バキアリウスfl. c. 400

Liber de reparatione lapsi ad Januarium › 全文

Liber de reparatione lapsi ad Januarium 全文

Bachiarius · PL 20, 1037A–1062B

Prooemium

冒頭 (Prooemium)PL 20, 1037A
1

Benedicto in Christo fratri, omni mihi fide et dilectione venerabili, Januario Bachiarius peccator salutem.

PL 20, 1037A

キリストにおいて祝福された兄弟、あらゆる信と愛において私の敬うヤヌアリウスへ、罪人バキアリウスより挨拶を送る。

Caput I

第I章PL 20, 1037A
1

Nisi vererer, beatissime frater, ne inter simulatos amicos Job mihi portio poneretur, qui videntes plagam ejus, veluti qui non haberet consolationem, jugi silentio quieverunt; prope fuerat, ut et ego superposita manu ori, et obturata fistula linguae, januas labiorum meorum taciturnitate concluderem.

PL 20, 1037A

いとも福なる兄弟よ、もし私が、ヨブの偽りの友たちの中に私の分が置かれはしまいかと恐れていなかったなら、私もまた、口に手を置き、舌の笛に栓をして、唇の戸を沈黙で閉ざしてしまうところであった。彼らはヨブの打ち傷を見て、慰めなど無い者を見るかのように、絶え間ない沈黙にとどまったのである。

2

Sed absit hoc a fide mea, ut aliquam dicam plagam esse, quae non habeat consolationem; cum mihi Propheta proclamet: Numquid medicus non est in Galaad, aut resina non est illic (Jerem. VIII, 22) ?

PL 20, 1037A

しかし、慰めの無い打ち傷があるなどと私が言うことは、私の信仰から遠くあれ。預言者が私に向かって叫んでいるからである。「ギレアドに医者はいないのか。そこに乳香はないのか」(エレミヤ8:22)。

3

Galaad enim interpretatur acervus testis: et hunc acervum testem, totum canonem divinorum librorum esse sentimus; ubi indissolubilium cumulus testimoniorum, ut quidam congestus est lapidum: in quo cumulo medicus verus, noster Dominus Jesus Christus, si quaesitus fuerit, invenitur.

PL 20, 1037A

ギレアドとは「証しの塚」と解される〔ギレアドの名の解き明かし〕。そして我々は、この証しの塚とは神の書物の正典の全体であると解する。そこには、解けることのない証しが積み重なっていて、あたかも石を積み上げたようである。その積み重なりの中で、まことの医者、我々の主イエス・キリストが、求められるならば見いだされる。

4

Resina autem quid est, nisi continentiae virtus, quae dissoluta conjungit et scissa conglutinat? Quod nos scientes, non dubitamus ad consolationem ipsius plagae quae contigit, oris nostri lamenta miscere.

PL 20, 1037B

では乳香とは、自制の徳でなくて何であろう。それは、ほどけたものを結び合わせ、裂けたものを接ぎ合わせる。これを知っているゆえに、我々は、起こったその打ち傷を慰めるために、自分の口の嘆きを交えることをためらわない。

5

Audivimus enim horrendae cladis excidium: audivimus exsultantem de ruina militis Christi Satanam; et jubilatio vocis quam in triumpho suo diabolicus dedit exercitus, ad aures nostras usque pervenit: et testem Deum invoco super animam meam (II Cor. I, 23) , quia sunt mota viscera mea; et ita commoverunt se ossa mea, ut omnem partem corporis mei sentirem eadem plaga torqueri.

PL 20, 1037B

我々は恐ろしい破滅の滅びを聞いた。キリストの兵士が倒れたことをサタンが喜び躍るのを聞いた。悪魔の軍勢がその凱旋で上げた歓声は、我々の耳にまで届いた。私の魂にかけて神を証人として呼ぶ(二コリント1:23)。私の心の奥底は動かされ、私の骨は震え、体のあらゆる部分が同じ打ち傷に苛まれるのを感じたほどである。

6

Neque enim absque damno meo hoc accidisse dixerim malum, ubi membrum corporis mei diabolica sagitta percussit, cum Apostolus dicat: Si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra (I Cor. XII, 26) .

PL 20, 1037B

実際、私の体の肢体の一つが悪魔の矢に撃たれたのに、この悪が私の損害なしに起こったとは、私は言えまい。使徒が言うからである。「一つの肢体が苦しむなら、すべての肢体がともに苦しむ」(一コリント12:26)。

Caput II

第II章PL 20, 1038A
1

Sed non admittitur in totum animus meus lamentationi vacare vel fletui, quia adversus vos mihi locus est irascendi.

PL 20, 1038A

しかし私の心は、すっかり嘆きと涙に身をゆだねることを許されない。諸君に対して憤る理由が私にあるからである。

2

Ecce in communes inimicos processit frater nobiscum in praelio, et subito prostratus est casu: hunc vos nec sepulturae dignum honore judicastis, sed reliquistis eum feris et alitibus devorandum.

PL 20, 1038A

見よ、兄弟は我々とともに、共通の敵に向かって戦いに進み出て、不意に倒れて打ち伏せられた。諸君は、彼を葬りの栄誉にふさわしいとさえ判断せず、野獣や鳥に食われるままに捨てたのだ。

3

Ubi est misericordia christianae religionis, quam Magister noster (Matth. IX, 13) sacrificio docuit esse meliorem?

PL 20, 1038A

キリスト教の宗教の慈しみは、どこにあるのか。我々の師(マタイ9:13)は、それがいけにえよりまさると教えたではないか。

4

Ecce jacet frater ab hoste percussus: adhuc forsitan palpitat; et vos, quia sine vulnere revertimini, ne consolationem quidem plagae ipsius deferri tentastis.

PL 20, 1038A

見よ、兄弟は敵に打たれて横たわっている。おそらくまだ脈打っている。それなのに諸君は、傷を負わずに帰ってきたからといって、その打ち傷に慰めを届けようとさえしなかった。

5

Nolite esse sine formidine, beatissimi fratres: fortiorem percussit inimicus, ut celerior postmodum ei fieret aditus ad reliquos. Ut quid, rogo, spernitis vulneratum, aut sic putatis esse mortuum?

PL 20, 1038A

恐れなしにいてはならない、いとも福なる兄弟たちよ。敵はより強い者を打ったのだ。のちに残りの者たちへの道が、いっそう速く開かれるためである。頼むが、いったいなぜ諸君は、傷ついた者をさげすむのか。それとも、彼はもう死んだと思うのか。

6

Melior fuit concubina Saulis filia Respha (II Reg. XXI, 10) , quae corpora defunctorum quos David pro Gabaonitarum ultione percusserat, eo usque accincta sacco, hoc est, cilicio custodivit, donec eis roraret aqua de coelo, id est, donec pro venia eorum misericordiae coelestis stilla deflueret.

PL 20, 1038B

サウルの側女、〔アヤの〕娘リツパ〔Respha〕(サムエル記下21:10)は、よりまさっていた〔底本は concubina Saulis filia Respha。ミーニュの脚注は、Respha の名は欄外から本文に入り込んだもので、filia Aiae(アヤの娘)と読むべきかと推す(サムエル記下21:8)。エラスムスは illa Respha concubina Saulis と読むとも記す〕。彼女は、ダビデがギブオン人の復讐のために打たせた死者たちの遺体を、天から水が彼らの上に降るまで、粗布すなわち毛の荒布を身に帯びて守り続けた。すなわち、彼らの赦しのために、天の慈しみの一滴が流れ落ちるまでである。

7

Melior ille Judas Machabaeus (II Machab. XXI, 40) , qui etiam pro mortuis fratribus orationem credidit esse faciendam, quos furata de Jamnia civitate idolorum dona prostraverant.

PL 20, 1038B

あのユダ・マカバイ(マカバイ二21:40)〔引かれた句はマカバイ二12:40–45に当たる〕も、よりまさっていた。彼は、ヤムニアの町から盗んだ偶像の奉納物が打ち倒した死んだ兄弟たちのためにさえ、祈りをなすべきだと信じた。

Caput III

第III章PL 20, 1038B
1

Ut quid, rogo, Medicus noster inter librorum suorum loculos tot constituit genera pigmentorum, si nihil est ex omnibus emplastris ejus, quo sanari possit vulnus quod inflixit inimicus? Itane fuit quod lateret Archiatrum, cui nequaquam artis suae peritia provideret?

PL 20, 1038B

頼むが、いったいなぜ我々の医者は、自らの書物の棚の中に、これほど多くの種類の薬を備えたのか。敵が負わせた傷を癒やしうるものが、その膏薬のすべての中に一つもないのだとしたら。それほどのことだったのか、医長〔Archiatrum〕に隠れた事柄があり、それに対しては彼の技の熟練が何の備えもしなかった、とは。

2

Et si placet, aperiamus scholam Medici nostri; et ea principio canonis vulnerum et medicaminum species perquiramus.

PL 20, 1039A

よければ、我々の医者の学び舎を開こう。そして正典の初めから、傷と薬の種類を尋ね求めよう。

3

Ecce in ipsius introitu scholae occurrunt illi duo auctores seminis carnalis, qui venenato serpentis dente percussi, non statim perpetuae poenae mortis addicti sunt; sed dejecti de paradisi deliciis, id est, de Ecclesiae libertate et de sacri communione mysterii, ideo temporarie sub typo moeroris tribulationisque damnati sunt, ut malagmate poenitentiae sanarentur; et eo usque de ligno vitae, id est, Christi participio exsules fierent, donec ad eum per romphaeam flammeam (Gen. III. 24) , id est ignitam martyrii passionem, aut per Cherubim Domini qui interpretatur multitudo scientiae, remearent: de quibus nunc per singula non est temporis loqui.

PL 20, 1039A

見よ、その学び舎の入り口で、肉の種族の二人の始祖が我々の前に現れる。彼らは蛇の毒の牙に噛まれたが、ただちに永遠の死の刑罰に引き渡されたのではなかった。楽園の楽しみ、すなわち教会の自由と聖なる奥義との交わりから突き落とされ、そのために、悲嘆と苦難の予型のもとで一時のあいだ断罪されたのである。それは、悔い改めの膏薬で癒やされるためであり、また炎の剣(創世記3:24)、すなわち火のような殉教の受難によって、あるいは「知識の多さ」と解される主のケルビムによって、彼のもとへ戻るまで、命の木、すなわちキリストにあずかることから追放された者となるためである。これらについて、今は一つ一つ語る時ではない。

4

Quid vero ille fratricida, cui ob hoc signum Dominus mandat imponi (Gen. IV, 15) , ne ab aliquo possit occidi? Non vult enim mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XVIII, 32) .

PL 20, 1039B

では、あの兄弟殺しはどうか。主は、誰にも殺されることのないよう、そのために彼に印を付けよと命じた(創世記4:15)。実に主は「罪人の死を望まず、立ち帰って生きることを望む」(エゼキエル18:32)からである。

5

Nec longe ab his distat ille princeps patrum, qui primus credidit, et reputatum est ei ad justitiam (Gen. XV, 6) ; qui captum ab hostili legione filium fratris, assumpta vernaculorum turba, surripuit: quem postmodum de Sodomae plaga, id est, de judicio gehennae, habito cum divina majestate colloquio, hoc est, orationis suae meritis liberavit.

PL 20, 1039B

これらから遠くない所に、あの父たちの頭がいる。彼は最初に信じ、「それは彼に義と認められた」(創世記15:6)。彼は、敵の軍勢に捕らわれた兄弟の子を、家で生まれた者たちの群れを引き連れて奪い返した。その子を、のちにソドムの打ち傷、すなわちゲヘナの裁きから、神の威光との語らいによって、すなわち自らの祈りの功績によって解き放った。

6

Et tu ergo assume vernaculorum turbam, id est, opere tuo non alieno, fratri auxilium praesta captivo. Loquere cum Domino, hoc est, ora ad Christum, ne eum futuri judicii ignis exurat.

PL 20, 1039B

あなたもまた、それゆえ、家で生まれた者たちの群れを引き連れよ。すなわち、他人のものでないあなた自身の働きによって、捕らわれた兄弟に助けを与えよ。主と語れ、すなわちキリストに祈れ。来たるべき裁きの火が彼を焼き尽くさないように。

Caput IV

第IV章PL 20, 1039C
1

Imitare patriarcharum opus (Gen. XXXIV, 25 seqq.) , qui stuprum sororis suae in alienigenarum manus incidentis, non solum horruerunt, sed etiam vindicaverunt. Require tamen, qui ultores fuere peccati. Nonne Simeon atque Levi?

PL 20, 1039C

族長たちの業にならえ(創世記34:25以下)。彼らは、異国の者たちの手に落ちた自分たちの姉妹の凌辱を、忌み嫌っただけでなく、報復さえした。だが、罪の報復者となったのは誰かを尋ねよ。シメオンとレビではなかったか。

2

Et tu ex tribu Levi es, qui ecclesiastico servis officio. Simeon autem obauditio interpretatur. Et tu ergo, qui obediens fuisti Deo, inobedientem animam liberare aut vindicare cur cessas?

PL 20, 1039C

あなたもレビの部族の者である。教会の務めに仕えているからだ。シメオンは「聞き従うこと」と解される〔シメオンの名の解き明かし〕。ならばあなたも、神に聞き従う者であったのだから、従わなくなった魂を解放し、あるいはその仇を討つことを、なぜやめているのか。

3

Anima autem fratris tui, soror tua est; quam si passus fueris inter alienigenas servire, peccabis. Sed dicis fortasse, Levita est iste qui cecidit: non ei remedii potest medicina conferri. Erras, frater: recurre ad scholam Medici.

PL 20, 1039C

あなたの兄弟の魂は、あなたの姉妹である。その魂が異国の者たちのあいだで仕えるのを黙認するなら、あなたは罪を犯す。だがおそらくあなたは言うだろう。「倒れたのはレビ人だ。彼には癒やしの薬は与えられえない」。あなたは誤っている、兄弟よ。医者の学び舎に立ち返れ。

4

Ecce in secundo loco, id est, Exodi libro, ubi totius plaga populi vulnusque describitur, etiam Levitae peccasse referuntur; qui priores ad correptionem legislatoris emendati esse perhibentur; et non tam in eis peccati crimen arguitur, quam velox conversio in poenitentiae celeritate laudatur (Exod. XXXII, 1 seqq.) .

PL 20, 1040A

見よ、第二の場所、すなわち出エジプト記には、民全体の打ち傷と傷が記されているところで、レビ人たちも罪を犯したと伝えられている。彼らは立法者の叱責を受けて、先に改まったと言われる。彼らにおいては、罪の罪過が咎められるというより、悔い改めの素早さによる速やかな立ち帰りが称えられている(出エジプト記32:1以下)。

5

Cujus rei etiam in Ezechiele meminit Dominus noster, cum dicit de Levitis: Qui primi exierunt a me, cum errasset Israel (Ezech. XLIV, 10) .

PL 20, 1040A

このことは、エゼキエルにおいても我々の主が思い起こしている。レビ人たちについてこう言う箇所である。「イスラエルが迷い出たとき、まず私から出ていった者たち」(エゼキエル44:10)。

6

Ipse quoque pontifex ad suggestionem populi idolum fabricavit: pro quo orationem fecit Moyses, hoc est, fraterno liberatus est auxilio.

PL 20, 1040A

大祭司自身も、民の勧めに従って偶像を造った。そのためにモーセが祈りをなした。すなわち彼は、兄弟の助けによって解き放たれた。

7

Sed dicis fortasse, beatissime: Adhuc nec Levitae sanctificati erant, nec pontifex consecratus, cum istius mali crimen admissum est. Non contradico perspicaciae tuae, quam ex Scripturarum voluminibus concepisti.

PL 20, 1040B

だがおそらくあなたは言うだろう、いとも福なる人よ。「この悪の罪過が犯されたとき、レビ人たちはまだ聖別されておらず、大祭司も聖別されていなかった」と。私はあなたの洞察に反論しない。あなたはそれを聖書の巻物から得たのである。

8

Tamen sic possem respondere tibi secundum apostolicam sententiam, qua loquitur ad Hebraeos (Hebr. VII, 9, 10) ; quia in Abrahae lumbis latens Levi decimas Melchisedech dedit, et accepit.

PL 20, 1040B

それでも私は、使徒がヘブライ人に語る言葉(ヘブライ7:9–10)に従って、あなたにこう答えることもできよう。アブラハムの腰の中に潜んでいたレビは、メルキゼデクに十分の一を与え、また受けたのだ、と。

9

Aut ipsi Aaron quid tibi minus videtur fuisse de pontificali honore vel gradu, cum Aegyptum signis percussit horrendis, et egrediens nocte cum populo, sanctum celebravit pascha? Scimus autem quia sine sacerdote pascha non poterat celebrari.

PL 20, 1040B

それとも、アロン自身に、大祭司の栄誉や位が欠けていたと、あなたには思えるのか。彼がおそろしいしるしでエジプトを打ち、夜に民とともに出て行って、聖なる過越を祝ったときに。しかし我々は知っている、祭司なしには過越を祝うことができなかったことを。

Caput V

第V章PL 20, 1040B
1

Sed intermissis his, interrogare te volo: Quid erat Aaron, cum adversus Moysen invidiae livore percussus, juncta sibi Maria, murmuravit (Num. XII, 1, 2) ? At dicas fortasse, minus est invidia quam fornicatio.

