テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

De Anima › 全文

De Anima 全文

Tertullian · PL 2, 646C–752B

Caput I

第I章PL 2, 646C
1

De solo censu animae congressus Hermogeni, quatenus et istum ex materiae potius suggestu, quam ex Dei flatu constitisse praesumpsit, nunc ad reliquas conversus quaestiones, plurimum videbor cum philosophis dimicaturus.

PL 2, 646C

魂の起源についてだけ、ヘルモゲネスと渡り合った——彼がこの起源についても、神の息吹からよりむしろ質料の供給から成ったと思い込んだ限りにおいてである。今や残りの問いへと向きを転じ、私は主に哲学者たちと争う者と見えるであろう。

2

Etiam in carcere Socratis de animae statu velitatum est. Nescio jam hoc primum, an opportuno in tempore magistri, etsi nihil de loco interest.

PL 2, 646C

ソクラテスの牢獄でもまた、魂の状態について小競り合いが交わされた。それが師にとって時宜を得た時であったかどうか、私はまだ知らない。もっとも、場所についてはどうでもよいことであるが。

3

Quid enim liquido saperet anima tunc Socratis, jam sacro navigio regresso, jam cicutis damnationis exhaustis, jam morte praesente, utique consternata ad aliquem motum secundum naturam, aut externata, si non secundum naturam.

PL 2, 646D

そのときソクラテスの魂は、いったい何を明瞭に悟りえたであろうか——聖なる船はすでに帰り着き、断罪の毒はすでに飲み尽くされ、死はすでに目前にあったときに。魂は、本性に即した何らかの動揺に見舞われていたか、あるいは本性に即さないのであれば、我を失っていたか、そのいずれかであったはずである。

4

Quamvis enim placida atque tranquilla, quam nec conjugiis fletus statim viduae, nec liberorum conspectus exinde pupillorum, lege pietatis inflexerat, vel in hoc tamen mota, ne moveretur, ipsa constantia concussa est adversus inconstantiae concussionem.

PL 2, 647A

というのも、たとえ穏やかで静かであり、間もなく寡婦となる妻の涙も、間もなく孤児となる子らの姿も、情愛の掟によってその魂を撓めることがなかったとしても、それでもなお魂は、動揺すまいとするまさにそのことにおいて動かされており、不動の心そのものが、不動でなくなることへの衝撃に対して揺り動かされていたのである。

5

Quid autem aliud saperet vir quilibet injuria damnatus, praeter injuriae solamen, nedum philosophus, gloriae animal, cui nec consolanda injuria, sed potius insultanda?

PL 2, 647A

しかし、不当に断罪された者が、その不正への慰め以外に、いったい何を悟りえたであろうか。ましてや、栄光を求める生き物である哲学者においてはなおのことである——彼にとって不正とは、慰められるべきものではなく、むしろ嘲弄されるべきものなのだから。

6

Denique, post sententiam, obviae conjugi et muliebriter inclamanti: Injuste damnatus es, Socrates; jam et de gratulatione responderat: Volebas autem juste?

PL 2, 647A

実に、判決の後、出迎えた妻が女性らしく叫んで「ソクラテスよ、お前は不当に断罪された」と言うと、彼はもう祝いの言葉にでも応じるかのようにこう答えていた。「では、お前は私が正当に断罪されることを望んでいたのか」。

7

Nihil mirandum, si et in carcere lemniscatas Anyti et Meliti palmas gestiens infringere, ipsa morte coram, immortalitatem vindicat animae necessaria praesumptione ad injuriae frustrationem.

PL 2, 647B

何の不思議もない——彼が牢獄の中にあってさえ、アニュトスとメレトスの勝利のリボンを付けた棕櫚を砕こうと勇み立ち、死をまさに目前にしながら、被った不正を無に帰すべく余儀ない思い込みによって魂の不死を言い立てたとしても。

8

Adeo omnis illa tunc sapientia Socratis de industria venerat consultae aequanimitatis, non de fiducia compertae veritatis.

PL 2, 647B

かくして、あのときのソクラテスの知恵はことごとく、思案された平静さを意図的に作り出したものから来ており、見出された真理への確信から来たものではなかった。

9

Cui enim veritas comperta sine Deo? cui Deus cognitus sine Christo? cui Christus exploratus sine Spiritu Sancto? cui Spiritus Sanctus accommodatus sine fidei sacramento? Sane Socrates facilius diverso spiritu agebatur.

PL 2, 647B

神なくして真理を見出した者があろうか。キリストなくして神を知った者があろうか。聖なる霊なくしてキリストを究めた者があろうか。信仰の秘跡なくして聖なる霊を受けた者があろうか。実に、ソクラテスはむしろ別の霊によって動かされていたのである。

10

Siquidem aiunt daemonium illi a puero adhaesisse, pessimum revera paedagogum, etsi post deos et cum deis daemonia deputantur penes poetas et philosophos.

PL 2, 647B

実に、彼には少年の頃からダイモニオンが付き添っていたと言われる——実のところ、最悪の教育係であった。もっとも、詩人や哲学者たちのもとでは、悪霊どもは神々の後に、また神々と並んで数えられているのだが。

11

Nondum enim christianae potestatis documenta processerant, quae vim istam perniciosissimam, nec unquam bonam, antiqui erroris artificem, omnis veritatis avocatricem sola traducit.

PL 2, 647B

というのは、キリスト教の力についての証しはまだ現れていなかったからである。この証しだけが、この上なく有害で決して善きものではありえぬかの力——古き迷妄の仕掛け人であり、あらゆる真理から人を引き離す者——の正体を暴き出すのである。

12

Quod si idcirco sapientissimus Socrates secundum Pythii quoque daemonis suffragium, scilicet negotium navantis socio suo, quanto dignior atque constantior christianae sapientiae assertio, cujus adflatui tota vis daemonum cedit?

PL 2, 647C

もしそれゆえに、この上なく知恵ある者とされたソクラテスが、ピュティオスのダイモーンの賛意にもよったのだとすれば——すなわち、自分の仲間のために立ち働くダイモーンによったのだとすれば——キリスト教の知恵の主張は、それに比べていかばかり尊く、いかばかり確固たるものであろうか。その息吹の前には、悪霊の力の全てが屈するのだから。

13

Haec sapientia de schola coeli deos quidem saeculi negare liberior, quae nullum Aesculapio gallinaceum reddi jubens praevaricetur, nec nova inferens daemonia, sed vetera depellens; nec adolescentiam vitians, sed omni bono pudoris informans, ideoque non unius urbis, sed universi orbis iniquam sententiam sustinens pro nomine veritatis, tanto scilicet perosioris quanto plenioris, ut et mortem non de poculo per habitum jocunditatis absorbeat, sed de patibulo et vivicomburio per omne ingenium crudelitatis exhauriat, interea in isto tenebrosiore carcere saeculi inter suos Cebetas et suos Phaedonas, si quid de anima examinandum est, ad Dei regulas dirigat.

PL 2, 648A

この、かの天の学派に発する知恵は、世の神々を否むことにおいてより自由である。それは、アエスクラピウスに雄鶏一羽を返すよう命じて自らを裏切ることもなく、新たな悪霊を持ち込むこともなく古き悪霊どもを追い払い、若者を堕落させることもなくあらゆる慎みの美徳によって彼らを育て上げる。それゆえこの知恵は、一つの都市のみならず全世界の不当な判決に耐え、真理の名のために——その真理が充実したものであるだけ、いっそう憎まれもしながら——毒杯によって快活な様子で死を飲み干すのではなく、磔柱と生きながらの火刑によって、あらゆる残酷の限りを尽くして死を汲み尽くすのである。そうしている間にも、この世という、なお暗きこの牢獄の中で、己のケベスたちや己のパイドンたちのただ中にあって、もし魂について吟味すべきことがあるならば、この知恵は神の規範へと導くのである。

14

Certe nullum alium potiorem animae demonstratorem quam auctorem reperiet; a Deo discat, quod a Deo habeat; aut nec ab alio, si nec a Deo. Quis enim revelabit quod Deus texit?

PL 2, 648B

確かに、魂については、その創造者にまさる論証者を他に見出すことはないであろう。魂は神から受けたものを神から学ぶがよい。神から学ばないのであれば、他の誰からも学んではならない。神が覆い隠したものを、いったい誰が啓示しえようか。

15

Inde sciscitandum est, unde et ignorare tutissimum est: praestat per Deum nescire, quia non revelaverit, quam per hominem scire, quia ipse praesumpserit.

PL 2, 648B

尋ねるべきはそこからであり、知らずにいることが最も安全であるのもまたそこからである。神によって——啓示しなかったがゆえに——知らずにいる方が、人間によって——自ら思い込んだがゆえに——知るよりも、はるかに優る。

Caput II

第II章PL 2, 648B
1

Plane non negabimus aliquando philosophos juxta nostra sensisse; testimonium est veritatis etiam inventus ipsius.

PL 2, 648B

確かに、哲学者たちがときに我々と同じ考えを抱いたということを、我々は否定しはしない。その発見そのものが、真理についての証しなのである。

2

Nonnunquam et in procella confusis vestigiis coeli et freti aliqui portus offenditur, prospero errore: nonnunquam et in tenebris aditus quidam et exitus deprehenduntur, caeca felicitate; sed et natura pleraque suggeruntur, quasi de publico sensu, quo animam Deus dotare dignatus est.

PL 2, 648B

時には嵐のさなか、天と海の目印が乱されていても、幸運な迷いによって、なにがしかの港に行き当たることがある。時には暗闇の中でも、盲目の僥倖によって、何らかの入り口や出口が見出されることがある。しかし、多くのことは自然そのものによっても示唆される——あたかも、神が魂に恵むにふさわしいとされた、万人に共通の感覚から出るかのように。

3

Hunc nacta philosophia ad gloriam propriae artis inflavit, prae studio [non mirum si istum ita dixerim] eloquii quidvis struere eruditi, magisque dicendo persuadentis, quam docendo.

PL 2, 648C

この感覚を手に入れた哲学は、自らの技の栄光のためにそれを膨れ上がらせた。(このように言っても不思議はあるまいが)学識ある弁舌でどのようなものでも組み立てんとする熱意のあまり、哲学は教えることよりもむしろ語ることによって説得することに傾いたのである。

4

Formas rebus imponit, eas nunc peraequat, nunc privat, de certis incerta praejudicat, provocat ad exempla, quasi comparanda sint omnia; omnia praescribit, proprietatibus etiam inter similia diversis; nihil divinae licentiae servat, leges naturae opiniones suas facit; ferrem, si naturalis ipsa, ut compos naturae de conditionis consortio probaretur.

PL 2, 649A

哲学は事物に諸々の形相を押しつけ、あるときはそれらを均し、あるときはそれらから奪い去り、確かなことがらから不確かなことを先取りして断じ、あたかもすべてが比較さるべきものであるかのように実例に訴える。哲学はすべてを規定し尽くす、似通ったものの間にさえ異なる固有性を認めながら。哲学は神の自由な裁量に何一つ委ねず、自然の法をおのれの臆説にしてしまう。もし哲学自身が自然に即したものであり、自然にあずかる者として、その境遇を分かち合う仲間であることが証されるのであれば、私はそれを容認したであろう。

5

Visa est quidem sibi et ex sacris quas putant, literis hausisse, quia plerosque auctores etiam deos existimavit antiquitas, nedum divos, ut Mercurium Aegyptium, cui praecipue Plato adsuevit: ut Silenum Phrygem, cui a pastoribus perducto ingentes aures suas Midas tradidit: ut Hermotimum, cui Clazomenii mortuo templum contulerunt; ut Orpheum, ut Musaeum, ut Pherecydem, Pythagorae magistrum.

PL 2, 649A

哲学は、自分では聖なるものと思い込んでいる文書から汲み取ったとも思い込んでいたようである。というのも、古代は多くの著者たちを、神格化された者どころか、神々そのものとさえ見なしたからである——たとえば、プラトンが特に親しんだエジプトのメルクリウス。羊飼いたちに連れて来られたのち、ミダスがその大きな耳を捧げたフリギアのシレノス。死後クラゾメナイの人々が神殿を建てたヘルモティモス。オルペウス、ムサイオス、そしてピュタゴラスの師であるフェレキュデス。

6

Quid autem, si philosophi etiam illa incursaverunt quae penes nos apocryphorum confessione damnantur, certos nihil recipiendum quod non conspiret germanae et ipso jam aevo pronatae propheticae paraturae, quando et pseudoprophetarum meminerimus, et multo prius apostatarum spirituum, qui hujusmodi quoque ingeniorum calliditate omnem faciem saeculi instruxerint?

PL 2, 649B

しかし、哲学者たちもまた、我々のもとで偽典と認められて排斥されているあの教えに、たまたま行き当たったのだとすればどうであろうか。我々は、真正であり、しかもすでにその時代において生まれ出た預言の備えと一致しないものは何も受け入れてはならないと確信している——偽預言者たちのことを思い起こすのみならず、それよりもはるかに以前から、そうした才知の狡猾さによって世のあらゆる相貌を形づくってきた背教の霊どもをも思い起こすのだから。

7

Postremo, si etiam ad ipsos Prophetas adisse credibile est indagatorem quemque sapientiae ex negotio curiositatis, tamen plus diversitatis invenias inter philosophos quam societatis, cum et in ipsa societate diversitas eorum deprehendatur.

PL 2, 649B

最後に、たとえ知恵を探求する者が皆、好奇心という仕事のゆえに預言者たち自身のもとへも赴いたということが信じうるとしても、それでもなお、哲学者たちの間には一致よりも不一致の方が多く見出されるであろう。その一致の中でさえ、彼らの間の不一致が見て取られるのだから。

8

Siquidem vera quaeque et consonantia Prophetis aut aliunde commendant, aut aliorsum subornant, cum maxima injuria veritatis, quam efficiunt aut adjuvari falsis, aut patrocinari.

PL 2, 649C

実に彼らは、真実でありまた預言者たちと調和する事柄のすべてを、別の出所から権威づけるか、あるいは別の目的へとひそかに仕向けるかする。それは真理に対する最大の不正をなすことであり、彼らは真理が偽りによって助けられるか、あるいは偽りを弁護するものとされるかの、いずれかに仕立て上げてしまうのである。

9

Hoc itaque commiserit nos et philosophos in ista praesertim materia, quod interdum communes sententias propriis argumentationibus vestiant, contrariis alicubi regulae nostrae; interdum sententias proprias communibus argumentationibus muniant, consentaneis alicubi regulae illorum; ut prope sit exclusa veritas a philosophia per veneficia in illam sua, et ideo utroque titulo societatis adversario veritatis urgemur, et communes sententias ab argumentationibus philosophorum liberare, et communes argumentationes a sententiis eorum separare, revocando quaestiones ad Dei literas, exceptis plane quae sine laqueo alicujus praejudicii ad simplex testimonium licebit adsumere: quia et ex aemulis nonnunquam testimonium necessarium, si non aemulis prosit.

PL 2, 650A

かくして、このことが特にこの主題において我々と哲学者たちとを衝突させたのであろう——すなわち、彼らは時には共通の学説を、我々の規範とは所々で相容れない、彼ら独自の論証で装う一方、時には彼ら自身の学説を、彼らの規範とは所々で一致する、共通の論証で武装するということである。そのため、真理は哲学者たち自身の真理に対する毒を用いた企みによって、ほとんど締め出されてしまいそうになる。それゆえに我々は、真理の敵との結びつきという二重の名目によって、共通の学説を哲学者たちの論証から解き放ち、共通の論証を彼らの学説から切り離し、問いを神の聖典へと立ち返らせることを迫られるのである——ただし、何らの予断の罠もなしに単純な証言として採用してよいものだけは、もちろん除く。なぜなら、張り合う相手からの証言も、それが張り合う相手の利にならぬかぎりは、時に必要となるからである。

10

Nec ignoro quanta sit sylva materiae istius apud philosophos pro numero etiam ipsorum commentatorum, quot varietates sententiarum, quot palaestrae opinionum, quot propagines quaestionum, quot implicationes expeditionum.

PL 2, 650B

私は知らぬわけではない、哲学者たちのもとで、注釈者たちの数に応じてすら、この主題の素材がいかに鬱蒼たる森であるか、学説の相違がいかに多いか、臆説の格闘場がいかに多いか、問いの枝分かれがいかに多いか、論の解きほぐしの絡み合いがいかに多いかを。

11

Sed et medicinam inspexi, sororem, ut aiunt, philosophiae, sibi quoque hoc negotium vindicantem, ut ad quam magis animae ratio pertinere videatur per corporis curam, unde et plurimum sorori refragatur, quod animam quasi coram in domicilio suo tractando magis norit.

PL 2, 650B

しかし私は医術にも目を向けた——人の言うところでは哲学の姉妹であり、この仕事もまた自らのものと主張する術である。というのも、肉体の手当てを通じて、魂の理説はむしろ医術によりふさわしく思われるからであり、それゆえ医術は姉たる哲学に対しても大いに異を唱える。なぜなら、魂をいわば面と向かって、その住処において扱うことによって、医術の方がより深く知っていると言うからである。

12

Sed viderit utriusque praestantiae ambitio. Habuit et philosophia libertatem ingenii, et medicina necessitatem artificii ad extendendos de anima retractatus: late quaeruntur incerta, latius disputantur praesumpta.

PL 2, 650B

しかし、両者の優越をめぐる功名心の如何は問うまい。哲学は才知の自由を持ち、医術は技術の必然性を持って、魂についての論議を押し広げてきた。不確かなことは広く探求され、思い込みはさらに広く論じられる。

13

Quanta difficultas probandi, tanta operositas suadendi: ut merito Heraclitus ille tenebrosus vastiores caligines animadvertens apud examinatores animae, taedio quaestionum pronuntiarit, terminos animae nequaquam invenisse omnem viam ingrediendo.

PL 2, 651A

証明することの困難が大きいほど、説得することの労苦もまた大きい。それゆえ、かの闇のヘラクレイトスが、魂を吟味する者たちのもとにいっそう深い暗雲を見て取り、問いへの倦み疲れから、あらゆる道を辿ってみても魂の境界を決して見出せなかったと言い放ったのも当然である。

14

Christiano autem paucis ad scientiam hujus rei opus est: nam et certa semper in paucis; et amplius illi quaerere non licet, quam quod inveniri licet; infinitas enim quaestiones Apostolus prohibet.

PL 2, 651A

しかし、キリスト教徒にとっては、この事柄を知るのに多くを要しない。確かなことはつねに僅かなものの内にあるからであり、また、見出すことが許される以上のことを、これ以上探求することは許されないからである。使徒は際限のない問いを禁じている。

15

Porro non amplius inveniri licet, quam quod a Deo discitur; quod autem a Deo discitur, totum est.

PL 2, 651A

しかも、神から学ばれる以上のことを見出すことは許されない。しかし、神から学ばれることは、それで全てである。

Caput III

第III章PL 2, 651A
1

Atque utinam nullas haereses oportuisset existere, ut probabiles quique emicarent (I Cor. II, 19), nihil omnino cum philosophis super anima quoque experiremur, patriarchis, ut ita dixerim, haereticorum.

PL 2, 651A

そして願わくは、「確かとされた者たちが際立って現れるため」(一コリント2:19)に異端が生じねばならぬ、などということが一切なかったならば——さすれば我々は、魂についてもまた、いわば異端者たちの家長というべき哲学者たちと、何ら関わりを持たずに済んだであろうに。

2

Siquidem et ab Apostolo jam tunc philosophia concussio veritatis providebatur. Athenis enim expertus linguatam civitatem, cum omnes illic sapientiae atque facundiae caupones degustasset, inde concepit praemonitorium illud edictum.

PL 2, 651B

実に使徒によっても、すでにそのとき、哲学は真理を揺るがすものとして見抜かれていたのである。というのも、彼はアテナイにおいて、あの饒舌な都市を身をもって経験し、そこにいた知恵と雄弁のあらゆる物売りたちを味わい尽くしたのち、そこからかの警告の布告を思い立ったのだから。

3

Proinde enim et animae ratio, per philosophatas doctrinas hominum miscentes aquas vino. Alii immortalem negant animam, alii plusquam immortalem adfirmant: alii de substantia, alii de forma, alii de unaquaque dispositione disceptant: hi statum ejus aliunde ducunt, hi exitum aliorsum abducunt, prout aut Platonis honor, aut Zenonis vigor, aut Aristotelis tenor, aut Epicuri stupor, aut Heracliti moeror, aut Empedoclis furor persuaserunt.

PL 2, 651B

そのように、魂の理説もまた、水を葡萄酒に混ぜる人間たちの哲学まみれの教説によって揺るがされている。ある者たちは魂が不死であることを否定し、ある者たちは不死以上のものであると主張する。ある者たちは実体について、ある者たちは形相について、ある者たちはそれぞれの配剤について論じ合う。ある者たちはその状態を一方から導き出し、ある者たちはその去りゆく先を他方へと連れ去る——それはプラトンの誉れによるものか、ゼノンの気概によるものか、アリストテレスの筋道によるものか、エピクロスの無感覚によるものか、ヘラクレイトスの陰鬱によるものか、エンペドクレスの狂乱によるものか、それぞれに説き伏せられた通りである。

4

Deliquit, opinor, divina doctrina, ex Judaea potius quam ex Graecia oriens. Erravit et Christus, piscatores citius quam sophistas ad praeconium emittens.

PL 2, 651C

神の教えは、思うに、過ちを犯した——ギリシアからよりむしろユダヤから出たのだから。キリストもまた誤ったのだ——漁師たちを、詭弁家たちよりも先に宣教へと遣わしたのだから。

5

Si qua igitur in hunc modum de nidoribus philosophiae candidum et purum aerem veritatis infuscant, ea erunt Christianis enubilanda, et percutientibus argumentationes originales, id est philosophicas, et opponentibus definitiones coelestes, id est dominicas: ut et illa quibus ethnici a philosophia capiuntur, destruantur, et haec quibus fideles ab haeresi concutiuntur, retundantur.

PL 2, 651C

それゆえ、もしこのようにして哲学の煙によって、真理の澄み切った清らかな大気が曇らされることがあるならば、それはキリスト教徒たちによって払い除かれねばならない——根源にある論証、すなわち哲学的な論証を打ち砕き、天上の定義、すなわち主の定義を対置することによってである。それは、異教徒たちが哲学によって捕らえられるあの論法が打ち破られ、また信徒たちが異端によって揺るがされるこの論法が鈍らされるためである。

6

Una jam congressionne decisa adversus Hermogenem, ut praefati sumus; quia animam ex Dei flatu, non ex materia vindicamus; muniti et illic divinae determinationis inobscurabili regula: Et flavit, inquit, Deus flatum vitae in faciem hominis, et factus est homo in animam vivam, utique ex Dei flatu: de isto nihil amplius revolvendum: Habet suum titulum, et suum haereticum. Caeteris hinc exordium inducam.

PL 2, 652A

一つの争いはすでに、我々が先に述べたように、ヘルモゲネスに対して決着している。すなわち我々は、魂が質料からではなく神の息吹から出たと主張するのであり、そこでもまた、神の定めの、曇らせえない規範によって守られている。「神は生命の息を人の顔に吹き入れられた。そして人は生ける魂となった」とあるとおり、まさしく神の息吹からである。この点についてはこれ以上繰り返す必要はない。この主題には、それ固有の表題があり、固有の異端者があるのだから。ここから、残る事柄への序を進めよう。

Caput IV

第IV章PL 2, 652B
1

Post definitionem census, quaestionem status patitur. Consequens enim est, ut ex Dei flatu animam professi, initium ei deputemus. Hoc Plato excludit, innatam et infectam animam volens; et natam autem docemus, et factam, ex initii constitutione.

PL 2, 652B

起源の定義の後には、状態の問いが控えている。というのも、魂が神の息吹から出たと公言した以上、魂に始まりを認めるのは当然の帰結だからである。これをプラトンは斥ける——魂は生まれたものではなく、造られてもいないと欲するのである。しかし我々は、魂が生まれたものであり、かつ造られたものでもあると説く——その始まりの成立から見て。

2

Nec statim erravimus, utrumque dicentes; quia scilicet aliud sit natum, aliud factum; utpote illud animalibus competens. Differentiae autem, sua habendo loca et tempora, habent aliquando et passivitatis commercia.

PL 2, 652B

両方を言うからといって、我々はただちに誤っているのではない。というのは、生まれたものと造られたものとは別のことであるから——前者はとりわけ生き物にふさわしいことである。しかし両者の違いは、それぞれの場所と時とを持ちながらも、時には無差別に融通し合うこともある。

3

Capit itaque et facturam dici generari, pro in esse poni, siquidem omne quod quoquo modo accipit esse, generatur. Nam et factor ipse parens facti potest dici; sic et Plato utitur.

PL 2, 652B

かくして、造られたものもまた「生まれる」と言われうる——「存在へと据えられる」という意味においてである。実に、何であれ、どのような仕方であれ存在を受け取るものは、生まれるのだから。そして造り主自身も、造られたものの親と呼ばれうる。プラトンもまたそのように用いている。

4

Igitur quantum ad fidem nostram factae nataeve animae, depulsa est philosophi opinio auctoritate prophetiae quoque.

PL 2, 652B

かくして、魂が造られたもの、あるいは生まれたものであるという我々の信仰に関する限り、哲学者の臆説は、預言の権威によってもまた退けられたのである。

Caput V

第V章PL 2, 652C
1

Accerserit Eubulum aliquem et Critolaum et Xenocratem, et isto in loco amicum Platonis Aristotelem.

PL 2, 652C

彼は、エウブロスなる者と、クリトラオスと、クセノクラテスとを、そしてこの場合にはプラトンの友アリストテレスをも、呼び寄せるがよい。

2

Fortassean extruentur magis ad auferendam animae corpulentiam, si non alios e contrario inspexerint, et quidem plures corpus animae vindicantes, nec illos dico solos qui eam de manifestis corporalibus effingunt, ut Hipparchus et Heraclitus ex igni, ut Hippon et Thales ex aqua, ut Empedocles et Critias ex sanguine, ut Epicurus ex atomis, si et atomi corpulentias de coitu suo cogunt, ut Critolaüs, et peripatetici ejus, ex quinta nescio qua substantia, si et illa corpus, quia corpora includit; sed etiam Stoicos allego, qui spiritum praedicantes animam, pene nobiscum, qua proxima inter se flatus et spiritus, tamen corpus animam facile persuadebunt.

PL 2, 653A

おそらく彼らは、魂の物体性を取り除くために、いっそう堅固に陣を築くことになるであろう——ただし、反対側の者たちに目を向けずにいるならばの話である。しかも、魂に物体を認める者たちの方が数では多いのである。私が言うのは、明白な物体的なものから魂を形づくる者たちだけではない。ヒッパルコスとヘラクレイトスは火から、ヒッポンとタレスは水から、エンペドクレスとクリティアスは血から、エピクロスは原子から(もし原子もまたその集合によって物体性を強いるのであれば)、クリトラオスとその逍遥学派の徒は何やら第五の実体から(もしそれもまた物体を含む以上、物体であるとすれば)、魂を形づくる。しかし私はストア派をも挙げよう——彼らは魂を霊と説くことで、ほとんど我々と同意見であるが(息吹と霊とは互いに近しいものであるから)、それでもなお、魂が物体であることを容易く説き伏せるであろう。

3

Denique Zeno consitum spiritum definiens animam, hoc modo instruit: Quo, inquit, digresso animal emoritur, corpus est; consito autem spiritu digresso, animal emoritur; ergo consitus spiritus corpus est: consitus autem spiritus anima est; ergo corpus est anima.

PL 2, 653A

実にゼノンは、魂を生得の霊であると定義して、次のように説き明かす。「それが去れば生き物が死ぬところのものは、物体である。しかるに生得の霊が去れば、生き物は死ぬ。ゆえに生得の霊は物体である。しかるに生得の霊は魂である。ゆえに魂は物体である」。

4

Vult et Cleanthes non solum corporis lineamentis, sed et animae notis similitudinem parentibus in filios respondere, de speculo scilicet morum et ingeniorum et adfectuum: corporis autem similitudinem et dissimilitudinem capere et animam: itaque corpus similitudini vel dissimilitudini obnoxium.

PL 2, 653B

クレアンテスもまた、肉体の輪郭においてだけでなく、魂の徴においても、親から子への類似が呼応すると考える——すなわち、習わしや才知や情動という鏡によってである。そして肉体における類似や非類似を、魂もまた帯びるのだと。ゆえに、物体こそが類似あるいは非類似を被りうるものなのである。

5

Item corporalium et incorporalium passiones inter se non communicare. Porro et animam compati corpori, cui laeso ictibus, vulneribus, ulceribus condolescit; et corpus animae, cui afflictae cura, angore, amore, coaegrescit, per detrimentum scilicet vigoris, cujus pudorem et pavorem rubore atque pallore testetur.

PL 2, 653B

また、物体的なものと非物体的なものとは、互いに受動を分かち合わないとも言う。しかも、魂は肉体と共に苦しむ——肉体が打撲や傷や潰瘍によって害されるとき、魂はともに痛むのである。肉体もまた魂と共に病む——魂が思い煩いや苦悩や恋情によって苦しめられるとき、肉体は気力の減退を通じて共に病み、魂の羞恥と恐怖とを赤面と蒼白とによって証しするのである。

6

Igitur anima corpus, ex corporalium passionum communione. Sed et Chrysippus manum ei porrigit, constituens corporalia ab incorporalibus derelinqui omnino non posse, quia nec contingantur ab eis; unde et Lucretius: Tangere enim et tangi, nisi corpus, nulla potest res; derelicto autem corpore ab anima, affici morte. Igitur corpus anima, quae, nisi corporalis, corpus non derelinqueret.

PL 2, 653B

ゆえに、物体的な受動を分かち合うことから、魂は物体である。しかもクリュシッポスもまたこれに手を貸し、物体的なものは非物体的なものによって決して見捨てられ得ないと立論する——両者は互いに触れ合うことすらないのだから。そこからルクレティウスも言う。「物体でなければ、何ものも触れることも触れられることもできない」。しかるに、肉体が魂によって見捨てられると、死に見舞われる。ゆえに、魂は物体である——もし物体的でなければ、魂は肉体を見捨てることはなかったであろうから。

Caput VI

第VI章PL 2, 653C
1

Haec Platonici, subtilitate potius quam veritate, conturbant. Omne, inquiunt, corpus, aut animale sit necesse est, aut inanimale. Et siquidem inanimale est, extrinsecus movebitur; si vero animale, intrinsecus.

PL 2, 653C

これらのことをプラトン派は、真理よりもむしろ精妙さでもって、混乱させる。すべての物体は、彼らが言うには、有生物であるか無生物であるかのいずれかでなければならない。そしてもし無生物であるならば、外から動かされる。しかしもし有生物であるならば、内から動かされる。

2

Anima autem nec intrinsecus movebitur, ut quae non sit inanimalis; nec extrinsecus, ut quae ipsa potius moveat corpus. Itaque non videri eam corpus, quae non corporalium fornia ex aliqua regione moveatur.

PL 2, 654A

しかし魂は内からも動かされることはない、無生物ではないのだから。外からも動かされることもない、むしろ魂自身が物体を動かすのだから。それゆえ魂は、物体的なものの姿をもって何らかの領域から動かされるのではないから、物体とは見えないのである。

3

Ad hoc nos mirabimur incongruentiam primo definitionis provocantis ad ea quae in animam non conveniunt. Non enim potest anima animale corpus dici, aut inanimale; cum ipsa sit quae aut faciat corpus animale, si adsit; aut inanimale, si absit ab illo.

PL 2, 654A

これに対して我々は、まずこの定義の不整合に驚くであろう。この定義は、魂にはあてはまらない事柄を持ち出しているのである。なぜなら魂は、有生物の物体とも無生物の物体とも呼ばれえないからである。魂こそが、それが在れば物体を有生物とし、それがそこから去れば物体を無生物とするものなのだから。

4

Itaque quod facit, non potest esse ipsa, ut dicatur animale vel inanimale. Anima enim dicitur substantiae suae nomine. Quod si non capit animale corpus dici aut inanimale quod est anima, quomodo provocabitur ad animalium et inanimalium corporum formam?

PL 2, 654A

したがって、あるものを成らしめる当のものが、その成らしめられたもの自体であって、有生物とか無生物とか呼ばれるはずはない。魂は魂という、それ自身の実体の名で呼ばれるのである。魂であるものが有生物の物体とも無生物の物体とも呼ばれえないとすれば、どうして有生物と無生物との物体の姿へと引き合いに出されえようか。

5

Dehinc, si corporis est moveri extrinsecus ab aliquo; ostendimus autem supra moveri animam et ab alio cum vaticinatur, cum furit, utique extrinsecus, cum ab alio: merito quod movebitur extrinsecus ab alio, secundum exempli propositionem, corpus agnoscam.

PL 2, 654B

次に、物体の特質が、何ものかによって外から動かされることであるとしよう。ところで我々は上で、魂もまた、預言する時、狂乱する時には、他のものによって動かされることを示した。これはまさしく外からのことであり、他のものによってのことである。すると、彼らの示した例の言い分に従うならば、他のものによって外から動かされるものを、私は当然物体と認めることになろう。

6

Enim vero, si ab alio moveri corporis est, quanto magis movere aliud? Anima autem movet corpus, et conatus ejus extrinsecus, foris parent.

PL 2, 654B

まことに、他のものによって動かされることが物体の特質であるならば、他のものを動かすことは、なおのことそうではないか。ところで魂は肉体を動かし、その働きかけは外に、外面に現れ出るのである。

7

Ab illa est enim impingi et pedes in incessum, et manus in contactum, et oculos in conspectum, et linguam in effatum, velut sigillario motu superficiem intus agitante. Unde haec vis incorporal animae? unde vacuae rei solida propellere?

PL 2, 654B

足を歩みへ、手を触れることへ、目を見ることへ、舌を語ることへと突き動かすのは、魂によるからである。あたかも印章を捺す動きが、内から表面を動かすかのように。非物体的な魂に、このような力がどこから来るのか。空虚なものが、どうして堅固なものを推し進めることができようか。

8

Sed quomodo divisi videntur in homine sensus corporales et intellectuales? Corporalium aiunt rerum ualitates, ut terrae, ut ignis, corporalibus sensibus renuntiari, ut tactu, ut visu: incorporalium vero intellectualibus conveniri, ut benignitatis, vel malignitatis.

PL 2, 654B

しかし人間のうちで、物体的な感覚と知的な感覚とは、どのようにして区別されて見えるのか。彼らの言うところでは、地や火のような物体的なものどもの性質は、触覚や視覚のような物体的な感覚によって報告されるが、慈愛や悪意のような非物体的なものどもの性質は、知的な感覚によって捉えられる、と。

9

Itaque incorporalem esse animam constat, cujus qualitates non corporalibus, sed intellectualibus sensibus comprehendantur. Plane, si non hujus definitionis gradum exclusero.

PL 2, 654C

したがって魂が非物体的であることは明らかである、その性質は物体的な感覚によってではなく、知的な感覚によって捉えられるのだから、と〔彼らは言う〕。確かに、私がこの定義の階梯を斥けないならば、そうであろう。

10

Ecce enim, incorporalia ostendo corporalibus sensibus subjici, sonum auditui, colorem conspectui, odorem odoratui: quorum exemplo etiam anima corpori accedit, ne dicas idcirco ea per corporales renuntiari sensus, quia corporalibus accedant.

PL 2, 654C

見よ、私は非物体的なものどもが物体的な感覚に服することを示す。音は聴覚に、色は視覚に、匂いは嗅覚に。これらの実例によって魂もまた物体に近づくのである。それらが物体的な感覚によって報告されるのは物体的なものに近づいているからだ、などとお前は言ってはならない。

11

Igitur si constat incorporalia quoque a corporalibus comprehendi, cur non et anima, quae corporalis, ab incorporalibus renuntietur? Certe definitio exclusa sit.

PL 2, 655A

したがって、非物体的なものどもさえも物体的な感覚によって捉えられることが明らかであるならば、なぜ物体的である魂もまた、非物体的な感覚によって報告されえないことがあろうか。確かに、この定義は斥けられるべきである。

12

De insignioribus argumentationibus erit etiam illa, quod omne corpus corporalibus ali judicant; animam vero ut incorporalem, incorporalibus, sapientiae scilicet studiis.

PL 2, 655A

彼らのより顕著な論法のうちには、次のようなものもある。すなわち、すべての物体は物体的なものによって養われると彼らは判じ、魂は非物体的なものであるから、非物体的なもの、すなわち知恵の探求によって養われる、というのである。

13

Sed nec hic gradus stabit, etiam Sorano methodicae medicinae instructissimo auctore respondente animam corporalibus quoque ali; denique, deficientem eam cibo plerumque fulciri. Quidni, quo adempto, in totum dilabitur ex corpore?

PL 2, 655A

しかしこの階梯もまた立ちゆかない。方法学派医術に最も精通した権威者ソラノスも、魂もまた物体的なものによって養われると答えているからである。実に、衰弱した魂は多くの場合、食物によって支えられる。当然ではないか。それが絶たれれば、魂はすっかり肉体から抜け落ちてしまうのだから。

14

Ita etiam ipse Soranus plenissime super anima commentatus quatuor voluminibus, et cum omnibus philosophorum sententiis expertus, corporalem animae substantiam vindicat, etsi illam immortalitate fraudavit. Non enim omnium est credere, quod Christianorum est.

PL 2, 655A

このようにソラノス自身も、魂について四巻にわたって最も詳細に論じ、哲学者たちのあらゆる学説を吟味した上で、魂の実体が物体的であることを擁護している。もっとも彼は魂から不死性を奪ってしまったが。なぜなら、キリスト教徒に属することを、誰もが信じるわけではないからである。

15

Sicut ergo Soranus ipse rebus ostendit animam corporalibus ali, proinde et philosophus exhibeat illam incorporalibus pasci. Sed nemo unquam cunctanti de exitu animae mulsam aquam de eloquio Platonis infudit; aut micas de minutiloquio Aristotelis infersit.

PL 2, 655B

したがって、ソラノスが事実によって魂が物体的なものによって養われることを示したのと同様に、哲学者もまた、魂が非物体的なものによって養われることを事実によって示すがよい。しかし、魂がまさに去ろうとして躊躇っている者に、プラトンの雄弁から蜜水を注いでやった者は、いまだかつて誰もいない。あるいはアリストテレスの細かな弁論から、パン屑を口に押し込んでやった者も。

16

Quid autem facient tot ac tantae animae rupicum et barbarorum, quibus alimenta sapientiae desunt, tamen indoctae prudentia pollent, et sine academiis et porticibus atticis, et carceribus Socratis, denique jejunantes philosophia, nihilominus vivunt.

PL 2, 655B

しかし、知恵の糧を持たぬ、あれほど多くのあれほど大きな粗野な者どもや異民族の魂たちは、どうするのか。彼らは学ばずして知恵に富み、アカデメイアもアッティカの柱廊もソクラテスの牢獄もなしに、つまり哲学に対して断食しながらも、それでもなお生きているのである。

17

Non enim substantiae ipsi alimenta proficiunt studiorum, sed disciplinae; quia nec opimiorem animam efficiunt, sed ornatiorem. Bene autem, quod et artes Stoici corporales adfirmant. Adeo sic quoque anima corporalis, si et artibus ali creditur.

PL 2, 655B

学問の糧は実体そのものにではなく、教えに益するのである。それは魂をより肥えたものにするのではなく、より飾られたものにするのだから。ところで好都合なことに、ストア派もまた技芸を物体的なものと断じている。かくして、技芸によっても養われると信じられる限り、魂もまた物体的なのである。

18

Sed enormis intentio philosophiae solet plerumque nec prospicere pro pedibus: sic Thales in puteum. Solet et, sententias non intelligendo, valetudinis corruptelam suspicari: sic Chrysippus ad elleborum.

PL 2, 656A

しかし哲学の度を超した専心は、多くの場合、足元さえ見通せないことがしばしばある。タレスが井戸に落ちたのはそのためである。また、学説を理解できないと、健康の乱れを疑ったりもする。クリュシッポスがエレボルスに頼ったのはそのためである。

19

Tale aliquid, opinor, ei accidit, cum duo in unum corpora negavit, alienatus a prospectu et recogitatu praegnantum, quae non singula quotidie corpora, sed et bina et terna in unius uteri ambitu perferunt.

PL 2, 656A

彼にも、思うに、似たようなことが起こったのであろう。彼は、二つの物体が一つのうちにあることを否定した時、妊婦たちの有り様を顧み思い巡らすことを忘れていたのである。妊婦たちは日々、一つの物体だけでなく、二つも三つも、一つの子宮の内に抱えて運んでいるのだから。

20

Invenitur etiam in jure civili graeca quaedam quinionem enixa filiorum, semel omnium mater, unici foetus parens multiplex, unici uteri puerpera numerosa, quae tot stipata corporibus, pene dixerim populo, sextum ipsa corpus fuit.

PL 2, 656A

市民法の中にも見出される話がある。あるギリシアの女が五つ子を産んだというのである。彼女は一度にしてすべての子の母となり、ただ一つの妊娠でありながら幾人もの親となり、ただ一つの子宮でありながら幾人もの子を産んだ女となった。かくも多くの物体に取り囲まれ、ほとんど一つの民と言ってもよいほどであった彼女自身は、第六の物体であった。

21

Universa conditio testabitur, corpora de corporibus processura jam illic esse, unde procedunt: secundum sit necesse est, quod ex alio est: nihil porro ex alio est, nisi dum gignitur: sed tunc duo sunt.

PL 2, 656B

万物の境遇そのものが証しするであろう、物体から生じ出ずる物体は、その生じ出ずる元のところに、すでにそこに在るのだ、と。他のものから在るものは、第二のものでなければならない。しかも他のものから在るものは、生まれる間においてでなければ、何も在りはしない。しかしその時には、二つのものが在るのである。

Caput VII

第VII章PL 2, 656B
1

Quantum ad philosophos, satis haec; quia quantum ad nostros, ex abundanti, quibus corporalitas animae in ipso Evangelio relucebit. Dolet apud inferos anima cujusdam, punitur in flamma, et cruciatur in lingua, et de digito animae felicioris implorat solatium roris.

PL 2, 656B

哲学者たちに対しては、これで十分である。というのも、我々の仲間に対しては、余分に述べるまでのことだからである。彼らには、魂の物体性が福音書そのもののうちに輝き現れるであろう。ある者の魂は陰府にあって苦しみ、炎の中で罰せられ、舌において責め苦を受け、より幸いな魂の指から露の慰めを乞い求める。

2

Imaginem existimas exitum illum pauperis laetantis et divitis moerentis? Et quid illic Lazari nomen, si non in veritate res est? Sed etsi imago credenda est, testimonium erit veritatis.

PL 2, 656B

お前は、喜ぶ貧者と嘆く富者とのあの最期を、単なる像だと思うのか。そこにあるラザロの名は、それが現実の事柄でないならば、一体何であろうか。しかし、たとえそれを像だと信じねばならぬとしても、それは真理の証しとなるであろう。

3

Si enim non haberet anima corpus, non caperet imago animae imaginem corporis: nec mentiretur de corporalibus membris Scriptura, si non erant.

PL 2, 657A

もし魂が物体を持たないのであれば、魂の像は肉体の像を受け入れなかったであろう。また、もし物体的な肢体が実在しなかったのであれば、聖典がそれについて偽りを語ることもなかったであろう。

4

Quid est autem illud quod ad inferna transfertur post divortium corporis? quod detinetur? quod in diem judicii reservatur? ad quod et Christus moriendo descendit? puto ad animas Patriarcharum. Sed quamobrem, si nihil anima sub terris?

PL 2, 657A

しかし、肉体との離別の後に陰府へと運ばれるもの、それは何であるのか。留め置かれるもの、審判の日のために取っておかれるもの、キリストが死をもって降りて行った先のものとは。それは族長たちの魂へであると私は思う。しかし、もし魂が地の下では何ものでもないのなら、それは何のためであろうか。

5

Nihil enim, si non corpus: incorporalitas enim ab omni genere custodiae libera est, immunis a poena et a fovela. Per quod enim punitur aut fovetur, hoc erit corpus; reddam de isto plenius et opportunius.

PL 2, 657A

というのも、もし物体でないならば、魂は何ものでもないからである。非物体性は、あらゆる種類の拘留から自由であり、刑罰からも慰めからも免れているのだから。何かによって罰せられたり慰められたりするならば、そのものは物体でなければならない。この点については、もっと詳しく、しかるべき機会に述べることにしよう。

6

Igitur si quid tormenti sive solatii anima praecerpit in carcere seu diversorio inferum, in igni, vel in sinu Abrahae, probata erit corporalitas animae. Incorporalitas enim nihil patitur, non habens per quod pati possit: aut si habet, hoc erit corpus.

PL 2, 657A

したがって、もし魂が、陰府という牢獄あるいは宿りの場所において、火の中であれ、アブラハムの懐であれ、何らかの責め苦あるいは慰めを先取りして受けるのであれば、魂の物体性は証明されたことになろう。非物体性は何も被ることがない、被りうる手立てを持たないのだから。もし持つのであれば、それは物体であろう。

7

In quantum enim omne corporale, passibile est; in tantum, quod passibile est, corporale est.

PL 2, 657B

物体的なものはすべて受苦しうるものである限りにおいて、受苦しうるものは物体的なのである。

Caput VIII

第VIII章PL 2, 657B
1

Abruptum alioquin et absurdum, idcirco quid de corporalium eximere censu, quia caeteris corporalibus exemplis non adaequet; ubi proprietatum privata discrimina, per quae magnificentia auctoris ex operum eorumdem diversitate signatur; ut sint tam discreta quam paria, tam amica quam et aemula.

PL 2, 657B

ともあれ、他の物体的な実例と釣り合わないからといって、あるものを物体の部類から除外するのは、性急であり不合理なことである。そこには特質の個々の相違があり、それによって創造者の壮麗さが、同じ作品群の多様性を通して示されているのだから。物体は、等しくありながら異なり、親しみ合いながら張り合うものなのである。

2

Siquidem et ipsi philosophi ex contrariis universa constare condicunt, secundum amicitiam et inimicitiam Empedoclis.

PL 2, 657B

実に哲学者たち自身も、エンペドクレスの友愛と敵対とに従い、万物は相反するものから成り立っていると一致して認めているのである。

3

Sic igitur etsi corporalia incorporalibus objacent, ipsa quoque inter se differunt, ut differentia species eorum ampliet, non genus mutet: ut sint corporalia, sic multa in Dei gloriam, dum varia; sic varia, dum diversa; dum his alii qualitatum sensus, alii illis; dum his alia alimenta, alia illis; dum haec invisibilia, illa visibilia; dum haec gravia, illa levia.

PL 2, 657C

かくして、物体的なものは非物体的なものと対立して置かれてはいるものの、物体的なもの同士もまた互いに異なる。ただしその相違は、それらの種を増し広げるのであって、類を変えるのではない。物体的なものであることに変わりはなく、それでいて神の栄光のために多様なのである。多様であるがゆえに種々異なり、あるものには或る性質の感覚が、他のものには別の感覚が備わり、あるものには或る糧が、他のものには別の糧があり、あるものは目に見えず、他のものは目に見え、あるものは重く、他のものは軽いのである。

4

Aiunt enim et idcirco animam incorporalem renuntiandam, quia, digressa ea, graviora efficiantur corpora defunctorum, cum leviora esse deberent, unius corporis pondere exempto, si anima corpus.

PL 2, 658A

彼らはまた、次の理由によっても魂は非物体的であると宣言すべきだと言う。すなわち、魂が去った時、死者の肉体はより重くなるが、もし魂が物体であるならば、一つの物体分の重さが取り除かれるのだから、かえってより軽くなるはずだ、というのである。

5

Quid enim, inquit Soranus, si mare negent corpus, quia extra mare immobilis et gravis navis efficitur? Quanto ergo validius corpus animae, quod tanti postea ponderis corpus levissima mobilitate circumfert?

PL 2, 658A

しかし、とソラノスは言う、船が海の外に出ると動かず重くなるからといって、海は物体ではないと彼らが言い張るとすればどうであろうか。それゆえ、後にはあれほどの重さとなる肉体を、この上ない軽やかな動きをもって運び回す魂の物体は、いかにより強力なものであろうか。

6

Caeterum est invisibilis anima, et pro conditione corporis sui, et pro proprietate substantiae, et pro natura etiam eorum quibus invisibilis esse sortita est.

PL 2, 658A

しかし魂が目に見えないのは、その物体の境遇に応じてであり、実体の特質に応じてであり、さらには、それに対して目に見えぬものとして定められた者たちの本性に応じてでもある。

7

Solem noctuae nesciunt oculi; aquilae ita sustinent, ut natorum suorum generositatem de pupillarum audacia judicent: alioqui non educabunt, ut degenerem, quem solis radius averterit.

PL 2, 658B

フクロウの目は太陽を知らない。鷲の目はそれに耐え、瞳の大胆さによって己の雛の血統の高貴さを判定するほどである。さもなくば、太陽の光線に目をそむけた雛を、劣った子として育てないのである。

8

Est adeo alteri quid invisibile, alteri non, quod non ideo incorporale sit, quia non ex aequo vis valet.

PL 2, 658B

かくして、あるものに対しては目に見えぬものが、他のものに対してはそうでないということがある。しかしそれは、力が等しく働かないからであって、それゆえに非物体的であるわけではない。

9

Sol enim corpus, siquidem ignis; sed quod aquila confiteatur, neget noctua; non tamen praejudicans aquilae: tantumdem et animae corpus invisibile carni si forte, spiritus vero visibile: sic Joannes, in spiritu Dei factus, animas martyrum conspicit (Apoc. VI, 20).

PL 2, 658B

太陽は物体である、火である以上は。しかし鷲がそう認めることを、フクロウは否定するだろう。とはいえそれは鷲に対して不利な判断をするものではない。同様に、魂の物体も、もし肉に対しては目に見えぬとしても、霊に対してはまさに目に見えるものであろう。かくしてヨハネは、神の霊のうちに置かれて、殉教者たちの魂を見たのである(黙示録6:20)。

Caput IX

第IX章PL 2, 658C
1

Cum animae corpus adserimus propriae qualitatis et sui generis, jam haec conditio proprietatis de caeteris accidentibus corpulentiae praejudicavit, aut haec adesse ei quam corpus ostendimus, sed et ipsa sui generis, pro corporis proprietate; aut et si non adsint, hoc esse proprietatis, non adesse corpori animae. quae corporibus caeteris adsint.

PL 2, 658C

我々が、魂の物体はそれに固有な性質と類とを持つと主張する時、この固有性という境遇はすでに、物体性に伴うその他の付帯性についても判断を下している。すなわち、我々が物体であると示したそのものには、これらの付帯性が具わっているとしても、それ自体もまたその物体の特質に応じて独自の類のものであるか、あるいは、たとえ具わっていないとしても、他の物体に具わる付帯性が魂の物体には具わらないということ自体が、その固有性なのである。

2

Et tamen non inconstanter profitebimur, solemniora quaeque, et omnimode debita corpulentiae, adesse animae quoque, ut habitum, ut terminum, ut illud trifariam distantivum, longitudinem dico, et latitudinem, et sublimitatem, quibus metantur corpora philosophi.

PL 2, 659A

とはいえ、我々は一貫性を欠くことなく、物体性にとってごく普通のもの、あらゆる点で当然に備わっているとされるものが、魂にもまた具わっていることを公言しよう。すなわち、有りようであり、境界であり、かの三様に分かたれるもの、すなわち長さと幅と高さである。哲学者たちはこれらによって物体を測るのである。

3

Quid nunc, quod et effigiem animae damus, Platone nolente, quasi periclitetur de animae immortalitate?

PL 2, 659A

さて、我々が魂に姿をも与えるということについては、どうであろうか。プラトンはこれを望まない、あたかも魂の不死性が危うくなるかのように。

4

Omne enim effigiatum compositum et structile adfirmat: dissolubile autem, omne composititium et structile: sed animam immortalem: igitur indissolubilem, qua immortalem, et ineffigiatam, qua indissolubilem.

PL 2, 659A

というのも、彼は、姿を持つものはすべて複合的で組み立てられたものだと言い張るからである。しかるに複合的で組み立てられたものはすべて分解しうる。しかし魂は不死である。それゆえ魂は、不死である限り分解されえず、分解されえない限り姿を持たないことになる、と〔プラトンは言う〕。

5

Caeterum composititiam et structilem, si effigiatam; tanquam alio eam modo effigians intellectualibus formis, pulchram justitia et disciplinis philosophiae, deformem vero contrariis artibus.

PL 2, 659B

しかし、もし魂が姿を持つならば複合的で組み立てられたものになるとしつつ、プラトンは別の仕方で魂に姿を与えている。知的な形をもって、すなわち正義と哲学の教えとによって美しく、それに反する術によって醜くする、というように。

6

Sed nos corporales quoque illi inscribimus lineas, non tantum ex fiducia corporalitatis per aestimationem, verum et ex constantia gratiae per revelationem. Nam quia spiritalia charismata agnoscimus, post Joannem quoque prophetiam meruimus consequi.

PL 2, 659B

しかし我々は、それに物体的な輪郭をも書き記す。単に推し量ることによる物体性への確信からだけではなく、啓示による恩寵の確かさからでもある。というのも、我々は霊的な賜物を認めているので、ヨハネの後にも、預言を得るにふさわしい者とされたからである。

7

Est hodie soror apud nos revelationum charismata sortita, quas in ecclesia inter dominica solemnia per ecstasin in spiritu patitur; conversatur cum angelis, aliquando etiam cum Domino, et videt et audit sacramenta, et quorumdam corda dignoscit, et medicinas desiderantibus submittit.

