テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

De Fuga in Persecutione › 全文

De Fuga in Persecutione 全文

Tertullian · PL 2, 103A–120B

Caput I

第I章PL 2, 103A
1

Quaesisti proxime, Fabi frater, fugiendum necne sit in persecutione, quod nescio quid annuntiaretur.

PL 2, 103A

お前は先ごろ尋ねた、兄弟ファビウスよ、迫害下において逃げるべきか否かを。何やら告げられていたからである。

2

Ibidem ego oblocutus aliquid pro loco ac tempore, et quarumdam personarum importunitate, semitractatam materiam abstuli mecum, plenius eam de stylo nunc renuntiaturus, utpote quam mihi et tua consultatio commendarat, et conditio temporum suo jam nomine injunxerat.

PL 2, 103A

その場で私は場所と時に応じて多少発言したが、ある人々の押しの強さのために、半ば論じただけの題材を持ち帰った。いま筆を執って、それをより十分に述べ直そうと思う。お前の相談がそれを私に委ねていたのみならず、時勢の状況もすでにその名において私にそれを課していたからである。

3

Quanto enim frequentiores imminent persecutiones, tanto examinatio procuranda est, quomodo eas excipere fides debeat.

PL 2, 103A

迫害が頻繁に迫れば迫るほど、信仰がそれをどう受け止めるべきか、その吟味がいっそう図られねばならない。

4

Procuranda autem examinatio penes vos, qui, si forte, Paracletum non recipiendo deductorem omnis veritatis, merito adhuc etiam aliis quaestionibus obnoxii estis.

PL 2, 103A

しかしその吟味を図るべきは諸君においてである。諸君は、もしそうだとすれば、あらゆる真理へ導く者であるパラクレートスを受け入れないことによって、当然にもなお他の問いにも縛られたままなのだから。

5

Igitur consultationi tuae ordinem quoque induimus, animadvertentes ante determinari oportere de statu ipsius persecutionis, utrum a Deo obveniat, an a diabolo, quo facilius de obitu ejus constare possit. Omnis enim rei inspectio, auctore cognito, planior.

PL 2, 103A

それゆえ、お前の相談にも順序を与えることにする。まず迫害そのものの実相について、それが神から来るのか悪魔から来るのかを先に定めておくべきだと考えたからである。そのほうが、迫害にどう向き合うべきかを確かめることが容易になる。すべての事柄の吟味は、その源が知られていれば、より明瞭になるものだから。

6

Satis est quidem praescribere nihil fieri sine Dei voluntate. Sed non statim hac sententia caeteris retractatibus locum dabimus, ne a praesenti articulo avocemur, si quis responderit: Ergo et malum a Deo, et delictum a Deo; nihil jam in diabolo, nihil etiam in nobis ipsis.

PL 2, 103B

何ものも神の御旨なしには起こらない、と明確に規定するだけで十分である。しかし、この主張のために直ちに他の論究へ場所を譲ることはしない。目下の論点から逸れないようにするためである。もし誰かがこう答えるなら、「それなら、悪も神から、罪も神から出ることになる。悪魔にはもはや何の責もなく、我々自身にも何の責もない」と。

7

De persecutione nunc quaeritur. Circa hanc interim dixerim nihil fieri sine Dei voluntate, respiciens eam in primis dignam Deo esse, et, ut ita dixerim, necessariam, ad probationem scilicet servorum ejus sive reprobationem.

PL 2, 103B

いま問われているのは迫害についてである。これについて、さしあたり私はこう言おう——何ものも神の御旨なしには起こらない、と。迫害はまず何よりも神にふさわしいものであり、いわば言うなれば必然的なものでもあると見てのことである。すなわち、神の僕たちが試されて是とされるため、あるいは否とされるためである。

8

Quis est enim exitus persecutionis, quis effectus alius, nisi probatio et reprobatio fidei, qua suos utique Dominus examinavit? Hoc omne judicium est persecutio per quam quis aut probatus aut reprobatus judicatur. Porro judicium soli Deo competit.

PL 2, 103B

迫害の帰結とは何であろうか。信仰が試されて是とされるか否とされるかということ以外に、いったいどんな結果があろうか。主はまさにこれによって御自身の僕たちを吟味されたのである。迫害とは、それによって人が試されて是とされるか否とされるかと裁かれる、まさに裁きそのものである。しかも裁きは神のみに属する。

9

Haec pala illa, quae et nunc Dominicam aream purgat, Ecclesiam scilicet, confusum acervum fidelium eventilans, frumentum martyrum et paleas negatorum. Haec enim, scalae quas somniat Jacob, aliis ascensum in superiora, aliis descensum ad inferiora demonstrantes.

PL 2, 103C

これこそかの箕である。今もなお主の麦打ち場、すなわち教会を清め、信徒たちの入り混じった山を吹き分けて、殉教者という麦と、否認者という籾殻とに分ける。この迫害はまた、ヤコブが夢に見たかの梯子でもあり、ある者たちには上方への昇りを、ある者たちには下方への降りを示す。

10

Sic et agonem intelligi capit persecutionem. A quo certamen edicitur, nisi a quo corona et praemia proponuntur?

PL 2, 103C

かくして迫害は競技としても理解されうる。競技はいったい誰によって布告されるのか。冠と褒賞を差し出す者によってでなくて、誰によろうか。

11

Legis edictum agonis istius in Apocalypsi, quibus praemiis ad victoriam invitet, vel maxime illos qui proprie vicerint in persecutione, vincendo luctati, revera non adversus carnem et sanguinem, sed adversus spiritalia (Ephes, VI, 12) nequitiae.

PL 2, 103C

お前は黙示録の中に、この競技の布告を読むことができる。そこには、どんな褒賞をもって勝利へと招くかが記されており、とりわけ迫害において実際に勝ち抜いた者たち、すなわち肉と血に対してではなく、まさに「もろもろの悪の霊的な勢力」(エフェソ6:12)に対して戦い抜いた者たちを、である。

12

Ita agnosces ad eumdem agonothetam pertinere certaminis arbitrium, qui invitat ad praemium. Totum quod agitur in persecutione, gloria Dei est probantis et reprobantis, imponentis et deponentis. Quod autem ad gloriam Dei pertinet, utique ex voluntate illius eveniet.

PL 2, 104A

かくしてお前は、褒賞へと招く同じ競技の主催者にこそ、闘いの裁定も属することを知るだろう。迫害において行われることのすべては、是とし否とする者、冠を授け、また取り上げる者としての神の栄光である。そして神の栄光に属することは、当然、神の御旨から起こるのである。

13

Sed quando Deus magis creditur, nisi cum magis timetur, nisi in tempore persecutionis? Tunc Ecclesia in attonito est; tunc et fides in expeditione sollicitior et disciplinatior in jejuniis et stationibus, et orationibus, et humilitate, in alterutra diligentia et dilectione, in sanctitate et sobrietate.

PL 2, 104A

しかし、神がより深く信じられるのは、より深く恐れられる時、すなわち迫害の時をおいてほかにあろうか。その時教会は驚愕のうちにあり、信仰は臨戦の構えにあって、断食と断食の勤めと祈りと謙遜において、互いへの心遣いと愛において、聖性と節制において、いっそう配慮深く、規律正しくなる。

14

Non enim vacatur nisi timori et spei. Adeo et ex hoc ipso ostenditur nobis non posse diabolo deputari eam, quae meliores efficit Dei servos.

PL 2, 104A

その時には、恐れと希望のほかに心を向ける余地がないからである。かくして、まさにこのことからも我々に示される。神の僕たちをより善き者にするそのものを、悪魔に帰することはできないのだ、と。

Caput II

第II章PL 2, 104B
1

Si quod iniquitas a Deo non est, sed a diabolo, persecutio autem ex iniquitate consistit (quid enim iniquius quam veri Dei antistites, omnis sectatores veritatis, nocentissimorum more tractari?), ideo videtur persecutio a diabolo evenire, a quo iniquitas agitur, ex qua constat persecutio: scire debemus, quatenus nec persecutio est sine iniquitate diaboli, nec probatio fidei sine persecutione, propter probationem fidei necessariam iniquitatem, non patrocinium praestare persecutioni, sed ministerium; praecedere enim Dei voluntatem circa fidei probationem, quae est ratio persecutionis, sequi autem diaboli iniquitatem ad instrumentum persecutionis, quae ratio est probationis.

PL 2, 104B

不義が神からではなく悪魔から来るとすれば——迫害は不義から成り立っている(真の神に仕える者たち、真理に従う者たちすべてが、この上なく凶悪な犯罪者と同じように扱われることほど、不義なことがほかにあろうか)——それゆえ迫害は、不義をなす当の悪魔から起こるように見える。迫害はその不義から成るのだから。しかし我々は知らねばならない。迫害が悪魔の不義なしにはあり得ず、信仰の吟味が迫害なしにはあり得ないとしても、その不義は信仰の吟味のために必要である限り、迫害に対して後ろ盾を与えているのではなく、奉仕を提供しているにすぎない、ということを。すなわち、神の御旨は信仰の吟味に関して先行し、これこそが迫害の理であり、悪魔の不義はこれに続いて迫害の道具として働くのであって、これこそが吟味の理なのである。

2

Nam et alias, in quantum justitiae iniquitas aemula est, in tantum materia est ad testimonia ejus, cujus est aemula; ut sic justitia in iniquitate perficiatur, quomodo virtus in infirmitate perficitur (II Cor., XII, 9).

PL 2, 104C

実に、ほかの場合においても、不義が正義と張り合うその度合いに応じて、それだけ、不義が張り合うその当のもの、すなわち正義の証しとなる材料となる。ちょうど「力は弱さのうちに全うされる」(コリント二12:9)のと同じように、正義は不義のうちに全うされるのである。

3

Nam infirma mundi electa sunt a Deo, ut confundantur fortia; et stulta ejus, ut confundantur sapientia (I Cor., I, 27). Ita et iniquitas adhibetur ut justitia probetur, confundens iniquitatem.

PL 2, 104C

「世の弱いものが神によって選ばれたのは、強いものを辱めるためであり、世の愚かなものが選ばれたのは、知恵あるものを辱めるためである」(コリント一1:27)。かくして不義もまた、正義が試されて是とされるために用いられ、その正義が不義を辱めるのである。

4

Igitur quod ministerium non est arbitrii, sed servitii (arbitrium enim Domini, persecutio, propter fidei probationem, ministerium autem iniquitas diaboli, propter persecutionis instructionem); ita eam per diabolum, si forte, non a diabolo evenire credimus.

PL 2, 104C

それゆえ、これは決定の務めではなく、奉仕の務めである(すなわち、迫害は信仰の吟味のための主の決定であり、悪魔の不義は迫害を整えるための奉仕にすぎない)。かくして我々は、迫害はもしそうだとしても悪魔を通して起こるのであって、悪魔から起こるのではないと信じる。

5

Nihil Satanae in servos Dei vivi licebit, nisi permiserit Dominus, ut aut ipsum destruat per fidem electorum in tentatione victricem: aut homines ejus fuisse traducat, qui defecerint ad illum.

PL 2, 104C

サタンには、生ける神の僕たちに対して何一つ許されないだろう。主がお許しにならない限りは。それは、試練において選ばれた者たちの信仰が勝利をおさめることによって、サタン自身を打ち破るためであるか、あるいは彼のもとに落ちた者たちが、実はサタンの人間であったことを暴くためである。

6

Habes exemplum Job, cui diabolus nullam potuit incutere tentationem, nisi a Deo accepisset potestatem, nec in substantiam quidem ejus, nisi Dominus, Ecce, dixisset, omnia quae sunt ei, in manu tua do, in ipsum autem ne extenderis manum (Job, I, 12).

PL 2, 105A

お前にはヨブの実例がある。悪魔は、神から権力を受けない限り、彼に何の試練も加えることができなかった。彼の財産に対してさえ、主が「見よ、彼のものすべてをお前の手に渡す。ただし彼自身には手を伸ばすな」(ヨブ1:12)と言われるまでは、そうできなかったのである。

7

Denique nec extendit, nisi posteaquam et hoc postulanti Dominus, Ecce, dixisset, trado tibi illum, tantum animam ejus custodi (Job, II, 6). Sic et in Apostolos facultatem tentationis postulavit, non habens eam nisi ex permissu.

