Caput I
第I章PL 2, 538BValentiniani, frequentissimum plane collegium inter haereticos, quia plurimum ex apostatis veritatis, et ad fabulas facile est, et disciplina non terretur, nihil magis curant, quam occultare, quod praedicant: si tamen praedicant, qui occultant.
PL 2, 538Bウァレンティヌス派は、異端者たちのうちでも実に最も人数の多い徒党である。真理からの背教者が大半を占めるので、作り話に走るのはたやすく、規律にも怯まない。彼らが何よりも意を用いるのは、宣べ伝えていることを隠すことである。もっとも、隠す者たちがそもそも宣べ伝えていると言えるならばの話だが。
Custodiae officium, conscientiae officium est. Confusio praedicatur, dum religio adseveratur. Nam et illa Eleusinia (haeresis et ipsa (c) atticae superstitionis) quod tacent, pudor est. Idcirco et aditum prius cruciant.
PL 2, 539A秘密を守る務めは良心の務めである。宗教であると言い張りながら、宣べ伝えられているのは混迷にすぎない。かのエレウシスの密儀にしても——これ自体アッティカ的迷信の一異端である——彼らが黙して語らぬのは恥ゆえである。だからこそ、まず入信の道のりを責め苦とするのである。
Diutius initiant, quam consignant, cum et ante portas quinquennium instituunt; ut opinionem suspendio cognitionis aedificent: atque ita tantam majestatem exhibere videantur, quantam praestruxerunt cupiditatem.
PL 2, 540A彼らは証印を押すよりもはるかに長く入信させる。門前ですら五年の期間を定めるほどである。かくして知ることを引き延ばすことで期待を築き上げ、あらかじめ煽り立てた欲求と等しいだけの威厳を示しているように見せかけるのである。
Sequitur jam silentii officium; adtente custoditur quod tarde invenitur. Caeterum tota in adytis divinitas, tot siparia portarum, totum signaculum linguae, simulacrum membri virilis revelatur.
PL 2, 541A続いて沈黙の務めが来る。遅ればせに見出されるものほど、注意深く守られるのである。しかし結局のところ、聖所の奥のあの神性のすべても、幾重もの扉の垂れ幕も、舌にかけられたあらゆる封印も、明かしてみれば男根の像にすぎない。
Sed naturae venerandum nomen allegorica dispositio praetendens, patrocinio coactae figurae sacrilegium obscurat, et convicium falsi simulacris excusat.
PL 2, 542Aだが、自然の尊ぶべき名を掲げる寓意的な仕立ては、強引な比喩を後ろ盾として冒瀆を覆い隠し、虚偽への非難を像でもって言い逃れさせる。
Proinde quos nunc destinamus haereticos, sanctis nominibus et titulis et argumentis verae religionis, vanissima atque turpissima figmenta configurantes, facili caritati, ex divinae copiae occasione, quia de multis multa succedere est: Eleusinia Valentiniana fecerunt lenocinia, sancta silentio magno, sola taciturnitate coelestia.
PL 2, 543Aかくして、我々がいま異端者として名指す者どもは、真の宗教の聖なる名と称号と論拠とをもって、この上なく空しく、この上なく恥ずべきこしらえ物を形作り、御しやすい情愛につけこみ、神的な豊かさを口実にして——多くのものからは多くのものが生まれ出るものだから——ウァレンティヌス派のエレウシスの密儀めいた客引きを仕立て上げた。大いなる沈黙でもって聖なるものとし、ただ黙してあることのみによって天上のものとするのである。
Si bona fide quaeras, concreto vultu, suspenso supercilio, Altum est, aiunt. Si subtiliter tentes, per ambiguitates bilingues communem fidem adfirmant. Si scire te subostendas, negant quidquid agnoscunt.
PL 2, 543Aもし率直な気持ちで尋ねれば、顔をこわばらせ、眉をつり上げて、『それは深遠なのだ』と彼らは言う。巧みに探りを入れれば、二枚舌の曖昧さで、我々と共通の信仰を言い立てる。お前が知っている素振りを見せれば、彼らは自分の認めていることを何であれ否定する。
Si cominus, certes tuam simplicitatem sua caede dispergunt: Ne discipulis quidem propriis ante committunt, quam suos fecerint. Habent artificium, quo prius persuadeant quam edoceant. Veritas autem docendo persuadet, non suadendo docet.
PL 2, 543Aもし間近から挑めば、お前の素朴さを己が斬り捨てでもって蹴散らす。自分の弟子にすら、完全に自分の側にしてしまうまでは打ち明けない。彼らには、教える前にまず説き伏せる技巧がある。だが真理は教えることによって説き伏せるのであり、説き伏せることによって教えるのではない。
Caput II
第II章PL 2, 543BIdeoque simplices notamur apud illos, ut hoc tantum, non etiam sapientes: quasi statim deficere cogatur a simplicitate sapientia, Domino utramque jungente: Estote prudentes ut serpentes, et simplices ut columbae (Matth., X, 10).
PL 2, 543Bそれゆえ我々は彼らのもとで『素朴な者たち』の烙印を押される——それだけであって、賢い者だとはされない。あたかも、賢さは素朴さから直ちに失われざるを得ないかのようだが、主はこの両者を結び合わせておられる。「蛇のように用心深く、鳩のように素朴であれ」(マタイ10:10)。
Aut si nos propterea insipientes, quia simplices; num ergo et illi propterea non simplices, quia sapientes? Nocentissimi autem qui non simplices, sicut stultissimi qui non sapientes.
PL 2, 544Aもし我々が素朴であるがゆえに愚かだというなら、彼らもまた賢いがゆえに素朴でないことになるのではないか。だが素朴でない者どもこそ最も害をなす者であり、ちょうど賢くない者どもが最も愚かな者であるのと同じである。
Et tamen malim in eam partem meliori sumi vitio, si forte praestat minus sapere quam pejus, errare quam fallere. Porro, facies Dei spectat in simplicitate quaerentes (Sap. I), ut docet ipsa Sophia, non quidem Valentini, sed Salomonis.
PL 2, 544Aそれでもなお、私はその点でよりましな欠点をこうむる方を選びたい——悪しく知るよりも少なく知る方が、欺くよりも過つ方が、まさるとすればの話であるが。しかも、神の御顔は素朴さをもって求める者たちを見つめる(知恵の書1)。これはソフィア自身が教えるところである——ウァレンティヌスのソフィアではなく、ソロモンのソフィアが。
Deinde infantes testimonium Christi sanguine litaverunt. Pueros vocem qui crucem clamant? nec pueri erant, nec infantes, id est, simplices non erant.
PL 2, 544A続いて、幼子らは自らの血をもってキリストの証しを捧げた。十字架を叫び求める者たちを『少年』と呼べようか。彼らは少年でもなく、幼子でもなかった——すなわち、素朴な者たちではなかったのである。
Repuerascere nos et Apostolus jubet secundum Deum (I Cor., XIV, 20), ut malitia infantes per simplicitatem ita demum sapientes sensibus; simul dedi in sapientiae ordinem de simplicitate manantis.
PL 2, 544A使徒もまた、神にかなうかたちで我々が再び幼子となるよう命じている(一コリント14:20)。それは、悪意においては幼子でありながら、素朴さを通してこそついには思慮において賢くなるためである。使徒は同時に、素朴さから流れ出る賢さという順序を示したのである。
In summa Christum columba demonstrare solita est, serpens vero tentare. Illa et a primordio divinae pacis praeco; ille a primordio divinae imaginis praedo.
PL 2, 544Bつまるところ、鳩はキリストを示し表す慣わしであり、蛇はキリストを試みる慣わしである。前者は初めから神の平和の使者であり、後者は初めから神の似姿の略奪者である。
Ita facilius simplicitas sola Deum, et agnoscere poterit, et ostendere; prudentia sola concutere potius et prodere.
PL 2, 544Bかくして、素朴さのみがより容易に神を認め、また示すことができる。抜け目なさのみが、むしろ神を揺るがし、裏切るのである。
Caput III
第III章PL 2, 545AAbscondat itaque se serpens quantum potest, totamque prudentiam in latebrarum ambagibus torqueat, alte habitet, in caeca detrudatur, per anfractus seriem suam evolvat, tortuose procedat, nec semel totus, lucifuga bestia.
PL 2, 545Aされば蛇は、できる限り身を隠すがよい。隠れ家の迂路のうちにその抜け目なさのすべてをよじらせるがよい。深く住まい、盲いた奥へと押し込められ、曲がりくねった道筋を通ってその連なりを解きほぐし、うねりながら進むがよい——一度に全身を現すことはせず、光を避けるあの獣として。
Nostrae columbae etiam domus simplex, in editis semper et apertis et ad lucem. Amat figura Spiritus Sancti Orientem , Christi figuram.
PL 2, 545Aこれに対し我々の鳩の住まいは素朴であり、常に高く開けた場所、光へ向かう場所にある。聖なる霊の姿は東を愛する——これはキリストの姿である。
Nihil veritas erubescit, nisi solummodo abscondi: quia nec pudebit illum aures ei dedere, eum Deum recognoscere, quem jam illi natura commisit, quem quotidie in operibus omnibus sentit, hoc solo minus notum, quod unicum non putavit, quod in numero nominavit, quod in aliis adoravit.
PL 2, 545A真理は何ものをも恥じない。ただ隠されることだけを恥じる。なぜなら、人は真理に耳を貸すことも、自然がすでに彼に委ねておいたその神を認めることも、恥じはしないからである——その神を彼は日々あらゆる業のうちに感じ取っているのだが、ただ一つ、これを唯一のものと思わず、数のうちに数え、他の神々のうちに崇めたという、その一点においてのみ、あまり知られていないのである。
Alioquin a turba eorum et aliam frequentiam suadere, a domestico principatu ad incognitum transmovere, a manifesto ad occultum retorquere, de limine fidem offendere est.
PL 2, 545Bさもなくば、彼ら〔神々〕の群れから別の群れへと誘い込み、身近な主権から見知らぬものへと移し、明らかなものから隠されたものへと引き戻すことは、信仰をその戸口からして損なうことになる。
Jam si et in totam fabulam initietur, nonne tale aliquid dabitur te in infantia inter somni difficultates a nutricula audisse, Lamiae turres, et pectines solis?
PL 2, 545Bさて、この作り話のすべてに入信させられるとなれば、それはお前が幼い頃、寝苦しい夜に乳母から聞かされた話——ラミアの塔だの、太陽の櫛だの——と似たようなものではないか。
Sed qui ex alia conscientia venerit fidei, si statim inveniat tot nomina Aeonum, tot conjugia, tot genimina, tot exitus, tot eventus, felicitates, infelicitates, dispersae atque concisae divinitatis, dubitabitne ibidem pronuntiare has esse fabulas et genealogias indeterminatas, quas Apostoli spiritus, bis jam tunc pullulantibus seminibus haereticis, damnare praevenit?
PL 2, 545Bしかし別の信仰の自覚から来た者が、アイオーンのかくも多くの名、かくも多くの婚姻、かくも多くの産み子、かくも多くの退去、かくも多くの成り行き、散らされ切り刻まれた神性の幸不幸を、いきなり目にしたなら、これこそが作り話であり際限なき系図であると、その場で言い切ることをためらうだろうか。使徒の霊は、すでにその当時、異端の種が二度にわたって芽吹きつつあるのを見て、これを断罪することを先取りしていたのである。
Merito itaque non simplices, merito tantummodo prudentes, qui talia neque facile producunt, neque exerte defendunt, sed nec omnes quos edocent, perdocent; utique astute, ut pudenda: caeterum inhumane, si honesta. Et tamen simplices nos, omnia scimus.
PL 2, 545Bそれゆえ当然にも彼らは素朴な者ではなく、当然にもただ抜け目ない者にすぎない。このようなことを容易には持ち出さず、あからさまには弁護せず、教える相手のすべてに完全には教え尽くさない者たちである。恥ずべきことなのだから、当然、狡猾なやり口ではある。しかしもし立派なことであるなら、それは非情というものである。
Denique hunc primum cuneum congressionis armavimus, detectorem et designatorem totius conscientiae illorum, primamque hanc victoriam auspicamur: quia quod tanto impendio absconditur, etiam solummodo demonstrare, destruere est.
PL 2, 546Aかくして我々は、この会戦の第一の楔を武装させた。それは彼らの秘めた認識の全体をあばき出し、指し示すものであり、我々はこれを最初の勝利の吉兆として掲げる。かくも大きな代償をかけて隠されているものは、ただそれを示して見せるだけで、すでに破壊されたことになるからである。
Caput IV
第IV章PL 2, 546ANovimus, inquam, optime originem quoque ipsorum, et scimus, cur Valentinianos appellemus, licet non esse videantur. Abscesserunt enim a conditore, sed minime origo deletur; et si forte mutantur, testatio est ipsa mutatio.
PL 2, 546A私は言う、我々は彼らの由来もまたよく知っており、なぜ彼らをウァレンティヌス派と呼ぶのかも知っている——たとえ彼らがそう見えなくなっていようとも。彼らはその創始者から離れ去ったが、由来そのものが消し去られることは決してない。たとえ彼らが姿を変えたとしても、その変化自体が証しとなるのである。
Speraverat episcopatum Valentinus, quia et ingenio poterat et eloquio. Sed alium ex martyrii praerogativa loci potitum indignatus, de Ecclesia authenticae regulae abrupit, ut solent animi pro prioratu exciti praesumptione ultionis accendi, ad expugnandam conversus veritatem: et cujusdam veteris opinionis semen nactus, Colarbaso viam deliniavit.
PL 2, 546Bウァレンティヌスは司教職を望んでいた。才知においても弁舌においてもそれをなし得たからである。しかし、殉教という特権によってその地位を得た別の者があったことに憤り、真正の規範に立つ教会から離れ去った。首位を求めて奮い立った心が、報復への思い込みによって燃え上がるのが常であるように、彼は真理を攻め崩す方へと転じたのである。そしてある古い意見の種を手にして、コラルバソスのために道を敷いた。
Eam postmodum Ptolomaeus instravit, nominibus et numeris Aeonum distinctis in personales substantias, sed extra Deum determinatas, quas Valentinus in ipsa summa divinitatis, ut sensus, et adfectus et motus incluserat.
PL 2, 546Bその道をのちにプトレマイオスが敷き均し、アイオーンの名と数を、位格としての実体へと区分けした。ただしそれは神の外に定められたものであり、ウァレンティヌスがまさに神性の総体そのもののうちに——感覚、情動、運動として——包み込んでいたものであった。
Deduxit et Heracleon inde tramites quosdam, et Secundus, et magus Marcus. Multum circa imagines Legis Theotimus operatus est. Ita nusquam jam Valentinus; et tamen Valentiniani, qui per Valentinum.
PL 2, 546Bそこからさらに、ヘラクレオンもまたいくつかの脇道を引き出し、セクンドゥスも、魔術師マルクスもそうした。テオティモスは律法の模像をめぐって多くの労を費やした。かくしてウァレンティヌスはもはやどこにも見当たらない。それでもなお、彼らはウァレンティヌス派である——ウァレンティヌスを介して存在する者たちだからである。
Solus ad hodiernum Antiochiae Axionicus memoriam Valentini integra custodia regularum ejus consolatur: Alioquin tantum se huic haeresi suadere permissum est, quantum lupae foeminae formam quotidie supparare solemne est.
