Caput I
第I章PL 2, 597AProxime accidit; disputatio habita est christiano et proselyto judaeo. Alternis vicibus contentioso fune uterque diem in vesperam traxerunt: obstrepentibus etiam quibusdam ex partibus singulorum, nubilo quodam veritas obumbrabatur.
PL 2, 597A近ごろ、こういうことがあった。すなわち、キリスト教徒とユダヤ教への改宗者との間で論争が行われたのである。両者は、代わる代わる論争という綱を引き合うようにして、一日を夕暮れまで引き延ばした。双方の側から野次を飛ばす者たちもあり、真理はある種の雲に覆われてしまった。
Placuit ergo quod per concentum disputationis minus plene potuit dilucidari, inspici curiosius, et lectionis stylo quaestiones retractatas terminare.
PL 2, 597Aそこで、論争の騒がしさのために十分には解明しえなかったことを、より丹念に検討し、筆をもって、取り上げ直した問いに決着をつけることが良しとされた。
Nam occasio quidem defendendi etiam gentibus sibi divinam gratiam, habuit hinc praerogativam, quod sibi vindicare Dei legem instituerit homo ex gentibus, nec de prosapia Israelitum judaeus.
PL 2, 597Bというのも、諸国民にも神の恩寵が及ぶことを弁護するこの機会は、ここに一つの利点を得ていたからである。すなわち、神の律法を自らのものとして主張し始めたのが、イスラエルの血筋に属するユダヤ人ではなく、諸国民の中から出た一人の人間であった、という利点である。
Hoc enim sat esse, posse gentes admitti ad Dei legem, ne Israel adhuc superbiat, quod gentes velut stillicidium situlae, aut pulvis ex area deputentur (Is. XL, 15).
PL 2, 597B諸国民が神の律法へと迎え入れられうるということ、これだけで十分である。それによって、イスラエルが、諸国民は桶の一滴、あるいは打ち場の塵のように見なされるのだと、なおも誇り高ぶることのないようにするためである(イザヤ40:15)。
Quamquam habeamus ipsum Deum idoneum pollicitatorem et fidelem sponsorem, qui Abrahae promiserat quod in semine ejus benedicerentur omnes nationes terrae (Gen., XXII, 18), et quod ex utero Rebeccae duo populi et duae gentes essent processurae (Gen., XXV, 23): utique Judaeorum, id est Israel; et Gentium, id est noster.
PL 2, 597Bとはいえ、我々には神御自身という、ふさわしい約束の主にして誠実な保証人がおられる。神はアブラハムに、その子孫において地のすべての諸国民が祝福されるであろうと約束され(創世記22:18)、また、リベカの胎から二つの民、二つの諸国民が生まれ出るであろうとも約束された(創世記25:23)。すなわち一方はユダヤ人の、つまりイスラエルであり、他方は諸国民の、つまり我々の民である。
Uterque ergo et populus et gens est appellatus, ne de nominis appellatione privilegium gratiae sibi quis audeat defendere.
PL 2, 597Bかくして両者はいずれも「民」とも「諸国民」とも呼ばれた。それは、名の呼び方によって恩寵の特権を我がものと主張する者が現れないようにするためである。
Duos etenim populos et duas gentes processuras ex unius foeminae utero Deus destinavit, nec discrevit gratiam in nominis appellatione, sed in partus editione; ut qui prior esset de utero processurus, minori subjiceretur, id est posteriori.
PL 2, 597Cなぜなら神は、二つの民、二つの諸国民が一人の女の胎から生まれ出るよう定め、恩寵を名の呼び方によってではなく、出産の順序によって分けられたからである。すなわち、胎から先に出て来る者が、後の者、つまり小さき者に従うようにされたのである。
Sic namque ad Rebeccam Deus locutus est, dicens: Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi de ventre tuo dividentur, et populus populum superabit, et major serviet minori (Ib.).
PL 2, 598A神はリベカにこう語られた。「二つの諸国民が汝の胎にあり、二つの民が汝の腹から分かれ出る。民は民に勝ち、大いなる民は小さき民に仕える」(同上)。
Itaque cum populus seu gens in Judaeorum anterior sit tempore, et major per gratiam primae dignationis in lege, noster vero minor aetate temporum intelligatur, utpote in ultimo saeculi spatio adeptus notitiam divinae miserationis, procul dubio secundum edictum divinae locutionis, prior et major populus, id est Judaicus, serviat necesse est minori; et minor populus, id est Christianus, superet majorem.
PL 2, 598Aかくして、ユダヤ人の側の民ないし諸国民は時において先立ち、律法における最初の栄誉の恩寵のゆえに大いなる者であるのに対し、我々の民は、世の終わりの時になってようやく神の憐れみを知るに至った者として、時の年齢においては小さき者と解される。それゆえ疑いなく、神の言葉の宣告に従うなら、先にして大いなる民、すなわちユダヤの民は小さき民に仕えねばならず、小さき民、すなわちキリスト教徒の民は大いなる民に勝るのである。
Nam et secundum Scripturarum divinarum memorias populus Judaeorum major, id est antiquior, derelicto Deo, idolis servivit, et divinitate abrelicta, simulacris fuit deditus, dicente populo ad Aaron: Fac nobis deos qui nos antecedant (Exod., XXXII, 23).
PL 2, 598A実に、神の諸書の記録によれば、大いなる民、すなわちより古きユダヤ人の民は、神を見捨てて偶像に仕え、神性を捨て置いて、もろもろの像に身を委ねた。民はアロンに向かって言った。「我々に先立って行く神々を造れ」(出エジプト32:23)。
Quod cum ex monilibus foeminarum et annulis virorum aurum fuisset igne conflatum, et processisset eis bubulum caput, huic figmento universus Israel, relicto Deo honorem dederunt, dicentes: Hi sunt dei qui nos ejecerunt de terra Aegypti.
PL 2, 598B女たちの首飾りと男たちの指輪から金が火で溶かされ、彼らのために牛の頭が形づくられると、イスラエルはこぞって神を見捨て、この造り物に栄誉を捧げて言った。「これぞ我々をエジプトの地から連れ出した神々である」と。
Sic namque posterioribus temporibus, quibus reges eis imperabant, et cum Hieroboam vaccas aureas et lucos colebant, et Bahali se mancipabant: unde probatur eos semper idololatriae crimine reos designatos ex instrumento divinarum Scripturarum.
PL 2, 598B同様に、後の時代、彼らを王たちが治めていた頃にも、彼らはヤロブアムと共に金の牝牛や聖なる森を崇め、バアルに身を売り渡した。ここから、神の諸書という証書によって、彼らが常に偶像礼拝の罪状によって有罪と定められていたことが証されるのである。
Noster vero populus minor, id est posterior, relictis idolis quibus ante deserviebat, ad eumdem Deum conversus est a quo Israel, ut supra memoravimus, abscesserat.
PL 2, 598Bしかし我々の民、すなわち小さき民、つまり後の民は、かつて仕えていた偶像を捨て、先に述べたとおりイスラエルが離れ去ったその同じ神へと立ち返った。
Sic namque populus minor, id est posterior, populum majorem superavit, dum gratiam divinae dignationis consequitur, a qua Israel est repudiatus.
PL 2, 598Cかくして小さき民、すなわち後の民は、大いなる民に勝った。それは、イスラエルが退けられたその神の栄誉の恩寵を、彼らが受けるに至ったからである。
Caput II
第II章PL 2, 599AIgitur gradum conferamus, et summam quaestionis ipsius certis lineis determinemus. Cur etenim Deus, universitatis conditor, mundi totius gubernator, hominis plasmator, universarum gentium sator, legem per Moysen uni populo dedisse credatur, et non omnibus gentibus attribuisse dicatur?
PL 2, 599Aさて、歩みを進め、この問い自体の要点を確かな筋道によって定めよう。すなわち、宇宙の創造者、全世界の統治者、人間の形づくり主、すべての諸国民の播種者である神が、なにゆえモーセを通して律法をただ一つの民にのみ与えたと信じられ、すべての諸国民には分け与えなかったと言われるのか。
Nisi enim omnibus eam dedisset, nullo pacto ad eam etiam proselytos ex gentibus accessum habere permitteret: sed, ut congruit bonitati Dei et aequitati ipsius, utpote plasmatoris generis humani, omnibus gentibus eamdem legem dedit: quam certis et statutis temporibus observari praecepit, quando voluit, et per quos voluit, et sicut voluit.
PL 2, 599Aもし神がすべての者にこれを与えなかったのであれば、諸国民からの改宗者たちにさえ、これに近づくことを決して許さなかったであろう。しかし、神の善と、人類を形づくる者としての神の公正さとにふさわしく、神はすべての諸国民に同じ律法を与えられた。そしてこの律法を、定められた時に、御心のままに、御心にかなう者たちを通して、御心のままの仕方で守るよう命じられたのである。
Namque in principio mundi, ipsi Adae et Evae legem dedit, ne de fructu arboris plantatae in medio paradisi ederent; quod si contra fecissent, morte morerentur (Gen. II, 7): quae lex eis sufficeret, si esset custodita.
PL 2, 599A実に、世界の初めに、神はアダムとエバ自身に律法を与え、楽園の中央に植えられた木の実を食べてはならないとされた。もし逆らって食べれば、死をもって死ぬであろうと(創世記2:7)。もしこの律法が守られていたなら、彼らにはそれで十分であったろう。
In hac enim lege Adae data, omnia praecepta condita recognoscimus quae postea pullulaverunt data per Moysen, id est, Diliges Dominum Deum tuum de toto corde tuo, et ex tota anima tua (Deut., VI, 5); et, Diliges proximum tibi tanquam te (Levit., XIX, 18); et, Non occides, non moechaberis, non furaberis, falsum testimonium non dices.
PL 2, 599B実に、アダムに与えられたこの律法のうちに、のちにモーセを通して与えられ芽吹いた戒めがすべて、あらかじめ据えられていたことを我々は認める。すなわち「汝の神なる主を、汝の心を尽くし、汝の魂を尽くして愛せよ」(申命記6:5)、「汝の隣人を汝自身のように愛せよ」(レビ記19:18)、「殺すな、姦淫するな、盗むな、偽りの証言をするな」である。
Honora patrem tuum et matrem (Exod., XX, 12 17): et, Alienum non concupisces (Deut., V, 16-21). Primordialis lex est enim data Adae et Evae in paradiso, quasi matrix omnium praeceptorum Dei.
PL 2, 599B「汝の父と母を敬え」(出エジプト20:12、17)、「他人のものを欲するな」(申命記5:16-21)。というのも、楽園でアダムとエバに与えられた最初の律法こそが、神のすべての戒めの母胎であるからである。
Denique, si Dominum Deum suum dilexissent, contra praeceptum ejus non fecissent: si proximum diligerent, id est semetipsos, persuasioni serpentis non credidissent; atque ita in semetipsos homicidium non commisissent, excidendo de immortalitate, faciendo contra Dei praeceptum; a furto quoque abstinuissent, si de fructu arboris clam non degustassent (Gen., III, 6), nec a conspectu Domini Dei sui sub arbore delitescere gestissent (Ibid. 8): nec falsum asseveranti diabolo participes efficerentur, credendo ei quod similes Dei essent futuri (Ibid. 8): atque ita nec Deum offendissent, ut patrem, qui eos de limo terrae quasi ex utero matris figuraverat: si alienum non concupissent, de fructu illicito non gustassent.
PL 2, 599B実に、もし彼らが自らの神なる主を愛していたなら、その戒めに背くことはなかったであろう。もし隣人を、すなわち自分自身を愛していたなら、蛇の説得を信じることはなかったであろう。そしてそうであれば、神の戒めに背いて不死から堕ちることによって、自分自身に対して殺人を犯すこともなかったであろう。また、もし木の実をひそかに味わうことがなければ(創世記3:6)、盗みからも身を慎んでいたであろうし、自らの神なる主の御前から木の下に身を隠そうと望むこともなかったであろう(同3:8)。また、神に似た者となるであろうと偽って断言する悪魔を信じて、その仲間となることもなかったであろう(同3:8)。かくして、地の土から、いわば母の胎から自分たちを形づくった父なる神を怒らせることもなかったであろう。もし他人のものを欲することがなかったなら、禁じられた実を味わうこともなかったであろう。
Igitur in hac generali et primordiali Dei lege, quam in arboris fructu observari Deus sanxerat, omnia praecepta legis posterioris specialiter indita fuisse cognoscimus, quae suis temporibus edita germinaverunt Ejusdem est enim postea subdocere legem, qui ante praemiserat praeceptum, quoniam et ipsius est erudire postea qui ante justos formare instituerat.
PL 2, 600Aかくして、木の実によって守られるべしと神が定められた、この普遍的かつ最初の神の律法のうちに、後の律法のすべての戒めが個別に据え置かれていたことを我々は知る。それらの戒めは、それぞれの時にいたって公にされ、芽吹いたのである。というのも、先に戒めを送り出した方が、後に律法を教え示すのも同じ方であり、先に義人たちを形づくり始めた方が、後に教え導くのも同じ方だからである。
Quid enim mirum, si is auget disciplinam qui instituit? si is perfecit qui coepit? Denique ante legem Moysi scriptam in tabulis lapideis legem fuisse contendo non scriptam, quae naturaliter intelligebatur, et a patribus custodiebatur.
PL 2, 600Aそもそも、打ち立てた方がその教えを増し加えるとして、何の不思議があろうか。始めた方が完成させるとして、何の不思議があろうか。実に、石の板に記されたモーセの律法より前に、書かれざる律法が存在していたと私は主張する。それは自然本性によって理解され、父祖たちによって守られていた律法である。
Nam unde Noe justus inventus (Gen. VI, 9; Eccl., XLIV, 17), si non illum naturalis legis justitia praecedebat? unde Abraham amicus Dei deputatus (Is., XLI, 8; Jac., II, 23), si non de aequitate et justitiae legis naturalis? unde Melchisedech sacerdos Dei summi (Gen., XIV, 18) nuncupatus, si non ante Leviticae legis sacerdotium Levitae fuerunt, qui sacrificia Deo offerebant?
PL 2, 600A実に、もし自然の律法による正義が彼に先立っていなかったなら、ノアが義人と見出されたのは何によってであろうか(創世記6:9、集会の書44:17)。もし自然の律法の公正と正義によるのでなければ、アブラハムが神の友と定められたのは何によってであろうか(イザヤ41:8、ヤコブ2:23)。もしレビの律法による祭司職より前に、神に犠牲を捧げる祭司の務めを果たす者たちが既にあったのでなければ、メルキゼデクが至高なる神の祭司と呼ばれたのは何によってであろうか(創世記14:18)。
Sic enim post supra scriptos patriarchas data lex est Moysi eo tempore posteaquam ab Aegypto excesserunt, post intervallum multorum temporum et spatia Denique, post quadringentos et triginta annos Abrahae data est lex.
PL 2, 600Bかくして、上に記した族長たちの後、モーセに律法が与えられたのは、彼らがエジプトを出た後のその時であり、多くの時と隔たりの後であった。実に、アブラハムから四百三十年の後に、律法は与えられたのである。
Unde intelligimus Dei legem etiam ante Moysen, nec in Horeb tantum, aut in Sina et in cremo, sed antiquiorem primum in paradiso, post patriarchis, atque ita et Judaeis certis temporibus reformatam; ut non jam ad Moysi legem ita attendamus, quasi ad principalem legem, sed ad subsequentem, quam certo tempore Deus et gentibus exhibuit, et repromissam per prophetas in melius reformavit, et praemonuit futurum ut, sicuti certo tempore data est lex per Moysen, ita temporaliter observata et custodita credatur: nec adimamus hanc Dei potestatem, pro temporum conditione legis praecepta reformantem in hominis salutem.
PL 2, 600Bここから我々は、神の律法がモーセより前にも存在していたこと、しかもホレブにおいてのみ、あるいはシナイと荒れ野においてのみ与えられたのではなく、まず最初はより古く楽園において、その後は族長たちにおいて与えられ、かくしてユダヤ人たちにも定められた時に改めて与えられたことを理解する。それゆえ我々は、モーセの律法を、あたかも第一の律法であるかのようには、もはや見なさない。むしろそれに続く律法として見るのである。神はこれを定められた時に諸国民にも示され、預言者たちを通して改めて約束されたこの律法を、より良きものへと改められた。そして、こうなることを予め告げられた。すなわち、モーセを通して定められた時に律法が与えられたのと同じように、その律法もまた時のかぎりのものとして守られ保たれたのだと信じられる、ということである。時の条件に応じて律法の戒めを人間の救いのために改める、この神の権力を、我々は奪ってはならない。
Denique, qui contendit et sabbatum adhuc observandum quasi salutis medelam, circumcisionem octavi diei propter mortis comminationem, doceat in praeteritum justos sabbatizasse aut circumcidisse, et sic amicos Dei effectos.
PL 2, 601A実に、安息日をなお救いの療治として守るべきだ、また八日目の割礼を死の脅しゆえに行うべきだと主張する者があるなら、その者は、過去の義人たちが安息日を守ったこと、あるいは割礼を受けたこと、そしてそのようにして神の友となったことを示すがよい。
Nam, si circumcisio purgat hominem, Deus Adam incircumcisum cum faceret, cur eum non circumcidit, vel posteaquam deliquit, si purgat circumcisio? Certe in paradiso constituens eum incircumcisum, colonum paradisi praefecit.
PL 2, 601Aなぜなら、もし割礼が人を清めるのであれば、神はアダムを無割礼のまま造られたとき、なぜ彼に割礼を施さなかったのか。あるいは、割礼が清めるのであれば、彼が過ちを犯した後になぜそうしなかったのか。確かに神は、彼を無割礼のまま楽園に置き、楽園を耕す者として立てられたのである。
Igitur, cum neque circumcisum neque sabbatizantem Deus Adam instituerit, consequenter quoque sobolem ejus Abel offerentem sibi sacrificia, incircumcisum nec sabbatizantem laudavit, accepto ferens quae offerebat in simplicitate cordis, et reprobans sacrificium fratris ejus Cain, qui non offerebat, non recte dividebat (Gen. IV).
PL 2, 601Aかくして、神はアダムを割礼を受けた者としても安息日を守る者としても立てられなかったのであるから、その結果、神に犠牲を捧げたその子アベルについても、無割礼で安息日を守らぬ者でありながら、これを称賛し、心の率直さのうちに捧げた供え物を喜んで受け入れられた。そして、その兄弟カインの犠牲は退けられた。カインは正しく献げることをせず、正しく分けることもしなかったからである(創世記4章)。
Noe quoque incircumcisum Deus, sed et non sabbatizantem, de diluvio liberavit (Gen. VI, seqq.).
PL 2, 601B神はまた、無割礼で、しかも安息日を守らぬノアをも、洪水から救い出された(創世記6章以下)。
Nam et Enoch justissimum non circumcisum, nec sabbatizantem, de hoc mundo transtulit (Gen. V, 22); qui necdum mortem gustavit, ut aeternitatis candidatus, jam nobis ostenderet nos quoque sine legis onere Moysi, Deo posse placere.
PL 2, 601B実に神は、この上なく義しきエノクをも、無割礼で安息日を守らぬ者でありながら、この世界から移された(創世記5:22)。彼はいまだ死を味わっていない。それは、永遠を目指す者として、我々もまたモーセの律法という重荷なしに神に喜ばれうることを、既に我々に示すためであった。
Melchisedech quoque summi Dei sacerdos (Gen. XIV, 18) incircumcisus, et non sabbatizans, ad sacerdotium Dei allectus est. Probat et Loth frater Abrahae, quod pro meritis justitiae suae sine legis observatione de Sodomitarum incendio sit liberatus.
PL 2, 602Aメルキゼデクもまた、至高なる神の祭司として(創世記14:18)、無割礼で安息日を守らぬまま、神の祭司職へと選び入れられた。アブラハムの兄弟ロトもまた、律法の遵守なしに、自らの正義の功績によってソドム人たちを焼いた火から救われたことが、これを証している。
Caput III
第III章PL 2, 602ASed Abraham, inquit, circumcisus est. Sed ante Deo placuit quam circumcideretur, nec tamen sabbatizavit. Acceperat enim circumcisionem, sed quae esset in signum temporis illius, non in salutis praerogativam.
PL 2, 602A「しかしアブラハムは割礼を受けているではないか」と彼は言う。だが、割礼を受ける前にすでに神に嘉せられており、しかも安息日を守ってはいなかった。彼が受けた割礼は、その時のしるしとしてのものであって、救いの特権としてではなかった。
Denique sequentes Patriarchae incircumcisi fuerunt, ut Melchisedech, qui ipsi Abrahae jam circumciso, revertenti de praelio, panem et vinum obtulit (Ibid.) incircumcisus.
PL 2, 602A実に、これに続く族長たちも無割礼であった。メルキゼデクがその一例である。彼は、すでに割礼を受けていたアブラハムが戦いから帰る際に、パンと葡萄酒を捧げたが、その彼自身は無割礼であった(同創世記14:18)。
Sed et filius, inquit, Moysi tum ab angelo praefocatus fuisset, si non Seffora mater ejus calculo praeputium infantis circumcidisset (Exod. IV, 24, 25). Unde, inquit, maximum periculum est, si praeputium carnis quis non circumciderit.
PL 2, 602B「しかしモーセの子も、もしその母セフォラが石で幼子の包皮に割礼を施していなければ、天使によって窒息させられていたはずだ」と彼は言う(出エジプト4:24-25)。「それゆえ、肉の包皮に割礼を施さない者には、この上ない危険がある」とも彼は言う。
Et ideo si salutem circumcisio omni modo adferret, etiam ipse Moyses in filio suo non intermisisset, quominus octava die circumcideret eum, quando constet Sefforam coactam ab angelo id fecisse in itinere.
PL 2, 602Bしかし、もし割礼がどのような場合にも救いをもたらすのであれば、モーセ自身もその子について、八日目に割礼を施すことを怠りはしなかったはずである。だが実際には、セフォラが旅の途中で天使に強いられてそれを行ったことが明らかである。
Consideremus itaque quod non potuerit unius infantis coacta circumcisio omni populo praescribere, et quasi legem hujus praecepti condere.
PL 2, 603Aしたがって我々は、ただ一人の幼子に強いられた割礼が、民全体に対して規定として及ぼされうるものではなく、この戒めの律法をいわば打ち立てうるものでもなかったことを考えねばならない。
Nam providens Deus quod hanc circumcisionem in signum, non in salutem esset daturus populo Israel, idcirco filium Moysi ducis futuri instigat circumcidi, ut cum coepisset per eum populo dare praeceptum circumcisionis, non aspernaretur populus, videns exemplum istud in ducis filio jam celebratum.
