アクイレイアのクロマティウスd. 407

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei › 全文

Tractatus XVII in Evangelium S. Matthaei 全文

Chromatius of Aquileia · PL 20, 328D–368C

Tractatus I, Caput I

第I講話 第I章PL 20, 328D
1

. . . Quapropter respondens Dominus Jesus dixit ei: Sine modo, sic enim decet nos implere omnem justitiam (Matth. III, 15) . Jesus igitur ad consummanda legis omnia sacramenta, ut baptizaretur a Joanne, a Galilaea in Jordanem descendit.

PL 20, 328D

. . . それゆえ、主イエスは答えて彼に言った。「今は許せ。このように我々が、すべての正義を満たすのがふさわしいからである」(マタイ3:15)。こうしてイエスは、律法のすべての秘義を成就するため、ヨハネから洗礼を受けようと、ガリラヤからヨルダンへ下った。

2

Sed Joannes Deum suum per Spiritum sanctum recognoscens, cujusne calceamenta quidem dignum se fuisse portare professus fuerat, implere quod jubebatur excusat: quia non credebat ei necessarium baptismum esse, quem sciret ad hoc venisse, ut baptismo suo mundi peccata deleret; et idcirco baptizari se ab eo potius oportere testatur, dicendo: Ego a te debeo baptizari; et tu venis ad me (Ibid., 14) ?

PL 20, 328D

しかしヨハネは、聖なる霊によって自分の神を認め、その履物さえ担ぐにふさわしくないと公言していた〔底本は cujusne。cujus ne と解した〕ので、命じられたことを行うのを辞退する。自分の洗礼によって世の罪を消し去るために来たと知っていた者には、洗礼は必要でないと考えたからである。それゆえ、むしろ自分が彼から洗礼を受けるべきだと証言して言う。「私こそ汝から洗礼を受けるべきであるのに、汝が私のもとに来るのか」(マタイ3:14)。

3

Tamquam si diceret: Ego homo sum; tu Deus: Ego peccator, quia homo; tu sine peccato, quia Deus. Quid vis a me baptizari? Non recuso obsequium, sed ignoro mysterium. Ego peccatores baptizo in poenitentiam. Tu quid vis baptizari, qui non habes causam peccati?

PL 20, 329A

いわば、こう言うかのようである。「私は人間であり、汝は神である。私は人間であるから罪人であり、汝は神であるから罪がない。なぜ汝は、私から洗礼を受けようとするのか。私は従順を拒みはしないが、奥義を知らない。私は罪人たちに、悔い改めのための洗礼を授ける。汝は罪の原因を持たないのに、なぜ洗礼を受けようとするのか」。

4

Immo potius, quid vis baptizari ut peccator, qui venisti peccata tollere? Quid est ergo quod ait Joannes: A te debeo ego baptizari, et tu venis ad me?

PL 20, 329A

「いやむしろ、罪を取り除くために来た汝が、なぜ罪人として洗礼を受けようとするのか」。では、ヨハネが「私こそ汝から洗礼を受けるべきであるのに、汝が私のもとに来るのか」と言うのは、どういうことか。

5

Quidnam famuli sui fidele servitutis, sed dispensationis suae mysterium, dicendo: Sine modo; sic enim oportet nos implere omnem justitiam: ostendens hoc esse omnem justitiam, ut ipse Dominus et magister salutis nostrae sacramentum compleret.

PL 20, 329A

いったい〔Quidnam〕、僕の忠実な奉仕ではなく、自らの経綸の奥義を、「今は許せ。このように我々がすべての正義を満たすべきだからである」と言うことによって〔示した〕〔底本は Quidnam famuli sui fidele servitutis。述語を欠いて本文が崩れているらしく、「僕の忠実な奉仕を退けるのではなく、自らの経綸の奥義を示した」の趣意と解した。ミーニュの脚注も本文の欠け(locus hiulcus)を指摘し、Quidnam に quidem・quidam の異読を挙げる〕。主であり師である彼自身が、我々の救いの秘義を成就すること、これがすべての正義であると示したのである。

6

Non ergo sui causa baptizari Dominus venit, sed causa nostri, ut impleret omnem justitiam. Justum est enim, ut quod quis docet alterum facere, prior incipiat.

PL 20, 329A

それゆえ、主は自分のためではなく我々のために、洗礼を受けに来た。すべての正義を満たすためである。人が他の者に行わせようと教えることを、自分が先に始めるのは正しいからである。

7

Quia igitur magister et Dominus humani generis venerat, exemplo suo docere voluit quid esset faciendum, ut discipuli Magistrum, servi Dominum sequerentur.

PL 20, 329B

それゆえ、主は人類の師であり主として来たので、自らの手本によって何をなすべきかを教えようとした。弟子が師に従い、僕が主に従うためである。

8

Quia ergo novum baptisma daturus erat, ad generis humani salutem et remissionem peccati; prior ipse baptizari dignatus est, non ut peccata deponeret, qui peccatum solus non fecerat; sed ut aquas baptismi sanctificaret ad diluenda peccata credentium.

PL 20, 329B

それゆえ、人類の救いと罪の赦しのために新しい洗礼を授けようとしていたので、自分が先に洗礼を受けることをよしとした。罪を捨てるためではない。ただ一人、罪を犯さなかった者だからである。そうではなく、洗礼の水を聖別して、信じる者たちの罪を洗い流すためである。

9

Numquam enim aquae baptismi purgare peccata credentium potuissent, nisi tactu dominici corporis sanctificatae fuissent. Ille ergo baptizatus est, ut nos lavaremur a peccatis. Ille tinctus est in aqua, ut nos a delictorum sordibus purgaremur.

PL 20, 329B

洗礼の水は、主の体が触れて聖別されなければ、信じる者たちの罪を決して清めることができなかったであろう。それゆえ、彼が洗礼を受けたのは、我々が罪から洗われるためである。彼が水に浸されたのは、我々が罪〔delictum〕の汚れから清められるためである。

10

Ille lavacrum regenerationibus accepit, ut nos ex aqua et Spiritu sancto renasceremur, sicut ipse alio in loco ait: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III, 5) .

PL 20, 329B

彼は再生の洗い〔底本は regenerationibus。少し後(col. 329D)に同じ句が lavacrum regenerationis と刷られており、regenerationis と読む〕を受けた。我々が水と聖なる霊から生まれ変わるためである。彼自身が別の箇所で言うとおりである。「誰でも、水と聖なる霊から生まれ変わらなければ、天の国に入らない」(ヨハネ3:5)。

Tractatus I, Caput II

第I講話 第II章PL 20, 329C
1

Baptismum ergo Christi ablutio est delictorum nostrorum, et renovatio est vitae salutaris. Audi hoc ipsum Apostolum demonstrantem, cum dicit: Quotquot enim in Christo baptizati estis, Christum induistis (Gal. III, 27) .

PL 20, 329C

それゆえ、キリストの洗礼は、我々の罪を洗い清めることであり、救いの生命を新たにすることである。このことそのものを使徒が示している言葉を聞け。使徒は言う。「キリストにおいて洗礼を受けた汝らは皆、キリストを着たからである」(ガラテヤ3:27)。

2

Et addidit: Consepulti ergo illi estis per baptismum in mortem: ut quemadmodum Christus surrexit a mortuis, sic et vos in novitate vitae ambuletis (Rom. VI, 4) .

PL 20, 329C

さらに付け加えた。「それゆえ汝らは、洗礼によって、死へと彼とともに葬られた。キリストが死者の中からよみがえったように、汝らもまた命の新しさの中を歩むためである」(ローマ6:4)。

3

Per baptismum itaque peccato morimur, sed Christo convivimus: vitae pristinae sepelimur, sed novae vitae resurgimus: vetusti hominis errore exuimur, sed novi hominis indumenta suscipimus.

PL 20, 329C

こうして洗礼によって、我々は罪に死ぬが、キリストとともに生きる。以前の生命に葬られるが、新しい生命へとよみがえる。古い人の誤りを脱ぐが、新しい人の衣を身に着ける。

4

Implevit ergo Dominus etiam in baptismo omnem justitiam, quia ad hoc baptizari voluit, ut baptizaremur; ad hoc lavacrum regenerationis accepit, ut renasceremur in vita.

PL 20, 329D

それゆえ主は、洗礼においてもすべての正義を満たした。我々が洗礼を受けるために洗礼を受けようとし、我々が生命において生まれ変わるために再生の洗いを受けたからである。

Tractatus I, Caput III

第I講話 第III章PL 20, 329D
1

Et baptizavit quidem Joannes Dominum ac Salvatorem nostrum, sed potius ille baptizatus a Christo est: quia ille aquas sanctificavit, hic aquis sanctificatus est; ille gratiam donavit, hic accepit; hic peccata deposuit, ille remisit; quia hic homo, ille Deus: Dei enim est peccata dimittere, ut scriptum est: Quis potest peccata dimittere, nisi solus Deus (Luc. V, 21) ?

PL 20, 329D

たしかにヨハネは、我々の主であり救い主に洗礼を授けたが、むしろヨハネのほうこそキリストから洗礼を受けたのである。キリストが水を聖別し、ヨハネが水によって聖別された。キリストが恩寵を授け、ヨハネが受けた。ヨハネが罪を捨て、キリストが赦した。ヨハネは人間であり、キリストは神だからである。罪を赦すのは神の務めであると、書かれているとおりである。「神ただ一人のほかに、誰が罪を赦すことができるのか」(ルカ5:21)。

2

Et ideo ait Joannes ad Christum: Ego a te debeo baptizari; et tu venis ad me? Joannes enim baptismo egebat, quia sine peccato esse non poterat: verum Christus baptismo egere non poterat, quia peccata non fecerat.

PL 20, 330A

それゆえヨハネはキリストに言う。「私こそ汝から洗礼を受けるべきであるのに、汝が私のもとに来るのか」。ヨハネには洗礼が必要であった。罪なしではありえなかったからである。しかしキリストには、洗礼が必要ではありえなかった。罪を犯さなかったからである。

3

Unde in baptismo illo Dominus ac Salvator noster, primum Joannis, dehinc totius mundi peccata purgavit. Et ideo ait: Sine modo; sic enim oportet nos implere omnem justitiam.

PL 20, 330A

こうして、あの洗礼において、我々の主であり救い主は、まずヨハネの罪を、次いで全世界の罪を清めた。それゆえ言った。「今は許せ。このように我々がすべての正義を満たすべきだからである」。

4

Cujus baptismi gratia dudum mystice praeostensa est, cum populus per fluvium Jordanis in terram promissionis inductus est.

PL 20, 330A

この洗礼の恩寵は、かつて、民がヨルダンの川を通って約束の地へ導き入れられたとき、奥義の意味で前もって示されていた。

5

Sicut ergo tunc populo, ad terram promissionis eunti, per Jordanem via fuit, Domino praecedente: ita nunc, per easdem aquas fluvii Jordanis, primum iter viae coelestis apertum est, per quod ad beatam illam terram promissionis, id est, promissionem regni coelestis deducimur.

PL 20, 330A

こうして、かつて民が約束の地へ行くとき、主が先立って進み、ヨルダンを通って道があったように、今も、同じヨルダンの川の水を通って、天の道の最初の歩みが開かれた。その道を通って、我々は、あの幸いなる約束の地、すなわち天の国の約束へと導かれる。

6

Illis Jesus filius Nave in Jordane dux fuit: nobis vero Jesus Christus Dominus per baptismum dux exstitit salutis aeternae; unigenitus Dei Filius, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

PL 20, 330B

彼らにとっては、ナウェの子イエス〔ヨシュア〕がヨルダンで導き手であった。我々にとっては、主イエス・キリストが、洗礼を通して永遠の救いの導き手となった。神の独り子は、世々に祝福される。アーメン。

Tractatus II, Caput I

第II講話 第I章PL 20, 330B
1

Dehinc sequitur: Et baptizatus Jesus, confestim ascendit de aqua. Et ecce aperti sunt ei coeli: et vidit Spiritum Dei descendentem quasi columbam. Et ecce vox de coelo dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III, 16, 17) .

PL 20, 330B

次に続く。「イエスは洗礼を受けると、すぐに水から上がった。すると見よ、彼のために天が開かれ、神の霊が鳩のように降るのを、彼は見た。すると見よ、天からの声が言った。『これは私の愛する子である。彼において私は喜んだ』」(マタイ3:16, 17)。

2

Ut in Domini corporea nativitate, ita quoque in baptismo ejus, omni admiratione digna et majestati ejus congrua paruerunt.

PL 20, 330C

主の体における誕生のときと同じく、彼の洗礼においても、すべての驚嘆に値し、彼の威光にふさわしいことが現れた。

3

Coeli igitur, de aquis ascendente Domino post baptismum, patuerunt: sanctus Spiritus in habitu columbae, specie corporali descendit, testimonium Patris supra Filium deferens: vox etiam Patris statim de coelis auditur, dicentis: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui.

PL 20, 330C

こうして、主が洗礼のあと水から上がると、天が開かれた。聖なる霊は、鳩の姿で、体の形をとって降り、子の上に父の証しをもたらした。また父の声が、すぐさま天から聞こえた。声は言う。「これは私の愛する子である。彼において私は喜んだ」。

4

Cujus sacrae vocis auditum super aquas, David quoque ante praenuntiaverat, dicendo: Vox Domini super aquas, Deus majestatis intonuit (Psal. XXVIII, 3) . In hoc utique, in quo vox paternae majestatis, testimonium Filio perhibens, quasi quoddam tonitru sonuit.

PL 20, 330C

この聖なる声が水の上で聞かれることを、ダビデもまたあらかじめ告げて言った。「主の声は水の上にあり、威光の神は雷鳴を轟かせた」(詩篇28:3)。それはまさにこのこと、すなわち父の威光の声が、子に証しを与えつつ、いわば雷のように響いたことにある。

Tractatus II, Caput II

第II講話 第II章PL 20, 330C
1

Quis igitur hic contra fidem haereticis locus est? Quae in hac Patris professione blasphemandi occasio relicta est, cum etiam expressa proprietate verborum sacramentum sit perfectae Trinitatis ostensum?

PL 20, 330C

それゆえ、ここで異端者たちが信仰に逆らう余地は、どこにあるか。父のこの宣言に、冒瀆する機会として何が残されているか。言葉の固有の意味が明らかにされて、完全な三位一体の秘義さえ示されたのに。

2

In mysterio enim baptismi, et Filius manens videtur in corpore, et Spiritus sanctus in specie columbae descendit, et vox Patris de coelis auditur, ut Trinitatis unitas declaretur; quia nec Pater sine Filio intelligi potest, nec Filius sine Spiritu sancto cognosci.

PL 20, 330D

洗礼の奥義においては、子が体のうちにとどまっているのが見られ、聖なる霊が鳩の姿で降り、父の声が天から聞こえる。三位一体の一体性が明らかにされるためである。父は子なしには理解できず、子は聖なる霊なしには認識できないからである。

3

Vide igitur quale Patris de Filio testimonium sit, dicentis: Hic est Filius meus. Suus utique, non per adoptionem gratiae, neque per religionem creaturae, ut haeretici volunt, sed sui proprietate generis et veritate naturae.

PL 20, 330D

それゆえ、父が子について与える証しがどのようなものか、見よ。父は言う。「これは私の子である」。まさに自分の子である。異端者たちが望むような、恩寵による養子縁組によるのでも、被造物の信心〔religio creaturae の意味は定かでない。被造物として神を敬うことによって子と呼ばれる、の意と取った〕によるのでもなく、自らの類の固有性と本性の真実による。

4

Multi enim sanctorum filii Dei dicuntur, et sunt: sed hic sine comparatione unus Deo Patri Filius unigenitus, et verus, et proprius, non aliunde, quam de Patre natus.

PL 20, 331A

聖なる者たちのうちの多くが、神の子らと呼ばれ、また実際にそうである。しかしこの者は、比べるものなくただ一人、父なる神の独り子であり、真の、固有の子であって、ほかならぬ父から生まれた。

5

Quia tam verus Pater, Pater est, quam verus et Deus est: sicuti etiam tam verus Filius, Filius est, quam verus et Dominus est.

PL 20, 331A

父がまことに父であるのは、まことに神であるのと同じである。同じく、子がまことに子であるのは、まことに主であるのと同じである。

6

Perfecta ergo fides est Trinitatis ostensa; cum et Pater Christum Dominum ac Deum nostrum Filium suum esse testatur; et Spiritus sanctus, id est Paracletus, in tanto fidei sacramento Patri Filioque conjungitur: ut verum Patrem, verum Filium, verum etiam Spiritum sanctum crederemus: tres personas, sed unam divinitatem Trinitatis, unamque substantiam. Haec transitorie de Trinitatis mysterio dicta sunt.

PL 20, 331A

こうして、三位一体の完全な信仰が示された。父は、我々の主であり神であるキリストが自分の子であると証しし、聖なる霊、すなわちパラクレートス〔弁護者・助け手〕も、かくも大いなる信仰の秘義において、父と子に結ばれる。我々が、まことの父、まことの子、まことの聖なる霊を信じるためであり、三つのペルソナ、しかし三位一体の一つの神性、一つの実体を〔信じるためである〕。以上は、三位一体の奥義について、通りすがりに述べたことである。

Tractatus II, Caput III

第II講話 第III章PL 20, 331B
1

Verum quia omnia quae pro nobis Dominus egit, in sacramentum salutis nostrae ostensa cognoscimus: in eo quod baptizato Domino coeli aperti sunt, idem monstratur, quia renatis in baptismo coelorum regna paterent, quae nobis Filius Dei, in corpore ad coelum ascendens, primus aperuit.

PL 20, 331B

ところで、主が我々のために行ったことはすべて、我々の救いの秘義のために示されたと我々は知っている。主が洗礼を受けたとき天が開かれたことにおいても、洗礼において生まれ変わった者たちに、天の国が開かれることが示されている。それを、神の子が体のまま天に昇りつつ、我々のために最初に開いたのである。

2

Unde et statim in eo, quod sanctus Spiritus in specie columbae descendit, et vox Patris de coelis auditur, dicentis: Hic est Filius meus; in hoc coeleste mysterium, et salutis nostrae ordo revelatur; quia per salutare baptismum aquae, essemus et filii Dei futuri, et donis sancti Spiritus munerandi: per quem est Patri, et Filio laus et gloria in saecula saeculorum. Amen.

PL 20, 331B

それゆえ、聖なる霊が鳩の姿で降り、父の声が天から聞こえて、「これは私の子である」と言うこと、そのことにも、すぐさま天の奥義と、我々の救いの秩序が啓示されている。水の救いの洗礼によって、我々は神の子らとなり、聖なる霊の賜物を授けられる者となるはずだからである。この霊によって、父と子に賛美と栄光が世々にある。アーメン。

Tractatus III, Caput I

第III講話 第I章PL 20, 331C
1

Videns autem, inquit, turbas Jesus, ascendit in montem: et, sedente eo, accesserunt ad eum discipuli ejus, et aperiens os suum, docebat eos dicens: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 1, 2) , et caetera quae sequuntur.

PL 20, 331C

「イエスは群衆を見て、山に登った。座ると、弟子たちが彼のもとに来た。そして口を開いて、彼らを教えて言った。『霊において貧しい者たちは幸いである。天の国は彼らのものだからである』」(マタイ5:1, 2)と〔マタイは〕言う。以下に続くことも同様である。

2

De terrenis et humilibus ad alta et excelsa discipulos suos Dominus ducturus, montem conscendit: et quidem Oliveti, ut per ipsius vocabuli significationem, divinae misericordiae suae munus ostenderet.

PL 20, 331C

主は、地上の低い所から高い所へ弟子たちを導こうとして、山に登った。しかもそれはオリーブ山であり、その名の意味によって、自らの神的な慈しみの賜物を示すためであった。

3

Ascendit igitur Dominus in montem, ut discipulis suis terrena jam relinquentibus et superna petentibus, velut in alto jam positis, praecepta traderet coelestium mandatorum: et provisas olim benedictiones divino munere largiretur, secundum quod David ante testatus fuerat, dicendo: Etenim benedictionem dabit qui legem dedit (Psal. LXXXIII, 8) .

PL 20, 331C

こうして主が山に登ったのは、地上のものをすでに捨て、上なるものを求めて、いわば高い所にすでに置かれている弟子たちに、天の戒めの教えを授け、かねて備えられていた祝福を神の賜物として与えるためであった。ダビデが前もってこう証しして言っていたとおりである。「実に、律法を与えた者は祝福を与える」(詩篇83:8)。

4

Et ut apertius et gratiam apostolorum, et auctorem tantae hujus benedictionis ostenderet, addidit dicens: Ambulabunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion: Filius scilicet Dei, qui in Sion apostolis benedictiones donavit.

PL 20, 332A

そして、使徒たちの恩寵と、これほど大きなこの祝福の創始者を、いっそう明らかに示すために、付け加えて言った。「彼らは力から力へと歩み、神々の神がシオンで見られる」。すなわち神の子であり、シオンで使徒たちに祝福を授けた者である。

5

Idem enim in hoc monte benedictiones apostolis dedit, qui jamdudum in monte Sina Moysi legem tradiderat, probans se esse utriusque legis auctorem, secundum quod per Jeremiam ipse Dominus manifestat dicens: Et dabo illis testamentum novum: non tale quale jamdudum dedi patribus eorum, cum educerem eos de terra Aegypti; sed hoc est testamentum quod dabo illis: scribam leges meas in cordibus eorum, et in sensu eorum scribam illas (Jerem. XXXI, 31, 32) .

PL 20, 332A

実に、この山で使徒たちに祝福を与えたのは、かつてシナイ山でモーセに律法を授けた者と同じである。自分が、旧新両方の法の創始者であることを示しているのである。主自身がエレミヤを通して明らかにしているとおりである。「私は彼らに新しい契約を与える。かつて私が彼らの父祖に、彼らをエジプトの地から導き出したときに与えたようなものではない。私が彼らに与える契約はこうである。私は私の法を彼らの心に記し、彼らの思いに記す」(エレミヤ31:31, 32)。

6

Et jamdudum quidem cum lex daretur (Exod. XIX, 21) , juxta montem populus prohibebatur accedere: nunc autem Domino dicente in monte nemo prohibetur; immo potius omnes invitantur ut audiant: quia in lege severitas est, in Evangelio gratia: illic terror incredulis incutitur, hic credentibus benedictionum munus infunditur.

PL 20, 332B

実に、かつて律法が与えられたとき(出エジプト記19:21)、民は山に近づくことを禁じられた。だが今は、主が山で語っているが、誰も禁じられない。むしろ、皆が聞くように招かれている。律法には厳しさがあり、福音には恩寵があるからである。そこでは不信仰の者たちに恐れが吹き込まれ、ここでは信じる者たちに祝福の賜物が注ぎ込まれる。

7

Si vis ergo et tu benedictionem a Domino accipere, relinque terrenam conversationem, pete vitam supernam; ascende in altitudinem fidei tamquam montem, ut benedici jure a Domino merearis. Sed quae jam ipsa verba benedictionum sint, videamus.

PL 20, 332B

それゆえ、あなたも主から祝福を受けようと望むなら、地上の暮らしを捨て、上なる生命を求めよ。信仰の高みを山のように登れ。主から祝福されるにふさわしくなるためである。では、祝福の言葉そのものがどのようなものか、見てみよう。

Tractatus III, Caput II

第III講話 第II章PL 20, 332C
1

Beati, inquit, pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Plures quidem novimus pauperes: sed non quia tantum pauperes, idcirco beatos: quia unumquemque nostrum non necessitas paupertatis facit esse beatum, sed fides devotae paupertatis.

PL 20, 332C

彼は言う。「霊において貧しい者たちは幸いである。天の国は彼らのものだからである」。我々は多くの貧しい者を知っているが、ただ貧しいというだけで、彼らを幸いとは言わない。我々の誰をも幸いにするのは、貧しさの必然ではなく、献身した貧しさの信仰だからである。

2

Nam multos scimus egere quidem saeculi facultate, nihilominus tamen a peccatis non desinere, atque a fide Dei esse alienos; quos utique manifestum est beatos dici non posse.

PL 20, 332C

実際、多くの者が、世の資力には欠けていながら、それでも罪をやめず、神への信仰から遠ざかっているのを、我々は知っている。彼らが幸いと呼ばれえないことは、まったく明らかである。

3

Et ideo debemus requirere qui isti beati sint, de quibus ait Dominus: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum.

PL 20, 332C

それゆえ、主が「霊において貧しい者たちは幸いである。天の国は彼らのものだからである」と言うその幸いな者たちが誰であるのかを、我々は尋ね求めなければならない。

4

Hos utique pauperes significat esse beatos, qui contemptis mundi divitiis, spretaque saeculi facultate, ut Deo fierent divites, mundo esse pauperes voluerunt. Hi tales, pauperes quidem saeculo videntur, sed Deo divites sunt, egentes saeculo, sed Christo locupletes.

PL 20, 332C

主が幸いであると示す貧しい者たちとは、この世の富を軽んじ、世の資力を退けて、神に対して富む者となるために、世に対しては貧しくあることを望んだ者たちである。このような者たちは、世に対しては貧しく見えるが、神に対しては富む者であり、世に対しては乏しいが、キリストに対しては豊かである。

5

Cujus beatae paupertatis exemplum nobis primi in se Apostoli praebuerunt: qui contempta omni facultate, statim secuti Domini vocem, ipsius esse discipuli meruerunt.

PL 20, 333A

この幸いな貧しさの手本を、我々に最初に自ら示したのは使徒たちである。彼らはすべての資力を捨て、主の声にすぐさま従って、その弟子となるにふさわしくなった。

6

Hos tales pauperes etiam Apostolorum temporibus invenimus, qui primi credentes, universis rebus suis possessionibusque distractis, sub hac devota paupertate Domini divitias quaesierunt.

PL 20, 333A

このような貧しい者たちを、我々は使徒たちの時代にも見いだす。最初に信じた者たちは、自分のすべての物と所有地を売り払い、この献身の貧しさのもとで、主の富を求めたのである。

7

Unde et Apostolus in tali paupertate divitias inesse coelestes ostendit, dicens: Tamquam nihil habentes, et omnia possidentes (I Cor. VI, 10) .

PL 20, 333A

それゆえ使徒も、このような貧しさのうちに天の富が宿ることを示して言う。「何も持たない者のようで、すべてを所有している者である」(一コリント6:10〔引かれた句は二コリント6:10〕)。

8

Inde denique Petrus, cum ascendens in templum a claudo eleemosynam peteretur, ait: Argentum et aurum non est mihi: quod autem habeo, hoc tibi do: In nomine Domini nostri Jesu Christi surge et ambula (Act. III, 6) .

PL 20, 333A

実に、ペトロは、神殿に上るとき、足の不自由な者から施しを求められて、こう言った。「銀も金も私にはない。だが、私が持っているものを、汝に与える。我々の主イエス・キリストの名によって、立って歩け」(使徒言行録3:6)。

9

O vero beata paupertas, quae cum nihil de mundi facultate habeat, tantum de coelo largitur! Non dat quidem argentum vel aurum, sed quod plus est divitiis omnibus, reddit corporis sanitatem.

PL 20, 333B

ああ、まことに幸いな貧しさよ。世の資力は何も持たないのに、天からこれほど多くを与える。銀や金は与えないが、あらゆる富にまさるもの、体の健康を返すのである。

10

Imaginem Caesaris in nummo, quam daret, non habuit; sed Christi imaginem in homine reformavit.

PL 20, 333B

与えるべき貨幣の上のカエサルの像を、彼は持たなかった。しかし、人のうちにキリストの像を造り直したのである。

11

De hujusmodi pauperibus in praesenti loco Dominus loquitur, de quibus et David multis locis testatur dicendo: Edent pauperes, et saturabuntur, et vivet cor eorum in saeculum saeculi (Psal. XXI, 7) .

PL 20, 333B

このような貧しい者たちについて、主は今の箇所で語っている。彼らについてはダビデも、多くの箇所で証しして言う。「貧しい者たちは食べて、満たされる。彼らの心は世々に生きる」(詩篇21:7〔引かれた句は詩篇21:27〕)。

12

Et iterum: Judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum (Psal. LXXI, 4) . Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum (Psal. XXXIII, 7) .

PL 20, 333B

また言う。「民の貧しい者たちを裁き、貧しい者たちの子らを救う」(詩篇71:4)。「この貧しい者は叫び、主は彼の願いを聞き入れた」(詩篇33:7)。

13

Talium ergo pauperum Dominus docet esse regnum coelorum, qui se causa religionis ac fidei saeculo pauperaverunt, ut locupletem sanctum Spiritum possiderent.

PL 20, 333B

それゆえ、天の国がこのような貧しい者たちのものであると、主は教える。彼らは、信心と信仰のゆえに、世に対して自らを貧しくし、豊かな聖なる霊を所有するようになった者たちである。

14

Vel certe beatos pauperes dicit, qui nulla superbia diaboli inflantur, nulla ambitione saeculi extolluntur, sed humilitatem spiritus cum fidei devotione custodiunt.

PL 20, 333C

あるいは確かに、主が幸いな貧しい者たちと言うのは、悪魔のいかなる高慢にも膨れ上がらず、世のいかなる野心にも高ぶらず、信仰への献身とともに霊の謙遜を守る者たちである。

15

Unde dicitur a David in Psalmo: Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L, 19) . Tales ergo pauperes spiritu beati sunt apud Deum.

PL 20, 333C

それゆえ、ダビデによって詩篇でこう言われる。「神への献げ物は、打ち砕かれた霊。砕かれ、へりくだった心を、神は侮らない」(詩篇50:19)。このような霊において貧しい者たちは、神のもとで幸いである。

Tractatus III, Caput III

第III講話 第III章PL 20, 333C
1

Deinde ait: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Sicut de pauperibus superius, ita et hic de lugentibus loquitur: non eos beatos appellans, qui aut dilectae alicujus conjugis orbitatem, aut amissionem charorum pignorum filiorumque graviter lugent; sed eos potius beatos esse significat, qui aut propria commissa peccata jugi lacrymarum fletu expiare contendunt, aut qui pro legis affectu iniquitatem saeculi ac peccantium delicta lugere non desinunt.

PL 20, 333C

次に言う。「悲しむ者たちは幸いである。彼らは慰められるからである」。先に貧しい者たちについて語ったように、ここでは悲しむ者たちについて語っている。愛する妻の喪失や、愛する子らや我が子の死を深く悲しむ者たちを、幸いと呼んでいるのではない。むしろ、自分の犯した罪を絶え間ない涙の嘆きで償おうと努める者たち、あるいは、律法への愛着から、世の不法と、罪を犯す者たちの罪〔delictum〕を悲しみ続ける者たちを、幸いであると示しているのである。

2

His ergo tam sancte lugentibus non immerito a Domino consolatio exsultationis aeternae promittitur.

PL 20, 333D

それゆえ、このように聖なるしかたで悲しむ者たちに、永遠の喜びの慰めが主から約束されるのは、当然である。

3

Eam denique David sanctus exspectans, etiam stratum suum jugi lacrymarum fletu rigavit dicendo: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo (Psal. VI, 7) .

PL 20, 333D

実に、聖なるダビデはそれを待ち望み、絶え間ない涙の嘆きで自分の寝床さえ濡らして言った。「私は夜ごとに私の寝台を洗い、私の涙で私の寝床を濡らそう」(詩篇6:7)。

4

Et iterum: Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus (Psal. XLI, 4) ? Et iterum: Quia cinerem sicut panem manducabam, et potum meum cum fletu temperabam (Psal. CI, 10) .

PL 20, 333D

また言う。「私の涙は、昼も夜も、私にとってパンであった。毎日、私に『汝の神はどこにいるのか』と言われるあいだ」(詩篇41:4)。また言う。「私は灰をパンのように食べ、私の飲み物を涙と混ぜていたからである」(詩篇101:10)。

5

Et iterum: Cibabis nos pane lacrymarum, et potum dabis in lacrymis in mensura (Psal. LXXIX, 6) . Vis autem scire pium luctum sanctorum? Audi dictum de Samuele propheta, quia usque ad diem mortis ejus luxerit regem Saulem (I Reg. XV, 35) .

PL 20, 333D

また言う。「汝は我々に涙のパンを食べさせ、涙の中に、量を定めて飲み物を与える」(詩篇79:6)。聖なる者たちの敬虔な悲しみを、あなたは知りたいか。預言者サムエルについて言われたことを聞け。彼は死の日まで、王サウルのために悲しんだ、と(サムエル記上15:35)。

6

Hieremias quoque cum populi peccata defleret, ita ait: Ut flumina aquarum transierunt oculi mei, super contritione plebis meae (Thren. III, 48) .

