テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

De Virginibus Velandis › 全文

De Virginibus Velandis 全文

Tertullian · PL 2, 888B–914A

Caput I

第I章PL 2, 888B
1

Proprium jam negotium passus meae opinionis, latine quoque ostendam, virgines nostras velari oportere, ex quo transitum aetatis suae fecerint: hoc exigere veritatem, cui nemo praescribere potest, non spatium temporum, non patrocinia personarum, non privilegium regionum, ex his enim fere consuetudo initium ab aliqua ignorantia vel simplicitate sortita, in usum per successionem corroboratur, et ita adversus veritatem vindicatur.

PL 2, 888B

私はすでにこの主題を、我が所見にふさわしい一つの事案として扱ってきたが、ここにラテン語でも示すであろう。すなわち、我々の処女たちは、年頃を過ぎたなら覆われるべきである、ということを。これを求めるのは真理であって、誰も真理に抗弁することはできない——歳月の隔たりも、人物の後ろ盾も、地域の特権も、抗弁することはできないのである。けだし慣習は大抵、これらの事柄のうちに、何らかの無知や素朴さから端を発し、代々の継承によって慣用へと強められ、かくして真理に逆らって主張されるに至るからである。

2

Sed Dominus noster Christus veritatem se, non consuetudinem cognominavit. Si semper Christus, et prior omnibus: aeque veritas sempiterna et antiqua res. Viderint ergo quibus novum est quod sibi vetus est. Haeresim non tam novitas quam veritas revincit.

PL 2, 889A

だが我々の主キリストは、御自身を真理と呼ばれたのであって、慣習とは呼ばれなかった。キリストが常在し、万物に先立つのであれば、真理もまた同じく永遠にして古きものである。ゆえに、それ自体としては古きものが自分たちには新しく見える者たちには、任せておこう。異端を打ち破るのは、新しさよりもむしろ真理である。

3

Quodcumque adversus veritatem sapit, hoc erit haeresis, etiam vetus consuetudo. Caeterum suo vitio quis quid ignorat. Quod autem ignoratur, fuit tam requirendum, quam recipiendum quod agnoscitur.

PL 2, 889A

真理に逆らうものは何であれ異端である。たとえそれが古い慣習であっても同じことである。しかし人が何かを知らずにいるのは、それぞれ自分自身の落ち度による。そして知られていない事柄は、すでに認められている事柄が受け入れられるべきであるのと同じだけ、尋ね求められるべきであった。

4

Regula quidem fidei una omnino est, sola immobilis, et irreformabilis, credendi scilicet in unicum Deum omnipotentem, mundi conditorem, et Filium ejus Jesum Christum, natum ex virgine Maria, crucifixum sub Pontio Pilato tertia die resuscitatum a mortuis, receptum in coelis, sedentem nunc ad dexteram Patris, venturum judicare vivos et mortuos per carnis etiam resurrectionem.

PL 2, 889A

信仰の規範は、まことにただ一つであり、それのみが不動にして改変されえないものである。すなわち、唯一にして全能なる神、世界の創造者を信じ、その御子イエス・キリスト——処女マリアより生まれ、ポンティウス・ピラトゥスのもとで十字架につけられ、三日目に死者たちの中から甦らされ、天に迎えられ、今は父の右に座し、肉の復活をも通して生ける者と死せる者とを裁くために来たり給う方——を信じることである。

5

Hac lege fidei manente, caetera jam disciplinae et conversationis admittunt novitatem correctionis, operante scilicet et proficiente usque in finem gratia Dei.

PL 2, 889B

この信仰の法が保たれているかぎり、その他の、規律と品行に関わる事柄は、匡正による新しさを受け入れる。それは、神の恩寵が終わりに至るまで働き、また進み続けるからにほかならない。

6

Quale est enim ut diabolo semper operante et adjiciente quotidie ad iniquitatis ingenia, opus Dei aut cessaverit, aut proficere destiterit? cum propterea Paracletum miserit Dominus, ut quoniam humana mediocritas omnia semel capere non poterat, paulatim dirigeretur, et ordinaretur, ei ad perfectum perduceretur disciplina, ab illo vicario Domini Spiritu Sancto.

PL 2, 889B

悪魔が絶えず働き、日々不義の企みに新たな才知を加えているというのに、神の御業がやむとか、進むことをやめるとかいうことが、どうしてありえよう。まさにそれゆえに、主はパラクレートスを遣わされた。人間の凡庸な力はすべてを一度に受け取ることができなかったので、規律が少しずつ方向づけられ、整えられ、完全なものへと導かれるように——主の代理者であるかの聖なる霊によって。

7

Adhuc, inquit, multa habeo loqui vobis, sed nondum potestis ea bajulare: cum venerit ille Spiritus veritatis, deducet vos in omnem veritatem, et supervenientia renuntiabit vobis (Jo. XVI, 12). Sed et supra de hoc ejus opere pronuntiavit.

PL 2, 889B

主は言われる、「なお汝らに語るべきことは多くあるが、汝らはいまだそれに耐えることができない。かの真理の霊が来る時、汝らをあらゆる真理へと導き入れ、来たるべき事どもを汝らに告げ知らせるであろう」(ヨハネ16:12)。しかもこの御業については、すでに以前にも告げられていた。

8

Quae est ergo Paracleti administratio nisi haec, quod disciplina dirigitur, quod Scripturae revelantur, quod intellectus reformatur, quod ad meliora proficitur? Nihil sine aetate, et omnia tempus expectant.

PL 2, 890A

では、パラクレートスの働きとは、規律が方向づけられ、聖典が啓示され、理解が改められ、より善きものへと進んでゆくこと、これ以外の何であろうか。何ものも年齢を経ずしてはあり得ず、すべては時を待つのである。

9

Denique Ecclesiastes: Tempus, inquit, omni rei (Eccles. III, 17). Aspice ipsam creaturam paulatim ad fructum promoveri.

PL 2, 890A

実に伝道者は言う、「すべての事には時がある」と(伝道の書3:17)。被造物そのものが、少しずつ実りへと進んでゆくさまを見るがよい。

10

Granum est primo, et de grano frutex oritur, et de frutice arbuscula enititur: deinde rami et frondes invalescunt, et totum arboris nomen expanditur, inde germinis tumor et flos de germine solvitur, et de flore fructus aperitur; is quoque rudis aliquandiu et informis, paulatim aetatem suam dirigens, eruditur in mansuetudinem saporis.

PL 2, 890A

まず穀粒があり、穀粒から若木が生じ、若木から小さな樹が伸び出る。それから枝と葉が力を増し、樹という名にふさわしい全体が広がる。次いで芽のふくらみが生じ、芽から花が開き、花から実が現れる。その実もまたしばらくは未熟で形をなさないが、次第に自らの成長を整えながら、穏やかな風味へと練り磨かれてゆく。

11

Sic et justitia (nam idem Deus justitiae et creaturae) primo fuit in rudimentis, natura Deum metuens: dehinc per Legem et Prophetas promovit in infantiam: dehinc per Evangelium efferbuit in juventutem: nunc per Paracletum componitur in maturitatem.

PL 2, 890A

同じように正義も(正義と被造物の神は同一であるから)、まず初歩の段階にあり、自然本性によって神を畏れるものであった。それから律法と預言者たちを通して幼年期へと進み、それから福音を通して青年期へと沸き立ち、今はパラクレートスを通して成熟へと整えられつつある。

12

Hic erit solus a Christo magister et dicendus et verendus. Non enim ab se loquitur, sed quae mandantur a Christo. Hic solus antecessor, quia solus post Christum. Hunc qui receperunt, veritatem consuetudini anteponunt. Hunc qui audierunt usque nunc non olim prophetantem, virgines contegunt.

PL 2, 890B

この方のみが、キリストより立てられた師として語られ、かつ畏敬されるべきである。なぜなら彼は自らのことを語るのではなく、キリストより命じられたことを語るからである。この方のみが先導者である、彼のみがキリストの後に来る者だからである。この方を受け入れた者たちは、真理を慣習に優先させる。この方が、かつてではなく今に至るまで預言しつつあるのを聞いた者たちは、処女たちを覆う。

Caput II

第II章PL 2, 890B
1

Sed nolo interim hunc morem veritati deputare. Consuetudo sit tantisper, ut consuetudini etiam consuetudinem opponam. Per Graeciam et quasdam barbarias ejus, plures Ecclesiae virgines suas abscondunt.

PL 2, 890B

しかし私は、さしあたりこの慣行を真理に帰そうとは思わない。それをしばしの間、単なる慣習としておこう、私もまた慣習に対して慣習を対置できるように。ギリシア全土と、その周辺のいくつかの異民族の地とにおいて、多くの教会が自らの処女たちを隠している。

2

Est et sub hoc coelo institutum istud alicubi, ne qui gentilitati graecanicae aut barbaricae consuetudinem illam adscribat. Sed eas ego Ecclesias proposui, quas et ipsi Apostoli vel Apostolici viri condiderunt, et puto ante quosdam.

PL 2, 890B

しかもこの天の下にも、どこかしらこの制度が定められている。それは、誰であれこの慣習をギリシア風あるいは異民族風の異教に帰することのないようにするためである。だが私がここに挙げたのは、使徒たち自身、あるいは使徒的な人々が創立した教会であり、それらは、私が思うに、いくつかの教会よりも先んじるものである。

3

Habent igitur et illae eamdem consuetudinis auctoritatem, tempora et antecessores opponunt magis quam posterae istae. Quod observabimus, quid deligemus?

PL 2, 890C

したがって、それらの教会もまた同じ慣習の権威を持っており、これら後発の教会よりもいっそう、時代と先達たちとを対置することができる。では我々は、いずれを守り、いずれを選ぶべきであろうか。

4

Non possumus respuere consuetudinem, quam damnare non possumus, utpote non extraneam, quia non extraneorum, cum quibus scilicet communicamus jus pacis et nomen fraternitatis. Una nobis et illis fides, unus Deus, idem Christus, eadem spes, eadem lavacri sacramenta.

PL 2, 891A

我々は、断罪することのできない慣習を斥けることはできない。それは外部のものではないからである。なぜなら、それは外部の者たちのものではなく、我々がまさに平和の権利と兄弟の名とを分かち合う者たちのものだからである。我々にも彼らにも信仰は一つ、神は一つ、キリストは同じ、希望も同じ、洗礼の秘跡も同じである。

5

Semel dixerim, una Ecclesia sumus. Ita nostrum est, quodcumque nostrorum est. Caeterum dividis corpus.

PL 2, 891A

一言で言えば、我々は一つの教会である。ゆえに、我々の同胞のものであれば何であれ、それは我々のものである。さもなければ、お前は団体を分断していることになる。

6

Tamen hic, sicut in omnibus varie institutis et dubiis et incertis fieri solet, adhibenda fuit examinatio, quae magis ex duabus tam diversis consuetudinibus disciplinae Dei conveniret.

PL 2, 891A

しかしここでは、およそ多様に定められ、疑わしく不確かなすべての事柄について常のことであるように、吟味が加えられねばならなかった。二つのこれほど異なる慣習のうち、いずれがより神の規律にふさわしいかを見極めるために。

7

Et utique ea deligenda quae virgines includit, soli Deo notas, quibus, praeter quod a Deo, non ab hominibus captanda gloria est, etiam ipsum bonum suum erubescendum est.

PL 2, 891A

そして当然、選ばれるべきは、処女たちを内に籠らせ、神のみに知られた者とする慣習である。彼女たちにとっては、神からの誉れのほかは、人からの栄光を求めるべきではなく、その善き行いそのものすら恥じらうべきものだからである。

8

Virginem magis laudando, quam vituperando confundas: quia delicti durior frons est, ab ipso et in ipso delicto impudentiam docta. Nam illam consuetudinem, quae virgines negat dum ostendit, nemo probasset, nisi aliqui tales quales virgines ipsae.

PL 2, 891B

お前が処女を当惑させるとすれば、それは非難によってよりも称賛によってであろう。なぜなら罪の額はいっそう厚く、まさにその罪そのものによって、その罪のうちで、恥知らずを教え込まれているからである。実に、処女たちを示しながら処女であることを否む、あの慣習を是とした者は、処女たち自身と同じような者たちでなければ、誰もいなかったであろう。

9

Tales enim oculi volent virginem visam, quales habet virgo quae videri volet. Invicem se eadem oculorum genera desiderant. Ejusdem libidinis est videri, et videre. Tam sancti viri est subfundi, si virginem viderit, quam sanctae virginis, si a viro visa sit.

