アクイレイアのクロマティウスd. 407

Sermo de octo beatitudinibus › 全文

Sermo de octo beatitudinibus 全文

Chromatius of Aquileia · PL 20, 323C–328C

Caput I

第I章PL 20, 323C
1

Dat nobis, fratres, conventus hic populi et mercatus frequentia occasionem proponendi sermonis Evangelici. Solent enim saecularia esse spiritualibus exempla, et terrestria imaginem praebere coelestibus.

PL 20, 323C

兄弟たちよ、この民の集まりと市の賑わいが、我々に福音の説教を述べる機会を与える。世俗のことは霊的なことの例となり、地上のことは天上のことの像を示すのが常だからである。

2

Nam Dominus ac Salvator frequenter admonet nos per terrestria de coelestibus, cum dicit: Simile est regnum coelorum reti misso in mare (Matth. XIII, 47) . Vel certe: Simile est regnum coelorum homini negotiatori, quaerenti bonas margaritas (Ibid., 45) .

PL 20, 323C

実に、主であり救い主は、しばしば地上のものを通して、天上のことを我々に教え諭す。「天の国は、海に投げ入れられた網に似ている」(マタイ13:47)と言うときがそうである。あるいはまた、「天の国は、良い真珠を探している商人である人に似ている」(マタイ13:45)。

3

Si ergo mercatus hanc ipse continet rationem, ut unusquisque pro utilitate sua aut vendat quae sibi superflua sunt, aut emat quae desunt; non incondite et ego proponam mercem, quam mihi commisit Dominus, praedicationem utique coelestem: siquidem me minimum quoque, etsi indignum, tamen de servis illis, quibus Dominus talenta distribuit ad negotiandum lucrumque faciendum, elegit.

PL 20, 323C

それゆえ、市そのものがこのような道理を含み、各人が自分の利益のために、余った物を売るか、足りない物を買うのであるなら、私もまた、主が私に委ねた商品、すなわち天の説教を、粗雑にではなく差し出そう。主は、取引をして利益を上げるようにとタラントを分け与えたあの僕たちのうちから、最も小さな者であり、ふさわしくない者である私をさえ選んだのだから。

4

Nec sane deerunt mercatores, ubi per gratiam Dei tales ac tanti auditores. Magis autem necesse est lucrum coeleste captari, ubi terrestre commodum non negligitur.

PL 20, 323D

神の恩寵によってこれほどの、これほど多くの聴き手がいる所で、商人が欠けることはあるまい。だが、地上の利益が軽んじられていない所では、天の利得を求めることはなおさら必要である。

5

Cupio, fratres charissimi, proponere vobis illas beatitudinum margaritas pretiosas ex sancto Evangelio: aperite itaque cordis vestri thesauros, emite, percipite avide, feliciter possidete.

PL 20, 324C

いとも愛する兄弟たちよ、私は諸君に、聖なる福音に基づく、あの幸いの尊い真珠を差し出したい。それゆえ、諸君の心の宝庫を開け。買え、貪欲に受け取れ、幸いに所有せよ。

6

Dominus ac Deus noster unigenitus summi Patris, qui de Deo homo, de Domino magister dignatus est fieri, cum turbae multae ex diversis confluerent regionibus, assumptis discipulis suis, id est, apostolis suis: Ascendit in montem, et aperto ore suo docebat eos, dicens: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum.

PL 20, 324C

我々の主であり神であって、いと高き父の独り子は、神から人に、主から師になることをよしとした。多くの群衆が様々な地方から集まってきたとき、自分の弟子たち、すなわち使徒たちを連れて〔次のように記されている〕。「山に登り、口を開いて彼らを教えて、言った。『霊において貧しい者たちは幸いである。天の国は彼らのものだからである』」。

7

Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram, etc. (Matth. V, 1-3) . Gradus quosdam firmissimos ex lapidibus pretiosis sternit quodammodo Dominus Salvator; per quos sanctae animae et fideles repere possint et ascendere ad summum illud bonum, id est, regnum coelorum.

PL 20, 324C

「柔和な者たちは幸いである。彼らは地を所有するからである、云々」(マタイ5:1–3)。主なる救い主は、いわば宝石から成るきわめて堅固な段を敷く。聖なる魂と信仰ある者たちは、それらの段を通って這い登り、あの最高の善、すなわち天の国へと昇ることができる。

8

Breviter igitur, fratres charissimi, qualitates graduum cupio demonstrare, vestra modo mens tota et anima sit intenta, quia non sunt parva quae Dei sunt.