PL 2, 105A

実に、悪魔は手を伸ばすことさえしなかった。これを求めた悪魔に対して、主が「見よ、彼をお前に渡す。ただし彼の命は守れ」(ヨブ2:6)と言われた後になってようやくそうしたのである。同じように悪魔は使徒たちに対しても試みる力を求めた。許しによってでなければ、それを持たなかったのである。

8

Siquidem Dominus in Evangelio ad Petrum: Ecce, inquit, postulavit Satanas uti cerneret vos velut frumentum: verum ego rogavi pro te, ne deficeret fides tua (Luc, XXII, 31): id est, ne tantum diabolo permitteretur, ut fides periclitaretur.

PL 2, 105A

すなわち主は福音書の中でペトロにこう言われた。「見よ、サタンは汝らを麦のようにふるいにかけようと求めた。しかし私は汝のために、汝の信仰が絶えないよう祈った」(ルカ22:31)。すなわち、信仰が危険にさらされるほどまでには、悪魔に許しが与えられなかったということである。

9

Quo ostenditur, utrumque apud Deum esse, et concussionem fidei, et protectionem, cum utrumque ab eo petitur, concussio a diabolo, protectio a Filio.

PL 2, 105B

これによって示される。信仰への揺さぶりも守りも、共に神のもとにあるということが。この両者は共に神に求められる。揺さぶりは悪魔から、守りは子から。

10

Et utique cum Filius Dei protectionem fidei habet in sua potestate quam a Patre postulat, a quo omnem accipit potestatem in coelis et in terris (Matth. XXVIII, 18), quale est ut concussionem fidei diabolus in manu sua habeat?

PL 2, 105B

そして、神の子が父に求める信仰の守りをご自身の権力のうちに持っておられ、「天と地においてあらゆる権力」(マタイ28:18)を父から受けておられるのだとすれば、悪魔が信仰への揺さぶりを自分の手のうちに持っているなどということが、どうしてありえようか。

11

Sed in legitima Oratione cum dicimus ad Patrem: Ne nos inducas in tentationem (Matth. VI, 13) (quae aut major tentatio quam persecutio?); ab eo illam profitemur accidere, a quo veniam ejus deprecamur: hoc est enim quod sequitur: Sed erue nos a maligno (ibid.); id est, ne nos induxeris in tentationem, permittendo nos maligno.

PL 2, 105B

しかし、正しい祈りの中で我々が父に向かって「我々を試みに陥らせないでください」(マタイ6:13)と言うとき——迫害以上の試みが何かあろうか——我々は、それを免れさせてくださいと乞い求める当のお方から、それが起こるということを言い表しているのである。実に続く言葉がそれを示す。「しかし悪しき者から我々を救い出してください」(同上)。すなわち、我々を悪しき者に許し渡すことによって、試みに陥らせないでください、ということである。

12

Tunc enim eruimur diaboli manibus, cum illi non tradimur in tentationem. Nec in porcorum gregem diaboli legio habuit potestatem, nisi eam de Deo impetrasset, tantum abest ut in oves Dei habeat.

PL 2, 105C

我々が悪魔の手から救い出されるのは、まさに我々が試みへと引き渡されない時である。悪魔の軍団は、神から獲得しない限り、豚の群れに対してさえ権力を持たなかった。まして神の羊に対して権力を持つなどということは、それほどまでにありえないことである。

13

Possum dicere, porcorum quoque setas tunc numeratas apud Deum fuisse; nedum capillos sanctorum.

PL 2, 105C

私は言うことができる——その時、豚の剛毛でさえ神のもとで数えられていたのだ、と。まして聖徒たちの髪の毛はなおさらである。

14

Habere videtur diabolus propriam jam potestatem, si forte in eos qui ad Deum non pertinent, semel in stillam situtae (Is. XL, 15), et in pulverem areae , et in salivam nationibus deputatis a Deo, ac per hoc diabolo expositis in vacuam quodammodo possessionem.

PL 2, 105C

悪魔が今すでに自分固有の権力を持っているように見えるのは、もしそうだとすれば、神に属さない者たち、すなわち神によって「桶の一滴」(イザヤ40:15)、麦打ち場の塵、唾のようなものと見なされた諸国民に対してのみである。そしてそれゆえにこそ、彼らはいわば空の所有物として悪魔にさらされているのである。

15

Caeterum, in domesticos Dei nihil illi licet ex propria potestate; quia quando liceat, id est, ex quibus caussis, exempla in Scripturis signata demonstrant.

PL 2, 105C

しかし、神の家の者たちに対しては、悪魔は自らの権力によって何一つ許されない。いつ許されるか、すなわちいかなる理由によってかということは、聖典に記された実例が示している。

16

Aut enim ex caussa probationis conceditur ei jus tentationis provocato vel provocanti, ut in superioribus: aut ex caussa reprobationis traditur ei peccator quasi carnifici in poenam, ut Saul: Et abscessit, inquit, spiritus Domini a Saule, et concutiebat eum spiritus nequam a Domino, et suffocabat (II Reg. XVI, 2).

PL 2, 105C

あるいは、試されて是とされるという理由から、試みの権利が——先の諸例のように、挑まれた場合であれ、自ら挑んだ場合であれ——悪魔に許される。あるいは、否とされるという理由から、罪人が、いわば処刑人に引き渡されるようにして、罰のために悪魔に引き渡される。サウルがそうであった。「主の霊はサウルを離れ去り、主から来た悪しき霊が彼を悩まし、苦しめた」と言われている(サムエル記下16:2)。

17

Aut ex caussa cohibitionis, ut Apostolus refert (II Cor. 17, 7) datum sibi sudem angelum Satanae ut colaphizetur: nec hanc speciem permitti diabolo in sanctos humiliandos per carnis vexationem, nisi simul ut et virtus tolerantiae scilicet in infirmitate perfici possit; nam et ipse Apostolus Phigellum et Hermogenem tradidit Satanae, uti emendentur, ne blasphement (II Tim. I, 15).

PL 2, 106A

あるいは抑制の理由から。使徒が語るように(コリント二12:7)、彼を打ちのめすための「サタンの使いという棘」が彼自身に与えられた。この種のことが、悪魔に、聖徒たちを肉の苦しみによって謙らせるために許されるのは、それと同時に、忍耐の力が弱さのうちに全うされうるためでもある。実に使徒自身も、フィゲルスとヘルモゲネスを、彼らが冒瀆しないように矯正されるようにと、サタンに引き渡したのである(テモテ二1:15)。

18

Vides jam et a servis Dei facilius diabolum accipere potestatem, tanto abest ut eam ex proprietate possideat.

PL 2, 106A

かくしてお前はすでに見ている。悪魔は神の僕たちからさえ、いっそうたやすく権力を受け取るのであって、それを自分固有のものとして所有することなど、それほどまでにありえないのだ、と。

Caput III

第III章PL 2, 106A
1

Cum ergo et haec exempla magis in persecutionibus eveniant, siquidem magis tunc probamur vel reprobamur, et magis tunc humiliamur vel emendamur, ab eo permittatur vel imperetur necesse est catholice fieri haec, a quo et ex parte, scilicet ab illo qui dicit: Ego sum qui facio pacem, et condo mala (Is. XLV, 7), id est bellum.

PL 2, 106A

したがって、これらの実例は迫害の中でこそいっそう起こるのであり——その時にこそ我々はいっそう試されて是とされるか否とされるかし、いっそう謙らされるか正されるかするのだから——このことが全体として、部分的に起こる場合と同じ方によって、許されるか命じられるかしているのは必然である。すなわち「私は平和をつくり、また災いを造る」(イザヤ45:7)と言われるあのお方によってである。この「災い」とは、戦いのことである。

2

Hoc est enim contrarium paci. Nostrae autem paci quid est bellum, quam persecutio? Si persecutionis vel maxime exitus aut vitam afferunt aut mortem, aut plagam aut sanationem, habes auctorem ejusdem: Ego percutiam, et sanabo; ego vivificabo, et mortificabo (Deut. XXXII, 39).

PL 2, 106B

実にこれは平和の反対だからである。しかし、我々の平和にとって、迫害以外の何が戦いであろうか。もし迫害の帰結が、とりわけ命をもたらすか死をもたらすか、傷をもたらすか癒しをもたらすかするのであれば、お前はその同じことの源であるお方を持っている。「私は打ち、また癒す。私は生かし、また死なせる」(申命記32:39)。

3

Uram, inquit, illos, sicut uritur argentum ; et probabo, inpuid, illos, sicut probatur aurum (Zach. XIII, 9). Cum enim exurimur persecutionis ardore, tunc probamur de fidei tenore.

PL 2, 106B

「私は彼らを、銀が焼かれるように焼こう」と言われている。「そして私は彼らを、金が試されるように試そう」(ゼカリヤ13:9)。実に、我々が迫害の炎によって焼かれる、その時にこそ、我々は信仰の確かさについて試されるのである。

4

Haec erunt ignea jacula (Eph. III) diaboli, per quae fidei ustio et conflatio administratur; ex Dei tamen voluntate. De isto quis dubitare possit ignoro, nisi plane frivola et frigida fides, deprehendens eos qui timide conveniunt in Ecclesiam.

PL 2, 106B

これこそ悪魔の「燃える矢」(エフェソ3章)であり、これによって信仰の焼灼と精錬とが行われる。しかしそれも神の御旨によってのことである。このことを誰が疑いうるだろうか、私には分からない。ただ、明らかに軽薄で冷めた信仰だけがそれを疑うのであり、そうした信仰が、恐る恐る教会に集う者たちを捉えているのである。

5

Dicitis enim, Quoniam incondite convenimus, simul convenimus, et complures concurrimus in Ecclesiam, quaerimur a nationibus, et timemus ne turbentur nationes. Annon scitis quod Deus omnium sit Dominus?

PL 2, 106C

実に諸君はこう言う。「我々は無秩序に、一斉に集まり、大勢が教会へと駆けつけるので、異教徒たちに狙われ、異教徒たちが騒ぎ立てはしないかと恐れている」と。諸君は、神がすべてのものの主であることを知らないのか。

6

Et si velit Deus, tunc persecutionem patieris; si vero noluerit, silebunt nationes. Credas utique; si tamen in eum Deum credis, sine cujus voluntate nec passer unius assis cadit in terram (Matth. X, 29). Nos autem, puto, multis passeribus antistamus.

PL 2, 106C

そして、もし神がお望みになるなら、その時お前は迫害を被るだろう。しかしお望みにならないなら、異教徒たちは沈黙するだろう。お前は当然信じるべきである——もっとも、お前が信じているのが、その御旨なしには一アサリオンで売られる雀一羽さえ地に落ちることのない、あの神であるならば、の話だが(マタイ10:29)。しかし我々は、思うに、多くの雀に優る者である。

Caput IV

第IV章PL 2, 106D
1

Igitur si constat a quo persecutio eveniat, possumus jam consultationem tuam inducere, et determinare ex hoc ipso praetractatu, fugiendum in persecutione non esse. Si enim persecutio a Deo evenit, nullo modo fugiendum erit quod a Deo evenit.

PL 2, 106D

それゆえ、迫害が誰によって起こるかが確かめられた以上、我々はもはやお前の相談を導き入れ、まさにこれまでの予備の考察そのものから、迫害において逃げるべきではないと定めることができる。なぜなら、もし迫害が神から起こるのであれば、神から起こるものからは、いかなる仕方でも逃げるべきではないからである。

2

Sicut duplex ratio defendit, quia neque debeat devitari, neque evadi possit quod a Deo evenit. Non debet devitari, quia bonum. Necesse est enim bonum esse omne quod Deo visum est.