PL 2, 547Aアンティオキアのアクシオニコスだけが今日に至るまで、ウァレンティヌスの規範を損なわず保つことで、その記憶を慰めている。それ以外の点では、この異端が自らを売り込むにあたって許されている自由は、牝狼〔娼婦〕が日ごと女の身なりを装い替えるのが常であるのと同じだけある。
Quidni? cum spiritale illud semen suum sic in unoquoque recenseant. Si aliquid novi adstruxerint, revelationem statim appellant praesumptionem, et charisma ingenium; nec unitatem, sed diversitatem.
PL 2, 547A当然ではないか。彼らはあの霊的な種を、各人のうちにそのように数え上げているのだから。何か新しいことを付け加えれば、彼らはその思い込みを直ちに『啓示』と呼び、その才知を『賜物』と呼ぶ。一体性ではなく、多様性こそが彼らのものである。
Ideoque prospicimus, seposita illa solemni dissimulatione sua, plerosque dividi quibusdam articulis, etiam bona fide dicturos; Hoc ita non est; et, Hoc aliter accipio; et, Hoc non agnosco. Varietate enim innovatur regularum facies; habet etiam colores ignorantiarum.
PL 2, 547Aそれゆえ我々は見て取っている——彼らのいつもの見せかけの取り繕いを脇へ置けば、大半の者がある種の論点をめぐって分かれており、誠実な気持ちからであっても、こう言うであろうことを。『これはそうではない』、『私はこれを別様に受け取る』、『私はこれを認めない』と。多様性によって規範の相貌は絶えず改められ、そこには無知のさまざまな色合いさえある。
Caput V
第V章PL 2, 548AMihi autem cum archetypis erit limes principalium magistrorum, non cum affectatis ducibus passivorum discipulorum.
PL 2, 548Aだが私にとっての境界線は、原型たる者ども、すなわち主だった教師たちとの間に引かれるのであって、気取った、有象無象の弟子たちの指導者どもとの間にではない。
Nec undique dicemur ipsi nobis finxisse materias, quas tot jam viri sanctitate et praestantia insignes, nec solum nostri antecessores, sed ipsorum haeresiarcharum contemporales, instructissimis voluminibus, et prodiderunt, et retuderunt: ut Justinus philosophus et martyr, ut Miltiades Ecclesiarum sophista, ut Irenaeus omnium doctrinarum curiosissimus explorator, ut Proculus noster, virginis senectae, et christianae eloquentiae dignitas: quos in omni opere fidei, quemadmodum in isto, optaverim assequi.
PL 2, 548Aまた我々について、材料を自分たちでこしらえたなどとどこからも言われることはないであろう。すでにこれほど多くの、聖性と卓越とにおいて名高い人々が——我々の先達だけでなく、かの異端の巨頭たち自身と同時代であった人々もまた——この上なく学識豊かな書物のうちに、これを世に示し、また打ち破ってきたのである。哲学者にして殉教者ユスティノス、諸教会の弁論家ミルティアデス、あらゆる教説の最も好奇心旺盛な探索者エイレナイオス、そして我々のプロクルス——童貞のままの老年とキリスト教的雄弁の誉れである。この人々に、信仰のあらゆる働きにおいて、この著作におけると同様に、私は及びたいと願う。
Aut si in totum haereses non sunt, ut qui eas pellunt, finxisse credantur, mentietur Apostolus praedicator illarum (I Cor., II, 19). Porro si sunt, non aliae erunt quam quae retractantur. Nemo tam otiosus fertur stylo, ut materias habens, fingat.
PL 2, 549Aあるいは、もし異端というものがそもそも存在せず、それを追い払う者たちが自らこしらえたと信じられるべきだとすれば、それらを予告した使徒が嘘をついたことになろう(一コリント2:19)。しかも、もし異端が存在するのであれば、それはここで取り上げられているもの以外の何ものでもないだろう。材料を手にしていながら、それをこしらえるほど暇な物書きなど誰もいない。
Caput VI
第VI章PL 2, 549AIgitur hoc libello, quo demonstrationem solum promittimus illius arcani, ne quem ex nominibus tam peregrinis, et coactis, et compactis, et ambiguis, caligo suffundat, quomodo eis usuri simus, prius demandabo.
PL 2, 549Aさて、この小著において我々が約束するのは、かの秘められた体系をただ示して見せることのみであるが、かくも異様で、こじつけられ、寄せ集められ、あいまいな名前ゆえに、誰かの目に霧がかかることのないよう、これらの名をどのように用いるつもりであるかを、まず申し述べておこう。
Quorumdam enim de graeco interpretatio non occurrit ad expeditam proinde nominis formam, quorumdam nec de sexu genera conveniunt, quorumdam usitatior in graeco notitia est.
PL 2, 549Aというのも、あるものについてはギリシア語からの翻訳が、そのまま便利な名の形にすぐには行き着かず、あるものについては文法上の性が自然の性と一致せず、あるものについてはギリシア語のままの方がより通用しているからである。
Itaque plurimum graeca ponemus; significantiae per paginarum limites aderunt, nec latinis quidem deerunt graeca, sed in lineis desuper notabuntur, ut signum hoc sit personalium nominum, propter ambiguitates eorum quae cum alia significatione communicant.
PL 2, 549Bそこで我々は、多くをギリシア語のままで置くことにする。その意味は各頁の欄外に添えられるであろう。ラテン語の名にもギリシア語が欠けることはなく、上の行に書き添えられる。これは、他の意味と紛らわしい語との曖昧さを避けるため、固有名詞であることを示す印とするためである。
Quamquam autem distulerim congressionem, solam interim professus narrationem, sicubi tamen indignitas meruerit suggillari, non erit delibatione transpunctoria expugnatio . Congressionis lusionem deputa, Lector, ante pugnam. Ostendam, sed non imprimam vulnera.
PL 2, 549Bもっとも、私は本格的な論戦を後回しにし、さしあたりはただ物語ることのみを引き受けているが、それでも、その恥ずべきさまが辱めを受けるに値する箇所があれば、その打ち崩しはかすめる程度の一撃には終わらないであろう。読者よ、これを本戦の前の小手調べの手合わせと心得よ。私は傷を見せはするが、まだ刻み込みはしない。
Si et ridebitur alicubi, materiis ipsis satisfiet: multa sunt sic indigna revinci, ne gravitate adorentur. Vanitati proprie festivitas cedit. Congruit et veritati ridere, quia laetans; de aemulis suis ludere, quia secura est.
PL 2, 550Aもし所々で笑いが起きるとしても、それは題材そのものにふさわしい報いとなろう。多くのものはこれほど値打ちがなく、重々しく崇め立てられることのないよう、こうして論破されるにふさわしいのである。戯れの快活さは、まさに空しいものにこそふさわしい。真理が笑うこともまた似つかわしい。喜びに満ちているからである。おのれに張り合う者たちをからかうこともまた似つかわしい。安んじているからである。
Curandum plane ne risus ejus rideatur, si fuerit indignus. Caeterum ubicumque dignus risus, officium est. Denique hoc modo incipiam.
PL 2, 550Aただし、その笑いが不当なものであれば、その笑い自体が笑われることのないよう、確かに気を配らねばならない。しかし笑いがふさわしい場合には、それは務めである。さればこのようにして始めることとしよう。
Caput VII
第VII章PL 2, 550APrimus omnium Ennius poeta romanus, Coenacula maxima coeli simpliciter pronuntiavit, de lati situs nomine, vel quia Jovem illic epulantem legerat apud Homerum.
PL 2, 550A何よりもまずローマの詩人エンニウスが、天の最も大いなる食堂の間をあっさりと言い表した。その広々とした位置の名にちなむものか、あるいはホメロスのもとでユピテルがそこで宴を催していたと読んだためであろう。
Sed haeretici quantas supernitates supernitatum, et quantas sublimitates sublimitatum in habitaculum dei sui cujusque suspenderint, extulerint, expanderint, mirum est.
PL 2, 550Aだが異端者たちが、おのおのの神の住まいのために、いかばかりの高みの高みを、いかばかりの至高の至高を吊り上げ、そびえ立たせ、押し広げてきたことか、驚くべきものがある。
Etiam creatori nostro Enniana coenacula in aedicularum disposita sunt forma, aliis atque aliis pergulis superstructis, et unicuique deo per totidem scalas distributis, quot haereses fuerint. Meritorium factus est mundus.
PL 2, 550B我々の創造者のためにさえ、あのエンニウス風の食堂の間が祠の形に配置され、あちらにもこちらにも桟敷が積み上げられ、異端の数だけの階段によって、それぞれの神へと割り当てられている。世界は貸間になったのである。
Insulam Feliculam credas tanta tabulata coelorum; nescio ubi. Illic enim Valentinianorum Deus ad summas tegulas habitat.
PL 2, 550B天の階層のかくも多いことに、お前はそれをインスラ・フェリクラだと思うことだろう——どこにあるのやら知れたものではない。ウァレンティヌス派の神は、そこの、まさに屋根瓦のところに住んでいるのだから。
Hunc substantialiter quidem AIWNA TELEION appellant, personaliter vero PROARCHN et THN ARCHN, etiam Bython; quod in sublimibus habitanti minime congruebat.
PL 2, 550Bこの者を、実体としては『アイオーナ・テレイオン』(完全なるアイオーン)と呼び、位格としては『プロアルケーン』(先の始原)や『テーン・アルケーン』(かの始原)、さらには『ビュトス』(深み、の意)とも呼ぶ。高みに住まう者には、この名はおよそふさわしくなかった。
Innatum, immensum, infinitum, invisibilem, aeternumque definiunt: quasi statim probent esse, si talem definiant qualem scimus esse debere, ut sic et ante omnia fuisse dicatur.
PL 2, 551A彼らは彼を、生まれざる者、量り尽くせぬ者、無限なる者、見えざる者、永遠なる者と定義する——あたかも、そうあるべきだと我々が知るとおりに定義しさえすれば、直ちにその存在を証明したかのように。かくして、万物に先立って存在していたと言われることになる。
Sed ut sit expostulo: nec aliud magis in hujusmodi denoto, quam quod post omnia inveniuntur, qui ante omnia fuisse dicuntur, et quidem non sua.
PL 2, 551Aだが私は、彼が実際に存在することを要求する。そしてこの種のことにおいて私が何よりも指摘するのは、万物に先立って存在していたと言われる者たちが、実は万物の後に見出される、しかもその万物は彼ら自身のものですらない、ということである。
Sit itaque Bythos iste infinitis retro aevis in maxima et altissima quiete, in otio plurimo, placidae et, ut ita dixerim, stupentis divinitatis, qualem jussit Epicurus.
PL 2, 551Aされば、このビュトスは、無限に遡る永劫の昔から、この上なく深い静止のうちに、この上ない閑暇のうちに、穏やかな、いわば茫然自失した神性のうちにあるがよい——エピクロスが定めたとおりのものとして。
Et tamen quem solum volunt, dant ei secundam in ipso et cum ipso personam, Ennoean, quam et Charin et Sigen insuper nominant. Et forte accedunt in illa commendatissima quiete, monere eum de proferendo tandem initio rerum a semetipso.
PL 2, 551Aそれでいて、彼らはこの者をただ独りだけとしたいはずなのに、彼のうちに、彼とともにある第二の位格を彼に与える——エンノイアである。これをさらにカリス、シゲーとも呼ぶ。そしておそらく、彼らはあの至って称賛すべき静止のうちで、エンノイアがビュトスに、ついに自分自身から万物の始まりを産み出すよう勧める、という筋を付け加えるのである。
Hoc vice seminis in Siges suae, veluti genitalibus vulvae locis, collocat. Suscipit illa statim, et praegnans efficitur, et parit utique silentio Sige, et quem parit Nus est, simillimum patri et parem per omnia.
PL 2, 551Bこれを彼は種のごとくに、おのれのシゲーのうちへ、いわば子宮の生殖の場所へと置く。彼女はただちにそれを受け取り、身ごもり、そして——シゲー〔沈黙〕であるだけに当然ながら——沈黙のうちに産む。そして彼女が産む者はヌースであり、父に最もよく似て、あらゆる点で対等である。
Denique solus hic capere sufficit immensam illam et incomprehensibilem magnitudinem patris. Ita et ipse Pater dicitur, et initium omnium, et proprie Monogenes. Atquin non proprie, siquidem non solus agnoscitur.
PL 2, 551B実に、この者だけが、父のあの量り尽くせず把握され得ぬ大きさを受け止めるに足る。かくして彼自身もまた『父』と呼ばれ、『万物の始原』と呼ばれ、そして本来の意味で『モノゲネース』〔独り子〕と呼ばれる。しかるに、本来の意味ではそうではない。彼が独りだけの者として認められているわけではないからである。
Nam cum illo processit et foemina, Veritas, Monogenes, quia prior genitus, quanto congruentius Protogenes vocaretur! Ergo Bythos et Sige, Nus et veritas, prima quadriga defenditur Valentinianae factionis, matrix et origo cunctorum.
PL 2, 552Aというのも、彼とともに一人の女性、『真理』もまた発出したからである。モノゲネースと言うが、先に生まれた者であるからには、プロトゲネース〔最初に生まれた者〕と呼ぶ方がどれほどふさわしかったことか。かくして、ビュトスとシゲー、ヌースと『真理』という、ウァレンティヌス派という党派の第一の四頭立てが擁護される。万物の母胎にして起源である。
Namque ibidem Nus simul ac cepit prolationis suae officium, emittit et ipse ex semetipso Sermonem et Vitam, quae si retro non erat, utique nec in Bytho. Et quale est, ut in Deo vita non fuerit!
PL 2, 552Aそこでヌースは、自らの発出の務めを受け取るやいなや、彼自身もまた、自分自身から『言葉』と『生命』とを発出させる。もしこれが以前は存在しなかったのだとすれば、当然ビュトスのうちにもなかったことになる。神のうちに生命がなかったとは、いったいどういうことか。
Sed et haec soboles, ad initium universitatis, et formationem Pleromatis totius emissa, facit fructum, Hominem et Ecclesiam procreat.
PL 2, 552Aしかもこの子らもまた、宇宙の始まりとプレーローマ全体の形成のために発出され、実りをもたらし、『人間』と『教会』とを生み出す。
Habes Ogdoadem, Tetradem duplicem, ex conjugationibus masculorum et foeminarum; cellas, ut ita dixerim, primordialium Aeonum: fraterna connubia valentinianorum deorum: census omnis sanctitatis et majestatis haereticae: nescio criminum an numinum turbam, certe fontem reliquae foecunditatis.
PL 2, 552Aかくしてお前は、男女の対をなす結びつきから成る、オグドアスと二重のテトラスとを手にする。いわば原初のアイオーンたちの部屋部屋である。ウァレンティヌス派の神々の兄弟婚であり、異端の聖性と威厳のすべての系図であり、罪状の群れか神々の群れか知れぬが、ともあれ残りの豊穣の源であることは確かである。
Caput VIII
第VIII章PL 2, 552BEcce enim secunda Tetras, Sermo et Vita, Homo et Ecclesia, quod in Patris gloriam fruticasset.
PL 2, 552B見よ、第二のテトラス――言葉と生命、人間と教会――は、父の栄光のために繁茂したのであった。
Hinc numero gestientes et ipsi tale quid Patri de suo offerre, alios ebulliunt fetus, proinde conjugaleis, per copulam utriusque naturae: Hac Sermo et Vita decuriam Aeonum simul fundunt: illac Homo et Ecclesia duos amplius, aequiparando parentibus, quia et ipsi duo cum illis decem tot efficiunt, quot ipsi procreaverunt.
