut cum sibi nocturnas spiritalium canticorum vigilias fore monstraret, officii ipsius et tempus edicat: Media nocte surgebam ad confitendum nomini tuo, Domine (Ps. CXVIII, 62) .

PL 20, 1158D

こうして、神への賛美に歓喜することを、王も預言者も恥じなかった。そしてこれらのことにおいて我々が神に喜ばれることを、十分に教えた。霊の歌による夜の徹夜が自分にはあると示すとき、その務めの時刻をも告げている。「真夜中に私は起きて、汝の名を告白した、主よ」(詩篇118:62)。

17

Hisdem se horis fortasse se venturum in Evangelio Salvator astruxit, tum primogenita Aegypti Angelo affligente percussa sunt; et quod a Christo de hujus mundi potentibus in fine faciendum est, plagae illius praefiguratione signatum est.

PL 20, 1158D

救い主は福音書で、おそらくは同じ時刻に自分が来ると〔底本は hisdem se horis fortasse se venturum と se を重ねる。「同じ時刻に自分が来る」と解した〕断言した。その時刻に、エジプトの初子たちが天使に打たれて撃ち倒された。そして世の権力者たちに対して終わりにキリストによってなされるはずのことは、あの災いの予型によって示されたのである。

18

Paulus denique cum Sila tali meditatione perfuncti, a vinctis caeteris audiebantur in carcere, eosque ab hac solemnitate nec poena compescuit.

PL 20, 1159A

実にパウロはシラスとともに、このような修練を果たし、牢で他の囚人たちに聞かれていた。刑罰も、彼らをこの荘厳な務めから引き留めはしなかった。

19

Unde advertis psallendi orandique frequentiam justis sanctorum officiis celebrari finemque communem vel, si advenerit, proprium sub tali actu exspectare securos, dum in hac mentium oblectatione et fidei honor et alacritas crescit animorum; interque saeculi ac professae inquietudinis curas laeta exigit gratia quod obtinere non praevalet tristior disciplina.

PL 20, 1159A

ここから、あなたは気づくであろう。詩篇を唱え祈ることの頻繁さは、聖なる者たちの正しい務めとして営まれ、彼らは万人に共通の終わり、あるいは、それが先に来るならば各自の終わりを、この営みのもとで安んじて待ち受けている。この心の楽しみにおいて、信仰の名誉と心の敏捷さが増すのである。世の煩いと、公言した落ち着かなさの気遣いのただ中で、喜ばしい魅力〔gratia〕は、より陰鬱な規律では得られないものを成し遂げる。

Liber III, Caput VII

第III巻 第VII章PL 20, 1159A
1

Si Antichristus veniet, aut quo mundus fine claudatur.

PL 20, 1159A

反キリストは来るのか。また、世はどのような終わりで閉じられるのか。

2

APOLL.--Bene consummationis in narratione sanctorum actuum adducta cognitio est; atque interminatum saeculi, ut perhibetur, finem quo liberius inquireremus oblatum est.

PL 20, 1159B

アポロニウス――聖なる行いの語りの中で、終わりについての知識が適切に持ち出された。世の終わりは、言われるように時を定められていないものとして、我々がより自由に尋ねられるよう差し出されたのである。

3

Quali ergo praesentium exitu rerum, vel quem in modum memorata libellis praecedentibus tempora concludentur? Unde praeterea tam confidentes gentium minae, ac profanorum superba sunt jurgia?

PL 20, 1159B

では、現在の事柄はどのような結末をたどり、前の書で述べられた時代はどのような仕方で閉じられるのか。そのうえ、諸国民の脅しと、不敬な者たちの高慢な争いが、これほど自信に満ちているのはどこから来るのか。

4

Eritne aliquis sacrae appellationis assumptor, aut quisquam mortalium mentiri se Dei filium poterit audere?

PL 20, 1159B

聖なる称号を我がものとする者が現れるのか。あるいは死すべき者の誰かが、自分を神の子と偽ることをあえてできるのか。

5

Mihi enim verisimile non videtur, ut diabolicae fraudis reliquiae vix admodum in paucissimis residentes, in legem iterum catholicam convalescant; et quam libet terminis careat divina potentia, in hoc usque antiqui serpentis injuria differatur, ut exstincta tot saeculis bella perfidiae funestus reducat, perque omnia terrarum loca Ecclesiae cultibus stratus impium rursus efferat caput, qui ita venerandae majestatis invocatione torquetur, ut jam adire etiam ipsorum criminosorum volutabra vix audeat, dum occultis ignium suorum cladibus tortus totum undique contremiscit, quidquid ex nomine catholicae religionis audierit.

PL 20, 1159B

私にはまことらしく思われないのである。悪魔の欺きの残りは、ごくわずかな者たちのうちにかろうじて居残っているだけなのに、再び公同の法に対して力を得るということが。また、神の力に限りはないとはいえ、古い蛇の害がこれほどまで先延ばしにされ、あまたの世を経て消えた背信の戦いを、この忌まわしい者が呼び戻し、地のあらゆる場所で教会の祭祀に打ち倒されていながら、再び不敬虔な頭をもたげるということが。彼は尊い威光の呼び求めによってこれほど苦しめられ、もはや罪過を犯す者たち自身の泥溜まりに近づくことさえほとんどできず、自らの火の隠れた災いに責められて、公同の宗教の名から聞くものすべてのために四方で震えおののいているというのに。

6

ZACCH.--Saeva in memoriam redigi cupis, et ineluctabilem humani generis obtritionem supremorum narratione proferri; quae tam flebili exaggeratione dicenda sunt, ut, sicut scriptum est, Nec fuerint umquam nec futura sint talia (Dan. XII, 1) .

PL 20, 1159C

ザカイオス――あなたは、残虐なことが記憶に呼び戻され、人類が逃れようもなく踏み砕かれることが、最後の事柄の語りによって示されることを望んでいる。それは涙を誘うほどの誇張をもって語られねばならない。書かれているとおりである。「そのようなことは、かつてなく、これからもないだろう」(ダニエル12:1)。

7

Sed haec fieri humanae fidei defectio, et peccatorum immensitas maturabit: nec sunt quasi ex aliqua necessitate decreta, sed ex praescientia sunt praedicta, Scriptura de Amorrhaeis prodente: Nondum, inquit, impleta sunt peccata Amorrhaeorum (Gen. XV, 16) .