PL 20, 1040B

しかし、これらは措いて、あなたに尋ねたい。アロンは何者であったのか。妬みの悪意に打たれて、ミリアム〔Maria〕を自分に加え、モーセに逆らってつぶやいたとき(民数記12:1–2)。だがおそらくあなたは言うだろう。「妬みは淫行より軽い」と。

2

Lege ergo beatum Apostolum, qui dicit: Neque fornicarii, neque invidi, neque maledici, neque avari, neque detractores regnum Dei consequentur (I Cor. VI, 9) . Vides ubi velut aequalia sibi similiaque junguntur, quae ad coelorum regna non subeunt?

PL 20, 1040C

ならば福なる使徒を読め。使徒は言う。「淫行の者も、妬む者も、罵る者も、貪欲な者も、中傷する者も、神の国を得ない」(一コリント6:9)。見ないか、天の国に入らないものどもが、あたかも互いに等しく似たものとして結び合わされている箇所を。

3

Adverte cujus poenae sententiam mereatur invidia, per quam prophetissa Maria lepra percutitur (Num. XII, 10) : cujus etiam avaritia, pro qua Giezi Elisaei minister simili sorte damnatur (IV Reg. V, 27) .

PL 20, 1040C

妬みがどれほどの刑罰の宣告に値するかに注意せよ。それによって女預言者ミリアム〔Maria〕は重い皮膚病〔lepra〕に打たれた(民数記12:10)。また、貪欲もどれほどの宣告に値するかに注意せよ。それゆえにエリシャの従者ゲハジは同じ運命を宣告された(列王記四5:27)。

4

Tu vero, qui avarum non detestaris, qui invidum non refugis, qui detractorem raptoremque non devitas, fornicatorem ad tempus fratrem revertentem aeternae mortis poena condemnas? Nec ideo hoc dicimus, ut peccandi frena laxemus.

PL 20, 1040C

それなのにあなたは、貪欲な者を忌まず、妬む者を避けず、中傷する者も奪う者も遠ざけないのに、一時だけ淫行した兄弟が帰ってくるときには、永遠の死の刑罰を宣告するのか。我々がこう言うのは、罪を犯すことの手綱をゆるめるためではない。

5

Advertat quisquis hoc legerit, quia non viventibus loquimur, sed mortuum consolamur. Denique resurgat; et videbis, quod statim ei trademus Psalmistae versum dicentis: Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt (Psal. XXII, 4) .

PL 20, 1041A

これを読む者は誰でも気づくがよい。我々は生きている者に語っているのではなく、死んだ者を慰めているのだと。実に、彼が起き上がるならば、あなたは見るであろう、詩篇作者の句をただちに我々が彼に渡すのを。「汝の鞭と汝の杖、それらが私を慰めた」(詩篇22:4)。

6

Accipiet virgam correptionis, et baculum qui sustentare possit infirmum. Ita autem intelligamus Apostoli dictum, quod neque invidi, neque fornicatores, neque aliena appetentes regnum Dei possidebunt; id est si quem in hoc vitio tempus accersionis invenerit; quia alibi Dominus dicit: Unumquemque in viis suis judicabo (Ezech. XXXIII, 20) .

PL 20, 1041A

彼は叱責の鞭を受け、弱い者を支えうる杖を受けるであろう。ただし、使徒の言葉はこう解そう。妬む者も淫行の者も他人のものを求める者も神の国を所有しない、とは、すなわち、召される時が、この悪徳の中にある者を見いだしたならば、ということである。主は別の箇所で言うからである。「私は一人一人を、その道に従って裁く」(エゼキエル33:20)。

7

Et ipse Apostolus ait: Quales aliquando fuerint, nihil mea interest (Gal. II, 6) . In epistola sua beatus Joannes orare mandat pro fratre, qui non habet peccatum usque ad mortem (I Joan. V, 16) , id est, non usque ad extremum vitae suae finem peccatorum suorum mala fuerit secutus.

PL 20, 1041B

使徒自身も言う。「彼らがかつてどのような者であったかは、私には関わりがない」(ガラテヤ2:6)。福なるヨハネは、その手紙の中で、死に至る罪をもたない兄弟のために祈れと命じる(一ヨハネ5:16)。すなわち、自らの生涯の最後の終わりまで、自分の罪の悪を追い続けなかった兄弟のために、である。

8

Nam de Levitis quod superius dixeras, non eos fuisse sanctificatos, cum peccatis fuere polluti: quid tibi videtur illud quod scriptum est in beati Esdrae libris (I Esdr. X, 18) , ubi reversi de captivitate Babyloniae, et restructis nuper templi Dominici fundamentis, non solum plebs vulgi, verum etiam familia sacerdotalis, et illius Jesu magni, invenitur in mulieribus alienigenis, hoc est, Syris et Idumaeis et Moabitis et Ammonitis esse permixta?

PL 20, 1041B

さて、レビ人について、彼らは罪に汚れたとき聖別されていなかったと、あなたは先に言った。だが、福なるエズラの書に書かれていること(エズラ記10:18)を、あなたはどう見るか。そこでは、バビロンの捕囚から帰り、主の神殿の土台が築き直されたばかりのときに、民衆だけでなく、祭司の一族、あの大いなるイエシュア〔Jesu〕の一族さえも、異国の女たち、すなわちシリア人、イドマヤ人、モアブ人、アンモン人の女たちと入り混じっているのが見いだされる。

9

Qui tamen omnes peccato eodem, accipientes consilium Esdrae, et recedentes a mulierum alienigenarum consortio, caruerunt. Unde vides quod sicut peccati contagione maculamur, ita expulsione ejus abluimur.

PL 20, 1041B

それでも彼らはみな、エズラの勧告を受け入れ、異国の女たちとの交わりから退くことによって、同じ罪を免れた。ここからあなたは見る、我々は罪の伝染によって汚れるのと同じく、その追放によって洗い清められるのだと。

Caput VI

第VI章PL 20, 1041C
1

Ne, quaeso, beatissime, fratrem nostrum in profundo putei sub iniqui principis potestate demersum, lapidibus desperationis obruamus.

PL 20, 1041C

頼むから、いとも福なる人よ、不法な君主の力のもとで井戸の深みに沈められた我々の兄弟を、絶望の石で埋めてしまうことのないようにしよう。

2

Imitemur illum Aethiopem (Jerem. XXXVIII, 7, 11) , qui sanctum Jeremiam in lacum ab iniquo rege demersum, assumptis triginta hominum auxiliis, et demissis ad eum pannis ac funibus liberavit.

PL 20, 1041C

あのエチオピア人にならおう(エレミヤ38:7, 11)。彼は、不法な王によって穴に沈められた聖なるエレミヤを、三十人の助けを連れて行き、ぼろ布と縄を彼のもとへ降ろして、解き放った。

3

Ecce frater in lacu est: assumamus triginta homines, id est, sive beatae auxilium Trinitatis, sive cum labore animi, carnisque et spiritus, demersum in profundo putei liberemus.

PL 20, 1042A

見よ、兄弟は穴の中にいる。三十人を連れて行こう。すなわち、福なる三位一体の助けによって、あるいは心と肉と霊の労苦をもって、井戸の深みに沈められた者を解き放とう。

4

Mittamus ei pannos veteres: reducamus in memoriam ejus exempla antiquorum, qui per peccatum collapsi, postmodum de profundis malorum per poenitentiam ad superna relati sunt; quae cum ei ante oculos posita fuerint, desperare non poterit.

PL 20, 1042A

古いぼろ布を彼に降ろそう。すなわち、昔の人々の例を彼の記憶に呼び戻そう。彼らは罪によって倒れたが、のちに悪の深みから悔い改めによって上なるものへ引き戻された。これらの例が彼の目の前に置かれたなら、彼は絶望することができない。

5

Solet percussus miles in primo certamine, in secundo fortius dimicare, et contra percussorem suum magis iratus insurgere. Ecce in saeculi fine consistimus: instant pro Christi nomine praelia passionum.

PL 20, 1042A

打たれた兵士は、最初の戦いで傷を受けても、二度目にはいっそう強く戦い、自分を打った者に向かって、いっそう怒って立ち上がるのが常である。見よ、我々は世の終わりに立っている。キリストの名のための受難の戦いが迫っている。

6

Quid mirum, si ille quem fornicationis hasta percussit, in passionis congressione superaverit? Quid si victor fuerit in martyrio, quem vicerat incontinentia et libido?

PL 20, 1042A

淫行の槍に打たれた者が、受難の交戦で打ち勝ったとしても、何の不思議があろう。自制のなさと情欲に打ち負かされていた者が、殉教において勝者となったとしても、何の不思議があろう。

7

Nonne sic fecit ille Nazaraeus (Jud. 16) ex repromissione natus, quem cum in perniciem sui mulieris blandimenta vicissent; postmodum in fine obitus sui, sub martyrii passione, majorem inimicorum exercitum prostravisse, quam ante quando Nazaraeus, hoc est, immaculatus fuerat, reperitur?

PL 20, 1042B

約束によって生まれたあのナジル人(士師記16)も、そうしたではないか。女の甘言が彼を破滅へと打ち負かしたのに、のちに、その死の終わりに、殉教の受難のもとで、まだナジル人、すなわち汚れなき者であった前よりも、多くの敵の軍勢を打ち倒したことが見いだされる。

8

Sicut enim illa sacerdotalis familia de Heli cognatione descendens (I Reg. III, 14) , cui juraverat Dominus, ut nullus de ipsis ante faciem ejus assisteret, eo quod gravibus peccatis Dominum provocasset: nonne omnis illa cognatio pro Davide a Saule refertur occisa (I Reg. XXIII, 18) ?

PL 20, 1042B

エリの血筋から出たあの祭司の一族がそうである(サムエル記上3:14)。主は彼らに、重い罪で主を怒らせたゆえ、彼らの誰一人として自分の前に立つことはないと誓った。その一族のすべてが、ダビデのためにサウルによって殺されたと伝えられているではないか(サムエル記上23:18)〔引かれた句はサムエル記上22:18–19に当たる〕。

9

Et quid est hoc, nisi forma martyrii, ut quos grave peccati crimen involverat, mors pro Christo illata liberaret? Haec sunt beatorum voluminum sacra mysteria.

PL 20, 1042B

これは殉教の型でなくて何であろう。重い罪の罪過に巻き込まれていた者たちを、キリストのために加えられた死が解き放つのである。これらが、福なる書物の聖なる奥義である。

10

Sic vasa sua nequaquam figulus patitur interire (Jerem. XVIII, 6) , qui etiam ea confracta et in lapidibus illisa redintegrare posse se dicit.

PL 20, 1042C

こうして陶工は、自分の器が滅びるままにはしない(エレミヤ18:6)。砕かれて石に打ちつけられた器をも、元どおりにできると言うのである。

Caput VII

第VII章PL 20, 1042C
1

Ne spernas, quaeso, fratrem defunctum: filius est Sunamitis sterilis (IV Reg. IV, 20) , id est, Ecclesiae: ex repromissione natus est iste qui mortuus est.

PL 20, 1042C

死んだ兄弟をさげすむな、頼むから。彼は不妊のシュネムの女の子(列王記四4:20)、すなわち教会の子である。死んだこの者は、約束によって生まれたのだ。

2

Quondam enim nativitatem ejus secundo Abrahae Dominus in Isaac semine spopondit atque pollicitus est (Gen. XXII, 15; Hebr. XI, 18) ; cujus caput in messe calore percussum est, id est, principale mentis ejus inter ipsam spei libidinis flammam concaluit.

PL 20, 1043A

かつて主は、二度目にアブラハムに、イサクの種において彼の誕生を誓い、約束した(創世記22:15;ヘブライ11:18)。その子の頭は、刈り入れのとき熱に打たれた。すなわち、彼の精神の主要な部分は、希望の情欲の炎〔spei libidinis〕のただなかで熱くなったのである。〔spei libidinis の係りと語形は定かでない。字面どおりに訳した〕

3

Currat ad Elisaeum mater ejus; id est, sollicite plangat Ecclesia: resurget enim, si fideliter hoc speraverimus a Christo. Et tu, beatissime, in defuncto fratre opus imitare Elisaei: manus manibus, pedes pedibus, os ori compone.

PL 20, 1043A

その母はエリシャのもとへ走るがよい。すなわち、教会は気遣いをもって嘆くがよい。我々が信をもってこれをキリストに望むなら、彼はよみがえるからである。あなたもまた、いとも福なる人よ、死んだ兄弟においてエリシャの業にならえ。手を手に、足を足に、口を口に合わせよ。

4

Primum, ut compatiaris ei qui mortuus jacet; neque elatus integritatis tuae triumpho superexcrescas eum, aut superextendas te ei, quem repentina mors rapuit; sed imitare Apostolum, qui dicit: Timeo ne humiliet me Dominus Deus meus apud vos, et lugeam multos ex eis qui ante peccaverunt (II Cor. XII, 21) .

PL 20, 1043A

まず、死んで横たわる者とともに苦しむためである。あなたの潔白の凱旋に驕って、彼の上に伸び上がったり、突然の死が奪い去った者の上に身を伸ばしたりしてはならない。むしろ使徒にならえ。使徒は言う。「私は恐れる、私の神なる主が、汝らのもとで私を低くし、前に罪を犯した者の多くを私が嘆くことになりはしまいかと」(二コリント12:21)。

5

Appone praeterea oculos tuos oculis ipsius, ne in perditionem sui ulterius evagentur: os illius, ne confabuletur iniqua: manus illius, ne operentur adversa: pedes illius, ne vagentur in turpibus.

PL 20, 1043B

さらに、あなたの目を彼の目に当てよ。彼の目が、自らの滅びへとこれ以上さまよい出ないように。〔あなたの口を〕彼の口に当てよ。彼が不法なことを語り合わないように。〔あなたの手を〕彼の手に当てよ。それが逆らうことを行わないように。〔あなたの足を〕彼の足に当てよ。それが恥ずべきことのうちをさまよわないように。

6

Et sic, cum pro custodia sui membris illius membra tua fuerint copulata, non solum peccandi ulterius spatium non habebit, verum etiam spem capiet resurgendi; ut qui peccati frigore mortuus est, consolationis tepore revocetur ad vitam.

PL 20, 1043B

こうして、彼を守るために、彼の肢体にあなたの肢体が結び合わされたなら、彼は、これ以上罪を犯す余地を持たないばかりか、よみがえる希望をも抱くであろう。罪の冷たさで死んだ者が、慰めの温もりによって命へ呼び戻されるためである。

7

Memento autem, ut omnes a conspectu ejus ejicias: nullus videat, nullus in medio sit, nec quisquam sibi visionem ejus de propinquitate praesumat. Quid dico propinquum? si mater illa carnalis sit, nec ei aditus detur intrandi.

PL 20, 1043B

だが、すべての者を彼の目の前から追い出すことを忘れるな。誰も見てはならず、誰も間に居てはならず、近しい間柄だからといって、彼に会うことを当然と思う者があってもならない。近しい者などと言うまでもない。肉による母であっても、入る道を与えてはならない。

8

Sic enim Elisaeum in Sunamitis filio (IV Reg. IV, 31), sic Dominum nostrum in principis filia (Matth. IX, 25) , sic beatum Petrum in Dorca vidua fecisse cognoscis (Act. IX, 40) .

PL 20, 1043B

というのも、あなたは知っているだろう、エリシャがシュネムの女の子においてそうしたこと(列王記四4:31)〔人を退けて戸を閉じたことは列王記四4:33 に当たる〕、我々の主がある指導者の娘においてそうしたこと(マタイ9:25)、福なるペトロがやもめドルカスにおいてそうしたことを(使徒言行録9:40)。

9

Valde enim debet secretus et solitarius locus mortuo in peccatis homini praeparari, ubi nihil capiatur amplius, quam medicus et cadaver.

PL 20, 1043C

罪のうちに死んだ人のためには、人目を離れた寂しい場所が、ぜひとも整えられねばならない。そこには、医者と屍のほかには何ものも入らないように。

Caput VIII

第VIII章PL 20, 1044A
1

Ne, quaeso, beatissime, percussum fratrem, et aliquando nobis placitum relinquamus, inermem quem invenit inimicus. Defuit ei lorica justitiae (Ephes. VI, 14; II Thess. V, 8) , galea spei ac salutis, et gladius spiritus, quibus armantur milites Christi.

PL 20, 1044A

頼むから、いとも福なる人よ、打たれた兄弟を、かつては我々の気に入りだった者を、見捨てることのないようにしよう。敵が見いだしたとき、彼は武装していなかった。彼には、正義の胸当て(エフェソ6:14;二テサロニケ5:8)〔引かれた句は一テサロニケ5:8に当たる〕、希望と救いの兜、霊の剣が欠けていた。キリストの兵士はこれらで武装する。

2

Curetur, rogo, quia adhuc palpitat; et revertatur ad pugnam. Nonne ille egregius et fortis David, qui in adolescentia sua gigantem mirae magnitudinis superavit, postea mulieris inepta nuditate superatur? (I Reg. VII) .