PL 2, 603Aなぜなら、神はこの割礼を、イスラエルの民に与えるにあたって、救いのためではなくしるしのために与えようとしておられることを予め見ておられたので、それゆえに、やがて指導者となるべきモーセの子に割礼を受けさせるよう促されたのである。それは、モーセを通してこの割礼の戒めを民に与え始めたとき、民がこれを退けることのないようにするためであった。すなわち、指導者の子においてこの実例がすでに行われているのを民が見るようにするためである。
Dari enim habebat circumcisio, sed in signum: unde Israel in novissimo tempore dignosci haberet, quando secundum sua merita in sanctam civitatem ingredi prohiberetur, per verba prophetarum dicentium: Terra vestra deserta, civitates vestrae igni exustae, regionem vestram in conspectu vestro alieni comedent, et deserta et subversa a populis extraneis, derelinquetur filia Sion sicut casa in vinea, et sicut custodiarium in cucumerario, et quasi civitas quae expugnatur (Is. I, 7, 8).
PL 2, 603A割礼が与えられるべきであったのは、まさにしるしとしてであった。それによって、イスラエルが末の時に、自らの功績に応じて聖なる都に入ることを禁じられるとき、それと知られうるためであった。預言者たちの言葉にこうある。「汝らの地は荒れ果て、汝らの町々は火に焼かれ、汝らの地方は、汝らの目の前で異国の者たちが食い尽くすであろう。シオンの娘は、外部の民によって荒らされ、打ち倒され、あたかも葡萄畑の中の小屋のように、胡瓜畑の見張り小屋のように、包囲される都のように、見捨てられるであろう」(イザヤ1:7-8)。
Et ideo subsequens sermo prophetae exprobrat eis dicens: Filios generavi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me (Ibid, 2).
PL 2, 603Bそれゆえ、これに続く預言者の言葉は、彼らを叱責してこう言う。「私は子らを生み育て、高めたが、彼らは私を蔑んだ」(同1:2)。
Et iterum: Et si extenderitis manus, avertam faciem meam a vobis: et si multiplicaveritis preces, non exaudiam vos: manus enim vestrae sanguine plenae sunt (Ibid. 15).
PL 2, 603Bまた重ねてこう言う。「汝らが手を差し伸べても、私は汝らから顔を背けよう。汝らが祈りを重ねても、私は汝らの願いを聞き入れまい。汝らの手は血に満ちているからだ」(同1:15)。
Et iterum: Vae, gens peccatrix, populus plenus peccatis, filii scelerati, dereliquistis Deum, et in indignationem misistis Sanctum Israel (Ibid. 4).
PL 2, 603Bまた重ねてこう言う。「災いあれ、罪深い民族よ、罪に満ちた民よ、悪しき子らよ。汝らは神を見捨て、イスラエルの聖なる方を怒らせた」(同1:4)。
Haec igitur Dei providentia fuit dandi circumcisionem Israel in signum unde dignosci posset, cum adveniret tempus quo meritis suis supra dictis in Hierusalem admitti prohiberetur: quod et quia futurum erat, nuntiabatur, et quia factum videmus, recognoscimus.
PL 2, 603Bかくして、イスラエルに割礼をしるしとして与えたのは、神のこのような摂理であった。それによって、先に述べた彼らの功績のゆえにエルサレムへの入場を禁じられる時が来たとき、彼らがそれと知られうるためであった。そしてこのことは、やがて起こるべきことであったからこそ告げ知らされ、実際に起こったことを我々は見ているからこそ、それを認めるのである。
Sicut ergo circumcisio carnalis, quae temporalis erat, tributa est in signum populo contumaci, ita spiritalis data est in salutem populo obaudienti, dicente propheta Hieremia: Innovate vobis novitatem , et nolite seminare in spinis.
PL 2, 603Cかくして、時のものであった肉の割礼が、しるしとして頑迷な民に与えられたように、霊の割礼は、従順な民に救いのために与えられた。預言者エレミヤはこう言っている。「汝らのために新しさを新たにせよ。茨の中に種を蒔いてはならない。」
Circumcidimini Deo, et circumcidite praeputium cordis vestri (Hier. IV, 3, 4). Et alio loco dicit: Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et disponam domui Juda et domui Jacob testamentum novum, non tale quale jam dedi patribus eorum in die quo eos eduxi de terra Aegypti.
PL 2, 603C「神のために割礼を受けよ。汝らの心の包皮に割礼を施せ」(エレミヤ4:3-4)。またほかの箇所でこう言う。「見よ、日は来る、と主は言う。私はユダの家とヤコブの家とに、新しい契約を立てよう。それは、私が彼らの父祖たちをエジプトの地から連れ出した日に、彼らに与えたものと同じではない。」
Unde intelligimus et priorem circumcisionem tunc datam cessaturam, et novam legem, non talem qualem jam dederat patribus processuram, annuntiari, sicut Esaias praedicavit dicens, quod in novissimis diebus manifestus futurus esset mons Domini, et domus Dei super vertices montium: et exaltabitur, inquit, super colles, venient super illum omnes gentes, et ambulabunt multi, et dicent: Venite, ascendamus in montem Domini, et in domum Dei Jacob (Is. II, 2, 3): non in Esau prioris filii, sed in Jacob sequentis, id est populi nostri, cujus mons Christus est sine manibus concidentium praecisus, implens omnem terram, apud Danielem ostensus (Dan. II, 34, 37).
PL 2, 604Aここから我々は、その時与えられた先の割礼がやがて終わることになっており、また、父祖たちに既に与えられていたのとは異なる新しい律法が来ることになっていると告げられていることを理解する。イザヤはこう預言して言った。「末の日には、主の山、神の家が山々の頂の上に現され、丘々の上に高く上げられるであろう。すべての諸国民がその上に来て、多くの者が歩み、こう言うであろう。『来たれ、我々は主の山へ、ヤコブの神の家へと登ろう』」(イザヤ2:2-3)。それは、先に生まれた子エサウにおいてではなく、後の子ヤコブ、すなわち我々の民においてである。その山とはキリストであり、切り出す者たちの手によらずに切り出され、全地を満たすものとして、ダニエルにおいて示されている(ダニエル2:34、37)。
Denique, ex hac domo Dei Jacob, etiam legem novam processuram sequentibus verbis annuntiat Esaias dicens: De Sion enim exiet lex, et verbum Domini ex Hierusalem, et judicabit inter gentes (Is. II, 3, 4), id est inter eos qui ex gentibus sumus vocati: et concident, inquit, gladios suos in aratra, et lanceas suas in falces, et non accipiet gentem super gentem gladium, et jam non discent praeliari (Ibid.).
PL 2, 604A実に、このヤコブの神の家から、新しい律法もまた出て来ることになっていると、イザヤは続く言葉でこう告げる。「律法はシオンから出て、主の言葉はエルサレムから出るであろう。そして主は諸国民の間を裁くであろう」(イザヤ2:3-4)。それはすなわち、諸国民の中から召し出された我々の間で、ということである。そしてこう言われる。「彼らはその剣を鋤に、その槍を鎌に打ち直すであろう。民族が民族に対して剣を取ることはなく、もはや戦うことを学ばないであろう」(同上)。
Igitur intelliguntur alii quam nos, qui, nova lege edocti, ista observamus, obliterata veteri lege, cujus abolitionem futuram actus ipse demonstrat?
PL 2, 604Bかくして、新しい律法によって教えられ、これらのことを守り、古い律法を消し去った我々のほかに、そこに理解されている者たちがいるというのであろうか。その古い律法が終わることになっているのは、この出来事自体が示しているのである。
Nam vetus lex ultione gladii se vindicabat, et oculum pro oculo eruebat (Exod. XXI, 24; Levit. XXIV, 20; Deut. XIX, 21), et vindictam injuriae retribuebat: nova autem lex clementiam designabat, et belli pristina in aemulos legis et hostis exsecutionem , in pacificos actus arandae et colendae terrae reformabat.
PL 2, 604B実に、古い律法は剣の報復によって自らを守り、目には目をもってえぐり出し(出エジプト21:24、レビ24:20、申命記19:21)、不正には報復をもって報いた。しかし新しい律法は寛容を示し、律法の敵対者や仇に対するかつての戦いの実行を、地を耕し養う平和な行いへと改めたのである。
Igitur, sicut supra ostendimus, quod vetus lex et circumcisio carnalis cessatura pronuntiata est, ita et novae legis et spiritalis circumcisionis observantia, in pacis obsequia eluxit.
PL 2, 604Cかくして、先に我々が示したとおり、古い律法と肉の割礼とが終わることになると告げられているように、新しい律法と霊の割礼の遵守もまた、平和の務めのうちに輝き現れたのである。
Populus enim, inquit, quem non noveram, servivit mihi, in obauditu auris obaudivit me (Ps. XVII, 29), Prophetae adnuntiaverunt.
PL 2, 604C実に預言者たちはこう告げ知らせた。「私が知らなかった民が、私に仕えた。耳の聞き従いをもって私に聞き従った」(詩編17:29)。
Quis autem et populus qui Deum ignorabat, nisi noster, qui retro Deum nesciebamus? et quis in auditu auris audiit, nisi nos, qui, relictis idolis, ad Deum conversi sumus?
PL 2, 604Cでは、神を知らなかったその民とは、かつて神を知らずにいた我々の民のほかに誰であろうか。また、耳の聞き従いをもって聞いたのは、偶像を捨てて神へと立ち返った我々のほかに誰であろうか。
Nam Israel qui Deo fuerat cognitus, quique ab eo in Aegypto exaltatus fuerat, et per Erythraeum pelagum transvectus est (Exod. XIV, 22), quique in eremo manna cibatus (Exod. XVI, 13, sqq.), quadraginta annis ad instar aeternitatis redactus, nec humanis passionibus contaminatus, aut saeculi hujus cibi pastus, sed angelorum panibus (Ps. LXXVII) manna cibatus, satisque beneficiis Deo obligatus, Domini et Dei sui oblitus est, dicens ad Aaron: Fac nobis deos qui nos praecedant: Moyses enim ille, qui nos ejecit de terra Aegypti, dereliquit nos, et quid illi acciderit nescimus (Exod. XXXII, 1).
PL 2, 604C実にイスラエルは、神に知られ、神によってエジプトで高められ、紅海を渡らせられ(出エジプト14:22)、荒れ野でマンナを食べさせられ(出エジプト16:13以下)、四十年の間、永遠になぞらえられるほどに保たれ、人間的な苦しみに汚されることなく、この世の食物を食べることもなく、天使たちのパン(詩編77編)たるマンナを食べ、これほどまでの恩恵によって神に負うところがありながら、その主なる神を忘れ、アロンに向かってこう言った。「我々に先立って行く神々を造れ。我々をエジプトの地から連れ出したかのモーセは、我々を見捨てた。彼に何が起こったのか、我々は知らない」(出エジプト32:1)。
Et ideo nos, qui non populus Dei retro, facti sumus populus ejus, accipiendo novam legem supra dictam, et novam circumcisionem ante praedictam.
PL 2, 605Aそれゆえ、かつて神の民ではなかった我々が、その神の民となった。先に述べた新しい律法と、前に予告された新しい割礼とを受け入れることによってである。
Caput IV
第IV章PL 2, 605ASequitur itaque, ut, quatenus circumcisionis carnalis, et legis veteris abolitio expuncta suis temporibus demonstratur, ita sabbati quoque observatio temporaria fuisse demonstretur.
PL 2, 605Aしたがって、肉の割礼と古い律法との廃止がそれぞれの時に果たされたことが示された限りにおいて、安息日の遵守もまた時のものであったことが示されねばならないことになる。
Dicunt enim Judaei quod a primordio sanctificaverit Deus diem septimum, requiescendo in eo ab omnibus operibus suis quae fecit, et inde etiam Moysen dixisse ad populum: Mementote diem sabbatorum; sanctificate eum.
PL 2, 605Bユダヤ人たちは、「神は初めから第七日を聖別され、そこにおいてご自分がなされたすべての業から休まれた。それゆえモーセもまた民に『安息日を覚えよ、これを聖とせよ』と言った」と言う。
Omne opus servile non facietis in eo (Exod. XX, 8), praeterquam quod ad animam pertinet. Unde nos intelligimus magis sabbatizare nos ab omni opere servili semper debere, et non tantum septimo quoque die, sed per omne tempus.
PL 2, 605B「その日には、魂に関わることを除いて、いかなる奴隷の業もしてはならない」(出エジプト20:8)。ここから我々は、あらゆる奴隷の業から安息日を守るべきなのは第七日だけに限らず、むしろ常にあらゆる時にわたってであると理解する。
Ac per hoc quaerendum nobis quod sabbatum nos Deus vellet custodire. Nam sabbatum aeternum, et sabbatum temporale Scripturae designant. Dicit enim Esaias propheta: Sabbata vestra odit anima mea. Et alio loco dicit: Sabbata mea prophanastis (Ezech. XXII, 8).
PL 2, 605Bかくして我々は、神がどの安息日を守らせようとされたのかを問わねばならない。というのも、聖典は永遠の安息日と時の安息日とを指し示しているからである。預言者イザヤは言う、「汝らの安息日を、私の魂は憎む」と。また別の箇所ではこう言う、「汝らは私の安息日を汚した」と(エゼキエル22:8)。
Unde dignoscimus sabbatum temporale esse humanum, et sabbatum aeternum censeri divinum, de quo per Esaiam praedicat: Et erit, inquit, mensis ex mense, et dies de die, et sabbatum de sabbato, et veniet omnis caro adorare in Hierusalem, dicit Dominus (Isa. LXVI, 23).
PL 2, 605Cそこから我々は、時の安息日は人間のものであり、永遠の安息日こそ神的なものと見なされることを見分ける。これについて〔神は〕イザヤを通して予告される、「月から月へ、日から日へ、安息日から安息日へと、すべての肉なる者がエルサレムで礼拝しに来るであろう、と主は言う」(イザヤ66:23)。
Quod intelligimus adimpletum temporibus Christi, quando omnis caro, id est omnis gens, adorare in Hierusalem venit Deum Patrem, per Jesum Christum Filium ejus, sicut per Prophetam praedicatum est: Ecce proselyti per me ad te ibunt (Isa. LII.
PL 2, 605C我々はこれを、キリストの時代に成就したと理解する。すなわち、すべての肉なる者、つまりすべての諸国民が、御子イエス・キリストを通して父なる神を礼拝しにエルサレムに来たのである。預言者を通してこう予告されたとおりである、「見よ、改宗者たちは私を通して汝のもとに行くであろう」(イザヤ52)。
Sic igitur ante hoc sabbatum temporale, erat et sabbatum aeternum praeostensum et praedictum, quomodo et ante circumcisionem carnalem fuit et spiritalis circumcisio praeostensa.
PL 2, 606Aかくして、この時の安息日より前に、永遠の安息日もまた予表され予告されていたのである。ちょうど肉の割礼より前に霊の割礼もまた予表されていたのと同様である。
Denique doceant, sicuti jam praelocuti sumus, Adam sabbatizasse; aut Abel hostiam Deo sanctam offerentem, sabbati religione placuisse; aut Enoch translatum sabbati cultorem fuisse; aut Noe arcae fabricatorem propter diluvium immensum, sabbatum observasse; aut Abraham in observatione sabbati Isaac filium suum obtulisse; aut Melchisedech in suo sacerdotio legem sabbati accepisse.
PL 2, 606A実に、我々がすでに先に述べたとおり、彼らに教えさせるがよい——アダムが安息日を守ったこと、あるいはアベルが神に聖なる犠牲を捧げつつ安息日の守りによって嘉されたこと、あるいは移されたエノクが安息日を守る者であったこと、あるいは計り知れない洪水のゆえに箱舟を造ったノアが安息日を守ったこと、あるいはアブラハムが安息日の遵守のうちに息子イサクを捧げたこと、あるいはメルキゼデクがその祭司職において安息日の律法を受けたことを。
Sed dicturi sunt Judaei, ex quo hoc praeceptum datum est per Moysen, exinde observandum fuisse. Manifestum est itaque, non aeternum, nec spiritale, sed temporale fuisse praeceptum, quod quandoque cessaret.
PL 2, 606Aしかしユダヤ人たちは、「この命令はモーセを通して与えられて以来、そのときから守られるべきであった」と言うであろう。それゆえ明らかなのは、その命令が永遠のものでも霊的なものでもなく、いつか終わるべき時のものであったということである。
Denique adeo non in vacatione sabbati, id est diei septimi, haec solemnitas celebranda est, ut Jesus Nave, eo tempore quo Hiericho civitatem depellebat, praeceptum sibi a Deo diceret, uti populo mandaret, ut sacerdotes arcam testamenti Dei septem diebus circumferrent in circuitu civitatis; atque ita septimi diei circuitu peracto; sponte ruerent muri civitatis (Jos. VI, 4, sqq).
PL 2, 606B実に、この祝いは安息日の休止、すなわち第七日の休止のうちに祝われるべきものでは全くない。それは、ヌンの子ヨシュアがエリコの都市を攻め落としていたとき、神から自分への命令があったと語り、祭司たちに神の契約の箱を七日間、都市の周りに担ぎ回らせるよう民に命じ、こうして第七日の周回が果たされると、都市の城壁がひとりでに崩れ落ちた、というほどにまでそうなのである(ヨシュア6:4以下)。
Quod ita factum est; et finito spatio diei septimi, sicut praedictum erat, ruerunt muri civitatis.
PL 2, 606Bそしてそのとおりに行われた。第七日の期間が終わると、予告されていたとおり、都市の城壁は崩れ落ちた。
Ex quo manifeste ostenditur in numero istorum dierum septem incurrisse diem sabbati: septem enim dies undecumque initium acceperint, sabbati diem secum concludant necesse est, quo die non tantum sacerdotes sint operati, sed et in ore gladii praeda facta sit civitas ab omni populo Israel.
PL 2, 606Bこのことから明らかに示されるのは、この七日の数のうちに安息日が含まれていたということである。というのも、七日はどこから数え始めようとも、必ずそのうちに安息日を含むことになるからであり、その日には祭司たちだけが働いたのではなく、イスラエルの民全体によって都市が剣の刃にかけられ、戦利品とされたのである。
Nec dubium est opus servile eos operatos, cum praedas belli agerent ex Dei praecepto. Nam et temporibus Machabaeorum sabbatis pugnando fortiter fecerunt, et hostes allophylos expugnaverunt, legemque paternam ad pristinum vitae statum pugnando sabbatis revocaverunt.
PL 2, 606C彼らが神の命令によって戦の分捕り物を得ていたとき、奴隷の業を行っていたことに疑いはない。実にマカバイ時代にも、彼らは安息日に勇敢に戦い、異民族の敵を打ち破り、安息日に戦うことによって父祖の律法を生活の元の状態へと取り戻したのである。
Nec putem aliam legem eos defendisse, nisi in qua de die sabbatorum meminerant esse praescriptum.
PL 2, 606C彼らが守り抜いたのは、安息日についてそこに定めのあることを覚えていた、まさにその律法にほかならないと私は思う。
Unde manifestum est ad tempus et praesentis caussae necessitatem hujusmodi praecepta valuisse, et non ad perpetui temporis observationem hujusmodi legem eis Deum ante dedisse.
PL 2, 606Cそこから明らかである。このような命令は、その時と当面の必要とのために効力を持ったのであり、神がこのような律法を彼らに与えられたのは、永続する時にわたる遵守のためではなかったのである。
Caput V
第V章PL 2, 607ASic et sacrificia terrenarum oblationum et spiritualium sacrificiorum praedicata ostendimus.
PL 2, 607Aかくして我々は、地上の捧げ物としての犠牲と霊的な犠牲とが、共に宣べ伝えられていたことを示す。
Et quidem a primordio majoris filii, id est Israel, terrena fuisse in Cain praeostensa sacrificia; et minoris filii Abel, id est populi nostri, sacrificia diversa demonstrata.
PL 2, 607Aそして実に、初めから、兄なる子、すなわちイスラエルにあっては、地上の犠牲がカインにおいて予表されていた。そして弟なる子アベル、すなわち我々の民にあっては、異なる犠牲が示されていた。
Namque major natu Cain de fructu terrae obtulit munera Deo, minor vero filius Abel de fructu ovium suarum. Respexit Deus in Abel et in munera ejus, in Cain autem et in munera ejus non respexit.
PL 2, 607Aというのも、年長のカインは地の実りから神に捧げ物を献げ、弟なる子アベルは自分の羊の実りから献げたからである。神はアベルとその捧げ物とを顧みられたが、カインとその捧げ物とは顧みられなかった。
Et dixit Deus ad Cain: Quare concidit vultus tuus? nonne si recte quidem offeras, non recte autem dividas, peccasti? quiesce: ad te enim conversio tua, et ipse tui dominabitur. Et tunc dixit Cain ad Abel fratrem suum: Eamus in campum.
PL 2, 607A神はカインに言われた、「なぜ汝の顔は曇ったのか。正しく捧げていながら、正しく分けなかったのであれば、それは罪を犯したのではないか。静まれ。汝への立ち返りがあり、彼が汝を支配するであろう」と。そのときカインは弟アベルに言った、「野原へ行こう」と。
Et abiit cum eo illic, et interfecit eum. Et tunc dixit Deus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Et dixit: Nescio: numquid custos fratris mei sum ego?
PL 2, 607Bそしてカインは彼とともにそこへ行き、彼を殺した。そのとき神はカインに言われた、「汝の弟アベルはどこにいるのか」と。カインは言った、「知りません。私は弟の番人でしょうか」と。
Et dixit ei Deus: Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra: propter quod, maledicta terra, quae aperuit os suum ad excipiendum sanguinem fratris tui. Gemens et tremens eris super terram.
PL 2, 607B神は彼に言われた、「汝の弟の血の声が地から私に向かって叫んでいる。それゆえ、汝の弟の血を受け取るために口を開いた地は呪われている。汝は地の上でうめきおののく者となるであろう」と。
Et dixit Cain ad Dominum: Majus delictum meum, quam ut remittatur mihi; et ejicies me hodie a facie terrae, et a facie tua abscondar, et ero gemens et tremens super terram, et omnis qui me invenerit, occidet (Gen. IV).