PL 20, 1159C

しかし、これらが起こるのを早めるのは、人の信仰の欠如と罪の際限のなさである。それらは何らかの必然によって定められたかのようなものではなく、予知によって予告されたのである。アモリ人について、聖書はこう明かして言う。「アモリ人の罪は、まだ満ちていない」(創世記15:16)。

8

Daniel perinde quia delictorum expletio sit futura, consummationem astruit secuturam. Unde et Dominus in Evangelio de abusione humani generis conquerens, ait: Cum venerit Filius hominis, putas inveniet fidem super terram (Luc. XVIII, 8) ?

PL 20, 1159D

ダニエルも同様に、罪が満ちることになるので、終わりが続くと断言する。そこで主も福音書で、人類のあやまりを嘆いて言う。「人の子が来るとき、地に信仰を見いだすと思うか」(ルカ18:8)。

9

Apostolus etiam horum temporum iniquitatem increpans, ait: Erunt, inquit, in novissimis diebus tempora periculosa; homines se ipsos amantes, blasphemi, superbi, parentibus non obedientes, insensati, incompositi, sine affectione, sine misericordia (II Tim. III, 2, 3) : qui cum justitiam Dei (Rom. I, 32) , id est, futurum judicium, scirent, non intellexerunt; quoniam qui talia agunt, digni sunt morte.

PL 20, 1159D

使徒もこの時代の不法を責めて言う。「終わりの日々に、危険な時が来る。人は自分自身を愛し、冒瀆し、高ぶり、両親に従わず、分別なく、無秩序で、情愛なく、慈しみなく」(二テモテ3:2,3)。彼らは神の正義(ローマ1:32)、すなわち来たるべき裁きを知っていながら、このようなことを行う者は死に値するということを悟らなかった。

10

Horum igitur merito venturum Antichristum fides certa est, immo diabolum sub persona hominis saeviturum; sed gentilitatem detestabitur, et circumcisionem suadebit.

PL 20, 1160A

したがって、彼らの報いとして反キリストが来ることは確かな信仰である。いやむしろ、悪魔が人の姿を借りて猛威を振るうことが。しかし彼は異教〔gentilitas〕を憎み、割礼を勧めるだろう。

11

Nec enim aliter Dei Filius credi posset, nisi a se legis veteris reparationem exhibitam mentiretur; ac primum Judaeos idem totius perfidiae caput ac fallaciae sibi subdet.

PL 20, 1160A

古い律法の回復が自分によってもたらされたと偽らなければ、彼は神の子と信じられることができないからである。そしてまず、背信と欺きの全体の頭であるこの者は、ユダヤ人たちを自分に服させる。

12

Christum enim et venturum sciunt, et sempiternum judicem confitentur; sed ut atrocitatem illati a se facinoris excusent, in corpore quod interfecerunt venisse non credunt.

PL 20, 1160A

彼らはキリストが来ることになると知り、とこしえの裁き主であると告白している。しかし、自分たちが加えた凶行の残酷さを弁明するために、自分たちが殺した体において来たとは信じない。

13

Haereticis vero praedictus simulator Deum se quidem sed minorem asseret Patre, ut eorum denique impietatem perditioni suae suscepturus admisceat, et in utris que illa ex Evangeliis sententia compleatur: Credent, inquit, iniquitati, qui veritati credere noluerunt (Rom. II, 8) .

PL 20, 1160B

異端者たちには、前述の偽装者は、自分が神ではあるが父より小さいと主張するだろう。実に彼らの不敬虔を引き受けて自らの滅びに混ぜ込み、双方において〔底本は utris que と分かれる。utrisque と読む〕福音書のあの言葉が成就するためである。それはこう言う。「真理を信じようとしなかった者たちは、不法を信じるだろう」(ローマ2:8)〔引かれた句は二テサロニケ2:10–11。「福音書から」と言うが使徒の書簡の句である〕。

14

Tum gentiles, velut sensu rationabili carentia pecora, phantasiarum admiratione capturus est, ut illaqueatis nationum pene omnium populis, etiam electi, si fieri possit, dolis talibus seducantur: et hujus mali auctoritatem efficiet multitudo.

PL 20, 1160B

次に彼は、理を解する思いを欠いた家畜のような異邦人たちを、幻影への驚嘆でとらえようとする。諸民族のほぼすべての民が絡め取られ、選ばれた者たちさえ、可能ならば、そのような策略に惑わされるに至る。この悪の権威を作り出すのは、大勢である。

15

Inde errorem mali veteris subintroducet; et qui primum idolorum vestigia convulsurus est, in locis sanctis poni sibi statuas imperabit; easque adorari atrociter cogens, quod se odisse simulaverat subtiliter reparare nitetur.

PL 20, 1160B

そこから、古い悪の誤りを忍び込ませる。最初は偶像の跡を根こそぎにしようとしていた彼が、聖なる場所に自分の像を立てるよう命じ、それを礼拝するよう残酷に強いて、憎んでいるふりをしていたものを巧妙に復活させようとする。

16

Nam, sicut dixi, ad hujusmodi facinus ignaros signis, praemiis inconstantes, sanctos suppliciis coarctabit infaustae abominationis imagines vultusque mortificos supplici adoratione venerari; nusquam secura cedentibus fuga, nullaque ut celet in abditis latebra, cum et a proximis prodantur latentes, et fugientes inedia consumantur.

PL 20, 1160C

私が言ったとおり、彼はこのような凶行に向けて、知らない者を徴で、移り気な者を報酬で、聖なる者たちを刑罰で追い詰め、不吉な忌まわしいものの像と、死をもたらす顔を、ひざまずいて拝ませる。退く者に安全な逃げ場はどこにもなく、隠れ場所にひそむ者をかくまう隠れ家もない。隠れている者は身近な者たちに売られ、逃げる者は飢えで消耗するからである。

17

Ait enim in Evangelio Dominus cum de malis illius loqueretur: Et tradet, inquit, homo proximum suum (Matth. XXIV, 10) . Inopia vero fideles necandos, Apocalypsis sic declarat.

PL 20, 1160C

実に主は福音書で、彼の悪について語るとき、言う。「人は隣人を引き渡すだろう」(マタイ24:10)。窮乏によって信仰者たちが殺されることを、黙示録はこう明らかにしている。

18

Faciet omnes pusillos et magnos divites et pauperes, liberos et servos, ut dent ipsi sibi characteres in manu sua dextera, vel in frontibus suis; u nemo possit emere aut vendere, nisi qui habeat characterem vel nomen bestiae (Apoc. XII, 16, 17) .

