Caput I
第I章PL 20, 789AAnte annos triginta presbyter non ordinetur. Si quis triginta aetatis suae non impleverit annos, nullo modo presbyter ordinetur, etiamsi valde sit dignus. Et ipse Dominus tricesimo anno baptizatus est, et sic coepit docere.
PL 20, 789A30歳に満たない者は司祭に叙階されない。――もし誰かが自らの齢の30年を満たしていなければ、たとえ大いにふさわしくとも、決して司祭に叙階されてはならない。主自身も30歳のときに洗礼を受け、そのようにして教え始めた。
Oportet ergo eum qui consecrandus est, usque ad hanc legitimam aetatem non consecrari. Ex Can. II Conc. Neocaes.
PL 20, 789Bゆえに、聖別されるべき者は、この法にかなった年齢に至るまで聖別されてはならない。ネオカイサレイア会議第2条から。
Caput II
第II章PL 20, 789BPrimati deferuntur negotia quae metropolitanus explicare non valet. Si inter episcopos ejusdem concilii dubitatio emerserit de ecclesiastico jure, et de aliis negotiis, primum metropolitanus eorum cum aliis quibusdam in concilio considerans rem dijudicet; et si non acquiescat utraque pars judicatis, tunc primas illius regionis inter ipsos audiat: et quod canonibus et legibus consentaneum sit, hoc diffiniat.
PL 20, 789B首都司教が解決できない案件は、首位の司教に委ねられる。――もし同じ教会会議に属する司教たちのあいだに、教会の法やその他の案件について疑義が生じたなら、まず彼らの首都司教が、他の何人かとともに会議で事を考察して裁定せよ。双方がその裁定に満足しないなら、そのときはその地方の首位の司教が彼らのあいだで聴取し、規定と法に適うことを、これを定めよ。
Et nulla pars valeat calculo ejus contradicere. Est excerptum ex Novell. Justiniani 123, cap. 22.
PL 20, 789Bいずれの側も、その判定に異を唱えてはならない。ユスティニアヌスの新勅法第123、第22章からの抜粋である。
Caput III
第III章PL 20, 789BQuidquid Domino consecratur, ad jus pertinet sacerdotis. Nulli liceat ignorare quod omne quod Domino consecratur, sive fuerit homo, sive animal, sive ager, vel quidquid fuerit semel consecratum, sanctum erit Domino, et ad jus pertinet sacerdotum (Levit. 27) .
PL 20, 789B主に聖別されるものは何であれ、祭司〔sacerdos〕の権利に属する。――主に聖別されるものはすべて、人であれ、動物であれ、畑であれ、一度聖別されたものは何であれ、主にとって聖であり、祭司たちの権利に属することを、誰も知らないでいてはならない(レビ記27)。
Propter quod inexcusabilis erit omnis qui quae a Domino et ecclesia cui competunt, aufert, vastat et invidat, vel eripit: et usque ad emendationem, ecclesiaeque satisfactionem, ut sacrilegus judicetur: et si emendare noluerit, excommunicetur. Est fere totum ex lib. VI Capitular. cap. 405.
PL 20, 789Cそれゆえ、主と、それが属する教会から、取り去り、荒らし、妬み〔底本は「invidat」。「invadat」(侵す)の誤りかもしれない〕、または奪い取る者は誰であれ、言い逃れができない。そして、改め、教会に償うまでは、瀆聖の者として裁かれる。もし改めようとしないなら、破門される。ほぼすべてが勅令集第6巻第405章から。
Caput IV
第IV章PL 20, 789CNullus episcopus, neque pro civili, neque pro criminali causa apud quemvis judicem, sive civilem, sive militarem, producatur, vel exhibeatur. Magistratus enim qui hoc jubere ausus fuerit, amissione cinguli condemnatione plectetur.
PL 20, 789Cいかなる司教も、民事の件のためであれ刑事の件のためであれ、いかなる裁判官——文官であれ武官であれ——の前にも、引き出されても出頭させられてもならない。これを命じようとあえてした役人は、帯を失う、すなわち官職を失う〔cingulum は官職の印〕という刑に処される。
Caput V
第V章PL 20, 789DDe episcopis qui fratribus nocere desiderant. Sicut omnis qui diligit fratrem suum, ex Deo natus est (I Joan. IV) , ita et omnis qui odit proximum, ex diabolo est.