PL 2, 607Bカインは主に言った、「私の罪は、赦されるにはあまりに大きいものです。汝は今日私を地の面から追い出され、私は汝の顔から隠され、地の上でうめきおののく者となり、私を見つける者は皆、私を殺すでしょう」と(創世記4)。
Ex hoc igitur duplicia duorum populorum sacrificia praecostensa jam tunc a primordio animadvertimus.
PL 2, 607Bそこで我々は、これによって、二つの民の二重の犠牲が、すでにそのとき初めから予表されていたことを認める。
Denique, cum per Moysen in Levitico lex sacerdotalis conscriberetur, invenimus praescriptum populo Israeli, ut sacrificia nullo in loco offerentur Deo quam in terra repromissionis, quam Dominus Deus daturus esset populo Israeli et fratribus eorum: ut, introducto Israel, illic celebrarentur sacrificia et holocausta tam pro peccatis quam pro animabus, et nusquam alibi nisi in terra sancta (Deut. XII).
PL 2, 607Bそして、モーセによってレビ記において祭司の律法が記されたとき、イスラエルの民に対し、約束の地以外のいかなる場所でも神に犠牲を捧げてはならないと定められていたことを、我々は見出す。その地は主なる神がイスラエルの民とその兄弟たちに与えようとされた地である。すなわち、イスラエルが導き入れられたなら、そこで罪のためにも魂のためにも犠牲と全焼の犠牲とが行われるべきであり、聖なる地のほかどこでもあってはならない、というのである(申命記12)。
Cur itaque postea per prophetas praedicat Spiritus futurum ut in omni terra aut in omni loco offerantur sacrificia Deo, sicut per Malachiam angelum, unum ex duodecim prophetis dicit: Non recipiam sacrificium de manibus vestris, quoniam ab oriente sole usque ad occidentem nomen meum clarificatum est in omnibus gentibus, dicit Dominus omnipotens.
PL 2, 607Cそれゆえ、なぜ後になって霊は預言者たちを通して、すべての地、すべての場所において神に犠牲が捧げられるようになると予告するのか。十二預言者の一人である天使マラキを通してこう言われているとおりである、「私は汝らの手からの犠牲を受け入れない。日の昇るところから日の沈むところまで、私の名は諸国民のうちに輝き渡っているからである、と全能の主は言う」。
Et in omni loco offeruntur sacrificia munda nomini meo (Malach. I, 10, 11). Item in Psalmis David dicit: Adferte Deo, patriae gentium (Psal. XCVI, 7). Indubitate quod in omnem terram exire habebat (Psal. XVIII, 5) praedicatio Apostolorum.
PL 2, 608A「そしてあらゆる場所で、清い犠牲が私の名に捧げられる」(マラキ1:10、11)。同じくダビデは詩編でこう言う、「諸国民の氏族よ、神に捧げよ」(詩編96:7)。疑いなく、これは使徒たちの宣教があらゆる地に出て行くべきであったことを示す(詩編18:5)。
Adferte Deo claritatem et honorem, adferte Deo sacrificia nominis ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus (Psal. XCVI, 8).
PL 2, 608A「神に栄光と誉れを捧げよ、神にその名の犠牲を捧げよ。犠牲獣を携えて、その庭に入れ」(詩編96:8)。
Namque quod non terrenis sacrificiis, sed spiritalibus Deo litandum sit, ita legimus ut scriptum est: Cor contribulatum et humiliatum hostia Deo est (Psal. L, 19). Et alibi: Sacrifica Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua (Ps XLIX, 14).
PL 2, 608A実に、地上の犠牲によってではなく霊的な犠牲によって神を宥めるべきであることを、我々はこう書かれているとおりに読む、「打ち砕かれ、へりくだった心こそ、神への犠牲である」(詩編50:19)と。また別の箇所には、「神に賛美の犠牲を捧げよ、いと高き方に汝の誓願を果たせ」(詩編49:14)とある。
Sic itaque sacrificia spiritalia laudis designantur, et cor contribulatum acceptabile sacrificium Deo demonstratur.
PL 2, 608Bかくして霊的な犠牲は賛美として示され、打ち砕かれた心こそ神に受け入れられる犠牲であることが示される。
Itaque quomodo carnalia sacrificia reprobata intelliguntur, de quibus et Esaias loquitur, dicens: Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum? dicit Dominus (Isa. I, 11), ita sacrificia spiritalia accepta praedicantur, ut Prophetae annuntiant.
PL 2, 608Bこうして、肉の犠牲が退けられたものと理解されるのと同じように——それについてはイザヤもまた語って、「汝らの犠牲の多さが、私に何になろうか、と主は言う」(イザヤ1:11)と述べている——霊的な犠牲は、預言者たちが告げるとおり、受け入れられたものとして宣べ伝えられている。
Quoniam etsi adtuleritis, inquit, mihi similam, vanum supplicamentum, execramentum mihi est (Ibid).
PL 2, 608B「汝らがたとえ私に麦粉を捧げても、それは空しい捧げ物であり、私には忌まわしいものである」と言われている(イザヤ1)。
Et adhuc dicit: Holocaustomata et sacrificia vestra, et adipem hircorum, et sanguinem taurorum nolo: nec si veniatis videri mihi; quis enim exquisivit haec de manibus vestris (Ibid. 12)?
PL 2, 608Bさらにこう言われる、「汝らの全焼の犠牲と犠牲、雄山羊の脂肪、雄牛の血を、私は欲しない。汝らが私に見えようとして来ることも欲しない。いったい誰が汝らの手からこれらを求めたのか」と(イザヤ1:12)。
De spiritalibus vero sacrificiis addit, dicens: Et in omni loco sacrificia munda offerentur nomini meo, dicit Dominus.
PL 2, 608Bそして霊的な犠牲については、こう付け加えて言う、「あらゆる場所で、清い犠牲が私の名に捧げられるであろう、と主は言う」と。
Caput VI
第VI章PL 2, 608CIgitur, cum manifestum sit et sabbatum temporale ostensum, et sabbatum aeternum praedictum, circumcisionem carnalem praedictam, et circumcisionem spiritalem praeindicatam, legem quoque temporalem et legem aeternalem denuntiatam, sacrificia carnalia et sacrificia spiritalia praeostensa; sequitur, ut praecedenti tempore datis omnibus istis praeceptis carnaliter populo Israel, superveniret tempus quo legis antiquae et caeremoniarum veterum praecepta cessarent, et novae legis promissio et spiritalium sacrificiorum agnitio, et Novi Testamenti pollicitatio superveniret, fulgente nobis lumine ex alto, qui sedebamus in tenebris et in umbra mortis detinebamur (Luc. II, 78, 79).
PL 2, 608Cそこで、時の安息日が示され、永遠の安息日が予告され、肉の割礼が予告され、霊の割礼が予示され、時の律法と永遠の律法とがともに告げられ、肉の犠牲と霊的な犠牲とがともに予表されたことが明らかである以上、続いて言えるのは、これらすべての命令が先立つ時にイスラエルの民に肉によって与えられていたのだから、古い律法と古い祭儀の命令が終わり、新しい律法の約束と霊的な犠牲の認識と新しい契約の約束とが到来する時が来た、ということである。それは、暗闇のうちに座し、死の陰に捕らえられていた我々の上に、高きところからの光が輝いたからである(ルカ2:78、79)。
Itaque necessitas nobis incumbit, ut, quoniam praedicatam novam legem a prophetis praediximus, et non talem qualis jam data esset patribus eorum eo tempore quo eos de terra Aegypti produxit, ostendere et probare debeamus tam legem illam veterem cessasse, quam legem novam promissam nunc operari.
PL 2, 609Aそれゆえ我々には必要が課せられている。すなわち、我々はすでに、預言者たちによって新しい律法が予告されていたこと、それはエジプトの地から彼らを導き出した時に彼らの父祖たちに与えられていたのと同じものではないことを予め述べたのだから、あの古い律法が終わったこと、そして約束された新しい律法がいま働いていることの両方を示し、証明しなければならないのである。
Et quidem in primis quaerendum an exspectetar novae legis lator, et Novi Testamenti haeres, et novorum sacrificiorum sacerdos, et novae circumcisionis purgator, et aeterni sabbati cultor, qui legem veterem compescat, et Novum Testamentum statuat, nova sacrificia offerat, et caeremonias antiquas reprimat, et circumcisionem veterem cum suo sibi sabbato compescat, et novum regnum quod non corrumpatur adnuntiet.
PL 2, 609Aまず何よりも問われるべきは、新しい律法の授与者、新しい契約の相続者、新しい犠牲の祭司、新しい割礼の清め主、永遠の安息日を守る方が待たれているかどうかということである。その方は古い律法を鎮め、新しい契約を打ち立て、新しい犠牲を捧げ、古い祭儀を退け、古い割礼をその安息日もろとも鎮め、朽ちることのない新しい王国を告げ知らせる方である。
Nam etiam novae legis lator, sabbati spiritalis cultor, sacrificiorum aeternorum antistes, regni aeterni aeternus dominator, quaerendum an jam venerit, necne.
PL 2, 609B実に、新しい律法の授与者、霊的な安息日を守る方、永遠の犠牲を司る大祭司、永遠の王国の永遠の統治者が、すでに来られたのか、それとも来られていないのかが、問われねばならない。
Et si jam venit, serviendum est illi: si necdum venit, sustinendus est, dummodo manifestum sit adventu ejus comprimi legis veteris praecepta, et operari debere novae legis exordia; et in primis definiendum est non potuisse cessare legem antiquam et prophetas, nisi venisset is qui per eamdem legem, et per eosdem prophetas venturus annuntiabatur.
PL 2, 609Bもしすでに来られたのであれば、その方に仕えねばならない。もしまだ来られていないのであれば、待たれねばならない。ただし、その方の到来によって古い律法の命令が鎮められ、新しい律法の初めが働き始めねばならないことが明らかである限りにおいてである。そしてまず何よりも定められねばならないのは、古い律法と預言者たちが終わることができたのは、まさにその律法自身を通して、そしてその預言者たち自身を通して来ると予告されていた方が来られたのでなければあり得なかった、ということである。
Caput VII
第VII章PL 2, 609CIgitur in isto gradum conferamus, an qui venturus Christus annuntiabatur, jam venerit, an venturus adhuc speretur.
PL 2, 609Cそこで、この点について論を進めよう。来られるはずと予告されていたキリストが、すでに来られたのか、それともなお来られることが待ち望まれているのか。
Quod ipsum ut probari possit, etiam tempora sunt nobis requirenda, quando venturum Christum prophetae annuntiaverunt; ut si in ista tempora recognoverimus venisse eum, sine dubio ipsum esse credamus quem venturum prophetae canebant, in quem nos, gentes scilicet, credituri annuntiabamur: et cum constiterit venisse, indubitate etiam legem novam ab ipso datam esse credamus, et Testamentum Novum in ipso et per ipsum nobis dispositum non diffiteamur.
PL 2, 609Cそのこと自体が証明されうるためには、預言者たちが来るべきキリストを予告した時期についても、我々は探求しなければならない。もしその時期にその方が来られたことを我々が認めるならば、疑いなく、預言者たちが来ると歌った、まさにその方であると信じるべきであり、その方を、すなわち諸国民である我々が信じる者となると予告されていたのである。そしてその方が来られたことが確定したなら、その方によって新しい律法が与えられたことを疑いなく信じ、その方のうちに、その方を通して我々に定められた新しい契約を否むことなく認めねばならない。
Venturum enim Christum nec Judaeos refutare scimus, utpote qui in adventum ejus spem suam porrigant.
PL 2, 610A実に、キリストが来られるということ自体は、ユダヤ人たちも否定していないと我々は知っている。彼らはその到来へと自分たちの希望を差し伸べているのだから。
Nec de isto pluribus quaerendum, cum retro omnes prophetae de eo praecinuerint, ut Esaias dicit: Sic dicit Dominus Deus Christo meo Domino, cujus tenui dexteram, ut exaudiant illum gentes: fortitudines regum disrumpam, aperiam ante illum portas, et civitates non claudentur illi (Isa. XLV, 1, 2).
PL 2, 610Aこの点についてこれ以上多くを問う必要はない。というのも、昔からすべての預言者たちがその方について予め歌っていたからである。イザヤが言うとおりである、「主なる神は、私が右手を取った、わが主キリストにこう言う。諸国民が彼に聞き従うために、私は王たちの力を打ち砕き、彼の前に門を開き、もろもろの都市は彼に対して閉ざされることがないであろう」と(イザヤ45:1-2)。
Quod ipsum adimpletum videmus. Cui enim dexteram tenet pater Deus, nisi Christo filio suo? quem exaudierunt omnes gentes, id est cui omnes gentes crediderunt, cujus et praedicatores Apostoli in psalmis David ostenduntur: In universa, inquit, terra exiit sonus eorum, et usque ad terminos terrae verba eorum (Psalm. XVIII, 5).
PL 2, 610Bまさにそのことが成就したのを我々は見る。父なる神が右手を取られるのは、その子キリスト以外の誰であろうか。諸国民は彼に聞き従った、すなわち、諸国民は皆彼を信じたのである。そしてその宣べ伝える者たち、すなわち使徒たちは、ダビデの詩編にこう示されている、「彼らの声はあまねく地に出で、彼らの言葉は地の果てにまで及んだ」と(詩編18:5)。
In quem enim alium universae gentes crediderunt, nisi in Christum qui jam venit? Cui enim et aliae gentes crediderunt?
PL 2, 610B実に、すでに来られたキリストのほかに、いったい誰を、すべての諸国民が信じたというのか。ほかの諸国民もまた、いったい誰を信じたというのか。
Parthi, Medi, Elamitae, et qui inhabitant Mesopotamiam, Armeniam, Phrygiam, Cappadociam; et incolentes Pontum, et Asiam, et Pamphyliam; immorantes Aegyptum, et regionem Africae quae est trans Cyrenem inhabitantes, Romani et incolae; tunc et in Hierusalem Judaei (Act, II, 9, 10), et caeterae gentes: ut jam Getulorum varietates, et Maurorum multi fines, Hispaniarum omnes termini, et Galliarum diversae nationes, et Britannorum inaccessa Romanis loca, Christo vero subdita, et Sarmatarum, et Dacorum, et Germanorum, et Scytharum, et additarum multarum gentium, et provinciarum et insularum multarum nobis ignotarum, et quae enumerare minus possumus?
PL 2, 610Bパルティア人、メディア人、エラム人、そしてメソポタミア、アルメニア、フリギア、カッパドキアに住む者たち、ポントス、アシア、パンフィリアに住まう者たち、エジプトに滞在する者たち、キュレネの彼方に広がるアフリカの地方に住む者たち、ローマ人とその地の居留者たち、その時エルサレムにいたユダヤ人たち(使徒2:9、10)、そしてその他の諸国民——今やゲトゥリア人たちの多様な部族、マウリタニア人たちの多くの領域、ヒスパニアの全土、ガリアの様々な諸国民、ローマ人には近づき得ぬブリタンニア人たちの地でありながらキリストには服している地、そしてサルマタイ人、ダキア人、ゲルマン人、スキュティア人、さらに加わった多くの諸国民、そして我々には知られていない多くの属州や島々——これらを、我々はいったいどうして数え尽くせようか。
In quibus omnibus locis Christi nomen, qui jam venit, regnat; utpote ante quem omnium civitatum portae sunt apertae, et cui nullae sunt clausae: ante quem serae ferreae sunt comminutae, et valvae aereae sunt apertae (Is., XLV, 1, 2).
PL 2, 611Aこれらすべての場所において、すでに来られたキリストの名が統治している。彼の前にはあらゆる都市の門が開かれ、彼に対して閉ざされている門は一つもないからである。彼の前には鉄の閂も打ち砕かれ、青銅の扉も開かれた(イザヤ45:1-2)。
Quamquam et ista spiritaliter sint intelligenda, quo praecordia singulorum variis modis a diabolo obsessa, fide Christi sint reserata; attamen perspicue sunt adimpleta, utpote in quibus omnibus locis populus nominis Christi inhabitet.
PL 2, 611Aとはいえ、これらのことは霊的にも理解されるべきである。すなわち、悪魔によって様々な仕方で占拠されていた各人の心が、キリストへの信仰によって開かれた、というふうに。しかしそれにもかかわらず、これらのことは明白に成就している。というのも、これらすべての場所に、キリストの名を持つ民が住んでいるからである。
Quis enim omnibus regnare potuisset, nisi Christus Dei Filius? Qui omnibus in aeternum gentibus regnaturus (Psal., XLVI, 2, 9; LXXXV, 9; Is., II, 4; XLIX, 6) nuntiabatur.
PL 2, 611Aいったい誰が、神の子キリスト以外にすべての者を統治することができたであろうか。その方こそ、永遠にすべての諸国民を統治することになる者として予告されていたのである(詩編46:2、9;85:9;イザヤ2:4;49:6)。
Nam si Salomon regnavit, sed in finibus Judae tantum, a Bersabee usque Dan termini ejus regni signantur. Si vero Babyloniis et Parthis regnavit Darius, non habuit in omnibus gentibus potestatem.
PL 2, 611B実にソロモンは統治したが、それはただユダの領域内に限られており、ベエルシェバからダンに至るまでが彼の王国の境界として示されている。またダレイオスがバビロニア人やパルティア人を統治したとしても、彼はすべての諸国民に対する権力を持ってはいなかった。
Si Aegyptiis Pharao, vel quisque ei in haereditate regni successit; illic tantum potius est regni sui dominium. Sic Nabuchodonosor cum suis regulis ab India usque Aethiopiam habuit regni sui terminos.
PL 2, 611Bエジプト人にとってのファラオも、あるいは彼の王国の相続において彼に続いた者も、その支配権はもっぱらそこにのみあった。同様にネブカドネザルは、彼に従う諸侯たちとともに、インドからエチオピアに至るまでを彼の王国の境界としていた。
Sic Alexander Macedo nunquam Asiam universam et caeteras regiones, posteaquam devicerat, tenuit. Sic Germani adhuc usque limites suos transgredi non sinuntur. Britanni intra Oceani sui ambitum conclusi.
PL 2, 611B同様にマケドニアのアレクサンドロスも、征服した後でさえ、アシア全土やその他の地域を保ち続けることは決してなかった。同様にゲルマン人たちは、今なお自分たちの境界を越えることを許されていない。ブリタンニア人たちは自分たちの大洋の周域のうちに閉じ込められている。
Maurorum gens et Getulorum barbaries a Romanis obsidentur, ne regionum suarum fines excedant. Quid de Romanis dicam, qui de legionum suarum praesidiis imperium suum muniunt, nec trans istas gentes porrigere vires regni sui possunt?
PL 2, 611Bマウリタニア人の民とゲトゥリア人の蛮族は、自分たちの地域の境界を越えないよう、ローマ人によって包囲されている。ローマ人について何を言おうか。彼らは自分たちの軍団の守備によって自分たちの帝国を固めながらも、これらの諸国民を越えて自分たちの王国の力を広げることができないのだ。
Christi autem regnum et nomen ubique porrigitur, ubique creditur, ab omnibus gentibus supra enumeratis colitur, ubique regnat, ubique adoratur, omnibus ubique tribuitur aequaliter; non regis apud illum major gratia; non barbari alicujus inferior laetitia, non dignitatum aut natalium cujusquam discreta merita; omnibus aequalis, omnibus rex, omnibus judex, omnibus Deus et Dominus est. Nec dubites credere quod asseveramus, cum videamus fieri.
PL 2, 611Cしかしキリストの王国と名とは、あらゆる場所に広がり、あらゆる場所で信じられ、先に数え上げたすべての諸国民によって崇められ、あらゆる場所で統治し、あらゆる場所で礼拝され、あらゆる場所ですべての者に等しく分け与えられている。彼のもとでは、王であっても他より大きな恩寵にあずかるわけではなく、いかなる蛮族であっても喜びが劣るということもなく、いかなる者の身分や生まれによっても功績が区別されることもない。彼はすべての者に対して等しく、すべての者にとって王であり、すべての者にとって審判者であり、すべての者にとって神であり主である。我々が断言することを信じるのに、疑ってはならない。それが実現しているのを我々は見ているのだから。
Caput VIII
第VIII章PL 2, 612AItaque requirenda tempora praedictae et futurae nativitatis Christi, et passionis ejus, et exterminii civitatis Hierusalem, id est, vastationis ejus.
PL 2, 612Aかくして、あらかじめ予告されたキリストの未来の降誕の時、その受難の時、そしてエルサレムという都市の滅び、すなわちその荒廃の時が、探求されねばならない。
Dicit enim Daniel et civitatem sanctam et sanctum exterminari cum duce venturo, et destrui pinnaculum usque ad interitum.
PL 2, 612A実に、ダニエルは、聖なる都市と聖所とが、来たるべき指導者とともに滅ぼされ、小塔が滅びに至るまで打ち壊されると言っている。
Venturi itaque Christi ducis sunt tempora requirenda, quae investigabimus in Daniele: quibus computatis, probabimus venisse cum, etiam ex temporibus praescriptis, et ex signis competentibus, et ex operationibus ejus: quae probamus ex consequentibus quae post adventum ejus futura adnuntiabantur, ut tam adimpleta omnia quam prospecta credamus.
PL 2, 612Aかくして、来たるべき指導者キリストの時が探求されねばならず、我々はこれをダニエルのうちに調べるであろう。それを数え上げることによって、我々は、あらかじめ定められた時からも、ふさわしいしるしからも、その働きからも、彼がすでに来たことを証明するであろう。そして我々は、彼の到来の後に来たるべきものとして告げられていた事柄が帰結としてそのまま現れたことによっても、これを証明する。それは、すべてが成就したことも、あらかじめ望見されたことも、共に信じるためである。
Sic igitur de eo Daniel praedicavit, ut et quando et quo in tempore gentes esset liberaturus, ostenderet, et quoniam post passionem Christi ista civitas exterminari haberet.
PL 2, 612Bかくしてダニエルは彼について、いつ、いかなる時に諸国民を解放しようとしているかを示すべく宣べ伝え、またキリストの受難の後にこの都市が滅ぼされるはずであることをも示したのである。
Dicit enim sic: In primo anno sub Dario filio Assueri ex semine Medorum, qui regnavit super regnum Chaldaeorum, ego Daniel intellexi in libris numerum annorum.