PL 20, 324D

それゆえ、いとも愛する兄弟たちよ、私は段のありようを手短に示したい。今こそ諸君の精神と魂をすべて注意に向けよ。神のことは小さなことではないからである。

Caput II

第II章PL 20, 325A
1

Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Mirum principium, fratres, doctrinae coelestis! non a terrore incipit, sed a beatitudine; non terrorem faciens, sed potius desiderium.

PL 20, 325A

「霊において貧しい者たちは幸いである。天の国は彼らのものだからである」。兄弟たちよ、天の教えの始まりは驚くべきものである。恐れから始まるのではなく、幸いから始まる。恐れを起こすのではなく、むしろ望みを起こす。

2

Vice enim agonothetae vel munerarii, certatoribus in hoc stadio spiritali praemium grande proponit; ut dum aspiciunt praemium, nec labores timeant, nec pericula perhorrescant. Beati ergo pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum.

PL 20, 325A

実に、競技の審判や見世物の主催者に代わって、この霊の競技場にいる競う者たちに大きな褒賞を示す。褒賞を見ているあいだは、労苦を恐れず、危険におののかないようにするためである。「それゆえ、霊において貧しい者たちは幸いである。天の国は彼らのものだからである」。

3

Non simpliciter, neque confuse beatos pauperes dixit, sed addidit, pauperes spiritu. Nec enim omnis paupertas felix est: quia fit saepe ex necessitate, fit nonnumquam per pessimos mores, fit etiam ex indignatione divina.

PL 20, 325A

ただ単純に、また漠然と貧しい者たちを幸いとは言わず、「霊において」と付け加えた。すべての貧しさが幸いなのではないからである。貧しさはしばしば必要から生じ、時にはきわめて悪い習慣によって生じ、神の憤りから生じることさえある。

4

Beata ergo paupertas, est spiritualis: eorum scilicet hominum, qui spiritu et voluntate pauperes se faciunt propter Deum, renuntiando saeculi bonis, substantiam suam ultro erogando: quos merito beatos appellat, quia pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum: per voluntariam enim paupertatem coelestis regni divitias assequuntur.

PL 20, 325B

それゆえ、幸いな貧しさとは霊的な貧しさである。すなわち、神のために、霊と意志によって自らを貧しくする人々の貧しさであり、彼らは世の財を捨て、自分の財産を自ら進んで分け与える。彼らを当然にも幸いと呼ぶのは、霊において貧しく、天の国が彼らのものだからである。自発的な貧しさによって、天の国の富を得るのである。

5

Deinde ait: Beati mites, quia ipsi possidebunt terram, (Ibid., 4) . Mire, post primum gradum, secundus ostenditur: Beati, inquit, mites, quoniam ipsi possidebunt terram.

PL 20, 325B

次に言う。「柔和な者たちは幸いである。彼らは地を所有するからである」(マタイ5:4)。驚くべきことに、第一の段のあとに、第二の段が示される。彼は言う。「柔和な者たちは幸いである。彼らは地を所有するからである」。

6

Sed sicut impossibile est, extra ordinem secundo sistere gradu, nisi ascenderis primum; sic homo mitis esse non poterit, nisi prius pauper spiritu fuerit factus.

PL 20, 325B

しかし、まず第一の段に登らなければ、順序を外れて第二の段に立つことができないように、人は、先に霊において貧しい者とならなければ、柔和であることはできない。

7

Quomodo ergo inter divitias positus animus, inter curas, et sollicitudines saeculares, ex quibus negotia, lites, provocationes, irae, exacerbationes sine intermissione nascuntur: quomodo, inquam, inter haec animus poterit esse mitis et lenis, nisi prius a se omnes causas iracundiae, occasionesque rixarum abrenuntiando praeciderit?

PL 20, 325C

それゆえ、富の中に置かれた心が、世の心配と気づかいの中にあって——そこからは商い、争い、挑発、怒り、憤激が絶え間なく生まれる——、いったいどうして、これらの中にあって、柔和で穏やかでありえようか。まず、怒りのあらゆる原因と口論の機会を、放棄することによって自分から断ち切らなければ、ありえない。

8

Non fit mare tranquillum, nisi cessaverint venti; non extinguitur ignis, nisi materiam incendii spinarumque sarmenta detraxeris: sic nec animus erit mitis et quietus, nisi ea quae exsuscitant, et inflammant, fuerint abdicata. Bene ergo gradus jungitur gradui, quia pauperes spiritu ipsi incipiunt jam esse mites.