PL 20, 789D兄弟に害を加えることを望む司教たちについて。――自分の兄弟を愛する者がみな神から生まれた者である(一ヨハネ4)ように、隣人を憎む者もみな悪魔から出た者である。
Dilectione enim sola discernimus, qui ex quo genitus approbetur, dicente Joanne: In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli: omnis qui non facit justitiam, et qui non diligit fratrem suum, non est ex Deo: quoniam haec est annuntiatio, quam ab initio audistis, ut diligamus alterutrum (I Joan. III) .
PL 20, 789D実に、愛のみによって、我々は、誰が誰から生まれた者として認められるかを見分ける。ヨハネは言う。「このことにおいて、神の子らと悪魔の子らは明らかである。正義を行わない者、また自分の兄弟を愛さない者は、みな神から出た者ではない。なぜなら、これは汝らが初めから聞いてきた告知、すなわち我々が互いに愛し合うことだからである」(一ヨハネ3)。
Et post paululum: Omnis qui odit fratrem, homicida est. Et: Scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem (ibid.) . Ecce homicida esse probabiliter declaratur, qui a fraterna societate dividitur.
PL 20, 790Aまた、少しのちにこう言う。「兄弟を憎む者は誰でも人殺しである」。また、「汝らは、すべて人殺しは永遠の生命を自らのうちにとどめていないことを知っている」(一ヨハネ3)。見よ、兄弟の交わりから分かたれている者は、もっともなことに人殺しと宣告される。
Nam etsi manus non moveat ad occidendum, pro eo tamen quia nititur ad nocendum, jam a Deo homicida tenetur. Vivit ille, et iste jam interfector convincitur.
PL 20, 790A実際、たとえ手を動かして殺さなくとも、害を加えようと努めているゆえに、すでに神からは人殺しと見なされる。あの者は生きているが、この者はすでに殺害者であると断罪される。
Cum igitur his praeceptis B. Apostolus Paulus consona praedicatione concordet, dicens: Non occidat sol super iracundiam vestram; Et, Nolite locum dare diabolo (Ephes. IV) ; relatae sunt nobis quorumdam sacerdotum personae in tantam obstinationis efferbuisse discordiam, ut non solum illos ab ira occasus solis non revocet, sed ne annosa quidem transactio temporis ad bonum charitatis reclinet, quippe in quorum cordibus idem sol justitiae Christus occubuit, ut ad lumen charitatis redire vix possint.
PL 20, 790Bこのように、福なる使徒パウロは、これらの命令と調和する説教によって一致して言う。「汝らの怒りの上に日が沈んではならない」、また「悪魔に場を与えてはならない」(エフェソ4)。ところが、何人かの司教たちが、頑なさによる不和へこれほどまでに沸き立ったと、我々に報告された。日没すら彼らを怒りから呼び戻さず、長い年月の経過さえ愛の善へ引き戻さないほどである。彼らの心においては、正義の太陽であるキリストその者が沈み、愛の光に戻ることがほとんどできないからである。
Horum igitur et similium discordantium fratrum oblationes, juxta antiqui canonis diffinitionem, nullo modo recipiendas esse censemus.
PL 20, 790Bそれゆえ、これら、またこれに類する不和の兄弟たちの献げ物は、古い規定の定めに従い、決して受け取られてはならないと我々は判断する。
Personis tamen discordantibus, id speciali diffinitione praecipimus, ut eos ante reconciliatio vera innectat, quam ullus eorum accedere ad altare Domini audeat, vel gratiam communionis sanctae percipiat: sed geminato tempore per poenitentiam compensabunt, quo discordiae servierunt.