PL 2, 612B実にこう言われている。「アハシュエロスの子であり、メディア人の血統から出て、カルデア人の王国を治めたダリウスの第一年に、私ダニエルは、書物のうちに年数を悟った。
Et adhuc me loquente in oratione, ecce vir Gabriel, quem vidi in visione in principio, volans, et tetigit me, quasi hora sacrificii vespertini, et intelligere fecit me, et locutus est mecum, et dixit: «Daniel, nunc exivi imbuere te intelligentia, in principio obsecrationis tuae exivit sermo.
PL 2, 612Bなおも私が祈りのうちに語っていると、見よ、初めに幻のうちに私が見たあの人ガブリエルが、飛んで来て、夕べの犠牲の時ほどのころ、私に触れ、私に悟らせ、私と語って言った。『ダニエルよ、今わたしは汝に理解力を授けるために出て来た。汝の嘆願の初めに、言葉が出た。
Et ego veni ut annuntiem tibi, quia vir desideriorum tu es, et cogita in verbo, et intellige in visione. » Septuaginta hebdomadae breviatae sunt super plebem tuam, et super civitatem sanctam, quoadusque inveteretur delictum, et signentur peccata, et exorentur injustitiae, et inducatur justitia aeterna, ut et signetur visio et prophetes, et ut ungatur Sanctus sanctorum.
PL 2, 612Cまたわたしは汝に告げるために来た。汝は愛でられる人だからである。言葉について思いを凝らし、幻について悟るがよい。』七十週が、汝の民の上に、また聖なる都市の上に、短く区切られている。罪が古びて廃れ、もろもろの罪が封じられ、不義が宥められ、永遠の正義がもたらされ、幻と預言者とに封印がなされ、至聖者に油が注がれるまで。
Et scies, et perspicies et intelliges a profectione sermonis, integrando et reaedificando Hierusalem usque ad Christum ducem, hebdomadas septem et dimidiam, et septuaginta duas et dimidiam: et convertet, et aedificabitur in laetitiam, et convallationem, et innovabuntur tempora: et post hebdomadas has septuaginta duas, et exterminabitur unctio, et non erit: et civitatem et sanctum exterminabit cum duce adveniente, et concidentur quomodo in cataclysmo usque ad finem belli, quod concidetur usque ad interitum.
PL 2, 613Aそして汝は知り、見極め、悟るであろう。言葉が出た時から、エルサレムを立て直し、再建することから、指導者キリストに至るまで、七週半、また七十二週半。そして立ち返り、喜びのうちに、また囲いの堀のうちに建てられ、時が新たにされるであろう。そしてこの七十二週の後、塗油は絶たれ、無くなるであろう。そして、都市と聖所とを、来たる指導者とともに滅ぼすであろう。そして彼らは大洪水のごとくに打ち倒されるであろう、戦いの終わりに至るまで。その戦いは滅びに至るまで打ち倒されるであろう。
Et confirmabit testamentum in multis. Hebdomada una et dimidia hebdomadis, auferetur meum sacrificium et libatio, et in sancto execratio vastationis, et usque ad finem temporis consummatio dabitur super hac vastatione.
PL 2, 613Aそして彼は多くの者との契約を確かなものとするであろう。一週と半週のあいだに、わが犠牲と献酒とは取り去られるであろう。そして聖所には、荒廃をもたらす忌まわしきものがあり、時の終わりに至るまで、この荒廃の上に完成が与えられるであろう。」
Animadvertamus igitur terminum, quomodo in vero praedixit septuaginta hebdomadas futuras, in quibus si receperint eum, aedificabitur in latitudinem et in longitudinem, et innovabuntur tempora.
PL 2, 613Bされば我々は、その期限に注意を払おう。彼がまことに、来たるべき七十週をいかに予告したか、その週のうちに、もし彼らが彼を受け入れるならば、幅と長さとに建て直され、時が新たにされるであろうと。
Providens autem Deus quid esset futurum, et quoniam non tantum non recipient eum, verum et insequentur, et tradent eum morti, et recapitulavit, et dixit: In sexaginta duabus hebdomadibus nasci illum et ungi Sanctum sanctorum; hebdomades autem VII et dimidia cum implerentur, pati habere, et civitatem exterminari post unam et dimidiam hebdomadam, quo scilicet tempore septem et dimidia hebdomadae completae sunt.
PL 2, 613Bしかし神は、これから起こるはずのこと、すなわち彼らが彼を受け入れないばかりか、迫害し、死に引き渡すことになると見通しており、要約して言った。「六十二週のうちに彼は生まれ、至聖者に油が注がれる。しかし七週半が満ちたとき、彼は苦しみを受けることになり、都市は一週半の後に滅ぼされる。すなわち、まさに七週半が満ちたその時である。」
Dicit enim sic: Et civitatem et sanctum exterminari cum duce venturo, et concidentur sicut in cataclysmo, et destruet pinnaculum usque ad interitum. Unde igitur ostendimus quoniam venit Christus intra LXII, et dimidiam hebdomadas?
PL 2, 613B実にこう言われている。「都市と聖所とは、来たるべき指導者とともに滅ぼされ、大洪水のごとくに打ち倒され、彼は小塔を滅びに至るまで打ち壊すであろう。」されば我々は、キリストが六十二週半のうちに来たことを、どこから示すのか。
Numerabimus autem a primo anno Darii, quomodo in ipso tempore ostenditur Danieli visio ipsa. Dicit enim: Et intellige, et conjice ad perfectionem sermonis respondente me tibi haec. Unde a primo anno Darii debemus computare, quando hanc visionem vidit Daniel.
PL 2, 613Cしかし我々は、ダリウスの第一年から数えるであろう。その時にこそ、かの幻がダニエルに示されたからである。実にこう言われている。「悟るがよい。そして、わたしが汝にこれらのことを答えるにあたり、言葉の全き成就について推し量るがよい。」ゆえに我々は、ダニエルがこの幻を見たダリウスの第一年から数え始めなければならない。
Videamus igitur anni quomodo impleantur usque ad adventum Christi. Darius enim regnavit annis XIX; Artaxerxes regnavit annis XL: deinde rex Ochus, qui et Cyrus, regnavit annis XXIV; Argus anno uno; alius Darius, qui et Melas nominatus est, annis XXII; regnarat, quos revicerat, et in Alexandria regnum suum firmaverat, quando et nomine suo eam appellavit.
PL 2, 614Aされば我々は、キリストの到来に至るまで、年月がいかに満ちるかを見てみよう。ダリウスは十九年間統治した。アルタクセルクセスは四十年間統治した。次いで王オクス、またキュロスとも呼ばれる者が、二十四年間統治した。アルグスは一年間。もう一人のダリウス、メラスとも名付けられた者は、二十二年間。〔アレクサンドロスは〕打ち破った者たちの上に統治し、アレクサンドリアにおいて自らの王国を確立していた。彼がその地を自らの名で呼んだ時のことである。
Postea regnavit illic in Alexandria Soter annis XXXV; cui succedens Philadelphus, regnavit annis triginta novem.
PL 2, 614Aその後、かの地アレクサンドリアにおいて、ソテルが三十五年間統治した。彼に続いてフィラデルフォスが、三十九年間統治した。
Huic succedit Evergetes, annis XXV; deinde Philopator annis XVII; post hunc Epiphanes annis XXIV; item alius Evergetes, annis XXIX, Soter annis XXXVIII, Ptolemaeus annis XXXVIII, Cleopatra annis XX, mensibus VI.
PL 2, 614B彼にエウエルゲテスが続いて、二十五年間。次いでフィロパトルが十七年間。彼の後にエピファネスが二十四年間。さらにもう一人のエウエルゲテスが二十九年間、ソテルが三十八年間、プトレマイオスが三十八年間、クレオパトラが二十年六箇月間統治した。
Item adhuc Cleopatra conregnavit Augusto annis XIII, post Cleopatram Augustus aliis annis XLIII. Nam omnes anni imperii Augusti, fuerunt anni LVI.
PL 2, 614Bさらにクレオパトラは、アウグストゥスと共に十三年間統治した。クレオパトラの後、アウグストゥスはさらに四十三年間統治した。すなわちアウグストゥスの治世のすべての年は、五十六年であった。
Videmus autem quoniam quadragesimo et primo anno imperii Augusti, quo post mortem Cleopatrae imperavit, nascitur Christus. Et supervixit idem Augustus, ex quo nascitur Christus, annis XV. Et erunt reliqua tempora annorum in diem nativitatis Christi anni XLI.
PL 2, 614Bしかし我々は、アウグストゥスの治世の第四十一年、すなわちクレオパトラの死後に彼が統治した年に、キリストが生まれたことを見るのである。そしてこのアウグストゥスは、キリストが生まれてから後、十五年間なおも生き永らえた。そしてキリストの降誕の日に至るまでの残りの年月は、四十一年となるであろう。
Efficiuntur autem anni CCCCXXXVII, menses VI. Unde adimplentur LXII hebdomadae et dimidia, quae efficiunt annos CCCCXXXVII, menses VI, in diem nativitatis Christi.
PL 2, 614Bかくして年は四百三十七年六箇月となる。これによって六十二週半が満たされ、それはキリストの降誕の日に至るまで、四百三十七年六箇月となるのである。
Et manifestata est justitia aeterna, et unctus est Sanctus sanctorum, id est Christus; et signata est visio et prophetia, et dimissa sunt peccata, quae per fidem nominis Christi, omnibus in eum credentibus remittuntur.
PL 2, 614Cそして永遠の正義が顕され、至聖者、すなわちキリストに油が注がれた。幻と預言とに封印がなされ、罪は赦された。その罪は、キリストの名への信仰によって、彼を信じるすべての者に赦されるのである。
Quid est autem quod dicit, signari visum et prophetiam, quoniam omnes prophetae nuntiabant de ipso, quod esset venturus et pati haberet.
PL 2, 614Cしかし、幻と預言とに封印がなされると言われているのは、いかなる意味であろうか。すべての預言者たちが、彼について、来たるべき者であり苦しみを受けるはずの者であると告げていたからである。
Igitur, quoniam adimpleta est prophetia per adventum ejus, propterea signari visionem et prophetiam dicebat, quoniam ipse est signaculum omnium prophetarum, adimplens omnia quae retro de eo prophetae nuntiaverant.
PL 2, 615Aすなわち、彼の到来によって預言が成就したがゆえに、それゆえに幻と預言とに封印がなされると言われていたのである。彼こそがすべての預言者たちの封印であり、かつて預言者たちが彼について告げていたすべてのことを成就する者だからである。
Post enim adventum Christi et passionem ipsius, jam non visio neque prophetes est qui Christum nuntiet venturum.
PL 2, 615Aなぜなら、キリストの到来とその受難の後には、もはやキリストが来たるべき者であると告げる幻も預言者もいないからである。
Denique hoc si non ita est, exhibeant Judaei prophetarum post Christum aliqua volumina, angelorum aliquorum visibilia miracula, quae retro patriarchae viderunt usque ad adventum Christi, qui jam venit, ex qua signata est visio et prophetia, id est statuta.
PL 2, 615A実に、もしそうでないならば、ユダヤ人たちは、キリスト以後の預言者たちの書物を幾つか、あるいは、族長たちがキリストの到来に至るまでかつて見ていたような天使たちの目に見える奇跡を幾つか、示すがよい。キリストはすでに来たのであり、その到来によって幻と預言とに封印がなされた、すなわち定められたのである。
Et merito Evangelista: Lex et Prophetae usque ad Joannem baptizatorem (Matth, XI, 13). Baptizato enim Christo, id est sanctificante aquas in suo baptismate, omnis plenitudo spiritalium retro charismatum in Christo cesserunt, signante visionem et prophetias omnes, quas adventu suo adimplevit.
PL 2, 615Aそして当然にも、福音記者は言う。「律法と預言者たちは、洗礼者ヨハネに至るまでである」(マタイ11:13)。なぜなら、キリストが洗礼を受け、すなわち自らの洗礼において水を聖なるものとしたことにより、それ以前の霊的な賜物の全き充満は、キリストのうちに終わったからである。彼はその到来によって成就したすべての幻と預言とに封印をしたのである。
Unde firmissime dicit adventum ejus signare visum et prophetiam. Itaque ostendentes et numerum annorum et tempus LX duarum et dimidiae hebdomadarum adimpletum, tunc venisse Christum, id est natum; videamus aliae VII et dimidia hebdomades, quae sunt subdivisae in abscissione priorum hebdomadarum, in quo actu sint adimpletae.
PL 2, 615Bゆえに、彼の到来が幻と預言とに封印をすると、いとも確かに言われているのである。されば我々は、六十二週半という年数と時とが満ちたことを示し、その時にキリストが来た、すなわち生まれたことを示したのであるから、次に、先立つ週々の切り分けのうちに区分されている残る七週半が、いかなる出来事のうちに満たされたかを見てみよう。
Post enim Augustum, qui supervixit post nativitatem Christi, anni XV efficiuntur: cui successit Tiberius Caesar, et imperium habuit annis XXII, mensibus septem, diebus viginti.
PL 2, 615Bなぜなら、キリストの降誕の後になおも生き永らえたアウグストゥスの後、十五年が数えられ、彼にティベリウス帝が続いて、二十二年七箇月二十日間、帝位を保ったからである。
Hujus quintodecimo anno imperii passus est Christus, annos habens quasi XXX cum pateretur.
PL 2, 615C彼の治世の第十五年に、キリストは受難を受けた。受難のとき、ほぼ三十歳であった。
Item Caius Caesar, qui et Caligula, annis III, mensibus VIII, diebus XIII; Nero Caesar annis IX, mensibus IX, diebus XIII; Galba mensibus VII, diebus VI; Otho mensibus III, diebus V; Vitellius mensibus VIII, diebus X; Vespasianus anno primo imperii sui debellavit Judaeos: et fiunt anni numero quinquaginta duo, menses sex.
PL 2, 616Aさらにカイウス・カエサル、またカリグラとも呼ばれる者が、三年八箇月十三日間。ネロ・カエサルが九年九箇月十三日間。ガルバが七箇月六日間。オトが三箇月五日間。ウィテリウスが八箇月十日間。ウェスパシアヌスは、その治世の第一年にユダヤ人を征服した。かくして年の数は五十二年六箇月となる。
Nam imperavit annis novem: atque ita in diem expugnationis suae Judaei impleverunt hebdomadas LXX praedictas a Daniele.
PL 2, 616Aなぜなら彼は九年間統治したからである。かくしてユダヤ人たちは、自らが攻め落とされた日に至るまでに、ダニエルによって予告されていた七十週を満たしたのである。
Igitur, expletis his quoque temporibus, et debellatis Judaeis, postea cessaverunt illic libamina et sacrificia; quae exinde illic celebrari non potuerunt. Nam et unctio illic exterminata est post passionem Christi.
PL 2, 616Aかくして、これらの時もまた満ち、ユダヤ人たちが征服された後、そこでは献酒と犠牲とがやんだ。それらは、それ以後そこで執り行うことができなくなったのである。なぜなら塗油もまた、キリストの受難の後、そこで絶たれたからである。
Erat enim praedictum exterminari illic unctionem, sicut est in Psalmis prophetatum. Exterminaverunt manus meas et pedes (Ps. XXI, 17). Quae passio hujus exterminii intra tempora LXX hebdomadarum perfecta est sub Tiberio Caesare, Coss.
PL 2, 616Aなぜなら、そこで塗油が絶たれることは、詩編において預言されていたとおり、あらかじめ告げられていたからである。「彼らはわが手と足とを滅ぼした」(詩編21:17)。この絶滅という受難は、七十週の時のうちに、ティベリウス帝の治世、執政官
Rubellio Gemino, et Fufio Gemino, mense martio, temporibus Paschae, die VIII calendarum aprilium, die prima azymorum, quo agnum ut occiderent ad vesperam a Moyse fuerat praeceptum.
PL 2, 616Bルベリウス・ゲミヌスとフフィウス・ゲミヌスとであった時に成し遂げられたのである。すなわち三月、過越の時、四月朔日の八日前、除酵祭の初日、小羊を夕べに屠るようモーセによって命じられていたその日であった。
Itaque omnis synagoga filiorum Israel eum interfecit, dicentes ad Pilatum, cum vellet eum dimittere: Sanguis hujus super nos, et super filios nostros (Matth. XXVII, 25); et si hunc dimiseris, non es amicus Caesaris (Joan. XIX, 12): ut adimpleri possent omnia quae de eo fuerant scripta.
PL 2, 616Bかくしてイスラエルの子らの全会衆が彼を殺した。ピラトが彼を釈放しようとしたとき、彼らはこう言った。「この者の血は我々の上に、また我々の子らの上にあれ」(マタイ27:25)。また「もしこの者を釈放するなら、汝はカエサルの友ではない」(ヨハネ19:12)。それは、彼について書かれていたすべてのことが成就するためであった。
Caput IX
第IX章PL 2, 616BIncipiamus igitur probare nativitatem Christi a prophetis esse nuntiatam. Sic Esaias dicit: Audite, domus David, non pusillum vobis certamen cum hominibus, quoniam Deus praestat certamen: propter hoc ipse Deus dabit vobis signum: Ecce virgo concipiet in utero et pariet filium, et vocabitis nomen ejus Emmanuel, quod interpretatur: Nobiscum Deus.
PL 2, 616Bそれゆえ、キリストの降誕が預言者たちによって告げ知らされていたことを、いよいよ証明しよう。イザヤはこう言っている。「ダビデの家よ、聞け。人間たちとの争いは汝らにとって小さきものではない、神がその争いを差し向けるからである。それゆえ神御自身が汝らに一つのしるしを与えるであろう。見よ、処女が胎に宿し、子を産むであろう。そして汝らはその名をエンマヌエルと呼ぶであろう、これは『我々と共に神』と解される。」
Butyrum et mel manducabit. Quoniam, priusquam cognoscat infans vocare patrem aut matrem, accipiet virtutem Damasci, et spolia Samariae adversus regem Assyriorum. (Isa. VII, 13-16).
PL 2, 617A「その子はバターと蜜を食べるであろう。なぜなら、幼子が父または母を呼ぶことを知る前に、アッシリア人たちの王に逆らって、ダマスコの力とサマリアの戦利品とを受け取るであろうからである」(イザヤ7:13-16)。
Itaque dicunt Judaei: Provocemus istam praedicationem Esaiae, et faciamus comparationem, an Christo qui jam venit, competat illi primo nomen quod Esaias praedicavit, et insignia ejus quae de eo nuntiavit.
PL 2, 617Aそこでユダヤ人たちはこう言う。「イザヤのこの預言を検証し、比較してみようではないか。すでに来たキリストに、イザヤが預言したその最初の名と、彼について告げ知らせたその徴とが当てはまるかどうかを。」
Equidem Esaias praedicat eum Emmanuelem vocari oportere, dehinc virtutem sumpturum Damasci et spolia Samariae adversus regem Assyriorum. Porro, inquiunt, iste qui venit, neque sub ejusmodi nomine est editus, neque re bellica functus.
PL 2, 617A実に、イザヤは、彼がエンマヌエルと呼ばれるべきこと、次いでアッシリア人たちの王に逆らってダマスコの力とサマリアの戦利品とを受け取るであろうことを預言している。「しかも、いま来たその者は、そのような名のもとに世に現れたのでもなければ、戦さの業を果たしたのでもない」と彼らは言う。
At nos e contrario admonendos eos existimavimus, uti cohaerentia quoque hujus capituli recognoscant: subjuncta est enim et interpretatio Emmanuel, Nobiscum Deus, uti non solum sonum nominis spectes, sed et sensum.
PL 2, 617Bしかし我々は逆に、彼らがこの章句のつながりをも認めるように、彼らに注意を促すべきであると考えた。すなわち、エンマヌエルの解釈——『我々と共に神』——もまた付け加えられているのであって、それはお前が名の響きだけでなく、その示すところにも目を向けるためである。
Sonus enim hebraicus, quod est Emmanuel, suae gentis est; sensus autem ejus, quod est Deus nobiscum, ex interpretatione communis est. Quaero ergo an ista vox, Nobiscum Deus, quod est Emmanuel, exinde quo Christus inluxit, agitetur in Christo?
PL 2, 617Bというのも、エンマヌエルというヘブライ語の響きはその民族に固有のものだが、それが示すところ、すなわち『神は我々と共に』は、解釈によって万人に共通のものとなるからである。それゆえ私は問う。『我々と共に神』というこの言葉、すなわちエンマヌエルは、キリストが世を照らして以来、キリストにおいて行われているのではないか。
Et puto, ex toto non negabis. Nam qui ex Judaismo credunt Christo, ex quo in eum credunt, Emmanuel cum volent dicere, nobiscum Deum esse significant.
PL 2, 617Bそして私が思うに、お前はこれを全面的には否定しないだろう。というのも、ユダヤ教から出てキリストを信じる者たちは、彼を信じるその時から、エンマヌエルと言おうとするなら、神が我々と共にいますことを意味しているからである。
Atque ita constat jam venisse illum qui praedicabatur Emmanuel, quia quod significat Emmanuel, venit, id est Nobiscum Deus.
PL 2, 617Bかくして、エンマヌエルと預言されていたその方はすでに来たと明らかになる。なぜなら、エンマヌエルが意味するもの、すなわち『我々と共に神』が来たからである。
Aeque et sono nominis inducuntur, cum virtutem Damasci, et spolia Samariae adversus regem Assyriorum, sic accipiunt, quasi bellatorem portendant Christum, non animadvertentes quid Scriptura praemittat: Quoniam priusquam cognoscat puer vocare patrem aut matrem, accipiet virtutem Damasci et spolia Samariae adversus regem Assyriorum.
PL 2, 617C彼らは名の響きによっても同様に惑わされている。ダマスコの力とサマリアの戦利品とをアッシリア人たちの王に逆らって受け取るということを、あたかも戦士たるキリストを予示するものであるかのように受け取り、聖典がその前に何を置いているかに注意していないのである。すなわち「幼子が父または母を呼ぶことを知る前に、ダマスコの力とサマリアの戦利品とをアッシリア人たちの王に逆らって受け取るであろう」と。
Ante est enim inspicias aetatis demonstrationem, an virum jam Christum exhibere ista aetas possit, nedum imperatorem; scilicet vagitu ad arma esset convocaturus infans; et signum belli, non tuba, sed crepitacillo daturus; nec ex equo vel de muro, sed de nutricis et gerulae suae dorso sive collo hostem destinaturus; atque ita Damascum et Samariam pro mammis subacturus.