PL 2, 659B

今日、我々のもとには、啓示の賜物を得た姉妹がいる。彼女は教会の中で、主の日の祭儀の間に、エクスタシスによって霊のうちにそれを受ける。天使たちと語らい、時には主とも語らい、秘義を見また聞き、ある人々の心を見分け、それを求める者たちに癒しを授ける。

8

Jam vero, prout Scripturae leguntur, aut Psalmi canuntur, aut adlocutiones proferuntur, aut petitiones delegantur, ita inde materiae visionibus subministrantur. Forte nescio quid de anima disserueramus, cum ea soror in spiritu esset.

PL 2, 660A

さて、聖典が読まれるのに応じて、あるいは詩篇が歌われるのに応じて、あるいは説教が語られるのに応じて、あるいは祈願が捧げられるのに応じて、それに応じた材料が幻視に供給されるのである。たまたま、あの姉妹が霊にあった時、我々は魂について何やら論じていた。

9

Post transacta solemnia, dimissa plebe, quo usu solet nobis renuntiare quae viderit (nam et diligentissime digeruntur, ut etiam probentur): Inter caetera, inquit, ostensa est mihi anima corporaliter, et spiritus videbatur, sed non inanis et vacuae qualitatis, imo quae etiam teneri repromitteret, tenera, et lucida, et aerii coloris, et forma per omnia humana.

PL 2, 660A

祭儀が終わり、会衆が解散した後、彼女は見たことを我々に告げるのを常としている(それは、確かめられるようにと、実に丹念に記録されるのである)。彼女は言う、「そのほかにも、魂が物体的に私に示された。それは霊のように見えたが、空虚で内容のない性質のものではなく、それどころか触れることさえ約束するかのようなものであった。柔らかく、輝いており、大気の色をしていて、その形はすべての点で人間のものであった」と。

10

Hoc visio, et Deus testis, et Apostolus charismatum in Ecclesia futurorum idoneus sponsor; tu, nec si res ipsa de singulis persuaserit, credas! Si enim corpus anima, sine dubio inter illa quae supra sumus professi.

PL 2, 660A

これは幻視である。神がその証人であり、使徒は教会における未来の賜物の相応しい保証人である。お前は、たとえその事実そのものが個々の点について説得したとしても、信じようとしないであろう。もし魂が物体であるならば、それは疑いなく、我々が上で公言したことどもの一つである。

11

Proinde et coloris proprietas omni corpori adhaeret; quem igitur alium animae aestimabis colorem, quam aerium ac lucidum?

PL 2, 660B

したがって、色という特質はあらゆる物体に付随する。それならば、お前は魂に、大気の色で輝いているという以外の、いかなる色を推し量るというのか。

12

Non ut aer sit ipsa substantia ejus, etsi hoc Aenesidemo visum est et Anaximeni, puto secundum quosdam, et Heraclito; nec ut lumen, etsi hoc placuit pontico Heraclidi.

PL 2, 660B

それは大気そのものが魂の実体であるという意味ではない。もっとも、アイネシデモスにはそう見え、ある人々によればアナクシメネスにも、そしてヘラクレイトスにもそう見えたと私は思うが。また光そのものであるという意味でもない。もっとも、ポントスのヘラクレイデスはそれを良しとしたのだが。

13

Nam et cerauneis gemmis non ideo substantia ignita est, quod coruscent rutilato rubore; nec beryllis ideo aquosa materia est, quod fluctuent colato nitore. Quanta enim et alia color sociat, natura dissociat!

PL 2, 660B

というのも、雷石が赤みがかった輝きで煌めくからといって、その実体が燃えているわけではないし、緑柱石が澄んだ光沢で揺らめくからといって、その材質が水のようなものであるわけでもないからである。色が結びつけるものを、本性がいかに多く切り離すことか。

14

Sed quoniam omne tenue atque perlucidum aeris aemulum est, hoc erit anima, qua flatus est et spiritus tradux. Siquidem, prae ipsa tenuitatis subtilitate, de fide corporalitatis periclitatur.

PL 2, 661A

しかし、すべて希薄で透き通ったものは大気に似通うのであるから、魂もまたそうであろう、魂は息吹であり、霊の伝わりなのだから。実にその希薄さのあまりの精妙さゆえに、その物体性の信頼性が危うくなるほどである。

15

Sic et effigiem de sensu jam tuo concipe non aliam animae humanae deputandam praeter humanam, et quidem ejus corporis quod unaquaeque circumtulit.

PL 2, 661A

同様に、お前自身の感覚から、魂の姿を思い描くがよい。人間の魂には、人間の姿以外のものが割り当てられるべきではない。しかも、それぞれの魂が身にまとってきたその肉体の姿以外には。

16

Hoc nos sapere interim primordii contemplatio inducat: Recogita enim, cum Deus flasset in faciem hominis flatum vitae, et factus esset homo in animam vivam, totum utique per faciem statim flatum illum in interiora transmissum, et per universa corporis spatia diffusum, simulque divina aspiratione densatum, omni intus linea expressum esse, quam densatus impleverat, et velut in forma gelasse.

PL 2, 661A

さしあたり、我々にこのことを悟らせるのは、太初の観想である。思い起こすがよい、神が人間の顔に命の息吹を吹き込み、人間が生ける魂となった時、その息吹はただちに顔を通ってことごとく内部へと送り込まれ、肉体のあらゆる隅々にまで行き渡り、しかも神的な吹き込みによって凝集され、その凝集したものが満たしたところの、内なるあらゆる輪郭を写し取り、いわば姿へと凝り固まったのである。

17

Inde igitur et corpulentia animae ex densatione solidata est, et effigies expressione formata.

PL 2, 661A

こうして、魂の物体性は凝集によって固められ、その姿は写し取りによって形づくられたのである。

18

Hic erit homo interior, alius exterior, dupliciter unus: habens et ille oculos et aures suas, quibus populus Dominum audire et videre debuerat; habens et caeteros artus, per quos et in cogitatibus utitur, et in somniis fungitur.

PL 2, 661B

これが内なる人であり、他方は外なる人であって、二重にして一つの人間である。あの内なる人もまた、それ自身の目と耳とを持っており、それによって民は主を聞き、見るべきであった。またその他の肢体をも持っており、それによって思念のうちにそれらを用い、夢のうちにそれらを働かせるのである。

19

Sic et diviti apud inferos lingua est, et pauperi digitus, et sinus Abrahae. Per has lineas et animae martyrum sub altari intelliguntur. A primordio enim in Adam concreta et configurata corpori anima, ut totius substantiae, ita et conditionis istius semen effecit.

PL 2, 661B

同様に、陰府にある富者には舌があり、貧者には指があり、アブラハムの懐がある。これらの輪郭によって、祭壇の下にある殉教者たちの魂もまた理解されるのである。というのも、魂は太初よりアダムにおいて肉体と共に凝り固まり形づくられたのであるから、実体の全体についてと同様、この境遇についても、その種となったのである。

Caput X

第X章PL 2, 661B
1

Pertinet ad statum fidei, simplicem animam determinare, secundum Platonem, id est, uniformem dumtaxat substantiae nomine. Viderint artes et disciplinae, viderint et haereses.

PL 2, 661B

信仰の立場からすれば、魂を単一なものと規定することが肝要である。プラトンに従えば、それは実体の名において一様であるというだけの意味である。技術や学問がどう言おうと、それに任せておこう。異端がどう言おうと、それにも任せておこう。

2

Quidam enim volunt, aliam illi substantiam naturalem inesse, spiritum; quasi aliud sit vivere, quod venit ab anima; aliud spirare, quod fiat a spiritu: nam et animalibus non omnibus utrumque adesse.

PL 2, 661C

というのも、ある者たちは、魂には別の自然的実体、すなわち霊が内在すると考えたがるからである。あたかも、魂から来る生きることと、霊によってなされる息をすることとが別のものであるかのように。実に、すべての動物にこの両方が備わっているわけではない、と〔彼らは言う〕。

3

Pleraque enim vivere solummodo, non etiam spirare, eo quod non habeant organa spiritus, pulmones et arterias.

PL 2, 662A

大多数の動物は生きるだけで、息をすることはない。霊の器官、すなわち肺と動脈とを持たないからだという。

4

Quale est autem, in examinatione humanae animae, culicis atque formicae argumenta respicere? quando et vitalia, pro cujusque generis dispositione, omnibus propria animalibus temperavit artifex Deus, ut nulla inde conjectura captanda sit.

PL 2, 662A

だが、人間の魂を吟味するのに、蚊や蟻の論拠を顧みるとは、いかなることであろうか。造り主なる神は、それぞれの種の配剤に応じて、生命に関わる器官をすべての動物にふさわしく調えられたのであるから、そこから何らの推測も引き出すべきではない。

5

Nam neque homo, si pulmonibus et arteriis structus est, idcirco aliunde spirabit, aliunde vivet: neque formica, si membris hujusmodi caret, idcirco negabitur spirare, quasi solummodo vivens. Cui vero tantum patuit in Dei opera, ut alicui haec deesse praesumpserit?

PL 2, 662A

というのも、人間が肺と動脈とをもって組み立てられているからといって、それゆえに、息をすることと生きることとが別の源から来るわけではないし、蟻がこのような器官を欠いているからといって、それゆえに、ただ生きているだけであるかのように、息をすることを否定されるわけでもないからである。神の御業について、誰がこれほどまでに見通し、ある動物にはこれが欠けていると決めてかかることができたであろうか。

6

Herophilus ille, medicus aut lanius, qui sexcentos exsecuit ut naturam scrutaretur, qui hominem odiit ut nosset, nescio an omnia interna ejus liquido exploravit, ipsa morte mutante quae vixerant, et morte non simplici, sed ipsa inter artificia exsectionis errante.

PL 2, 662A

あの医者、いや屠殺者と言うべきヘロフィロスは、本性を探るために六百人を解剖した者であり、知るために人間を憎んだ者であるが、その内部のすべてを明瞭に究めたかどうか、私は知らない。生きていたものは死そのものによって変質してしまうからであり、しかもその死は単純な死ではなく、切開の技のただ中で〔生から死へと〕移り変わっていく死だからである。

7

Philosophi pro certo renuntiaverunt, culicibus et formicis et tineis deesse pulmones et arterias. Dic mihi, inspector curiosissime, oculos habent ad videndum? Atquin et pergunt quo volunt, et vitant et adpetunt quae videndo sciunt; designa oculos, denota pupulas.

PL 2, 662B

哲学者たちは、蚊や蟻や蛾には肺と動脈とが欠けていると、確かなこととして告げた。私に言ってみよ、詮索好きなことこの上ない観察者よ、それらは見るための目を持っているか。しかるに、それらは行きたいところへ進み、見ることによって知ったものを避けたり求めたりする。目を指し示し、瞳を示してみよ。

8

Sed et exedunt tineae; demonstra mandibulas, deprome genuinos. Sed et personant culices, ne in tenebris quidem aurium caeci: tubam pariter et lanceam oris illius ostende.

PL 2, 662B

だが、蛾は食い荒らす。顎を示し、奥歯を取り出してみせよ。だが、蚊は羽音を響かせる。闇の中でさえ耳が利かぬわけではない。ラッパでもあり槍でもあるその口を示してみせよ。

9

Quodvis animal, unius licet puncti, aliquo alatur necesse est; exhibe pabuli transmittendi, decoquendi, defaecandique membra. Quid ergo dicemus?

PL 2, 662B

どのような動物であれ、たとえ一点ほどの小ささであっても、何かによって養われねばならない。餌を送り込み、消化し、排出するための器官を示してみせよ。では我々は何と言うべきか。

10

Si per haec vivitur, erunt haec in omnibus utique quae vivunt, etsi non videntur, etsi non adprehenduntur pro mediocritate: hoc magis credas, si Deum recogites tantum artificem in modicis, quantum et in maximis.

PL 2, 662B

もしこれらの器官によって生きているのならば、それらは、たとえ見えなくとも、その小ささゆえに捉えられなくとも、生きているすべてのものに必ず備わっているはずである。神が、いと大いなるものにおいてと同じだけ、いと小さきものにおいても偉大な造り主であることを思い起こすなら、なおのことそう信じるべきである。

11

Si vero non putas capere tam minuta corpuscula Dei ingenium, sic quoque magnificentiam ejus agnoscas, quod modicis animalibus, sine necessariis membris nihilominus vivere instruxerit, salvo etiam visu sine oculis, et esu sine denticulis, et digestu sine alveis: quemadmodum et incedunt quaedam sine pedibus, manante impetu, quod angues; et insurgente conatu, quod vermes; et spumante reptatu, quod limaces.

PL 2, 662C

だが、もしそれほど微小な小体が神の才知を容れうるとは思えないのであれば、それでもなお、神の偉大さをこう認めるがよい。すなわち、神は、小さな動物たちに、必要な器官なしにもなお生きるすべを備えられたのであり、目なくして見ることも、小さな歯なくして食することも、消化管なくして消化することも損なわれてはいない。ちょうど、ある動物が足なくして進むように——蛇は流れるような勢いによって、蚯蚓は身を起こす動きによって、蛞蝓は泡立つ這いずりによって進むのと同じである。

12

Ita et spirari cur non putes sine pulmonum follibus, et sine fistulis arteriarum? ut pro magno amplectaris argumento, idcirco animae humanae spiritum accedere, quia sint quae spiritu careant; et idcirco ea spiritu carere, quia flaturalibus artubus structa non sint.

PL 2, 663A

同様に、肺のふいごなしに、動脈の管なしにも息はなされうると、なぜ考えないのか。そのために、お前は、人間の魂に霊が付け加わるのは霊を欠くものがあるからであり、それらが霊を欠くのは息をするための器官をもって組み立てられていないからだ、という主張を、大した論拠として抱え込むことになるのである。

13

Vivere sine spiritu existimas aliquid, spirare sine pulmonibus non putas? Quid est, oro te, spirare? flatum, opinor, ex semetipso agere. Quid est non vivere? flatum, opinor, ex semetipso non agere. Hoc enim respondere debeo, si non idem est spirare quod vivere.

PL 2, 663A

お前は、霊なしに生きることは何かしらありうると思うのに、肺なしに息をすることはありえないと思うのか。私はお前に問う、息をするとは何であるか。それは、思うに、自分自身から息を送り出すことである。生きていないとは何であるか。それは、思うに、自分自身から息を送り出さないことである。もし息をすることと生きることとが同じでないのなら、私はこう答えねばならない。

14

Sed mortui erit non agere flatum: ergo viventis est agere flatum. Sed et spirantis est agere flatum: ergo et spirare viventis est. Utrumque si sine anima decurrere potuisset, non fuisset animae spirare, sed solummodo vivere.

PL 2, 663B

しかし、息を送り出さないことは死者に属することである。ゆえに、息を送り出すことは生きている者に属する。しかし、息を送り出すことは息をする者にも属する。ゆえに、息をすることもまた生きている者に属する。もしこの両方が魂なしに営まれることができたのであれば、息をすることは魂に属さず、ただ生きることだけが魂に属したであろう。

15

Atenim vivere spirare est, et spirare vivere est. Ergo totum hoc, et spirare et vivere, ejus est, cujus et vivere, id est animae.

PL 2, 663B

しかし、生きることは息をすることであり、息をすることは生きることである。ゆえに、息をすることと生きることとの全体は、生きることが属するその同じもの、すなわち魂に属するのである。

16

Denique, si separas spiritum et animam, separa et opera: agant in discreto aliquid ambo, seersum anima, scorsum spiritus: anima sine spiritu vivat, spiritus sine anima spiret; alterum relinquat corpora, alterum remaneat, mors et vita conveniant.

PL 2, 663B

結局、もしお前が霊と魂とを分けるのであれば、その働きも分けよ。両者がそれぞれ切り離されて何かをなすがよい——魂は魂で、霊は霊で。魂は霊なしに生き、霊は魂なしに息をするがよい。一方は肉体を去り、他方は留まるがよい。死と生とが〔同じ肉体のうちに〕共存することになるがよい。

17

Si enim duo sunt, anima et spiritus, dividi possunt, ut divisione eorum, alterius discedentis, alterius immanentis, mortis et vitae concursus eveniat. Sed nullo modo eveniet: ergo duo non erunt, quae dividi non possunt; quae dividi possent, si fuissent.

PL 2, 663B

もし魂と霊とが二つのものであるならば、それらは分割されうるはずであり、その分割によって、一方が去り、他方が留まることで、死と生との同時発生が起こるはずである。しかし、それはどのような仕方でも起こらない。ゆえに、分割されえないものは二つではないことになる。もし二つであったなら、分割されえたはずだからである。

18

Sed licet et duo esse concreta. Sed non erunt concreta, si aliud est vivere, aliud spirare. Distinguunt substantias opera: et quanto nunc firmius est, ut unum credas, cum distantiam non das, ut ipsa sit anima spiritus, dum ipsius est spirare, cujus et vivere!

PL 2, 663C

だが、二つのものが一つに融合していることもありうるとしよう。だが、もし生きることと息をすることとが別のものであれば、それらは融合したものとはならないであろう。働きは実体を区別するものだからである。ならば、お前が両者に隔たりを認めず、生きることの属するその同じものに息をすることも属するとして、魂そのものが霊であると信じることは、いまや、なんと確かなことであろうか。

19

Quid enim, si diem aliud habere velis, aliud lucem quae accidat diei? cum dies ipsa lux sit. Plane erunt et alia genera lucis, ut ex ignium ministerio. Erunt enim et aliae spiritus species, ut ex Deo, ut ex diabolo.

PL 2, 664A

なぜなら、もしお前が、昼を一つのものとし、昼に付帯する光を別のものとしようとするなら、どうであろうか。昼そのものが光であるのに。確かに、火の働きによるような、光の別の種類もあるであろう。同様に、神から来るもの、悪魔から来るもののような、霊の別の種類もあるであろう。

20

Ita cum de anima et spiritu agitur, ipsa erit anima spiritus, sicut ipsa dies lux. Ipsum est enim quid, per quod est quid.

PL 2, 664A

かくして、魂と霊とが論じられるとき、昼そのものが光であるように、魂そのものが霊なのである。あるものがあるものであるのは、それを通してそれがそれであるところの、まさにそのものによってだからである。

Caput XI

第XI章PL 2, 664A
1

Sed ut animam spiritum dicam, praesentis quaestionis ratio compellit, quia spirare alii substantiae adscribitur: hoc dum animae vindicamus, quam uniformem et simplicem agnoscimus, spiritum necesse est certa conditione dicamus; non status nomine, sed actus; nec substantiae titulo, sed operae; quia spirat, non quia spiritus proprie est: nam et flare, spirare est.

PL 2, 664A

だが、私が魂を霊と呼ぶのは、今この問いの筋道がそう強いるからである。というのも、息をすることは別の実体に帰せられているからである。この〔息をすること〕を、我々が一様で単一なものと認める魂のものとして主張するにあたり、霊という語を用いることが必要であるが、それはある限定のもとにおいてでなければならない——状態の名としてではなく働きの名として、実体の呼称としてではなく作用の呼称として。それは魂が息をするからであって、本来的な意味で霊であるからではない。実に、吹くこともまた息をすることだからである。

2

Ita et animam, quam flatum ex proprietate defendimus, spiritum nunc ex necessitate pronuntiamus. Caeterum adversus Hermogenem, qui eam ex materia, non ex Dei flatu contendit, flatum proprie tuemur.

PL 2, 664B

かくして、我々が本来的な意味で息吹であると擁護してきた魂を、いまは必要に迫られて霊であると言い表す。しかし、魂は神の息吹からではなく質料から生じたと論じるヘルモゲネスに対しては、我々は本来的な意味での息吹を擁護するのである。

3

Ille enim, adversus ipsius Scripturae fidem, flatum in spiritu vertit: ut dum incredibile est, spiritum Dei in delictum, et mox in judicium devenire, ex materia potius anima credatur, quam ex Dei spiritu.

PL 2, 664B

というのも、彼は、聖典そのものの信頼性に反して、息吹を霊へとすり替えるからである。神の霊が罪に、そしてやがては裁きに陥ることが信じがたいがゆえに、魂は神の霊からよりも、むしろ質料から生じたと信じられるようにするためである。

4

Idcirco nos et illic flatum eam defendimus, non spiritum, secundum Scripturam, et secundum spiritus distinctionem: et hic spiritum ingratis pronuntiamus, secundum spirandi et flandi communionem. Illic de substantia quaestio est: spirare enim substantiae actus est.

PL 2, 664B

それゆえ、我々は、かの箇所〔ヘルモゲネス論駁〕では、聖典に従い、また霊との区別に従って、魂を霊ではなく息吹であると擁護し、ここでは、息をすることと吹くこととの共通性に従って、不本意ながら霊であると言い表すのである。かの箇所では実体についての問いであった。息をすることは実体の働きだからである。

5

Nec diutius de isto, nisi propter haereticos, qui nescio quod spiritale semen infulciunt animae, de Sophiae matris occulta liberalitate conlatum, ignorante factore, cum Scriptura factoris magis Dei sui conscia, nihil amplius promulgaverit, quam Deum flantem in faciem hominis flatum vitae, et hominem factum in animam vivam, per quam exinde et vivat et spiret: satis declarans differentias spiritus et animae, insequentibus instrumentis, ipso Deo pronuntiante (Is. LVII, 16): Spiritus ex me prodivit. et flatum omnem ego feci.

PL 2, 664C

これについては、異端者たちのゆえでなければ、これ以上長く論じはしない。彼らは、母なるソフィアの秘められた気前よさから授けられた、何やら霊的な種を魂に押し込むが、造り主はそれを知らないという。だが、聖典は、むしろその造り主なる神をよく知っており、神が人の顔に命の息吹を吹き入れたこと、そして人が生ける魂となったこと、その魂によって以後、人は生き、また息をすること、それ以上のことは何も告げてはいない。聖典は、後に続く書において、神ご自身にこう語らせることで、霊と魂との相違を十分に明らかにしている(イザヤ57:16)。「霊はわたしから出で、あらゆる息吹をわたしが造った」。

6

Et anima enim flatus factus ex spiritu. Et rursus (Is. XLII, 5): Qui dedit flatum populo super terram, et spiritum calcantibus eam .

PL 2, 665A

実に、魂もまた、霊から造られた息吹だからである。そしてまた(イザヤ42:5)。「地の上なる民に息吹を与え、それを踏む者たちに霊を与えた方」。

7

Primo enim anima, id est flatus, populo in terra incedenti, id est in carne carnaliter agenti, postea spiritus eis qui terram calcant, id est opera carnis subigunt: quia et Apostolus (I Cor. XV, 46): Non primum quod spiritale est, sed quod animale, postea spiritale.

PL 2, 665A

すなわち、まず魂、すなわち息吹が、地の上を歩む民に、つまり肉のうちにあって肉に従って行う者に与えられ、後に霊が、地を踏みしだく者たち、すなわち肉の業を制する者たちに与えられるのである。使徒もまた(一コリント15:46)こう言っている。「先にあるのは霊的なものではなく、魂的なものであり、その後に霊的なものがある」。

8

Nam etsi Adam statim prophetavit magnum illum sacramentum in Christum et Ecclesiam (Eph. V, 30, 31): Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro ex carne mea; propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adglutinabit se uxori suae, et erunt duo in carnem unam; accidentiam spiritus passus est: cecidit enim ecstasis super illum, Sancti Spiritus vis, operatrix prophetiae.

PL 2, 665A

というのも、アダムは、キリストと教会とにかかわるあの大いなる秘義を、すでにそのときに預言していたとはいえ——「これこそ、いま、わが骨からの骨、わが肉からの肉である。それゆえ、人は父母を離れ、その妻に結びつき、二人は一つの肉となるであろう」(エフェソ5:30-31)——彼は霊の付帯的な働きを被ったのである。すなわち、預言をなす働きである聖なる霊の力たるエクスタシスが、彼の上に下ったのである。

9

Nam et malus spiritus accidens res est. Denique Saulem tam Dei spiritus postea vertit in alium virum, id est in propheten, cum dictum est (I Reg. X, II): Quid hoc filio Cis? an et Saul in prophetis? quam et malus spiritus postea vertit in alium virum, in apostatam scilicet.

PL 2, 665B

というのも、悪しき霊もまた付帯的なものだからである。実に、サウルについても、神の霊が後に彼を別人に、すなわち預言者に変えた——「これはキシュの子に何が起こったのか。サウルもまた預言者たちの中にいるのか」(サムエル記上10:2)と言われたときのことである——のと同様に、悪しき霊も後に彼を別人に、すなわち背教者に変えたのである。

10

Judam quoque aliquandiu cum electis deputatum usque ad loculorum officium, et, si jam fraudatorem, traditorem tamen nondum, postea diabolus intravit.

PL 2, 665B

ユダもまた、しばらくの間は選ばれた者たちの一人に数えられ、金庫の管理という務めにまで至っていた。そしてすでに横領する者ではあっても、まだ裏切る者ではなかったが、後に悪魔が彼のうちに入った。

11

Igitur si neque Dei, neque diaboli spiritus ex nativitate conferitur animae, solam eam constat ante eventum spiritus utriusque: si solam, et simplicem et uniformem substantiae nomine, atque ita non aliunde spirantem quam ex substantiae suae sorte.

PL 2, 665B

かくして、もし神の霊も悪魔の霊も、生まれながらに魂へ授けられるのではないとすれば、いずれの霊が到来する以前は、魂はただ独りであることが明らかである。もしただ独りであるなら、実体の名において単一で一様であり、それゆえ自らの実体の定めによってのほかに息をすることはないのである。

Caput XII

第XII章PL 2, 666A
1

Proinde, et animum, sive mens est, νους apud Graecos, non aliud quid intelligimus quam suggestum animae ingenitum et insitum, et nativitus proprium, quo agit, quo sapit, quem secum habens ex semetipsa se commoveat in semetipsa, atque ita moveri videatur ab illo tanquam substantia alia, ut volunt qui etiam universitatis motatorem animum, decernunt, illum deum Socratis, illum Valentini Monogenem ex patre Bytho et matre Sige.

PL 2, 666A

したがって、心すなわち精神——ギリシア人のもとでの「ヌース」——について、我々はこれを、魂に生まれつき植えつけられた、生まれながらに固有の促しにほかならないと解する。魂はこれによって行動し、これによって思慮する。魂はこれを自らのうちに持ちつつ、自らのうちで自らを動かすのであるが、そのために、あたかも別の実体であるかのように、それによって動かされているように見えるのである。心を宇宙の動かし手とまで定める者たち——それをソクラテスのあの神とし、あるいはウァレンティヌスの、父ビュトスと母シゲーとから生まれたあの独り子(モノゲネース)とする者たち——が、そう望んでいるとおりに。

2

Quamvis Anaxagorae turbata sententia est: initium enim omnium commentatus animum, et universitatis oscillum illius axe suspendens, purumque cum adfirmans, et simplicem et incommiscibilem, hoc vel maxime titulo segregat ab animae commixtione; et tamen eumdem alibi animae addicit.

PL 2, 666A

とはいえ、アナクサゴラスの学説は混乱している。というのも、彼は心を万物の始原と考え、宇宙の揺れ動きをその心の軸に懸けながら、同時に心を純粋で単一で混じり合うことのないものと主張し、まさにこの呼称によって、心を魂との混合から切り離しているからである。それでいて、別の箇所では、同じ心を魂に帰属させている。

3

Hoc etiam Aristoteles denotavit, nescio an sua paratior implere, quam aliena inanire. Denique et ipse definitionem animi cum differret, interim alterum animi genus pronuntiavit, illum divinum, quem rursus et impassibilem subostendens, abstulit, et ipse cum a consortio animae.

PL 2, 666B

アリストテレスもまた、これを指摘した。もっとも、彼が他人の説を空しくすることよりも自説を満たすことに熱心であったかどうかは、私は知らない。結局、彼自身、心の定義を先送りにしつつも、さしあたり心にはもう一つの種類があると言明した。すなわち、あの神的な心である。だが、それを不受動なものとほのめかすことで、彼もまた、それを魂との交わりから取り除いてしまったのである。

4

Cum enim animam passibilem constet eorum quae sortita est pati; aut per animum et cum animo patietur, si concreta est animo (non potest animus impassibilis induci); aut si non per animum nec cum animo patietur anima, non erit concreta illi, cum quo nihil, et qui nihil patitur.

PL 2, 666B

というのも、魂が、自らに割り当てられたものを被る、受動的なものであることは明らかだからである。もし魂が心と一体をなしているならば、魂は心を通じて、心とともに、それを被ることになる(不受動な心が持ち込まれることはできない)。だが、もし魂が心を通じてでも心とともにでもなく被るのであれば、魂は心と一体をなしてはいないことになる。何も被らぬもの、何ものも被ることのないものと一体をなすことはできないからである。

5

Porro si nihil per illum et cum illo anima patietur, jam nec sentiet, nec sapiet, nec movebitur per illum, ut volunt. Nam et sensus passiones facit Aristoteles. Quidni? et sentire enim pati est, quia pati sentire est.

PL 2, 666B

しかも、もし魂が心を通じて、また心とともに何も被らないのであれば、彼らが望むように、魂は心によって感覚することも、思慮することも、動かされることもないことになろう。実に、アリストテレスは感覚を受動の一種としているのだから。当然ではないか。感じることは被ることだからであり、被ることは感じることだからである。

6

Proinde et sapere sentire est, et moveri sentire est: ita totum pati est. Videmus autem nihil istorum animam experiri, ut non et animo deputetur, quia per illum et cum illo transfigatur.

PL 2, 667A

したがって、思慮することもまた感じることであり、動かされることもまた感じることである。かくして、その全体が被ることなのである。ところが、我々は、魂がこれらのいずれも、心にも帰せられることなしには経験しないのを見る。というのは、それは心を通じて、心とともに、貫き通されるからである。

7

Jam ergo et commiscibilis est animus, adversus Anaxagoram; et passibilis, adversus Aristotelem.

PL 2, 667A

かくして、心は、アナクサゴラスに反して、混じり合いうるものであり、アリストテレスに反して、受動的なものである。

8

Caeterum, si discretio admittitur, ut substantia duae res sint, animus atque anima, alterius erit et passio, et sensus, et sapor omnis, et actus, et motus: alterius autem otium, et quies et stupor, et nulla jam causa; et aut animus vacabit, aut anima.

PL 2, 667A

だが、もし区別が容れられ、心と魂とが実体において二つのものであるとするならば、一方には受動も感覚もあらゆる思慮も働きも運動もあることになり、他方には無為と静止と麻痺、そしてもはや何の働きもないことになる。そうなれば、心が無為であるか、魂が無為であるかのいずれかとなろう。

9

Quod si constat ambobus haec omnia reputari, ergo unum erunt utrumque, et Democritus obtinebit, differentiam tollens, et quaeretur quomodo unum utrumque, ex duarum substantiarum confusione, an ex unius dispositione.

PL 2, 667A

だが、もしこれらすべてが両者に帰せられることが明らかであるならば、両者はともに一つのものであることになり、区別を取り去るデモクリトスが勝つことになろう。そして、両者がいかにして一つであるのか——二つの実体の融合によるのか、それとも一つの実体の配剤によるのか——が問われることになろう。

10

Nos autem animum ita dicimus animae concretum, non ut substantia alium, sed ut substantiae officium.

PL 2, 667B

だが、我々は、心を魂と一体をなすものと言うのであって、実体としては別のものとしてではなく、実体の働きとして、そう言うのである。

Caput XIII

第XIII章PL 2, 667B
1

Ad hoc dispicere superest, principalitas ubi sit, id est, qui cui praeest, ut cujus principalitas apparuerit, illa sit substantiae massa; id autem cui massa substantiae praeerit, officium naturale substantiae deputetur.

PL 2, 667B

ここでなお見きわめておくべきことが残っている。すなわち、主導性がどこにあるか、言い換えれば、いずれがいずれに勝るかということである。主導性の現れた方こそが、実体という塊であり、実体という塊が勝る相手の方は、実体の自然な働きとして位置づけられるべきである。

2

Enimvero, quis non animae dabit summam omnem, cujus nomine totius hominis mentio titulata est?

PL 2, 667B

まことに、誰が魂に、あらゆる至高の座を与えずにいられようか。人間全体への言及は、その名によって銘打たれているのだから。

3

Quantas animas pasco, ait dives, non animos; et animas salvas optat gubernator, non animos; et rusticus in opere, et in praelio miles, animam se, non animum ponere adfirmat. Cujus nominatoria pericula aut vota sunt, animi an animae?

PL 2, 667B

『私はどれほど多くの魂を養っていることか』と富める者は言う、心をではない。船長は魂の無事を願う、心の無事をではない。農夫は労働において、兵士は戦いにおいて、自分が懸けるのは魂であって心ではないと言い張る。名指しで危険にさらされ、あるいは誓願にかけられるのは、心のことか、それとも魂のことか。

4

Quid autem agere dicuntur moribundi, animum an animam? Ipsi postremo philosophi, ipsique medici, quamvis de animo quoque disputaturi, faciem tamen operis frontemque materiae de anima unusquisque proscripsit.

PL 2, 667C

では、死にゆく者たちが手放そうとしていると言われるのは、心か、それとも魂か。最後に、哲学者たち自身も、医者たち自身も、たとえ心についても論じるつもりであろうと、いずれも、その著作の表題、その主題の見出しを、魂について、と掲げたのである。

5

Ut autem et a Deo discas, animam Deus semper adloquitur; animam compellat atque advocat, ut animum sibi advertat.

PL 2, 668A

さらに、神からもこのことを学ぶがよい。神はつねに魂に語りかけられる。神は魂を呼び、魂を招かれる。それは、魂の心をご自身へと向けさせるためである。

6

Illam salvam venit facere Christus, illam perdere in gehennam comminatur, illam pluris fieri vetat, illam et ipse bonus pastor pro pecudibus suis ponit.

PL 2, 668A

キリストは、その魂を救うために来られ、その魂をゲヘナに滅ぼすと脅され、その魂が他の何にもまして重んじられることを禁じ、そしてその魂を、善き牧者ご自身が、ご自分の羊たちのために捨てられるのである。

7

Habes animae principalitatem, habes in illa et substantiae unionem, cujus intelligas instrumentum esse animum, non patrocinium.

PL 2, 668A

お前は、魂の主導性を〔今や〕得ている。その魂のうちに、実体の一体性もまた得ている。心はその魂の道具であって、後ろ盾ではないと理解せよ。

Caput XIV

第XIV章PL 2, 668A
1

Singularis alioquin et simplex, et de suo tota est; non magis instructilis aliunde, quam divisibilis ex se, quia nec dissolubilis. Si enim structilis, et dissolubilis; si dissolubilis, jam non immortalis.

PL 2, 668A

そもそも魂は単独であり単一であって、それ自身から成る全体である。他から組み立てられうるものではない。それは、自らのうちから分割されうるものではないのと同じである。解体されうるものでもないからである。もし組み立てられたものであれば、解体されうるものでもあろう。もし解体されうるものであれば、もはや不死ではないことになる。

2

Itaque, quia non mortalis, neque dissolubilis, neque divisibilis. Nam et dividi dissolvi est, et dissolvi mori est.

PL 2, 668A

したがって、魂は死すべきものではないゆえに、解体されうるものでも、分割されうるものでもない。分割されることは解体されることであり、解体されることは死ぬことだからである。

3

Dividetur autem in partes, nunc in duas a Platone, nunc in tres a Zenone, nunc in quinque et in sex a Panaetio, in septem a Sorano, etiam in octo penes Chrysippum, etiam in novem penes Apollophanem, sed in decem apud quod quosdam Stoicorum, et in duas amplius apud Posidonium, quia a duobus exorsus titulis, principali, quod aiunt ηγεμονικον, et a rationali, quod aiunt λογικον, in duodecim exinde prosecuit: ita in alias ex aliis species dividunt animam.

PL 2, 668B

だが、魂は部分に分割されている——あるときはプラトンによって二つに、あるときはゼノンによって三つに、あるときはパナイティオスによって五つ、あるいは六つに、ソラノスによって七つに、クリュシッポスのもとでは八つにさえ、アポロファネスのもとでは九つにさえ、ストア派のある者たちのもとでは十にまで分割され、ポセイドニオスのもとでは、さらに二つ多く分割されている。というのも、彼は「ヘーゲモニコン」(主導部)と「ロギコン」(理性的部分)という二つの呼称から出発し、そこから十二にまで細分したからである。かくして、彼らは魂を、次々と別の種類へと分割しているのである。

4

Hujusmodi autem, non tam partes animae habebuntur, quam vires et efficaciae et operae, sicut de quibusdam et Aristoteles judicavit.

PL 2, 668B

だが、この種のものは、魂の部分としてよりもむしろ、力や働きや作用として見なされるべきである。アリストテレスもまた、いくつかについてはそう判じたとおりである。

5

Non enim membra sunt substantiae animalis, sed ingenia: ut motorium, ut actorium, ut cogitatorium, et si qua in hunc modum distinguunt; ut et ipsi illi quinque notissimi sensus, visus, auditus, gustus, tactus, odoratus.

PL 2, 668B

というのも、それらは魂という実体の肢体ではなく、才知だからである。すなわち、運動をつかさどるもの、行動をつかさどるもの、思考をつかさどるもの、そして彼らがこのような仕方で区別するその他のもの。あの誰もが知る五つの感覚、視覚、聴覚、味覚、触覚、嗅覚もまた同様である。

6

Quibus omnibus, etsi certa singulis domicilia in corpore determinaverunt, non idcirco haec quoque distributio animae ad animae sectiones pertinebit; quando ne ipsum quidem corpus ita dividatur in membra, ut isti volunt animam.

PL 2, 668C

それらすべてに、たとえ肉体のうちにそれぞれ一定の住処を定めたとしても、それゆえに、この配分もまた魂の分割に属することにはならない。なぜなら、肉体そのものでさえ、彼らが魂について望むような仕方で、肢体へと分割されてはいないからである。

7

Atquin ex multitudine membrorum unum corpus efficitur, ut concretio sit potius ipsa divisio.

PL 2, 669A

しかるに、数多くの肢体から一つの肉体が作り出される。すなわち、この分割こそが、むしろ一体化そのものなのである。

8

Specta portentosissimam Archimedis munificentiam, organum hydraulicum dico, tot membra, tot partes, tot compagines, tot itinera vocum, tot compendia sonorum, tot commercia modorum, tot acies tibiarum, et una moles erunt omnia.

PL 2, 669A

アルキメデスのこの上なく驚異的な贈り物を見よ——水オルガンのことを言っているのだ。あれほど多くの部品、あれほど多くの部分、あれほど多くの継ぎ目、あれほど多くの音の通路、あれほど多くの音の圧縮、あれほど多くの調べの交流、あれほど多くの管の列——それらすべてが一つの塊となっているのである。

9

Sic et spiritus, qui illic de tormento aquae anhelat, non ideo separabitur in partes, quia per partes administratur, substantia quidem solidus, opera vero divisus.

PL 2, 669A

同様に、そこで水の圧力から発せられる息も、部分を通じて働かされているからといって、部分に分けられることにはならない。実体としては一体でありながら、働きとしては分割されているのである。

10

Non longe hoc exemplum est a Stratone et Aenesidemo et Heraclito: nam et ipsi unitatem animae tuentur, quae in totum corpus defusa, et ubique ipsa, velut flatus in calamo per cavernas, ita per sensualia variis modis emicet, non tam concisa quam dispensata.

PL 2, 669A

この実例は、ストラトンやアイネシデモスやヘラクレイトスからそれほど遠くない。というのも、彼らもまた魂の一体性を擁護しているからである。魂は肉体全体に行きわたり、どこにあってもそれ自身でありながら、あたかも葦笛の中を穴を通って抜ける息吹のように、感覚器官を通してさまざまな仕方で発現するのであって、切り刻まれているというよりは、配り分けられているのである。

11

Haec omnia quibus titulis nuncupentur, et quibus ex se divisionibus detineantur, et quibus in corpore metationibus sequestrentur, medici potius cum philosophis considerabunt, nobis pauca convenient.

PL 2, 669B

これらすべてが、どのような呼称で呼ばれるか、それ自身のうちでどのような区分によって捉えられるか、肉体のうちでどのような区画によって隔てられるか、それは医者たちが哲学者たちとともに考えることであろう。我々には、わずかなことで十分である。

Caput XV

第XV章PL 2, 670A
1

In primis an sit aliquis summus in anima gradus vitalis, et sapientalis, quod ηγεμονικον appellant, id est principale, si negetur, totus animae status periclitatur. Denique, qui negant principale, ipsam prius animam nihil censuerunt.

PL 2, 670A

まず第一に、魂のうちに、生命に関わる、また知に関わる、何らかの最高位の段階——彼らが「ヘーゲモニコン」、すなわち主導部と呼ぶもの——があるかどうかという問題がある。もしこれが否定されるならば、魂の状態全体が危うくなる。結局、主導部を否定する者たちは、そもそも魂そのものを無きものと判じていたのである。

2

Messenius aliquis Dicaearchus, ex medicis autem Andreas et Asclepiades, ita abstulerunt principale, dum in animo ipso volunt esse sensus, quorum vindicatur principale.

PL 2, 670A

メッセネの人と言うべきディカイアルコス、また医者たちのうちのアンドレアスとアスクレピアデスとは、そのようにして主導部を取り除いた。主導部の座であると主張される諸感覚が、心そのもののうちにあると、彼らが望むからである。

3

Asclepiades etiam illa argumentatione vectatur, quod pleraque animalia, ademptis eis partibus corporis, in quibus plurimum aestimatur principale consistere, et insuper vivant aliquatenus, et sapiant nihilominus, ut muscae, et vespae, et locustae, si capita decideris; ut caprae et testudines, et anguillae, si corda detraxeris: itaque principale non esse: quod si fuisset, amisso cum suis, vigor animae non perseveraret.

PL 2, 670A

アスクレピアデスはまた、次のような論法にも乗っている——大多数の動物は、主導部が最も宿ると考えられている肉体の部分を奪われても、なおいくらかは生き続け、それでも知覚を失わない。たとえば、蠅や雀蜂や蝗は、頭を切り落としても〔生き続け〕、山羊や亀や鰻は、心臓を取り除いても〔生き続ける〕、というのである。それゆえ、主導部というものは存在しない。もし存在したなら、その所在とともに失われたとき、魂の活力はもはや存続しなかったであろう、と〔彼は言う〕。

4

Sed plures et philosophi adversus Dicaearchum, Plato, Strato, Epicurus, Democritus, Empedocles, Socrates, Aristoteles; et medici adversus Andream et Asclepiadem, Herophilus, Erasistratus, Diocles, Hippocrates, et ipse Soranus; jamque omnibus plures christiani, qui apud Deum de utroque ducimur, et esse principale in anima, et certo in corporis recessu consecratum.

PL 2, 670B

だが、ディカイアルコスに対しては、より多くの哲学者たちが立ちはだかる。プラトン、ストラトン、エピクロス、デモクリトス、エンペドクレス、ソクラテス、アリストテレスである。アンドレアスとアスクレピアデスに対しては、医者たちが立ちはだかる。ヘロフィロス、エラシストラトス、ディオクレス、ヒッポクラテス、そしてソラノス自身である。そして、そのすべてよりもなお多いのが、我々キリスト教徒である。我々は、神のもとにあって、この両方のことへ導かれている——すなわち、魂のうちに主導部があること、そしてそれが肉体のある確かな奥所に据えられていることの、その両方へである。

5

Si enim scrutatorem et dispectorem cordis (Sap. I; Prov. XXIV) Deum legimus; si etiam prophetes ejus occulta cordis traducendo probatur (Ps. CXXXVIII): si Deus ipse recogitatus cordis in populo praevenit (Matt. IX): Quid cogitatis in cordibus vestris nequam? si et David (Ps. L): Cor mundum conde in me Deus; et Paulus (Rom. X) corde ait credi in justitiam; et Joannes (I Joan. III) corde ait suo unumquemque reprehendi; si postremo (Matt. V), qui viderit faeminam ad concupiscendum, jam adulteravit in corde; simul utrumque dilucet, et esse principale in anima, quo intentio divina conveniat, id est, vim sapientialem atque vitalem (quod enim sapit, vividum est), et in eo thesauro corporis haberi, ad quem Deus respicit: ut neque extrinsecus agitari putes principale istud secundum Heraclitum, neque per totum corpus ventilari secundum Moschionem, neque in capite concludi secundum Platonem, neque in vertice potius praesidere secundum Xenocratem, neque in cerebro cubare secundum Hippocratem; sed nec circa cerebri fundamentum ut Herophilus, nec in membranulis ut Strato et Erasistratus, nec in superciliorum meditullio ut Strato Physicus, nec in tota lorica pectoris ut Epicurus. sed quod et Aegyptii renuntiaverunt, et qui divinarum commemoratores videbantur, ut et ille versus Orphei vel Empedoclis; Namque homini sanguis circumcordialis est sensus.

PL 2, 671A

もし我々が、神を心の探り手にして監督者であると読むならば(知恵1章、箴言24章)、もしまた、神の預言者が、心に秘められたことを明るみに出すことによって、〔真の預言者であることを〕示すのであれば(詩篇138篇)、もし神ご自身が、民の心の思いを先んじて知り給い——「汝らはなぜ、心のうちに悪しきことを考えるのか」(マタイ9章)——、もしまたダビデが「神よ、清き心を我がうちに造り給え」と言い(詩篇50篇)、パウロが、義に至る信仰は心によって信じられると言い(ローマ10章)、ヨハネが、各人はおのれ自身の心によって責められると言い(一ヨハネ3章)、最後に、女を欲情の目で見た者は、すでに心のうちで姦通したのだとあるならば(マタイ5章)、これらすべてが同時に明らかにするのは、次の両方のことである。すなわち、魂のうちに主導部があり、そこへ神の関心が向けられるということ——言い換えれば、知の力にして生命の力である〔ということ〕(知るものは生きているものだからである)——そして、それが、神の目が注がれるところの肉体のあの宝処に宿っているということである。それゆえ、お前は、この主導部が、ヘラクレイトスに従って外部から動かされるとも、モスキオンに従って肉体全体に吹き渡らされるとも、プラトンに従って頭のうちに閉じ込められるとも、クセノクラテスに従って頭頂にこそ座を占めるとも、ヒッポクラテスに従って脳のうちに横たわるとも、考えるべきではない。またヘロフィロスに従って脳の基底のあたりにあるとも、ストラトンとエラシストラトスに従って薄膜のうちにあるとも、自然学者ストラトンに従って眉の真ん中にあるとも、エピクロスに従って胸郭全体にあるとも、考えるべきではない。むしろ、エジプト人たちが告げたところに従うべきであり、また神的な事柄を伝える者と見なされた者たちに従うべきである。オルペウスあるいはエンペドクレスのものとされるあの詩句にあるとおりである——「人間にとって、心臓を巡る血こそが知覚である」。

6

Etiam Protagoras, etiam Apollodorus et Chrysippus haec sapiunt; ut vel ab istis retusus Asclepiades capras suas quaerat sine corde balantes, et muscas suas abigat sine capite volitantes; et omnes jam sciant se potius sine corde et cerebro vivere, qui dispositionem animae humanae de conditione bestiarum praejudicarint.

PL 2, 672A

プロタゴラスも、アポロドロスもクリュシッポスも、これと同じ考えを持つ。せめて、これらの者たちによって論駁されたアスクレピアデスが、心臓なしに鳴く自分の山羊を探し求め、頭なしに飛び回る自分の蠅を追い払うがよい。そして、獣の境遇から人間の魂の配剤を先取りして判じるすべての者は、むしろ自分こそが心臓も脳もなしに生きているのだと、いまや知るがよい。

Caput XVI

第XVI章PL 2, 672A
1

Est et illud ad finem pertinens, quod Plato bifariam partitur animam, per rationale et irrationale. Cui definitioni et nos quidem applaudimus, sed non ut naturae deputetur utrumque.

PL 2, 672A

目的にかかわる論点がもう一つある。プラトンが魂を理性的なものと非理性的なものとに二分することである。我々もこの定義には確かに拍手を送るが、両者がともに本性に帰せられるべきだとは考えない。

2

Naturale enim rationale credendum est quod animae a primordio sit ingenitum, a rationali videlicet auctore. Quid enim non rationale, quod Deus jussu quoque ediderit, nedum id quod proprie adflatu suo emiserit?

PL 2, 672B

というのも、理性的なものこそ本性のものと信じるべきだからである。それは魂に最初から生まれつき備わっているものであり、すなわち理性的な創造者に由来する。神が命令によって作り出したものでさえ理性的でないものなどあろうか。まして神が固有の息吹によって送り出したものにおいてはなおさらである。

3

Irrationale autem posterius intelligendum est, ut quod acciderit ex serpentis instinctu, ipsorum illud transgressionis admissum, atque exinde inoleverit et coadoleverit in anima ad instar jam naturalitatis, quia statim in naturae primordio accidit.

PL 2, 672B

これに対して非理性的なものは、後から加わったものと理解すべきである。それは蛇の唆しから生じたもの、すなわちあの者たち自身が犯した違反の結果であって、そこから以来、魂のうちで根を張り、共に育って、あたかも本性のもののような有りように至ったのである。それは、本性の最初の初めにおいて直ちに起こったことだからである。

4

Caeterum, cum idem Plato solum rationale dicat, ut in anima Dei ipsius, si nos etiam irrationale naturae adscribimus quam a Deo anima nostra sortita est, aeque irrationale de Deo erit, utpote naturale, quia naturae Deus auctor est.

PL 2, 672B

しかしまた、かのプラトン自身が、理性的なものだけを――神自身の魂のうちにあるのと同じく――言っているのに、もし我々までもが非理性的なものを、我々の魂が神から受け取った本性に帰するなら、非理性的なものは本性のものである以上、同じように神に属することになってしまう。本性の創造者は神だからである。

5

Sed enim a diabolo immissio delicti; irrationale autem omne delictum: igitur a diabolo irrationale, a quo et delictum; extraneum a Deo, a quo est irrationale alienum. Proinde diversitas horum ex distantia auctorum.

PL 2, 673A

しかし実は、悪魔から罪の投げ入れがあったのであり、あらゆる罪は非理性的なものである。それゆえ非理性的なものは悪魔に由来し、その悪魔からこそ罪も由来するのであって、それは神からは無縁のものである。神からは非理性的なものは異質であるからだ。したがって、これら両者の相違は、それぞれの創造者の隔たりに由来する。

6

Proinde, cum Plato, soli Deo segregans rationale, duo genera subdividit ex rationali, indignativum quod appellant θυμικον, concupiscentivum quod vocant επιθυμητικον, ut illud quidem commune sit nobis et leonibus, istud vero cum muscis, rationale porro cum Deo; video et de hoc mihi esse retractandum, propter ea quae in Christo deprehenduntur.

PL 2, 673A

したがって、プラトンは理性的なものを神のみに分け与えたうえで、理性的なものからさらに二つの種類を下位分割し、彼らがテューミコン(θυμικον)と呼ぶ憤激するもの、エピテューメーティコン(επιθυμητικον)と呼ぶ欲望するものとを立てる。前者は我々と獅子とに共通するものとされ、後者は蠅とさえ共通するとされ、理性的なものはさらに神と共通するとされる。私はこの点についても、キリストにおいて見出される事柄のゆえに、考え直さねばならないと見ている。

7

Ecce enim tota haec trinitas et in domino: rationale quo docet, quo disserit, quo salutis vias sternit; indignativum, quo invehitur in Scribas et Pharisaeos; et concupiscentivum, quo pascha cum discipulis suis edere concupiscit.

PL 2, 673A

見よ、実にこの三つ組みの全体は主においても見られるのである。理性的なものは、主がそれによって教え、それによって論じ、それによって救いの道を敷かれるもの。憤激するものは、主が律法学者やファリサイ派の者たちを非難するときにそれによるもの。欲望するものは、主が弟子たちとともに過越の食事をすることを欲するときにそれによるものである。

8

Igitur apud nos non semper ex irrationali censenda sunt indignativum et concupiscentivum, quae certi sumus in Dominum rationaliter decucurisse. Indignabitur Deus rationaliter, quibus scilicet debet, et concupiscet Deus rationaliter quae digna sunt ipso.

PL 2, 673B

それゆえ我々のもとでは、憤激するものと欲望するものとは、常に非理性的なものから来ると見なすべきではない。主にあってはそれらが理性的に運ばれたことを、我々は確信しているからである。神は、当然そうあるべき対象に対して理性的に憤り、御自身にふさわしいものを理性的に欲するであろう。

9

Nam et malo indignabitur, et bono concupiscet salutem. Dat et Apostolus nobis concupiscentiam (I Tim., III, 1): Si quis episcopatum concupiscit, bonum opus concupiscit; et bonum opus dicens, rationalem concupiscentiam ostendit.

PL 2, 673B

実に神は悪に対しては憤り、善に対しては救いを欲するであろう。使徒もまた我々に欲望を与えている(一テモテ3:1)。「もし誰かが監督の職を欲するなら、その者は善い業を欲するのである」と。そして「善い業」と言うことによって、理性的な欲望を示しているのである。

10

Concedit et indignationem; quidni, quam et ipse suscepit? Utinam et praecidantur, inquit (Gal., V, 12), qui vos subvertunt! Rationalis et indignatio, quae ex affectu disciplinae est.

PL 2, 673B

使徒はまた憤激をも許容している。当然のことではないか、自らそれを引き受けたのだから。「汝らを惑わす者どもは、いっそ切り取られてしまえばよいのだ」と使徒は言う(ガラテヤ5:12)。これもまた理性的な憤りであって、教えへの熱情から出るものである。

11

At cum dicit (Eph., II, 3): Fuimus aliquando natura filii irae, irrationale indignativum suggillat, quod non sit ex ea natura quae a Deo est, sed ex illa quam diabolus induxit, dominus et ipse dictus (Matth., VI, 24) sui ordinis: Non potestis duobus dominis servire; pater et ipse cognominatus (Joan., VIII, 44): Vos ex diabolo patre estis: ne timeas et illi proprietatem naturae alterius adscribere, posterioris et adulterae, quem legis (Matth., XIII) avenarum superseminatorem, et frumentariae segetis nocturnum interpolatorem.