PL 20, 334A

エレミヤもまた、民の罪を嘆いたとき、こう言う。「私の目は、わが民の打ち砕かれたことのゆえに、水の川のように流れた」(哀歌3:48)。

7

Et iterum: Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, et plorabo hanc plebem die ac nocte (Jerem. IX, 1) ?

PL 20, 334A

また言う。「誰が私の頭に水を、私の目に涙の泉を与えるのか。私はこの民を、昼も夜も嘆こう」(エレミヤ9:1)。

8

Daniel etiam gravi luctu pro populi peccatis afficitur, secundum quod ipse testatur dicens: Et eram, inquit, lugens tribus hebdomadis dierum, panem non manducans, et vinum non bibens (Dan. X, 3) .

PL 20, 334A

ダニエルもまた、民の罪のために深い悲しみに襲われた。彼自身が証しして言うとおりである。「私は三週間の日々、悲しんでいた。パンを食べず、ぶどう酒を飲まなかった」(ダニエル10:3)。

9

Sanctus quoque Apostolus quosdam Corinthiorum luctu simili deflet, dicendo: Et veniam ad vos, ut lugeam multos ex his qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam in immunditia quam gesserunt, et fornicatione (II Cor. XII, 21) .

PL 20, 334A

聖なる使徒もまた、コリントの人々のある者たちを、同じような悲しみで嘆いて言う。「そして私は汝らのもとに来よう。以前に罪を犯し、自分の行った汚れと淫行について悔い改めを行わなかった多くの者たちを、悲しむためである」(二コリント12:21)。

10

Hujusmodi ergo luctum Dominus perpetui gaudii consolatione compensat, secundum quod Isaias retulit, dicens: Date his qui lugent Sion, gloriam pro cinere: unctionem laetitiae lugentibus: pro spiritu maestitiae amictum gloriae (Isai. LXI, 3) .

PL 20, 334B

このような悲しみを、主は永続する喜びの慰めで償う。イザヤが伝えているとおりである。「シオンのために悲しむ者たちに与えよ、灰に代えて栄光を、悲しむ者たちに喜びの塗油を、悲しみの霊に代えて栄光の衣を」(イザヤ61:3)。

11

David ait: Convertisti planctum meum in gaudium mihi, disrupisti saccum meum, et praecinxisti me laetitia (Psal. XXIX, 12) .

PL 20, 334B

ダビデは言う。「汝は私の嘆きを、私にとって喜びに変え、私の粗布を引き裂き、喜びで私に帯を締めた」(詩篇29:12)。

Tractatus III, Caput IV

第III講話 第IV章PL 20, 334B
1

Deinde ait: Beati mites, quoniam ipsi haereditate possidebunt terram. Diversae sunt gratiae promissionum divinarum, quia diversi gradus meritorum. Ait ergo: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.

PL 20, 334B

次に言う。「柔和な者たちは幸いである。彼らは遺産として地を所有するからである」。神の約束の恩寵は様々である。功績の段階が様々だからである。それゆえ彼は言う。「柔和な者たちは幸いである。彼らは地を所有するからである」。

2

Mites sunt homines mansueti, humiles et modesti, in fide simplices, et ad omnem injuriam patientes, qui praeceptis evangelicis instituti, Dominicae mansuetudinis imitantur exemplum, qui ait in Evangelio: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde (Matth. XI, 19) .

PL 20, 334C

柔和な者たちとは、穏やかで、へりくだり、慎み深く、信仰において素朴で、あらゆる侮辱に耐える人々であり、福音の教えに導かれて、主の柔和の模範に倣う者たちである。主は福音書で言う。「私から学べ。私は柔和で、心においてへりくだっているからである」(マタイ11:19〔引かれた句はマタイ11:29〕)。

3

Denique Moyses jam dudum idcirco maximam gratiam apud Deum habuit, quia mitis erat. Hoc enim de eo scriptum est: Et erat Moyses mansuetus prae omnibus qui erant super terram (Num. XII, 3) .

PL 20, 334C

実に、モーセはかつて、柔和であったために、神のもとで最大の恩寵を得た。彼について、こう書かれている。「モーセは、地の上にいたすべての者にまさって、柔和であった」(民数記12:3)。

4

Unde David in Psalmo ait: Memento, Domine, David et omnis mansuetudinis ejus (Psal. CXXXI, 2) .

PL 20, 334C

それゆえ、ダビデは詩篇で言う。「主よ、ダビデと、彼のすべての柔和を思い起こせ」(詩篇131:2〔引かれた句は詩篇131:1〕)。

5

Hujusmodi ergo mites beatos ostendit, quibus non in praesenti vita, sed in futura possessionem terrae illius felicis repromisit, de qua dictum legimus in Psalmo: Mansueti autem possidebunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis (Psal. XXXVIII, 11) .

PL 20, 334C

このような柔和な者たちを、主は幸いであると示す。彼らには、現在の生においてではなく、将来の生において、あの幸福な地の所有を、改めて約束した。その地について、我々は詩篇でこう言われているのを読む。「柔和な者たちは地を所有し、平和の豊かさを喜ぶ」(詩篇38:11〔引かれた句は詩篇36:11〕)。

6

Et iterum: Qui exspectant Dominum, ipsi haereditate possidebunt terram (Psal. LXVIII, 36) . De qua et per Salomonem Spiritus sanctus testatur dicens: Quoniam recti habitabunt in terra, et sancti habitabunt in ea (Prov. XI, 21) .

PL 20, 334D

また言う。「主を待ち望む者たちは、遺産として地を所有する」(詩篇68:36〔引かれた句は詩篇36:9〕)。その地について、聖なる霊もソロモンを通して証しして言う。「正しい者たちは地に住み、聖なる者たちはそこに住むからである」(箴言11:21〔引かれた句は箴言2:21〕)。

7

Hos ergo mites Dominus beatos ostendit, qui lenitatem mansuetudinis Dominicae sequentes, beatae illius terrae haereditate perpetua possessione fruentur.

PL 20, 334D

主は、この柔和な者たちを幸いであると示す。彼らは、主の柔和の穏やかさに従って、あの幸いな地を遺産として、永続する所有のうちに享受するであろう。

8

Maxime tamen de terra nostri corporis loquitur, in qua sancti transfigurati in gloriam, secundum Apostolum, aeterna felicitate regnabunt.

PL 20, 334D

だが、とりわけ我々の体という地について語っている。そこでは、聖なる者たちが、使徒の言うところでは栄光へと姿を変えられ、永遠の幸福のうちに統べるであろう。

Tractatus III, Caput V

第III講話 第V章PL 20, 334D
1

Deinde ait: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Non facili desiderio, nec levi cupiditatis ardore expetendam a nobis esse justitiam docuit.

PL 20, 334D

次に言う。「義に飢え渇く者たちは幸いである。彼らは満たされるからである」。義は、安易な望みや、軽い欲望の熱によって求めてはならないと、教えたのである。

2

Siquidem hos beatos esse significat, qui ad eam consequendam, esuriendi ac sitiendi modo, interni desiderii cupiditatibus inardescunt: quia si eam unusquisque nostrum esuriens ac sitiens desiderio concupiscat, non potest aliud semper, quam justitiam cogitare, justitiam quaerere: quia esuriens ac sitiens, necesse est, id quod sitit atque esurit, concupiscat.

PL 20, 335A

実に、彼が幸いであると示すのは、それを得るために、飢え渇くように、内なる望みの切望によって燃え立つ者たちである。我々の各人が、飢え渇きつつ義を望むなら、つねに義のほかを考えることも、義のほかを求めることもできない。飢え渇く者は、自分が渇き飢えているものを必ず望むからである。

3

Merito igitur his taliter esurientibus ac sitientibus eum, qui panis coelestis ac fons aquae vivae est, satietatem refectionis illius perpetuae repromittit, dicendo: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur.

PL 20, 335A

それゆえ、このように飢え渇いて、天のパンであり生ける水の泉である彼を求める者たちに、あの永続する糧の満ち足りを約束するのは、もっともである。彼は言う。「義に飢え渇く者たちは幸いである。彼らは満たされるからである」。

4

Illam utique justitiam fidei, quae Dei et Christi est, de qua et Apostolus retulit: Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi, in omnes et super omnes qui credunt in eum (Rom. III, 20) .

PL 20, 335A

それはまさに、神とキリストのものである信仰の義であり、使徒もそれについて伝えている。「神の義は、イエス・キリストの信仰を通して、彼を信じるすべての者に、またすべての者の上にある」(ローマ3:20〔引かれた句はローマ3:22〕)。

5

Vel certe ipsum Dominum ac Salvatorem nostrum, qui nobis secundum Apostolum: Et justitia, et sanctificatio, et redemptio factus est (I Cor. I, 30) ; cujus desiderio, velut cibi ac potus modo, beati semper exaestuant, secundum quod ipse Dominus per Salomonem testatur, dicens ex persona Sapientiae: Qui me manducant, adhuc esurient: et qui me bibunt, adhuc sitient (Eccli. XXIV, 29) .

PL 20, 335B

あるいは確かに、我々の主であり救い主その人である。使徒によれば、彼は我々にとって「義とも、聖化とも、贖いともなった」(一コリント1:30)。その望みによって、食べ物と飲み物のように、幸いな者たちはつねに燃え立つ。主自身がソロモンを通して、知恵の人格から言って証しするとおりである。「私を食べる者たちは、なお飢える。私を飲む者たちは、なお渇く」(集会の書24:29)。

6

Hanc ergo justitiam etiam nos semper esurire ac sitire debemus, ut saturari cibo refectionis perpetuae mereamur.

PL 20, 335B

それゆえ、我々もまた、この義につねに飢え、渇かなければならない。永続する糧に満たされるにふさわしくなるためである。

7

Bene autem cum additamento dictum est in loco praesenti: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur: quia qui non justitiam, sed injustitiam esuriunt, scilicet qui aurum, et argentum desiderant, qui divitias vel honores saeculi concupiscunt, et qui numquam terrenis opibus vel carnis desideriis satiantur; ii tales, non beati, sed infelices sunt; quia eis, non spes promissae gloriae, sed damnationis poena debetur.

PL 20, 335B

現在の箇所で、付け加えを伴って「義に飢え渇く者たちは幸いである。彼らは満たされるからである」と言われたのは、適切である。義ではなく不義に飢える者たち、すなわち金や銀を望み、世の富や名誉を欲し、地上の財や肉の欲望にけっして満たされない者たち、このような者たちは、幸いではなく、不幸だからである。彼らには、約束された栄光の望みではなく、断罪の刑罰が当然に与えられる。

Tractatus III, Caput VI

第III講話 第VI章PL 20, 335C
1

Deinde ait: Beati misericordes, quoniam ipsis miserebitur Deus. Plurimis quidem testimoniis, tam in veteri Testamento quam etiam in novo, ad faciendam misericordiam a Domino provocamur: sed ad compendium fidei arbitramur satis superque sufficere id, quod in praesenti loco ipse Dominus propria voce depromit, dicendo: Beati misericordes, quoniam ipsis miserebitur Deus.

PL 20, 335C

次に言う。「慈しみ深い者たちは幸いである。彼らは神に憐れまれるからである」。旧約においても新約においても、きわめて多くの証言によって、我々は慈しみを行うよう主から促されている。だが、信仰の要約としては、現在の箇所で主自身が自分の声で述べていることが、十分すぎるほど足りると我々は考える。主は言う。「慈しみ深い者たちは幸いである。彼らは神に憐れまれるからである」。

2

Dominus misericordiarum misericordes dicit esse beatos, ostendens unumquemque misericordiam Dei promereri non posse nisi et ipse misericors fuerit.

PL 20, 335C

慈しみの主は、慈しみ深い者たちを幸いであると言い、誰もが、自分もまた慈しみ深くなければ、神の慈しみを受けるに値しえないことを示している。

3

Unde et alio loco ait: Estote ergo misericordes, sicut et Pater vester qui est in coelis, misericors est (Luc. VI, 36) . Deinde ait: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.

PL 20, 335D

それゆえ、別の箇所でも言う。「それゆえ、慈しみ深い者であれ。天にいる汝らの父が慈しみ深いように」(ルカ6:36)。次に言う。「心の清い者たちは幸いである。彼らは神を見るからである」。

4

Hos mundo corde esse significat, qui, deposita sorde peccati, ab omni se carnis inquinamento purgaverint, et per opera fidei atque justitiae Deo placuerint, secundum quod David in Psalmo testatur dicens: Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto ejus?

PL 20, 335D

心の清い者たちとは、罪の汚れを捨て、肉のあらゆる汚れから自らを清め、信仰と正義の業によって神に喜ばれた者たちを指す。ダビデが詩篇で証しして言うとおりである。「誰が主の山に登るのか。誰が彼の聖なる所に立つのか」。

5

Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam (Psal. XXIII, 3, 4) .

PL 20, 335D

「手に咎なく、心の清い者、自分の魂をむなしいことに受けなかった者である」(詩篇23:3, 4)。

6

Merito et David sciens Deum nonnisi mundo corde posse videri, ita in Psalmo precatur dicens: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis (Psal. L, 12) .

PL 20, 335D

当然にもダビデも、神は心の清い者にしか見られえないと知って、詩篇でこう祈って言う。「神よ、私のうちに清い心を造り、私の心の奥底に正しい霊を新たにせよ」(詩篇50:12)。

7

Hujusmodi ergo mundo corde Dominus beatos esse ostendit, qui pura mente et integra conscientia sub fide Domini viventes, Deum gloriae in futuro coelesti Regno conspicere merebuntur: Non jam per speculum et in aenigmate, sed facie ad faciem, ut Apostolus retulit (I Cor. XIII, 12) .

PL 20, 336A

このような心の清い者たちを、主は幸いであると示す。彼らは、純粋な精神と欠けのない良心をもって、主への信仰のもとに生き、未来の天の国で、栄光の神を見るにふさわしくなる。「もはや鏡によって謎のうちにではなく、顔と顔を合わせて」、と使徒が伝えたとおりである(一コリント13:12)。

8

Modo enim licet oculis fidei Deum contemplemur, claritatem tamen ejus prae infirmitate carnis videre non possumus: tunc autem videbimus eum, accepta immortalitate in coelestem gloriam transformati, cum immortalem Deum immortalibus oculis conspicere coeperimus: et tunc vere implebitur in nobis illud, quod scriptum est: Sicut audivimus, ita et vidimus in civitate Domini virtutum (Psal. XLVII, 9) .

PL 20, 336A

今は、信仰の目によって神を観想することはできても、肉の弱さのゆえに、その栄光〔claritas〕を見ることはできない。だが、そのとき我々は彼を見るであろう。不死を受け、天の栄光へと姿を変えられて、不死の神を不死の目で仰ぎ見始めるときである。そのとき、まことに、書かれているこのことが、我々において満たされるであろう。「我々は聞いたとおりに、諸力の主の町で見た」(詩篇47:9)。

9

Non immerito idem David cum futuri temporis gloriam ostenderet in qua sancti cum Deo habitabunt, ita retulit: Attamen justi confitebuntur tibi, et habitabunt recti cum facie tua (Psal. CXXXIX, 14) .

PL 20, 336A

同じダビデが、聖なる者たちが神とともに住む未来の時の栄光を示したとき、こう述べたのは、当然である。「それでも、正しい者たちは汝に告白し、まっすぐな者たちは汝の顔とともに住む」(詩篇139:14)。

Tractatus III, Caput VII

第III講話 第VII章PL 20, 336B
1

Deinde ait: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Pacifici sunt, qui a dissensionis et discordiae scandalo separati, dilectionem charitatis fraternae, et pacem Ecclesiae sub catholicae fidei unitate custodiunt: quam pacem tuendam discipulis suis Dominus in Evangelio peculiariter commendat, dicendo: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis (Joan. XIV, 27) .

PL 20, 336B

〔主は〕次に言う。「平和を作る者たちは幸いである。彼らは神の子と呼ばれるからである」。平和を作る者とは、分裂と不和のつまずきから離れて、兄弟の愛〔caritas〕による親愛〔dilectio〕と、公同の信仰の一体性のもとにある教会の平和とを守る者である。主は福音書の中で、この平和を守るべきものとして弟子たちに特に勧め、こう言う。「私は汝らに平和を残す。私の平和を汝らに与える」(ヨハネ14:27)。

2

Quam pacem Dominum Ecclesiae suae daturum David ante testatus est, dicens: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad ipsum (Psal. LXXXIV, 9) .

PL 20, 336B

ダビデは、主がこの平和を自らの教会に与えることを、前もってこう証言している。「主なる神が私の中で何を語るか、私は聞こう。主はその民と、その聖なる者たちと、主に立ち帰る者たちとに平和を語るからである」(詩篇84:9)。

3

De qua pace custodienda et Apostolus commonet, dicens: In omnibus servantes unitatem spiritus cum vinculo pacis (Ephes. IV, 3) . Et iterum: Pax Dei quae superat omnem intellectum, custodiat corda vestra et corpora vestra a malo (Philipp. IV, 7) .

PL 20, 336C

この平和を守ることについては、使徒〔パウロ〕もまた戒めて、こう言う。「すべてにおいて、平和の絆とともに霊の一体性を守りつつ〔あれ〕」(エフェソ4:3)。また重ねてこう言う。「あらゆる理解にまさる神の平和が、汝らの心と体を悪から守るように」(フィリピ4:7)。

4

Nihil enim tam necessarium servis Dei, tam salutare Ecclesiae, quam charitatem servare, quam pacem diligere, sine qua Deum videri non posse, ad Hebraeos Apostolus docet, dicendo: Ante omnia diligite pacem, sine qua nullus nostrum Deum videre poterit (Hebr. XII, 14) .

PL 20, 336C

神の僕たちにとって、愛を守り平和を愛することほど必要なことはなく、教会にとってこれほど救いとなることもない。この平和がなければ神を見ることはできないと、使徒はヘブライ人たちにこう教えている。「何にもまして平和を愛せよ。これがなければ、我々の誰も神を見ることはできない」(ヘブライ12:14)。

5

Unde omni studio ac devotione pacem Ecclesiae servare nos convenit, et eos qui a pace dissentiunt, ad Ecclesiae charitatem, quantum in nobis est, pacis ac fidei studio revocare, exemplo Prophetae qui ait: Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus; cum loquebar illis, impugnabant me gratis (Psal. CXIX, 7) .

PL 20, 336C

それゆえ、我々はあらゆる熱意と献身をもって教会の平和を守り、平和に背く者たちをも、できる限り、平和と信仰への熱意をもって教会の愛へ呼び戻すのがふさわしい。それは預言者の模範による。預言者は言う。「平和を憎む者たちとともにあって、私は平和を作る者であった。彼らに語りかけると、彼らは理由もなく私を攻撃した」(詩篇119:7)。

6

Merito et in Evangelio in exsultatione angelorum nativitatem Domini nuntiantium, haec vox sancta reperitur: Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14) .

PL 20, 336D

天使たちが主の誕生を告げて歓喜する場面で、福音書にこの聖なる声が見いだされるのも当然である。「いと高き所では神に栄光、地では善意の人々に平和」(ルカ2:14)。

7

De qua pace et David retulit: Pax, inquit, multa est diligentibus te, et non est illis scandalum (Psal. CXVIII, 165) . Et Isaias similiter: Et ponam in multa pace filios tuos, et in aequitate aedificaberis (Isai. LIV, 13) .

PL 20, 336D

この平和について、ダビデも述べた。彼は言う。「汝を愛する者たちには大いなる平和があり、彼らにはつまずきがない」(詩篇118:165)。またイザヤも同様に言う。「私は汝の子らを大いなる平和のうちに置き、汝は公正のうちに建てられる」(イザヤ54:13)。

8

Si enim ad hoc Filius Dei carnem suscipere et pati dignatus est, ut pacificaret nos Deo per sanguinem crucis suae (Coloss. I, 20) ; utique, secundum quod Apostolus retulit, per omnia pacifici esse debemus, ut vere ipsum Deum pacis in nobis habere mereamur (Rom. XV, 33) : hoc enim scriptum est: Factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion (Psal. LXXV, 3) .

PL 20, 336D

神の子が、肉を取り苦しむことをよしとしたのは、その十字架の血によって我々を神と和解させるためであったのだから(コロサイ1:20)、使徒の述べたとおり、我々はあらゆる点で平和を作る者でなければならない。それは、平和の神そのものを我々の内にまことに持つにふさわしい者となるためである(ローマ15:33)。実際、こう書かれている。「その場所は平和のうちに据えられ、その住まいはシオンにある」(詩篇75:3)。

9

Et sic vere non solum filii Dei erimus, sed et haeredes Dei, cohaeredes autem Christi. Hoc enim Apostolus retulit: Si filii, inquit, Dei, et haeredes Dei, cohaeredes autem Christi (Rom. VIII, 17) .

PL 20, 337A

こうして我々は、まことに神の子であるだけでなく、神の相続人、キリストとの共同相続人ともなるであろう。使徒はこう述べているからである。彼は言う。「もし神の子であるなら、神の相続人であり、キリストとの共同相続人でもある」(ローマ8:17)。

Tractatus III, Caput VIII

第III講話 第VIII章PL 20, 337A
1

Deinde ait: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum.

PL 20, 337A

〔主は〕次に言う。「義のために迫害を受ける者たちは幸いである。天の国は彼らのものだからである」。

2

Non immerito esuriendam ac sitiendam justitiam Dominus superius memoravit: cujus desiderio in tantum sitire nos decet, ut propter eam et persecutionem mundi, et poenas corporis, et ipsam mortem contemnere debeamus.

PL 20, 337A

主が先に、義に飢え渇くべきことを述べたのは、理由のないことではない。我々はその義への願いのあまり渇くのがふさわしく、そのために世の迫害も、体の刑罰も、死そのものさえも軽んじなければならない。

3

In qua significatione martyres maxime declarantur, qui propter justitiam, fidem et nomen Christi persecutiones in saeculo sustinent, quibus spes magna promittitur, id est possessio regni coelorum.

PL 20, 337A

この意味で、殉教者たちがとりわけ示されている。彼らは義のために、またキリストへの信仰と名のために、世にあって迫害を耐え忍び、大いなる希望、すなわち天の国の所有を約束されている。

4

Cujus beatitudinis Apostoli principes exstiterunt, et omnes justi qui propter justitiam legis diversis persecutionibus afflicti, merito fidei suae ad regna coelestia pervenerunt.

PL 20, 337B

この幸いの先頭に立ったのは使徒たちであり、また、律法の義のために様々な迫害に苦しめられ、自らの信仰の功績によって天の国々に至った、すべての義人たちである。

Tractatus III, Caput IX

第III講話 第IX章PL 20, 337B
1

Deinde ait: Beati eritis cum vos persecuti fuerint homines, et exprobrabunt, et dicent omne malum contra vos. Gaudete in illa die et exsultate: dico enim vobis, quia merces vestra multa est in coelis: sic enim faciebant et Prophetis patres eorum.

PL 20, 337B

〔主は〕次に言う。「人々が汝らを迫害し、辱め、汝らに対してあらゆる悪を言うとき、汝らは幸いである。その日には喜び、躍り上がれ。実に私は汝らに言う、天における汝らの報いは大きい。彼らの父祖も、預言者たちに対して同じようにしていたからである」。

2

Omnia quae tempore persecutionis propter nomen Christi adversus justos persecutorum excogitare potest infanda perfidia, vel diversa opprobria ingerere, vel corpori poenas inferre; non solum patienter ferre debemus, sed etiam cum gaudio exsultationis accipere, propter futuram gloriam.

PL 20, 337B

迫害の時に、キリストの名のゆえに、義人たちに対して、迫害者たちの忌まわしい背信が思いつきうるすべてのこと、すなわち様々な辱めを加えること、あるいは体に刑罰を加えることを、我々はただ忍耐して耐えるべきであるだけでなく、来たるべき栄光のゆえに、歓喜の喜びをもって受け入れるべきである。

3

Hoc enim ait: Gaudete in illa die et exsultate: dico vobis, quia merces vestra multa est in coelis. Quam gloriosa est persecutionis hujus tolerantia, cujus mercedem Dominus repositam esse dicit in coelis!

PL 20, 337C

主はこう言っているのである。「その日には喜び、躍り上がれ。私は汝らに言う、天における汝らの報いは大きい」。この迫害の忍耐は何と栄光に満ちていることか。主はその報いが天に蓄えられていると言うのである。

4

Et idcirco propositae gloriae praemium considerantes, ad omnem tolerantiam passionis devota fide parati esse debemus: ut consortes gloriae Prophetarum atque Apostolorum effici mereamur, per Christum Dominum nostrum, qui est benedictus in saecula.

PL 20, 337C

それゆえ、我々は、前に置かれた栄光の褒賞を思い、受難のあらゆる忍耐に向けて、献身的な信仰をもって備えていなければならない。それは、預言者たちと使徒たちの栄光にあずかる者となるにふさわしい者とされるためである。世々に祝福される我々の主キリストによって。

Tractatus IV, Caput I

第IV講話 第I章PL 20, 337C
1

Deinde ait: Vos estis sal terrae; sed si sal terrae infatuatum fuerit, ad nihilum valet, nisi ut projiciatur foras, et conculcetur ab hominibus (Matth. V, 13) . Dominus Apostolos suos sal terrae cognominat.

PL 20, 337C

〔主は〕次に言う。「汝らは地の塩である。しかし、地の塩が塩気を失う〔infatuatum。字義は「愚かにされた」〕なら、無に帰し、外に投げ捨てられ、人々に踏みつけられるほかない」(マタイ5:13)。主は自分の使徒たちを地の塩と呼ぶ。

2

Et videamus quid sub hujus vocabuli comparatione de Apostolis suis Dominus velit intelligi. Quod ut plenius possimus advertere, primum sollicite requirendum est, quid hoc sal sit, et cujus terrae, et in quam deinde rem utilitatemque proficiat.

PL 20, 337D

では、この呼び名の比喩のもとで、主が自分の使徒たちについて何を理解させようとしているかを見てみよう。それをより十分に認識できるよう、まず入念に問うべきは、この塩とは何か、どの地のものか、そして何の用と益に役立つのか、ということである。

3

Jam etiam salis ipsius naturam usumque tractare debemus, ut his cognitis, dominici dicti virtutem spiritali intelligentia facilius assequamur.

PL 20, 337D

さらに、塩そのものの本性と用いられ方も論じなければならない。これらを知れば、主の言葉の力を霊的な理解によってより容易に捉えられるからである。

4

Natura igitur salis per aquam, per calorem solis, per flatum venti constat; et ex eo quod fuit, in aliam speciem generatur.

PL 20, 337D

塩の本性は、水により、太陽の熱により、風の息により成り立ち、もとあったものから別の姿へと生み出される。

5

Sic et Apostoli atque omnes credentes, per aquam baptismi, per fidem Christi (qui in comparatione sol justitiae dictus est) et per inspirationem sancti Spiritus Deo renati, ex terrena in coelestem nativitatem transierunt.

PL 20, 338A

使徒たちとすべての信じる者たちも同様である。彼らは洗礼の水により、キリストへの信仰(キリストは比喩において正義の太陽と呼ばれた)により、聖なる霊の吹き込みにより、神から新たに生まれ、地上の生まれから天上の生まれへと移った。

6

Unde non immerito sancti Apostoli sal terrae a Domino nuncupantur. Et cujus terrae? promptum est noscere: id est terrae corporis nostri, quam dudum insipientem ac sensu vanitatis insulsam, evangelicae praedicationis sapientia salierunt.

PL 20, 338A

それゆえ、聖なる使徒たちが主から地の塩と呼ばれるのは理由のないことではない。では、どの地のものか。それは容易に分かる。すなわち我々の体という地であり、かつては愚かで、空しさの思いによって味気なかったその地を、彼らが福音の宣教の知恵によって塩で味付けしたのである。

7

Ipsi enim sal terrae nostrae facti sunt, quia per ipsos et verba sapientiae accepimus, et per coelestem nativitatem in spiritalem sumus demutati naturam.

PL 20, 338A

彼ら自身が我々の地の塩となったのである。彼らを通して我々は知恵の言葉を受け、天上の生まれによって霊的な本性へと変えられたからである。

8

Sicut igitur sal hoc, id est sal terrae, indiscrete omnibus opus est, id est regibus ac potentibus, divitibus et pauperibus, servis ac dominis; sic et coelestis sapientiae verbum, quod per Apostolos praedicatum est, necessarium est cunctis ad vitam: Omnes enim, secundum Apostolum, egent gratia Dei (Rom. III, 23) .

PL 20, 338A

ゆえに、この塩、すなわち地の塩が、区別なくすべての人、すなわち王や権力者、富める者や貧しい者、奴隷や主人にとって必要であるように、使徒たちを通して宣べ伝えられた天上の知恵の言葉も、すべての人に命のために必要である。使徒によれば、「すべての人は神の恩寵を必要としている」(ローマ3:23)からである。

9

Quia sicut praesentem hanc vitam non sine salis usu habemus: ita quoque illam vitam aeternam, sine dono sapientiae divinae adipisci non possumus.

PL 20, 338B

我々が今のこの生命を塩の用なしに持つことはないように、あの永遠の生命も、神の知恵の賜物なしには得ることができないからである。

Tractatus IV, Caput II

第IV講話 第II章PL 20, 338B
1

Sed quia de natura vel gratia salis secundum intelligentiam spiritualem jam superius dictum est, nunc quoque de ipsa salis virtute tractemus. Vos ergo, inquit, estis sal terrae.

PL 20, 338B

ところで、塩の本性と恩寵については霊的な理解に従って先に述べたので、今度は塩の力そのものを論じよう。それゆえ彼は言う。「汝らは地の塩である」。

2

Itaque sicut sal, cum operatur in carne qualibet, corruptelam non admittit, foetores aufert, sordes expurgat, vermes non sinit generari: ita et coelestis gratia ac fides quae per Apostolos data est, simili exemplo in nobis operatur.

PL 20, 338B

そこで、塩がどんな肉に働きかけても腐敗を許さず、悪臭を除き、汚れを清め、虫が生じるのを許さないように、使徒たちを通して与えられた天上の恩寵と信仰も、同様の例によって我々の内に働く。

3

Aufert enim carnalis concupiscentiae corruptelam, peccatorum sordes expurgat, odorem malae conversationis excludit, vermes delictorum non sinit generari, id est de corpore libidinosas et mortiferas voluptates exsurgere: conservans corpora nostra etiam ab illo immortali verme, qui indefessa poena peccatores excruciat, de quo scriptum est: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Marc. IX, 43, 45, 47, ex Isai. LXVI, 24) .

PL 20, 338C

すなわち、肉の欲望の腐敗を除き、罪の汚れを清め、悪しき生き方の臭いを締め出し、罪〔delictum〕の虫が生じるのを許さない。つまり、体から放縦で死をもたらす快楽が立ち上るのを許さず、我々の体を、罪人たちを尽きることのない刑罰で苦しめるあの不死の虫からも守るのである。その虫について、こう書かれている。「彼らの虫は死なず、彼らの火は消えない」(マルコ9:43, 45, 47。イザヤ66:24による)。

4

Et sicuti sales a foris quidem apponuntur, intrinsecus vero operantur per virtutem naturae suae, ita et coelestis gratia exteriora hominis atque interiora perpenetrat, et totum hominem integrum a peccato incorruptumque conservat.

PL 20, 338C

また、塩は外から置かれるが、その本性の力によって内側で働くように、天上の恩寵も人の外側と内側を貫き、人の全体を罪から無傷に、朽ちないように守る。

5

Hos autem Deo dignos esse, qui sale coelestis sapientiae condiuntur (Levit. II, 13) , etiam dudum praecedente figura legis ostensum est, quia omne sacrificium offerendum Deo sale saliebatur.

PL 20, 338C

天上の知恵の塩で味付けされる者たち(レビ記2:13)が神にふさわしいことは、すでにかつて律法の象りが先立って示していた。神にささげるべきいけにえはすべて塩で味付けされたからである。

6

Quod ipsum Evangelista commemoravit dicendo: Omne, inquit, sacrificium sale salietur (Marc. IX, 48) : ostendens eum hominem dignum vere sacrificium Deo fieri, qui coelestis sapientiae virtute esset infusus.

PL 20, 338D

福音書記者自身もこれを述べた。彼は言う。「すべてのいけにえは塩で味付けされる」(マルコ9:48)。これは、天上の知恵の力を注がれた人こそ、まことに神へのいけにえとなるにふさわしいことを示している。

7

Unde non immerito cum per Ezechielem prophetam Dominus Jerusalem, immo potius Synagogam, increparet, inter caetera ait: Aqua non est lota, neque sale salita (Ezech. XVI, 4) ; praenuntians, quia neque gratiam baptismi salutaris ad abluenda peccata sua acceptura erat, neque fidem coelestis sapientiae susceptura.