PL 20, 1160C

「彼は、小さい者も大きい者も、富める者も貧しい者も、自由な者も奴隷も、すべての者に、右の手か額に刻印を受けさせる。〔底本は u nemo。ut nemo と読む〕その刻印、あるいは獣の名を持つ者のほかは、誰も買うことも売ることもできないようにするためである」(黙示録12:16,17)〔引かれた句は13:16–17に当たる〕。

19

Quem Daniel his sermonibus futurum praedixit: Exsurget rex improbus facie, intelligens propositionem; et fortis virtus ejus; mirabilia corrumpet et diriget, et exterminabit fortes, et populum sanctum: dolus in manu ejus et in corde suo magnificabitur, et abundantia corrumpet multos et ad interitum multorum stabit.

PL 20, 1160D

彼がこのようになることを、ダニエルはこれらの言葉で予告した。「顔の厚かましい王が立ち、問題を見抜く。その力は強い。彼は驚くべきことを損ない、また成功させ、強い者たちと聖なる民を滅ぼす。欺きが彼の手にあり、その心の中で大きくされる。豊かさによって多くの者を堕落させ、多くの者の滅びのために立つだろう」。

20

Et iterum: Extolletur rex adversus omnem fortem, et magnificabitur super omnem deum: et loquetur superba, et diriget quoadusque perficiatur ira: in consummatione enim fiet, et omnem deum patrum suorum non intelliget: et in cupiditatem mulierum non ibit (Dan. XI, 36, 37) .

PL 20, 1160D

また再び言う。「王は強いすべての者に逆らって高められ、すべての神の上に大きくされる。高慢なことを語り、怒りが全うされるまで成功するだろう。終わりに至って事が起こるからである。彼は先祖たちのあらゆる神を悟らず、女たちへの欲望にも向かわない」(ダニエル11:36,37)。

21

Itaque intelligis exsecrandi temporis regem prae omnibus aestimandum, qui eos quos violentia ac fraude nequiverit corrumpere, nitetur illecebra carpere, nec in deos patrum suorum, id est gentilium, intelligens, feralem in corpore enervato quasi purus praeferens castitatem, sanctum populum, id est christianum crudeli internecione vastabit.

PL 20, 1161A

したがって、あなたは悟る。呪うべき時代の王が、何にもまして〔恐るべき者と〕見なされるべきことを〔prae omnibus aestimandum の意味は定かでない。「何にもまして恐れられるべき」と取った〕。この王は、暴力と欺きでは堕落させることのできなかった者たちを、誘惑によって引き込もうとし、先祖たち、すなわち異邦人たちの神々を悟らず、萎えた体に、あたかも清い者のように、死をもたらす貞潔〔feralem は castitatem に係ると取った〕を掲げて、聖なる民、すなわちキリスト教徒の民を、残酷な殺戮で荒らすだろう。

22

Sed hunc mundi luctum tribulationemque justorum irae coelestis stigmata subsequentur, et rerum omnium finem, priusquam Domini dies magnus adveniat, malorum ineffabilium dolor praecedet, dum ante ultimam mundi solutionem humani generis reliquiis, aut in sacrilegiis perpetuo pereundum sit, aut ob sacrilegia in saeculo non vivendum.

PL 20, 1161A

しかし、この世の嘆きと正しい者たちの苦難に、天の怒りの烙印が続く。万物の終わりに、主の大いなる日が来る前に、言い表せぬ悪の苦痛が先立つ。世の最後の解体の前に、人類の生き残りは、冒瀆のうちに永久に滅びるか、冒瀆のゆえに世に生きられなくなるかのどちらかだからである。

Liber III, Caput VIII

第III巻 第VIII章PL 20, 1161B
1

Quando veniet, vel quae longinquitas regni ejus.

PL 20, 1161B

いつ来るのか。また、その支配の長さはどれほどか。

2

APOLL.--Futurum vere Antichristum, atque in orbis excidium legemque catholicam saeviturum nimis perspicue clareque docuisti; sed quando adventurus, quanto tempore sit futurus, expositio coepta non contingit: sedula itaque mente percurre quae regnantem clausura sint tempora, quae praecurrant indicia venientem; quoniam si in tanta signorum, regnique virtute spiritalis nequitiae exserit voluntatem, nullis contra aut destruendus rebus, aut signantius divulgandus; dignoscendae, ut arbitror, falsitatis nec ipsis copia fidelibus erit, nullaque dubios remediorum genera salvabunt; si compulsio transgressionum atrocitate et phantasiis plena, sit obscura notione.

PL 20, 1161B

アポロニウス――反キリストが本当に来ることになり、世界の滅びと公同の法に対して猛威を振るうことを、あなたは十分に明瞭に教えた。しかしいつ来るのか、どれほどの間とどまるのかについては、始められた説明が及んでいない。そこで、注意深い心でたどってもらいたい。支配する彼をどのような時代が閉じ、来る彼にどのような徴が先立つのか。もし彼が、徴と支配の大いなる力のうちに霊的な悪意を現し、これに対しては何ものによっても打ち倒されず、いっそうはっきりと世に知らされることもないのであれば〔以下、文の組み立てが崩れているらしく、文意を取って訳す〕、私の思うに、偽りを見分ける手立ては信仰者たち自身にさえなく、疑う者を救ういかなる種類の救済策もないだろう。もし強制が、違反の残酷さと幻影に満ち、不明な概念のままであるならば。

3

Unde hanc quoque ambiguorum partem divinae auctoritatis editione distingue; ut, evulsis radicitus fraudibus, et instruantur dubii, et confirmentur infirmi, dum et falsoris prodentur insidiae, et brevitate temporis forte constringitur insania bacchatoris.

PL 20, 1161C

そこで、この曖昧な部分も、神の権威の言葉をもって区別してもらいたい。欺きが根こそぎにされ、疑う者が教えられ、弱い者が強められるように。偽り者の罠は暴かれ、時の短さによって、荒れ狂う者の狂気がおそらく押さえ込まれるのだから。

4

ZACCH.--Manifeste quidem Antichristus veniet, sed confestim secuturus est Christus; et licet diem vel horam adventus sui, ut ipse ait (Matth. XXIV, 36) , nec angeli sciant; quod secreti istius notionem in suam Pater redegerit potestatem; evidentia tamen eodem mox docente signa praemissa sunt, quibus perpensa praesenti temporis qualitate adesse confestim suprema dignoscimus.