PL 20, 325C

風がやまなければ海は静かにならず、火の燃料と茨の柴を取り除かなければ火は消えない。同じく、心も、かき立てて燃え立たせるものが捨てられなければ、柔和で静かにはならない。それゆえ、段は段に見事につながっている。霊において貧しい者たちが、すでに柔和になり始めるからである。

Caput III

第III章PL 20, 325C
1

Accedit et tertius: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Ibid., 5) . Quis nobis iste luctus intelligendus est salutaris?

PL 20, 325C

第三の段も加わる。「悲しむ者たちは幸いである。彼らは慰められるからである」(マタイ5:5)。この救いに資する悲しみを、我々はどのようなものと理解すべきか。

2

Utique non ille, qui ex rerum nascitur detrimentis, non qui ex amissione charorum, nec qui ex jactura saecularium dignitatum: quae utique omnia jam pauper factus spiritu non dolebit.

PL 20, 325D

それは、物の損失から生じる悲しみではなく、愛する者たちを失うことから生じる悲しみでもなく、世の地位を失うことから生じる悲しみでもない。霊において貧しくなった者は、これらすべてを痛まないからである。

3

Hic est luctus salutaris, qui agitur pro peccatis, pro recordatione divini judicii. Nam quia prius inter innumeras saeculi occupationes et asperitates animus constitutus, de se ipso cogitare non poterat; jam securus et mitis effectus, incipit se ipsum propius intueri, examinare actus suos diurnos atque nocturnos: et sic praeteritorum criminum vulnera incipiunt apparere, et tunc luctus ac lacrymae subsequuntur salutares, et adeo salubres, ut mox coelestis consolatio occurrat: verus enim qui dixit: Beati qui lugent, quia ipsi consolabuntur.

PL 20, 325D

救いに資する悲しみとは、罪のために、神の裁きを思い起こすために営まれる悲しみである。以前は、世の数えきれない仕事と苦難の中に置かれていた心は、自分自身について考えることができなかった。だが、いまや安らぎ、柔和になって、自分自身をいっそう近くから見つめ始め、昼も夜も自分の行いを吟味する。こうして過去の罪過の傷が現れ始め、そのとき、救いに資する悲しみと涙が続く。それはきわめて健全なので、天の慰めがすぐに訪れる。「悲しむ者たちは幸いである。彼らは慰められるからである」と言った者は、まことに真実だからである。

Caput IV

第IV章PL 20, 326A
1

Accedamus, fratres, ad quartum. Beati, inquit, qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Ibid., 6) . Vere enim post poenitentiam, post luctus et lacrymas peccatorum, quae alia nascitur esuries et quae sitis, nisi justitiae?

PL 20, 326A

兄弟たちよ、第四の段に進もう。彼は言う。「義に飢え渇く者たちは幸いである。彼らは満たされるからである」(マタイ5:6)。実に、悔い改めのあと、罪の悲しみと涙のあと、義への飢えと渇き以外の、どんな飢えと渇きが生まれるだろうか。

2

Sicut enim qui caliginem noctis emensus est, jam gestit proximam lucem; et qui choleram amaram digessit, escam concupiscit et potum: sic et mens hominis christiani, postquam per luctus et lacrymas sua peccata digesserit, jam solam Dei justitiam esurit atque sitit: et merito, ejus quam desiderat, satietate gaudebit.

PL 20, 326A

夜の闇を歩み通した者が、近づく光をすでに待ち焦がれ、苦い胆汁を消化し終えた〔digessit は「排出した」とも読める〕者が、食べ物と飲み物を欲するように、キリスト教徒の精神も、悲しみと涙によって自分の罪を消化し終えたあとには、もはや神の義だけに飢え、渇く。そして当然にも、自分の望むその義に満たされて喜ぶであろう。

Caput V

第V章PL 20, 326A
1

Occurrat et quintus gradus: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Ibid., 7). Nemo alteri praestare poterit, nisi prius ipse sibi praestiterit.

PL 20, 326A

第五の段も現れる。「慈しみ深い者たちは幸いである。彼らは慈しみを受けるからである」(マタイ5:7)。まず自分に〔慈しみを〕施した者でなければ、誰も他の者に施すことはできない。

2

Postquam sibi ergo misericordiam impetravit, satietatemque justitiae, incipit jam dolere de miseris, incipit jam pro aliis peccatoribus exorare: factus misericors in ipsos etiam inimicos, majorem sibi cumulum misericordiae per hujusmodi pietatem in adventu Domini praeparabit: ideo dicitur: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.