PL 20, 338D

それゆえ、主が預言者エゼキエルを通してエルサレム、いやむしろ会堂を叱責したとき、他のことの中でこう言ったのも理由のないことではない。「水で洗われず、塩で味付けされなかった」(エゼキエル16:4)。これは、会堂が罪を洗い流すための救いをもたらす洗礼の恩寵も、天上の知恵の信仰も受けないであろうと予告したのである。

8

Si quis itaque hoc coelesti sale usus fuerit, condietur; qui autem noluerit, infatuabitur. Non immerito et Apostolus (Coloss. IV, 6) , sermonem nostrum semper gratiae sale conditum esse debere commonuit.

PL 20, 339A

したがって、もし誰かがこの天上の塩を用いるなら、味付けされる。しかし用いようとしない者は、塩気を失う。使徒もまた(コロサイ4:6)、我々の言葉は常に恩寵の塩で味付けされていなければならないと戒めたが、それは理由のないことではない。

Tractatus IV, Caput III

第IV講話 第III章PL 20, 339A
1

Adhuc hujus salis gratiam ac virtutem etiam in libris Regnorum invenimus praeostensam (IV Reg. II) . Cum in Jericho essent aquae malignae quae steriles faciebant, petitus est sanctus Elisaeus propheta, ut iisdem aquis remedium salutare praeberet.

PL 20, 339A

この塩の恩寵と力は、列王の書にも前もって示されているのを、我々は見いだす(列王記四2)。エリコに、不毛にする悪い水があったとき、聖なる預言者エリシャが、その水に救いの癒やしを与えてくれるよう求められた。

2

Tunc sanctus Elisaeus, coelestis mysterii non ignarus, dixit afferri sibi vas fictile, et mitti in eo salem.

PL 20, 339A

そこで聖なるエリシャは、天上の奥義を知らぬわけではなく、土の器を自分のもとに持って来させ、その中に塩を入れさせた。

3

Et venit, et misit salem ad exitus aquarum; et sic sanata sterilis natura aquarum, in fecunditatem mutata est: quod in sacramentum futurae veritatis gestum, manifesta ratione cognoscimus.

PL 20, 339A

そして〔エリシャは〕来て、水の出口に塩を投げ入れた。こうして水の不毛な本性は癒やされ、豊かさへと変えられた。これは来たるべき真理の秘義として行われたことであると、明白な理由によって我々は知る。

4

Nam per aquas gentes significari evidenter Apocalypsis retulit dicendo: Aquae quas vidisti, populi, et gentes, et turbae, et nationes sunt (Apoc. XVII, 15) .

PL 20, 339B

実に、水によって諸国民が表されることを、黙示録は明白に述べている。「汝の見た水は、民であり、諸国民であり、群衆であり、諸民族である」(黙示録17:15)。

5

Quae aliter sanari, vel remedium salutare accipere non poterant: nisi sal in vas fictile mitteretur, id est Dei sapientia humanum corpus acciperet.

PL 20, 339B

彼ら〔水すなわち諸国民〕は、塩が土の器に入れられるのでなければ、すなわち神の知恵が人間の体を受けるのでなければ、ほかの仕方で癒やされることも、救いの癒やしを受けることもできなかった。

6

Quae postquam ad exitus aquarum, id est ad exitum mortis humanae, salutis nostrae causa pervenit: tunc omnium credentium natura quae a fructu seminis sterilis erat, in fidei ac justitiae fecunditatem mutata est.

PL 20, 339B

この知恵が、水の出口、すなわち人の死の出口に、我々の救いのために至ったとき、種子の実りに関して不毛であった、信じるすべての者たちの本性は、信仰と正義の豊かさへと変えられた。

7

Unde non immerito Dominus Apostolos suos sal terrae appellat, quos divina ex se, et coelesti sapientia replevit. Sic autem eos sal terrae esse testatus est, sicut et lucem mundi (Joan. VIII, 12) .

PL 20, 339B

それゆえ、主が自分の使徒たちを地の塩と呼ぶのは理由のないことではない。主は彼らを、自分自身から出る神的なもの、天上の知恵で満たしたのである。主が彼らを地の塩であると証したのは、世の光であると証したのと同じである(ヨハネ8:12)〔ヨハネ8:12は主が自らを世の光と言う句。使徒たちを世の光と呼ぶのはマタイ5:14〕。

8

Nam cum ipse lucem mundi se esse professus sit, tamen etiam discipulos suos hoc nomine voluit nuncupare, non auferens sibi quod suum est lumen, sed largiens: quia lumen verum et aeternum quod suum est, sine aliquo detrimento propriae naturae largitur.

PL 20, 339B

実際、主自身は自分が世の光であると宣言したのに、それでもなお弟子たちをもこの名で呼ぶことを望んだ。自分のものである光を取り去るのではなく、分け与えるのである。主は、自分のものであるまことの永遠の光を、自らの本性に何の損失もなく分け与えるからである。

9

Scimus sane nonnullos sales de terra generari: sed et haec similitudo congruit Apostolorum personae.

PL 20, 339C

確かに、いくつかの塩が地から生じることを我々は知っている。この比喩は使徒たちの立場にも合っている。

10

Quia quamvis nati de terra humani corporis viderentur, aliud tamen per fidem Christi esse jam coeperant: ut non jam terra, sed sal terrae haberentur; quia de carnalibus facti sunt spiritales, idonei qui fide possent condire insulsa corda credentium.

PL 20, 339C

というのも、彼らは人の体という地から生まれたと見えたが、すでにキリストへの信仰によって別のものになり始めていたからである。そのため、もはや地ではなく、地の塩とみなされた。肉に属する者から霊に属する者とされ、信じる者たちの味気ない心を、信仰によって味付けしうる者となったからである。

Tractatus IV, Caput IV

第IV講話 第IV章PL 20, 339C
1

Vos ergo, inquit, estis sal terrae: si autem sal infatuatum fuerit, in quo condietur? ad nihilum valet, nisi ut projiciatur foras, et conculcetur ab hominibus.

PL 20, 339C

それゆえ彼は言う。「汝らは地の塩である。しかし、塩が塩気を失うなら、何によって味付けされようか。無に帰し、外に投げ捨てられ、人々に踏みつけられるほかない」。

2

Infatuari autem eos ostendit, qui cum semel per fidem et sapientiam coelestem eruditi, fideles ac stabiles debeant permanere; relicta fide et sapientia divina, aut in haeresim ruunt, aut ad stultitiam gentilium redeunt.

PL 20, 339C

彼が塩気を失う者として示すのは、いったん信仰と天上の知恵によって教えられ、忠実で堅固な者として留まるべきであるのに、信仰と神の知恵を捨てて、異端に陥るか、異邦人の愚かさに戻る者たちである。

3

Et idcirco ait: Si autem sal infatuatum fuerit, in quo condietur? Quia infatuati fraude diaboli hujusmodi homines, amissa fidei gratia, evanescunt.

PL 20, 339D

そのため彼は言う。「しかし塩が塩気を失うなら、何によって味付けされようか」。そのような人々は、悪魔の欺きによって塩気を失い、信仰の恩寵を失って消え去るからである。

4

Qui cum potuissent etiam alios non credentes, adhuc a fide alienos, divinae praedicationis verbo condire, etiam sibi inutiles exstiterunt.

PL 20, 339D

彼らは、まだ信仰と無縁なほかの不信者たちをさえ、神の宣教の言葉で味付けできたはずであるのに、自分にとってさえ無益な者となってしまった。

5

Denique Judas Iscariotes de hujusmodi salibus fuerat: sed postea quam divinam sapientiam reprobavit, et de Apostolo apostata factus est: non solum aliis prodesse non potuit, sed et sibi miser et inutilis factus est.

PL 20, 339D

実に、ユダ・イスカリオテもこのような塩の一人であった。しかし神の知恵を退け、使徒から背教者となってから、他の人々に益をもたらせなかっただけでなく、自分自身にとっても惨めで無益な者となった。

6

Et ideo addidit Dominus dicens: Ad nihilum valet, nisi ut projiciatur foras, et conculcetur ab hominibus: quia hujusmodi, jam non fideles ac domestici; sed projecti ab Ecclesia, ut extranei et fidei hostes habendi sunt.

PL 20, 340A

そのため主はこう付け加えて言った。「無に帰し、外に投げ捨てられ、人々に踏みつけられるほかない」。このような者たちは、もはや信徒でも家の者でもなく、教会から投げ出された者として、よそ者、信仰の敵とみなされるべきだからである。

7

Unde et Judas de domestico fidei, inimicus factus est veritatis. Projecti itaque hujusmodi extra Ecclesiam, necesse est ut diversis vitiis carnis et variis voluptatibus saeculi conculcentur: et hoc est quod ait: ad nihilum valet, nisi ut projiciatur foras, et conculcetur ab hominibus.

PL 20, 340A

ゆえにユダも、信仰の家の者から真理の敵となった。このように教会の外に投げ出された者たちは、肉の様々な悪徳と世の様々な快楽に踏みつけられるほかない。これが、こう言うことの意味である。「無に帰し、外に投げ捨てられ、人々に踏みつけられるほかない」。

8

Quid sit autem conculcari ab hominibus, etiam Salomon in libro suo retulit, cum de muliere meretrice loqueretur: Mulier, inquit, fornicaria, quasi stercus in via ab hominibus praetereuntibus conculcatur (Eccli. IX, 10) .

PL 20, 340A

人々に踏みつけられるとは何かは、ソロモンもその書で、娼婦について語って述べている。彼は言う。「淫行の女は、道端の糞のように、通り過ぎる人々に踏みつけられる」(集会の書9:10)。

9

Quia igitur conditi jam sale apostolico sumus, in tali ac tanto condimento gratiae spiritualis permanere debemus, ut ipsi quoque sal terrae nuncupari a Christo Domino nostro mereamur, qui est benedictus in saecula, Amen.

PL 20, 340A

したがって、我々はすでに使徒の塩で味付けされているのだから、霊の恩寵のこのような大いなる味付けの中に留まらなければならない。それは、我々自身も、世々に祝福される我々の主キリストから、地の塩と呼ばれるにふさわしい者となるためである。アーメン。

Tractatus V, Caput I

第V講話 第I章PL 20, 340B
1

DEINDE ait: Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi super montem posita, neque accendunt lucernam ut ponant eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt (Matth. V, 14, 15) .

PL 20, 340B

〔主は〕次に言う。「汝らは世の光である。山の上に置かれた町は隠れることができない。また人々はともし火をともして升の下に置くことはせず、燭台の上に置き、家にいるすべての人を照らすようにする」(マタイ5:14, 15)。

2

Sal terrae Dominus discipulos suos appellavit: quia infatuata a diabolo corda humani generis, per coelestem sapientiam condierunt.

PL 20, 340B

主は弟子たちを地の塩と呼んだ。人類の心が悪魔によって塩気を失っていたのを、天上の知恵によって味付けしたからである。

3

Nunc quoque lumen mundi eos nuncupat, quia a se ipso qui verum et aeternum lumen est, illuminati; ipsi quoque lumen facti sunt tenebrarum.

PL 20, 340B

今度は彼らを世の光とも呼ぶ。まことの永遠の光である主自身によって照らされて、彼ら自身も闇の中の光となったからである。

4

Nam quia ipse sol justitiae est; non immerito etiam discipulos suos lumen mundi cognominat; quia per ipsos, quasi per quosdam micantes radios, universo orbi cognitionis suae lumen infudit: fugaverunt enim a cordibus hominum tenebras erroris, luce veritatis ostensa.

PL 20, 340C

実際、主自身が正義の太陽である。それゆえ、弟子たちをも世の光と呼ぶのは理由のないことではない。彼らを通して、いわば輝く幾筋かの光線を通して、全地に自分を知る光を注いだからである。すなわち彼らは、真理の光を示して、人々の心から誤りの闇を追い払った。

5

Per ipsos namque illuminati etiam nos, ex tenebris lumen sumus effecti, dicente Apostolo: Eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino: sicut filii lucis ambulate (Ephes. V, 8, 9) .

PL 20, 340C

実に、彼らによって照らされて、我々もまた闇から光とされたのである。使徒がこう言うとおりである。「汝らはかつては闇であったが、今や主において光である。光の子らとして歩め」(エフェソ5:8, 9)。

6

Et iterum: Non estis filii noctis neque tenebrarum, sed estis filii luminis et filii diei (I Thess. V, 5) .

PL 20, 340C

また重ねてこう言う。「汝らは夜の子でも闇の子でもなく、光の子、昼の子である」(一テサロニケ5:5)。

7

Merito et sanctus Joannes in Epistola sua testatus est, dicens: Deus lux est (I Joan. I, 3) , et qui manet in Deo, in lumine est, sicut et ipse est in lumine.

PL 20, 340C

聖なるヨハネもその書簡で、こう言って証言したのも当然である。「神は光である」(一ヨハネ1:3)〔引かれた句は一ヨハネ1:5〕。「神にとどまる者は光の内にいる。神自身が光の内にいるのと同じである」。

8

Unde quia tenebris erroris liberatos nos esse gaudemus, semper quasi filii lucis in lumine ambulare debemus.

PL 20, 340D

それゆえ、誤りの闇から解放されたことを喜ぶ我々は、光の子らとして、常に光の中を歩まなければならない。

Tractatus V, Caput II

第V講話 第II章PL 20, 340D
1

Et addidit: Non potest, inquit, civitas abscondi supra montem posita (Matth. V, 14) . Civitatem hic Ecclesiam significat, de qua multis locis divinae Scripturae testantur, et de qua David maxime loquitur, dicens: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei (Psal. LXXXVI, 3) .

PL 20, 340D

彼はさらに付け加えた。「山の上に置かれた町は隠れることができない」(マタイ5:14)。ここで町は教会を指す。教会については聖書が多くの箇所で証言しており、とりわけダビデがこう語っている。「神の町よ、汝について栄光ある事が語られた」(詩篇86:3)。

2

Et iterum: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLV, 5) . Et iterum: Sicut audivimus, ita et vidimus in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri: Deus fundavit eam in aeternum (Psal. XLVII, 9) .

PL 20, 340D

また重ねて言う。「川の奔流は神の町を喜ばせる」(詩篇45:5)。さらに言う。「我々が聞いたとおりに、我々は見た。諸力の主の町、我々の神の町で。神はこれを永遠に基づけた」(詩篇47:9)。

3

Et ut manifeste se de hac civitate loqui Spiritus sanctus ostenderet, etiam montis ipsius fecit mentionem, dicendo: In civitate Dei nostri, in monte sancto ejus.

PL 20, 341A

聖なる霊は、この町について語っていることを明らかにするために、その山にも言及して、こう言った。「我々の神の町で、その聖なる山で」。

4

De qua per Isaiam Dominus loquitur, dicens: Ecce ego praeparabo tibi carbunculum lapidem, et fundamenta tua sapphyrum, et propugnacula tua jaspidem, et portas tuas lapidem crystallum, et circuitum tuum lapides electos, et omnes filios tuos docibiles Dei (Isai. LIV, 11, 12, sec. LXX) .

PL 20, 341A

この町について、主はイザヤを通して語り、こう言う。「見よ、私は汝のために紅玉の石を備え、汝の基にサファイアを、汝の胸壁に碧玉を、汝の門に水晶の石を、汝の周囲に選ばれた石を、そして汝のすべての子らを、神に教えられる者と〔する〕」(イザヤ54:11, 12。七十人訳による)。

5

Et multa similia quae praetermisimus, ne taedium legentibus faceremus; maxime cum haec quae dicta sunt, ad probationem civitatis hujus satis abundeque sufficiant.

PL 20, 341A

ほかにも似たことが多くあるが、読む者を飽かせないように省いた。ここに述べたことだけで、この町の証明には十分すぎるほどだからである。

6

Civitatem ergo supra montem positam, Ecclesiam ostendit, supra fidem Domini ac Salvatoris nostri in coelesti gloria constitutam; quae actu spiritali omnem humiditatem terrenae infirmitatis excedens, universo mundo conspicua facta est gloriosa; quae jam non per annuntiationem legis obumbratur, sed per evangelicam doctrinam aperta praedicatione conspicitur.

PL 20, 341A

それゆえ彼は、山の上に置かれた町が教会であることを示している。教会は、我々の主であり救い主である〔キリスト〕の信仰の上に、天上の栄光のうちに据えられている。霊的な働きによって地上の弱さのあらゆる低さ〔底本は humiditatem(湿り気)。ミーニュの脚注はバーゼル初版の humilitatem を挙げる。これに従い「低さ」と読む〕をはるかに越え、全世界に目に見えるものとなって栄光を帯びた。もはや律法の告知によって陰に覆われるのではなく、福音の教えによって公然たる宣教のうちに見られるのである。

Tractatus V, Caput III

第V講話 第III章PL 20, 341B
1

Et addidit: Neque enim accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed supra candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt (Matth. V, 15) . Videamus itaque et hujus dicti Dominici rationem.

PL 20, 341B

彼はさらに付け加えた。「実に、人々はともし火をともして、それを升の下に置くのではなく、燭台の上に置き、家にいるすべての人を照らすようにする」(マタイ5:15)。そこで、この主の言葉の意味も見てみよう。

2

Scimus lucernam ad hoc accendi, ut non modio aut aliquo operimento tegatur; quod si fiat, usus ejus nulli rei proderit: sed ideo accenditur in candelabro, ut in edito loco posita caecitatem obscurae noctis abjiciat, et lucis suae usum in domo constitutis impertiat.

PL 20, 341B

ともし火がともされるのは、升やなんらかの覆いで隠されるためではないことを、我々は知っている。そうされるなら、その用はどんな物にも役立たない。ともし火が燭台の上にともされるのは、高い所に置かれて暗い夜の盲目を払い、自らの光の用を家にいる者たちに分け与えるためである。

3

Quod ideo Dominus commemorat, quo sciremus, et nos idcirco gratia fidei accensos, et luce spiritus illuminatos, ut et ipsi per opera fidei atque justitiae velut lucerna spiritualiter luceremus; et hos qui in tenebris erroris sunt positi, ignorantiae nocte depulsa, veritatis ipsius lumine illustraremus.

PL 20, 341C

主がこれを述べたのは、我々もまた信仰の恩寵によってともされ、霊の光に照らされたのは、自らも信仰と正義の業によって、ともし火のように霊的に輝き、誤りの闇の中に置かれている者たちを、無知の夜を追い払い、真理そのものの光で照らすためであることを、我々が知るためである。

4

Unde Apostolus ait: Inter quos lucetis sicut luminaria in hoc mundo, verba vitae continentes (Philipp. II, 15, 16) .

PL 20, 341C

そこで使徒は言う。「その人々の間で、汝らはこの世界にあって光体のように輝き、命の言葉を保っている」(フィリピ2:15, 16)。

5

Quod si non faciamus, videbimur tam necessarii luminis utilitatem, ad damnum tam nostrum quam aliorum, infidelitate nostra velut quodam velamine obtegere et obumbrare.

PL 20, 341C

もしそうしないなら、我々は、これほど必要な光の益を、我々自身にも他の人々にも損害となるように、自らの不信仰という覆いで覆い、陰らせることになろう。

6

Quapropter et illum qui talentum ad lucrum coelestis negotiationis acceptum abscondere magis voluit quam ad mensam nummulariis dare, debitam poenam incurrisse scimus et legimus (Matth. XXV, 28, 30) .

PL 20, 341C

そのため、天上の取引の利益のために受けたタラントを、両替商の台に預けるよりもむしろ隠そうとした者が、当然の刑罰を招いたことも、我々は知り、読んでいる(マタイ25:28, 30)。

Tractatus V, Caput IV

第V講話 第IV章PL 20, 341D
1

Et idcirco lucerna illa spiritualis, quae ad usum salutis nostrae accensa est, semper lucere debet in nobis.

PL 20, 341D

それゆえ、我々の救いの用のためにともされたあの霊的なともし火は、常に我々の内で輝いていなければならない。

2

Habemus enim lucernam coelestis mandati, et gratiae spiritalis, de qua David retulit: Mandatum tuum lucerna pedibus meis, et lux semitis meis (Psal. CXVIII, 105) . De qua et Salomon ait: Quoniam lucerna est praeceptum legis (Prov. VI, 23) .

PL 20, 341D

実に我々は、天上の戒めと霊的な恩寵のともし火を持つ。それについてダビデは述べた。「汝の戒めは私の足のともし火、私の道の光である」(詩篇118:105)。それについてソロモンも言う。「律法の命令はともし火だからである」(箴言6:23)。

3

De qua per Sophoniam quoque prophetam Dominus testatur: Et scrutabor Jerusalem cum lucerna (Soph. I, 12) .

PL 20, 341D

それについて主は預言者ゼファニヤを通しても証言する。「私はともし火をもってエルサレムを探る」(ゼファニヤ1:12)。

4

In hac enim lucerna inextinguibile legis ac gratiae suae lumen ostendit, quod non aliquo caecae mentis velamine operiendum est vel obscurandum, ut Judaei vel haeretici faciunt, qui perspicuam lucem praedicationis divinae pravis interpretationibus obtegere et occultare nituntur, pro fide perfidiam praedicando, et lumen veritatis erroris tenebris obvelando.

PL 20, 341D

主はこのともし火に、律法と自らの恩寵の消えることのない光を示した。それは、盲いた精神の覆いで覆われたり暗くされたりしてはならない。ユダヤ人たちや異端者たちがそうしているようにである。彼らは、神の宣教の明らかな光を、ゆがんだ解釈で覆い隠そうと努め、信仰の代わりに背信を宣べ、真理の光を誤りの闇で包んでいる。

5

Unde lucerna haec legis ac fidei non occultanda nobis est, sed ad salutem multorum semper in Ecclesia, velut in candelabro, constituenda; ut veritatis ipsius luce et nos fruamur, et omnes credentes illuminentur.

PL 20, 342A

それゆえ、律法と信仰のこのともし火は、我々によって隠されてはならず、多くの人々の救いのために、教会の中に、燭台の上のように、常に据えられなければならない。真理そのものの光を我々も享受し、信じるすべての者たちも照らされるためである。

6

Ad cujus luminis contemplationem etiam, per Isaiam nos sanctus Spiritus adhortatur dicendo: Venite, ambulemus in luce Domini. Dimisit enim populum suum domus Israel (Isai. II, 5, 6, sec. LXX) .

PL 20, 342A

この光を見つめるよう、聖なる霊はイザヤを通して我々を励まし、こう言う。「来たれ、主の光の中を歩もう。主はその民、イスラエルの家を見捨てたからである」(イザヤ2:5, 6。七十人訳による)。

7

De qua luce et beatus Petrus in Epistola sua testatus est, dicens: Qui eripuit nos de tenebris, et advocavit nos in admirabilem lucem (I Petr. II, 9) .

PL 20, 342A

この光について、福なるペトロも書簡で、こう言って証言した。「闇から我々を救い出し、驚くべき光へと我々を呼んだ〔神〕」(一ペトロ2:9)。

8

Unde et Zacharias propheta, ut spiritalis hujus luminis et coelestis candelabri quod in figura Ecclesiae ostensum est, manifestaret mysteria, inter caetera quae ei pro merito prophetiae monstrata sunt, etiam candelabrum aureum cum lampadibus suis se vidisse testatus est (Zach. IV, 2) .

PL 20, 342B

それゆえ預言者ゼカリヤも、教会の象りにおいて示されたこの霊的な光と天上の燭台の奥義を明らかにするために、預言の功績によって示された諸々のことの中に、金の燭台とそのともし火〔lampades〕を見たと証言している(ゼカリヤ4:2)。

9

Nam et in tabernaculo testimonii ad futurae veritatis exemplum candelabrum cum lucernis indefesso lumine populo lucebat (Exod. XL) . Cujus rei ratio Judaeis quidem occulta est, sicuti et omnia sacramenta legis, sed nobis jam manifesta.

PL 20, 342B

実際、証しの幕屋においても、来たるべき真理の範型として、燭台とそのともし火が、尽きない光で民を照らしていた(出エジプト記40)。この事の意味は、ユダヤ人たちには、律法のすべての秘義と同じく隠されているが、我々にはすでに明らかである。

10

Scimus enim in candelabro illo typum veri et aeterni luminis ostensum: id est Spiritus sancti, qui per multiformem gratiam omne Ecclesiae corpus semper illuminat.

PL 20, 342B

実に我々は、あの燭台に、まことの永遠の光、すなわち聖なる霊の予型が示されたことを知っている。聖なる霊は、多様な恩寵によって教会の体全体を常に照らす。

11

Unde et Dominus in Evangelio, inter caetera, discipulos suos ut lucernas in manibus ardentes habeant adhortatur, dicendo: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes (Luc. XII, 15) .

PL 20, 342C

それゆえ主は福音書において、ほかのことの中で弟子たちに、燃えるともし火を手に持つよう励まして、こう言う。「汝らの腰に帯を締め、ともし火を燃やしていよ」(ルカ12:15)〔引かれた句はルカ12:35〕。

12

Quod utique Dominum praecepisse, non corporali sensu, sed ratione spiritali, intelligendum est.

PL 20, 342C

主がこれを命じたということは、体に即した意味によってではなく、霊的な理によって理解しなければならない。

13

Nam quia in lucerna mandatum Dei, sive lumen legis significatur; idcirco lucernam in manibus portare jubemur, ut illuminati gratia Spiritus sancti, operibus justitiae ac fidei luceamus, secundum quod Salomon retulit: Viae, inquit, justorum, similiter ut lux fulgebunt; procedunt enim et illuminant, donec corrigat dies (Prov. IV, 18; sec. LXX) .

PL 20, 342C

実際、ともし火は神の戒め、あるいは律法の光を表す。それゆえ我々は、聖なる霊の恩寵に照らされて、正義と信仰の業によって輝くように、ともし火を手に持つよう命じられている。ソロモンが述べたとおりである。彼は言う。「義人たちの道は、光のように輝く。進んでは照らし、ついに日が整えられるまで続く」(箴言4:18。七十人訳による)。

Tractatus V, Caput V

第V講話 第V章PL 20, 342C
1

Merito ergo, cum in praesenti loco Dominus lucernae mentionem fecisset, dicendo: Neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt, addidit dicens: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et magnificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16) .

PL 20, 342C

それゆえ、主がこの箇所でともし火に言及して「人々はともし火をともして升の下に置くのではなく、燭台の上に置き、家にいるすべての人を照らすようにする」と言ったのち、こう付け加えたのは当然である。「汝らの光が人々の前で輝くようにせよ。人々が汝らの善い業を見て、天にいる汝らの父を崇めるためである」(マタイ5:16)。

2

Magnificatur enim Deus in nobis apud incredulos et infideles, si secundum praecepta divina vivamus, si bonis operibus luceamus. Unde et sanctus Apostolus ait: Magnificate et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 20) .

PL 20, 342D

我々が神の掟に従って生き、善い業によって輝くなら、不信の者たちや信仰を持たぬ者たちの間でも、神は我々において崇められるからである。そこで聖なる使徒は言う。「神を崇め、汝らの体に担え」(一コリント6:20)。

3

Et beatus Petrus in Epistola sua similiter commonet: Ut cum detrectaverint de vobis, opera justitiae magnificent Deum nostrum (I Petr. III, 16) .

PL 20, 342D

福なるペトロも書簡で同様に戒めている。「汝らをそしる者たちがあっても、正義の業が我々の神を崇めるように」(一ペトロ3:16)。

4

Potest autem et aliter intelligi, quia multiplex intelligentia spiritalis est, ut in lucerna ipsum Dominum significare noscamus, propter assumpti corporis humilitatem.

PL 20, 343A

しかし別の仕方でも理解できる。霊的な理解は多様だからである。我々は、ともし火に主自身が表されていることを知る。それは、主が取った体の卑しさのゆえである。

5

Hic quidem, non solum secundum gloriam divinitatis, Sol justitiae nuncupatur, sed secundum assumpti corporis sacramentum etiam lucerna ostenditur; quia cum Deus esset gloriae et majestatis aeternae, humilis in hoc mundo tamquam lucerna apparuit.

PL 20, 343A

この主は、神性の栄光に即しては正義の太陽と呼ばれるだけでなく、取った体の秘義に即してはともし火としても示される。永遠の栄光と威光の神でありながら、この世で卑しいともし火のように現れたからである。

6

Et non sine causa tamquam lucerna: quia lucerna per noctem lucere consuevit. Idcirco itaque in hoc mundo humilis tamquam lucerna apparuit: ut tenebras erroris de cordibus nostris et ignorantiae noctem depelleret; qui in hoc mundo velut in nocte positi degimus.

PL 20, 343A

そして、ともし火のようにというのは理由のないことではない。ともし火は夜に光を放つのが常だからである。それゆえ主は、この世で卑しいともし火のように現れて、我々の心から誤りの闇と無知の夜を追い払った。我々は、この世にあって、いわば夜のうちに置かれて過ごしているからである。

7

Hujusmodi ergo lucerna, id est incarnatio Christi ostensa a Lege et prophetis, jam non obscura praedicatione legis tamquam modio tegitur, nec infidelitate Scribarum ac Pharisaeorum velut quodam vase perfidiae operitur: sed in cruce, velut in candelabro, constituta, omnem Ecclesiae domum illuminat.

PL 20, 343B

このようなともし火、すなわち律法と預言者たちによって示されたキリストの受肉は、もはや律法の不明瞭な宣教によって升のように覆われることはなく、律法学者とファリサイ派の人々の不信仰によって背信の器のようなものに覆われることもない。十字架という燭台の上のように据えられて、教会の家全体を照らす。

8

Secundum mysterium itaque incarnationis, lucerna est; secundum gloriam vero Divinitatis, Sol justitiae est.

PL 20, 343B

こうして、受肉の奥義によればともし火であり、神性の栄光によれば正義の太陽である。

9

Denique in ipso crucis candelabro, tamquam Sol resplenduit, cum per Apostolorum praedicationem, quasi per quosdam radios, universo orbi clarissimum suae cognitionis lumen invexit Dominus et Salvator noster, qui est benedictus in saecula.

PL 20, 343B

実に、十字架というその燭台の上で、太陽のように輝いた。我々の主であり救い主は、使徒たちの宣教を通して、いわば幾筋かの光線を通して、全地に、自らを知るこの上なく明るい光をもたらしたのである。この主は世々に祝福される。

Tractatus VI, Caput I

第VI講話 第I章PL 20, 343C
1

Deinde ait: Nolite putare, quia veni solvere Legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere (Matth. V, 17) .

PL 20, 343C

〔主は〕次に言う。「私が律法や預言者たちを廃するために来たと思うな。廃するためではなく、成就するために来た」(マタイ5:17)。

2

Non ad dissolvendam Legem vel Prophetas Filius Dei venit, qui auctor est Legis et Prophetarum; quia ipse Moysen ad tradendam Legem populo dedit, et Prophetas ad praedicationem futurorum sancto Spiritu mundavit: Non ergo, inquit, veni solvere Legem aut Prophetas, sed adimplere.

PL 20, 343C

神の子は、律法や預言者たちを廃するために来たのではない。彼は律法と預言者たちの創始者だからである。モーセを、民に律法を伝えるために与え、預言者たちを、来たるべきことを宣べるために聖なる霊で清めたのは、彼自身だからである。それゆえ彼は言う。「私は律法や預言者たちを廃するために来たのではなく、成就するために来た」。

3

Implevit autem Legem et Prophetas hoc modo; dum ea quae scripta erant in Lege et Prophetis, ipse consummavit.

PL 20, 343C

彼が律法と預言者たちを成就したのは次のようにである。律法と預言者たちに書かれていたことを、彼自身が完成したのである。

4

Unde cum acetum in cruce oblatum sibi bibisset, ait: Adimpletum est (Joan. XIX, 30) : ut evidenter ostenderet, omnia quae de se in Lege et Prophetis scripta erant, etiam usque ad aceti potum esse completa.

PL 20, 343C

そのため、十字架の上で差し出された酢を飲んだとき、彼は言った。「成し遂げられた」(ヨハネ19:30)。自分について律法と預言者たちに書かれていたことは、すべて、酢を飲むことに至るまで成就したことを、明らかに示すためである。

5

Adimplet Legem omni modo, dum mysterium paschae vel agni, olim in figura monstratum, passionis suae sacramento complevit. Unde ait Apostolus: Nam et pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V, 7) .