PL 20, 1161C

ザカイオス――反キリストは確かに来るが、ただちにキリストが続いて来る。キリスト自身が言うように(マタイ24:36)、その来臨の日も時も天使たちさえ知らないとしても、それは、この秘密の知識を父が自分の権能のうちに収めたからである。しかし、同じ者がすぐに教えるように、明白な徴があらかじめ示されている。現在の時の性質をそれらによって量れば、最後の事がまもなく迫っていることを、我々は見分けるのである。

5

Sic enim ait: Cum videritis signa in coelis, et prodigia in terris, gentem super gentem, regnum super regnum, praelia et opiniones praeliorum. famem et terrae motus per loca; tunc erunt initia dolorum, sed nondum finis (Ibid., 6, 8; Luc. XXI, 10, 11).

PL 20, 1161D

実に言う。「汝らが天に徴を、地に不思議を見るとき、国民の上に国民が、国の上に国が起こり、戦いと戦いの噂、飢饉と所々の地震があるとき、そのとき苦しみの始まりがあるが、まだ終わりではない」(マタイ24:6,8;ルカ21:10,11)。

6

Percurre nunc singula, atque ex his quae gerantur aut gesta sunt quid supersit intellige: profecto id tantum deesse perspicies, quod novissimis aut jam ascribi possit aut jungi. Quis enim natus quietem patriae possidens vivit?

PL 20, 1162A

今、一つ一つをたどり、行われている事、また行われた事から、何が残っているかを悟れ。あなたは確かに、欠けているのはただ、最後の事に帰せられるか結びつけられるものだけだと見て取るだろう。生まれた者の誰が、故国の平穏を保って生きているのか。

7

Quis intra genitale solum populus labori exhibetur assueto, aut ab inferendo suscipiendoque discrimine, vel propriae salutis intuitu, vel domestico retinetur affectu?

PL 20, 1162A

生まれた土地のうちで、慣れた労苦に身を置いている民は誰か。あるいは、危険を与えたり引き受けたりすることから、自らの安全への配慮によって、また家族の情愛によって、引き止められている民は誰か。

8

Ardet bellandi impius furor, atroxque insania armis delectatur et rapto: hinc fauces hiantes avaritiae cruor pascit, et cum pene injectis mortibus cuncta succenderit, reliquias tamen sitiens aut sternit aut spoliat.

PL 20, 1162A

戦いを求める不敬虔な狂乱が燃え、残酷な狂気は武器と略奪を楽しむ。ここから、貪欲の開いた喉を血が養い、狂気がほとんど死を投げ込んですべてに火をつけたあとも、なお残りを渇望して、打ち倒すか奪い取る。

9

Non dilectio proximos, non justitia servat extraneos: gemens interea pietas exsulat, atque ab humanis mentibus pulsa, vestigia quae pridem reliquerat, auferre compellitur.

PL 20, 1162A

愛は近しい者を守らず、正義は他人を守らない。そのあいだ、うめく情愛は追放され、人の精神から追われて、かつて残していた足跡までも持ち去らざるをえなくなる。

10

Regnis insuper regna confligunt, et insuspicabiles sceptris justarum sedium Augustos depellunt. Adde prodigiorum ineffabiles minas, et terrae creberrimos motus, pluraque coelo signa fulsisse.

PL 20, 1162B

さらに国々は国々と争い、王笏には思いもよらぬ者たち〔insuspicabiles sceptris の係りは定かでない。王笏を握るとは思いもよらなかった者たち、と取った〕が、正当な座にある皇帝たちを追い落とす。加えるに、言い表せない不思議の脅し、頻発する地震、天にいくつもの徴が輝いたこと。

11

Quid inediae funestos exitus loquar, et infandis humanorum corporum cibis impletas deficientium aviditates? Horret animus dicere parricidiis famem pastam, et reliquias corporum dilectorum, ut saevius quam vixerant interirent, visceribus suorum sepultas.

PL 20, 1162B

飢えの悲惨な結末や、人の体という言うも忌まわしい食物で満たされた、衰えゆく者たちの貪りを、私は何と語ろうか。近親殺しによって飢えが養われ、愛する者たちの体の残りが、生きていたときよりも残酷に滅びるよう、身内の腹の中に葬られたと言うことに、心が震える。

12

Aestima, quaeso, utrum hoc ferre diu saeculum possit, quod eloqui humanus sermo vix audet.

PL 20, 1162B

どうか考えてもらいたい。人の言葉があえて口にすることもほとんどできないこのことを、世が長く耐えられるかどうかを。

13

Utrumne haec diabolo otiante sic saeviant; quae licet merito nostris sint reputanda peccatis, illius tamen opere tecto peraguntur; qui coram continuo congressurus, ita supremorum urgetur angustiis, ut quod implendum Evangelia praedixerunt, agere orbis desertione jam coeperit: haec enim his quae nunc memorata sunt, Dominus adjecit: Cum videritis abominationem desolationis stare in loco sancto: qui legit intelligat (Matth. XXIV, 15) : id est, cum fiet omnium solitudo terrarum, sacrisque altaribus exsecrabilium imaginum abominatio praeponetur, et praedicatum fuerit hoc evangelium in toto orbe, tunc erit finis (Ibid., 14) .

PL 20, 1162B

これらは、悪魔が手を休めているのにこのように猛威を振るうというのか。これらは正当に我々の罪に帰せられるべきではあるが、しかし彼の隠れた働きによって成し遂げられている。彼はまもなく面と向かって戦うことになるが、最後の事の窮迫に迫られて、福音書が成就すると予告したことを、すでに世界を荒廃させることで始めている。実に主は、今述べられたことにこれらを付け加えた。「聖なる場所に荒廃の忌むべきものが立つのを、汝らが見るとき——読む者は悟れ」(マタイ24:15)。すなわち、あらゆる地の荒廃が起こり、聖なる祭壇の前に、呪うべき像の忌まわしいものが据えられ、「この福音が全世界で宣べ伝えられたとき、そのとき終わりが来る」(マタイ24:14)。

14

Quae nunc igitur portio habitatioque terrarum est, quae nomen nostrae religionis ignoret, immo quae nobis ex se credentium membra non miserit?