PL 20, 326B

それゆえ、自分のために慈しみと、義の満ち足りを得たあとは、もはや哀れな者たちのことで心を痛め始め、他の罪人たちのために祈り始める。まさに敵に対してさえ慈しみ深くなって、このような情愛〔pietas。ここでは敵にまで及ぶ人への情け〕によって、主の到来のとき、より大きな慈しみの積み増しを自分のために備えるであろう。それゆえ言われる。「慈しみ深い者たちは幸いである。彼らは慈しみを受けるからである」。

Caput VI

第VI章PL 20, 326B
1

Adest ecce gradus sextus: Beati, inquit, mundo corde, quia ipsi Deum videbunt (Ibid., 8) .

PL 20, 326B

見よ、第六の段がある。彼は言う。「心の清い者たちは幸いである。彼らは神を見るからである」(マタイ5:8)。

2

Plane jam mundo sunt corde, plane jam Deum videre poterunt, qui pauperes spiritu, qui mites, qui lamentati peccata, qui justitia refecti, qui misericordes, in adversariis quoque tam sincerum oculum cordis, et lucidum gerunt, ut sine aliqua malitiae lippitudine inaccessibilem Dei claritatem sine impedimento conspiciant. Munditia enim cordis, et conscientiae puritas nullam nubem ad intuendum Dominum patietur.

PL 20, 326B

霊において貧しく、柔和で、罪を嘆き、義によって養われ、慈しみ深い者たち——敵対する者たちに対してもなお、心の目をきわめて澄んだ、明るいものとして保ち、悪意による目のただれが少しもないまま、近づきがたい神の栄光を妨げなく見る者たち——、彼らは、もはや明らかに心が清く、もはや明らかに神を見ることができるであろう。心の清さと良心の純粋さは、主を見るうえで、いかなる雲も許さないからである。

Caput VII

第VII章PL 20, 326C
1

Sequitur, fratres: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Ibid., 9) . Magna dignitas paci studentium, cum filiorum Dei appellatione censetur.

PL 20, 326C

兄弟たちよ、次に続く。「平和を作る者たちは幸いである。彼らは神の子と呼ばれるからである」(マタイ5:9)。平和に努める者たちが、神の子らという呼び名で数えられるのだから、その尊さは大きい。

2

Bona quidem et haec pacificatio quae fit inter fratres, propter substantiam saeculi litigantes, aut propter vanam gloriam, aut simultates: sed parva haec merces; quia dixerat Dominus in exemplum nostri: Quis me constituit judicem aut divisorem super vos (Luc. XII, 14) ?

PL 20, 326C

世の財産のため、あるいは虚栄のため、あるいは不和のために争う兄弟たちのあいだで行われる、この平和づくりもたしかに善いものである。しかし、その報いは小さい。主が、我々への手本として言ったからである。「誰が私を、汝らの上に裁判人または分配人として立てたのか」(ルカ12:14)。

3

Jam enim praemiserat: ablata tua ne repetas (Luc. VI, 30) . Et alio loco: Quomodo potestis credere, gloriam ab invicem accipientes (Joan. V, 44)?

PL 20, 326C

すでに先に、こう言っていたのである。「奪われた汝の物を、取り戻すな」(ルカ6:30)。また別の箇所で言う。「互いに栄光を受けていて、どうして汝らは信じることができるのか」(ヨハネ5:44)。

4

Potior ergo et sublimior pacificatio intelligenda est a nobis; illam dicam, qua homines gentiles, qui inimici sunt Dei, per instantiam doctrinae adducuntur ad pacem: qua peccatores emendantur, et Deo per poenitentiam reconciliantur; qua rebelles haeretici corriguntur; qua Ecclesiae discordantes ad unitatem pacemque formantur.

PL 20, 326D

それゆえ、我々は、いっそう優れた、いっそう高い平和づくりを理解しなければならない。私が言うのは、神の敵である異邦人たちが、教えの切実な勧めによって平和へ導かれる平和づくり、罪人たちが改められ、悔い改めによって神と和解させられる平和づくり、反抗する異端者たちが正される平和づくり、不和の教会が一体性と平和へと形づくられる平和づくりである。

5

Vere enim qui tales sunt pacifici, non solum beati sunt, sed digni merito filii Dei vocabuntur: ipsum enim Dei Filium Christum imitantes, qui pax nostra (Ephes. II, 14) et reconciliatio ab Apostolo praedicatus est, societatem nominis ejus sortiuntur.