PL 20, 343D

彼はあらゆる仕方で律法を成就する。かつて象りにおいて示された過越あるいは子羊の奥義を、自らの受難の秘義によって成就したからである。そのため使徒は言う。「実に、我々の過越であるキリストはほふられた」(一コリント5:7)。

6

Adimplet Legem, dum sacrificia Legis, omniaque exempla in se praefigurata, accipiendo corpus, veritatis ratione complevit. Vel certe adimplet Legem, dum praecepta Legis quae dederat, evangelicae gratiae suae supplemento confirmat.

PL 20, 343D

彼は律法を成就する。律法のいけにえと、自らのうちに予め象られたすべての範型を、体を受けることによって真理の理にかなって成就したからである。あるいはまた、彼が与えた律法の掟を、自らの福音の恩寵による補いによって確かなものとするとき、律法を成就する。

7

Quam autem Legem venit adimplere, in sequenti demonstrat dicendo: Donec coelum et terra transeant, iota unum vel unus apex a Lege non cadent, donec omnia fiant (Matth. V. 18) .

PL 20, 343D

どの律法を成就しに来たかは、続く箇所でこう言って示している。「天地が過ぎ去るまで、すべてが成就するまでは、一つのイオタも一画も律法から落ちない」(マタイ5:18)。

8

Quam vera igitur ac divina sit praedicatio Legis, ex hoc ipso cognoscimus, de qua ne iota quidem vel unum apicem posse cadere Dominus manifestat.

PL 20, 344A

では、律法の宣教がいかに真実で神的なものであるかは、まさにこのことから分かる。主は、その律法からイオタ一つ、一画さえ落ちることはありえないと明らかにしているからである。

9

Quamquam in hoc iota vel apice Legis, etiam sacramentum crucis possit intelligi, quia iota et apex quamdam in se imaginem crucis ostendunt, quae a Lege ac Prophetis praedicata nulla ratione poterat praeteriri.

PL 20, 344A

もっとも、律法のこのイオタあるいは一画には、十字架の秘義をも読み取ることができよう。イオタと一画は、それ自体のうちに十字架のある像を示しているからである。この十字架は、律法と預言者たちによって宣べられていて、どんな理由でも見過ごされえなかった。

Tractatus VI, Caput II

第VI講話 第II章PL 20, 344A
1

Deinde ait: Qui solverit, inquiens, unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum (Ibid., 29) . Cum mandata minima solvere impium sit, multo magis magna et maxima.

PL 20, 344A

〔主は〕次に言う。「これらの最も小さな戒めの一つを廃し、そのように人々に教える者は、天の国で最も小さい者と呼ばれる」(マタイ5:29)〔引かれた句はマタイ5:19〕。最も小さな戒めを廃することが不敬虔であるなら、大きな、最も大きな戒めを廃することは、なおさらである。

2

Unde per Salomonem id ipsum Spiritus sanctus contestatur, dicens: Qui modica spernit, paulatim decidet (Eccli. XIX, 20) .

PL 20, 344A

そこで聖なる霊は、ソロモンを通して、同じことをこう言って証言する。「小さなことを軽んじる者は、少しずつ落ちていく」(集会の書19:20)〔引かれた句は集会の書19:1〕。

3

Et idcirco nihil est de praeceptis divinis solvendum, nihil mutilandum, sed totum fideli ac devota mente servandum atque docendum, ne regni coelestis gloria amittatur: quia, quae judicio infidelium vel hominum saeculi minima putantur et parva, haec apud Deum non sunt parva, sed necessaria.

PL 20, 344B

それゆえ、神の掟のうち、廃すべきものは何もなく、切り取るべきものも何もなく、全体を、忠実で献身的な心で守り、教えなければならない。天の国の栄光を失わないためである。不信の者たちや世の人々の判断では最も小さく取るに足らないと思われることも、神のもとでは小さいものではなく、必要なものだからである。

4

Qui autem docuerit et fecerit, hunc magnum futurum Dominus ostendit in regno coelorum. Quapropter non solum verbis operandum est, sed et factis; nec ut doceas tantum, sed ut quod docueris, facias.

PL 20, 344B

教えてかつ行う者について、主は、その者が天の国で大いなる者となると示した。したがって、言葉によってだけでなく、行いによっても働かなければならない。あなたが教えるだけでなく、教えたことを行うために。

5

Et audiamus ipsum Dominum hujusmodi doctores, qui dicunt et non faciunt, in Evangelio increpantem: Vae, inquit, vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia oneratis homines oneribus, quae portari non possunt, ipsi autem non tangitis digito vestro sarcinas ipsas (Matth. XXIII, 4) .

PL 20, 344B

福音書の中で、主自身がこのような教師たち、すなわち言っても行わない者たちを叱責するのを聞こう。彼は言う。「律法学者とファリサイ派の偽善者たちよ、汝らに災いあれ。汝らは、担えない荷を人々に負わせながら、自分たちはその荷に指一本触れない」(マタイ23:4)。

6

Unde et Apostolus ait: Non, inquit, auditores Legis justi sunt apud Deum, sed factores Legis justificabuntur (Rom. II, 13) . Si hoc etiam de audientibus dicit, quid de doctoribus intelligendum est?

PL 20, 344C

そのため使徒も言う。「律法を聞く者が神のもとで義しいのではなく、律法を行う者が義とされる」(ローマ2:13)。使徒が聞く者についてさえこう言うなら、教師たちについてはどう理解すべきか。

7

Inde et Salomon ait: Noli esse citatus in lingua tua, et segnis ac remissus in operibus tuis (Eccli. IV, 34) .

PL 20, 344C

ここからソロモンも言う。「汝の舌で性急であってはならず、汝の業において怠慢で緩慢であってもならない」(集会の書4:34)。

8

Et ideo oportet eum qui docet, exemplum ex se praebere purae fidei per honestatem conversationis suae, ut Apostolus Timotheo scribit: Forma, inquit, esto fidelium (I Tim. IV, 12) .

PL 20, 344C

それゆえ、教える者は、自らの生き方の品位によって、純粋な信仰の模範を自ら示さなければならない。使徒がテモテに書いているとおりである。彼は言う。「信じる者たちの手本であれ」(一テモテ4:12)。

9

Et iterum: Exemplum te ipsum praebens operum bonorum, in justitia, in castitate, in sobrietate, per doctrinam sanam (Tit. II, 7, 8) . Unde et ipse Filius Dei, qui magister et dominus legis est, ad exemplum nostrum, cuncta quae docuit, voluit rebus ipsis implere.

PL 20, 344C

また重ねて言う。「汝自身を、善い業の模範として示せ。正義において、貞潔において、節度において、健全な教えによって」(テトス2:7, 8)。そのため神の子自身も、律法の師にして主でありながら、我々の模範のために、自分の教えたすべてを実際の行いによって満たそうと望んだ。

Tractatus VI, Caput III

第VI講話 第III章PL 20, 344D
1

Et addidit: Nisi abundaverit justitia vestra plusquam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. V, 20) .

PL 20, 344D

彼はさらに付け加えた。「汝らの正義が、律法学者とファリサイ派の人々の正義にまさらなければ、汝らは天の国に入れない」(マタイ5:20)。

2

Reprehenditur justitia Scribarum et Pharisaeorum, quia non fidem promissionis divinae, sed humanam laudem et saeculi gloriam quaerebant, sicuti habemus exemplum de illo Pharisaeo superbo et elato; qui ut sibi videbatur, justitiae suae merita praeferens, impudenter se, elato animo ac superbis vocibus, in conspectu Dei jactabat (Luc. XVIII, 11) .

PL 20, 344D

律法学者とファリサイ派の人々の正義が非難されるのは、彼らが神の約束への信仰ではなく、人間の称賛と世の栄光を求めたからである。その例として、あの高慢で思い上がったファリサイ派の人がいる。彼は、自分には見えたとおりに、自らの正義の功績を誇って、高ぶった心と傲慢な言葉で、図々しくも神の前で自らを誇った(ルカ18:11)。

3

Retinebant ergo speciem justitiae Scribae et Pharisaei, non ut Deo placerent, sed ut famam humanae gloriae quaererent, ut lucra terrena et temporalia commoda mercarentur.

PL 20, 344D

律法学者とファリサイ派の人々が正義の見せかけを保っていたのは、神に喜ばれるためではなく、人間の栄光の評判を求め、地上の利得と一時の利益を得るためであった。

4

Et ideo hortatur Dominus, ut hanc famosam justitiam laudis humanae, operibus justitiae coelestis ac fidei meritis praecedamus, per Christum Dominum nostrum.

PL 20, 345A

そのため主は、人間の称賛を得るこの名高い正義に、天上の正義の業と信仰の功績によって先んじるよう励ます。我々の主キリストによって。

Tractatus VII, Caput I

第VII講話 第I章PL 20, 345A
1

Dehinc sequitur: Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: Qui autem occiderit, reus erit judicio. Ego autem dico vobis: Si quis irascitur fratri suo, reus erit judicio (Matth. V, 21, 22) . Hoc est quod dixit Dominus, non veni solvere Legem, sed adimplere.

PL 20, 345A

次にこう続く。「昔の人々に、『殺すな。殺す者は裁きに服する』と言われたのを汝らは聞いた。しかし私は汝らに言う。兄弟に腹を立てる者は、裁きに服する」(マタイ5:21, 22)。主が「私は律法を廃するために来たのではなく、成就するために来た」と言ったのは、このことである。

2

Hoc est, quod minus erat, addere: praecepta scilicet Legis in melius reformare. Unde et sanctus Apostolus ait: Legem ergo destruimus per fidem? Absit: sed Legem constituimus (Rom. III, 31) .

PL 20, 345A

すなわち、足りなかったものを加えること、つまり律法の掟をよりよいものへと改めることである。そのため聖なる使徒も言う。「では、我々は信仰によって律法を廃するのか。決してそうではない。むしろ律法を確立する」(ローマ3:31)。

3

Rudi et duro populo Legis tradita sunt mandata justitiae; perfecto autem et fideli populo evangelica traduntur praecepta consummatae fidei et coelestis justitiae.

PL 20, 345B

律法の粗野で頑なな民には、正義の戒めが与えられたが、完全で信仰ある民には、完成した信仰と天上の正義の福音の掟が与えられる。

4

Lex praecepit non occidendum, Evangelium vero nec irascendum: ut omnem radicem peccati auferret de cordibus nostris; quia per iracundiam potest etiam usque ad homicidium perveniri.

PL 20, 345B

律法は殺すなと命じたが、福音は腹を立てるなとまで命じた。それは、罪の根をすべて我々の心から取り除くためである。怒りによって殺人にまで至りうるからである。

5

Unde non immerito beatus Job in libro suo ita testatus est dicens: Stultum interficit iracundia, seductum autem occidit aemulatio (Job. V, 2) .

PL 20, 345B

そこで福なるヨブもその書でこう証言したのは理由のないことではない。「怒りは愚か者を殺し、妬みは惑わされた者を殺す」(ヨブ記5:2)。

6

David quoque ita ait: Irascimini, et nolite peccare; dicite in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini (Psal. IV, 5) .

PL 20, 345B

ダビデもこう言う。「怒れ、しかし罪を犯すな。汝らの心の中で語り、汝らの寝床で悔いよ」(詩篇4:5)。

7

Quod testimonium sanctus Apostolus interpretatus est dicens: Sol non occidat super iracundiam vestram, neque detis locum diabolo (Ephes. IV, 26, 27) . Cum ergo irasci non liceat, multo minus homicidii crimen admittere.

PL 20, 345B

この証言を、聖なる使徒はこう言って解釈した。「日が汝らの怒りの上に沈まぬように。悪魔に場を与えるな」(エフェソ4:26, 27)。したがって、怒ることが許されないのなら、殺人の罪過を犯すことは、なおさらである。

8

Et cum iracundia teneatur in futuro judicio; quam putamus poenam habiturum ipsius sceleris factorem?

PL 20, 345C

また、怒りによって将来の裁きに拘束されるのなら、その犯罪そのものの実行者は、どのような刑罰を受けると我々は考えるべきか。

Tractatus VII, Caput II

第VII講話 第II章PL 20, 345C
1

Qui autem dixerit, inquit, fratri suo, raca, reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue, reus erit gehennae ignis (Matth. V, 22) . Ita docet nos Dominus per omnia esse perfectos, ut ne levibus quidem vel vanis sermonibus futuro judicio rei teneamur.

PL 20, 345C

〔主は〕さらに言う。「しかし兄弟に『ラカ』と言う者は、議会の裁きに服する。『愚か者よ』と言う者は、ゲヘナの火に値する」(マタイ5:22)。このように主は、あらゆる点で完全であるよう我々に教える。軽い言葉や空しい言葉によってさえ、将来の裁きで責めを負わないようにである。

2

Vetat namque dici fratri, raca, id est vacue et inanis: non enim debet dici vacuus et inanis, qui fide et Spiritu sancto plenus est. Neque enim debet fatuus appellari, qui credendo in Christo, divinae sapientiae gratiam consecutus est.

PL 20, 345C

実に、兄弟に「ラカ」と言うことを禁じている。ラカとは「空虚で中身のない者」の意である。信仰と聖なる霊に満ちた者は、空虚で中身のない者と言われるべきではない。また、キリストを信じることによって神の知恵の恩寵を得た者は、愚か者と呼ばれるべきでもない。

3

Unde et cum per Salomonem Spiritus sanctus de viro evangelico loqueretur, ita testatus est, dicens: Beatus qui non est lapsus verbo oris sui, et non est stimulatus tristitia delicti (Eccli. XIV, 1) .

PL 20, 345D

そこで聖なる霊は、ソロモンを通して福音に属する人について語るとき、こう証言した。「その口の言葉でつまずかず、罪〔delictum〕の悲しみに刺されなかった者は幸いである」(集会の書14:1)。

4

Et idcirco alio loco idem Salomon ait: Fac ori tuo seras, et linguae tuae et verbis tuis fac stateram (Eccli. XXVIII, 18) . Et iterum: Circumcide a te pravum os, et iniqua labia longe expelle a te (Prov. IV, 24) .

PL 20, 345D

そのため別の箇所で同じソロモンは言う。「汝の口に閂をかけ、汝の舌と言葉のために秤を作れ」(集会の書28:18)〔引かれた句は集会の書28:28–29〕。また重ねて言う。「曲がった口を汝から切り離し、不正な唇を汝から遠くへ追い払え」(箴言4:24)。

5

Et iterum: Indisciplinatae loquelae non assuescat os tuum; est enim in illa tristitia delicti (Eccli. XXIII, 17) . Unde et David ait: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis (Psal. CXL, 3) .

PL 20, 345D

また重ねて言う。「汝の口を無規律な話し方に慣れさせるな。そこには罪〔delictum〕の悲しみがあるからである」(集会の書23:17)。そこでダビデも言う。「主よ、私の口に見張りを置き、私の唇の周りに守りの戸を置け」(詩篇140:3)。

6

Et iterum in alio psalmo dixit: Dixi, custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea (Psal. XXXVIII, 1) . Quia, ut Salomon ait: Labia imprudentum stulta narrabunt; et statera appenditur verbum prudentis (Eccli. XXI, 28) .

PL 20, 346A

また別の詩篇では言った。「私は言った、私は自分の道を見張ろう、私の舌で罪を犯さないために」(詩篇38:1)〔引かれた句は詩篇38:2〕。ソロモンが言うとおり、「思慮のない者たちの唇は愚かなことを語り、賢い者の言葉は秤にかけられる」(集会の書21:28)からである。

7

Et ideo Dominus in Evangelio (Matth. XII, 36) , etiam pro otioso sermone rationem nos reddituros esse testatus est. Hinc et Apostolus ita hortatur, dicens: Omnis sermo malus ex ore vestro non exeat, nisi qui bonus est ad aedificationem fidei (Ephes. IV, 29) .

PL 20, 346A

それゆえ主は福音書において(マタイ12:36)、我々が無益な言葉についてさえ釈明することになると証言した。ここから使徒もこう励ます。「いかなる悪い言葉も汝らの口から出してはならない。ただ、信仰の建設に資する善い言葉だけを」(エフェソ4:29)。

8

Et iterum: Sermo vester sit semper in gratia sale conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere (Coloss. IV, 6) . Ob quam rem in omnibus cautos nos esse convenit, ne per familiaritatem inutilium verborum, damnum saluti acquiramus.

PL 20, 346A

また重ねて言う。「汝らの言葉は常に恩寵のうちに塩で味付けされていよ。それは、汝らが一人一人にどう答えるべきかを知るためである」(コロサイ4:6)。そのため、我々はあらゆる点で用心するのがふさわしい。無益な言葉に馴れ親しむことによって、自らの救いに損害を招かないためである。

Tractatus VII, Caput III

第VII講話 第III章PL 20, 346B
1

Dehinc ait: Si offers munus tuum ante altare, et ibi rememoratus fueris quia habet aliquid frater tuus adversum te; relinque illic munus tuum, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc offer munus tuum (Matth. V, 23, 24) .

PL 20, 346B

次に主は言う。「汝が汝の供え物を祭壇の前に献げ、そこで、兄弟が汝に対して何かを抱いていることを思い出したなら、そこに汝の供え物を残し、まず行って汝の兄弟と和解せよ。それから汝の供え物を献げよ」(マタイ5:23, 24)。

2

Quanti habeat Dominus fraternam dilectionem, ex hoc ipso cognoscimus; cum oblatum Deo munus ostendit accepte non offerri, nisi prius oblator muneris fratri suo, iracundia seposita, reconcilietur.

PL 20, 346B

主が兄弟の愛をどれほど重んじているかを、我々はまさにこのことから知る。主は、供え物を献げる者がまず怒りを脇に置いて自分の兄弟と和解しない限り、神に献げられた供え物は受け入れられるしかたでは献げられない、と示しているからである。

3

Invenimus denique offerentis Cain munera idcirco a Deo repudiata (Gen. IV, 5) , quia charitatis jura non servans, adversus fratrem iram animo retinebat.

PL 20, 346B

実に我々は、献げたカインの供え物が神に退けられた(創世記4:5)のを見いだす。それは彼が愛の掟を守らず、兄弟に対する怒りを心に抱き続けていたからである。

4

Unde non immerito Dominus in Evangelio multis locis, charitatis fraternae dilectionem praecipue custodiendam esse insinuat, dicendo: Mandatum novum do vobis, ut dilectionem habeatis ad alterutrum (Joan. XIII, 34) .

PL 20, 346B

それゆえ、主が福音書の多くの箇所で、兄弟の愛を愛することをとりわけ守るべきだと示すのは、理由のないことではない。主はこう言う。「新しい戒めを私は汝らに与える。汝らが互いに愛を持つようにするためである」(ヨハネ13:34)。

5

Et iterum: In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si charitatem ad alterutrum habueritis (Ibid., 35) .

PL 20, 346C

また、こう言う。「汝らが互いに愛を持つなら、それによって、すべての人は汝らが私の弟子であることを知る」(ヨハネ13:35)。

6

Non immerito etiam per Zachariam prophetam ita Dominus loquitur: Judicium justum et pacificum judicate, et nolite retinere malitiam fratris vestri in cordibus vestris (Zach. VIII, 16) .

PL 20, 346C

主が預言者ゼカリヤを通してこう語るのも、理由のないことではない。「正しく平和な裁きを下せ。汝らの兄弟の悪意を、汝らの心にとどめるな」(ゼカリヤ8:16)。

7

Per David quoque similiter testatur: Desine ab ira, et derelinque indignationem (Psal. XXXVI, 8) . Pari modo etiam per Salomonem Spiritus sanctus loquitur, dicens: Homo homini reservas iram, et a Deo quaeris medelam?

PL 20, 346C

ダビデを通しても同様に証されている。「怒りをやめ、憤りを捨てよ」(詩篇36:8)。同様に、聖なる霊はソロモンを通してもこう語る。「人でありながら、汝は人に対して怒りを取っておき、神に癒しを求めるのか」。

8

Ipse in hominem similem tibi non habes misericordiam, et Deum exoras pro peccatis? Et ipse cum sis caro retines iram, et propitiationem petis a Deo? Et quis orabit pro delictis tuis (Eccli. XXVIII, 3-5) .

PL 20, 346C

「汝自身は、汝に似た人間に慈しみを持たないのに、罪のために神に嘆願するのか。肉でありながら怒りをとどめ、神に宥めを求めるのか。誰が汝の罪〔delictum〕のために祈るのか」(集会の書28:3–5)。

9

Et superaddidit dicens: Memento novissima, et desine inimicari (Ibid., 6) . Unde et sanctus David evangelici praecepti per Spiritum sanctum non ignarus, de se ita testatus est, dicens: Si iniquitatem, inquit, conspexi in corde meo, non exaudiet Dominus (Psal. LXV, 18) .

PL 20, 346C

さらにこう付け加えている。「終わりのことを思い起こし、敵意を抱くのをやめよ」(集会の書28:6)。それゆえ、聖なるダビデも、聖なる霊によって福音の戒めを知らぬわけではなく、自分についてこう証した。「もし私が」と彼は言う。「心の中に不法を見て取ったなら、主は聞き入れない」(詩篇65:18)。

10

Quid enim tam gratum Deo, tam necessarium nostrae saluti, quam quod Dominus praecipit, iram non retinere, pacifico animo ac simplici conscientia Deo munus offerre, sicut obtulit primus Abel?

PL 20, 346D

実に、主が命じていること、すなわち怒りを抱き続けず、平和な心と純朴な良心をもって、最初にアベルが献げたように神に供え物を献げることほど、神に喜ばれ、我々の救いに必要なことが、ほかにあろうか。

11

Et ideo munera ipsius suscepta sunt a Deo, Cain reprobata: quia Abel pura ac simplici mente munera Domino offerebat; Cain vero iram adversus fratrem tenebat in corde.

PL 20, 346D

それゆえ、アベルの供え物は神に受け入れられ、カインの供え物は退けられた。アベルは清く純朴な精神で主に供え物を献げ、カインは兄弟への怒りを心に抱き続けていたからである。

12

Quapropter si volumus munera nostra Deo placere, excludere iracundiam de corde debemus, interficere malitiam contra fratrem susceptam, tenere vero pacem fraternam, servare charitatem, diligere unanimitatem, custodire concordiam, ut placare Dominum mereamur, qui est benedictus in saecula.

PL 20, 346D

それゆえ、我々の供え物が神に喜ばれることを望むなら、怒りを心から締め出し、兄弟に対して抱いた悪意を殺し、兄弟の平和をしっかり保ち、愛を守り、心を一つにすることを愛し、一致を護らねばならない。そうして主をなだめるにふさわしいとされるためである。主は世々に祝福される。

Tractatus VIII, Caput I

第VIII講話 第I章PL 20, 347A
1

Post hinc sequitur: Esto, inquit, consentiens adversario tuo, dum es cum illo in via, ne forte adversarius tradat te judici, et judex tradat te ministro, et in carcerem mittaris: Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem (Matth. V, 25, 26) .

PL 20, 347A

次にこう続く。「汝は、汝の敵対者と同意せよ。彼とともに道にあるうちにである。敵対者が汝を裁判官に引き渡し、裁判官が汝を下役に引き渡し、汝が牢に入れられることのないように。アーメン、私は汝に言う。最後の一クアドランスを返すまでは、そこから出られない」(マタイ5:25, 26)。

2

De hoc Domini dicto quidam ita existimant intelligendum, asserentes hujusmodi adversarium qui culpa sua vel aliena inimicus exstiterit, cito ad pacem et amicitias esse revocandum, dum cum illo sumus in via; id est in cursu vitae praesentis: ne cum de saeculo fuerit recessum, unusquisque, ut charitatis immemor et inimicitiarum reus, incipiat Deo judici offerri, et tradi a judice ministro; id est praeposito tormentorum; ut missus in carcerem gehennae debitas peccati poenas exsolvat.

PL 20, 347A

主のこの言葉について、ある者たちはこう解すべきだと考える。すなわち、自分の咎によってであれ他人の咎によってであれ敵となったこのような敵対者は、我々が彼とともに道にあるうちに、すなわち現在の生の歩みのうちに、速やかに平和と友情へと呼び戻されるべきである。世を去ったのちに、各人が、愛を忘れ敵意の責めを負う者として、裁判官である神に差し出され、裁判官から下役、すなわち責め苦の長に引き渡され、牢、すなわちゲヘナに送られて、罪に定められた刑罰を償うことのないためである、と主張するのである。

3

Sed assertio ista non plenam videtur habere rationem. Quid enim? si aliquis e fratribus ob causam fidei adversarius exsistat, numquid perfidiae ipsius consensus commodandus est, ne cum tali religiosa discordia maneat?

PL 20, 347B

しかし、この主張は十分な理をもっているとは思われない。いったい、どうなのか。もし兄弟の誰かが信仰のことで敵対者となったなら、その者の背信に同意を与えねばならないのか。そのような信仰上の不和のままにとどまらないために、というのか。

4

Habemus adversarios et gentiles qui fidei nostrae adversantur, qui nos interdum tempore persecutionis ad nefanda sacrificia cogunt: numquid et propter hujusmodi adversarios hoc agendum est, quemadmodum voluntati ipsorum consensum sacrilegum commodemus, ne inimici permaneant? quorum sacrilegae persuasioni non modo consentiendum non est, verum etiam invicta fide resistendum.

PL 20, 347B

我々には、我々の信仰に敵対する敵対者たち、異邦人たちもいる。彼らは迫害の時に、ときに我々を忌まわしい犠牲へと強いる。このような敵対者たちのためにも、彼らが敵のままとどまらないよう、冒瀆的な同意を彼らの意志に与えるように行動すべきだろうか。彼らの冒瀆的な説得には、同意してはならないばかりか、屈しない信仰をもって抵抗しなければならない。

Tractatus VIII, Caput II

第VIII講話 第II章PL 20, 347C
1

Quidam etiam aperte adversarium hic diabolum intelligendum existimant; quod qua ratione adstruant, non animadverto.

PL 20, 347C

またある者たちは、ここでの敵対者を悪魔だとはっきり解すべきだと考える。どういう理屈でこれを立てるのか、私には分からない。

2

In quo enim debet consensus diabolo commodari; cujus hoc opus est, ut totum contra fidem, contra salutem, contra divinam religionem suadeat, hortetur, extorqueat?

PL 20, 347C

悪魔のなす業は、すべてを信仰に反し、救いに反し、神の宗教に反するように説き、促し、強要することである。いったいどの点で、悪魔に同意を与えるべきなのか。

3

Nisi forsitan hoc sensu intelligi debeat, ut si forte persecutor aliquis inimicus exsistens, vel diabolus (quia auctor persecutionis est) voluerit causa nominis Christi Christiano mortem inferre, libenter consensum accommodet, ut morti pro Christo tradatur, ne idem diabolus, qui accusator noster est, reos nos apud Deum constituat de fidei praevaricatione, et poenae obnoxios faciat: quia diabolus, quamvis omnis criminis auctor sit, ipse tamen et accusator est.

PL 20, 347C

ただし、おそらくは次の意味に解すべきなのであろう。すなわち、もし何らかの迫害者が敵となって、あるいは悪魔が(迫害の張本人であるから)、キリストの名のゆえにキリスト教徒に死をもたらそうとするなら、喜んで同意を与え、キリストのために死に引き渡されるがよい。我々の告発者である同じ悪魔が、神のもとで我々を信仰の背反の被告とし、刑罰を負う者としないためである。悪魔はあらゆる罪過の張本人であるが、同時に告発者でもあるからである。

4

Hoc enim dictum de eo in Apocalysi legimus: Et praecipitatus est, inquit, Draco accusator fratrum nostrorum, qui accusabat eos in conspectu Dei die ac nocte (Apoc. XII, 10) . Ipse suasor, ipse accusator suadet, ut decipiat; accusat, ut damnet.

PL 20, 347D

彼についてこう言われているのを、我々は黙示録に読む。「我々の兄弟たちを告発する者、昼も夜も神の前で彼らを告発していた竜が投げ落とされた」(黙示録12:10)。彼は説き勧める者であり、同時に告発者である。欺くために説き勧め、断罪するために告発する。

Tractatus VIII, Caput III

第VIII講話 第III章PL 20, 348A
1

Alii vero, quorum assertio planior mihi videtur, adversarium hic Spiritum sanctum existimant intelligendum, qui adversatur vitiis et desideriis carnis, secundum quod Apostolus manifestat, dicendo: Caro, inquit, concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: haec enim sibi invicem adversantur, ut non quaecumque vultis, illa faciatis (Gal. V, 17) .

PL 20, 348A

しかし別の者たちの主張のほうが、私にはより明快に思われる。彼らはここでの敵対者を聖なる霊と解すべきだと考える。聖なる霊は悪徳と肉の欲望に敵対するのであり、使徒がこう言って明らかにしているとおりである。「肉は霊に逆らって欲し、霊は肉に逆らって欲する。これらは互いに敵対し合うからであり、それは汝らが望むことを何でも行うことのないためである」(ガラテヤ5:17)。

2

Spiritus enim coelestia desiderat, caro terrena concupiscit: Spiritus donis spiritalibus gaudet, caro vitiis corporalibus oblectatur. Unde et Apostolus ait: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis (Ephes. IV, 30) .

PL 20, 348A

霊は天のものを望み、肉は地のものを欲する。霊は霊的な賜物を喜び、肉は体の悪徳を楽しむ。それゆえ使徒はまた言う。「神の聖なる霊を悲しませるな。汝らは贖いの日のために、この霊によって刻印を押されたのである」(エフェソ4:30)。

3

Huic, credo, adversario peccati et erroris humani, suadenti quae justa et sancta sunt, in omnibus obedire nos Dominus praecepit, dum cum illo sumus in via, id est in comitatu vitae praesentis, ut aeternam pacem, et perpetuam societatem cum eo habere possimus.

PL 20, 348A

私が思うに、人間の罪と過ちに敵対するこの敵対者、すなわち正しく聖なることを説き勧める者に、我々はすべてにおいて従うよう主は命じた。我々が彼とともに道にあるうち、すなわち現在の生の道連れのうちに、永遠の平和と、彼との永続する交わりを持てるようにするためである。

4

Verum si quis voluntati Spiritus sancti dicto non audiens et contrarius exstiterit, non dubium est, hujusmodi hominem, post excessum vitae, Dei Filio, qui judex vivorum ac mortuorum est, offerendum, a quo tradetur ministro, id est, Angelo tormentorum mittendus in carcere gehennae; unde non dimittetur, nisi etiam novissimum quadrantem reddat, id est, omnem poenam debiti etiam usque ad novissimum peccatum exsolvat.

PL 20, 348B

しかし、もし誰かが聖なる霊の意志に従わず、これに逆らう者となったなら、そのような人は、生涯を終えたのち、生者と死者の裁き主である神の子に差し出されることになる。そこから下役、すなわち責め苦の天使に引き渡され、ゲヘナの牢に送られる。そこから、最後の一クアドランスをも返すまでは、すなわち負い目の刑罰のすべてを最後の罪に至るまで償うまでは、解き放たれないことは疑いない。

5

De hoc igitur adversario Dominus in praesenti loco loqui intelligitur, qui adversans peccatis nostris salutem nostram desiderat, qui nos idcirco cupit sibi esse consentaneos, ut et poenas inferni evadere, et regna coelestia consequi mereamur.

PL 20, 348B

したがって、主がこの箇所で語っているのは、この敵対者についてだと解される。この者は我々の罪に敵対することで我々の救いを望み、それゆえ我々が彼に同意することを願う。我々が冥界の刑罰を免れ、天の国々に到達するにふさわしいとされるためである。

6

De quo et Salomon in libro suo testari videtur, cum dicit: Est unus, et non est secundus, et quidem nec filius, nec frater est ei, et non est finis omni labori suo (Eccle. IV, 8) .

PL 20, 348B

この者についてソロモンもその書で証しているように思われる。彼は言う。「一人の者がいて、二人目はいない。しかも息子も兄弟もいない。その者のあらゆる労苦には終わりがない」(コヘレトの言葉4:8)。

7

Et: Optimi sunt duo quam unus, quibus est merces bona labor ipsorum; quia si ceciderit unus, alter erigit socium suum.

PL 20, 348C

また、「二人は一人よりも優れている。彼らの労苦には良い報いがあるからである。一人が倒れれば、もう一人が仲間を起こす」。

8

Vae illi uni cum ceciderit, quia non habet qui erigat illum (Ibid., 9, 10) : ostendens quia caro quae concordiam et societatem sancti Spiritus habere meruerit, cum in mortem ceciderit, ab eodem Spiritu erigatur in vitam et gloriam sempiternam.