PL 20, 1162C

では今、我々の宗教の名を知らない地の部分、居住地がどこにあるか。いや、自らのうちから信じる者の肢体を我々に送らなかったところがどこにあるか。

15

Unde Evangelii praedicatio propemodum jam impleta intelligitur: in Heliae tamen qui nunc venturus est, sermone complebitur; tribus enim et senis annis primum Antichristum, deinde Christum adesse praedixit: qui quamlibet pari tempore regnaturus per Apocalypsin designetur, breviandos tamen ejus dies in Evangelio Salvator insinuat, ne intolerabilibus malis per diuturnitatem caro victa succumbat: sic enim ait: Et nisi breviati fuissent dies illi, non esset salva omnis caro (Ibid., 22) .

PL 20, 1162C

こうして福音の宣教は、すでにほぼ成就していると解される。ただ、これから来ることになる〔ミーニュの脚注は nunc(今)を tunc(そのとき)と読むべきかとする〕エリヤの言葉において、それは完成される。エリヤは〔praedixit の主語は明示されていない。エリヤと取った〕三年と六年〔底本は tribus et senis annis。「三年半」を言う tribus et semis annis の誤りか〕のあいだ、まず反キリストが、次にキリストが臨むことを予告したからである。反キリストは、黙示録によれば同じ期間だけ支配することになると示されているが、救い主は福音書で、その日々が短くされるべきことを示唆する。耐えがたい悪によって、長引くうちに肉が打ち負かされて屈しないためである。実に言う。「もしあの日々が短くされなかったなら、すべての肉は救われないだろう」(マタイ24:22)。

16

Non quod dierum ac noctium fixa ab initio constitutio sit mutanda, aut currentium temporum horis spatia recidenda; sed sicut per Nathan denuntiata populi caedes pro tribus diebus tres tantum horas divina miseratione promeruit; ita exsecrandi temporis regnum non spatio credimus minuendum esse, sed numero; nec divinae ordinationi modum, sed furentis imperiis imponendum; ut in resurrectione post tanti certaminis pugnam, et devotio fidelium, et perfidia non lateat impiorum; dum et antiqui hostis brevis dominatio pellitur, et Dei advenientis reverentia sanctorum confessionibus honoratur.

PL 20, 1162D

それは、昼夜の初めから定められた規定が変えられるとか、移りゆく時の刻の間隔が切り詰められるとかいうことではない。むしろ、ナタン〔三日の疫病(サムエル記下24:13–15)を告げたのは預言者ガドで、著者はナタンと取り違えている〕を通して告げられた民の殺戮が、三日の代わりにわずか三時間を、神の憐れみによって得たように、呪うべき時代の支配は、期間によってではなく数において減らされるべきだと我々は信じる。神の定めに限りが課されるのではなく、荒れ狂う者の支配に限りが課されるのである。これは、復活において、これほどの戦いの闘争のあとで、信仰者たちの献身も、不敬虔な者たちの背信も隠れないようにするためであり、古い敵の短い支配が追い払われ、来たる神への畏敬が聖なる者たちの告白によって尊ばれるためである。

Liber III, Caput IX

第III巻 第IX章PL 20, 1163A
1

Quibus Scripturis sit resurrectio repromissa.

PL 20, 1163A

復活は、どの聖書によって約束されているか。

2

APOLL.--Quantum videtur, et patere sollicitorum mentibus credo, ambiguae praedicationis obscuritas absoluta est, et tota in planum supremi temporis missa cognitio; praecipue cum astipulantibus quae aguntur dierum malis clara sit ratio, nec aliud superesse merito credatur, quam ut annuntiaturi prophetae praesentia demonstretur.

PL 20, 1163A

アポロニウス――私の見るところ、また気にかける者たちの心にも明らかだと信じるが、あいまいな予告の暗さは解かれ、最後の時についての知識はすべて平らかな所に置かれた。とりわけ、起こっていることが日々の悪によって裏付けられて、その理が明らかであり、あとはただ、告げることになる預言者〔エリヤを指すか〕の臨在が示されること以外に残るものはないと、当然に信じられるからである。

3

Nunc vero unum hoc consummatis interrogationibus praesta, ut resurrectionem ex Dei possibilitate jam creditam doceas et promissam; ne tantae admirationis magnitudinem sine auctoritate coelestium statutorum assertio nuda contigerit; sed libellis prioribus intimata praesentis eruditione firmentur, gaudium allatura credentibus, disputationem dubiis ablatura, dum et possibilem ex Dei potentia fatebuntur, et faciendam ex ejus promissione cognoscent.

PL 20, 1163B

だが今は、問いが尽くされたので、一つだけ頼みたい。復活が、神にできることからすでに信じられ、また約束されていることを教えてもらいたい。これほど驚くべきことの大きさが、天の定めの権威なしに、むき出しの断言だけで終わることのないように。前の書で伝えられたことが、現在の教えによって固められ、信じる者には喜びをもたらし、疑う者からは論争を取り去るように。彼らは、それが神の力によって可能であることを認め、神の約束によって実現されることを知るだろう。

4

ZACCH.--Tam plena est divinae miserationis erga homines liberalitas, ut ea quae fragilitas terrena vix credit, probare voluerit antequam facere, ac prius veris confirmare credentes, quam probare dubiis credituros: nam cum hanc muneris sui partem totis admodum Scripturarum voluminibus indiderit, speciali per Ezechielem monstravit effectu, facilius homines suscitari a se posse quam facti sunt, frustraque quasi perditos hic lugeri, quos non sit impossibilitas ulla restitui.

PL 20, 1163B

ザカイオス――神の憐れみの人々への寛大さは、地上の弱さがほとんど信じられないことを、行う前に証明しようとするほど満ち溢れている。まず信じる者を真の事柄で固め、のちに疑う者が信じるようにする。神は、自らの賜物のこの部分を聖書の巻々のほぼ全体に織り込んだうえで、エゼキエルを通して特別な実例によって示した。人は、造られたときよりも容易に、神によって起こされうるのであり、ここで滅びた者のように嘆かれている者たちは、むなしく嘆かれているのである、と。彼らが回復されるのに何の不可能もないのだから。

5

Ait enim: Et tulit me spiritus Domini: et ecce facies campi, et haec erat ossibus plena. Et circumduxit me in gyrum eorum; et ecce arida nimis. Et ait ad me: Fili hominis, si vivent ossa ista? Et dixi, tu scis, Domine.