PL 2, 552Bここから、両者とも数の多さにはしゃぎ立ち、自分自身のものから父に何かそうしたものを捧げようとして、他の産み子たちを沸き立たせる。すなわち両性の交わりによる配偶の産み子である。こちら側で言葉と生命は、十のアイオーンをともに産み出す。あちら側で人間と教会は、親たちと数を揃えつつ、さらに二つを産み出す。彼ら自身も二であって、かの十と合わせれば、自分たちが産み出したのと同じ数になるからである。
Reddo nunc nomina, quos decuriam dixi: Bythos et Mixis: Ageratos et Henosis: Autophyes et Hedone: Acinetos et Syncrasis: Nonogenes et Macaria.
PL 2, 553Aさて、私が『十のアイオーン』と呼んだものの名を、今ここに挙げよう。ビュトスとミクシス、アゲラトスとヘノーシス、アウトフュエスとヘードネー、アキネートスとシュンクラシス、ノノゲネースとマカリア。
Contra, duodenarius numerus hi erunt: Paracletus et Pistis: Patricos et Elpis: Metricos et Agape: Ainus et Synesis: Ecclesiasticus et Macariotes: Theletus et Sophia. Cogor hic, quid ista nomina desiderent, proferre de pari exemplo.
PL 2, 553A一方、十二のアイオーンは次のとおりである。パラクレートスとピスティス、パトリコスとエルピス、メトリコスとアガペー、アイノスとシュネシス、エクレシアスティコスとマカリオテース、テレートスとソフィア。ここで私は、これらの名がいったい何を求めているのかを、似通った実例によって示さずにはいられない。
In scholis carthaginiensibus fuit quidam frigidissimus rhetor latinus, Phosphorus nomine: cum virum fortem peroraret: Venio, inquit, ad vos optimi cives, de praelio, cum victoria mea, cum felicitate vestra, ampliatus, gloriosus, fortunatus, maximus, triumphalis.
PL 2, 553Aカルタゴの学校に、パスパロスという名の、この上なく凡庸なラテン語の修辞家がいた。彼が『勇者』という題目で演説していたとき、こう言ったものである。「私は諸君のもとへ参上した、この上なく優れた市民たちよ。戦いから、我が勝利とともに、諸君の幸運とともに、栄誉を加えられ、栄光に輝き、幸運に恵まれ、この上なく偉大な、凱旋の者として。」
Et scholastici statim Familiae Phosphori: Φευ! Audisti Fortunatam, et Hedonem, et Acinetum, et Theletum, acclama: Familiae Ptolomaei Φευ: Hoc erit Pleroma illud arcanum, divinitatis tricenariae plenitudo.
PL 2, 554Aすると学生たちはただちに、「パスパロス一門に、フェウ!」(ああ、なんと見事な!)と唱和した。お前も、フォルトゥナタ、ヘードネー、アキネートス、テレートスの名を耳にしたであろう。声を上げよ――「プトレマイオス一門に、フェウ!」と。これぞ、かの秘められたプレーローマ、三十からなる神性の充満というものであろう。
Videamus quae sint istorum privilegia numerorum, quaternarii, et octonarii, et duodenarii. Interim, in tricenario fecunditas tota deficit; castrata est vis et potestas et libido genitalis Aeonum.
PL 2, 554Aさて、これらの数――四つ組、八つ組、十二組――にいかなる特権があるのか見てみよう。さしあたり、三十というところで、豊饒さはすっかり尽き果てる。アイオーンたちの力も権力も生殖の欲望も、去勢されてしまったのである。
Quasi non et humerorum tanta adhuc coagula superessent, et nulla alia de paedagogio nomina. Quare enim non et quinquaginta et centum procreantur? quare non et stercolae et syntrophi nominantur?
PL 2, 554Aあたかも、数の組み合わせがまだこれほど多く残っておらず、名の養成所にもほかの名は一つもない、とでもいうかのようである。ならばなぜ、五十や百までも産み出されないのか。なぜ『ステルコラエ』〔糞まみれ〕や『シュントロフォイ』〔乳兄弟〕とも名づけられないのか。
Caput IX
第IX章PL 2, 555ASed et hoc exceptio personarum est, quod solus ille Nus ex omnibus immensi patris fruitur notione, gaudens et exultans, illis utique moerentibus.
PL 2, 555Aしかしこれもまた、位格をひいきする差別扱いである。あの量り尽くせぬ父についての認識を、すべての者のうちでただ独りヌースだけが享受し、喜び躍っているというのに、他の者たちは当然ながら嘆き悲しんでいるのだから。
Plane Nus, quantum in ipso fuit, et voluerat et tentaverat caeteris quoque communicare quae norat, quantus et quam incomprehensibilis pater: sed intercessit mater Sige, illa scilicet, quae et ipsis haereticis suis tacere praescribit: etsi de patris nutu aiunt factum, volentis omnes in desiderium sui accendi.
PL 2, 555A確かにヌースは、自分にできる限りにおいて、父がいかに大いなる、いかに把握され得ぬ者であるかを、自分が知るところを他の者たちにも分かち伝えようと望み、試みてもいた。しかし母シゲーが割って入った――彼女こそは、自分の異端者たちにさえ沈黙を明確に規定する当のシゲーである。もっとも、これも父の意向によってなされたことだと彼らは言う。すべての者が己への渇望に燃え立つことを、父が望んだからだ、と。
Itaque dum macerantur intra semetipsos, dum tacita cupidine cognoscendi patrem uruntur, pene scelus factum est. Namque ex illis duodecim Aeonibus, quos Homo et Ecclesia ediderant novissima natu Aeon (viderit soloecismus).
PL 2, 555Aかくして彼らが己の内側で思い悩み、父を知りたいという声なき渇望に身を焦がしているうちに、ほとんど罪業が生じかけた。というのも、人間と教会が産み出したあの十二のアイオーンのうちで、生まれの最も新しいアイオーンは――文法違反の如何は問うまい。
Sophia enim nomen est, incontinentia sui, sine conjugis Phileti societate prorumpit in patrem inquirere, et genus contrahit vitii, quod exorsum quidem fuerat in illis aliis qui circa Nun, in hunc autem, id est in Sophiam derivarat, ut solent vitia in corpore alibi connata, in aliud membrum perniciem suam efflare.
PL 2, 555Aすなわちソフィアという名の者である。己を制しえぬままに、配偶者フィレートスとの交わりなしに、父を探し求めることへと突き進み、悪徳の一種を身に引き受ける。それは確かに、ヌースの周りにいたあの他の者たちのうちで始まっていたのだが、この者、すなわちソフィアへと流れ込んでいたのである。ちょうど身体のうちで別の場所に生じた悪しきものが、その害を他の肢体へと吹き出すのが常であるように。
Sed enim sub praetexto dilectionis in patrem, aemulatio superabat in Nun solum de patre gaudentem.
PL 2, 556Aだが実のところ、父への愛という名目のもとに、ヌースひとりが父について喜んでいることへの張り合いの念が勝っていたのである。
Ut vero impossibilia contendens Sophia frustrarat, et vincitur difficultate, et extenditur affectione, modico abfuit prae vi dulcedinis et laboris devorari, et in reliquam substantiam dissolvi, nec alias quam pereundo cessasset, nisi bono fato in Horon incursasset, (quaedam et huic vis est, fundamentum, universitatis illius extrinsecus custos) quem et Crucem appellant, et Lytroten, et Carpisten.
PL 2, 556Aだが不可能なことを求めて挫折したソフィアは、困難に打ち負かされ、情動によって張り詰め、甘美さと労苦の力に呑み込まれることまで、あとわずかのところであった。そして残りの実体のうちへと溶け去ることも同様であり、もし幸いにもホロスに行き当たらなかったなら、滅び失せることでしか止むことはなかったであろう。(この者にもまた一つの力があり、基盤であり、あの宇宙の外側からの守り手である。)彼らはこの者を、十字架とも、リュトロテースとも、カルピステースとも呼ぶ。
Ita Sophia periculo exempta, et tarde persuasa, declinata investigatione patris conquievit, et totam Enthymesin, id est, animationem cum Passione quae insuper acciderat, exposuit.
PL 2, 556Aかくしてソフィアは危機から救い出され、遅ればせながら説き伏せられて、父の探求を思いとどまり、静まった。そしてエンテュメーシス、すなわち思い(心の動き)の全体を、それに加わって生じた受苦とともに、外へと産み落とした。
Caput X
第X章PL 2, 557ASed quidam exitum Sophiae, et restitutionem, aliter somniaverunt. Post irritos conatus et spei dejectionem, deformatam eam pallore credo, et macie et incuria formae, uti quae patrem non minus denegatum dolebat quam amissum.
PL 2, 557Aしかしある者たちは、ソフィアの結末と回復について、別様に夢想した。空しい試みと望みの挫折の後、彼女はおそらく青ざめ、やつれ、身なりを顧みぬことによって姿を損なった――あたかも、父を失ったのと劣らず、拒まれたことを嘆く者のように。
Dehinc illo moerore ex semetipsa sola, nulla opera conjugii concepit, et procreat foeminam. Miraris haec? Et gallina sortita est de suo parere. Sed et vultures foeminas tantum aiunt: et tamen sine masculo mater.
PL 2, 557Aそれから、その悲嘆によって、彼女は独り、自分だけから、配偶の働きなしに身ごもり、女を産み出す。お前はこれに驚くのか。雌鶏でさえ、自分だけで卵を産む力を割り当てられているではないか。ハゲワシもまた、雌ばかりだと言われていながら、それでも雄なしに母となるのである。
Primo quidem contristari propter inconsummationem generatinis: metuere postremo ne finis quoque insisteret: haerere de ratione casus: curare de occultatione. Remedia nusquam.
PL 2, 557Aまず、産みの未完成ゆえに悲しみ、ついには終わりまでもが迫るのではないかと恐れ、この出来事の理由について途方に暮れ、隠すことに心を砕く。治療の手だてはどこにもない。
Ubi enim jam tragoediae et comoediae, a quibus forma mutuaretur exponendi, quod citra pudorem erat natum? Dum in malis res est, suspicit, convertit ad patrem, sed incassum enisa, et vires deserebant, in preces succidit.
PL 2, 557Aいったいどこに、恥知らずに生まれたものを産み捨てる型を借りるための悲劇や喜劇があるというのか。事態が悪しき中にある間、彼女は仰ぎ見て父へと向き直るが、空しく努めるばかりで、力は尽き果て、祈りへと崩れ落ちる。
Tota etiam propinquitas pro ea supplicat, vel maxime Nus quidni? caussa mali tanti. Nullus tamen Sophiae exitus vacuit, omnes aerumnae ejus operantur. Siquidem et illa tunc conflictatio in Materiae originem pervenit, ignorantia, pavor, moeror, substantiae fiunt.
PL 2, 557B縁につながる者たち皆もまた彼女のために嘆願する。とりわけヌースが。当然ではないか――これほどの悪の原因なのだから。しかしソフィアの結末はいずれも無駄には終わらない。彼女の苦難はすべてが働きをなす。実に、その時の葛藤は質料の起源にまで及び、無知、恐怖、悲嘆が実体となるのである。
Ibi demum pater aliquando motus, per Monogeneu Nun, quem supra diximus Horon, in haec promit in imagine sua foemina mare, quia de patris sexu ita variant. Adjiciunt autem, Horon, etiam Metagogea (id est circumductorem) vocari, et Horotheten.
PL 2, 558Aそこでついに、父はいつしか心を動かされ、先に述べた独り子ヌースを通して、この事のためにホロスを産み出す――自分自身の姿にかたどって、女性にして男性なる者として。父の性別については、彼らの言うところがこのように分かれているのである。さらに彼らは付け加える。ホロスはまた、メタゴーゲウス(すなわち導き回す者)とも、ホロテテースとも呼ばれる、と。
Hujus praedicant opera, et repressam ab illicitis, et purgatam a malis, et deinceps confirmatam Sophiam, et conjugio restitutam, et ipsam quidem in Pleromatis censu remansisse.
PL 2, 558Aこの者の働きとして彼らが説くのは、不法な企てから抑えられ、悪しきものから清められ、その後は確固たるものとされ、配偶へと回復されたソフィアであり、彼女自身は確かにプレーローマの系図にとどまった、ということである。
Euthymesin vero ejus et illam appendicem Passionem ab Horo relegatam et crucifixam, et extra eum factam, Malum, quod aiunt, foras: spiritalem tamen substantiam illam, ut naturalem quemdam impetum Aeonis, sed informem et inspeciatam, quatenus nihil apprehendisset: ideoque fructum infirmum, et foeminam pronuntiatam.
PL 2, 558Aだが彼女のエンテュメーシスと、それに付随する受苦とは、ホロスによって追放され、磔にされ、その外に置かれた――彼らの言う『悪しきものを外へ』のとおりに。とはいえ、その霊的な実体は、アイオーンのある種の自然な衝動として、しかし形なく、姿を成さぬまま――何ものをも把握しえなかった限りにおいて――それゆえ弱い実りであり、女であると宣告されたのである。
Caput XI
第XI章PL 2, 559AIgitur post Enthymesin extorrem, et matrem ejus Sophiam conjugi reducem, ille iterum Monogenes, ille Nus, otiosus plane de patris cura atque prospectu, solidandis rebus, et Pleromati muniendo, jamque figendo, ne qua ejusmodi rursus concussio incuteret, novam excludit copulationem, Christum et Spiritum Sanctum: turpissimum par duorum masculorum: aut foemina erit Spiritus Sanctus: et vulneratur a foemina masculus.
PL 2, 559Aかくして、エンテュメーシスが追放され、その母ソフィアが配偶のもとへ連れ戻された後、あの独り子、あのヌースは、父の配慮と見通しについてはすっかり手が空いた身となり、諸事を固め、プレーローマを守り固め、いまや揺るぎなきものとするために――再びこの種の動揺が打ち込まれることのないように――新たな配偶を産み出す。キリストと聖なる霊とである。二人の男からなる、この上なく醜悪な対である。さもなくば聖なる霊は女ということになり、男が女によって傷つけられることになろう。
Numen his datur unum, procurare concinnationem Aeonum. Et ab ejus officii societate, duae scholae protinus, duae cathedrae, inauguratio quaedam dividendae doctrinae Valentini.
PL 2, 559Aこの両者には一つの神威が与えられる。アイオーンたちの調和を取り計らうことである。そしてこの務めを共にすることから、ただちに二つの学派、二つの教壇が生じる――ウァレンティヌスの教えが二分されることの、ある種の予祝である。
Christi erat inducere Aeonas naturam conjugiorum (vides quam rem plane, et innati conjectationem, et idoneos efficere generandi in se agnitionem patris, quod capere eum non sit neque comprehendere, non visu denique; non auditu compotiri ejus, nisi per Monogenen.
PL 2, 560Aキリストの務めは、アイオーンたちに配偶という本性を導き入れることであった――お前には分かるであろう、これがいかなる事柄であるか――そして、生まれざる者についての推量をも導き入れ、父についての認識を自分自身のうちに生み出すにふさわしい者たちとすることであった。父を捉えることも、理解することもできず、ついには見ることによっても、聞くことによっても彼に達することはできない――独り子を通す以外には。
Et tamen tolerabo quod ita discunt patrem nosse ne nossent. Illam magis doctrinae denotabo perversitatem, quod docebantur incomprehensibile quidem patris, caussam esse perpetuitatis ipsorum: comprehensibile vero ejus, generationis illorum et formationis esse Rationem.