PL 20, 790Cしかし、不和の当事者たちには、特別の定めによって我々はこう命じる。彼らのうちの誰かが主の祭壇に近づくことをあえてし、または聖なる交わり〔聖体の拝領〕の恩寵を受けるより前に、真の和解が彼らを結ばねばならない。彼らは、不和に仕えた時間を、倍にした時間で、悔い改めによって償うであろう。
Quod si unus eorum, alio contemnente, ad satisfactionem charitatis cucurrerit, ex eo tempore jam pacificus intra Ecclesiam recipietur, ex quo ad concordiam festinasse convincitur; sententia tamen superiori servata, ut tempus quod in ira expendit, geminatum poenitentiae satisfactione persolvat.
PL 20, 790Cもし彼らのうち一人が、他方が拒んでいるのに、愛の償いへ走ったなら、その者は、和合へ急いだと証明された時から、すでに平和の者として教会の内に受け入れられる。ただし先の決定は守られ、怒りのうちに費やした時間は、倍にして、悔い改めの償いによって支払わねばならない。
Caput VI
第VI章PL 20, 790CSi episcopus expulsus ausus fuerit ingredi civitatem. Si episcopus expulsus ausus fuerit ingredi civitatem qua expulsus est, vel exire de loco in quo degere jussus est, jubemus eum in monasterio, in alia provincia constituto, tradi, ut qui in sacerdotio peccavit, degens monasteria corrigatur.
PL 20, 790C追放された司教が、あえて都市に入ろうとした場合。――追放された司教が、自分が追放された都市に入ろうとあえてし、または居るよう命じられた場所から出ようとあえてした場合、我々は、その者を別の属州にある修道院に引き渡すよう命じる。司教職において罪を犯した者が、修道院に暮らして矯正されるためである〔底本は「monasteria」。「monasterio」と読む〕。
Caput VII
第VII章PL 20, 790DAd Eleutherium comitem. Requisivit tua pia intentio qualiter oblationes et decimae fidelium debeant dispertiri.
PL 20, 790Dエレウテリウス伯へ。――あなたの敬虔な意向は、信徒たちの献げ物と十分の一をどのように分配すべきかを尋ねた。
Decessorum itaque nostrorum statuta sequentes, jubemus de decimis et oblationibus quatuor fieri portiones, videlicet ut sibi primam episcopus habeat, secundam Ecclesiae tribuat, tertiam vero pauperibus concedat, quartam autem clericis noverit erogandam; ita scilicet ut pro persona, et loco, et merito fiat illis distributio partium, inde in majoribus ecclesiis militent, sive in civitatibus et villis ministrent.
PL 20, 790Dそれゆえ、我々は先任者たちの規定に従い、十分の一と献げ物を四つの部分に分けるよう命じる。すなわち、司教は第一を自分のために取り、第二を教会に与え、第三を貧しい者たちに与え、第四は聖職者たちに支給すべきものと心得るように。ただし、それらの部分の分配は、彼らが大いなる教会で務めるにせよ、都市や村で奉仕するにせよ、人物と場所と功績に応じて彼らに行われるものとする〔inde は sive の意に取った。本文が崩れているらしい〕。
Si enim unius Ecclesiae filii sunt, et unam matrem habent Ecclesiam, cur non omnes unius matris stipendia sortiantur?
PL 20, 791Aもし彼らが一つの教会の子らであり、一つの母なる教会を持つのなら、なぜすべての者が一人の母の扶持を受けないのか。
Una mater Ecclesia sicut unus Dominus et una fides et unum baptisma, licet ubique sit per orbem terrarum diffusa, licet pro locorum diversitatibus, et majorum constitutionibus diversas sit dignitates sortita, ut aliae dicantur matrices Ecclesiae, aliae matricibus quasi matribus filiae subditae.
PL 20, 791A母なる教会は、一人の主、一つの信仰、一つの洗礼があるように、一つである。たとえ地の全域に至るところ広がっていても、たとえ場所の違いと先人たちの定めによってさまざまな位を得ていても、ある教会は母教会と呼ばれ、ある教会は、母に対するようにこの母教会に従う娘〔教会〕とされる。
Quae cum ita sint, cur non omnes clerici unius matris bonis communicent, quos constat unius matris filiabus utiliter ministrare?
PL 20, 792Aこのようであるから、一人の母の娘たちに益をもって仕えると知られている聖職者たちはみな、なぜ一人の母の財を分かち合わないのか。