Epistola I, Caput I
第I書簡 第I章PL 20, 68BAnastasius se laudantem laudat, ac rogat ut laudare desinat. --Probatae quidem affectionis est hoc, ut laudabiliter de sacerdote sacerdos loquaris.
PL 20, 68Bアナスタシウスは自分を称賛する者を称賛し、称賛をやめるよう求める。――あなたが司教として司教について称賛をもって語るということは、まことに実証された好意のしるしである。
Pro tanto igitur praeconio, quod in merita mea effusissimum contulisti, ut amori tuo gratias ago, ita splendorem tuae sanctitatis, et eas quas in Domino habes virtutes, subinde quodam modo parvitatis nostrae favorabilis sermo prosequitur.
PL 20, 68Cそれゆえ、あなたが私の功績に惜しみなく注いでくれたこれほどの称賛に対して、あなたの愛に感謝するのと同じく、あなたの聖性の輝きと、主にあってあなたが備えているそれらの徳を、我々の卑小さ〔自らをへりくだって言う〕の好意ある言葉がたえず何らかの仕方で称えている。
Tam enim, vir omnium praestantissime, laudum tuarum fulges nitore conspicuus, ut par esse meritis sermo non possit. Porro autem tanto titulorum tuorum rapior incitamento, ut etiam quod impetrare nequeo, audere non desinam.
PL 20, 68Cというのも、あらゆる人のうち最もすぐれた人よ、あなたは称賛に値する自らの輝きによってあまりに顕著に光っており、言葉が功績に釣り合うことはできないほどである。しかも私は、あなたの数々の称号に促されて、得ることのできないことをさえ、敢えて試みるのをやめないほどに駆り立てられている。
Jam hoc de laudibus tuis est, quod me tantummodo de coelestis istius animi serenitate laudasti. Tui etenim episcopatus ordo perspicuus per diversum orbem velut radians, etiam ad nos splendoris sui detulit claritatem.
PL 20, 68Cあなたが私を称賛したのがひとえにあなたのその天上的な心の静けさから出たことも、すでにあなたの称えられるべき点の一つである〔de coelestis istius animi serenitate は、iste を二人称の側の指示と取って「あなたのその天上的な心の静けさから」と解した。「私の心の静けさについて」とも読める〕。あなたの司教職の秩序は明らかで、さまざまな地方にわたって光を放つかのように、我々のもとにまでその輝きの明るさを及ぼしたのである。
In me quippe totum ipse amicitiae tribuis, examini nihil relinquis. Aut si jure me laudas, tu quoque similiter non relaudandus es?
PL 20, 68C実際あなたは、私についてすべてを友情に帰し、吟味には何も残さない。あるいは、あなたが私を正当に称賛するのなら、あなたもまた同様に称賛し返されるべきではないか。
Obsecro igitur ob utrumque, ut me ipsum apud me laudare jam desinas; duplex etenim me causa constringit, ne consacerdotis tui sensibus aut dolorem falsa laus ingerat, aut pudorem vera succendat.
PL 20, 68Dそれゆえ、そのどちらのゆえにも、私自身の前で私を称賛することをもうやめてくれるよう願う。二つの理由が私を縛っているからである。すなわち、あなたの同僚の司教〔consacerdos〕の思いに、偽りの称賛が苦痛をもたらすことも、真実の称賛が恥じらいを燃え上がらせることもないように、ということである。
Epistola I, Caput II
第I書簡 第II章PL 20, 69ARufini causa Dei relinquitur arbitrio. --Sed ut ad causam revertar: Rufinus, de quo me consulere dignatus es, conscientiae suae divinam habet arbitram majestatem, apud quam se integro devotionis officio ipse viderit qualiter debeat approbare.
PL 20, 69Aルフィヌスの件は神の裁定にゆだねられる。――しかし本題に戻ろう。あなたが私に諮るのをよしとしたルフィヌスは、自らの良心の審判者として神の威光を持つ。その前で、彼がどのように、全き献身の務めをもって自らを是認させるべきかは、彼自身が見きわめるがよい。
Epistola I, Caput III
第I書簡 第III章PL 20, 69ADe Origene quid sentiendum. --Origenes autem, cujus in nostram linguam composita derivavit, antea et quis fuerit, et in quae processerit verba, nostrum propositum nescit: quod vero sit animi mei studium, cum tua paulisper super hoc conferam sanctitate.