PL 2, 560Aそれでも、彼らがこうして父を知ることを、知らずにおくためにこそ学ぶという点は、大目に見るとしよう。むしろ私が指摘するのは、次の教えの倒錯ぶりである。すなわち、父の把握され得なさこそが彼ら自身の永続性の原因であると教えられながら、父の把握され得ることの方は、彼らの発生と形成の理法である、というのだ。
Hac enim dispositione illud opinor insinuatur, expedire Deum non apprehendi: siquidem inapprehensibile ejus, perpetuitatis est caussa: apprehensibile autem, non perpetuitatis, sed nativitatis et formationis, egentium perpetuitatis.
PL 2, 560Aこの配剤によって、思うに、次のことが仄めかされているのである――神は把握されない方が好都合だということが。実に、彼の把握され得なさは彼ら自身の永続性の原因であるが、彼の把握され得ることは、永続性ではなく、永続性を必要とする者たちの発生と形成の原因なのである。
Filium autem constituunt apprehensibilem patris. Quomodo tamen apprehendatur, tum prolatus Christus edocuit. Spiritus vero Sancti propria, ut de doctrinae studio omnes peraequati, gratiarum actionem prosequi nossent, et veram inducerentur quietem.
PL 2, 561Aところが彼らは、子を父の把握され得る面として定める。だが、いかにして把握されるのかについては、その時発出させられたキリストが教えたのである。一方、聖なる霊に固有のこととしては、教えへの熱心さにおいて万人が等しくされ、感謝を捧げることを知るようになり、真の安息へと導き入れられるように、ということがあった。
Caput XII
第XII章PL 2, 561AItaque omnes forma et sapientia peraequantur, facti omnes quod unusquisque: nemo aliud, quia alteri omnes. Refunduntur in Nus, in Sermones, in Homines, in Philetos.
PL 2, 561Aかくしてすべての者は、姿においても知恵においても等しくされ、おのおのがあったところのものに、みながなる。誰も他とは異ならない。すべてが互いに他のものであるからだ。ヌースたちに、言葉たちに、人間たちに、フィレートスたちに、溶け戻るのである。
Aeque foeminae in Sigas, in Zoas, in Ecclesias, in Fortunatas: ut Ovidius Metamorphoseis suas delevisset, si hodie majorem cognovisset. Exinde refecti sunt, et constabiliti sunt, et in requiem ex veritate compositi, magno cum gaudii fructu hymnis patrem concinunt.
PL 2, 561A同様に、女たちもシゲーたちに、ゾエーたちに、教会たちに、フォルトゥナタたちに溶け戻る。オウィディウスがもし今日、これより偉大な変身を知っていたなら、自分の『変身譚』など破棄していたことであろう。それから彼らは作り直され、確かなものとされ、真理から生じる安息のうちに落ち着けられて、大いなる喜びの実りとともに、賛歌をもって父を共に歌う。
Diffundebatur et ipse laetitia, utique bene cantantibus filiis et nepotibus. Quidni diffunderetur omni jocunditate, Pleromate liberato? Quis nauclerus non etiam cum dedecore laetatur? Videmus quotidie nauticorum lascivias gaudiorum.
PL 2, 561B父自身もまた喜びにあふれた。子らと孫らが見事に歌っていたのだから、当然である。あらゆる歓喜にあふれて当然ではないか。プレーローマが解放されたのだから。いったいどんな船主が、たとえみっともなくとも、喜ばずにいられようか。我々は日々、船乗りたちの浮かれ騒ぐ喜びを目にしているではないか。
Itaque ut nautae ad symbolam semper exultant; tale aliquid et Aeones; unum jam omnes, etiam forma, nedum sententia; convenientibus ipsis quoque novis fratribus et magistris Christo et Spiritu Sancto, quod optimum atque pulcherrimum unusquisque florebat, conferunt in medium.
PL 2, 562Aかくして、船乗りたちが割り前の会食にいつも浮かれ騒ぐように、アイオーンたちもまたそれに似たことをする。すでにすべての者は一つであり、心においてはもちろん、姿においてさえもそうである。新たな兄弟にして師であるキリストと聖なる霊もまた共に集い、おのおのが最も優れ最も美しいものとして誇っていたところのものを、中央に持ち寄るのである。
Vane opinor. Si enim unum erant omnes ex supradicta peraequatione, vacabat symbolae ratio, quae ferme ex varietatis gratia constat. Unum omnes bonum conferebant, quod omnes erant. De modo forsitan fuerit ratio, aut de forma ipsius jam peraequationis.
PL 2, 562A思うに、それは空しいことである。もし前述の均一化によってすべての者が一つであったなら、持ち寄りの理は成り立たなくなる。それはおおよそ多様性のゆえにこそ成り立つものだからである。すべての者が持ち寄ったのは一つの善きものであった。彼らみながそれであったのだから。あるいは、量についての理だったのかもしれない。それとも、この均一化そのものの姿についての理だったのかもしれない。
Igitur ex aere collatitio, quod aiunt, in honorem et gloriam patris, pulcherrimum Pleromatis sidus fructumque perfectum compingunt, Jesum. Eum cognominant Soterem, et Christum, et Sermonem, de patruitis.
PL 2, 562Aかくして、いわゆる『寄せ集めの醵金』から、父の誉れと栄光のために、プレーローマの最も美しい星、完全な実りを組み立てる。イエスである。彼らはこの者を、父方の伯父たちにちなんで、ソーテール、キリスト、言葉と呼ぶ。
Et Omnia jam, ut ex omnium defloratione constructum, Graculum Aesopi, Pandoram Hesiodi, Acci Patinam, Nestoris Cocetum, Miscellaneam Ptolomaei. Quam propius fuit de aliquibus Atticis curis Pancarpon, vocari, a tam otiosis auctoribus nominum?
PL 2, 562Bそして今や『すべて』とも呼ぶ。すべての者から花を摘み集めて組み立てられたものだからである――アイソーポスの烏、ヘシオドスのパンドラ、アッキウスの大皿、ネストールの盃、プトレマイオスの寄せ集めである。これほど暇を持て余した名付け親たちの手にかかるなら、何かアッティカ風の凝った趣向でもって『パンカルポン』〔よろず取り混ぜ〕と呼ぶ方が、どれほど当を得ていたことか。
Ut autem tantum siggillarium extrinsecus quoque inornarent, satellites ei angelos proferunt: par genus. Si inter se, potest fieri: si vero Soteri consubstantivos (ambigue enim positum inveni), quae erit eminentia ejus inter satellites coaequales?
PL 2, 563Aさらに、これほどの小さな土産人形を、外側からもいっそう飾り立てようとして、彼らは彼のために付き添いとして天使たちを産み出す――同等の種族としてである。もし互いの間でのことなら、それはありうることである。だが、もしソーテールと同一実体であるとするなら――私はそれが曖昧に書かれているのを見出したのだが――対等な付き添いたちの間で、彼の卓越はいったい何だというのか。
Caput XIII
第XIII章PL 2, 563AContinet hic igitur ordo primam processionem pariter et nascentium, et nubentium, et generantium Aeonum: Sophiae ex desiderio patris, periculosissimum casum, Hori opportunissimum auxilium, Enthymeseos et conjunctae Passionis expiatum, Christi et Spiritus Sancti paedagogatum, Aeonum tutelarem reformatum, Soteris pavoninum ornatum, angelorum comparatitium antistatum.
PL 2, 563Aさて、この順序はかくして、生まれ、嫁ぎ、産み出すアイオーンたちの第一の行進を、ひとしく含んでいる。すなわち、父への渇望から生じたソフィアのこの上なく危険な転落、ホロスのこの上なく時宜にかなった助け、エンテュメーシスとそれに結びついた受苦の清め、キリストと聖なる霊による教導、アイオーンたちの守りの立て直し、ソーテールの孔雀さながらの飾り立て、そして間に合わせに取り揃えられた天使たちの侍立である。
Quod superest, inquis, vos valete et plaudite. Imo quod superest, inquam, vos audite et projicite. Caeterum, haec intra coetum Pleromatis decucurrisse dicuntur; prima tragoediae scena.
PL 2, 563B「残るところは」とお前は言う、「諸君、さらば、そして拍手せよ」と。それどころか、「残るところは」と私は言おう、「諸君、聞くがよい、そして投げ捨てるがよい」と。しかし、これらの出来事はプレーローマの集いの内側で繰り広げられたと言われている。悲劇の第一の場である。
Alia autem trans si parium cothurnatio est, extra Pleroma dico: et tamen si talis sub sinu patris intra ambitum Hori custodis, qualis extra jam in libero, ubi Deus non erat?
PL 2, 563Bだが、これに続く厚底靴の履かせ方は――もし先の場面に見合うものであるなら――プレーローマの外でのことだと、私は言う。しかも、父の懐のうちで、守り手ホロスの境域の内側にあってすらこのようであったのなら、今や外に出て、神のいなかった自由な場では、いったいどれほどのものであろうか。
Caput XIV
第XIV章PL 2, 564ANamque Enthymesi, sive jam Achamoth (quod abhinc scriptum, hoc solo ininterpretabili nomine) ut cum vitio individuae Passionis explosa est in loca luminis aliena, quod Pleromatis res est, in vacuum atque inane illud Epicuri, miserabilis etiam de loco est.
PL 2, 564Aさて、エンテュメーシス、あるいは今やアカモートと呼ぶべきか――これ以降は、この一つの、翻訳しえない名で記すことにする――彼女は、分かちがたい受苦という悪徳もろとも、光にとって異質な場所へ、すなわちあのエピクロスの空虚と虚無へと放り出された。光こそはプレーローマのものだからである。彼女はその場所のゆえにさえ憐れむべき者である。
Certe ne forma nec facies ulla, defectiva scilicet et abortiva genitura. Dum ita rerum habet, flectitur a superioribus Christus, deducitur per Horon, aborsum ut illud informet de suis viribus solius substantiae non etiam scientiae forma.
PL 2, 564A確かに、姿もなく、顔つきも全くなかった。すなわち欠陥のある、流産の産まれであった。事がそのようになっている間、キリストは上位の者たちによって心を動かされ、ホロスを通って降り、その流産の子に、自らの力によって形を与える――ただ実体としての姿だけを与えるのであって、知識の姿を与えるのではない。
Et tamen cum aliquo peculio relinquitur interim odor incorruptibilitatis, quo compos casus sui, potiorum desiderio suppararetur. Hac misericordia functus non sine Spiritus Sancti societate, recurrit Christus in Pleroma.
PL 2, 564Aそれでもなお、いくばくかの持参財産とともに、さしあたり不朽性の香りが残される。それによって、自らの転落を意識しながらも、より優れたものへの渇望のうちに備えられるように、との計らいである。この慈しみの務めを果たすと、聖なる霊との交わりを伴いつつ、キリストはプレーローマへと駆け戻る。
Usus est rerum, ex liberalitatibus quoque nomina accedere. Enthymesis de actu fuit: Achamoth unde, adhuc quaeritur; Sophia de Patre manat; Spiritus Sanctus ex angelo apud Christum, a quo derelicta statim senserat desiderium.
PL 2, 564B事の慣わしとして、贈り物からもまた名が加わるものである。エンテュメーシスという名は、行為に由来していた。アカモートがどこから来るのかは、いまなお問われている。ソフィアという名は父に由来して流れ出ている。聖なる霊という名は、キリストのもとにいた天使に由来する――彼女はその天使に見捨てられるや、たちまち渇望を覚えたのであった。
Itaque prosiluit et ipsa lumen ejus inquirere; quem si omnino non noverat, ut invisibiliter operatum, quomodo lumen ejus ignotum cum ipso requirebat?
PL 2, 564Bかくして彼女もまた、その光を探し求めようと躍り出た。だが、もし彼のことを全く知らなかったのだとすれば――目に見えぬ仕方で働いていたのだから――彼と同じく知られていないその光を、どうして求めることができたのか。
Tamen tentavit, et fortasse apprehendisset, si non idem Horos, qui matri ejus tam prospere venerat, nunc tam importune filiae occurrisset, ut etiam inclamarit in eam, JAO, quasi Porro Quirites, aut, Fidem Caesaris, inde invenitur Jao in Scripturis.
PL 2, 564Bそれでも彼女は試み、おそらくは捉えていたことであろう――もし、その母のもとにはあれほど都合よく現れたあの同じホロスが、今度は娘に対してあれほど不都合に立ちはだからなかったならば。ホロスは彼女に向かって「ヤオー!」とまで叫びかけた――あたかも「クイリテスよ、いざ進み出よ」とか「皇帝の信義にかけて」とでも叫ぶかのように。そこから、聖典のうちに「ヤオー」という語が見出されるのである。
Ita depulsa quominus pergere, nec habens supervolare Crucem, id est Horon, quia nullum Catulli Laureolum fuerit exercitata, ut destituta Passioni illi suae in trica multiplici atque perplexa , omni genere ejus coepit affligi: moerore, quod non perpetrasset incoeptum: metu, ne sicut luce, ita et vita orbaretur; consternatione, tum ignorantia.
PL 2, 565Aかくして彼女は進み続けることを妨げられ、十字架、すなわちホロスを飛び越える術も持たなかった。カトゥルスの『ラウレオルス』の稽古など、全く積んでいなかったからである。かくして、自らのあの受苦という幾重にも入り組んだ紛糾のうちに置き去りにされ、そのあらゆる種類によって苦しめられ始めた。すなわち、企てを成し遂げられなかったことへの悲嘆、光を奪われたのと同じように命までも奪われるのではないかという恐怖、狼狽、そして無知によってである。
Nec ut mater ejus. Illa enim Aeon: at haec pro conditione deterius: insurgente adhuc et alio fluctu conversionis scilicet in Christum, a quo vivificata fuerat, et in hanc ipsam conversionem temperata.
PL 2, 566A母と同じようにではない。母はアイオーンであったが、こちらは境遇に応じて、より悪い有様にあった。そこへさらに、転向という別の波が押し寄せる――すなわち、自分に命を与えたキリストへの転向である。彼女はキリストによって命を与えられ、まさにこの転向そのものへと調えられていたのであった。
Caput XV
第XV章PL 2, 567AAge nunc discant Pythagorici, agnoscant Stoici, Plato ipse, unde materia, quam innatam volunt, et originem, et substantiam traxerit in omnem hanc struem mundi, quod nec Mercurius ille Trismegistus magister omnium Physicorum recogitavit.
PL 2, 567Aよろしい、では今こそピュタゴラス派は学ぶがよい、ストア派は認めるがよい、プラトンその人もまた――彼らが生まれざるものとしたいあの質料が、この世界という全構造のうちへ、いったいどこから起源と実体とを引き出したのかを。これは、あらゆる自然学者たちの教師である、あの三重に偉大なメルクリウスでさえ思い至らなかったことである。
Audisti Conversionem, genus aliud Passionis; ex hac omnis anima hujus mundi dicitur constitisse, etiam ipsius Demiurgi, id est Dei nostri. Audisti moerorem et timorem; ex his initiata sunt caetera. Nam ex lacrymis ejus universa aquarum natura manavit.