PL 20, 1163C

実に言う。「主の霊が私を取り上げた。見よ、野の面があり、それは骨で満ちていた。彼は私をその周りに連れ回した。見よ、それらはひどく乾いていた。彼は私に言った。『人の子よ、これらの骨は生きるだろうか』。私は言った。『汝が知っている、主よ』」。

6

Et ait ad me: Prophetiza super ea, et dic: Ossa arida, audite verbum Domini. Haec dicit Dominus: Ecce ego adduco super vos nervos et viscera, et obtegam vos cute, et dabo spiritum vobis, et vivetis.

PL 20, 1163C

「彼は私に言った。『これらに向かって預言し、言え。乾いた骨よ、主の言葉を聞け。主はこう言う。見よ、私は汝らに筋と肉を加え、皮で汝らを覆い、霊を汝らに与える。汝らは生きる』」。

7

Et ecce os ad os conveniebat, et super ea nervi, et viscera nascebantur, et cutis desuper ascendit; et jacuerunt sine spiritu.

PL 20, 1163D

「見よ、骨は骨に合わさり、その上に筋と肉が生じ、皮がその上に上がった。しかしそれらは霊なく横たわっていた」。

8

Et ait ad me: Prophetiza, fili hominis, spiritui, et dic: Hoc dicit Dominus spiritui: A quatuor angulis coeli veni, spiritus, et insuffla ossibus istis et vivent. Et factum est: et steterunt pedibus suis congregatio nimis multa.

PL 20, 1163D

「彼は私に言った。『人の子よ、霊に向かって預言し、言え。主は霊にこう言う。天の四方から来よ、霊よ。これらの骨に吹き入れよ。そうすれば彼らは生きる』。そうなった。彼らは自分の足で立った。ひどく大きな群れであった」。

9

Et ait ad me: Fili hominis, ossa haec domus Israel est. Qui dicunt: Vana est spes nostra nimis; interivimus.

PL 20, 1163D

「彼は私に言った。『人の子よ、これらの骨はイスラエルの家である。彼らは、我々の望みはあまりにむなしい、我々は滅びた、と言っている』」。

10

Et scient quod ego sum Dominus, cum educam eos de sepulcris et vivificabo populum meum, et ponam illos in terra ipsorum, et faciam haec, dicit Dominus (Ezech. XXXVII, 1 14) .

PL 20, 1163D

「『彼らは、私が主であることを知るだろう。私が彼らを墓から連れ出し、私の民を生かし、彼らの地に置くとき。私はこれを行う、と主は言う』」(エゼキエル37:1 14)〔底本は「1 14」。1–14 と読む〕。

11

Unde Salvator Sadducaeis resurrectionem non credentibus ait: Quomodo legistis, Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob? Non est utique Deus mortuorum, sed vivorum (Luc. XX, 38) .

PL 20, 1164A

そこで救い主は、復活を信じないサドカイ派の人々に言う。「汝らはどう読んだのか。アブラハムの神、イサクの神、ヤコブの神とは。確かに彼は死者の神ではなく、生者の神である」(ルカ20:38)。

12

Apostolus autem sub elementorum comparatione, meritorum quoque distantiam praedicavit, dicens: Alia claritas solis, et alia claritas lunae, et alia claritas stellarum; stella enim a stella differt in claritate: sic erit et resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 41, 42) .

PL 20, 1164A

使徒は元素〔elementa。ここでは太陽・月・星を言う〕の比較によって、功績の隔たりをも説いて言う。「太陽の栄光は一つ、月の栄光は別、星々の栄光も別である。星は星と栄光において異なるからである。死者の復活もそのようになる」(一コリント15:41,42)。

13

Joannes vero etiam eos quos mare fluctibus tegit, astruit reformandos, dicens: Et mare reddet mortuos suos (Apoc. XX, 13) .

PL 20, 1164A

ヨハネは、海が波で覆っている者たちも造り変えられることになると断言して言う。「海はその死者たちを返す」(黙示録20:13)。

14

Tunc illud David canentis implebitur: Deus manifeste veniet, et non silebit: ignis in conspectu ejus ardebit, et in circuitu ejus tempestas valida (Psal. XLIX, 3) .

PL 20, 1164A

そのとき、歌うダビデのあの言葉が成就する。「神は明らかに来る。黙してはいない。その前で火が燃え、その周りに激しい嵐がある」(詩篇49:3)。

15

Unde in Epistola sua Petrus: Quales nos, inquit, oportet esse, fratres, in die illa, cum coeli magno impetu transcurrent, et elementa ardore solventur (II Petr. III, 6) ?

PL 20, 1164B

そこでペトロはその手紙で言う。「兄弟たちよ、あの日に、天が大きな勢いで過ぎ去り、元素が熱で溶けるとき、我々はどのような者であるべきか」(二ペトロ3:6)〔引かれた句は3:11–12に当たる〕。

16

Tunc illud sancti Apostoli vocibus deprometur: Ubi est, mors, aculeus tuus? absorpta est mors in victoria tua (II Cor. XV, 55) . Et qui nunc lacrymosis seminibus justitiae vias implent, pretiosae mortis manipulos referentes, sublimium coronarum honore fulgebunt.

PL 20, 1164B

そのとき、聖なる使徒の声であの言葉が引き出される。「死よ、汝の針はどこにあるのか。死は汝の勝利に呑み込まれた」(二コリント15:55)〔引かれた句は一コリント15:55に当たる〕。今、涙に濡れた種で正義の道を満たしている者たち、尊い死の束を携えて帰る者たちは、高い冠の栄誉に輝くであろう。

17

De quibus scriptum est: Exsultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis (Psal. CXLIX, 5) . Et iterum: Exsultabunt ut vituli ex vinculis soluti (Malach. IV, 2) . Et sicut scintillae inter arundines discurrent. (Sap. III, 7) .

PL 20, 1164B

彼らについて書かれている。「聖なる者たちは栄光のうちに歓喜し、寝床の上で喜ぶ」(詩篇149:5)。また再び言う。「彼らは、縄目から解かれた子牛のように躍る」(マラキ4:2)。さらに。「アシの間を火花のように駆け巡る」(知恵の書3:7)。

18

Hi statuta coelestis throni sede Domini invitabuntur affatibus: Venite, benedicti Patris mei; accipite regnum quod vobis paratum est ante constitutionem mundi (Matth. XXV, 34) . Illa impios sententia persequente: Tacui, numquid semper tacebo (Isa. XLII, 14) ?