PL 2, 618Aまず年齢が示すところを検討すべきである。その齢で、すでに一人前の男であることを示せるかどうか、まして司令官であることを示せるかどうかを。すなわち、幼子は泣き声で武器へと呼び集めるというのか。戦いのしるしを、ラッパではなくがらがらで与えるというのか。馬の背からでも城壁の上からでもなく、乳母や子守りの背中や首から敵を狙い定めるというのか。そしてそのようにして、乳房のかわりにダマスコとサマリアとを攻め従えるというのか。
Aliud est, si penes vos infantes in praelium erumpunt, credo ad solem uncti prius, dehinc pannis armati, et butyro stipendiati, qui ante norint lanceare quam lancinare.
PL 2, 618Aもし諸君のもとでは幼子たちが戦場へ躍り出るというなら、それはまた別の話であろう——おそらくまず日なたで油を塗られ、次いで襁褓で武装し、バターを俸給として与えられ、物を食い千切ることを覚えるより先に槍を振るうことを覚えるというのであれば。
Enim vero si nusquam hoc natura concedit, ante militare quam virum facere, ante virtutem Damasci sumere quam patrem nosse, sequitur ut figurate pronuntiatum videatur. Sed et virginem, inquiunt, parere natura non patitur, et tamen credendum est prophetae. Et merito.
PL 2, 618B実に、人が一人前の男になるより先に戦い、父を知るより先にダマスコの力を得るということを、自然がどこにおいても許さないのであれば、それは予表として語られたものと見なされるべきことになる。しかし処女が子を産むことも自然は許さない、と彼らは言う。それでも預言者は信じられるべきである。それも当然のことである。
Praestruxit enim fidem incredibili rei, dicendo quod signum esset futurum. Propterea, inquit, dabitur vobis signum: Ecce virgo concipiet in utero et pariet filium. Signum autem a Deo, nisi novitas aliqua monstruosa fuisset, signum non videretur.
PL 2, 618B彼は、それがしるしとなるであろうと告げることによって、信じがたい事柄への信を予め築いていたのである。それゆえ彼はこう言う。「汝らに一つのしるしが与えられるであろう。見よ、処女が胎に宿し、子を産むであろう。」しかるに神からのしるしは、何か驚くべき新しさがあるのでなければ、しるしとは見えないであろう。
Denique, si quando ad dejiciendos aliquos ab hac divina praedicatione, vel convertere singulos simplices quosque gestitis, mentiri audetis, quasi non virginem, sed juvenculam concepturam et parituram Scriptura contineat; hinc quoque revincimini, quod nihil signi videri possit res quotidiana, juvenculae scilicet praegnatus et partus.
PL 2, 618B実に、もし諸君がこの神の預言から人々を引き離そうとして、あるいは単純な者たちを一人ずつ翻意させようとして、聖典が記しているのは処女ではなく若い娘が身ごもり子を産むということだ、と偽って言い張るならば——この点においても諸君は論駁される。若い娘の妊娠と出産という日常の事柄が、しるしとして見えることなどありえないからである。
In signum ergo nobis posita virgo mater merito creditur, infans vero bellator non aeque. Non enim et hic signi ratio versatur, sed signo nativitatis novae adscripto, exinde post signum alius jam ordo infantis edicitur, mel et butyrum manducaturi.
PL 2, 619Aそれゆえ、しるしとして我々に示された処女なる母は、当然にも信じられるが、戦士たる幼子については同様ではない。ここにはしるしの理が働いているのではなく、新しい誕生というしるしが記された上で、そのしるしの後に、蜜とバターを食べるであろう幼子についての、また別の順序が告げられているのである。
Nec hoc utique in signum est, et hoc enim infantiae est; sed accepturum virtutem Damasci, et spolia Samariae adversus regem Assyriorum, hoc est mirabile signum.
PL 2, 619Aこれもまたしるしとしてではない、これもまた幼児期に属することだからである。しかし、アッシリア人たちの王に逆らってダマスコの力とサマリアの戦利品とを受け取るであろうということ、これこそが驚くべきしるしなのである。
Servate modum aetatis, et quaerite sensum praedicationis: immo reddite veritati, quae credere non vultis, et tam intelligitur prophetia, quam renuntiatur expuncta. Accepit Christus infans virtutem Damasci et spolia Samariae.
PL 2, 619A諸君は年齢の限度を守り、その預言の趣旨を尋ね求めよ。いや、信じようとしない事柄を真理に返せ。そうすれば、この預言は、成し遂げられたものとして告げられるとおりに、理解もされるのである。幼子キリストは、ダマスコの力とサマリアの戦利品とを受け取ったのである。
Maneant enim orientales illi Magi, infantiam Christi recentem auro et thure munerantes, et acceperit infans virtutem Damasci sine praelio et armis.
PL 2, 619A東方のかの博士たちが、キリストのまだ生まれたばかりの幼子期に金と乳香とをもって贈り物をしたことは、そのまま成り立つとしよう。そして幼子は、戦さも武器もなしに、ダマスコの力を受け取ったのである。
Nam, praeter quod omnibus notum est, Orientis virtutem, id est vires, auro et odoribus pollere solitam, certum est, et ex divinis Scripturis, virtutem quoque caeterarum gentium aurum constituere; sicut per Zachariam dicit: Et Judas pertendet Hierusalem , et congregabit omnem valentiam populorum per circuitum, aurum et argentum (Zach. XIV, 14).
PL 2, 619Bというのも、東方の力、すなわちその勢力が、金と香料とによって常に豊かであったことは万人の知るところであるのに加えて、神の諸書によっても、他の諸国民の力もまた金によって成り立つことは確かだからである。ゼカリヤを通してこう言われているとおりである。「そしてユダはエルサレムに向かって攻め上がり、周囲の民のあらゆる勢力、金と銀とを集めるであろう」(ゼカリヤ14:14)。
Nam de hoc auri munere etiam David dixit: Et dabitur illi de auro Arabiae (Psal. LXXI, 15). Et iterum: Reges Arabum et Saba munera afferent illi (Ibid. 70).
PL 2, 619Bこの金の贈り物について、ダビデもまたこう言った。「そして彼にはアラビアの金が与えられるであろう」(詩編71:15)。そしてまた、「アラビアとシェバの王たちは彼に贈り物をもたらすであろう」(同71:70)。
Nam et Magos reges fere habuit Oriens, et Damascus Arabiae retro deputabatur, antequam transcripta esset in Syrophoenicem ex distinctione Syriarum, cujus tunc virtutem Christus accepit, accipiendo insignia ejus, aurum scilicet et odores: spolia autem Samariae, ipsos magos, qui cum illum cognovissent et muneribus honorassent, et genu posito adorassent, quasi dominum et regem sub testimonio indicis et ducis stellae spolia sunt facti Samariae, id est idololatriae, credentes videlicet in Christum.
PL 2, 619Bというのも、東方はおおむね博士たちを王としていたのであり、ダマスコは、シリアの区分によってシロフェニキアに書き換えられる以前は、かつてアラビアに属するものとされていたからである。その力を、当時キリストは受け取ったのであり、そのしるし、すなわち金と香料とを受け取ることによってそれを受け取ったのである。他方サマリアの戦利品とは、博士たち自身のことである。彼らは彼を知り、贈り物によって彼に敬意を表し、膝をついて、道しるべであり案内者である星の証しのもとに、彼を主また王として拝み、まさしくキリストを信じることによって、サマリアの、すなわち偶像礼拝の戦利品となったのである。
Idololatriam enim Samariae nomine notavit, ut ignominiosae ob idololatriam, qua desciverat tunc a Deo sub rege Hieroboam.
PL 2, 620Aというのも、彼はサマリアの名によって偶像礼拝を示したのであり、それは、ヤロブアム王のもとでかつて神から離反したその偶像礼拝のゆえに、不名誉なものとしてであった。
Nec hoc enim novum Scripturis divinis, figurate uti translatione nominum ex comparatione criminum: nam et archontas Sodomorum (Is., I, 10) appellat archontas vestros, et populum vestrum populum Gomorrhae (Ibid.) vocat; cum jam olim essent civitates istae exstinctae.
PL 2, 620Aこれもまた、神の諸書にとって目新しいことではない——罪の類比によって、名称を比喩的に移し替えて用いることは。すなわち彼は、ソドムの支配者たち(イザヤ1:10)と呼びながら諸君の支配者たちのことを言い、ゴモラの民(同1:10)と呼びながら諸君の民のことを呼んでいる。それらの都市はすでにとうに滅び去っていたにもかかわらずである。
Et alibi per prophetam ad populum Israel: Pater, inquit, tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethea (Eze. XVI, 3); quorum ex genere procreati non sunt, sed ob consimilem impietatem: quos aliquando etiam filios suos dixerat per Isaiam Prophetam: Filios generavi et exaltavi (Is., I, 2).
PL 2, 620Aまた別の箇所では、預言者を通してイスラエルの民に向かって、こう言われている。「汝の父はアモリ人、汝の母はヘト人であった」(エゼキエル16:3)。彼らはその血統から生まれたのではなく、それに似た不敬のゆえにそう言われたのである。彼らのことを、かつてイザヤ預言者を通して、こうも自分の子らと呼んだことがある。「私は子らを生み育てた」(イザヤ1:2)。
Sic et Aegyptus (Is., XIX, 1) nonnumquam totus orbis intelligitur apud illum, superstitionis et maledictionis elogio. Sic et Babylon (Apoc., XVII, 5) apud Joannem nostrum, Romanae urbis figura est, proinde et magnae, et regno superbae, et sanctorum debellatricis.
PL 2, 620B同様にエジプトも(イザヤ19:1)、彼のもとでは、迷信と呪いの銘のゆえに、時として全世界を指すものと解される。同様にバビロンも(黙示録17:5)、我々のヨハネのもとでは、ローマの都——それゆえ大いなる都、その王国に驕る都、聖徒たちを迫害する都——の予表である。
Hoc itaque modo magos quoque Samaritanorum appellatione titulavit, et despoliatos, quod habuerant cum Samaritis, ut diximus, idololatriam. Adversus regem autem Assyriorum, adversus diabolum, qui ad hoc se regnare putat, si sanctos a religione Dei deturbat.
PL 2, 620Bかくして彼は、この仕方で博士たちをもサマリア人たちという呼び名で称したのであり、また彼らがサマリア人たちと共有していたもの——先に述べたとおり偶像礼拝——を奪い取られた者として示したのである。他方、アッシリア人たちの王に逆らってとは、悪魔に逆らってということである。悪魔は、聖徒たちを神への信仰から突き崩すことによってこそ、自分が王として統べていると考えているのである。
Adjuvabitur autem haec nostra interpretatio, dum et alibi bellatorem Christum Scripturae designant ob armorum quorumdam vocabula et ejusmodi verba.
PL 2, 620Bさて我々のこの解釈は、聖典が他の箇所でも、ある種の武具の語や、これに類する言葉によって、戦士たるキリストを示しているという事実によって、裏づけられるであろう。
Sed ex reliquorum sensuum comparatione convincentur Judaei: Accingere, inquit David, ensem supra femur (Psal. XLIV, 4). Sed quid supra legis de Christo? Tempestivus decore super filios hominum; effusa est gratia in labiis tuis (Ibid., 3).
PL 2, 620Bしかしユダヤ人たちは、残りの語句との比較によって論駁されるであろう。「腰の上に剣を帯びよ」とダビデは言う(詩編44:4)。しかし、その前の箇所ではキリストについて何と読むか。「人の子らにまさって麗しく、汝の唇には恩寵が注がれている」(同44:3)。
Valde autem absurdum est, si quem ab bellum ense cingebat, ei de tempestivitate decoris et labiorum gratia blandiebatur; de quo subjungens, dicebat: Extende, et prospera, et regna (Ibid., 5). Et adjecit: Propter lenitatem et justitiam tuam (Ibid.).
PL 2, 621Aしかるに、もし剣をもって戦いのために帯びさせようとしていたその者に対して、その麗しさの盛りやその唇の恩寵について媚びるように語っていたのだとすれば、それは甚だ不合理である。それについて彼は続けて言う。「進め、栄えよ、統べ治めよ」(同44:5)。そして付け加えた。「汝の柔和さと正義のゆえに」(同44:5)。
Quis enim ense operabitur, et non contraria lenitati et justitiae exercet? id est dolum et asperitatem et injustitiam, propria scilicet negotia praeliorum.
PL 2, 621Aそもそも、誰が剣によって働きながら、柔和さと正義に反することを行わずにいられようか。すなわち欺きと苛烈さと不正義とを。これこそまさに戦さに固有の業である。
Videamus ergo an alius sit ensis ille, cujus est alius actus, id est Dei sermo divinus, bis acutus (Hebr., IV, 12) duobus testamentis, legis antiquae et legis novae, acutus sapientiae suae aequitate, reddens unicuique secundum actum suum.
PL 2, 621Aそれゆえ我々は見てみよう、その剣が別のものであり、その働きもまた別のものではないかを。すなわちそれは神の聖なる言葉であり、二つの契約——古い律法と新しい律法——によって両刃であり(ヘブライ4:12)、その知恵の公正さによって鋭く、おのおのにその行いに応じて報いるものである。
Licuit ergo et Christo Dei in Psalmis sine bellicis rebus ensem sermonis Dei praecingi figurato, cui praedicta tempestivitas congruat cum gratia labiorum, quem tunc cingebatur super femur apud David, quando venturus in terras ex Dei patris decreto nuntiabatur: Et deducet, inquit, te magnitudo dexterae tuae (Psal. XLIV, 5), virtus scilicet gratiae spiritalis, de qua Christi agnitio deducitur: Sagittae tuae, inquit, acutae (Ibid., 6), per volantia utique Dei praecepta, minantes traductionem uniuscujusque cordis, compungentes et transfigentes conscientiam quamque.
PL 2, 621Aそれゆえ、詩編において、神のキリストが、戦さの事柄を伴わずとも、比喩的に神の言葉という剣を腰に帯びさせられることは許されたのであり、先に語られた麗しさの盛りは、唇の恩寵とともにこの方にふさわしいのである。この方はダビデのもとで、父なる神の定めによってこの地に来たるべきことが告げられていたそのとき、腰の上に剣を帯びさせられていたのである。「汝の右手の大いなる力が汝を導くであろう」(詩編44:5)——すなわちそれは霊的な恩寵の力であり、これによってキリストの認識が導き出されるのである。「汝の矢は鋭い」(同44:6)——すなわちそれは飛び行く神の戒めによってであり、その戒めはおのおのの心が暴き晒されることを警告し、あらゆる良心を突き刺し貫くのである。
Populi sub te cadent, utique adorantes. Sic bellipotens et armiger Christus est, sic recipiet spolia, non solius Samariae, verum et omnium gentium. Agnosce et spolia figurata cujus et arma allegorica didicisti.
PL 2, 621B「もろもろの民は汝のもとに倒れ伏すであろう」——当然、拝みながら。かくしてキリストは戦さに強く武具を帯びる者であり、かくして戦利品を受け取るであろう、サマリアのものだけでなく、あらゆる諸国民のものをも。その武具が寓意であることをお前がすでに学んだその方については、戦利品もまた予表であることを認めるがよい。
Atque ita in tantum Christus qui venit, non fuit bellator, quia non talis ab Esaia praedicabatur. Sed si Christus, inquiunt, qui venturus creditur, non Jesus dicitur, quare is qui venit, Jesus Christus appellatur?
PL 2, 621Cかくして、来たったキリストは、その限りにおいて戦士ではなかった。そのような者としてイザヤによって預言されてはいなかったからである。「しかし」と彼らは言う、「来るべきものと信じられているキリストはイエスとは呼ばれていないのに、なぜ来たったその者はイエス・キリストと呼ばれるのか。」
Constabit autem utrumque nomen in Christo Dei, in quo invenitur etiam Jesus appellatus. Disce erroris tui morem. Dum Moysi successor destinaretur Auses filius Nave, transfertur certe de pristino nomine, et incipit vocari Jesus. Certe, inquis.
PL 2, 622Aしかし神のキリストにおいては、両方の名がともに成り立つのであり、その方はイエスとも呼ばれていたことが見出される。お前の誤りの習わしを学べ。ヌンの子ホセアがモーセの後継者として定められたとき、彼は確かにもとの名から移されて、イエスと呼ばれ始めたのである。「確かに」とお前は言う。
Hanc prius dicimus figuram futuri fuisse. Nam quia Jesus Christus secundum populum, quod sumus nos, nationes in saeculi deserto commorantes antea, introducturus esset in terram repromissionis, melle et lacte manantem, id est in vitae aeternae possessionem, qua nihil dulcius: idque non per Moysen, id est, non per legis disciplinam, sed per Jesum, id est per novae legis gratiam, provenire habebat circumcisis nobis petrina acie, id est Christi praeceptis, petra enim Christus (I Cor., X, 4) multis modis et figuris praedicatus est: ideo is vir qui in hujus sacramenti imaginem parabatur, etiam nominis Dominici inauguratus est figura, ut Jesus nominaretur.
PL 2, 622A我々は言う、これは先立って、来たるべきことの予表であったと。というのは、イエス・キリストは、第二の民——それは我々のことであり、かつて世という荒れ野に留まっていた諸国民である——を、約束の地、すなわち蜜と乳の流れる地、言い換えれば永遠の生命という所有——これより甘美なものはない——へと導き入れようとしていたからである。しかもそれは、モーセによって、すなわち律法の教えによってではなく、イエスによって、すなわち新しい律法の恩寵によって成し遂げられるべきものであった。すなわち我々は石の刃によって——キリストの戒めによって——割礼を受けるのであり、岩とはすなわちキリストであると、多くの仕方と予表とによって告げ知らされているからである(一コリント10:4)。それゆえ、この秘義の模像となるべく整えられていたその人物は、主の名の予表によっても定められて、イエスと名づけられたのである。
Nam qui ad Moysen loquebatur, ipse erat Dei filius, qui et semper videbatur. Deum enim patrem nemo vidit umquam, et vixit (Exod., XXXIII, 20): et ideo constat ipsum Dei filium Moysi esse locutum, et dixisse ad populum: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, id est populi, qui te custodiat in itinere, et introducat in terram quam praeparavi tibi; intende illi, et audi eum, et ne inobaudiens fueris ei: non enim celavit te quoniam nomen meum super illum est (Exod., XXVI, 20, 21).
PL 2, 622Bというのは、モーセに語りかけていたのは、まさに神の子御自身であり、この方こそがいつも見られていた方であった。父なる神は誰も見て生きた者はいないからである(出エジプト33:20)。それゆえ、モーセに語りかけたのは神の子御自身であり、民に向かって次のように言ったことは明らかである。「見よ、私は私の天使を汝の——すなわち民の——顔の前に遣わす。彼は汝を道において守り、私が汝のために備えた地へと導き入れるであろう。彼に心を留め、彼の声を聞け。彼に逆らってはならない。私の名が彼の上にあることを、彼は汝に隠さなかったのだから」(出エジプト26:20-21)。
Populum enim introducturus erat Jesus in terram repromissionis, non Moyses. Angelum quidem dixit eum, ob magnitudinem virtutum quas erat editurus; quas virtutes fecit Jesus Nave, et ipsi legitis; et ob officium prophetae, nuntiantis scilicet divinam voluntatem; sicuti et praecursorem Christi Joannem, futurum angelum appellat per prophetam Spiritus, dicens ex persona Patris: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam , id est Christi, qui praeparabit viam tuam ante te (Mal., I, 3).
PL 2, 623Aというのは、約束の地に民を導き入れようとしていたのはイエスであって、モーセではなかったからである。彼を天使と言ったのは、彼が成し遂げようとしていた力の業の大きさのゆえであった——それらの力の業をヌンの子イエスは行い、諸君自身もそれを読んでいる——また預言者としての務め、すなわち神の御旨を告げ知らせるという務めのゆえでもあった。ちょうど、キリストの先駆者ヨハネのことをも、来るべき天使と、霊は預言者を通して、父の人格において語りつつ呼んでいるのと同じである。「見よ、私は私の天使を汝の——すなわちキリストの——顔の前に遣わす。彼は汝の前に汝の道を備えるであろう」(マラキ1:3)。
Nec novum est Spiritui sancto angelos appellare eos quos ministros suae virtutis Deus praefecit: idem enim Joannes non tantum angelus Christi vocatus est, sed et lucerna, lucens ante Christum. Paravi enim lucernam Christo meo, David praedicat (Psal. CXXXI, 17).
PL 2, 623A聖なる霊にとって、神が御自らの力の奉仕者として立てた者たちを天使と呼ぶことは、目新しいことではない。なぜなら、かのヨハネもまた、キリストの天使と呼ばれただけでなく、キリストの前に輝く灯火とも呼ばれたからである。「私は私のキリストのために灯火を備えた」と、ダビデは預言する(詩編131:17)。
Quare ipse Christus veniens adimplere prophetas, dicit ad Judaeos: Ille fuit, inquit, lucerna ardens et lucens (Joan., V, 35): utpote, qui non tantum vias ejus parabat in eremo (Joan., I, 23), sed et agnum Dei demonstrando (Ibid., 29), illuminabat mentes hominum praeconio suo, ut eum esse intelligerent agnum quem Moyses passurum nuntiabat (Exod., XII).
PL 2, 623Bそれゆえ、預言者たちを成就するために来られたキリスト御自身が、ユダヤ人たちに向かってこう言われる。「彼は燃えて輝く灯火であった」(ヨハネ5:35)。彼はただ荒れ野でこの方の道を備えていた(ヨハネ1:23)だけでなく、神の子羊を指し示すことによって(同1:29)、自らの宣べ伝えによって人々の心を照らし、モーセが苦しみを受けるであろうと告げ知らせていたその子羊が彼であることを人々が悟るようにしたのである(出エジプト12章)。
Sic et Jesus, ob nominis sui futurum sacramentum: id enim nomen suum confirmavit, quod ipse ei indiderat, quia non angelum, nec Ausen, sed Jesum eum jusserat exinde vocari. Sic igitur utrumque nomen competit Christo Dei, ut et Jesus appellaretur.
PL 2, 623B同様にイエス〔ヌンの子〕もまた、その名の将来の秘義のゆえに〔天使と呼ばれたのである〕。というのは、彼〔神〕は自ら彼に与えたその名を確かなものとしたからである。天使とも、ホセアとも呼ばせず、以後イエスと呼ぶよう命じたのである。かくして、両方の名が神のキリストにふさわしいのであり、彼はイエスとも呼ばれたのである。
Et quoniam ex semine David genus trahere deberet virgo ex qua nasci oportuit Christum, ut supra memoravimus, evidenter Esaias propheta in sequentibus dicit: Et nascetur, inquit, virga de radice Jesse, quod est Maria, et flos de radice ejus adscendet.