PL 2, 567Aお前は『転向』という、受苦のもう一つの種類について聞いた。これから、この世界のあらゆる魂――デーミウールゴス自身の魂、すなわち我々の神の魂でさえも――が成り立ったと言われている。お前は悲嘆と恐怖についても聞いた。これらから、残りのものが始められた。実に、彼女の涙から、水というものの全き本性が流れ出たのである。
Hic aestimandum, quem exitum duxerit, quantis lacrymarum generibus inundarit. Habuit et falsas, habuit et amaras, et dulces, et calidas, et frigidas guttas, et bituminosas, et ferruginantes, et sulphurantes, utique et venenatas, ut et Nonacris inde sudaverit quae Alexandrum occidit, et Lyncestarum inde defluxerit quae ebrios efficit, et Salmacis inde se solverit quae masculos molles.
PL 2, 568Aここで推し量らねばならない――彼女がどれほどの流れを導き出し、いかばかり多くの種類の涙で溢れさせたかを。偽りの涙もあれば、苦い涙も、甘い涙も、熱い涙も、冷たい涙もあった。瀝青質のもの、鉄気を帯びたもの、硫黄を帯びたもの、そして当然、毒を含んだものもあった。そこから、アレクサンドロスを殺したあのノナクリスの水が滲み出たほどであり、酔わせるあのリュンケスティスの泉がそこから流れ出たほどであり、男を柔弱にするあのサルマキスの泉がそこから解け出たほどである。
Coelestes imbres pipiavit Achamoth: et nos in cisternis etiam alienos luctus et lacrymas servare curamus. Proinde ex consternatione et pavore corporalia elementa ducta sunt.
PL 2, 568Aアカモートは、天からの雨を雛のように鳴いて産み落とした。そして我々もまた、貯水槽の中に、他人の嘆きや涙までも蓄えようと心を砕いているのである。したがって、狼狽と恐怖とから、物体的な諸元素が導き出された。
Et tamen in tanta circumstantia solitudinis, in tanto circumsepto destitutionis, ridebat interim, qua conspecti Christi recordans, eo de gaudio risus lumen effulsit.
PL 2, 569Aそれでもなお、これほどの孤独に取り巻かれ、これほどの見捨てられの囲いのうちにありながら、彼女はさしあたり笑っていた。目にしたキリストを思い出すことによってであり、その喜びから、笑いの光が輝き出たのである。
Cujus hoc providentiae beneficium, quale illam ridere cogebat, idcirco ne semper nos in tenebris moraremur? Nec obstupescas, qui laetitia ejus tam splendidum elementum radiaverit mundo, cum moestitia quoque ejus tam necessarium instrumentum defluxerit saeculo?
PL 2, 569Aこれはいったい、誰の摂理の恩恵であったのか。彼女を笑わせるよう仕向けたのは、我々が常に闇のうちにとどまることのないようにするためであったのか。お前は驚くには及ばない――彼女の悲嘆でさえ、世にこれほど必要な道具を流し出したのだから、彼女の喜びが世界にこれほど輝かしい元素を放ったとて、何ほどのことがあろうか。
O risum illuminatorem! o fletum rigatorem! Et tamen poterat remedio jam agere cum illius loci horrore. Omnem enim obscuritatem ejus discussisset, quoties ridere voluisset, vel ne cogeretur desertores suos applicare.
PL 2, 569Aおお、照らす者たる笑いよ。おお、潤す者たる涙よ。それでもなお彼女は、その場所の恐ろしさに対して、すでに治療をもって立ち向かうことができたはずである。笑おうと望みさえすれば、その都度そこのあらゆる暗闇を打ち払うことができたであろうし、あるいは、自分を見捨てて去った者たちを呼び寄せずに済んだであろう。
Caput XVI
第XVI章PL 2, 569BConvertitur enim ad preces et ipsa more materno. Sed Christus, quem jam pigebat rursus extra Pleroma proficisci, vicarium praefecit Paracletum.
PL 2, 569B彼女もまた、母がしたのと同じ仕方で、祈りへと向きを変える。だが、プレーローマの外へふたたび出て行くことをすでに厭うていたキリストは、パラクレートスを代理として任命した。
Soterem (hic erit Jesus, largito ei patre universorum Aeonum summam potestatem, subjiciendis eis omnibus; uti in ipso secundum Apostolum omnia conderentur) ad eam emittit cum officio atque comitatu coaetaneorum angelorum; credas et cum duodecim fascibus.
PL 2, 569B彼は、ソーテール――これはイエスのことである。父がすべてのアイオーンに対する至高の権力を彼に授け、それらすべてを彼に服させたのは、使徒の言葉どおり万物が彼のうちに創造されるためであった――を、同輩の天使たちの随行と儀仗を伴わせて彼女のもとに遣わす。十二の束桿さえ伴っていたと、お前は思うことだろう。
Ibi demum adventu pompatico ejus concussa Achamoth, protinus velamentum sibi obduxit, ex officio primo venerationis et verecundiae: dehinc contemplatur eum, fructiferumque suggestum. Quibus inde conceperat viribus occurrit illi, Κυριε! Χαιρε!
PL 2, 570Aそこでついに、その仰々しい行列を伴う到来に打たれたアカモートは、たちまち自らに覆いをかけた。畏敬と慎みの、まず果たすべき務めとしてである。それから彼女は彼を、そして実りをもたらす高座を見つめる。そこから汲み取った力によって彼女は彼に駆け寄り、「キュリエ(主よ)! カイレ(喜びたまえ)!」と言う。
Hic opinor susceptam ille confirmat, atque conformat agnitione jam, et ab omnibus injuriis Passionis expumicat, non eadem negligentia in exterminium discretis, quae acciderat in casibus matris.
PL 2, 570Aここで思うに、彼は彼女を迎え入れて確固としたものにし、すでに知への到達によって形づくり、受苦のあらゆる傷から磨き清める。追放されるべきものを選り分けるにあたっては、母の身に起きたのと同じ不注意はなかった。
Sedenim exercitata vitia, et usu viriosa confudit: atque ita massaliter solidata, defixit seorsum in materiae corporalem paraturam, commutans ex incorporali passione indita habilitatem atque naturam, qua pervenire mox posset in aemulas aequiparantias corpulentiarum, ut duplex substantiarum conditio ordinaretur: de vitiis, pessima; de conversione, passionalis.
PL 2, 570Aしかし彼は、鍛えられ、慣用によって力を帯びた悪徳どもを一つに混ぜ合わせ、かくして塊なして固めたそれを、質料という物体的な備えのうちに、切り離して据えた。非物体的な受苦から植え付けられていた性向と本性とを転換させ、それによってやがて物体どうしの張り合う対応物にまで至りうるようにしたのである。かくして実体の二重の境遇が定められた。すなわち、悪徳に由来する最悪のものと、転向に由来する受苦的なものとである。
Haec erit materia quae nos commisit cum Hermogene, caeterisque qui Deum ex materia, non ex nihilo operatum cuncta, praesumunt.
PL 2, 570Bこれこそは、我々をヘルモゲネスや、神が無からではなく質料から万物を造ったと思い込む者たちと、争わせることになった質料である。
Caput XVII
第XVII章PL 2, 571AAb hinc Achamoth expedita tandem de malis omnibus, ecce jam proficit, et in opera majora frugescit.
PL 2, 571Aこれ以後、アカモートはついにあらゆる悪しきものから解き放たれ、見よ、すでに進み出て、より大きな業へと実を結んでゆく。
Prae gaudio enim tanti ex infelicitate successus concalefacta, simulque contemplatione ipsa angelicorum luminum, ut ita dixerim, subfermentata, pudet, sed aliter exprimere non est, quodammodo subavit intra se ipsa in illos, et conceptu statim intumuit spiritali, ad imaginem ipsam, quam vis laetantis et laetitia prurientis intentionis imbiberat, et sibi intimarat.
PL 2, 571A実に、これほどの成功をその不運から得た喜びに温められ、同時に天使たちの光そのものを見つめることによって、いわば発酵させられて、彼女はある仕方で――恥ずかしいことだが、ほかに言い表しようがない――自らのうちで彼らに向かって疼き、ただちに霊的な受胎によって膨れ上がった。しかもそれは、喜びに沸き立つ思いの力と、疼く思いの喜びとが吸い込み、自らのうちに刻みつけた、まさにその像にかたどってのことであった。
Peperit denique, et facta exinde trinitas generum est, ex trinitate caussarum. Unum materiale, quod ex passione: aliud animale, quod ex conversione: tertium spiritale, quod ex imaginatione.
PL 2, 571Aついに彼女は産んだ。そしてそこから、三つの原因に基づく三種の類が生じた。第一は質料的なもので、受苦に由来する。第二は魂的なもので、転向に由来する。第三は霊的なもので、心に思い描くことに由来する。
Caput XVIII
第XVIII章PL 2, 572AHac auctoritate trium scilicet liberorum agendis rebus exercitior facta, formare singula genera constituit. Sed spiritale quidem non ita potuit attingere, ut et ipsa spiritalis. Fere enim paria et consubstantiva, in alterutrum valere societas naturae negavit.
PL 2, 572Aこの、すなわち三人の子を得たという権威によって事を行うに熟達した彼女は、それぞれの類を形づくることを決意した。しかし霊的なものには、彼女自身もまた霊的であったからこそ、それほどには手を届かせることができなかった。というのも、ほぼ対等で同実体的なものどうしの間では、本性の連帯が互いに働くことを認めなかったからである。
Eo animo, unum ad animale convertit; prolatis Soteris disciplinis. Et primum (quod cum magno horrore blasphemiae et pronuntiandum, et legendum est et audiendum) Deum fingit hunc nostrum et omnium, praeter haereticorum, patrem, et Demiurgum, et regem universorum quae post illum.
PL 2, 572Aそこで彼女は、ソーテールの教えを引き出しつつ、その心づもりで、一つのもの、すなわち魂的なものへと向き直った。そしてまず(これは大いなる冒瀆の戦慄をもって語られ、読まれ、聞かれねばならないことだが)彼女は、我々のこの神、すなわち異端者たちを除く万人の父を、デーミウールゴスとして、また彼以後にあるすべてのものの王として、こしらえ上げる。
Ab illo enim omnia, si tamen ab illo, et non ab ipsa potius Achamoth, a qua occulto nihil sentiens ejus, et velut sigillario extrinsecus ductu, in omnem operationem movebatur.
PL 2, 572A万物は彼から出ている――もっとも、実際に彼から出ているのだとすればの話であって、むしろアカモートその人から出ているのではないか。彼は彼女によって密かに、しかも彼女のことを何一つ感じ取らぬまま、あたかも外から人形を操る手つきによるかのように、あらゆる働きへと動かされていたのだから。
Denique ex hac personarum in operibus ambiguitate, nomen illi Metropatoris miscuerunt, distinctis appellationibus caeteris secundum status et situs operum: ut animalium quidem substantiarum quas ad dexteram commendant, patrem nuncupent: materialium vero quas ad laevam delegant, Demiurgum nominent: Regem autem communiter in universitatem.
PL 2, 573A実に彼らは、業における位格のこの曖昧さゆえに、彼にメトロパトル(母にして父)という名を混ぜ入れ、業の状態と位置とに応じて、それ以外の呼び名を区別した。すなわち、右に配する魂的な諸実体については父と呼び、左に割り当てる質料的な諸実体についてはデーミウールゴスと名づけ、宇宙全体に対しては共通に王と呼ぶのである。
Caput XIX
第XIX章PL 2, 573ASed nec nominum proprietas competit proprietati operum, de quibus nomina omnia, cum deberet illa haec omnia vocitari, a qua res agebantur, nisi quod jam nec ab illa.
PL 2, 573Aしかし、名の固有性は、すべての名がそこから出てくる業の固有性に、見合ってすらいない。事を行った当の彼女こそが、これらすべての名で呼ばれるべきであったのに――もっとも、もはや事が行われたのは彼女によってですらないのだが。
Cum enim dicant Achamoth in honorem Aeonum imagines commentatam, rursus hoc in Soterem auctorem detorquent, qui per illam sit operatus: ut ipsam quidem, imaginem patris invisibilis et incogniti daret; incognitam scilicet et invisibilem Demiurgo, eumdem autem Demiurgum Nun filium effingeret, Archangeli vero Demiurgi opus, reliquos Aeonas exprimerent.
PL 2, 573A彼らは、アカモートがアイオーンたちに敬意を表して像をこしらえたと言いながら、これをまたソーテールという創始者の側へ捻じ曲げる。彼女を通して働いたのは彼なのだ、と言うのである。すなわち、彼は彼女自身を、見えざる知られざる父の像とし――むろん彼女は、デーミウールゴスにとって知られず見えぬ者なのだが――、同じそのデーミウールゴスを子なるヌースに型どり、デーミウールゴスの業である大天使たちが、残りのアイオーンたちを写し出す、というわけである。
Cum imagines audio tantas trium, quaero, non vis nunc ut imagines rideam perversissimi pictoris illorum? Foeminam Achamoth, imaginem patris? et ignarum matris Demiurgum, multo magis patris? Imaginem Nus ignorantis patrem? et angelos famulos simulacra dominorum? Hoc est mulum de asino pingere, et Ptolomaeum describere de Valentino.
PL 2, 573Bこれほど多くの像が、三つのものの像だと聞くとき、私は問う――お前は今、私があの倒錯しきった画家どもの像を笑うのを望まぬのか。女であるアカモートが、父の像だというのか。母を知らぬデーミウールゴスが、まして父の像だというのか。ヌースの像でありながら父を知らぬとは。従僕である天使たちが、主なる者どもの模像だというのか。これは驢馬からラバを描くようなもの、そしてウァレンティヌスからプトレマイオスを写し取るようなものである。
Caput XX
第XX章PL 2, 574AIgitur Demiurgus extra Pleromatis limites constitutus, in ignominiosa aeterni exilii vastitate novam provinciam condidit, hunc mundum: repurgata confusione, et distincta diversitate duplicis substantiae illius, de strue animalium et materiarum.
PL 2, 574Aかくしてデーミウールゴスは、プレーローマの境界の外に置かれ、永遠の追放という不名誉な荒野のうちに、新たな属州を、すなわちこの世界を築いた。魂的なものと質料的なものとの堆積から、かの二重の実体の混沌を清め、その多様性を選り分けた上でのことである。
Ex incorporalibus corpora aedificat, gravia, levia, sublimantia atque vergentia, coelestia atque terrena; tum ipsam coelorum semptemplicem scenam solio desuper suo finit; unde et sabbatum dictum, ab hebdomade sedis suae; et Ogdoas mater Achamoth, ab argumento Ogdoadis primogenitalis.
PL 2, 574A彼は非物体的なものから物体を築き上げる。重いもの、軽いもの、上へ向かうもの、下へ傾くもの、天的なもの、地的なものを。それから彼は、天という七重の舞台そのものを、その上に自らの座を置くことで区切りをつける。ここから、彼の座のヘブドマス(七の組)にちなんで安息日という名が生まれ、また母アカモートは、初生のオグドアスの筋書きにならって、オグドアスと呼ばれる。
Coelos autem noeros deputant, et interdum angelos eos faciunt, sicut et ipsum Demiurgum: sicut et Paradisum, archangelum quartum, quoniam et hunc supra coelum tertium pangunt, ex cujus virtute sumpserit Adam, diversatus illic inter nubeculas et arbusculas.