PL 20, 69Aオリゲネスについてどう考えるべきか。――ところで、オリゲネスについては、その著作を〔ルフィヌスが〕我々の言葉に移したが、彼が以前いかなる者であったか、またいかなる言説にまで進んだかを、我々の意図は知らない〔係りは定かでない。「我々の意図は知るところではない」と取った〕。しかし私の心の熱意がどのようなものかは、この件についてあなたの聖性と少しばかり語り合おう。
Hoc igitur mente concepi, quod urbis nostrae populis de translatis Origenis lectio patefecit, quadam puris mentibus velut nebula caecitatis injecta, fidem Apostolorum et majorum traditione firmatam velut deviis anfractibus illum voluisse dissolvere.
PL 20, 70Aそれゆえ私は、こう心に抱いた。すなわち、訳されたオリゲネスの書を読むことが、我々の都市の民に明らかにしたことである。清い心にいわば盲目の霧のようなものが投げかけられ、使徒たちの信仰、また先人たちの伝承によって固められた信仰を、彼〔オリゲネス〕は、曲がりくねった回り道によってであるかのように、解体しようとしたということである。
Epistola I, Caput IV
第I書簡 第IV章PL 20, 70AQua mente Rufinus Origenem interpretatus sit quaeritur. -- Discere hoc loco libet, quid agat in Romanam linguam ista translatio. Approbo, si accusat auctorem, et execrandum factum populis prodit, ut justis tandem odiis teneatur, quem jam dudum fama constrinxerat.
PL 20, 70Aルフィヌスがいかなる意図でオリゲネスを訳したのかが問われる。――ここで知りたいのは、このローマの言葉への翻訳が何をなすのかということである。それが著者を告発し、忌むべき所業を民に明らかにして、すでに久しく風評が縛っていたその者を、ついに正当な憎しみによって捕らえるのであれば、私はそれを是認する。
Si vero interpres tantorum malorum consensum praestat, et legenda prodit in populos; nihil aliud sui opera laboris exstruxit, nisi ut propriae veluti mentis arbitrio haec, quae sola, quae prima, quae apud catholicos christianos vera fide jam exinde ab Apostolis in hoc usque tempus tenentur, inopinatae titulo assertionis everteret.
PL 20, 71Aしかし、訳者がこれほどの悪への同意を示し、読まれるべきものとして民に差し出すのであれば、その労苦の仕事が築き上げたものは、自らの精神の判断によってであるかのように、唯一のもの、第一のもの、すなわち公同のキリスト教徒のもとで、使徒たちの時代から今日に至るまで、まことの信仰をもって保たれているこれらのものを、思いがけない主張の名のもとにくつがえすことのほかには、何もない。
Epistola I, Caput V
第I書簡 第V章PL 20, 71AAnastasii vigilantia adversus pravam doctrinam. Origenis lectio imperialibus edictis prohibita. --Absit hoc ab Ecclesiae Romanae catholica disciplina. Numquam profecto eveniet, aliqua ut haec admittam ratione, quae jure meritoque damnamus.
PL 20, 71Aアナスタシウスは誤った教えに対して警戒する。オリゲネスを読むことは皇帝たちの勅令によって禁じられた。――これはローマの教会の公同の規律に断じてあってはならない。我々が正当に、また当然に断罪しているこれらのものを、私が何らかの理由で認めるようなことは、決してあるまい。
Quapropter illa toto orbe Christi Dei nostri diffusa providentia probare dignabitur, accipere nos omnino non posse quae Ecclesiam maculent, probatos mores evertant, aures circumstantium vulnerent, jurgia, iras, dissensionesque disponant.
PL 20, 71Aそれゆえ、全世界に広がる、我々の神キリストのあの摂理は、教会を汚し、確立された習わしをくつがえし、周りの者の耳を傷つけ、争いと怒りと分裂を仕組むようなものを、我々がまったく受け入れ得ないことを、是認することをよしとするであろう。
Qua re moti, qualem epistolam ad fratrem et coepiscopum nostrum Venerium diligentiori cura perscriptam parvitas nostra transmiserit, ex subditis poteris comprobare.