PL 2, 891B

けだし、処女を見たいと望むような目は、見られたいと望む処女自身が持つ目と、同じ種類のものである。同じ種類の目どうしは、互いに求め合う。見られることと見ることとは、同じ欲情に属する。聖なる男が処女を見て顔を赤らめることは、聖なる処女が男に見られて顔を赤らめることと、同じ度合いのことである。

Caput III

第III章PL 2, 891B
1

Sed nec inter consuetudines dispicere voluerunt illi sanctissimi antecessores. Tamen tolerabilius apud nos usque ad proxime utrique consuetudini communicabatur.

PL 2, 891B

しかし、かの至聖なる先達たちは、諸々の慣習の間で判別しようとはしなかった。とはいえ、我々のもとでは、つい最近に至るまで、いずれの慣習にも、より寛容な仕方で与ることが行われていた。

2

Arbitrio permissa res erat, ut quaeque voluisset aut tegi aut prostitui, sicut et nubere: quod et ipsum neque cogitur neque prohibetur. Contenta erat veritas pacisci cum consuetudine, ut tacite sub consuetudinis nomine frueretur se vel ex parte.

PL 2, 891C

各人が欲するままに、覆われるか、あるいは人目に晒されるかを選ぶことが、意のままに任されていた。ちょうど嫁ぐことについてもそうであるように——それ自体、強いられることも禁じられることもない。真理は慣習と取り決めを結ぶことに満足していた。慣習という名のもとに、たとえ一部であれ、ひそかに自らを享受することができるように。

3

Sed quoniam coeperat agnitio proficere, ut per licentiam utriusque moris, indicium melioris partis emergeret, statim ille adversarius bonorum, multoque institutorum, opus suum fecit.

PL 2, 892A

しかし、認識が進み始め、双方の慣行が許されているうちに、より善き側のしるしが現れてくるようになると、たちまち、善きものの——いや、それにも増して定められたものの——あの敵対者が、自らの業をなした。

4

Ambiunt virgines hominum adversus virgines Dei, nuda plane fronte in temerariam audaciam excitatae.

PL 2, 892A

人間の処女たちが、神の処女たちに逆らって運動する。明らかにあらわな面の皮をもって、向こう見ずな大胆さへとかき立てられながら。

5

Et virgines videntur quae aliquid a viris petere possunt, nedum tale factum, ut scilicet aemulae earum, tanto magis liberae, quanto Christi solius ancillae, dedantur illis. Scandalizamur, inquiunt, quia aliter aliae incedunt: et malunt scandalizari, quam provocari.

PL 2, 892A

そして、これらの女たちは、男たちに何かを求めることのできる処女として見られている。まして次のような仕業をや——すなわち、彼女たちと張り合う者たち、つまりキリストのみに仕える婢女であるがゆえにいっそう自由な者たちが、彼女たちに引き渡されるという仕業を。「我々はつまずかされる」と彼女たちは言う、「他の女たちが違う仕方で歩いているからだ」と。そして彼女たちは、つまずかされることを、奮起させられることよりも好む。

6

Scandalum, nisi fallor, non bonae rei, sed malae exemplum est, aedificans ad delictum. Bonae res neminem scandalizant, nisi malam mentem.

PL 2, 892A

つまずきとは、もし私に誤りがなければ、善き事柄の実例ではなく、悪しき事柄の実例であり、罪へと積み上げてゆくものである。善き事柄は、悪しき心の者でなければ、誰をもつまずかせはしない。

7

Si bonum est modestia, verecundia, fastidium gloriae soli Deo captans placere, agnoscant malum suum, quae de tali bono scandalizantur.

PL 2, 892B

もし慎ましさ、慎み、そしてただ神にのみ喜ばれることを求めて栄光を軽んじることが善きことであるならば、そのような善きことによってつまずかされる女たちは、自分自身の悪を思い知るがよい。

8

Quid enim si et incontinentes dicant se a continentibus scandalizari, continentia revocanda est? et ne multinubi scandalizentur, monogamia recusanda est? Cur non magis hae querantur scandalo sibi esse petulantiam, impudentiam ostentatitiae virginitatis?

PL 2, 892B

では、もし不節制な者たちが、節制する者たちによってつまずかされると言うなら、節制は取り消されねばならないのか。また、幾たびも嫁いだ者たちがつまずかされないようにと、一度限りの婚姻は退けられねばならないのか。それよりもむしろ、これらの女たちは、誇示的な処女性の不遜と恥知らずとが、自分たちにとってのつまずきであると訴えるべきではないか。

9

Propter ejusmodi igitur capita nundinatitia, trahantur virgines sanctae in Ecclesiam, erubescentes quod cognoscantur in medio, paventes quod detegantur accersitae quasi ad stuprum. Non minus enim et hoc pati nolunt.

PL 2, 892B

では、こうした定期市の売り物のような頭のために、聖なる処女たちが教会の中へと引きずり出され、人々の眼前で見知られることを恥じらい、あたかも凌辱へ召し出されるかのように暴かれることに怯える、というようなことがあってよいのか。実に彼女たちも、これに劣らず、この事を被ることを望んではいない。

10

Omnis publicatio virginis bonae, stupri passio est. Et tamen vim carnis pati, minus est; quia de officio naturae venit. Sed cum spiritus ipse violatur in virgine, sublato velamine didicit amittere quod tuebatur.

PL 2, 892B

善き処女が人目にさらされることはすべて、凌辱を被ることに等しい。とはいえ、肉への暴力を被ることは、なお軽い。それは自然の務めから来るものだからである。しかし、処女のうちで霊そのものが犯されるとき、かぶり物が取り去られることによって、彼女は自らが守っていたものを失うすべを学び知るのである。

11

O sacrilegae manus, quae dicatum Deo habitum detrahere potuerunt! Quid pejus aliquis persecutor fecisset, si hoc a virgine electum cognovisset? Denudasti puellam a capite, et tota jam virgo sibi non est: alia est facta.

PL 2, 892C

ああ、瀆聖的な手よ、神に捧げられた装いを剥ぎ取ることができたとは! もし迫害者が、これが処女自身によって選び取られたものと知ったなら、これよりひどい何をなしえたであろうか。お前は少女の頭をあらわにした。かくして、もはや処女はその全体において自分自身のものではなく、別の者となってしまった。

12

Exsurge igitur, veritas, exsurge, et quasi de patientia erumpe: nullam volo consuetudinem defendas; nam jam et illa, sub qua te fruebaris, expungitur. Te esse demonstra quae virgines tegis. Ipsa Scripturas tuas interpretare, quas consuetudo non novit. Si enim nosset, nunquam esset.

PL 2, 893A

起きよ、それゆえ、真理よ、起きよ、そして忍耐から迸り出るがごとくに立ち上がれ。私はお前に、いかなる慣習も擁護してほしくはない。というのも、お前がそのもとで享受していたあの慣習さえも、いまや消し去られようとしているからである。処女たちを覆うのは、まさにお前自身であることを示せ。お前自身の聖典を、お前自身の手で解き明かせ——それは慣習の知らぬものである。なぜなら、もし慣習がそれを知っていたならば、慣習はそもそも存在しなかったであろうから。

Caput IV

第IV章PL 2, 893A
1

Quatenus autem et de Scripturis adversus veritatem argumentari consuetudo est, statim opponitur nobis, nullam mentionem virginum ab Apostolo factam ubi de velamine praefinit, sed tantum mulieres nominatas: cum, si voluisset et virgines tegi, de virginibus quoque cum mulieribus nominatis pronuntiasset: quomodo illic, inquit, ubi de nuptiis tractat, quid observandum sit etiam de virginibus, declarat.

PL 2, 893A

しかし、慣習が聖典によってすら真理に逆らって論じようとするかぎりにおいて、我々に対してただちにこう対置される。「使徒が、かぶり物について定めた箇所では、処女への言及は一切なされておらず、ただ女だけが名指されている。もし彼が処女もまた覆われることを望んだのであれば、女とともに処女についても名指して述べたはずである。事実、彼は、婚姻について論じている別の箇所では、処女について何を守るべきかをも明らかにしているではないか」と。

2

Itaque non contineri eas lege velandi capitis, ut non nominatas in hac lege; imo ex hoc revelari, quia non jubentur, quae nec nominantur. Sed et nos eamdem argumentationem retorquemus.

PL 2, 893B

「したがって、処女たちは頭を覆うべしとの法には含まれない。なぜならこの法において名指されていないからである。いや、それどころかこのことから、あらわにされるのだ——名指されない者たちは命じられてもいない、と」。しかし我々もまた、同じ論法を逆手に取ろう。

3

Qui enim sciebat alias utriusque generis facere mentionem, virginis dico, et mulieris, id est non virginis, ex caussa distinctionis, in his in quibus non nominat virginem, non faciens distinctionem, ostendit conditionis communionem.

PL 2, 893B

実に、彼〔使徒〕は、他の箇所では、区別すべき理由があってこそ、二つの種類のいずれについても——処女について、また女、つまり処女ならざる者について——言及することを心得ていた。その彼が、処女を名指さない箇所では区別を設けていないのであるから、まさにそのことによって、境遇が共通であることを示しているのである。

4

Caeterum potuit hic quoque constituere differentiam inter virginem et mulierem, sicut alibi dicit: Divisa est mulier et virgo. Igitur quas non divisit, tacendo inalteravit.

PL 2, 893B

しかし、彼はここでもまた、処女と女との間に相違を設けることができたはずである。ちょうど別の箇所で「女と処女とは分かたれている」と述べているように。したがって、彼が分かたなかった女たちを、沈黙によって、別のものとはしなかったのである。

5

Nec tamen, quia illic divisa est et mulier et virgo, hic quoque patrocinabitur illa divisio, ut quidam volunt. Quanta enim alibi dicta non valent, ubi dicta scilicet non sunt, nisi eadem sit caussa, quae alibi, ut sufficiat semel dictum?

PL 2, 893C

とはいえ、かしこで女と処女とが分かたれているからといって、ここでも、ある人々が望むように、あの区別が支えとなるわけではない。実に、他の箇所で言われたことがらは、かしこと同じ理由が成り立ち、一度言われたことで足りるというのでないかぎり、言われていない箇所では通用しないことがいかに多いか。

6

Illa autem caussa virginis et mulieris longe divisa est ab hac specie. Divisa est, inquit, mulier et virgo (I Cor. VII, 32). Quare? Quoniam innupta, id est virgo, cogitat ea quae sunt Domini, ut sit sancta, et corpore et spiritu.

PL 2, 894A

しかるに、処女と女とを分かつあの理由は、この事例とは大きくかけ離れている。「女と処女とは分かたれている」と彼は言う(一コリント7:32)。なぜか。嫁がざる者、すなわち処女は、主のことを思い、肉体においても霊においても聖なる者であろうとするからである。

7

Nupta autem, id est, non virgo, cogitat quomodo placeat viro. Haec erit interpretatio divisionis illius, nullum habens locum in isto capitulo, in quo neque de nuptiis, neque de animo et cogitatu mulieris et virginis pronuntiatum, sed de capite velando.

PL 2, 894A

しかし嫁いだ者、すなわち処女ならざる者は、いかにして夫に喜ばれるかを思う。これが、かの区別の解釈であって、この章句においては何ら居場所を持たない。なぜなら、この章句では、婚姻についても、女と処女の心や思いについても述べられてはおらず、頭を覆うことについて述べられているからである。

8

Cujus nullam volens esse discrepationem, Spiritus Sanctus, uno nomine mulieris, etiam virginem intelligi voluit, quam proprie non nominando, a muliere non separavit, et non separando conjunxit ei a qua non separavit.

PL 2, 894A

そしてこの事柄については、いかなる相違もあってほしくないと望んで、聖なる霊は、女という一つの名のもとに、処女もまた理解されることを望んだ。処女を固有の名で名指さないことによって、彼は処女を女から切り離さず、切り離さないことによって、切り離さなかったその相手に結びつけたのである。

9

Novum est nunc ergo principali vocabulo uti et caetera nihilominus in eo vocabulo intelligi, ubi nulla est necessitas singillatim distinguendae universitatis?

PL 2, 894B

それでは、主要な語を用いて、そのほかの事柄もまた、その語のうちに理解されるということが、いま初めて新しいことなのだろうか——総体をひとつひとつ区別する必要が何らないところにおいて。

10

Naturaliter compendium sermonis et gratum et necessarium est: quoniam sermo laciniosus, et onerosus et vanus est. Sic et generalibus vocabulis contenti sumus, comprehendentibus in se specialium intellectum. Ergo jam de vocabulo ipso.

PL 2, 894B

本来、言葉の簡略は好ましくもあり、必要でもある。冗長な言葉は、重苦しく空しいものだからである。かくして我々は、個々のものの理解をそのうちに包み込む、一般的な語彙で満足するのである。さればいよいよ、その語そのものについて論じよう。

11

Naturale vocabulum est foemina, naturalis vocabuli generale mulier. Generalis etiam speciale, virgo, vel nupta, vel vidua, vel quot etiam aetatis nomina accedunt.