PL 2, 574B彼らは天を知性的なものと見なし、時にはそれらを天使とさえする。デーミウールゴス自身がそうであるのと同様である。楽園についても同様であって、第四の大天使とする。というのも、彼らはこれをも第三の天の上に据えており、アダムはその力から何かを受け取ったのだからである。かの小さな雲や小さな木々の間に、そこで滞在しながらのことである。
Satis meminerat Ptolomaeus puerilium dicibulorum, in mari poma nasci, et in arbore pisces: sic et in coelestibus nuceta praesumpsit. Operatur Demiurgus ignorans, et ideo fortasse non scit arbores in sola terra institui oportere. Plane mater sciebat.
PL 2, 574Bプトレマイオスは、海に果実が生まれ木に魚がなるといった、子供じみたたわ言をよく覚えていたのだろう。それゆえ天上にまで木の実の林を思い込んだ。デーミウールゴスは知らぬままに働く。だからおそらく、木々は地の上にのみ植えられるべきだということを知らないのだ。母は確かに知っていた。
Quidni suggerebat? quae et effectum suum ministrabat. Sed tantum fastigium filio extruens per ea opera quae illum et patrem, et deum, et regem, ante Valentinianorum ingenia testantur, cur sibi quoque ista noluit esse nota, postea quaeram.
PL 2, 575A当然ではないか。彼女は自らその働きの成果を供していたのだから。だが、あれほどの高みを子のために築き上げ、しかもウァレンティヌス派の才知が現れる以前から彼を父とも神とも王とも証しするあの業を通じてそうしておきながら、なぜ彼女は、それらのことが彼にも知られることを望まなかったのか、それは後で問うことにしよう。
Caput XXI
第XXI章PL 2, 575AInterim tenendum, Sophiam cognominari et Terram et Matrem, quasi Matrem terram, et quod magis rideas, etiam Spiritum Sanctum. Ita omnem illi honorem contulerunt foeminae, puto et barbam, ne dixerim caetera.
PL 2, 575Aさしあたり押さえておくべきは、ソフィアが「地」とも「母」とも――いわば母なる地として――呼ばれ、しかもお前がいっそう笑うであろうことには、「聖なる霊」とさえ呼ばれるということである。かくして彼らは、この女にあらゆる誉れを与えた。髭までも与えた、と私は思う。そのほかのことは言わずにおこう。
Alioquin Demiurgus adeo rerum non erat compos, de animalibus scilicet censu invaletudinis spiritalia accedere, ut se solum, ratus, concionaretur: Ego Deus, et absque me non est (Esa. XLV, 6): certe tamen non fuisse se retro sciebat.
PL 2, 575Aともあれ、デーミウールゴスは事の次第をこれほどにも弁えていなかった――すなわち、魂的なものどもから、その弱さの系図によって霊的なものが加わってくるということを――その果てに、自分だけがあると思い込んで、こう宣言したのである。「我は神である。我のほかには〔神は〕存在しない」(イザヤ45:6)。だが確かに、自分がそれ以前は存在しなかったことは知っていた。
Ergo et factum intelligebat, et factitatorem facti esse quemcumque. Quomodo ergo solus sibi videbatur, etsi non certus, saltem suspectus de aliquo factitatore?
PL 2, 576Aそれゆえ彼は、自分が造られたものであることも、造られたものには誰であれ造物者がいることも理解していた。ならば、たとえ確信はなくとも、少なくとも何らかの造物者がいるのではないかと勘づいてはいたのに、どうして彼は自分をただ独りだと思い込むことができたのか。
Caput XXII
第XXII章PL 2, 576ATolerabilior infamia est apud illos in diabolum, vel quia origo sordidior capit; ex nequitia enim moeroris illius deputatur, ex qua angelorum et daemonum et omnium spiritalium malitiarum genituras notant Et tamen diabolum quoque opus demiurgi affirmant, et munditenentem appellant, et superiorum magis gnarum defendunt, ut spiritalem natura, quam demiurgum, ut animalem. Meretur ab illis praelationem, cui omnes haereses procurantur.
PL 2, 576A悪魔に対する悪評は、彼らのもとではより耐えやすいものである。あるいは、より卑しい起源がそれを受け止めるからでもあろう。というのも、悪魔はかの悲嘆の邪悪さに由来するとされ、そこから彼らは天使たちと悪霊たちとあらゆる霊的な悪意の生まれを記しているのだ。それでいて彼らは、悪魔もまたデーミウールゴスの業であると主張し、これを「世界を保つ者」と呼び、本性において霊的な者であるがゆえに、魂的な者であるデーミウールゴスよりも上位の事柄に通じていると弁護する。彼がこの者たちから優位を与えられるのも当然である。あらゆる異端は、この悪魔のために取り計らわれているのだから。
Caput XXIII
第XXIII章PL 2, 577ASingularium autem potestatum arces his finibus collocant. In summis summitatibus praesidet tricenarius Pleroma, Horo signante lineam extremam.
PL 2, 577A個々の権力の砦を、彼らはこの境界のうちに配置する。もろもろの至高のもののうち最も高いところには、三十からなるプレーローマが座しており、ホロスがその最果ての境界線を印している。
Inferius illum metatur medietatem Achamoth, filium calcans: subest enim demiurgus in hebdomade sua, magis diabolus, in isto nobiscum communi mundo coelementato et concorporificato, ut supra editum est, ex Sophiae utilissimis casibus, qua nec aerem haberet reciprocandi spiritus spatium, teneram omnium corporum vestem, colorum omnium indicem, organum temporum, si non et istum Sophiae moestitia colasset; sicut animalia metus, sicut conversio ejus, ipsum demiurgum.
PL 2, 577Aそれより下方には、アカモートが中間の座を占め、子を踏みしだいている。というのも、その下にはデーミウールゴスが自らの七つ組のうちに、いやむしろ悪魔がいるからである。この、我々と共有するこの世界において――先に述べたとおり、ソフィアのこの上なく有益な転落から共に形づくられ、共に肉づけられた世界において――もしソフィアの悲嘆がこれをも漉し出さなかったなら、この世界は空気さえ持たなかったであろう。息が行き来する場であり、あらゆる物体の柔らかな衣であり、あらゆる色を示すものであり、時の器官である、あの空気をである。ちょうど彼女の恐れが動物たちを、彼女の転向がデーミウールゴス自身を生み出したのと同じように。
His omnibus elementis atque corporibus ignis inflabellatus est: cujus originalem Sophiae passionem, quia nondum ediderunt, ego interim argumentabor motiunculis ejus excussum. Credas enim illam in tantis vexationibus etiam fabricitasse.
PL 2, 577Aこれらすべての元素と物体に対して、火が吹き熾された。この火がソフィアのどの根源的な受苦に由来するのかを、彼らはまだ述べ立てていないので、私はさしあたり、彼女の小刻みな震えから打ち出されたものとして論じてみよう。実に、これほどの苦難のただ中にあって、彼女は熱まで出していたのだと、お前も信じるであろう。
Caput XXIV
第XXIV章PL 2, 577BCum talia de Deo vel de deis, qualia de homine figmenta! Molitus enim mundum demiurgus, ad hominem manus confert, et substantiam non ei capit, non ex ista, inquiunt, arida quam nos unicam novimus terram quasi non etsi arida postmodum, adhuc tamen tunc aquis ante segregatis, superstite limo siccaverit, sed ex invisibili corpore materiae illius, scilicet philosophicae, de fluxili et fusili ejus: quod unde fuerit, haud queo aestimare, quia nusquam est.
PL 2, 577B神について、あるいは神々についてすら、こしらえ物がこの通りなのだとすれば、人間についてはいったいどれほどのこしらえ物になることか。デーミウールゴスは世界を組み立てたのち、人間に手を下す。だがそこでは、彼のために実体を、我々が唯一知っているあの乾いた地からは取らない、と彼らは言う――まるで、たとえその地が後には乾いたものであれ、水が先に分けられたあの当時には、なお泥を残しながら乾かされていったのではないかのように。そうではなく、かの質料の――すなわち哲学者たちの言う質料の――見えざる本体から、その流動的で溶けやすい部分から取るのだという。それがどこから生じたのか、私には推し量りかねる。なぜなら、それはどこにも存在しないのだから。
Si enim fusile et fluxile liquoris est qualitas, liquor autem omnis de Sophiae fletibus fluxit sequitur ut limum ex pituitis et gramis Sophiae constitisse credamus, quae lacrymarum proinde sunt faeces, sicut aquarum quod desidet, limus est.
PL 2, 578Aもし溶けやすく流動的であることが液体の性質であり、あらゆる液体がソフィアの涙から流れ出たのだとすれば、その帰結として我々は、泥がソフィアの鼻水と目やにから成ったのだと信じねばならなくなる。それらはいわば涙の澱であって、ちょうど水の澱が泥であるのと同じである。
Figulat ita hominem demiurgus, et de afflatu suo animat: sic erit et choicus et animalis, ad imaginem et similitudinem factus: quadruplex res: ut imago quidem choicus deputetur, materialis scilicet; etsi non ex materia demiurgus: similitudo autem animalis; hoc enim et demiurgus.
PL 2, 578Aこうしてデーミウールゴスは人間を陶工のように形づくり、自らの息吹によって命を吹き込む。かくして人間は土的であると同時に魂的であり、像と似姿とに造られたものとなる。四重のものである。すなわち、土的なもの、つまり質料的なものが像とされる――もっともデーミウールゴス自身は質料から出たのではないのだが。そして似姿は魂的なものである。デーミウールゴス自身もそうだからである。
Habes duos. Interim carnalem superficiem postea aiunt choico supertextam, et hanc esse pelliceam tunicam obnoxiam sensui.
PL 2, 578Aお前は二つを手にした。さしあたり彼らは、肉的な表面が後になって土的なものの上に織り重ねられたと言い、これこそが感覚に服する皮の衣であるとする。
Caput XXV
第XXV章PL 2, 578BInerat autem in Achamoth ex substantia Sophiae matris, peculium quoddam seminis spiritalis: sicut et ipsa Achamoth in filio demiurgo sequestraverat, ne hoc quidem gnaro. Accipe industriam clandestinae providentiae hujus.
PL 2, 578Bさて、アカモートのうちには、母ソフィアの実体に由来する霊的な種のある固有の分け前が宿っていた。それはちょうど、アカモート自身が子であるデーミウールゴスのうちに、彼にすら気づかれることなく取り分けておいたのと同じである。この隠された摂理の周到さを受け取るがよい。
Ad hoc enim et deposuerat et occultaverat, ut cum demiurgus animam mox de suo adflatu in Adam communicaret, pariter et semen illud spiritale quasi per canalem derivaretur in choicum: atque ita foeturatum in corpore materiali, velut in utero, et adultum illic, idoneum inveniretur suscipiendo quandoque Sermoni perfecto.
PL 2, 578B彼女がそれを預け入れ、隠しておいたのは、まさにこのためであった。すなわち、デーミウールゴスが自らの息吹によって間もなく魂をアダムに分け与えるとき、同時にかの霊的な種もまた、いわば水路を通るようにして土的なものへと流れ込むように、そしてこうして質料的な肉体のうちに、あたかも胎のうちにあるかのように孕まれ、そこで成長し、やがて完全な言葉を受け入れるにふさわしいものと見出されるように、との計らいである。
Itaque cum demiurgus traducem animae suae committit in Adam, latuit homo spiritalis flatu insertus, et pariter corpori inductus, quia non magis semen noverat matris demiurgus, quam ipsam.
PL 2, 578Bかくして、デーミウールゴスが自らの魂の接ぎ穂をアダムのうちに授け入れるとき、霊的な人間は息吹のうちに紛れ込みつつ潜み、肉体のうちへと共に入り込んだ。デーミウールゴスは、母の種について知らなかったのと同様に、母自身についても知らなかったからである。
Hoc semen Ecclesiam dicunt, Ecclesiae supernae speculum, et hominis censum: proinde eum ab Achamoth deputantes, quemadmodum animalem a demiurgo: choicum, substantia αρχης: carnem, materia. Habes novum, id est quadruplum Geryonem.
PL 2, 579Aこの種を彼らは「教会」と呼び、天上の教会の鏡であり、人間の系図であるとする。したがって彼らはこれをアカモートに帰す。ちょうど魂的なものをデーミウールゴスに帰し、土的なものをアルケー(根源)という実体に、肉を質料に帰するのと同じである。お前は新手のゲリュオン、すなわち四重のゲリュオンを手にすることになる。
Caput XXVI
第XXVI章PL 2, 579ASic et exitum singulis dividunt. Materiali quidem, id est carnali, quem et sinistrum vocant, indubitatum interitum; animali vero, quem et dextrum appellant, dubitatum eventum, utpote inter materialem spiritalemque nutanti, et illac debito qua plurimum adnuerit.
PL 2, 579Aこのようにして彼らは、それぞれの結末をも割り当てる。質料的なもの、すなわち肉的なもの――彼らはこれを左のものとも呼ぶ――には、疑いのない滅びを。魂的なもの――彼らはこれを右のものとも呼ぶ――には、疑わしい成り行きを割り当てる。質料的なものと霊的なものとの間で揺れ動く以上、より多く傾いた方へと、当然そちらに従うことになるからである。
Caeterum spiritalem emitti in animalis comparationem, et erudiri cum eo et exerceri in conversationibus possit.
PL 2, 579Aさらに、霊的なものは魂的なものと肩を並べるために送り出され、それとともに教え導かれ、交わりのうちで鍛えられうる、とされる。
Indiguisse enim animalem etiam sensibilium disciplinarum; in hoc et paraturam mundi prospectam; in hoc et Soterem animalem in mundo repraesentatum, in salutem scilicet animalis.
PL 2, 579Bというのも、魂的なものは感覚的な教えをも必要としたのであり、そのために世界の備えも見込まれ、そのためにこそ魂的なソーテールが世界のうちに現れたのだ、まさに魂的なものの救いのために、というのである。
Alia adhuc compositione monstruosum, volunt illum proficias earum substantiarum induisse, quarum summam saluti esset redacturus; ut spiritalem quidem susceperit ab Achamoth, animalem vero, quem mox a demiurgo induit, Christum: caeterum corporalem, ex animali substantia, sed miro et inenarrabili rationis ingenio constructum, administrationis caussa vim contulisse, quo congressui, et conspectui, et contactui, et defunctui ingratis subjaceret.
PL 2, 580A彼らはさらに別の組み合わせによって彼を異形のものに仕立て、彼が、自らが救いへともたらすべき諸実体それぞれの初穂を身にまとったのだと主張する。すなわち、霊的なものはアカモートから受け、魂的なものは、間もなくデーミウールゴスから身にまとったキリストとして受けた。それ以外に、物体的なものについては、魂的な実体から、しかし驚くべき、言い表しがたい理の巧みさによって組み立てたものを、務めのために力として付け加えたのだとする。それによって、いやいやながらも、人との出会い、まみえること、触れること、死を被ることに服させられうるようにしたのである。
Materiale autem nihil in illo fuisse, utpote salutis alienum, quasi aliis? fuerit necessarius, quam egentibus salute. Et totum hoc, ut carnis nostrae habitum alienando a Christo, a spe etiam salutis expellant.
PL 2, 580Aしかし彼のうちには質料的なものは何もなかった、救いに与らぬものであるからには、と彼らは言う。まるで、救いを必要とする者たちのほかの誰かにとって、彼が必要でありえたかのように。そしてこれらすべては、我々の肉のありようをキリストから切り離すことによって、それを救いの望みからさえも締め出すためなのである。
Caput XXVII
第XXVII章PL 2, 581ANunc reddo de Christo: in quem tanta licentia Jesum inserunt quidam, quanta spiritale semen animoli cum inflatu infulciunt, fartilia nescio quae commenti, et hominum et deorum suorum. Esse enim Demiurgo suum Christum filium naturalem.