PL 2, 107A

ちょうど二重の理由がこれを支持するとおりである。神から起こるものは避けるべきでもなく、また逃れうるものでもない、と。避けるべきでないのは、それが善いものだからである。神に良しと見えたものはすべて、必然的に善いものでなければならないからである。

3

Et numquid ideo in Genesi sic positum est: Et vidit Deus quia bonum est (Gen. I, pass.); non quod ignoraret bonum esse, nisi vidisset; sed ut hoc sono portenderet bonum esse, quod Deo visum est? Multa quidem sunt, quae a Deo eveniant, et alicujus malo eveniant.

PL 2, 107A

そしてまさにそれゆえにこそ、創世記にはこう記されているのではないか。「神はそれを見て、良しとされた」(創世記1章、随所)。これは、見なければ良いことを知らなかった、という意味ではなく、この言い回しによって、神に良しと見えたことは良いことなのだ、と示すためである。もっとも、神から起こる多くのことは、誰かにとっての災いとしても起こる。

4

Imo bonum est ideo, quia a Deo evenit, ut divinum et rationale. Quid enim divinum non rationale, non bonum? Quid bonum non divinum? Si autem sensui cujusque videtur, non sensus hominis praejudicat statui, sed status sensui.

PL 2, 107A

それどころか、それが善いのは、神から起こるからこそであり、神的で理に適っているからだ。神的であって理に適っていないもの、善くないものがあろうか。善くて神的でないものがあろうか。しかしもし誰かの考えにそう見えるとしても、人間の考えが実相に予断を下すのではなく、実相が考えを規定するのである。

5

Status enim uniuscujusque certum quid est, et dat sensui legem, ita sentiendi statum, sicuti est.

PL 2, 107B

実に、おのおのの事柄の実相は確かなものであり、考えに法則を与える。すなわち、実相があるとおりに感じ取る、その感じ方の在り方を考えに与えるのである。

6

Si autem statu quidem bonum quod a Deo venit (nihil enim a Deo non bonum, quia divinum, quia rationale), sensui vero malum videtur, erit status in tuto, sensus in vitio. Statu optima res pudicitia, et veritas, et justitia, quae a multorum sensu displicent.

PL 2, 107B

もし、神から来るものが実相においては善いものでありながら(神から来るもので善くないものは何もない。神的であり、理に適っているからだ)、考えにおいては悪いものと見えるならば、実相は安泰であり、考えのほうが誤っているのである。実相においては、貞潔も、真理も、正義も最善のものでありながら、多くの人の考えには不快に映る。

7

Nunquid ideo status sensui addicitur? Ita et persecutio statu bona est, quia divina et rationalis dispositio; sensui eorum vero quorum malo venit, displicet.

PL 2, 107B

だからといって、実相が考えに従属させられるだろうか。かくして迫害も、実相においては善いものである。神的で理に適った配剤だからである。しかし、それが災いとなる者たちの考えには、不快に映るのである。

8

Vides etiam illud malum rationem apud Deum habere, cum quis in persecutione evertitur de salute, sicut et illud bonum ratione contingere, cum quis ex persecutione proficit in salute?

PL 2, 107B

誰かが迫害の中で救いから転落する、あの災いでさえ、神のもとでは理を持っていること、また同じように、誰かが迫害によって救いにおいて進歩する、あの善もまた理によって起こるということが、お前には見えるであろうか。

9

Nisi si irrationaliter quis aut perit apud Dominum, aut salvus est: is non poterit persecutionem malum dicere, quae etiam in mali parte bonum est, dum ratione administratur.

PL 2, 107C

誰かが主のもとで理不尽に滅びる、あるいは理不尽に救われる、というのでない限り——そうでない限り、その者は迫害を悪と呼ぶことはできない。迫害は、それが理によって執り行われる限り、悪という側面においてさえ善いものだからである。

10

Ita si bonum persecutio quoquo modo, quia de statu constat, merito definimus, quod bonum est, vitari non oportere: quia delictum sit, quod bonum est recusare; eo amplius, quod Deo visum est: jam vero nec posse vitari, quia a Deo evenit, cujus voluntas non poterit evadi.

PL 2, 107C

かくして、迫害がどのような仕方であれ善いものであるなら——それは実相について確かなことだから——我々は当然にも、善いものは避けるべきでないと定める。善いものを拒むのは罪となるからであり、まして神に良しと見えたものであればなおさらである。そしてすでに、それは避けることもできない。神から起こるものであり、その御旨は逃れえないからである。

11

Igitur qui putant fugiendum, aut malum exprobrant Deo, si persecutionem uti malum fugiant; bonum enim nemo devitat; aut fortiores se Deo existimant, qui putant se evadere posse, si Deus tale aliquid voluerit evenire.

PL 2, 107C

したがって、逃げるべきだと考える者たちは、もし迫害を悪いものとして逃げるのであれば、神を悪の廉でなじっていることになる。誰も善いものを避けはしないからである。あるいは、もし神がそのようなことをお望みになった場合にも自分は逃れうると考えるなら、自分を神よりも強いと見なしていることになる。

Caput V

第V章PL 2, 108A
1

Sed, Quod meum est, inquit, fugio, ne peream si negavero; illius est, si voluerit, etiam fugientem me reducere in medium. Hoc mihi prius responde: Certus es te negaturum si non fugeris, an incertus?

PL 2, 108A

しかし、「自分にできることをする、つまり逃げるのだ、否認して滅びないために。逃げている私をも人前へ連れ戻すことは、もし神が望むなら、神の側のことである」と彼は言う。まずこの点に答えよ。逃げなければ否認するとお前は確信しているのか、それとも確信していないのか。

2

Si enim certus, jam negasti; quia praesumendo te negaturum, id despopondisti, de quo praesumpsisti; et vane jam fugis ne neges, qui si negaturus es, jam negasti.

PL 2, 108A

もし確信しているなら、お前はすでに否認したことになる。否認するだろうと思い込むことによって、思い込んだその当のことを、すでに誓約してしまっているからだ。そして、否認しないために逃げるのも、いまや空しい。否認するはずの者は、すでに否認したことになるのだから。

3

Si vero incertus es, cur non ex aequalitate incerti metus inter utrumque eventum, etiam confiteri te posse praesumis, et salvum magis fieri quominus fugias, sicut negaturum te praesumis, ut fugias? Jam nunc aut in nobis est utrumque, aut totum in Deo.

PL 2, 108A

もし確信していないのであれば、二つの結末のいずれとなるかも同じく不確かな恐れであるはずなのに、なぜ、否認するはずだと思い込んで逃げるのと同じように、告白できるはずだと思い込んで、むしろ逃げないほうが救われると思わないのか。さて今や、この両方は我々自身にかかっているか、それとも全て神にかかっているかのどちらかである。

4

Si in nobis est confiteri aut negare, cur non id praesumimus quod est melius, id est, confessuros nos? nisi, si vis confiteri, pati non vis. Nolle autem confiteri, negare est.

PL 2, 108A

告白するか否認するかが我々自身にかかっているのなら、なぜより良いこと、すなわち我々が告白するであろうことを思い込まないのか。告白しようとしても、苦しみを受けようとしないのでない限りは。だが、告白しようとしないことは、否認することである。

5

Si vero in Deo totum est, cur non totum relinquimus arbitrio ejus? agnoscentes virtutem et potestatem, quod possit nos sicut fugientes reducere in medium; ita et non fugientes, imo et in medio populo conversantes obumbrare.

PL 2, 108B

もしすべてが神にかかっているのであれば、なぜすべてを神の裁量に委ねないのか。神には力と権力があり、逃げている我々を人前へ連れ戻すこともできれば、逃げていない我々を、それどころか民衆の只中で立ち振る舞う我々をすら、覆い隠すこともできると認めながら。

6

Quale est, ut ad fugiendum Deo honorem reddas, qui possit te etiam fugientem producere in medium, ad contestandum autem inhonores illum, desperans potentiam protectionis ab illo?

PL 2, 108B

逃げている者すらも人前へ引き出すことのできる神に対して、逃げるという点では栄誉を返しながら、証しを立てるという点では、神による保護の力を絶望視して神を辱めるとは、いったいどういうことか。

7

Quare non magis, ex hac parte constantiae et fiduciae in Deum, dicis: Ego, quod meum est, facio, non discedo: Deus si voluerit, ipse me proteget: hoc potius nostrum est, stare sub Dei arbitrio, quam fugere sub nostro?

PL 2, 108B

なぜむしろ、この不動の心と神への確信の側から、こう言わないのか。「私は自分にできることをする、立ち去らない。神が望むなら、神自らが私を守るであろう」と。逃げることが我々自身の裁量の下にあるより、神の裁量の下に立ち続けることのほうが、我々にとってふさわしいことではないか。

8

Rutilius sanctissimus martyr, cum totiens fugisset persecutionem de loco in locum, etiam periculum (ut putabat) nummis redemisset, post totam securitatem quam sibi prospexerat, ex inopinato apprehensus, et praesidi oblatus, tormentis dissipatus, credo pro fugae castigatione, dehinc ignibus datus, passionem, quam vitarat, misericordiae Dei retulit.

PL 2, 108B

いと聖なる殉教者ルティリウスは、迫害を逃れて幾度も場所から場所へと逃げ、(彼自身の思うところでは)危険を金で買い取りさえしたが、自ら講じたあらゆる安全策の果てに、思いがけず捕らえられ、総督の前に引き出され、拷問によって打ち砕かれ——おそらくは逃亡への懲罰としてであろう——さらに火に投じられて、逃れていたはずの受難を、神の慈しみに帰した。

9

Quid aliud voluit Dominus nobis demonstrare hoc documento, quam fugiendum non esse, quia nihil fuga prosit si Deus nolit?

PL 2, 108C

主はこの実例によって、逃げるべきではないということ以外の何を我々に示そうとされたのか。神が望まなければ、逃亡は何の役にも立たないのだから。

Caput VI

第VI章PL 2, 108C
1

Imo, inquit, quia praeceptum adimplevit, fugiens de civitate in civitatem. Sic enim voluit quidam, sed et ipse fugitivus, argumentari, et qui proinde nolunt intelligere sensum Domini illius pronuntiationis, ut eam ad velamentum timiditatis suae utantur, cum et personas suas habuerit et tempora et caussas: Cum coeperint, inquit, persequi vos, fugite de civitate in civitatem (Matth. X, 23).

PL 2, 108C

「それどころか、命令を果たしたのだ、都市から都市へと逃げることによって」と彼は言う。ある者は実にそのように論じようとした——しかもその者自身が逃亡者なのだが——そしてその手の者たちは、主のかの言葉の意味を理解しようとしない。自分たちの臆病さの覆いとしてそれを用いるためであり、その言葉には固有の対象人物があり、時があり、理由があったにもかかわらずである。「彼らが汝らを迫害し始めたなら、一つの都市から他の都市へ逃げよ」(マタイ10:23)と言われている。

2

Hoc in personas proprie Apostolorum, et in tempora, et in caussas eorum pertinere defendimus, sicut (praecedentes et) subsequentes sensus probabunt, qui nonnisi in Apostolos competunt: In viam nationum ne ieritis, et in civitatem Samaritanorum ne introieritis; sed ite potius ad oves perditas domus Israelis (Matth. X, 5, 6).

PL 2, 109A

我々はこれが、使徒たちという固有の対象人物、その時、その理由に関わるのだと主張する。これは(先立つ句、また)後続の句の意味が証するとおりであり、それらは使徒たちにしか当てはまらない。「異邦人の道へ行くな、サマリア人の都市へも入るな、それよりもむしろイスラエルの家の失われた羊のもとへ行け」(マタイ10:5-6)。

3

Nobis autem et via nationum patet, in qua et inventi sumus, et usque in finem incedimus; et nulla civitas excepta est, qua per totum orbem praedicamus; sed nec cura nobis Israelis injuncta est extra ordinem, nisi qua et omnibus gentibus praedicare debemus.

PL 2, 109A

だが我々には、異邦人の道が開かれており、我々はその道の中に見出され、終わりまでその道を歩む。我々が宣べ伝えるのは全世界を通じてのことであり、除外される都市は一つもない。イスラエルへの配慮が、順序を外れて我々に課されているわけでもなく、あるとすれば、それはあらゆる異邦人へ宣べ伝えるべき義務のうちにおいてのみである。

4

Etiamsi apprehendamur, non in concilia eorum perducemur, nec in synagogis illorum flagellabimur, sed Romanis utique potestatibus et tribunalibus objiciemur.