PL 20, 1164B

この者たちは、天の玉座の定められた座から、主の言葉によって招かれる。「来よ、私の父に祝福された者たちよ。世の基が据えられる前から汝らのために備えられた国を受けよ」(マタイ25:34)。不敬虔な者たちには、あの宣告が追いかける。「私は黙っていた。永久に黙っているだろうか」(イザヤ42:14)。

19

Id est, jam non subditus ut crucifigi a negantibus possim, sed paterna quam cernitis majestate subnixus, qui ex infirmitate carnis mortuus fueram, vivo ex virtute Dei, solioque aeterni judicis praesidens, non alia quam in Evangeliis praedixeram inimicos meos definitione condemno: Ite, maledicti, in ignem aeternum, quem praeparavit Pater meus diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41) ; ubi est fletus et stridor dentium (Matth. VIII, 13) .

PL 20, 1164C

すなわち、「もはや私は、否認する者たちに十字架につけられうるような服従する者ではない。汝らが見る父の威光に支えられ、肉の弱さによって死んでいた私は、神の力によって生き、永遠の裁き主の座に就いて、福音書で予告していたのと違わない裁定で私の敵を断罪する。『呪われた者たちよ、悪魔とその使いたちのために私の父が備えた永遠の火に入れ』(マタイ25:41)。そこには泣き叫びと歯ぎしりがある」(マタイ8:13)〔引かれた句は8:12に当たる〕。

20

Haec sunt quae moneri nostra voce te liceat: haec mentis et corporis labore fugienda sunt, et illa quae electis parantur adeunda, quorum magnitudinem formamque non quaeras: erit enim: Quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9) .

PL 20, 1164C

これらが、我々の声によってあなたが戒められてよいことである。これらは精神と体の労苦によって避けなければならず、選ばれた者たちのために備えられたものには近づかなければならない。その大きさと形を、あなたは尋ねるな。それは「目が見ず、耳が聞かず、人の心に上りもしなかったもの」だからである(一コリント2:9)。

21

Sed si inaestimabiles quarumdam regionum amoenitates, odoresque vix creditos aut audimus, aut cernimus; si quibusdam gentibus auro turbidi fluunt amnes, et gemma pro lapide est; si passim cinnamum et amomum nascitur vulgo; si denique mollia redolentibus thura, et pretiosa balsamis ligna rorantur; si nobis etiam sub corruptibili aere lilia picta sic candent, nec sui imitationem quolibet habitu aut odore permittunt: quid aeternarum divitiarum habiturae sint gratiae, quid splendor coelestium dignitatum, eloqui sermo sensusque non praevalet: hoc tantum indubitanter accipias, nil illic necessarium, nil defuturum, sed omnium omnibus Deus laetitiarum inaestimabilium novitate generabit, quod dignum praesentiae suae possessione judicetur.

PL 20, 1164D

しかし、ある地方の測り知れない快さや、ほとんど信じがたい香りを、我々が聞くか、あるいは見るとしても、ある諸国民のもとでは川が金で濁って流れ、宝石が石の代わりをするとしても、至るところにシナモンとアモムムが普通に生えるとしても、さらに柔らかな乳香が香り、貴重な木がバルサムで潤うとしても、朽ちる空気のもとにあってさえ、彩られたユリがあれほど白く輝き、どんな装いや香りでもそれをまねさせないとしても、永遠の富がどのような魅力を持つのか、天の位の輝きがどのようなものかは、言葉も思いも言い表すことができない。ただこれだけを疑いなく受け取れ。そこでは必要なものは何もなく、欠けるものも何もないが、神は、はかり知れないあらゆる喜びの新しさをもって、すべての者のために、自らの臨在を所有するにふさわしいと判断されるものを生み出す。

22

Nunc, inquam, mea qua potui instructione munitum indesinenter admoneo, ne aratrum culturae Dei ponens omissa respicias, aut ad propositum contendens bravium, cursum propositi ferventis retardes.

PL 20, 1165A

今、私は言う。私にできた教えで固められたあなたに、絶えず戒める。神への耕作の鋤に手をかけて、捨てたものを振り返ってはならず、前に定められた賞に向かって急ぎながら、燃えていた志の走りを遅らせてはならない。

23

Nisi peractus agon sit, palma non sequitur: nec nisi certamine consummato insignis gloriae praestatur triumphus. Unde in Salomone: Laus in exitu canitur. Et in Evangelio: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22) .

PL 20, 1165A

競技が終わらなければ、ヤシは続かない。戦いが完了しなければ、輝かしい栄光の凱旋は与えられない。それでソロモンにはこうある。「称賛は終わりに歌われる」。また福音書にはこうある。「終わりまで耐え忍ぶ者は救われる」(マタイ10:22)。

24

Fiat ergo fides tua felix, ac semper informatoris tui ad Deum memento, nec nimis saeculi aut malorum imminentium terrore movearis.

PL 20, 1165A

それゆえ、あなたの信仰が幸いなものとなるように。神に向けてあなたを教え込んだ者を常に思い出せ。世と、迫る悪への恐れに、過度に動かされるな。

25

Adjutor in omnibus Deus est, illoque virtutem spiritus ministrante inundatio tempestatum in leves defluet spumas; modo ut prima praestantis conscientiae arma non desint; ac si necessitas denuntiatae tribulationis advenerit, hostem confessio firma sustineat: dabit credenti in moerore patientiam, qui se praebiturum et verba promisit; opemque martyrii benignus impertiet, qui ut honorem nominis sui etiam morte tueremur, admonuit dicens: Qui perdiderit animam suam propter me, in vitam aeternam salvam faciet eam (Luc. IX, 24) .