PL 2, 581Aさて、私はキリストについて話を戻す。ある者たちは、これにイエスを差し込むのだが、その勝手気ままさは、霊的な種を息吹とともに小さな魂へ詰め込むのと同じほどである。人間についても、彼ら自身の神々についても、何やら詰め物じみたものをこしらえ出しているのだ。すなわち、デーミウールゴスにはキリストという生まれながらの子があるとされる。
Denique animalem prolatum ab ipso, promulgatum Prophetis; in Praepositionum quaestionibus positum, id est per virginem, non ex virgine editum quia delatus in virginem transmeatorio potius quam generatorio more processerit; per ipsam, non ex ipsa; non matrem eam, sed viam passus.
PL 2, 581Aすなわち、魂的なキリストは彼自身から発出させられ、預言者たちを通じて予め告げられたのであり、前置詞をめぐる議論のうちに置かれている。すなわち、処女を通して生み出されたのであって、処女から生み出されたのではない、というのである。彼は処女のうちへと運び込まれ、生誕によってというよりも通過によって進み出たのだから。彼女を通してであって、彼女から出たのではない。彼女を母としてではなく、道として被ったのである。
Super hunc itaque Christum devolasse tunc in baptismatis sacramento Soterem per effigiem columbae. Fuisse autem et in Christo etiam ex Achamoth spiritalis seminis condimentum, ne marcesceret scilicet reliqua farsura.
PL 2, 581Aかくしてこのキリストの上に、その折、洗礼の秘跡において、ソーテールが鳩の姿をもって舞い降りたとされる。そしてまた、キリストのうちには、アカモートに由来する霊的な種の風味づけもあったとされる。残りの詰め物がしぼんでしまわないように、というのである。
Nam in figuram principalis Tetradis, quatuor eum substantiis stipant, spiritali Achamothiana, animali Demiurgina, corporali inenarrativa, et illa sotericiana, id est columbina. Et Soter quidem permansit in Christo, impassibilis, inlaesibilis, inapprehensibilis.
PL 2, 581Bすなわち、根源のテトラスに象って、彼らは彼を四つの実体で詰め固める。アカモート由来の霊的なもの、デーミウールゴス由来の魂的なもの、言い表しがたい物体的なもの、そしてソーテール由来の、すなわち鳩のものである。そしてソーテールは、キリストのうちにあってなお、受苦を免れ、傷つけられることなく、捕らえられることのないままであった。
Denique cum ad apprehensiones venitur, discessit ab illo in cognitione Pilati. Proinde nec matris semen admisit injurias, aeque insubditivum, et ne ipsi quidem Demiurgo compertum.
PL 2, 582Aそしてついに捕縛の場面に至ると、ソーテールはピラトゥスの審理の際に彼から立ち去った。したがって、母の種もまた傷を受けることはなかった。それも同様に、何ものにも服させられえぬものであり、デーミウールゴス自身にすら知られていなかったからである。
Patitur vero animalis et carneus Christus, in deliniationem superioris Christi, qui ad Achamoth formandam substantivali non agnitionali forma, Cruci, id est Horo fuerat innixus. Ita omnia in imagines urgent, plane et ipsi imaginarii Christiani.
PL 2, 582Aしかし受苦を被るのは、魂的で肉的なキリストであり、それは上位のキリストの輪郭を描き出すためである。その上位のキリストは、アカモートを形づくるために、認識としてではなく実体としての姿によって、十字架――すなわちホロス――に寄りかかっていたのである。かくして彼らはすべてを像へと押しやる。明らかに、彼ら自身もまた像仕立てのキリスト教徒にすぎない。
Caput XXVIII
第XXVIII章PL 2, 582AInterea Demiurgus omnium adhuc nescius, etsi aliquid et ipse per Prophetas concionabitur, ne hujus quidem operis sui intelligens (dividunt enim et prophetiale patrocinium in Achamoth, in semen, in Demiurgum): ubi adventum Soteris accepit, propere et ovanter accurrit, cum omnibus viribus suis, Centurio de Evangelio.
PL 2, 582Aその間、デーミウールゴスはなおすべてを知らぬままであり、たとえ彼自身も預言者たちを通じて何ごとかを宣言するにしても、自らのこの業についてすら理解してはいない(彼らは預言者としての後見をも、アカモートと、種と、デーミウールゴスとに割り振っているからである)。しかし、ソーテールの到来を知るや、彼は急ぎ喜び勇んで、配下の力をことごとく引き連れて駆けつける。福音書のあの百人隊長さながらに。
Et de omnibus inluminatus, ab illo etiam spem suam discit, quod successurus sit in locum matris. Ita exinde securus, dispensationem mundi hujus, vel maxime Ecclesiae protegendae nomine, quanto tempore oportuerit, insequitur.
PL 2, 582Bそしてすべてについて照らし出された彼は、ソーテールから自らの希望をも学ぶ。すなわち、母の座を継ぐことになるという希望である。かくしてそれ以来、安んじて彼は、この世界の経綸を、とりわけ教会を守るという名目のもとに、必要とされるかぎりの時にわたって推し進めてゆくのである。
Caput XXIX
第XXIX章PL 2, 583AColligam nunc ex disperso, ad concludendum, quae de totius generis humani dispositione disserant.
PL 2, 583A私は今、結論に至るために、彼らが人類全体の配剤について論じていることを、散らばったところから集めてみよう。
Triformem naturam primordio professi, et tamen inunitatem in Adam inde jam dividunt per singulares generum proprietates, nacti occasionem distinctionis hujusmodi ex posteritate ipsius Adae, moralibus quoque differentiis tripartitae.
PL 2, 583A彼らは、初めに三形の本性を公言しながら、それでもアダムにおいてはその一体性を、そこから早くも各々の類の固有性によって分け隔てる。彼らは、このような区分の機会を、アダム自身の子孫のうちに、しかも道徳的な差異によって三分されたものとして見出したのである。
Cain, Abel, et Seth, fontes quodammodo generis humani, in totidem derivant argumenta, naturae atque essentiae.
PL 2, 583Aカイン、アベル、セツ――いわば人類の源であるこの三人を、彼らは同数の、本性と実質との論拠へと導き入れる。
Choicum, saluti degeneratum, ad Cain redigunt: Animale, mediae spei deliberatum, ad Abel componunt: Spiritale, certae saluti praejudicatum, in Seth recondunt, Sic et animas ipsas duplici proprietate discernunt, bonas et malas: secundum choicum statum ex Cain, et animalem ex Abel, spiritalem ex Seth.
PL 2, 583A土的なもの、すなわち救いから堕落したものを、彼らはカインに帰する。魂的なもの、すなわち中間の望みに委ねられたものを、彼らはアベルに結びつける。霊的なもの、すなわち確かな救いへとあらかじめ定められたものを、彼らはセツのうちに秘める。このようにして彼らは、魂そのものをも善きものと悪しきものという二重の固有性によって区別する。すなわち、カインに由来する土的な境遇に従うもの、アベルに由来する魂的なもの、セツに由来する霊的なものとしてである。
De obvenientia superducunt jam non naturam, sed indulgentiam, ut quos Achamoth in superioribus in animas bonas depluat, id est animali censui inscriptas. Choicum enim genus, id est malas animas nunquam capere salutaria.
PL 2, 584Aそして、たまたま与えられるものについては、もはや本性ではなく恩恵を上に重ねる。すなわち、アカモートが上方から善き魂へと、つまり魂的な系図に登録された魂へと降り注ぐもののことである。土的な類、すなわち悪しき魂は、決して救いに至るものを受け入れないとされる。
Immutabilem enim et irreformabilem naturam pronuntiaverunt. Id ergo granum seminis spiritalis modicum et parvulum jactu, sed eruditu hujus fides augetur atque provehitur, ceu supra diximus: animaeque hoc ipso ita caeteris praevertunt, ut Demiurgus tunc ignorans magni eas fecerit.
PL 2, 584Aというのも、彼らはその本性を、変わりえず作り直しえぬものと宣言したからである。それゆえ、この霊的な種の粒は、その蒔かれ方こそわずかで小さいが、その教え導きによってこれの信が増し進められる。先に述べたとおりである。そして魂たちは、まさにこのことによって他のものたちに先んじ、当時それと知らぬデーミウールゴスがそれらを重んじたほどであった。
Ex earum ergo laterculo, et in reges, et in sacerdotes allegere consueverat: quae nunc quoque si plenam atque perfectam notitiam apprehenderint istarum naeniarum, naturificatae jam spiritalis conditionis germanitate, certam obtinebunt salutem, imo omnimodo debitam.
PL 2, 584Aそれゆえ彼は、それらの名簿から、王としても、祭司としても選び立てるのを常としていた。そして今もまた、もしそれらがこれらの戯れ言についての完全で欠けのない知識を捉えたなら、霊的な境遇の血縁によってすでに本性化されているのだから、確かな救いを、それどころか、あらゆる点で当然支払われるべき救いを、手に入れることになるだろう。
Caput XXX
第XXX章PL 2, 585AIdeoque nec operationes necessarias sibi existimant, nec ulla disciplinae munia observant; martyrii quoque eludentes necessitatem qua volunt interpretatione.
PL 2, 585Aそれゆえ彼らは、行いを自分たちに必要なものとは考えず、規律のいかなる務めも守らない。殉教の必要性についても、思うがままの解釈ですり抜ける。
Hanc enim regulam animali semini praestitutam, ut salutem quam non de privilegio status possidemus, de suffragio actus elaboremus.
PL 2, 585Aこの規範こそ、魂的な種にあらかじめ定められたものであって、身分の特権によっては持たない救いを、行いの後押しによって仕上げるためのものだというのである。
Nobis enim inscriptura hujus seminis, qui imperfectae essentiae sumus, quia amoribus Phileti, et utique abortui deputamur, quod mater illorum.
PL 2, 585Aというのも、我々はこの種の系図の中で、不完全な実体を持つ者とされ、フィレートスの情愛によるとして、そして疑いなく流産の子とされているからである――彼らの母自身がそうであったように。
Sed nobis quidem vae, si excesserimus in aliquo disciplinae jugum: si obtorpuerimus in operibus sanctitatis atque justitiae: si confitendum alibi, nescio ubi, et non sub potestatibus istius saeculi, apud tribunalia praesidum optaverimus.
PL 2, 585Aしかし我々には禍いがある――もし規律のくびきをどこかで踏み外すならば、もし聖性と正義の業において怠るならば、もし、この世の権力の下ではなく、総督の法廷でもなく、どことも知れぬ他所での告白を望むならば。
Illi vero et de passivitate vitae, et diligentia delictorum, generositatem suam vindicent, blandiente suis Achamoth, quoniam et ipsa delinquendo profecit.
PL 2, 585Aしかし彼らは、生活の放埓さについても、罪への熱心さについても、自分たちの高貴の生まれを言い立てるがよい――彼らのアカモートが自分の者どもにへつらいながら、彼女自身も罪を犯すことで前進したのだから。
Nam et honorandorum conjugiorum supernorum gratia dicitur apud illos, meditandum atque celebrandum semper sacramentum, comiti, id est foeminae adhaerendo; alioquin degenerem, nec legitimum veritatis, qui diversatus in mundo non amaverit foeminam, nec se ei junxerit. Et quid facient spadones, quos videmus apud illos?
PL 2, 585B実に彼らのもとでは、敬うべき天上の交わりのゆえに、伴侶すなわち女に寄り添うことによって、常に思いを凝らし執り行うべき秘義があると言われている。さもなくば、世に身を置きながら女を愛さず、女と結ばれなかった者は堕落した者であり、真理の正統な子ではないとされる。ところで、彼らのもとに我々が見る宦官たちは、いったい何をするというのか。
Caput XXXI
第XXXI章PL 2, 586ASuperest de consummatione, et dispensatione mercedis. Ubi totam messem Achamoth seminis sui presserit, dein colligere in horreum coeperit, vel cum ad molas delatum, et defarinatum, in conspersionis alvearia absconderit, donec totum confermentetur, tunc consummatio urgebit.
PL 2, 586A残るは完成と報いの分配についてである。アカモートが自分の種の収穫をすべて搾り終え、それから倉に集め始めるとき、あるいは臼へ運ばれ挽き砕かれた粉を、パン種を混ぜる甕に隠し、全体が発酵し尽くすまでそうしておくとき、そのとき完成が迫るのである。
Igitur in primis ipsa Achamoth, de regione medietatis, de tabulato secundo in summum transfertur, restituta Pleromati: et statim excipit compactitius ille Soter, sponsus scilicet: ambo conjugium novum.
PL 2, 586Aそこでまず、アカモート自身が中間の域から、第二の階から最上階へと移され、プレーローマに復帰させられる。すると直ちに、かの寄せ集めのソーテールが彼女を迎え入れる――すなわち花婿である。二人にして新たな交わりである。
Et hic erit in scripturis sponsus et sponsa, et sponsale Pleroma. Credas enim, ubi de loco in locum transmigratur, leges quoque Julias intervenire, sicut et coenam.
PL 2, 586Bそしてここに、聖典の中では花婿と花嫁、そして婚礼のプレーローマということになる。実に、場から場へと移り住むというのなら、婚宴と同様、ユリア法までも介入してくると、お前は信じることだろう。
Et Demiurgus tunc de hebdomade sub coelesti in superiora mutabit, in vacuum jam coenaculum matris, sciens jam nec videns illam. Nam si ita erat, semper ignorare maluisset.
PL 2, 586Bそしてデーミウールゴスはそのとき、天の下なるヘブドマスから、より高き所へと移る――母のもはや空になった階上の間へ、今や知りながらも彼女を見ることのないままに。なぜなら、もしそうであったなら、彼は終始知らずにいることを望んだはずだからである。
Caput XXXII
第XXXII章PL 2, 587AHumana vero gens in hoc exitus ibit; choicae et materialis notae, in totum interitum: quia omnis caro foenum, et anima mortalis apud illos, nisi quae salutem fide invenerit. Justorum animae, id est nostrae, ad Demiurgum in medietatis receptacula, transmittentur.
PL 2, 587Aだが人間という族は、この果てへと行き着くことになる――土的で質料的な徴を帯びた者は、まったき滅びへと。なぜなら、彼らのもとでは、あらゆる肉は草であり、魂は死すべきものだからである、信仰によって救いを見いだした魂を除いては。義人たちの魂、すなわち我々の魂は、デーミウールゴスのもとへ、中間の域の宿りへと送られる。
Agimus gratias, contenti erimus cum Deo nostro deputari, quo ascensus. Nihil animale in Pleromatis palatium admittitur, nisi spiritale examen Valentini. Illic itaque primo despoliantur homines ipsi, id est interiores.
PL 2, 587A我々は感謝を捧げよう、我々の神のもとに数えられることで満ち足りるとしよう――我々の昇りゆく先はそこまでなのだから。プレーローマの宮廷には、いかなる魂的なものも受け入れられない、ウァレンティヌスの霊的な群れを除いては。そこでまず、人間そのもの、すなわち内なる者たちが身ぐるみを剥がれる。
Despoliari autem est, deponere animas, quibus induti videbantur, easque Demiurgo suo reddent, quas ab eo avertant. Ipsi autem spiritus in totum fient intellectuales, neque detentui, neque conspectui obnoxii: atque ita invisibiliter in Pleroma recipientur.