PL 20, 1044A

頼むが、彼は手当てされるがよい。まだ脈打っているのだから。そして戦いに戻るがよい。あの優れた強いダビデは、若いころに驚くべき大きさの巨人に打ち勝ったのに、のちには女の不都合な裸に打ち負かされたではないか(サムエル記上7)〔引かれた句はサムエル記上17章とサムエル記下11章に当たる〕。

3

Qui mox ut prophetae vocibus (II Reg. XII) , quod peccasset, agnovit, statim ad poenitentiae malagma confugiens, cicatrices criminum confessionis satisfactione sanavit. Sed nec sic quoque eum impugnare destitit inimicus.

PL 20, 1044A

彼は、預言者の言葉によって(サムエル記下12)自分が罪を犯したと悟るやいなや、ただちに悔い改めの膏薬に逃れ、罪過の傷痕を、告白による償いで癒やした。だが、それでもなお敵は彼を攻撃するのをやめなかった。

4

Nam et postea eum, populum numerando (II Reg. XXIV, 1) , peccare persuasit; et pene telo gigantis occidit (II Reg. XXI, 16, 17) , nisi eum Abisai frater Joab principis militiae interposita auxilii sui tuitione liberasset.

PL 20, 1044A

実際、のちにも敵は、民を数えさせて(サムエル記下24:1)彼に罪を犯すよう説き伏せた。そして巨人の槍でほとんど彼を殺すところであった(サムエル記下21:16, 17)。軍の長ヨアブの兄弟アビシャイが、自らの助けの守りを間に入れて彼を救い出さなかったなら、そうなっていたであろう。

5

Unde etiam, credo, ipse in psalmo LXX dicit: Mei autem pene moti sunt pedes (Psal. LXXXII, 2) . Et alibi: Saepe expugnaverunt me a juventute mea (Psal. CXXVIII, 1) .

PL 20, 1044B

それゆえ、思うに、彼自身も詩篇70で言う。「しかし私の足は、ほとんど動かされた」(詩篇82:2)。また別の箇所では言う。「彼らは若いころから、しばしば私を攻め立てた」(詩篇128:1)。〔地の文の「詩篇70」も、引照の「詩篇82:2」も、引かれた句は詩篇72:2に当たる〕

6

Sed qui dicis, Non fiat ejus memoria, quia turpi peccato se ipsum jugulavit; require primum, frater, utrum iste qui cecidit, in pugna inventus, an in domo fuerit vulneratus: quia plus quidem misericordiam meretur quem in certamine hostis percussit, quam ille quem dormientem latro confoderit.

PL 20, 1044B

だが、「彼の記憶は残るな。恥ずべき罪で自分自身を殺したのだから」と言うあなたよ、まず尋ねよ、兄弟よ。この倒れた者は、戦いの中に見いだされて傷を負ったのか、それとも家の中で傷を負ったのか。戦いで敵に打たれた者は、眠っているところを盗賊に刺された者よりも、いっそう慈しみに値するからである。

7

Ego illum certe in praelio vidi constitutum: pugnabat cum scuto jejunii adversus illecebras gulae: pugnabat cum taciturnitatis lorica contra detractionis jacula et reliqua tela maledicta; sed in illo loco in quo securiorem se arbitrabatur esse, percussus est.

PL 20, 1044B

私は確かに、彼が戦いの中に立っているのを見た。彼は断食の盾をもって、大食の誘惑に対して戦っていた。沈黙の胸当てをもって、中傷の投げ槍やそのほかの罵りの武器に対して戦っていた。だが、自分がいっそう安全だと思っていたまさにその場所で、打たれたのである。

8

Sicut enim Asael, frater ille Joab principis militiae David, qui velox sicut cervus a Scriptura esse perhibetur (II Reg. II, 18, 23) , ob hoc, credo, quod incoinquinati corporis puritas donum ei velocitatis indulserat ( Corpus enim (Sap. IX, 15) quod corrumpitur, aggravat animam) ab eo quem persequitur, Abner, de cuspide lanceae in renibus refertur esse percussus.

PL 20, 1044C

たとえば、ダビデの軍の長ヨアブの兄弟アサエルは、聖書によれば「シカのように足が速い」とされる(サムエル記下2:18, 23)。それは、思うに、汚れのない体の清さが、彼に足の速さの賜物を与えていたからである(朽ちる体は魂を重くするからである(知恵の書9:15))。彼は、自分が追っていたアブネルから、槍の穂先で腰のあたりを突かれたと伝えられる。

9

In quo loco membri, vitium fornicationis poni, nullum puto esse qui dubitet. Sicut etiam ipse Abner a Joab fratre ejus postmodum in inguine percussus esse perhibetur (II Reg. III, 27) ; quia fornicationis forma non alibi quam in inguine merebatur interfici.

PL 20, 1045A

体のこの場所に淫行の悪徳が置かれていることを疑う者は、一人もいないと私は思う。アブネル自身も、のちにアサエルの兄弟ヨアブによって鼠蹊部を打たれたと伝えられる(サムエル記下3:27)。淫行の型は、鼠蹊部以外のどこで殺されるにもふさわしくなかったからである。

10

Numquid autem Asael consolationem fratrum non meminit, quem ita totus Davidis planxit exercitus? aut de libro vitae deletus est, id est, de memoria Dominicae lectionis?

PL 20, 1045A

では、ダビデの全軍がかくも嘆いたアサエルは、兄弟たちの慰めを覚えていないというのか。それとも彼は命の書から、すなわち主の聖句の朗読の記憶から、消し去られたのか。〔meminit の主語は定かでない。アサエルが主語と取った〕

11

Sic scriptura non obliviscitur, ut etiam velocitatis ejus quam ante mortem habebat, faciat mentionem, cum dicit: Velox erat sicut cervus; id est, qui non solum perspicacia mentis, inimici laqueos evitabat, verum etiam serpentium, hoc est, adversariarum virtutum interfector exstitit.

PL 20, 1045A

聖書はこのように忘れず、彼が死の前に持っていた足の速さにさえ言及して言う。「彼はシカのように足が速かった」。すなわち彼は、精神の洞察によって敵の罠を避けただけでなく、蛇たち、すなわち敵対する力の殺し手でもあったのである。

Caput IX

第IX章PL 20, 1045B
1

Memento, frater, quod caro sumus: mare illud (hoc est, forma baptismi) quod beatus Joannes in Apocalypsi vidisse se dicit, vitreum fuisse descripsit (Apoc. IV, 6; XV, 2) ; et ideo in nobis cito periclitatur aut frangitur.

PL 20, 1045B

覚えよ、兄弟よ、我々は肉であることを。福なるヨハネが黙示録で自分が見たと言うあの海(すなわち洗礼の型)を、彼はガラスのようであったと記した(黙示録4:6;15:2)。それゆえ、それは我々においては、すぐに危うくされ、あるいは砕かれる。

2

Lubrica est via saeculi hujus, glaciali iniquitate constricta: quam cum modice concupiscentiae calor solverit, facilis est ad lapsum ruinamque miserorum: Porrige manum tuam jacenti fratri (Eccl. XV, 18) , qui confusus pudore peccati, nec erigere se nec oculos audet attollere.

PL 20, 1045B

この世の道は滑りやすく、氷のような不法で固められている。欲望の熱がわずかでもそれを溶かすなら、哀れな者たちが倒れ、崩れ落ちるのはたやすい。倒れている兄弟に手を差し伸べよ(集会の書15:18)〔引かれた句は集会の書7:36 に近い〕。彼は罪の恥に打ちのめされて、身を起こすことも、目を上げることもできない。

3

Comple legem Moysi: Si ceciderit asinus fratris tui sub pondere (Exod. XXIII, 5) , hoc est, caro victa peccato, acclina te, et humilia te, et subleva de ruina. Quid erubescis conjungi homini peccatori?

PL 20, 1045B

モーセの律法を満たせ。「もし汝の兄弟の驢馬が荷の下に倒れたなら」(出エジプト記23:5)、すなわち肉が罪に敗れたなら、身をかがめ、身を低くして、倒れた所から助け起こせ。罪人と結ばれることを、なぜ恥じるのか。

4

Respice illum qui dicit: Noli nimium esse justus (Eccle. VII, 17) . Magister noster a latronibus vulneratum (Luc. X, 30) , non solum cura dignum judicat, verum etiam ad stabulum suum et ovile restituit; ac datis stabulario duobus denariis, hoc est, utrisque divini canonis Testamentis, majus ei praemium pollicetur, si diligentia sua percussum hominem ad statum pristinum reduxerit.

PL 20, 1045C

あの人を見よ、彼は言う。「あまりに正しくあるな」(コヘレトの言葉7:17)。我々の師は、盗賊に傷つけられた者(ルカ10:30)を、手当てに値すると判断するだけでなく、自らの宿と羊の囲いに戻した。そして宿の主人に二デナリオンを与え、すなわち神の正典の旧約と新約の両方を与え、もし彼が熱心によって、打たれた人を元の状態に戻したなら、いっそう大きな報いを約束する。

5

Et tu ergo collige fratrem, quem diabolus latro cum satellitum suorum turba percussit: assigna stabulario, hoc est, B. episcopo, qui si quid in eo impenderit, amplius a Domino consequetur. Sed dicis forte: Ille vulneratus erat; hic mortuus est.

PL 20, 1045C

あなたもまた、それゆえ、悪魔という盗賊が手下の群れとともに打った兄弟を、拾い集めよ。宿の主人、すなわち福なる司教〔底本は B. と略す。beato(福なる)の略と取った。ミーニュの脚注によれば、アンブロシアナ写本にはこの字が無い〕に委ねよ。彼は、この者のために何かを費やすなら、主からそれ以上のものを得るであろう。だがおそらくあなたは言う。「あの者は傷ついていた。この者は死んでいる」と。

6

Et tu ergo si mortuum dicis, vel juxta Elisaei illum ossa constitue (IV Reg. XIII, 21) . Nolo, ut eum longe segreges a Christi membris, quia ipse consortio meliorum erubescet, et resurget ad vitam.

PL 20, 1045C

あなたもまた、彼を死んだと言うのなら、せめて彼をエリシャの骨のそばに置け(列王記四13:21)。私は望まない、あなたが彼をキリストの肢体から遠く切り離すことを。彼は、よりよい者たちとの交わりに赤面し、よみがえって命に至るであろうから。

7

Non emendationis parvum putes esse tormentum, si peccator adsciscitur in consortium beatorum; quia illorum praemia, sua sentit esse tormenta. Si quis laudatur, erubescit: si quis vituperatur, agnoscit. Inter haec verborum flagella constitutus, satisfactioni emendationique semper approximat.

PL 20, 1045D

罪人が福なる者たちの交わりに迎え入れられることを、矯正にとって小さな力と思ってはならない〔底本は tormentum(苦しみ)。ミーニュの脚注は、アンブロシアナ写本も同じだが、文意からは momentum(重み、力)と読むべきだとする。それに従った〕。彼らの報いを、彼は自分の苦しみと感じるからである。誰かが称えられれば、赤面する。誰かが非難されれば、〔自分のことと〕認める。こうした言葉の鞭のただなかに置かれて、彼は常に償いと矯正に近づく。

Caput X

第X章PL 20, 1046A
1

Jam vero illud quale est, quod a quibusdam audivimus dici: ut illa vel ille, qui criminis peccatique consortes sunt, veluti in matrimonio conjugioque jungantur. Absit hoc a christiani oris eloquio.

PL 20, 1046A

では、ある人々から言われていると我々が聞いたことは、どう評すべきか。罪過と罪の仲間である女と男が、あたかも結婚と夫婦の関係においてのように、結び合わされるべきだという。これは、キリスト教徒の口の言葉から遠くあれ。

2

Serpentis est ista suggestio, ut illius quem occidit, etiam cadaver assumat. Nonne simile est, si quis percussus graviter, extremo anhelet in fine; et hunc terrenus medicus, si forte visitaverit, quia non posse vivere suspicetur, hortetur occidi?

PL 20, 1046A

それは蛇の誘いである。自分が殺した者の、その屍さえも取り込もうとするのだ。これは、ある人が重く打たれて最期にあえいでいるとき、地上の医者がたまたま見舞い、その者が生きられないと見て、殺してしまうよう勧めるのと同じではないか。

3

Simile est sine dubio quod dicitur: Inventus est frater, aut soror, concupiscentiae telo graviter vulneratus: huic cum sceleris sui nuptiae suadentur; quid aliud dicitur nisi occidatur, quia vivere aut evadere non poterit de hac plaga?

PL 20, 1046A

言われていることは、疑いなく同じである。兄弟あるいは姉妹が、欲望の矢で重く傷ついているのが見いだされた。その者に自らの悪行との婚礼が勧められるとき、それは「殺されよ、この打ち傷から生き延びることも、逃れることもできないのだから」と言うのでなくて何であろう。

4

Nescis fortasse, quae poena maneat desperantem? Ille nuntius Saulis mortis (II Reg. I, 2 seqq.) cum ad David venisset, et referret ei inimicum suum esse prostratum; David causam mortis inquirens, audivit ab eo, quod ipse nuntius illum suo gladio peremit, addens et dicens: Quia videbam quod ictu illati in se vulneris non erat victurus (Ibid., 10) ; quem David statim morte damnavit; cum percussum ab hostibus desperasset esse victurum, et eum sublata spei fiducia jugulasset.

PL 20, 1046B

あなたはおそらく知らない、絶望する者にどんな刑罰が待っているかを。サウルの死の使者(サムエル記下1:2以下)は、ダビデのもとに来て、彼の敵が打ち倒されたと告げた。ダビデが死の理由を問うと、その使者自身が自分の剣でサウルを殺したと、彼から聞いた。使者はこう言い添えた。「私は、自分に加えられた傷の一撃のために、彼がもう生きられないと見たからである」(サムエル記下1:10)。ダビデはただちに彼を死刑に処した。敵に打たれた者は生き延びられないと絶望し、希望の確信を取り去って殺したからである。

5

Quin immo more Davidico scindantur vestimenta cordis et pectoris: flebilis vox tollatur in planctum: doceatur lamentum Israeliticus populus, id est plebs ecclesiastica, et dicat: Subleva lapides tuos super altitudines tuas, et cogita de interfectis tuis, quomodo ceciderunt potentes in praelio.

PL 20, 1046B

いや、むしろダビデのやり方で、心と胸の衣を引き裂くがよい。涙の声を嘆きへと上げるがよい。イスラエルの民、すなわち教会の民は哀歌を教えられ、こう言うがよい。「汝の石を、汝の高みの上に積み上げよ。そして、汝の殺された者たちを思え。力ある者たちは、戦いでいかに倒れたことか」。

6

Non nuntietur hoc in Geth, neque praedicetur in viis Ascalonis, ne forte laetentur filiae alienigenarum et exhilarentur filii incircumcisorum (Ibid., 19, 20) ; et reliqua, quae continentur lamenti ipsius edicto; et dicat, aut loquatur: ecce prohibetur ne in terminis Geth, neque in finibus Ascalonis, hoc est, in notitiam saecularium sive hominum mundanorum, casus fratris vel ruina seminetur: et nos passi sumus, non solum ipsam quam incolit civitatem, sed etiam totum orbem famae ipsius desperatione compleri?

PL 20, 1046C

「ガトでこれを告げるな。アシュケロンの通りで知らせるな。異国の民の娘たちが喜び、割礼を受けない者の子らが歓ぶことのないように」(サムエル記下1:19, 20)。そのほか、その哀歌の布告に含まれることがある。そして彼は言い、語るがよい。「見よ、ガトの境でも、アシュケロンの領域でも——すなわち世の人々、この世の者たちの知るところに——兄弟の転落や崩壊をまき散らしてはならないと禁じられている。それなのに我々は、彼が住む町そのものだけでなく、全世界までが、彼の評判への絶望で満たされるのを、許してしまったのか」。

7

Nonne huic praecepto cohaeret etiam ille evangelicus sermo, qui dicit: Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum solus; quod si te audierit, lucratus es eum: si autem non te audierit, adhibe tecum duos vel tres testes (Matth. XVIII, 15, 16) , et reliqua quae continet sermo praecepti.

PL 20, 1046C

この戒めには、福音の言葉も結びついているではないか。それは言う。「もし汝の兄弟が汝に対して罪を犯したなら、汝一人で彼を叱れ。もし彼が汝に聞き従うなら、汝は彼を得たのである。しかし聞き従わないなら、汝のもとに二、三人の証人を加えよ」(マタイ18:15, 16)。その戒めの言葉に含まれるそのほかのことも同様である。

8

Vides ergo quid dicit: Ne exhilarentur filii incircumcisorum. Me miserum, qui ista cognosco. Filii enim incircumcisorum qui sunt nisi homines hujus saeculi, in peccati sui errore et gentilitate viventes?

PL 20, 1046D

それゆえ、あなたは見る、それが何と言っているかを。「割礼を受けない者の子らが歓ぶことのないように」と。哀れなるかな私、これを知る者は。割礼を受けない者の子らとは、この世の人々、自らの罪の迷いと異邦人の習いのうちに生きる者たちでなくて、誰であろう。

9

Hi ergo exhilarantur, cum audiant ruinam militis Christi, vel ex illius se consolantur opere dicentes: Ecce qui nobis exprobatur a caeteris: ad cujus exemplum cogebamur vivere; qui cum nostro emersisset e corpore, tamen ad confusionem nostram vita ejus dicebatur esse dissimilis.