PL 20, 348C

「倒れたとき、ただ一人であるその者は災いである。起こす者がいないからである」(コヘレトの言葉4:9, 10)。これは、聖なる霊との一致と交わりを得るにふさわしいとされた肉は、死に倒れたとき、同じ霊によって永遠の生命と栄光へと起こされることを示している。

9

Et ideo, vae uni illi dixit; quia cum ceciderit, non habet qui erigat eum: id est, quia caro quae consortium Spiritus per infidelitatem suam non meruerit habere, non in vitam aeternam erigitur, sed in poenam perpetuam suscitatur ab eo qui judex vivorum et mortuorum est: cui est laus et gloria, in saecula saeculorum. Amen.

PL 20, 348C

それゆえ、「かの一人の者は災いである」と彼は言ったのである。倒れたとき、起こす者がいないからである。すなわち、自らの不信仰のゆえに霊との交わりを持つにふさわしいとされなかった肉は、永遠の生命へと起こされるのでなく、生者と死者の裁き主によって、永続する刑罰へと呼び起こされる。この者に賛美と栄光が世々限りなくある。アーメン。

Tractatus IX, Caput I

第IX講話 第I章PL 20, 348D
1

Deinde ait: Audistis, quia dictum est antiquis: Non moechaberis. Ego autem dico vobis: Si quis viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est in corde suo (Matth. V, 27, 28) .

PL 20, 348D

次に主は言う。「古人に言われたことを汝らは聞いた。『姦淫するな』。しかし私は汝らに言う。誰でも、女を見て、これを欲望するなら、すでに心の中で姦淫を犯したのである」(マタイ5:27, 28)。

2

Non immerito sanctus David ait, dicendo: Tu mandasti mandata tua custodiri nimis (Ps. CXVIII, 4) . Adeo nimis, quia non solum adulterium, sed etiam concupiscentia rea teneatur ad crimen.

PL 20, 348D

聖なるダビデが、「汝は、汝の戒めが大いに守られるようにと命じた」(詩篇118:4)と言うのは、理由のないことではない。「大いに」とは、姦淫だけでなく欲望もまた罪過に問われるからである。

3

Lex adulterium damnat, Evangelium vero etiam concupiscentiam punit, quae radix est adulterii.

PL 20, 349A

律法は姦淫を断罪するが、福音は姦淫の根である欲望までも罰する。

4

Unde per Salomonem, multis locis id ipsum Spiritus sanctus contestatur, dicendo: Post concupiscentias tuas non eas, et a voluptate tua vetare; quia si dederis animae tuae concupiscentiam, tradet te in gaudium inimicis tuis et invidis tuis (Eccl. XVIII, 30, 31) .

PL 20, 349A

それゆえ、聖なる霊は多くの箇所でソロモンを通して同じことを証し、こう言う。「汝の欲望のあとに従うな。汝の快楽から身を引け。もし汝の魂に欲望を与えるなら、それは汝を、汝の敵と汝をねたむ者たちの喜びに引き渡すであろう」(集会の書18:30, 31)。

5

Et iterum: Ne des fornicariis animam tuam in ullo, ne perdas te et haereditatem tuam. Noli circumspicere in vicis civitatis, nec oberraveris in plateis illius. Averte faciem tuam a muliere compta, et ne circumspexeris speciem alienam (Eccli. IX, 6, 8) .

PL 20, 349A

また、こう言う。「いかなる点でも、汝の魂を淫行する女たちに与えるな。汝自身と汝の相続分を失わないためである。町の小路を見回すな。その大通りをさまよい歩くな。装った女から汝の顔をそむけよ。よその美しさを見回すな」(集会の書9:6, 8)。

6

Et postea addidit: Speciem alienae mulieris multi admirantes reprobati sunt: colloquium enim illius quasi ignis ardescit (Ibid., 11) . Bene dixit, quasi ignis ardescit: quia in hujusmodi mulieris colloquio desiderium libidinis quasi ignis accenditur.

PL 20, 349A

さらにその後で、こう付け加えた。「よその女の美しさに見とれて、多くの者が退けられた。その女との語らいは火のように燃え上がるからである」(集会の書9:11)。「火のように燃え上がる」とは適切な言い方である。そのような女との語らいでは、情欲の欲求が火のように燃え立つからである。

7

Unde vitare debes talem mulierem, ne te flamma cupiditatis exurat. Ideo et Salomon ait: Non te vincat formae desiderium, neque capiaris oculis tuis, neque rapiaris palpebris tuis (Prov. VI, 25 sec. LXX) .

PL 20, 349B

それゆえ、あなたはそのような女を避けねばならない。欲心の炎があなたを焼き尽くさないためである。それゆえ、ソロモンはまた言う。「美貌への欲求が汝に打ち勝ってはならない。汝の目に捕らえられてはならない。汝のまぶたにさらわれてはならない」(箴言6:25。七十人訳による)。

8

Et iterum ait: Aufer a me ventris concubitus concupiscentiam, et concubitus concupiscentiae non apprehendat me, et animae irreverenti et infrenatae ne tradideris me (Eccli. XXIII, 6) .

PL 20, 349B

また、こう言う。「腹の欲望〔底本は ventris concubitus concupiscentiam。ミーニュの脚注によれば、バーゼル初版とグリュナエウス版は ventris concupiscentiam。これに従った〕を私から取り去れ。交わりの欲望が私を捕らえることのないように。恥知らずで抑えのきかない魂に、私を引き渡すな」(集会の書23:6)。

9

Audiamus et beatum Job, qui se in omnibus virum evangelicum praebuit, et mandatum Domini, antequam audiret, implevit, id ipsum de se contestari, cum dicit: Si deflexit pes meus de via, et secutum est cor meum oculum meum, si manibus meis tetigi munera, alii fructus meos edant: si secutum est cor meum uxorem alienam, aut si assiduus fui ad illam, placeat et uxor mea alteri.

PL 20, 349B

福なるヨブにも耳を傾けよう。彼はあらゆる点で福音にかなう人であることを示し、主の戒めを、聞く前に満たした。その彼が、自分について同じことをこう証している。「もし私の足が道からそれ、私の心が私の目に従い、もし私の手が贈り物に触れたなら、他の者が私の収穫を食べるがよい。もし私の心が他人の妻に従い、あるいは彼女のもとに入り浸ったなら、私の妻も他の男の気に入るところとなれ」。

10

Ira enim furoris est et immundi spiritus, commaculare mulierem viri: ignis est ardens (Job. XXXI, 7, 12) .

PL 20, 349C

「夫のある女を汚すことは、狂気と汚れた霊の怒りであり、燃える火だからである」(ヨブ記31:7, 12)。

11

Unde, quia grave peccatum est adulterium, ad exstirpandam radicem peccati ipsius, ne conscientia nostra maculetur, etiam concupiscentiam interdixit, quae est adulterii origo, secundum quod beatus Jacobus in Epistola sua refert: Concupiscentia, inquit, parit peccatum, peccati autem concupiscentia acquirit mortem (Jac. I, 15) .

PL 20, 349C

それゆえ、姦淫は重い罪であるから、その罪の根を断ち、我々の良心が汚されないように、〔主は〕姦淫の源である欲望をも禁じた。福なるヤコブが書簡で述べるとおりである。「欲望は罪を生み、罪の欲望は死を獲得する」(ヤコブ1:15)〔後半の句は刷りのとおり訳した。ヤコブ1:15の句としては崩れているらしい〕。

12

Idcirco et per David Spiritus sanctus de hoc ipso ita loquitur: Beatus, inquit, qui tenebit, et allidet parvulos suos ad petram (Ps. CXXXVI, 9).

PL 20, 349C

それゆえ、聖なる霊はダビデを通しても、この同じことについてこう語る。「幸いである」と彼は言う。「自分の幼子たちをつかみ、岩に打ちつける者は」(詩篇136:9)。

13

Hunc beatum et vere evangelicum virum ostendens, qui desideria et concupiscentias carnis per infirmitatem humanam nascentes, statim antequam crescant, in ipso nativitatis exordio, per fidem Christi qui petra dictus est, enecaverit (I Cor. X, 4) .

PL 20, 349D

この者を、幸いな、まことに福音にかなう人として示しているのである。その人は、人間の弱さによって生じる肉の願望と欲望を、育たないうちに、生まれ始めたその時に、岩と呼ばれたキリストへの信仰によって、殺したのである(一コリント10:4)。

Tractatus IX, Caput II

第IX講話 第II章PL 20, 349D
1

Deinde ait: Si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus eat in gehennam.

PL 20, 349D

次に主は言う。「もし汝の目が汝をつまずかせるなら、それをえぐり出して汝から投げ捨てよ。汝の体の一部が滅びるほうが、全身がゲヘナに行くよりも汝のために益になるからである」。

2

Et si manus tua, inquit, scandalizat te, abscinde eam, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam (Matth. XXIX, 29, 30) .

PL 20, 349D

「また、もし汝の手が汝をつまずかせるなら、それを切り落として汝から投げ捨てよ。汝の体の一部が滅びるほうが、汝の全身がゲヘナに行くよりも汝のために益になるからである」(マタイ29:29, 30)〔引かれた句はマタイ5:29, 30〕。

3

Non oculum mihi vel manum corporis humani significat, sed oculum vel manum cordis: id est, sensum malae concupiscentiae et carnalis desiderii abscindi de cordibus praecipit, unde omnia mala procedere ipse Dominus in Evangelio manifestat, dicendo: De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidium, adulterium, blasphemiae, falsa testimonia, et caetera quae coinquinant hominem (Matth. XV, 19, 20) .

PL 20, 350A

私の解するところ、〔主が〕表しているのは、人の体の目や手ではなく、心の目や手である。すなわち、悪い欲望と肉の願望の思いを心から断ち切れと命じるのである。すべての悪がそこから出てくることを、主自身が福音書で明らかにしている。「心から悪い思念が出てくるからである。殺人、姦淫、冒瀆、偽りの証言、そのほか人を汚すものが」(マタイ15:19, 20)。

4

Verum, corpus detruncare nihil proficit ad malae mentis emendationem, in qua totus gurges est vitiorum. Denique videmus multos orbatos oculis vel corpore debilitatos, a vitiis tamen non cessare.

PL 20, 350A

しかし、体を切り落としても、悪い精神を正すことには何の益もない。悪徳の渦は、すべてその精神の中にあるからである。実に、目を奪われた者や体の弱った者が多くいるのに、それでも悪徳をやめないのを我々は見ている。

5

Unde haec magis membra vitiorum, malae mentis, et pravae cogitationis exscindere nos Dominus praecipit, propter Regnum coelorum: ne dominantibus vitiis, et corpus et anima, id est, totus homo reus efficiatur ignis aeterni.

PL 20, 350A

それゆえ主は、むしろ悪徳の肢体、悪い精神の肢体、邪な思念の肢体を切り捨てよと我々に命じる。天の国のためであり、悪徳が支配して、体も魂も、すなわち人の全体が永遠の火の責めを負う者とならないためである。

6

Quidam autem hoc de filiis vel proximis intelligendum esse existimant, qui nobis velut oculi capitis chari sunt ac dilecti; ut si forte aliqui de hujusmodi fidei ac spei nostrae contrarii existentes scandalum generaverint, abjiciantur a nobis, et ut inimici salutis habeantur: ne cum ejusmodi hominibus perfidis et blasphemis unusquisque nostrum sociatus, pari poena damnetur.

PL 20, 350B

ある者たちは、これを子や近しい者たちについて解すべきだと考える。彼らは我々にとって、頭の目のように愛しく大切な者である。もしその中に、我々の信仰と希望に逆らう者がいてつまずきを生じさせるなら、我々から投げ捨てられ、救いの敵と見なされるべきだというのである。我々の一人ひとりが、そのような背信の者、冒瀆する者たちと結びついて、同じ刑罰を宣告されないためである。

Tractatus IX, Caput III

第IX講話 第III章PL 20, 350B
1

Sed quia corporis mentio facta est, rectius id magis de corpore Ecclesiae potest intelligi: in quo oculus, velut pretiosum membrum, episcopus significatus agnoscitur, qui lumine mandati divini totum corpus illuminat.

PL 20, 350B

しかし、体のことが言われている以上、これはむしろ教会の体について解するほうがより正しい。その体において、目は貴い肢体として、司教を表すものと認められる。司教は神の戒めの光で体全体を照らすからである。

2

De hoc ergo dictum recte intelligitur: Si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam: ut si forte hujusmodi oculus, id est episcopus, per pravam fidem et turpem conversationem Ecclesiae scandalum fuerit, eruendum eum esse, id est abjiciendum a corpore Ecclesiae praecipit, ne peccato ipsius reus populus teneatur.

PL 20, 350C

それゆえ、「もし汝の目が汝をつまずかせるなら、それをえぐり出して汝から投げ捨てよ。汝の体の一部が滅びるほうが、汝の全身がゲヘナに行くよりも汝のために益になるからである」という言葉は、このことについて言われたものと解するのが正しい。すなわち、もしそのような目、つまり司教が、邪な信仰と恥ずべき生き方によって教会のつまずきとなるなら、それをえぐり出すべきこと、すなわち教会の体から投げ捨てるべきことを、〔主は〕命じているのであり、その罪のゆえに民が責めを負わないためである。

3

Scriptum est enim quia modicum fermentum totam massam corrumpit (I Cor. V, 6) . Et iterum: Auferte malum de vobis ipsis (Ibid., 13) .

PL 20, 350C

こう書かれているからである。「少しのパン種は、練り粉全体をだめにする」(一コリント5:6)。また、「汝ら自身の中から悪を取り除け」(一コリント5:13)。

4

In manu vero presbyter significatus intelligitur: qui si et ipse pravam fidem tenens aut non recte vivens, scandalum populo fecerit, abscindi eum Dominus jubet; id est abjici, ne peccato ipsius Ecclesia maculetur, cum Ecclesia juxta Apostolum sancta et immaculata esse debeat (Ephes. V, 27) , per Christum Dominum nostrum qui est benedictus in saecula. Amen.

PL 20, 350C

手によっては、司祭が表されていると解される。この司祭も、邪な信仰を保ち、あるいは正しく生きず、民につまずきを与えるなら、主はこれを切り落とせと命じる。すなわち投げ捨てよということであり、その罪によって教会が汚されないためである。使徒によれば、教会は聖であり傷のないものでなければならないからである(エフェソ5:27)。我々の主キリストを通してである。キリストは世々に祝福される。アーメン。

Tractatus X, Caput I

第X講話 第I章PL 20, 350D
1

Dehinc sequitur: Audistis, quia dictum est antiquis: Qui dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii. Ego autem dico vobis: Quicumque dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, facit eam moechari (Matth. V, 31, 32) .

PL 20, 350D

次にこう続く。「古人に言われたことを汝らは聞いた。『妻を離縁する者は、その女に離縁状を与えよ』。しかし私は汝らに言う。淫行の理由を除いて妻を離縁する者は誰でも、その女に姦淫させるのである」(マタイ5:31, 32)。

2

In omnibus Dominus ac Salvator noster legis antiquae jura reformat in melius. Jamdudum quidem populo Judaico illicite viventi ac suis voluptatibus servienti, per Moysen repudii dandi quacumque de causa indulta videbatur licentia; non quod ita legis ratio postularet, sed quia populi carnalis effrenata voluptas secundum rigorem disciplinae justitiam legis tenere non posset.

PL 20, 351A

あらゆる点で、我々の主であり救い主は、古い律法の定めをより良いものへと改める。すでに昔、不法に生き、自らの快楽に仕えていたユダヤの民には、モーセを通して、どんな理由でも離縁状を与えてよいという許しが認められていたように見える。律法の理がそう求めたからではなく、肉の民の抑えのきかない快楽が、規律の厳格さに従って律法の正義を保つことができなかったからである。

3

Idcirco haec permissa facultas est, secundum quod alio in loco ipse Dominus responso suo, adhuc eis requirentibus, manifestat.

PL 20, 351A

それゆえこの権限は許されたのであり、そのことは、別の箇所で主自身が、なお彼らが尋ねていたときの答えで明らかにしている。

4

Nam cum dicerent, cur Moyses permisisset dari libellum repudii, respondit Dominus dicens: Ad duritiam cordis vestri scripsit hoc Moyses, dari libellum repudii; ab initio autem non fuit sic (Matth. XIX, 8) .

PL 20, 351A

彼らが、なぜモーセは離縁状を与えることを許したのかと言ったとき、主は答えて言った。「モーセは汝らの心の頑なさのゆえに、離縁状を与えることをこのように書いた。しかし初めからそうではなかった」(マタイ19:8)。

5

Unde nunc non immerito Dominus ac Salvator noster, sublata illa licentia, antiquae constitutionis suae praecepta restaurat. Jubet namque matrimonii castum conjugium indissolubili lege servari, ostendens conjugii legem a se esse primitus institutam.

PL 20, 351A

それゆえ今、我々の主であり救い主が、その許しを取り去って、自らの古い定めの命令を回復するのは、理由のないことではない。主は、婚姻の貞潔な結びつきを解けない法によって守れと命じ、結婚の法がもともと自分によって定められたことを示しているのである。

6

Ipse enim ait: Quod ergo Deus conjunxit in unum, homo non separet. Quo dicto et passivam Judaeorum licentiam, et stultam ac miserabilem Manichaeorum praesumptionem, qui negant a Deo esse conjugia, hujus sententiae pronuntiatione damnavit, dicens, excepta causa fornicationis uxorem non licere dimitti: aperte demonstrans, eum contra Dei agere voluntatem, qui matrimonium a Deo junctum illicita divortii separatione temerare praesumpserit.

PL 20, 351B

主自身がこう言うからである。「それゆえ、神が一つに結び合わせたものを、人が引き離してはならない」。この言葉によって、また、淫行の理由を除いては妻を離縁してはならないと言うこの宣告によって、主は、ユダヤ人の最悪の〔底本は passivam。ミーニュの脚注はこれを誤りとし、pessimam(最悪の)または pravam(邪な)と読む。これに従った〕放縦も、結婚は神に由来しないと言うマニ教徒の愚かで哀れな僭越も、断罪した。神が結び合わせた婚姻を、許されない離婚による別離で汚すことをあえてする者は、神の意志に逆らって行動する者であると、はっきり示したのである。

7

Unde non ignorent, quam grave apud Deum damnationis crimen incurrant, qui per effrenatam libidinis voluptatem (absque fornicationis causa) dimissis uxoribus, in alia volunt transire conjugia.

PL 20, 351B

それゆえ、抑えのきかない情欲の快楽のために、(淫行の理由もなく)妻を離縁して別の婚姻に移ろうとする者たちは、神のもとで、いかに重い断罪の罪過を負うことになるかを、知らずにいてはならない。

8

Quod idcirco se credunt impune committere, quia humanis et saeculi legibus id videtur permissum, nescientes, in hoc se gravius ac magis delinquere, quia humanas leges divinis praeferant; ut quod illicitum Deus esse constituit, ideo licitum credant quia ab homine sit libere permissum.

PL 20, 351C

彼らがこれを罰を受けずに行えると信じるのは、人間の法、世の法がそれを許しているように見えるからである。だが彼らは、人間の法を神の法の上に置くことによって、この点でいっそう重く、いっそう多く罪を犯していることを知らない。神が許されないと定めたことを、人が自由に許したからというだけで、許されたものと信じるのである。

9

Sed sicuti uxorem caste ac pure viventem dimittere fas non est; ita quoque adulteram dimittere permissum est, quia ipsa mariti consortio fecit se indignam, quae in corpus suum peccando, Dei templum ausa est violare.

PL 20, 351C

しかし、貞潔に清く生きている妻を離縁することが許されないのと同じく、姦淫した妻を離縁することは許されている。彼女は自ら、夫との交わりにふさわしくない者としたからである。自分の体に対して罪を犯し、神の神殿を汚すことをあえてしたのである。

Tractatus X, Caput II

第X講話 第II章PL 20, 351C
1

Dehinc ait: Audistis, quia dictum est antiquis: Non pejerabis: reddes autem Domino juramenta tua.

PL 20, 351C

次に主は言う。「古人に言われたことを汝らは聞いた。『偽って誓うな。汝の誓いを主に果たせ』」。

2

Ego autem dico vobis, non jurare omnino: neque per coelum, quia thronus Dei est: neque per terram, quia scabellum est pedum ejus: neque per Hierosolymam, quia civitas est Regis magni: neque per caput tuum jurabis, quia non potes unum capillum album facere aut nigrum.

PL 20, 351D

「しかし私は汝らに言う。いっさい誓うな。天にかけて誓うな。そこは神の玉座だからである。地にかけても誓うな。そこは神の足台だからである。エルサレムにかけても誓うな。そこは大王の都だからである。汝の頭にかけて誓ってもならない。汝は一本の髪の毛さえ白くも黒くもできないからである」。

3

Sit autem sermo vester: est, est; non, non: quod autem abundantius est, a malo est (Matth. V, 33-37) . Per gratiam doctrinae evangelicae lex per Moysen data profectum accepit. In lege praeceptum est, non esse pejerandum: in Evangelio vero nec jurandum.

PL 20, 351D

「汝らの言葉は、『しかり、しかり』『否、否』であれ。それ以上のことは悪から出る」(マタイ5:33-37)。福音の教えの恩寵によって、モーセを通して与えられた律法は進展を得た。律法では偽って誓ってはならないと命じられたが、福音ではそもそも誓ってはならないと命じられている。

4

Quod ipsum olim per Salomonem praecipere Spiritus sanctus praemeditabatur, dicendo: Jurationi non assuescat os tuum (Eccli. XXXIII, 9) .

PL 20, 351D

聖なる霊はこの同じことを、かつてソロモンを通して命じようと、あらかじめ思い巡らしており、こう言っていた。「汝の口が誓いに慣れてはならない」(集会の書33:9)〔引かれた句は集会の書23:9〕。

5

Et iterum: Sicut autem servus flagellatus assidue, a livore non minuitur; sic omnis jurans et negotians, a peccato non purgabitur (Ibid., 11) . Unde jurare nos prorsus non convenit.

PL 20, 352A

また、こう言う。「絶えず鞭打たれる僕に打ち傷が絶えないように、誓い、商売をする者はみな、罪から清められることはない」(集会の書33:11)〔引かれた句は集会の書23:11〕。それゆえ、我々が誓うことはまったくふさわしくない。

6

Quid enim unicuique nostrum jurare necesse est, cum nobis mentiri omnino non liceat; quorum verba ita vera semper, ita debent esse fidelissima, ut pro juramento habeantur?

PL 20, 352A

我々の誰にとっても、嘘をつくことがまったく許されていないのに、誓う必要がどこにあろうか。我々の言葉は、常に真実で、きわめて信頼に足るものでなければならず、誓いと見なされるほどでなければならない。

7

Et idcirco Dominus non solum pejerare, sed etiam jurare nos prohibet; ne tunc tantum videamur verum dicere, cum juramus; ne quos veraces in omni sermone esse constituit, putaremus sine juramento licitum esse mentiri.

PL 20, 352A

それゆえ主は、偽って誓うことだけでなく、誓うことも我々に禁じる。誓うときにだけ真実を語っているように見えることのないため、また、あらゆる言葉において真実であるべき者として定められた我々が、誓いなしなら嘘をついてもよいと考えることのないためである。

8

Juramenti enim haec causa est, quia omnis qui jurat, ad hoc jurat, ut quod verum est eloquatur.

PL 20, 352A

誓いの理由とは、誓う者はみな、真実であることを語るために誓う、ということだからである。

9

Et ideo Dominus inter juramentum et loquelam nostram nullam vult esse distantiam: quia sicut in juramento nullam convenit esse perfidiam, ita quoque in verbis nostris nullum debet esse mendacium, quia utrumque, et perjurium et mendacium, divini judicii poena damnatur, dicente Scriptura: Os quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11) .

PL 20, 352A

それゆえ主は、誓いと我々の言葉のあいだにいかなる隔たりもないことを望む。誓いに背信があってはならないのと同じく、我々の言葉にも偽りがあってはならない。偽誓も偽りも、いずれも神の裁きの刑罰によって断罪されるからである。聖書は言う。「嘘をつく口は魂を殺す」(知恵の書1:11)。

10

Quisquis ergo verum loquitur, jurat; quia scriptum est: Testis fidelis non mentitur (Prov. XIV, 3) .

PL 20, 352B

それゆえ、真実を語る者は誰でも誓っているのである。こう書かれているからである。「忠実な証人は嘘をつかない」(箴言14:3)〔引かれた句は箴言14:5〕。

11

Unde non immerito Deum nostrum jurare saepe Scriptura divina commemorat, quia a Deo, qui verax est et mentiri nescit, quidquid dicitur, pro juramento habetur, quia verum est omne quod loquitur.

PL 20, 352B

それゆえ、我々の神がしばしば誓うと神の聖書が記すのは、理由のないことではない。真実であり嘘を知らない神によって語られることはすべて、誓いと見なされ、神が語ることはすべて真実だからである。

12

Invenimus quidem aliquoties Deum jurantem, sed propter Judaicae infidelitatis perfidiam, qui putant omne verum non nisi in fide juramenti consistere. Idcirco ergo etiam Deus jurare voluit, ut qui loquenti Deo non credebant, crederent vel juranti.

PL 20, 352B

確かに我々は、神が誓う場面にときおり出会うが、それはユダヤ人の不信仰の背信のゆえである。彼らは、あらゆる真実は誓いの保証にしか成り立たないと考えている。それゆえ神は、語る神を信じなかった者が、せめて誓う神を信じるようにと、誓うことをあえて望んだのである。

Tractatus X, Caput III

第X講話 第III章PL 20, 352C
1

Ait ergo Dominus: Audistis, quia dictum est antiquis: Non pejerabis. Ego autem dico vobis, non jurare omnino: neque per coelum, quia thronus Dei est: neque per terram, quia scabellum est pedum ejus: neque per Hierosolymam, quia civitas est magni Regis. in his Domini dictis, quibus per hujusmodi elementa jurare nos prohibet, duplex intelligentia est.

PL 20, 352C

主は言う。「古人に言われたことを汝らは聞いた。『偽って誓うな』。しかし私は汝らに言う。いっさい誓うな。天にかけて誓うな。そこは神の玉座だからである。地にかけても誓うな。そこは神の足台だからである。エルサレムにかけても誓うな。そこは大王の都だからである」。主のこれらの言葉において、このような被造の要素にかけて誓うことを我々に禁じている部分には、二重の理解がある。

2

Primum enim voluit a nobis et usum jurationis, et consuetudinem humani erroris auferre; ne unusquisque nostrum per haec elementa jurando, creaturam in honore divinae venerationis haberet; aut idcirco impunitatem perjurii habere se crederet, si per mundi elementa juraret, cum scriptum sit: Nec juravit proximo suo in dolum (Psal. XXIII, 4) .

PL 20, 352C

第一に主は、誓いの習いと人間の過ちの慣習を、我々から取り除こうとした。我々の誰もが、これらの要素にかけて誓うことで、被造物を神への崇敬にふさわしい栄誉のうちに置くことのないため、また、世界の要素にかけて誓うなら偽誓の罰を免れると思い込むことのないためである。それは、こう書かれているにもかかわらずである。「彼は隣人に対して欺くために誓わなかった」(詩篇23:4)。

3

In quo etiam errorem tam Judaicae infidelitatis, quam etiam generis humani condemnat, qui relicto creatore, creaturam sub divina veneratione habuerunt, secundum quod Apostolus retulit: Et coluerunt, et servierunt creaturae, potius quam creatori (Rom. I, 25) .

PL 20, 352D

この点で主はまた、ユダヤ人の不信仰の過ちも、人類の過ちも断罪している。彼らは創造主を捨てて、被造物を神への崇敬のもとに置いたのであり、使徒が述べたとおりである。「そして彼らは、創造主よりもむしろ被造物を崇め、これに仕えた」(ローマ1:25)。

4

Deinde etiam hoc modo potest intelligi; quia cum juratur per coelum et terram, juratur per eum qui coelum et terram constituit, secundum quod ipse Dominus alio loco manifestavit, dicendo: Qui jurat in altari, jurat in eo et in omnibus quae super illud sunt: et qui jurat in throno Dei, jurat in eo, et in omnibus quae super illud sunt: et qui jurat in throno Dei, jurat in eo, et in eo qui habitat in ipso (Matth. XXIII, 20) .

PL 20, 352D

次に、こうも理解できる。天と地にかけて誓うとき、人は天と地を造った者にかけて誓っているのであり、主自身が別の箇所でこう言って明らかにしたとおりである。「祭壇にかけて誓う者は、それにかけて、またその上にあるすべてのものにかけて誓う。神の玉座にかけて誓う者は、それにかけて、またその上にあるすべてのものにかけて誓う。そして神の玉座にかけて誓う者は、それにかけて、またその中に住む者にかけて誓う」(マタイ23:20)〔底本は「神の玉座にかけて誓う者は」の句を二度刷り、一度目は祭壇の句の結び「その上にあるすべてのもの」をくり返す。本文が崩れているらしく、刷りのまま訳した。ミーニュの脚注も、この「神の玉座にかけて」の二度の句が福音書の本文やウルガタと異なると記す〕。

5

Neque, inquit, per Hierosolymam, quia civitas est magni Regis: id est typus corporis Christi, quod est spiritalis illa et coelestis Ecclesia. Neque, inquit, per caput tuum jurabis, quia secundum Apostolum: Caput viri Christus est (I Cor. XI, 3) .

PL 20, 353A

「エルサレムにかけても〔誓うな〕。そこは大王の都だからである」と主は言う。すなわち、これはキリストの体の予型であり、その体とは霊的で天的な教会である。また、「汝の頭にかけて誓ってはならない」と主が言うのは、使徒によれば、「男の頭はキリストである」(一コリント11:3)からである。

6

Unde qui per haec jurat, per eum qui omnium horum auctor est, jurat. Sit ergo, inquit, sermo vester: est, est; non, non: quod autem abundantius est, a malo est: docens, quod omnis sermo a nobis prolatus nihil aliud quam quod verum est debeat continere; cum omne mendacium (id est, quod amplius est), ad auctorem diabolum revocetur, qui semper ab initio mendax est, sicut et pater ejus (Joan. VIII, 44) .

PL 20, 353A

それゆえ、これらにかけて誓う者は、これらすべての造り主にかけて誓っているのである。「それゆえ、汝らの言葉は、『しかり、しかり』『否、否』であれ。それ以上のことは悪から出る」と主は言い、我々の口にするあらゆる言葉は、真実であるもの以外の何も含んではならないと教えている。すべての偽り(すなわち、それ以上のもの)は、その張本人である悪魔に帰せられるからである。悪魔は初めから偽る者であり、その父もまたそうであるのと同じである(ヨハネ8:44)。

7

Unde semper, quod verum est, loqui et meditari debemus, ut discipulos nos esse ejus qui veritas est ostendamus, qui est benedictus in saecula.

PL 20, 353B

それゆえ我々は、常に真実を語り、真実を思い巡らさねばならない。真理である者の弟子であることを示すためであり、この者は世々に祝福される。

Tractatus XI, Caput I

第XI講話 第I章PL 20, 353B
1

Dehinc sequitur: Audistis, quia dictum est antiquis: Oculum pro oculo, dentem pro dente. Ego autem dico vobis: Non resistere malo: sed si quis te percusserit in maxillam dexteram, praebe illi et sinistram: et ei qui vult tecum judicio contendere et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium (Matth. V, 38, 40) .

PL 20, 353B

次にこう続く。「古人に言われたことを汝らは聞いた。『目には目を、歯には歯を』。しかし私は汝らに言う。悪に逆らうな。むしろ、誰かが汝の右の頰を打つなら、その者に左の頰も差し出せ。また、汝と裁判で争って汝の下着を取ろうとする者には、上着も与えよ」(マタイ5:38, 40)。

2

Ad omne nos exemplum patientiae et humilitatis Dominus per evangelica praecepta conformat. Jam dudum jussum fuerat in lege, si quis iracundiae furore commotus, vel oculum vel dentem alterius eruisset; ipse quoque simili poenae atque eidem damno subjaceret.

PL 20, 353B

主は福音の戒めによって、我々を忍耐と謙遜のあらゆる模範へと形づくる。すでに昔、律法において、怒りの激情に駆られて他人の目や歯をえぐり出した者は、自分もまた同じ刑罰、同じ損害を受けるよう命じられていた。

3

In quo praecepto, et justitia legis ostensa est, et insolentis populi sub hoc terrore temeritas refrenata est: ut quia metum futuri judicii non habebant, saltem vel praesentis vindictae poena eos a scelere prohiberet.