PL 2, 587A身ぐるみを剥がれるとは、身にまとっていたと見えた魂を脱ぎ下ろし、それを自分のデーミウールゴスへと返すことである――かつて彼から引き離しておいた魂を。だが彼ら自身、すなわち霊は、ことごとく知性的なものとなり、留め置かれることにも、目に見られることにも服さない。そしてこうして、目に見えぬままプレーローマの中へ迎え入れられる。
Furtim, si ita est, quid deinde? Angelis distribuentur satellitibus Soteris. In filios putas? Non. Sed in apparitores? Ne istud quidem. Sed in imagines? Utinam vel hoc. In quid ergo, si non pudet dicere? In sponsas.
PL 2, 587Bこっそりと、もしそうだとすれば、次には何が起こるのか。彼らはソーテールの護衛たる天使たちに分け与えられる。子としてか、とお前は思うか。否。では従者としてか。それも違う。では似姿としてか。せめてそれであってくれれば。ではいったい何としてか、恥じずに言うならば。花嫁としてである。
Tunc illi Sabinas raptas inter se de matrimoniis plaudent. Haec erit Spiritalium merces, hoc praemium credendi.
PL 2, 588Aそのとき彼らは、略奪されたサビニの女たちさながらの婚姻を、互いに喝采するだろう。これが霊的な者たちの受ける報い、これが信じることの褒賞となるのである。
Fabulae tales utiles, ut Marcus, aut Caius in hanc carnem barbatus, et haec omnia; severus maritus, pater, avus, proavus, certe quod sufficit masculus, in Nymphone Pleromatis ab angelo, tacendo jam dixi et forsitan parias aliquem Onesimum Aeonem.
PL 2, 588Aかくの如き作り話は好都合である――たとえばマルクスなり、カイウスなり、この肉において髭を生やした者が、そしてこれらすべて、すなわち厳めしい夫、父、祖父、曾祖父、ともかくそれだけで足る男が、プレーローマの花嫁の間で天使によって〔妻とされる〕とは。黙っていることで、私はすでに言ったも同然であり、おそらくお前は、オネーシモスとかいうアイオーンを産むことにもなろう。
His nuptiis recte deducendis, pro face et flammeo, tunc credo ille ignis arcanus erumpet, et universam substantiam depopulatus; ipse quoque decineratis omnibus in nihilum finietur; et nulla jam fabula.
PL 2, 588Aこの婚礼を然るべく執り行うために、婚礼の松明と赤い被衣の代わりに、そのとき、思うに、かの秘められた火が噴き出すことになろう。そしてあらゆる実体を荒らし尽くし、灰と化したすべてのものと共に、自らも無へと帰して終わるであろう。そしてもはや作り話も存在しなくなる。
Sed nae ego temerarius, qui tantum sacramentum etiam inludendo prodiderim. Verendum mihi est, ne Achamoth, quae se nec filio agnitam voluit, insaniat; ne Philetus irascatur, ne Fortuna acerbetur.
PL 2, 588Aだが、ああ、私は何と向こう見ずなことか――かくも大きな秘義を、戯れながらとはいえ漏らしてしまったとは。恐れねばならぬ。アカモートが――自分の子にさえ気づかれることを望まなかったあの女が――取り乱しはしないかと。フィレートスが怒りはしないかと、フォルトゥナが気分を害しはしないかと。
Et tamen homo sum Demiurgi, illuc habeo devertere, ubi post excessum omnino non obnubitur: ubi superindui potius quam despoliari: ubi etsi despolior sexui meo, deputor angelis; non angelus, non angela. Nemo mihi quicquam faciet, quem et tunc masculum invenient.
PL 2, 588Bそれでもなお、私はデーミウールゴスの人間である。私が赴くべきはかしこであり、そこでは、世を去った後、およそ婚礼の被衣をかぶせられることがない。そこでは脱がされるよりもむしろ着せ加えられる。そこでは、たとえ私が自分の性を剥ぎ取られようとも、天使たちの内に数えられる――男の天使でも女の天使でもなく。誰も私に何もすることはできない。私はその時にもなお、男として見いだされるであろうからである。
Caput XXXIII
第XXXIII章PL 2, 589AProducam denique velut epicitharisma post fabulam tantam, etiam illa quae ne ordini obstreperent, et lectoris intentionem interjectione dispargerent, hunc malui in locum distulisse, aliter atque aliter commendata ab emendatoribus Ptolomaei.
PL 2, 589A実に、これほどの作り話の後に、いわば余興として、さらに次のことどもも持ち出そう。すなわち、話の順序を乱さず、挿入によって読者の集中を散らさぬようにと、私はこの箇所にまで持ち越すことを選んだのである――プトレマイオスの修正者たちによって、あれこれと異なる仕方で説かれている事柄を。
Extiterunt enim de schola ipsius discipuli super magistrum, qui duplex conjugium Bytho suo adfingerent, Cogitationem et Voluntatem. Una enim satis non erat Cogitatio, qua nihil producere potuisset, ex duabus facillimo prolatu.
PL 2, 589Aというのも、彼の学派から、師にまさる弟子たちが現れ、自分たちのビュトスに二重の交わりを仕立て上げたのである――思念と意志とを。というのも、思念ひとつだけでは十分ではなく、それだけでは何も産み出すことができなかったであろうが、二つからならばいとも容易く発出できたからである。
Primum conjugium, Monogenem et Veritatem; ad imaginem quidem Cogitationis, foeminam Veritatem; ad imaginem Voluntatis, marem Monogenem. Voluntatis enim vis, uti quae effectum praestat Cogitationi, maris obtinet censum.
PL 2, 589A第一の交わりは、モノゲネースと真理である。思念の似姿としては女なる真理を、意志の似姿としては男なるモノゲネースを立てる。というのも、意志の力は、思念に対して働きを及ぼすものであるだけに、男の系図を得るのである。
Caput XXXIV
第XXXIV章PL 2, 589BPudiciores alii honorem divinitatis recordati, ut etiam unius conjugii dedecus ab eo avellerent, maluerunt nullum Bytho sexum deputare: et fortasse Hoc Deum, non Hic Deus, neutro genere pronuntiant.
PL 2, 589Bいっそう慎み深い者たちは、神性の誉れを思い起こし、ただ一つの交わりという恥辱すらもビュトスから遠ざけようとして、ビュトスにはいかなる性も認めまいとした。そしておそらく、男性形で「ヒク・デウス」と言わず、中性形で「ホク・デウム」と唱えるのであろう。
Alii contra magis, et masculum et foeminam dicunt, ne apud solos Lunenses Hermaproditum existimet Annalium commentator Fenestella.
PL 2, 590A他方また別の者たちは、むしろ男でもあり女でもあると言う――『年代記』の注釈者フェネステッラが、ヘルマフロディトスをルーナ人たちのもとにのみあると考えることのないように。
Caput XXXV
第XXXV章PL 2, 590ASunt qui nec principatum Bytho defendant, sed postumatum; Ogdoadem ante omnia praemittentes, ex Tetrade quidem et ipsam, sed et aliis nominibus derivatam. Primo enim constituunt Proarche, secundo Anennoeton, tertio Arrheton, quarto Aoraton.
PL 2, 590Aビュトスに首位すら認めず、末位を認める者たちもいる。彼らは何よりもまずオグドアスを先に置くが、それ自体もまたテトラスから出たものではあるものの、別の名によって導き出されたものとする。すなわち第一にプロアルケー(原初に先立つもの)、第二にアネンノエートン(思念され得ぬもの)、第三にアレートン(語り得ぬもの)、第四にアオラトン(見えざるもの)を立てるのである。
Ex Proarche itaque processisse primo et quinto loco Archen: ex Anennoeto, secundo et sexto loco Acatalepton: ex Arrheto tertio et septimo loco Anonomaston: ex invisibili, quarto et octavo loco Agenneton.
PL 2, 590Aこうしてプロアルケーからは、第一と第五の座にアルケー(根源)が発出し、アネンノエートンからは第二と第六の座にアカタレープトン(把握され得ぬもの)が、アレートンからは第三と第七の座にアノノマストン(名づけ得ぬもの)が、見えざるもの〔アオラトン〕からは第四と第八の座にアゲンネートン(生まれざるもの)が、それぞれ発出したという。
Hoc quae ratio disponat, ut singula binis locis, et quidem tam intercisis, nascantur, malo ignorare quam discere. Quid enim recti habent, quae tam perversae proferuntur?
PL 2, 590Bこれをいかなる理が、一つ一つのものを二つの座に、しかもこれほど隔たった座に生まれさせるよう取り計らっているのか、私はそれを知るよりもむしろ知らずにいたい。これほど倒錯した仕方で持ち出されるものに、いったい何の正しさがあろうか。
Caput XXXVI
第XXXVI章PL 2, 590BQuanto meliores qui totum hoc taedium de medio amoliti, nullum Aeonem voluerunt alium ex alio per gradus revera Gemonios structum, sed mappa (quod aiunt) missa, semel octojugem istam ex Patre et Ennoea ejus exclusam. Ex ipso denique ejus motu nomina gerunt.
PL 2, 590Bこの煩わしさすべてを一挙に取り除いた者たちは、はるかにまさっている。彼らは、いかなるアイオーンも、次から次へと段階を踏み、ゲモニアエの階段(処刑者の屍を引きずり落とす石段)さながらに積み上げられて生まれることを望まず、むしろ(言うところの)合図の布が投げられるや、あの八頭立ての組を、父とそのエンノイアとから一挙に生み出されたものとした。そしてその名もまた、まさにその発出の動きそのものから得ているのである。
Cum, inquiunt, cogitavit proferre, hoc Pater dictus est. Cum protulit, quia vera protulit, hic Veritas appellata est. Cum semetipsum voluit probari, hoc homo pronuntiatus est. Quos autem praecogitavit cum protulit, tunc Ecclesia nuncupata est.
PL 2, 591A彼らが言うには、〔父が〕産み出そうと思念したとき、彼は「父」と呼ばれた。産み出したとき、真なるものを産み出したがゆえに、これは「真理」と名づけられた。自分自身を示そうと欲したとき、これは「人間」と称された。だが、予め思い描いていた者たちを産み出したとき、そのとき「教会」と名づけられた。
Sonuit homo sermonem, et hic est primogenitus filius: et sermoni accessit vita, et Ogdoas prima conclusa est. Sed hoc taedium non pusillum.
PL 2, 591A人間は言葉を発した。これが最初に生まれた子である。そして言葉に生命が加わり、第一のオグドアスが完成した。しかしこれもまた、ささやかならぬ煩わしさである。
Caput XXXVII
第XXXVII章PL 2, 591AAccipe alia ingenia Currucae auctoritate in hunc modum censuit. Est, inquit, ante omnia Proarche, inexcogitabile, et inenarrabile, et innominabile, quod ego nomino Monoteta. Cum hac erat alia virtus, quam et ipsam appello Henoteta.
PL 2, 591Aさらに他の才知を受け取るがよい。クルルカはその権威によって、次のように定めた。「万物に先立って、プロアルケーがある。考え尽くされ得ず、語り尽くされ得ず、名づけ得ぬものであり、私はこれをモノテースと名づける。これと共にもうひとつの力があった。これもまた私はヘノテースと呼ぶ」と。
Monotes et Henotes, id est Solitas et Unitas, cum unum essent, protulerunt non proferentes initium omnium intellectuale, innascibile, invisibile, quod sermo Monada vocavit. Huic adest consubstantiva virtus, quam appellat Unio.
PL 2, 592Aモノテースとヘノテース、すなわち独一性と一体性は、一つでありながら、産み出さずして産み出した――万物の初め、すなわち知性的で、生まれることなく、目に見えぬものを。これを、その語りは「モナス」と呼んだ。これには同一実体の力が伴っており、彼はこれを「合一」と呼ぶ。
Hae igitur virtutes Solitas, Singularitas, Unitas, Unio, caeteras prolationes Aeonum propagarunt. O differentia! Mutetur Unio et Unitas, Singularitas et suum Solitas, quamquam designaveris, unum est.
PL 2, 592Aこうしてこれらの力、独一性、単一性、一体性、合一が、アイオーンの残りの発出を生み出したのである。何たる違いであろうか。合一と一体性、単一性とその独一性とを、入れ替えてみるがよい――どう名づけようとも、同じ一つのものである。
Caput XXXVIII
第XXXVIII章PL 2, 592AHumanior jam Secundus, ut brevior, Ogdoadem in duas Tetradas dividens, in dextram et sinistram, in lumen et tenebras; tantum quod desultricem et defectricem illam virtutem non vult ab aliquo deducere triginta Aeonum, sed a fructibus de substantia eorum venientibus.
PL 2, 592Aセクンドゥスはこれよりもいっそう人間味があり、それだけ簡潔でもある。彼はオグドアスを二つのテトラスに、すなわち右と左に、光と闇とに分ける。ただ、あの逸脱し離反する力を、三十のアイオーンのうちの誰かから導き出そうとはせず、彼らの実体から生じる果実から導き出そうとする点においてのみ異なる。
Caput XXXIX
第XXXIX章PL 2, 593ADe ipso jam Domino Jesu, quanta diversitas scinditur? Hi ex omnium Aeonum flosculis eum construunt, illi ex solis decem constitisse contendunt, quos Sermo et Vita protulerunt; inde et in ipsum Sermonis et Vitae concurrerunt oculi: isti ex duodecim potius, ex Hominis et Ecclesiae foetu: ideoque Filium hominis aiunt pronuntiatum; alii a Christo et Spiritu Sancto constabiliendae universitati provisis, confictum: et jure, paternae appellationis haeredem.
PL 2, 593Aさて主イエスご自身については、いかばかりの相違が分かれ出ていることか。ある者たちは、あらゆるアイオーンの小さき花々から彼を組み立てる。別の者たちは、彼が言葉と生命とが産み出したわずか十のアイオーンから成ると主張する。それゆえにこそ、言葉と生命そのものの目が彼の上に注がれることになったのだ、と。また別の者たちはむしろ十二のアイオーンから、人間と教会との産み子から成るとし、それゆえに彼は「人の子」と称されたのだと言う。さらに別の者たちは、宇宙を確立するために備えられたキリストと聖なる霊とによって形づくられたとし、それゆえまさしく父という呼び名の相続人であるとする。
Sunt qui filium hominis aliunde conceperint dicendum: quamquam ipsum Patrem pro magno nominis sacramento Homines appellasse praesumpserint, ut quid amplius speres de ejus Dei fide cui nunc adaequaris?
PL 2, 594A「人の子」はそれとは別の由来から言われるべきだと考えた者たちもいる。それでいて彼らは、父その方を、名の大いなる秘義のゆえに「人間たち」と呼ぶことを思い込んだのである。だとすれば、今やその方と等しくされているお前は、その神への信仰について、これ以上何を望めるというのか。
Talia ingenia superfruticant apud illos ex materni seminis redundantia. Atque ita inolescentes doctrinae Valentinianorum, in silvas jam exoleverunt Gnosticorum.
PL 2, 594Aかくのごとき才知は、彼らのもとで、母なる種のあふれ出るところから、しげく生い茂っている。そしてこうしてウァレンティヌス派の教えは、根を張って生い育ち、今やグノーシス派の森へと生い茂ってしまった。