PL 2, 109A

たとえ我々が捕らえられたとしても、彼らの評議会へ連れて行かれることも、彼らの会堂で鞭打たれることもなく、当然、ローマの権力者たちと法廷とに引き渡されるであろう。

5

Sic igitur et fugae praeceptum Apostolorum conditio desiderabat, quoniam primo praedicandum erat ad oves perditas domus Israelis.

PL 2, 109B

したがって、逃亡の命令もまた、使徒たちの境遇が求めたものだった。というのは、まずイスラエルの家の失われた羊へ宣べ伝えられねばならなかったからである。

6

Ut ergo perficeretur praedicatio, apud quos priores perfici oportebat, uti panem ante filii quam canes sumerent, ideo illis fugere tunc ad tempus praecipit: non propter eludendum periculum proprio nomine persecutionis (atquin persecutiones eos passuros praedicabat, et tolerandas docebat); sed propter profectum annuntiationis, ne, statim oppressis, Evangelii quoque disseminatio perimeretur.

PL 2, 109B

だから、まずその者たちのもとで果たされるべき宣教が果たされるように——子らが犬よりも先にパンを受け取るように——主はその時、彼らに一時的に逃げるよう命じたのである。それは、迫害という名そのものの危険を免れるためではなく(しかるに主は、彼らが迫害を被るであろうと予告し、それに耐えるべきことを教えていた)、告知の進展のためであった。すぐさま彼らが押さえつけられて、福音の播種までもが滅ぼされることのないようにである。

7

Neque enim quasi tacite in aliquam civitatem transfugiendum erat, sed quasi ubique annuntiaturis, et ex hoc ubique persecutiones subituris, donec replerent doctrina sua. Denique (Matth. X, 33): Non consummabitis, inquit, civitates Israelis.

PL 2, 109B

というのも、いずれかの都市へひそかに逃げ込むべきだったのではなく、あたかもどこにでも告知しようとする者として、それゆえどこでも迫害を被ることになる者として、自分たちの教えで満たし尽くすまでそうすべきだったのである。実に、「汝らはイスラエルの諸都市を巡り尽くさないであろう」(マタイ10:33)と言われている。

8

Adeo intra terminos Judaeae praeceptum fugae continebatur. Nobis autem nulla Judaeae praefinitio competit praedicationis, in omnem jam carnem effuso Spiritu Sancto.

PL 2, 109C

かくして、逃亡の命令はユダヤの境界の内に留められていた。だが我々には、宣教についてユダヤという限定は何ら当てはまらない。聖なる霊がすでにあらゆる肉に注がれているからである。

9

Itaque Paulus, et Apostoli ipsi, memores praecepti dominici, contestantur illud apud Israel, quem jam doctrina sua impleverant: Vobis oportuit imprimis sermonem Dei tradi.

PL 2, 109C

それゆえ、パウロも、使徒たち自身も、主の命令を覚えていて、すでに自分たちの教えで満たしたイスラエルの許で、こう証言する。「まず初めに神の言葉が汝らに伝えられるべきであった」。

10

Sed quoniam repulistis eum, nec dignos vos aeterna vita existimastis, ecce convertimus nos ad nationes (Act. XIII, 46).

PL 2, 109C

「だが、汝らがこれを退け、永遠の生命に値しないと自らを判じたので、見よ、我々は異邦人へと向かう」(使徒言行録13:46)。

11

Atque exinde conversi et ipsi, sicut antecessores instituerant, in viam nationum abierunt, et in civitates Samaritanorum introierunt; ut in totam scilicet terram exiret sonus eorum, et in terminos orbis voces eorum (Ps. XVIII, 1).

PL 2, 109C

そしてそれ以降、彼ら自身も、先達たちが定めたとおりに、向きを変えて異邦人の道へ進み、サマリア人の諸都市へ入って行った。「その響きは全地に及び、その声は世界の果てにまで及んだ」(詩篇18:1)ためである。

12

Si ergo cessavit exceptio viae nationum, et introitus in civitates Samaritanorum, cur non cessaverit et fugae praeceptum pariter emissum? Denique ex quo saturato Israele Apostoli in nationes transierunt, nec fugerunt de civitate in civitatem, nec pati dubitaverunt.

PL 2, 109D

それゆえ、異邦人の道の除外と、サマリア人の諸都市への立ち入りの除外とが失効したのであれば、同じく発せられた逃亡の命令もまた失効しなかったはずがあろうか。実に、イスラエルが満たされて以来、使徒たちは異邦人のもとへ移って行き、都市から都市へ逃げることもなく、苦しみを受けることをためらいもしなかった。

13

Atquin et Paulus, qui se per murum concesserat expediri de persecutione, qua ad hoc tempus erat praecepti; idem jam in clausula officii, et in consummatione praecepti, discipulis magnopere deprecantibus, ne se Hierosolyma committeret, passurus illic quae Agabus prophetaverat, sollicitudini eorum non subscripsit; sed e contrario: Quid, inquit, facitis lacrymantes et conturbantes cor meum?

PL 2, 109D

しかるにパウロも、あの命令がなお時を有していた間は、城壁づたいに下ろされて迫害から逃れることを自らに許した者だが、いまや務めの終局において、命令の完成にあたっては、自分がエルサレムへ身を委ねることのないようにと弟子たちが強く嘆願し、そこでアガボが預言したことを彼が被ろうとしていたにもかかわらず、彼らの気遣いに同意せず、それどころか逆にこう言った。「泣いて私の心をかき乱して、何をしているのか」。

14

Ego enim non modo vincula pati optaverim, sed etiam mori Hierosolymis pro nomine Domini mei Jesu Christi. Atque ita omnes aierunt: Fiat voluntas Domini (Act. XXI, 17). Quae erat voluntas Domini? utique non fugiendi jam persecutionem.

PL 2, 110A

「私は鎖につながれることを望むばかりでなく、我が主イエス・キリストの名のために、エルサレムで死ぬことすら望んでいるのだ」。そして皆はこう言った。「主の御旨がなりますように」(使徒言行録21:17)。では、主の御旨とは何であったか。もはや迫害から逃げないということに他ならない。

15

Caeterum, poterant et priorem Domini voluntatem proposuisse qua fugere mandaverat, qui illum persecutionem vitasse maluerant.

PL 2, 110A

しかし、彼がその迫害を避けることをむしろ望んだ者たちであれば、主が逃げよと命じた、あの以前の御旨を持ち出すこともできたはずである。

16

Igitur, cum etiam sub Apostolis ipsis temporale fuit fugae praeceptum, sicut et reliquorum praescriptorum, non potest apud nos perseverare quod apud doctores nostros concessavit, etsi non proprie ad illos fuisset emissum: aut si perseverare illud Dominus voluit, deliquerunt Apostoli qui non usque in finem fugere curaverunt.

PL 2, 110A

それゆえ、使徒たち自身のもとにおいてすら、逃亡の命令が、他の規定と同じく一時的なものであった以上、我々の師たちのもとで効力を失ったものが、たとえそれが厳密には彼らに向けて発せられたのではなかったとしても、我々のもとで存続し続けることはできない。あるいは、もし主がそれを存続させることを望んだのであれば、最後まで逃げ続けようとしなかった使徒たちのほうが、過ちを犯したことになる。

Caput VII

第VII章PL 2, 110B
1

Videamus nunc an et caetera Domini edicta congruant perpetuo fugae praecepto. Primo quidem, si a Deo persecutio est, quale est ut idem fugiendam eam mandet, qui et infert? quam si evadi vellet, melius non immitteret, ne voluntate praevaricari videretur.

PL 2, 110B

さて今度は、主の他の布告が、逃亡が常に命じられるという説と一致するかどうかを見てみよう。まず第一に、もし迫害が神から来るのであれば、それをもたらす当の神が、それを逃げるべきものと命じるとは、いったいどういうことか。もし免れさせることを望むのであれば、そもそも送り込まないほうがまだましであったろう。自らの意志に背いているように見えないためにも。

2

Aut pati enim nos voluit persecutionem, aut fugere. Si fugere, quomodo pati? si pati, quomodo fugere? Jam vero quanta inaequalitas sententiarum jubentis fugere, et invitantis ad passionem, contrariam fugae?

PL 2, 110B

神は我々に迫害を耐え忍ぶことを望んだか、それとも逃げることを望んだか、そのどちらかである。もし逃げることを望んだのなら、どうして耐え忍ぶことを求めるのか。もし耐え忍ぶことを望んだのなら、どうして逃げることを求めるのか。さて、逃げよと命じる言葉と、逃亡とは正反対の受難へ招く言葉との間には、なんという不釣り合いがあることか。

3

Qui confessus fuerit in me, et ego confitebor in illo coram Patre meo (Matth. X, 31). Quomodo confitebitur fugiens? quomodo fugiet confitens? Qui me confusus fuerit, et ego confundar eum coram Patre. (Marc. VIII, 38; Luc. XIX, 26).

PL 2, 110B

「私において告白する者、その者において私も我が父の御前で告白しよう」(マタイ10:31)。逃げながら、どうして告白できようか。告白しながら、どうして逃げられようか。「私を恥じる者、その者を私も父の御前で恥じよう」(マルコ8:38、ルカ19:26)。

4

Si devito passionem, confundo confessionem. Felices qui persecutionem passi fuerint caussa nominis mei (Matth. V, 11). Infelices ergo qui fugiendo ex praecepto non erunt passi. Qui sustinuerit in finem, iste salvabitur (Matth. X, 22).

PL 2, 110C

もし私が受難を避けるなら、私は告白を辱めることになる。「私の名のゆえに迫害を受けた者たちは幸いである」(マタイ5:11)。それゆえ、命令によって逃げることで受難を受けなかった者たちは、不幸である。「最後まで耐え忍んだ者、その者は救われるであろう」(マタイ10:22)。

5

Quid ergo, me jubens fugere, vis in finem sustinere? Tanta diversitas sententiarum si non congruit divinae gravitati, apparet ex his quoque praeceptum fugae suam tunc habuisse rationem quam ostendimus.

PL 2, 110C

それでは、私に逃げよと命じながら、最後まで耐え忍ぶことを望むとは、どういうことか。これほどの言葉の食い違いが神の重々しさにふさわしくないのだとすれば、逃亡の命令が、我々がすでに示したとおり、その時かぎりの理由を持っていたことが、これらの点からも明らかである。

6

Sed infirmitatem, inquit, quorumdam prospiciens Dominus, pro sua humanitate nihilominus et portum fugae demonstravit: non enim idoneus erat etiam sine fuga tam turpi et indigno, et servili praesidio salvos facere in persecutione, quos sciret infirmos.

PL 2, 110C

「だが、主はある者たちの弱さを見越して、その情け深さゆえに、それでもなお逃亡という港を示された。これほど恥ずべく、値打ちのない、隷属的な庇護である逃亡なしには、弱いと知っていた者たちを迫害の中で救うことがおできにならなかったからだ」と彼は言う。

7

Atquin non fovet, sed recusat semper infirmos; primum docens non fugiendos esse persecutores, sed potius non timendos. Nolite timere eos qui corpus occidere possunt, animae autem nihil valent facere.

PL 2, 110D

しかるに、主は弱い者たちを甘やかすことなく、常にこれを退ける。まず、迫害者たちは逃げるべきものではなく、むしろ恐れるべきではないものだと教えて、こう言う。「肉体を殺せても、魂には何もできない者どもを恐れるな」。

8

Sed timete eum qui et corpus et animam perdere potest in gehennam (Matth. X, 28). Atque exinde quae timidis praefinit?

PL 2, 110D

「だが、肉体も魂もゲヘナにおいて滅ぼしうる方を恐れよ」(マタイ10:28)。そして、そこから臆病な者たちに何を定めているか。

9

Qui pluris fecerit animam suam quam me, non est me dignus; et: Qui non tollit crucem suam et sequitur me, non potest esse meus discipulus (Luc. XIV, 26).