PL 2, 673C

しかし使徒が「我々もかつては本性上怒りの子であった」(エフェソ2:3)と言うとき、彼が指弾しているのは非理性的な憤激であって、それは神に由来する本性から来るものではなく、悪魔が持ち込んだあの本性から来るものである。その悪魔もまた、自らの秩序のうちで「主」とさえ呼ばれている。「汝らは二人の主に仕えることはできない」(マタイ6:24)と言われる通りである。また「父」とも呼ばれている。「汝らは悪魔という父から出た者である」(ヨハネ8:44)と言われる通りである。ゆえに、もう一つの本性、すなわち後から来た姦通の本性の固有性を悪魔にも帰することを恐れてはならない。お前が読む通り(マタイ13章)、悪魔とは「カラス麦を後から蒔く者」であり、「小麦の作物に夜陰に乗じて手を加える者」なのである。

Caput XVII

第XVII章PL 2, 674A
1

Contingit nos illorum etiam quinque sensuum quaestio, quos in primis literis discimus, quoniam et hinc aliquid haereticis procuratur. Visus est, et auditus, et odoratus, et gustus, et tactus.

PL 2, 674A

我々には、あの五感についての問題もまた降りかかってくる。それは我々が最初の学業で学ぶものであるが、ここからも異端者たちに何かが調達されるからである。すなわち視覚、聴覚、嗅覚、味覚、触覚である。

2

Horum fidem Academici durius damnant; secundum quosdam, et Heraclitus, et Diocles, et Empedocles; certe Plato in Timaeo, irrationalem pronuntians sensualitatem, et opinioni coimplicitam.

PL 2, 674A

これらの信頼性を、アカデメイア派はより手厳しく断罪する。ある人々によれば、ヘラクレイトスも、ディオクレスも、エンペドクレスも同様である。少なくともプラトンは『ティマイオス』において、感覚性を非理性的なものであり、臆見に絡め取られたものであると言明している。

3

Itaque mendacium visui objicitur, quod remos in aqua inflexos vel infractos adseverat adversus conscientiam integritatis, quod turrem quadrangulatam de longinquo rotundam persuadeat, quod aequalissimam porticum angustiorem in ultimo infamet, quod coelum tanta sublimitate suspensum mari jungat.

PL 2, 674B

かくして視覚には偽りが咎められる。水中の櫂が曲がって、あるいは折れて見えると、無傷であるという認識に反して主張すること、四角い塔を遠方からは丸いと思い込ませること、この上なく等幅の柱廊を最も奥では狭いと悪く言うこと、あれほどの高みに懸かる天を海と繋がっていると見せること、これらのゆえである。

4

Perinde auditus fallaciae reus: ut cum coeleste murmur putamus, et plaustrum est; vel tonitru meditante, pro certo de plaustro credimus sonitum. Sic et odoratus et gustus arguuntur; siquidem eadem unguenta, eademque vina, posteriore quoque usu depretiantur.

PL 2, 674B

同様に聴覚も欺きの罪に問われる。天のとどろきだと思っていたものが荷車の音であったり、あるいは雷鳴が響こうとしているときに、我々は確かに荷車の音だと信じ込んだりするからである。嗅覚と味覚も同様に咎められる。同じ香油、同じ葡萄酒でも、後の使用によっては価値を低く感じられるからである。

5

Sic et tactus reprehenditur; siquidem eadem pavimenta manibus asperiora, pedibus laeviora creduntur; et in lavacris, idem calidae lacus ferventissimus primo, dehinc temperatissimus renuntiatur. Adeo, inquiunt, sic quoque fallimur sensibus, dum sententias vertimus.

PL 2, 674B

触覚もまた同様に非難される。同じ床が手には粗く、足には滑らかだと感じられ、また湯浴みの場では、同じ温水の湯船が最初は極めて熱く、その後には極めて穏やかだと告げられるからである。「かくして」と彼らは言う、「我々は判断を変えるたびに感覚によって欺かれているのだ」と。

6

Moderantius Stoici non omnem sensum, nec semper, de mendacio onerant. Epicurei constantius parem omnibus atque perpetuam defendunt veritatem, sed alia via: non enim sensum mentiri, sed opinionem; sensum enim pati, non opinari; animam enim opinari.

PL 2, 674C

ストア派はより穏当に、あらゆる感覚が、また常に、偽りを負わされるわけではないとする。エピクロス派はより一貫して、すべての感覚に等しく、しかも常に成り立つ真理性を擁護するが、その道筋は別である。すなわち、偽るのは感覚ではなく臆見であり、感覚はただ受動するのであって臆見を抱くのではなく、臆見を抱くのは魂だ、というのである。

7

Absciderunt et opinionem a sensu, et sensum ab anima. Et unde opinio, si non a sensu? Denique nisi visus rotundam senserit turrem, nulla opinio rotunditatis. Et unde sensus, si non ab anima? Denique carens anima corpus, carebit et sensu.

PL 2, 675A

こうして彼らは臆見を感覚から、感覚を魂から切り離した。だが、感覚からでないとすれば、臆見はどこから来るのか。実に、視覚が塔を丸いと感じ取るのでなければ、丸さについての臆見は生じない。また、魂からでないとすれば、感覚はどこから来るのか。実に、魂を欠く物体は、感覚をも欠くであろう。

8

Ita et sensus ex anima est, et opinio ex sensu, et anima totum. Caeterum optime proponetur, esse utique aliquid, quod efficiat aliter quid a sensibus renuntiari, quam sit in rebus.

PL 2, 675A

かくして感覚は魂から発し、臆見は感覚から発し、魂がその全体である。しかしながら、こう論を立てるのが最も適切であろう――事物にあるがままとは違ったふうに感覚によって報告させる何かが、確かに存在する、と。

9

Porro si potest id renuntiari quod non sit in rebus, cur non perinde possit per id renuntiare quod non sit in sensibus, sed in eis rationibus quae interveniant suo nomine? Atque adeo licebit eas recognosci.

PL 2, 675A

さらに、事物にないものが報告されうるのだとすれば、なぜ同様に、感覚のうちにはなく、それ自身の名において介入する諸々の理のうちにあるものを通して、報告がなされうるということもありえないだろうか。かくして、それらの理を一つ一つ確かめることも許されるはずである。

10

Nam ut in aqua remus inflexus vel infractus appareat, aqua in caussa est. Denique extra aquam integer visui remus. Teneritas autem substantiae illius, qua speculum ex lumine efficitur, prout icta seu mota est, ita et imaginem vibrans, evertit lineam recti.

PL 2, 675A

というのも、水の中で櫂が曲がって、あるいは折れて見えるのは、水がその原因だからである。実に、水の外では櫂は視覚にとって無傷である。また、光から鏡が作り出されるその実体の柔らかさは、打たれ、あるいは動かされたのに応じて、映像を揺らがせ、直線をゆがめるのである。

11

Item ut turris habitus eludat, intervalli conditio compellit in aperto: aequalitas enim circumfusi aeris, pari luce vestiens angulos, obliterat lineas. Sic et uniformitas porticus acuitur in fine, dum acies in concluso stipata, illic tenuatur quo et extenditur.

PL 2, 675B

同様に、塔の外観が人を欺くのは、隔たりという条件が明白に強いることである。というのも、周りを取り巻く大気の均一性が、等しい光で角々を覆い、線を見えなくするからである。同じように、柱廊の均一な幅も奥では先細って見える。それは、閉ざされた空間に凝縮していた視力が、その先で引き延ばされることによって薄まるからである。

12

Sic et coelum mari unitur, ubi visio absumitur; quae quamdiu viget, tamdiu dividit. Auditum vero quid aliud decipiet, quam sonorum similitudo? Et, si postea minus spirat unguentum, et minus sapit vinum, et minus lacus fervet, in omnibus ferme prima vis tota est.

PL 2, 675B

同じく天が海と一つに繋がって見えるのも、視力が使い尽くされる地点でのことである。視力は、それが力強く働いている限りは、両者を分かつのである。他方、聴覚を欺くものは、音の類似以外の何であろうか。そして、後になって香油の香りが弱く感じられ、葡萄酒の味が薄く感じられ、湯船の熱さが弱く感じられるとすれば、それはほとんどすべての場合、最初の力がその全体を使い尽くしているからにほかならない。

13

Caeterum, de scabro ac laevi merito manus ac pedes, tenera scilicet et callosa membra, dissentiunt. Igitur hoc modo, nulla sensuum frustratio caussa carebit.

PL 2, 675C

また、粗さと滑らかさについて、手と足――すなわち柔らかい肢体と硬く鍛えられた肢体――が異なる判断をするのも、当然のことである。したがって、このようにして、感覚のいかなる欺かれも原因を欠くことはないのである。

14

Quod si caussae fallunt sensus, et per sensus opiniones, jam nec in sensibus constituenda fallacia est, qui caussas sequuntur, nec opinionibus, quae a sensibus diriguntur, sequentibus caussas.

PL 2, 675C

もし諸原因が感覚を欺き、感覚を通して臆見をも欺くのだとすれば、もはや欺きは、諸原因に従う感覚のうちに据えられるべきではなく、また感覚によって導かれ、その感覚が諸原因に従う臆見のうちにも据えられるべきではない。

15

Qui insaniunt, alios in aliis vident, ut Orestes matrem in sorore, et Ajax Ulyssem in armento, ut Athamas et Agave in filiis bestias. Oculisne hoc mendacium exprobrabis, an furiis? Qui redundantia fellis auruginant, amara sunt omnia.

PL 2, 675C

狂気に陥った者たちは、ある人物を別の人物のうちに見る。オレステスが姉妹のうちに母を見たように、アイアスが家畜の群れのうちにウリュッセスを見たように、また、アタマスとアガウェが我が子のうちに獣を見たように。この偽りを、お前は目に咎めるのか、それとも狂乱に咎めるのか。胆汁があふれて黄疸を病む者には、すべてのものが苦く感じられる。

16

Num ergo gustui praevaricationem exprobrabis, an valetudinem? Omnes itaque sensus evertuntur, vel circumveniuntur ad tempus, ut proprietate fallaciae careant. Imo jam ne ipsis quidem caussis adscribendum est fallaciae elogium.

PL 2, 675C

それでは、味覚に背信を咎めるべきか、それとも病状にか。かくして、あらゆる感覚は覆されるか、あるいは一時的に欺かれるかするのであって、欺きそのものの性質を欠くのである。それどころか、諸原因そのものにさえ、もはや欺きという罪状書きを負わせるべきではない。

17

Si enim ratione haec accidunt, ratio fallacia perhiberi non meretur. Quod sic fieri oportet, mendacium non est.

PL 2, 676A

というのも、もしこれらのことが理によって生じるのであれば、理は欺きとして示されるに値しないからである。しかるべくして起こることは、偽りではない。

18

Itaque si et ipse caussae infamia liberantur, quanto magis sensus, quibus jam et caussae libere praeeunt! cum hinc potissimum et veritas et fides et integritas sensibus vindicanda sit, quod non aliter renuntient, quam quod illa ratio mandavit, quae efficiat aliter quid a sensibus renuntiari, quam sit in rebus.

PL 2, 676A

したがって、もし諸原因そのものでさえ悪評から解き放たれるのであれば、まして感覚においてはなおさらのことではないか。すでに諸原因そのものが感覚に先立って、疚しさなく先行しているのである。何よりもこの点から、真理も信頼性も無傷であることも、感覚に取り戻されるべきである。というのも、感覚は、事物にあるがままとは違ったふうに感覚によって報告させるあの理が命じたとおりにしか、報告しないからである。

19

Quid agis, Academia procacissima? totum vitae statum evertis, omnem naturae ordinem turbas, ipsius Dei providentiam excaecas, qui cunctis operibus suis intelligendis, incolendis, dispensandis, fruendisque fallaces et mendaces dominos praefecerit sensus.

PL 2, 676A

アカデメイア派よ、この上なく厚かましい者よ、お前は何をしているのか。お前は生の状態の全体を覆し、自然のあらゆる秩序を乱し、神御自身の摂理を盲目にしている。神は、御自身のあらゆる業を理解し、住まい、取り仕切り、享受するために、欺瞞に満ち偽りに満ちた感覚を主人として立てたことになってしまうではないか。

20

Annon istis universa conditio subministratur? Annon per istos secunda quoque mundo instructio accessit? tot artes, tot ingenia, tot studia, negotia, officia, commercia, remedia, consilia, solatia, victus, cultus ornatusque omnia?

PL 2, 676B

これらの感覚によって、あらゆる境遇のすべてが支えられているではないか。これらを通して、世界にはさらに第二の整備さえも加わったではないか。かくも多くの技芸、かくも多くの才知、かくも多くの学問、事業、務め、交易、治療、思案、慰め、食糧、身なり、そしてあらゆる装いが。

21

Totum vitae saporem condierunt, dum per hos sensus solus omnium homo animal rationale dignoscitur, intelligentiae capax et ipsius Academiae.

PL 2, 676B

これらは生の味わい全体に風味を加えた。これらの感覚を通してこそ、あらゆる生き物のうちで人間だけが理性的な動物として見分けられ、知性を、そしてかのアカデメイア派そのものをも受け入れる能力を持つ者とされるのである。

22

Sed enim Plato, ne quod testimonium sensibus signet, propterea et in Phaedro ex Socratis persona negat se cognoscere posse semetipsum, ut monet Delphica inscriptio; et in Theaeteto adimit sibi scire, atque sentire; et in Phaedro, post mortem differt sententiam veritatis, posthumam scilicet; et tamen, nondum mortuus, philosophabatur.

PL 2, 676B

しかし実に、プラトンは感覚にいかなる証言をも与えまいとして、それゆえ『パイドロス』ではソクラテスの人格を借りて、デルポイの銘文が勧めるように自分は自分自身を知ることができないと否定し、『テアイテトス』では自分には知ることも感じ取ることもできないとし、また『パイドロス』では、死後に――すなわち死んでからのこととして――真理についての判断を先延ばしにしている。それでいて、まだ死んでもいないのに哲学をし続けていたのである。

23

Non licet, non licet nobis in dubium sensus istos devocare, ne et in Christo de fide eorum deliberetur; ne forte dicatur, quod falso Satanam prospectarit de coelo praecipitatum (Luc, X, 18), aut falso vocem Patris audierit de ipso testificatam (Matth, III, 17); aut deceptus sit cum Petri socrum tetigit (Matth., VIII, 15); aut alium postea unguenti senserit spiritum, quod in sepulturam suam acceptavit, alium postea vini saporem, quod in sanguinis sui memoriam consecravit.

PL 2, 676C

我々には許されない、これら感覚を疑いにかけることは断じて許されないのである。それをすれば、キリストにおいても感覚の信頼性が問い直されることになりかねないからだ。すなわち、サタンが天から投げ落とされるのを偽って眺めたのだとか(ルカ10:18)、御自身について証しする父の声を偽って聞いたのだとか(マタイ3:17)、ペトロの姑に触れたときに欺かれていたのだとか(マタイ8:15)、あるいは、御自身の埋葬のために受け取った香油の香りを、その後には別の香りとして感じたのだとか、御自身の血の記念として奉献した葡萄酒の味を、その後には別の味として感じたのだとか、そう言われかねないからである。

24

Sic enim et Marcion phantasma eum maluit credere, totius corporis in illo dedignatus veritatem.

PL 2, 676C

実に、マルキオンもまた、そのゆえにキリストを幻影であると信じることを選んだのであり、彼における肉体の真理性の全体を拒んだのである。

25

Atquin ne in Apostolis quidem ejus ludificata natura est Fidelis fuit et visus et auditus in monte (Matth., XVII): fidelis et gustus vini illius, licet aquae ante, in nuptiis Galilaeae (Joan., II): fidelis et tactus exinde creduli Thomae (Joan., XX).

PL 2, 676C

しかるに、彼の使徒たちにおいてさえ、本性が欺かれることはなかった。山の上での視覚も聴覚も真実であった(マタイ17章)。ガリラヤの婚宴において、以前は水であったにもかかわらず、あの葡萄酒の味わいも真実であった(ヨハネ2章)。そこからのち信じるに至ったトマスの触覚もまた真実であった(ヨハネ20章)。

26

Recita Joannis testationem: Quod vidimus, inquit (I Joan., I, 1), quod audivimus, oculis nostris vidimus, et manus nostrae contrectaverunt de Sermone vitae. Falsa utique testatio, si oculorum, et aurium, et manuum sensus natura mentitur.

PL 2, 677A

ヨハネの証言を読み返してみるがよい。「我々が見たもの」と彼は言う(一ヨハネ1:1)、「我々が聞いたもの、我々はこの目で見、我々の手は命の言葉について触れたのである」と。もし目と耳と手の感覚がその本性上偽るのだとすれば、当然、それは偽りの証言ということになろう。

Caput XVIII

第XVIII章PL 2, 677A
1

Convertor ad intellectualium partem, quemadmodum illam Plato a corporalibus separatam haereticis commendaverit, agnitionem ante mortem consecutus. Ait enim in Phaedone: Quid tum erga ipsam prudentiae possessionem?

PL 2, 677A

私は知性的な部分の方へと目を転じる。プラトンが、死の前にすでに知見を得ていながら、それを物体的なものから切り離して異端者たちに推奨した、その次第である。彼は『パイドン』でこう言っている。「それでは、知恵そのものの所有に関してはどうか」と。

2

Utrumne impedimentum erit corpus, annon, si quis illud socium adsumpserit in quaestionem? Tale quid dico, habetne veritatem aliquam visio et auditio hominibus, annon? Annon etiam poetae haec nobis semper obmussant, quod neque audiamus certum, neque videamus?

PL 2, 677B

肉体は妨げとなるであろうか、それとも、もし誰かがそれを探求の伴侶として受け入れるならばそうではないであろうか。私が言おうとしているのはこういうことである。人間にとって視覚と聴覚とは何らかの真理を持っているのか、それとも持っていないのか。詩人たちでさえ、我々に対して常にこのことをつぶやき続けているではないか。我々は確かなものを聞くことも見ることもない、と。

3

Meminerat scilicet et Epicharmi Comici: Animus cernit, animus audit, reliqua surda et caeca sunt.

PL 2, 677B

彼はまた、喜劇詩人エピカルモスのことも思い出していた。「心が見る、心が聞く、それ以外のものは聾であり盲である」と。

4

Itaque rursus, illum ergo ait supersapere, qui mente maxime sapiat, neque visionem proponens, neque ullum ejusmodi sensum attrahens animo, sed ipsa mente sincera utens in recogitando, ad capiendum sincerum quodque rerum, segressus potissimum ab oculis et auribus, et, quod dicendum sit, a toto corpore, ut turbante, et non permittente animae possidere veritatem atque prudentiam, quando communicat.

PL 2, 677B

それゆえ彼はさらにこう言う。真に知に長けているのは、思考の中でこそ最も知に長ける者であり、視覚を差し出すこともなく、この種のいかなる感覚をも心に引き入れることもなく、ただ純粋な思考そのものを用いて再考にあたり、事物のそれぞれの純粋な姿を捉えるために、何よりもまず目と耳から、そして、言うべきことを言うなら、肉体全体から離れた者である、と。肉体は魂を掻き乱し、それが交わっているときには、魂が真理と知恵とを所有することを許さないからである。

5

Videmus igitur adversus sensus corporales aliam portendi paraturam, ut multo idoniorem, vires scilicet animae, intellectum operantes ejus veritatis, cujus res non sint coram, nec subjaceant corporalibus sensibus, sed absint longe a communi conscientia, in arcano, et in superioribus, et apud ipsum Deum.

PL 2, 677C

かくして我々は、物体的な感覚に対抗して、はるかにふさわしいものとして別の備えが示されているのを見る。すなわち魂の諸力であり、それらはある真理――その事柄が目の前にあるのでもなく、物体的な感覚のもとに従うのでもなく、共通の認識からは遠く隔たって、秘められたところに、より高きところに、神御自身のもとにある真理――を捉える知性を働かせるのである。

6

Vult enim Plato esse quasdam substantias invisibiles, incorporales, supermundiales, divinas et aeternas, quas appellat Ideas, id est formas, exempla, et caussas naturalium istorum manifestorum, et subjacentium corporalibus sensibus; et illas quidem esse veritates, haec autem imagines earum.

PL 2, 678A

というのも、プラトンは、目に見えず、非物体的で、世界を超え、神的で永遠な、ある種の実体が存在すると主張し、それをイデア――すなわち形相、範型、そして、これら明白であり物体的な感覚のもとに服する自然物の原因――と呼ぶからである。そして彼によれば、それらこそが真理であり、これら〔感覚に現れるもの〕はそれらの模像にすぎない。

7

Relucentne jam haeretica semina Gnosticorum et Valentinianorum? Hinc enim arripiunt differentiam corporalium sensuum, et intellectualium virium, quam etiam parabolae decem virginum (Matt. XXIV) adtemperant: ut quinque stultae sensus corporales figuraverint, stultos videlicet, quia deceptui faciles; sapientes autem intellectualium virium notam expresserint, sapientiam scilicet, quia contingentium veritatem illam arcanam et supernam, et apud pleroma constitutam, haereticarum idearum sacramenta: hoc enim sunt et aeones, et genealogiae illorum.

PL 2, 678A

すでにグノーシス派とウァレンティヌス派の異端の種が透けて見えていないだろうか。彼らはここから、物体的な感覚と知性の諸力との相違を取り出し、それを十人の乙女のたとえ話(マタイ24章)にさえ当てはめる。すなわち、五人の愚かな乙女は物体的な感覚を象っており、愚かというのは欺かれやすいからであり、他方、賢い乙女たちは知性の諸力の印を表しており、賢いというのは、あの秘められた、天上の、そしてプレーローマのもとに据えられた真理――すなわち異端者たちのイデアの秘義に触れるからだというのである。実に彼らのアイオーンたちも、その系譜もまさにこのことなのである。

8

Itaque et sensum dividunt: et intellectualibus quidem, a spiritali suo semine; sensualibus vero, ab animali, quia spiritalia nullo modo capiat; et illius quidem esse invisibilia, hujus vero visibilia, et humilia, et temporalia, quae sensu conveniantur, in imaginibus constituta.

PL 2, 678B

かくして彼らは感覚をも分割する。知性的な人々は自らの霊的な種に由来し、感覚的な人々は魂的なものに由来する。魂的なものは霊的なものを決して受け取ることができないからである。そして前者に属するのは目に見えないものであり、後者に属するのは、目に見え、低く、一時的なものであって、感覚によって捉えられ、模像のうちに据えられたものだというのである。

9

Ob haec ergo praestruximus neque animum aliud quid esse, quam animae suggestum et structum; neque spiritum extraneum quid, quam quod et ipsa per flatum. Caeterum accessioni deputandum, quod aut Deus postea, aut diabolus adspiraret.

PL 2, 678B

それゆえこれらの事柄のゆえに、我々はすでに先立って論じておいた。心は、魂の生み出したもの、魂によって組み立てられたもの以外の何ものでもなく、霊もまた、魂自身が息吹によって成るものと別の何ものでもない、と。ただし、その後で神が、あるいは悪魔が息を吹き込むところのものは、後からの付加に帰せられるべきである。

10

Et nunc ad differentiam sensualium et intellectualium, non aliud admittimus, quam rerum diversitates, corporalium et spiritalium, visibilium et invisibilium, publicatarum et arcanarum; quod illae sensui, istae intellectui adtribuantur; apud animam tamen et istis et illis obsequio deputatis, quae perinde per corpus corporalia sentiat, quemadmodum per animum incorporalia intelligat, salvo eo, ut etiam sentiat dum intelligit.

PL 2, 678B

そして今、感覚的なものと知性的なものとの相違については、我々は事物の多様性――物体的なものと霊的なもの、目に見えるものと目に見えないもの、公にされたものと秘められたもの――以外の何ものも認めない。前者は感覚に、後者は知性に帰されるのであるが、それでもなお、魂のもとでは、これらもあれらも共に、その奉仕に割り当てられているのであって、魂は肉体を通して物体的なものを感じ取るのと同じように、心を通して非物体的なものを知性するのである。ただし、知性するときにも同時に感じ取っているという点は保たれる。

11

Non enim et sentire intelligere est, et intelligere sentire est? Aut quid erit sensus, nisi ejus rei quae sentitur intellectus? Quis erit intellectus, nisi ejus rei quae intelligitur sensus? Unde ista tormenta cruciandae simplicitatis, et suspendendae veritatis?

PL 2, 678C

実に、感じ取ることは知性することであり、知性することは感じ取ることではないか。あるいは、感じ取られる当の事柄についての知性以外の、感覚とは何であろうか。知性される当の事柄についての感覚以外の、知性とは何であろうか。単純さを苦しめ、真理を宙吊りにするこれらの拷問は、いったいどこから来るのか。

12

Quis mihi exhibebit sensum non intelligentem quod sentit, aut intellectum non sentientem quod intelligit, ut probet alterum sine altero posse?

PL 2, 679A

感じ取っているものを知性しない感覚、あるいは知性しているものを感じ取らない知性を、私に示してくれる者がいるだろうか。それによって、一方が他方なしにありうることを証明するために。

13

Si corporalia quidem sentiuntur, incorporalia vero intelliguntur, rerum genera diversa sunt, non domicilia sensus et intellectus, id est, non anima et animus. Denique, a quo sentiuntur corporalia?

PL 2, 679A

もし物体的なものが感じ取られ、非物体的なものが知性されるのだとすれば、異なっているのは事物の種類であって、感覚と知性の住まい――すなわち魂と心――ではない。では、物体的なものはいったい何によって感じ取られるのか。

14

Si ab animo, ergo jam et sensualis est animus, non tantum intellectualis: nam dum intelligit, sentit; quia si non sentit, nec intelligit.

PL 2, 679A

もし心によってであるなら、心はもはや知性的であるだけでなく感覚的でもあることになる。というのも、心は知性するとき、同時に感じ取っているからである。感じ取らないならば、知性することもないのだから。

15

Si vero ab anima corporalia sentiuntur, jam ergo intellectualis est vis animae, non tantum sensualis: nam dum sentit, intelligit; quia si non intelligit, nec sentit.

PL 2, 679A

しかし、もし物体的なものが魂によって感じ取られるのであれば、魂の力はもはや感覚的であるだけでなく知性的でもあることになる。というのも、魂は感じ取るとき、同時に知性しているからである。知性しないならば、感じ取ることもないのだから。

16

Proinde, a quo intelliguntur incorporalia? si ab animo, ubi erit anima? si ab anima, ubi erit animus? Quae enim distant, abesse invicem debent, cum suis muneribus operantur.

PL 2, 679B

したがって、非物体的なものはいったい何によって知性されるのか。もし心によってであるなら、魂はどこにあるのか。もし魂によってであるなら、心はどこにあるのか。互いに異なるものは、それぞれの務めを果たしているときには、互いに不在でなければならないはずだからである。

17

Putabis quidem abesse animum ab anima, si quando animo ita afficimur, ut nesciamus nos vidisse quid, vel audisse, quia alibi fuerit animus; adeo contendam, imo ipsam animam nec vidisse, nec audisse, quia alibi fuerit cum sua vi, id est, animo.

PL 2, 679B

確かに、我々が心の状態によって、何かを見た、あるいは聞いたということを知らないほどになるとき、心がどこか他所にあったのだから、心が魂から不在であったのだとお前は考えるかもしれない。しかし私はさらに主張しよう。それどころか、魂そのものが見もせず聞きもしなかったのだ、なぜなら魂は、その力すなわち心とともに、どこか他所にあったからだ、と。

18

Nam et cum dementit homo, dementit anima, non peregrinante, sed compatiente tunc animo. Caeterum, animae principaliter casus est. Hoc inde firmatur, quod, anima digressa, nec animus in homine inveniatur: ita illam ubique sequitur, a qua nec in fine subremanet.

PL 2, 679B

というのも、人が正気を失うとき、正気を失うのは魂であって、そのとき心は他所へ出て行くのではなく、共に苦しんでいるのである。しかし、その出来事はもとより主導的には魂に属する事柄である。このことは次のことから確かめられる。すなわち、魂が去ってしまえば、人のうちには心も見出されないということである。かくして心は魂をどこまでも追い続け、最後においてさえその後に留まることはないのである。

19

Cum vero sequitur et addicitur, perinde intellectus animae addicitur, quam sequitur animus cui addicitur intellectus.

PL 2, 679C

そして心が魂に付き従い、魂に帰属させられるとき、それと同じように知性もまた魂に帰属させられる。知性が帰属している当の心が、魂に付き従っているからである。

20

Sit nunc et potior sensu intellectus, et potior cognitor sacramentorum: dummodo et ipse propria vis animae, quod et sensus, nihil mea interest, nisi cum idcirco praefertur sensui intellectus, ut ex hoc quoque separatior habeatur, quo potior adfirmatur.

PL 2, 679C

さて、知性が感覚よりも優れており、秘義のより優れた認識者であるとしよう。ただし、知性もまた魂の固有の力であること――感覚がそうであるのと同じように――である限りは、私には何ら関わりのないことである。ただ、それによって知性が感覚よりも優れていると主張されることをもって、そのゆえに知性がさらに分離したものとして見なされるようにされるのでない限りは。

21

Tunc mihi post differentiam, etiam praelatio retundenda est, perventuro usque ad potioris Dei persuasionem. Sed de Deo, suo quoque campo, experiemur cum haereticis. Nunc de anima titulus, et intellectu non insidiose praeferendo locus.

PL 2, 680A

そのときには私にとって、両者の相違の次には、その優劣づけをも打ち砕くべきものとなろう。それは、より優れた神という妄信へと至り着くまでのことである。しかし神については、それにふさわしい別の戦場で、異端者たちと相まみえることにしよう。今は魂についての主題であり、知性を欺瞞をもって優先させないための場である。

22

Nam etsi potiora sunt quae intellectu attinguntur, ut spiritalia, quam quae sensu, ut corporalia, rerum erit praelatio, sublimiorum scilicet adversus humiliores, non intellectus adversus sensum.

PL 2, 680A

というのも、たとえ知性によって捉えられるもの――すなわち霊的なもの――が、感覚によって捉えられるもの――すなわち物体的なもの――よりも優れているとしても、それは事物の優劣であって、すなわちより崇高なものがより低いものに対して優れているというだけのことであり、知性が感覚に対して優れているということではないからである。

23

Quomodo enim praeferatur sensui intellectus, a quo informatur ad cognitionem veritatum? Si enim veritates per imagines adprehenduntur, id est invisibilia per visibilia noscuntur, quia et Apostolus nobis scribit (Rom. I, 20): Invisibilia enim ejus a conditione mundi de factitamentis intellecta visuntur; et Plato haereticis: Facies occultorum, ea quae apparent; et necesse est omnino hunc mundum imaginem quamdam esse alterius alicujus.

PL 2, 680A

というのも、知性が、それによって形作られて諸々の真理の認識に至るところの感覚に対して、どうして優先されうるであろうか。もし真理が模像を通して捉えられるのであれば、すなわち目に見えないものが目に見えるものを通して知られるのであれば――使徒も我々にこう書いている通りである(ローマ1:20)。「実に、あの方の目に見えないものは、世界の創造このかた、造られたものによって知性に捉えられ、見られている」と。プラトンも異端者たちに言う、「隠れたものの顔とは、現れているものである」と。そして、この世界がもう一つの別のものの何らかの模像であることは、まったく必然なのである。

24

Videtur intellectus duce uti sensu, et auctore, et principali fundamento, nec sine illo veritates posse contingi: quomodo ergo potior erit eo per quem est, quo eget, cui debet totum quod attingit?

PL 2, 680B

知性は、感覚を導き手とし、創始者とし、主要な土台として用いているように見え、それなしには諸々の真理に触れることができないように見える。それならば、知性が、それによって存在し、それを必要とし、それに自らが捉えるものの全体を負っている当のものよりも、いったいどうして優れていられようか。

25

Ita utrumque concluditur: neque praeferendum sensui intellectum; per quem enim quid constat, inferius ipso est; neque separandum a sensu: per quod enim quid est, cum ipso est.

PL 2, 680B

かくして両方とも次のように結論される。知性は感覚に優先させてはならない――何かがそれによって成り立つとき、その何かはそれよりも下位にあるからである――また、感覚から分離してもならない――何かがそれによって存在するとき、その何かはそれとともにあるからである。

Caput XIX

第XIX章PL 2, 680B
1

Sed ne illi quidem praetereundi, qui vel modico temporis viduant animam intellectu. Proinde enim viam sternunt postea inducendi ejus, sicut et animi, a quo scilicet proveniat intellectus.

PL 2, 680B

しかし、たとえわずかな期間であっても魂から知性を欠けさせる者たちも、見過ごすべきではない。彼らはまさにそうすることによって、後になって知性を――そして知性がそこから生じるとされる心をも――持ち込むための道を開いているのである。

2

Volunt infantiam sola anima contineri, qua tantummodo vivat, non ut pariter sapiat; quia nec omnia sapiant quae vivant: denique, arbores vivere, nec tamen sapere, secundum Aristotelem, et si quis alius substantiam animalem in universa communicat, quae apud nos in homine privata res est, non modo ut Dei opus, quod et caetera, sed ut Dei flatus, quod haec sola, quam dicimus cum omni instructu suo nasci.

PL 2, 680C

彼らは、幼児期はただ魂のみによって保たれ、魂はただ生かすだけであって、同時に知解させはしない、と考える。なぜなら生きているものがみな知解するわけではないからである。実に、アリストテレスによれば樹木は生きてはいるが知解しない。また誰か他の者が、魂という実体を万物にあまねく分かち与えるとしても、我々の考えでは、それは人間においてのみ固有のものである。というのも、それは他の被造物と同様に単に神の業であるだけでなく、これだけは神の息吹によるものであり、我々はこれがそのすべての備えを具えて生まれると言うからである。

3

Et si ad arbores provocamur, amplectemur exemplum: siquidem et illis, necdum arbusculis, sed stipitibus adhuc, et surculis etiam nunc, simul de scrobibus oriuntur, inest propria vis animae.

PL 2, 681A

もし我々が樹木を引き合いに出されるのであれば、その実例をこそ喜んで受け入れよう。というのも、それら樹木にも――まだ若木にすらならず、いまだ幹にすぎず、あるいは今はまだ挿し木にすぎない段階でも――苗床から芽生えると同時に、固有の魂の力が宿っているのだから。

4

Verum pro temporis ratione remoratur, coalescens et coadulescens robori suo, donec aetas impleat habitum quo natura fungatur.

PL 2, 681A

しかしその力は、時の理に応じて留まり、みずからの力とともに凝り固まり、ともに成長してゆき、齢がその本性の働くべき有りようを満たすまで待つのである。

5

Aut unde mox illis et frutices inoculantur, et folia formantur, et germina inflantur, et flosculi inornantur, et succi condiuntur; si non in ipsis omnis paratura generis quiescit, et partibus promota grandescit?

PL 2, 681A

さもなければ、やがて枝が接がれ、葉が形づくられ、芽が膨らみ、花が飾られ、樹液が調えられるのは、いったいどこから来るというのか。もしその類のあらゆる備えがそれ自身のうちに休らっており、部分部分において進み出ながら大きくなってゆくのでなければ。

6

Inde igitur et sapiunt unde vivunt, tam vivendi quam sapiendi proprietate, et quidem ab infantia et ipsae sua.

PL 2, 681A

それゆえ樹木は、生きているのと同じところから知解してもいるのであり、生きることの固有性も知解することの固有性も等しく持っており、しかもそれ自身の幼き頃から、それ自身のものとしてそれを持っているのである。

7

Video enim et vitem adhuc teneram et impuberem, intelligentem tamen jam opera sua, et volentem alicui adhaerere, cui innisa et innexa proficiat; denique non expectata rustica disciplina, sine arundine, sine cervo, si quid attigerit, ultro ambibit, et quidem viriosius de suo ingenio, quam de tuo arbitrio: properat esse secura.

PL 2, 681A

私は、いまだ柔らかく未成熟な葡萄の蔓でさえ、すでに自分のなすべき業を知解しており、何かに寄りかかろうと欲し、それに寄りすがり絡みついて伸びてゆこうとするのを見る。結局のところ、農夫の手ほどきを待つことなく、支柱もなく添え木もなくとも、何かに触れればみずから進んでそれに巻きつく。しかもそれは、お前の判断によるよりも、それ自身の才知によるところがはるかに大きく、いち早く安心を得ようと急ぐのである。

8

Video et hederas, quantum velis primas, statim ad superna conari, et, nullo praeeunte, suspendi; quod malint parietibus invehi, textili sylva, quam humi teri, voluntaria injuria. Contra, quibus de aedificio male est, ut crescendo recedunt! ut refugiunt!

PL 2, 681B

私はまた蔦を見る――お前が望むだけ若いものであっても、すぐに高みへと登ろうとし、先導する者が誰もいなくとも宙に懸かろうとする。蔦は、地に踏みにじられるという自ら招いた不正を蒙るよりも、編み合う森となって壁づたいに運ばれてゆくことを好むのである。反対に、建物の具合が悪い場所にある蔦が、育ちながらいかに退いてゆくことか。いかに逃げ去ってゆくことか。

9

Sentias ramos aliorsum destinatos et animationem arboris de divortio parietis intelligas; contenta est parvitate, quam ex primordio providentissimi fruticis edidicit, timens etiam ruinam. Has ego sapientias et scientias arborum, cur non contendam?

PL 2, 681B

お前は、枝が別の方角へ向けられているのを感じ取り、壁から離れてゆくことのうちに樹木の生命の働きを知解するであろう。樹木は、いと深き配慮に満ちた若木であったその始まりから学び知った小ささに満足しており、倒れることさえ恐れているのである。私が樹木のこうした知恵や知識を主張して、何が悪かろうか。

10

Vivant ut philosophi volunt; sapiant ut philosophi nolunt; intelligat et infantia ligni; quo magis hominis, cujus anima, velut surculus quidam ex matrice Adam in propaginem deducta, et genitalibus foeminae foveis commendata cum omni sua paratura, pullulabit tam intellectu quam et sensu?

PL 2, 681C

哲学者たちが望むように、樹木は生きるがよい。哲学者たちが望まぬように、樹木は知解するがよい。木の幼き頃でさえ知解するのだとすれば、まして人間においてはなおのことではないか。人間の魂は、いわば母木アダムから接ぎ穂として枝分かれへと導かれ、女の生殖の窪みに託されて、そのすべての備えとともに、知性においても感覚においても芽吹いてゆくのである。

11

Mentior, si non statim infans ut vitam vagitu salutavit, hoc ipsum se testatur sensisse atque intellexisse, quod natus est, omnes simul ibidem dedicans sensus, et luce visum, et sono auditum, et humore gestum, et aere odoratum, et terra tactum.

PL 2, 682A

もし嬰児が産声によって生を迎えるやいなや、自分が生まれたということそのものを感じ知解したと自ら証ししていないのであれば、私は偽りを言っていることになろう――そのときそこで、光によって視覚を、音によって聴覚を、湿り気によって味覚を、大気によって嗅覚を、地によって触覚を、すべての感覚をいっせいに捧げ始めるのである。

12

Ita prima illa vox de primis sensuum, et de primis intellectuum pulsibus cogitur. Plus est, quod de prospectu lacrymabilis vitae quidam augurem incommodorum vocem illam flebilem interpretantur; quo etiam praesciens habenda sit ab ingressu nativitatis, nedum intelligens.

PL 2, 682A

こうして、あの最初の声は、感覚の最初の働きと知性の最初の鼓動とから引き起こされるのである。さらに言えば、ある人々は、あの涙ながらの声を、涙にみちた人生を見通したがゆえの、災いを予兆する声と解釈している。そうであるならば、嬰児は誕生の入口から、単に知解する者としてだけでなく、あらかじめ知る者としてさえ見なされねばならない。

13

Exinde et matrem spiritu probat, et nutricem spiritu examinat, et gerulam spiritu agnoscit, fugiens extranea ubera, et recusans ignota cubilia, et neminem appetens nisi ex usu.

PL 2, 682A

その後、嬰児は霊によって母を見分け、霊によって乳母を吟味し、霊によって子守りを見分け、見知らぬ乳房を避け、見知らぬ寝床を拒み、慣れ親しんだ者以外の誰をも求めない。

14

Unde illi judicium novitatis et moris, si non sapit? unde illi et offendi et demulceri, si non intelligit? Mirum satis, ut infantia naturaliter animosa sit, non habens animum; et naturaliter adfectiosa sit, non habens intellectum.

PL 2, 682B

もし嬰児が知解していないのなら、目新しさと慣れとを判断する力はどこから来るのか。もし嬰児が知解していないのなら、不快を覚えたり慰められたりする力はどこから来るのか。幼児期が、心を持たないのに生まれつき心に満ちた様子を見せ、知性を持たないのに生まれつき情愛に満ちているとは、まことに不思議なことである。

15

Atenim Christus ex ore lactentium et parvulorum experiendo laudem, nec pueritiam, nec infantiam hebetes pronuntiavit: quarum altera (Matt. XXI), cum suffragio occurrens, testimonium ei potuit offerre; altera (Matt. II), pro ipso trucidata, utique vim sensit.

PL 2, 682B

だが、キリストは乳飲み子と幼子の口から賛美を引き出すことによって、少年期をも幼児期をも鈍いものとは宣言しなかった。そのうち一方は(マタイ21)、歓呼をもって迎えつつキリストに証しを捧げることができ、他方は(マタイ2)、キリストのために虐殺されて、当然ながらその暴力を身に感じ取ったのである。

Caput XX

第XX章PL 2, 682B
1

Et hic itaque concludimus, omnia naturalia animae, ut substantiva ejus, ipsi inesse, et cum ipsa procedere atque proficere, ex quo ipsa censetur, sicut et Seneca saepe noster: « Insita sunt nobis omnium artium et aetatum semina: magisterque ex occulto Deus producit ingenia. » Ex seminibus scilicet insitis, et occultis per infantiam, quae sunt et intellectus.

PL 2, 682B

こうして我々はここに、魂に属する自然本来のものはすべて、魂の実体的なものとして魂そのものに内在しており、魂がそこから起源するときから、魂とともに進み、伸びてゆくのだ、と結論する。我々のセネカもしばしばこう言っている。「あらゆる技芸と齢との種は我々のうちに植え込まれており、隠れたところから神が師として才知を生み出すのである」と。すなわち、植え込まれ、幼児期を通じて隠されている種からである。この種こそが知性でもあるのだ。

2

Ex his enim producuntur ingenia. Porro, ut frugum seminibus una cujusque generis forma est, processus tamen varii, alia integro statu evadunt, alia etiam meliora respondent, alia degenerant pro conditione coeli et soli, pro ratione operis, et curae, pro temporum eventu, pro licentia casuum: ita et animam licebit semine uniformem, foetu multiformem: nam et hic etiam de locis interest.

PL 2, 683A

というのも、この種から才知が生み出されるからである。さらに、穀物の種において、それぞれの種類ごとに一つの形があるとしても、その育ち方はさまざまであり、天候と土地の条件に応じ、働きと手入れの仕方に応じ、時のめぐり合わせに応じ、偶然のなすがままに応じて、あるものは完全な状態に至り、あるものはさらによく応え、あるものは劣化する。それと同様に、魂もまた、種においては一様でありながら、生まれ出た結果においては多様でありうる。なぜなら、ここでも土地の違いが関わってくるからである。

3

Thebis hebetes et brutos nasci relatum est; Athenis sapiendi dicendique acutissimos; ubi penes Colytum pueri mense citius eloquuntur, praecoce lingua.

PL 2, 683A

テバイでは鈍く粗野な者たちが生まれると伝えられており、アテナイでは思考することにも語ることにも最も鋭い者たちが生まれる。そこ、コリュトスのあたりでは、子供たちは早熟な舌によって、一月早く言葉を発するという。

4

Siquidem et Plato in Timaeo, Minervam adfirmat, cum urbem illam moliretur, nihil aliud quam regionis naturam prospexisse, talia ingenia pollicitam. Unde et ipse, in Legibus, Megillo et Cliniae praecipit condendae civitati locum procurare.

PL 2, 683A

実にプラトンも『ティマイオス』において、ミネルウァがかの都市を築くにあたり、ほかならぬその地の自然を見極めることによって、そのような才知を約束したのだと主張している。それゆえプラトン自身も『法律』において、メギロスとクレイニアスに、都市を建設するにあたって場所を選び定めるよう説いているのである。

5

Sed Empedocles caussam argutae indolis et obtusae in sanguinis qualitate constituit; perfectum ac profectum de doctrina disciplinaque deducit. Tamen vulgata jam res est gentilium proprietatum.

PL 2, 683B

しかしエンペドクレスは、鋭い性質と鈍い性質との原因を血の性質のうちに置き、完成された知性とその進歩とを教えと訓練とから導き出す。とはいえ、諸民族に固有の性質というものは、すでに広く知られたことである。

6

Comici Phrygas timidos illudunt; Sallustius vanos Mauros, et feroces Dalmatas pulsat; mendaces Cretas etiam Apostolus (Tit. I, 12) inurit.

PL 2, 683B

喜劇作者たちはフリュギア人を臆病者として笑いものにし、サルスティウスは移り気なマウリ人と獰猛なダルマティア人とを攻撃し、使徒(テトス1:12)でさえ、クレタ人を偽り者として烙印を押している。

7

Fortassean et de corpore et de valetudine aliquid accedat: opimitas sapientiam impedit, exilitas expedit; paralysis mentem prodigit, phthisis servat. Quanto magis de accidentibus habebuntur, quae, citra corpulentiam et valentiam, vel acuunt, vel obtundunt!

PL 2, 683B

おそらく肉体と健康状態からも、いくらかのものが加わるであろう。肥満は知恵を妨げ、痩身はそれを助け、麻痺は心を損ない、肺の病はそれを保つ。まして、肉体の肥痩や健康とは別に、心を鋭くしたり鈍らせたりする偶有的なものについては、なおさらそうであろう。

8

Acuunt doctrinae, disciplinae, artes, et experientia, negotia, studia; obtundunt inscitiae, ignaviae, desidiae, libidines, inexperientiae, otia, vitia; super haec, si et alia, quae praesunt potestates.

PL 2, 683B

鋭くするのは、学識、規律、技芸、経験、実務、熱心な学びである。鈍らせるのは、無知、怠惰、無精、情欲、未経験、閑暇、悪徳である。これらに加えて、もしほかにもあるとすれば、支配する諸力もそうである。

9

Enimvero praesunt, secundum nos quidem, Deus Dominus, et diabolus aemulus; secundum communem autem opinionem providentiae fatum et necessitas, et fortuna et arbitrii libertas.

PL 2, 683C

まことに、支配するものとは、我々の考えによれば、主なる神と敵対者たる悪魔である。しかし世の共通の見解によれば、摂理、運命、必然性、運、そして意志の自由である。

10

Nam haec, et philosophi distingunt, et nos secundum fidem disserenda suo jam vovimus titulo.

PL 2, 683C

というのも、これらについては哲学者たちも区別しているし、我々もまた、信仰に従って論じるべきことを、すでにそれ固有の主題のもとで論じると約束しているからである。

11

Apparet quanta sint quae unam animae naturam varie collocarint, ut vulgo naturae deputentur, quando non species sint, sed sortes naturae et substantiae unius; illius scilicet, quam Deus in Adam contulit, et matricem omnium fecit: atque adeo sortes erunt, non species substantiae unius, ut et varietas ista moralis quanta nunc est, tanta non fuerit in ipso principe generis Adam.

PL 2, 683C

魂という一つの本性をさまざまに位置づけてきたものが、いかに多くあるかは明らかである。それらは、あたかも本性そのものであるかのように世間では見なされているが、実際には種ではなく、単一の本性と実体との運命の分け前にすぎない。すなわち、神がアダムのうちに授け、すべての魂の母胎とした、あの実体の分け前にすぎないのである。かくして、それらは単一の実体の種ではなく運命の分け前であるゆえに、今あるほどの道徳的な多様性は、人類の祖であるアダムその人のうちには存在しなかったのである。

12

Debuerant enim fuisse haec omnia in illo, ut in fonte naturae, atque inde cum tota varietate manasse, si varietas naturae fuisset.

PL 2, 684A

もし本性そのものに多様性があったのなら、これらすべてのものは、本性の源泉であるアダムのうちにあらかじめ存在していなければならず、そこからその多様性のすべてを伴って流れ出たはずだからである。

Caput XXI

第XXI章PL 2, 684A
1

Quod si uniformis natura anima ab initio in Adam, ante tot ingenia, ergo non multiformis per tot ingenia; jam nec triformis, ut adhuc trinitas valentiniana caedatur, quae nec ipsa in Adam recognoscitur. Quid enim spiritale in illo?

PL 2, 684A

もし魂の本性が、あれほど多くの才知が生ずる以前、初めからアダムにおいて一様なものであったのなら、それゆえ、あれほど多くの才知によって多様な形をとるものではない。いわんや、三つの形をとるものでもない――ウァレンティヌス派の三分説が、なおも打ち砕かれるべきであるのはこの点においてであり、その三分説自体、アダムにおいては認められないのである。そもそも、アダムのうちに霊的なものが何かあっただろうか。

2

Si quia prophetavit magnum illud sacramentum in Christum et Ecclesiam (Gen. II): Hoc os ex ossibus meis, et caro ex carne mea, vocabitur mulier; propterea relinquet homo patrem et matrem, et adglutinabitur mulieri suae, et erunt duo in carnem unam; hoc postea obvenit, cum in illum Deus amentiam immisit, spiritalem vim qua constat prophetia.

PL 2, 684B

もし彼が、キリストと教会とに関わるあの偉大な秘義を預言したから、というのであれば――「これは私の骨からの骨、私の肉からの肉。これは女と呼ばれるであろう。それゆえ人は父母を離れ、その妻に固く結び合わされ、二人は一つの肉となるであろう」(創世記2)――これは後になって起こったことである。すなわち、神が彼に我を失うことをもたらしたときのことであり、それこそ預言の成り立つもとになる霊的な力なのである。

3

Si et malum in eo apparuit transgressionis admissum, nec hoc naturale deputandum est, quod instinctu serpentis operatus est (Gen. III), tam non naturale, quam nec materiale; quia et materiae fidem jam exclusimus.

PL 2, 684B

もし彼のうちに、犯された違反という悪もまた現れたのだとしても、それも本性によるものと見なすべきではない。というのも、それは蛇にそそのかされて行ったことだからである(創世記3)。それが本性によるものでないのは、質料によるものでないのと同様である。というのも、我々はすでに質料説を信頼するに値しないものとして退けたからである。

4

Quod si nec spiritale, nec quod dicitur materiale proprium in illo fuit; nam si ex materia fuisset mali semen, superest ut solum in illo et unicum fuerit naturale, quod censetur animale; quod statu simplex et uniforme defendimus.

PL 2, 684B

さて、霊的なものも、質料によるとされるものも、彼に固有のものではなかったとすれば――もし悪の種が質料から生じたのであれば話は別だが――残るところ、彼のうちにあってただ一つ本性によるものと見なされるのは、魂に属するものだけであった。そしてそれこそ、我々が単一かつ一様な状態にあるものとして擁護しているものなのである。

5

De hoc plane relinquitur quaeri an demutabile debeat credi, quod naturale dicatur. Iidem enim convertibilem negant naturam, ut trinitatem suam in singulis proprietatibus figant: quia arbor bona malos non ferat fructus, nec mala bonos; et nemo de spinis metat ficus, et de tribulis uvas.

PL 2, 684C

そこで確かに残るのは、本性によるとされるものが変化しうると信じられるべきか否か、という問いである。というのも、まさに同じ者たちが、それぞれの特性のうちに自分たちの三分説を固定するために、本性は転じえないと否定しているからである――良い木は悪い実を結ばず、悪い木は良い実を結ばない、また、いばらから無花果を、あざみから葡萄を刈り取る者はいない、というのである。

6

Ergo si ita est, neque de lapidibus filios Abrahae suscitare (Matt. III) poterit Deus, nec genimina viperarum facere poenitentiae fructus; et erravit Apostolus scribens (Eph. V): Eratis et vos aliquando tenebrae; et (Eph. II): Fuimus et nos aliquando natura filii irae, et (I Cor. VI): In his vos quoque fuistis, sed abluti estis.

PL 2, 684C

もしそうであるならば、神は石からアブラハムの子らを起こすこともできず(マタイ3)、蝮の子らに悔い改めの実を結ばせることもできないはずである。そして使徒もまた誤っていたことになる。彼はこう書いている――「汝らもまたかつては闇であった」(エフェソ5)、「我々もまたかつては本性において怒りの子であった」(エフェソ2)、「汝らもまたそのような者どもの中にいた。しかし汝らは洗われた」(一コリント6)。

7

Sed nunquam discordabunt sententiae sanctae. Non dabit enim (Luc. VI) arbor mala bonos fructus, si non inseratur; et bona malos dabit, si non colatur; et lapides filii Abrahae fient, si in fidem Abrahae formentur, et genimina viperarum fructum poenitentiae facient, si venena malignitatis expuerint.

PL 2, 685A

しかし、聖なる御言葉が互いに食い違うことは決してない。悪い木は、接ぎ木されなければ良い実を結ぶことはなく(ルカ6)、良い木も、手入れされなければ悪い実を結ぶことになる。石もまた、アブラハムの信仰へと形づくられるならばアブラハムの子らとなり、蝮の子らも、悪意という毒を吐き出すならば悔い改めの実を結ぶのである。

8

Haec erit vis divinae gratiae, potentior utique natura, habens in nobis subjacentem sibi liberam arbitrii potestatem, quod αυτεξουσιον dicitur; quae cum sit et ipsa naturalis atque mutabilis, quoquo vertitur, natura convertitur.

PL 2, 685A

これこそが神の恩寵の力であり、それは本性よりもいっそう強いものであって、我々のうちに、自らに服する自由な意志の力を持っている。これはギリシア語でアウテクスーシオン(自らの権に属する力)と呼ばれるものである。そしてこの力もまた、それ自体、本性によるものであり、変わりうるものであるがゆえに、それがどこへ向けられようとも、本性はそれに応じて転じるのである。

9

Inesse autem nobis το αυτεξουσιον naturaliter, jam et Marcioni ostendimus et Hermogeni. Quid nunc, si et naturae conditio sic erit definienda, ut duplex determinetur, natorum et innatorum, factorum et infectorum?