PL 2, 894B

自然本性による語は「女性」であり、この自然本性による語の一般語が「女」である。そしてこの一般語にはまた、特殊語がある——「処女」、あるいは「嫁いだ女」、あるいは「寡婦」、あるいはそのほか年齢に応じて加わる名がそれである。

12

Subjectum igitur est generali speciale, quia generale prius est: et subsessivum antecessivo, et portionale universali: et in ipso intelligitur cui subjicitur, et in ipso significatur, quia in ipso continetur.

PL 2, 894B

かくして、特殊語は一般語に従属する、一般語のほうが先にあるからである。すなわち、後に続くものは先立つものに、部分をなすものは全体をなすものに従属する。そしてそれ(特殊語)は、自らが従属する当のもの(一般語)のうちにおいて理解され、また、そのうちに含まれているがゆえに、そのうちにおいて意味されるのである。

13

Sic nec manus, nec pes, nec ullum membrorum desiderat significari, corpore nominato. Et si mundum dixeris, illic erit et coelum, et quae in eo, sol et luna, et sidera, et astra, et terra, et freta, omnis census elementorum.

PL 2, 895A

同様に、手も、足も、肢体のいずれも、「肉体」と名指されたなら、あらためて名指されることを欲しない。そしてもし「世界」と言ったならば、そこには天も、天にあるもの、太陽も月も、星々も、星辰も、大地も、海も、元素のありとあらゆる総体も、含まれるであろう。

14

Omnia dixeris, cum id dixeris quod ex omnibus constat. Sic et mulierem nominando, quidquid est mulieris nominavit.

PL 2, 895A

お前がすべてを言ったことになるのは、すべてから成り立つものを言ったときである。それと同じように、「女」と名指すことによって、女に属するものは何であれ、名指されたことになるのである。

Caput V

第V章PL 2, 895A
1

Sed quoniam ita mulieris nomen usurpant, ut non putent competere illud, nisi ei soli quae virum passa sit; probari a nobis oportet, proprietatem ejus vocabuli ad sexum ipsum, non ad gradum sexus pertinere, quod communiter etiam virgines censeantur.

PL 2, 895A

しかし彼らは「女」という名をこのように我が物とし、男を知った女にしかこの名はふさわしくないと考えているので、我々はこの語の固有性が性そのものに属するのであって性の段階には属さないこと、すなわち処女もまた通例この名で数えられることを証明しなければならない。

2

Cum hoc genus secundi hominis a Deo factum est in adjutorium hominis (Gen. II, 18); foemina illa statim mulier est cognominata, adhuc felix, adhuc digna paradiso, adhuc virgo. Vocabitur, inquit, mulier (Gen., II, 23).

PL 2, 895A

神がこの第二の人間の類を人間の助け手として造られたとき(創世記2:18)、その女性は造られると同時に「女」と名付けられた——なお幸いな、なお楽園にふさわしい、なお処女であるままに。「女と呼ばれるであろう」と言われている(創世記2:23)。

3

Habes itaque nomen, non dico jam virgini commune, sed proprium, quod a principio virgo sortita est.

PL 2, 895B

かくしてお前はこの名を得た。処女にも共通する名だとはもはや言わない、処女が初めから受け取った固有の名であると言うのだ。

4

Sed ingeniose quidam de futuro volunt dictum, Vocabitur mulier, quasi quae hoc futura esset, cum virginitatem resignasset: quoniam et adjicit: Propterea relinquet homo patrem et matrem, et conglutinabitur mulieri suae, et erunt duo in carne una.

PL 2, 895B

しかし或る者たちは巧妙にも、「女と呼ばれるであろう」という言葉が未来について語られたと解そうとする。あたかも彼女が処女性を捨てたのち、そうなるはずの者であるかのように。なぜなら続けてこう付け加えられているからである。「それゆえ人はその父と母を離れ、自分の女に結びつき、二人は一つの肉となるであろう」。

5

Ostendant igitur primo ubi sit subtilitas ista, si de futuro mulier cognominata est quod interea vocabulum acceperit? Non potest enim sine vocabulo praesentis qualitatis suae fuisse.

PL 2, 895B

まず彼らに示させよ——もし「女」という名が未来のことについて名付けられたのなら、その間彼女はいかなる名を得ていたのか、その巧緻がどこにあるのかを。彼女は自らの現在の性質を表す名なしにあることはできなかったはずである。

6

Caeterum quale est, ut quae in futurum vocaretur nomine designato, in praesenti nihil cognominaretur?

PL 2, 895B

そもそも、未来のために定められた名で呼ばれるはずの者が、現在は何とも名付けられていなかったとは、いったいどういうことか。

7

Omnibus animalibus Adam nomina imposuit, et nemini ex futura conditione, sed ex praesenti institutione, cui conditio quaecumque serviret, hoc appellata, quod a primordio voluit; quid ergo tunc vocabatur?

PL 2, 895C

アダムはあらゆる動物に名を付けたが、誰に対しても未来の境遇によってではなく、現在の定めによって名付けたのであり、いかなる境遇であれそれに従うべきものは、初めから彼が望んだとおりに呼ばれた。それでは、その時彼女は何と呼ばれていたのか。

8

Atquin quotienscumque in Scriptura nominatur, mulier appellatur, antequam nupta, et nunquam virgo cum virgo. Hoc nomen tum unum illi fuit, et quando nihil prophetico modo dictum est.

PL 2, 895C

しかるに聖典において彼女が名指されるたびに、嫁ぐ前から「女」と呼ばれており、処女であったときに「処女」と呼ばれたことは一度もない。その時、この名は彼女にとって唯一の名であり、何も預言的な仕方では語られていなかったのである。

9

Nam cum Scriptura refert fuisse nudos duos, Adam et mulierem ejus, nec hoc de futuro sapit quasi mulierem dixerit ejus in praesagio uxoris, sed quoniam et innupta illius mulier, ut de substantia ipsius: Hoc, inquit, os ex ossibus meis, et caro ex carne mea vocabitur mulier.

PL 2, 896A

というのも、聖典が「アダムとその女は二人とも裸であった」と伝えるとき、これは彼女を未来の妻として予告して「女」と言ったかのような、未来にかかわることを示すのではなく、嫁いでいなくとも彼女は彼の女であったからであり、しかも彼自身の実体から出た者として、そう呼ばれたからである。「これは私の骨からの骨、私の肉からの肉。女と呼ばれるであろう」と言われている。

10

Hinc ergo tacita conscientia naturae, ipsa divinitas animae in usum sermonis eduxit, nescientibus hominibus (sicut et alia multa, quae ex Scriptura fieri et dici solere alibi poterimus ostendere), uti mulieres nostras dicamus uxores.

PL 2, 896A

かくしてここから、自然の暗黙の認識によって、魂そのものの神性が、人間たちの知らぬ間に、言葉の用法へと導き出したのである(聖典に由来してそのように行われ語られる例は他にも多くあることを、別の箇所で示すことができよう)。それは、我々が自分の女たちを妻と呼ぶという用法である。

11

Quanquam et improprie quaedam loquamur; nam et Graeci qui magis vocabulo mulieris in uxore utuntur, alia habent propria vocabula uxoris. Sed malo hunc usum ad Scripturae testimonium deputare.

PL 2, 896A

もっとも我々は不正確な物言いをすることもある。というのも、妻を指すのに「女」という語をより多く用いるギリシア人たちでさえ、妻を指す固有の別の語を持っているからである。しかし私はこの用法を聖典の証しに帰する方を選ぶ。

12

Ubi enim duo in unam carnem efficiuntur per matrimonii nexum, caro ex carne, et os ex ossibus, vocatur secundum originem mulier ejus, ex cujus substantia incipit censeri facta uxor. Ita mulier non natura nomen est uxoris, sed uxor conditione nomen est mulieris.

PL 2, 896A

というのも、婚姻の絆によって二人が一つの肉となるとき、肉からの肉、骨からの骨として、彼女はその起源にしたがって彼の「女」と呼ばれるのであり、その男の実体から出た者として、妻となった彼女は数えられ始めるのである。かくして「女」は本性上妻の名なのではなく、「妻」が境遇によって女の名なのである。

13

Denique mulier et non uxor dici potest, non mulier autem uxor dici non potest, quia nec esse.

PL 2, 896B

結局、女でありながら妻ではないと言うことはできるが、女でない者が妻であると言うことはできない。なぜならそうでは在り得ないからである。

14

Constituto igitur nomine novae foeminae, quod est mulier, et explicito quod prius fuit, id est nomine assignato, convertit jam ad propheticam rationem, uti diceret: Propter hanc relinquet homo patrem et matrem.

PL 2, 896B

かくして「女」という新しい女性の名が定められ、以前にあったもの、すなわち割り当てられた名が説き明かされたのち、〔聖典は〕もはや預言的な論法へと転じて、こう言ったのである。「この女のゆえに人は父と母を離れるであろう」。

15

Adeo separatum est nomen a prophetia, quantum et ab ipsa persona, ut non utique de ipsa Eva dixerit, sed in illas foeminas futuras, quas in matrice generis foeminini nominarit. Alioqui, non Adam relicturus erat patrem et matrem, quos non habebat, propter Evam.

PL 2, 896B

かくも名は預言から、そしてその当人からも切り離されているので、それはエバ自身について語られたのではなく、女性という類の母胎のうちにあって彼が名指した、未来のもろもろの女性たちについて語られたのである。さもなければ、アダムはエバのゆえに、持ってもいなかった父と母を離れるはずはなかったであろう。

16

Ergo non ad Evam pertinet, quia nec ad Adam, quod prophetice dictum est. De maritorum enim conditione praedictum, qui ob mulierem parentes suos erant relicturi: quod in Evam cadere non potuit, quia nec in Adam.

PL 2, 896C

それゆえ、預言的に語られたことはエバには関わらない、アダムにも関わらないのと同様に。というのも、それは女のゆえに自分の親を離れるであろう夫たちの境遇について予め語られたのであり、それはエバに当てはまり得なかった、アダムに当てはまらなかったのと同じである。

17

Si ita res est, apparet non propter futurum mulierem cognominatam, ad quam futurum non pertinebat. Eo accedit, quod ipse rationem ejus nominis edidit. Cum enim dixisset: vocabitur mulier, addidit: quoniam ex viro suo sumpta est, et ipso adhuc virgine.

PL 2, 896C

もしそうであるなら、彼女が「女」と名付けられたのは未来のゆえではなかったことは明らかである。未来は彼女には関わらなかったのだから。さらにこれに加えて、〔聖典は〕この名の理由そのものを明らかにしている。すなわち「女と呼ばれるであろう」と言ったのち、こう付け加えたのである。「彼女はその男から取られたのだから」、しかもその男がなお処女であったときに。

18

Sed dicemus et de viri nomine suo loco. Nemo itaque nomen ad prophetiam interpretetur, quod ex alia significatione deductum est: praesertim cum appareat, ubi de futuro nomen acceperit, illic scilicet, ubi Eva cognominatur, personali jam vocabulo, quia naturale praecesserat.

PL 2, 897A

しかし「男」という名については、しかるべき箇所で論じることにしよう。それゆえ誰も、他の意味から導かれた名を預言に結び付けて解釈してはならない。とりわけ、彼女が未来についての名をどこで受け取ったかは明らかだからである——すなわちエバと名付けられるあの箇所であって、そこではすでに人格に固有の名が用いられている。本性に基づく名がすでに先立っていたからである。

19

Si enim Eva mater viventium est, ecce ex futuro cognominatur, ecce uxor et non virgo praenuntiatur. Hoc erit vocabulum nupturae: ex nupta enim mater.

PL 2, 897A

というのも、もしエバが「生ける者たちの母」であるなら、見よ、彼女は未来のことについて名付けられているのであり、見よ、処女ではなく妻となることが予告されているのである。これは嫁ぐ女にふさわしい名となるであろう。妻となった女から母が生じるのだから。

20

Ita hic quoque ostenditur, non de futuro mulierem tunc nominatam, quae postmodum acceptura erat futurae conditionis suae nomen. Responsum satis est ad hanc partem.

PL 2, 897A

かくしてここでも示されるとおり、その時「女」と名付けられたのは未来のことのためではなく、彼女はのちになって自らの未来の境遇にふさわしい名を受け取ることになったのである。この部分への答えはこれで十分である。

Caput VI

第VI章PL 2, 897B
1

Videamus nunc si et Apostolus formam vocabuli istius secundum Genesim observet, sexui deputans illud, sic mulierem vocans virginem Mariam, quemadmodum et Genesis Evam.

PL 2, 897B

さて今、使徒もまた創世記にならってこの語の形を守り、これを性に帰しているかどうかを見てみよう。すなわち、創世記が処女エバをそう呼んだのと同様に、使徒も処女マリアを「女」と呼んでいるかどうかを。

2

Scribens enim ad Galatas: Misit, inquit, Deus Filium suum factum ex muliere (Gal. IV, 4); quam utique virginem constat fuisse, licet Hebion resistat.