PL 20, 72Aこれに動かされて、我々の卑小さが、我々の兄弟にして同僚の司教ウェネリウス〔ミラノの司教〕に、いっそう細心の注意をもって書き記し、どのような書簡を送ったかは、下に付したものから確かめられよう。
Unde igitur habeat secum ille qui transtulit, servetque sibi hanc conscientiam, non superflua laboro formidine, neque inani timore sollicitor.
PL 20, 72Aそれゆえ、訳した者〔ルフィヌス〕は、これを〔habeat secum の目的語は書かれていない。この件の責めの意に取った〕自分のもとに持ち、この良心を自らに保つがよい。私は余計な恐れに苦しんでいるのでも、空しい恐怖に心を乱されているのでもない。
Mihi certe cura non deerit Evangelii fidem circa meos custodire populos, partesque corporis mei, per spatia diversa terrarum, quantum possum, litteris convenire, ne qua profanae interpretationis origo subrepat, quae devotas mentes immissa sui caligine labefactare conetur.
PL 20, 72A私には、福音の信仰を私の民のもとで守り、私の体の諸部分、すなわち地のさまざまな隔たりにいる者たちと、できるかぎり書簡で連絡を取る配慮が、確かに欠けることはないであろう。瀆聖の解釈のいかなる源も忍び込み、注ぎ込まれたその暗闇によって、献身的な精神を揺るがそうと試みることのないためである。
Illud quoque, quod evenisse gaudeo, tacere non potui, beatissimorum principum nostrorum manasse responsa, quibus unusquisque Deo serviens ab Origenis lectione revocetur: damnatumque sententia principum, quem lectio reum profana prodiderit. Hactenus sententiae meae forma processerit.
PL 20, 72A起こって私が喜んでいるあのことも、黙っていることができなかった。すなわち、我々の最も福なる皇帝たちの答書〔responsa〕が出され、それによって神に仕える者は誰でもオリゲネスを読むことから呼び戻される、ということである。また、瀆聖の読書が有罪と明らかにしたその者は、皇帝たちの判決によって断罪された〔という〕。私の見解の骨子は、ここまでとしておく。
Epistola I, Caput VI
第I書簡 第VI章PL 20, 73AQuod te vero vulgi de Rufino querela sollicitat, ut quosdam vagis suspicionibus persequaris: hanc tuam opinionem constringam divinae lectionis exemplo, sicut scriptum est: Non sic homo ut Deus; nam Deus videt in corde, homo videt in facie (I Reg. XVI, 7) .
PL 20, 73Aところで、ルフィヌスをめぐる民衆の苦情があなたを悩ませ、あなたが漠然とした疑いで何人かを追及するようになっているが、あなたのそのような思い込みは、神の書の実例によって抑えよう。こう書かれているとおりである。「人は神のようには見ない。神は心を見、人は顔を見る」(サムエル記上16:7)。
Itaque, frater charissime, omni suspicione seposita, Rufinum propria mente perpende si Origenis dicta in latinum transtulit ac probavit: nec dissimilis a reo est, qui alienis vitiis praestat assensum.
PL 20, 73Aそれゆえ、親愛なる兄弟よ、あらゆる疑いを脇に置き、ルフィヌスがオリゲネスの言葉をラテン語に訳して是認したのかどうかを、あなた自身の精神で見きわめよ。他人の悪徳に同意を与える者は、罪人と異ならない。
Illud tamen tenere te cupio, ita haberi a nostris partibus alienum, ut quid agat, et ubi sit, nescire cupiamus. Ipse denique viderit ubi possit absolvi.
PL 20, 73Aただ、あなたにこれは心に留めてほしい。彼は我々の側からは縁なき者とみなされており、何をしているか、どこにいるかも、知らずにいたいと我々が願うほどである、ということを。実に、どこで無罪放免されうるかは、彼自身が考えるがよい。
Epistola II, Prooemium
第II書簡 冒頭PL 20, 73Aアナスタシウスより主なる兄弟シンプリキアヌスへ。
Epistola II, Caput I
第II書簡 第I章PL 20, 73AGrandem sollicitudinem atque excubias super gregem suum pastor habere approbatur. Similiter et ex alta turre causa civitatis diu noctuque cautus speculator observat.
PL 20, 73A牧者が自らの群れについて大きな配慮と見張りを持つことは、認められている。同じく、高い塔〔ex alta turre はヴァラルシ(Vallarsi)の推定。ミーニュの脚注(ヴァラルシ)によれば、原本(archetypus)には意味をなさない一語 exultare があり、文の流れと意味から三語に改めたという。刷りのまま訳した〕から、都市のために、用心深い見張り番が昼も夜も見張る。
Magister providus navis hora tempestatis et periculi magnam patitur animi jactationem, ne procellis atque asperrimis fluctibus navis elidatur in saxa.