PL 2, 685A

しかし、このアウテクスーシオンが本性によって我々のうちに内在していることは、我々がすでにマルキオンに対しても、ヘルモゲネスに対しても示したところである。さて、もし本性の境遇が、生まれたものと生まれざるもの、造られたものと造られざるものという二つに区別されるべきものとして定められねばならないとすれば、どうであろうか。

10

Atque ita quod natum factumque constiterit, ejus natura capiet demutationem: et renasci enim poterit, et refici. Innatum autem et infectum immobile stabit.

PL 2, 685B

そしてそのようにして、生まれかつ造られたものであると認められるものは、その本性において変化を受け入れるであろう。実際、それは新たに生まれ直すこともでき、作り直されることもできるからである。しかし、生まれざるもの、造られざるものは、動かされることなく留まるであろう。

11

Quod cum soli Deo competat, ut soli innato et infecto, et idcirco immortali et inconvertibili, absolutum est, caeterorum omnium natorum atque factorum convertibilem et demutabilem esse naturam; ut etsi trinitas animae adscribenda esset, ex mutatione accidentiae, non ex institutione naturae deputaretur.

PL 2, 685B

そしてこのことは、生まれず造られず、それゆえ不死にして転じえぬ唯一の方である神にのみ当てはまるのであるから、ほかのすべての生まれ造られたものの本性は転じうるものであり、変わりうるものである、ということは確定している。かくして、たとえ魂に三分説が帰されるべきであったとしても、それは本性の定めによってではなく、偶有的なものの変化によって帰されるべきなのである。

Caput XXII

第XXII章PL 2, 685B
1

Caetera animae naturalia jam a nobis audiit Hermogenes, cum ipsorum defensione et probatione per quae Dei potius quam materiae cognoscitur. Hic solummodo nominabuntur, ne praeterita videantur.

PL 2, 685B

魂に属するそのほかの自然本来のものについては、それらの弁護と論証とともに、ヘルモゲネスがすでに我々から聞いたところである。それらによって、魂は質料よりもむしろ神に由来することが知られるのである。ここではただ名を挙げるにとどめよう。見過ごされたと見えないようにするためである。

2

Dedimus enim illi et libertatem arbitrii, ut supra scripsimus, et dominationem rerum. et divinationem interdum, seposita quae per Dei gratiam obvenit ex prophetia. Itaque jam ab isto dispositionis retractatu recedam, ut ordinem ejus expungam.

PL 2, 685C

というのも我々は、先に書いたとおり、魂に意志の自由を与え、万物に対する支配権を、そして時には予言の力さえも与えたからである――ただし、神の恩寵によって預言を通してもたらされるものは除いてある。それゆえ私は今や、この配剤についての再検討からは退き、その順序に従って一つ一つ論じ尽くしていくことにしよう。

3

Definimus animam Dei flatu natam, immortalem, corporalem, effigiatam, substantia simplicem, de suo patientem, varie procedentem, liberam arbitrii, accidentiis obnoxiam, per ingenia mutabilem, rationalem, dominatricem, divinatricem, ex una redundantem.

PL 2, 686A

我々は魂を、次のように定義する。すなわち、神の息吹によって生まれ、不死であり、物体的であり、姿を持ち、実体において単一であり、おのれ自身によって苦しみを受け、さまざまに進み出て、意志において自由であり、偶有的なものに服し、才知に応じて変わりうるものであり、理性的であり、支配する者であり、予言する者であり、一つの〔魂〕から溢れ出るものである、と。

4

Sequitur nunc, ut quomodo ex una redundet consideremus, id est, unde, et quando, et qua ratione sumatur.

PL 2, 686A

さて次には、魂がいかにして一つの魂から溢れ出るのかを考察することが続く。すなわち、魂がどこから、いつ、いかなる理によって与えられるのかを、である。

Caput XXIII

第XXIII章PL 2, 686A
1

Quidam de coelis devenisse se credunt, tanta persuasione, quanta et illuc indubitate regressuros repromittunt; ut Saturninus Menandri simoniani discipulus induxit, hominem affirmans ab angelis factum, primoque opus futile, et invalidum, et instabile, in terra vermis instar palpitasse, quod consistendi vires deessent; dehinc ex misericordia summae potestatis, ad cujus effigiem, nec tamen plene perspectam, temere structus fuisset, scintillulam vitae consecutum quae illud exsuscitarit et erexerit, et constantius animarit, et post decessum vitae ad matricem relatura sit.

PL 2, 686A

ある者たちは、自分たちが天から降って来たと信じており、そこへ疑いなく帰って行くであろうと約束するのと同じほどの確信をもってそう信じている。たとえば、シモン派のメナンドロスの弟子であったサトゥルニヌスがそう説いたように――彼は、人間は天使たちによって造られたものであり、当初その業は無益で、力なく、不安定なものであって、立ち上がる力を欠いていたために、地上で虫のようにのたうっていたと主張する。その後、いと高き権能の憐れみによって――人間はその権能の姿にかたどって、しかし完全には見て取られぬまま、行き当たりばったりに組み立てられたのだが――命の小さな火花を受け取り、それが人間を目覚めさせ、立ち上がらせ、いっそう確かに命を吹き込んだのであり、命が去った後には、その火花は母胎へと連れ戻されるのだという。

2

Sed et Carpocrates tantumdem sibi de superioribus vindicat, ut discipuli ejus animas suas jam et Christo, nedum Apostolis, et peraequent, et cum volunt praeferant; quas perinde de sublimi virtute conceperint, despectrice mundi potentium principatuum.

PL 2, 686B

さらにまた、カルポクラテスも、上なる世界について自分にも同じだけのものを要求するので、その弟子たちは、自分の魂を使徒たちと同等視するどころか、キリストとさえ同等視し、望むときにはそれ以上のものとさえする。彼らの魂は、それと同じように、世の権勢ある支配者たちを見下す崇高な力から得たものなのだという。

3

Apelles sollicitatas refert animas terrenis escis de supercoelestibus sedibus ab igneo angelo Deo Israel et nostro, qui exinde illis peccatricem circumfinxerit carnem.

PL 2, 686B

アペレスは、諸々の魂が、天より上なる座から、地上の食物によって誘い出された、と語る――誘い出したのは、イスラエルの神にして我々の神である、あの火のごとき天使であり、彼はそれ以来、魂に罪深き肉を巻きつけたのだという。

4

Examen Valentini semen Sophiae infulcit animae, per quod historias, atque milesias Aeonum suorum ex imaginibus visibilium recognoscunt. Doleo bona fide, Platonem omnium haereticorum condimentarium factum.

PL 2, 686B

ウァレンティヌス派の一団は、ソフィアの種を魂に押し込む。彼らはこの種によって、見えるものの像から、自分たちのアイオーンたちの物語やミレトス風のお話を読み取るのである。プラトンがあらゆる異端者たちの調味料屋になり果てたことを、私は率直に嘆かわしく思う。

5

Illius est enim et in Phaedone, quod animae hinc euntes sint illuc, et inde huc; item in Timaeo, quod genimina Dei, delegata sibi mortalium genitura, accepto initio animae immortali, mortale ei circumgelaverint corpus: tum quod mundus hic imago sit alterius alicujus.

PL 2, 686C

というのも、『パイドン』にある、魂がこちらからかしこへ行き、またかしこからこちらへ来るという説も、プラトンのものであり、また『ティマイオス』にある、神の子らが、死すべきものの生成を自分たちに委ねられ、不死なる魂の初めを受け取った上で、それに死すべき肉体を凍り固めるように巻きつけたという説も、さらに、この世界がほかの何か別のものの模像であるという説も、同じくプラトンのものだからである。

6

Quae omnia ut fidei commendet, et animam retro in superioribus cum Deo egisse in commercio idearum, et inde huc transvenire, et hic quae retro norit de exemplaribus recensere, novum elaboravit argumentum, μαθησεις αναμνησεις, id est, discentias reminiscentias esse: venientes enim inde huc animas oblivisci eorum in quibus prius fuerint, dehinc ex his visibilibus edoctas recordari.

PL 2, 687A

そしてこれらすべてを信じるに値するものとするために――すなわち、魂はかつて上なる世界において神とともにイデアの交わりのうちに時を過ごし、そこからこちらへ渡って来て、ここにあっても、かつて範型について知っていたことを想い起こすのだ、ということを信じさせるために――プラトンは新たな論拠を作り上げた。すなわちマテーセイス・アナムネーセイス、つまり「学ぶこととは想起することである」という論である。というのも、あちらからこちらへやって来る魂は、以前そこにあった時のことを忘れてしまい、その後、この目に見えるものどもによって教えられることで、思い出すのだからである。

7

Cum igitur hujusmodi argumento illa insinuentur a Platone, quae haeretici mutuantur, satis haereticos repercutiam, si argumentum Platonis elidam.

PL 2, 687A

そこで、異端者たちが借用しているそれらの説が、このような論拠によってプラトンから持ち込まれているのであるから、私がプラトンの論拠を打ち崩しさえすれば、異端者たちを十分に打ち返したことになるであろう。

Caput XXIV

第XXIV章PL 2, 687B
1

Primo quidem oblivionis capacem animam non cedam, quia tantam illi concessit divinitatem, ut Deo adaequetur: innatam eam facit, quod et solum armare potuissem ad testimonium plenae divinitatis: adjicit immortalem, incorruptibilem, incorporalem, quia hoc et Deum credidit, invisibilem, ineffigiabilem, uniformem, principalem, rationalem, intellectualem.

PL 2, 687B

まず私は、魂が忘却をなしうるものであることを認めない。なぜなら彼は、それほど大きな神性を魂に許し、神と等しいものとしたからである。彼は魂を生まれざるものとするが、それこそ私が完全な神性の証しとして唯一用いえたであろう点である。彼はさらに、不死であること、朽ちざること、非物体的であること――これもまた彼が神について信じたことである――を付け加え、目に見えぬこと、姿を持たぬこと、一様であること、主導的であること、理性的であること、知性的であることを付け加える。

2

Quid amplius proscriberet animam, si eam Deum nuncuparet? Nos autem qui nihil Deo appendimus, hoc ipso animam longe infra Deum expendimus, quod natam eam agnoscimus, ac per hoc dilutioris divinitatis, et exilioris felicitatis; ut flatum, non ut spiritum; et si immortalem, ut hoc sit divinitatis, tamen passibilem, ut hoc sit nativitatis: ideoque et a primordio exorbitationis capacem, et inde etiam oblivionis affinem.

PL 2, 687B

魂を神と呼んだとしても、それ以上何を魂について書き立てえたであろうか。しかし、神に比肩するものを何一つ量り合わせぬ我々は、まさにこの点によって、魂を神よりはるかに劣るものと見積もる。すなわち、魂は生まれたものであると認めるがゆえに、より薄められた神性、より乏しい至福を持つとするのである。すなわち息吹としてであって、霊としてではなく、たとえ不死であるとしても、それは神性による限りでのことであり、なお受動的である点は、その出生によるものである。それゆえ魂は根源から逸脱の余地を持ち、そこからまた忘却とも縁を持つのである。

3

Satis de isto cum Hermogene. Caeterum, quae, ut haberi merito possit ex peraequatione omnium proprietatum deus, nulli passioni subjacebit; ita nec oblivioni, cum tanta sit injuria oblivio, quanta est gloria ejus, cujus injuria est, memoria scilicet: quam et ipse Plato sensuum et intellectuum salutem, et Cicero thesaurum omnium studiorum praedicavit.

PL 2, 687C

ヘルモゲネスとのこの件についてはこれで十分である。ところで、あらゆる特性の均等化によって当然にも神と見なされうるようなものは、いかなる受動をも被らないはずである。ゆえに忘却をも被らないはずである。なぜなら忘却は、それによって傷つけられるものの栄光の大きさに等しいだけの侵害だからである――すなわち記憶である。プラトン自身、これを感覚と知性の保全と称え、キケロはこれをあらゆる学びの宝庫と称えた。

4

Nec hoc jam in dubium deducetur, an tam divina anima memoriam potuerit amittere; sed an quam amiserit, recuperare denuo possit. Quae enim non debuit oblivisci, si oblita sit, nescio an valeat recordari. Ita utrumque meae animae, non platonicae congruet.

PL 2, 688A

もはや、あれほど神的な魂が記憶を失いえたかどうかは疑いに付されまい。むしろ問題は、失ったものを再び取り戻しうるかどうかである。忘れてはならなかったはずのものが、もし忘れたのであれば、再び思い出しうるかどうか、私は知らない。かくして、そのいずれもが、プラトンの言う魂ではなく、私の言う魂にこそ適うのである。

5

Secundo gradu opponam: natura compotem animam facis idearum illarum, annon? Imo natura, inquis. Nemo ergo concedet naturalem scientiam naturalium excidere artium.

PL 2, 688A

第二の段として私は反論しよう。お前は、魂があのイデアどもを本性によって備えていると言うのか、それとも違うのか。「いや、本性によってだ」とお前は言う。ならば、自然な事物についての自然な知識が失われるとは、誰も認めはしないであろう――諸技術についての知識ならばともかく。

6

Excidet studiorum, excidet doctrinarum, disciplinarum, excidet fortasse et ingeniorum, et affectuum: quae naturae videntur, non tamen sunt, quia, ut praemisimus et pro locis, et pro institutionibus, et pro corpulentiis, ac valetudinibus, et pro potestatibus dominatricibus, pro libertatibus arbitrii, ex accidentibus constant.

PL 2, 688A

学びは失われよう、教説も失われよう、諸々の学科も失われよう、あるいは才知も、心の動きも失われようが、それらは本性のものと見えても実はそうではない。なぜなら、我々が先に述べたとおり、それらは場所によって、育てられ方によって、体格や健康状態によって、支配する権力によって、意志の自由によって――すなわち偶有性から成り立つものだからである。

7

Naturalium vero scientia ne in bestiis quidem deficit. Plane obliviscetur feritatis leo, mansuetudinis eruditione praeventus, et cum toto suggestu jubarum, delicium fiet Berenices alicujus reginae, lingua genas ejus emaculans; mores bestiam relinquent: scientia naturalium permanebit.

PL 2, 688B

しかし自然な事物についての知識は、獣においてすら失われることがない。たとえば獅子は、飼い馴らしの調教に打ち勝たれれば、確かにその猛々しさを忘れるであろう。たてがみをすべて備えたまま、どこぞの女王ベレニケの愛玩の獣となり、舌でその頬を舐めることもあろう。習わしは獣から去っても、自然な事物についての知識は残るのである。

8

Non obliviscetur idem naturalium pabulorum, naturalium remediorum, naturalium terrorum; etsi de piscibus, etsi de placentis regina ei obtulerit, carnem desiderabit; etsi languenti theriacam composuerit, simiam leo requiret: et si nullum illi venabulum obfirmabit, gallum tamen formidabit.

PL 2, 688B

同じ獅子は、自然な食べ物、自然な薬、自然な恐怖の対象を忘れはしない。たとえ女王が魚を与えようと、菓子を与えようと、それでも肉を欲するであろう。たとえ病んだときに解毒薬を調合してやろうと、獅子は猿を求めるであろう。たとえいかなる猟槍も脅かさずとも、それでも雄鶏には怯えるであろう。

9

Perinde et homini omnium forsitan obliviosissimo inobliterata perseverabit sola scientia naturalium, ut sola scilicet naturalis; memor semper manducandi in esurie, et bibendi in siti, et oculis videndum, et auribus audiendum, et naribus odorandum, et ore gustandum, et manu contrectandum.

PL 2, 688C

同様に、おそらく人間のうちで最も忘れっぽい者においてすら、消し去られずに残るのは、自然な事物についての知識のみであり、それこそがまさしく唯一の本性的な知識である――すなわち、飢えれば食べるべきこと、渇けば飲むべきこと、目で見るべきこと、耳で聞くべきこと、鼻で嗅ぐべきこと、口で味わうべきこと、手で触れるべきことを、常に覚えているのである。

10

Hi sunt certe sensus, quos philosophia depretiat intellectualium praelatione. Igitur si naturalis scientia sensualium permanet, quomodo intellectualium, quae potior habetur, intercidit? Unde nunc ipsa vis oblivionis antecedentis recordationem?

PL 2, 689A

これらはまさしく感覚にほかならず、哲学は知性的なものを優先することで、これを低く見積もる。それゆえ、感覚的なものについての自然な知識が残るのであれば、より優れているとされる知性的なものについての知識は、どうして消え失せるのか。ならば、思い出しに先立つこの忘却の力そのものは、いったいどこから来るのか。

11

Ex multitudine, ait, temporis. Satis improspecte. Quantitas enim temporis non pertinebit ad eam rem quae innata dicatur, ac per hoc potissimum aeterna credatur.

PL 2, 689A

「時の多さからだ」と彼は言う。あまりに見通しが浅い。というのも、時の量は、生まれざるものと言われる事柄には関わりえないはずであり、まさにそれゆえにこそ、それは何よりも永遠であると信じられているのだから。

12

Quod enim aeternum est, eo quia et innatum est, neque initium, neque finem temporis admittendo, nullum modum temporis patitur; cui temporis modus nullus est, nec ulla demutatione tempori subest, nec ea de multitudine tempori vis est.

PL 2, 689A

永遠なるものは、それが生まれざるものでもあるがゆえに、時の始まりも終わりも許さず、いかなる時の尺度も受けないのである。時の尺度が全く無いものには、時によるいかなる変化も及ばず、時の多さから来る力も及ばない。

13

Si tempus in caussa est oblivionis, cur, ex quo anima corpori inducitur, memoria delabitur, quasi exinde tempus anima sustineat, quae sine dubio prior corpore, non fuit utique sine tempore? Ingressa vero corpus, statimne obliviscitur, an aliquanto post?

PL 2, 689B

もし時が忘却の原因であるならば、なぜ魂が肉体に入れられたときから記憶が崩れ去るのか。あたかもそのときから初めて魂が時を担うかのようだが、魂は疑いなく肉体に先立つものでありながら、それでも時を欠いてはいなかったのではないか。肉体に入ったなら、直ちに忘れるのか、それともしばらく経ってからか。

14

Si statim, et quae erit temporis nondum supputandi multitudo? infantia scilicet. Si aliquando post, ergo illo in spatio ante tempora oblivionis memor adhuc aget anima, et quale est, ut postea obliviscatur, et rursus postea recordetur?

PL 2, 689B

もし直ちにだとすれば、いまだ数えるにも足らぬその時の量とは何であろうか――すなわち幼少期である。もし後になってからだとすれば、その間、忘却の時が来るまでは魂はなお記憶しつつ働くはずである。それならば、なぜのちに忘れ、さらにのちに再び思い出すというようなことがありえようか。

15

Quoquo autem tempore illam oblivio irruerit, quantus hic etiam habebitur modus temporis? tota opinor vitae decursio satis non erit ad evertendam memoriam tanti ante corpus aevi. Sed rursus Plato caussam demutat in corpus.

PL 2, 689B

いずれにせよ、忘却がいつ魂に襲いかかったとしても、ここでもまた時の尺度はどれほどのものとなろうか。肉体に入る前のかくも広大な時代の記憶を覆すには、思うに、生涯の全経過をもってしても足りぬであろう。しかしプラトンはまたしても、原因を肉体へと移し変える。

16

Quasi et hoc fide dignum, ut nata substantia innatae vim exstinguat. Magnae autem et multae differentiae corporum, pro gentilitate, pro magnitudine, pro habitudine, pro aetate, pro valetudine. Num ergo et oblivionum differentiae aestimabuntur?

PL 2, 689C

あたかも、生まれた実体が生まれざるものの力を消し去るということまでもが、信ずるに値するかのようである。しかるに肉体には、種族によって、大きさによって、体質によって、年齢によって、健康状態によって、大きく多様な差異がある。ならば、忘却にもまた差異があると見積もられるべきであろうか。

17

Sed uniformis oblivio est; ergo non erit corporalitas multiformis in caussa exitus uniformis. Multa item documenta, teste ipso Platone, divinationem animae probaverunt, quae proposuimus jam Hermogeni.

PL 2, 689C

しかし忘却は一様である。ゆえに、肉体の多様さが一様な結果の原因となることはありえない。同様に、プラトン自身を証人として、魂の予知の力を証する多くの証拠がある。それは我々がすでにヘルモゲネスに対して示したところである。

18

Sed nec quisquam hominum, non et ipse aliquando praesagam animam suam sentit, aut ominis, aut periculi, aut gaudii augurem. Si divinationi non obstrepit corpus, nec memoriae, opinor, officiet. In eodem certe corpore, et obliviscuntur animae, et recordantur.

PL 2, 689C

しかし、自らの魂がある時には予兆の、ある時には危険の、ある時には喜びの前触れを告げるものであると感じたことのない人間は、一人としていない。もし肉体が予知を妨げないのであれば、思うに、記憶をも妨げはしないであろう。同じ肉体のうちにあってこそ、魂は忘れもすれば思い出しもするのである。

19

Si qua corporis ratio incutit oblivionem, quomodo contrariam ejus admittet recordationem? quia et ipsa post oblivionem recordatio, memoria recidiva est. Quod primae memoriae adversatur, cur non et secundae refragatur?

PL 2, 690A

もし肉体の何らかの理が忘却を打ち込むのであれば、どうしてその反対である想起を許すのか。忘却ののちの想起もまた、蘇った記憶にほかならないからである。最初の記憶に逆らうものが、なぜ二度目の記憶には逆らわないのか。

20

Postremo, qui magis reminiscerentur quam pueruli, ut recentiores animae, ut nondum immersae domesticis ac publicis curis, ut ipsis solis deditae studiis, quorum discentiae reminiscentiae fiunt?

PL 2, 690A

最後に、幼子たちほどよく思い出す者があろうか。彼らの魂はより新しく、まだ家事や公事の煩いに沈んでおらず、ただ自分の学びにのみ打ち込んでいる。そして彼らにとっては、学ぶことがそのまま想起になるはずではないか。

21

Imo cur non ex aequo omnes recordamur, cum ex aequo omnes obliviscamur, sed tantummodo Philosophi? Ne hi quidem omnes. Plato scilicet solus in tanta gentium sylva, in tanto sapientium prato, idearum et oblitus et recordatus est.

PL 2, 690A

それどころか、なぜ我々は皆等しく忘れるのに、皆等しく思い出すことはなく、ただ哲学者たちだけがそうなのか。その哲学者たちのすべてがそうなのでもない。プラトンただ一人が、これほど多くの民族という広大な森の中で、これほど多くの賢者という広大な野の中で、イデアを忘れもし、思い出しもしたというのである。

22

Igitur si nullo modo consistit argumentatio ista praecipua, totum illud pariter eversum est, cui accommodata est, ut animae et innatae, et in coelestibus conversatae, et consciae divinorum illic, et inde delatae, et hic recordatae crederentur, ad occasiones plane haereticis subministrandas.

PL 2, 690B

したがって、もしこの主要な論証がいかなる点でも成り立たないのであれば、それに合わせて組み立てられていたあの全体もまた、等しく覆される。すなわち、魂は生まれざるものであり、天上にとどまり、そこで神的な事柄を意識し、そこから運び降ろされ、ここで思い出すものと信じられるという、まさしく異端者たちに口実を与えるためのその教説である。

Caput XXV

第XXV章PL 2, 690B
1

Jam nunc regrediar ad caussam hujus excessus, ut reddam quomodo animae ex una redundent, quando, et ubi, et qua ratione sumantur: de qua specie nihil refert, a philosopho, an ab haeretico, an a vulgo quaestio occurrat.

PL 2, 690B

さて今は、この脱線の理由へと立ち返り、魂がいかにして一つのものから溢れ出るのか、いつ、どこで、いかなる仕方で受け取られるのかを述べよう。この主題については、それが哲学者から出されようと、異端者から出されようと、群衆から出されようと、変わるところはない。

2

Nulla interest professoribus veritatis de adversariis ejus, maxime tam audacibus quam sunt primo isti qui praesumunt non in utero concipi animam, nec cum carnis figulatione compingi atque produci; sed effuso jam partu, nondum vivo infanti extrinsecus imprimi: caeterum, semen ex concubitu muliebribus locis sequestratum, motuque naturali vegetatum compinguescere in solam substantiam carnis; eam editam, et de uteri fornace fumantem, et calore solutam, ut ferrum ignitum, et ibidem frigidae immersum, ita aeris rigore percussam, et vim animalem rapere, et vocalem sonum reddere.

PL 2, 690B

真理を奉ずる者たちにとって、それが真理に敵対する者たちのうちの誰であるかは、何の違いももたらさない。とりわけ、次のような者たちほど大胆な敵についてはなおさらである――彼らはまず、魂は胎内で身ごもられるのではなく、肉の形作りと共に組み立てられ生み出されるのでもないと決めてかかる。むしろ、産が終わり、まだ生きていない幼子に対して、外から刻み込まれるのだと言う。そして、交わりから女の部分に留められた種は、自然な動きによって養われ、ただ肉という実体にのみ凝り固まっていくのだと言う。それが産み出されるとき、胎の炉から湯気を立てながら、熱によって緩んだ状態にあり、あたかも焼けた鉄のようであって、そこですぐに冷たいものに浸されるかのように、空気の冷たさに打たれ、こうして生気ある力を奪い取り、声の音を発するのだと言う。

3

Hoc Stoici cum Aenesidemo, et ipse interdum Plato, cum dicit, perinde animam extraneam alias, et extorrem uteri, prima adspiratione nascentis infantis adduci, sicut ex spiratione novissima educi. Videbimus an sententiam finxerit.

PL 2, 690C

これはストア派がアイネシデモスと共に唱えるところであり、プラトン自身も時にこれを唱える。すなわち彼は、魂はもともと外から来たものであり、胎から追われたものであって、生まれる幼子の最初の吸気によって導き入れられるのは、ちょうど最後の呼気によって連れ出されるのと同じだ、と言うのである。彼がこの説をこしらえたのかどうかは、いずれ見ることにしよう。

4

Ne ex medicis quidem defuit Hicesius, et naturae et artis suae praevaricator. Puduit, opinor, illos hoc statuere, quod foeminae agnoscerent. At quanto ruboratior exitus, a foeminis revinci, quam probari?

PL 2, 691A

医者たちの中にも、ヒケシオスという者がおり、自然にも自分の技にも背いた者であった。思うに、彼らはこれを定めることを恥じたのであろう。なぜなら女たちがそれを見抜いてしまうからである。しかし、女たちによって裏付けられるよりも、女たちによって論駁される結末のほうが、どれほど恥ずべきことであろうか。

5

In ista namque specie nemo tam idoneus magister, arbiter, testis, quam sexus ipsius. Respondete, matres, vosque praegnantes, vosque puerperae; steriles et masculi taceant; vestrae naturae veritas quaeritur, vestrae passionis fides convenitur; an aliquam in foetu sentiatis vivacitatem, alienam de vestro? de quo palpitent ilia, micent latera, tota ventris ambitio pulsetur, ubique ponderis regio mutetur? an hi motus gaudia vestra sint, et certa securitas, quod ita infantem et vivere confidatis, et ludere? an si desierit inquies ejus, illi prius pertimescatis? an et audiat jam in vobis, cum ad novum sonum excutitur?

PL 2, 691A

この事柄については、当の性そのものほどふさわしい教師も、裁定者も、証人もいない。答えよ、母たちよ――身重の諸君も、産をなした諸君も。子のない女も男も黙っておくがよい。問われているのは諸君の本性の真理であり、求められているのは諸君が身に受けた経験の信頼性である。胎児のうちに、諸君自身のものとは異なる何らかの生気を感じるのではないか。それによって脇腹が脈打ち、横腹がひくつき、腹の全周が打たれ、重みのある場所があちこちで移り変わるのではないか。この動きは諸君の喜びであり、それによって幼子が生きており遊んでさえいると確信できる確かな安心ではないか。その落ち着きのなさが止めば、諸君はまずその子のために怯えるのではないか。新しい物音に驚かされるとき、その子は諸君のうちですでに聞いているのではないか。

6

An et ciborum varietates illi desideretis, illi etiam fastidiatis? an et valetudinibus in vicem communicetis? Ille quidem usque eo, de contusionibus vestris, quibus et ipse intus per eadem membra signatur, rapiens sibi injurias matris.

PL 2, 691B

食べ物のさまざまを、その子のために欲したり、その子のために嫌ったりするのではないか。病さえも互いに分かち合うのではないか。実にそれは、諸君の受けた打ち身によって、その子自身も内で同じ部位に痕を残されるほどであり、母の受けた傷を我が身に奪い取るのである。

7

Si livor ac rubor sanguinis passio est, sine anima non erit sanguis: si valetudo animae accessio est, sine anima non erit valetudo: si alimonia, inedia, crementa, decrementa, pavor, motus, tractatio est animae, his qui fungitur, vivet.

PL 2, 691B

もし痣や赤みが血の受ける情態であるならば、魂なくして血はありえない。もし健康が魂に属するものであるならば、魂なくして健康はありえない。もし養い、絶食、成長、減少、恐れ、動き、扱われることが魂のものであるならば、これらを担う者は生きているのである。

8

Denique desinit vivere, qui desinit fungi. Denique et mortui eduntur; quomodo, nisi et vivi? Qui autem et mortui, nisi qui prius vivi?

PL 2, 691B

つまるところ、これらを担うことをやめる者は、生きることをやめるのである。つまるところ、死んで生まれてくる子もある。もし生きていたのでなければ、どうしてそれがありえようか。しかし、先に生きていたのでなければ、どうして死んでいたということがありえようか。

9

Atquin et in ipso adhuc utero infans trucidatur, necessaria crudelitate, cum in exitu obliquatus denegat partum; matricida, ni moriturus.

PL 2, 691C

しかるに、幼子は胎内にいながらにして殺されることさえある。やむをえぬ残酷さによってである。出口で横向きになって、産まれ出ることを拒む場合である。死ぬのでなければ、母殺しとなるからである。

10

Itaque et inter arma medicorum et organon est quo prius patescere secreta coguntur, tortili temperamento, cum anulocultro quo intus membra caeduntur, anxio arbitrio; cum hebete unco, quo totum facinus extrahitur violento puerperio.

PL 2, 691C

そこで医術者の道具の中には、まず秘められた部分をこじ開けるための器具があり、捻る仕掛けを備えている。また、内部で肢体を切り刻む輪刀があり、これは不安な判断のもとに用いられる。また鈍い鉤があり、これによって激しい分娩のうちにその凶行の全体が引き出される。

11

Est etiam aeneum spiculum, quo jugulatio ipsa dirigitur, caeco latrocinio: εμβρυοσφακτην appellant, de infanticidii officio, utique viventis infantis peremptorium.

PL 2, 692A

また青銅の刺し針もあり、これによって喉を裂く行為そのものが導かれる――盲目の強奪行為である。これを彼らは「エムブリュオスファクテーン」(胎児を殺すもの、の意)と呼ぶ。幼児殺しの務めから出た名であり、当然ながら、生きている幼児を滅ぼすための道具である。

12

Hoc et Hippocrates habuit, et Asclepiades, et Erasistratus, et majorum quoque prosector Herophilus, et mitior ipse Soranus, certi animal esse conceptum, atque ita miserti infelicissimae hujusmodi infantiae, ut prius occidatur, ne viva lanietur.

PL 2, 692A

これはヒッポクラテスも、アスクレピアデスも、エラシストラトスも、成人までも解剖したヘロフィロスも、そして彼らより穏やかであったソラノス自身も、みな用いたものである。彼らは、宿ったものが生き物であることを確信しており、それゆえこの上なく不幸なこの種の幼子をあわれみ、生きたまま切り裂かれることのないよう、先に殺すべきだと考えたのである。

13

De qua sceleris necessitate nec dubitabat credo Hicesius, jam natis animam superducens ex aeris frigidi pulsu, quia et ipsum vocabulum animae penes Graecos de refrigeratione respondeat.

PL 2, 692A

この凶行のやむをえなさについては、おそらくヒケシオスも疑いを抱かなかった。彼は、すでに生まれた者たちに、冷たい空気の衝撃から魂を後から重ねて与えるとする。ギリシア人のもとでは魂を指す言葉そのものが冷えることに対応しているから、というのである。

14

Num ergo Barbarae Romanaeque gentes aliter animantur, quia animam aliud quid, quam ψυχην cognominaverunt? Quantae vero nationes sub ferventissimo axe censentur, colorem quoque excoctae? unde illis anima, quibus aeris rigor nullus?

PL 2, 692B

ならば、蛮族もローマの民も、魂を「プシュケー」とは異なる何かで呼んだからといって、異なる仕方で魂を与えられるというのか。灼熱の天頂の下にあると数えられる民族はいかに多く、その肌の色までも焼き固められているではないか。空気の冷たさがまったく無いその者たちに、いったいどこから魂が来るというのか。

15

Taceo cubiculares aestus, et omnem illic caloris paraturam enitentibus necessariam, quas adflari vel maxime periculum est. In ipsis pene balneis foetus elabitur, et statim vagitus auditur.

PL 2, 692B

産室の暑さについては言うまい。そこで産に励む女たちに必要な、あらゆる熱の備えについても言うまい。彼女たちにとっては、風に吹き当てられることこそ、何より危険なのである。まさに湯浴みの最中にすら胎児は滑り出て、たちどころに産声が聞かれるのである。

16

Caeterum, si aeris rigor thesaurus est animae, extra Germanias, et Alpes, et Argaeos nemo debuit nasci. Atquin et populi frequentiores apud orientalem et meridialem temperaturam, et ingenia expeditiora, omnibus Sarmatis etiam mente torpentibus.

PL 2, 692B

さらに、もし空気の冷たさが魂の宝庫であるならば、ゲルマニアの地、アルプス、アルガイオス山の外には誰も生まれてはならなかったはずである。しかるに、東方や南方の温暖な地にこそより多くの民が住み、その才知はより機敏であり、一方サルマタイ人はみな心が鈍いのである。

17

Et animi enim de rigoribus scitiores provenirent, si animae de frigusculis evenirent: cum substantia enim et vis. His ita praestructis, possumus illos quoque recogitare, qui exsecto matris utero vivi aerem hauserunt, Liberi aliqui et Scipiones.

PL 2, 692C

実に、もし魂がわずかな寒さから生じるのであれば、より厳しい寒さからはより賢い心が生じるはずである。実体があれば、それに応じた力もあるのだから。これらのことを前もって立てたうえで、我々はまた、母の胎を切り開かれて生きたまま空気を吸い込んだ者たち――リベルという名の者たちや、スキピオ家の者たち――のことも思い起こすことができる。

18

Quod si qui, ut Plato, perinde non putat duas animas in unum convenire, sicut nec corpora, ego illi non modo duas animas in unum congestas ostendissem, sicut et corpora in foetibus, verum et alia multa cum anima conserta, daemonis scilicet, nec unius, ut in Socrate ipso; verum et septenarii spiritus, ut in Magdalena; et legionarii numeri, ut in Geraseno, quo facilius anima cum anima conseretur ex societate substantiae, quam spiritus nequam ex diversitate naturae.

PL 2, 693A

もし誰かが、プラトンのように、二つの肉体が一つに合わさりえぬのと同様に、二つの魂も一つに合わさりえぬと考えるならば、私は彼に、双子の胎児における二つの肉体と同様に、一つに集められた二つの魂を示すだけでなく、魂に絡み合う他の多くのものをも示したことであろう――すなわち悪霊であり、それも一つとは限らない。ソクラテス自身におけるように一つの場合もあれば、マグダラの女におけるように七つの霊の場合もあり、ゲラサ人におけるように軍団の数におよぶ場合もある。それゆえ、性質を異にする悪しき霊が異なる本性から結びつくよりも、実体を同じくする魂と魂とが、その仲間関係から結びつくほうが、はるかに容易いのである。

19

At idem in sexto Legum, monens cavere ne vitiatio seminis ex aliqua vilitate concubitus labem corpori et animae supparet, nescio de pristinis magis, an de ista sententia sibi exciderit.

PL 2, 693A

しかし同じプラトンは、『法律』第六巻において、いやしい交わりから種に傷がつき、それが肉体と魂とに汚れをもたらすことのないよう用心せよと勧めている。私には分からない、彼が以前の説から外れたのか、それともこの説から外れたのか。

20

Ostendit enim animam de semine induci, quod curari monet, non de prima aspiratione nascentis. Unde, oro te, similitudine animae quoque parentibus de ingeniis respondemus, secundum Cleanthis testimonium, si non ex animae semine educimur?

PL 2, 693A

というのも彼は、魂が種から導き入れられることを示しており、その種を大切にせよと勧めているのであって、生まれる者の最初の吸気からとは言っていないからである。そこで私はお前に問いたい――もし我々が魂の種から生み出されるのでないなら、クレアンテスの証言にあるとおり、なにゆえ我々は才知の点で、魂の似通いによってもまた親に似るのか。

21

Cur autem et veteres astrologi genituram hominis ab initio conceptus digerebant, si non exinde et anima est, ad quam aeque pertinet si quid est flatus?

PL 2, 693B

また、なぜ古の占星術師たちは、人の生まれの星回りを懐胎の初めから数えたのであろうか。そのときからすでに魂もあるのでなければ、そうはすまい。息吹と呼べるものがあるならば、それは等しくこの魂に属するのである。

Caput XXVI

第XXVI章PL 2, 693B
1

Sed omnis inaequalitas sententiae humanae usque ad Dei terminos: in nostras jam lineas gradum colligam, ut quod Philosophis Medicisque respondi, Christiano probem.

PL 2, 693B

しかし、人間の意見のあらゆる不一致も、神の境界にまで及ぶことはない。今や私は歩みを我々自身の陣の内へと引き戻し、哲学者たちや医者たちに答えたことを、キリスト教徒に対して証明しよう。

2

De tuo, frater, fundamento fidem aedifica: Aspice viventes uteros sanctissimarum foeminarum, nec modo spirantes jam illic infantes, verum etiam prophetantes. Ecce (Gen., XXV) viscera Rebeccae inquietantur, et longe adhuc partus, et aeris nullus impulsus.

PL 2, 693B

兄弟よ、お前自身の土台の上に信仰を築け。見よ、いと聖なる女たちの生ける胎を。そこではすでに幼子たちが息をしているばかりか、預言さえしているのだ。見よ(創世記25章)、リベカの内なるものが騒ぎ立つ、産はなお遠く、空気の衝撃は何一つ及んでいないというのに。

3

Ecce duplex foetus in locis matris tumultuantur, et nusquam adhuc populi duo. Portentosa forsitan petulantia infantiae, ante certantis quam viventis, ante animosae quam animatae, si tantummodo matrem subsultando turbasset.

PL 2, 693C

見よ、母の胎の内で二重の胎児が騒ぎ立つ、いまだどこにも二つの民はないというのに。もしそれがただ母を跳ねて騒がせたにすぎなかったなら、それは生きる前に争い、魂を与えられる前に気概を持つという、幼さの怪しむべき向こう見ずさにすぎなかったであろう。

4

At cum partus aperitur, et numerus inspicitur, et auguratus recognoscitur, puto, jam non animae solummodo probantur infantium, sed et pugnae. Detinebatur qui praevenerat nasci a praevento, nec dum plenius edito, tantum manu nato.

PL 2, 693C

しかし産が開かれ、その数が見て取られ、前兆が認められるとき、思うに、もはや幼子たちの魂だけが証されるのではなく、その争いまでもが証されるのである。先に生まれ出ていた者は、先んじられた者によって引き止められた――その者はまだ十分には産み出されず、手だけが生まれていたというのに。

5

Et si ipse animam de prima aspiratione potabat platonico more, aut de aeris rigore carpebat stoica forma, quid ille qui exspectabatur, qui adhuc intus detinebatur et foris jam detinebat?

PL 2, 694A

そして、もし彼自身が、プラトン風に最初の吸気から魂を飲み込んだのだとしても、あるいはストア風に空気の冷たさからそれを得たのだとしても、あの待たれていた者、なおも内に引き止められながら、すでに外なる者を引き止めていた者は、いったい何であったのか。

6

Nondum opinor spirans plantam fratris invaserat, etiam nunc calens matre, se priorem prodisse cupiebat. O infantem et aemulum, et validum, et olim contentiosum! Credo quia vivum.

PL 2, 694A

思うに、まだ息もしていないうちから、兄の踵をつかんでいたのである。なお母の温もりの中にありながら、自分こそが先に出たいと望んでいたのである。おお、競う者、力強い者、すでに争う者たる幼子よ。私は信ずる、それは彼が生きていたからだ、と。

7

Aspice (Luc. I) etiam singulares conceptus, et quidem monstrosiores, sterilis et virginis, quae vel hoc ipso imperfectos edere potuissent pro eversione naturae, ut altera semini stupida, altera intacta.

PL 2, 694A

見よ(ルカ1章)、さらに、不妊の女と処女という、類なき――それどころか、より驚くべき懐胎をも。彼女たちは、この事実そのものによって、自然の転倒のゆえに、不完全な者を産みかねなかったはずである。一方は種に対して鈍く、他方は種に触れられてすらいなかったのだから。

8

Decebat, si forte, sine anima nasci, qui fuerant non rite concepti; sed et illi vivunt, in suo quisque utero. Exultat Elizabeth, Joannes intus impulerat: glorificat Dominum Maria, Christus intus instinxerat.

PL 2, 694B

もしそうであるなら、正しく身ごもられなかった者たちが、魂なくして生まれてもよかったはずである。しかし彼らもまた、それぞれの胎の中で生きているのである。エリザベトは喜び躍る、ヨハネが内で突き動かしたのだ。マリアは主を崇める、キリストが内で促したのだ。

9

Agnoscunt matres suos invicem foetus, agnitae mutuo ab ipsis utique viventibus, qui non tantum animae erant, verum et spiritus. Sic et ad Hieremiam legis Dei vocem (Jerem., I): Prius quam te in utero fingerem, novi te.

PL 2, 694B

母たちは互いに、自分たちの胎児を認め合う。そして母たち自身もまた、確かに生きているその胎児たちによって認め返されるのである。彼らは魂であっただけでなく、霊でもあったのである。同様に、エレミヤに対する神の声を、お前はこう読む(エレミヤ1章)――「わたしは汝を胎内に形づくる前から、汝を知っていた」。

10

Si fingit Deus in utero, et afflat ex primordii forma (Gen. I): Et finxit Deus hominem, et flavit in eum flatum vitae; nec nosset autem hominem Deus in utero, nisi totum: Et priusquam exires de vulva, sanctificavi te: et mortuum adhuc corpus? Utique nequaquam; Deus enim (Matth., XXII) vivorum, non mortuorum.

PL 2, 694B

もし神が胎内で形づくり、その原初の型に従って息を吹き込むのであれば(創世記1章)――「神は人を形づくり、その中に生きるための息を吹き入れられた」――ならば、神は胎内にある人を、その全体としてでなければ知らなかったことになろう。「そして汝が母の胎から出る前に、わたしは汝を聖別した」――それでは、なお死せる肉体についてそう言われたというのか。断じてそうではない。神は(マタイ22章)「生きている者の神であって、死んだ者の神ではない」のだから。

Caput XXVII

第XXVII章PL 2, 694C
1

Quomodo igitur animal conceptum? simulne conflata utriusque substantia corporis animaeque, an altera earum praecedente? imo simul ambas et concipi, et confici, et perfici dicimus, sicut et promi, nec ullum intervenire momentum in conceptu, quo locus ordinetur.

PL 2, 694C

それでは、生き物はどのようにして受胎されるのか。肉体と魂、両方の実体が同時に一つに融け合わされて成るのか、それとも一方が他方に先立つのか。それどころか、我々は、両者が同時に懐胎され、形づくられ、完成されると言う。産み出されることについても同様であり、受胎において順位が定められるような瞬間は一切介在しない。

2

Recogita enim de novissimis prima, si mors non aliud determinatur, quam disjunctio corporis animaeque; contrarium morti vita non aliud definietur, quam conjunctio corporis animaeque.

PL 2, 695A

というのも、最後のことから最初のことを思い返してみるがよい。もし死が肉体と魂の分離にほかならないと規定されるなら、死の反対である生は、肉体と魂の結合にほかならないと定義されることになる。

3

Si disjunctio simul utrique substantiae accidit per mortem, hoc debet conjunctionis forma mandasse pariter obvenientis per vitam utrique substantiae. Porro vitam a conceptu agnoscimus, quia animam a conceptu vindicamus.

PL 2, 695A

もし分離が死によって両方の実体に同時に起こるのであれば、生によって両方の実体に等しく訪れる結合の形が、このことを命じたはずである。しかも、我々が受胎の時から生を認めるのは、受胎の時から魂を主張するからにほかならない。

4

Exinde enim vita, quo anima: pariter ergo in vitam compinguntur, quae pariter in mortem separantur.

PL 2, 695A

というのも、魂があるその時から、生もまたあるからである。それゆえ、死において等しく分離されるものは、生において等しく結び合わされるのである。

5

Tunc si alteri primatum damus, alteri secundatum, seminis quoque discernenda sunt tempora, pro statu ordinis; et quando collocabitur corporis semen, quando animae; imo si tempora seminum dividentur, et materiae diversae habebuntur, ex distantia temporum.

PL 2, 695A

そこで、もし一方に第一位を、他方に第二位を与えるなら、順序の在りようにしたがって種の時をも区別しなければならなくなる。すなわち、肉体の種はいつ置かれ、魂の種はいつ置かれるのかを。それどころか、もし種の時が分けられるなら、時の隔たりから、異なる質料が想定されることにもなろう。

6

Nam etsi duas species confitebimur seminis, corporalem et animalem, indiscretas tamen vindicamus, et hoc modo contemporales, ejusdemque momenti. Ne itaque pudeat necessariae interpretationis: natura veneranda est, non crubescenda.

PL 2, 695B

なぜなら、たとえ我々が肉体的なものと魂的なものという二種類の種を認めるとしても、それらは分かちがたいものであると我々は主張し、この意味において同時であり、同じ瞬間のものである。ゆえに、必要な解き明かしを恥じることがあってはならない。本性は敬うべきものであって、恥じ入るべきものではないからである。

7

Concubitum libido, non conditio foedavit. Excessus, non status est impudicus. Siquidem benedictus status apud Deum (Gen. II): Crescite, et in multitudinem proficite. Excessus vero maledictus, adulteria, et stupra, et lupanaria.

PL 2, 695B

交合を汚したのは情欲であって、定めではない。恥ずべきは度を越すことであって、定められた状態そのものではない。神のもとでは、その状態こそ祝福されているからである(創世記2)。「増えよ、そして数において伸び広がれ」。しかし度を越すこと——姦通、淫行、娼館——は呪われている。

8

In hoc itaque solemni sexuum officio, quod marem ac foeminam miscet, in concubitu dico communi, scimus et animam et carnem simul fungi: animam concupiscentia, carnem opera; animam instinctu, carnem actu.

PL 2, 695B

したがって、男と女とを結び合わせるこの厳粛な両性の務め、すなわち共通の交合において、魂も肉もともに働くことを我々は知っている。魂は欲情によって、肉は行為によって。魂は衝動によって、肉は実行によって。

9

Unico igitur impetu utriusque, toto homine concusso, despumatur semen totius hominis, habens ex corporali substantia humorem, ex animali calorem. Et si frigidum nomen est anima Graecorum, quare corpus, exempta ea, friget?

PL 2, 695B

こうして両者の一つの衝動によって、人間全体が揺り動かされ、人間全体の種が泡立ち出る。それは肉体的実体からは湿り気を、魂的実体からは熱を持つ。もしギリシア人にとって『魂』という語が『冷たきもの』を意味する名であるとすれば、魂が取り去られたとき、なぜ肉体は冷えるのか。

10

Denique, ut adhuc verecundia magis pericliter quam probatione, in illo ipso voluptatis ultimo aestu quo genitale virus expellitur, nonne aliquid de anima quoque sentimus exire, atque adeo marcescimus et devigescimus cum lucis detrimento?

PL 2, 696A

実に——ここでもなお、証明によってよりも羞恥によって危うくなることを覚悟の上で言うのだが——快楽のかの最後の高まりにおいて、生殖の分泌物が放たれるまさにその時、魂の何かもまた出て行くのを我々は感じ取っているのではないか。かくして我々は萎え、精気を失い、目の光までも衰えるのではないか。

11

Hoc erit semen animale protinus ex animae destillatione, sicut et virus illud corporale semen ex carnis defaecatione. Fidelissima primordii exempla. De limo caro in Adam: quid aliud limus, quam liquor opimus? Inde erit genitale virus.

PL 2, 696A

これは、魂からの滴りによって直ちに生じる魂の種であり、あの肉体的な分泌物が肉から滓を漉し取ることによって生じる肉体の種であるのと同じことである。太初の実例こそ最も信ずべきものである。アダムにおいて、肉は泥から成った。泥とは、濃密な液体にほかならない。そこから生殖の分泌物が生じるのである。

12

Ex adflatu Dei anima: quid aliud adflatus Dei, quam vapor spiritus? Inde erit, quod per virus illud efflamus.

PL 2, 696A

魂は神の吹き込みから成る。神の吹き込みとは、霊の蒸気にほかならない。そこから、我々があの分泌物を通して外に吹き出すものが生じるのである。

13

Cum igitur in primordio duo diversa atque divisa, limus et flatus, unum hominem coegissent, confusae substantiae ambae jam in uno semina quoque sua miscuerunt, atque exinde generi propagando formam tradiderunt; ut nunc duo, licet diversa, etiam unita pariter effluant, pariterque insinuata sulco et arvo suo, pariter hominem ex utraque substantia effruticent, in quo rursus semen suum insit secundum genus, sicut omni conditioni genitali praestitutum est.

PL 2, 696A

したがって、太初において、泥と息吹という互いに異なり分かれた二つのものが一人の人間を作り上げたとき、混じり合った両方の実体は、一つのものの内にすでにそれぞれの種をも混ぜ合わせ、そこから、種族を伝えていくための形をも譲り渡したのである。それゆえ今では、この二つは互いに異なりながらも、一つに結ばれて等しく流れ出し、等しく自らの溝と畑地とに注ぎ込まれ、両方の実体から等しく人間を芽吹かせる。その人間のうちには、あらゆる生殖の定めに定められているとおり、再びその種類に応じた種が宿るのである。

14

Igitur ex uno homine tota haec animarum redundatia agitur, observante scilicet natura Dei edictum: Crescite, et in multitudinem proficite.

PL 2, 696B

したがって、この魂のあふれ出るすべての流れは、一人の人間から発するのであり、それはまさしく、本性が神の勅令を守っているからである。「増えよ、そして数において伸び広がれ」。

15

Nam et in ipsa praefatione operis unius (Gen., I): Faciamus hominem, universa posteritas pluraliter praedicata est: Et praesint piscibus maris. Nihil mirum, repromissio segetis in semine.

PL 2, 696B

実に、この唯一の御業についての序言そのものにおいても(創世記1)、「我々は人を造ろう」とあり、その後に続くすべての子孫が複数形で告げられている。「そして彼らが海の魚を治めるように」と。種のうちに実りの約束があるとしても、何ら不思議はない。

Caput XXVIII

第XXVIII章PL 2, 697A
1

Quis ille nunc vetus sermo apud memoriam Platonis de animarum reciproco discursu, quod hinc abeuntes eant illuc, et rursus huc veniant et vivant, et dehinc e vita abeant, rursus ex mortuis effici vivos?

PL 2, 697A

さて、魂の往還についてのあの古い言い伝えとは何であろうか。プラトンの記憶に伝わるところによれば、魂はここから去ってかしこへ行き、また再びここへ来て生き、さらにそこから生を去り、再び死者から生者となる、というのである。

2

Pythagoricus, ut volunt, quin et divinus, ut Albinus existimat, aut Mercurii forsitan Aegyptii. Sed nullus sermo divinus, nisi Dei unius, quo Prophetae, quo Apostoli, quo ipse Christus intonuit.

PL 2, 697A

彼らの言うところではピュタゴラス派のものであり、アルビヌスの考えるところではそれどころか神的なもの、あるいはおそらくエジプトのメルクリウスのものであるという。しかし、神的な言葉は、預言者たちが、使徒たちが、キリスト御自身がそれによって声を轟かせた唯一の神の言葉をおいてほかにはない。

3

Multo antiquior Moyses etiam Saturno, nongentis circiter annis, nedum pronepotibus ejus; certe divinior multo, qui decursus generis humani ab exordio mundi quoque per singulas nativitates nominatim temporatimque digessit, satis probans divinitatem operis ex divinatione vocis.

PL 2, 697A

モーセは、サトゥルヌスよりも、ましてその曾孫たちよりも、およそ九百年も古い。そして確かに、はるかに神的である。彼は、世界の初めからの人類の歩みを、一人一人の誕生に至るまで、名と時とを挙げて書き記したのであり、その言葉に宿る予言の力によって、この業の神性を十分に証明しているからである。

4

Si vero Samius Sophista Platoni auctor est animarum de recidivatu revolubili semper ex alterna mortuorum atque viventium suffectione, certe ille Pythagoras, etsi bonus caetera, tamen ut hanc sententiam exstrueret, non turpi modo, verum etiam temerario mendacio incubuit.

PL 2, 697A

しかし、もしプラトンに、死者と生者とが代わる代わる入れ替わることによって魂が絶えず巡り戻るという説を伝えた創始者が、あのサモスの詭弁家であるとすれば、確かにそのピュタゴラスは、他の点では立派であったにせよ、この学説を打ち立てるために、恥ずべきばかりか、無謀な偽りにまで身を投じたのである。

5

Cognosce qui nescis, et crede nobiscum. Mortem simulat, subterraneo latitat, septenni se illic patientia damnat, interea quae de posteris defunctis ad fidem rerum esset relaturus, ab unica conscia et ministra matre cognoscit: ut satis sibi visus est corpulentiam interpolasse ad omnem mortui veteris horrorem, de adytis fallaciae emergit, ut ab inferis redditus.