PL 20, 1047A

彼らはキリストの兵士の崩れ落ちたことを聞いて歓び、あるいは彼の行いによって自らを慰めて言う。「見よ、ほかの人々から我々に引き合いに出されていた者がいる。我々は彼の模範に倣って生きるよう迫られていた。彼は我々の体から出て来たのに〔corpus(体)の意は定かでない。世の人々の群れ・仲間の意と取った〕、それでも、我々を恥じ入らせるために、その生き方は我々と似ていないと言われていた」。

10

Numquid non melius erat nec inchoare quod bonum est, quam tam turpiter cadere, aut non posse se complere quod coeperis?

PL 20, 1047A

善いことを始めもしないほうが、これほど恥ずべく倒れるよりも、あるいは始めたことをやり遂げられないよりも、よかったのではないか。

11

Nescientes, quod judicio Dei majorem forsitan excusationem habitura sit anima, quae bonum voluisse et ab insidiatore supplantata esse noscitur, quam ea quae rebellis Deo, ex servilis desperatione formidinis magis elegerit jugo captivitatis addici, quam periculum certaminis experiri.

PL 20, 1047A

彼らは知らないのである。神の裁きにおいては、おそらく、善を望んだのに待ち伏せる者に足をすくわれたと認められる魂のほうが、神に背いて、奴隷のような恐れの絶望から、戦いの危険を試みるよりも捕囚のくびきに渡されることをむしろ選んだ魂よりも、大きな弁解を得るであろうことを。

12

Nonne apud regem suum miles excusatur propriis vulneribus, et plerumque strenuum bellatorem cicatricum suarum plaga commendat.

PL 20, 1047A

兵士は、自分の王のもとで、自分の傷によって弁解が立つではないか。しばしば、勇敢な戦士を推薦するのは、その傷痕の打撃である。

Caput XI

第XI章PL 20, 1047B
1

Sed praetermissis his, plangatur defunctus, sepeliatur mortuus; id est, partim nostro labore, partim verecundiae suae confusione peccatum ejus celetur, et auferatur e medio.

PL 20, 1047B

しかし、これらは措いて、死んだ者は嘆かれ、亡骸は葬られるがよい。すなわち、一つには我々の労苦によって、一つには彼自身の羞恥の恥じ入りによって、彼の罪は隠され、人々の中から取り去られるがよい。

2

Nos autem consolationis linteamina et coelestis spei pigmenta tribuamus: ipse autem intra sepulcrum secreti sui, confusus peccati pudore contineat se; ibi conscientiae suae verme laceretur, qui totas in eo putredines peccatorum consumat, donec nullum ex se fetorem famae turpis emittat.

PL 20, 1047B

我々は、慰めの亜麻布と天の希望の薬を与えよう。彼自身は、自らの隠れ処の墓の内に、罪の恥に打ちのめされて身を閉ざすがよい。そこで彼は自らの良心の虫に引き裂かれ、その虫が、彼のうちの罪の腐敗をことごとく食い尽くすがよい。ついには、恥ずべき評判の悪臭を何ひとつ自分から発しなくなるまで。

3

Nonne sic beatus Tobias veniam misericordiae coelestis emeruit, mortuis in captivitate fratribus tribuens sepulturam? credo, lapsis sub mundialis principis dominatione suadens insinuansque poenitentiam (Tob. I, 18; II, 9) .

PL 20, 1047B

福なるトビトもこうして、捕囚のうちで死んだ兄弟たちに葬りを与えることで、天の慈しみの赦しを得たのではないか。思うに、この世の君主の支配のもとで堕ちた者たちに、悔い改めを勧め、示したのである(トビト記1:18;2:9)。

4

Et nos ergo, secundum quod meretur, corpus illius contegamus. Ecce exiit propheta de Hierusalem (III Reg. XIII, 1 seqq.) , hoc est, de domo Domini adversus Bethel quae fornicabatur a Domino, id est, mundi istius civitatem; cui praeceperat Dominus, ne de cibo ejus gustaret aut potu.

PL 20, 1047C

我々もまた、それゆえ、彼にふさわしいとおりに、その亡骸を覆おう。見よ、一人の預言者がエルサレムから出た(列王記三13:1以下)。すなわち主の家から、主から離れて淫行していたベテルに向かって、すなわちこの世の町に向かって出たのである。主は彼に、その食物も飲み物も味わってはならないと命じていた。

5

Sed qui per pseudoprophetam, id est, per spiritum fornicationis, deceptus est ab iniquo, cecidit in potestatem leonis ac sortem, qui rugiens circuit, quaerens quem devoret (I Pet. V, 8) .

PL 20, 1047C

しかし、彼は偽預言者によって、すなわち淫行の霊によって、不法な者に欺かれ、獅子の力と運命の中に落ちた。その獅子は、吠えながら歩き回り、誰を食い尽くそうかと探している(一ペトロ5:8)。

6

Qui tamen juxta cadaver ejus assistit, ut nisi fuerit ad Ecclesiae sinum et sepulcrum portatum, in cibum ei escamque proficeret. Sed nos vel pseudoprophetae imitemur officium; et eum quem percussit diabolus, debito omnibus honore tumulemus.

PL 20, 1048A

その獅子は、しかし、彼の亡骸のそばに立っている。もしそれが教会の懐と墓に運ばれなければ、獅子の食物、餌となるようにするためである。だが我々は、せめて偽預言者の務めにならおう。そして悪魔が打った者を、すべての人に負うべき栄誉をもって葬ろう。

7

Solet Christus de tali sepulcro mortuos suscitare: tantum ne cadaver ejus devorandum feris aut alitibus, id est, vitiis sive hominibus saeculi relinquamus.

PL 20, 1048A

キリストは、このような墓から死者をよみがえらせるのが常である。ただ、その屍を、野獣や鳥に、すなわち悪徳や世の人々に、食い尽くされるまま見捨てることのないようにしよう。

8

Qualiter, rogo, de misericordia Domini possumus desperare, qui etiam Pharaonem arguit, quare nequaquam poenitere dignatus sit, dicens in prophetia Pharaonis: Brachia regis Aegypti contrivi; et non est deprecatus ut daretur in eo sanitas, et redderetur ei virtus ad comprehendendum gladium (Ezech. XXX, 25) .

PL 20, 1048A

頼むが、どうして我々は主の慈しみに絶望できようか。主は、ファラオが悔い改めることをよしとしなかったことさえ責めて、ファラオに関する預言の中でこう言う。「私はエジプトの王の腕を砕いた。だが彼は、自分に癒やしが与えられ、剣をつかむ力が返されるようにと、願わなかった」(エゼキエル30:25)。

Caput XII

第XII章PL 20, 1048B
1

Salomon ille mirabilis, qui meruit adsistrici Dei (Sap. IX, 4) , hoc est, Sapientiae copulari, in alienigenarum mulierum incurrit amplexus; et vinculo libidinis illaqueatus, etiam sacrilegii errore se polluit, quando simulacrum Chamos Moabitico idolo fabricavit (III Reg. XI, 17) .

PL 20, 1048B

あの驚くべきソロモンは、神の傍らに侍る者(知恵の書9:4)、すなわち知恵と結び合わされるにふさわしいとされたのに、異国の女たちの抱擁に陥った。情欲の縄に絡め取られて、瀆聖の迷いにさえ身を汚した。モアブの偶像ケモシュ〔Chamos〕の像を造ったときである(列王記三11:17)〔引かれた句は列王記三11:7に当たる〕。

2

Sed qui per prophetam culpam erroris agnovit, numquid misericordiae coelestis extorris est? At forsitan dicas: Nusquam eum in canone lege poenituisse, neque misericordiam consecutum. Audi ergo, frater.

PL 20, 1048B

だが、預言者を通して迷いの咎を悟った者が、天の慈しみから追放された者であろうか。おそらくあなたは言うだろう。「正典の中に、彼が悔い改めたとも、慈しみを得たとも、どこにも読まない」と。ならば聞け、兄弟よ。

3

Poenitentiam ejus quae non scribitur publicis legibus, fortasse ideo acceptabilem aliqui dicant, quia non ad faciem populi, sed in secreto conscientiae, Deo teste, poenituit.

PL 20, 1048B

彼の悔い改めは公の法に書かれていない〔publicis legibus の意味は定かでない。文字どおり「公の法」と訳した〕。だが、おそらく、まさに次の理由で受け入れられうるものだと、ある人々は言うだろう。彼は民の面前でではなく、良心の秘めた所で、神を証人として悔い改めたからである。

4

Veniam autem ex hoc consecutum esse cognoscimus; quia cum solutus fuisset a corpore, sepultum illum inter regum Israelitarum corpora Scriptura commemorat: quod tamen alibi peccatoribus regibus abnegatum esse cognoscimus, qui usque in finem vitae suae in propositi perversitate manserunt; et ideo quia inter reges justos meruit sepeliri, non fuit alienus a venia: veniam autem ipsam sine poenitentia non potuit promereri.

PL 20, 1048B

我々は、このことから彼が赦しを得たと知る。彼が体から解かれたとき、聖書は、彼がイスラエルの王たちの体のあいだに葬られたと記しているからである。ほかの箇所では、これが罪人の王たち、すなわち生涯の終わりまで意図の曲がりにとどまった王たちには拒まれていたと、我々は知っている。それゆえ、正しい王たちのあいだに葬られるにふさわしいとされた彼は、赦しと無縁ではなかった。そして赦しそのものは、悔い改めなしには得られえなかった。

5

Synagoga illa Core, cum pro ausus sui temeritate terrae hiatu viva fuisset absorpta; arulae tamen eorum in quibus ignem succendebant alienum, a Domino circumdari jubentur altario (Num. XVI, 37) , ob hoc quia sanctificatae fuisse dicuntur: quas nos animas eorum esse sentimus, in quibus adulterinae flammae calorem praesumpta libertate susceperant; et ideo vivi deglutiuntur; arulae vero eorum perire prohibentur; sicut etiam Apostolus dicit: Dedi hujusmodi hominem Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi (I Cor. V, 5) .

PL 20, 1048C

コラの会堂は、その大胆さの無謀ゆえに、地の裂け目に生きたまま飲み込まれた。それでも、彼らが異なる火をともした小さな祭壇〔arulae〕は、主によって祭壇の周りに巡らせよと命じられる(民数記16:37)。それらが聖別されたものと言われるからである。この小さな祭壇を我々は、彼らの魂であると解する。その中で彼らは、勝手な自由を行使して、偽りの炎の熱を受け入れたのである。それゆえ、彼らは生きたまま飲み込まれる。だが彼らの小さな祭壇は、滅びることを禁じられる。使徒もまたこう言うとおりである。「私はこのような人を、肉の滅びのためにサタンに渡した。それは霊が、我々の主イエス・キリストの日に救われるためである」(一コリント5:5)。

6

Considera ergo, frater, quam paucis tribuitur, ut de amphitheatro mundi istius, ubi cum feris, hoc est, cum vitiis depugnatur, immaculati a peccati morsu membra liberent sua. Quod expertus ille dicebat: Ne tradas bestiis animas confitentes tibi (Psal. LXXIII, 19) .

PL 20, 1049A

それゆえ思え、兄弟よ。この世の円形闘技場、すなわち野獣と、つまり悪徳と戦い抜く場から、汚れなき者として、自らの肢体を罪の咬み傷から解き放つことは、いかに少数の者にしか与えられないかを。これを経験した者が言っていた。「汝に告白する魂を、野獣に渡すな」(詩篇73:19)。

7

Sed quia jam dudum est, quod tecum sermocinantur, cavendum est nobis, ne offendat te nostra verbositas. Unde etiam ad te cujus causa haec diximus, stylum vertimus.

PL 20, 1049A

だが、我々があなたと語り合ってからすでに久しいので〔sermocinantur は三人称複数。sermocinamur(我々が語る)と取った〕、我々の饒舌があなたを不快にさせることのないよう、気をつけねばならない。そこで、そのためにこのことを語った当のあなた〔堕ちた兄弟〕にも、筆を向ける。

Caput XIII

第XIII章PL 20, 1049B
1

Quid me refugis, frater? Quid te magis consortio mundialium hominum credis? Illi fortasse rideant culpam tuam; ego plango, et si commori necesse erit, optabo. Quid erubescis praesentiam nostram? Similis nobis causa est, quia et ego in tuo negotio pudore confundor.

PL 20, 1049B

なぜ私を避けるのか、兄弟よ。なぜあなたは、この世の人々との交わりのほうに身をゆだねるのか。彼らはおそらくあなたの咎を笑うだろう。私は嘆く。もし共に死ぬことが必要であれば、それを望もう。なぜ我々のいることを恥じるのか。我々の事情は似ている。私もまた、あなたの件のゆえに恥に打ちのめされているからである。

2

Rasit, ut video, Ammonitius rex (II Reg. X, 4 seqq.) militibus David, hoc est, ministris Christi, dimidium barbae et tunicas eorum usque ad inguina praecidit: id est, sustulit ab eis in dimidietate barbae virilem speciem, et effeminari eos per delectabilem vitiorum novaculam fecisse monstratur.

PL 20, 1049B

私の見るところ、アンモン人の王は、ダビデの兵士たち、すなわちキリストに仕える者たちの、ひげの半分を剃り、その衣を鼠蹊部まで切り落とした(サムエル記下10:4以下)。すなわち、ひげの半分において彼らから男らしい姿を取り去り、悪徳の快い剃刀によって彼らを女々しくさせたことが示されている。

3

Dimidia autem barba tibi rasa est, quia uno vitio, si quid boni in Dei virtutibus gesseras, perdideris: dimidia et tu rasus es barba, quia si volueris reliquo vitae tuae tempore quod tibi superest laborare, concrescet.

PL 20, 1049B

そしてあなたも、ひげの半分を剃られた。神にある徳のうちに〔in Dei virtutibus は「神の力において」とも読める〕何か善いことを行っていたとしても、一つの悪徳でそれを失ったからである。あなたもひげの半分を剃られたのである。もしあなたに残された生涯の残りの時を励むことを望むなら、ひげは再び生えそろうからである。

4

Praecidit vero tunicas usque ad inguina, cum turpia facta quae ipse persuaserat, in oculis hominum revelavit. Sed et super hoc spes.

PL 20, 1049C

また衣を鼠蹊部まで切り落としたとは、敵自身が唆した恥ずべき行いを、人々の目の前にあらわにしたことである。だが、これについても希望がある。

5

Sedeamus in Hiericho, donec crescant barbae nostrae: id est, simus opprobrium et ignominia meliorum et efficiamur anathema omnium, sicut in Hiericho Israelitico populo fuit, donec barbarum species nobis, hoc est, virtutum incrementa nascantur.

PL 20, 1049C

エリコにとどまろう、我々のひげが伸びるまで。すなわち、より優れた者たちの辱めと不名誉となり、すべての者にとって呪われたもの〔anathema〕となろう。エリコにあったものがイスラエルの民にとってそうであったように〔エリコの町とその中のものが滅ぼし尽くすべきものとされたことを言う〕。ひげの姿、すなわち徳の成長が、我々に生まれるまで。

6

Crede mihi, quia regi nostro dolebit injuria, ulciscetur nos milites suos, quibus in dehonestatione sua fecit ista inimicus.

PL 20, 1049C

私を信じよ。我々の王は、この侮辱に心を痛め、自らの兵士である我々のために報復するであろう。敵は、王を辱めるために、我々にこのことをしたのだから。

7

Abfuit paulisper a conspectu nostro rex noster David; et ideo victi ab inimicis, partem agri plenam lenticula rubicunda quae est verecundiae nostrae et delicatae castitatis forma, confregimus.

PL 20, 1050A

我々の王ダビデは、しばらく我々の目の前から離れていた。それゆえ我々は敵に打ち負かされ、赤いレンズ豆に満ちた畑の一部を打ち砕いた。それは我々の羞恥と、もろい貞潔の型である。〔confregimus の意味は定かでない。文字どおり「打ち砕いた」と訳した〕

8

Sed jam ubi recordationem peccati rex noster oculis nostri cordis aperuit, stemus, ut vel illud quod residuum est, id est, reliquum vitae nostrae tempus defendatur, ut salvum sit.

PL 20, 1050A

しかし今や、我々の王が罪の思い出を我々の心の目に開いたのだから、立ち上がろう。せめて残っているもの、すなわち我々の生涯の残りの時が守られ、無事であるように。

9

Ne, quaeso, te persuadeat quisquis ille dicat tibi, ut scelus hoc in conjugium vertas, ac de crimine matrimonium voces. Nolo offensam Dei provoces, atque multiplices.

PL 20, 1050A

頼むから、誰であれあなたにこう言う者に説き伏せられるな。この悪行を結婚に変え、罪過を婚姻と呼べ、と。私は望まない、あなたが神への違背を引き起こし、さらに重ねることを。

10

Si enim ut vocatur in culpam, quod furtive ac cum timore persuasit tibi inimicus, quomodo merebitur veniam, quod veluti insultans Deo et ejus judicio, publice tibi coeperis vindicare?