PL 2, 897B

すなわちガラテヤ人への手紙にこう記している。「神はその御子を、女から生まれた者として遣わされた」(ガラテヤ4:4)。この女が処女であったことは明らかである。ヘビオンがこれに抗おうとも。

3

Agnosco et angelum Gabrielem ad virginem missum; sed cum benedicit illam, inter mulieres, non inter virgines deputat: Benedicta tu inter mulieres (Luc. I, 28). Sciebat et Angelus mulierem etiam virginem dici.

PL 2, 897B

私は天使ガブリエルが処女のもとに遣わされたことも認める。しかし彼女を祝福するとき、天使は彼女を処女たちの中にではなく、女たちの中に数えている。「汝は女たちの中で祝福されている」(ルカ1:28)。天使もまた、処女もまた女と呼ばれることを知っていたのである。

4

Sed et ad haec duo ingeniose quidam respondisse sibi visus est: quoniam quidem desponsata est Maria, idcirco et ab Angelo et ab Apostolo mulierem pronuntiatam: desponsata enim quodammodo nupta: tamen inter quodammodo, et verum, satis interest duntaxat in loco: nam alibi ita sane habendum est.

PL 2, 897B

しかしこの二つの点に対しても、或る者は巧妙に答えたつもりでいる。すなわち、マリアは婚約していたのだから、天使によっても使徒によっても「女」と呼ばれたのだ、というのである。婚約とはある意味で嫁いだことだからだ、と。しかし「ある意味で」と「真に」との間には、ただしこの箇所に限って言えば、十分な隔たりがある。他の箇所でなら、まさにそのとおりに扱ってよいのだから。

5

Nunc vero non quasi jam nuptam mulierem Mariam pronuntiaverunt, sed quasi nihilominus foeminam, etiamsi non sponsam, quasi hoc a primordio dictam. Illud enim praejudicet necesse est, a quo forma descendit.

PL 2, 897C

しかし今の場合、彼らはマリアをすでに嫁いだ女であるかのように「女」と呼んだのではなく、たとえ婚約していなくても女性であることに変わりはないかのように、初めからそう言われていたかのように呼んだのである。というのも、その語の形がそこから由来する当のものが、先例とならざるを得ないからである。

6

Caeterum quod pertineat ad hoc capitulum, si hic desponsatae adaequatur, ut ideo mulier dicta sit Maria, non qua foemina, sed qua marita; jam ergo Christus non ex virgine natus est, quia ex desponsata, quae virgo esse desierit hoc nomine.

PL 2, 898A

そもそもこの論点に関する限り、もしここで「婚約した女」に等しいとされ、マリアが女性としてではなく既婚の女としてそう呼ばれたのだとすれば、キリストは処女から生まれたのではないことになる。なぜなら婚約した女、すなわちこの名によって処女であることをやめた女から生まれたことになるからである。

7

Quod si ex virgine natus est, licet ex desponsata, tamen integra, agnosce mulierem etiam virginem, etiam integram dici. Hic certe nihil prophetice dictum videri potest, ut futuram mulierem, id est, nuptam Apostolus nominarit dicendo, factum ex muliere.

PL 2, 898A

しかしもし彼が処女から生まれたのであれば、たとえ婚約していたとしても、なお無傷であったのだから、処女もまた、無傷の者もまた「女」と呼ばれることを認めよ。ここでは確かに、使徒が「女から生まれた」と言うことで、未来の女、すなわち嫁いだ女を名指したのだと預言的に解釈できるようなものは何も見えない。

8

Non enim poterat posteriorem mulierem nominare, de qua Christus nasci non habebat, id est, virum passam: sed illa quae erat praesens, quae erat virgo, et mulier vocabatur per vocabuli hujus proprietatem, secundum primordii formam, virgini, et ita universo mulierum generi defensam.

PL 2, 898A

というのも彼は、キリストがそこから生まれるはずのなかった後の女、すなわち男を知った女を名指すことはできなかったからである。そうではなく、その時現に存在した女、すなわち処女であった女を指したのであり、彼女はこの語の固有の意味によって、初めの形にしたがって「女」と呼ばれた。かくしてこの名は処女に対しても、女という類全体に対しても擁護されたのである。

Caput VII

第VII章PL 2, 898B
1

Convertamus ad ipsas jam rationes recensendas, per quas Apostolus docet velari foeminam oportere, an eaedem etiam virginibus competant: ut ex hoc quoque vocabuli communio inter virgines et non virgines constet, dum eaedem velaminis caussae in utraque parte deprehenduntur.

PL 2, 898B

さて、使徒が女性は覆われるべきであると教える、その論拠そのものの吟味に移ろう。それらの論拠が処女たちにも同じく当てはまるかどうかを見るためである。そうすれば、覆いの理由が両方の側に同じく見出されるかぎり、これによっても、処女と処女でない者との間で語の共通性が確かめられるであろう。

2

Si caput mulieris vir est, utique et virginis, de qua sit mulier illa quae nupsit: nisi si virgo, tertium genus est monstruosum aliquod sui capitis. Si mulieri turpe est radi sive tonderi (I Cor. XI, 5), utique et virgini.

PL 2, 898B

もし女の頭が男であるなら、当然処女の頭も男である。嫁いだ女はその処女から出たのだから。そうでなければ、処女は自分自身を頭とする何か第三の奇怪な類ということになろう。もし女にとって剃られること、あるいは切られることが恥であるなら(一コリント11:5)、処女にとっても当然そうである。

3

Proinde viderit saeculum aemulum Dei, si ita virgini caesum capillum decori mentitur, quemadmodum et puero permissum. Ergo cui aeque non convenit radi sive tonderi, aeque convenit operiri. Si gloria viri est mulier, quanto magis virgo, quae et gloria sibi est!

PL 2, 898B

したがって、神に張り合うこの世が、少年に許されているのと同じように、切った髪を処女にとっての美しさと偽るとしても、それは世自身の考えることである。それゆえ、剃られることも切られることも等しくふさわしくない者には、覆われることも等しくふさわしい。もし女が男の栄光であるなら、処女はなおさらそうである。処女は自分自身にとっての栄光でもあるのだから。

4

Si mulier ex viro et propter virum, costa illa Adae virgo primum fuit. Si mulier potestatem habere super caput debet, vel eo justius virgo, ad quam pertinet quod in caussa est.

PL 2, 899A

もし女が男から、また男のためにあるのなら、あのアダムの肋骨は最初は処女であった。もし女が自分の頭の上に権力を持つべきであるなら、なおさら処女がそうあるべきである。争点となっていることに関わるのは、まさに処女なのだから。

5

Si enim propter angelos (I Cor. XI, 8, 10), scilicet quos legimus a Deo et coelo excidisse ob concupiscentiam foeminarum; quis praesumere potest tales angelos, maculata jam corpora et humanae libidinis reliquias desiderasse, ut non ad virgines potius exarserint, quarum flos etiam humanam libidinem excusat?

PL 2, 899A

もし「天使たちのゆえに」(一コリント11:8、10)というなら——すなわち、女性たちへの欲望のゆえに神と天から堕ちたと我々が読むあの天使たちのゆえに——、そのような天使たちが、すでに汚れた肉体、人間の欲情の残りかすを求めたなどと、誰が思い込むことができようか。むしろ彼らは処女たちにこそ燃え立ったのではないか。処女たちの花は、人間の欲情をさえ弁解してしまうほどのものなのだから。

6

Nam et Scriptura sic suggerit: Et factum est, inquit, cum coepissent homines plures fieri super terram, et filiae natae sunt cis; conspicati autem filii Dei filias hominum, quod pulchrae essent, acceperunt sibi uxores ex omnibus quas elegerunt.

PL 2, 899A

というのも聖典もこう示唆しているからである。「そして、地上に人間が増え始め、彼らに娘たちが生まれたとき、神の子らは人間の娘たちが美しいのを見て、選んだ者たちすべての中から自分たちの妻として娶った」と言われている。

7

Hic enim nomen mulierum graecum uxores sapit, quia de nuptiis mentio est. Cum ergo filias hominum dicit, manifeste virgines portendit, quae adhuc apud parentes deputarentur.

PL 2, 899B

ここでは「女たち」というギリシア語の語が「妻たち」を意味している。婚姻について述べられているからである。それゆえ、「人間の娘たち」と言うとき、明らかに処女たちを指し示している。彼女たちはなお親のもとにあると見なされていたのだから。

8

Nam nuptae, maritorum nuncupantur, cum potuerit dixisse uxores hominum, aeque non adulteros nominans angelos, sed maritos, dum innuptas sumunt filias hominum, quas natas supra dixit, sic quoque virgines significavit supra natas.

PL 2, 899B

というのも、嫁いだ女たちは夫たちの女と呼ばれるのであり、〔聖典が〕「人間の妻たち」と言うこともできたはずだからである。それと同様に、天使たちを姦通者としてではなく夫として名指しているのであって、彼らが娶ったのは人間の未婚の娘たち、すなわち上で「生まれた」と言われた娘たちである。かくして、上で「生まれた」と言われた者たちを処女たちとして示したのである。

9

At hic angelis nuptas aliud eas nescio quam natas, et dehinc nuptas. Debet ergo adumbrari facies tam periculosa, quae usque ad coelum scandala jaculata est, ut cum Deo assistens, cui rea est angelorum exterminatorum, caeteris quoque angelis erubescat, et malam illam aliquando libertatem capitis sui comprimat, jam nec hominum oculis offerendam.

PL 2, 899B

しかしここでは、天使たちに嫁いだ女たちについて、彼女たちが「生まれた」者たちであり、次いで「嫁いだ」者たちであるということ以外には、何も言われていない。それゆえ、天にまで及ぶつまずきを投げつけたこれほど危険な顔は、覆い隠されねばならない。それは、神の御前に立つとき——その神に対してこそ、彼女は滅ぼされた天使たちの件で咎を負う身なのである——他の天使たちに対しても恥じ入り、その頭のいまわしい自由をついには抑え、もはや人間の目にさらすまいとするためである。

10

Sed et si contaminatas jam foeminas angeli illi appetissent, tanto magis propter angelos velari debuissent, quanto magis propter virgines angeli deliquisse potuissent.

PL 2, 899C

しかしまた、たとえかの天使たちがすでに汚れた女性たちを求めたのだとしても、天使たちのゆえに覆われるべきであった度合いは、天使たちが処女たちのゆえに過ちを犯し得た度合いに応じて、なおさら大きかったはずである。

11

Si autem et naturae praejudicium adjicit Apostolus, quod honor sit mulieris redundantia capillorum, quia coma pro operimento est; utique hoc maxime virginis insigne est, quarum et ornatus ipse proprie sic est, ut cumulata in verticem, ipsam capitis arcem ambitu crinium contegat.

PL 2, 899C

もし使徒が、髪の豊かさが女の誉れであるという自然の予断をも付け加えているなら——というのも髪は覆いの代わりだからである——これはとりわけ処女のしるしである。彼女たちの装いそのものが、まさに髪を頭頂に集めて積み上げ、髪の輪によって頭の頂きを覆うようなものだからである。

Caput VIII

第VIII章PL 2, 900A
1

Horum certe omnium contraria efficiunt, ne vir caput velet: scilicet quia non sit naturaliter consecutus ambitionem capillorum, quia radi sive tonderi non sit turpe illi, quia non propter illum angeli exorbitarint, quia gloria et imago Dei sit, quia caput ejus Christus (I Cor. XI, 2, 7).

PL 2, 900A

これらすべての反対の事柄が、男は頭を覆わないという結論をもたらす。すなわち、男は本性上、髪が頭を取り巻くほどの豊かさを与えられてはいないから、剃られることも切られることも彼にとって恥ではないから、彼のゆえに天使たちが道を踏み外したのではないから、彼は神の栄光であり像であるから、そして彼の頭はキリストであるから、である(一コリント11:2、7)。

2

Itaque cum de viro et muliere Apostolus tractet, cur illam oporteat velari, illum vero non, apparet cur et virginis silentium fecerit: eadem ratione scilicet virginem in muliere intelligendam sinens, qua et puerum ut in viro deputandum non nominavit, totum ordinem utriusque sexus propriis vocabulis complexus, mulieris et viri.

PL 2, 900A

かくして、使徒が男と女について、なぜ女は覆われるべきで男はそうでないのかを論じるとき、彼が処女について沈黙した理由も明らかになる。すなわち、少年が男のうちに数えられるべきものとして名指されなかったのと同じ理由によって、彼は処女を女のうちに理解されるものとして残しておいたのであり、両方の性の秩序全体を「女」と「男」というそれぞれ固有の語で包括したのである。

3

Sic Adam, etiam adhuc integer, vir in Genesi est cognominatus: Vocabitur, inquit, mulier, quia de viro suo sumpta est (Gen. II, 23). Sic vir Adam ante nuptiarum congressum, quemadmodum et Eva mulier.