PL 2, 697B

知らぬ者よ、知るがよい。そして我々とともに信じるがよい。彼は死を装い、地下に身を潜め、そこで七年の忍耐を自らに科す。その間、後に死んだ者たちについて語り、事の真実らしさを裏付けるために報告すべきことがらを、事情を知る唯一の者である母から、その手引きによって知る。かくして、亡くなって久しい死者のあらゆる恐ろしさに見合うまで自らの肉づきを作り変えたと十分に思い定めたとき、彼は欺きの奥所から姿を現し、あたかも陰府から戻された者のように振る舞う。

6

Quis non crederet revixisse, quem crediderat obisse? audiens praesertim ab eo quae de posteris mortuis nisi apud inferos non videretur cognoscere potuisse, sic ex mortuis vivos effici senior sermo est. Quid enim, si et junior?

PL 2, 697B

死んだと信じていた者が生き返ったと、誰が信じずにいられようか。とりわけ、陰府においてでなければ知り得なかったはずのことがらを、後に死んだ者たちについて彼自身の口から聞くならばなおさらである。かくして、死者から生者が成るという言い伝えは、より古いものである。だが、もしより新しいものであったとしても、それが何であろうか。

7

Neque veritas desiderat vetustatem, neque mendacium devitat novellitatem. Teneo plane falsum, antiquitate generosum; quidni falsum, cujus testimonium quoque ex falso est? Quomodo credam non mentiri Pythagoram, qui mentitur ut credam?

PL 2, 697C

真理は古さを必要としないし、偽りは新しさを避けもしない。私は、古さゆえに立派に見えるにせよ、それが明らかに偽りであると見て取る。偽りであるのは当然ではないか。その証言そのものが偽りから出ているのだから。信じさせるために嘘をつくピュタゴラスが、嘘をついていないと、どうして私に信じられよう。

8

Quomodo mihi persuadebit Aethalidem, et Euphorbum, et Pyrrhum piscatorem, et Hermotimum se retro ante Pythagoram fuisse, ut persuadeat vivos ex mortuis effici, qui iterum se Pythagoram pejeravit?

PL 2, 698A

自らが再びピュタゴラスになったと偽り誓った者が、どうして、死者から生者が成ることを私に信じ込ませるために、自分が以前アエタリデス、エウポルボス、漁師ピュロス、ヘルモティモスであったと私に信じ込ませることができようか。

9

Quanto enim credibilius ipse ex semetipso semel redisset in vitam, quam totiens alius atque alius, tanto et in durioribus fefellit, qui molliora mentitus est.

PL 2, 698A

彼が自分自身から一度だけ生に戻ったとされる方が、幾度も別々の者となったとされるよりも、どれほど信じやすかったことか。より容易いことについて嘘をついた者は、それだけいっそう困難なことについても人を欺いていたのである。

10

Sed clypeum Euphorbi olim Delphis consecratum recognovit, et suum dixit, et de signis vulgo ignotis probavit. Respice ad hypogeum ejus, et, si capit, crede.

PL 2, 698A

しかし、彼はかつてデルフォイに奉献されたエウポルボスの盾を見分け、それを自分のものだと言い、世に知られていない徴によってそれを証し立てたという。彼の地下の隠れ家に目を向けるがよい。そして、もし呑み込めるなら、信じるがよい。

11

Nam qui talem commentus est stropham, cum injuria bonae valetudinis, cum fraude vitae septinnio excruciatae infra terram inedia, ignavia, umbra; cui tanti fuit fastidium coeli; quam non accesserit temeritatem?

PL 2, 698A

というのも、このような策略を編み出した者——健康を損なってまで、地下で七年間、飢えと無為と闇とによって苦しめられた命を欺いてまで行った者、天を厭うことをこれほどまでに重んじた者——そのような者が、どれほどの無謀を犯さずにいられたであろうか。

12

Quam non tentaverit curiositatem, ut ad notam clypei illius perveniret? Quid autem, si in historiis aliquibus occultioribus reperit? quid, si defectae jam traditionis superstites aliquas famae aurulas hausit? quid, si ab aedituo redempta clam inspectione cognovit?

PL 2, 698B

あの盾の目印にたどり着くために、彼はどれほどの好奇心を働かせずにいたであろうか。もし、何か人にあまり知られていない史書のうちにそれを見つけたのだとしたら、どうであろうか。もし、すでに絶えかけた言い伝えの、なお残るわずかな風評のそよぎを汲み取ったのだとしたら。もし、神殿番から金で買い、ひそかに調べて知ったのだとしたら、どうであろうか。

13

Scimus etiam magiae licere explorandis occultis per catabolicos, et paredros, et pythonicos spiritus. Non enim et Pherecydes, Pythagorae magister, his forsan artibus divinabat, ne dicam somniabat?

PL 2, 698B

我々はまた、魔術には、カタボリコス(人を打ち倒す)霊、パレドロス(付き添う)霊、ピュトニコス(腹話して告げる)霊を通して隠れたことを探ることが許されていると知っている。ピュタゴラスの教師フェレキュデスも、あるいはこうした技によって占っていたのではなかろうか。夢を見ていたなどとは言うまい。

14

Quid si idem daemon in illo fuit, qui et in Euphorbo res sanguinis gessit? Denique, qui se Euphorbum ex argumento clypei probarat, cur neminem Trojanorum commilitonum aeque recognovit? Nam et illi jam revixissent, si vivi ex mortuis fierent.

PL 2, 698B

もし、エウポルボスにあって血なまぐさい行いをなしたのと同じ悪霊が、彼のうちにもいたのだとしたら、どうであろうか。結局のところ、盾の証拠によって自らをエウポルボスであると証し立てた彼が、なぜ、トロイアの戦友たちの誰一人として、同じように見分けなかったのか。もし死者から生者が成るのであれば、彼らもまたすでに生き返っていたはずなのである。

Caput XXIX

第XXIX章PL 2, 698C
1

Mortuos quidem ex vivis effici constat, non ideo tamen et ex mortuis vivos. Ab initio enim, vivi priores; unde ab initio aeque mortui posteriores, non aliunde quam ex vivis.

PL 2, 698C

死者が生者から成ることは確かである。しかし、だからといって、生者もまた死者から成るということにはならない。というのも、太初において、生者が先にあったからである。それゆえ、太初において死者もまた同様に後から生じたのであり、それは生者から以外のものからではなかった。

2

Illi habuerunt unde potius orirentur, dum ne ex mortuis; isti non habuerunt unde magis deducerentur, nisi ex vivis. Igitur si ab initio vivi non ex mortuis, cur postea ex mortuis? Defecerat ille quicumque est origini fons?

PL 2, 699A

彼ら〔生者〕には、死者からではないにせよ、そこから生じるべき源があった。彼ら〔死者〕には、生者から以外に導き出されるべき源はなかった。それゆえ、もし太初において生者が死者から出たのでないなら、なぜ後になって死者から出るというのか。起源となった、あの源は尽きてしまったとでもいうのか。

3

An formae poenituit? et quomodo in mortuis salva est? Non quia ab initio mortui ex vivis, idcirco semper ex vivis? Aut enim in utraque parte formam initii perseverasset, aut in utraque mutasset.

PL 2, 699A

それとも、その形が悔やまれたとでもいうのか。だとすれば、どうしてその形は死者において保たれているのか。太初において死者が生者から成ったからには、それゆえ常に生者から成るのではないか。というのも、太初の形は両方の面において保たれ続けるか、両方の面において変わるかの、いずれかでなければならないからである。

4

Si vivos ex mortuis postea fieri oportuerat, proinde oporteret etiam non ex vivis effici mortuos. Si non peraequare deberet fides institutionis, non usquequaque contraria ex contrariis reformari alternant.

PL 2, 699A

もし後になって死者から生者が生じるべきであったのなら、同様に、生者から死者が生じないこともまたあるべきであったろう。もし太初の定めの確かさが両方の側をひとしく揃えるべきでないとするならば、対立するものが対立するものから交互に作り直されるということも、あらゆる場合に成り立つわけではない。

5

Et nos enim opponemus contrarietates nati et innati, visualitatis et caecicatis, juventae et senectae, sapientiae et insipientiae; nec tamen ideo innatum de nato provenire, quia contrarium ex contrario fiat; nec visualitatem iterum ex caecitate, quia de visualitate caecitas accidat; nec juventam rursus de senecta reviviscere, quia ex juventa senecta marcescat; nec insipientiam ex sapientia denuo obtundi, quia ex insipientia sapientia acuatur.

PL 2, 699A

我々もまた、生まれた者と生まれざる者、視力あることと盲目であること、若さと老いと、知恵と愚かさとの対立を対置しよう。しかし、対立するものが対立するものから生じるからといって、生まれた者から生まれざる者が生じるわけではないし、視力あることから盲目が生じるからといって、盲目から再び視力あることが生じるわけでもない。若さから老いが衰え出るからといって、老いから再び若さがよみがえるわけでもなく、愚かさから知恵が研ぎ澄まされるからといって、知恵から再び愚かさが鈍り出るわけでもない。

6

Haec et Albinus Platoni suo veritus, subtiliter quaerit contrarietatum genera distinguere: quasi non et haec tam absolute in contrarietatibus posita sint, quam et illa quae ad sententiam magistri sui interpretatur, vitam dico et mortem; nec tamen ex morte vita reddatur, quia ex vita mors deferatur.

PL 2, 699B

アルビヌスもまた、これらの点を自らのプラトンのために危ぶんで、対立の種類を精緻に区別しようと試みる。あたかも、これらの対立が、彼が自らの教師の学説にしたがって解き明かすあの対立——すなわち生と死とを言うのだが——と同じほど絶対的な仕方で対立のうちに置かれていないかのように。しかし、生から死がもたらされるからといって、死から生が返されるわけではない。

Caput XXX

第XXX章PL 2, 699C
1

Quid autem ad caetera respondebimus? Primo enim, si ex mortuis vivi, sicut mortui ex vivis, unus omnino et idem numerus semper haesisset omnium, ille scilicet numerus qui primus vitam introisset, priores enim mortuis vivi, dehinc mortui ex vivis, et rursus ex mortuis vivi.

PL 2, 699C

さて、その他の点について我々はどう答えるべきか。まず第一に、もし死者から生者が成るということが、生者から死者が成るのと同様であるなら、あらゆるものの数は、常にただ一つの同じ数のままにとどまったはずである。すなわち、最初に生に入ったあの数である。というのも、生者は死者に先立ち、次いで生者から死者が成り、そして再び死者から生者が成るのだから。

2

Et dum hoc semper ex iisdem, ita totidem semper qui ex iisdem; neque plures aut pauciores exissent, quam redirent.

PL 2, 699C

そして、これが常に同じ者たちから成る限り、同じ者たちから成る者の数もまた常に同数であったはずである。出て行く者が、戻ってくる者より多くも少なくもなかったであろう。

3

Invenimus autem apud commentarios etiam humanarum antiquitatum, paulatim humanum genus exuberasse, dum aborigines, vel vagi, vel extorres, vel gloriosi quique occupant terras, ut Scythae Parthicas, ut Amyclae Peloponesum, ut Athenienses Asiam, ut Phryges Italiam, ut Phoenices Africam, dum solennes etiam migrationes, quas αποικιας appellant, consilio exonerandae popularitatis, in alios fines examina gentis eructant.

PL 2, 699C

しかし、我々は人類の古伝の記録のうちに、人類がしだいに増え広がってきたことを見出す。土着の民であれ、放浪の民であれ、追放された民であれ、栄光を求める民であれ、それぞれが土地を占めていったのである。スキタイ人がパルティアの地を、アミュクライがペロポネソスを、アテナイ人がアジアを、プリュギア人がイタリアを、フェニキア人がアフリカを占めたように。また、彼らが「アポイキアイ」(植民)と呼ぶ定例の移住によって、人口の重荷を軽くする計らいから、民族の群れを他の地へと吐き出したのである。

4

Nam et aborigines nunc in suis sedibus permanent, et alibi amplius gentilitatem foeneraverunt. Certe quidem ipse orbis in promptu est, cultior de die, et instructior pristino.

PL 2, 700A

実に、土着の民は今なおその居所にとどまっており、しかも他の地においてはいっそう多くの同族を殖やしてきた。実に、世界そのものが目の前に明らかである。日々耕され、以前よりも整えられている。

5

Omnia jam pervia, omnia nota, omnia negotiosa; solitudines famosas retro fundi amoenissimi obliteraverunt; sylvas arva domuerunt; feras pecora fugaverunt; arenae seruntur, saxa panguntur, paludes eliquantur; tantae urbes jam, quantae non casae quondam.

PL 2, 700A

今や、あらゆる所に道が通じ、あらゆる所が知られ、あらゆる所が活動に満ちている。かつて名高かった荒野は、この上なく美しい農地によって跡形もなくなった。森は耕地によって手なずけられ、猛獣は家畜によって追い払われた。砂地には種が蒔かれ、岩地にも作物が植えられ、沼地は水が抜かれた。かつては小屋さえこれほど多くはなかったのに、今ではそれほど多くの都市が立っている。

6

Jam nec insulae horrent, nec scopuli terrent; ubique domus, ubique populus, ubique respublica, ubique vita.

PL 2, 700B

今や、島々は人を恐れさせず、岩礁も人を怖じ気づかせない。至る所に家があり、至る所に民があり、至る所に国家があり、至る所に生活がある。

7

Summum testimonium frequentiae humanae, onerosi sumus mundo, vix nobis elementa sufficiunt, et necessitates arctiores, et querelae apud omnes, dum jam nos natura non sustinet.

PL 2, 700B

人類の稠密さの何よりの証しとして、我々は世界にとって重荷となっている。もろもろの元素すら我々にはほとんど足りず、生活の必需はいっそう窮屈になり、あらゆる人々の間に不平が満ちている。もはや自然が我々を支えきれずにいるからである。

8

Revera lues, et fames, et bella, et voragines civitatum, pro remedio deputanda, tanquam tonsura inolescentis generis humani; et tamen cum ejusmodi secures maximam mortalium vim semel caedant, nunquam restitutionem ejus vivos ex mortuis reducentem, post mille annos, semel orbis expavit.

PL 2, 700B

実に、疫病も、飢饉も、戦争も、諸都市を呑み込む深淵も、いわば伸び広がりゆく人類を刈り込む剪定として、治療とみなすべきものである。しかし、このような斧が死すべき者たちの夥しい数を一挙に切り倒すときにも、千年ののちに死者から生者を連れ戻すというその回復に、世界がただの一度も肝を潰したことはないのである。

9

Et hoc enim sensibile fecisset aequa vis amissionis et restitutionis, si vivi ex mortuis fierent.

PL 2, 700B

というのも、もし生者が死者から成るのであれば、喪失の力と回復の力とが等しいことによって、これが感知されるものとなっていたはずだからである。

10

Cur autem mille annis post, et non statim, ex mortuis vivi? cum si non statim supparetur quod erogatur, in totum absumi periclitetur, praeveniente restitutionem defectione, quia nec pariasset commeatus hic vitae milliario tempori, longe scilicet brevior, et idcirco facilior ante extingui quam redaccendi.

PL 2, 700B

しかし、なぜ死者から生者が成るのは、千年ののちであって、直ちにではないのか。もし失われたものが直ちに補充されないなら、それはすっかり尽き果てる危険にさらされるのではないか。回復に先立って欠乏が生じるからであり、というのも、この生の糧は、明らかにはるかに短いために、千年という時に見合うだけのものを供給できず、したがって再び燃え上がらせるよりも先に燃え尽きる方がたやすいからである。

11

Igitur quae hoc modo intercidisset, si vivi ex mortuis fierent, quando non intercidit, non erit credendum vivos ex mortuis fieri.

PL 2, 700C

したがって、もし死者から生者が成るのであれば、このようにして絶えてしまったはずのものが、実際には絶えていない以上、死者から生者が成るとは信じるべきではない。

Caput XXXI

第XXXI章PL 2, 700C
1

Jam vero si ex mortuis vivi, utique singuli ex singulis. Singulorum ergo corporum animas, ut singulas in singula corpora reverti oportuerat. Porro si et binae et trinae et quinae usque uno utero resumuntur, non erunt ex mortuis vivi, quia non singuli ex singulis.

PL 2, 700C

さて、もし死者から生者が成るのであれば、当然、それは一人一人から一人一人へと成るはずである。したがって、個々の肉体の魂は、一人一人の肉体へと個別に戻らなければならなかったはずである。しかも、もし一つの胎に、二人、三人、あるいは五人までもが同時に受け取られるとすれば、一人一人から一人一人へと成るのではない以上、死者から生者が成ることにはならない。

2

Et hoc autem modo primordii forma singulatur, cum et nunc plures animae de una proferuntur. Item, cum varia aetate decedant animae, cur una revertuntur? omnes enim ab infantia imbuuntur.

PL 2, 701A

しかも、このようにして太初の形は一つのものとして保たれている。今もなお、複数の魂が一つの魂から生み出されるのだから。また、魂はさまざまな年齢で世を去るのに、なぜ皆が同じ一つの年齢で戻ってくるのか。というのも、皆が幼児期から〔新たな生を〕始めるからである。

3

Quale est autem ut senex defunctus, infans revertatur? si decrescit foris anima retrograda aetate, quanto magis erat ut progressior reverteretur mille post annis? Certe vel coaetanea suae mortis, ut aevum quod reliquisset, iterum recepisset.

PL 2, 701A

しかし、老いて死んだ者が幼児となって戻ってくるとは、いったいどういうことか。もし魂が外に出て年齢を逆行させながら縮んでいくのだとすれば、千年ののちに戻ってくるときには、なおいっそう進んだ年齢のものとして戻ってくるべきではなかったか。少なくとも、自らの死んだときと同じ年齢で戻り、自分が残してきたその時を再び受け取るべきであったろう。

4

Sed etsi eaedem semper revolverentur, licet non corporum quoque formas easdem, tamen vel ingeniorum et studiorum et adfectionum pristinas proprietates secum referre deberent; quoniam temere eaedem haberentur, carentes iis per quae eaedem probarentur.

PL 2, 701A

しかし、たとえ同じ魂が常に巡り戻るのだとしても、肉体の形こそ同じでないにせよ、少なくとも才知や関心や情感における以前の特質を自らとともに持ち帰るべきであったろう。というのも、それらを欠いたまま同じであるとみなされるならば、それは根拠なく同じであるとされることになり、同じであることを証すべき手だてを欠くことになるからである。

5

Unde scias, inquis, an ita quidem fiat occulte, sed conditio milliarii aevi interimat facultatem recensendi, quia ignotae tibi revertuntur? Atquin scio non ita fieri, cum Pythagoram, Euphorbum mihi opponis.

PL 2, 701B

「それはひそかに起こっているのかもしれないが、千年という時の境遇が見分ける力を消し去ってしまい、それゆえ魂はお前の知らぬ間に戻ってくるのだ。どうしてそれを知り得ようか」とお前は言う。しかるに、そうではないと私は知っている。なぜなら、お前は私に対してピュタゴラスとエウポルボスを持ち出すのだから。

6

Ecce enim Euphorbum militarem et bellicam animam satis constat vel de ipsa gloria clypeorum consecratorum; Pythagoram vero tam residem et imbellem, ut praelia tunc Graeciae vitans, Italiae maluerit quietem, geometricae et astrologiae et musicae devotus, alienus studio et adfectu Euphorbi.

PL 2, 701B

見よ、エウポルボスが軍人らしい戦闘的な魂であったことは、奉献された盾そのものの栄誉からしても十分に明らかである。これに対してピュタゴラスは、無精で戦を好まぬこと甚だしく、当時のギリシアの戦を避けてイタリアの静けさを選んだほどであり、幾何学と天文学と音楽に打ち込んで、エウポルボスの関心とも情感ともまったく縁がなかった。

7

Sed et Pyrrhus ille fallendis piscibus agebat; Pythagoras contra nec edendis, ut animalibus abstinens. Aethalides autem et Hermotimus fabam quoque in pabulis communibus inruerat; Pythagoras vero ne per fabalia quidem transeundum discipulis suis tradidit.

PL 2, 701B

また、かのピュロスは魚を欺くこと〔漁〕を生業としていたが、ピュタゴラスの方は、生き物を口にすることを断つ者として、魚を食べることさえしなかった。また、アエタリデスとヘルモティモスは、皆に共通の食物のうちに豆をも取り入れていたが、ピュタゴラスは、その弟子たちに、豆畑のそばを通り過ぎることさえしてはならないと教えたのである。

8

Quomodo ergo eaedem animae recuperantur, quae nec ingeniis, nec institutis jam, nec victibus eaedem probabuntur? Jam nunc, de tanto Graeciae censu quatuor solae animae recensentur.

PL 2, 702A

それでは、才知においても、生き方においても、食にあっても、もはや同じであると証されないような魂が、どうして同じものとして取り戻されると言えようか。今や、ギリシアというこれほど大きな人口のうちから、わずか四つの魂しか数え上げられていない。

9

Sed et quid utique de solo Graeciae censu, ut non ex omni gente, ex omni aetate ac dignitate, ex omni denique sexu, et μετεμψυχωσεις μετενσωματωσεις quotidie existant, cur solus Pythagoras alium atque alium se recognoscat, non et ego? aut si privilegium philosophorum est, et utique graecorum, quasi non et scythae et indi philosophentur, cur neminem se retro meminit Epicurus, neminem Chrysippus, neminem Zeno, ne ipse quidem Plato, quem forsitan Nestorem credidissemus, ob mella facundiae?

PL 2, 702A

しかし、なぜひとえにギリシアの人口だけについて言うのか。あらゆる民族から、あらゆる年齢と身分から、そしてあらゆる性からも、メテンプシュコーシス(魂の転移)やメテンソーマトーシス(肉体への転生)が日々起こっているというのに、なぜピュタゴラスだけが、次々と自分が別人であったことを思い出し、私はそうでないのか。あるいは、もしそれが哲学者たちの、それもとりわけギリシア人の特権であるとするなら——あたかもスキタイ人やインド人が哲学しないかのようだが——なぜエピクロスは以前の誰をも思い出さず、クリュシッポスも誰をも思い出さず、ゼノンも誰をも思い出さず、プラトン自身でさえ思い出さないのか。その雄弁の蜜ゆえに、我々はプラトンをあるいはネストルであったと信じたかもしれないというのに。

Caput XXXII

第XXXII章PL 2, 702B
1

Sed enim Empedocles, quia se deum delirarat, idcirco, opinor, dedignatus aliquem se heroum recordari: Thamnus et piscis fui, inquit, cur non magis et pepo, tam insulsus, et chamaeleon, tam inflatus?

PL 2, 702B

だが、エンペドクレスは自らを神と称する妄言にとりつかれていたから、思うに、みずからが英雄の一人であったと思い起こすことさえ潔しとしなかったのだろう。彼は言う——「私はかつて灌木であり、また魚であった」と。それならばむしろ、あれほど間の抜けた瓜や、あれほど尊大に膨れ上がったカメレオンであったとも言わぬのはなぜか。

2

Plane ut piscis, ne aliqua sepultura conditiore putesceret, assum se maluit, in Aethnam praecipitando. Atque exinde in illo finita sit metensomatosis, ut aestiva coena post assum.

PL 2, 702B

彼は明らかに魚さながらに、より念入りに漬け込まれた葬りのうちに腐り果てることのないよう、エトナ山に身を投げて、みずから炙り焼きになることを選んだ。かくして彼にあっては、炙り焼きの後の夏の宴のように、そこでメテンソーマトーシス(肉体の転生)は終わりを迎えたのである。

3

Perinde igitur et hic dimicemus necesse est adversus portentosiorem praesumptionem, bestias ex hominibus, et homines ex bestiis revolventem. Viderint thamni. Licebit et raptim, ne plus ridere quam docere cogamur.

PL 2, 702B

それゆえ、ここでもまた我々は、獣を人間から、人間を獣から生じさせて巡らせる、いっそう怪異じみた思い込みに対して戦わねばならない。灌木のことは問うまい。急ぎ足で進めることも許されよう、教えるよりも笑うことを強いられずに済むように。

4

Dicimus animam humanam nullo modo in bestias posse transferri, etiamsi secundum philosophos ex clementitiis substantiis censeretur.

PL 2, 702C

我々は言う——人間の魂は、たとえ哲学者たちの説くように元素的な実体から成ると見なされるとしても、決して獣へと移されうるものではない、と。

5

Sive enim ignis anima, sive aqua, sive sanguis, sive spiritus, sive aer, sive lumen, recogitare debemus contraria quaeque singulis speciebus animalia: igni quidem ea quae rigent, colubros, stelliones, salamandras; et jam quaecumque de aemulo producentur elemento, de aqua scilicet, perinde contraria, utique illa, quae arida et exsuccida: denique siccitatibus gaudent locustae, papiunculi, chamaeleontes.

PL 2, 703A

というのも、魂が火であれ、水であれ、血であれ、霊であれ、空気であれ、光であれ、それぞれの元素に対して相反する動物の種類を考え直さねばならないからである。すなわち火に対しては、冷え固まったもの——蛇や、ヤモリや、サラマンダーの類。またこれと張り合う元素、すなわち水から生じるものについても同様に、相反するもの、すなわち乾いて水気を欠くものが挙げられる。実に乾きを好むのは、バッタや、小さな虫や、カメレオンである。

6

Item contraria sanguini, quae carent purpura ejus, cochleas, vermiculos et majorem piscium censum. Spiritui vero contraria, quae spirare non videntur, carentia pulmonibus et arteriis, culices, formicas, tineas, et hoc genus minutalia.

PL 2, 703A

同様に血に対して相反するのは、その紫色を欠くもの——巻貝や、小さな虫、そして魚の大部分である。また霊に対して相反するのは、息をしているように見えないもの——肺や気管を持たない蚊や、蟻や、蛾、その類の微小な生き物である。

7

Item aeri contraria, quae semper subterraneum et subaquaneum viventia, carent haustu ejus. Res magis, quam nomina noveris. Item contraria lumini, quae caeca in totum, vel solis tenebris habent oculos, talpas, vesperugines, noctuas.

PL 2, 703A

同様に空気に対して相反するのは、常に地下や水中に棲み、その吸い込みを持たぬ生き物である。お前は名よりも実物のほうをよく知っていよう。同様に光に対して相反するのは、まったく盲目であるか、あるいは闇の中でのみ目を持つもの——モグラや、コウモリや、フクロウである。

8

Haec, ut ex apparentibus et manifestis substantiis doceam. Caeterum, si et atomos Epicuri tenerem, et numeros Pythagorae viderem, et ideas Platonis offenderem, et entelechias Aristotelis occuparem, invenirem fors his quoque speciebus animalia, quae nomine contrarietatis opponerem.

PL 2, 703B

これらは、明白かつ顕著な実体をもって教えるためにあげたものである。だがもし私が、エピクロスの原子を手に取り、ピュタゴラスの数を目にし、プラトンのイデアに行き当たり、アリストテレスのエンテレケイアを捉えたとするなら、おそらくこれらの種にも、相反の名によって対置しうる動物を見出したことであろう。

9

Contendo enim, ex quacumque substantia supradicta constitisset humana anima, non potuisse eam in tam contraria unicuique substantiae animalia reformari, et censum eis de sua translatione conferre, a quibus excludi ac respui magis haberet, quam admitti et capi; nomine hujus primae contrarietatis, quae substantivi status diversitatem committit, tunc et reliquae per consequentem ordinem cujusque naturae.

PL 2, 703B

私は主張する——人間の魂が、先に挙げたいずれの実体から成るとされたところで、それぞれの実体にとってかくも相反する動物へと造り変えられ、その転移によって彼らに一つの起源を分け与えることはできなかったであろう、と。それらの動物からは、受け入れられ捉えられるよりも、むしろ締め出され拒まれることの方が多かったはずである。この第一の相反——実体としての在りようそのものの違いを引き起こすもの——の名によって、それに続く一連の秩序に従い、それぞれの本性における他の相反もまた同様である。

10

Nam et sedes alias humana anima sortita est, et victus, et instructus, et sensus, et affectus, et concubitus, et foetus; item ingenia; tum opera, gaudia, taedia, vitia, cupidines, voluptates, valetudines, medicinas; suos postremo, et vitae modos, et exitus mortis.

PL 2, 703C

というのも、人間の魂は他とは異なる住みかを、食物を、備えを、感覚を、情動を、交合を、懐妊を割り当てられているからである。同様に才知も。さらに営み、喜び、倦み、悪徳、欲望、快楽、健やかさや病、それを癒す術も。そして最後に、おのれに固有の生き方と、死の終え方とを持つ。

11

Quomodo igitur illa anima quae terris inhaerebat, nullius sublimitatis, nullius profunditatis intrepida, ascensu etiam scalarum fatigabilis, submersu etiam piscinarum strangulabilis, aeri postea insultabit in aquila, aut mari postea desultabit in anguilla?

PL 2, 703C

それゆえ、地に張り付いていたあの魂——いかなる高みにも、いかなる深みにも怖じ気づき、階段を上るだけで疲れ果て、水たまりに沈むだけで息が詰まる始末であった魂——が、その後どうして鷲となって空を凌ぎ、あるいはウナギとなって海に躍り込むことができようか。

12

Quomodo item pabulis liberalibus et delicatis atque curatis educata, non dico paleas, sed spinas, et agrestes amaritudines frondium, et bestias sterquiliniorum, vermium etiam venena ruminabit, si in capram transierit, vel in coturnicem: imo et cadaverinam, imo et humanam, sui utique memor in urso et leone?

PL 2, 704A

同様に、上等で、口に合う、丹精込めた食物によって養われてきた魂が、山羊やウズラに移り変われば、藁はおろか、棘や、野の葉の苦みや、糞土に湧く虫、さらには毒虫までも反芻することになろう。いや、それどころか、熊や獅子となれば、みずからを覚えていながら、死肉すら、人肉すら食らうことになろうではないか。

13

Sic et caetera ad incongruentiam rediges, ne singulis perorandis immoremur. Ipsius animae humanae quisquis modus, quaecumque mensura, quid faciet in amplioribus longe vel minutioribus animalibus?

PL 2, 704A

このようにして他の点についても、いちいち論じ尽くすことに立ち止まらぬよう、お前は不釣り合いへと帰することができよう。人間の魂そのものが持ついかなる様態、いかなる尺度であれ、それがはるかに大きい、あるいははるかに小さい動物のうちで何をなしうるというのか。

14

Necesse est enim et corpus omne anima compleri, et animam omnem corpore obduci. Quomodo ergo anima hominis complebit elephantum? quomodo item obducetur in culice? Si tantum extendetur aut contrahetur, profecto periclitabitur.

PL 2, 704A

というのも、あらゆる肉体は魂によって満たされねばならず、あらゆる魂は肉体に覆われねばならないからである。それならば、人間の魂はいかにして象を満たすというのか。あるいは蚊のうちにいかにして覆われるというのか。もしそれほどまでに伸び縮みするのだとすれば、まさしく危うい目に遭うであろう。

15

Et ideo adjicio, si nulla ratione capax est hujusmodi translationis in animalia, nec modulis corporum, nec caeteris naturae suae legibus adaequantia, numquid ergo demutabitur secundum quatitales generum, et vitam eorum contrariam humanae vitae, facta et ipsa contraria humanae per demutationem?

PL 2, 704B

それゆえ私はさらに付け加えよう——もし魂がいかなる理によっても、肉体の型においても、おのれの本性のその他の法則においても釣り合わぬ動物へのこうした移転を受け入れる能力を持たぬのだとすれば、では魂は、それぞれの種の性質に応じて、また人間の生とは相反するそれらの生に応じて、この変化によっておのれもまた人間に相反するものへと造り変えられるとでもいうのか。

16

Enimvero si demutationem capit amittens quod fuit, non erit quae fuit; et si quae fuit, non erit, soluta est metensomatosis, non adscribenda scilicet ei animae, quae si demutabitur, non erit.

PL 2, 704B

まことに、もし魂がかつてあったものを失って変化を受け入れるのなら、かつてあったものではなくなるであろう。そしてかつてあったものでなくなるのなら、メテンソーマトーシスは崩れ去ったのであり、変化すればもはや存在しなくなるようなその魂には、これを帰することはできない。

17

Illius enim metensomatosis dicetur, quaecumque eam in suo statu permanendo pateretur. Igitur si nec mutari potest, ne non sit ipsa, nec permanere in statu, quia contraria non capit, quaero adhuc caussam aliquam fide dignam hujusmodi translationis.

PL 2, 704B

というのも、その状態にとどまったままこれを被るような魂についてのみ、メテンソーマトーシスと呼びうるからである。ゆえに、みずからでなくならぬためには変化することもできず、相反するものを受け入れられぬために状態にとどまることもできないとすれば、私はなお、このような移転にふさわしい、信ずるに足る理由をこそ問いたい。

18

Nam etsi quidam homines bestiis adaequantur, pro qualitatibus morum, et ingeniorum, et adfectuum, quia et Deus: Assimilatus est, inquit, homo irrationabilibus jumentis ; non ideo milvi ex rapacibus fient, et canes ex spurcis, et pantherae ex acerbis, aut oves ex probis, et hirundines ex garrulis, et columbae ex pudicis; quasi eadem substantia animae ubique naturam suam in animalium proprietatibus repetat.

PL 2, 704C

なるほど、ある人間たちは、その気質や才知や情動の性質によって獣になぞらえられる。神もまた「人は理性なき家畜に似せられた」と言われているとおりである。だからといって、貪欲な者から鳶が、汚れた者から犬が、酷薄な者から豹が生まれ、あるいは廉直な者から羊が、口さがない者から燕が、貞淑な者から鳩が生まれるわけではない——あたかも魂の同じ実体が、いたるところで動物の特性のうちにおのれの本性を繰り返すかのように。

19

Aliud est autem substantia, aliud natura substantiae. Siquidem substantia propria est rei cujusque, natura vero potest esse communis. Suscipe exemplum. Substantia est lapis, ferrum; duritia lapidis et ferri, natura substantiae est.

PL 2, 704C

しかし実体と、実体の本性とは別のものである。なぜなら実体はそれぞれの物に固有のものであるが、本性は共通のものでありうるからである。一つの例を受け取るがよい。石や鉄は実体である。石と鉄の硬さは、実体の本性である。

20

Duritia communicat, substantia discordat. Mollitia lanae, mollitia plumae, pariant naturalia earum; substantiva non pariant. Sic et si saeva bestia vel proba vocetur homo, sed non eadem anima.

PL 2, 705A

硬さは共有されるが、実体は相異なる。羊毛の柔らかさと羽毛の柔らかさは、それらの本性上の類似を生み出しはしても、実体上の類似を生み出しはしない。それと同じく、たとえ人間が獰猛な獣や、あるいは廉直な獣と呼ばれることがあっても、その魂まで同じものというわけではない。

21

Nam et tunc naturae similitudo notatur, cum substantiae dissimilitudo conspicitur. Ipsum enim, quod hominem similem bestiae judicas, confiteris animam non eamdem; similem dicendo, non ipsam.

PL 2, 705A

というのも、実体の非類似性が見て取られるまさにそのときにこそ、本性の類似性が認められるからである。お前が人間を獣に似ていると判断すること自体が、魂が同一ではないと認めていることになる。似ていると言うことは、それそのものだと言うことではないのだから。

22

Sic et divina pronuntiatio sapit, pecudibus adaequans hominem natura, non substantia. Caeterum, nec Deus hominem hoc modo notasset, si pecudem de substantia nosset.

PL 2, 705A

神の宣言もまた、まさにこのように解される。すなわち人間を家畜になぞらえるのは本性においてであって、実体においてではない。そもそも神は、もし家畜が実体において人間と同じであると知っていたのであれば、このような仕方で人間を特徴づけることはなさらなかったであろう。

Caput XXXIII

第XXXIII章PL 2, 705A
1

Etiam cum judicii nomine vindicatur hoc dogma, quod animae humanae pro vita et meritis genera animalium sortiantur, jugulandae quaeque in occisoriis, et subigendae quaeque in famulatoriis, et fatigandae in operariis, et foedandae in immundis, perinde honorandae, et diligendae, et curandae, et adpetendae in speciosissimis, et probissimis, et utilissimis, et delicatissimis.

PL 2, 705A

この教説は、裁きの名によっても正当化されている。すなわち人間の魂は、その生と功績とに応じて動物の種を割り当てられるというのである——喉を掻き切られるべき魂は屠殺のための動物のうちに、屈服させられるべき魂は使役のための動物のうちに、疲弊させられるべき魂は労役のための動物のうちに、汚されるべき魂は不浄な動物のうちに割り当てられ、同じように敬われ、慈しまれ、世話され、求められるべき魂は、この上なく美しく、この上なく徳高く、この上なく有用で、この上なく愛らしい動物のうちに割り当てられる、というのである。

2

Et hic dicam: Si mutantur, non ipsae dispungentur quae merebuntur; evacuabitur ratio judicii, si meritorum decrit sensus; deerit autem sensus meritorum, si status verterit animarum; vertit autem status animarum, si non eaedem perseveraverint: aeque si perseveraverint in judicium, quod et Mercurius Aegyptius novit, dicens animam, digressam a corpore, non refundi in animam universi, sed manere determinatam, uti rationem (inquit) Patri reddat eorum quae in corpore gesserit.

PL 2, 705B

ここで私は言おう——もし魂が変わってしまうのなら、功績を負うべきその当の魂が検められることにはならない。功績についての認識が失われるなら、裁きの理は空しくなる。魂の状態が転じるなら、功績についての認識は失われる。かの魂たちが同一のまま持ちこたえないのなら、魂の状態は転じる。同様に、もし持ちこたえるのであれば裁きに至るのである。このことはエジプトのメルクリウスも知っていた。彼は、魂は肉体から離れたのち、宇宙の魂へと注ぎ戻されるのではなく、定められたままにとどまり、「肉体のうちで行った事どもについて父に申し開きをする」(と彼は言う)ためであると述べている。

3

Volo judicii utique divini justitiam, gravitatem, majestatem, dignitatem recensere; si non sublimiore fastigio praesidet humana censura, plenior utriusque sententiae honore, poenarum et gratiarum, severior in ulciscendo, et liberalior in largiendo.

PL 2, 705C

私はぜひとも、神の裁きの正義や重み、威厳、品位を検討してみたい——人間の裁定の方が、より高い頂に座を占め、刑罰と恩恵という両様の判決の誉れにおいてより満ち足り、報復においてより厳格で、施しにおいてより気前よいのではないかどうかを。

4

Quid putas futuram animam homicidae? Aliquod, credo, pecus lanienae et macello destinatum, ut perinde juguletur, quia et ipsa jugulaverit; perinde decorietur, quia et ipsa despoliaverit; perinde in pabulum proponatur, quia et ipsa bestiis objecerit eos quos in sylvis et aviis trucidaverit.

PL 2, 705C

殺人者の魂は、いったい何になると思うか。思うに、屠殺場と食料市場に運命づけられた何らかの家畜であろう——おのれが喉を掻き切ったのだから同様に喉を掻き切られ、おのれが皮を剥いだのだから同様に皮を剥がれ、森や人けのない場所で殺した者たちを獣に投げ与えたのだから同様に食用に供される、というわけである。

5

Si ita judicabitur, nonne illa anima plus solatii quam supplicii relatura est? quod funus inter coccos pretiosissimos invenit, quod condimentis apicianis et lurconianis humatur, quod mensis ciceronianis infertur, quod lancibus splendidissimis syllanis effertur, quod exsequias convivium patitur, quod a coaequalibus devoratur potius quam a milvis et lupis, ut in hominis corpore tumulata, et in suum genus regressa, resurrexisse videatur, exsultans adversus humana judicia, si ea experta est.

PL 2, 706A

もしこのように裁かれるのだとすれば、その魂は刑罰よりもむしろ慰めを持ち帰ることにならないだろうか。すなわち、この上なく高価な緋色の布のあいだに葬りの場を見出し、アピキウス風の、ルルコ風の調味料でもって葬られ、キケロ風の食卓に運ばれ、スッラ風のこの上なく華やかな皿に載せられて運び出され、葬送の代わりに饗宴を受け、鳶や狼にではなく同じ仲間によって食い尽くされる——こうして人間の肉体のうちに葬られ、おのれの種族へと立ち返って、あたかもよみがえったかのように見えるのではないか。もしその魂がこの裁きを実際に経験したのなら、人間の裁きに対して勝ち誇りながら。

6

Namque illa sicarium variis et exquisitis, etiam praeter naturam eruditis feris dissipant, et quidem viventem, imo nec facile morientem, curata mora finis ad plenitudinem poenae: sed et si anima praefugerit ultimo gladio, ne corpus quoque evaserit ferrum, nihilominus jugulo ventreque confossis, costisque transfixis, compensatio proprii facinoris exigitur; inde in ignem datur, ut et sepultura puniatur: aliter denique non licet.

PL 2, 706A

それに対して、刺客は様々な、選りすぐりの、それどころか本性に反するまでに仕込まれた猛獣によって八つ裂きにされる。しかも生きたままであり、それどころか容易には死なせてもらえず、刑罰を全うするために最期を引き延ばす配慮までなされる。たとえ剣の最後の一撃を前に魂が先に逃げ去ったとしても、肉体までもが刃を逃れることのないように、喉と腹を突き刺され、肋骨を貫かれて、おのれの凶行への償いが取り立てられる。それから火に投じられ、埋葬によってすら罰せられる。結局のところ、それ以外の仕方は許されないのである。

7

Nec tamen tanta est rogi cura, ut reliquias aliae bestiae inveniant. Certe nec ossibus parcitur, nec cineribus indulgetur, nuditate plectendis. Tanta est apud homines homicidii vindicta, quanta ipsa quae vindicatur natura.

PL 2, 706B

それでいて、火葬の薪に対する配慮もそれほど篤いわけではなく、その残骸は別の獣たちの餌食となる。骨も容赦されず、灰も大目に見られることはなく、丸裸のまま罰せられるべきものとされる。人間のもとでの殺人への報復は、まさしくその報復される本性そのものに等しいのである。

8

Quis non praeferat saeculi justitiam, quam et Apostolus non frustra gladio armatam contestatur (Rom., XIII), quae pro homine saeviendo religiosa est?

PL 2, 706B

誰が、この世の正義を選ばずにいられようか。それは、使徒もまた徒に剣を帯びているのではないと証しする正義であり(ローマ13)、人間のために猛々しく振る舞うことによってこそ敬虔なのである。

9

Si caeterorum quoque scelerum mercedem cogitemus, patibula, et vivicomburia, et culeos, et uncos, et scopulos, cui non expediat apud Pythagoram et Empedoclem sententiam pati?

PL 2, 706C

もし他の犯罪への報いについても考えるなら——磔柱、生きながらの焚刑、皮袋詰めの刑、鉤刑、断崖からの投げ落としを思うなら——ピュタゴラスやエンペドクレスのもとで判決を被る方が得だと思わぬ者があろうか。

10

Nam et qui laboribus atque servitiis puniendi, in asinos utique et mulos recorporabuntur, quantum sibi de pistrinis et aquilegis rotis gratulabuntur, si metallorum, et ergastulorum, et operum publicorum, ipsorumque carcerum, licet otiosorum, recordentur.

PL 2, 706C

実に、労役や隷属によって罰せられるべき者たちも、ロバや騾馬へと肉体を得直すことになるのなら、鉱山や奴隷監獄や公共労役、そしてかの牢獄そのものを——たとえそれが暇な状態であったとしても——思い起こすなら、碾き臼や水汲み車で働くことをどれほど喜ぶことであろうか。

11

Perinde qui integre morati commendaverint judici vitam, quaero praemia; sed potius invenio supplicia. Nimirum magna merces bonis in animalia quaecumque restitui? Pavum se meminit Homerus, Ennio somniante; sed poetis nec vigilantibus credam.

PL 2, 707A

同様に、清廉に身を処して審判者にその生を委ねた者たちについても、私は報いを求める。だが見出すのはむしろ刑罰である。善人への報酬が、何らかの動物へと戻されることだとは、まさに大した褒美ではないか。ホメロスは、エンニウスの夢のうちで、みずからを孔雀であったと記憶している。だが私は、目覚めている詩人たちですら信じはしない。

12

Etsi pulcherrimus pavus, et quo velit colore cultissimus; sed tacent pinnae, sed displicet vox; et poetae nihil aliud quam cantare malunt. Damnatus est igitur Homerus in pavum, non honoratus.

PL 2, 707A

たとえ孔雀がこの上なく美しく、望みどおりの色に飾り立てられているとしても、その羽は物言わず、その声は耳障りである。そして詩人たちは歌うこと以外の何ものをも望みはしない。ゆえにホメロスは孔雀へと断罪されたのであって、栄誉を与えられたのではない。

13

Plus de saeculi remuneratione gaudebit, pater habitus liberalium disciplinarum, ut malit famae suae ornamenta, quam caudae.

PL 2, 707A

彼はむしろこの世からの報いをこそ喜ぶことであろう——自由学芸の父と見なされて、おのれの尾羽の飾りよりも、おのれの名声の飾りを望むというかたちで。

14

Age nunc, ut poetae in pavos vel in cycnos transeant, si vel cycnis decora vox est; quod animal indues viro justo Aeaco, quam bestiam integrae foeminae Didoni? quam volucrem patientia, quam pecudem sanctimonia, quem piscem innocentia sortientur?

PL 2, 707A

よろしい、では詩人たちが孔雀や、あるいは白鳥へと移り変わるとしよう——白鳥になら、まだしも美しい声があるにしても。それならば、正義の人アイアコスにはどのような動物を着せ、貞潔な女ディードーにはどのような獣を着せるというのか。忍耐はどのような鳥に、聖性はどのような家畜に、無垢はどのような魚に割り当てられるというのか。

15

Omnia famula sunt hominis, omnia subjecta, omnia mancipata. Si quid horum futurus est, deminoratur. Illic ille, cui ob merita vitae imagines, statuae, et tituli, honores publici, privilegia rependuntur? cui curia, cui populus suffragiis immolat?

PL 2, 707B

あらゆる動物は人間の召使いであり、あらゆるものが服従させられ、あらゆるものが所有物とされている。もしこれらのうちの何かになるのだとすれば、それは価値を減じられることになる。生前の功績のゆえに像や彫像や銘、公の栄誉や特権が報いられたあの者が、そこに行き着くというのか。元老院が、民衆が票決をもって生贄を捧げるあの者が。

16

O judicia divina post mortem humanis mendaciora, contemptibilia de poenis, fastidibilia de gratiis, quae nec pessimi metuant, nec optimi cupiant; ad quae magis scelesti, quam sancti quique properabunt: illi, ut justitiam saeculi citius evadant; isti, ut tardius eam capiant?

PL 2, 707B

ああ、死後の神の裁きよ、人間の裁きよりも偽りに満ちているとは。刑罰に関しては軽んじられ、恩恵に関しては疎まれ、最も悪しき者すら恐れず、最も善き者すら望まぬとは。そこへは、聖なる者たちよりもむしろ罪深い者たちの方が急ぐことになろう——罪深い者たちはこの世の正義をより早く逃れるために、聖なる者たちはより遅くそれを受け取るために、というわけか。

17

Bene, philosophi, docetis, utiliter suadetis, leviora post mortem supplicia vel praemia; cum si quod judicium animas manet, gravius debeat credi in dispunctione vitae, quam in administratione: quia nihil plenius, quam quod extremius; nihil autem plenius, quam quod divinius.

PL 2, 707B

結構なことだ、哲学者諸君よ。よく教え、有益に説くものだ——死後の刑罰や報いは、より軽いものである、と。だが、もし何らかの裁きが魂を待ち受けているのであれば、それは生の営みの間よりも、生の決算においてこそ、より重いものと信じられねばならない。なぜなら、より終局的なものほど、より満たされたものはなく、より神的なものほど、より満たされたものはないからである。

18

Deus itaque judicabit plenius, quia extremius, per sententiam aeternam tam supplicii quam refrigerii, nec in bestias, sed in sua corpora revertentibus animabus: et hoc semel, et in eum diem quem solus Pater novit, ut pendula expectatione sollicitudo fidei probetur; semper diem observans, dum semper ignorat; quotidie timens, quod quotidie sperat.

PL 2, 708A

かくして神は、より終局的であるがゆえに、より満たされたかたちで裁くであろう——刑罰であれ憩いであれ、永遠の判決を通して、魂が獣にではなく、おのれ自身の肉体へと立ち返るときに。しかもそれは一度きりのことであり、ただ父のみが知るその日に行われる。それは、揺れ動く期待のうちに信仰の張り詰めた思いが試されるためである——常にその日を見張りながら、常にそれを知らずにいる。日々望んでいるものを、日々恐れているのである。

Caput XXXIV

第XXXIV章PL 2, 708A
1

Nulla quidem in hodiernum dementiae hujusmodi sententia erupit sub nomine haeretico, quae humanas animas refingat in bestias.

PL 2, 708A

今日に至るまで、人間の魂を獣へと造り変えるような、この種の狂気じみた説が異端の名のもとに現れたことはない。

2

Sed necessarie hanc quoque speciem intulimus et exclusimus, ut superioribus cohaerentem, quo perinde in pavo retunderetur Homerus, sicut in Pythagora Euphorbus; atque ita hac etiam metempsychosi sive metensomatosi repercussa, illa rursus caederetur quae aliquid haereticis subministravit.

PL 2, 708A

だが我々は、先立つ議論とのつながりを保つべく、必要あってこの種をも持ち出し、しりぞけておいた。それは、エウポルボスがピュタゴラスのうちで論駁されたのと同じように、ホメロスも孔雀のうちで論駁されるためであり、こうしてメテンプシュコーシス(魂の転生)あるいはメテンソーマトーシスをも打ち砕くことによって、異端者たちに何がしかの材料を与えてきたあの説を、いま一度打ち倒すためである。

3

Nam et Simon samarites in Actis Apostolorum redemptor Spiritus Sancti, posteaquam damnatus ab ipso cum pecunia sua in interitum, frustra flevit conversus ad veritatis expugnationem, quasi pro solatio ultionis, fultus etiam artis suae viribus, ad praestigias virtutis alicujus Helenam quamdam tyriam de loco libidinis publicae eadem pecunia redemit, dignam sibi mercedem pro Spiritu Sancto.

PL 2, 708B

実に、使徒行録に記されるサマリアのシモンは、聖なる霊を金で贖おうとした者であり、その霊自身によって、彼の金もろとも滅びへと断じられたのちも、無駄に涙を流したあげく、真理への攻撃へと転じた。まるで報復の慰めであるかのように、みずからの技の力にもすがりながら、何らかの力を装う幻惑のために、テュロスのヘレナなる女を、公の淫売の場から同じ金で贖い取った——聖なる霊の代わりに、彼にふさわしい報酬というわけである。

4

Et se quidem finxit summum patrem, illam vero injectionem suam primam, qua injecerat angelos et archangelos condere: hujus eam propositi compotem exilisse de patre, et in inferiora desultasse; atque illic praevento patris proposito, angelicas potestates genuisse, ignaras patris, artificis mundi hujus; ab his vero per invidiam retentam, ne digressa ea alterius genimina viderentur; et idcirco omni contumeliae addictam, ut nusquam discedere depretiatam liberet, humanae quoque formae succidisse, velut vinculis carnis coercendam; ita multis aevis per alios atque alios habitus foemininos volutatam, etiam illam Helenam fuisse, exitiosissimam Priamo, et Stesichori postea oculis, quem et excaecasset ob convicium carminis, dehinc reluminasset ob satisfactionem laudis; proinde migrantem eam de corporibus in corpora, postrema dedecoratione, sub titulo prostitisse Helenam viliorem: hanc igitur esse ovem perditam, ad quam descenderit pater summus, Simon scilicet, et primum recuperata ea et revecta, nescio humeris an foeminibus, exinde ad hominum respexerit salutem, quasi per vindictam liberandorum ex illis angelicis potestatibus; quibus fallendis, et ipse configuratus aeque, et hominibus hominem ementitus, in Judaea quidem filium, in Samaria vero patrem gesserit.

PL 2, 708B

そして彼はみずからを至高の父であると偽り、かの女こそはおのれの最初の思念であって、これによって天使たちと大天使たちを造り出そうと思い立ったのだと語った。この企ての力を得た彼女は、父のもとから飛び出し、下方へと身を投げた。そしてそこで、父の企てに先んじて、天使的な諸権能を生み出したが、それらはこの世界の造り主たる父を知らなかった。彼女はこれらの権能によって妬みのゆえに引き留められた。彼女が去っていけば、他の者の子であると見なされてしまうからである。それゆえ、あらゆる侮辱にさらされる身とされ、値打ちを貶められたままどこにも去ることが許されぬようにされ、人間の姿にまで身を落とした——あたかも肉の枷によって縛りつけられるかのように。こうして幾多の時代を通じ、次々と女の姿を経巡りながら、あのヘレナでもあったのだと言う。プリアモスにとってこの上なく破滅的な女であり、のちにはステシコロスの両眼にとっても然り——ステシコロスはその詩による非難のゆえに彼女によって盲目にされ、その後は讃美の埋め合わせによって光を取り戻させられた。かくして彼女は肉体から肉体へと移り渡りながら、最後には辱めのうちに、より卑しいヘレナという名のもとに娼婦となり果てた。ゆえにこの女こそが、失われた羊であり、至高の父——すなわちシモン——がそのもとに降ったのだ、というのである。彼女をまず取り戻し、担ぎ上げた——肩によってか腿によってか、私には分からないが——それから人間の救いに顧みを向けたのだ、というのである。あたかも、かの天使的な諸権能から人々を解き放つ報復によるかのように。それらを欺くために、彼自身も同じように姿を変え、人間たちに対して人間を装い、ユダヤにおいては子として、サマリアにおいては父として身を現したのだ、という。

5

O Helenam inter poetas et haereticos laborantem! tunc adulterio, nunc stupro infamem! nisi quod de Troja gloriosius eruitur, quam de lupanari: mille navibus de Troja, nec mille denariis forsitan de lupanari.