PL 20, 1050A

敵がひそかに、恐れとともにあなたに唆したことでさえ、咎に問われるのだから、神とその裁きをあざけるかのように、あなたが公然と自分のものとして主張し始めたことが、どうして赦しにふさわしいとされようか。

11

Imitare illum Amnon Davidis filium (II Reg. XIII, 15 seqq.) , qui cum in sororis suae stuprum illicita flamma caluisset, postmodum eam magis exosus est, quam antea amaverat; et pro hoc facto occisus est a fratre, quia agnita culpa erroris non mansit in crimine, sed materiam ipsius peccati vehementer exosus est.

PL 20, 1050B

ダビデの子アムノンにならえ(サムエル記下13:15以下)。彼は、自分の姉妹の凌辱へと許されない炎で燃え上がったが、のちに彼女を、かつて愛した以上に憎んだ。そしてこの行いのために兄弟に殺された。〔彼にならえというのは〕迷いの咎を悟って罪過にとどまらず、その罪の素材を激しく憎んだからである。

12

Unde etiam suspicamur Davidem ei non fuisse commotum, quia cito vidit eum poenitentiam recepisse; et id, per quod unius horae spatio deceptus est, statim eum impatientia odisse, et virtute poenitentiae disrupisse ejus laqueos.

PL 20, 1050B

それゆえ我々は、ダビデが彼に対して怒りを向けなかったのだろうと推測する。彼がすぐに悔い改めを受け入れ、一時間ほどのあいだ自分を欺いたそのものを、ただちに我慢できずに憎み、悔い改めの力によってその罠を引きちぎったのを見たからである。

13

Qui vero captus est in rete vitiorum, et patienter inimicis suis, hoc est, venatoribus acquiescit, donec etiam recludatur in cavea, et ibi longo temporis spatio saginetur ad pompam; tum maxime principalibus saeculi, cum occisus fuerit, placiturus est.

PL 20, 1050B

しかし、悪徳の網に捕らえられ、自分の敵、すなわち狩人たちに辛抱強く従い、ついには檻に閉じ込められ、そこで長い時のあいだ行列〔pompa〕のために肥え太らされる者は、殺されたときにこそ、世の有力者たちを最も喜ばせることになる。

14

Donec muscipulam fornicationis evaseris, non te ebrietatis laqueis credas, per quos animos irati Absalonis incurras (Ibid., 28) ; quia luxuria atque ebrietas, quaedam sibi in vitiorum nativitate germanitas est.

PL 20, 1050C

淫行の罠から逃れ出るまでは、酩酊の縄に身をゆだねるな。それによって、怒ったアブサロムの心に陥ることになるからである(サムエル記下13:28)。放縦と酩酊は、悪徳の生まれにおいて、互いに兄弟のような間柄があるからである。

Caput XIV

第XIV章PL 20, 1050C
1

Attolle ergo animos, frater, erige oculos quos conscientiae pudor inclinavit; nec te inimica desperatio confringat.

PL 20, 1050C

それゆえ心を高く上げよ、兄弟よ。良心の恥が伏せさせたその目を上げよ。敵意ある絶望に打ち砕かれるな。

2

Ecce Absalon qui fratrem occiderat, per amicorum suffragia regis veniam promeretur (II Reg. XIV, 23) : ita ut etiam osculum pacis et praesentiam vultus Christi non desperet exposcere.

PL 20, 1050C

見よ、兄弟を殺したアブサロムは、友人たちの取りなしによって、王の赦しを得る(サムエル記下14:23)。そのため彼は、平和の口づけと、キリストの顔の前に出ることさえ、絶望せずに願い求める。

3

Et tu ergo quos amicos Davidis esse nosti, qui quondam pater tuus, quando non peccaveras, fuit, humilis esto et acclinis, ut quod a te non potes, per illorum suffragia merearis.

PL 20, 1051A

あなたもまた、ダビデの友であると知っている人々に対して、へりくだり、身をかがめよ。ダビデは、あなたが罪を犯していなかったとき、かつてあなたの父であった。あなた自身ではできないことを、その人々の取りなしによって得るためである。

4

Ac si forte duri fuerint in audiendo, opportune, importune non desinas supplicare; quia Absalon per injuriam meruit, quod per amicitiam impetrare non potuit; et quod pro meritis non meruit, per injuriam obtinuit.

PL 20, 1051A

もし彼らが聞き入れるのにかたくなであったとしても、時が良くても悪くても、嘆願するのをやめるな。アブサロムは、友情によって取りつけられなかったものを、不当な仕打ちを通して得たのだから。功績によって得られなかったものを、不当な仕打ちによって手に入れたのである。

5

Vis scire quod plerumque per occasionem injuriae sancti pro peccatoribus deprecantur? Beatus ille unus ex quatuor, confessorum caput et martyrum, cum ab insano populo lapidibus urgeretur, in ipso exitu Israel de Aegypto (Psal. CV, 1) , id est animae de corpore discedentis, genu flexo, patri pro peccatoribus supplivavit (Act. VII, 59) : Magistri nostri secutus exemplum, qui persequenti semetipsum populo veniam postulabat (Luc. XXIII, 34) .

PL 20, 1051A

知りたいか、聖徒たちがしばしば、不当な仕打ちの機会に、罪人たちのために嘆願することを。あの福なる者、四人のうちの一人〔unus ex quatuor の数が何を言うかは定かでない。ミーニュの脚注によれば、アンブロシアナ写本は ex septem(七人のうちの一人。使徒言行録6:5)と読む〕、告白者たちと殉教者たちの頭は、狂った民に石で責め立てられたとき、イスラエルがエジプトから出る(詩篇105:1)〔引かれた句は詩篇113:1〕まさにそのとき、すなわち魂が体から去るとき、ひざをかがめて、父に罪人たちのために嘆願した〔底本は supplivavit。supplicavit と読む〕(使徒言行録7:59)。我々の師の模範に従ったのである。師は、自分を迫害する民のために赦しを願った(ルカ23:34)。

6

Ecce vides, ubi occasio precum nascitur ex injuria et poena sanctorum. Nec hoc ideo dicimus, ut tu per contumeliam beatorum suffragia merearis; sed consilium damus, ut si pro magnitudine sceleris tui supplicare non ausi sunt, importunitatis tuae injuriam patientes, facilius pro eo a quo laesi sunt, audiantur.

PL 20, 1051B

見よ、あなたは見る、祈りの機会が聖徒たちへの不当な仕打ちと刑罰から生まれる場面を。我々がこう言うのは、あなたが福なる者たちへの侮辱によって取りなしを得るためではない。むしろ、こう勧めるのである。彼らがあなたの悪行の大きさゆえに嘆願する勇気を持てなかったなら、あなたのしつこさという不当な仕打ちを受けることで、自分たちを傷つけた当の者のために嘆願するとき、より容易に聞き入れられるだろう、と。

7

Incende hordeum finitimum tibi, quod est in agro (II Reg. XIV, 30) ; quia lingua ignis est (Jac. III, 6) , ager autem est hic mundus.

PL 20, 1051B

あなたの隣にある、畑の大麦に火をつけよ(サムエル記下14:30)。舌は火であり(ヤコブ3:6)、畑とはこの世界だからである。

8

Sic quandocumque coeperis vitae bonae fructibus derogare, et dicere: ecce quales sunt sancti, qui pro peccatoribus non audent rogare: ubi est quotidiana merces operis? tunc incensa per linguam tuam sanctorum spes incitabitur ad fiduciam deprecandi; quia cognoscent te ad hanc necessitatem, utilitatis tuae causa, non vitio detractionis impactum: sicut Absalon, non ob hoc segetem Joab incendit, quod nocere vellet ei tamquam inimico; sed ut vel sic ad detrahentem sibi respiceret, quem non audierat blandientem; et ita ejus praesentiam mereretur, qui Christi erat proximus vel amicus.

PL 20, 1051B

このように、あなたが善い生活の実りをけなし、こう言うときにはいつでも。「見よ、聖徒たちとはこのような者たちだ。罪人たちのために願い出る勇気がない。日々の働きの報いはどこにあるのか」。そのとき、あなたの舌によって燃やされた聖徒たちの希望は、嘆願する確信へと駆り立てられるであろう。彼らは、あなたがこの必要へと、中傷の悪徳からではなく、あなた自身の益のために追い込まれたと知るからである。アブサロムも、ヨアブを敵として害したいと思ったからではなく、自分を中傷する者にせめてそのようにして目を向けさせるために——ヨアブは、へつらうアブサロムの言葉には耳を貸さなかったから——ヨアブの麦畑に火をつけたのである。こうして彼は、キリストの近しい者、あるいは友であった者の、面前に出ることを得た。

9

Fructus enim sanctorum qui secundum homines est in hordeo, non incongruenter accipitur: qui vero secundum Deum, in tritico poterit aestimari; quia non dubium est, sanctos utrumque seminare secundum Apostolum, providentes bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus (Rom. XII, 17) .

PL 20, 1051C

聖徒たちの実りのうち、人々に従うものは、大麦において解されても不適当ではない。神に従うものは、小麦において見積もられうる。使徒に従って、聖徒たちが両方を蒔くことは疑いない。彼らは「神の前だけでなく、人々の前でも、善いことを心がけている」(ローマ12:17)からである。

10

Et ideo Absalon hordeum finitimum sibi, id est, conversationem quae inter homines agebatur, incendit: ad illud vero quod coram Deo est, pervenire non potuit, quia illud solus Pater agnovit.

PL 20, 1051C

それゆえアブサロムは、自分の隣にある大麦、すなわち人々のあいだで営まれていた暮らしに火をつけた。だが神の前にあるものには至ることができなかった。それを知っているのは父だけだからである。

Caput XV

第XV章PL 20, 1052A
1

Sed forsitan dicas: Persuasio tua quietum requirit hominem vel securum; me autem necesse est quotidie persecutorem saeculi formidare, qui in me dedecus proximae suae optat ulcisci.

PL 20, 1052A

しかし、あなたはおそらくこう言うであろう。「あなたの勧めは、静かで安全な人を求めている。だが私は、世の迫害者を日々恐れねばならない。彼は私に対して、自分の近親の女の受けた恥辱の仇を討とうと望んでいるのだ」。

2

Si ergo tale aliquid pertimescis, ecce sex refugii civitates (Jos. XX, 2 seqq.) , quas, si placet, ingredere.

PL 20, 1052A

では、そのようなことを何か恐れているなら、見よ、逃れの町が六つある(ヨシュア記20:2以下)。よければ、それらに入れ。

3

Ac si forte pro conscientia peccatorum, illas quae sunt in terra repromissionis, hoc est, in Ecclesia, intrare non audeas; est Bosor ultra Jordanem in solitudine, quae interpretatur angustia; id est, cellula monasterii parva vel modica; et optime tibi conveniet, quia de sorte Ruben est, et ipse torum patris maculavit illicite (Gen. XLIX, 4) .

PL 20, 1052A

もし罪の自覚ゆえに、約束の地にある町々、すなわち教会にある町々に入る勇気がないのであれば、ヨルダンの向こうの荒れ野にベツェル〔Bosor〕がある。これは「狭さ」と解される。すなわち、修道院の小さな、ささやかな庵である。それはあなたに最もよくふさわしいであろう。ルベンの割り当てに属するからであり、そのルベン自身が、許されないやり方で父の寝床を汚したからである(創世記49:4)。

4

Est et Ramoth de sorte Gad, quae interpretatur excelsa mors, vel visio mortis. Vere enim excelsa mors, poenitentia dicenda est, cum mortificatis membris deducatur homo ad excelsa coelorum unde fuerat ante dilapsus: sive juxta istam humilem mortem quae generaliter omni carni imminet, illa ad comparationem ejus rationabiliter excelsa nominatur; quia multo nobilius est per poenitentiam mori, quam communi hac morte dissolvi.

PL 20, 1052A

ガドの割り当てにはラモトもある。これは「高い死」あるいは「死の幻」と解される。実に、悔い改めこそ「高い死」と言うべきである。肢体を死なせることで、人は、かつてそこから滑り落ちた天の高みへと導かれるからである。あるいはまた、すべての肉に一般にのしかかる、この低い死と比べるなら、悔い改めの死は道理にかなって「高い」と呼ばれる。悔い改めによって死ぬことは、この共通の死によって解体されるよりも、はるかに高貴だからである。

5

Si autem visionem mortis sentire velimus, ita potest intelligi; quia cum sumus in poenitentia constituti, et ante oculos nobis ponimus gehennae infernique tormenta, videmus ipsam speciem mortis, de qua poenitentiae beneficio liberamur.

PL 20, 1052B

他方、「死の幻」を感じ取ろうとするなら、こう解することができる。我々は悔い改めのうちに置かれているとき、ゲヘナと冥界の責め苦を目の前に据え、死そのものの姿を見るのであり、悔い改めの恩恵によってそこから解放されるからである。

6

Tantum memineris te in ancillae filii civitate agere poenitentiam; quia Omnis qui peccat, servus est peccati (Joan. VIII, 34); et formam servi accipiens, necesse est humilies teipsum usque ad mortem (Philipp. II, 7, 8) .

PL 20, 1052B

ただ、あなたが悔い改めを行うのは、侍女の子の町〔ガドが侍女ジルパの子であることから、ガドの割り当ての町ラモトを言うと取った〕においてであることを忘れるな。「罪を犯す者は皆、罪の僕である」(ヨハネ8:34)からであり、また、僕の姿を取る以上、あなたは死に至るまで自らを低くせねばならない(フィリピ2:7, 8)。

7

Est Gaulon in finibus Manasse, quae interpretatur volutatio, ut tu memineris tibi in cilicio et cinere esse volutandum: et hoc in finibus Manasse, qui interpretatur oblivio, ut obliviscens ea quae ante gessisti, in priora te extendas (Philipp. III, 17) .

PL 20, 1052C

ゴラン〔Gaulon〕はマナセの境にある。これは「転げ回ること」と解される。あなたが荒布と灰の中で転げ回らねばならぬことを忘れぬようにするためである。しかもそれはマナセの境にあり、マナセは「忘却」と解される。あなたが以前に行ったことを忘れて、前のものへと身を伸ばすためである(フィリピ3:17)〔引かれた句はフィリピ3:13〕。

8

Hic ergo inhabita, ut per angustias, mortem et volutationem, iram persecutoris evadas et spem salutis invenias.

PL 20, 1052C

だから、ここに住め。狭さと死と転げ回りを通って、迫害者の怒りを逃れ、救いの希望を見いだすためである。

9

Tum deinde in his si quid utiliter gesseris, etiam ad Cades in terra repromissionis, quae est in Galilaea, poteris pervenire: quae interpretatur sancta; ut cum in tribulatione opus corruptionis abjeceris, etiam ad sanctam tibi Ecclesiam tribuatur accessus; et in sortem Nephthalim, quae dicitur vitis remissa (Gen. XLIX, 21), ut de sacramento dominici sanguinis participare merearis.

PL 20, 1052C

そののち、これらの中で何か益あることを行ったなら、ガリラヤにある約束の地のケデシュ〔Cades〕にも至ることができるであろう。これは「聖なる」と解される。苦難のうちに腐敗のわざを投げ捨てたとき、聖なる教会へ近づく道があなたに与えられるためであり、また、「放たれたブドウの木」と言われるナフタリの割り当てにも〔至る〕ためである(創世記49:21)〔vitis remissa は、ウルガタの創世記49:21(cervus emissus、放たれた雌鹿)とは合わず、七十人訳の「放たれた若枝」(στέλεχος ἀνειμένον)に当たる。刷りのまま訳した〕。それは、主の血の秘跡にあずかるにふさわしくなるためである。

10

Sed nec Hebron aditus tibi claudatur, quae interpretatur conjunctio, sive conjugium. Revertatur enim anima tua ad virum suum, id est, ad spiritum Dei, a quo pro tempore peccaminum fuerat viduata.

PL 20, 1052D

しかし、ヘブロンへの入り口もあなたに閉ざされてはならない。これは「結合」あるいは「結婚」と解される。あなたの魂は、罪の時のあいだ夫を失ってやもめとなっていたが、その夫、すなわち神の霊のもとへ帰るべきだからである。

11

Sicque etiam sextam civitatem Sichem quam Joseph noster in haereditatem consequitur, propter quod ibi sepultus est, valebis intrare: quae interpretatur humerus, sive labor; ut ostendas te per laborem poenitentiae, ab errore tuo Christi humeris reportatum (Luc. XV, 4) , et adjunctum nonaginta novem ovibus, effectumque centesimum, quia ipsa Sichem ab alienigenis centum agnis scribitur comparata (Gen. XXXIII, 19) .