PL 2, 110D

「自分の魂を私よりも重んじる者は、私にふさわしくない」。また、「自分の十字架を負って私に従わない者は、私の弟子ではあり得ない」(ルカ14:26)。

10

Postremo, in Apocalypsi non fugam timidis offert, sed inter caeteros reprobos particulam in stagno sulphuris et ignis, quod est mors secunda (Cap. XXI, 8).

PL 2, 111A

最後に、黙示録において、主は臆病な者たちに逃亡を差し出すのではなく、他の断罪された者たちと共に、硫黄と火の池における分け前を差し出す。それが第二の死である(黙示録21:8)。

Caput VIII

第VIII章PL 2, 111A
1

Refugit et ipse vim interdum, sed eadem ratione qua Apostolis fugere praeceperat; donec scilicet doctrinam suam impleret; qua consummata, non dico stetit, sed nec auxilium a Patre angelorum exercituum desideravit, increpito etiam Petri gladio, professus quidem et ipse est animam anxiam usque ad mortem et carnem infirmam; ut tibi ostenderet, primo, in se utramque substantiam humanam fuisse, ex proprietate anxietatis animae, et imbecillitatis carnis; ne aliam (ut quidam nunc induxerunt) aut carnem aut animam Christi interpretareris; dehinc, ut demonstratis conditionibus earum, scires illas nihil valere per semetipsas sine spiritu.

PL 2, 111A

主ご自身もまた時に暴力を避けられたが、それは使徒たちに逃げよと命じたのと同じ理由によってであった。すなわち、ご自分の教えを果たし終えるまでである。それが成し遂げられると、主は踏みとどまったと言うだけでは足りない。父から天使の軍勢の助けを求めることすらせず、ペトロの剣をも叱りつけ、主ご自身も、死に至るまで魂が悲しみに沈み、肉が弱っていることを言い表されたのである。それは、まず、魂の悲しみという固有性と、肉の弱さという固有性とから、御自身のうちに人間としての両方の実体があったことをお前に示すためであった——(ある者たちが今、持ち込んだような)キリストの肉あるいは魂を別のものと解さないためであり——次には、それらの境遇が示されたところから、それらが霊なしには自分自身だけでは何の力もないことをお前が知るためであった。

2

Et ideo praeponit, Spiritus promptus (Matth. XXVI, 41), ut utramque conditionem substantiae utriusque respiciens, intelligas in te esse etiam fortitudinem spiritus, quomodo et infirmitatem carnis; ac jam hinc scias quid unde facias, et quid cui subjicias; infirmum scilicet forti: ne, ut nunc facis, de carnis quidem infirmitate causeris, de spiritus autem firmitate dissimules.

PL 2, 111B

そのため主は、「霊は前向きである」(マタイ26:41)と先に言われる。両方の実体それぞれの境遇を見て取ることで、お前の内には肉の弱さと同じように霊の強さもあることを理解し、それによって、何をどこから行い、何を何に従わせるべきか——すなわち弱いものを強いものに——を知るためである。今のお前がしているように、肉の弱さについては言い訳しながら、霊の強さについては見て見ぬふりをすることのないように。

3

Postulavit et ipse a Patre: Si fieri posset, transiret ab illo calix passionis. Postula et tu, sed stans ut ille, sed postulans tantum, sed subjungens et reliqua: Verum non quod ego volo, sed quod tu (Matth. XXVI, 29).

PL 2, 111B

主ご自身も父に願われた。「できることなら、この受難の杯が自分から過ぎ去るように」。お前も願うがよい、だが主のように踏みとどまりながら、ただ願うだけにして、そして残りをこう付け加えながら。「しかし私が望むことではなく、あなたが望むことがなりますように」(マタイ26:29)。

4

Fugiens autem quomodo hoc postulabis, ipse tibi praestans calicis translationem, nec quod Pater vult faciens, sed quod tu?

PL 2, 111B

だが、逃げながら、どうしてこう願うことができようか。杯を過ぎ去らせることを自分自身で成し遂げてしまい、父の望むことではなく、お前の望むことを行いながら。

Caput IX

第IX章PL 2, 111C
1

Omnia Apostoli secundum Deum utique docuerunt, omnia evangelizare voluerunt. Ubi illos ostendis praeceptum fugiendi de civitate in civitatem restaurasse? quia nec potuissent tale quid constituere tam contrarium exemplis suis, ut fugam mandarent; qui cum maxime de vinculis vel insulis, quibus ob confessionem, non ob fugam nominis, continebantur, ad Ecclesias scribebant.

PL 2, 111C

使徒たちは、当然すべてを神に従って教え、すべてを福音として告げ知らせようとした。使徒たちが、都市から都市へ逃げよという命令を復活させたことを、お前はどこで示すのか。彼らは、自分たちの実例とこれほど反することを定めることなど、すなわち逃亡を命じることなどできなかったはずである。彼らはまさに、名の告白のゆえに、逃亡のゆえにではなく、鎖につながれ、あるいは島に幽閉されていたときにこそ、諸教会へ書き送っていたのだから。

2

Infirmos sustinere jubet Paulus; utique enim non fugientes (quomodo enim sustinebantur absentes?). An patientia dicit sustinendos, sicubi per infirmitatem fidei suae offenderint? Sic et pusillanimes consolari, non tamen in fugam mitti.

PL 2, 111C

パウロは弱い者たちを支えるよう命じる。それは当然、逃げている者たちのことではない(不在の者をどうして支えることができようか)。あるいは、彼らが自分の信仰の弱さゆえにつまずいたときに、忍耐をもって支えられるべきだと言っているのか。同様に、気の小さい者たちも慰められるべきだが、逃亡へ送り出されるべきではない。

3

Sed cum admonet: Ne locum malo demus (Ephes. IV, 27), non fugae suggerit consilium, sed iracundiae docet temperamentum.

PL 2, 111D

しかし、「悪に機会を与えるな」(エフェソ4:27)と戒めるとき、逃亡の助言を示唆しているのではなく、怒りの節制を教えているのである。

4

Et si redimendum tempus dicit (Ephes. V, 16), quia dies nequam sunt; non per fugam, sed per sapientiam conversationis, lucrari nos vult commeatum. Caeterum, qui lucere nos jubet velut filios lucis, non jubet fuga abscondi ut filios tenebrarum.

PL 2, 111D

また、「日々が悪しきものであるから、時を贖え」(エフェソ5:16)と言うときも、逃亡によってではなく、生き方の知恵によって、我々が猶予を得ることを望んでいるのである。しかし、我々を光の子らのように輝けと命じる者が、闇の子らのように逃亡によって身を隠せと命じるはずがない。

5

Stare immobiles praecipit, utique nec fuga mobiles, et accinctos, in fugam an in occursum Evangelii?

PL 2, 112A

パウロは動じることなく立っているよう命じる。当然、逃亡によって動かされることもない。また、帯を締めているようにとも命じるが、それは逃亡のためか、それとも福音に向かって進み出るためか。

6

Arma quoque demonstrat, quae fugituris non essent necessaria, inter quae et clypeum, quo possitis tela diaboli extinguere (Eph. VI, 16), resistentes sine dubio, et excipientes omnem vim illius.

PL 2, 112A

パウロはまた、逃げようとする者には必要のないはずの武具を示す。その中には、「悪魔の火矢を消すことのできる」盾もある(エフェソ6:16)。それはもちろん、抵抗し、悪魔のあらゆる猛威を受け止めるためである。

7

Proinde et Joannes pro fratribus quoque animas ponendas docet (I Joan. III, 16), nedum pro Domino. Hoc a fugientibus non potest adimpleri. Denique memor Apocalypsis suae, in qua timidorum exitum audierat, de sensu admonet et ipse timorem rejiciendum.

PL 2, 112A

したがって、ヨハネもまた、兄弟たちのためにさえ魂を捨てるべきことを教える(一ヨハネ3:16)、まして主のためにおいてをやである。これは逃げる者たちには果たしえない。実に、彼は自身の黙示録を思い起こし、そこで臆病な者たちの行く末を聞いていたので、その心において、恐れを退けるべきことを自ら戒める。

8

Timor, inquit, non est in dilectione. Sedenim perfecta dilectio foras mittit timorem; quia timor suppliciamentum habet, utique ignem stagni. Qui autem timet, non est perfectus, in dilectione Dei scilicet. Porro, quis fugiet persecutionem, nisi qui timebit?

PL 2, 112A

「愛のうちに恐れはない。完全な愛は恐れを外へ追い出す。恐れは刑罰を伴うからであり、それは当然、あの池の火である。恐れる者は、完全な者ではない」——すなわち、神への愛において、である。しかも、恐れる者でなければ、いったい誰が迫害から逃げるであろうか。

9

Quis timebit, nisi qui non amavit? Spiritum vero si consulas, quid magis sermone illo Spiritus probat? Namque omnes pene ad martyrium exhortatur, non ad fugam, ut et illius commemoremur: Publicaris, inquit, bonum tibi est.

PL 2, 112B

愛さなかった者でなければ、いったい誰が恐れるであろうか。さて、霊に問うならば、霊はあの言葉によって何をいっそう証しているだろうか。というのも、霊はほとんどすべての者を殉教へと勧めるのであって、逃亡へは勧めないからである。あの言葉も思い起こそう。「お前は公にされている、それはお前にとって良いことだ」と言われている。

10

Qui enim non publicatur in hominibus, publicatur in Domino. Ne confundaris, justitia te producit in medium. Quid confunderis, laudem serens? Potestas fit, cum conspiceris ab hominibus.

PL 2, 112B

「人々の前で公にされない者は、主の御前で公にされる。恥じることはない、正義がお前を人前へ引き出すのだ。なぜ恥じるのか、称賛をまきながら。人々に見られるとき、それは力となる」。

11

Sic et alibi: Nolite in lectulis, nec in aborsibus et febribus mollibus optare exire, sed in martyriis; ut glorificetur qui est passus pro vobis.

PL 2, 112B

同様に、他の箇所でもこう言われている。「寝床の上で、流産や柔弱な熱病のうちに世を去ることを望むな、殉教のうちに去ることを望め。汝らのために苦しみを受けた方が栄光を受けられるように」。

Caput X

第X章PL 2, 112B
1

Sed omissis quidam divinis exhortationibus, illum magis Graecum versiculum saecularis sententiae sibi adhibent: Qui fugiebat, rursus praeliabitur ; ut et rursus forsitan fugiat. Et quando vincet, qui, cum fugerit, victus est?

PL 2, 112B

しかし、ある者たちは神的な勧めを差し置いて、むしろかの、世俗の格言というギリシアの詩句を自分たちに当てはめる。「逃げた者はまた戦うだろう」——そうすればおそらくまた逃げられるというわけだ。しかし、逃げた時点で負けている者が、いつ勝つというのか。

2

Bonum militem Christo imperatori suo praestat, qui tam plene ab Apostolo armatus, tuba persecutionis audita, diem deserit persecutionis?

PL 2, 112C

使徒によってあれほど十全に武装されていながら、迫害のラッパの音を聞くと迫害の日を見捨てる者が、その司令官キリストに良き兵士であることを示すだろうか。

3

Respondebo et ego de saeculo aliquid: Usque adeone mori miserum est?(Virg. Aen. XII, 646.) Moriatur quoquo modo, aut victus, aut victor. Nam etsi negando ceciderit, cum tormentis tamen praeliatus. Malo miserandum quam erubescendum.

PL 2, 112C

私もまた、世間の側から何か答えよう。「死ぬことがそれほどまでに惨めなことなのか」(ウェルギリウス『アエネイス』12.646)。とにもかくにも死ぬがよい、負けた者としてであれ、勝った者としてであれ。たとえ否認して斃れたとしても、拷問と戦った上でのことである。私は、恥じ入る者となるよりは、憐れまれる者となる方を望む。

4

Pulchrior est miles in praelio amissus, quam in fuga salvus. Times hominem, christiane, quem timeri oportet ab angelis, siquidem angelos judicaturus es; quem timeri oportet a daemoniis, siquidem et in daemonas accepisti potestatem; quem timeri oportet ab universo mundo, siquidem et in te mundus judicatur.