PL 2, 709B

ああ、詩人たちと異端者たちのあいだで苦労を強いられるヘレナよ。かつては姦通によって、いまや淫行によって悪名高い女よ。ただし、トロイアから救い出される方が、娼家から救い出されるよりも、はるかに栄えある仕方であった、という違いはある。トロイアからは千の船をもって、娼家からはおそらく千デナリウスにさえ足らぬ金額をもって、というわけである。

6

Erubesce, Simon, tardior in requirendo, inconstantior in retrahendo. At Menelaus statim insequitur amissam, statim repetit ereptam, decenni praelio extorquet, non latens, non fallens, non cavillabundus.

PL 2, 709B

恥じ入るがよい、シモンよ——探し求めるにあまりに遅く、連れ戻すにあまりに移り気であった者よ。それに対してメネラオスは、失った女をただちに追い、奪われた女をただちに取り戻そうとし、十年の戦いをもってこれを奪い返した。隠れることもなく、欺くこともなく、屁理屈をこねることもなかった。

7

Vereor ne ille magis pater fuerit, qui circa Helenae recuperationem et vigilantius et audentius et diutius laboraverit.

PL 2, 709C

私は危惧する——ヘレナの奪還をめぐって、より用心深く、より大胆に、より長く労苦を重ねた者の方こそが、むしろ真の父であったのではないか、と。

Caput XXXV

第XXXV章PL 2, 709C
1

Sed non tibi soli metempsychosis hanc fabulam instruxit. Inde etiam Carpocrates utitur pariter magus, pariter fornicarius, etsi Helena minus, quidni? cum propter omnimodam divinae et humanae disciplinae eversionem constituendam, recorporari animas adseveraverit: nulli enim vitam istam rato fieri, nisi universis, quae arguunt eam, expunctis, quia non natura quid malum habeatur, sed opinione, itaque metempsychosin necessarie imminere, si non in primo quoque vitae hujus commeatu omnibus inlicitis satisfiat: scilicet facinora tributa sunt vitae: caeterum totiens animam revocari habere, quotiens minus quid intulerit, reliquatricem delictorum, donec exsolvat novissimum quadrantem (Matt. V), detrusa identidem in carcerem corporis.

PL 2, 709C

だが、メテンプシュコーシスがこのような作り話を仕立てたのは、お前一人のためだけではない。そこからカルポクラテスもまた、等しく魔術師であり、等しく淫行の徒として、この説を用いている——ヘレナほどではないにせよ、それも当然ではないか。彼は、神と人との規律をあらゆる仕方で覆すことを打ち立てようとして、魂が肉体を得直すのだと言い張ったのだから。というのも、いかなる者にとっても、この生が確定したものとなるのは、そのことを咎めうるあらゆるものが消し去られたときだけであり、それは悪しきものが本性によってそうあるのではなく、思い込みによってそうあるとされるからだという。ゆえにメテンプシュコーシスは必然的に迫り来る——もしこの生の最初の一巡りのうちで、あらゆる不法な行いへの償いが尽くされないならば。すなわち凶行は生に割り当てられたものだというのである。だが、そのつど魂は、何かをより少なくもたらすたびに呼び戻され、罪の残りを負う者とされて、「最後の一クァドランスまで支払い終える」(マタイ5)まで、いくたびも肉体という牢獄へと突き落とされるのだ、という。

2

Hunc enim temperat totam illam allegoriam Domini, certis interpretationibus relucentem: et primo quidem simpliciter intelligendam; nam et ethnicus homo adversarius noster est, incedens eamdem viam vitae communis.

PL 2, 710A

彼はこれによって、主のかの譬え全体を——確かな解釈のもとに光を放つそれを——曲解する。まず第一に、それは単純に解されるべきものである。すなわち、異教の人間もまた我々の敵対者であり、共通の生というこの同じ道を歩んでいるのである。

3

Caeterum, oportebat nos de mundo exire (I Cor. V), si cum illis conversari non liceret. Huic ergo bonum animi praestes jubet (Luc. VI): Diligite inimicos vestros, inquit, et orate pro maledicentibus vos, ne aliquo commercio negotiorum injuria provocatu, abstrahat te ad suum judicem, et in custodiam delegatus ad exsolutionem totius debiti arcteris.

PL 2, 710B

そもそも、もし彼らと交わることが許されないのであれば、我々はこの世界から出て行かねばならなかったはずである(一コリント5)。ゆえに主は、この者に対して善き心を示すよう命じておられる(ルカ6)——「汝らの敵を愛し、汝らを呪う者たちのために祈れ」と言われている。それは、取引上の何らかの不正に怒りを覚えた彼が、お前を彼自身の裁判官のもとへ引きずって行き、拘留に引き渡されたお前が、全負債の完済に至るまで締め上げられることのないためである。

4

Tum si in diabolum transfertur adversarii mentio ex observatione comitante, cum illo quoque moneris eam inire concordiam, quae deputetur ex fidei conventione: pactus es enim renuntiare ipsi, et pompae, et angelis ejus. Convenit inter vos de isto.

PL 2, 710B

さらに、もし「敵対者」という語りが、それに伴う遵守のゆえに悪魔へと転用されるのであれば、お前は彼に対しても、信仰の契約によって定められるべき和解を結ぶよう勧告されているのである。というのも、お前は彼と、彼の行列と、彼の天使たちとを棄てることを誓約したのだから。この点について、両者のあいだで取り決めは成っている。

5

Haec erit amicitia observatione sponsionis, ne quid ejus postea resumas ex his quae ejerasti, quae illi reddidisti, ne te ut fraudatorem, ut pacti transgessorem judici Deo objiciat, sicut eum legimus alibi (Apocal. XII, 10) sanctorum criminatorem, et de ipso etiam nomine diaboli delatorem, et judex te tradat angelo executionis, et ille te in carcerem mandet infernum, unde non dimittaris, nisi modico quoque delicto mora resurrectionis expenso.

PL 2, 710B

この友愛は、誓約を守ることによって成り立つ。お前が棄て去ったもの、彼に返し渡したものを、のちになって取り戻すことのないように。さもなくば彼は、お前を欺瞞者として、契約の違反者として、審判者なる神の前に突き出すことになろう——別の箇所で我々が読むとおり、彼は「聖徒たちを告発する者」であり(黙示録12:10)、まさにその「悪魔」という名のとおり讒訴する者なのだから。そして審判者はお前を処刑の天使に引き渡し、彼はお前を陰府の牢獄へと送り込むであろう。そこからお前が放たれるのは、たとえわずかな罪であっても、復活の遅れをもってその代償を払い終えたのちでなければないのである。

6

Quid his sensibus aptius? quid his interpretationibus verius? Caeterum, apud Carpocratem, si omnium facinorum debitrix anima est, quis erit inimicus et adversarius ejus intelligendus?

PL 2, 711A

これらの意味よりも適切なものが、これらの解釈よりも真実なものが、他にあるだろうか。ところが、カルポクラテスの説では、もし魂があらゆる凶行の負債を負う者であるなら、その敵、その敵対者とは、いったい何であると解されるべきであろうか。

7

Credo, mens melior, quae illam in aliquid innocentiae impegerit, adigendam rursus ac rursus in corpus, donec in nullo rea deprehendatur bonae vitae. Hoc est ex malis fructibus bonam arborem intelligi, id est, ex pessimis praeceptis doctrinam veritatis agnosci.

PL 2, 711A

思うに、より善き心であろう——それが魂を何らかの無垢へと駆り立てるのであり、その魂は、善き生を送ったかどで何一つ罪に問われることがなくなるまで、幾度となく肉体へと追い立てられねばならない、というのである。これはすなわち、悪しき実りから善き木を知るということであり、言い換えれば、この上なく劣悪な教えから真理の教えを認めるということである。

8

Spero hujusmodi haereticos Heliae quoque invadere exemplum, tanquam in Joanne sic repraesentati, ut metempsychosi patrocinetur pronuntiatio Domini (Matt. XVII): Helias jam venit, et non cognoverunt eum.

PL 2, 711A

私はこう予想する——この種の異端者たちは、エリヤの実例にも取りかかるであろう、と。すなわち、あたかもヨハネのうちに彼が再現されたかのように解し、主の宣告がメテンプシュコーシスを擁護するものであるかのように用いることを(マタイ17)——「エリヤはすでに来たが、彼らはそれと知らなかった」と。

9

Et alibi (Matt. XI): Et si vultis audire, hic est Helias qui venturus est. Numquid ergo et Judaei ex opinione pythagorica consulebant Joannem (Joan. I): Tu es Helias? et non ex praedicatione divina (Malach. IV): Et ecce mittam vobis Heliam thesbiten?

PL 2, 711A

また別の箇所ではこう言われている(マタイ11)——「もし汝らが聞き入れようとするなら、来たるべきエリヤとはこの者である」と。それならば、ユダヤ人たちがヨハネに「汝はエリヤであるか」と尋ねたのも(ヨハネ1)、ピュタゴラス風の思い込みからだったというのか。それは、「見よ、私はテシベ人エリヤを汝らに遣わす」(マラキ4)という神の預言によってではなかったのか。

10

Sedenim metempsychosis illorum, revocatio est animae jampridem morte functae, et in aliud corpus iteratae.

PL 2, 711B

しかし彼らの説くメテンプシュコーシスとは、とうの昔に死によって終えた魂が呼び戻され、別の肉体へと繰り返されることを言うのである。

11

Helias autem non ex decessione vitae, sed ex translatione venturus est; nec corpori restituendus, de quo non est exemptus (IV Reg. II); sed mundo reddendus, de quo est translatus; non ex postliminio vitae, sed ex supplemento prophetiae; idem et ipse, et sui nominis et sui hominis.

PL 2, 711B

ところがエリヤは、生を終えたことによってではなく、移されたことによって来たるのである。彼が取り去られたのではないその肉体へと戻されるのでもなく(列王記第四2)、彼がそこから移し去られたこの世界へと返されるのである。生の帰還権によってではなく、預言の補完によって来たるのであって、彼自身は名においても人においても同一のままである。

12

Sed quomodo Helias Joannes? Habes angeli vocem (Luc. I) Et ipse, inquit, praecedet coram populo in virtute et spiritu Heliae, non in anima ejus, nec in carne. Hae enim substantiae sui cujusque sunt hominis.

PL 2, 711B

だが、どのようにしてエリヤがヨハネなのか。お前は天使の声を持っている(ルカ1)——「彼はエリヤの力と霊とをもって、民の前に先立って行くであろう」と言われている。彼の魂においてでも、その肉においてでもない。というのも、これらの実体はそれぞれの人間に固有のものだからである。

13

Spiritus vero et virtus extrinsecus conferuntur ex Dei gratia. ita et transferri in alterum possunt ex Dei voluntate, ut factum est retro de Moysis spiritu.

PL 2, 711B

しかし霊と力とは、神の恩寵によって外から与えられるものである。それゆえ、神の御旨によって他の者へと移されることも可能である——かつてモーセの霊について起こったことがそうであるように。

Caput XXXVI

第XXXVI章PL 2, 712A
1

In has quaestiones inde, opinor, excessimus, quo nunc revertendum est. Constitueramus animam in ipso, et ipso seri homine, et unum esse a primordio semen, sicut et carnis in totum generis examen, propter aemulas scilicet opiniones philosophorum et haereticorum, et illum sermonem Platonis veternosum.

PL 2, 712A

思うに、我々はこの問いへと逸れて出たのであり、今はそこへ立ち返らねばならない。我々はこう定めておいた——魂は人間そのもののうちに、人間そのものとともに蒔かれるのであり、種は最初から一つである、ちょうど肉の種もまた、全種族の群れの総体に及んで一つであるのと同様である、と。これは、哲学者たちと異端者たちの対抗し合う臆説のゆえであり、またかのプラトンの陳腐な所説のゆえであった。

2

Nunc ordinem sequentium exinde tractatuum teximus. Anima in utero seminata pariter cum carne, pariter cum ipsa sortitur et sexum, ita pariter in caussa sexus neutra substantia teneatur.

PL 2, 712A

今、そこから続く論述の順序を織り上げていく。魂は子宮のうちに肉とともに蒔かれ、肉とともに性をも受け取る。それゆえ性の由来という点では、いずれの実体も対等に扱われ、単独では原因と見なされない。

3

Si enim in seminibus utriusque substantiae aliquam intercapedinem eorum conceptus admitteret, ut aut caro, aut anima prior seminaretur, esset etiam sexus proprietatem alteri substantiae adscribere per temporalem intercapedinem seminum; ut aut caro animae, aut anima carni insculperet sexum: quoniam et Apelles, non pictor, sed haereticus, ante corpora constituens animas viriles ac muliebres, sicut ab Philumena didicit, utique carnem, ut posteriorem, ab anima facit accipere sexum.

PL 2, 712A

もし両実体の種において、その受胎に何らかの間隔が許され、肉か魂かのいずれかが先に蒔かれるとするならば、性という特質を、種の時間的な間隔によって、いずれか一方の実体に帰することにもなろう。すなわち、肉が魂に性を刻みつけるか、あるいは魂が肉に性を刻みつけるか、のいずれかとなろう。実にアペレス——画家ではなく異端者の方のアペレスである——は、肉体に先立って男性の魂と女性の魂とを立てており、フィルメナから学んだとおり、肉は後のものとして、魂から性を受け取るとしている。

4

Et qui animam post partum carni superducunt, utique ante formatae, marem aut foeminam de carne sexum praejudicant animae.

PL 2, 712B

また、出産の後に魂を肉の上に付け加えるとする者たちも、当然ながら、あらかじめ形づくられている肉の方から、男性か女性かの性を魂に対してあらかじめ定めることになる。

5

Utriusque autem substantiae indiscreta semina, et unita suffusio eorum, communem subeunt generis eventum, qua lineas duxerit, quaecumque illa est ratio naturae. Certe et hic se primordiorum forma testatur, cum masculus temporibus effingitur.

PL 2, 712B

だが両実体の種は分かたれることなく、それらが一体となって注ぎ込まれることにより、共通の種族の帰結を受ける。それは、自然の理法がいかなるものであれ、その理法が線を引いたとおりになる。確かに、ここでもまた、最初のものの形が自らを証ししている——男性が時にあって先に形づくられるという点においてである。

6

Prior enim Adam; foemina aliquanto serius: posterior enim Eva. Ita diu caro informis est, qualis ex Adae latere decerpta est; animal tamen et ipsa jam, quia et illam tunc Adae portionem animatam agnoscant.

PL 2, 712B

すなわちアダムが先であり、女性はいくぶん遅れて造られた。エワは後だからである。それゆえ肉は、アダムの脇腹から切り取られたそのままの姿で、長らく形をなさぬままにあった。だが、それも既に生きたものであった。なぜなら、その時のアダムのその部分は既に魂を与えられていたことを、彼らも認めるはずだからである。

7

Caeterum, et ipsam, Dei adflatus animasset, si non ut carnis, ita et animae ex Adam tradux fuisset in foemina.

PL 2, 713A

さもなくば、神の息吹がそれ自身に魂を与えていたであろう——もし、肉についてと同様に、魂についてもまた、アダムからの伝わりが女性のうちに無かったとすれば。

Caput XXXVII

第XXXVII章PL 2, 713A
1

Omnem autem hominis in utero serendi, struendi, fingendi paraturam aliqua utique potestas divinae voluntatis ministra modulatur, quacumque illa rationem agitare sortita.

PL 2, 713A

人間が子宮の中で蒔かれ、組み立てられ、形づくられる、その営み全体を、何らかの力が——神の御旨に仕える力が——取り仕切っている。その力がいかなる理法を働かせる務めを受けているにせよ。

2

Haec aestimando, etiam superstitio romana deam finxit Alemonam, alendi in utero foetus; Et Nonam et Decimam, a sollicitioribus mensibus; et Partulam, quae partum gubernet; et Lucinam, quae producat in lucem. Nos officia divina angelos credimus.

PL 2, 713A

これを推し量って、ローマの迷信もまた、子宮の中で胎児を育てる女神アレモナを作り上げた。また、気遣わしい月々にちなんでノナとデキマを、出産を司るパルトゥラを、光へと産み出すルキナを、である。我々は、こうした神的な務めを天使たちのものと信じる。

3

Ex eo igitur foetus in utero homo, a quo forma completa est. Nam et Moysis lex (Exod. XXI, 22) tunc aborsus reum talionibus judicat, cum jam hominis est caussa, cum jam illi vitae et mortis status deputatur, cum et fato jam inscribitur, etsi adhuc in matre vivendo, cum matre plurimum communicat sortem.

PL 2, 713A

それゆえ、子宮の中の胎児は、その形が完成した時から人間である。実にモーセの律法(出エジプト21:22)もまた、堕胎を同害報復の罪に問うのは、それがすでに人間の事案となっている時、すなわち、生と死の状態がすでにそれに帰せられ、すでに運命に書き込まれている時である——なおも母の中で生きることによって、母と最も多くの運命を共にしているとしても。

4

Dicam aliquid et de temporibus animae nascentis, ut ordinem decurram. Legitima nativitas ferme decimi mensis ingressus est. Qui numeros ratiocinantur, et decurialem numerum ut exinde reliquorum parentem colunt, denique perfectorem nativitatis humanae.

PL 2, 714A

順序を辿るため、魂が生まれる時期についても何か述べよう。正規の出産は、おおよそ第十月に入ってからのことである。数を計算する者たちは、十の数を、そこから他のすべての数が生じる親として、ついには人間の出産を完成させるものとして崇めている。

5

Ego ad Deum potius argumentabor hunc modum temporis, ut decem menses Decalogo magis inaugurent hominem, ut tanto temporis numero nascamur, quanto disciplinae numero renascimur.

PL 2, 714A

私はむしろ、この時の長さを神に即して論じよう。十の月は、十戒に合わせて人間を予祝するのであり、我々が生まれ変わる教えの数と同じ数の月をもって、我々は生まれるのだ、と。

6

Sed et cum septimo mense nativitas plena est, facilius quam octavo, honorem sabbati agnoscam, ut quo die dedicata est Dei conditio, eo mense interdum producatur Dei imago.

PL 2, 714A

だが、第七月において出産が全き月数となる場合には——第八月の場合より容易く——私は安息日の栄誉をそこに認めよう。神の創造の業が捧げられたその日と同じ数の月に、時として神の像が産み出されるのである、と。

7

Concessum est properare nativitati, et tam idonee occurrere in hebdomadem, in auspicia resurrectionis, et requietis et regni. Ideo ogdoas nos non creat: tunc enim nuptiae non erunt.

PL 2, 715A

出産が急ぐことは許されており、まことにふさわしく七日という数に行き当たる——復活と、憩いと、王国との前兆に、である。それゆえ、八という数(オグドアス)は我々を生み出さない。その時には、もはや婚姻はないからである。

8

Societatem carnis atque animae jamdudum commendavimus a concretione seminum ipsorum usque ad figmenti perfectionem.

PL 2, 715A

肉と魂との結びつきについては、それら自身の種の凝結から、形づくりの完成に至るまで、我々はすでにかなり前に論じておいた。

9

Perinde nunc, et a nativitate defendimus, imprimis quod simul crescunt, sed diversa ratione pro generum conditione; caro modulo, anima ingenio, caro habitu, anima sensu.

PL 2, 715A

同様に今、出産以後についても、我々はこれを擁護する。まず、両者は共に成長するが、それぞれの類の在り方に応じて、異なる仕方による。すなわち、肉は寸法によって、魂は才知によって、肉は有りようによって、魂は感覚によって〔成長する〕。

10

Caeterum, animam substantia crescere negandum est, ne etiam decrescere substantia dicatur, atque ita et defectura credatur.

PL 2, 715A

しかし、魂が実体において成長するとは否定されねばならない。さもなければ、実体において減少するとも言われることになり、そうして、ついには尽き果てるとも信じられてしまうからである。

11

Sed vis ejus, in qua naturalia peculia consita retinentur, salvo substantiae modulo quo a primordio inflata est, paulatim cum carne producitur.

PL 2, 715A

だが、その力——そこに生まれつきの固有の性質が植え込まれ保たれている力——は、初めに吹き込まれたその実体の寸法を保ったまま、肉とともに少しずつ育て広げられていく。

12

Constitue certum pondus auri vel argenti, rudem adhuc massam; collectus habitus est illi, et futuro interim minor, tamen continens intra lineam moduli totum quod natura est auri vel argenti; dehinc, cum in laminam massa laxatur, major efficitur initio suo, per dilatationem ponderis certi, non per adjectionem; dum extenditur, non dum augetur.

PL 2, 715B

金あるいは銀の、ある一定の重さを想定してみよ、なお粗いままの塊として。それには凝集した有りようがあり、やがて来るものと比べればさしあたり小さいが、それでも金あるいは銀の本性であるものすべてを、その寸法の輪郭のうちに含んでいる。それから、その塊が薄板へと広げられると、その最初の大きさよりも大きくなるが、それは一定の重さが引き延ばされることによるのであって、何かが付け加えられることによるのではない。すなわち、引き延ばされている間、それは増大してはいないのである。

13

Etsi sic quoque augetur, dum extenditur; licet enim habitu augeri, cum statu non licet. Tunc et splendor ipse provehitur auri vel argenti, qui fuerat quidem et in massa, sed obscurior, non tamen nullus, tunc et alii atque alii habitus accedunt pro facilitate materiae qua duxerit eam qui agit, nihil conferens modulo nisi effigiem. Ita et animae crementa reputanda, non substantiva, sed provectiva.

PL 2, 715B

とはいえ、この仕方でもまた、それは引き延ばされる間に増大していると言ってよい。なぜなら、有りようにおいて増すことは許されるが、状態において増すことは許されないからである。その時、金あるいは銀そのものの輝きも増し進む。それは塊の中にも確かにあったが、より鈍いものであり、しかし無かったわけではない。その時、また次々と別の有りようが加わってゆくのは、それを扱う者が導く材料の従いやすさに応じてであり、寸法には姿かたち以外の何も加えていない。かくして、魂の増大もまた、実体的なものとしてではなく、成長的なものとして理解されねばならない。

Caput XXXVIII

第XXXVIII章PL 2, 716A
1

Quamquam autem et retro praestruxerimus, omnia naturalia animae ipsi substantiae inesse pertinentia ad sensum et intellectum, et ex ingenito animae censu, sed paulatim per aetatis spatia procedere, et varie per accidentia evadere, pro artibus, pro institutis, pro locis, pro dominatricibus potestatibus: quod tamen faciat ad carnis animaeque propositam nunc societatem, pubertatem quoque animalem cum carnali dicimus convenire, pariterque et illam suggestu sensuum, et istam processu membrorum exsurgere, a quarto decimo fere anno: non quia Asclepiades inde sapientiam supputat, nec quia jura civilia ab hinc agendis rebus adtemperant; sed quoniam et haec de primordio ratio est.

PL 2, 716A

しかし我々は既に前段で、感覚と知性に関わる魂の本性的なものはすべて、魂の実体そのものに、また魂に生まれつき備わった起源に由来して内在しているものの、それが年齢の歳月を経るにつれて徐々に進み出し、技芸により、慣習により、土地により、支配する諸力によって、様々な偶有性を通して現れ出ると、あらかじめ論じておいた。それでもなお、それは今提示している肉と魂との結びつきに資するものであるから、我々は魂における思春期もまた肉における思春期と一致すると言う。そして、一方は感覚の兆しによって、他方は肢体の発育によって、ほぼ十四歳の頃に等しく立ち上がる。それは、アスクレピアデスがそこから知恵を数え出すからでもなく、市民法がそこから行為の能力を調整するからでもなく、これもまた最初のことに由来する理法だからである。

2

Si enim Adam et Eva ex agnitione boni et mali pudenda tegere senserunt, ex quo idipsum sentimus, agnitionem boni et mali profitemur.

PL 2, 716A

なぜなら、アダムとエワが善悪の認識から恥ずべき部分を覆うべきだと感じたのだとすれば、我々もまた同じことを感じるその時から、善悪の認識を公に示していることになるからである。

3

Ab his autem annis, et suffusior et vestitior sexus est, et concupiscentia oculis arbitris utitur, et communicat placitum, et intelligit quae sint, et fines suos ad instar ficulneae contagionis prurigine accingit, et hominem de paradiso integritatis educit, exinde scabida etiam in caeteras culpas, et delinquendi non naturales, cum jam non ex instituto naturae, sed ex vitio.

PL 2, 716B

この年齢からは、性は一層赤らみを帯び、また一層覆いを求めるものとなり、欲情は目を証人として用い、気に入ったことを分かち合い、それが何であるかを解し、無花果の葉さながらの疼きを、自らの境に帯のように巻きつけ、人を全さの楽園から連れ出す。それ以来、他の様々な咎に対しても疥癬のごとく染まりやすくなり、罪を犯す仕方も自然なものではなくなる。今やそれは自然の定めからではなく、悪徳から生じるからである。

4

Caeterum, proprie naturalis concupiscentia unica est, alimentorum solummodo, quam Deus et in primordio contulit: Ex omni ligno, inquit (Gen. III), edetis; et secundae post diluvium geniturae supermensus est (Gen. II): Ecce dedi vobis omnia in escam, tanquam olera foeni; prospectans non tam animae quam carni, etsi propter animam.

PL 2, 716B

しかし、本来の意味で自然な欲望はただ一つであり、食物への欲望のみである。それは神が最初から与えたものである。「木という木から、汝らは食べるであろう」と言われている(創世記3)。そして洪水の後の第二の世代に対しては、なお多くを量り加えた(創世記2)。「見よ、私は汝らに、あらゆるものを食物として与えた、草の青物のように」。これは、魂のためというよりはむしろ肉のために見据えたものであった、たとえそれが魂のゆえでもあったとしても。

5

Auferenda est enim argumentatoris occasio, qui quod anima desiderare videatur alimenta, hinc quoque mortalem eam intelligi cupit, quae cibis sustineatur, denique derogatis eis evigescat, postremo substractis intercidat.

PL 2, 716C

というのも、論者が機会を取り上げられねばならないからである。すなわち、魂が食物を欲するように見えることから、そこからもまた魂が可死のものと解されることを望む者がいる——食物によって支えられ、食物を取り去られれば衰え、ついに絶たれれば滅び去る、というのである。

6

Porro non solum proponendum est quisnam ea desideret, sed et cui; et si propter se, sed et cur, et quando, et quonam usque; tum quod aliud natura desideret, aliud necessitate, aliud secundum proprietatem, aliud in caussam.

PL 2, 717A

さらに、誰がそれを欲するかだけでなく、誰のためにかも問わねばならない。また、それ自身のためであるとしても、なぜか、いつか、どこまでかも問わねばならない。そのうえ、あるものは本性によって欲され、あるものは必然によって欲され、あるものは固有の性質に即して、あるものは何らかの目的のゆえに欲される、ということもある。

7

De iderabit igitur cibos anima, sibi quidem ex caussa neces itatis, carni vero ex natura proprietatis. Certe enim domus animae caro est, et inquilinus carnis anima.

PL 2, 717A

それゆえ魂は食物を欲するであろう——自分自身のためには必然という理由から、肉のためにはその固有の本性から、である。確かに、魂の家は肉であり、肉の住人は魂だからである。

8

Desiderabit itaque inquilinus, ex caussa et necessitate hujus nominis, profutura domui, toto inquilinatus sui tempore; non ut ipse substruendus, nec ut ipse loricandus, nec ut ipse tibicinandus; sed tantum modo continendus: quia non aliter contineri possit, quam domo fulta.

PL 2, 717A

かくして住人は、この名にふさわしい理由と必然性から、その居住の全期間を通じて、家のために益となるものを欲するであろう。それは、自分自身が土台を据えられるべきだからでも、自分自身が壁で補強されるべきだからでも、自分自身が支柱で支えられるべきだからでもなく、ただ保たれるべきだからにすぎない。なぜなら、家によって支えられるのでなければ、他の仕方で保たれることはできないからである。

9

Alioquin licebit animae, dilapsa domo, ex destitutione propriorum subsidiorum incolumi abire, habenti sua firmamenta, et propriae conditionis alimenta, immortalitatem, rationalitatem, sensualitatem, intellectualitatem, arbitrii libertatem.

PL 2, 717B

さもなければ、家が崩れ落ちても、その家に固有の支えが失われたことによって損なわれることなく、魂が無事のまま立ち去ることが許されるはずである。魂には自らの確固たる支えがあり、自らの境遇にふさわしい糧があるからである——すなわち不死性、理性、感覚性、知性、そして意志の自由である。

Caput XXXIX

第XXXIX章PL 2, 717B
1

Quae omnia nativitus animae conlata, idem qui in primordio invidit, nunc quoque obumbrat atque depravat, quominus aut ultro prospiciantur, aut qua oportet administrentur.

PL 2, 717B

これらすべてのものは、生まれながらに魂に授けられているが、かの最初のときに妬んだのと同じ者が、今もまたこれを覆い隠し、歪めている。それらが自ずから顧みられることも、しかるべき仕方で用いられることもないように、である。

2

Cui enim hominum non adhaerebit spiritus nequam, ab ipsa etiam janua nativitatis animas aucupabundus, vel qua invitatus, tota illa puerperii superstitione?

PL 2, 717B

実に、いかなる人間に、邪悪な霊が取り憑かないことがあろうか。まさに誕生の門口から、魂を捕らえようと狙い、あるいは、出産にまつわるあの一切の迷信によって招き入れられているというのに。

3

Ita omnes idololatria obstetrice nascuntur, dum ipsi, adhuc uteri infulis apud idola confectis redimiti, genimina sua daemoniorum candidata profitentur; dum in partu Lucinae et Dianae ejulatur; dum per totam hebdomadam Junoni mensa proponitur; dum ultima die facta scribunda advocantur; dum prima etiam constitutio infantis super terram Statinae deae sacrum est.

PL 2, 718A

こうして、すべての者が偶像礼拝を産婆として生まれる。彼ら自身が、偶像のもとで作られた子宮の帯をなお身に巻きつけたまま、自分の子らを悪霊たちの候補者として公言している間に、である。出産に際してルキナとディアナに向かって叫び声が上げられる間に。丸一週間、ユノーのために食卓が供えられる間に。最後の日には、運命を書き記す神々ファタ・スクリブンダが呼び出される間に。そして、幼子が初めて地面に立たされることさえも、女神スタティナに捧げられた聖なる行いである間に。

4

Quis non exinde aut totum filii caput reatui vovet, aut aliquem excipit crinem, aut tota novacula prosecat, aut sacrificio obligat, aut sacro obsignat, pro gentica, pro avita, pro publica aut privata devotione?

PL 2, 718A

それゆえ、誰が、息子の頭全体を負債として誓願に捧げないだろうか。あるいは、幾筋かの髪を残しておかないだろうか。あるいは、剃刀ですべてを剃り落とさないだろうか。あるいは、生贄によって縛りつけないだろうか。あるいは、聖なる証印で刻印しないだろうか——民族の慣わしのため、先祖代々のため、公の、あるいは私の献身のために。

5

Sic igitur et Socratem puerum adhuc spiritus daemonicus invenit. Sic et omnibus genii deputantur, quod daemonum nomen est. Adeo nulla ferme nativitas munda est, utique ethnicorum.

PL 2, 718A

かくしてまた、ソクラテスもなお子供であったときに、悪霊的な霊に見出されたのである。同様に、すべての人には守護霊が割り当てられているが、これはダイモーンの名にほかならない。かくして、異教徒の出生に関する限り、清らかな出生というものはほとんど存在しないのである。

6

Hinc enim et Apostolus ex sanctificato alterutro sexu sanctos procreari ait, tam ex seminis praerogativa, quam ex institutionis disciplina: Caeterum, inquit (I Cor. VII, 14), immundi nascerentur; quasi designatos tamen sanctitati, ac per hoc etiam saluti, intelligi volens fidelium filios; ut hujus spei pignore matrimoniis, quae retinenda censuerat, patrocinaretur.

PL 2, 718B

それゆえ、使徒もまた、いずれか一方の性が聖化されていれば、そこから聖なる子らが生まれると言う。それは種の特権によるだけでなく、教育の規律によってもである。「さもなければ」と彼は言う(一コリント7:14)、「汚れた者として生まれることになろう」、と。信徒の子らを、聖性へと、それゆえ救いへとも定められた者として理解させようとしているのであり、こうしてこの希望という保証によって、保持されるべきだと判断していた婚姻を擁護しようとしているのである。

7

Alioquin meminerat dominicae definitionis (Joan. III): Nisi quis nascetur ex aqua et spiritu, non ibit in regnum Dei, id est, non erit sanctus.

PL 2, 718B

さもなければ、彼は主の定めを覚えていたはずである(ヨハネ3)——「水と霊とから生まれるのでなければ、誰も神の王国には入らないであろう」、すなわち、聖なる者とはならないであろう、と。

Caput XL

第XL章PL 2, 719A
1

Ita omnis anima eo usque in Adam censetur (Rom. V), donec in Christo recenseatur; tamdiu immunda, quamdiu recenseatur: peccatrix autem, quia immunda, recipiens ignominiam ex carnis societate.

PL 2, 719A

かくして、すべての魂は、キリストのうちに数え直されるまでは、アダムのうちに数えられている(ローマ5)。数え直されるまでの間は、汚れたものである。しかし、汚れているがゆえに、罪あるものでもある。それは肉との結びつきから恥辱を受け取るからである。

2

Nam etsi caro peccatrix, secundum quam incedere prohibemur, cujus opera damnantur concupiscentis adversus spiritum, ob quam carnales notantur, non tamen suo nomine caro infamis. Neque enim de proprio sapit quid, aut sentit, ad suadendam vel imperandam peccatelam.

PL 2, 719A

なぜなら、肉が罪あるものであり、それに従って歩むことを我々が禁じられ、その業が霊に逆らって欲する罪として断罪され、それによって肉に属する者たちが咎められるとしても、肉はそれ自身の名において悪評を受けるのではないからである。というのも、肉はそれ自体からは何も思わず、何も感じないからである——罪を勧め、あるいは命じるということに関しては。

3

Quidni, quae ministerium est? et ministerium, non quale servus, vel minor amicus, animalia nomina, sed quale calix, vel quid aliud ejusmodi corpus, non anima.

PL 2, 719A

当然ではないか、肉とは奉仕の道具であるのだから。しかもその奉仕は、奴隷や、それに劣る友のような——これらは生きた魂を持つ者たちの名であるが——そのようなものではなく、杯や、その類のほかの物体のようなものであって、魂ではないのである。

4

Nam et calix ministerium sitientis est; nisi tamen qui sitit, calicem sibi accommodarit, nihil calix ministrabit.

PL 2, 719A

実に、杯は渇いている者に仕えるものであるが、しかし、渇いている者が杯を自分のために用いなければ、杯は何も仕えることはないのである。

5

Adeo nulla proprietas hominis in choico; nec ita caro homo tanquam alia vis animae, et alia persona; sed res est alterius plane substantiae et alterius conditionis, addicta tamen animae, ut supellex, ut instrumentum in officia vitae.

PL 2, 719B

かくして、土くれの人には人間に固有の特質は何もない。また、肉は、あたかも魂とは別の力、別の人格であるかのようにして人間であるのではなく、明らかに別の実体、別の境遇に属する事物であって、しかし魂に従属させられている——生の務めにおける道具として、家財道具として。

6

Caro igitur increpatur in Scripturis, quia nihil anima sine carne in operatione libidinis, gulae, vinolentiae, saevitiae, idololatriae, caeterisque carnalibus, non sensibus, sed effectibus. Denique sensus, delictorum, etiam sine effectibus, imputari solent animae.

PL 2, 719B

それゆえ、肉は聖典の中で咎められる。なぜなら、情欲、貪食、酩酊、残虐、偶像礼拝、その他肉に属する行いにおいて、魂は肉なしには何もなし得ないからである——感覚においてではなく、実行においてである。ついには、罪の感覚は、たとえ実行を伴わなくとも、通例、魂に帰せられるのである。

7

Qui viderit mulierem ad concupiscentiam, jam adulteravit in corde. Caeterum, quid caro sine anima, perinde in operatione probitatis, justitiae, tolerantiae, pudicitiae? Porro quale est, ut cui nec bona documenta propria subscribas, ei crimina adpingas?

PL 2, 719B

「欲情をもって女を見た者は、既に心のうちで姦通したのである」。しかし、正直さ、正義、忍耐、貞潔の行いにおいても、魂なしに肉が何をなし得るというのか。さらに、それ自身の善き証しを認めようとしない相手に、罪状を塗りつけるとは、いったいどういうことか。

8

Sed ea per quam delinquitur, convenitur, ut illa a qua delinquitur, oneretur, etiam in ministerii accusationem. Gravior invidia est in praesidem, cum officia pulsantur. Plus caeditur qui jubet, quando nec qui obsequitur, excusatur.

PL 2, 719C

だが、罪が犯されるその手段〔肉〕が訴えられているのは、罪が犯されるその当事者〔魂〕こそが、単なる道具への告発の中にあってもなお、重荷を負わされるためである。属僚たちが打たれるとき、より重い非難は総督に向かうものである。従う者〔肉〕すら免責されないとすれば、命じる者〔魂〕はなおいっそう打たれるのである。

Caput XLI

第XLI章PL 2, 720A
1

Malum igitur animae, praeter quod ex obventu spiritus nequam superstruitur, ex originis vitio antecedit, naturale quodammodo.

PL 2, 720A

それゆえ、魂における悪は、邪悪な霊の到来によって上乗せされるものは別として、起源における欠陥に由来してあらかじめ存在しており、ある意味で本性的なものである。

2

Nam ut diximus, naturae corruptio alia natura est, habens suum deum et patrem, ipsum scilicet corruptionis auctorem; ut tamen insit et bonum animae, illud principale, illud divinum atque germanum, et proprie naturale.

PL 2, 720A

なぜなら、既に述べたとおり、本性の腐敗は別の本性であり、それ自身の神と父を持っている、すなわち腐敗そのものの創始者である。しかし、それでもなお、魂には善きものが内在している——あの主導部、あの神的で生来のもの、本来の意味で本性的なものである。

3

Quod enim a Deo est, non tam exstinguitur, quam obumbratur. Potest enim obumbrari, quia non est Deus; exstingui non potest, quia a Deo est.

PL 2, 720A

神に由来するものは、消し去られるのではなく、むしろ覆い隠されるのである。なぜなら、それは覆い隠されうる——神ではないからである。しかし、消し去られることはできない——神に由来するものだからである。

4

Itaque, sicut lumen aliquo obstaculo impeditum, manet, sed non comparet, si tanta densitas obstaculi fuerit; ita et bonum in anima a malo oppressum, pro qualitate ejus, aut in totum vacat, occultata luce, aut qua datur radiat, inventa libertate.

PL 2, 720A

したがって、光が何らかの障害物によって遮られるとき、それでもなお存在し続けるが、その障害物の密度がそれほどまでに大きければ、姿を現さないのと同じように、魂における善もまた、悪によって押さえつけられ、その悪の性質に応じて、あるいは光を隠されたまま全く現れないか、あるいは自由を見出した限りにおいて輝くか、そのいずれかである。

5

Sic pessimi et optimi quidam, et nihilominus unum omnes animae genus. Sic et in pessimis aliquid boni, et in optimis nonnihil pessimi. Solus enim Deus sine peccato, et solus homo sine peccato Christus, quia et Deus Christus.

PL 2, 720B

かくして、ある者たちは最悪であり、ある者たちは最善であるが、それでもなお、すべての魂は一つの類である。かくして、最悪の者たちのうちにも何らかの善があり、最善の者たちのうちにも幾許かの最悪のものがある。なぜなら、罪なきは神のみであり、罪なき人間はキリストのみである。キリストもまた神であるからである。

6

Sic et divinitas animae in praesagia erumpit, ex bono priore, et conscientia Dei in testimonium prodit: Deus bonus! Deus videt, et, Deo commendo. Propterea nulla anima sine crimine, quia nulla sine boni semine.

PL 2, 720B

かくして、魂の神性は、その先なる善から予感となって噴き出し、神への認識は証言となって出て来る——「神は善い方だ!」「神は見ておられる」、そして「私は神に委ねる」、と。それゆえ、いかなる魂も罪なしにはないが、それは、いかなる魂も善の種なしにはないからである。

7

Proinde cum ad fidem pervenit reformata per secundam nativitatem ex aqua et superna virtute, detracto corruptionis pristinae aulaeo, totam lucem suam conspicit. Excipitur etiam a Spiritu Sancto, sicut in pristina nativitate a spiritu profano.

PL 2, 720B

したがって、魂が、水と天上の力とによる第二の誕生を通して元の姿に戻され、信仰に至ったとき、かつての腐敗という幕は取り除かれ、自らの光の全体を見るに至る。そして、最初の誕生において俗なる霊によって迎えられたのと同じように、今度は聖なる霊によって迎え入れられるのである。

8

Sequitur animam nubentem spiritui caro, ut dotale mancipium, et jam non animae famula, sed spiritus. O beatum connubium, si non admiserit adulterium!

PL 2, 720C

霊に嫁ぐ魂に、肉が付き従う——婚資に付された奴隷のように。そしてもはや肉は魂の下女ではなく、霊の下女となる。おお、幸いなる婚姻であることか、もし姦通を犯すことがなければ!

Caput XLII

第XLII章PL 2, 721A
1

De morte jam superest, ut illic materia ponat, ubi ipsa anima consummat: quamquam Epicurus vulgari satis opinione negarit mortem ad nos pertinere. «Quod enim dissolvitur, inquit, sensu caret, nihil ad nos.» Dissolvitur autem et caret sensu, non ipsa mors, sed homo, qui eam patitur.

PL 2, 721A

死については、もはや残るところは、魂そのものが終わりを迎えるまさにその場所に、論題を据えることである。もっとも、エピクロスは、ありふれた臆説によって、死が我々に関わることを否定した。「なぜなら」と彼は言う、「解体するものは感覚を欠いており、我々には何の関わりもないからである」、と。しかし、解体し、感覚を欠くのは、死そのものではなく、それを被る人間なのである。

2

At ille ei dedit passionem, cujus est actio. Quod si hominis est pati mortem, dissolutricem corporis, et peremptricem sensus; quam ineptum, ut tanta vis ad hominem non pertinere dicatur!

PL 2, 721A

だが彼は、その働きの主体であるものに、受動を帰したのである。もし、肉体を解体し、感覚を滅ぼす死を被るのが人間であるとすれば、これほどの力が人間に関わりがないと言われるとは、何と不合理なことか。

3

Multo coactius Seneca: «Post mortem, ait, omnia finiuntur, etiam ipsa.» Hoc si ita est, jam et mors ad semetipsam pertinebit; si et ipsa finitur, eo magis ad hominem, in quo inter omnia finiendo, et ipsa finitur. Mors nihil ad nos: ergo et vita nihil ad nos.

PL 2, 721A

はるかに無理があるのはセネカである。「死の後には」と彼は言う、「すべてが終わる、死そのものさえも」、と。もしこれがそのとおりであれば、死は既に、それ自身に関わりを持つことになる。そして、もし死そのものが終わるのであれば、なおいっそう人間に関わりを持つことになる。人間においてこそ、あらゆるものが終わる中で、死そのものもまた終わるのだから。死が我々に関わりがないというのなら、それゆえ生もまた我々に関わりがないことになろう。

4

Si enim quo dissolvimur, praeter nos, etiam quo compingimur, extra nos. Si ademptio sensus nihil ad nos, nec adeptio sensus quicquam ad nos. Sed mortem quoque interimat, qui et animam.

PL 2, 721A

というのも、もし我々が解体される、その当のものが我々の外にあるならば、我々が組み立てられる、その当のものもまた我々の外にあることになるからである。もし感覚が奪われることが我々に何の関わりもないのなら、感覚が獲得されることも我々には何の関わりもない。だが、魂をも滅ぼす者は、死をも滅ぼすがよい。

5

A nobis, ut de posthuma vita, et de alia provincia animae, ita de morte tractabitur, ad quam vel ipsi pertinemus, si ad nos illa pertinet. Denique, nec speculum ejus somnus, aliena materia est.

PL 2, 721B

我々の側では、死後の生についてと同様、魂のもう一つの領分についても論じるように、死についても論じることになろう。死が我々に関わりを持つのであれば、我々自身もまた死に関わりを持つのだから。結局のところ、その鏡である眠りもまた、無縁の主題ではない。

Caput XLIII

第XLIII章PL 2, 721B
1

De somno prius disputemus; post, mortem qualiter anima decurrat. Non utique extranaturale est somnus, ut quibusdam philosophis placet, cum ex his eum deputant causis, quae praeter naturam haberi videntur.

PL 2, 721B

眠りについてまず論じ、次いで魂が死をいかに経過するかを論じよう。眠りは、自然の外にあると見える諸原因にこれを帰する一部の哲学者たちが好むところとは違って、断じて自然の外にあるものではない。

2

Stoici somnum resolutionem sensualis vigoris affirmant, Epicurei deminutionem spiritus animalis, Anaxagoras cum Xenophane defetiscentiam, Empedocles et Parmenides refrigerationem; Strato segregationem consati spiritus, Democritus indigentiam spiritus, Aristoteles marcorem circumcordialis caloris.

PL 2, 721B

ストア派は眠りを感覚的な活力の弛緩であると主張し、エピクロス派は魂の霊の減少であるとし、アナクサゴラスとクセノファネスは疲労困憊であるとし、エンペドクレスとパルメニデスは冷却であるとする。ストラトンは生まれながら共にある霊の分離であるとし、デモクリトスは霊の欠乏であるとし、アリストテレスは心臓を巡る熱の衰えであるとする。

3

Ego me nunquam ita dormisse praesumo, ut ex his aliquid agnoscam. Neque enim credendum est, defetiscentiam esse somnum, contrarium potius defetiscentiae, quam scilicet tollit. Siquidem homo somno magis reficitur, quam fatigatur.

PL 2, 721C

私は、これらの説のうちのどれかを裏付けるような眠り方を、これまで一度もしたことがないと考える。眠りが疲労困憊であるとは信じるべきではない。むしろ眠りは疲労困憊を取り除くものであるから、その正反対のものである。というのも、人は眠りによって疲れるよりもむしろ元気を取り戻すからである。

4

Porro, nec semper ex fatigatione concipitur somnus, et tamen cum ex illa est, illa jam non est.

PL 2, 722A

しかも、眠りは常に疲労から生じるわけではなく、また疲労から生じる場合であっても、眠りが訪れたときにはもはやその疲労は存在していない。

5

Sed nec refrigescentiam admittam, aut marcorem aliquem caloris, cum adeo corpora somno concalescant, ut dispensatio ciborum per somnum non facile procederet calore properabili, et rigore tardabili, si somno refrigeraremur.

PL 2, 722A

また私は、冷却や熱の何らかの衰えというものも認めない。なぜなら肉体は眠りによってこれほどまでに温まるので、もし我々が眠りによって冷やされるのであれば、熱がすみやかに働き冷えが遅く働くことにより、眠りを通じての食物の消化はたやすくは進まないはずだからである。

6

Plus est, quod etiam sudor digestionis aestuantis est index. Denique, concoquere dicimur, quod caloris, non frigoris operatio est.

PL 2, 722A

さらに言えば、汗もまた消化が熱しつつあることのしるしである。実に、我々が「消化する」と言うそのことは、冷えの働きではなく熱の働きなのである。

7

Proinde, deminutionem animalis spiritus, aut indigentiam spiritus, aut segregationem consati spiritus, immortalitas animae non sinit credi. Perit anima si minoratur.

PL 2, 722A

したがって、魂の不死性は、魂の霊の減少も、霊の欠乏も、生まれながら共にある霊の分離も、眠りであると信じることを許さない。魂は、もし減じられるのであれば、滅びてしまうことになるからである。

8

Superest, si forte, cum Stoicis, resolutionem sensualis vigoris somnum determinemus, quia corporis solius quietem procuret, non et animae.

PL 2, 722A

残るところ、もし仮に我々がストア派とともに、眠りを感覚的な活力の弛緩であると定めるとすれば、それは眠りが肉体のみの静止をもたらすのであって、魂の静止まではもたらさないからである。

9

Animam enim ut semper mobilem et semper exercitam, nunquam succidere quieti, alienae scilicet a statu immortalitatis: nihil enim immortale finem operis sui admittit; somnus autem finis est operis.

PL 2, 722A

というのも魂は、常に動き、常に働き続けるものとして、静止の中に沈み込むことは決してないからである。静止は不死という状態にとって無縁のものである。不死なるものは何であれ、その働きの終わりを認めることがないが、眠りとは働きの終わりにほかならないからである。

10

Denique corpori cui mortalitas competit, ei soli quies finem operis adulatur. Qui ergo de somni naturalitate dubitabit, habet quidem dialecticos in dubium deducentes totam naturalium et extranaturalium discretionem, ut quae putaverit citra naturam esse, naturae vindicari sciat posse, a qua ita esse sortita sunt, ut citra eam haberi videantur, et utique aut natura omnia, aut nulla natura.

PL 2, 722B

実に、死すべき性質にふさわしい肉体にのみ、静止は働きの終わりとして取り入る。それゆえ、眠りが自然に属するものであるかどうかを疑う者があるならば、なるほど彼は、自然に属するものと自然の外にあるものとの区別全体を疑わしいものにしてしまう弁証家たちを味方に持つことになろう。彼らによれば、自然の外にあると思われたものも、実は自然に取り戻されうるのであって、それらはまさに自然の外にあるように見えるという運命をこそ自然から授かっているのであり、要するに万物は自然に属するか、しからずんば何ものも自然に属さないか、そのいずれかである。

11

Apud nos autem id poterit audiri, quod Dei contemplatio suggerit, auctoris omnium de quibus quaeritur. Credimus enim si quid est natura, rationale aliquod opus Dei esse.

PL 2, 722B

しかし我々のもとでは、問われているすべての事柄の創造者である神を観想することが示唆するところを聞くことができる。すなわち我々は、自然に属するものがあるならば、それは神の理にかなった業であると信じるのである。

12

Porro, somnum ratio praeit, tam aptum, tam utilem, tam necessarium, ut absque illo nulla anima sufficiat: recreatorem corporum, redintegratorem virium, probatorem valetudinum, pacatorem operum, medicum laborum; cui legitime fruendo dies cedit, nox legem facit, auferens rerum etiam colorem.

PL 2, 722B

しかも眠りには理が先立っている。眠りはこれほどまでに適切で、有益で、必要なものであるから、これなしにはいかなる魂も持ちこたえられない。眠りは肉体を回復させる者であり、力を立て直す者であり、健康を吟味する者であり、働きを鎮める者であり、労苦の医者である。眠りが正当に享受されるために昼は場を譲り、夜がその法を定め、事物からその色さえも奪い去るのである。

13

Quod si vitale, salutare, auxiliare somnus, nihil ejusmodi non rationale, nihil non naturale. Sic et medici omne contrarium vitali, salutari, auxiliari, extra naturae cardines relegant.

PL 2, 723A

眠りが生命を支え、益をもたらし、助けとなるものであるならば、この種のものはことごとく理にかなっており、ことごとく自然に属している。それゆえ医者たちもまた、生命を支え、益をもたらし、助けとなるものに反するものはすべて、自然の枢軸の外へと追いやるのである。

14

Nam et aemulas somno valetudines, phreneticam atque cardiacam, praeter naturam judicando, naturalem somnum praejudicaverunt; etiam in lethargo non naturalem notantes, testimonio naturali respondent, cum in suo temperamento est.

PL 2, 723A

実に医者たちは、眠りに似た病、すなわち譫妄と心臓病を、自然の外にあるものと判断することによって、かえって眠りが自然に属するものであることをあらかじめ示している。昏睡においてもそれを自然に反するものと記すことによって、眠りがその適正な状態にあるときには自然の証しに応じるものであることを示しているのである。

15

Omnis enim natura, aut defraudatione, aut enormitate rescinditur, proprietate mensurae conservatur, ita naturale erit statu, quod non naturale effici potest decessu vel excessu.

PL 2, 723A

というのも、あらゆる自然に属するものは、不足によるか、あるいは度を越すことによって断ち切られ、その固有の分量を保つことによって保存されるからである。かくして自然に属するものは、その状態においてこそ自然であり、不足あるいは過剰によって自然でないものにされうるのである。

16

Quid si et esum et potum de naturae sortibus eximas? nam et in his plurima somni praeparatura est. Certe his a primordio naturae suae homo imbutus est.

PL 2, 723A

もし飲食までも自然の分け前から除くとすればどうであろうか。飲食のうちにもまた、眠りの準備の大半が存するのである。確かに人は、その本性の始まりからこれらに慣れ親しんできたのである。

17

Si apud Deum discas, ille fons generis Adam, ante ebibit soporem, quam sitiit quietem; ante dormiit, quam laboravit; imo, quam et edit; imo, quam et profatus est; ut videant naturalem indicem somnum omnibus naturalibus principaliorem.

PL 2, 723B

もし神のもとでお前が学ぶならば、人類の源であるかのアダムは、静止を渇望するより先に眠りを飲み干し、働くより先に眠り、それどころか食べるより先に、それどころか語るより先にすら眠ったのである。それは、眠りこそがあらゆる自然に属するものに先んじた自然のしるしであることを、人々が見て取るためである。

18

Inde deducimur etiam imaginem mortis jam tunc eum recensere. Si enim Adam de Christo figuram dabat, somnus Adae mors erat Christi dormituri in mortem, ut de injuria perinde lateris ejus vera mater viventium figuraretur Ecclesia.

PL 2, 723B

そこから我々は、彼がすでにそのときに死の像をも表していたのだと導かれる。すなわち、もしアダムがキリストの予型を与えていたのだとすれば、アダムの眠りは、死のうちに眠ることになるキリストの死であった。それは、同じように彼の脇腹の傷から、生ける者たちの真の母である教会が象られるためであった。

19

Ideo et somnus tam salutaris, tam rationalis, etiam in publicae et communis jam mortis effingitur exemplar.