PL 2, 900B

このように、アダムはなお無傷であったときでさえ、創世記において「男」と名付けられている。「彼女は女と呼ばれるであろう、彼女は自分の男から取られたのだから」(創世記2:23)と言われている。このように、アダムは婚姻の交わりの前から「男」であり、エバも同様に「女」であった。

4

De utraque parte satis ad universam speciem cujusque sexus Apostolus pronuntiavit, et breviter et plene, tam instructa definitione. Omnis, inquit, mulier (I Cor. XI, 5).

PL 2, 900B

使徒はいずれの側についても、それぞれの性の全体の種に対して十分に、簡潔かつ完全に、これほど整った定義によって語った。「すべての女は」と彼は言う(一コリント11:5)。

5

Quid est omnis, nisi omnis generis, omnis ordinis? omnis conditionis, omnis dignitatis, omnis aetatis. Siquidem omne totum est, et integrum, et nulla sui parte defectum. Pars autem mulieris et virgo est. Aeque et de viro non velando: Omnis, inquit (I Cor. XI, 4).

PL 2, 900B

「すべて」とは何か。あらゆる種類の、あらゆる階級の、あらゆる境遇の、あらゆる身分の、あらゆる年齢の、という意味でなくて何であろうか。なぜなら「すべて」とは全体であり、完全であって、その一部たりとも欠けることのないものだからである。しかるに処女は女の一部である。男が覆わなくてよいことについても等しく、「すべて」と彼は言う(一コリント11:4)。

6

Ecce duo diversa nomina, vir et mulier, omnis uterque. Duae leges obnoxiae invicem, hinc velandi, inde nudandi.

PL 2, 900B

見よ、「男」と「女」という二つの異なる名があり、そのいずれもが「すべて」なのである。互いに対応し合う二つの法があり、一方は覆うことの法、他方はあらわにすることの法である。

7

Igitur si eo quod dictum sit omnis vir, commune est nomen viri, etiam nondum viri, masculi investis: commune autem cum sit nomen secundum naturam, communis est et lex non velandi ejus, qui inter viros virgo est secundum disciplinam: cur non praejudicatum sit proinde et mulierem virginem omnem muliere nominata contineri consortio nominis, ut contineatur et communione legis?

PL 2, 900C

したがって、もし「すべての男」と言われたことによって、「男」という名がまだ男でない者、すなわちひげも生えぬ男子にも共通するのであれば——そしてこの名が本性にしたがって共通であるがゆえに、規律の上で男たちの中の処女である者に対しても、覆わないという法が共通であるのなら——なぜ同様に、処女なる女もまた「すべての女」と名指されることによって名の分かち合いのうちに含まれ、それによって法の分かち合いのうちにも含まれると、あらかじめ判じられていないのか。

8

Si viro mulier non est, nec vir investis est. Si non operitur virgo, quia mulier non sit, operiatur investis, quia vir non sit. Ejusdem virginitatis aequa sit venia. Sicut virgines non coguntur velari, ita pueri non jubeantur revelari.

PL 2, 901A

もし女が男にかかわってはじめて女であるというのなら、ひげも生えぬ者もまた男ではない。もし処女が女でないという理由で覆われないのなら、ひげも生えぬ者は男でないという理由で覆われるべきである。同じ処女性には等しい猶予が与えられるべきである。処女たちが覆われることを強いられないのと同様に、少年たちもあらわにされることを命じられてはならない。

9

Cur ex parte definitionem Apostoli agnoscimus absolutam circa omnem virum, nec retractamus quare non et puerum nominarit: ex parte autem praevaricamur, aeque absoluta ea circa omnem mulierem?

PL 2, 901A

なぜ我々は、使徒の定義が「すべての男」について絶対的であることを一方では認め、なぜ彼が少年をも名指さなかったのかを問い直さないのに、他方では、それが「すべての女」について等しく絶対的であるにもかかわらず、それに背くのか。

10

Si quis, inquit, contentiosus est, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei (I Cor. VI, 16).

PL 2, 901A

「もし誰かが好んで争おうとするなら、我々にはそのような慣習はない、神の教会にもない」と彼は言う(一コリント6:16)。

11

Ostendit contentionem aliquam de ista specie fuisse, ad quam exstinguendam toto compendio usus est: neque virginem nominans, ut ostenderet dubitandum de velanda non esse, et omnem nominans mulierem, cum nominasset virginem. Sic et ipsi Corinthii intellexerunt.

PL 2, 901A

これは、この種のことについて何らかの論争があったことを示しており、彼はそれを消し去るために、この上なく簡潔なやり方を用いたのである。すなわち、処女を名指さなかったのは、覆われるべきかどうかに疑いの余地がないことを示すためであり、「すべての女」と名指したのは、そう名指すことによってすでに処女をも名指していたからである。コリント人たち自身もそのように理解した。

12

Hodie denique virgines suas Corinthii velant; quid docuerint Apostoli, qui didicerunt, approbantes.

PL 2, 901B

結局、今日でもコリント人たちは自分たちの処女を覆っている。使徒たちから学んだ者たちが、使徒たちが何を教えたかを是認しているのである。

Caput IX

第IX章PL 2, 901B
1

Videamus nunc, an, sicut naturae et caussae argumenta virgini quoque competere monstravimus, ita etiam disciplinae ecclesiasticae praescripta de muliere in virginem spectent.

PL 2, 901B

さて次に、自然と原因にもとづく論証が処女にも当てはまることを我々が示したのと同様に、教会の規律の定めもまた、女について言われたことが処女にも及ぶかどうかを見てみよう。

2

Non permittitur mulieri in ecclesia loqui (I Cor. XIV, 34; I Tim. II, 12), sed nec docere, nec tinguere, nec offerre, nec ullius virilis muneris, nedum sacerdotalis officii sortem vindicare. Quaeramus an aliquid horum virgini liceat.

PL 2, 901B

女には教会で語ることが許されていない(一コリント14:34、一テモテ2:12)。教えることも、洗礼を授けることも、供え物を捧げることも許されず、いかなる男の務めの分についても、まして祭司の職についてはなおさら、これを主張することは許されていない。これらのうち何かが処女に許されているかどうかを問おう。

3

Si virgini non licet, sed in omnibus eadem conditione subjicitur, et necessitas humilitatis cum muliere censetur, unde illi unum hoc licebit, quod omni foeminae non licet?

PL 2, 902A

もし処女に許されておらず、あらゆる点で同じ境遇に服し、謙譲の必然性が女と共通のものと見なされるのであれば、あらゆる女性に許されていないこの一事だけが、どこから彼女に許されることになろうか。

4

Quid praerogativae meretur adversus conditionem suam, si qua virgo est, et carnem suam sanctificare proposuit? Idcirco velaminis venia fit illi, ut in ecclesiam notabilis et insignis introeat, ut honorem sanctitatis in libertate capitis ostendat?

PL 2, 902A

もしある処女がいて、自分の肉を聖なるものとすることを決意したとしても、それによって自分の境遇に反する何の特権を得るというのか。それゆえ、かぶり物の免除が彼女に与えられ、目立って際立った姿で教会に入り、頭の自由のうちに聖性の誉れを示すことになるのか。

5

Potuit dignius honorari aliqua praerogativa virilis aut gradus, aut officii. Plane scio alicubi virginem in viduatu ab annis nondum viginti collocatam.

PL 2, 902A

彼女は男の位や職務による何らかの特権によって、もっとふさわしく誉れを受けることもできたはずである。確かに私はある所で、二十歳にもならぬ年齢で寡婦の位に就けられた処女を知っている。

6

Cui si quid refrigerii debuerat episcopus, aliter utique salvo respectu disciplinae praestare potuisset, ne tale nunc miraculum, ne dixerim monstrum, in Ecclesia denotaretur: virgo vidua, hoc quidem portentuosior, quod nec qua vidua caput texit: utrumque se negans, et virginem, quae vidua deputetur, et viduam, quae virgo dicatur.

PL 2, 902B

もし監督が彼女に何らかの安らぎを与えねばならなかったのなら、規律への顧慮を保ちつつ、別の仕方でそれを与えることもできたはずである。そうすれば、今このような珍事、いや怪異と言うべきものが、教会において人目に立つこともなかったであろう。「処女の寡婦」、これはなお一層怪異なことである。というのも、彼女は寡婦としてすら頭を覆い隠していないからである。彼女は両方を否定していることになる。すなわち、寡婦と見なされる処女と、処女と言われる寡婦との、両方をである。

7

Sed ea auctoritate illic sedet intecta, qua et virgo. Ad quam sedem praeter annos sexaginta (I Tim. V, 9) non tantum univirae, id est nuptae, aliquando eliguntur, sed et matres, et quidem educatrices filiorum, scilicet, ut experimentis omnium affectuum structae, facile norint caeteras et consilio et solatio juvare, et ut nihilominus ea decucurrerint, per quae foemina probari potest. Adeo nihil virgini ad honorem de loco permissum est.

PL 2, 902B

しかし彼女はその地位に覆いなくして座っているが、それはまさに彼女が処女であるという、その同じ権威によってなのである。この地位には、六十歳を越えていることに加えて(一テモテ5:9)、一度だけ嫁いだ女、すなわち既婚の女だけでなく、母親たちも、それも子を育て上げた女たちが選ばれることがある。それは、あらゆる情愛の経験によって鍛えられた者として、他の女たちを助言と慰めをもって容易に助けることができるように、またそれに劣らず、女が試され認められうる事柄を彼女たちがすでに経てきているようにするためである。かくして、地位によって処女に誉れが許されることは何もないのである。

Caput X

第X章PL 2, 903A
1

Sic nec de aliquibus insignibus. Caeterum satis inhumanum, si foeminae quidem per omnia viris subditae, honorigeram notam virginitatis suae praeferant, qua suspiciantur et circumspiciantur et magnificentur a fratribus, viri autem tot virgines, tot spadones voluntarii, caeco bono suo incedant, nihil gestantes, quod et ipsos faceret illustres.

PL 2, 903A

そのようにして、何らかの徽章についても事情は同じである。だが、女は万事において男に従属する身でありながら、自らの処女性を示す誉れの徴を掲げ、それによって兄弟たちから仰ぎ見られ、まなざしを注がれ、讃えられているのに対し、男の側では、あれほど多くの処女なる者、あれほど多くの自ら進んで去勢者となった者がありながら、己の善を人知れず負うたまま歩み、彼らをもまた輝かしく見せるものを何一つ帯びていないというのは、まことに人間性を欠いたことである。

2

Debebunt etiam et ipsi aliqua sibi insignia defendere, aut pennas Garamantum, aut stropulos Barbarorum, aut cicadas Atheniensium, aut cirros Germanorum, aut stigmata Britonum: aut ex diverso fiat, capite velati in ecclesia lateant.

PL 2, 903A

彼ら自身もまた、何らかの徽章を自分のために主張すべきであろう——ガラマンテス人たちの羽根飾りなり、異民族たちの捻り紐なり、アテナイ人たちの蝉の飾りなり、ゲルマン人たちの巻き毛なり、ブリタンニア人たちの入れ墨なりを。あるいは逆に、頭を覆われて教会の中に人目に立たぬようにしているべきである。

3

Certi sumus Spiritum Sanctum magis masculis tale aliquid subscribere potuisse, si foeminis subscripsisset, cum praeter sexus auctoritatem, etiam ipsius continentiae nomine masculos potius honorari oportuisset; quorum quanto sexus avidior et calidior in foeminas, tanto continentia majoris ardoris laboratior, ideoque dignior omni ostentatione: si ostentatio, virginitatis est dignitas.

PL 2, 903B

我々は確信する——聖なる霊が女にこのようなことを定められたのであれば、男にこそいっそうそれを定めることがおできになったはずである、と。なぜなら、性の権威のほかにも、まさに節制そのものの名において、男こそがむしろ誉れを受けるべきだったからである。男の性は女に対していよいよ貪欲で熱いだけに、その節制はいよいよ激しい熱情のうちに労苦を伴うものであり、それゆえあらゆる誇示に値するはずである——もし誇示するということが処女性の品位であるとすれば。

4

Non enim et continentia virginitati antistat, sive viduorum, sive qui ex consensu contumeliam communem jam recusaverunt? Nam virginitas gratia constat, continentia vero virtute. Non concupiscendi, cui concupiscendo inoleveris, grande certamen est.