PL 20, 1053A

こうして、第六の町シケムにも、あなたは入ることができるであろう。これは我々のヨセフが、そこに葬られたゆえに相続地として得た町である。これは「肩」あるいは「労苦」と解される。あなたが、悔い改めの労苦を通して、自らの迷いからキリストの肩に担われて連れ戻され(ルカ15:4)、九十九匹の羊に加えられて百匹目となったことを示すためである。シケムそのものが、異国の者たちから百匹の子羊で買われたと記されているからである(創世記33:19)。

Caput XVI

第XVI章PL 20, 1053A
1

Sed cur, frater, adhuc jacentem te torpor delectat? Surge, quia medicus advenit, qui dicit secandas esse putredines peccatorum, et post haec curandam plagam ipsius cicatricis. Quid expavescis? Quid refugis curam?

PL 20, 1053A

しかし兄弟よ、なぜあなたは、なおも倒れ伏したまま、怠惰を楽しんでいるのか。起きよ、医者が来たからである。彼は、罪の腐れは切開せねばならず、そののち、その傷跡そのものの打ち傷を手当てせねばならないと言う。何を恐れるのか。なぜ治療を避けるのか。

2

Qui hastam zabulicam quae sexcentorum siclorum pondere praegravatur (I Reg. XXII, 7) , nequaquam veritus es; cur subterfugis cultellos evangelici ferramenti?

PL 20, 1053B

あなたは、重さ六百シェケルにのしかかられる悪魔の槍(サムエル記上22:7)〔引かれた句はサムエル記上17:7〕を、決して恐れなかった。それなのに、なぜ福音の鉄の小刀から逃げるのか。

3

Qui ignem inimici flammasque perpessus es, cur ignem Domini, hunc quem venit mittere in terram (Luc. XII, 49) , qui consumet fenum, et stipulam, et ligna (I Cor. III, 12) , formidas?

PL 20, 1053B

あなたは敵の火と炎に耐えた。それなのに、なぜ主の火、すなわち主が地に投じるために来た火(ルカ12:49)、干し草と藁と木材を焼き尽くすであろう火(一コリント3:12)を恐れるのか。

4

Abscinde a te putrem consuetudinis voluntatem: ure renes tuos et cor tuum; damna inimicam tuam corporis speciem, per quam aut ipse deceptus es, aut alios decepisti.

PL 20, 1053B

あなたの内から、習慣の腐った意志を切り捨てよ。あなたの腎と心を焼け。あなたの敵である体の外見を断罪せよ。それによって、あなたは自ら欺かれたか、他の人々を欺いたのである。

5

Horreant exinanita membra jejunio, et cilicium quod sordida ratione pollueras, pro tegmine habere consuescas; ut cum attactus ejus atque asperitate compungeris, semper peccatorum tuorum stimulos recorderis.

PL 20, 1053B

断食によって痩せ衰えた手足は、こわばり震えるがよい。そして、あなたが汚れたやり方で穢した荒布を、着る物とする習いをつけよ。その肌ざわりと粗さに刺されて、自らの罪の刺を常に思い起こすためである。

6

Timet in te vitulum tuum Moyses (Exod. XXXII, 20) , per quem luxuriatus es in eremo; id est, carnem tuam legis ac jejunii disciplina conficiat, ut ad nihilum redacta tenuetur. Legisti, credo: Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 5) .

PL 20, 1053C

モーセは、あなたの内にあるあなたの子牛をすり減らす〔底本は Timet(恐れる)。ミーニュの脚注は、写本に LIMET とあるとして Limet(すり減らす・砕く)と読むので、そう訳す〕(出エジプト記32:20)。あなたはそれによって荒れ野で放縦に走ったのである。すなわち、律法と断食の訓練があなたの肉を消耗させ、無に帰せられて痩せ細るようにせよ。あなたは読んだはずである。「怒れ、そして罪を犯すな」(詩篇4:5)。

7

Ita et tu irascere peccatis tuis, ut ultra non pecces. Praeveni ultricis gehennae saeva tormenta, et ipse tibi tortor exsiste; ut cum venerit, nihil inveniat, quod in te possit punire inimicus.

PL 20, 1053C

そのように、あなたも自らの罪に対して怒れ。もはや罪を犯さないためである。報復するゲヘナの苛烈な責め苦を先んじて受け、自ら自分の責め手となれ。敵が来たとき、あなたの内に罰しうるものを何も見いださないようにするためである。

8

Si venerit passionis occasio, memento qualiter tibi sub Regis tui praesentia dimicandum sit, ut culpam emendare possis desertoris et refugi.

PL 20, 1054A

殉教の機会が訪れたなら、あなたの王の面前でいかに戦わねばならぬかを心に留めよ。脱走して逃げ去った者の咎を、償えるようにするためである。

9

Si vero forsitan defuerit hujus felicitatis occasio, ipse tibimetipsi tuus poteris esse persecutor; ut, sicut Apostolus dixit (Rom. XII, 1) , per omnem mortem constituas te Deo.

PL 20, 1054A

だが、もしこの幸いの機会が欠けたなら、あなたは自分自身にとって自分の迫害者となることができる。使徒が言ったとおり(ローマ12:1)、あらゆる死を通して自らを神に献げるためである。

10

Ingredere monasterii tui carcerem; et tenebras solitudinis quibus ad lucem perditam revoceris, exquire.

PL 20, 1054A

自分の修道院の牢獄に入れ。そして荒れ野の闇を探し求めよ。それによって、あなたは失われた光へと呼び戻されるであろう。

11

Sit tibi fames pro gula, sitisque pro flamma; ut manu carnificis voluntatis, per abstinentiae poenam costarum compago nudata visceribus sit; et pro supplicio ignis internas ossium medullas durae sitis depascat incendium.

PL 20, 1054A

空腹を貪食の代わりとし、渇きを炎の代わりとせよ。意志の処刑人の手によって〔manu carnificis voluntatis の係りは定かでない。意志を処刑人と見て「意志という処刑人の手」と取った〕、禁欲という刑罰のもと、肋骨の組み合わせが内臓から剥き出しになるように。そして火刑の代わりに、きびしい渇きの炎が骨の内なる髄を食い尽くすように。

12

Sit tibi vigilia velut officiorum custodia publicorum; ac sicut catena rigentis ferri, sic duriori consuetudine et lege constrictus, sub imagine martyrii veniam misericordiae coelestis exspecta. Eia, eia quid dubitas?

PL 20, 1054A

不寝番は、公の務めの見張りのようであれ。そして硬い鉄の鎖のように、さらに厳しい習慣と規則に縛られて、殉教の似姿のもとに、天の慈しみの赦しを待て。さあ、さあ、何をためらうのか。

13

Scalam illam Jacob (Gen. XXVIII, 12) unde lapsus es, dum velis ascendere, adhuc posita nondumque subtracta est: et licet in ruina tua omnia membra colliseris, tamen iterum conare ascendere: et donec venias ad illum gradum unde cecidisti, fortiter te serva atque custodi; quia licet lubricus sit omnis ascensus, tamen ille cito vergit ac dejicit in profundum.

PL 20, 1054B

あなたがそこから滑り落ちたあのヤコブの梯子(創世記28:12)は、あなたが登ろうとするなら、なお据えられたままで、まだ取り去られていない。たとえ転落であらゆる手足を打ち砕いたとしても、なお再び登ろうと努めよ。そして、落ちたあの段に達するまで、自分を強く保ち、守れ。登る道はすべて滑りやすいが、それでも、あの段は速やかに傾いて深みへと投げ落とすからである。

Caput XVII

第XVII章PL 20, 1054B
1

Sed fortasse dicas, quia more Pharisaeorum imponam gravia onera super humeros hominum, et ipse digito meo nolim contingere ea (Matth. XXIII, 4) .

PL 20, 1054B

しかし、おそらくあなたは、私がファリサイ派の者たちのやり方で、重い荷を人々の肩に載せながら、自分は指一本それに触れようとしない、と言うであろう(マタイ23:4)。

2

Ecce, frater, quia nobis jurandi licentia prohibetur (Matth. V, 37) , si quid infelicitati meae credis, spondeo secundum misericordiam Domini, hujus me laboris quem suadeo, velle esse participem: consortium vero tuum, cupidus salutis tuae non solum ingero, sed etiam offero: ac si tu ad nos fortasse venire confunderis, manda; et ego ad ducendum te sine dilatione properabo.

PL 20, 1054B

見よ、兄弟よ、我々には誓う許しが禁じられている(マタイ5:37)。それでも、もしあなたが私の不幸を何か信じてくれるなら、主の慈しみに従って私は約束する。私が勧めるこの労苦に、私自身もあずかる者でありたいと。あなたとの共なる歩みを、私はあなたの救いを切望して、押しつけるばかりか、さらに差し出しもする。そして、もしあなたが我々のもとへ来るのを恥じているなら、言づけを送れ。私は遅れることなく、あなたを連れに急ごう。

3

Horreat consortium tuum, velut Ruth de agro Moabitico, hoc est animae de ebrietate et fornicatione venientis: qui sua tantum quaerit, et misericordiae nescius, de Israelitica sibi solum stirpe gloriatur.

PL 20, 1054C

〔ある者が〕あなたとの交わりを忌み嫌うがよい〔Horreat の主語は示されていない。続く qui sua tantum quaerit から、ルツ記4章でルツを娶らなかった近親の者のような者と取った〕。モアブの野から来たルツ、すなわち酔いと淫行から来る魂を〔忌み嫌う〕ように。その者は自分のことだけを求め、慈しみを知らず、イスラエルの血筋だけを誇っているのである。

4

Ego vero licet Booz similis non sim (Ruth. IV, 1 seqq.) , tamen animam tuam mihi cupio sociari; nec arguat me quispiam esse praesumptionis, quia licitum est mihi semen de fratris defuncti vidua suscitare (Deut. XX, 7, 9) , ne perdam calceamenta paschalia, et exhaeres Christi passionis efficiar; ac pro verbo sponsi velut caecus effectus, salivam jejuni oris quae in terram projicitur et conculcatur, ne accipiam, donec effuso semine ad viduam animam defuncti fratris, id est mortui per desperationem, introeam; sed quaesita multitudine seminis, aggregata de scripturis copiositate verborum, huic viduae conjungar ac proximem, ut auditis his, possit sine difficultate concipere, et salutis spiritum parturire.

PL 20, 1055A

私はボアズに似てはいないが(ルツ記4:1以下)、それでもあなたの魂を自分に結びつけたいと願う。誰も、私が僭越だと責めるな。兄弟の死んだ妻から子孫を起こすことは、私に許されているからである(申命記20:7, 9)〔引かれた句は申命記25:5–10〕。それは、過越の履き物を失い、キリストの受難の相続から外された者とならないためであり、花婿の言葉のゆえに盲人のようにされた私が、断食する口の唾、すなわち地に吐かれて踏みつけられる唾を、受けないためである。〔その唾を受けない〕のは、死んだ兄弟の、すなわち絶望によって死んだ者の、やもめである魂のもとへ、種を注いで入るまでのことである〔ne accipiam から donec … introeam までの係りは定かでない。右のように取った〕。むしろ、種の多さを求め、聖書から言葉の豊かさを集めて、私はこのやもめと結ばれ、近づこう。それを聞いて、彼女が難なく身ごもり、救いの霊を産めるようにするためである。

5

Memini enim apostolici verba praecepti, ubi dicit: Quosdam quidem eripite de igne, dubios vero consolamini (I Thess. V, 14) ; et alibi: Qui revocaverit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam suam de morte (Jac. V, 20) .

PL 20, 1055B

私は使徒の命令の言葉を覚えているからである。そこで彼は言う。「ある者たちを火から引き出し、疑う者たちを慰めよ」(一テサロニケ5:14)〔引かれた句はユダ22–23〕。また別の箇所ではこう言う。「罪人をその道の迷いから連れ戻す者は、自らの魂を死から救う」(ヤコブ5:20)。

6

Non est minimum, si extremam aut summam auriculam de leonis faucibus extrahamus (Amos. III, 12) : tametsi beatissimum pontificem qui in iisdem locis cum sacerdotibus suis divino assistit altario, non aliud reor quam Davidicum opus imitari; ut quando de grege leo aut ursus ovem rapuerit, insurgat adversus eum, et praestrangulatis faucibus praedam ex gutture eripiat; aut velut pastor bonus vagantem revocet, alligetque attritam, errantemque convertat.

PL 20, 1055B

耳の端、あるいは耳たぶだけでも獅子の口から引き出すなら、それは小さなことではない(アモス3:12)。とはいえ、同じ所で自分の祭司〔sacerdos〕たちとともに神の祭壇に仕える、いとも福なる司教〔pontifex〕は、ダビデの行いを真似るほかのことをしていない、と私は思う。群れから獅子か熊が羊を奪ったとき、それに向かって立ち上がり、喉を締めつけて獲物をその口から取り戻す。あるいは、良き牧者のように、迷う者を連れ戻し、傷ついた者を包帯し、さまよう者を立ち返らせる。

Caput XVIII

第XVIII章PL 20, 1055C
1

Tu tamen, frater, nequaquam scelerato acquiescas impudicoque conjugio: non insultes ei, cujus iram sustentare non poteris. Quin immo et illa quam tibi fecit sceleris culpa consortem, reveratur ad virum suum.

PL 20, 1055C

しかし兄弟よ、あなたは決して、罪深く不貞な結婚に身を委ねてはならない。怒りに耐えることのできない相手を嘲ってはならない。それどころか、罪の咎によってあなたの仲間とされたあの女こそ、自分の夫のもとへ帰るべきである〔底本は reveratur。revertatur と読む〕。

2

Numquid patriarcharum soror (Gen. XXXIV) , postquam peccavit, nupsisse perhibetur? Legislator praecepit (Levit XX, 10), ut qui uxorem alterius macularet, cum ipsa lapidaretur pariter; et ideo non permittit conjugium, sed sub nomine lapidum dura sententia emendat corrigitque peccatum.

PL 20, 1055C

族長たちの姉妹(創世記34)は、罪を犯したのち、嫁いだと伝えられているか。律法を与えた者は命じた(レビ記20:10)。他人の妻を汚す者は、その女とともに同じく石で打たれるように、と。それゆえ彼は結婚を許さず、石の名のもとに、厳しい判決で罪を正し、矯正するのである。

3

Aspice prophetam, qui dicit: Et dixi, postquam meretricata es, ad me revertere (Jerem. III, 1) . Licet dominici templi vasa rex captaverit Assyrius (Jerem. XXVII, 16) , tamen revertantur ad templum (I Esdr. I, 7-11) , ne ea in perpetuum Babylon immunda possideat.

PL 20, 1056A

預言者を見よ。彼は言う。「そして私は言った。汝が淫行をしたのち、私のもとに帰れ」(エレミヤ3:1)。アッシリアの王が主の神殿の器を奪い取ったとしても(エレミヤ27:16)、それらは神殿に戻されるように(エズラ記1:7–11)。汚れたバビロンがそれらを永遠に所有することのないためである。

4

Licet per flammam turpis concupiscentiae incenderit templum Domini princeps cocorum, qui domino suo, id est, principi mundiali escas nostrorum parat peccatorum; tamen veniat Zorobabel, hoc est, spiritus sapientiae, qui jam intellexit mulierum potentiam malis hominibus principari, et totus in veritate confidit: veniat Esdras, bibliotheca Legis, et memoria lectionis: veniat Naaman Syrus, virtus confidentiae contemptorque formidinis; qui pro restructione patriae principis potentiam non veretur; ac dispositis per singula Hierusalem loca (II Esdr. IV, 16, 17) , id est, membra corporis angelicis patriarcharumque virtutibus, ut collapsa restruantur, et restructa custodiat, una manu serviat fabricae, alia vero custodiae; quia Adam positus est in paradiso operari (Gen. II, 15) , et custodire.

PL 20, 1056A

たとえ、料理人の長が、恥ずべき欲望の炎によって主の神殿を焼いたとしても――この者は、自分の主人、すなわちこの世の君に、我々の罪の食物を調えている――、ゼルバベルが来るがよい。すなわち、女たちの力が悪しき人々の上に君臨することをすでに悟り、全く真理に信頼する知恵の霊である。エズラが来るがよい。律法の書庫、読むことの記憶である。ネヘミヤが来るがよい〔底本は Naaman Syrus(シリア人ナアマン)。ミーニュの脚注はこれを古い版のひどい誤りとし、Nehemias と読むべきだとするので、ネヘミヤと訳す〕。確信の力にして、恐れを蔑む者、郷里の再建のために君主の権力を恐れない者である。そしてエルサレムの各所に、すなわち体の肢体に、天使たちと族長たちの力が配されて(ネヘミヤ記4:16, 17)、崩れたものが再建され、また〔その者が〕再建されたものを守り〔custodiat・serviat の主語は示されていない。直前の「来るがよい」者と取った〕、一方の手で建築に仕え、他方の手で守りに仕えるのである。アダムが楽園に置かれたのも、耕し、守るためだったからである(創世記2:15)。

5

Reaedificentur ergo per tropologias nominum claustra portarum. Restruatur in principiis porta Probatica (II Esdr. III, 1, juxta LXX) , quam nos esse suspicamur auditum, per quem, utrum bona sint aut mala quae extrinsecus ad nos introeunt, comprobamus; quia fides ex auditu est (Rom. X, 17) .