PL 20, 353C

この命令において、律法の正義が示され、またこの恐れのもとで、不遜な民の無謀が抑えられた。将来の裁きへの恐れを持たなかった彼らを、せめて現在の報復の刑罰が悪行から遠ざけるようにするためである。

4

Hi vero qui secundum fidem evangelicam vivunt, retributionem vindictae istius non requirunt, quibus omnis spes retributionis et vindictae in futuro servatur.

PL 20, 353C

しかし、福音の信仰に従って生きる者たちは、こうした報復の返報を求めない。彼らには、返報と報復のすべての望みが、将来に保たれているからである。

5

Et idcirco Dominus in Evangelio non solum vicem nos injuriae reddere non jubet, sed percussos in dexteram maxillam, etiam aliam praecipit praebere, si hoc ira percutientis exegerit. Hoc enim ait: Qui te percutit in dexteram maxillam, praebe ei et sinistram.

PL 20, 353C

それゆえ主は福音書で、我々が不当な仕打ちにやり返すことを命じないだけでなく、右の頰を打たれた者は、打つ者の怒りがそれを求めるなら、もう一方の頰も差し出せと命じている。次のように言うからである。「汝の右の頰を打つ者には、左の頰も差し出せ」。

6

Hoc est enim vere fide vivere, non praesentem ultionem, sed futuram vindictam expetere ab eo qui ait: Mihi vindictam, ego retribuam, dicit Dominus (Deut. XXXII, 35; Rom. XII, 19) .

PL 20, 353C

実に、信仰によって生きるとは、今の復讐ではなく、将来の報復を、こう言う者に求めることである。「報復は私のものである。私が報いる、と主は言う」(申命記32:35; ローマ12:19)。

7

Hunc talem evangelicum virum, qui percussus in maxillam libenter alteram praebet, Hieremias evidenter ostendit cum dicit: Bonum est viro cum portaverit jugum grave in juventute sua. Sedebit singulariter et tacebit, quia portavit jugum grave.

PL 20, 353D

頰を打たれて喜んで別の頰を差し出す、このような福音にかなう人を、エレミヤは、こう言ってはっきり示している。「人にとって、若いときに重い軛を負うことは良いことである。その人は一人で座り、黙っている。重い軛を負ったからである」。

8

Dabit percutiendam maxillam suam, et satiabitur in opprobrio (Thren. III, 27-29) . In quo manifeste eum utique ostendit beatum virum, qui sub hoc jugo evangelicae legis vivens, ab omni persequentis injuria se non avertit.

PL 20, 353D

「その人は打たれるべき頰を差し出し、辱めに満ち足りる」(哀歌3:27-29)。これによって、福音の法の軛のもとに生き、迫害する者のいかなる仕打ちからも身を背けない人を、まさしく幸いな人としてはっきり示している。

9

Hujusmodi enim meditatio tolerantiae, ducit ad passionem martyrii. Facile enim etiam persecutionis tempore poenas corporis poterit sustinere, si in pace ante exercitatus, hujusmodi injurias aequanimiter ac libenter suscipiat.

PL 20, 354A

このような忍耐の思い巡らしは、殉教の受難へと導くからである。平時にあらかじめ訓練を積み、このような不当な仕打ちを平静に、喜んで受け入れる者は、迫害の時にも体の刑罰を容易に耐え得るであろう。

10

Nec sane convenit Christiano vicem injuriae reddere, ne similis ei, cui vicem restituit, judicetur. Si enim malum est injuriam facere, non est alienus a culpa qui vicem malam rependit, ac per hoc non potest bonus haberi qui malum imitatur.

PL 20, 354A

実に、キリスト教徒がやり返すことはふさわしくない。やり返した相手と同じ者と判断されないためである。不当な仕打ちをすることが悪であるなら、悪をもって返す者も咎と無縁ではなく、したがって、悪を真似る者は善い者と見なされ得ない。

Tractatus XI, Caput II

第XI講話 第II章PL 20, 354A
1

Non solum autem maxillam praebendam percutienti Dominus praecipit, sed et damna subiri. Hoc enim addidit: Et qui vult tecum judicio contendere et tunicam tuam tollere, remitte ei et pallium.

PL 20, 354A

主は、打つ者に頰を差し出せと命じるだけでなく、損害をも受けよと命じる。次のように付け加えているからである。「汝と裁判で争い、汝の下着を取ろうとする者には、上着も与えてやれ」。

2

Post corporalis enim injuriae tolerantiam, vult nos Dominus etiam rerum saecularium habere contemptum: et usque adeo ab omni lite vel contentione judicii esse summotos, ut si forte calumniator vel tentator existens, ad probandam fidem nostram litem moveat volens auferre quae nostra sunt, non solum haec quae injuste expetit, sed etiam illa quae non postulat, sponte nos Dominus jubet offerre.

PL 20, 354B

体への不当な仕打ちを耐えたのち、主は、我々が世の事物をも軽んじること、あらゆる訴えや裁判上の争いから遠ざけられていることを望む。それは、もし濫訴する者あるいは試みる者が、我々の信仰を試すために、我々のものを奪おうとして訴えを起こすなら、その者が不当に求めるものだけでなく、求めてもいないものまで、自ら差し出せと主が命じるほどである。

3

Quia si unusquisque propter calumniam litigantis haec quae sunt parva contempserit, per ejusmodi exercitationem eruditus, facile poterit etiam in persecutione universa quae sunt hujusmodi contemnere.

PL 20, 354B

もし各人が、訴える者の濫訴のゆえに、こうした小さなものを軽んじるなら、そのような訓練によって鍛えられ、迫害の中でも、この種のもののすべてを容易に軽んじることができるからである。

4

Perfecta enim fides ista et perfecta victoria est contra injuriam facientem, si etiam ea quae non postulat offerantur.

PL 20, 354B

求められていないものまで差し出されるなら、これこそ完全な信仰であり、不当な仕打ちを行う者に対する完全な勝利だからである。

Tractatus XI, Caput III

第XI講話 第III章PL 20, 354C
1

Deinde ait: Quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo adhuc alia duo (Matth. V, 41) . Ad omne devotionis opus impigros nos esse praecipit Dominus, ac paratos.

PL 20, 354C

次に主は言う。「汝に千歩を強いる者があれば、その者とさらに他の二つ〔の千歩〕を行け」(マタイ5:41)。主は、献身のあらゆる業に、我々が機敏で、備えができているよう命じる。

2

Bonum enim nostrum vult non tam necessitatis esse, quam propriae voluntatis; ut dum amplius ex nobis facimus quam ab aliis postulamur, majoris mercedis gloriam consequamur.

PL 20, 354C

主は、我々の善が、強いられたものであるよりも、むしろ自らの意志によるものであることを望む。他の人に求められる以上のことを自ら進んで行うことで、いっそう大きな報いの栄光を得るためである。

3

Integrae enim charitatis ac perfectae devotionis officium est, plus sponte praestare quam petieris.

PL 20, 354C

求められる以上のことを自発的に果たすのは、欠けのない愛と完全な献身の務めだからである。

4

Hunc sensum quidam etiam spiritaliter intelligendum crediderunt, ut qui angariatus fuerit mille passus, vadat cum eo adhuc alia duo: id est, ut quicumque infidelis, vel nec dum cognitionem veritatis consecutus, de uno Deo Patre rerum omnium conditore, velut per iter legis ingressus, fecerit mentionem, vadas cum illo adhuc alia duo; id est, ut post Patris professionem, per viam veritatis hunc eumdem usque ad cognitionem Filii et Spiritus sancti perducas, ostendens illi, non solum Patrem, sed et Filium et Spiritum sanctum esse credendum.

PL 20, 354C

この箇所の意味を霊的にも解すべきだと考えた者たちもいる。すなわち、千歩を強いられた者が、その者とさらに二つ行くとは、こういうことである。不信仰な者、あるいはまだ真理の認識に至っていない者が、律法の道を歩み始めたかのように、万物の造り主である唯一の神、父に言及したなら、あなたはその者とさらに二つ行くべきである。すなわち、父の告白のあとで、真理の道を通って、その同じ者を子と聖なる霊の認識に至るまで導き、父だけでなく、子と聖なる霊をも信じるべきことを示すべきだ、ということである。

Tractatus XI, Caput IV

第XI講話 第IV章PL 20, 354D
1

Denique sequitur: Et, qui petit a te, da ei (Ibid., 42) . Id est, ut post cognitionem Trinitatis, donum gratiae coelestis prompto animo tribuamus.

PL 20, 354D

実に、こう続く。「また、汝に求める者には与えよ」(マタイ5:42)。すなわち、三位一体の認識ののち、我々は天の恩寵の賜物を、進んで心から分け与えるべきだ、ということである。

2

Vel certe misericordiam postulantibus, tribuamus secundum quod possumus; ut ipsi quod a Deo petimus, praecedente merito, facilius impetrare possimus ab eo qui ait: Petite, et dabitur vobis (Matth. VII, 7) .

PL 20, 354D

あるいは少なくとも、慈しみを求める者たちには、できる限り与えよう。そうすれば、我々自身が神に求めるものを、先立つ功績によって、より容易に得られる。主はこう言う。「求めよ、そうすれば汝らに与えられる」(マタイ7:7)。

3

Verum si eos qui nos petunt despiciamus, qua fiducia Deum nobis, quod petimus, praestare credimus? dicente Scriptura: Vide, ne avertas faciem tuam ab ullo paupere; ita fiet, ut nec a te avertatur facies Dei (Tob. IV, 7) .

PL 20, 355A

しかし、我々に求める者たちを軽んじておきながら、どんな確信をもって、神が我々の求めるものを与えると信じられるだろうか。聖書は言う。「気をつけよ。いかなる貧しい者からも、汝の顔をそむけてはならない。そうすれば、神の顔が汝からそむけられることもない」(トビト記4:7)。

4

Et omni, inquit, volenti mutuari a te, ne avertaris (Matth. V, 42) . Jubemur per omnia religionem pietatis ac fidei custodire, ut necessitatem tribulationis alterius quasi propriam computemus, nec pluris facultatem quam fratrem faciamus.

PL 20, 355A

「また、汝から借りようとする者すべてに、背を向けるな」と主は言う(マタイ5:42)。我々は、あらゆる点で、敬虔と信仰の信心を守るよう命じられている。他者の苦難の窮乏を自分のものと見なし、財産を兄弟より重んじないためである。

5

Et ideo vel petentibus fratribus, vel mutuo in necessitate postulantibus, religioso animo et pio affectu communicare debemus, exspectantes mercedem retributionis aeternae, secundum quod David ait: Jucundus vir qui miseretur et commodat, disponet sermones suos in judicio (Psal. CXI, 5) .

PL 20, 355A

それゆえ、求める兄弟たちにも、窮乏のうちに借用を願う者たちにも、我々は信心深い心と敬虔な情をもって分かち合わねばならない。永遠の報いを待ち望みつつ、ダビデが言うとおりである。「憐れみ、貸す人は喜ばしい。その人は自分の言葉を裁きにおいて整える」(詩篇111:5)。

6

Et iterum: Dispersit, dedit pauperibus: justitia ejus manet in saeculum saeculi (Ibid., 9) .

PL 20, 355B

また、こう言う。「彼は散らし、貧しい者に与えた。その正義は世々限りなく続く」(詩篇111:9)。

7

Unde et sanctus Job, cujus exemplum sequi nos convenit, haec ipsa evangelica praecepta implevisse se ita commemorat, dicendo: Quod si missum feci inopem, exire januam meam nudo sinu: quod si cautionem cujusquam habui, et non disrupi: et si credidi, nihil accepi a debitore meo; aut si mei causa umquam terra gemuit, aut sulci ejus ploraverunt simul: aut si fructus ejus manducavi solus sine pretio: aut si animam Domini terrae decipiens contristavi (Job. XXXI, 34-40, sec. LXX) .

PL 20, 355B

それゆえ、我々がその模範に倣うべき聖なるヨブも、これらの福音の戒めを自分が満たしたことを、こう述べている。「もし私が貧しい者を、懐を空にして私の門から出て行かせたなら。もし私が誰かの借用証〔cautio〕を持ちながら、それを破り捨てなかったなら。もし私が貸しながら、債務者から何も受け取らなかったなら。もし私のせいで大地がうめいたことがあるなら。その畝がともに泣いたなら。もし私がその実を、代価も払わずにひとりで食べたなら。あるいは、地の主〔持ち主の意〕の魂を欺いて悲しませたなら」(ヨブ記31:34-40。七十人訳による)〔この引用は本文がところどころ崩れているらしく、刷りのまま訳した〕。

8

Quae omnia Job idcirco fideliter implevit, quia mercedem ab eo exspectabat, qui retributor est aeternorum bonorum: cui laus et gloria in saecula. Amen.

PL 20, 355B

ヨブがこれらすべてを忠実に果たしたのは、永遠の善きものを報いる者から、その報いを待ち望んでいたからである。この者に賛美と栄光が世々にある。アーメン。

Tractatus XII, Caput I

第XII講話 第I章PL 20, 355C
1

Dehinc sequitur: Audistis, quia dictum est antiquis: Diliges proximum tuum, et odies inimicum tuum.

PL 20, 355C

次にこう続く。「古人に言われたことを汝らは聞いた。『汝の隣人を愛し、汝の敵を憎め』」。

2

Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, benefacite iis qui vos oderunt, et orate pro calumniantibus et persequentibus vos: ut sitis filii Patris vestri, qui solem suum oriri jubet supra bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 43-45) .

PL 20, 355C

「しかし私は汝らに言う。汝らの敵を愛せよ。汝らを憎む者に善を行え。汝らを中傷し迫害する者のために祈れ。それは、汝らが汝らの父の子となるためである。父はその太陽を善人にも悪人にも昇らせ、正しい者にも正しくない者にも雨を降らせる」(マタイ5:43-45)。

3

Per omnia vult nos Dominus in praeceptis suis esse perfectos. Jam dudum quidem in Lege praeceptum est: Diliges amicos, et odies inimicos (Levit. XIX, 18) : sed populo terreno et carnali secundum tempus data sunt ista praecepta, sicuti et illud: Oculum pro oculo, dentem pro dente (Exod. XXI, 23; Levit. XXIV, 20; Deut. XIX, 20) .

PL 20, 355C

主は、自らの戒めのあらゆる点で、我々が完全であることを望む。すでに昔、律法においては、こう命じられていた。「友を愛し、敵を憎め」(レビ記19:18)〔レビ記19:18には「敵を憎め」の句はない〕。しかしこれらの戒めは、地上的で肉的な民に、その時のために与えられたのであり、「目には目を、歯には歯を」(出エジプト記21:23; レビ記24:20; 申命記19:20)〔申命記の引かれた句は19:21〕という戒めもまた同様である。

4

Nunc autem evangelico populo traduntur praecepta coelestis ac perfectae justitiae, ut inimicos diligamus, odientes amemus, pro calumniantibus ac persequentibus nos oremus, ut vere filii Dei esse mereamur, qui pro misericordia sua indiscrete super bonos ac malos, justos ac injustos, vitae praesentis beneficia coelestia ac dona largitur.

PL 20, 355D

しかし今、福音の民には、天的で完全な正義の戒めが伝えられている。すなわち、敵を愛し、憎む者を愛し、我々を中傷し迫害する者のために祈り、まことに神の子たるにふさわしくされるためである。神は自らの慈しみのゆえに、区別なく善人にも悪人にも、正しい者にも正しくない者にも、現在の生の天の恩恵と賜物を惜しみなく与える。

5

Ad hujusmodi praecepta evangelica custodienda etiam per Isaiam hortatur nos Spiritus sanctus: Audite verbum Domini, qui timetis nomen ejus: dicite, Fratres nostri estis, his qui vos oderunt et abominantur; nomen Domini magnificetur, et appareat illis in jucunditate eorum, et illi confundantur (Isai. LXVI, 5) .

PL 20, 355D

このような福音の戒めを守るよう、聖なる霊はイザヤを通しても我々に勧めている。「主の名を畏れる者たちよ、主の言葉を聞け。汝らを憎み、忌み嫌う者たちに言え、『汝らは我々の兄弟である』と。主の名があがめられ、彼らの喜びのうちに彼らに現れるように。そして彼らが恥じ入るように」(イザヤ66:5)。

6

Unde non immerito David in Psalmo ita testatur, dicens: Domine Deus meus, si feci haec: si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis (Psal. VII, 4) .

PL 20, 356A

ダビデが詩篇でこう証すのは、理由のないことではない。「私の神である主よ、もし私がこれをしたなら。もし私が、私に悪を報いる者たちに悪を返したなら、私は当然のこととして、空しく私の敵から落ちるであろう」(詩篇7:4)。

7

Beatus quoque Job id ipsum ita commemorat, dicens: Quod si gavisus sum in delicto inimici mei: si dixi in corde meo, bene factum est: audiat auris mea maledictionem (Job. XXXI, 29, 30, sec. LXX) .

PL 20, 356A

福なるヨブも、同じことをこう述べている。「もし私が敵の罪を喜んだなら。もし心の中で『うまくいった』と言ったなら。私の耳が呪いを聞くがよい」(ヨブ記31:29, 30。七十人訳による)。

8

Haec autem evangelicae gratiae praecepta, quae nunc ad salutem hominum data sunt, invenimus per mandata Legis in animalibus formata, cum dicitur: Si, inquit, videris boves inimici tui sub onere ruisse, non transies, sed elevabis cum eo (Exod. XXIII, 5; Deut. XXII, 4) : ut jam nunc in lege Moysis unusquisque in animalibus disceret, quod quandoque secundum Evangelium facturus esset in homine.

PL 20, 356A

福音の恩寵のこれらの戒めは、今は人々の救いのために与えられているが、律法の命令を通して、動物において予め形づくられていたことを、我々は見いだす。こう言われているときである。「もし汝が、汝の敵の牛が荷の下に倒れているのを見たなら、通り過ぎてはならない。その者とともに起こしてやれ」(出エジプト記23:5; 申命記22:4)。これは、すでにモーセの律法の中で、各人が動物に関して、やがて福音に従って人に対して行うことを学ぶためであった。

Tractatus XII, Caput II

第XII講話 第II章PL 20, 356B
1

Et merito sequitur: Si diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? Nonne et publicani hoc faciunt? Et si salutaveritis fratres vestros tantum: quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt?

PL 20, 356B

そして当然ながら、こう続く。「もし汝らが、汝らを愛する者を愛するなら、どんな報いがあろうか。徴税人たちもそうしているではないか。また、もし汝らが、汝らの兄弟たちにだけ挨拶するなら、それ以上の何をしているというのか。異邦人たちもそうしているではないか」。

2

Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester, qui in coelis est, perfectus est (Matth. V, 46, 48) .

PL 20, 356B

「それゆえ、汝らは完全であれ。天にいる汝らの父が完全であるように」(マタイ5:46, 48)。

3

Ostendit Dominus meritum nos perfectae dilectionis habere non posse, si eos tantum diligamus a quibus vicem nobis rependi dilectionis mutuae noverimus, cum hujusmodi dilectionem etiam gentibus ac peccatoribus sciamus esse communem.

PL 20, 356B

主は、相互の愛の返礼を受けると分かっている者だけを我々が愛するなら、完全な愛の功績を我々は持ち得ないと示している。そのような愛は、諸国民や罪人たちにも共通であると、我々は知っているからである。

4

Unde vult nos Dominus communem legem dilectionis humanae lege dilectionis evangelicae superare; ut non solum circa eos qui nos diligunt, sed etiam circa inimicos et odientes amoris nostri ostendamus affectum, ut verae pietatis ac bonitatis paternae in hoc imitemur exemplum.

PL 20, 356B

それゆえ主は、人間的な愛の共通の法を、福音の愛の法によって超えることを我々に望む。我々を愛する者に対してだけでなく、敵や憎む者に対しても我々の愛の情を示し、この点でまことの慈しみと父としての善さの模範に倣うためである。

Tractatus XII, Caput III

第XII講話 第III章PL 20, 356C
1

Et addidit: Attendite ne justitiam vestram coram hominibus faciatis, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis a Patre vestro, qui in coelis est (Matth. VI, 1) .

PL 20, 356C

そして主は付け加えた。「汝らの正義を、人々に見られるために人々の前で行わないよう注意せよ。さもなければ、天にいる汝らの父から報いを受けられない」(マタイ6:1)。

2

Ab omni jactantia inanis gloriae atque humanae cupiditatis vult nos esse Dominus alienos, ut opus justitiae nostrae non hoc studio faciamus quo hominibus placere velimus, sed soli Deo a quo exspectamus meriti nostri mercedem.

PL 20, 356C

主は、空しい栄光と人間的な欲心の誇示のいっさいから、我々が遠くあることを望む。我々の正義の業を、人々に気に入られようとする熱意で行うのでなく、我々の功績の報いを期待する相手である神のためにだけ行うためである。

3

Amittit enim meritum justitiae apud Deum, qui idcirco juste vult vivere ut gloriam humanae laudis acquirat. Unde Apostolus ait: Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem (Coloss. I, 10) .

PL 20, 356C

人間の賛美の栄光を得るために正しく生きようとする者は、神のもとで正義の功績を失うからである。それゆえ使徒は言う。「もし私がなお人々の気に入ろうとしていたなら、私はキリストの僕ではないであろう」(コロサイ1:10)〔引かれた句はガラテヤ1:10〕。

Tractatus XII, Caput IV

第XII講話 第IV章PL 20, 356D
1

Dehinc ait: Cum autem facis eleemosynam, noli tuba canere ante te sicut hypocritae faciunt, qui amant stare in synagogis et in plateis ut honorificentur ab hominibus: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.

PL 20, 356D

次に主は言う。「施しを行うときは、偽善者たちがするように、汝の前でラッパを吹き鳴らすな。彼らは人々に尊ばれるよう、会堂や大通りに立つことを好む。アーメン、私は汝らに言う。彼らはすでに自分の報いを受け取っている」。

2

Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua; ut sit eleemosyna tua in absconso; et Pater tuus, qui videt in absconso, reddet tibi (Matth. VI, 2-4) . In omnibus nos Dominus ad perfectae fidei gloriam doctrina coelesti conformat.

PL 20, 356D

「汝が施しを行うときは、汝の右手が行うことを汝の左手に知らせるな。汝の施しが隠れたところにあるようにせよ。隠れたところで見ている汝の父が、汝に報いるであろう」(マタイ6:2-4)。あらゆる点で主は、天の教えによって、我々を完全な信仰の栄光へと形づくる。

3

Superius docuit, opus justitiae, non propter homines, sed propter Deum esse faciendum. Nunc quoque jubemur, eleemosynam facientes, tuba canere non debere: id est, non promulgare quod facimus; quia non est devotae mentis, idcirco in Dei rebus aliquid operari, ut gloriam humanae laudis exspectet.

PL 20, 357A

主は先に、正義の業は人々のためではなく神のために行うべきだと教えた。今もまた、施しを行うときにラッパを吹き鳴らしてはならない、すなわち、自分が行うことを触れ回ってはならないと命じられている。神の事柄において何かを行い、それによって人間の賛美の栄光を期待するのは、献身的な心のすることではないからである。

4

Plerique enim ideo aliquid in usus pauperum largiuntur, ut inanem laudem hominum et famam saeculi de facultate mercentur: quos operis sui mercedem in hoc saeculo recepisse Dominus manifestat; quia dum hanc gloriam saeculi quaerunt, mercedem futurae promissionis amittunt.

PL 20, 357A

多くの者は、財力を使って人々の空しい賛辞と世の評判を買い取るために、貧しい者の用のために何かを施すからである。主は、彼らが自分の業の報いをこの世ですでに受け取っていることを明らかにしている。この世の栄光を求めるあいだに、将来の約束の報いを失うからである。

Tractatus XII, Caput V

第XII講話 第V章PL 20, 357A
1

Et ideo addidit Dominus: Ut sit eleemosyna tua in absconso; et Pater tuus qui videt in absconso, reddet tibi: volens opus misericordiae non esse publicum, sed occultum; id est, ut non propter hominum laudem, sed propter Deum tantum operemur, a quo exspectamus gloriam et futurae benedictionis mercedem.

PL 20, 357A

それゆえ主は付け加えた。「汝の施しが隠れたところにあるようにせよ。隠れたところで見ている汝の父が、汝に報いるであろう」。主は、慈しみの業が公のものでなく隠れたものであることを望んだのである。すなわち、我々が人々の賛美のためでなく、ただ神のために働くためであり、我々は神から栄光と、将来の祝福の報いを期待するのである。

2

Hujus autem fidelis operis eleemosynam sub religiosae taciturnitatis silentio Salomon, Ecclesiam collaudans, olim protestatus est, dicens: Speciosae sunt genae tuae, praeter taciturnitatem (Cant. VI, 6) .

PL 20, 357B

この信実な業である施しが、信心深い沈黙の静けさのもとにあることを、ソロモンは教会をほめたたえて、かつてこう証した。「汝の頰は、沈黙のほかにも美しい」(雅歌6:6)〔praeter taciturnitatem。「沈黙を除いて」の意でなく、沈黙に加えての意に取った〕。

3

Hanc scilicet taciturnitatem, de qua ait Dominus: Nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua (Matth. VI, 3) .

PL 20, 357B

これはすなわち、主が「汝の右手が行うことを、汝の左手が知らないように」(マタイ6:3)と言った、その沈黙である。

4

Sed non hic Dominus de humani corporis manibus loquitur, quibus nec videndi, nec loquendi ullus est sensus: sed in manu dextera vel sinistra, aut opus aut homines significantur.

PL 20, 357B

しかしここで主が語っているのは、人の体の手についてではない。それには見る感覚も語る感覚もないからである。右手と左手では、業か人々かが表されている。

5

Denique scriptum legimus in libris Regnorum, manu homines significari, cum dicitur: Nonne decem mihi manus sunt in Israel? id est, decem tribus Israel.

PL 20, 357B

実に我々は、王国の書〔libri Regnorum。サムエル記上下と列王記三・四をこう呼ぶ〕に、手によって人々が表されていると書かれているのを読む。そこでは「私には、イスラエルに十の手があるではないか」と言われており、これはすなわちイスラエルの十の部族である。

6

Unde non dubium est, in dextera manu justos significari; in sinistra vero peccatores intelligi, secundum quod Salomon retulit: Partes dexteriores novit Dominus; perversae autem sunt, quae sunt a sinistris (Prov. IV, 27) .

PL 20, 357C

それゆえ、右手によって正しい者たちが表され、左手によって罪人たちが解されることは疑いない。ソロモンが述べたとおりである。「主は右の側を知っている。左にあるものは曲がっている」(箴言4:27)。

7

Hujus autem dexterae ac sinistrae intelligentiam Dominus in Evangelio apertissime manifestat, cum justos a dextris, peccatores vero a sinistris collocandos esse declarat.

PL 20, 357C

この右と左の意味を、主は福音書でまったく明白に示している。正しい者たちは右に、罪人たちは左に置かれると宣言しているときである。

8

Haec ergo dextera justorum, si quid secundum praeceptum Domini operatur, jubetur sinistra nescire: id est, ut quod religiose ac fideliter operamur, in conspectu peccatorum et infidelium hominum non jactemus.

PL 20, 357C

それゆえ、正しい者たちのこの右手が、主の戒めに従って何かを行うなら、左手はそれを知ってはならないと命じられている。すなわち、我々が信心深く信実に行うことを、罪人や不信仰の人々の目の前で誇ってはならない、ということである。

9

Verum si quid non humanae laudis studio, etiam coram religiosis fratribus fideliter faceremus, non potest opus devotionis ac fidei a fratribus jactantia judicari ante Dominum ac Salvatorem nostrum, qui est benedictus in saecula, Amen.

PL 20, 357C

しかし、もし我々が人間の賛美を求める熱意からでなく、信心深い兄弟たちの前でさえ何かを信実に行うなら、献身と信仰のその業が、我々の主であり救い主の前で、兄弟たちによって誇示と判断されることはあり得ない。主は世々に祝福される。アーメン。

Tractatus XIII, Caput I

第XIII講話 第I章PL 20, 357D
1

Deinde ait: Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae qui amant stare in synagogis, et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.

PL 20, 357D

次に言う。「汝らが祈るときは、偽善者たちのようであってはならない。彼らは会堂や広場の角に立って祈ることを好み、人々に見られようとする。アーメン、私は汝らに言う、彼らは自分の報いをすでに受け取った」。

2

Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio ora Patrem tuum, et Pater tuus qui videt in absconso, reddet tibi (Matth. VI, 5, 6) . Ad omnem nos justitiae coelestis ac fidei perfectionem Dominus instruit.

PL 20, 357D

「汝が祈るときは、汝の部屋に入り、戸を閉じて、汝の父に祈れ。隠れたところで見ている汝の父が、汝に報いる」(マタイ6:5, 6)。主は、天の正義と信仰のあらゆる完成に至るよう、我々を教え導く。

3

Vult enim nos sine hypocrisi, et sine aliquo studio laudis humanae, omne opus divinae religionis implere. Prohibemur namque hypocritarum more orationes nostras omnibus jactanter ostendere, ne meritum gratiae amittamus.

PL 20, 358A

主は、我々が偽善なしに、人間の称賛を求めるいかなる熱意もなしに、神への信心にかなうすべての業を果たすことを望むからである。偽善者たちのやり方で、我々の祈りをすべての人に誇らしげに見せることが禁じられているのは、恩寵にかかわる功績を失わないためである。

4

Dominus enim, non simulatam ac jactantem, sed simplicem ac fidelem orationem requirit. Et ideo clauso ostio, id est, intra cordis ac conscientiae ipsius secretum a Domino jubemur orare, ut ab eo qui secretorum et occultorum est cognitor, recipiamus orationis occultae mercedem.

PL 20, 358A

主が求めるのは、見せかけの、誇らしげな祈りではなく、素朴で信仰ある祈りだからである。それゆえ、「戸を閉じて」、すなわち心と良心そのものの奥で祈るよう、我々は主から命じられる。秘められたもの、隠れたものを知る者から、隠れた祈りの報いを受けるためである。

5

Religiosae enim mentis est, Deum non clamore vel sono vocis, sed devotione animi ac fide cordis orare, secundum quod David in Psalmo testatur, dicens: Dicite in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini (Psal. IV, 5) .

PL 20, 358A

神に、声の叫びや響きによってではなく、心〔animus〕の献身と心の信仰によって祈ることは、敬虔な精神のなすことだからである。ダビデが詩篇で証言して言うとおりである。「汝らの心の中で語れ、汝らの寝床で心を刺されよ」(詩篇4:5)。

6

Invenimus denique in libris Regnorum Annam illam sanctissimam (I Reg. I, 13) , hujus evangelicae doctrinae praecepta complentem.

PL 20, 358B

実に我々は、王国の書の中に、あのいとも聖なるハンナ(サムエル記上1:13)が、この福音の教えの命じることを果たしているのを見いだす。

7

Nam cum sine aliquo vocis sono, in cordis sui secreto, in conspectu Domini fideliter orans, desiderii sui preces effunderet, statim exaudiri a Domino meruit.

PL 20, 358B

彼女は、いかなる声の響きもなしに、自らの心の奥で、主の前で信仰をもって祈り、願いの祈りを注ぎ出したとき、直ちに主に聞き入れられるにふさわしいとされたのである。

8

Sic et Danieli, cum tribus pueris occulte semper orantibus, interpretationes somnii et revelationum secreta Dominus scire concessit (Dan. I, 17) .

PL 20, 358B

ダニエルにも同じように、三人の若者とともにいつも隠れて祈っていたとき、主は、夢の解き明かしと啓示の秘められたことを知ることを許した(ダニエル1:17)。

9

Cornelius quoque nec dum praeceptis evangelicis eruditus, dum in cubiculo suo secrete ac fideliter orat, meruit vocem sancti angeli loquentis audire (Act. X, 2, 3) .

PL 20, 358B

コルネリウスもまた、まだ福音の教えを授けられていなかったのに、自分の部屋で隠れて信仰をもって祈っていたとき、聖なる天使の語る声を聞くにふさわしいとされた(使徒言行録10:2, 3)。

10

Quid de Jona dicemus, qui non modo non cubiculo, sed utero belluae clausus, in tantum orans meruit exaudiri, ut de profundo maris et de ventre tam immanis belluae incolumis ac vivus evaderet (Jon. II) ?

PL 20, 358B

ヨナについて我々は何と言おうか。彼は部屋どころか、獣の腹に閉じ込められながら祈り、聞き入れられるにふさわしいとされるほどであって、海の深みから、あれほど巨大な獣の腹から、無傷で生きて逃れ出た(ヨナ2)。

11

Exauditus autem a Deo est, non quia voce, sed quia fide clamabat. Et ideo clamore vocis non est opus in oratione ad Deum, quem scimus secreta cordis intueri; sed clamore fidei, ac religiosae mentis devotione.