PL 2, 903B

節制もまた処女性に勝るのではないか——それが寡夫たちの節制であれ、合意によって共通の辱めを既に退けた者たちの節制であれ。なぜなら、処女性は恩寵によって成り立つが、節制は力によって成り立つからである。欲望に馴染んでしまった者にとって、もはや欲望を抱かずにいることは、大きな闘いである。

5

Cujus autem concupiscendi ignoraveris fructum, facile non concupisces, adversarium non habens, concupiscentiam fructus. Quomodo ergo non magis viris aliquid tale Deus in honorem subscripsisset, vel quia familiariori, scilicet imagini suae, vel quia plus laboranti? Si autem nihil masculo, multo magis foeminae.

PL 2, 903B

だが、欲望することの果実を知らずにいる者は、たやすく欲望することはない。敵を、すなわち果実への欲望を持たないからである。それならば、神はなぜ、男にこそいっそうこのような誉れを定められなかったのであろうか——男の方が神によりいっそう親しいもの、すなわちその似姿であるがゆえに、あるいは男の方がより多く労苦するがゆえに。だが、もし男にさえ何も定められなかったのであれば、女にはなおのこと何も定められなかったのである。

Caput XI

第XI章PL 2, 904A
1

Sed quod supra intermisimus, ex parte subsecutae disputationis, ne cohaerentiam ejus dispergeremus, nunc responso expungemus.

PL 2, 904A

だが、我々が上で措いておいたことについては——続く論述との関わりゆえ、その一貫性を乱さぬようにと措いたのだが——今ここで答えることによって片付けることにする。

2

Ubi enim gradum fiximus de Apostoli absoluta definitione, omnem mulierem etiam omnis aetatis intelligendam (I Cor., XI, 5), responderi ex diverso habebat, ergo a nativitate et a primo nomine aetatis virginem operiri oportere.

PL 2, 904A

というのも、我々が使徒の絶対的な定めに拠り所を定め、いかなる年齢の女もすべて「女」と解されるべきである(一コリント11:5)としたところで、逆の側からはこう答えられかねなかったからである——それならば、処女は生まれたときから、年齢という名を得た最初の時から、覆われるべきである、と。

3

Non ita est autem, sed ex quo se intelligere coeperit, et censum naturae suae intrare, et de virginis exire, et pati novum illud quod alterius aetatis est. Nam et principes generis Adam et Eva (Gen. II), quamdiu intellectu carebant, nudi agebant (Gen. II).

PL 2, 904A

だがそうではない。むしろ、自らを弁えるようになり、自らの本性の名簿に加わり、処女という部類から抜け出て、別の年頃に属するかの新しい事態を被るようになる、まさにその時からである。人祖であるアダムとエワも(創世記2章)、知性を欠いていた間は、裸のままで過ごしていた(創世記2章)。

4

At ubi de arbore agnitionis gustaverunt, nihil primum senserunt quam erubescendum. Itaque sui quique sexus intellectum tegmine notaverunt.

PL 2, 904A

だが、認識の木から食した時、彼らが最初に感じたのは、恥じるべき何かにほかならなかった。かくして、それぞれが自らの性の自覚を、覆いによって示したのである。

5

Sed et si propter angelos velanda est, sine dubio ab ea aetate lex velaminis operabitur, a qua potuerunt filiae hominum concupiscentiam sui adducere, et nuptias pati. Ex illo enim virgo desinit, ex quo potest non esse.

PL 2, 904B

また、もし女が天使たちのゆえに覆われるべきであるとしても、覆いの法が働き始めるのは、疑いなく、人の娘たちが自らへの欲望を引き寄せ、婚姻を被ることができるようになった、その年頃からである。なぜなら、処女がそうでなくなり得る、まさにその時から、処女は処女でなくなるからである。

6

Et ideo penes Israel illicitum est ad virum tradere, nisi post contestatam sanguine maturitatem: ita ante hunc indicem acerba res est.

PL 2, 904B

それゆえイスラエルの間では、血によって証しされた成熟の後でなければ、女を夫に引き渡すことは許されない。この徴の前では、その身はいまだ熟していないのである。

7

Igitur si tamdiu virgo, quamdiu acerba est, desinit virginem cum matura cognoscitur, et ut non virgo jam legi applicatur, sicut et nuptiis.

PL 2, 904B

したがって、未熟である限りにおいて処女であるとすれば、成熟したと知られたときに処女であることをやめ、もはや処女ではない者として、婚姻の場合と同様に、既に法の適用を受けるのである。

8

Et desponsatae quidem habent exemplum Rebeccae (Gen. XXIV, 64), quae cum ad sponsum ignotum adhuc ignota perduceretur, simul ipsum cognovit esse, quem de longinquo prospexerat , non sustinuit dexterae colluctationem, nec osculi congressionem, nec salutationis communicationem, sed confessa quod senserat, id est spiritu nuptam, negavit virginem velata ibidem.

PL 2, 904B

婚約した女たちには、まさにレベカの実例がある(創世記24:64)。彼女は、いまだ互いに見知らぬまま、見知らぬ花婿のもとへ導かれていたが、遠くから見やっていたその人こそ花婿であると気づくやいなや、右手を取り合うことにも、口づけを交わすことにも、挨拶を交わすことにも耐えられず、自らが感じたところ、すなわち霊においてすでに嫁いでいることを告白して、その場で覆いをかぶり、処女であることを否んだ。

9

O mulierem jam de Christi disciplina! Ostendit enim etiam nuptias de aspectu et animo fieri, quemadmodum stuprum. Nisi quod etiam Rebeccam quidam adhuc velant.

PL 2, 904C

ああ、すでにキリストの規律に属する女よ! 彼女は、婚姻もまた、私通と同じく、まなざしと心から生じることを示したのである。ただし、レベカをすら今なお覆ってしまう者たちがいる。

10

De caeteris vero, id est, quae desponsatae non sunt, viderit parentum procrastinatio ex angustiis vel scrupulositate descendens, viderit et ipsum continentiae votum. Nihil pertinet ad aetatem sua spatia currentem, suaque debita maturitati luentem.

PL 2, 905A

その他の女たち、すなわちまだ婚約していない女たちについては——それが親の側の、窮境や過度の慎重さから来る先延ばしであれ、あるいは節制そのものの誓願であれ、その如何は問うまい。それらはいずれも、自らの歩みを進め、成熟に対して自らの負い目を払っていく年齢そのものには、何のかかわりもない。

11

Alia in occulto mater, natura, et alius in latenti pater, tempus, filiam suam legibus suis maritarunt. Aspice nuptam jam illam tuam virginem, et animam expectatione, et carnem transfiguratione, cui tu secundum paras maritum.

PL 2, 905A

隠れたところにいるもう一人の母、すなわち自然と、潜んでいるもう一人の父、すなわち時とが、それぞれの法によって、己の娘を嫁がせたのである。お前のあの処女が、すでに嫁いでいる姿を見るがよい——期待によって魂において、変容によって肉において。お前はその子のために、いまや二番目の夫を整えているにすぎないのだ。

12

Jam et vox obsolefacta est, et membra completa sunt, et pudor ubique vestitur, et menses tributa dependunt: ac tu mulierem negas, quam muliebria pati dicis! Si congressio viri mulierem facit, non tegantur, nisi post ipsam nuptiarum passionem.

PL 2, 905A

すでに声は変わり、四肢は完成し、慎みはいたるところに装われ、月のものは貢ぎを納めている。それでいてお前は、女のことどもを被っていると自ら言うその者を、女ではないと否むのか。もし男との交わりが女を女にするのであれば、婚姻のその出来事そのものの後でなければ、覆われるべきではないことになる。

13

Atquin etiam apud ethnicos velatae ad virum ducuntur. Si autem ad desponsationem velantur, quia et corpore et spiritu masculo mixtae sunt per osculum et dexteras, per quae primum resignarunt pudorem spiritus, per commune conscientiae pignus, quo totam condixerunt confusionem, quanto magis tempus illas velabit, sine quo sponsari non possunt, et quo urgente sine sponsalibus virgines desinunt esse!

PL 2, 905B

しかるに、異教徒たちの間でさえ、女は覆われて夫のもとへ導かれる。だが、もし婚約に際して覆われるのだとすれば——それは、口づけと右手の結びとによって、肉体においても霊においても男と混じり合い、それによってまず霊の慎みを解き放ち、共通の良心の証しによって、混じり合いの全体を取り決めたからだとすれば——それなくしては婚約することもできず、それが迫れば婚約なしにも処女であることをやめてしまう、あの時というものは、なおいっそう彼女たちを覆うはずではないか。

14

Tempus etiam ethnici observant, ut ex lege naturae jura sua aetatibus reddant. Nam foeminas quidem a duodecim annis, masculum vero a duobus amplius ad negotia mittunt, pubertatem in annis, non sponsalibus aut nuptiis decernentes.

PL 2, 905B

異教徒たちでさえ、時というものを守り、自然の法にしたがって、それぞれの年齢にそれぞれの権利を与えている。すなわち女性は十二歳から、男はそれより二年多く経てから、事に当たらせるのであって、婚約や婚姻によってではなく、年数によって成熟を定めているのである。

15

Materfamiliae vocatur licet virgo, et paterfamiliae licet investis. A nobis nec naturalia observantur, quasi alius sit Deus naturae quam noster.

PL 2, 906A

処女であってすら「家の母」と呼ばれ、髭も生えていない者ですら「家の父」と呼ばれる。だが我々のもとでは、自然のことすら守られていない。あたかも自然の神が、我々の神とは別であるかのように。

Caput XII

第XII章PL 2, 906A
1

Agnosce et mulierem, agnosce et nuptam, de testimoniis et corporis et spiritus, quae patitur et in conscientia et in carne. Hae sunt tabellae priores naturalium sponsalium et nuptiarum. Impone velamen extrinsecus, habenti tegumen intrinsecus.

PL 2, 906A

女として認めよ、また嫁いだ者としても認めよ、肉体と霊との証言から、すなわち良心においても肉においても被っているものから。これらこそ、自然の婚約と婚姻の、先に交わされた調書である。外からかぶり物を着せよ、内に覆い隠すものを持つ者に。

2

Tegantur etiam superiora, cujus inferiora nuda non sunt. Vis scire quae sit aetatis auctoritas?

PL 2, 906A

その下なるものがあらわでない者は、上なるものもまた覆い隠されるべきである。年齢の権威がいかなるものか、お前は知りたいか。

3

Propone utramque, immature compressam in habitu mulieris, et quae maturitate progressa in virginitate duret cum suo habitu, facilius illa mulier negabitur, quam ista virgo credetur. Tanta est adeo fides aetatis, ut nec habitu obstrui possit.

PL 2, 906A

この二つを並べてみよ——未熟のまま犯されながら女の装いをまとう者と、成熟してなお処女のまま自らの装いを保つ者と。前者が女であることを否まれる方が、後者が処女であると信じられるより、はるかにたやすいであろう。かくも年齢の信頼性は大きく、装いによってすら遮られ得ないのである。

4

Quid quod etiam hae nostrae etiam habitu mutationem aetatis confitentur, simulque se mulieres intellexerunt, de virginibus educantur, a capite quidem ipso deponentes quod fuerunt: vertunt capillum, et acu lasciviore comam sibi inserunt, crinibus a fronte divisis apertam professae mulieritatem.

PL 2, 906B

さらに言えば、我々のもとにいるこの女たちでさえ、まさに装いによって年齢の変化を告白しているのではないか。彼女たちは、自らを女であると弁えるやいなや、処女たちの群れから育ち出て、まさに頭からして、かつての自分であったものを脱ぎ捨てる。髪型を変え、いっそう艶めいた髪飾りの針で髪を結い上げ、額から髪を分けることによって、あからさまに女であることを表明するのである。

5

Jam et consilium formae a speculo petunt, et faciem morosiorem lavacro macerant, forsitan et aliquo eam medicamine interpolant, pallium extrinsecus jactant, calceum stipant multiformem, plus instrumenti ad balneas deferunt. Quid singula persequar?

PL 2, 906B

いまや彼女たちは、姿かたちの助言を鏡に求め、いよいよ入念になった顔を湯浴みでやわらげ、あるいは何らかの化粧品によって手を加えることさえある。外套を外側でひけらかすようにまとい、あれこれの形の靴を履きこなし、浴場へいっそう多くの道具を持ち込む。一つ一つを追って何になろうか。

6

Solae autem manifestae paraturae totam circumferunt mulieritatem. Sed virginari volunt sola capitis nuditate, uno habitu negantes quod toto suggestu profitentur.

PL 2, 906B

だが、これら明らかな身支度だけでも、女であることのすべてを身にまとって示している。それでいて彼女たちは、頭のあらわさだけによって処女を装おうとし、全体の装いによって公言していることを、その一点の装いだけで否もうとするのである。

Caput XIII

第XIII章PL 2, 907A
1

Si propter homines habitu abutuntur, impleant illum etiam in hoc, ut et apud ethnicos caput velent. Certe in ecclesia virginitatem suam abscondant, quam extra ecclesiam celant.