PL 20, 1165B

あらゆるところで神は助け手である。その神が霊の力を供するなら、嵐の氾濫は軽い泡となって流れ去る。ただし、卓越した良心という最初の武具が欠けないように。告げられた苦難の必然が来るなら、確かな告白が敵に耐えるように。言葉をも与えると約束した者が、信じる者に悲しみの中で忍耐を与えるだろう。また、死によってさえ自らの名の誉れを我々が守るよう戒めた者が、恵み深く殉教の助けを授けるだろう。彼は言った。「私のために自分の魂を失う者は、それを永遠の生命へと救う」(ルカ9:24)。

26

Et iterum: Qui reliquerit uxorem, filios, parentes, et omnia quae habet propter nomen meum, in saeculo centuplum accipiet in futuro autem centuplum insuper et vitam aeternam (Matth. X, 30) .

PL 20, 1165B

また再び言う。「私の名のために妻、息子たち、両親、自分の持つすべてを捨てる者は、この世で百倍を受け、来たるべき世ではそのうえに百倍と永遠の生命を受ける」(マタイ10:30)〔引かれた句は19:29に当たる〕。

27

Ad hoc tamen tentari paulisper cognitos sinens, ut eodem perfuncti examinis labore sibi placeant, et illic justitia sic muneretur afflictos, cum judicare coeperit persequentes.

PL 20, 1165B

ただし神は、この目的のために、知られた者たちがしばらく試みられるのを許している。同じ試験の労苦を果たした者たちが自ら満足し、かの場所で、神が迫害者たちを裁き始めるとき、正義が苦しめられた者たちに報いるためである。

Liber III, Caput X

第III巻 第X章PL 20, 1165C
1

Oratio ad Deum

PL 20, 1165C

神への祈り

2

APOLL.--Consummatus in interrogationibus ordo est, et vota in responsionibus plena, devotioris fidei ignem decursis Scripturarum testimoniis excitarunt: habes promptum institutionis tuae fructum, et nisi infirmitas carnis officiat, paratam spiritus voluntatem: ille tantum efficiendi substantiam praestet, qui magna cupere se donante permisit.

PL 20, 1165C

アポロニウス――問いの順序は尽くされ、答えの中で願いは満たされた。聖書の証言をたどり終えて、いっそう敬虔な信仰の火がかき立てられた。あなたには、教えの実がすでに用意されており、肉の弱さが妨げなければ、霊の意志も整っている。ただ、成し遂げる力の実質を与えるのは、自分が与えることによって大いなることを望むのを許した者であるように。

3

Quid enim quandoque in pulverem redigendo praecipua corpori cura? Quid molles sine exercitio meritorum proderunt somni? Quid quaesitus magno labore vel pretio saeculi honor, et ciborum blandities peritura post fauces?

PL 20, 1166A

そもそも、いずれ塵に帰される体に、なぜ格別の気遣いが要るのか。功績の鍛錬のない柔らかな眠りが何の役に立つのか。大きな労苦や代価で求められた世の栄誉や、喉を過ぎれば滅びる食べ物の甘美が、何の役に立つのか。

4

Nulla est illic acceptio personarum, nec sequentur exstinctos onera facultatum: nudi introivimus in hunc mundum, nudi necesse est exeamus; ac sicut David ait: Dormient viri divitiarum, et nil invenient in manibus suis (Psal. LXXV, 6) .

PL 20, 1166A

そこには人を偏り見ることはなく、死んだ者に財産の重荷はついて来ない。我々は裸でこの世に入った。裸で出て行かねばならない。ダビデの言うとおりである。「富の人々は眠り、その手に何も見いださない」(詩篇75:6)。

5

Et secundum Salomonem a multis talia sunt dicenda: Quid nobis profuit superbia? aut quid divitiarum jactantia contulit nobis? Transierunt omnia illa tamquam umbra (Sap. V, 8) .

PL 20, 1166A

またソロモンによれば、多くの者がそのようなことを語るだろう。「高慢は我々に何の益があったか。富の誇りは我々に何をもたらしたか。それらはすべて影のように過ぎ去った」(知恵の書5:8)。

6

Devinctam tu potius cultibus tuis mentem creaturarum omnium formator institue, et qui solus renum scrutator et cordis es, perfice quod in votis est, ut cum elevaveris confringere terram, cum sicut liber plicabitur coelum, terribilique incendio cuncta solventur, sit primum fidei integritas supplicanti, nec conscientiam desperatio ulla confundat: tum sub conspectu majestatis tuae assistentium angelorum innumeram multitudinem post magnos patriarcharum honores et coetus splendentium prophetarum, post sublimes apostolorum thronos et beatorum martyrum exercitus coronatos, felices perinde confessorum catervas, atque impollutorum agmina sacerdotum subsequens famulum turba suscipiat, vitaeque istius, si quae sunt maculae, labor verae perfectionis emundet: si vero indulgere pauperi perennium munerum largitor annueris, ut probatio catholicae confessionis et morte proveniat, vel quod lubricae conversationis actus infirmior fortasse non praevalet, devotio sanguinis pura sanctificet: erit ut in aeternum munere tuo gaudens vere me in laudibus tuis cantasse reminiscar: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo (Psal. CXV, 12, 13) .

PL 20, 1166B

むしろ汝こそ、すべての被造物の形成者として、汝への祭祀に結びつけられた私の心を整えよ。汝のみが腎と心を探る者であるのだから、願いの内にあることを成し遂げよ。汝が地を砕くために立ち上がるとき、天が書物のように巻かれ、恐るべき火ですべてが溶かされるとき、まず願う者に信仰の無傷が備わり、いかなる絶望も良心を乱さないように。そのとき、汝の威光の前で、そばに立つ天使たちの数えきれない群れ、族長たちの大いなる栄誉、輝く預言者たちの集い、使徒たちの崇高な座、福なる殉教者たちの冠を戴いた軍勢、幸いな告白者たちの群れ、汚れなき祭司〔sacerdos〕たちの隊列のあとに続く群衆〔文の係りが定かでない。「あとに続く群衆が受け入れる」と取った〕が、汝の僕を受け入れ、この生涯に汚れがあるなら、まことの完成への労苦がそれを清めるように。もし汝が、とこしえの賜物を与える者として、貧しい私に恵みを与えることを承知するなら、公同の告白の証しが死によってももたらされ、あるいは、滑りやすい暮らしの行いで、弱い私がおそらく成し遂げられないことを、血の清い献身が聖めるように。そのとき、永遠に汝の賜物を喜びつつ、私が本当に汝への賛美の中で歌ったことを思い出すだろう。「主が私に返したすべてのことに対し、私は主に何を返そうか。救いの杯を私は取り、主の名を呼ぼう」(詩篇115:12,13)。