PL 20, 358C

彼が神に聞き入れられたのは、声によってではなく、信仰によって叫んだからである。それゆえ、心の秘密を見通す神に向かう祈りには、声の叫びは必要でなく、必要なのは信仰の叫びと、敬虔な精神の献身である。

Tractatus XIII, Caput II

第XIII講話 第II章PL 20, 358C
1

Unde non immerito in sequentibus Dominus ait: Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici faciunt: putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur.

PL 20, 358C

それゆえ、主は続く箇所で当然こう言う。「祈るときは、異邦人たちがするように、多く語るな。彼らは、言葉数が多ければ聞き入れられると思っているからである」。

2

Nolite ergo similari eis: scit enim Pater vester quid opus sit vobis, antequam petatis ab eo (Matth. VI, 7, 8) . Ethnici enim homines putant multiloquentia verborum facilius se a Domino impetrare posse quod postulant: sed hoc a nobis Dominus non exspectat.

PL 20, 358C

「それゆえ、彼らに似るな。汝らの父は、汝らが求める前から、汝らに何が必要かを知っている」(マタイ6:7, 8)。異邦人たちは、言葉を多く重ねれば、願うものを主からより容易に得られると考えている。しかし主は、我々にそれを期待していない。

3

Vult potius ut orationem nostram non verbositate sermonis, sed fide cordis, ac justitae meritis commendemus; ei utique, qui melius novit omnia quae nobis necessaria sunt, et universa quae postulaturi sumus, antequam loquamur, agnoscit.

PL 20, 358C

主はむしろ、我々が自分の祈りを、言葉の多さによってではなく、心の信仰と、正義〔底本は justitae。justitiae と読む〕の功績によって推奨することを望む。その相手は、我々に必要なすべてをよりよく知り、我々が願おうとするすべてを、我々が語る前から見分ける者である。

4

Quantum denique distet inter multiloquacem, et humilem ac simplicem orationem, in Pharisaeo illo et Publicano habemus exemplum.

PL 20, 358D

実に、多弁な祈りと、へりくだった素朴な祈りとのあいだにどれほどの隔たりがあるかについては、あのファリサイ派の人と徴税人に例がある。

5

Nam Pharisaei jactantis se in multiloquentia verborum reprobatur oratio: Publicanus vero humilis ac submissus pro peccatis suis veniam postulans, justificatior jactante se Pharisaeo descendit (Luc. XVIII, 10) .

PL 20, 358D

言葉数の多さを誇ったファリサイ派の人の祈りは退けられた。他方、徴税人は、へりくだり、身を低くして自らの罪の赦しを願い、自らを誇るファリサイ派の人よりも義とされて下った(ルカ18:10)。

6

In quo completum invenimus id quod scriptum est: Oratio humilis nubes penetravit (Eccli. XXXV, 21) , perveniens ad Deum qui orantis precem audire consuevit, qui est benedictus in saecula. Amen.

PL 20, 358D

このことにおいて、書かれていることが成就しているのを我々は見いだす。「へりくだる者の祈りは雲を貫いた」(集会の書35:21)。この祈りは、祈る者の願いを聞くことを常とする神のもとに至る。この神は世々に祝福される。アーメン。

Tractatus XIV, Caput I

第XIV講話 第I章PL 20, 359A
1

Deinde ait: Sic ergo orabitis (Matth. VI, 9) . Dominus noster, qui orantes se exaudire consuevit, quibus verbis orare debeamus ostendit. O quam fidelis haec et beata nobis oratio est, cujus ordinem nobis doctor vitae, ac magister coelestis instituit!

PL 20, 359A

次に言う。「それゆえ、汝らはこう祈れ」(マタイ6:9)。我々の主は、祈る者を聞き入れることを常とするが、どのような言葉で祈るべきかを示した。ああ、命の教師、天の師が我々のために定めたこの祈りは、なんと信ずべき、幸いな祈りであろうか。

2

Quam beati etiam nos esse possumus, si haec orationis dominicae verba non tantum officio oris, sed fidelissimo conversationis actu servemus!

PL 20, 359A

この主の祈りの言葉を、口の務めとしてだけでなく、このうえなく忠実な生き方の行いによって守るならば、我々もまた、どれほど幸いでありうることか。

3

Hanc itaque orandi formam Dominus discipulis suis ad spem salutis humanae constituit, dicendo: Pater noster qui in coelis es (Ibid.) . Quanta Domini circa nos dilectio!

PL 20, 359A

そこで主は、人類の救いの望みのために、この祈りの形を弟子たちに定め、こう言った。「天にいる我々の父よ」(マタイ6:9)。主の我々への愛はなんと大きいことか。

4

Quanta misericordia ejus et pietas, quae nobis tantae gratiae munus indulsit, ut licenter Dominum ac Deum nostrum, servi Patrem dicere audeamus! Quo vocabulo non jam tantum servos, sed etiam filios nos Dei esse demonstrat.

PL 20, 359B

主の慈しみ〔misericordia〕と慈しみ〔pietas〕はなんと大きいことか。主は、僕である我々が、主にして我々の神を、臆せず父と呼ぶほどの、これほど大きな恩寵の賜物を我々に授けた。この呼び名は、我々がもはや僕であるだけでなく、神の子でもあることを示している。

5

Et cum ad gratiam satis superque sufficeret, ut vel servi dici tantummodo mereremur, in tantum charitas Dei exabundavit, ut non solum servi, sed et filii Dei per adoptionem vocemur.

PL 20, 359B

僕と呼ばれるにふさわしいとされるだけでも、恩寵として十分すぎるほどであったのに、神の愛はあふれ出て、我々は僕であるだけでなく、養子とされることによって神の子とも呼ばれるのである。

6

Cujus nominis gratiam, per fidem credentibus Christo donatam, in Evangelio Joannes ostendit, dicendo: Quotquot crediderunt in eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus: qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt (Joan. I, 12, 13) .

PL 20, 359B

この名の恩寵が、キリストを信じる者たちに信仰を通して与えられていることを、ヨハネは福音書で示して言う。「彼を信じた者は誰でも、神の子となる権能を彼から与えられた。彼の名を信じる者たちである。彼らは、血によってでも、肉の意志によってでも、男の意志によってでもなく、神から生まれた」(ヨハネ1:12, 13)。

7

Unde et Apostolus ait: Quoniam autem estis filii Dei, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra clamantem, Abba, Pater (Gal. IV, 6) .

PL 20, 359C

それゆえ使徒も言う。「汝らは神の子であるので、神は、『アッバ、父よ』と叫ぶ自らの子の霊を、汝らの心に送った」(ガラテヤ4:6)。

8

Quia igitur tanti muneris gratiam consecuti sumus, ut non solum servi, sed et filii efficeremur; quasi filii Dei agere et conversari debemus: ut id nos esse quod dicimur, spirituali actu probemus, secundum quod Joannes in Epistola sua ait: Qui natus est ex Deo, peccatum non facit, quia nativitas Dei custodit illum, et diabolus non tangit illum (I Joan. V, 18) .

PL 20, 359C

したがって、我々はこれほど大きな賜物の恩寵に与り、僕であるだけでなく子ともされたのだから、神の子として行い、振る舞わなければならない。我々が自らそう呼ばれているものであることを、霊的な行いによって証明するためである。ヨハネが自らの書簡で言うとおりである。「神から生まれた者は罪を行わない。神の生まれがその者を守り、悪魔はその者に触れないからである」(一ヨハネ5:18)。

9

Qui autem peccatum facit, non est ex Deo, sed a diabolo est, quia diabolus ab initio peccat (I Joan. III, 8) . Et idcirco sacramentum coelestis nativitatis nostrae custodientes, ab omni peccato alieni esse debemus, ut vere filii Dei dici vel esse mereamur.

PL 20, 359C

「罪を行う者は神から出たのではなく、悪魔から出ている。悪魔は初めから罪を犯しているからである」(一ヨハネ3:8)。それゆえ、我々は自らの天の生まれの秘跡を守る者として、あらゆる罪と無縁でなければならない。まことに神の子と呼ばれ、またそうあるにふさわしいとされるためである。

10

Sciunt et sancti Prophetae hujus divinae misericordiae gratiam, in qua nobis Deum Patrem nuncupare permissum est, dicente Isaia: Tu es enim Pater noster: quia Abraham non cognovit nos, et Israel non cognovit nos, sed tu, Domine, Pater noster; ab initio nomen tuum super nos est (Isai. LXIII, 16) .

PL 20, 359D

聖なる預言者たちも、我々が神を父と呼ぶことを許されている、この神の慈しみの恩寵を知っている。イザヤは言う。「汝こそ我々の父である。アブラハムは我々を知らず、イスラエルは我々を認めなかったが、主よ、汝は我々の父である。初めから、汝の名は我々の上にある」(イザヤ63:16)。

11

Similiter et Malachias in libro suo testatur, dicens: Unus est enim Pater omnium nostrum (Malach. II, 10) . Quanta Domini misericordia!

PL 20, 359D

同じようにマラキも、自らの書で証言して言う。「我々すべての父は、ただ一人である」(マラキ2:10)。主の慈しみはなんと大きいことか。

12

Qui jam dudum nobis patrem diabolum voluntate propria adsciveramus, nunc renati per aquam et Spiritum sanctum, Patrem Deum habere jam coepimus. Ipse enim Deus Pater unus est nobis, qui regenerat Spiritu suo, quos facit ad aeternam haereditatem filios.

PL 20, 359D

我々は、すでに久しく、自らの意志で悪魔を父として迎え入れていたが、いま水と聖なる霊によって新たに生まれ、神を父として持ち始めた。まことに、我々にとって父なる神は唯一であり、この神は自らの霊によって再び生まれさせ、永遠の相続に至る子とする。

13

Et ideo quasi filii Dei ambulare debemus, ne aliter agentes quam filios Dei convenit, rei sub usurpatione tanti nominis teneamur.

PL 20, 360A

それゆえ、我々は神の子として歩まなければならない。神の子にふさわしい行いとは異なる行いをして、これほど大きな名を横取りした責めを負わされることのないためである。

Tractatus XIV, Caput II

第XIV講話 第II章PL 20, 360A
1

Ait ergo: Pater noster qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum. Non quod ab aliquo nomen Dei sanctificari possit, cum omnes sanctificet ipse, qui ait per Prophetam: Sancti estote, sicut et ego sanctus sum, dicit Dominus (Levit. XI, 44; XIX, 2) .

PL 20, 360A

それゆえ言う。「天にいる我々の父よ、汝の名が聖とされるように」。これは、神の名が誰かによって聖とされうるということではない。すべての者を聖とするのは神自身であり、神は預言者を通して言う。「汝らは聖なる者であれ。私が聖であるように、と主は言う」(レビ記11:44; 19:2)。

2

Sed idcirco nomen ipsius sanctificari postulamus, ut in nobis sanctificetur per opera justitiae, per fidei meritum, per gratiam Spiritus sancti. Quam sanctificationem, ut per hujusmodi dona accipere possimus, misericordiae ipsius auxilium necessarium est. Verum non eget aliqua sanctificatione ille, qui fons est sanctitatis aeternae.

PL 20, 360A

我々が神の名が聖とされるよう願うのは、その名が我々のうちで、正義の業により、信仰の功績により、聖なる霊の恩寵によって聖とされるためである。この聖化をこうした賜物によって受けることができるためには、神自身の慈しみの助けが必要である。もっとも、永遠の聖性の泉である神自身は、いかなる聖化も必要としない。

Tractatus XIV, Caput III

第XIV講話 第III章PL 20, 360B
1

Deinde ait: Adveniat regnum tuum (Matth. VI, 10) . Similiter et hic non Deo optamus ut regnet, qui Rex est aeternorum saeculorum; cujus regnum nec initium habet nec finem: sed ut illud regnum, id est coeleste quod nobis promisit, adveniat.

PL 20, 360B

次に言う。「汝の国が来るように」(マタイ6:10)。ここでも同様に、我々は、永遠の世々の王である神が王となるよう望んでいるのではない。神の国には始まりも終わりもない。我々が望むのは、神が我々に約束したあの国、すなわち天の国が来ることである。

2

Sed magnae fiduciae et sincerae conscientiae est, hoc Domini regnum ut adveniat, confidenter optare. Et idcirco, quia, ut regnum Dei veniat, semper oramus; tales nos in fide Domini et in mandatis ejus exhibere debemus, ut futuro regno digni esse possimus.

PL 20, 360B

しかし、主のこの国が来ることを臆せず望むのは、大いなる信頼と誠実な良心を要する。それゆえ、神の国が来るように我々はいつも祈るのだから、来たるべき国にふさわしい者となりうるよう、我々は主への信仰と主の戒めにおいて、そのような者として自らを示さなければならない。

Tractatus XIV, Caput IV

第XIV講話 第IV章PL 20, 360B
1

Dehinc ait: Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra (Ibid.) . Par quoque et hic intelligentiae ratio est.

PL 20, 360B

続いて言う。「汝の意志が、天で行われるように、地でも行われるように」(マタイ6:10)。ここでも、理解の筋道は同じである。

2

Non enim quisquam est, qui obsistere et contradicere Deo possit, ne, quod velit, faciat; cum voluntate ejus, et in coelo et in terra, cuncta consistant: sed, ut in nobis voluntas ejus fiat, oramus.

PL 20, 360C

神に逆らい反対して、神が望むことを行わせないようにできる者は誰もいない。神の意志によって、天にも地にもすべてのものが成り立っているからである。我々が祈るのは、神の意志が我々のうちで行われるようにということである。

3

Voluntas autem Dei est, ut toto corde ei credentes, haec, quae fieri praecipit, impleamus. De qua voluntate Dei Apostolus testatur, dicens: Voluntas Dei est sanctificatio vestra, ut abstineatis vos a carnalibus concupiscentiis (I Thess. IV, 3) .

PL 20, 360C

神の意志とは、心を尽くして神を信じる我々が、神が行えと命じることを果たすことである。この神の意志について、使徒は証言して言う。「神の意志は、汝らの聖化である。すなわち、汝らが肉の欲望を断つことである」(一テサロニケ4:3)。

4

De quo et Dominus in Evangelio locutus est, dicens: Haec est voluntas Patris mei qui misit me, ut omnis qui videt Filium et credit in eo, habeat vitam aeternam (Joan. VI, 40) .

PL 20, 360C

これについて、主も福音書で語って言った。「私を遣わした私の父の意志は、子を見て彼を信じる者がみな、永遠の生命を得ることである」(ヨハネ6:40)。

5

Cum ergo dicimus: Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra; hoc oramus, id est, ut sicuti Dei voluntas ab angelis fideliter custoditur in coelis; ita quoque a nobis religiosa ac fideli devotione semper servetur in terra.

PL 20, 360C

それゆえ、「汝の意志が、天で行われるように、地でも行われるように」と我々が言うとき、我々が祈るのはこういうことである。神の意志が天で天使たちによって忠実に守られているように、地でも我々によって、敬虔で信仰ある献身をもって常に守られるように、ということである。

6

Quae voluntas ut in nobis rite possit impleri, sine intermissione divinae dignationis auxilium postulandum est.

PL 20, 360D

この意志が我々のうちで正しく果たされうるよう、神がよしとして与える助けを、絶え間なく願わなければならない。

7

Vel certe: Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra: ut sicut in coelo, id est, in sanctis ac coelestibus hominibus, Dei voluntas impletur; ita quoque in terra, id est, in his qui necdum crediderunt, per credulitatem fidei et veritatis cognitionem, ut Dei fiat voluntas, oramus.

PL 20, 360D

あるいは次のようにも解せる。「汝の意志が、天で行われるように、地でも行われるように」。天、すなわち聖なる天の人々において神の意志が果たされているように、地、すなわちまだ信じていない人々においても、信じる心により、また真理の認識によって、神の意志が行われるようにと、我々は祈る。

Tractatus XIV, Caput V

第XIV講話 第V章PL 20, 360D
1

Dehinc ait: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie (Matth. VI, 11) . Duplici modo hoc Domini dictum intelligimus.

PL 20, 360D

続いて言う。「我々の日ごとのパンを、今日、我々に与えよ」(マタイ6:11)。主のこの言葉を、我々は二通りに解する。

2

Primum, ut non aliud quam quotidianum victum postulemus: non enim jubemur divitias petere aut affluentiam saecularium rerum, sed panem quotidianum, quod Christianis fide viventibus ad praesentem vitam solummodo necessarium est, dicente Apostolo: Habentes victum et tegumentum, his contenti sumus (I Tim. VI, 8) .

PL 20, 361A

第一に、日ごとの糧以外のものを願わない、ということである。我々が命じられているのは、富や世の事物の豊かさを求めることではなく、日ごとのパンを求めることである。それは、信仰によって生きるキリスト教徒にとって、現在の生のためだけに必要なものだからである。使徒が言うとおりである。「食べ物と覆いがあれば、我々はそれで満足する」(一テモテ6:8)。

3

Id ipsum quoque et Salomon evidenter ostendit: Usus, inquit, hominis, panis, aqua, et vestimentum (Eccli. XXIX, 28) .

PL 20, 361A

ソロモンも同じことをはっきりと示している。彼は言う。「人に必要なものは、パンと水と衣である」(集会の書29:28)。

4

Sed cum dicimus hodie, docemur, de praesenti tantum die, non de omni vitae tempore cogitare, ne mens nostra saeculari sollicitudine occupetur: secundum quod ipse Dominus alio loco aperte demonstrat, dicendo: Nolite cogitare de crastino, crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi (Matth. VI, 34).

PL 20, 361A

しかし、「今日」と言うとき、我々は、生涯のすべての時のことではなく、現在の日のことだけを思い煩うよう教えられている。我々の精神が世の心配に占められないようにするためである。主自身が別の箇所で、はっきりと示して言うとおりである。「明日のことを思い煩うな。明日は、明日自身が思い煩うからである」(マタイ6:34)。

5

Hoc autem spiritaliter nobis praeceptum esse debemus advertere, ut panem quotidianum petamus: id est, panem illum coelestem et spiritalem, quem quotidie ad medelam animae et spem aeternae salutis accipimus, de quo ait Dominus in Evangelio: Panis coelestis, caro mea est, quam ego dabo pro mundi hujus vita (Joan. VI, 52) .

PL 20, 361B

だが、この命令が我々に霊的な意味でも与えられていることに、我々は気づかなければならない。すなわち、我々が日ごとのパンを願うのは、魂の癒しと永遠の救いの望みのために我々が毎日受ける、あの天の霊的なパンのことでもある。これについて、主は福音書で言う。「天のパンとは、私の肉である。私はそれを、この世の生命のために与える」(ヨハネ6:52)。

6

Et hunc ergo panem quotidie postulare jubemur: id est, ut, praestante Domini misericordia, quotidie panem accipere corporis Domini mereamur. Ait enim sanctus Apostolus: Probet autem se ipsum homo, et sic de pane Domini manducet, et de calice bibat (I Cor. XI, 28) .

PL 20, 361B

それゆえ、我々はこのパンをも毎日願うよう命じられている。すなわち、主の慈しみの賜物により、我々が毎日、主の体のパンを受けるにふさわしいとされるように、ということである。聖なる使徒は言う。「人はまず自らを吟味し、そうして主のパンを食べ、杯から飲め」(一コリント11:28)。

7

Et iterum: Qui manducat panem Domini indigne, et calicem bibit, reus erit corporis et sanguinis Domini (Ibid., 29) .

PL 20, 361B

また重ねて言う。「ふさわしくなく主のパンを食べ、杯を飲む者は、主の体と血に対して有罪となる」(一コリント11:29)〔引かれた句の後半は一コリント11:27〕。

8

Unde non immerito semper orare debemus, ut hunc panem coelestem quotidie mereamur accipere: ne, aliquo interveniente peccato, a corpore Domini separemur.

PL 20, 361B

それゆえ、この天のパンを毎日受けるにふさわしいとされるよう、我々がいつも祈るべきであるのは当然である。何らかの罪が入り込んで、主の体から切り離されることのないためである。

Tractatus XIV, Caput VI

第XIV講話 第VI章PL 20, 361C
1

Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12) . Justa plane ac necessaria omnibus haec vox est.

PL 20, 361C

「そして我々の負い目を赦せ、我々も我々に負い目のある者たちを赦すように」(マタイ6:12)。この言葉は、まことに正しく、すべての者にとって必要である。

2

Primum, ut peccatores nos esse confiteamur: dehinc, ut sic a Deo nobis oremus dimitti peccata, quemadmodum peccantibus in nos ipsi dimittimus.

PL 20, 361C

第一に、我々が罪人であることを告白するためであり、次に、我々自身が我々に罪を犯す者たちを赦すのと同じように、我々の罪も神から赦されるよう祈るためである。

3

Quod si minime faciamus, ipsi nos apud Deum reos verbis nostris efficimus, dicente Scriptura: Laqueus fortis est viro, propria labia (Prov. VI, 2, sec. LXX) .

PL 20, 361C

もしそうしなければ、我々は自らの言葉によって、自分自身を神の前で有罪にすることになる。聖書は言う。「人にとって強い罠は、自分自身の唇である」(箴言6:2。七十人訳による)。

4

Unde non immerito et Salomon, dominicae hujus orationis formam per Spiritum sanctum non ignorans, ante praemonuit, dicendo: Non mentieris verbum in tua oratione (Eccli. VII, 15) . Quis enim audeat, aut quomodo potest Deo in oratione mentiri?

PL 20, 361C

それゆえ、ソロモンも、聖なる霊によって、この主の祈りの形を知らないわけではなく、あらかじめ警告して言ったのは当然である。「汝の祈りにおいて、言葉を偽ってはならない」(集会の書7:15)。いったい誰が神への祈りで偽ることをあえてするだろうか。あるいはどうして偽ることができようか。

5

Nisi forte is qui secundum dominicam orationem a Deo peccatorum veniam postulans, ipse in se peccantibus non dimittit, non retinens dictum divinum: Homo homini reservas iram, et a Deo quaeris propitiationem? et ipse in hominem similem tibi non habes misericordiam, et Deum pro peccatis exoras (Eccli. XXVIII, 3, 4) ?

PL 20, 361D

ただし、主の祈りに従って神に罪の赦しを願いながら、自分に罪を犯す者たちを自らは赦さない者は、別である〔動詞が省かれている。前文の「偽る」を補って解した〕。そのような者は、神の言葉を心にとどめていない。「人よ、汝は人に対して怒りを取っておきながら、神には宥めを求めるのか。汝と同じ人間に慈しみを持たないままで、罪のゆえに神に懇願するのか」(集会の書28:3, 4)。

6

Hoc autem alio in loco ipse Dominus apertissime manifestat, proferens servi illius debitoris exemplum, cui plurimum debenti rogatus dominus debitum omne concesserat; qui cum post indultum debitum conservo suo debenti sibi nollet ipse dimittere, in carcerem traditus, et damnatus in poena est (Matth. XVIII, 23 et seqq.) .

PL 20, 361D

主自身は、別の箇所でこのことをこのうえなくはっきりと明らかにしている。多くを負っていた債務者である僕の例を挙げたのである。その僕に、主人は、請われて負債をすべて免じたが、免じられたあとで、自分に負債のある仲間の僕を自分は赦そうとしなかったので、牢に引き渡され、刑罰に処せられた(マタイ18:23以下)。

Tractatus XIV, Caput VII

第XIV講話 第VII章PL 20, 362A
1

Dehinc ait: Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo (Matth. VI, 13) . Tentationis hujus duplex ratio, et causa diversa est: quia aliis per peccatum tentatio infertur ad emendationem, aliis ad fidei probationem, aliis infertur ad gloriam, secundum quod beatus Jacobus in Epistola sua testatus est, dicens: Beatus qui sustinuerit tentationem, quoniam beatus factus accipiet coronam vitae, quam promisit Deus iis qui eum diligunt (Jac. I, 12) .

PL 20, 362A

続いて言う。「そして、我々を試みに導くな、悪から救え」(マタイ6:13)。この試みには二つの面〔duplex ratio。「二つ」と言いながら、以下には矯正・試験・栄光の三つが挙げられる〕があり、原因もさまざまである。ある人々には罪を通して試みが及ぶのは矯正のため、ある人々には信仰の試験のため、またある人々には栄光のために及ぶからである。福なるヤコブが書簡で証言して言うとおりである。「試みを耐え忍ぶ者は幸いである。幸いとされたその者は、神が自らを愛する者たちに約束した生命の冠を受けるからである」(ヤコブ1:12)。

2

Non enim sic oramus, ut tentationem, quam scimus esse utilem, penitus recusemus, dicente sancto David: Proba me, Domine, et tenta me, ure renes meos et cor meum (Psal. XXV, 2) .

PL 20, 362A

我々は、有益だと知っている試みまでも、まったく退けようとして祈るのではない。聖なるダビデが言うとおりである。「主よ、私を調べ、私を試みよ。私の腎と心を焼け」(詩篇25:2)。

3

Cum etiam sanctum Abraham sciamus per tentationem perfectae fidei gloriam consecutum: beatum quoque Apostolum ad profectum fidei suae traditum tentationibus legerimus.

PL 20, 362B

ことに、聖なるアブラハムが試みを通して完全な信仰の栄光を得たことを我々は知っており、福なる使徒もまた、自らの信仰の進歩のために試みに渡されたと我々は読んでいる。

4

Qui cum repelli a se tentationis auctorem a Domino postularet, responsum est illi: Sufficit gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9) .

PL 20, 362B

この使徒が、試みの張本人を自分から退けてくれるよう主に願ったとき、彼にこう答えが返された。「私の恩寵で十分である。力は弱さの中で完成されるからである」(二コリント12:9)。

5

Non ergo, ne in toto tentemur, oramus; sed ne, supra quam virtus fidei patitur, tentationi tradamur: quod ipsum in alio libro Evangelii evidenter ostensum est: sic enim scriptum est: Et ne nos inferas in tentationem (Luc. XI, 4) , quam sufferre non possumus.

PL 20, 362B

それゆえ、我々は、まったく試みられないようにと祈るのではなく、信仰の力が耐えうる限度を超えて試みに渡されないようにと祈る。このことは、福音の別の書でもはっきりと示されている。そこにはこう書かれている。「そして我々を試みに導き入れるな」(ルカ11:4)。すなわち、我々が耐えることのできない試みに、ということである。

6

Apostolus quoque, ut id ipsum ostenderet, ita testatus est, dicendo: Fidelis autem Deus, qui non patitur tentari super id quod potestis, sed facit cum tentatione etiam transgressum, ut possitis tolerare (I Cor. X, 13) .

PL 20, 362B

使徒もまた、同じことを示すために、こう証言した。「神は信実である。神は、汝らが耐えうる以上に試みられることを許さず、試みとともに、切り抜けることをも備えて、汝らが耐えられるようにする」(一コリント10:13)。

7

Et ideo non illam tentationem a nobis auferri, quae esse potest utilis, deprecamur; sed illam, quae ad fidei nostrae eversionem modum infirmitatis excedit.

PL 20, 362C

それゆえ、我々が自分から取り去ってくれるよう願うのは、有益でありうるあの試みではなく、我々の信仰を覆すまでに弱さの限度を超えるあの試みである。

8

Et idcirco congrue ac necessario in fine orationis etiam liberari nos postulamus a malo (Matth. VI, 13) , qui fidem nostram diversis tentationibus quotidie expugnare non desinit, a qua nos non immerito quotidiana oratione deprecamur, ne immissionibus ipsius impediti, praecepta divina minime possimus implere.

PL 20, 362C

それゆえ、祈りの終わりに、悪から解き放たれるよう願うのも、ふさわしく、また必要なことである(マタイ6:13)。悪は、我々の信仰をさまざまな試みで日ごとに攻めてやまない。その悪から〔底本は a qua。女性形で、男性の「悪」に一致しない。ミーニュの脚注はグリュナエウス版の欄外に従って a quo と読むことを勧める(あわせて expugnare を oppugnare とする)。これに従い、悪を指すと取った〕救ってくれるよう、我々は日ごとの祈りによって当然ながら願う。悪の差し向けに妨げられて、神の戒めをまったく果たせなくならないためである。

9

Universa igitur, quae fidei ac saluti nostrae sunt necessaria, in hac brevitate orationis dominicae continentur, dum professionem nominis paterni confitemur, dum significationem inesse in nobis ipsius nominis postulamus, dum advenire regnum Dei petimus, dum voluntatem ejus in nobis fieri deprecamur; dum panem vel terrenum vel coelestem ad spem salutis nostrae quotidie exoramus, dum peccatorum veniam imploramus, dum gravem tentationem auferri a nobis oramus; postremo dum nos liberari a malo, qui est auctor omnis peccati, indesinenter a Domino postulamus.

PL 20, 362C

こうして、我々の信仰と救いに必要なすべてが、主の祈りのこの短さの中に含まれている。すなわち、我々は父の名の宣言を告白し、その名の意味が我々のうちに備わることを願い、神の国が来るように求め、神の意志が我々のうちで行われるよう嘆願し、地のパンまたは天のパンを我々の救いの望みのために日ごとに乞い、罪の赦しを切に願い、重い試みが我々から取り除かれるよう祈り、最後に、あらゆる罪の張本人である悪から救い出されるよう、主に絶え間なく願うからである。

10

Quod ipsum futurum olim per Isaiam Spiritus sanctus praenuntiaverat, dicendo: Quoniam verbum breviatum faciet Dominus per universum orbem terrae (Isai. X, 23) .

PL 20, 362D

このことを、聖なる霊は昔イザヤを通して予告していた。「主は全地に、短く縮められた言葉を行うからである」(イザヤ10:23)。

11

Unde non immerito sequitur: Si dimiseritis hominibus peccata eorum, remittet vobis Pater vester qui est in coelis delicta vestra: si autem non remiseritis hominibus, nec Pater vester remittet vobis peccata vestra (Matth. VI, 14, 15) .

PL 20, 362D

それゆえ当然、続けてこう言われる。「汝らが人々の罪を赦すなら、天にいる汝らの父は、汝らの罪〔delictum〕を赦す。しかし汝らが人々を赦さないなら、汝らの父も汝らの罪を赦さない」(マタイ6:14, 15)。

12

In hoc quod oramus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: sequitur Domini justa sententia, qua ait: Si non remiseritis hominibus peccata eorum, nec Pater vester remittet vobis, qui est in coelis.

PL 20, 363A

「我々の負い目を赦せ、我々も我々に負い目のある者たちを赦すように」と我々が祈ることのあとに、主の正しい宣告が続く。それによって主は言う。「汝らが人々の罪を赦さないなら、天にいる汝らの父も汝らを赦さない」。

13

Et idcirco ut de remittendis nobis peccatis Dominum confidenter orare possimus, ipsis prius in nos peccantibus remittamus. Unde et Salomon ait: Remitte proximo tuo peccata, et tibi peccata solventur (Eccli. XXVIII, 5, sec. LXX) .

PL 20, 363A

それゆえ、我々の罪が赦されることを確信して主に祈ることができるように、まず我々に罪を犯す者たちを、我々が赦そう。ソロモンもそれゆえ言う。「汝の隣人の罪を赦せ。そうすれば、汝の罪も解かれる」(集会の書28:5。七十人訳による)〔引かれた句は集会の書28:2〕。

14

Quod si infideli animo ac perdurata mente delinquentium in nos peccata teneamus; nos quoque peccatorum veniam accipere non mereri, aperte Dominus manifestat: cui est honor, laus et gloria, una cum Spiritu sancto, ante omnia saecula, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

PL 20, 363A

だが、もし我々が、不信の心と頑なな精神をもって、我々に罪を犯す者たちの罪を保持するならば、我々もまた罪の赦しを受けるにふさわしくないことを、主ははっきりと示している。この主に、栄誉と賛美と栄光が、聖なる霊とともに、すべての世に先立って、今も、常に、世々にわたってある。アーメン。

Tractatus XV, Caput I

第XV講話 第I章PL 20, 363B
1

Deinde ait: Cum jejunatis, inquit, nolite fieri, sicut hypocritae, tristes: exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.

PL 20, 363B

次に言う。「汝らが断食するとき」と主は言う。「偽善者たちのように悲しげになるな。彼らは、断食していると人々に見えるよう、自分の顔を損なう。アーメン、私は汝らに言う、彼らは自分の報いをすでに受け取った」。

2

Vos autem cum jejunatis, ungite caput vestrum, et faciem vestram lavate, ne appareatis hominibus jejunantes, sed Patri vestro qui est in absconso: et Pater vester, qui est in absconso, reddet vobis (Matth. VI, 16, 18) .