PL 2, 907A

もし彼女たちが人間のために装いを乱用するのであれば、この点においてもそれを貫き通すがよい——異教徒たちの前でさえ頭を覆うように。確かに、教会の外で隠している自らの処女性を、教会の中でも隠すべきである。

2

Timent extraneos, revereantur et fratres: aut constanter audeant, et in vicis virgines videri sicut audent in ecclesiis. Laudabo vigorem, si aliquid et apud ethnicos virginitatis nundinarent.

PL 2, 907A

彼女たちは、外部の者たちを恐れながら、兄弟たちをも敬うべきであろう。さもなくば、確固として大胆であり、教会の中で大胆であるのと同じように、街路においても処女として見られることを敢えてすべきである。もし彼女たちが、異教徒たちの前でも自らの処女性を幾らかなりと市場に出すのであれば、私はその意気を称えもしよう。

3

Eadem natura foris quae et intus, eadem institutio apud homines et apud Dominum eadem libertate constat. Quo ergo foris quidem bonum suum abstrudunt, in ecclesia vero provulgant? Exposco rationem; utrumne ut fratribus suis placeant, an ut ipsi Deo?

PL 2, 907A

外にあっても内にあっても自然は同じであり、人々の前にあっても、主の前にあっても、教えは同じ自由のもとに成り立つ。それなのに、なぜ彼女たちは外では自らの善を隠しながら、教会の中では公にさらけ出すのか。私はその理由を問いただしたい——自分の兄弟たちを喜ばせるためなのか、それとも神御自身のためなのか。

4

Si ut ipsi Deo: tam idoneus est ad conspicienda quae in occulto fiunt, quam justus ad remuneranda quae soli sibi fiunt. Denique praecipit, nihil debuccinemus eorum quae apud illum mercedem merebuntur, nec ea ab hominibus compensemus.

PL 2, 907B

もし神御自身のためであるならば——神は、隠れた所でなされることを見ることにおいても十分であり、御自身のためだけになされることに報いることにおいても正しくあられる。実に主は、御前で報いを得るはずのことを何一つ吹聴してはならず、それを人々から取り立ててもならないと命じておられる。

5

Quod si unius victoriati, vel quamcunque eleemosynae operationem, sinistra conscia facere prohibemur (Matth. VI), quantum tenebrarum circumfundere debemus, cum tantam oblationem Deo offerimus, ipsius corporis et ipsius spiritus nostri, cum illam ipsam naturam consecramus.

PL 2, 907B

もし我々が、たった一枚のウィクトリアトゥス貨ほどの施しの業さえも、左手を証人にして行うことを禁じられているのであれば(マタイ6章)、我々自身の肉体と我々自身の霊という、これほど大きな捧げ物を神に献げるとき——すなわち、まさにその本性そのものを奉献するとき——我々はどれほどの闇でそれを包み込まねばならないことか。

6

Ergo quod non potest videri propter Deum fieri, quia sic fieri Deus non vult, sequitur ut hominum gratia fiat: utique primo illicitum, ut gloriae libidinosum. Gloria enim illicitum est eis, quorum probatio in omni humiliatione constat.

PL 2, 907B

したがって、そのようになされることを神が望んでおられない以上、神のためになされていると見なすことはできず、必然的に人間のためになされていることになる。それは第一に、栄光を貪るものとして不法である。なぜなら、あらゆる謙卑のうちにその証明が成り立つ者たちにとって、栄光は不法だからである。

7

Et si a Deo confertur continentiae virtus; Quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)? Si vero non accepisti, quid habes quod datum tibi non est? Hoc ipso autem constat a Deo datam tibi non esse, quod illam non soli Deo praestas. Videamus ergo quod humanum est, an firmum sit et verum.

PL 2, 908A

そして、もし節制の力が神によって授けられたものであるならば——「受けなかったかのように、なぜ誇るのか」(一コリント4:7)。だが、もしお前が実際に受けなかったのだとすれば、お前に与えられなかったものを、いったい何を持っているというのか。だが、まさにこのこと——お前がそれを神お一人だけに献げていないということ——によって、それがお前に神から与えられたのではないことが明らかになる。それゆえ、人間によるものが、堅固で真であるかどうか、見てみようではないか。

Caput XIV

第XIV章PL 2, 908A
1

Referunt aliquando dictum a quadam, cum primum quaestio ista tentata est: Et quomodo caeteras sollicitabimus ad hujusmodi opus. Scilicet felices nos facient, si plures erunt, et non Dei gratia vel merita cujusque.

PL 2, 908A

この問いが初めて論じられたとき、ある女がこう言ったと伝えられている。「それでは、他の女たちをどうやってこのような業へと駆り立てようか」。なるほど、彼女たちの数が増えれば、それが我々を幸いにしてくれるというわけだ——神の恩寵によってでも、各人の功徳によってでもなく。

2

Virgines ecclesiam, an ecclesia virgines ornat Deo, sive commendat? Confessa est igitur gloriam esse in caussa. Porro ubi gloria, illic sollicitatio; ubi sollicitatio, illic coactio; ubi coactio, illic necessitas; ubi necessitas, illic infirmitas.

PL 2, 908B

処女たちが教会を飾るのか、それとも教会が神に対して処女たちを飾り、あるいは推薦するのか。かくして彼女は、争点が栄光にあることを自ら告白したのである。しかも、栄光のあるところには誘引があり、誘引のあるところには強要があり、強要のあるところには必然があり、必然のあるところには弱さがある。

3

Merito itaque dum caput non tegunt ut sollicitentur gloriae caussa, ventres tegere coguntur infirmitatis ruina. Aemulatio enim illas, non religio producit: aliquando et ipse venter Deus earum, quia facile virginis fraternitas suscipit.

PL 2, 908B

それゆえ当然にも、彼女たちが栄光のゆえに誘引されるようにと頭を覆い隠さずにいる間に、弱さの破滅によって腹を覆い隠すことを強いられるのである。というのも、彼女たちを生み出すのは張り合いであって、信仰ではないからである。時には、腹こそが彼女たちの神となる。兄弟たちが処女をたやすく引き受けてくれるからである。

4

Nec tantum autem ruunt, sed et funem longum delictorum sibi adtrabunt. Prolatae enim in medium, et publicato bono suo elatae, et a fratribus omni honore et caritatis operatione cumulatae, dum non latent ubi quid admissum est, tantum dedecoris cogitant, quantum honoris habuerunt.

PL 2, 908B

しかも、彼女たちはただ破滅に向かって突き進むだけでなく、長い綱のような数々の罪を自らに引き寄せる。というのも、人々の真ん中に進み出て、自らの善が公にされることで持ち上げられ、兄弟たちからあらゆる誉れと愛の業とを積み重ねられていながら、いざ何かを犯したとなれば、隠れていることができないために、かつて受けた誉れと同じだけの恥辱を思い知らされるからである。

5

Si intectum caput virginitati adscribitur, si qua virgo exciderit de gratia virginitatis, ne prodatur, intecto permanet capite: et tunc jam alieno ambulat habitu, id est quem sibi vindicat virginitas: permanet nihilominus in habitu, vel tunc saltem alieno, ne scilicet mutatione prodatur.

PL 2, 909A

もし覆い隠されていない頭が処女性に帰せられるのであれば——ある処女が処女性の恩寵から堕ちてしまったとき、露見しないようにと、頭を覆い隠さないままでいる。そしてその時、彼女はすでに他人のものである装いをまとって歩んでいることになる。すなわち処女性が自らのものと主張する装いである。それでも彼女はその装いにとどまる、いや、その時はせめて他人の装いにとどまる、まさに変化によって露見しないようにと。

6

Consciae mulieritatis jam indubitatae, audent nudo capite ad Deum adire. Sed aemulator Deus et Dominus, qui dixit: Nihil occultum quod non revelabitur (Matth. X, 26), plerasque etiam in conspectum deducit.

PL 2, 909A

もはや疑いようのない女であることを自ら知りながら、彼女たちは頭をあらわにしたまま神に近づくことを敢えてする。だが、妬み深い神にして主は——「隠されたことで、あらわにされないものはない」(マタイ10:26)と言われた方は——彼女たちの多くをも、人目の前に引き出されるのである。

7

Non enim confitebuntur, nisi ipsorum infantium suorum vagitibus proditae. Quantum autem plures, non etiam de pluribus sceleribus suspectas habebis?

PL 2, 909A

というのも、彼女たちは、自分の乳飲み子自身の泣き声によって露見させられるのでなければ、告白などしないからである。だが、彼女たちの数が多くなるほどに、それだけ多くの罪をも疑わずにいられようか。

8

Dicam, licet nolim, difficile mulier semel fit, quae non timet fieri, quaeque jam facta potest virginem mentiri sub Deo. Quanta item circa uterum suum audebit, ne etiam mater detegatur!

PL 2, 909B

私は言おう、望まないことではあるが——そうなることを恐れない女が、ただ一度だけでそうなるにとどまることは難しい。そして、すでにそうなってしまった女は、神の御前で処女であると偽ることができるのだ。まして、母であることさえ露見しないようにと、自らの胎について、どれほど大胆なことを敢えてすることであろうか。

9

Scit Deus quod jam infantes et perfici et perduci ad partum integros duxerit, debellatos aliquandiu a matribus. Facillime semper concipiunt, et felicissime pariunt hujusmodi virgines, et quidem simillimos patribus.

PL 2, 909B

神は知っておられる——幼子たちがすでに、母親たちによってしばらくの間攻め立てられながらも、なお胎内で完全に形づくられ、五体満足のまま出産にまで導かれたことを。この種の処女たちは、いつもきわめてたやすく身ごもり、この上なく首尾よく産み落とす。しかも、父親たちにそっくりな子を産むのである。

10

Haec admittit flagitia coacta et invita virginitas. Ipsa concupiscentia non latendi non est pudica, patitur aliquid quod virginis non sit, studium placendi, utique et viris.

PL 2, 909B

強いられ、心ならずもある処女性は、これらの醜行を犯すに至るのである。人目に隠れずにいたいという欲望それ自体が、既に貞潔なものではない。それは処女にふさわしくない何か——すなわち、人に、当然男たちにも気に入られたいという熱望——を被っているのである。

11

Quantum velis bona mente conetur, necesse est publicatione sui periclitetur, dum percutitur oculis incertis et multis, dum digitis demonstrantium titillatur, dum nimium amatur, dum inter amplexus et oscula assidua concalescit.

PL 2, 909B

たとえどれほど善き心をもって努めようとも、自らが公にさらされることによって危険にさらされることは避けられない。定まらぬ多くの目に打たれ、指さす者たちの指によってくすぐられ、過度に愛でられ、抱擁と絶え間ない口づけの間に身を熱くしていく間に。

12

Sic frons duratur, sic pudor teritur, sic solvitur, sic discitur aliter jam placere desiderare.

PL 2, 909C

こうして額は硬くなり、こうして慎みはすり減り、こうして解け崩れ、こうして今や別のしかたで気に入られたいと欲することを覚えていくのである。

Caput XV

第XV章PL 2, 910A
1

Sed enim vera, et tota, et pura virginitas nihil magis timet quam semetipsam; etiam foeminarum oculos pati non vult; alios ipsa oculos; habet, confugit ad velamen capitis, quasi ad galeam, quasi ad clypeum, qui bonum suum protegat adversus ictus tentationum, adversus jacula scandalorum, adversus suspiciones, et susurros, et aemulationem, ipsum quoque livorem.

PL 2, 910A

しかし、真の、まったき、純粋な処女性は、自分自身以上に何ものをも恐れはしない。女たちの目でさえ耐えることを望まず、自らはまた別の目を持っている。それゆえ、頭のかぶり物のもとへと逃げ込む、あたかも兜のもとへ、あたかも盾のもとへと逃げ込むように——それは、誘惑の打撃に対し、つまずきの投げ槍に対し、疑念に対し、ささやきに対し、張り合いに対し、そして妬みそのものに対してさえ、自らの善を守るためである。

2

Nam est aliquid etiam apud ethnicos metuendum, quod fascinum vocant, infeliciorem laudis et gloriae enormioris eventum.

PL 2, 910A

実に、異教徒たちの間でさえ恐れられているものがある。彼らが「魔眼(ファスキヌム)」と呼ぶもの、すなわち称賛と度を越した栄光がもたらす、より不幸な結末である。

3

Hoc nos interdum diabolo interpretamur: ipsius est enim, boni odium, interdum Deo deputamus: illius est enim superbiae judicium, extollentis humiles, et deprimentis elatos.