PL 20, 73A先見の明のある船長は、嵐と危険のときに、心に大きな動揺を被る。船が嵐と荒れ狂う波に打たれて岩に砕かれないようにするためである。
Pari animo vir sanctus et honorabilis Theophilus, frater et coepiscopus noster, circa salutis commoda non desinit vigilare, ne Dei populus per diversas Ecclesias Origenem legendo, in magnas incurrat blasphemias.
PL 20, 73A同じ心で、聖なる尊ぶべき人、我々の兄弟にして同僚の司教であるテオフィロス〔アレクサンドリアの司教〕は、救いの益のために見張るのをやめない。神の民がさまざまな教会でオリゲネスを読んで、大きな冒瀆に陥ることのないようにするためである。
Epistola II, Caput II
第II書簡 第II章PL 20, 74BConventus litteris memorati, convenio sanctitatem tuam, ut sicuti nos in urbe Roma positi, quam Princeps Apostolorum statuit et fide sua confirmavit gloriosus Petrus, ne quis contra praeceptum legat haec quae diximus, damnavimus, et cum magnis precibus postulavimus, ut Evangeliorum instituta, quae ex ore suo Dei et Christi docuit censura, ab hac recedi omnino non debere, sed illud in memoriam deduci quod Paulus venerabilis Apostolus praedixit atque commonuit: Si quis vobis evangelizaverit praeter quod evangelizatum est vobis, anathema sit (Gal. I, 8) .
PL 20, 74B先に述べた者〔テオフィロス〕の書簡に促されて、私はあなたの聖性に懇請する。同様に〔sicuti。ミーニュの脚注(ヴァラルシ)は、この sicuti を similiter「同様に」の意の副詞に取り、また ut を et と読めば意味が通るとし、本文はほぼ全体が写字生のせいで欠けが多いとする〕、ローマの都にいる我々も――この都は、使徒たちの頭、栄光あるペトロが据え、自らの信仰によって固めた都である――誰も禁令に反して、我々が述べたこれらのものを読むことのないよう断罪し、また多くの祈りをもって、神とキリストの譴責が自らの口から教えた福音書の定めが〔守られるように〕求めた。〔また我々は定めた。〕そこから決して退くべきではなく、むしろ、尊ぶべき使徒パウロが予告し、戒めたことを記憶に呼び戻すべきである、と〔ミーニュの脚注(ヴァラルシ)は、censura のあとで古い写字生の不注意により語が落ちたとし、serventur; et constituimus「守られるように。また我々は定めた」などを補うべきとする。それに従って補った〕。「もし誰かが、汝らに告げ知らされたものに反して、汝らに福音を告げるなら、その者にアナテマあれ」(ガラテヤ1:8)。
Igitur hoc praeceptum tenentes, illud quidquid est fidei nostrae contrarium, ab Origene quondam scriptum, indicavimus, a nobis esse alienum atque punitum.
PL 20, 75Aそれゆえ、この戒めを守って、我々の信仰に反するもののすべて、かつてオリゲネスによって書かれたものを、我々は、我々にとって縁のないものであり、処罰されたものであると示した。
Epistola II, Caput III
第II書簡 第III章PL 20, 76AHaec sanctitati tuae scripsimus per Eusebium presbyterum, qui calorem fidei gestans, et amorem circa Dominum habens, quaedam capitula blasphemiae obtulit, quae nos non solum horruimus, et judicavimus, verum et si qua alia sunt ab Origene exposita, cum suo auctore pariter a nobis scias esse damnata. Dominus te incolumem custodiat, domine frater merito honorabilis.
PL 20, 76Aこれらを、あなたの聖性に、司祭エウセビウス〔クレモナの人〕を通じて書き送った。彼は信仰の熱を帯び、主への愛を抱いて、冒瀆のいくつかの箇条を差し出した。我々はそれらを恐れ、裁いたばかりでなく、ほかにもオリゲネスによって説かれたものがあれば、それらもその著者とともに同様に我々によって断罪されたものと知れ。主があなたを無事に守るように。まことに尊ぶべき主なる兄弟よ。