PL 2, 112C

戦いのうちに斃れる兵士は、逃げて生き延びる兵士よりも美しい。キリスト教徒よ、お前は人間を恐れるのか。天使たちに恐れられるべきはお前ではないか——お前は天使たちを裁く者となるのだから。悪霊どもに恐れられるべきはお前ではないか——お前は悪霊どもに対する権力を受けたのだから。全世界に恐れられるべきはお前ではないか——お前において世界が裁かれるのだから。

5

Christum indutus es, siquidem in Christum tinctus es. Qui fugis diabolum, depreciasti Christum, qui in te est. Fugitivum cum diabolo te reddidisti. Sed Dominum fugiens, exprobras omnibus fugitivis sui vanitatem consilii.

PL 2, 112D

お前はキリストを着ているのだ、キリストへと浸されたのだから。悪魔から逃げるお前は、お前のうちにいますキリストを貶めたのだ。お前は悪魔もろとも逃亡者となったのだ。しかも、主から逃げることによって、お前はすべての逃亡者に対し、その企ての空しさを難じているのである。

6

Fugerat et quidam animosus prophetes Dominum, trajecerat ab Joppe Tarsum, quasi a Deo transfretaret; sed illum non dico in mari et in terra, verum in utero etiam bestiae invenio, in quo nec mori per triduum potuit, nec vel sic Deum evadere.

PL 2, 112D

かつて、ある気概ある預言者もまた主から逃げたことがあった。彼はヨッパからタルシシュへ渡り、あたかも神から海を渡って逃れられるかのようであった。だが私は彼を、海の上や陸の上においてはもとより、獣の腹の中にさえ見出すのである。その中で彼は三日の間死ぬことすらできず、そうしてもなお神を逃れることはできなかった。

7

Quanto melius Dei servus? qui sive inimicus Dei imminet, non fugit eum; sed potius contemnit, confidens scilicet de tutela Domini; sive Deum reformidat, quanto magis sub oculis ejus astitit, dicens: Dominus est, potens est: omnia illius sunt: ubi ubi fuero, in manu ejus sum; faciat quod vult, non discedo; et si perire me volet, ipse me perdat, dum me ego servo illi. Malo invidiam ei facere per voluntatem ipsius pereundo, quam bilem, per meam evadendo.

PL 2, 113A

神の僕はどれほどまさっていることか。彼は、神の敵が迫っても、それから逃げず、むしろそれを侮る。主の守りを信頼しているからである。あるいは神を畏れるとしても、なおのことその御目の下に立ち、こう言う。「主でいます、力ある方でいます。すべてはこの方のものである。私がどこにいようとも、私はこの方の手のうちにある。この方が望むことをなさるがよい、私は離れない。もし私を滅ぼそうと望まれるなら、この方御自身が私を滅ぼすがよい——私は自らをこの方に守り委ねているのだから」。私は、この方の御旨によって滅び、この方に非難を負わせる方を、自分の意志で逃れてこの方の怒りを買うよりも望む。

Caput XI

第XI章PL 2, 113A
1

Hoc sentire et facere omnem servum Dei oportet, etiam minoris loci, ut majoris fieri possit, si quem gradum ex persecutionis tolerantia ascenderit.

PL 2, 113A

神のあらゆる僕は、たとえより低い位階にある者であっても、このように考え、このように行わなければならない。迫害への忍耐によって位階を昇ることがあれば、より高い位階の者となりうるからである。

2

Sed cum ipsi auctores, id est, ipsi diaconi, presbyteri et episcopi fugiunt, quomodo laicus intelligere poterit, qua ratione dictum (Matth. X, 23), Fugite de civitate in civitatem?

PL 2, 113B

しかし、その当の指導者たち——すなわち執事、長老、監督自身——が逃げるとすれば、信徒はどうして「都市から都市へと逃げよ」(マタイ10:23)と言われている理由を理解できようか。

3

Itaque cum duces fugiunt, quis de gregario numero sustinebit ad gradum in acie figendum suadentes?

PL 2, 113B

かくして、指揮官たちが逃げるとき、一兵卒の身にある者の誰が、戦列の中でその持ち場を守るよう勧める者たちに耐えるだろうか。

4

Certe quidem bonus pastor animam pro pecoribus ponit; ut Moyses, non Domino adhuc Christo revelato, etiam in se figurato, ait (Exod. XXXII, 32): Si perdis hunc populum, inquit, et me pariter cum eo disperde.

PL 2, 113B

確かに、良き牧者は羊たちのために自らの魂を捨てる。モーセがそうであったように——主キリストがまだ啓示されておらず、彼自身のうちに予表されていたにすぎなかった頃——彼はこう言った。「もしこの民を滅ぼされるのなら、私をも彼らと共に滅ぼしてください」(出エジプト32:32)。

5

Caeterum, Christo confirmante figuras suas, malus pastor est, qui viso lupo fugit, et pecora diripienda derelinquit (Joan. X, 12): projicietur de villa pastor hujusmodi: detinebuntur illi missionis suae mercedes in compensationem; imo et de priore peculio ejus exigetur detrimenti dominici restitutio.

PL 2, 113B

しかし、キリストが御自身の予表を確証されるところによれば、悪い牧者とは、狼を見て逃げ、羊が奪われるにまかせて見捨てる者である(ヨハネ10:12)。このような牧者は牧場から追い出されるであろう。彼の奉仕への報酬は、その償いとして差し止められるであろう。それどころか、彼の以前の私財からも、主の被った損害の弁償が求められるであろう。

6

Etenim qui habet, dabitur ei; ab eo autem qui non habet, etiam quod videtur habere auferetur (Matth. XIII, 12). Sic Zacharias (XIII, 7) comminatur: Exsurge romphaea in pastores, et evellite oves, superducam manum meam in pastores.

PL 2, 113C

実に、持つ者にはさらに与えられ、持たない者からは、持っていると思われるものまでも取り上げられるであろう(マタイ13:12)。このようにゼカリヤもこう脅す。「剣よ、起きて牧者たちに向かえ、羊たちを引き離せ。私は牧者たちの上にわが手を下す」(ゼカリヤ13:7)。

7

In quos et Ezechiel (Ezech. XXXIV, 2) et Hieremias iisdem minis perorant, quod non tantum de pecoribus improbe vescantur, pascentes potius semetipsos, verum quod dispersum gregem faciant in praedam esse omnibus bestiis agri, dum non est pastor illis.

PL 2, 113C

彼らに対しては、エゼキエルも(エゼキエル34:2)、エレミヤも、同じ脅しをもって言葉を尽くして糾弾する——彼らが羊たちを不当に食い物にするばかりか、むしろ自分自身を養っていること、そして牧者がいないために、散らされた群れを野のあらゆる獣の餌食にしていることについて。

8

Quod nunquam magis fit, quam cum in persecutione destituitur Ecclesia a Clero. Si et Spiritum quis agnoverit, audiet et fugitivos denotantem.

PL 2, 114A

このことが最も起こるのは、迫害の中で教会が聖職者たちに見捨てられるときにほかならない。もし誰かが霊を認めているならば、その霊が逃亡者たちを名指しに断罪しているのを聞くであろう。

9

Porro, si eos qui gregi praesunt, fugere, cum lupi irruunt, nec decet, imo nec licet (qui enim talem pastorem malum pronuntiavit, utique damnavit, omne autem quod damnatur, illicitum factum est sine dubio), ideo praepositos Ecclesiae in persecutione fugere non oportebit.

PL 2, 114A

しかも、群れを統べる者たちが、狼が襲いかかるときに逃げることは、ふさわしくないばかりか、それどころか許されてもいない(なぜなら、そのような牧者を悪しき者と宣告した方は、当然それを断罪したのであり、断罪されたものはすべて、疑いなく許されない行いとなっているからである)。それゆえ、教会の長たちは迫害の中で逃げるべきではないのである。

10

Caeterum, si grex fugere deberet, non deberet praepositus gregis stare, sine caussa staturus ad tutelam gregis, quam grex non desideraret, ex licentia fugae scilicet.

PL 2, 114A

そもそも、もし群れが逃げるべきであるとすれば、群れの長は踏みとどまるべきではないであろう。逃亡が許されているのなら、群れ自身が望みもしない守りのために、理由もなく踏みとどまることになるからである。

Caput XII

第XII章PL 2, 114B
1

Quod pertineat, frater, ad tuum problema, habes sententiae nostrae responsionem et exhortationem. Porro, qui quaerit, an persecutio fugienda sit, sequentem quoque quaestionem jam prospiciat necesse est, an, si fugienda non est, redimenda certe sit.

PL 2, 114B

兄弟よ、お前の問いに関わる限り、お前は我々の意見による答えと勧めを得た。しかも、迫害から逃げるべきか否かを問う者は、続く問いをも既に見越しておく必要がある——もし逃げるべきでないなら、それを贖うべきかどうかという問いを。

2

Ultro igitur et de hoc tibi suggeram, definiens persecutionem, quam constat non esse fugiendam, proinde nec redimendam. Pretium interest. Caeterum, sicut fuga redemptio gratuita est, ita redemptio nummaria fuga est. Certe et hujus timiditatis consilium est.

PL 2, 114B

それゆえ、こちらから進んでこの点についてもお前に示そう——迫害を定義するならば、それが逃げるべきでないと分かっている以上、したがってまた贖われるべきでもない。違いは代価にあるにすぎない。そもそも、逃亡が無償の贖いであるように、金銭による贖いは逃亡なのである。確かに、これもまた臆病の企てにほかならない。

3

Quod times, redimis; ergo fugis. Pedibus stetisti, cucurristi nummis. Hoc ipsum quod stetisti ex redemptione, fugisti.

PL 2, 114B

お前は恐れるものを贖っている。ゆえにお前は逃げているのだ。お前は足では踏みとどまったが、金では走り去った。お前が贖いによって踏みとどまった、まさにそのことによって、お前は逃げたのである。

4

Ut autem redimas hominem tuum nummis, quem sanguine suo redemit Christus, quam indignum Deo et dispositione ejus, qui Filio suo non pepercit pro te, ut fieret maledictum pro nobis; quia maledictus qui pependerit in ligno; qui tanquam ovis ad victimam ductus est, et tanquam agnus ante tondentem, sic non aperuit os; sed posuit dorsum suum in flagella, maxillas autem in palmas, et faciem non avertit a sputaminibus, et inter iniquos deputatus est (Is. LIII), et traditus est in mortem, mortem autem crucis: totum hoc, ut nos a peccatis lucraretur!

PL 2, 114B

しかし、お前が金でお前自身を贖おうとするとは——キリストが御自身の血をもって贖われたその者を——神とその御配剤にとって、なんと相応しからぬことか。神は、お前のために御子を惜しまれず、御子を我々のために呪いとされたのである。「木に掛けられる者は呪われている」のだから。御子は「屠り場に引かれる羊のように、毛を刈る者の前に物を言わぬ子羊のように、口を開かず、その背を鞭打つ者に、その頬を打つ者の手に差し出し、顔を唾する者から背けず、不法の者たちの中に数えられ」(イザヤ53章)、死へと、しかも十字架の死へと引き渡された。この一切は、我々を罪から勝ち取るためであった。

5

Sol cessit diem emptionis nostrae. Apud inferos emancipatio nostra est, et stipulatio nostra in coelis. Sublevatae sunt portae sempiternae, ut introiret rex gloriae, Dominus virtutum (Ps. XXIII, 9), hominem de terris, imo ab inferis, mercatus in coelos.

PL 2, 114C

太陽は、我々が買い取られたその日から身を退いた。我々の解放は冥界においてなされ、我々の契約は天においてなされた。「永遠の門は上げられた。栄光の王、万軍の主が入られるために」(詩編23:9)——この方は、地から、それどころか冥界から人を買い取って、天へと携え入れたのである。

6

Quis est nunc qui adversus illum reluctatur, imo dopretiat, et mercedem ejus tam magno comparatam, pretiosissimo scilicet sanguine, commaculat? Jam ergo melius fugere quam fieri viliorem, si non tanto sibi constabit homo, quanti constitit Domino.