PL 2, 623Bそして、キリストが生まれるべきその処女は、先に述べたとおり、ダビデの子孫から血筋を引くはずであったので、預言者イザヤは続く箇所で明らかにこう言う。「そしてエッサイの根から一本の若枝が生えるであろう」——これはマリアのことである——「そしてその根から一輪の花が咲き上るであろう。」
Et requiescet super illum spiritus Dei, et spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et virtutis , spiritus agnitionis et pietatis, spiritus Dei timoris implebit illum (Is., XI, 1, 2).
PL 2, 623C「そして神の霊がその上にとどまるであろう。知恵と知性の霊、思慮と力の霊、認識と敬虔の霊、神を畏れる霊が彼を満たすであろう」(イザヤ11:1-2)。
Neque enim ulli hominum universitas spiritalium documentorum competebat, nisi in Christum, flori quidem ob gratiam adaequatum, ex stirpe autem Jesse deputatum, per Mariam scilicet inde censendum.
PL 2, 623Cというのは、霊的な教えの全体が、キリストを除いてほかの誰にもふさわしくなかったからである。彼はその恩寵のゆえに花になぞらえられ、エッサイの血筋に属する者とされ、すなわちマリアを通してそこから数えられるべき者であった。
Fuit enim de patria Bethlehem et de domo David, sicut apud Romanos in censu descripta est Maria (Luc., II, 1 sqq.), ex qua nascitur Christus.
PL 2, 624Aというのは、彼女はベツレヘムの地の出、ダビデの家の出であったからであり、ローマ人たちのもとでの人口調査においてマリアが記録されているとおりである(ルカ2:1以下)。キリストはこのマリアから生まれる。
Expostulo etiam, et quia a prophetis praedicabatur ex Jesse genere venturus, et omnem humilitatem et patientiam et tranquillitatem esset exhibiturus, an venerit? atque ita is homo qui talis ostenditur, ipse erit Christus, qui venit.
PL 2, 624A私はまた、こうも問い質す。彼がエッサイの血筋から来るであろうと預言者たちによって預言され、あらゆる謙遜と忍耐と静けさとを示すであろうと預言されていたその者が、すでに来たかどうかを。そして、そのような者として示されるその人こそが、来たったキリストその方であろう。
De hoc enim Propheta dicit: Homo in plaga positus, et sciens ferre imbecillitatem (Is., LIII, 4); qui tamquam ovis ad victimam ductus est, et sicut agnus coram tondente se non aperuit os suum (Ibid., 7).
PL 2, 624Aこの方について預言者はこう言う。「打たれた人であり、弱さを担うことを知る者」(イザヤ53:4)。「彼は羊のように犠牲へと引かれて行き、毛を刈る者の前の子羊のように、その口を開かなかった」(同53:7)。
Si neque contendit, neque clamavit, neque audita est foris vox ejus , qui arundinem contusam, id est quassam Israelis fidem, non comminuit; qui linum ardens, id est momentaneum ardorem gentium, non extinxit (Isa., XLII, 2, 3), sed lucere magis fecit ortu luminis sui; non potest alius esse, quam qui praedicabatur.
PL 2, 624Aもし彼が争わず、叫ばず、その声が外で聞かれることもなく、傷ついた葦——すなわちイスラエルの揺らいだ信仰——を折ることなく、燃えかけた燈心——すなわち諸国民の束の間の熱意——を消すことなく(イザヤ42:2-3)、むしろ自らの光の昇りによって、いっそう輝かせたのであれば、この方は、預言されていたその者以外ではありえない。
Oportet itaque actum Christi ejus qui venit, ad Scripturarum regulam recognosci. Duplici enim, nisi fallor, operatione distinctum eum legimus, praedicationis et virtutis.
PL 2, 624Bそれゆえ、来たったキリストの行いは、聖典の規範に照らして認められなければならない。というのも、私に誤りがなければ、我々は彼が二重の働き、すなわち宣べ伝えることと力の業とによって際立っていたと読むからである。
Sed de utroque titulo sic disponam; itaque specialiter dispungamus ordinem coeptum, docentes praedicatorem adnuntiatum Christum, ut per Esaiam: Exclama, inquit, in vigore, et ne peperceris; exalta ut tuba vocem tuam, et adnuntia plebi meae facinora ipsorum, et domui Jacob delicta eorum.
PL 2, 624Bしかし両方の項目について、私はこのように順序立てよう。すなわち、始めた順序に従ってそれぞれを検めていき、キリストが宣べ伝える者として告げ知らされていたことを示そう。イザヤを通して言われているとおりである。「力強く叫べ、控えるな。ラッパのように汝の声を張り上げよ。そして私の民に彼らの凶行を、ヤコブの家に彼らの罪を告げ知らせよ。」
Me de die in diem quaerunt, et cognoscere vias meas cupiunt. Quasi populus qui justitiam fecerit, et judicium Dei non dereliquerit (Isa. LXIII, 1, 2), et reliqua.
PL 2, 624B「彼らは日ごとに私を求め、私の道を知ることを望む。あたかも正義を行い、神の裁きを見捨てなかった民であるかのように」(イザヤ63:1-2)、云々。
Virtutes autem facturum a Patre Esaias dicit: Ecce Deus noster judicium retribuit, ipse veniet, et salvos faciet nos.
PL 2, 624C他方、父から力の業を行うことになる者について、イザヤはこう言う。「見よ、我々の神は裁きを返し、御自らが来て、我々を救うであろう。」
Tunc infirmi curabuntur, et oculi caecorum videbunt, et aures surdorum audient, et claudus saliet velut cervus, et mutorum linguae solventur, (Isa. XXXV, 4, 5, 6), et caetera quae operatum Christum nec vos diffitemini, utpote qui dicebatis, quod propter opera eum non lapidaretis, sed quoniam ista sabbatis faciebat (Joh. V, 18).
PL 2, 624C「そのとき弱った者たちは癒やされ、盲人の目は見えるようになり、耳の聞こえぬ者たちの耳は聞こえるようになり、足なえは鹿のように跳び上がり、口のきけない者たちの舌は解かれるであろう」(イザヤ35:4-6)、そしてそのほか、キリストが行った業について、諸君もまた否むことはない。というのも、諸君はかつて、彼を石打ちにしなかったのはその業のゆえではなく、彼がそれらを安息日に行っていたからだ、と言っていたからである(ヨハネ5:18)。
Caput X
第X章PL 2, 625ADe exitu plane passionis ejus ambigitis, negantes passionem crucis in Christum praedicatam, et argumentantes insuper non esse credendum, ut ad id genus mortis exposuerit Deus filium suum, quod ipse dixit: Maledictus omnis homo qui pependit in ligno (Deut. XXI, 23).
PL 2, 625A諸君は、彼の受難の終わり方について明らかに疑いを抱き、十字架の受難がキリストについて予告されていたことを否定し、さらに、神がその御子をかくのごとき種類の死へ引き渡したとは信じるべきでないと論じる。神自身が「木にかけられた者はみな呪われている」(申命記21:23)と言われたからである。
Sed hujus maledictionis sensum antecedit rerum probatio. Dicit enim in Deuteronomio: Si autem fuerit in aliquo delictum, ita ut judicium mortis sit, et morietur, et suspendetis eum in ligno.
PL 2, 625Aしかし、この呪いの意味には、事実の証明が先立つ。申命記にはこう言われているからである。「しかし、もし人に何らかの罪があって死の裁きに至り、その者が死ぬならば、汝らは彼を木にかけよ。」
Sed et sepultura sepelietis cum ipsa die: quoniam maledictus a Deo est omnis qui suspensus fuerit in ligno, et non inquinabitis terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi in sortem (Ibid. 22, 23).
PL 2, 625A「また、その日のうちに必ず埋葬によって葬れ。木にかけられた者はみな神に呪われているからである。汝の神なる主が嗣業として汝に与える地を、汝らは汚してはならない」(同22-23)。
Igitur non in hanc passionem Christum maledixit; sed distinctionem fecit, ut qui in aliquo delicto judicium mortis habuisset et moreretur suspensus in ligno, hic maledictus a Deo esset, quia propter merita delictorum suorum suspenderetur in ligno.
PL 2, 625Bかくして、神はこの受難のゆえにキリストを呪ったのではない。そうではなく、区別を立てたのである。すなわち、何らかの罪によって死の裁きを受け、木にかけられて死ぬ者、その者こそ神に呪われているのであり、それは自らの罪の報いのゆえに木にかけられるからである。
Alioquin Christus, qui dolum de ore suo locutus non est (Isa. LIII, 9), quique omnem justitiam et humilitatem exhibuit; et ut supra de eo praedictum memoravimus, non pro meritis suis in id genus mortis expositus est, sed ut ea quae praedicta sunt a prophetis, per vos ei obventura implerentur, sicut in Psalmis ipse Spiritus Christi jam canebat, dicens: Retribuebant mihi mala pro bonis (Ps. XXXIV, 12), et: Quae non rapueram, tunc exsolvebam (Ps. LXVIII, 5); Exterminaverunt manus meas et pedes (Ps. XXI, 17); et: Miserunt in potum meum fel, et in siti mea potaverunt me aceto (Ps. LXVIII, 23); et, Super vestem meam miserunt sortem (Ps. XXI, 19); sicuti caetera quae in illum commissuri essetis, praedicta sunt.
PL 2, 625Bしかるに、キリストは「その口に欺きを語らなかった」方であり(イザヤ53:9)、あらゆる正義と謙虚とを示された方である。そして、先に彼について予告されたことを我々が思い起こしたとおり、彼が自らの功に応じてかの種類の死へ引き渡されたのではなく、預言者たちによって予告されていた事柄が、諸君によって彼の身に及ぶことで成就するためであった。かの詩編において、キリストの霊自らすでにこう歌っていたとおりである。「彼らは善に対して悪をもって我に報いた」(詩編34:12)。また「我が奪わなかった物を、そのとき我は償った」(詩編68:5)。「彼らは我が手と足とを引き裂いた」(詩編21:17)。また「彼らは我が飲み物に苦汁を混ぜ、我が渇きに酢を飲ませた」(詩編68:23)。また「彼らは我が衣について籤を引いた」(詩編21:19)。同様に、諸君が彼に対して犯すことになる残りの事柄も、予告されていたとおりである。
Quae quidem omnia ipso perpessus, non pro actu suo aliquo malo passus est, sed ut Scripturae implerentur de ore prophetarum (Matth. XVI, 56).
PL 2, 626A彼はこれらすべてを身をもって忍んだが、それは自らのいかなる悪しき行いのゆえに苦しんだのではなく、預言者たちの口によって聖典が成就するためであった(マタイ16:56)。
Et utique sacramentum passionis ipsius figurari in praedicationibus oportuerat; quantoque incredibile, tanto magis scandalum futurum, si nude praedicaretur; quantoque magnificum, tanto magis obumbrandum, ut difficultas intellectus gratiam Dei quaereret.
PL 2, 626Aそして、彼の受難の秘義は、預言の中で予表によって示される必要があった。信じがたければ信じがたいほど、あからさまに予告されれば、それだけ躓きとなるはずであり、荘厳であれば荘厳であるほど、それだけ覆い隠されている必要があった。それは、理解の困難さが神の恩寵を求めさせるためである。
Itaque in primis Isaac cum a patre hostia duceretur, et lignum ipsi sibi portaret (Gen. XXII, 6), Christi exitum jam tunc denotabat, in victimam concessi a patre, lignum passionis suae bajulantis.
PL 2, 626Aかくして、まずイサクが、犠牲として父によって連れて行かれ、自ら木を担ったとき(創世記22:6)、それはすでにそのときキリストの最期を示していた。父によって犠牲へと引き渡された者が、自らの受難の木を担うのである。
Joseph et ipse Christum figuravit, vel hoc solo, ne cursum demorer ipse, quod persecutionem a fratribus passus est, et venumdatus in Aegyptum (Gen. XXXVII, 28), ob Dei gratiam, sicut et Christus ob Israel, a fratribus venumdatus, a Juda cum traditur.
PL 2, 626Bヨセフもまた、キリストを予表した。私自身が議論の流れを遅らせないために、ただこの一点だけを挙げるならば――彼は兄弟たちから迫害を受け、エジプトへ売り渡された(創世記37:28)。それは神の恩寵のゆえであり、ちょうどキリストがイスラエルのゆえに、兄弟たちによって、ユダから引き渡されて売られたのと同じである。
Nam et benedicitur in haec verba Joseph: Tauri decor ejus, cornua unicornis cornua ejus, in eis nationes ventilabit pariter ad summum usque terrae (Deut. XXXIII, 17).
PL 2, 626B実に、ヨセフはこのような言葉で祝福されているからである。「彼の麗しさは牡牛のごとく、彼の角は一角獣の角である。それによって、地の果てに至るまで、諸国民をひとしくふるいにかけるであろう」(申命記33:17)。
Non utique rhinoceros destinabatur unicornis, vel minotaurus bicornis, sed Christus in illo significabatur: taurus ob utramque dispositionem, aliis ferus ut judex, aliis mansuetus ut salvator: cujus cornua essent crucis extima: nam et in antenna navis, quae crucis pars est, cornua extremitates vocantur: unicornis autem media stipitis palus.
PL 2, 626Bこの一角獣とは、決してサイのことでも、二本角のミノタウロスのことでもなく、それによってキリストが示されていたのである。牡牛とは、その両様の配剤によるものであり、ある者たちに対しては審判者として猛々しく、ある者たちに対しては救い主として柔和である。その角とは十字架の両端のことである。実に、十字架の一部である帆船の帆桁においても、その両端は「角」と呼ばれるからである。一方、一角獣の角とは、支柱の中央の杭のことである。
Hac denique virtute crucis, et hoc more cornutus, universas gentes et nunc ventilat per fidem, auferens a terra in coelum, et tunc ventilabit per judicium, dejiciens de coelo in terram.
PL 2, 627A実に、この十字架の力によって、またこのように角を持つことによって、彼はいまも信仰によってあらゆる諸国民をふるいにかけ、地から天へと引き上げている。そして、かの日には裁きによってふるいにかけ、天から地へと投げ落とすであろう。
Idem erit et alibi taurus apud eamdem Scripturam, cum Jacob in Simeonem et Levi porrexit benedictionem, de Scribis et Pharisaeis prophetat; ex illis enim deducitur census illorum.
PL 2, 627A同じ聖典の他の箇所でも、牡牛は同じものを表す。ヤコブがシメオンとレビに祝福を差し向けたとき、それは律法学者たちとファリサイ人たちについて預言しているのである。彼らの起源は、この二人から導かれるからである。
Interpretatur enim spiritaliter sic: Simeon et Levi perfecerunt iniquitatem ex sua secta, qua scilicet Christum sunt persecuti.
PL 2, 627A実に、これは霊的にこう解釈される。「シメオンとレビは、自分たちの教団によって不義を全うした」〔すなわち、彼らがキリストを迫害したことを言う〕。
In concilium eorum ne venerit anima mea, et in stationem eorum ne incubuerint jecora mea: quoniam indignatione sua interfecerunt homines, id est, prophetas; et in concupiscentia sua subnervaverunt taurum (Gen. XLIX, 6), id est Christum, quem post necem prophetarum interfecerunt, et nervos ejus suffigendo clavis desaevierunt.
PL 2, 627A「わが魂は彼らの謀議に加わることなく、わが肝は彼らの集いに臥すことのないように。彼らは激しい怒りをもって人々を殺した」〔すなわち預言者たちを〕。「また、彼らはその欲望によって牡牛の筋を切った」(創世記49:6)〔すなわちキリストを。彼らは預言者たちを殺した後にキリストを殺し、その筋を釘で打ちつけて狂暴に振る舞ったのである〕。
Caeterum vanum, si post homicidium jam ab eis commissum, alicujus bovis ipsis exprobrat carnificinam.
PL 2, 627Bそうでなければ、すでに彼らが殺人を犯した後で、ただの牛の屠殺を彼らに責めるというのは、空しいことになろう。
Jam vero Moyses, quid utique tunc tantum cum Jesus adversus Amalec praeliabatur, expansis manibus orabat residens (Exod. XVII, 11); quando in rebus tam attonitis magis utique genibus positis, et manibus caedentibus pectus, et facie humi volutata, orationem commendare debuisset? nisi quia illic ubi nomen Jesu dimicabat, dimicaturi quandoque adversus diabolum, crucis habitus quoque erat necessarius, per quam Jesus victoriam esset relaturus.
PL 2, 627Bさて、モーセは、まさにイエス(ヨシュア)がアマレクに対して戦っていたそのときに限って、なぜ座ったまま両手を伸ばして祈っていたのか(出エジプト記17:11)。あれほど驚愕すべき事態にあっては、むしろ膝をつき、手で胸を打ち、顔を地に伏せて祈りを捧げるべきではなかったか。それは、イエスの名が――いつか悪魔に対して戦うことになる、かのイエスの名が――戦っていたその場所において、十字架の姿もまた必要であったからにほかならない。イエスはそれによって勝利をもたらすことになっていたのである。
Idem rursus Moyses post interdictam omnis rei similitudinem, cur aeneum serpentem ligno impositum, pendentis habitu in spectaculum Israeli salutare proposuit, eo tempore quo a serpentibus post idololatriam exterminabantur (Num. XXI, 9), nisi quod hic Dominicam crucem intentabat, qua serpens diabolus publicatur, et laeso cuique ab ejusmodi colubris, id est angelis ejus, a delictorum peccantia ad Christi crucis sacramenta intento, salus efficiebatur.
PL 2, 628A同じくモーセは、あらゆる物の似姿を禁じた後で、なぜ木にかけた青銅の蛇を、吊るされた姿でイスラエルに救いの見世物として示したのか――偶像礼拝の後、蛇によって滅ぼされていたあの時に(民数記21:9)。それは、彼がここで主の十字架を予兆していたからにほかならない。それによって蛇なる悪魔が公にされ、この種の蛇に、すなわちその天使どもに傷つけられた者はだれでも、もろもろの罪を犯すことから離れてキリストの十字架の秘義へと目を向けるならば、救いがもたらされたのである。
Nam qui in illam tunc respiciebat, a morsu serpentium liberabatur. Age nunc, si legisti penes prophetam in Psalmis, Deus regnavit a ligno (Ps. XCV, 10), expecto quid intelligas, ne forte lignarium aliquem regem significari putetis, et non Christum, qui exinde a passione Christi superata morte regnavit.
PL 2, 628Aというのも、そのとき蛇を仰ぎ見た者は、蛇どもの咬みから救われたからである。よろしい、では――もしお前が預言者において、詩編の中で「神は木から統治された」(詩編95:10)と読んだことがあるならば、お前がそれをどう解するのか、私は待ちたい。木造りの何らかの王を意味すると諸君が思うことのないように。そうではなく、キリストのことなのである。彼はそれ以来、その受難によって死を征服し、統治しておられるのである。
Proinde et Esaias: Quoniam puer, inquit, natus est nobis, et datus nobis est filius (Isa. IX, 6). Quid novum, si non est de filio Dei, dicit: Filius natus est nobis, cujus imperium factum est super humerum ipsius (Ibid.)?
PL 2, 628Bしたがって、イザヤもまたこう言っている。「幼子が我々のために生まれた。子が我々に与えられた」(イザヤ9:6)。もしこれが神の子について言われているのでないならば、「子が我々のために生まれた。その主権は彼の肩の上に置かれた」(同上)と言うことに、何の新しさがあろうか。
Quis omnino regum insigne potestatis suae humero praefert, et non aut capite diadema, aut in manu sceptrum, aut aliquando propriae vestis notam.
PL 2, 628Bそもそも、いったいどの王が、自らの権力のしるしを肩に掲げるだろうか。頭には王冠を、手には笏を、あるいは時に自らの衣のしるしを掲げるのが常ではないか。
Sed solus novus rex saeculorum Christus Jesus, novae gloriae et potestatem et sublimitatem suam in humero extulit, crucem scilicet, ut secundum superiorem prophetiam exinde Dominus regnaret a ligno ( l ).
PL 2, 629Aしかし、ただキリスト・イエスのみが、もろもろの世の新しい王として、新たな栄光の力と高さとを肩の上に掲げた。すなわち十字架である。先の預言のとおり、それ以来、主は木から統治されるのである。
De hoc enim ligno etiam Deus insinuat per Hieremiam quod essetis dicturi: Venite, mittamus in panem ejus lignum, et conteramus eum a terra vivorum, et nomen illius non memorabitur amplius (Jer. XI, 19). Utique in corpus ejus lignum missum est.
PL 2, 629A実に、この木について、神はエレミヤを通して、諸君がこう言うことになると仄めかしている。「来れ、彼のパンに木を投げ入れ、彼を生ける者の地から絶ち、その名は二度と記憶されないようにしよう」(エレミヤ11:19)。当然、彼の肉体の中に木が投げ入れられたのである。
Sic enim Christus revelavit, panem corpus suum appellans, cujus retro corpus in panem prophetes figuravit.
PL 2, 629A実に、キリストはこう啓示されたからである。すなわち、パンを自らの肉体と呼ばれた。そしてその肉体を、預言者はかつてパンのうちに予表していたのである。
Si adhuc quaeres Dominicae crucis praedicationem, satis jam poterit tibi facere vicesimus primus Psalmus, totam Christi continens passionem, canentis jam tunc gloriam suam: Foderunt, inquit, manus meas et pedes (Ps. XXI, 17). Quae propria est atrocitas crucis.
PL 2, 629Aもしお前がなお、主の十字架についての予告を求めるならば、詩編第二十一篇がすでに十分にお前を満たしうるであろう。それはキリストの受難全体を含んでおり、彼はそのときすでに自らの栄光をこう歌っていた。「彼らは我が手と足とを穿った」(詩編21:17)。これこそ十字架に固有の残酷さである。
Et rursus, cum auxilium Patris imploraret: Salvum me fac, inquit, ex ore leonis, utique mortis, et de cornibus unicornuorum humilitatem meam (Ps. XXI, 22); de apicibus scilicet crucis, ut supra ostendimus: quam crucem nec ipse David passus est, nec ullus regum Judaeorum, ne putetis alterius alicujus prophetari passionem, quam ejus qui solus a populo tam insigniter crucifixus est.