PL 2, 723B

それゆえに、これほどまでに益となり、これほどまでに理にかなった眠りは、いまや公にして万人に共通のものとなったあの死の型としても形づくられているのである。

20

Voluit enim Deus, et alias nihil sine exemplaribus in sua dispositione molitus, paradigmate platonico plenius humani vel maxime initii ac finis lineas quotidie agere nobiscum, manum porrigens fidei, facilius adjuvandae per imagines et parabolas, sicut sermonum, ita et rerum.

PL 2, 723B

というのも神は——ほかの場合にも、その配剤において型なしに何ごとをも行うことをなさらなかった方であるが——プラトンの範型よりも豊かな仕方で、人間の始まりと終わりの筋道を、日々我々とともに描き出すことを欲されたからである。これは、信仰をより容易に助けるため、言葉によってと同じく事物によっても、像と譬えを通して、信仰へと手を差し伸べるためである。

21

Proponit igitur tibi corpus amica vi soporis elisum, blanda quietis necessitate prostratum, immobile situ, quale ante vitam jacuit, et quale post vitam jacebit, ut testationem plasticae et sepulturae exspectans animam, quasi nondum conlatam, et quasi jam ereptam.

PL 2, 723C

そこで神は、お前に一つの肉体を差し出す——眠りの好意的な力に打ち倒され、静止という穏やかな必然によって伏せられ、動かぬ姿で横たわる肉体を。それは生の前にあったのと同じ姿で横たわり、生の後にもそのように横たわるであろう。それは造形〔誕生〕と埋葬との証しとなるべく、あたかもまだ授けられていないかのような、またすでに奪い去られたかのような魂を待っている肉体である。

22

Sed et illa sic patitur, ut alibi agere videatur, dissimulatione praesentiae futuram absentiam ediscens; et tamen interim somniat, nec quiescit, nec ignavescit omnino, nec naturam immortalitatis servam sopori addicit: probat se mobilem semper; terra, mari, peregrinatur, negotiatur, agitatur, laborat, ludit, dolet, gaudet, licita atque inlicita persequitur: ostendit quod sine corpore etiam plurimum possit, quod et suis instructa sit membris, sed nihil ominusnecessitatem habeat rursus corporis agitandi.

PL 2, 724A

しかし魂の方は、あたかも別の場所で働いているかのように見えるという仕方でこれに与っており、現に居合わせながらそれを装い隠すことによって、やがて訪れる不在をあらかじめ学んでいる。それでいて魂はその間も夢を見ており、静止することも、まったく怠惰になることもなく、不死という本性を眠りの奴隷とすることもない。魂は、自らが常に動くものであることを証している。すなわち陸を、海を旅し、商いをし、動き、働き、遊び、悲しみ、喜び、許されたことも許されぬことも追い求める。魂は、肉体なしにも多くのことをなしうること、そして自らの肢体を具えていること、しかしそれでもなお再び肉体を動かす必要を有していることを示すのである。

23

Ita cum evigilaverit corpus, redditum officiis ejus, resurrectionem mortuorum tibi affirmat. Haec erit somni, et ratio naturalis, et natura rationalis. Etiam per imaginem mortis, fidem initiaris, spem meditaris, discis mori et vivere, discis vigilare dum dormis.

PL 2, 724A

こうして肉体が目覚め、その務めへと戻されるとき、それは死者の復活をお前に確証する。これこそが、眠りの自然な理であり、理にかなった本性である。死の像を通してさえ、お前は信仰へと導き入れられ、希望を思い巡らし、死ぬことと生きることを学び、眠りつつ目覚めていることを学ぶのである。

Caput XLIV

第XLIV章PL 2, 724B
1

Caeterum, de Hermotimo. Anima, ut aiunt, in somno carebat, quasi per occasionem vacaturi hominis proficiscente de corpore. Uxor hoc prodit. Inimici dormientem nacti pro defuncto cremaverunt. Regressa anima tardius, credo, homicidium sibi imputavit.

PL 2, 724B

ところで、ヘルモティモスについて言えば、人々が言うところによれば、彼は眠りの間、魂を欠いていたという。魂は、あたかも人がその場を空ける機会に乗じるかのように、肉体を離れて出ていったからである。これを明かしたのは彼の妻であった。敵たちは、彼が眠っているところを捕らえ、死んだものと思って火葬にした。あまりに遅れて戻ってきた魂は、思うに、その殺害の責めを自分自身に負わせたのである。

2

Cives Clazomenii Hermotimum templo consolantur. Mulier non adit, ob notam uxoris. Quorsum istud? Ne quia vulgo existimare secessionem animae esse somnum, hoc quoque Hermotimi argumento credulitas subornetur.

PL 2, 724B

クラゾメナイの市民たちは、神殿を建ててヘルモティモスを慰めた。その神殿には、かの妻の悪名のゆえに、女は誰も近づかない。これは何のためであるか。世人が眠りを魂の離脱であると見なしていることに乗じて、このヘルモティモスの一件によってもその軽信が唆されることのないようにするためである。

3

Genus fuerat gravioris aliquanto soporis, ut de incubone praesumptio est, vel valetudinis, quam Soranus opponit, excludens incubonem, aut tale quid vitii, quod etiam Epimenidem in fabulam impegit, quinquaginta pene annos somniculosum.

PL 2, 724B

それは、夢魔〔インクブス〕によるものと推測されるような、いくらか重い眠りの一種であったか、あるいはソラノスが夢魔説を退けて対置する病であったか、それとも、エピメニデスをほぼ五十年もの間眠り続けたという作り話に巻き込んだのと同種の、何らかの疾患であったのかもしれない。

4

Sed et Neronem Suetonius, et Thrasimedem Theopompus, negant unquam somniasse: nisi vix Neronem, in ultimo exitu, post pavores suos. Quid si et Hermotimus ita fuit, ut otium animae nihil operantis in somnis divortium crederetur.

PL 2, 724C

スエトニウスはネロについて、テオポンポスはトラシメデスについて、彼らは決して夢を見なかったと伝えている。ただしネロについては、その最期の際、恐怖に襲われた後にはかろうじて夢を見たというのであるが。ヘルモティモスもまた同様であって、眠りの中で何も働かない魂の休止が、〔魂の肉体からの〕離脱であると信じられていたのだとすれば、どうであろうか。

5

Omnia magis conjectes, quam istam licentiam animae sine morte fugitivae, et quidem ex forma, continuam.

PL 2, 725A

お前は、魂が死なずして逃げ出すというこの自由——しかもいつも同じ形で、絶えず繰り返されるもの——よりは、むしろどのようなことでも推し量る方がよいであろう。

6

Si enim tale quid semel accidere dicatur, ut deliquium solis aut lunae, ita et animae; sane persuaderer divinitus factum; congruere enim hominem seu moneri, seu terreri a Deo, velut fulgure rapido, momentaneae mortis ictu; si non magis in proximo esset somnium credi, quod vigilanti potius accidere deberet, si non somnium magis credi oporteret.

PL 2, 725A

もしそのようなことが、太陽や月の欠けと同じく、魂についても一度だけ起こったと言われるのであれば、それは神によってなされたことであると、私は確かに説得されたであろう。人が、束の間の死という一撃によって、あたかも素早い稲妻によるかのように、神から警告されるか、あるいは恐れさせられるかすることは、ふさわしいことだからである。——ただし、それを夢であったと信じる方がより手近でないならば、の話である。そもそもそのようなことは、夢と信じられずに済むためには、むしろ目覚めている者にこそ起こらねばならなかったはずである。

Caput XLV

第XLV章PL 2, 725B
1

Tenemur hic de somnis quoque christianam sententiam expromere, ut de accidentibus somni; et non modicis jactationibus animae, quam ediximus negotiosam, et exercitam semper ex perpetuitate motationis, quod divinitatis et immortalitatis est ratio.

PL 2, 725B

ここで我々は、眠りの付帯事象についてと同様に、夢についてもキリスト教的な見解を明らかにすることを求められている。すなわち、我々がすでに述べたとおり忙しく働き、絶え間ない運動の継続性のゆえに常に活動し続けている魂の、少なからぬ揺れ動きについて、である。それこそが神性と不死性の理なのである。

2

Igitur, cum quies corporibus evenit, quorum solatium proprium est, vacans illa a solatio alieno, non quiescit; et si caret opera membrorum corporalium, suis utitur.

PL 2, 725B

したがって、静止が肉体に訪れるとき——静止は肉体に固有の慰めなのであるが——魂はこの自分とは異質な慰めから離れているので、静止することがない。そして、たとえ肉体の肢体の働きを欠いていても、魂は自らの肢体を用いるのである。

3

Concipe gladiatorem sine armis, vel aurigam sine curriculis, gesticulantes omnem habitum artis suae atque conatum. Pugnatur, certatur; sed vacua jactatio est. Nihilominus tamen fieri videntur, quae fieri tamen non videntur; actu enim fiunt, effectu vero non fiunt.

PL 2, 725B

武具を持たぬ剣闘士を、あるいは戦車を持たぬ馭者を思い描いてみよ。それぞれ自分の技のあらゆる身構えと努めを身振りで表しているさまを。そこでは戦いが行われ、競い合いが行われるが、それは空しい振る舞いにすぎない。それでもなお、それらのことは行われているように見えながら、しかも行われていないようにも見える。というのも、行為としては行われているが、成果としては行われていないからである。

4

Hanc vim ecstasin dicimus, excessum sensus, et amentiae instar. Sic et in primordio, somnus cum ecstasi dedicatus (Gen. II): et misit Deus ecstasin in Adam, et obdormivit.

PL 2, 725B

この働きを我々はエクスタシスと呼ぶ。すなわち感覚の脱離であり、我を失うことに似たものである。かくして始まりのときにも、眠りはエクスタシスとともに定められたのである(創世記二章)。すなわち「神はアダムにエクスタシスを送り、彼は眠った」のである。

5

Somnus enim corpori provenit in quietem; ecstasis animae accessit adversus quietem; et inde jam forma, somnum ecstasi miscens, et natura de forma.

PL 2, 725C

というのも眠りは、静止のために肉体に生じるものであり、エクスタシスは、静止に逆らって魂に加わるものだからである。そしてそこから、眠りとエクスタシスとを混ぜ合わせる一つの型が生まれ、その型から一つの本性が生まれたのである。

6

Denique, et oblectamur, et contristamur, et conterremur in somniis, quam adfecte, et anxie, et passibiliter! cum in nullo permoveremur, a vacuis scilicet imaginibus, si compotes somniaremus.

PL 2, 726A

実に、我々は夢の中で喜びもし、悲しみもし、恐れもする。それも、なんと情感深く、切実に、そして受苦的にであることか。もし我々が正気を保ったまま夢を見ているのであれば、空しい像によって何ら心を動かされることはないはずであるのに。

7

Denique et bona facta gratuita sunt in somnis, et delicta secura; non magis enim ob stupri visionem damnabimur, quam ob martyrii coronabimur. Et quomodo, inquis, memor est somniorum anima, scilicet quam compotem esse non licet?

PL 2, 726A

実に、夢の中で行われる善行は無償であり、罪も咎めを受けない。姦淫の幻を見たからといって我々が断罪されることがないのは、殉教の幻を見たからといって冠を授けられることがないのと同じである。しかるに、正気を保つことが許されていないはずの魂が、どうして夢を記憶しているのか、とお前は言う。

8

Hoc erit proprietas amentiae hujus, quia non fit ex corruptela bonae valetudinis, sed ex ratione naturae. Nec enim exterminat, sed avocat mentem. Aliud est concutere, aliud movere; aliud evertere, aliud agitare.

PL 2, 726A

これこそが、この我を失う状態に固有な性質である。すなわち、それは健全な状態の損なわれることから生じるのではなく、自然の理から生じるからである。それは精神を追い出すのではなく、呼び離すのである。揺さぶることと動かすこととは別のことであり、覆すことと働かせることとは別のことである。

9

Igitur quod memoria suppetit, sanitas mentis est; quod sanitas mentis salva memoria stupet, amentiae genus est. Ideo non dicimur furere, sed somniare: ideo et prudentes, si quando sumus: sapere enim nostrum licet obumbretur, non tamen exstinguitur.

PL 2, 726A

それゆえ、記憶が保たれているということは精神の健全さである。そして精神の健全さが、記憶を保ったまま茫然としているということは、我を失うことの一種である。それゆえ我々は狂気に陥っていると言われるのではなく、夢を見ていると言われるのである。それゆえ、もし我々が思慮深くあるとすれば、その間もそうなのである。我々の知性は、たとえ影に覆われることがあっても、消え去ることはないからである。

10

Nisi quod et ipsum potest videri vacare tunc; ecstasin autem hoc quoque operari de suo proprio, ut sic nobis sapientiae imagines inferat, quemadmodum et erroris.

PL 2, 726B

ただし、その知性そのものも、そのときには休止しているように見えることがありうるし、エクスタシスがこのこともまた自らに固有のものとして働かせている、とも見えよう。すなわちエクスタシスは、誤りの像をもたらすのと同じ仕方で、知恵の像をも我々にもたらすのである。

Caput XLVI

第XLVI章PL 2, 726B
1

Ecce rursus urgemur, etiam de ipsorum somniorum retractatu, quibus anima jactatur, exprimere. Et quando perveniemus ad mortem? Et hic dixerim, cum Deus dederit: nullae longae morae ejus quod eveniet.

PL 2, 726B

見よ、我々は再び、魂がそれによって揺り動かされるところの夢そのものの検討についても述べるよう求められている。それにしても我々は、いつになったら死の主題にたどり着くのであろうか。ここで私はこう言おう——神が許し給うときに、と。必ず起こることであれば、長く遅れることはないのである。

2

Vana in totum somnia Epicurus judicavit, liberans a negotiis divinitatem, et dissolvens ordinem rerum, et in passivitate omnia spargens, ut eventui exposita, et fortuita.

PL 2, 726B

エピクロスは、夢をことごとく空しいものと判じた。それは神性を諸々の関わりから解き放ち、事物の秩序を解体し、あらゆるものを受動性のうちにばら撒いて、偶発と偶然に委ねてしまうものである。

3

Porro, si ita est, ergo erit aliquis et veritatis eventus, quia non capit solam eam eventui omnibus debito eximi. Homerus duas portas divisit somniis, corneam veritatis, fallaciae eburneam. Respicere est enim, inquiunt, per cornu, ebur autem caecum est.

PL 2, 726C

しかも、もしそうであるならば、真理が偶然に生じるということもありうる。なぜなら、真理だけがすべてのものに定められた偶発から除外されるということはありえないからである。ホメロスは夢に二つの門を分け与えた。真理の門は角でできており、偽りの門は象牙でできている。というのは、と人々は言う、角を通しては見通せるが、象牙は見通せないものだからである。

4

Aristoteles, majore sententiam mendacio recitans, agnoscit et veram. Telmessenses nulla somnia evacuant, imbecillitatem conjectationis incusant. Quis autem tam extraneus humanitatis, ut non aliquam aliquando visionem fidelem senserit?

PL 2, 727A

アリストテレスは、夢のうちの大半は偽りであるという見解を述べながらも、真実な夢のあることも認めている。テルメッソスの人々は、いかなる夢も無効とはしない。夢占いの不確かさを非難するにとどめている。それにしても、人間性からこれほどまでに縁遠く、いつであれ何か確かな幻を経験したことのない者があろうか。

5

Pauca de insignioribus perstringens, Epicuro pudorem imperabo. Astyages Medorum regnator, quod filiae Mandanae adhuc virginis vesicam in diluvionem Asiae finxisse somnio viderit, Herodotus refert: item anno post nuptias ejus ex hisdem locis vitem exortam toti Asiae incubasse.

PL 2, 727A

著名な事例のうち少数に手短に触れながら、私はエピクロスに恥を負わせよう。メディア人の王アステュアゲスが、いまだ処女であった娘マンダネの膀胱がアシアを浸す洪水と化すさまを夢に見たと、ヘロドトスは伝えている。同様に、彼女の婚礼の翌年、同じ場所から一本の葡萄の木が生え出て、アシア全土を覆ったという夢についても。

6

Hoc etiam Charon Lampsacenus Herodoto prior tradit. Qui filium ejus tanto operi interpretati sunt, non fefellrunt; siquidem Asiam Cyrus et mersit et pressit. Philippus Macedo nondum pater, Olympiadis uxoris naturam obsignasse viderat annulo: leo erat signum.

PL 2, 727A

これはランプサコスのカロンも、ヘロドトスより先に伝えている。彼女の子をこれほどの偉業を成す者と解釈した者たちの読みは誤らなかった。実にキュロスはアシアを水に沈め、圧し伏せたのである。マケドニアのフィリッポスは、まだ父となる前、妻オリュンピアスの胎を指輪で封じる夢を見た。その印は獅子であった。

7

Crediderat praeclusam genituram, opinor, quia leo semel pater est. Aristodemus vel Aristophon conjectans, imo nihil vacuum obsignari; filium, et quidem maximi impetus, portendi. Alexandrum qui sciunt, leonem annuli recognoscunt: Ephorus scribit.

PL 2, 727B

思うに彼は、獅子が一度きり父となる動物であることから、子を宿すことが妨げられたのだと信じたのであった。アリストデモス、あるいはアリストフォンは夢占いをして、いや、封じられたものが空しいものであるはずはなく、それどころか非常に猛々しい力を持つ息子が予示されているのだと解いた。アレクサンドロスを知る人々は、指輪の獅子をそれと認める。エフォロスがそう記している。

8

Sed et Dionysii Siciliae tyrannidem Himeraea quaedam somniavit: Heraclides prodidit. Et Seleuco regnum Asiae Laodice mater nondum eum enixa praevidit: Euphorion provulgavit. Mithridatem quoque ex somnio Ponti potitum a Strabone cognosco.

PL 2, 728A

またシケリアのディオニュシオスの僭主政をも、ヒメラの一女性が夢に見た。ヘラクレイデスがこれを伝えている。またセレウコスへのアシアの王権も、その母ラオディケが彼を産む前に予見していた。エウフォリオンがこれを広く伝えた。ミトリダテスがポントスの支配権を得たのも夢によってであったことを、私はストラボンによって知る。

9

Et Baralirem Illyricum a Molossis usque Macedoniam ex somnio dominatum de Callisthene disco. Noverunt et Romani veritatis hujusmodi somnia.

PL 2, 728A

またイリュリアのバラリスが、モロッシア人からマケドニアに至るまでの支配権を夢によって得たことを、私はカリステネスによって知る。ローマ人たちもまた、この種の真理を告げる夢を知っている。

10

Reformatorem imperii, puerulum adhuc et privatum loci, et Julium Octavium tantum, et sibi ignotum, Marcus Tullius jam et Augustum, et civilium turbinum sepultorem de somnio norat; in Vitellii commentariis conditum est.

PL 2, 728A

帝国を立て直す者、いまだ幼く、まだ何の地位も持たぬ、ただユリウス・オクタウィウスとしか呼ばれず、彼自身も知らなかったその人物を、キケロはすでに夢によって、アウグストゥスとして、また内乱の嵐を葬り去る者として知っていた。このことはウィテッリウスの回想録に記されている。

11

Nec haec sola species erit summarum praedicatrix potestatum, sed et periculorum et exitiorum; ut cum Caesar in proelio perduellium Bruti et Cassii Philippis aeger, majus tamen alias discrimen, Artorii visione, destituto tabernaculo, evadit: ut cum Polycrati Samio filia crucem prospicit de solis unguine et lavacro Jovis.

PL 2, 728A

しかもこの種の夢は、至高の権力を予告するだけのものではなく、危難と破滅をも予告するものである。たとえばカエサルは、フィリッピにおいて謀反人ブルトゥスとカッシウスとの戦いの際、病を得ていたが、アルトリウスの幻視によって天幕を離れ、それによって別の、より大きな危難を免れたのである。またサモスのポリュクラテスの娘は、太陽の油と、ユピテルによる湯浴みから、十字架を予見したのであった。

12

Revelantur et honores et ingenia per quietem, praestantur et medelae, produntur et furta, conferuntur et thesauri. Ciceronis denique dignitatem, parvuli etiam nunc, gerula jam sua inspexerat, Cycnus de sinu Socratis, demulcens homines, discipulus Plato est.

PL 2, 728B

眠りを通して、栄誉も才知も明かされ、治療も授けられ、盗みも暴かれ、財宝も授けられる。実にキケロの高い名誉は、彼がまだ幼子であったころ、すでに彼の乳母がこれを見て取っていた。ソクラテスの懐から出て人々を魅了したあの白鳥、それが弟子のプラトンである。

13

Cleonymus pyctes ab Achille curatur in somnis. Coronam auream cum ex arce Athenae perdidissent, Sophocles tragicus somniando redinvenit.

PL 2, 729A

拳闘士クレオニュモスは、夢の中でアキレウスによって治療を受けた。アテナイの人々がアクロポリスから黄金の冠を失ったとき、悲劇詩人ソポクレスが夢を見てこれを再び見出した。

14

Neoptolemus tragoedus, apud Rheteum Trojae, sepulcrum Ajacis, monitus in somnis ab ipso, ruina liberat; et cum lapidum senia deponit, dives inde auro redit. Quanti autem commentatores et adfirmatores in hanc rem!

PL 2, 729A

悲劇役者ネオプトレモスは、トロイアのロイテイオンにおいて、アイアスその人から夢の中で告げられ、その墓を崩壊から救った。そして石の山を取り除いたとき、そこから黄金を得て富んで戻ったのである。この事柄について、なんと多くの注釈者、証言者があることか。

15

Artemon, Antiphon, Strato, Philochorus, Epicharmus, Serapion, Cratippus, et Dionysius rhodius, Hermippus, tota saeculi literatura.

PL 2, 729A

アルテモン、アンティフォン、ストラトン、フィロコロス、エピカルモス、セラピオン、クラティッポス、そしてロドスのディオニュシオス、ヘルミッポス——世のあらゆる文献がこれを伝えている。

16

Solum, si forte, ridebo, qui se existimavit persuasurum, quod prior omnibus Saturnus somniarit: nisi si et prior omnibus vixit Aristoteles. Ignosce ridenti. Caeterum, Epicharmus etiam summum apicem inter divinationes somniis extulit, cum Philochoro Atheniensi.

PL 2, 729A

ただ一人だけ、もし許されるなら、私は笑おう。サトゥルヌスが万人に先んじて夢を見たのだと人々に信じ込ませようとした者についてである——アリストテレスもまた万人に先んじて生きたのでない限りは。笑う私を許してほしい。ところでエピカルモスも、アテナイのフィロコロスとともに、占いの中で夢占いを最高の頂に位置づけている。

17

Nam et oraculis hoc genus stipatus est orbis; ut Amphiarai apud Oropum, Amphilochi apud Mallum, Sarpedonis in Troade, Trophonii in Boeotia Mopsi in Cilicia, Hermoniae in Macedonia, Pasiphaae in Laconica.

PL 2, 730A

実に、世界はこの種の神託で満ちている。オロポスにおけるアムピアラオスの神託、マッロスにおけるアムピロコスの神託、トロアスにおけるサルペドンの神託、ボイオティアにおけるトロフォニオスの神託、キリキアにおけるモプソスの神託、マケドニアにおけるヘルモニアの神託、ラコニアにおけるパシパエの神託がそれである。

18

Caetera cum suis et originibus, et ritibus, et relationibus, cum omni deinceps historia somniorum, Hermippus Beritensis quinione voluminum satiatissime exhibebit .

PL 2, 730A

その他の事柄については、それぞれの起源とも、儀礼とも、伝承とも合わせて、さらに夢に関するあらゆる歴史とともに、ベリュトスのヘルミッポスが、五巻もの書物によって余すところなく示している。

19

Sed et Stoici Deum malunt providentissimum humanae institutioni, inter caetera praesidia divinatricum artium et disciplinarum, somnia quoque nobis indidisse, peculiare solatium naturalis oraculi.

PL 2, 730A

またストア派はむしろ、人間の教化に対して限りなく配慮深い神が、占いの技と教えという他の数々の備えのうちに、我々に夢をも植えつけたのだと言う。それは自然の神託としての特別な慰めなのである。

20

Haec quantum ad fidem somniorum a nobis quoque consignandam, et taliter interpretandam. Nam de oraculis etiam caeteris, apud quae nemo dormitat, quid aliud pronuntiabimus, quam daemoniacam esse rationem eorum spirituum, qui jam tunc in ipsis hominibus habitaverint, vel memorias eorum affectaverint ad omnem malitiae suae scenam, in ista aeque specie divinitatem mentientes, eademque industria etiam per beneficia fallentes medicinarum, et admonitionum, et praenuntiationum, quae magis laedant juvando, dum per ea quae juvant, ab inquisitione verae divinitatis abducunt, ex insinuatione falsae.

PL 2, 731A

以上は、夢の信頼性を我々もまた確かなものとして認め、右のように解釈すべきである、という点に関して述べたことである。しかし、誰も眠ることのないその他の神託については、我々は次のように言う以外にない。すなわちそれは、かつてそれらの人間自身のうちに住んでいた霊たちの、あるいはその記憶を我がものとしようとした霊たちの、悪霊的な仕組みにほかならない、と。それらの霊は、自らの悪意のありったけを演じる舞台のために、同じくその姿によって神性を装い、同じ企みによって治療、訓戒、予告という恩恵を通しても人を欺き、益することによってかえって害を与える。というのも、現に益するそれらのものを通して、彼らは偽りの神性を差し挟むことによって、真の神性の探求から人々を引き離すからである。

21

Et utique non clausa vis est, nec sacrariorum circumscribitur terminis; vaga et pervolatica, et interim libera est: quo nemo dubitaverit, domus quoque daemoniis patere; nec tantum in adytis, sed in cubiculis homines imaginihus circum venire.

PL 2, 731B

そしてこの力は、決して閉じ込められたものではなく、至聖所の境界によって囲い込まれたものでもない。それは漂い、あちこちを飛び回り、さしあたり自由である。それゆえ、悪霊にとっては家々もまた開かれていることを、誰も疑うことはないであろう。悪霊は奥殿においてのみならず、寝室においてさえも、像をもって人々を取り囲むのである。

Caput XLVII

第XLVII章PL 2, 731B
1

Definimus enim a daemoniis plurimum incuti somnia, etsi interdum vera et gratiosa, sed, de qua industria diximus, affectantia atque captantia: quanto magis vana, et frustratoria, et turbida, ludibriosa, et immunda. Nec mirum, si eorum sunt imagines, quorum et res.

PL 2, 731B

我々は、夢の大半が悪霊によって吹き込まれるものであると定める。それらはときに真実で好ましいものであることもあるが、我々がすでに述べたあの企みによって、人の心を捉え、我がものにしようとするものである。まして、空しく、人を欺き、混乱させ、愚弄し、汚れた夢にあっては、なおのことそうである。それらの像が悪霊のものであるのは、何の不思議もない。その実質もまた悪霊のものだからである。

2

A Deo autem, pollicito scilicet et gratiam Spiritus Sancti in omnem carnem, et sicut prophetaturos, ita et somniaturos servos suos et ancillas suas, ea deputabuntur, quae ipsi gratiae comparabuntur, si qua honesta, sancta, prophetica, revelatoria, aedificatoria, vocatoria, quorum liberalitas soleat et in profanos destillare, imbres etiam et soles suos peraequante Deo justis et injustis; siquidem et Nabuchodonosor divinitus somniat: et major pene vis hominum ex visionibus Deum discunt.

PL 2, 731B

他方、神から来る夢としては——神はすべての肉に聖なる霊の恩寵を約束し、そのしもべたちとはしためたちとが預言をするのと同じように、夢を見ることをも約束されたのであるから——その恩寵にふさわしいと見なされるべきものが、そこに数えられよう。すなわち、実直で、聖なるもので、預言的で、啓示的で、造り上げるもので、招くものであれば、それである。神の寛大さは、あたかも神が正しき者にも正しからざる者にも自らの雨と太陽とを等しく及ぼされるのと同じように、涜聖の者どもにさえも滴り落ちることを常とする。実にネブカドネザルでさえ、神によって夢を見たのであり、人類のうちのほとんど大半といえるほどの者たちが、幻を通して神を知るのである。

3

Sicut ergo dignatio Dei et in ethnicos, ita et tentatio Mali et in sanctos, a quibus nec interdiu absistit, ut vel dormientibus obrepat qua potest, si vigilantibus non potest.

PL 2, 731C

したがって、神の恵み深さが異教徒にも及ぶのと同様に、悪しき者の誘惑もまた聖徒たちに及ぶ。悪しき者は昼の間でさえ聖徒たちから離れることがなく、目覚めている者たちに近づきえないのであれば、せめて眠っている者たちに、できる限りの仕方で忍び寄るのである。

4

Tertia species erunt somnia, quae sibimet ipsa anima videtur inducere ex intentione circumstantiarum. Porro, quoniam non est ex arbitrio somniare (nam et Epicharmus ita sentit), quomodo ipsa erit sibi caussa alicujus visionis?

PL 2, 732A

第三の種類は、魂がその周囲の状況への注意から、自ら自身に引き起こすと見られる夢である。しかも、夢を見ることは意のままになることではない以上——エピカルモスもそのように考えている——魂がどうして自ら自身に対してある幻の原因となりうるであろうか。

5

Num ergo haec species naturali formae relinquenda est, servans animae etiam in ecstasi res suas perpeti?

PL 2, 732A

それでは、この種の夢は、自然の型に委ねられるべきものなのであろうか。すなわち、エクスタシスのうちにあってさえ、魂が自らの事柄を経験し続けることを保っているものとして。

6

Ea autem quae neque a Deo, neque a daemonio, neque ab anima videbuntur accidere, et praeter opinionem, et praeter interpretationem, et praeter enarrationem facultatis, ipsi proprie ecstasi et rationi ejus separabuntur.

PL 2, 732A

しかし、神からも、悪霊からも、魂からも生じたとは見なされないもの、そして我々の思わくの及ばぬもの、解釈の及ばぬもの、説き明かす力の及ばぬものは、エクスタシスそのものと、その固有の理とに帰されることになろう。

Caput XLVIII

第XLVIII章PL 2, 732A
1

Certiora et colatiora somniari affirmant sub extimis noctibus, quasi jam emergente animarum vigore, producto sopore.

PL 2, 732A

彼らは、夜の終わりに近づくころほど、より確かで澄んだ夢を見ると主張する。ちょうど眠りが長引くにつれて、魂の活力がすでに姿を現し始めるかのように、というのである。

2

Ex temporibus autem anni, verno magis quieta; quod aestas dissolvat animas, et hyems quodammodo obduret, autumnus, tentator alias valetudinum, succis pomorum vinosissimis diluat.

PL 2, 732B

また季節についていえば、春にはより静穏であるとされる。夏は魂を弛緩させ、冬はいわば魂を凝り固まらせ、秋は――他の点では健康を試す季節であるが――果実のきわめて酒気を帯びた果汁によって魂を薄めるからである、という。

3

Item ex ipsius quietis situ; si neque resupina, neque dextero latere decumbat, neque conresupinatis internis, quasi refusis loculis, statio sensuum fluitet, aut compressa jecoris angina sit mentis.

PL 2, 732B

また、眠りそのものの姿勢についてもいわれる。仰向けにも右脇を下にしても横たわらず、内臓が――あたかも容器の中身がひっくり返って流れ出すように――仰向けに転じることもなく、それで感覚の据わりが揺らぐことも、肝臓が圧迫されて心が締めつけられることもなければ、夢はより静穏である、というのである。

4

Sed haec ingeniose aestimari potius, quam constanter probari putem, etsi Plato est qui ea aestimavit; et fortassean casu procedant. Alioquin ex arbitrio erunt somnia, si dirigi poterunt.

PL 2, 732B

しかし私は、これらは巧妙に推し量られたものであって、確かな証明を伴うものではないと思う。それを推し量ったのがプラトンであるとしても、である。そしておそらく、それらは偶然にそうなるにすぎないのであろう。さもなければ、意のままに操れるのならば、夢は意志によるものということになってしまう。

5

Nam quod et de cibis distinguendis vel derogandis, nunc praesumptio, nunc superstitio disciplinam somniis praescribit, examinandum est: superstitio, ut cum apud oracula incubaturis jejunium indicitur, ut castimoniam inducat: praesumptio, ut cum Pythagorici ob hanc quoque speciem fabam respuunt, onerosum et inflatui pabulum.

PL 2, 732B

というのも、食物を選び分けたり控えたりすることについても、ある時は思い込みが、ある時は迷信が、夢に規律を課しているのであり、これは吟味されなければならないからである。迷信の例は、神託所で仮眠する者に、純潔をもたらすためとして断食が命じられる場合である。思い込みの例は、ピュタゴラス派がまさにこの理由からも豆を退けている場合であって、豆は重く、腹に張りをもたらす食物だからである。

6

Atquin trina illa cum Daniele fraternitas, legumine solo contenti, ne regiis ferculis contaminarentur, praeter sapientiam reliquam, somniorum praecipue gratiam a Deo redemerunt, et impetrandorum, et disserendorum.

PL 2, 732C

しかるに、ダニエルとともにあったかの三人からなる兄弟の一団は、王の食卓の料理で身を汚さぬために豆料理だけで満足したのであるが、彼らはそれ以外の知恵に加えて、とりわけ夢に関する恩寵――夢を得る恩寵と、それを解き明かす恩寵と――を神から贖い取ったのである。

7

Jejuniis autem, nescio an ego solus plurimum ita somniem, ut me somniasse non sentiam. Nihil ergo sobrietas, inquis, ad hanc partem? Imo tanto magis ad hanc, quantum et ad omnem. Si et ad superstitionem, multo amplius ad religionem.

PL 2, 732C

断食のときには――私だけがそうなのかは知らないが――私はしばしば、夢を見たとも気づかぬほどに夢を見るのである。「では節制は、この点には何の関わりもないのか」と、お前は言う。それどころか、他のあらゆる点に劣らず、まさにこの点にこそ深く関わるのである。もし迷信にさえ関わるのであれば、信仰にはなおのこと深く関わるのだから。

8

Sic enim et daemonia expostulant eam a suis somniatoribus, ad lenocinium scilicet divinitatis, quia familiarem Dei norunt: quia et Daniel (Dan X) rursus trium hebdomadum statione aruit victu; sed ut Deum inliceret humiliationis officiis, non ut animae somniaturae sensum et sapientiam strueret, quasi non in ecstasi acturae.

PL 2, 733A

事実、悪霊どももまた、自分たちの夢見る者たちにこれ〔断食〕を要求する。無論それは自分たちの神性を引き立てる客寄せのためであって、断食が神に親しいものであることを彼らは知っているからである。ダニエルもまた(ダニエル書10章)、ふたたび三週間にわたる断食の勤めのうちに、食を絶って痩せ衰えた。しかしそれは、謙りの務めによって神を招き寄せるためであって、夢を見ようとする魂に感覚と知恵とを組み立てるためではなかった。あたかもその魂がエクスタシスのうちで働くのではないかのように。

9

Ita non ad ecstasin submovendam sobrietas proficiet, sed ad ipsam ecstasin commendandam, ut in Deo fiat.

PL 2, 733A

このように、節制はエクスタシスを退けるために役立つのではなく、まさにそのエクスタシスを、神のうちで起こるものとして推奨するために役立つのである。

Caput XLIX

第XLIX章PL 2, 733B
1

Infantes qui non putant somniare, cum omnia animae pro modo aetatis expungantur in vita, animadvertant succussus et nutus, et renidentias eorum per quietem, ut ex re comprehendant, motus animae somniantis facile per carnis teneritatem erumpere in superficiem.

PL 2, 733B

幼児は夢を見ないと考える者たちも、魂に属するすべての働きが年齢の度合いに応じて生のうちに現れてくることを踏まえるならば、眠りのあいだの幼児のひきつけやうなずき、微笑みに気づくがよい。そうすれば、夢見る魂の動きが、肉のやわらかさゆえにたやすく表面へと突き抜けて現れるのだということを、事実そのものから理解するであろう。

2

Sed et quod Libyca gens Atlantes caeco somno noctem transigere dicuntur, animae utique natura taxatur. Porro, aut Herodoto fama mentita est, nonnunquam in Barbaros calumniosa, aut magna vis ejusmodi daemonum in illo climate dominatur.

PL 2, 733B

また、リビュアの民アトランテス人が、夢を見ぬ盲いた眠りのうちに夜を過ごすと言われていることについても、そこには魂の本性そのものが問われているのである。しかも、ヘロドトスに伝わった風評が――時に異民族に対しては中傷的でもあるのだが――偽りであったか、それとも、かの地方ではこの種の悪霊の強大な力が支配しているかの、いずれかであろう。

3

Si enim et Aristoteles heroem quemdam Sardiniae notat, incubatores fani sui visionibus privantem, erit et hoc in daemonum libidinibus tam auferre somnia quam inferre, ut Neronis quoque seri somniatoris, et Thrasimedis insigne inde processerit.

PL 2, 733B

というのも、アリストテレスがサルディニアのある英雄について、自分の神殿で仮眠する者たちから幻視を奪う者として記しているとおりであるなら、これもまた、悪霊が欲するがままに、夢を送り込むのと同様に夢を奪い去ることもあるという証しになるからである。そこから、あの遅れて夢を見る者ネロの逸話や、トラシメデスの名高い話も生まれたのであろう。

4

Sed et a Deo deducimus somnia. Quid ergo nec a Deo Atlantes somniarent, vel quia nulla jam gens Dei extranta est, in omnem terram et in terminos orbis Evangelio coruscante?

PL 2, 733B

しかし我々は、夢は神からも導かれると見なす。それならばなぜ、アトランテス人もまた神からの夢を見ないのであろうか。もはや神と無縁の民は一つもなく、福音があまねく全地に、世界の果てにまで輝き渡っているというのに。

5

Num ergo aut fama mentita est Aristoteli, aut daemonum adhuc ratio est, dum ne animae aliqua natura credatur immunis somniorum?

PL 2, 734A

それゆえ、アリストテレスに伝わった話は偽りであったのか、それとも悪霊の理がなお働いているのか、そのいずれかではなかろうか。ただし、いずれにせよ、いかなる魂の本性も夢と無縁であるとは信じられてはならないのである。

Caput L

第L章PL 2, 734A
1

Satis de speculo mortis, id est de somno; tum etiam de negotiis somni, id est de somniis. Nunc ad originem hujus excessus, id est ad ordinem mortis; quia nec ipsam sine quaestionibus, licet finem omnium quaestionum.

PL 2, 734A

死の鏡について、すなわち眠りについては、すでに十分に語った。また眠りの営みについて、すなわち夢についても語った。今や、この脱離の起源へ、すなわち死の秩序へと向かおう。死はあらゆる問いの終わりであるとはいえ、それ自体、問いを免れるものではないからである。

2

Publica totius generis humani sententia, mortem naturae debitum pronuntiamus. Hoc stipulata est Dei vox (Gen. III), spopondit omne quod nascitur; ut jam hinc non Epicuri stupor suffundatur, negantis debitum istud ad nos pertinere; sed haeretici magis Menandri samaritani furor conspuatur, dicentis mortem ad suos non modo non pertinere, verum nec pervenire.

PL 2, 734A

人類全体の公けの評決として、我々は死を自然への負債であると宣告する。これを誓わせたのは神の声であり(創世記3章)、生まれるものすべてがそれを誓ったのである。かくしてこの一事によって、この負債は我々には関わらないと否むエピクロスの愚鈍が恥に塗れるにとどまらず、むしろ、死は自分に従う者たちには関わらないばかりか、及びさえしないと言う、サマリアの異端者メナンドロスの狂気こそが唾棄されるのである。

3

In hoc scilicet se a superna et arcana potestate legatum, ut immortales, et incorruptibiles, et statim resurrectionis compotes fiant, qui baptisma ejus induerint. Legimus quidem pleraque aquarum genera miranda.

PL 2, 734B

すなわち、彼〔メナンドロス〕は、自らが天上の秘められた権力から遣わされた者であると称し、その洗礼を受けた者たちは不死となり、朽ちることなく、直ちに復活にあずかる者となる、と説く。我々は確かに、水にはさまざまな驚くべき種類があることを読んで知っている。

4

Sed aut ebriosos reddit Lyncestarum vena vinosa, aut lymphaticos efficit Colophonis scaturigo daemonica, aut Alexandro accidit Nonacris Arcadiae venenata. Fuit et Judaeae lacus medicus (Joan. V) ante Christum. Plane Stygias paludes poeta tradidit mortem diluentes.

PL 2, 734B

リュンケスタイの葡萄酒のごとき水脈は人を酔わせ、コロフォンの悪霊的な湧き水は人を狂気に陥らせ、あるいはアルカディアのノナクリスの毒水はアレクサンドロスの身に及んだ。ユダヤにも、キリスト以前から病を癒す池があった(ヨハネ5章)。詩人は確かに、ステュクスの沼を死を洗い流すものとして伝えている。

5

Sed et Thetis filium planxit. Quanquam si et Menander in Stygem mergit, moriendum erit nihilominus, ut ad Stygem venias: apud inferos enim dicitur.

PL 2, 734B

しかし、テティスもまた、その子を嘆き悲しんだ。もっとも、メナンドロスがステュクスに人を浸すのだとしても、ステュクスに至るためにはやはり死なねばならない。なぜなら、それは陰府にあると言われているからである。

6

Quaenam et ubinam ista felicitas aquarum, quas nec Joannes baptizator praeministravit, nec Christus ipse discipulis demonstravit? Quod hoc Menandri balneum? magicum credo. Sed cur tam infrequens, tam occultum, quo paucissimi lavant?

PL 2, 734C

いったいそのような水の幸いとは、何であり、どこにあるのか。洗礼者ヨハネもそれをあらかじめ用意せず、キリスト自身も弟子たちにそれを示さなかったではないか。メナンドロスのこの水浴とは何なのか。おそらく魔術によるものであろう。しかし、なぜそれほどまでに稀で、それほどまでに隠されており、そこで沐浴する者がごくわずかしかいないのか。

7

Suspectam enim faciam tantam raritatem securissimi atque tutissimi sacramenti, apud quod nec pro Deo ipso mori lex est; cum contra, omnes jam nationes ascendant in montem Domini, et in aedem Dei Jacob, mortem per martyrium quoque flagitantis, quam de Christo etiam suo exigit.

PL 2, 735A

それゆえ私は、これほどまでに安全で確実な秘跡の希少さを、疑わしいものとしよう。この秘跡のもとでは、神御自身のために死ぬという定めすらない。しかるにこれとは反対に、あらゆる諸国民がすでに主の山に、ヤコブの神の宮に登っているのである。その神は殉教による死をも要求し、しかもその死をご自身のキリストにさえ課したのだから。

8

Nec magiae tantum dabit quisquam, ut eximat mortem, aut repastinet vitis modo vitam, aetate renovata. Hoc enim ne Medeae quidem licuit in hominem, etsi licuit in vervecem.

PL 2, 735A

魔術に対してすら、誰も、死を取り除くことができるとか、齢を若返らせてぶどうの木のように命を掘り返し植え直すことができるとかいうほどの力を認めはしないであろう。というのも、このことは、メデイアにさえ人間には許されなかったのであり、ただ雄羊にだけ許されたことだからである。

9

Translatus est Enoch (Gen. V), et Helias (IV Reg. II), nec mors eorum reperta est, dilata scilicet: caeterum morituri (Apocal. XI) reservantur, ut Antichristum sanguine suo exstinguant.

PL 2, 735A

エノクは移されており(創世記5章)、エリヤも同様である(列王記下2章)。彼らの死は見出されていない。すなわち、死は先延ばしにされているのである。しかし彼らは、いずれ死ぬべき者として(黙示録11章)取っておかれており、みずからの血をもって反キリストを滅ぼすためなのである。

10

Obiit et Joannes, quem in adventum Domini remansurum frustra fuerat spes (Joan. XXI). Fere enim haereses ad nostra exempla prosiliunt, inde sumentes praesidia quo pugnant.

PL 2, 735B

ヨハネもまた世を去った。主の到来まで生き残るであろうという期待は、いたずらに抱かれたものであった(ヨハネ21章)。実に異端は、たいてい我々の実例に飛びつき、そこから、それを武器として戦うための拠り所を汲み取るのである。

11

Postremo, compendium est, ubi sunt illi quos Menander ipse perfudit? quos in Stygem suam mersit? Apostoli perennes veniant, adsistant; videat illos meus Thomas; audiat, contrectet, et credat.

PL 2, 736A

最後に、話は簡単である。メナンドロス自身が浴びせた者たちはどこにいるのか。彼が自らのステュクスに沈めた者たちはどこにいるのか。朽ちることなき使徒たちよ、来たれ、そこに立て。我がトマスにその姿を見させよ。聞かせ、触れさせ、そして信じさせよ。

Caput LI

第LI章PL 2, 736A
1

Opus autem mortis in medio est, discretio corporis animaeque. Sed quidem ad immortalitatem animae, quam quidam non a Deo edocti infirme tuentur, ita argumentationes emendicant ut velint credi etiam post mortem quasdam animas adhaerere corporibus.

PL 2, 736A

死の働きとは、まさにこの一事――肉体と魂との分離――にほかならない。しかし、神から教えられずして魂の不死性を弱々しく擁護する者たちは、死後もなお、ある種の魂が肉体に付着し続けていると信じさせようとして、論拠を乞い集めているのである。

2

Ad hoc enim et Plato, etsi quas vult animas ad coelum statim expedit, in Politia tamen cujusdam insepulti cadaver opponit, longo tempore sine ulla labe, prae animae scilicet individuitate, servatum.

PL 2, 736A

この点についてはプラトンもまた、たとえ望む魂を直ちに天へと解き放つとはいえ、『国家』の中で、ある埋葬されざる者の死体を持ち出している。それは、魂がいまだ〔肉体から〕分かたれずにあることのゆえに、長期にわたって何の腐敗もなく保たれた、というのである。

3

Ad hoc et Democritus crementa unguium et comarum in sepulturis aliquanti temporis denotat. Porro et acris qualitas corpori illi potuit tutela fuisse.

PL 2, 736B

この点については、デモクリトスもまた、埋葬された死体において、ある程度の期間にわたって爪や髪が伸び続けることを指摘している。しかも、その死体にとっては大気の性質が防護となりえたのである。

4

Quid enim, si aridior aer, et solum salsius? quid, si et ipsius corporis substantia exsuccior? quid, si et genus mortis ante jam corruptelae materias erogarat?

PL 2, 737A

なぜなら、もし大気がより乾いており、土壌がより塩気を帯びていたとすればどうか。あるいは、その肉体そのものの実体がより水気に乏しかったとすればどうか。あるいは、死に方の種類そのものが、あらかじめ腐敗の材料をすでに消尽していたとすればどうか。

5

Ungues autem, cum exordia nervorum sint, merito, nervis resolutione porrectis, provectiores, et quotidie, deficiente carne expelli videntur. Comae quoque alimenta de cerebro, quod aliquandiu durare praestat secreta munitio.

PL 2, 737A

爪は、腱の始まりであるから、当然のことながら、腱が弛緩して引き伸ばされるにつれて長く伸び、また日ごとに、肉が失われていくにつれて押し出されていくように見える。髪もまた脳から養分を得るものであり、脳は、ある隠された防護によって、しばらくのあいだ長らえることができるのである。

6

Denique, in viventibus etiam pro cerebri ubertate, vel affluit capillago, vel deserit. Habes medicos. Sed nec modicum quid animae subsidere in corpore est, decessurum quandoque et ipsum, cum totam corporis scenam tempus aboleverit.

PL 2, 737A

実に、生きている者たちにおいてさえ、脳の豊かさに応じて、髪は豊かになりもすれば、抜け落ちもする。ここに医者たちの見解がある。しかし、いかにわずかであれ、魂の何かが肉体のうちに留まっているということはありえない。それもまた、時が肉体という舞台全体を消し去るとき、いずれ去りゆくべきものだからである。

7

Et hoc enim in opinione quorumdam est. Propterea nec ignibus funerandum aiunt, parcentes superfluo animae.

PL 2, 737A

実にこれもまた、ある人々の説にあることである。それゆえ彼らは、火で葬るべきではないと言う。魂の余りを惜しんでのことである。

8

Alia est autem ratio pietatis istius, non reliquiis animae adulatrix, sed crudelitatis etiam corporis nomine aversatrix quod et ipsum homo non utique mereatur, poenali exitu impendi.

PL 2, 737B

しかし、この敬虔の理由は別のところにある。それは魂の名残に媚びるものではなく、肉体そのものの名のもとにも残酷さを忌み嫌うものである。というのも、肉体自身もまた、刑罰的な最期をもって費やされるに値するものではまったくないからである。

9

Caeterum, anima indivisibilis, ut immortalis, etiam mortem indivisibilem exigit credi, non quasi immortali, sed quasi indivisibili animae indivisibiliter accidentem. Dividetur autem mors, si et anima, superfluo scilicet animae quandoque morituro.

PL 2, 737B

そもそも、魂は分かちえぬものであるから、不死であるのと同様に、死もまた分かちえぬものと信じられることを要求する。それは魂が不死であるゆえにではなく、分かちえぬ魂に、分かちえぬ仕方で死が起こるゆえにである。しかし、もし魂もまた分けられるのだとすれば、死もまた分けられることになろう。すなわち、魂の余りがいずれ死ぬことになるからである。

10

Ita portio mortis cum animae portione remanebit. Nec ignoro aliquod esse vestigium opinionis istius. De meo didici.

PL 2, 737B

このように、死の一部分が魂の一部分とともに残ることになろう。私は、この説のある種の痕跡が存在することを知らぬわけではない。私はそれを自らの経験から学んだのである。

11

Scio foeminam quamdam vernaculam Ecclesiae, forma et aetate integra functam, post unicum et breve matrimonium, cum in pace dormisset, et morante adhuc sepultura, interim oratione presbyteri componeretur, ad primum halitum orationis manus a lateribus dimotas in habitum supplicem conformasse, rursumque condita pace, situi suo reddidisse.

PL 2, 737B

私はある女性を知っている。彼女は教会に生まれ育った者であり、容姿も年齢もまだ損なわれていないうちに世を去った。ただ一度の、短い婚姻ののちのことであった。彼女が平安のうちに眠りについたとき、まだ埋葬が延ばされているあいだ、長老の祈りによってその亡骸が整えられるところであったが、祈りの最初の息とともに、彼女は両脇に置かれていた手を動かして、嘆願する者の姿へと組み合わせ、そして祈りが終えられると、再びもとの位置へと戻したのである。

12

Est et alia relatio apud nostros, in coemeterio, corpus corpori juxta collocando spatium recessu communicasse. Si et apud ethnicos tale quid traditur, ubique Deus potestatis suae signa proponit, suis in solatium, extraneis in testimonium.

PL 2, 738A

我々のあいだには、もう一つの話も伝わっている。共同墓地において、亡骸を隣の亡骸のそばに置こうとしたところ、その亡骸が場所を譲ってわずかに退いた、というのである。もし異教徒のあいだにもこの種のことが伝えられているとしても、神はいたるところでご自身の権力のしるしを示されるのであり、それは御自分の民には慰めのために、外部の者たちには証しのためになされるのである。

13

Magis enim credam ex Deo factum, quam ex ullis animae reliquiis: quae si inessent, alia quoque membra movissent; et si manus tantum, sed non in caussam orationis.

PL 2, 738A

私はむしろ、これが神によってなされたことであると信じよう。魂の何らかの名残によるものであると信じるよりも。もしそのようなものが宿っていたのであれば、他の肢体もまた動いたはずであり、また手だけが動いたのだとしても、それは祈りのためではなかったはずである。

14

Corpus etiam illud non modo fratri cessisset, verum et alias, mutatione situs sibimet ipsi refrigerasset. Certe unde unde sunt ista, signis potius et ostentis deputanda, naturam facere non possunt.

PL 2, 738A

またその肉体も、兄弟に場所を譲るだけでなく、他の折にも、位置を変えることで自分自身のために涼を取っていたはずである。確かに、これらのことがどこから来るにせよ、それはむしろしるしや前兆に数えられるべきものであって、自然の法則を作ることはできない。

15

Mors si non semel tota est, non est; si quid animae remanserit, vita est. Non magis vitae miscebitur mors, quam diei nox.

PL 2, 738A

もし死が一挙に全き死でないならば、それは死ではない。もし魂の何かが残っているのであれば、それは生である。死が生と混じり合うことは、夜が昼と混じり合うことがないのと同様に、あり得ない。

Caput LII

第LII章PL 2, 738B
1

Hoc igitur opus mortis, separationem carnis atque animae, seposita quaestione fatorum et fortuitorum, bifariam distinxit humanus adfectus, in ordinariam et extraordinariam formam: ordinariam quidem naturae deputans placidae cujusque mortis; extraordinariam vero praeter naturam judicans violenti cujusque finis.

PL 2, 738B

さて、この死の働き、すなわち肉と魂との分離については、運命によるものか偶然によるものかという問いを措くとして、人間の感情は二通りに区分してきた。すなわち通常の形と異常な形とにである。おだやかな死はすべて自然に属するものとして通常のものと見なされ、暴力的な最期はすべて自然に反するものとして異常なものと判じられる。

2

Qui autem primordia hominis novimus, audenter determinamus, mortem non ex natura secutam hominem, sed ex culpa, ne ipsa quidem naturali: facile autem usurpari naturae nomen, in ea quae videntur a nativitate ex accidentia adhaesisse.

PL 2, 738B

しかし、人間の初めを知る我々は、大胆にもこう定める。死が人間に襲いかかったのは自然からではなく、罪からであり、しかもその罪自体も自然によるものではなかった、と。生まれつきのものであるかのように付随的に付着してきたと見えるものに対しては、「自然」の名がたやすく僭称されるのである。

3

Nam si homo in mortem directo institutus fuisset, tunc demum mors naturae adscriberetur. Porro, non in mortem institutum eum, probat ipsa lex, conditionali comminatione suspendens, et arbitrio hominis addicens mortis eventum.