PL 2, 910A

我々はこれを、時には悪魔によるものと解する——善を憎むことは悪魔に固有のことだからである——また時には神に帰する——傲慢に対する裁きは、謙る者を高め、驕る者を低くするあの方に属することだからである。

4

Timebit itaque virgo sanctior, vel in nomine fascini, hinc adversarium, inde Deum: illius lividum ingenium, hujus censorium lumen: et gaudebit sibi soli et Deo nota. Sed et si cui innotuerit, sapit si tentationibus gradum obstruxerit.

PL 2, 910B

したがって、より聖なる処女は、「魔眼」という名のもとにおいてすら、一方には敵対者を、他方には神を恐れるであろう——前者の妬み深い性質を、後者の監察官のごとき光を。そして、自分自身と神にのみ知られていることを喜ぶであろう。だが、たとえ誰かに知られたとしても、誘惑に対してその歩みを塞いだのであれば、それは賢明なことである。

5

Quis enim audebit oculis suis premere faciem clausam, faciem non sentientem, faciem, ut dixerim, tristem? Quicunque malus cogitatus ipsa severitate frangetur. Jam se etiam mulierem negat, quae virginem celat.

PL 2, 910B

いったい誰が、閉ざされた顔に、感じることのない顔に、いわば険しい顔に、自らの目であえて迫ろうとするであろうか。いかなる悪しき思いも、まさにその厳めしさによって打ち砕かれる。処女を隠す女は、すでに自らが女であることさえ否んでいるのである。

Caput XVI

第XVI章PL 2, 910B
1

In his consistit defensio nostrae opinionis secundum Scripturam, secundum naturam, secundum disciplinam. Scriptura legem condit, natura contestatur, disciplina exigit. Cui ex his consuetudo opinionis prodest, vel qui diversae sententiae color est?

PL 2, 910B

これらの点にこそ、聖典に従い、自然に従い、規律に従った、我々の見解の弁明が成り立つ。聖典は法を定め、自然は証言し、規律は要求する。慣習という見解は、これらのうちのいずれに益するというのか。あるいは、異なる主張にどのような口実があるというのか。

2

Dei est Scriptura, Dei est natura, Dei est disciplina. Quidquid contrarium est istis, Dei non est. Si Scriptura incerta est, natura manifesta est, et de ejus testimonio Scriptura incerta non potest esse.

PL 2, 910C

聖典は神のものであり、自然も神のものであり、規律も神のものである。これらに反することは何であれ、神のものではない。もし聖典が定かでないとしても、自然は明らかであり、その証言によって、聖典が定かでないままであることはあり得ない。

3

Si de natura dubitatur, disciplina quid magis Deo ratum sit ostendit. Nihil est illi carius humilitate, nihil acceptius modestia, nihil perosius gloria, et studio hominibus placendi.

PL 2, 911A

もし自然について疑われるとしても、規律が、何がより神に適うものであるかを示す。神にとって謙譲ほど大切なものはなく、慎ましさほど好ましいものはなく、栄光と人に気に入られたいという熱望ほど忌まわしいものはない。

4

Illud itaque sit tibi et Scriptura, et natura, et disciplina, quod ratum Deo inveneris, sicut juberis omnia examinare, et meliora quaeque sectari (I Thess. V, 21). Superest etiam ut ad ipsa convertamur, quod libentius ista suscipiant.

PL 2, 911A

それゆえ、お前にとって聖典であり、自然であり、規律であるものとは、お前が神に適うと見出したものであるべきである。すべてを吟味し、より善きものを何であれ追い求めよと命じられているとおりに(一テサロニケ5:21)。さらに残るところは、彼女たち自身に語りかけ、これらのことをより進んで受け入れるようにさせることである。

5

Oro te, sive mater, sive soror, sive filia virgo, secundum annorum nomina dixerim, vela caput: si mater, propter filios: si soror, propter fratres: si filia, propter patres; omnes in te aetates periclitantur.

PL 2, 911A

お前に乞う——母であれ、姉妹であれ、処女なる娘であれ、年齢に応じた呼び名で言うならば——頭を覆え。母であるなら子らのために、姉妹であるなら兄弟たちのために、娘であるなら父たちのために。あらゆる年齢が、お前という一人において危険にさらされているのだから。

6

Indue armaturam pudoris, circumduc vallum verecundiae, murum sexui tuo strue, qui nec tuos emittat oculos, nec admittat alienos. Adimple habitum mulieris, ut statum virginis serves.

PL 2, 911A

慎みの武具を身にまとえ、恥じらいの防塁を巡らせよ、お前の性のために城壁を築け——それが、お前自身の目を外に出すこともなく、他人の目を内に入れることもないように。女の装いを満たせ、それによって処女という身分を守るために。

7

Mentire aliquid ex his quae intus sunt, ut soli Deo exhibeas veritatem, quamquam non mentiris nuptam; nupsisti enim Christo: illi tradidisti carnem tuam, illi sponsasti maturitatem tuam. Incede secundum sponsi tui voluntatem. Christus est, qui et alienas sponsas et maritatas velari jubet, utique multo magis suas.

PL 2, 911B

内にあるもののうち何かを偽れ、神お一人にだけ真理を示すために。もっとも、お前は嫁いだ女であると偽っているのではない——お前はキリストに嫁いだのだから。お前は自らの肉をこの方に引き渡し、自らの成熟をこの方に婚約させたのである。お前の花婿の御旨に従って歩め。キリストこそは、他人の花嫁や人妻でさえ覆われるべきことを命じられる方である。まして御自身の花嫁であれば、なおのことである。

Caput XVII

第XVII章PL 2, 911B
1

Sed et vos admonemus alterius pudicitiae, mulieres quae in nuptias incidistis, ne sic a disciplina velaminis exsolescatis, ne quidem in momento horae, ut quia rejicere illam non potestis, alio modo destruatis, neque tectae, neque nudae incendentes.

PL 2, 911B

諸君にも別の慎みを勧める、結婚に入った女たちよ——かぶり物の規律から、ほんの一時たりとも緩んではならない。それを拒むことができないからといって、別のしかたでそれを壊し、覆い隠されてもおらず、あらわでもないまま、火種をくべるようなことがあってはならない。

2

Mitris enim et lanis quaedam non velant caput, sed conligant, a fronte quidem protectae, qua proprie autem caput est, nudae. Aliae modice linteolis, credo, ne caput premant, nec ad aures usque demissis cerebro tenus operiuntur.

PL 2, 912A

というのも、ある女たちは、ミトラや羊毛によって頭を覆うのではなく、ただ結わえているだけだからである。額こそ守られてはいるものの、まさに頭と呼ぶべき部分はあらわなままである。また別の女たちは、いくらか亜麻の小布によって——おそらくは頭を締め付けないようにと——耳にまで垂らすこともなく、脳天のあたりまでしか覆っていない。

3

Misereor, si tam infirmo auditu sunt, ut per tegmen audire non possint. Sciant quia totum caput mulier est.

PL 2, 912A

もし彼女たちがそれほど耳が弱く、覆いを通しては聞くことができないのであれば、私は憐れむ。女は頭全体が女なのだと知れ。

4

Limites et fines ejus eo usque porriguntur, unde incipit vestis; quantum resoluti crines occupare possunt, tanta est velaminis regio, ut cervices quoque ambiantur.

PL 2, 912A

その境界と限界は、衣服が始まるところにまで及ぶ。解き放たれた髪が占め得るだけの広さこそが、かぶり物の領域である。それゆえ、うなじもまた取り囲まれなければならない。

5

Ipsae enim sunt quas subjectas esse oportet, propter quas potestas supra caput haberi debet (I Cor. X, 10): velamen jugum illarum est.

PL 2, 912A

服従すべきなのは、まさにこの部分だからである。この部分のゆえにこそ、頭の上に権力が置かれなければならない(一コリント10:10)。かぶり物こそは、そのうなじのくびきである。

6

Judicabunt vos Arabiae foeminae ethnicae, quae non caput, sed faciem quoque ita totam tegunt, ut uno oculo liberato, contentae sint dimidiam frui lucem, quam totam faciem prostituere, quas propterea infelicissimas ait romana quaedam regina, quod adamare magis quam adamari possint, cum sint vel ex alterius infelicitatis, et quidem frequentioris, immunitate felices, quia facilius adamari quam adamare foeminae possint.

PL 2, 912A

アラビアの異教徒の女性たちが、諸君を裁くであろう。彼女たちは、頭だけでなく顔さえも、まるごとそのように覆い隠し、片方の目だけを自由にして、顔全体をさらけ出すよりは、半分の光を享受することで満足しているのだから。それゆえ、あるローマの女王は、彼女たちを最も不幸な者たちと呼んだ——彼女たちは、愛されるよりもむしろ自ら愛することができるからだ、と。だが彼女たちは、もう一つの不幸——それもいっそう頻繁に起こる不幸——から免れているという点では、むしろ幸いなのである。というのも、女性は自ら愛するよりも、愛されることの方が容易だからである。

7

Et ethnicae quidem disciplinae meracior, et, ut ita dixerim, barbarior modestia. Nobis Dominus, etiam revelationibus, velaminis spatia metatus est.

PL 2, 912B

異教の規律の方が、いっそう混じり気がなく、言うなれば、いっそう野蛮なまでの慎ましさを持つ。我々に対しては、主が、啓示によってさえも、かぶり物の範囲を測り定められた。

8

Nam cuidam sorori nostrae angelus in somnis cervices quasi applauderet verberans: Elegantes, inquit, cervices, et merito nudae; bonum est usque ad lumbos a capite veleris, ne et tibi ista cervicum libertas non prosit. Et utique quod uni dixeris, omnibus dixeris.

PL 2, 912B

というのも、我々のある姉妹に、天使が夢の中で、まるで讃えるかのようにうなじを打ちながら、こう言ったからである。「見事なうなじだ、当然あらわにされている。頭から腰にまで覆われるのがよい。さもなくば、うなじのこの自由が、お前にとって益とならぬこともあろうから」。しかも、一人に言われたことは、当然すべての女に言われたことになる。

9

Quantam autem castigationem merebuntur etiam illae, quae inter psalmos, vel in quacumque Dei mentione retectae perseverant!

PL 2, 913A

だが、詩篇の間であれ、神について語られるいかなる場合であれ、なお覆いを外したままでいる女たちは、いかばかりの懲罰に値することであろうか。

10

Meritone etiam quae in oratione ipsa facillime fimbriam, aut villum, aut quodlibet filum cerebro superponunt, et tectas se opinantur, tanti caput suum metiuntur?

PL 2, 913A

祈りそのものの最中にすら、房飾りや、毛の房や、何かの糸切れを、いとも簡単に頭に載せただけで、自らを覆い隠されていると思い込む女たちは、はたして自分の頭をそれほどの値打ちのものと見積もっているのが正当だと言えようか。

11

Aliae, quibus plane major est palma omni fimbria et filo, non minus capite suo abutuntur, ut bestia quaedam magis quam avis, licet pennata, brevi capite, protracta cervice, caetera altegradia.

PL 2, 913A

またある女たちには、あらゆる房飾りや糸切れよりは明らかに大きい、手のひらほどのものがある。だが、自分の頭を粗末に扱っていることに変わりはない——ちょうど、羽根こそあれ、鳥というよりむしろ獣に近いあの生き物のように。頭は短く、首は長く伸び、それ以外は脚高な、あの生き物のように。

12

Hanc aiunt, cum delitescendum habet, caput solum plane totum in condensum abstrudere, reliquam se in aperto relinquere. Ita dum in capite secura est, nuda qua major est, capitur tota cum capite. Tales erunt et istae minus, quam utile est, tectae.

PL 2, 913A

この生き物は、身を隠さねばならないとき、頭だけをまるごと茂みの中に押し込み、残りの体は隠れぬところに置き去りにすると言われている。かくして、頭においては安心しながらも、より大きなあらわな部分によって、頭もろとも丸ごと捕らえられてしまうのである。有用な程度にも満たぬほどしか覆い隠されていない、これらの女たちも、これと同じことになるであろう。

13

Oportet ergo omni tempore et omni loco memores legis incedere, paratas et instructas ad omnem Dei mentionem: qui si fuerit in pectore, cognoscetur et in capite foeminarum.

PL 2, 914A

それゆえ、あらゆる時、あらゆる場所において、法を心に留めて歩み、神について語られるいかなる機会にも備えを整えているべきである。神が胸のうちにおられるならば、そのことは女性たちの頭においても知られるはずである。

14

Haec cum bona pace legentibus, veritatem consuetudini praeponentibus, pax et gratia a Domino nostro Jesu redundet, cum Septimio Tertulliano, cujus hoc opusculum est.

PL 2, 914A

これらのことを、穏やかな心をもって読み、慣習よりも真理を重んじる者たちの上に、我々の主イエスからの平和と恩寵とが、この小著の著者であるセプティミウス・テルトゥリアヌスとともに、満ちあふれんことを。