PL 2, 629Bまた再び、父の助けを乞い求めて、彼はこう言う。「我を獅子の口から救いたまえ」――すなわち死から――「また一角獣どもの角から、わが卑しさを」(詩編21:22)。すなわち十字架の頂きからということであり、先に示したとおりである。この十字架は、ダビデ自身も、ユダヤ人の王のだれ一人として被ってはいない。それゆえ、これほど際立ってこの民によって十字架にかけられた者以外の、誰か別の者の受難が預言されていると諸君が思うことのないように。
Nunc, etsi omnes interpretationes istas respuerit et inriserit duritia cordis vestri, probavimus sufficere posse mortem Christi prophetatam, ut ex hoc quod non esset edita qualitas mortis , intelligatur per crucem evenisse, nec alii deputandam fuisse passionem crucis, quam cujus mors praedicabatur.
PL 2, 629Bいま、たとえ諸君の心の頑なさが、これらすべての解釈をことごとく退け、嘲笑おうとも、我々はすでに証明した。キリストの死が預言されていたことだけで十分でありうる、と。すなわち、死の様態そのものが明示されていなかったからこそ、それが十字架によって起こったのだと理解されるべきであり、また十字架の受難は、その死が予告されていた当人以外の誰にも帰せられえないのだ、と。
Nam mortem ejus et passionem et sepulturam una voce Esaiae volo ostendere: A facinoribus, inquit, populi mei perductus est ad mortem, et dabo malos pro sepultura ejus, et divites pro morte ejus; quia scelus non fecit, nec dolus in ore ejus inventus est, et Deus voluit eximere a morte animam ejus (Isa. LIII, 8, 9, 10), etc. Dicit etiam adhuc: Sepultura ejus sublata est e medio (Ibid.).
PL 2, 629Cというのは、私は彼の死と受難と埋葬とを、イザヤの一つの言葉によって示したいからである。「わが民の凶行のゆえに、彼は死へと引き渡された。私は彼の埋葬のために悪しき者どもを与え、彼の死のために富める者どもを与えよう。彼は罪を犯さず、その口に欺きも見出されなかったからである。そして神は彼の魂を死から引き出そうと望まれた」(イザヤ53:8-10)等々。さらにこうも言う。「彼の埋葬は、その中から取り去られた」(同上)。
Nec sepultus enim est nisi mortuus, nec sepultura ejus sublata est e medio , nisi per resurrectionem ejus. Denique subjungit: Propterea ipse multos in haereditatem habebit, et multorum dividet spolia (Isa. LIII, 12).
PL 2, 629C実に、死者でなければ葬られることはなく、また彼の埋葬がその中から取り去られたのも、彼の復活によるのでなければあり得ない。そして続けてこう言い添える。「それゆえ、彼自身は多くの者を嗣業として持ち、多くの者の分捕り物を分かつであろう」(イザヤ53:12)。
Quis enim alius, nisi qui natus est, ut supra ostendimus, pro eo quod tradita est in mortem anima ejus?
PL 2, 630A実に、その魂が死へ引き渡されたことのゆえに〔多くの者を嗣業とする〕のは、先に我々が示したとおり生まれた方以外の、いったい誰であろうか。
Ostensa enim caussa gratiae ejus, pro injuria scilicet mortis repensandae, pariter ostensum est haec illum propter mortem consecuturum; post mortem utique resurrectionem consecuturum.
PL 2, 630Aすなわち、彼の恩寵の理由が示された――彼が受けた不正な死に報いるためであると。それとともに、彼がその死のゆえにこれらのものを得るであろうこと、そして死の後には当然、復活を得るであろうことも、等しく示されたのである。
Nam quod in passione ejus accidit, ut media dies tenebresceret, Amos propheta adnuntiat, dicens: Et erit, inquit, in die illa, dicit Dominus, occidet sol media die, et tenebrescet super terram dies luminis, et convertam dies festos vestros in luctum, et omnia cantica vestra in lamentationem, et imponam super lumbos vestros saccum, et super omne caput calvitium, et ponam eum quasi luctum dilecti , et eos qui cum illo quasi diem moeroris (Amos, VIII, 9, 10).
PL 2, 630A実に、彼の受難において真昼が闇となったという出来事については、預言者アモスがこう告げている。「その日には、と主は言う、太陽は真昼に沈み、光の日は地の上で闇となるであろう。私は汝らの祝いの日を嘆きに変え、汝らの歌をことごとく哀歌に変え、汝らの腰に粗布を、あらゆる頭に禿げをまとわせる。そして私はその日を、愛する者を失った嘆きのごとくにし、彼と共にある者たちを悲しみの日のごとくにするであろう」(アモス8:9-10)。
Hoc enim et Moyses initio primi mensis novorum facturos vos prophetavit, cum omne vulgus filiorum Israel ad vesperam agnum esset immolaturus: et hanc solemnitatem diei hujus, id est Paschae azymorum, cum amaritudine manducaturos praecanebat: et adjecit, Pascha esse Domini (Exod., XII), id est passionem Christi.
PL 2, 630B実に、これと同じことを、モーセもまた予言していた。新しきものの第一の月の初めに、諸君がこれを行うことになると。イスラエルの子らのすべての民衆が、夕べに小羊を屠ろうとするときのことである。そして、この日の祝祭、すなわち種なしパンの過越の祝祭を、諸君が苦みとともに食することになると予告し、さらに「過越は主のものである」(出エジプト記12章)――すなわちキリストの受難のことである――と付け加えたのである。
Quod ita quoque adimpletum est, ut prima die azymorum interficeretis Christum (Matth., XXVI), et ut prophetiae adimplerentur, properavit dies vesperam facere, id est tenebras efficere; quae media die factae sunt: atque ita dies festos vestros convertit Deus in luctum, et cantica vestra in lamentationem.
PL 2, 630Bそしてこれも、次のように成就した。すなわち、諸君が種なしパンの初日にキリストを殺したこと(マタイ26章)である。そして預言が成就するために、その日は急いで夕べをもたらした――すなわち闇をもたらしたのであり、それは真昼に生じた。かくして、神は諸君の祝いの日を嘆きに変え、諸君の歌を哀歌に変えたのである。
Post passionem enim Christi etiam captivitas vobis et dispersio obvenit, praedicata per Spiritum sanctum.
PL 2, 630C実に、キリストの受難の後、捕囚と離散もまた諸君に及んだのであり、それは聖なる霊によって予告されていたことである。
Caput XI
第XI章PL 2, 630CNam et pro istis meritis vestris, cladem vestram futuram Ezechiel nuntiat: et non solum in isto saeculo, quae jam evenit, sed in die retributionis, quae subsequetur. Qua clade nemo liberabitur, nisi qui passione Christi, quem respuitis, fuerit obsignatus.
PL 2, 630C実に、諸君のこれらの功のゆえに、エゼキエルは諸君に来たるべき破滅を告げている。それはこの世においてだけではない――それはすでに起こったことだが――後に続く報いの日においてもである。この破滅から、誰一人として逃れることはできない。ただし、諸君が拒むキリストの受難によって刻印された者だけは別である。
Sic enim scriptum est: Et dixit Dominus ad me: Fili hominis, vidisti quae seniores Israel faciunt unusquisque eorum in tenebris, unusquisque in cubiculo absconso; quoniam dixerunt: Non videt nos Dominus, dereliquit Dominus terram.
PL 2, 630C実にこう書かれているからである。「主は私に言われた。人の子よ、汝はイスラエルの長老たちがそれぞれ闇の中で行っていることを見たか。それぞれが隠れた部屋の中で。彼らは言った。主は我々を見ていない、主はこの地を捨てたのだ、と。」
Et dixit ad me: Adhuc conversus videbis facinora majora quae isti faciunt. Et introduxit me ad limina jannuae domus Domini quae aspicit ad aquilonem, et ecce illic mulieres sedentes , et plangentes Thammuz; et dixit Dominus ad me: Fili hominis, vidisti?
PL 2, 631A「そして彼は私に言われた。汝はなお振り返って、これらの者たちが行うさらに大きな凶行を見るであろう。そして彼は私を、北を向いた主の家の門の敷居へと導き入れた。見よ、そこには座っている女たちがおり、タンムズを嘆いていた。主は私に言われた。人の子よ、汝は見たか。」
Numquid modica domui Juda, ut faciant facinora quae fecerunt: et adhuc visurus es adfectiones majores eorum.
PL 2, 631A「ユダの家にとって、彼らが行った凶行を行うことが、些細なことであろうか。汝はなお、彼らのさらに大きな行いを見ることになる。」
Et introduxit me in aedem domus Domini interiorem, ecce in liminibus templi Domini, inter medium clam et inter medium altaris, quasi viginti quinque viri posteriora sua dederunt ad templum Domini, et facies suas contra Orientem, hi adorabant solem; et dixit ad me: Vides, fili hominis?
PL 2, 631A「そして彼は私を、主の家の内なる聖所へと導き入れた。見よ、主の神殿の敷居のところ、玄関の間と祭壇との間に、およそ二十五人の男たちが、主の神殿に背を向け、顔を東に向けて立っており、彼らは太陽を拝んでいた。主は私に言われた。人の子よ、汝は見るか。」
Numquid pusilla domui Juda, ut faciant facinora quae fecerunt hic . Quoniam impleverunt impietates suas, et ecce ipsi quasi subsannantes. Ego faciam cum indignatione mea, non parcet oculus meus, neque miserebor.
PL 2, 631A「ユダの家にとって、彼らがここで行った凶行を行うことが、些細なことであろうか。彼らは自らの不敬を満たし、見よ、彼らはあざけるかのようである。私は憤りをもって行う。わが目は容赦せず、私はまた憐れむこともない。」
Exclamabunt ad aures meas voce magna, et non exaudiam eos, sed neque miserebor (Ezech., VIII, 12-18). Et clamavit in aures meas voce magna dicens: Adproximavit vindicta civitatis hujus, et unusquisque habuit vasa exterminii in manu sua.
PL 2, 631B「彼らは大きな声で私の耳に向かって叫ぶであろうが、私は彼らの願いを聞き入れず、また憐れむこともない」(エゼキエル8:12-18)。「そして彼は大きな声で私の耳に向かって叫んで言った。この都市への報復が近づいた。おのおのが滅ぼしの器を手に持っている。」
Et ecce sex viri veniebant ad viam portae altae, quae respiciebat ad aquilonem, et uniuscujusque bipennis dispersionis erat in manu ejus. Et unus vir in medio eorum indutus podere, et zona saphiri in lumbis ejus.
PL 2, 631B「見よ、六人の男たちが、北を向いた高き門の道からやって来た。おのおのの手には、打ち滅ぼすための斧があった。そして彼らの中の一人の男は、長い衣をまとい、その腰にはサファイアの帯を締めていた。」
Et introierunt, et steterunt in proximis altaris aerei, et claritas Dei Israel ascendit a Cherubin quae fuit super ea in subdival domus.
PL 2, 631B「そして彼らは入って来て、青銅の祭壇のそばに立った。そしてイスラエルの神の栄光が、家の露天の間の上にあったケルビムのもとから昇った。」
Et vocavit hominem qui indutus erat podere, qui habuit super lumbos suos zonam, et dixit ad eum Dominus : Transi per mediam Hierusalem, et scribe signum tau in frontibus virorum qui gemunt et dolent super omnia facinora quae fiunt in medio eorum.
PL 2, 631C「そして彼は、長い衣をまとい、腰に帯を締めていたその人を呼び、主は彼に言われた。エルサレムの真ん中を通り抜け、彼らの間で行われているすべての凶行について嘆き悲しんでいる者たちの額に、タウのしるしを記せ。」
Et in his dixit ad audientem: Ite post eum in civitatem, et concidite, et nolite parcere oculis vestris, et ne misereamini senioris, aut virginis; et parrulos et mulieres interficite omnes, ut perdeleantur. Omnes autem super quos est tau signum, ne accesseritis.
PL 2, 631C「そしてこれとともに、聞いている者に言われた。彼の後について都市の中に入り、切り倒せ。汝らの目に容赦するな。老いた者にも乙女にも憐れみをかけるな。幼子も女もすべて殺し、滅ぼし尽くせ。しかし、タウのしるしがある者たちには、誰も近づいてはならない。」
Et a sanctis meis incipite (Ezech., IX, 1-6). Hujus autem signi sacramentum variis modis praedicatum est, in quo vita hominibus praestruebatur, in quo Judaei non essent credituri; sicut Moyses ante nuntiabat in Exodo dicens: Ejiciemini de terra in quam introibitis, et in nationibus illis non eritis in requiem.
PL 2, 631C「わが聖徒たちから始めよ」(エゼキエル9:1-6)。このしるしのもつ秘義は、様々な仕方で予告されており、そこには人間にとっての命があらかじめ備えられていたのであるが、その秘義をユダヤ人たちは信じようとしないであろう。かつてモーセが出エジプト記でこう告げたとおりである。「汝らは、汝らが入って行くその地から追い出されるであろう。そして、その諸国民のうちにあって、汝らは安息を得ないであろう。」
Et non erit stabilitas vestigio pedis tui, et dabit tibi Deus cor taedians, et tabescentem animam, et oculos deficientes, ut non videant; et erit vita tua pendens in ligno ante oculos tuos; et non credes vitae tuae (Deut., XXVIII, 64, 65).
PL 2, 632A「汝の足の裏には安定がなく、神は汝に、疲れ果てた心と、衰え果てる魂と、見ることのできない衰えた目とを与えるであろう。そして汝の命は、汝の目の前で木に吊るされたものとなり、汝は自らの命を信じないであろう」(申命記28:64-65)。
Itaque, quoniam impleta est prophetia per adventum ejus, id est per nativitatem, quam supra memoravimus, et passionem, quam evidenter ediximus, propterea et Daniel signari visionem et prophetam dicebant, quoniam Christus est signaculum omnium prophetarum, adimplens omnia quae retro erant de eo nuntiata: post enim adventum ejus et passionem ipsius jam non visio neque prophetes.
PL 2, 632Aかくして、彼の到来によって――すなわち、先に我々が述べた降誕と、明白に述べた受難とによって――預言が成就したのであるから、それゆえダニエルもまた、幻と預言者とが封印されると語っていたのである。なぜなら、キリストはすべての預言者たちの封印であり、かつて彼について告げられていたすべてのことを成就する方だからである。実に、彼の到来とその受難の後には、もはや幻も預言者もないのである。
Unde firmissime dicit adventum ejus signare visum et prophetiam. Itaque ostendentes et numerum annorum, et tempus LXII et dimidiae hebdomadarum adimpletarum, probavimus tunc venisse Christum, id est natum: et septem dimidiae hebdomadarum, quae sunt subdivisae in abscissionem priorum hebdomadarum, intra quae tempora passum ostendimus Christum; atque ita LXX hebdomadibus conclusis, et civitate exterminata, et sacrificium et unctionem exinde cessare.
PL 2, 632Bしたがって、彼の到来が幻と預言とを封印することを、いと堅く告げているのである。かくして、我々は年数を示し、六十二週と半週とが満ちた時を示すことによって、そのときキリストが到来した、すなわち生まれたことを証明した。そして七週と半週――それは先の諸週の断ち切りへとさらに分けられるのだが――その時の間にキリストが受難したことを我々は示した。かくして七十週が満ちたとき、都市は滅ぼされ、犠牲と塗油はそれ以来絶えたのである。
Sufficit hucusque de his interim ordinem Christi decurrisse, quo talis probatur qualis adnuntiabatur, etiam ex ista consonantia Scripturarum, quas, ex praejudicio majoris partis adversum Judaeos, elocuti sumus.
PL 2, 632Bここまでで、キリストの経綸をひととおり述べたことで、さしあたり十分であろう。それによって、彼が予告されていたとおりの方であることが、聖典のこの一致からも証明されるのである。その聖典を、我々は、大部分についての先決の判断に基づいて、ユダヤ人たちに対して述べてきたのである。
Neque enim in dubium deducant vel negent, quae scripta proferimus: ut ex hoc quoque paria esse Scripturis divinis negare non possint; ut quae post Christum futura praecanebantur, adimpleta cognoscantur.
PL 2, 632C実に、彼らは、我々が差し出す書かれたことを、疑わしいものとすることも、否定することもできない。そうすることで、これらのことがまた、神の聖典と等しいものであることを彼らが否定できないようにするためである。すなわち、キリストの後に起こるべしと予告されていたことが、成就したものと知られるためである。
Neque enim dispositio expuncta inveniretur, nisi ille venisset post quem habebant expungi quae nuntiabantur, quae completa esse etiam probarentur.
PL 2, 632C実に、告げられていた事柄がそれによって成就すべきとされていたその方が来なかったならば、神の配剤が成就したものと見出されることはなく、それらの事柄が成就したことも証明されなかったであろう。
Caput XII
第XII章PL 2, 632CAdspice universas nationes, de voragine erroris humani exinde emergentes ad Dominum Deum creatorem et ad Deum Christum ejus; et si audes, nega prophetam. Statim tibi promissio patris occurrit in Psalmis dicens: Filius meus es tu, ego hodie genui te.
PL 2, 632C諸国民のすべてが、人間の誤りの深淵から立ち上がり、創造主にして主なる神と、その神キリストのもとへと向かうのを見よ。そして、もしお前に勇気があるならば、預言者を否定するがよい。たちどころに、父の約束がお前に出会うであろう。詩編にこう言われているとおりである。「汝は我が子である。今日、我は汝を生んだ。」
Pete a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II, 7, 8).
PL 2, 633A「我に求めよ、さすれば我は諸国民を汝の嗣業として、地の果てを汝の所有として与えよう」(詩編2:7-8)。
Nec poteris eum magis David filium dicere, quam Christum; aut terminos terrae David potius promissos, qui intra unicam Judaeam regnavit, quam Christo, qui totum jam orbem Evangelii sui fide cepit, sicut per Esaiam dicit: Ecce dedi te in dispositionem generis mei in lucem gentium, aperire oculos caecorum, utique errantium, exsolvere de vinculis vinctos, id est de delictis liberare: et de domo carceris, id est mortis, sedentes in tenebris (Is., XLII, 6, 7), ignorantiae scilicet.
PL 2, 633Aお前は、この方をキリストではなくむしろダビデの子であると言うことはできないであろう。また、地の果てが約束されたのは、ただユダヤの内だけを統治したダビデにであって、すでに自らの福音への信仰によって全世界を掌握したキリストにではない、と言うこともできないであろう。イザヤを通してこう言われているとおりである。「見よ、私は汝を我が民の配剤として、諸国民の光として与えた。盲いた者たち――すなわち迷える者たち――の目を開くために。縛られた者たちを鎖から解き放つために」〔すなわち罪から解放するために〕。「そして牢獄の家から」〔すなわち死から〕「闇の中に座す者たちを」(イザヤ42:6-7)〔すなわち無知の闇である〕。
Quae si per Christum eveniunt, non in alium erunt prophetata, quam per quem expuncta consideramus.
PL 2, 633Aもしこれらのことがキリストによって起こるのであれば、それは、我々がそれによって成就したと見なす当人以外の、誰か他の者について預言されていたのではない。
Caput XIII
第XIII章PL 2, 633BIgitur, quoniam filii Israel affirmant nos errare recipiendo Christum, qui jam venit, praescribamus eis ex ipsis Scripturis jam venisse Christum qui praedicabatur; quamvis ex temporibus Danielis praedicantis probaverimus jam venisse Christum, qui nuntiabatur.
PL 2, 633Bかくして、イスラエルの子らは、すでに来られたキリストを我々が受け入れているのは誤りだと主張するのであるから、宣べ伝えられていたそのキリストがすでに来たことを、彼ら自身の諸書によって抗弁しよう。もっとも、我々はすでに、告げ知らされていたキリストがすでに来たことを、預言者ダニエルの時代の計算から証明したのではあるが。
Nasci enim eum oportuit in Bethlehem Judae; sic enim scriptum est in propheta: Et tu Bethlehem, non minima es in ducibus Juda: ex te enim exiet dux qui pascat populum meum Israel (Mich., V, 1).
PL 2, 633B彼はユダのベツレヘムに生まれねばならなかった。預言者にはこう書かれているとおりである。「そしてお前、ベツレヘムよ、ユダの指導者たちの中で最も小さき者ではない。お前から一人の指導者が出て、我が民イスラエルを牧するであろう」(ミカ5:1)。
Si autem adhuc natus non est qui processurus dux de tribu Juda ex Bethlehem nuntiabatur, oportet enim eum de tribu Juda et a Bethlehem procedere; animadvertimus autem nunc neminem de genere Israel in civitate Bethlehem remansisse, et exinde quod interdictum est ne in confinio ipsius regionis demoretur quisquam Judaeorum, ut hoc quoque esset adimpletum per prophetam: Terra vestra deserta, civitates vestrae igni exustae, id est quod belli tempore eis evenerit; regionem vestram in conspectu vestro exteri comedent, et deserta et subversa erit a populis alienis (Is., I, 7).
PL 2, 633Bしかし、ユダの部族からベツレヘムより出ずると告げられていた、いまだ来たるべき指導者がまだ生まれていないとするなら——彼はユダの部族から、ベツレヘムから出るはずだからである——我々は今、ベツレヘムの町にイスラエルの血筋の者が誰一人残っていないことに気づく。そしてそれゆえに、その地方の境界内にユダヤ人が誰も留まることを禁じられており、これによって預言者によるこの言葉もまた成就したのである。「汝らの地は荒れ果て、汝らの町々は火で焼かれた」——これは戦の時に彼らに起こったことである——「汝らの地方は、汝らの目の前で異国の者たちが食い尽くし、他国の民によって荒廃し、覆されるであろう」(イザヤ1:7)。
Et alio loco sic per prophetam dicitur: Regem cum claritate videbitis, id est Christum facientem virtutes in gloria Dei patris, et oculi vestri videbunt terram de longinquo (Is., XXIII, 17): quod vobis pro meritis vestris post expugnationem Hierusalem, prohibitis ingredi in terram vestram, de longinquo eam oculis tantum videre permissum est.
PL 2, 633Cまた別の箇所では預言者によってこう言われている。「汝らは輝きのうちに王を見るであろう」——すなわち、父なる神の栄光のうちに力の証を行うキリストのことである——「そして汝らの目は遠くから地を見るであろう」(イザヤ23:17)。これは、諸君に対して、その報いにふさわしく、エルサレム陥落の後、諸君の地に入ることを禁じられ、遠くからただ目でそれを見ることだけが許された、ということである。
Anima, inquit, vestra meditabitur timorem (Ibid., 13). scilicet quo tempore excidium sui passi sunt.