PL 20, 1056B

それゆえ、名の転義的な解釈を通して、門のかんぬきが建て直されるがよい。まず初めに、羊の門〔Probatica〕が再建されよ(ネヘミヤ記3:1、七十人訳による)。我々はこれを聴覚と解する。それを通して、外から我々のうちに入ってくるものが善か悪かを、我々は吟味するのである。「信仰は聞くことから」だからである(ローマ10:17)。

6

Faciamus, quod Apostolus dicit: Si estis in fide, ipsi vos probate (II Cor. XIII, 5) . Restruatur porta Piscatoria (II Esdr. III, 3) , id est, visuum nostrorum vaga semper natura, ac per semitas maris, hoc est, vias mundi istius oculorum velox ac fugitivus aspectus; quia ipse visus pro sagena poterit aestimari: quidquid aspexerit, statim capit; et captum, ad cordis cellaria interiora transmittit.

PL 20, 1056B

使徒の言うことを行おう。「汝らが信仰のうちにあるなら、自ら吟味せよ」(二コリント13:5)。魚の門が再建されよ(ネヘミヤ記3:3)。すなわち、我々の視覚の、絶えずさまよう本性であり、また海の小道、すなわちこの世界の道を通って行く、目の素早く逃げ去る眼差しである。視覚そのものが投網に見なされうるからである。目に入ったものは何であれ、たちまち捕らえ、捕らえたものを心の奥の貯蔵室へ送り込む。

7

Restruatur porta in Anathoth, quae interpretatur respondens signum (Ibid., 6) : quod suspicamur esse frontis patibulum, ubi signum salutis nostrae et Dominicae sanctitatis accepimus: quod est aurea lamina, ubi pontifex nomen Domini scriptum mandatur accipere tetragrammaton.

PL 20, 1056C

アナトトの門が再建されよ(ネヘミヤ記3:6)〔ミーニュの脚注は、ネヘミヤ記3:6 の門をウルガタは「古い門」、七十人訳は「イアサナイの門」とし、アナトトの門への言及は見当たらず、崩れた古ラテン語訳の写本がバキアリウスを誤らせたとする〕。これは「応えるしるし」と解される。我々はこれを額の十字架と解する。そこで我々は、我々の救いと主の聖性のしるしを受けたのである。それは金の板であって、そこでは大祭司が、書き記された主の名、四文字の神名〔tetragrammaton〕を受けるよう命じられている。

8

Vis scire, quia non incongrue portam in Anathoth, quae interpretatur respondens signum, pro patibulo frontis accipimus? Jungit propheta huic portae unguentariorum loca (Ibid., 8) , quae per tropologias nominum ab aliis virtutibus dicuntur esse restructa.

PL 20, 1056C

アナトトの門、すなわち「応えるしるし」の門を額の十字架と解するのが、無理のないことだと知りたいか。預言者はこの門に香油職人たちの場所を結びつけているが(ネヘミヤ記3:8)、それらは名の転義的な解釈によって、ほかの徳により再建されると言われている。

9

Unguentariorum autem loca quae sunt, nisi illa quae chrismatis sanctificatione tanguntur? Sequitur post haec porta Frugis (Ibid., 13) , quam nos suspicamur esse oris ac saporis officium, per quam omnium seminum, hoc est, verborum Dei fructus egreditur.

PL 20, 1057A

香油職人たちの場所とは、聖香油〔chrisma〕の聖別に触れられる場所でなくて何であろう。そのあとに、穀物の門が続く(ネヘミヤ記3:13)。我々はこれを口と味わいの務めと解する。そこを通って、あらゆる種、すなわち神の言葉の実りが出て行くのである。

10

Restruatur et porta Stercorea (Ibid., 14) , quam nos suspicamur esse narium sive odoratus introitum, per quem nos turpis decepit illecebra, et aestimavimus lucra esse, quae erant stercora (Philipp. III, 8) .

PL 20, 1057A

糞の門も再建されよ(ネヘミヤ記3:14)。我々はこれを鼻、すなわち嗅覚の入り口と解する。それを通して醜い誘惑が我々を欺き、我々は、糞土であったものを益と見なしたのである(フィリピ3:8)。

11

Restruatur et Fortis porta (II Esdr. III, 15) , quam credo manuum nostrarum sive tactus officium esse; quia non fortiter tenuimus quod tenebamus, et alter tulit coronam nostram (Apoc. III, 11) .

PL 20, 1057A

強い門も再建されよ(ネヘミヤ記3:15)。私はこれを、我々の手の務め、すなわち触覚と信ずる。我々は持っていたものを強く保たず、ほかの者が我々の冠を奪ったからである(黙示録3:11)。

12

Restruantur et muri Natatoriae (II Esdr. III, 15) , id est, forma baptismi nostri, et mystici fontis disrupta munimenta, quae sunt castitatis insignia; quia soluto per luxuriam continentiae pariete, velut abruptis obicibus sacri laticis, fontis undam effudimus atque perdidimus.

PL 20, 1057B

泳ぎの池〔Natatoria〕の城壁も再建されよ(ネヘミヤ記3:15)。すなわち、我々の洗礼の形であり、奥義の泉の崩れた防壁であって、それは貞潔のしるしである。放蕩によって自制の壁がほどけ、聖なる水の堰が打ち破られたかのように、我々は泉の水を注ぎ出し、失ったからである。

13

Cujus muri propterea dicuntur restrui, ut cognoscamus tantam esse misericordiam Domini, ut etiam interruptae castitatis tempora possint restructa ad priorem similitudinem continentiae virtute revocari.

PL 20, 1057B

この城壁が再建されると言われるのは、主の慈しみがいかに大きいかを、我々が知るためである。それは、断たれた貞潔の時期さえも、再建されて、自制の徳によって以前の姿へと呼び戻されうるほどなのである。

14

Sic et tu per vocabula nominum ac tropologias locorum, haec quae dicuntur restrui, officia intelligas esse membrorum.

PL 20, 1057B

あなたもそのように、名の言葉と場所の転義的な解釈を通して、再建されると言われるこれらのものが、肢体の務めであると悟れ。

Caput XIX

第XIX章PL 20, 1057B
1

Donec ne opus Babylonis regis imiteris (Dan. V, 2 seqq.), ut in phialis templi dominici vinum perditionis potare debere te credas, et hoc coram diis tuis, Venere, Marte atque Mercurio, id est, fornicatione, vel avaritia, vel furore; quia scriptum est: Furor hominis incontinens est (Job. XXXI, 11, juxta LXX) , et alibi: Avaritia, quod est idololotria (Ephes. V, 5) .

PL 20, 1057B

実に、バビロンの王のわざを真似るな〔底本は Donec ne。ミーニュの脚注は Denique ne と読むべきだとするので、そう訳す〕(ダニエル5:2以下)。主の神殿の杯で滅びのぶどう酒を飲むべきだと思い込み、しかもそれを、あなたの神々、ウェヌス、マルス、メルクリウスの前で飲むようなことがあってはならない。すなわち、淫行、あるいは貪欲、あるいは憤怒の前でである。書かれているからである。「人の憤怒は自制がない」(ヨブ記31:11、七十人訳による)。また別の箇所にも。「貪欲、それは偶像崇拝である」(エフェソ5:5)。

2

Non enim potestis solam in pecunia avaritiam computare; quia vel maxime avaritia in libidine esse sentitur, cui numquam finis imponitur.

PL 20, 1057C

諸君は、貪欲を金銭のうちにだけ数えることはできない。貪欲はとりわけ情欲のうちにあると感じ取られるのであり、情欲には決して終わりが課されないからである。

3

Quia vero phialae in templo Domini virgines nuncupentur, Propheta nos docet dicendo: Triticum juvenibus, et vinum suave olens virginibus (Zach. XI, 17, sec. LXX) ; ac si cui vini liquor infunditur, quid nisi phiala nuncupetur?

PL 20, 1057C

主の神殿の杯とはおとめたちのことだと言われることを、預言者は我々に教えている。「小麦は若者たちに、香り高いぶどう酒はおとめたちに」(ゼカリヤ11:17、七十人訳による)〔引かれた句はゼカリヤ9:17〕。ぶどう酒の液が注がれるものは、杯と呼ばれるほかに何と呼ばれようか。

4

Velim siquidem a peritioribus edoceri, ex qua Scripturarum auctoritate nubere corrupta suadetur; cum beatus David nec concubinas suas quas filius turpi coitu maculavit, postea nubere aut viros habere permiserit (II Reg. XX, 3) .

PL 20, 1057C

私は、より精通した人々から、聖書のどの権威に基づいて、汚された女に結婚が勧められるのかを教えてもらいたい。福なるダビデは、息子が恥ずべき交わりで汚した自分の側女たちを、後に嫁がせることも、夫を持たせることも許さなかったのである(サムエル記下20:3)。

5

Nonne viduas eas, praestans illis substantiam, usque in finem servavit? Non vult David, hoc est, Dominus Christus, ut in conspectu ejus ab alio viro habeatur uxor ejus.

PL 20, 1058A

彼は、生活の資を与えて、終わりまで彼女たちをやもめとして守ったではないか。ダビデ、すなわち主キリストは、自分の妻が自分の目の前で他の男に持たれることを望まない。

6

Denique illam filiam Saul quam (II Reg. III, 13 seqq.) ad tempus in persecutione perdiderat, postmodum sibi poposcit reddi atque restitui; et licet fuisset etiam alteri copulata, tamen ei aufertur, et illi cujus prius erat, destinatur.

PL 20, 1058A

実に、サウルの娘――迫害のさなかに一時失っていた彼女を(サムエル記下3:13以下)、彼は後に、返され戻されるよう求めた。彼女は別の男にも結びつけられていたが、それでも彼女はその男から取り上げられ、以前の夫のものに定められたのである。

7

Polluisti uxorem David: ne ulterius hoc praesumas; sed sicut ille fecit qui eam acceperat, flens ac lugens redde atque restitue.

PL 20, 1058A

あなたはダビデの妻を汚した。もはやそのようなことを敢えてしてはならない。むしろ、彼女を受け取っていた者がしたように、泣き悲しみながら返し、戻せ。

Caput XX

第XX章PL 20, 1058A
1

Ac forsitan suggesserat tibi ille sapientior omnibus bestiis et consiliator antiquus (Gen. III, 1) , quia possis istam poenitentiam quam suademus tibi, in senectute tua agere, et nunc famem desiderii tui sub conjugii nomine satiare.

PL 20, 1058A

おそらく、あらゆる獣よりも賢いあの者、古き策士(創世記3:1)が、あなたにこう吹き込んでいたのであろう。我々があなたに勧めるこの悔い改めは、老いてから行えばよい。今は結婚の名のもとに、欲求の飢えを満たせばよい、と。

2

Sed tu ne exstinguas evangelicam scintillam humore vitiorum, quae de illo totius libri igne procedit, ubi ait: Stulte, hac nocte exposcetur anima tua a te (Luc. XII, 20) .

PL 20, 1058B

だが、あなたは悪徳の湿りで福音の火花を消してはならない。その火花は、あの書物全体の火から出ているものである。そこには、こう言われている。「愚か者よ、今夜、汝の魂は汝から要求される」(ルカ12:20)。

3

Si enim apud quos honesta conjugia sunt, diuturna esse non possunt; apud te, ubi cum crimine copulantur, qualiter permanebunt? Veniat ille qui dicit, crimen hoc emendandum nuptiis, et de sceleris tanti nomine conjugium esse vocandum.

PL 20, 1058B

正しい結婚がある人々のもとでさえ、それが長く続きえないのなら、罪過と結びつけられているあなたのもとで、どうして続くであろうか。この罪過は結婚によって正されるべきだ、これほどの罪の名から結婚と呼ばれねばならない、と言う者が来るがよい。

4

Conjugium enim religiosi nominis vocabulum est (Hebr. XIII, 4) , quoniam Deo auctore concessum est. Ecce honestis conjugiis clamat Apostolus: Habentes, tamquam non habentes (I Cor. VII, 29) . Et quis dicit, Adulter habeat, utatur, exerceat?

PL 20, 1058B

結婚とは、尊ぶべき名の呼称だからである(ヘブライ13:4)。神を創始者として許されたものだからである。見よ、使徒は正しい結婚に向かって叫ぶ。「持つ者は、持たない者のようであれ」(一コリント7:29)。それなのに、「姦通者は持て、用いよ、営め」などと誰が言うか。

5

Sed video ad quid se pro sui defensione convertat; scriptum est enim, inquit, Melius est nubere, quam uri (Ibid., 9) . Hoc de virgine dictum est, vel vidua. Ista jam virgo non est. Tunc urebatur, et nupsit: nunc jam refrigeretur, et vivat.

PL 20, 1058B

だが、私には、彼が自己弁護のためにどこへ向かうかが見える。彼は「書かれているではないか。『焼かれるよりは嫁ぐほうがよい』(一コリント7:9)」と言う。これはおとめかやもめについて言われたことである。この女はもはやおとめではない。かつて焼かれていたから嫁いだのであり、今こそ冷まされて、生きるがよい。

6

Virgo non est, quia corrupta est: vidua non est, quia vir ejus vivit in aeternum. Ut quid ergo ei nuptias suadetis? Vis scire quae sit Apostolica sententia de hoc errore?

PL 20, 1058C

おとめではない。汚されたからである。やもめでもない。その夫が永遠に生きているからである。ではなぜ諸君は彼女に結婚を勧めるのか。この誤りについて、使徒の判断がどのようなものかを知りたいか。

7

Ait in Epistola sua: Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes quidem; ita ut uxorem patris sui quis habeat (I Cor. V, 1) . Ecce quiddam factum simile.

PL 20, 1058C

彼は自分の手紙の中で言う。「汝らのあいだに淫行があると聞く。それも、諸国民のあいだにさえないほどの淫行で、ある者が自分の父の妻を持っている」(一コリント5:1)。見よ、似たことがなされたのである。

8

Uxor patris erat haec juvencula quae deliquit, illius Patris qui nos genuit in verbo veritatis (Jac. I, 18) .

PL 20, 1058C

罪を犯したこの若い女は、父の妻であった。すなわち、真理の言葉によって我々を生んだあの父の妻である(ヤコブ1:18)。

9

Tunc, credo, ei in conjugium copulata est, quando secundum exemplum Rebeccae ad Isaac de Mesopotamia venientis, pallium quo velaretur caput, accepit (Gen. XXIV, 65) .

PL 20, 1058C

そのとき、思うに、彼女は彼に結婚で結びつけられたのである。メソポタミアからイサクのもとに来たリベカの例にならって、頭を覆うための外套を受けたときである(創世記24:65)。

10

De hoc facto Apostolus dicit: Dedi hujusmodi hominem Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat (I Cor. V, 3) . Numquid dixit, Jussi, ut ei quam corruperat, nubat? Sed, dedi eum Satanae in interitum carnis.

PL 20, 1059A

この所業について、使徒は言う。「私は、このような人間を、肉の滅びのためにサタンに引き渡した。霊が救われるためである」(一コリント5:3)〔引かれた句は一コリント5:5〕。彼は「私は、彼が汚した女と彼が結婚するよう命じた」と言ったであろうか。そうではなく、「私は彼をサタンに引き渡した、肉の滅びのために」と言ったのである。

11

Satanas enim interpretatur contrarius; per quod, credo, significat, ut quidquid contrarium deliciis, quidquid contrarium voluntati est, totum caro sentiat quae deliquit, ut spiritus salvus fiat in diem Domini nostri Jesu Christi.

PL 20, 1059A

サタンとは「敵対者」と解されるからである。それによって使徒は、思うに、逸楽に敵対するもの、意志に敵対するものはすべて、罪を犯した肉が全面的に味わうようにと示している。我々の主イエス・キリストの日に、霊が救われるためである。

Caput XXI

第XXI章PL 20, 1059A
1

Sed et tu frater, quisquis tibi hoc suaserit, exsecrare. Aspice enim, quia numquam in sacrificiis pecora senio confecta jugulantur, sed ubique, aut agnus, aut vitulus, aut hircus, aut haedus immolatur (Exod. XXIX et alibi) , id est, tenera adhuc parva, vel modica peccata.

PL 20, 1059A

しかし兄弟よ、あなたも、あなたにこれを勧める者が誰であれ、忌み嫌え。見よ、犠牲において、老いて衰えた家畜が屠られることは決してなく、どこでも、子羊か子牛か雄山羊か子山羊が献げられる(出エジプト記29ほか)。すなわち、なお柔らかな、小さな、ささやかな罪である。

2

In uno tamen loco Eliam legimus bovem obtulisse, sed hoc semel tantum (III Reg. XVIII, 33) . Hoc uni licuit Salvatori, qui inveterata totius populi peccata jugulavit. Sed nec tu putes adhuc haedum tenerum tuum esse peccatum. Mihi crede, hircus est.

PL 20, 1059A

とはいえ、ただ一つの箇所でだけ、エリヤが牛を献げたと読む。だがそれは一度きりである(列王記三18:33)。これは、ただ一人の救い主にだけ許された。彼は全民の古びた罪を屠ったのである。だがあなたも、自分の罪がなお柔らかな子山羊だと思ってはならない。私を信じよ、雄山羊である。

3

Ecce per quot terrarum tractus fetoris tui, hoc est, famae turpis opinio peragravit. Qualiter ergo quod ita fetet, non hircus esse dicitur? Propheta beatum dicit esse eum, qui tenet parvulos Babylonis, alliditque ad petram (Psal. CXXXVI, 9) .