PL 2, 115A

今、この方に逆らい、それどころかその値を値切り、かくも大きな代価をもって——すなわち、この上なく尊い血によって——購われたその報酬を汚す者とは誰か。それゆえ、もし人が、主にとって費やされたのと同じだけの値を自らに定めないのならば、値を下げるよりは、いっそ逃げる方がまだましであろう。

7

Et Dominus quidem illum redemit, ab angelis munditenentibus potestatibus, a spiritalibus nequitiae, a tenebris hujus aevi, a judicio aeterno, a morte perpetua.

PL 2, 115A

そして主はまさに、その者を贖われた——世界を支配する天使の権力どもから、悪の霊的な諸力から、この世の闇から、永遠の裁きから、永遠の死から。

8

Tu autem pro eo pacisceris cum delatore, vel milite, vel furunculo aliquo praeside, sub tunica et sinu (quod aiunt) ut furtivo, quem coram toto mundo Christus emit, imo et manu misit!

PL 2, 115A

だがお前は、その者のために、密告者や、兵士や、盗人まがいの総督などと取り決めをする——上衣の下、懐の中で(世に言うところの)盗品のようにして。全世界の面前でキリストが買い取り、それどころか御自らの手で自由の身とされたその者を!

9

Hunc ergo liberum pretio aestimabis, et pretio possidebis, nisi eodem, quanto (ut diximus) Domino constitit, sanguine suo scilicet? Ut quid ergo de homine Christum redimis in homine, in quo Christus est?

PL 2, 115A

それゆえ、この自由の身とされた者を、お前は代価によって値踏みし、代価によって所有しようというのか——先に述べたように主にとって費やされたのと同じもの、すなわち主御自身の血によってでなければありえないのに。それゆえ、お前は何のために、キリストが宿るその人間の中で、人間からキリストを贖おうとするのか。

10

Non aliter et Simon facere tentavit, cum pecuniam Apostolis obtulit pro spiritu Christi. Audiet ergo et iste, qui se redimens, Christi spiritum redemit: Pecunia tua tecum sit in interitum, quoniam gratiam Dei pretio consequendam putasti (Act. ap. VIII, 20).

PL 2, 115B

これと違わず、シモンもまた試みた——彼はキリストの霊のために金を使徒たちに差し出したのである。それゆえ、自らを贖おうとしてキリストの霊を贖おうとするこの者もまた、こう聞くことになるだろう。「お前の金は、お前もろとも滅びるがよい。お前は神の恩寵が代価によって得られるものと考えたのだから」(使徒言行録8:20)。

11

Quis talem abnegatorem spernat? Quid enim dicit ille concussor? Da mihi pecuniam. Certe ne eum tradat; siquidem non aliud venditat, quam quod praestaturus est praemio tuo. Cum das, utique ne tradaris voluisti. Non traditus autem, traduci habebas.

PL 2, 115B

誰が、このような否認者を軽んじようか。実に、あの強請る者は何と言うか。「私に金をよこせ」と。確かに、それはお前を引き渡さないためである——彼は、お前の報酬に対して、自分がまさに果たすべきことを売っているにすぎないのだから。お前が金を与えるとき、お前は当然、引き渡されないことを望んだのである。だが、引き渡されなかったとしても、お前は見せしめにされるはずだったのだ。

12

Ergo dum nolendo tradi non vis traduci, nolendo negasti, quod te esse traduci noluisti. Imo, inquis, dum nolo traduci quod sum, sum confessus id esse quod nolo traduci, id est, christianum. Potes itaque te martyrem vindicare? constanter ostendisse Christum?

PL 2, 115B

かくして、引き渡されることを拒んで見せしめにされることを望まないことによって、お前は、見せしめにされることを望まなかったところの自分自身のあり方を、望まないままに否認したのである。「それどころか」とお前は言う、「私は、自分がそれであることを見せしめにされたくないと望むことによって、まさにその見せしめにされたくないもの——すなわちキリスト教徒であること——を告白しているのだ」と。それでお前は自分を殉教者だと主張できるのか。揺るぎなくキリストを示したと言えるのか。

13

Redimens, non ostendisti. Apud unum si forte confessus es, ergo et apud plures nolendo confiteri, negasti. Ipsa salus judicabit hominem excidisse, dum evadit. Excidit ergo qui maluit evasisse. Negatio est etiam martyrii recusatio.

PL 2, 115C

贖うことによって、お前は示さなかったのだ。もし一人の前で告白したのだとしても、大勢の前で告白することを拒んだことによって、お前は否認したのである。逃れることで人が脱落したのだということは、その無事そのものが判定するであろう。逃れる方を選んだ者は、それゆえ脱落したのである。殉教を拒むこともまた、否認なのである。

14

Christianus pecunia salvus est; et in hoc nummos habet ne patiatur, dum adversus Deum erit dives. Atenim Christus sanguine fuit dives pro illo: Felices itaque pauperes, quia illorum est, inquit (Matth. V), regnum coelorum, qui animam solam in confiscato habent.

PL 2, 115C

キリスト教徒は金によって無事でいる。彼は苦しまないために金を持っているが、その間に神に対しては富める者となってしまう。しかし、キリストは彼のために血において富める方であった。「それゆえ幸いなるかな、貧しい者たちよ、天の国は彼らのものである」と言われている(マタイ5章)——財産を没収され、魂だけを残す者たちのことである。

15

Si non possumus Deo servire et mammonae, possumus a Deo redimi et a mammona? Quis enim magis serviet mammonae, quam quem mammonas redemit? Postremo, quo exemplo uteris in redemptionem traditionis?

PL 2, 116A

もし我々が神とマンモンとに仕えることができないのなら、神からもマンモンからも贖われることができようか。実に、マンモンが贖った者以上に、誰がマンモンに仕えるだろうか。最後に、お前は引き渡しの贖いのために、どのような実例を用いるのか。

16

Apostoli persecutionibus agitati, quando se pecunia tractantes liberaverunt? quae illis utique non deerat, ex praediorum pretiis ad pedes eorum depositis; certe multis locupletibus credentibus viris ac foeminis, qui his etiam refrigeria subministrabant.

PL 2, 116A

使徒たちは、迫害に追い立てられたとき、いつ金を扱って自らを解き放ったことがあったか。彼らには当然、金が欠けていたわけではなかった——地所の代金が彼らの足もとに置かれていたのだから。確かに、多くの裕福な信者である男女がいて、彼らはさらに使徒たちに慰めの品々をも供給していた。

17

Quando Onesiphorus, aut Aquila, aut Stephanus, hoc modo eis in persecutione succurrerunt? Paulus quidem, cum Felix praeses pecunias accepturum se pro eo a discipulis sperasset, de quo et ipse in secreto tractavit cum ipso, neque ipse pro se, neque discipuli pro eo numerarunt.

PL 2, 116A

オネシフォロも、アクィラも、ステファナスも、いつこのようなやり方で、迫害の中で彼らを助けたことがあったか。パウロについて言えば、総督フェリクスが、弟子たちから彼のために金を受け取れるだろうと期待し、その件について彼自身がパウロと密かに話し合ったときでさえ、パウロ自身も自分のために、弟子たちも彼のために、金を支払うことはなかった。

18

Illi utique discipuli, qui flentes quod Hierosolymam tendere perseveraret, et persecutiones praedicatas illic non praecaveret, postremo inquiunt: Fiat voluntas Dei (Act. XXI, 14). Quae ista voluntas? Utique ut pateretur pro nomine Domini, non ut redimeretur.

PL 2, 116B

彼がエルサレムへ向かうことに固執し、そこで予告されていた迫害への用心をしないことを嘆いた、まさにあの弟子たちは、最後にはこう言った。「神の御旨がなりますように」(使徒言行録21:14)と。その御旨とは何であったか。当然、主の御名のために苦しみを受けることであって、贖われることではなかった。

19

Oportet enim, quomodo Christus animam suam posuit pro nobis (I Joann. III, 16), ita fieri pro eo et a nobis; nec tantum pro ipso, imo etiam pro fratribus propter ipsum. Quod Joannes docens, non et fratribus numerandum, sed moriendum potius pronuntiavit.

PL 2, 116B

なぜなら、キリストが我々のために御自身の魂を捨てられた(第一ヨハネ3:16)のと同じように、我々もまたその方のために、そのようにしなければならないからである。しかも、ただその方のためだけでなく、それどころか、その方のゆえに兄弟たちのためにも。ヨハネはこれを教えて、兄弟たちのために金を払うべきではなく、むしろ死ぬべきであると宣言したのである。

20

Nihil interest, si quem christianum redimere non debeas, aut emere. Et adeo voluntas Dei sic est.

PL 2, 116B

あるキリスト教徒を贖うべきでないのと、買うべきでないのとの間に、何の違いもない。そして、まさに神の御旨はそのとおりなのである。

21

Aspice regnorum et imperiorum utique a Deo dispositum statum, in cujus manu cor regis (Prov., XXI, 1): tanta quotidie aerario augendo prospiciuntur remedia censuum, vectigalium, collationum, stipendiorum: nec unquam usque adhuc ex Christianis tale aliquid prospectum est, sub aliquam redemptionem capitis et sectae redigendis, cum tantae multitudinis nemini ignotae fructus ingens meti posset.

PL 2, 116B

王国や帝国の、当然神によって定められた状態を見よ。「王の心は主の御手のうちにある」(箴言21:1)。日々、国庫を増やすために、戸口税、租税、拠出金、賦課金といった、これほど多くの手だてが講じられている。だが、これまで一度も、キリスト教徒からそのようなものが、命と教派の贖いという名目のもとで取り立てられるべく講じられたことはない——これほど多くの、誰にも知られていないわけではない大群衆から、莫大な収穫が刈り取られえたであろうに。

22

Sanguine empti, sanguine munerati, nullum nummum pro capite debemus; quia caput nostrum Christus est. Non decet Christum pecunia constare. Quomodo et martyria fieri possent in gloriam Domini, si tributo licentiam sectae compensaremus?

PL 2, 116C

血によって買われ、血によって贈られた我々は、頭ひとつにつき一枚の金も負ってはいない。我々の頭はキリストだからである。キリストが金銭で値踏みされることは、ふさわしくない。もし我々が租税によって教派の存続の許しを購うならば、どうして主の栄光のために殉教が起こりうるだろうか。

23

Itaque qui eam praemio paciscitur, dispositioni divinae adversatur. Cum igitur nihil nobis Caesar indixerit in hunc modum stipendiariae sectae, sed nec indici unquam tale quid possit, Antichristo jam instante, et in sanguinem, non in pecunias hiante Christianorum, quomodo mihi proponere potest Scripturam esse: Reddite quae sunt Caesaris Caesari?

PL 2, 117A

それゆえ、それを報酬によって取り決める者は、神の御配剤に逆らっているのである。しかるに、皇帝は我々に対して、このような形で教派を賦課の対象とすることを一度も命じたことがなく、また、そのようなことが命じられうることも決してないのであるから——反キリストが既に迫っており、キリスト教徒たちの血に対して、金銭にではなく飢え渇いているのだから——どうして私に、「皇帝のものは皇帝に返せ」という聖句を持ち出すことができようか。

24

Miles me, vel delator, vel inimicus concutit, nihil Caesari exigens, imo contra faciens, cum christianum, legibus humanis reum, mercede dimittit.

PL 2, 117A

兵士や、密告者や、敵が私を強請る——皇帝のために何も取り立てるのではなく、それどころか反対のことを行いながら、人間の法によって有罪とされたキリスト教徒を、報酬と引き換えに解き放つのである。

25

Alius est denarius, quem Caesari debeo, qui ad eum pertinet, de quo tunc agebatur, tributarius; a tributariis scilicet, non a liberis debitus. Aut quomodo reddam quae sunt Dei Deo?