PL 20, 326D

まことに、このような平和を作る者は、幸いであるばかりでなく、当然にも神の子らと呼ばれるにふさわしい。神の子キリストその人に倣うからである。キリストは、使徒によって、「我々の平和」(エフェソ2:14)また和解として宣べ伝えられた。彼らは、その名の交わりを分かち持つのである。

Caput VIII

第VIII章PL 20, 326D
1

Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 10). Non est dubium, fratres, quia bono facto comes est semper invidia.

PL 20, 326D

「義のために迫害を受ける者たちは幸いである。天の国は彼らのものだからである」(マタイ5:10)。兄弟たちよ、善い行いにはつねに妬みが伴うことに、疑いはない。

2

Nam salva persecutorum crudelitate, ubi coeperis rigidam tenere justitiam, insolentiam repercutere, incredulos ad pacem Domini convocare; ubi coeperis denique a mundanis hominibus et erroneis discrepare, statim persecutiones oriuntur: necesse est surgant odia, aemulatio laceret.

PL 20, 327A

実に、迫害する者たちの残酷さはさておき、あなたが厳格に義を守り、不遜を押し返し、不信仰の者たちを主の平和へと呼び集め始めるとき、実に、世俗の者たちや迷い誤った者たちと異なり始めるとき、たちまち迫害が起こる。憎しみが起こり、妬みが引き裂くのは避けられない。

3

Sic denique ad illum summum gradum, ad ipsum caput atque fastigium, suos auditores adducit Christus, non tantum ut sustineant patiendo, sed etiam ut moriendo congaudeant.

PL 20, 327A

実にこのようにして、キリストは自分の聴き手を、あの最高の段、頂点そのものへと導く。耐え忍んで苦しむだけでなく、死ぬことにおいても共に喜ぶためである。

Caput IX

第IX章PL 20, 327A
1

Beati, inquit, cum vos persequuntur, et exprobrant, et dicunt omne malum adversum vos, propter justitiam, mentientes: Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelis: Sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos (Ibid., 11) .

PL 20, 327A

彼は言う。「汝らは、人々が義のために汝らを迫害し、辱め、偽って汝らに対するあらゆる悪を言うとき、幸いである。喜べ、躍り上がれ。汝らの報いは天で豊かだからである。実に、彼らは汝らより前にいた預言者たちを、そのように迫害した」(マタイ5:11)。

2

Perfecta virtus est, fratres, post totius justitiae ministrationes, propter veritatem opprobria ab hominibus sustinere, affligi cruciatibus, morte denique affici, nec terreri, proposito nobis exemplo Prophetarum, qui diversis modis propter justitiam lacerati, passionum Christi conformes et praemii esse meruerunt.

PL 20, 327B

兄弟たちよ、全き徳とは、あらゆる義の務めを果たしたのち、真理のために人々からの辱めに耐え、責め苦に苦しめられ、実に死をさえ受けても、恐れないことである。預言者たちの模範が我々に示されているからである。彼らは様々なしかたで義のために引き裂かれ、キリストの受難と褒賞に似た者であるにふさわしくなった〔conformes et praemii の係りは定かでない。conformes が passionum と praemii の両方に係ると取った〕。

3

Hic gradus celsior est, in quo Christum Paulus aspiciens dicebat: Unum autem, quae quidem retro sunt obliviscens, ad ea quae in primo sunt me extendens, sector ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Jesu (Philipp. III, 13, 14) .

PL 20, 327B

この段はいっそう高い。ここでパウロはキリストを仰ぎ見て言っていた。「ただ一つのこと、後ろにあるものを忘れ、前にあるものへ向かって自分を伸ばし、キリスト・イエスにおける神の上なる召しの賞を目指して追い求める」(フィリピ3:13, 14)。

4

Et adhuc apertius ad Timotheum: Certamen, inquit, bonum certavi, cursum consummavi (II Tim. IV, 7) . Quasi qui omnes gradus ascenderat, addidit: Fidem servavi: In reliquo reposita est mihi corona justitiae (Ibid., 8) .

PL 20, 327B

さらに明らかに、テモテへの言葉で言う。「私は善い戦いを戦い、走るべき道を走り終えた」(二テモテ4:7)。あたかもすべての段を登り終えた者のように、こう付け加えた。「信仰を守った。残りの時に、正義の冠が私のために備えられている」(二テモテ4:8)。

5

Vere enim universo cursu completo hoc supererat, ut per tribulationes et passiones gaudens Paulus, ad gradum sublimiorem martyrii perveniret.