PL 20, 363B

「だが汝らは、断食するとき、汝らの頭に油を塗り、汝らの顔を洗え。断食している者として人々に現れず、隠れたところにいる汝らの父に現れるためである。隠れたところにいる汝らの父は、汝らに報いる」(マタイ6:16, 18)。

3

Sicuti in superioribus praeceptis, ita quoque circa jejunii observationem, ad perfectae nos fidei meritum Dominus doctrinae suae mandatis instituit; ut non propter humanam gloriam (sicut hypocritae faciunt), sed propter futuram spem, soli Domino jejunemus, a quo exspectamus humilitatis hujus devotae mercedem.

PL 20, 363B

先の戒めと同様に、断食を守ることについても、主は自らの教えの戒めによって、我々を完全な信仰の功績へと導く。それは、(偽善者たちがするように)人間の栄光のためにではなく、来たるべき望みのために、ただ主のためにのみ我々が断食するためであり、この敬虔なへりくだりの報いを、我々は主に期待する。

4

Verum qui ita jejunant, ut magis hominibus quam Deo placeant; habent quidem laborem de corporis afflictione, sed per inanem gloriam mercedem laboris apud Deum habere non possunt: quia cum solummodo id causa religionis ac fidei agere debeant, humanae potius laudis gloriam quaerere malunt; et ideo ait Dominus: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.

PL 20, 363C

しかし、神よりも人に気に入られようとして断食する者は、体を苦しめる労苦を負いはするが、空しい栄光のゆえに、その労苦の報いを神のもとで得ることはできない。ただ信心と信仰のためにのみ行うべきなのに、人間の称賛の栄光をむしろ求めようとするからである。だから主は言う。「アーメン、私は汝らに言う、彼らは自分の報いをすでに受け取った」。

5

Et unum quidem propositum videtur esse jejunii; tam ejus qui Deo tantum devota mente jejunat, quam etiam illius qui jejunans hominibus placere desiderat: sed distat gratia jejunantium; quia quamvis utriusque simile propositum videatur atque idem jejunii labor, non tamen idem fructus est nec eadem retributio meritorum.

PL 20, 363C

断食の目的は、確かに一つに見える。ただ神のためにだけ敬虔な心で断食する者の場合も、断食しながら人々に気に入られようと望む者の場合も、そうである。しかし、断食する者たちの恩寵には隔たりがある。双方の目的は似て見え、断食の労苦も同じに見えるのに、実りは同じでなく、功績への報いも同じではないからである。

6

Longe enim differt ille qui propter Deum jejunat, ab eo qui propter homines jejunare proponit: quia huic pro mercede laboris compensatio fit laudis humanae; illi pro devotione humilitatis, meritum gloriae in futuro servatur.

PL 20, 363D

神のために断食する者と、人のために断食しようと目指す者とは、大いに異なる。後者には、労苦の報いとして人間の称賛による埋め合わせが与えられるが、前者には、へりくだりの献身に対して、将来における栄光の功績が取っておかれるからである。

7

Sic quoque et orantium habitus, secundum propositum quidem non differre videtur; sed secundum animi fidem et mentis affectum, magna distantia meritorum est.

PL 20, 363D

祈る者たちの姿もまた同様に、目的の点では異ならないように見えるが、心の信仰と精神の傾きの点では、功績に大きな隔たりがある。

8

Aliud est enim (ut superius dictum est) sub exspectatione humanae laudis orare: aliud ad hoc tantum orare, ut orationis suae a Deo retributore exspectet mercedem. Similis causa est et circa omnem observantiam divinae religionis.

PL 20, 364A

先に述べたように、人間の称賛を期待して祈ることと、ただ祈りの報いを、報いる神から期待するためにだけ祈ることとは、別である。神への信心のあらゆる務めについても、事情は同様である。

Tractatus XV, Caput II

第XV講話 第II章PL 20, 364A
1

Unde non immerito Dominus omne studium laudis atque humanae jactantiae volens a nobis abesse, docet nos quemadmodum ipsi religioso animo ac devota mente placeamus, dicendo: Vos autem, cum jejunatis, ungite caput vestrum, et faciem vestram lavate, ne appareatis hominibus jejunantes, sed Patri vestro qui est in absconso: ut, si fieri potest, opus jejunii, et ipsius corporis atque animae afflictionem vultus hilaritate velemus.

PL 20, 364A

それゆえ、主は、称賛へのあらゆる熱意と人間的な誇示を我々から遠ざけようとして、どのようにすれば我々が敬虔な心と献身的な精神で主自身に気に入られるかを教えて、言う。「だが汝らは、断食するとき、汝らの頭に油を塗り、汝らの顔を洗え。断食している者として人々に現れず、隠れたところにいる汝らの父に現れるためである」。すなわち、できることなら、断食の業と、体そのものや魂の苦しみとを、顔の晴れやかさで覆い隠せ、ということである。

2

Cujus rei exempla, etiam secundum historiam, in Sanctis praeterito tempore legimus praeostensa.

PL 20, 364A

このことの例を、歴史的な意味でも、過去の時代の聖なる者たちに前もって示されているのを、我々は読む。

3

Nam sanctissima Judith, cum magno moerore pro populo esset afflicta, post solemnitatem triduani jejunii, capite uncto et lota facie, ita internae afflictionis tristitiam texit, ut simulato gaudio laetari hostibus videretur: ac sic dum per laetitiam vultus jejunium texit, de hoste triumphum victoriae reportavit (Judith XII, 6-10) .

PL 20, 364B

いとも聖なるユディトは、民のために大きな嘆きに苦しんでいたが、三日間の断食の儀ののち、頭に油を塗り顔を洗って、内なる苦しみの悲しみを覆い隠したので、偽りの喜びによって、敵たちには喜んでいるように見えた。こうして、顔の喜びで断食を覆い隠しながら、敵に対する勝利の凱旋を持ち帰った(ユディト記12:6-10)。

4

Similiter Esther sanctissima, dum lota facie et capite uncto, post triduanum jejunium intelligi a rege potuit, Aman illum populi sui inimicum nequissimum interemit (Esther IV, 16) .

PL 20, 364B

同じように、いとも聖なるエステルは、顔を洗い頭に油を塗って、三日の断食ののち、王に目を留めてもらえたとき〔intelligi a rege potuit。直訳は「王に理解されることができた」。王の前に出て認められたことを言うと取った〕、民の最悪の敵であるあのハマンを滅ぼした(エステル記4:16)。

5

Quid de Daniele ac tribus pueris dicemus, qui in tanta abstinentia, inter tot adolescentes qui cibis regalibus pascebantur, soli vultu caeteris gratiores inventi sunt (Dan. I, 12 et 15) ?

PL 20, 364B

ダニエルと三人の若者について何と言おうか。彼らはこれほどの禁欲のうちにありながら、王の食物で養われていた多くの若者たちの中で、ただ彼らだけが、顔つきにおいて他の者たちより好ましいと認められた(ダニエル1:12と15)。

Tractatus XV, Caput III

第XV講話 第III章PL 20, 364C
1

Sed quia id secundum litteram diximus; quid etiam secundum spiritualem intelligentiam sentiendum sit, debemus advertere. In unctione capitis misericordiam significari cognoscimus.

PL 20, 364C

しかし、これを字義どおりに述べたので、霊的な理解に従ってはどう解すべきかにも、我々は注意しなければならない。頭に油を塗ることには、慈しみが意味されていると我々は知っている。

2

Unde ungere caput, est proximo misericordiam facere: quae misericordia in pauperem facta, refertur ad Dominum, qui caput viri secundum Apostolum intelligitur, ipso Domino dicente: Quamdiu uni ex minimis istis fecistis, mihi fecistis (I Cor. XI, 3; Matth. XXV, 40) .

PL 20, 364C

それゆえ、頭に油を塗るとは、隣人に慈しみを行うことである。貧しい者に行われたこの慈しみは、主に帰せられる。使徒によれば、主は男の頭と解され、主自身が言う。「汝らが、これらの最も小さな者の一人にした限りは、私にしたのである」(一コリント11:3; マタイ25:40)。

3

In cujus misericordiae vice, divina retributione, velut quodam oleo coelesti perfundimur, ab eo qui ait: Beati misericordes, quoniam ipsis miserebitur Deus (Matth. V, 7) .

PL 20, 364C

この慈しみの代わりに、神の報いによって、我々はいわば天の油のようなものを浴びせられる。それは、こう言った者によってである。「慈しみ深い者たちは幸いである。神が彼らを憐れむからである」(マタイ5:7)。

4

Novit hanc coelestis olei in capite unctionem etiam sanctus David, cum dicit: Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam (Psal. CXXXII, 2). In facie vero lavanda, emundatio corporis ac sincerae conscientiae puritas, significata cognoscitur.

PL 20, 364C

頭への天の油のこの塗油を、聖なるダビデも知っている。彼は言う。「頭に注がれた香油のようである。それは髭にまで流れ下る」(詩篇132:2)。顔を洗うことには、体の清めと、誠実な良心の純潔が意味されていると分かる。

5

Unde lavare faciem, hoc est, ab omni sorde peccatorum et squalore delicti, et faciem cordis nostri et ipsam conscientiam mundam referre, ut vere laetitiam coelestis gaudii et hilaritatem sancti Spiritus in nobis habere possimus.

PL 20, 364D

それゆえ、顔を洗うとは、あらゆる罪の汚れと罪〔delictum〕の穢れから離れて、我々の心の顔と良心そのものを清いものとして〔神のもとに〕携えることである。それは、天の喜びの歓びと聖なる霊の晴れやかさを、まことに我々のうちに持つことができるためである。

6

Ac sic fit, ut dum sub hac fidei devotione Deo potius quam hominibus jejunamus, a Deo, qui occultorum est cognitor, accipiamus retributionis mercedem.

PL 20, 364D

こうして、この信仰の献身のもとに、人々のためよりもむしろ神のために断食するとき、隠れたことを知る神から、報いの報酬を受けることになる。

7

Hoc enim ait Dominus: Ne appareatis hominibus jejunantes, sed Patri vestro qui est in absconso: et Pater vester qui est in absconso, reddet vobis.

PL 20, 364D

実に、主が言うのはこのことである。「断食している者として人々に現れず、隠れたところにいる汝らの父に現れよ。隠れたところにいる汝らの父が、汝らに報いる」。

8

Si ergo vis caput semper unctum gerere, et mundam faciem cordis habere, juxta Domini dictum, insiste fideliter operibus misericordiae, insiste devotioni jejunii; ut placere Domino merearis, cui est gloria in saecula saeculorum, Amen.

PL 20, 365A

それゆえ、あなたが、主の言葉に従って、頭にいつも油を塗り、心の顔を清く保ちたいと望むなら、慈しみの業に忠実に励み、断食の献身に励め。主に気に入られるにふさわしくなるためである。この主に、栄光が世々にある。アーメン。

Tractatus XVI, Caput I

第XVI講話 第I章PL 20, 365A
1

Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea exterminant, ubi fures effodiunt et involant.

PL 20, 365A

「汝らは、地に宝を積むな。そこでは錆と虫が損ない、盗人が掘り開けて奪い去る」。

2

Thesaurizate autem vobis thesauros in coelo, ubi neque aerugo, neque tinea exterminant, et ubi fures non effodiunt nec furantur: ubi enim erit thesaurus tuus, illic erit et cor tuum (Matth. VI, 19-21) .

PL 20, 365A

「だが汝らは、天に宝を積め。そこでは錆も虫も損なわず、盗人も掘り開けず、盗みもしない。汝の宝のあるところ、そこに汝の心もあるからである」(マタイ6:19-21)。

3

Prohibet nos Dominus in terra thesaurizare, ubi omnia infirma sunt et caduca. Contrarium est enim fidei ac saluti hos terrenos thesauros expetere, divitias saeculi quaerere, facultates mundi sectari, quas possunt et tineae corrumpere, et aerugo absumere, et fures rapere.

PL 20, 365B

主は、地に宝を積むことを禁じる。そこではすべてが弱く、はかないからである。というのも、この地上の宝を求め、世の富を探し、世の財産を追い求めることは、信仰と救いに反するからである。それらは虫が損ない、錆が食い尽くし、盗人が奪いうるものである。

4

Quia quicumque magis in terra thesaurizare voluerint, quam in coelo, thesauros illos aeternae et coelestis vitae habere non possunt, dicente ipso Domino: Quoniam dives difficile intrabit in Regnum coelorum (Matth. XIX, 25) .

PL 20, 365B

天よりも地に宝を積もうと望む者は誰であれ、永遠の天の生命の、あの宝を持つことができないからである。主自身が言うとおりである。「金持ちが天の国に入るのは難しい」(マタイ19:25)〔引かれた句はマタイ19:23〕。

5

Similiter et Apostolus: Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et muscipulam diaboli (I Tim. VI, 9) .

PL 20, 365B

使徒も同様に言う。「富む者になろうと望む者は、試みに、また悪魔の罠に陥る」(一テモテ6:9)。

6

Recordemur illius divitis, qui omnem gloriam suam in saeculi thesauris atque in redituum suorum ubertate constituit: qui cum propter affluentiam frugum de ampliandis horreis cogitaret, atque animae suae delicias opum, et securitatem longae vitae promitteret; non dicam subripiente fure haec quae congregaverat perdidit; sed ipsam animam sub eadem nocte, cui thesaurizabat, amisit (Luc. XII, 16-20) .

PL 20, 365B

あの金持ちを思い起こそう。彼は自らのあらゆる栄光を、世の宝と、収入の豊かさに置いた。作物があふれるほどになったので、倉を広げることを考え、自分の魂に、富の楽しみと長い命の安心を約束していた。彼は、集めたこれらのものを盗人に奪われて失った、とは言わない。宝を積んでいた魂そのものを、その同じ夜のうちに失ったのである(ルカ12:16-20)。

7

Unde non immerito David ipse testatus est, dicens: Thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea (Psal. XXXVIII, 7) .

PL 20, 365C

それゆえ、ダビデ自身も当然証言して言う。「彼は宝を積むが、誰のためにそれらを集めるのかを知らない」(詩篇38:7)。

8

Cogitemus et illum adolescentem; qui cum prope omnia praecepta legis implesset; quia thesauros magis terrenos habuit quam coelestes, vitae aeternae thesauros obtinere non potuit (Matth. XIX, 21) .

PL 20, 365C

あの青年も思い起こそう。彼は律法のほとんどすべての戒めを果たしていたが、天の宝よりも地の宝を多く持っていたので、永遠の生命の宝を得ることができなかった(マタイ19:21)。

9

Et idcirco bene David ait: Nolite sperare in iniquitate, et rapinas nolite concupiscere: divitiae si affluant, nolite cor apponere (Psal. LXI, 11) .

PL 20, 365C

それゆえ、ダビデはよく言った。「不法に頼るな。略奪を欲するな。富があふれても、心を寄せるな」(詩篇61:11)。

Tractatus XVI, Caput II

第XVI講話 第II章PL 20, 365D
1

Quapropter vult nos Dominus thesauros nostros, non in terra ubi perire possunt, sed in coelo recondere, ubi nulla adversa dominantur, ubi fures non effodiunt, id est, diabolus et angeli ejus, nec aerugo exterminat, id est, peccata dominantur.

PL 20, 365D

それゆえ、主は、我々が自分の宝を、滅びうる地にではなく、天にしまっておくことを望む。そこでは、いかなる逆境も支配せず、盗人が、すなわち悪魔とその天使たちが掘り開けることもなく、錆が損なうことも、すなわち罪が支配することもない。

2

Quemadmodum autem hunc thesaurum in coelo reponere debeamus ipse Dominus in Evangelio manifestat, dicendo ad illum adolescentem: Vade, vende omnia quae habes, da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo (Matth. XIX, 21) .

PL 20, 365D

この宝を天にどのようにしまうべきかは、主自身が福音書で、あの青年に言って明らかにしている。「行って、持っているものをすべて売り、貧しい者たちに与えよ。そうすれば、汝は天に宝を持つ」(マタイ19:21)。

3

Hujusmodi ergo thesauros, qui aeterni sunt et incorrupti, qui perire non possunt, per opera justitiae, per pietatis ac misericordiae merita, jubemur in coelo recondere.

PL 20, 365D

それゆえ、永遠で朽ちず、滅びえないこの種の宝を、我々は、正義の業により、敬虔と慈しみの功績によって、天にしまうよう命じられている。

4

In coelo enim reconditur, quidquid (secundum fidem Scripturae) in usum pauperum fideliter erogatur, dicente Scriptura: Qui dat pauperi, Deo fenerat (Prov. XIX, 17) .

PL 20, 366A

天には、(聖書の確かさに従えば)貧しい者の用のために忠実に与えられたものが、何であれしまわれるからである。聖書は言う。「貧しい者に与える者は、神に貸している」(箴言19:17)。

5

Unde et sub Apostolis credentes, memores hujus dominici praecepti, thesaurizasse sibi invenimus in coelo; quia, venditis universis rebus suis, terrenos thesauros ad regna coelestia transtulerunt (Act. IV, 34) .

PL 20, 366A

それゆえ、使徒たちのもとで信じた者たちも、この主の戒めを覚えて、天に宝を積んでいたことを、我々は見いだす。自分のものをすべて売り、地上の宝を天の国々へと移したからである(使徒言行録4:34)。

Tractatus XVI, Caput III

第XVI講話 第III章PL 20, 366A
1

Et ideo addidit Dominus, dicens: Ubi fuerit thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum (Matth. VI, 21) .

PL 20, 366A

そこで主は、こう付け加えた。「汝の宝のあるところ、そこに汝の心もある」(マタイ6:21)。

2

Qui in coelo semper bonis operibus thesaurizamus, ubi omnis spes et salus est nostra, ubi nobis vita aeterna reposita est, in terra licet positi, cor tamen in coelo semper habemus.

PL 20, 366A

我々は、天に常に善い業によって宝を積む者であり、そこに我々のあらゆる望みと救いがあり、そこに永遠の生命が我々のために蓄えられているのだから、地に置かれていても、なお心は常に天に持っている。

3

Verum, non potest cor in coelis habere qui, cupiditate saeculi captus, thesaurizare sibi magis in terra maluerit.

PL 20, 366A

しかし、世の貪欲に捕らわれ、むしろ地に宝を積もうとする者は、天に心を持つことができない。

4

Merito et sanctus Apostolus etiam divites saeculi, quemadmodum hunc thesaurum coelestem consequi possint, hortatur, dicens: Divitibus hujus saeculi praecipe, non superbe sapere, neque ponere in incertum divitiarum spem suam, sed in Deum vivum, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum: bene faciant, divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi in futurum, ut apprehendant veram vitam (I Tim. VI, 17-19) , ab eo qui auctor est vitae et immortalitatis aeternae: cui est laus et gloria, in saecula saeculorum. Amen.

PL 20, 366B

聖なる使徒も、世の金持ちたちに対してさえ、どのようにすればこの天の宝を得ることができるかを、当然ながら勧めている。「この世の金持ちたちに命じよ。高慢に思い上がらず、不確かな富に望みを置かず、享受のためにすべてを豊かに我々に与える生ける神に望みを置け。善を行い、善い業において富み、気前よく与え、分かち合い、来たるべき世のために自分のために宝を積み、まことの生命を捕らえるようにせよ」(一テモテ6:17-19)。〔まことの生命を〕、生命と永遠の不死の源である者から捕らえるのである。この者に、賛美と栄光が世々にある。アーメン。

Tractatus XVII, Caput I

第XVII講話 第I章PL 20, 366C
1

Deinde ait: Lucerna, inquit, corporis tui est oculus tuus: si oculus tuus simplex est, totum corpus tuum lucidum est; si autem oculus tuus nequam est, totum corpus tuum tenebrosum est.

PL 20, 366C

次に言う。「汝の体のともし火は」と主は言う。「汝の目である。汝の目が澄んでいれば、汝の体全体が明るい。だが汝の目が悪ければ、汝の体全体が暗い」。

2

Si ergo lumen, quod in te est, tenebrae sunt; tenebrae ipsae quantae sunt (Matth. VI, 22, 24) ? Lucerna corporis, sensus mentis, et fides cordis intelligitur: quae si in nobis pura et lucida fuerit, sine dubio omne corpus nostrum illuminat.

PL 20, 366C

「それゆえ、汝の内にある光が闇であるなら、その闇はどれほどのものか」(マタイ6:22, 24)〔引かれた句はマタイ6:23〕。体のともし火とは、精神の思いであり、また心の信仰であると解される。これが我々のうちで清く明るければ、間違いなく我々の体全体を照らす。

3

Idcirco autem lucerna in comparatione fidei ponitur, quia sicut lucerna incedentium in nocte gressus illuminat, ne aut in foveas, aut in offendicula quaeque ambulantes incurrant: ita in hac saeculi nocte splendor fidei omnes vitae nostrae gressus, praeeunte lumine veritatis, illuminat; ne aut in foveas peccatorum, aut in offendicula diaboli incidamus.

PL 20, 366C

ともし火が信仰の喩えに置かれるのは、次の理由による。ともし火が、夜に歩む者たちの足もとを照らし、歩む者が穴や何かのつまずきに陥らないようにするのと同じように、この世の夜にあって、信仰の輝きが、真理の光に先導されて、我々の生涯のあらゆる歩みを照らし、我々が罪の穴や悪魔のつまずきに陥らないようにするのである。

4

Hoc est ergo quod ait Dominus: Lucerna corporis tui est oculus tuus: si oculus tuus simplex est, totum corpus tuum lucidum est; si autem oculus tuus nequam est, totum corpus tuum tenebrosum est: ostendens, quia si haec fides nostra, quae lucerna corporis vel oculo significatur, in nobis aut peccatorum tenebris, aut perfidiae obscuritate caecetur; sine dubio, omne corpus nostrum obscurum tenebrosumque redditur.

PL 20, 366D

それゆえ、主はこう言うのである。「汝の体のともし火は、汝の目である。汝の目が澄んでいれば、汝の体全体が明るい。だが汝の目が悪ければ、汝の体全体が暗い」。主はこう示している。体のともし火、すなわち目によって意味されるこの我々の信仰が、我々のうちで、罪の闇によって、あるいは背信の暗がりによって目を塞がれるなら、間違いなく、我々の体全体が暗く闇に満ちたものにされる、と。

5

Quod ipsum S. Joannes ostendit, dicens: Deus lux est: Et: Qui charum habet fratrem suum, ipse est in lumine; qui autem odit fratrem suum, in tenebris ambulat, et nescit ubi ambulat, quia tenebrae obcaecaverunt oculos ejus (I Joan. I, 5; II, 10, 11) .

PL 20, 366D

このことを、聖なるヨハネが示して言う。「神は光である」。また、「兄弟を大切に思う者は、光の中にいる。だが兄弟を憎む者は、闇の中を歩み、どこを歩んでいるのかを知らない。闇がその目を見えなくしたからである」(一ヨハネ1:5; 2:10, 11)。

6

Et si hoc de eo qui fratrem suum odit, secundum dictum Joannis, intelligitur; in quibus tenebris haereticus demoretur qui, amisso lumine catholicae veritatis, perfidus ac blasphemus existit, debemus advertere.

PL 20, 367A

兄弟を憎む者についてヨハネの言葉に従ってこう解されるのなら、公同の真理の光を失って、背信の者、冒瀆する者となった異端者が、どのような闇にとどまっているかに、我々は気づかなければならない。

7

Et ideo ait Dominus: Si lumen, inquit, quod in te est, tenebrae sunt; tenebrae ipsae quantae sunt? In eo scilicet, qui veritatem in mendacium, fidem in perfidiam demutaverit.

PL 20, 367A

それゆえ、主は言う。「汝の内にある光が闇であるなら、その闇はどれほどのものか」。すなわち、真理を偽りに、信仰を背信に変えてしまった者において、そうなのである。

Tractatus XVII, Caput II

第XVII講話 第II章PL 20, 367A
1

Alio autem sensu oculum corporis, qui est membris omnibus pulchrior ac pretiosior, episcopum advertimus significatum, qui clara fidei suae ac doctrinae praedicatione, velut oculus quidam, Ecclesiae corpus illuminat.

PL 20, 367A

別の意味では、すべての肢体のうち最も美しく貴い体の目は、司教を意味していると我々は解する。司教は、自らの信仰と教えの明らかな宣教によって、いわば目のように、教会の体を照らす。

2

Qui, si per simplicem fidem ac sanctam conversationem, catholicus et fidelis doctor exstiterit, potest populus cui praeest, doctrinae ac formae ipsius exemplo, in lumine semper veritatis manere.

PL 20, 367A

この司教が、素朴な信仰と聖なる生き方によって、公同の忠実な教師であるなら、彼が率いる民は、その教えと範型の模範によって、常に真理の光の中にとどまることができる。

3

Verum si is, qui lumen caeteris praebere videtur, per pravam fidem aut per turpem conversationem, nequam et perfidus doctor exstiterit; sine dubio, vitae ac perfidiae suae exemplo, totum corpus potest tenebrosum efficere.

PL 20, 367B

だが、他の者たちに光を与えていると見える者が、邪な信仰または恥ずべき生き方によって、悪く背信の教師となるなら、間違いなく、その生き方と背信の模範によって、体全体を暗くしうる。

4

Unde non immerito de tali oculo Dominus dicit: Si lumen quod in te est, tenebrae sunt; tenebrae ipsae quantae sunt!

PL 20, 367B

それゆえ、主がこのような目について言うのは当然である。「汝の内にある光が闇であるなら、その闇はなんと大きいことか」。

5

Hoc est, si hujusmodi doctor qui lumen fidei ex se praebere caeteris debet, per haeresim obcaecatus, tenebrosus exstiterit; quantae in populo illo possint esse tenebrae peccatorum, debemus advertere!

PL 20, 367B

すなわち、信仰の光を他の者たちに自ら与えるべきこのような教師が、異端によって目を塞がれ、闇となるなら、その民の中に罪の闇がどれほど大きくなりうるかに、我々は気づかなければならない。

Tractatus XVII, Caput III

第XVII講話 第III章PL 20, 367B
1

Et addidit: Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae (Matth. VI, 24) .

PL 20, 367B

そして主は付け加えた。「誰も二人の主人に仕えることはできない。一方を憎んで他方を愛し、あるいは一方に耐えて他方を軽んじるからである。汝らは、神とマモンとに仕えることはできない」(マタイ6:24)。

2

Non posse unumquemque nostrum duobus dominis servire, id est, Deo et diabolo, Dominus manifeste declarat.

PL 20, 367C

我々の誰も、二人の主人、すなわち神と悪魔に仕えることはできないと、主ははっきり宣言している。

3

Et Deus quidem, quamvis dominus omnium sit, quia omnia ab ipso creata sunt et in omnibus ipse dominatur, potestate, virtute, natura; horum tamen praecipue Dominus esse dignatur, qui Dominum ac Deum suum, conditorem universitatis cognoscentes, praecepta ejus fideli servitute custodiunt.

PL 20, 367C

神は、すべてのものの主ではあるが──すべてのものは神によって造られ、神がすべてのものを権能と力と本性によって支配するからである──、とりわけ、自らの主にして神、万物の創造者を知り、その戒めを忠実な奉仕をもって守る者たちの主であることを、よしとする。

4

Diabolus vero, horum tamen dominus intelligitur, quos a vero Domino ac parente seducens per peccatum, nequissimae suae subjugat servituti, et quibus per iniquitatis suae opera illicito jure dominatur.

PL 20, 367C

これに対して悪魔は、真の主にして親である者から罪によって誘い離し、自らの最も邪悪な隷従の下に服させる者たち、また自らの不法の業によって不当な権利をもって支配する者たちの主と解される。

5

Hac ergo de causa et ipse suo loco dominus appellatur, quia hujusmodi stultis hominibus per peccatum dominatur. Et idcirco scriptum est: Qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34) .

PL 20, 368A

この理由から、悪魔自身もその領分で主と呼ばれる。このような愚かな人々を、罪によって支配するからである。それゆえ書かれている。「罪を行う者は、罪の僕である」(ヨハネ8:34)。

6

Sed quia jam per Dei misericordiam visitati, liberati de diaboli dominatione, verum Dominum recognovimus, a quo creati et redempti sumus; priori domino, id est, diabolo, qui nobis more tyrannico dominabatur, servire prohibemur: vel potius avaritiae et cupiditati, quam mammonam nuncupat, quae interdum etiam religiosas mentes captivare consuevit.

PL 20, 368A

しかし我々は、すでに神の慈しみによって訪れを受け、悪魔の支配から解放されて、我々を造り贖った真の主を認めたのだから、先の主人、すなわち暴君のように我々を支配していた悪魔に仕えることは禁じられている。むしろ、主がマモンと呼ぶ強欲と貪欲に仕えることが禁じられている。これは、ときに敬虔な精神すら虜にする習いがある。

7

Unde fugere ac vitare debemus cupiditatem pecuniae, avaritiam saeculi, ne nos indignae servituti ejus, vel diabolo qui auctor est avaritiae, subjugemus.

PL 20, 368A

それゆえ、我々は金銭への貪欲と、世の強欲を避け、遠ざからなければならない。その〔強欲の〕卑しい隷従に、あるいは強欲の張本人である悪魔に、我々自身を服させないためである。

Tractatus XVII, Caput IV

第XVII講話 第IV章PL 20, 368B
1

Et hoc est quod ait Dominus: Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet, et alterum amabit, aut unum patietur, et alterum contemnet: quia quicumque ex toto corde Dominum ac Deum suum diligit, necesse est diabolum cum suis actibus oderit; quia in dilectione Dei manifestum est diabolum semper in execrationem haberi.

PL 20, 368B

これが、主の言うことである。「誰も二人の主人に仕えることはできない。一方を憎んで他方を愛し、あるいは一方に耐えて他方を軽んじるからである」。心を尽くして自らの主にして神を愛する者は、必ず悪魔とその行いを憎む。神の愛においては、悪魔が常に忌み嫌われることは明らかだからである。

2

Verum qui, per iniqua opera peccatorum, mammonam vel diabolum diligit, faciendo ipsius voluntatem, Deum amare non potest, cujus praecepta contemnit. Et ideo qui Deum diligit, servus diaboli non potest nuncupari; cui jam ipse per fidem coelestis gratiae dominatur.

PL 20, 368B

だが、罪の不法な業によってマモンあるいは悪魔を愛し、その意志を行う者は、その戒めを軽んじている神を愛することができない。それゆえ、神を愛する者は、悪魔の僕と呼ばれることはできない。神自身が、天の恩寵への信仰によって、すでにその者を支配しているからである〔cui…ipse…dominatur。cui を神を愛する者、ipse を神と取った。「その者自身が悪魔を支配している」とも読める〕。

3

Similiter et qui peccatis deserviens, dominationi se diabolicae subdit; hujusmodi Deum habere Dominum non meretur.

PL 20, 368B

同様に、罪に仕えて悪魔の支配に自らを服させる者、そのような者は神を主として持つにふさわしくない。

4

Et ideo ait Dominus: Non potestis Deo servire et mammonae: ostendens nos non posse et Deo servire et diabolo, id est, Deo misericordiae auctori, et diabolo mammonae et avaritiae dominatori.

PL 20, 368C

それゆえ、主は言う。「汝らは、神とマモンとに仕えることはできない」。これは、我々が神にも悪魔にも、すなわち慈しみの創始者である神にも、マモンと強欲の支配者である悪魔にも、同時に仕えることはできないことを示している。

5

Hoc et Apostolus ostendit, cum dicit: Quae societas lucis ad tenebras (II Cor. VI, 14) ? Mammona, id est, diabolus, qui auctor est mammonae. Ille nos ad misericordiam provocat, hic ad avaritiam; ille ad vitam, hic ad mortem; ille ad salutem, hic ad perditionem.

PL 20, 368C

このことを使徒も示して、言う。「光と闇とにどんな交わりがあるか」(二コリント6:14)。マモンとは、すなわちマモンの張本人である悪魔のことである。前者〔神〕は我々を慈しみへと促し、後者〔悪魔〕は強欲へと促す。前者は生命へ、後者は死へ。前者は救いへ、後者は滅びへ。

6

Cui de duobus obtemperare debemus? Ei utique qui nos ad vitam invitat, non ei qui nos tradit ad mortem . . . . Reliqua desiderantur.

PL 20, 368C

二者のうち、どちらに従うべきか。確かに、我々を生命へと招く者に従うべきであって、我々を死へ引き渡す者にではない . . . . 残りは失われている。〔編者の注記〕