PL 2, 117A

私が皇帝に負うデナリウス貨は、これとは別のものである。それは彼に属するものであり、当時話題になっていたものであって、租税に関わるものである。すなわち、租税を課された者たちから負われるものであって、自由人たちからではない。あるいは、私はどのようにして神のものを神に返そうか。

26

Utique proinde imaginem et monetam ipsius, inscriptam nomine ejus, id est, hominem christianum. Quid autem Deo debeo, sicut denarium Caesari, nisi sanguinem, quem pro me Filius fudit ipsius?

PL 2, 117A

当然、それと同じように、神の像と貨幣、すなわち御自身の名が刻まれたもの——つまりキリスト教徒である人間を返す。しかし、皇帝にデナリウス貨を負うように、私は神に何を負っているのか。御子が私のために流されたその血のほかに、何を。

27

Quod si Deo quidem hominem, et sanguinem meum debeo; nunc vero in eo sum tempore, ut quod Deo debeo expostuler; utique fraudem Deo facio, id agens, ne quod debeo solvam. Bene observavi praeceptum, Caesari reddens quae sunt Caesaris, Deo vero quae sunt Dei abnegans?

PL 2, 117B

もし私が、神に対して人間を、すなわち自分の血を負っているのだとすれば、今まさに私は、神に負っているものを要求される、そのような時にある。私が負っているものを払わずに済ませようと図るならば、当然、私は神を欺いていることになる。皇帝のものを皇帝に返しながら、神のものについては拒むとすれば、私は命令をよく守ったと言えるだろうか。

Caput XIII

第XIII章PL 2, 117B
1

Sed et omni petenti me dabo (Matth., V, 42). In caussa eleemosynae, non in concussurae, Petenti, inquit. Porro, qui concutit, non petit. Qui comminatur, si non acceperit, non postulat, sed extorquet.

PL 2, 117B

「求める者には誰にでも私は与えよう」(マタイ5:42)。だが、それは施しの場合であって、強請の場合ではない。「求める者には」と言われているのである。しかも、強請る者は求めてなどいない。受け取れなければと脅す者は、願うのではなく、捥ぎ取るのである。

2

Non eleemosynam exspectat, qui non miserandus, sed timendus venit. Dabo igitur misericordiae, non timiditatis meae nomine; ubi qui accepit, Deum honorat, et benedictionem mihi reddit; non ubi amplius se benefactum praestitisse credit, et praedam suam aspiciens dicit: «De reatu est.» Pascam et inimicum .

PL 2, 117B

憐れむべき者としてではなく、恐るべき者として来る者は、施しを待ってなどいない。それゆえ私は憐れみの名において与えるのであって、私の臆病の名において与えるのではない。受け取った者が神を崇め、私に祝福を返すところでこそ与えるのであって、その者がむしろ自分こそが恩恵を施したのだと思い込み、自分の獲物を眺めながら「これは罪状から出たものだ」と言うところでは与えない。私は敵をも養おう。

3

Sed inimicitiae alios habent titulos. Non tamen dixit traditorem, aut persecutorem, aut concussorem. Nam huic quanto magis carbones acervabo super caput, si non me redemero?

PL 2, 118A

しかし敵意には別の呼び名がある。とはいえ、引き渡す者とも、迫害者とも、強請る者とも言われてはいない。なぜなら、もし私が自分を贖わなかったなら、この者の頭上に、私はなおいっそう炭火を積み上げることになるのではないか。

4

Proinde, inquit, qui tibi tunicam sustulerit, vel etiam pallium concede, ad eum pertinet, qui rem, non qui fidem meam eripere quaesierit. Concedam et pallium non minanti traditionem.

PL 2, 118A

したがって、「お前の下着を奪う者には、上着もまた譲れ」と言われているが、それは、私の信仰ではなく、私の持ち物を奪おうとする者にこそ当てはまる。私が上着さえ譲るのは、引き渡しを脅していない者に対してである。

5

Si minatus fuerit, etiam tunicam reposcam, Omnium jam nunc dominicarum pronuntiationum sui sunt et caussae et regulae termini, non in infinitum, nec ad omnia spectant. Atque adeo qui omni petenti dari jubet, ipse signum petentibus non dat.

PL 2, 118A

もし脅すのであれば、私は下着さえも取り返すであろう。今やあらゆる主の宣言には、それぞれに固有の原因と規範の限界があり、無限にでも、あらゆることにでも及ぶわけではない。かくして、求める者には誰にでも与えよと命じた御方御自身が、求める者すべてに徴を与えるわけではないのである。

6

Alioquin si omnibus passim petentibus dandum putas, tu mihi videris, non dico vinum febricitanti, sed etiam venenum, aut gladium mortem desideranti daturus.

PL 2, 118A

さもなくば、誰でも構わず求める者すべてに与えるべきだとお前が考えるなら、お前は——熱病を患う者に酒を与えるというだけでなく——死を望む者には毒であれ剣であれ与えることになるだろう、と私には思われる。

7

Facite autem vobis amicos de mammona (Luc. XVI), quomodo intelligendum sit, parabola praemissa doceat, ad populum judaicum dicta, qui commissam sibi rationem Domini cum male administrasset, deberet de mammonae hominibus, quod nos eramus, amicos sibi potius prospicere, quam inimicos; et revelare nos a debitis peccatorum, quibus Deo detinebamur, si nobis de dominica ratione conferrent; ut cum coepisset ab hujus deficere gratia, ad nostram fidem refugientes, reciperentur in tabernacula aeterna.

PL 2, 118B

「マンモンで汝らのために友を作れ」(ルカ16章)ということがどう理解されるべきかは、先立つ譬えが教えている。それはユダヤの民に向けて語られたものであって、彼らは主から委ねられた会計を悪しく管理した結果、マンモンに属する人間たち——それは我々のことである——のうちから、敵としてではなく、むしろ友として自分のために備えておくべきであった。すなわち、彼らが主の会計から我々に分け与えるならば、我々を、神に対して負っている罪の負い目から解き放つことによってである。そうすれば、彼らが主の恩寵から脱落し始めたときに、我々の信仰へと逃れ来て、永遠の幕屋に迎え入れられるはずであった。

8

Quamvis nunc puta aliam interpretationem parabolae et sententiae istius, dum scias verisimile non esse ut concussores nostri in amicitiam redacti per mammonam, recipiant tunc nos in tabernacula aeterna.

PL 2, 118B

もっとも、今はこの譬えとこの言葉について、別の解釈を思い描いてもよい——ただし、我々を強請る者たちがマンモンによって友情へと連れ戻され、その時我々を永遠の幕屋に迎え入れるなどということは、ありそうにないと知っておく限りにおいてである。

9

Sed quid non timiditas persuadebit? quasi et fugere Scriptura permittat, et redimere praecipiat. Parum denique est, si unus aut alius ita eruitur. Massaliter totae ecclesiae tributum sibi irrogaverunt.

PL 2, 118B

しかし、臆病が説き伏せられないことなど何があろうか。まるで聖典が逃亡を許し、贖いを命じているかのように。そのうえ、一人か二人がそうして救い出されるだけでは足りないとでもいうように、教会全体がまとめて自らに租税を課してしまったのである。

10

Nescio dolendum an erubescendum sit, cum in matricibus beneficiariorum et curiosorum, inter tabernarios, et lanios, et fures balnearum, et aleones, et lenones, Christiani quoque vectigales continentur.

PL 2, 118C

特務兵(ベネフィキアリウス)や密偵たちの台帳の中に、居酒屋の亭主や、肉屋や、浴場の盗人や、賭博打ちや、女衒どもに交じって、キリスト教徒までもが貢納を負う者として名を連ねているとは、嘆くべきか恥じるべきか、私には分からない。

11

Hanc episcopatui formam Apostoli providentius condiderunt ut regno suo securi frui possent sub obtentu procurandi. Scilicet enim talem pacem Christus ad Patrem regrediens, mandavit a militibus per saturnalitia redimendam.

PL 2, 119A

監督職に対してこの慣行を、使徒たちがまこと用心深く定めたわけだ——監督たちが自分の支配を、取り仕切るのだという口実のもとに、安んじて享受できるように。なるほど、キリストは父のもとへ帰られるとき、そのような平和を、兵士たちからサトゥルナリア祭の付け届けによって買い取るべしと命じられたわけである。

Caput XIV

第XIV章PL 2, 119A
1

Sed quomodo colligemus, inquis, quomodo dominica solemnia celebrabimus? Utique quomodo et Apostoli; fide, non pecunia tuti; quae fides si montem transferre potest, multo magis militem. Esto sapientia, non praemio cautus.

PL 2, 119A

「では我々はどう集まるのか、主日の祭儀をどう行うのか」と、お前は言う。当然、使徒たちと同じようにしてである——金ではなく信仰によって守られて。この信仰が山を動かせるのなら、まして一人の兵士を動かすことなど、なおのことたやすい。報酬ではなく知恵によって用心せよ。

2

Neque enim statim et a populo eris tutus, si officia militaria redemeris. Una ergo tibi et fide, et sapientia, ad tutelam opus est: quibus non adhibitis, et redemptionem tuam potes perdere; adhibitis, haud redemptionem desiderare.

PL 2, 119A

というのも、お前が軍の役人どもを金で贖ったとしても、民衆からもただちに安全でいられるわけではないからだ。それゆえお前には、身を守るために信仰と知恵の両方が必要である。それらを用いなければ、お前は自分の贖いさえも失いかねない。それらを用いるならば、贖いなど望む必要もなくなる。

3

Postremo si colligere interdiu non potes, habes noctem, luce Christi luminosa adversus eam. Non potes discurrere per singulos: sit tibi et in tribus Ecclesia. Melius est turbas tuas aliquando non videas, quam addicas. Serva Christo virginem sponsam.

PL 2, 119B

最後に、もし昼間に集まることができないのなら、お前には夜がある——キリストの光が、闇に対して輝いているのだから。一人ひとりを訪ね回ることができないのなら、三人の中にも教会はあってよい。時には自分の群れを見ないでいる方が、それを売り渡すよりましである。処女なる花嫁を、キリストのために守れ。

4

Nemo quaestum de ea faciat. Haec tibi, frater, dura forsitan et intolerabilia videntur. Sed recita Deum dixisse: Qui capit, capiat (Matth. XXIX, 12); id est, qui non capit, discedat. Non potest qui pati timet, ejus esse qui passus est.

PL 2, 120A

誰も彼女によって利益を得てはならない。兄弟よ、これはお前には、あるいは厳しく、耐え難いことに思われるかもしれない。だが、神がこう言われたことを思い出せ。「受け入れられる者は受け入れよ」(マタイ19:12)——すなわち、受け入れられない者は立ち去れ、ということである。苦しみを恐れる者は、苦しみを受けられた方に属することはできない。

5

At qui pati non timet, iste perfectus erit in dilectione, utique Dei. Perfecta enim dilectio foras mittit timorem (Joan. IV, 18). Et ideo multi vocati, pauci electi (Matth. XXII, 14).

PL 2, 120A

だが苦しみを恐れない者は、愛において全き者となるであろう——当然、神への愛においてである。完全な愛は恐れを外へ追い出すのだから(一ヨハネ4:18)。それゆえ、招かれた者は多いが、選ばれた者は少ないのである(マタイ22:14)。

6

Non quaeritur qui latam viam sequi paratus sit, sed qui angustam (Matth. VII, 13; Luc., XIII, 24).

PL 2, 120A

広い道を進む用意のある者ではなく、狭い道を進む者こそが求められているのである(マタイ7:13、ルカ13:24)。

7

Et ideo Paracletus necessarius deductor omnium veritatum, exhortator omnium tolerantiarum: quem qui receperunt, neque fugere persecutionem, neque redimere noverunt, habentes ipsum qui pro nobis erit, sicut locuturus in interrogatione, ita juvaturus in passione.

PL 2, 120A

それゆえ、パラクレートス(ヨハネ福音書の約束した霊)は、あらゆる真理へ導く必要な導き手であり、あらゆる忍耐を促す勧告者である。この方を受け入れた者たちは、迫害から逃げることも、贖うことも知らない——尋問においては語ろうとする者として、受難においては助けようとする者として、我々のためにいますその方御自身を持っているのだから。