PL 20, 1059B

見よ、あなたの悪臭、すなわち醜い評判のうわさが、どれほどの地域を巡り歩いたことか。では、これほど臭うものが、なぜ雄山羊でないと言われようか。預言者は、バビロンの幼子たちをつかんで岩に打ちつける者を幸いな者と言う(詩篇136:9)。

4

Et tu exspectas, donec gigas tuus inimicus efficiatur? Sed si vis scire, jam gigas est. Mox enim ut cupierunt filii Dei filias hominum, nati sunt inde gigantes (Gen. VI, 4) : quod enormis nimium et ultra staturam peccaminum reliquorum gigantis forma est.

PL 20, 1059B

それなのに、あなたは、あなたの敵が巨人となるまで待つのか。だが知りたければ、それはすでに巨人である。神の子らが人の娘たちを欲するや否や、そこから巨人たちが生まれた(創世記6:4)。ほかの罪の背丈を超えて並外れて大きいのが、巨人の姿だからである。

5

Ac si quis est fortasse, qui dicat, quia David eam quam adulteravit, etiam in conjugium suae societatis adsciverit (II Reg. XI, 27) ; non est causa consimilis: haec enim conjux regis, illa autem uxor militis fuit.

PL 20, 1059C

もしかすると、ダビデは自分が姦通を犯した女を、自分との交わりの結婚にまで迎え入れたではないか、と言う者がいるかもしれない(サムエル記下11:27)。だが、事情は同じではない。この女は王の妻であり、あの女は兵士の妻であったからである。

6

Ille utpote homo terrenus, potuit factione subdolae artis interfici: Rex autem iste coelestis est, cujus uxor corrupta est atque violata. Nequaquam ei passio mortis approximat, qui non est temporalis, sed aeternus.

PL 20, 1059C

あの者は地上の人であったから、狡猾な術の企てによって殺されることができた。しかしこの王は天の王であり、その妻が汚され、犯されたのである。永遠であって時の内にない者に、死の受難は決して近づかない。

7

Et tamen David, non praesente Uria Hethaeo, quamvis milite suo, quamquam homine terreno, praesumpsit sibi concubitum Bethsabee.

PL 20, 1059C

それでもダビデは、ヘト人ウリヤが――自分の兵士であり、地上の人間であるにもかかわらず――居合わせないうちに、バテシバとの同衾を敢えて自分のものにした。

8

Nonne, non solum ingerere ei, sed etiam extorquere conatus est (Ibid. 13) , ut post cibum potumque quem subdola arte largius jusserat ministrari, domi suae toroque cubitaret?

PL 20, 1059C

彼はウリヤに、押しつけるだけでなく、無理にでも取りつけようとしたではないか(サムエル記下11:13)。狡猾な術で豊かに給仕するよう命じた飲食のあと、自分の家で床に就かせようとして。

9

Tu qualiter vivente viro ac praesente, simul et Rege, quod his majus est, immortali atque perpetuo, concubitum tibi adulterae vindicabis? Sed fortasse dicas: Agnita stupri causa, vir ejus eam dejecit ac repulit.

PL 20, 1059C

あなたは、夫が生きており、しかも居合わせ、さらにそれにまさって、不死にして永遠の王でもあるというのに、姦通を犯した女との同衾を、どうして自分のものとして要求するのか。だが、あなたはおそらくこう言うであろう。「姦淫の事情が知れたとき、彼女の夫は彼女を追い出し、退けた」。

10

Fallis te, fratrer, quia per Prophetam ipse proclamat: Quis liber repudii matris vestrae, quo eam dimisi? (Isai. L, 1.) Et alibi: Numquid qui cadit, non resurget? aut avertens non convertatur?

PL 20, 1060A

あなたは自分を欺いている、兄弟よ〔底本は fratrer。frater と読む〕。夫自身が預言者を通して宣言しているからである。「汝らの母の離縁状はどこにあるのか。それによって私は彼女を離縁したのか」(イザヤ50:1)。また別の箇所にこうある。「倒れる者は、起き上がらないのか。背を向ける者は、立ち返らないのか」。

11

Quare non poenitet populus meus a malitiis suis, et detenti in propositione sua maligna, noluerunt reverti ad me (Jerem. VIII, 4, 5) ?

PL 20, 1060A

「ではなぜ、私の民は自らの悪を悔い改めず、自分の悪しき企てに捕らえられて、私のもとへ帰ることを望まなかったのか」(エレミヤ8:4, 5)。

12

Ecce propheta ex praecepto Domini meretricem duxit uxorem (Ose. I, 2 seqq.) ; et tu dicis animam ad perditionem a Deo esse projectam?

PL 20, 1060A

見よ、預言者は、主の命令によって遊女を妻に迎えた(ホセア1:2以下)。それなのにあなたは、魂が神によって滅びへと投げ捨てられたと言うのか。

13

Sed nec ego contradico huic conjugio, si potes talem fructum ex hoc matrimonio procreare, qualis processit de Bethsabee atque David, quem Dominus per prophetam Dirigiam, hoc est, in verbo Domini, nuncupavit (II Reg. XII, 25) , qui inter homines dictus est Salomon, hoc est, Pacificus, et universi orbis, id est, totius hominis tenuit principatum.

PL 20, 1060A

だが私も、この結婚に反対はしない。もしあなたが、バテシバとダビデから生まれたような実を、この結婚から生み出せるのなら。その子を、主は預言者を通して「ディリギア」〔底本は Dirigiam。ミーニュの脚注は、これをエディドヤ(Jedidia)の名の崩れとし(アンブロジアーナ写本は Dirigam)、名の意味は「主に愛された者」であって、「主の言葉において」はテオドティオン訳の「主の名において」(ἐν ὀνόματι κυρίου)から来るとする。綴りは刷りのまま音写した〕、すなわち「主の言葉において」と名づけた(サムエル記下12:25)。人々のあいだではソロモン、すなわち「平和をもたらす者」と呼ばれ、全世界、すなわち全人の統治を保った者である。

14

Talis filius nascitur ex poenitentia: talem parturiunt gemitus et lamenta plangentium. Denique ipse beatus David, cum in adolescentia sua cum adultera deprehensus sit, in senectute cum virgine invenitur (III Reg. I, 1 seqq.) ; ut intelligamus, quia post peccatum longa castitas imitatrix est virginitatis.

PL 20, 1060B

そのような子は、悔い改めから生まれる。そのような子を産むのは、悲しむ者たちの呻きと嘆きである。実に、福なるダビデ自身、若いときには姦通の女とともにいるところを捕らえられたが、老いたときにはおとめとともにいるところを見いだされる(列王記三1:1以下)。罪ののち、長く保たれた貞潔はおとめの身に似たものであると、我々が悟るためである。

15

Sed et tu imitare Davidem, ut quam habuisti in corruptelae vitio collegam, habeas in poenitentiae labore consortem: non ut conjuncti poeniteatis, sed ut separati ad alterutrum, unum opus agendo jungamini; quia fumantem adhuc de incendio titionem, cito vorax flamma comprehendit.

PL 20, 1060B

あなたもダビデを見習え。堕落の悪徳において仲間であった女を、悔い改めの労苦においても道連れとするように。結びついたまま悔い改めるのではなく、互いに離れたままで、一つのわざを行うことによって結ばれよ。なおも火事から煙を上げている燃えさしを、貪り食う炎がたちまち捕らえるからである。

Caput XXII

第XXII章PL 20, 1060B
1

Ante omnia igitur, frater, nequaquam in te desperatio inimica crescat, eo quod asserat ille infidelis, lapsum non posse reparari; cum Dominus dicat: Quia omnia peccata, et blasphemiae remittentur hominibus; qui autem peccaverit in Spiritum, non remittetur ei (Matth. XII, 31) .

PL 20, 1060B

何よりもまず、兄弟よ、あなたの内で敵対する絶望が育ってはならない。あの不信仰の者が、堕ちた者は回復されえないと主張するからである。主は言う。「すべての罪と冒瀆は人々に赦される。だが霊に対して罪を犯す者は、赦されない」(マタイ12:31)。

2

Ego autem dico, hoc ipsum desperare de Domino, in Spiritum esse peccare, quia Dominus Spiritus est (Joan. IV, 24) , et ideo non remittitur ei, quia non crediderit Dominum reddere sibi posse quae perdidit. Quid est enim, quod nobis obsistet de venia?

PL 20, 1060C

だが私は言う。主について絶望することそのものが、霊に対して罪を犯すことである。主は霊だからである(ヨハネ4:24)。そして、その者が赦されないのは、主は自分の失ったものを自分に返しうる、と信じなかったからである。実に、赦しについて我々に立ちはだかるものがあろうか。

3

Dominus noster omnipotens est. Numquid omnipotenti impossibile est delere peccatum? Dominus noster bonus est; quia nemo bonus, nisi unus Deus (Luc. XVIII, 19) . Numquid in illa praecipua bonitate et perfecta potest hoc vitium cadere, ut non audiat deprecantem?

PL 20, 1060C

我々の主は全能である。全能者にとって、罪を消し去ることが不可能であろうか。我々の主は善である。「神ひとりのほかに善い者はいない」(ルカ18:19)からである。あの卓越した完全な善に、嘆願する者の声を聞かないという欠陥が入り込みえようか。

4

Age ergo, amice, consurge; et perdita inter fluctus saeculi mercede atque substantia, velut naufragus ad unam tabulam (Luc. XV, 13) , hoc est, ad scientiam te divini canonis tene, quae te adducat ad littus, ubi ait: Si dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint: si justificationes meas profanaverint, et mandata mea non custodierint: visitabo in virga iniquitates eorum, et verberibus peccata eorum; misericordiam autem meam non dispergam ab eis, neque nocebo in veritate mea (Psal. LXXXVIII, 31-34) .

PL 20, 1060C

さあ、友よ、立ち上がれ。世の波のうちで報酬と財産を失い、難破した者のように、ただ一枚の板(ルカ15:13)、すなわち神の正典の知識にしがみつけ。それがあなたを岸へ導くであろう。そこにはこう言われている。「もし彼の子らが私の律法を捨て、私の裁きに歩まず、私の定めを汚し、私の戒めを守らないなら、私は彼らの不法を杖で、彼らの罪を鞭で罰する。だが私の慈しみは、彼らから取り去らない。私の真実において害することもない」(詩篇88:31–34)。

5

De cujus hoc filiis dicitur? Nonne Domini nostri Jesu Christi, quos ecclesiastici fontis uterus et secreti ac perplexi vulva mysterii parturivit; quos natos Crucis cuna suscepit, Evangelii mamilla lactavit?

PL 20, 1061A

これは誰の子らについて言われているのか。我々の主イエス・キリストの子らについてではないか。教会の泉の胎と、秘められ入り組んだ奥義の子宮が産んだ者たち、生まれたときに十字架の揺りかごが受け取り、福音の乳房が乳を飲ませた者たちについてではないか。

6

Vis et scire quia baptizati, non cathecumeni, filii appellantur? Aspice, quod ipse Apostolis suis dixit: Jam non dicam servos, sed filios [Gr. φίλους] (Joan. XV, 15) .

PL 20, 1061A

洗礼を受けた者が子と呼ばれ、洗礼志願者はそう呼ばれないことを知りたいか。主自身が使徒たちに言ったことを見よ。「私はもはや汝らを僕とは呼ばず、子〔底本は本文の中に角括弧で「ギリシア語では φίλους(友)」と注する〕と呼ぶ」(ヨハネ15:15)。

7

Et tu ergo, si filium fuisse te nosti, hoc est, si apostolicum in te aliquid habuisti, nec sic desperare permitteris.

PL 20, 1061A

だから、あなたも、自分がかつて子であったと知っているなら、すなわち使徒に属するものを何か自分のうちに持っていたなら、そのようであっても、絶望することは許されない。

8

Si vero servi, hoc est, peccatoris usus es semper officio; major tibi detur ad consurgendum audacia: quia ejus qui de humili labitur, levior est ruina; et minoris iracundiae pondere praegravatus is, qui semper in errore versatus, ad rectam aliquando se convertat vitam [An viam], quam his, qui post sanctos actus turpiter vixerit, et veterem pannum rudi assuerit vestimento (Marc. II, 21) .

PL 20, 1061B

だが、もしあなたがいつも僕、すなわち罪人の務めを用いてきたのなら、立ち上がるための大きな大胆さがあなたに与えられるがよい。低いところから滑り落ちる者の転落は、より軽いからである。また、絶えず迷いのうちにいながら、いつか正しい生き方〔底本は本文の中に角括弧で「あるいは viam(道)か」と注する〕に立ち返る者は、聖なる行いののちに恥ずべく生き、古い布切れを新しい衣に縫いつけた者(マルコ2:21)〔マルコ2:21 は古い衣に新しい布切れを縫いつける譬えで、ここでは逆になっている。刷りのまま訳した〕よりも、軽い怒りの重みに押さえられている。

9

Quid vero illud, quod dicit ad Ecclesias suas in Apocalypsi, quae inter fidelium numerum septiformibus candelabris sub custodia angelica comparantur?

PL 20, 1061B

また、黙示録において主が自分の諸教会に語っていることはどうか。それらの教会は、信徒の数のうちで、天使の守りのもとにある七枝の燭台に比せられている。

10

Memento, unde cecideris, et age poenitentiam, et priora opera tua fac: alioquin venio tibi cito, et amovebo candelabrum tuum (Apoc. II, 5) .

PL 20, 1061B

「汝がどこから落ちたかを思い出し、悔い改め、最初のわざを行え。さもなければ、私は汝のもとへ速やかに来て、汝の燭台を取り除く」(黙示録2:5)。

11

Et in priore parte libri innumerum populum vidisse se dicit (Apoc. VII, 15) , qui in tribulatione laverunt stolas suas, et candidas eas fecerunt in sanguine Agni; quos dicit quia Agnus Dei deducat ad vitae fontes (Ibid., 17) .

PL 20, 1062A

また書物の前の部分で、彼は数えきれない民を見たと言う(黙示録7:15)〔引かれた句は黙示録7:9, 14〕。彼らは苦難のうちに自らの長衣を洗い、それを子羊の血で白くしたのである。彼らを、神の子羊が命の泉へ導く、と彼は言う(黙示録7:17)。

12

Quem tamen nos numerum poenitentium esse sentimus, quia non nisi per tribulationem planctumque salvati sunt.

PL 20, 1062A

我々はこの数を、悔い改める者たちの数だと理解する。彼らは苦難と嘆きを通してでなければ救われなかったからである。

Caput XXIII

第XXIII章PL 20, 1062A
1

Et tu ergo lava stolam tuam in fonte lacrymarum: fortasse poteris byssum castitatis imitari. Quid si donaverit tibi purpuram, et tu pro nomine ejus succum tui cruoris effundas? Coccum autem abundare tibi poterit, si erubueris in iis quae antea gessisti.

PL 20, 1062A

だから、あなたも、涙の泉であなたの長衣を洗え。そうすれば、おそらく貞潔の亜麻布に倣うことができるであろう。では、もし主があなたに紫を授け、あなたがその名のために自らの血の汁を注ぎ出すとしたら、どうであろうか。緋はあなたに豊かにあるであろう。以前に行ったことを恥じて赤面するなら。

2

Nec deerit tibi hyacinthus, si livore obcalueris corpus tuum, et in servitutem redegeris (I Cor. IX, 27) . Ac sic cum his coloribus fortasse poteris in tabernaculum Domini misceri quandoque.

PL 20, 1062A

青〔hyacinthus〕もあなたに欠けないであろう。あなたが青黒い打ち傷で自らの体を固くし、これを隷属させるなら(一コリント9:27)。こうして、これらの色とともに、あなたはいつか主の幕屋に織り込まれることができるであろう。

3

Hoc, dilectissime frater, tui amore et dolore compulsus, etiam supra vires meas possibilitatemque tentavi.

PL 20, 1062B

愛する兄弟よ、これを、あなたへの愛と痛みに駆られて、私は自分の力と可能性を超えてまで試みた。

4

Tu habebis in die judicii duplicem poenam, si velut aspides surdae, incantationis nostrae verba respueris (Psal. LVII, 5) ; aut spernendum credideris, aut rogantis verbum, aut monentis consilium, aut dolentis affectum.

PL 20, 1062B

あなたは裁きの日に二重の刑罰を受けるであろう。もし耳の聞こえない蛇のように、我々の呪文の言葉を退けるなら(詩篇57:5)。嘆願する者の言葉も、諭す者の忠告も、悲しむ者の情も、蔑むべきものと見なすなら。

5

Jesus Christus Filius Dei sublata tibi per invidiam diaboli, in duplum tua bona restituat; sicque reconcilieris Domino, ut etiam pro nobis qui amici tui sumus, intervenire merearis in Domino nostro Jesu Christo. Amen.

PL 20, 1062B

神の子イエス・キリストが、悪魔の妬みによってあなたから奪われた善いものを、二倍にして返すように。そして、あなたが主と和解し、我々、すなわちあなたの友である者たちのためにも、我々の主イエス・キリストにあって執り成しをするにふさわしくなるように。アーメン。