PL 20, 327C

実に、全行程を終えたのちに、なお残っていたのは、パウロが艱難と苦難のうちで喜びつつ、殉教というさらに高い段に至ることであった。

6

Digne ergo Dominus servis suis suadet: Gaudete, inquiens, et exsultate, quia merces vestra copiosa est in coelis (Matth. V, 12) ; et crescere per incrementa persecutionum evidenter ostendit.

PL 20, 327C

それゆえ、主が自分の僕たちに、「喜べ、躍り上がれ。汝らの報いは天で豊かだからである」と言って勧めるのは、もっともである(マタイ5:12)。そして、迫害が増すにつれて〔彼らが〕成長することを、はっきり示している〔crescere の主語は定かでない。僕たちと取った〕。

7

Ostensi sunt, fratres, octo gradus Evangelici, exstructi ex lapidibus, ut dixeram, pretiosis.

PL 20, 328A

兄弟たちよ、福音の八つの段が示された。私が先に言ったとおり、宝石で築かれた段である。

8

Ostensa est illa scala Jacobi (Gen. XXVI, 12) , cujus cacumen de terra pertingebat ad coelum, per quam qui ascendit, portam invenit coeli, ac per eam ingressus, sine fine in conspectu Domini laetus astabit, laudaturus Dominum cum sanctis angelis in aeternum.

PL 20, 328A

あのヤコブの梯子も示された(創世記26:12)〔引かれた句は創世記28:12〕。その頂は地から天に達していた。それを登る者は天の門を見いだし、それを通って入り、終わりなく主の前に喜んで立ち、聖なる天使たちとともに主を永遠にほめたたえるであろう。

Caput X

第X章PL 20, 328A
1

Hic noster mercatus, haec nundina spiritualis. Demus, benedicti, quae habemus: offeramus spiritus paupertatem, ut accipiamus secundum promissionem regni coelestis ubertatem; offeramus mansuetudinem, ut terram possideamus et paradisum: defleamus peccata, et nostra et aliena, ut consolationem de Domini bonitate mereamur: esuriamus et sitiamus justitiam, ut copiosius saginemur: demus misericordiam, ut veram misericordiam consequamur: vivamus pacifici, ut filii Dei vocemur: mundum cor et castum corpus offeramus, ut lucido sensu Deum videre possimus: persecutiones propter justitiam minime timeamus ut coelestis Regni efficiamur haeredes: opprobria, cruciatus, mortem denique si eveniat, propter Dei veritatem gaudentes amplectamur et laeti, ut merces nobis cum Prophetis et Apostolis copiosa praestetur in coelo.

PL 20, 328A

これが我々の市、これが霊的な市である。祝福された者たちよ、我々の持つものを差し出そう。霊の貧しさを差し出そう、約束に従って天の国の豊かさを受けるために。柔和を差し出そう、地と楽園を所有するために。我々の罪も他人の罪も嘆こう、主の善良さから慰めを受けるにふさわしくなるために。義に飢え渇こう、いっそう豊かに満たされるために。慈しみを与えよう、真の慈しみを受けるために。平和を作る者として生きよう、神の子と呼ばれるために。清い心と貞潔な体を差し出そう、澄んだ感覚で神を見ることができるために。義のための迫害を決して恐れまい、天の国の相続人となるために。辱め、責め苦、そして死さえも、もし来るなら、神の真理のゆえに、喜び、嬉々として抱こう、預言者たち、使徒たちとともに、豊かな報いが天で我々に与えられるために。

2

Ut autem verbis finis cum praefatione concordet: si est gaudium mercatoribus propter lucra praesentia et caduca, magis gaudeamus omnes pariter et laetemur, quia tales Domini hodie invenimus margaritas, quibus nulla possint bona saeculi comparari.

PL 20, 328B

結びが序言と言葉の上で一致するように、商人たちに現在の、はかなく滅びる利益のゆえの喜びがあるなら、我々はなおいっそう、皆ともに喜び、楽しもう。今日、主の真珠をこのように見いだしたからである。世のいかなる財も、これに比べることはできない。

3

Quas ut acquirere, obtinere, possidere mereamur, auxilium nobis et gratia cum virtute, ab ipso Domino postulanda est, cui sit gloria in saecula saeculorum. Amen.

PL 20, 328C

それらを獲得し、保ち、所有するにふさわしくなるために、助けと、力を伴う恩寵を、主その人に願わねばならない。主に栄光が世々にあるように。アーメン。