PL 2, 738B

なぜなら、もし人間がまっすぐに死へと定められていたのであれば、そのときこそ死は自然に帰せられるべきであろう。しかも、彼が死へと定められていたのではないことは、まさにその法そのものが証している。その法は、条件つきの威嚇をもって死を宙づりにし、死の帰結を人間の意志にゆだねているのである。

4

Denique, si non deliquisset, nequaquam obiisset. Ita non erit natura, quod ex oblationis potestate accidit per voluntatem, non ex instituti auctoritate per necessitatem.

PL 2, 738C

実に、もし彼が過ちを犯さなかったならば、決して死ぬことはなかったであろう。したがって、意志によって、自らを差し出す力から生じたものは、自然ではありえない。それは定めの権威によって必然から生じたものではないからである。

5

Proinde, etsi varii exitus mortis, ut est multimoda conditio caussarum, nullum ita dicimus lenem, ut non vi agatur. Ipsa illa ratio operatrix mortis, simplex licet, vis est. Quid enim?

PL 2, 739A

したがって、死の結末はさまざまであり、原因の在り方も多様であるとはいえ、いかなる死も、力によって働くのでないほど穏やかなものはないと我々は言う。死をもたらすかの理法そのものは、単純ではあっても、一つの力である。なぜなら――

6

Quae tantam animae et carnis societatem, tantam a conceptu concretionem sororum substantiarum divellit ac dirimit.

PL 2, 739A

それは、魂と肉とのこれほど大きな結びつきを、懐胎このかたの姉妹実体同士のこれほど深い結合を、引き裂き、断ち切るものだからである。

7

Nam etsi prae gaudio quis spiritum exhalet, ut Chilon spartanus, dum victorem Olympiae filium amplectitur; etsi prae gloria, ut Clidemus atheniensis, dum ab histrionibus ob praestantiam auro coronatur; etsi per somnium, ut Plato; etsi per risum, ut P. Crassus: multo violentior mors, quae per aliena grassatur, quae animam per commoda expellit, quae tunc mori adfert, cum jucundius vivere est, in exultatione, in honore, in requie, in voluptate.

PL 2, 739A

たとえ、スパルタ人キロンがオリュンピアの勝者となった息子を抱きしめながら、喜びのあまり息を引き取ったとしても、あるいはアテナイ人クレイデモスが俳優たちからその卓越さゆえに黄金の冠を授けられながら、栄光のあまり息絶えたとしても、あるいはプラトンのように夢のうちに、あるいはプブリウス・クラッススのように笑いのうちに死んだとしても――それでもなお、外からの事柄によって襲いかかり、快いものによって魂を追い出し、歓喜のうちに、栄誉のうちに、安らぎのうちに、快楽のうちに、生きることがいっそう心地よいまさにそのときに死をもたらす死のほうが、はるかに暴力的なのである。

8

Vis est et illa navigiis, cum longe a Caphareis saxis, nullis depugnata turbinibus, nullis quassata decumanis, adulante flatu, labente cursu, laetante comitatu, intestino repente perculsu, cum tota securitate desidunt.

PL 2, 739B

それは船においても力なのである。カパレウスの岩礁からはるか遠く離れ、いかなる暴風とも戦わず、いかなる大波にも打ち砕かれず、そよぐ風のもと、なめらかな航路のもと、喜びに満ちた道連れのもとにありながら、内部からの突然の衝撃によって、この上ない安心のさなかに沈んでゆく船があるのも、それゆえなのである。

9

Non secus naufragia sunt vitae, etiam tranquillae mortis eventus. Nihilo refert integram abire corporis navem, an dissipatam, cum animae navigatio evertatur.

PL 2, 739B

それと同じように、たとえ穏やかな死の帰結であっても、それは生の難破にほかならない。肉体という船が無傷のまま去ろうと、粉々になろうと、何の違いもない。魂の航海そのものが転覆させられるのであるから。

Caput LIII

第LIII章PL 2, 739B
1

Sed quo deinde anima nuda et explosa divertit, sine dubio prosequemur ex ordine. Prius tamen quod est loci hujus explebimus, ne quia varios exitus mortis ediximus, exspectet quis a nobis rationes singulorum, medicis potius relinquendas, propriis arbitris omnium lethalium rerum sive caussarum, et ipsarum corporalium conditionum.

PL 2, 739B

さて、魂が裸となり、追い出されたのちにどこへと向かうのかについては、疑いなく順を追って論じることにしよう。しかし、まずはこの箇所にふさわしいことを片づけておこう。我々が死のさまざまな結末を述べたからといって、各々についての説明を我々に期待する者がないようにである。それはむしろ医者たちに――あらゆる致死的な事物ないし原因、そして肉体そのものの状態についての固有の判定者である彼らに――委ねられるべきことである。

2

Plane ad immortalitatem animae hic quoque protegendam in mentione mortis aliquid de ejuscemodi exitu interstruam, in quo paulatim ac minutatim anima dilabitur: habitum enim sustinens defectionis, abducitur, dum absumi videtur, et conjecturam praestat interitus de excessus temperatura.

PL 2, 739C

ただ、ここでもまた魂の不死性を擁護するために、死について述べるついでに、次のような結末について少しばかり論じておこう。それは、魂が少しずつ、こまやかに崩れ落ちていくように見える結末である。すなわち、魂は衰弱の相を保ちながら連れ去られ、消え尽きるように見えながらも、その脱離の緩やかさによって、滅びの推測を与えるにすぎないのである。

3

Tota autem in corpore et ex corpore est ratio. Nam quisquis ille exitus mortis, sine dubio aut materiarum, aut regionum, aut viarum vitalium eversio est: materiarum, ut fellis, ut sanguinis: regionum, ut cordis, ut jecoris: viarum, ut venarum, ut arteriarum.

PL 2, 740A

しかし、その理由はすべて肉体のうちに、また肉体から生じるものである。というのも、死のいかなる結末であれ、それは疑いなく、生命に関わる材料か、部位か、経路かのいずれかの破綻だからである。材料であれば胆汁や血のごとき、部位であれば心臓や肝臓のごとき、経路であれば静脈や動脈のごときものである。

4

Dum igitur haec ex propria quaque injuriae caussa vastantur in corpore, adusque ultimam eversionem, et rescissionem vitalium, id est naturalium finium, situum, officiorum, necessario et anima, dilabentibus paulatim instrumentis, et domiciliis, et spatiis suis, paulatim et ipsa migrare compulsa, deducitur in diminutionis effigiem; non alio modo, quam quo et aurigam ipsum quoque defecisse praesumitur, cum vires equorum defatigatio denegavit, quantum de dispositione destituti hominis, non de passionis veritate.

PL 2, 740A

このように、これらのものが、それぞれ固有の損傷の原因によって肉体のうちで荒廃していき、ついには生命に関わるもの――すなわち自然の境界、位置、働き――の最終的な破綻と分断にまで至るとき、魂もまた必然的に、その器官、住処、場所が少しずつ崩れ落ちていくのにつれて、少しずつ自らも立ち去ることを余儀なくされ、衰えたかに見える姿へと導かれる。それはちょうど、馬たちの力が疲労によって尽き果てたとき、御者自身もまた衰え果てたと見なされるのと同じ仕方によるものであり、それはただ、取り残された者の置かれた状況について言われることであって、実際に受けた作用そのものについて言われるのではない。

5

Perinde auriga corporis spiritus animalis, deficientis vectaculi nomine, non suo, deficit, opere decedens, non vigore; actu elanguens, non statu: constantiam, non substantiam decoquens, quia comparere cessat, non quia esse.

PL 2, 740B

それと同様に、肉体の御者たる生気の霊は、衰えゆく乗り物の名において衰えるのであって、自らの名において衰えるのではない。働きにおいて退くのであって、活力において退くのではない。行為において衰えるのであって、状態において衰えるのではない。持続性を減じていくのであって、実体を減じていくのではない。それは、現れることをやめるからであって、存在することをやめるからではない。

6

Sic et rapida quaeque mors, ut cervicum messis, semel tantam januam pandens, ut ruinae vis semel omnia vitalia elidens, ut apoplexis, interior ruina, nullam animae moram praestat, nec discessum ejus in momenta discruciat.

PL 2, 740B

このように、急激な死はどのようなものであれ――たとえば首を刈り取る死のように一挙にこれほど大きな門を開くもの、あるいは崩壊の力のように一挙にすべての生命の働きを打ち砕くもの、あるいは卒中のように内なる崩壊であるもの――魂に何の猶予も与えず、その退去を瞬間ごとに苦しめることもない。

7

At ubi longa mors, prout deseritur anima, ita et deserit; non tamen conciditur hac facie, sed extrahitur; et dum extrahitur, postremitatem suam partem videri facit.

PL 2, 740B

しかし、死が長引く場合には、魂は見捨てられるにつれて、みずからもまた見捨てていく。もっとも、この様相のもとで魂が切り刻まれるのではなく、引き抜かれるのである。そして引き抜かれるあいだ、魂はその最後の部分を、あたかも一部分であるかのように見せるのである。

8

Non omnis autem pars statim et abscissa est quia postera est; nec quia exigua est, statim et ipsa peritura est. Sequitur seriem suus finis, et mediocritas trahitur ad summa, et reliquiae universitati cohaerentes, exspectantur ab illa, non derelinquunt.

PL 2, 740C

しかし、後に来る部分だからといって、直ちに切り離された部分であるわけではない。また、わずかであるからといって、それ自体が直ちに滅びるわけでもない。おのおのの終わりは、その連なりに従うのであり、中ほどのものは全体へと引き寄せられ、全体に結びついている残りの部分は、全体から待たれるのであって、みずから全体を見捨てることはないのである。

9

Atque ita ausim dicere, totius ultimum, totum est: quia licet minus atque posterius sit, ipsius est.

PL 2, 741A

このようにして私は、あえてこう言おう。全体の最後の部分は、全体である、と。なぜなら、それがより小さく、より後にあるものであるとしても、それは全体そのものに属するものだからである。

10

Hinc denique evenit, saepe animam in ipso divortio potentius agitari, sollicitiore obtutu, extraordinaria loquacitate, dum ex majori suggestu, jam in libero constituta, per superfluum quod adhuc cunctatur in corpore, enuntiat quae videt, quae audit, quae incipit nosse.

PL 2, 741A

ここから実に、しばしば次のようなことが起こる。魂は、まさにその分離のさなかに、いっそう激しく揺り動かされ、より切迫したまなざしをもって、並外れた饒舌をもって働くのである。それは、すでにより高い立場から、自由の中に据えられつつ、なお肉体のうちにとどまり続けているその余剰を通して、自らが見るもの、聞くもの、知り始めたものを語り出すからである。

11

Si enim corpus istud platonica sententia carcer, caeterum apostolica (I Cor. III, 16) Dei templum, cum in Christo est; sed interim animam consepto suo obstruit, et obscurat, et concretione carnis infaecat; unde illi, velut per corneum specular, obsoletior lux rerum est, procul dubio cum vi mortis exprimitur de concretione carnis, et ipsa expressione colatur, certe de oppanso corporis erumpit in apertum, ad meram et puram et suam lucem statim semetipsam in expeditione substantiae recognoscit, et in divinitatem ipsa libertate resipiscit, ut de somno emergens, ab imaginibus ad veritates: tunc et enuntiat quae videt, tunc exsultat aut trepidat, prout paraturam deversorii sui sentit, de ipsius statim angeli facie, vocatoris animarum, Mercurii poetarum.

PL 2, 741A

なぜなら、この肉体は、プラトンの説によれば牢獄であるが、使徒の教えによれば(一コリント3:16)、それがキリストのうちにあるとき、神の宮であるからである。しかし肉体は、そのあいだ、みずからの垣根をもって魂を閉ざし、暗くし、肉の凝結によって濁らせる。それゆえ魂にとっては、あたかも角製の窓を通して見るかのように、事物の光がより鈍くなっている。しかし疑いなく、死の力によって魂が肉の凝結から絞り出されるとき、そしてまさにその絞り出しによって澄まされるとき、確かに魂は肉体の帳を破って開かれたところへとほとばしり出て、実体の解放のうちに、混じりけのない、純粋な、自らに固有の光のもとで、直ちに自らを認め、その自由そのものによって神性のうちへと立ち返る。ちょうど眠りから覚める者が、模像から真理へと移るようにである。そのとき魂は、自らが見るものを語り出し、そのとき喜び躍り、あるいは怯える。それは、詩人たちのいうメルクリウス、すなわち魂を呼び集める天使の面差しから、みずからの宿りの支度をどう感じ取るかによる。

Caput LIV

第LIV章PL 2, 741B
1

Quo igitur deducetur anima, jam hinc reddimus. Omnes ferme philosophi, qui immortalitatem animae, qualiter volunt, tamen vindicant, ut Pythagoras, ut Empedocles, ut Plato, quique aliquod illi tempus indulgent ab excessu usque in conflagrationem universitatis, ut Stoici, suas solas, id est sapientum animas, in supernis mansionibus collocant.

PL 2, 741B

それゆえ、魂がどこへ導かれるのかを、ここからただちに述べよう。ほとんどすべての哲学者たちは、その仕方はどうであれ、魂の不死性を擁護しており――ピュタゴラスにせよ、エンペドクレスにせよ、プラトンにせよ――また、脱離から宇宙の大火に至るまである程度の期間をそれに許す者たち、たとえばストア派にせよ、自分たち自身の魂だけを、すなわち賢者たちの魂だけを、天上の住まいに置くのである。

2

Plato quidem non temere philosophorum animabus hoc praestat, sed eorum qui philosophiam scilicet exornaverint amore puerorum. Adeo etiam inter philosophos magnum habet privilegium impuritas.

PL 2, 741C

もっともプラトンは、哲学者たちの魂すべてに無闇にこれを与えるのではなく、少年への愛によって哲学を飾り立てた者たちにこそこれを与えるのである。かくして、哲学者たちのあいだでさえ、不純さは大きな特権を有しているのである。

3

Itaque apud illum in aetherem sublimantur animae sapientes; apud Arium, in aerem; apud Stoicos, sub lunam. Quos quidem miror, quod imprudentes animas circa terram prosternant, cum illas a sapientibus multo superioribus erudiri adfirment.

PL 2, 742A

こうして、彼〔プラトン〕のもとでは、賢者たちの魂はアイテールへと高められる。アリウスのもとでは大気へと、ストア派のもとでは月の下へと、である。私はこれらの者たちに驚かざるをえない。というのも、彼らは、はるかに高いところにいる賢者たちによって愚かな魂が教え導かれると主張しながら、その愚かな魂を地の周りに横たえているからである。

4

Ubi erit scholae regio, in tanta distantia diversoriorum? qua ratione discipulae ad magistras conventabunt, tanto discrimine invicem absentes? Quis autem illis posthumae eruditionis usus ac fructus jamjam conflagratione perituris?

PL 2, 742A

これほどの隔たりをもつ住み処のもとで、いったい学びの場はどこにあるというのか。これほど大きな隔たりによって互いに離れているのに、どのような仕方で、教えを受ける魂たちが教師である魂たちのもとに集うことができるのか。しかも、まもなく大火によって滅び去ろうとしている者たちにとって、死後の教育にどのような用途と益があるというのか。

5

Reliquas animas ad inferos dejiciunt. Hos Plato velut gremium terrae describit, in Phaedone, quo omnes labes mundalium sordium confluendo, et ibi desidendo exhalent, et quasi coeno immunditiarum suarum crassiorem haustum et privatum illic aerem stipent.

PL 2, 742A

残りの魂たちについては、彼らは陰府へと突き落とす。プラトンは『パイドン』のなかで、これをいわば大地の懐のようなものとして描いている。そこでは、世界のあらゆる汚れの澱がすべて流れ込んで集まり、そこに沈み淀んで臭気を放ち、あたかも自らの穢れの泥のように、そこにこもった大気をいっそう濃く息苦しいものにしている、というのである。

Caput LV

第LV章PL 2, 742B
1

Nobis inferi non nuda cavositas, nec subdivalis aliqua mundi sentina creduntur: sed in fossa terrae, et in alio vastitas, et in ipsis visceribus ejus abstrusa profunditas.

PL 2, 742B

我々にとって陰府は、剥き出しの空洞でも、世界のどこかに露天としてある汚水溜めでもないと信じられている。そうではなく、地の裂け目のうちにあり、しかもそれとは異なる広大さを持ち、地そのものの奥底に隠された深みなのである。

2

Siquidem Christum in corde terrae (Matt. XII) triduum mortis legimus expunctum, id est in recessu intimo et interno et in ipsa terra operto, et intra ipsam clauso, et inferioribus adhuc abyssis superstructo.

PL 2, 742B

実に我々は、キリストが地の心臓部において(マタイ12章)死の三日間を果たし終えたと読む。すなわち、地そのもののうちに覆われ、その内に閉ざされ、なおその下にある深淵の上に築かれた、最も奥深く内なる隠れ処においてである。

3

Quod si Christus Deus, quia et homo, mortuus secundum Scripturas, et sepultus secundum easdem, hic quoque legi satisfecit, forma humanae mortis apud inferos functus; nec ante ascendit in sublimiora coelorum, quam descendit in inferiora terrarum, ut illic Patriarchas et Prophetas (Eph. IV) compotes sui faceret, habes et regionem inferum subterraneam credere, et illos cubito pellere, qui satis superbe non putant animas fidelium inferis dignas, servi super dominum, et discipuli super magistrum, aspernati, si forte, in Abrahae sinu exspectandae resurrectionis solatium carpere. «Sed in hoc, inquiunt, Christus inferos adiit, ne nos adiremus: caeterum, quod discrimen ethnicorum et Christianorum, si carcer mortuis idem?» Quo ergo anima modo exhalabit in coelum, Christo illic adhuc sedente ad dexteram Patris, nondum Dei jussu per tubam archangeli audito , nondum illis quos Domini adventus in saeculo invenerit obviam ei creptis in aerem, cum his qui mortui in Christo primi resurgent?

PL 2, 742B

しかし、もしキリストが神でありながら人でもあった以上、聖典に従って死に、同じく聖典に従って葬られたのだとすれば、この点においても彼は法にかなうところとなったのであり、人間の死という型を陰府において果たしたのである。彼は、地の低きところへ降る前には、天の高きところへは昇らなかった。それは、かしこで族長たちや預言者たちを(エフェソ4章)自らにあずからせるためであった。かくしてお前は、陰府の領域が地下にあると信じてよく、また信徒たちの魂は陰府にふさわしくないとひどく高慢にも考える者ども——主人よりも上に立つ僕であり、師よりも上に立つ弟子であるような者ども——を肘で押しのけてもよい。彼らはおそらく、アブラハムの懐にあって、待ち望む復活の慰めを得ることをさえ潔しとしないのであろう。「しかし、キリストが陰府へ行かれたのは、まさに我々が行かずに済むためである。そもそも、死者にとって牢獄が同じであるならば、異教徒とキリスト教徒との間にいったいいかなる違いがあるというのか」と彼らは言う。それならば、いったいどのような仕方で魂は天へと立ち昇ろうか。キリストはなおもかしこで父の右に座しておられ、大天使のラッパを通した神の号令もいまだ聞かれておらず、主の到来がこの世に見出す者たちが、キリストにあって死んで最初によみがえる者たちとともに、彼を迎えるべく空中へ引き上げられることも、いまだ起こっていないというのに。

4

Nulli patet coelum, terra adhuc salva, ne dixerim clausa. Cum transactione enim mundi reserabuntur regna coelorum.

PL 2, 744A

地がなお無事であるうちは、天は誰にも開かれていない——閉ざされているとまでは言うまい。世界が過ぎ去るときにこそ、天の国々は開かれるのである。

5

Sed in aethere dormitio nostra, cum pueris Platonis; aut in aere, cum Ario; aut circa lunam, cum Endymionibus Stoicorum: «Imo, inquis, in paradiso, quo jam tunc et Patriarchae et Prophetae appendices Dominicae resurrectionis, ab inferis migraverint. » Et, quomodo Joanni in spiritu paradisi regio revelata, quae subjicitur altari, nullas alias animas apud se praeter martyrum ostendit?

PL 2, 744A

しかし、我々の眠りは天空にあるのか——プラトンの徒とともにそう言うべきか。あるいは大気の中にあるのか——アリウスとともにそう言うべきか。あるいは月のまわりにあるのか——ストア派のエンデュミオンたちとともにそう言うべきか。「いや、それどころか楽園にこそある。族長たちや預言者たちも、すでにそのとき主の復活に付き従う者として、陰府から移り去ったのだから」とお前は言う。しかし、ヨハネに霊のうちで啓示された楽園の地域——祭壇の下に置かれているとされるその場所——は、殉教者たち以外のいかなる魂も示していないではないか。

6

Quomodo Perpetua fortissima martyr, sub die passionis, in revelatione paradisi, solos illic commartyres suos vidit, nisi quia nullis romphaea paradisi janitrix cedit, nisi qui in Christo decesserint, non in Adam?

PL 2, 745A

勇猛なる殉教者ペルペトゥアが、受難の日、楽園の幻視のうちに、かしこで自らの共殉教者たちのみを見たのは、なぜであろうか。楽園の門番たる剣は、キリストにあって世を去った者にしか道を譲らず、アダムにあって世を去った者には道を譲らないからにほかならない。

7

Nova mors pro Deo, et extraordinaria pro Christo, alio et privato excipitur hospitio. Agnosce itaque differentiam ethnici et fidelis in morte.

PL 2, 745A

神のための新しい死、キリストのための並外れた死は、別の、しかも特別な宿りをもって迎えられる。それゆえ、死における異教徒と信徒との違いを知るがよい。

8

Si pro Deo occumbas, ut Paracletus monet, non in mollibus febribus et in lectulis, sed in martyriis, si crucem tuam tollas, et sequaris Dominum, ut ipse praecepit (Matt. X); tota paradisi clavus tuus sanguis est.

PL 2, 745A

もしお前が神のために死ぬならば——パラクレートスが勧めるとおり、柔らかな熱病の床の上でではなく殉教のうちに——、もしお前が自らの十字架を担い、主に従うならば、主ご自身が命じられたとおりに(マタイ10章)、お前の血こそが楽園の鍵のすべてなのである。

9

Habes etiam de Paradiso a nobis libellum, quo constituimus omnem animam apud inferos sequestrari in diem Domini.

PL 2, 745A

楽園については、我々による小著もある。そこで我々は、あらゆる魂が主の日まで陰府にとどめ置かれると定めている。

Caput LVI

第LVI章PL 2, 745B
1

Occurrit disceptatio, an etiam hoc ab excessu statim fiat, an quasdam animas aliqua ratio detineat hic interim, an etiam receptas liceat postea ab inferis ex arbitrio vel ex imperio interve nire: nec harum enim opinionum suasoriae desunt.

PL 2, 745B

ここで一つの論争が起こる。すなわち、これ〔陰府にとどめ置かれること〕は脱離した直後にただちに起こるのか、それとも何らかの理由によって、ある魂はその間ここ〔地上〕にとどめられるのか、それとも、いったん陰府に受け入れられた後でも、自らの意志によって、あるいは命令によって、後になって陰府から舞い戻ることが許されるのか、ということである。これらいずれの見解にも、それを説く論拠が欠けてはいない。

2

Creditum est, insepultos non ante ad inferos redigi, quam justa perceperint, secundum homericum Patroclum funus in somnis de Achille flagitantem, quod non alias adire portas inferum posset, arcentibus eum longe animabus sepultorum.

PL 2, 745B

葬られざる者は、しかるべき葬送の儀を受けるまでは陰府へと送られない、と信じられてきた。ホメロスの描くパトロクロスが、夢のうちにアキレウスに葬儀を求めたように——葬られた者たちの魂が彼を遠く押しとどめ、それより先は陰府の門に近づくことができなかったからである。

3

Novimus autem, praeter poetica jura, pietatis quoque homericae industriam. Tanto magis enim curam sepulturae collocavit, quanto etiam moram ejus injuriosam animabus incusavit; simul et ne quis defunctum domi detinens ipse amplius cum illo maceretur enormitate solatii dolore nutriti.

PL 2, 745B

しかし我々は、詩人の法にとどまらず、ホメロスの敬虔さの巧みさをも知っている。彼が葬送への配慮をこれほど重んじたのは、その遅れが魂にとって不正であると咎めたからにほかならない。それと同時に、誰も死者を家にとどめおくことで、悲しみによって育まれた慰めの度を越し、自らいっそう苦しめられることのないようにするためでもあった。

4

Ita querelas animae insepultae ad utrumque conficit; ut instantia funeris, et honor corporum servetur, et moeror adfectuum temperetur. Caeterum, quam vanum ut anima corporis justa sustineat, quasi aliquid ex illis ad inferos avehat?

PL 2, 745C

こうして彼は、葬られざる魂の訴えを二重の目的のために用いる。すなわち、葬儀を急がせることによって、肉体への敬意が保たれ、また情の悲嘆が和らげられるようにである。しかし、魂が肉体への葬送の儀を待たねばならないというのは、あたかもそこから何かを陰府へ持ち去るかのようであって、いかに空しいことであろうか。

5

Multo vanius, si injuria deputabitur animae cessatio sepulturae, quam pro gratia deberet amplecti. Utique enim tardius ad inferos abstrahi malet, quae nec mori voluit.

PL 2, 745C

さらにいっそう空しいのは、葬送の遅れを魂への不正と見なすことである。むしろそれは恩恵として受け入れられるべきであろう。なぜなら、死ぬことすら望まなかった魂であれば、なおのこと陰府へ引き立てられるのが遅くなることを望むはずだからである。

6

Amabit impium haeredem, per quem adhuc pascitur luce: aut si qua pro certo injuria est tardius sub terram detrudi, titulus autem injuriae cessatio est sepulturae, per quam iniquum eam injuria adfici, cui non imputabitur cessatio sepulturae, ad proximos scilicet pertinens.

PL 2, 746A

魂は、それによってなお光の恵みにあずかっていられるところの、不敬な相続人を愛するであろう。あるいは、地の下へ遅れて追いやられることが本当に不正であるとしても、その不正の名目は葬送の欠如にある。しかし、葬送の欠如という咎——それはもとより近親者に属することである——を負わされるいわれのない魂が、その不正によって害を被るというのは、理不尽なことである。

7

Aiunt et immatura morte praevenras eousque vagari isthic, donec reliquatio compleatur aetatum, quas tum pervixissent, si non intempestive obiissent.

PL 2, 746A

また、早すぎる死に先を越された魂は、もし時ならずして死ななかったならば生き延びていたはずの年月が満ちるまで、ここをさまよい続けると人々は言う。

8

Porro, aut constituta sunt tempora unicuique, et constituta praeripi posse non credam; aut si constituta sunt quidem, Dei tamen voluntate vel aliqua potestate mutilantur, frustra mutilantur, si jam impleti sustinent; aut si non sunt constituta, nulla erit reliquatio temporum non constitutorum.

PL 2, 746A

さらに言えば、各人に定められた時があるのであれば、私はその定められた時が奪い取られうるとは信じない。あるいは、もし時は定められているにもかかわらず、神の御旨によって、あるいは何らかの力によって断ち切られるのだとすれば、断ち切られたことは無益である——すでに満ちたものとして、なおその年月を待ち続けねばならないのであれば。あるいは、もし時が定められていないのであれば、定められていない時の残りなど存在しえないであろう。

9

Adhuc addam: ecce obiit (verbi gratia) infans sub uberum fontibus, puta nunc puer investis, puta vesticeps, qui tamen octoginta annos victurus fuisset: hos praereptos ut anima ejus hic post mortem transigat, quale est?

PL 2, 746B

さらに付け加えよう。たとえば、乳房の泉のもとで幼子が死んだとしよう。あるいはまだひげも生えぬ少年、あるいは成人の衣をまとったばかりの若者としよう。それでも彼は八十年を生きるはずであった、と。その奪われた年月を、死後にその魂がここで過ごすというのは、いったいどういうことであろうか。

10

Aetatem enim non potest capere sine corpore; quia per corpora operantur aetates. Nostri autem illud quoque recogitent, corpora eadem recepturas in resurrectione animas, in quibus decesserunt.

PL 2, 746B

なぜなら、魂は肉体なしに年齢を得ることができないからである。年齢というものは肉体を通して働くものだからである。しかし我々の同信の者たちは、次のことも思い起こすがよい。すなわち、復活において魂は、それが世を去ったときと同じ肉体を受け取るであろうということである。

11

Iidem ergo sperabuntur et corporum modi, et eaedem aetates quae corporum modos faciunt. Quo ergo pacto potest infantis anima hic transigere praerepta tempora, ut octogenaria resurgat in corpore mensis unius?

PL 2, 746B

したがって、肉体の様相も同じものが期待され、その肉体の様相をなす年齢もまた同じものが期待されるであろう。それならば、幼子の魂が、奪われた年月をここで過ごし、生後一月の肉体のうちに八十歳としてよみがえるということが、いったいどうしてありえようか。

12

Aut si hic necesse erit ea tempora impleri quae fuerant destinata, num et ordinem vitae quam sortita sunt tempora pariter cum illis hic destinatum, pariter hic anima decurret, ut et studeat ab infantia, pueritiae delegata; et militet ab adolescentia, juventae excitata; et censeat a juventa, senectae ponderata; et foenus exprimat et agrum urgeat, naviget, litiget, nubat, laboret, aegritudines obeat; et quaecumque illam cum temporibus manebant tristia ac laeta?

PL 2, 746B

あるいは、もしここで、定められていたはずの年月を満たすことが必要であるとするならば、その年月とともにくじで定められていた人生の秩序もまた、ここでともに定められていたものとして、魂は同じくここで経巡るのであろうか——すなわち、幼少期からは学びに励み、幼年期にゆだねられた者として。思春期からは軍務に就き、青年期へと奮い立てられた者として。青年期からは市民として登録され、老年へと重みを加えられていく者として。そして利息を取り立て、畑を切り盛りし、船に乗り、訴訟を起こし、嫁ぎ、労苦し、病を患う。時とともに魂を待ち受けていたはずの、悲しみと喜びのすべてをも。

13

Sed haec sine corpore quomodo transigentur? vita sine vita? Sed vacua erunt tempora, solo decursu adimplenda. Quid ergo prohibet apud inferos ea impleri, ubi perinde nullus est usus illorum?

PL 2, 747A

しかし、これらのことが肉体なしにどうして遂げられようか。命なき命であろうか。だが、そうした年月は空虚なものとなり、ただ経過することによってのみ満たされることになろう。それならば、陰府においてそれが満たされることを妨げるものが何かあろうか。そこでもまた同様に、それらは何の用にも立たないのだから。

14

Ita dicimus omnem animam, quaqua aetate decesserit, in ea stare ad eum diem, usque perfectum illud repromittitur ad angelicae plenitudinis mensuram temperatum.

PL 2, 747A

かくして我々は、あらゆる魂が、いかなる年齢で世を去ったにせよ、その年齢のままにかの日までとどまると言う。そのかの日にこそ、天使の充満の尺度に整えられた、あの完全な状態が約束されているのである。

15

Proinde nec extorres inferum habebuntur, quas vi ereptas arbitrantur, praecipue per atrocitates suppliciorum, crucis dico, et securis, et gladii, et ferae; nec isti porro exitus violenti, quos justitia decernit, violentiae vindex. «Et ideo, inquies, scelestae quaeque animae inferis exulant.» Alterum ergo constituas compello, aut bonos inferos, aut malos.

PL 2, 747A

したがって、暴力によって奪い取られたと考えられる魂も、陰府から追放された者と見なされることはない——とりわけ、十字架、斧、剣、猛獣といった刑罰の凄惨さによる場合であっても。しかも、暴力の復讐者である正義が定めるかの最期は、そもそも暴力によるものではない。「それゆえ、あらゆる罪深い魂は陰府から追われているのだ」とお前は言うであろう。そこで私はお前に、いずれか一方を定めるよう迫る。陰府とは善なる場所なのか、悪しき場所なのか、と。

16

Si malos placet, et jam praecipitari illuc animae pessimae debent. Si bonos, cur idem, animas immaturas, et innuptas, pro conditione aetatis puras et innocuas, interim dignas inferis non judicas?

PL 2, 747B

もし悪しき場所だと言うなら、最も悪しき魂こそがすでにかしこへ真っ逆さまに落とされてしかるべきである。もし善なる場所だと言うなら、なぜお前は同じように、早世した魂や未婚の魂——その年齢ゆえに清く無垢な魂——を、その間陰府にふさわしくないと判じるのか。

Caput LVII

第LVII章PL 2, 747B
1

Aut optimum est hic retineri, secundum aoros; aut pessimum, secundum biaeothanatos, ut ipsis jam vocabulis utar, quibus auctrix opinionum istarum magia sonat, Hostanes et Typhon, et Dardanus, et Damigeron, et Nectabis, et Berenice.

PL 2, 747B

あるいは、ここに留め置かれることは最善である——アオロイ(夭折者)によれば。あるいは最悪である——ビアイオタナトイ(非業の死を遂げた者)によれば。ここでは、これらの見解の創始者である魔術——ホスタネス、テュフォン、ダルダヌス、ダミゲロン、ネクタビス、ベレニケがそれである——が響かせている、まさにその語彙を用いることとしよう。

2

Publica jam literatura est, quae animas etiam justa aetate sopitas, etiam proba morte disjunctas, etiam prompta humatione dispunctas, evocaturam se ab inferum incolatu pollicetur. Quid ergo dicemus magiam? Quod omnes pene: fallaciam.

PL 2, 747B

今や、たとえ然るべき年齢で眠りについた魂、たとえ正当な死によって離別した魂、たとえ速やかな埋葬によって始末された魂であっても、陰府の住まいから呼び出すと約束する文書が公然と流布している。それでは我々は魔術を何と言おうか。ほとんど誰もが言うとおり、欺瞞であると。

3

Sed ratio fallaciae solos non fugit Christianos, qui spiritalia nequitiae, non quidem socia conscientia, sed inimica scientia novimus, nec invitatoria operatione, sed expugnatoria dominatione tractamus; multiformem luem mentis humanae, totius erroris artificem, salutis pariter animaeque vastatricem scientiam magiae, secundae scilicet idololatriae, in qua se daemones perinde mortuos fingunt, quemadmodum in illa deos.

PL 2, 747C

しかし、この欺瞞の理を見逃さないのは、我々キリスト教徒だけである。我々は悪の霊的なものどもを、これと結託する認識によってではなく、これに敵対する知識によって知っており、これを招き入れる働きかけによってではなく、これを打ち破る支配によって扱っているのである。それは人間の心を蝕む多形の疫病、あらゆる誤りを作り出す者、救いと魂とをひとしく荒廃させる魔術という知識であり、いわば第二の偶像礼拝であって、そこでは悪霊たちは、あの偶像礼拝において自らを神々に見せかけたのとまさに同じように、自らを死者に見せかけるのである。

4

Quidni? cum et dii mortui. Itaque invocantur quidem aori et biaeothanati, sub illo fidei argumento, quod credibile videatur eas potissimum animas ad vim et injuriam facere, quas per vim et saevus et immaturus finis extorsit, quasi ad vicem offensae.

PL 2, 748A

当然ではないか。神々もまた死んだ者なのだから。かくしてアオロイやビアイオタナトイが呼び出されるのは、こうした信の根拠に基づいてのことである。すなわち、暴力と残虐で早すぎる最期によって引きちぎられた魂こそが、まるで被った害への仕返しであるかのように、暴力と不正をなすのに最もふさわしいと信じられているのである。

5

Sed daemones operantur sub obtentu earum; et hi vel maxime, qui in ipsis tunc fuerunt cum adviverent, quique illas in hujusmodi impegerunt exitus.

PL 2, 748A

しかし実際に働いているのは悪霊たちであって、それらの魂に見せかけているにすぎない。しかも、とりわけそうするのは、その者たちがまだ生きていたときにその身のうちに宿っていた悪霊たち、そしてその者たちをそのような最期へと突き落とした当の悪霊たちである。

6

Nam, et suggessimus nullum pene hominem carere daemonio, et pluribus notum est daemoniorum quoque opera et immaturas et atroces effici mortes, quas incursibus deputant.

PL 2, 748A

実に我々はすでに示唆したとおり、悪霊に取り憑かれていない人間はほとんど存在しない。そして、早すぎる死や凄惨な死もまた、悪霊たちの働きによって引き起こされることが多くの人に知られている——人々はそれを悪霊の襲撃のせいにしているのである。

7

Hanc quoque fallaciam spiritus nequam sub personis defunctorum delitescentis, nisi fallor, etiam rebus probamus, cum in exorcismis interdum aliquem se ex parentibus hominem suis affirmat, interdum gladiatorem, vel bestiarium, sicut et alibi deum; nihil magis curans, quam hoc ipsum excludere quod praedicamus, ne facile credamus animas universas ad inferos redigi, ut et judicii et resurrectionis fidem turbet.

PL 2, 748A

死者の姿の下に身を潜める悪しき霊のこの欺瞞を、もし私に誤りがなければ、我々は事実によっても証明する。すなわち、悪魔祓いの折に、それはあるときは自らを親族のうちの誰かの霊であると主張し、あるときは剣闘士や闘獣士であると主張する。ちょうど他の場合には神であると主張するのと同じである。それが何よりも意を用いるのは、我々が説くこと、すなわちすべての魂が陰府へと送られるということを、我々が容易には信じないようにし、それによって裁きと復活への信仰を乱すこと、まさにその点を打ち消すことなのである。

8

Et tamen ille daemon postquam circumstantes circumvenire tentavit, instantia divinae gratiae victus, id quod in vero est, invitus confitetur.

PL 2, 748B

それでもなお、その悪霊は、周りに立つ者たちを欺こうと試みたのちには、神の恩寵の切迫した働きに打ち負かされ、心ならずも、真実にあることを告白するのである。

9

Sic et in illa alia specie magiae, quae jam quiescentes animas evellere ab inferis creditur et conspectui exhibere, non alia fallaciae vis est operatior.

PL 2, 748B

同様に、すでに憩っている魂を陰府から引き抜き、人の目の前に示すと信じられている、あの魔術の別の種類においても、これと異なる欺瞞の力が働いているわけではない。

10

Plane quia et phantasma praestatur, quia et corpus adfingitur; nec magnum illi exteriores oculos circumscribere, cui interiorem mentis aciem excaecare perfacile est.

PL 2, 748B

確かに、幻影が差し出され、肉体らしきものが作り上げられるからである。心の内なる眼を眩ませることがいともたやすい者にとって、外なる目を欺くことなど大したことではない。

11

Corpora denique videbantur Pharaoni et Aegyptiis magicarum virgarum dracones, sed Moysi veritas mendacium devoravit (Exod., VII). Multa utique et adversus Apostolos Simon dedit, et Elymas magi (Act., XIII); sed plaga caecitatis de praestigiis non fuit.

PL 2, 748C

実に、ファラオとエジプト人たちには魔術師の杖から生じた蛇が肉体を備えたものと見えた。しかしモーセの真理が、その偽りを呑み込んだのである(出エジプト7章)。使徒たちに逆らって、シモンも魔術師エリマも数々のことをなしたが(使徒13章)、盲目の一撃は幻惑によるものではなかった。

12

Quid novi aemulatio veritatis a spiritu immundo? Ecce hodie ejusdem Simonis haereticos tanta praesumptio artis extollit, ut etiam prophetarum animas ab inferis movere se spondeant.

PL 2, 749A

穢れた霊による真理への張り合いに、何の目新しさがあろうか。見よ、今日でも同じシモンの流れを汲む異端者たちを、これほどの技への思い込みが高慢にし、預言者たちの魂さえも陰府から動かすと請け合うほどである。

13

Et credo quia mendacio possunt; nec enim pythonico tunc spiritui minus licuit animam Samuelis effingere (I Reg., XXVIII), post Deum mortuos consulente Saule.

PL 2, 749A

そして私は思う、彼らは偽りによってそれができるのだと。実に、あのときも、ピュトンの霊がサムエルの魂を装うことは、それに劣らず許されていたのである(列王記上28章)。サウルが、神に伺いを立てたのちに死者に伺いを立てていたときのことである。

14

Absit alioquin ut animam cujuslibet sancti, nedum prophetae (II Cor., XI), a daemonio credamus extractam, edocti quod ipse Satanas (II Thess., II) transfiguretur in angelum lucis, nedum in hominem lucis (Matth., XXIV), etiam deum se adseveraturus in fine, signaque portentosiora editurus, ad evertendos, si fieri possit, electos.

PL 2, 749A

そもそも、いかなる聖徒の魂であれ、まして預言者の魂であれ(二コリント11章)、悪霊によって引き出されたなどとは、我々は断じて信じてはならない。サタン自身が光の天使に姿を変えるのだと教えられているのだから(二テサロニケ2章)。まして光の人間に変えることなど言うまでもなく(マタイ24章)、終わりには自らを神とさえ言い張り、できることならば選ばれた者たちを覆すために、いっそう驚くべき徴をも示すであろう。

15

Dubitavit, si forte, tunc prophetam se Dei asseverare, et utique Sauli, in quo jam ipse morabatur?

PL 2, 749A

あのとき、彼〔悪霊〕が、自らを神の預言者であると言い張ることを、もしやためらったであろうか。しかも相手はサウルであり、その者のうちにはすでに彼自身が宿っていたのに。

16

Ne putes alium fuisse qui phantasma administrabat, alium qui commendabat; sed eumdem spiritum, et in pseudoprophetide, et in apostata facile mentiri, quod fecerat credi, per quem Saulis thesaurus illic erat, ubi et cor ipsius, ubi scilicet Deus non erat.

PL 2, 749B

幻影を操っていた者と、それを信じ込ませていた者とが別であったなどと考えてはならない。同じ一つの霊が、偽預言女においても、背教者においても、たやすく偽りを語り、かつて信じさせていたことをそのまま繰り返したのである。そしてこの霊によってこそ、サウルの宝はそこに、すなわち彼自身の心のあるところにあったのであり、そこには神はおられなかったのである。

17

Et ideo per quem visurum se credidit, vidit; quia per quem vidit, et credidit. Si et de nocturnis imaginibus opponitur, saepe non frustra mortuos visos (nam et Nasammonas propria oracula apud parentum sepulchra mansitando captare, ut Heraclides scribit, vel Nymphodorus, vel Herodotus; et Celtas apud virorum fortium busta eadem de caussa abnoctare, ut Nicander affirmat), non magis mortuos vere patimur in somnis, quam vivos, sed eadem ratione mortuos qua et vivos, et omnia quae videntur.

PL 2, 749B

それゆえ、彼が見るであろうと信じたその同じ者によって、彼は実際に見たのである。なぜなら、彼が見たその同じ者によって、彼はまた信じたからである。夜の幻影についても反論が持ち出されるとしよう——死者がしばしば無意味にではなく見られてきたという反論である(実に、ナサモネス人は先祖の墓のもとに留まり続けることで、自分たち固有の神託を得るという。ヘラクレイデスもそう書いており、ニュムポドロスも、ヘロドトスもそう書いている。またケルト人は、勇者たちの塚のもとで同じ理由から夜を過ごすと、ニカンドロスは述べている)。しかし、我々が夢のうちに死者を見ると経験するのは、生者を見るのと変わりなく本当のことではない。死者を見るのも生者を見るのと同じ理由によるのであり、目に見えるものすべてについても同様である。

18

Non enim quia videntur, vera sunt, sed quia adimplentur. Fides somniorum de effectu, non de conspectu renuntiatur.

PL 2, 749C

なぜなら、見られるからといって真実であるのではなく、成就するからこそ真実なのである。夢の信頼性は、それが果たされることによって告げられるのであって、それが見られることによってではない。

19

Nulli autem animae omnino inferos patere, satis Dominus in argumento illo pauperis requiescentis, et divitis ingemiscentis, ex persona Abrahae sanxit (Luc., XVI), non posse inde relegari renuntiatorem dispositionis infernae; quod vel tunc licere potuisset, ut Moysi et Prophetis crederetur.

PL 2, 749C

しかし、いかなる魂にとっても陰府がまったく開かれていないことは、主が、憩う貧しき者と呻く富める者とのあの譬えのうちで、アブラハムという人格を通して十分に定めておられる(ルカ16章)。すなわち、陰府の配剤を告げ知らせる者が、そこから遣わされることはできないということである。もしそれが許され得たとすれば、それはモーセと預言者たちを信じさせるためであったろう。

20

Sed etsi quasdam revocavit in corpora Dei virtus, in documenta juris sui, non idcirco communicabitur fidei, et audaciae magorum, et fallaciae somniorum, et licentiae poetarum.

PL 2, 749C

しかし、たとえ神の力がいくつかの魂を肉体へと呼び戻したことがあったとしても、それは自らの権能の証しのためであって、だからといって、魔術師の大胆さや、夢の欺瞞や、詩人の放縦さと、その信を共有することにはならない。

21

Atquin in resurrectionis exemplis, cum Dei virtus, sive per Prophetas, sive per Christum, sive per Apostolos in corpora animas repraesentat, solida et contrectabili, et satiata veritate, praejudicatum est hanc esse formam veritatis, ut omnem mortuorum exhibitionem incorporalem praestigias judices.

PL 2, 750A

しかるに、復活の実例においては、神の力が——預言者たちを通してであれ、キリストを通してであれ、使徒たちを通してであれ——魂を肉体のうちに、確固たる、手で触れうる、満ち足りた真理をもって現すとき、これこそが真理の形であると先んじて定められている。したがって、肉体を伴わないあらゆる死者の顕現は、幻惑にすぎないとお前は判ずるべきである。

Caput LVIII

第LVIII章PL 2, 750A
1

«Omnes ergo animae penes inferos?» inquis. Velis ac nolis, et supplicia jam illic, et refrigeria. Habes pauperem et divitem. Et quia distuli nescio quid ad hanc partem, jam opportune in clausula reddam.

PL 2, 750A

「それでは、すべての魂は陰府のもとにあるのか」とお前は言う。お前が望もうと望むまいと、そこにはすでに刑罰も憩いもある。お前の手もとには、貧しき者と富める者という例があるではないか。そして私は何かをこの部分のために取っておいたが、いまや結びにおいてしかるべく返すこととしよう。

2

Cur enim non putes animam, et puniri, et foveri in infernis interim sub expectatione utriusque judicii, in quadam usurpatione et candida ejus? «Quia salvum debet esse, inquis, judicio divino negotium suum, sine ulla praelibatione sententiae.

PL 2, 750A

なぜお前は、魂が陰府において、その間、両方の裁きへの期待のもとで、罰されもし憩いも与えられもすると考えないのか——それは、いわばその裁きを先取りする、しかも公正な先取りなのである。「なぜなら」とお前は言う、「その事案は、神の裁きにおいて、判決の先取りを一切受けることなく、無傷のままであるべきだからだ。

3

Tum quia et carnis operienda est restitutio, ut consortis operarum atque mercedum.» Quid ergo fiet in tempore isto? dormiemus? Atenim animae nec in viventibus dormiunt: corporum enim est somnus, quorum et ipsa mors cum speculo suo somno.

PL 2, 750B

さらに、肉の回復もまた待たれなければならない。肉こそ、その働きと報いをともにする者だからである」と。それでは、この間、何が起こるのか。我々は眠るのか。しかし、生ける者たちの間でさえ、魂は眠らない。眠りとは肉体のものであり、死そのものもまた、その鏡である眠りとともに、肉体のものだからである。

4

Aut nihil vis agi illic, quo universa humanitas trahitur, quo spes omnis sequestratur? Delibari putas judicium, an incipi? praecipitari, an praeministrari?

PL 2, 750B

あるいは、あらゆる人類が引き寄せられ、あらゆる希望が委ねられる、かの場所において、何も行われないと言いたいのか。裁きが、味見されているだけだと思うのか、それとも始まっていると思うのか。性急に下されていると思うのか、それとも前もって備えられていると思うのか。

5

Jam vero, quam iniquissimum etiam apud inferos, si et nocentibus adhuc illic bene est, et innocentibus nondum? Quid? ampliationem vis esse post mortem, confusa spe et incerta exspectatione ludentem, an vitae recensum jam et ordinationem judicii inhorrentem?

PL 2, 750B

さらに言えば、陰府においてすらも、もし罪ある者たちにはすでにそこで安らかであり、無垢な者たちにはいまだそうでないとすれば、これほど不正なことがあろうか。どうであろうか。お前は、死後に、混乱した希望と不確かな期待とで人をもてあそぶような延期があると言いたいのか。それとも、すでに生涯の取り調べが行われ、裁きの秩序づけが慄然とさせながら進んでいると言いたいのか。

6

Semper autem exspectat anima corpus, ut doleat, aut gaudeat? Nonne et de suo sufficit sibi ad utrumque titulum passionis?

PL 2, 750C

しかし、魂は苦しむにも喜ぶにも、常に肉体を待たねばならないのであろうか。魂はそれ自身によって、情のいずれの名目に対しても、自らに十分ではないのか。

7

Quotiens, illaeso corpore, anima sola torquetur bile, ira, taedio, plerumque nec sibi noto! quotiens item corpore adflicto furtivum sibi anima gaudium exquirit, et a corporis importuna tunc societate secedit!

PL 2, 750C

肉体が傷つけられていないのに、魂だけが憤り、怒り、倦みによって苛まれることが、しかもしばしば魂自身にすらその理由が知られないままに、いかに多いことか。同じく、肉体が痛めつけられているのに、魂がひそかな喜びを自らのために求め、そのとき煩わしい肉体との交わりから離れ去ることが、いかに多いことか。

8

Mentior, si non de ipsis cruciatibus corporis et gloriari et gaudere sola consuevit. Respice ad Mutii animam, cum dexteram suam ignibus solvit. Respice ad Zenonis, cum illam Dionysii tormenta praetereunt.

PL 2, 750C

もし魂が、肉体そのものの責め苦のうちにあってさえ誇り、独りで喜ぶことを常としないというなら、私は嘘をついていることになる。ムキウスの魂を見よ、彼が自らの右手を火に委ねたときのことを。ゼノンの魂を見よ、ディオニュシオスの拷問が彼のもとを過ぎ去っていったときのことを。

9

Morsus ferarum ornamenta sunt juventutis, ut in Cyro ursi cicatrices. Adeo novit et apud inferos anima et dolere et gaudere sine carne; quia et in carne illaesa si velit dolet, et laesa si velit gaudet.

PL 2, 751A

猛獣の噛み傷は若さの飾りとなる。キュロスにおける熊の傷跡がそうであったように。かくして魂は、陰府にあってさえ、肉なしに苦しむことも喜ぶことも知っているのである。肉が傷つけられていなくても、望むならば苦しみ、傷つけられていても、望むならば喜ぶのだから。

10

Hoc si ex arbitrio suo in vita, quanto magis ex judicio Dei post mortem! Sed nec omnia opera cum carnis ministerio anima partitur; nam et solos cogitatus et nudas voluntates censura divina persequitur (Matth., V): Qui viderit ad concupiscendum, jam adulteravit in corde.

PL 2, 751A

もしこのことが、生きているうちに魂自らの意志によって起こるのであれば、まして死後に神の裁きによって起これば、なおのことそうであろう。しかも魂は、あらゆる働きを肉の奉仕とともに分かち合うわけでもない。神に由来する譴責の権能は、ただの思いと、剥き出しの意志だけをも追及するのである(マタイ5章)。「欲情をもって見つめた者は、すでに心のうちで姦通したのである」と。

11

Ergo propter hoc congruentissimum est animam, licet non exspectata carne, puniri, quod non sociata carne commisit. Sic et ob cogitatus pios et benevolos, in quibus carne non eguit, sine carne recreabitur.

PL 2, 751A

それゆえ、これに基づけば、魂が肉を待つことなく、肉と結ばれずに犯したことについて罰せられるのは、まことにふさわしいことである。同様に、敬虔で善意ある思いのゆえに——それには肉を必要としなかった——魂は肉なしに生気を取り戻すであろう。

12

Quid nunc, si et in carnalibus prior est, quae concipit, quae disponit, quae mandat, quae impellit? Et, si quando invita, prior tamen tractat, quod per corpus actura est. Nunquam denique conscientia posterior erit facto.

PL 2, 751B

さて、肉に関わる事柄においてすら、思い描き、取り計らい、命じ、駆り立てるのが魂の方が先であるとすれば、どうであろうか。そして、たとえ魂が不本意であるときでさえ、肉体を通して行おうとすることを、先に手がけるのは魂の方である。結局のところ、良心が行いに後れをとることは決してないのである。

13

Ita huic quoque ordini competit, eam priorem pensare mercedes, cui priori debeantur. In summa, cum carcerem illum, quem Evangelium demonstrat, inferos intelligamus, et novissimum quadrantem modicum quodque delictum mora resurrectionis illic luendum interpretemur; nemo dubitabit animam aliquid pensare penes inferos, salva resurrectionis plenitudine per carnem quoque.

PL 2, 752A

かくして、この秩序にも、報いを先に受け取るべき者に、その報いが先に量り与えられることがふさわしいのである。要するに、福音が示すあの牢獄を我々が陰府であると解し、そして最後の一クァドランスとは、復活が遅れる間にそこで償われるべきささやかな一つ一つの罪であると解するならば、誰も、魂が陰府のもとで何らかのものを量り受けることを疑わないであろう。ただし肉を通しての復活の完全性も、無傷のまま保たれるのである。

14

Hoc etiam Paracletus frequentissime commendavit, si quis sermones ejus ex agnitione promissorum charismatum admiserit. Ad omnem, ut arbitror, humanam super anima opinionem, ex doctrina fidei congressi, justae dumtaxat ac necessariae curiositati satisfecimus. Enormi autem et otiosae tantum deerit discere, quantum libuerit inquirere.

PL 2, 752A

このこともまた、パラクレートスがきわめて頻繁に説き勧めたことである——もし人が、約束されたカリスマを認めることを通して、その言葉を受け入れるならばの話だが。私が思うに、魂についてのあらゆる人間的な見解に対して、信仰の教えから出て取り組み、我々は正当かつ必要な好奇心にのみ応えたのである。しかし、度を越し怠惰な好奇心には、望むだけ問いを重ねれば重ねるほど、それに応じて知ることが欠けていくであろう。