PL 2, 634A「汝らの魂は恐れを思い巡らすであろう」と言われている(同23:13)。すなわち、彼らが自らの滅亡を被った時のことである。
Quomodo igitur nascetur dux de Judaea, et quatenus procedet de Bethlehem, sicut divina prophetarum volumina nuntiant, cum nullus omnino sit illic in hodiernum derelictus ex Israel, cujus ex stirpe possit nasci Christus?
PL 2, 634Aそれでは、預言者たちの神的な巻物が告げるとおり、指導者はどのようにしてユダヤから生まれ、いかにしてベツレヘムから出るというのか。今日に至るまで、そこにはイスラエルの血筋の者が誰一人残っておらず、その家系からキリストが生まれ得るような者もいないというのに。
Si enim, secundum Judaeos, adhuc non venit, cum venire coeperit, unde ungetur? Lex enim praecepit, in captivitate non licere unctionem chrismatis regalis confici.
PL 2, 634Aなぜなら、ユダヤ人たちの言うところに従えば、彼はまだ来ていないのであるから、来ようとするとき、何によって塗油を受けるというのか。律法は、捕囚のうちにあっては王権の塗油の香油を調合することを許さないと定めているからである。
Si autem jam nec unctio est illis, ut Daniel prophetavit; dicit enim: Exterminabitur unctio (Dan., IX, 27): ergo jam non est illic unctio, quia nec templum ubi erat cornu de quo reges ungebantur.
PL 2, 634Aしかし、ダニエルが預言したとおり、もはや彼らのもとに塗油が無いのであれば——彼はこう言っている。「塗油は絶たれるであろう」(ダニエル9:27)——それゆえ、もはやそこには塗油はない。というのも、王たちが塗油を受けるための角があった神殿そのものが、もはや存在しないからである。
Si ergo non est unctio, unde ungetur dux qui nascetur in Bethlehem? aut quomodo procedet de Bethlehem, cum de germine Israel nullus omnino sit in Bethlehem?
PL 2, 634Bそれゆえ、塗油が無いのならば、ベツレヘムに生まれる指導者は何によって塗油を受けるのか。あるいは、イスラエルの子孫の者がベツレヘムには誰一人いないというのに、どうしてベツレヘムから出るというのか。
Iterato denique ostendamus, et jam Christum secundum prophetas, et passum, et in coelis jam receptum, et inde venturum secundum praedicationes prophetarum.
PL 2, 634B実に、いま一度示そう。すなわち、預言者たちに従えばキリストはすでに来られたこと、受難を受けたこと、すでに天に迎え入れられたこと、そして預言者たちの予言のとおり、そこから来られることを。
Nam post adventum ejus, secundum Danielem, quod ipsa civitas exterminari haberet legimus, et ita factum recognoscimus.
PL 2, 634Bなぜなら、ダニエルによれば、彼の到来の後にこの都そのものが滅ぼされるはずであったと我々は読んでおり、そしてそのとおりに事が成ったことを認めているからである。
Dicit enim Scriptura: Sic et civitatem et sanctum simul exterminari cum duce (Ibid.), indubitate, qui de Bethlehem et de tribu Juda esset processurus.
PL 2, 634B聖典はこう言っている。「かくして、都と聖所とは、指導者とともに一挙に滅ぼされるであろう」(同9:27)。それは疑いなく、ベツレヘムから、ユダの部族から出るはずであったあの指導者のことである。
Unde et manifestum est quod civitas simul eo tempore exterminari deberet, cum ducator ejus in ea pati haberet, secundum scripturas prophetarum, dicentium: Expandi manus meas tota die ad populum contumacem contradicentem mihi, qui ambulant viam non bonam, sed post peccata sua (Is., LXV, 2).
PL 2, 634Cそれゆえ明らかなのは、その指導者がその都のうちで受難を受けるはずであった、まさにその時に、都もまた同時に滅ぼされるべきであった、ということである。預言者たちの聖典はこう述べている。「わたしは、わたしに逆らい抗う頑なな民に向かって、終日わたしの手を差し伸べた。彼らは善き道を歩まず、自らの罪に従って歩んだ」(イザヤ65:2)。
Et in Psalmis dicit: Exterminaverunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi autem contemplati sunt et viderunt me: et, In siti mea potaverunt me aceto (Psal. XXI, 69, 22).
PL 2, 634Cまた詩編にはこう言われている。「彼らはわたしの手と足とを損ない、わたしの骨をことごとく数え上げた。そして彼らはわたしを眺め、見つめた」。また「わたしが渇いているとき、彼らは酢をわたしに飲ませた」(詩編21、69:22)。
Haec David passus non est, ut de se merito dixisse videatur, sed Christus qui crucifixus est. Manus autem et pedes non exterminantur, nisi ejus qui a ligno suspenditur.
PL 2, 634Cこれらのことをダビデ自身が被ったのではなく、それゆえ彼が自分自身について当然のこととして言ったとは見えない。むしろ十字架につけられたキリストが被ったのである。そして、手と足が損なわれるのは、木から吊るされる者でなければあり得ないことである。
Unde et ipse David regnaturum ex ligno Dominum dicebat (Psal. XCV, 10): nam et alibi propheta ligni hujus fructum praedicat dicens: Terra dedit benedictiones suas (Psal. LXVI. 7).
PL 2, 635Aそれゆえダビデ自身も、主が木から統治される、と言っていた(詩編95:10)。そして別の箇所でも、預言者はこの木の実りをこう予言して言っている。「地はその祝福を与えた」(詩編66:7)。
Utique illa terra virgo nondum pluviis rigata, nec imbribus foecundata, ex qua homo tunc plurimum plasmatus est, ex qua nunc Christus secundum carnem ex virgine natus est. Et lignum, inquit, adtulit fructum suum (Joel. II, 22).
PL 2, 635A当然、それは、いまだ雨に潤されず、驟雨によって肥沃にされてもいなかった、あの処女なる地のことである。その地からかつて人はもっぱら形作られ、その地からいま、キリストが処女より肉において生まれたのである。そして「木はその実を実らせた」と言われている(ヨエル2:22)。
Non illud lignum in paradiso, quod mortem dedit protoplastis, sed lignum passionis Christi, unde vita pendens a vobis credita non est (Deut. XXVIII, 66).
PL 2, 635Aそれは楽園にあった木、最初に造られた者たちに死を与えたあの木のことではなく、キリストの受難の木のことである。その木からいのちが吊るされていたのに、諸君はそれを信じなかった(申命記28:66)。
Hoc enim lignum tunc in sacramento erat, quo Moyses aquam amaram indulcavit; unde populus, qui siti peribat in eremo, bibendo revixit (Exod. XV, 23-26): sicuti nos qui de saeculi calamitatibus extracti, in quo commorabamur, siti pereuntes, id est verbi divini potu privati, ligno passionis Christi aquam edulcatam baptismatis potantes, sive quae est in eum, reviximus; a qua fide Israel excidit, secundum Hieremiam dicentem: Mittite, et interrogate nimis si facta sunt talia: Si mutabunt gentes deos suos, et isti non sunt dii.
PL 2, 635Aこの木はそのとき秘義のうちにあった。それによってモーセが苦い水を甘くした、あの木である。それによって、荒れ野で渇きに死にかけていた民は、飲んで生き返ったのである(出エジプト15:23-26)。それはちょうど、我々が、自分たちの住んでいたこの世の災いから引き出され、渇きに死にかけていた——すなわち、神の言葉という飲み物を奪われていた——ところを、キリストの受難の木によって甘くされた洗礼の水、すなわち彼への信仰を飲んで、生き返ったのと同じである。その信仰からイスラエルは脱落した。エレミヤがこう言っているとおりである。「人を遣わし、このようなことが起こったかどうか、よくよく尋ねてみよ。諸国民は自分たちの神々を替えるであろうか、それらは神でもないのに。」
Populus autem meus mutavit gloriam suam, ex quo nihil proderit eis. Expavit coelum super isto (Jer. II, 10, 11). Et quomodo et quando expavit? Indubitate quando passus est Christus: Et horruit, inquit, plurimum nimis, et sol media die tenebricavit (Amos. VIII, 9).
PL 2, 635B「わたしの民は自らの栄光を取り替えた。それは彼らに何の益ももたらさない。天はこのことに驚愕した」(エレミヤ2:10-11)。では、どのように、いつ天は驚愕したのか。疑いなく、キリストが受難を受けたときである。「天は甚だしく身震いし、太陽は真昼に暗くなった」(アモス8:9)。
Et quando horruit nimis, nisi in passione Christi, cum terra quoque contremuit, et velum templi scissum est, monumenta dirupta sunt (Matth. XXVII, 51)?
PL 2, 635Bそして、キリストの受難のときでなくして、いつ甚だしく身震いしたというのか。そのとき地もまた震え、神殿の幕は裂け、墓は裂け開いたのである(マタイ27:51)。
Quoniam duo haec mala fecit populus meus: me, inquit, dereliquerunt fontem aquae vitae, et foderunt sibi lacus contritos, qui non poterunt aquam continere (Jer. II, 13).
PL 2, 635C「わたしの民は、これら二つの悪を行った。わたしを——いのちの水の泉であるわたしを——彼らは捨て、水をたたえることのできない、壊れた水溜めを自分たちのために掘った」(エレミヤ2:13)。
Indubitate non recipiendo Christum, fontem aquae vitae: lacus contritos coeperunt habere, id est synagogas in dispersiones gentium, in quibus jam Spiritus sanctus non immoratur, ut in praeteritum in templo commorabatur ante adventum Christi, qui est verum Dei templum.
PL 2, 635C疑いなく、いのちの水の泉であるキリストを受け入れないことによって、彼らは壊れた水溜めを持つに至った。すなわち、諸国民の中への離散のうちにある諸会堂のことである。そこにはもはや聖なる霊は留まっていない。かつて、まことの神の神殿であるキリストの到来より前に、神殿のうちに留まっていたのとは異なる。
Nam et istam sitim divini Spiritus eos passuros dixerat propheta Esaias, dicens: Ecce qui serviunt mihi, manducabunt; vos autem esurietis: servientes mihi potabuntur, vos autem sitietis, et a contribulatione spiritus ululabitis.
PL 2, 635Cなぜなら、神的な霊へのこの渇きを彼らが被るであろうことを、預言者イザヤはすでにこう言って告げていたからである。「見よ、わたしに仕える者たちは食べるが、汝らは飢えるであろう。わたしに仕える者たちは飲むが、汝らは渇き、霊の苦悶のうちに泣き叫ぶであろう。」
Remittetis enim nomen vestrum, in societatem electis meis; vos autem interficiet Dominus. Eis autem qui serviunt mihi, nomen nominabitur novum, quod benedicetur in terris (Is. LXV, 13-15). Adhuc hujus ligni sacramentum in Regnorum legimus celebratum.
PL 2, 635D「汝らは汝らの名を、わたしの選ばれた者たちへの交わりのために手放すであろう。しかし主は汝らを滅ぼすであろう。他方、わたしに仕える者たちには、新しい名が名付けられ、それは地において祝福されるであろう」(イザヤ65:13-15)。この木の秘義がさらに祝われた次第を、我々は列王記にも読む。
Nam cum filii prophetarum super flumen Jordanem lignum securibus caederent, exiliit ferrum, et mersum est in flumine, atque ita Heliseo propheta superveniente, petunt ab eo filii prophetarum uti ferrum flumini quod mersum fuerat erueret.
PL 2, 636Aすなわち、預言者の子らがヨルダン川のほとりで斧をもって木を切っていたとき、鉄が飛び出して川に沈んだ。そこへ預言者エリシャがやって来たので、預言者の子らは、川に沈んだその鉄を引き上げてくれるよう彼に願った。
Atque ita Heliseus accepto ligno, et misso in eum locum ubi submersum fuerat ferrum, statim supernatavit, et lignum mersum est, quod receperunt filii prophetarum (III Reg. VI, 4-7). Ex quo intellexerunt quod Heliae spiritus in eum sit repraesentatus.
PL 2, 636Aそこでエリシャは一本の木を取り、鉄が沈んでいた場所に投げ入れた。すると鉄はたちまち浮かび上がり、木の方が沈んだ。それを預言者の子らは取り戻した(列王記三6:4-7)。このことから、彼らはエリヤの霊が彼のうちに現れていることを悟った。
Quid manifestius hujus ligni sacramento? quod duritia hujus saeculi mersa in profundo erroris, et a ligno Christi, id est passionis ejus, in baptismo liberatur, ut quod perierat olim per lignum in Adam, id restitueretur per lignum Christi.
PL 2, 636Aこの木の秘義よりも明らかなことがあろうか。すなわち、誤りの深みに沈んだこの世の頑なさが、キリストの木——すなわちその受難の木——によって、洗礼のうちに解き放たれる、ということである。かつてアダムにおいて木によって失われたものが、キリストの木によって回復されるためである。
Nobis igitur qui successimus in loco prophetarum, ea sustinentibus hodie in saeculo, quae semper passi sunt prophetae propter divinam religionem. Alios enim lapidaverunt, alios fugaverunt, plures vero ad mortis necem tradiderunt, quod negare non possunt.
PL 2, 636Bそれゆえ我々は、預言者たちの座を継いだ者として、この世において今日、預言者たちが神への信仰のゆえに常に被ってきたのと同じことを耐え忍んでいる。彼らは、ある者を石で撃ち、ある者を追い立て、多くの者を死へと引き渡した。それを彼らは否むことができない。
Hoc lignum sibi et Isaac filius Abrahae ad sacrificium ipse portabat, cum sibi eum Deus hostiam fieri praecepisset (Gen. XXII, 6).
PL 2, 636Bこの木を、アブラハムの子イサクも、犠牲のために自ら担っていた。神が、イサクを自らへの犠牲とするよう命じられたときのことである(創世記22:6)。
Sed quoniam haec fuerant sacramenta, quae temporibus Christi perficienda servabantur; et Isaac cum ligno reservatus est, ariete oblato in vepre cornibus haerente et Christus suis temporibus lignum humeris suis portavit, inhaerens cornibus crucis, corona spinea in capite ejus circumdata.
PL 2, 636Bしかし、これらは、キリストの時に成就されるべく保たれていた秘義であった。イサクは木とともに残され、代わりに藪に角をひっかけていた雄羊が捧げられた。そしてキリストもまた、ご自身の時に、木を肩に担われ、十字架の角に留まり、その頭には茨の冠が巻かれた。
Hunc enim oportebat pro omnibus gentibus fieri sacrificium, qui tamquam ovis ad victimam ductus est, et velut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum (Is. LIII, 7).
PL 2, 636C彼はすべての諸国民のために犠牲とならねばならなかった。「彼は屠られる犠牲獣として引かれて行く羊のようであり、また、毛を刈る者の前で声を立てない小羊のように、彼はその口を開かなかった」(イザヤ53:7)。
Hic enim Pilato interrogante nihil locutus est (Joh. XIX, 9): in humilitate enim judicium ejus sublatum est.
PL 2, 636C彼はピラトが尋問しても何も語らなかった(ヨハネ19:9)。それは、彼の裁きが卑しさのうちに取り去られたからである。
Nativitatem autem ejus quis enarrabit (Is. LIII, 8)? quia nullus omnino hominum nativitatis Christi fuit conscius in conceptu, cum virgo Maria verbo Dei praegnans inveniretur, Et quia tolleretur a terra vita ejus (Ibid.); cum utique post resurrectionem ejus a mortuis, quae die tertia effecta est, coeli eum receperunt, secundum prophetiam Osee emissam hujusmodi: Ante lucem surgent ad me dicentes: Eamus et revertamur ad Dominum Deum, quoniam ipse eripiet et liberabit nos, post biduum die tertia (Ose. VI, 1-3) quae est resurrectio ejus gloriosa, de terra in coelos cum recepit, unde et venerat ipse spiritus ad virginem; cujus neque nativitatem, neque passionem Judaei agnoverunt.
PL 2, 636C「しかし、彼の誕生を誰が語り得ようか」(イザヤ53:8)。なぜなら、処女マリアが神の言葉によって身ごもっていることが判明したとき、その懐胎においてキリストの誕生を知る人間は誰一人としていなかったからである。「そして彼のいのちが地から取り去られるであろう」(同53:8)。それは当然、死者からの彼の復活——三日目に成し遂げられた——の後、天が彼を迎え入れたことを言うのであり、ホセアの発した次のような預言のとおりである。「彼らは夜明け前にわたしのもとに起き上がり、こう言うであろう。行って、主なる神のもとに立ち帰ろう。二日ののち、三日目に、その方は我々を救い出し、解き放ってくださるであろうから」(ホセア6:1-3)。これは彼の栄光ある復活のことであり、地から天へと迎え入れられたときのことである。かの霊その方が処女のもとへ来られたのも、そこからであった。ユダヤ人たちは、彼の誕生も受難も、いずれも認めなかった。
Igitur, quoniam adhuc contendunt Judaei necdum venisse Christum eorum quem tot modis adprobavimus venisse, recognoscant Judaei exitum suum, quem post adventum Christi relaturi praecinebantur ob impietatem, qua eum et despexerunt et interfecerunt.
PL 2, 637Aかくして、ユダヤ人たちは、我々がこれほど多くの仕方で来たことを証明した彼らのキリストが、いまだ来ていないと今なお言い張るのであるから、ユダヤ人たちは自らの成り行きを認めるがよい。それは、彼らが彼を蔑み、殺害したその不敬のゆえに、キリストの到来の後に彼らが被るであろうと予め歌われていたものである。
Primo enim ex qua die, secundum illud dictum Esaiae, projecit homo abominamenta sua aurea et argentea quae fecerunt adorandis vanis et noctuis (Is. II, 20): id est, ex quo gentes, nos, dilucidata per Christum veritate, projecimus idola (videant Judaei), et quod sequitur, expunctum est.
PL 2, 637Aまず第一に、イザヤの言葉によれば、「人が、崇めるために作った虚しきものやふくろうのための、自分の忌まわしい金銀の物を投げ捨てる」日から(イザヤ2:20)——すなわち、諸国民である我々が、キリストによって真理が明らかにされたことにより、偶像を投げ捨てたその日から(ユダヤ人たちはこれを見るがよい)、それに続くことも果たされたのである。
Tulit enim Dominus sabaoth a Judaeis et ab Hierusalem, inter caetera, et sapientem architectum (Is. III, 1, 3), qui aedificat Ecclesiam Dei templum, et civitatem sanctam, et domum Domini. Nam exinde destitit apud illos Dei gratia.
PL 2, 637Aなぜなら、もろもろの軍勢の主は、ユダヤ人たちとエルサレムから、他のもろもろとともに、「賢明な建築家」をも取り去られたからである(イザヤ3:1、3)。それは、神の神殿である教会、聖なる都、そして主の家を建てる者のことである。それ以来、神の恩寵は彼らのもとから絶えたのである。
Et mandatum est nubibus ne pluerent imbrem super vineam Sorech (Is. V, 6), id est coelestibus beneficiis, ne provenirent domui Israel.
PL 2, 637Bそして雲には、ソレクのぶどう畑の上に雨を降らせないようにと命じられた(イザヤ5:6)。すなわち、天よりの恩恵が、イスラエルの家にもたらされないように、ということである。
Fecerat enim spinas (Ibid. 4), ex quibus Christum coronaverat: et non justitiam, sed clamorem (Ibid. 8), quo in crucem eum extorserat: et ita subtractis charismatis prioribus, lex et prophetae usque ad Joannem (Luc. XVI, 16) fuerunt; et piscina Bethsaida (Joan. V, 2) usque ad adventum Christi, curando invaletudines ab Israel, desiit a beneficiis deinde, cum ex perseverantia furoris sui nomen Domini per ipsos blasphemaretur; sicut scriptum est: Propter vos nomen Dei blasphematur in gentibus (Is. LII, 5; Ezech. XXVI, 2).
PL 2, 637Bというのも、そのぶどう畑は茨を生じさせ(同5:4)、その茨をもってキリストに冠を被せたのであり、また義ではなく叫喚を生じさせ(同5:8)、その叫喚によって彼を十字架へと追い立てたからである。かくして、それまでの賜物は取り去られ、「律法と預言者とはヨハネに至るまでのものであった」(ルカ16:16)。またベツサイダの池も(ヨハネ5:2)、キリストの到来に至るまでイスラエルの病を癒していたが、その後は彼らの頑迷な怒りの持続のゆえに主の名が彼ら自身によって冒瀆されるに及んで、その恩恵は絶えたのである。こう書かれているとおりである。「汝らのゆえに、神の名は諸国民の間で冒瀆される」(イザヤ52:5、エゼキエル26:2)。
Ab illis enim incipit infamia, et tempus medium a Tiberio usque ad Vespasianum. Quae cum ita commisissent, nec intellexissent Christum in tempore suae visitationis inveniendum, facta est terra eorum deserta, et civitates eorum igni exustae: regionem ipsorum in conspectu eorum extranei devorantes: derelicta est filia Sion tamquam specula in vinea, vel ut in cucumerario casula (Is. I, 7, 8); ex quo scilicet Israel Dominum non cognovit, et populus eum non intellexit, sed dereliquit magis, et ad indignationem provocavit sanctum Israel (Ibid. 3, 4).
PL 2, 637Cなぜなら、その悪評は彼らから始まり、その間の時期はティベリウスからウェスパシアヌスに至るまでだからである。彼らはこのようなことを犯し、自分たちが訪れを受けたその時にキリストを見出すべきことを悟らなかったので、彼らの地は荒れ果て、彼らの町々は火で焼かれ、彼ら自身の目の前で、その地方を異国の者たちが食い尽くし、シオンの娘は、ぶどう畑の見張り小屋のように、あるいは胡瓜畑の仮小屋のように捨て置かれたのである(イザヤ1:7、8)。それはすなわち、イスラエルが主を知らず、民が彼を悟らず、むしろ捨て去り、イスラエルの聖なる方を怒りへと駆り立てたからである(同1:3、4)。
Sic et machaerae conditionalis comminatio, Si nolueritis, nec obaudieritis, gladius vos comedet (Ibid. 20), probavit Christum fuisse quem non audiendo perierunt; qui et in Psalmo dispersionem ejus postulat a Patre, dicens: Disperge illos in virtute tua (Psal. LVIII, 12); qui et rursum per Esaiam exustionem eorum orat: Propter me, inquit, haec facta sunt vobis, in anxietate dormietis (Is. L, 11).
PL 2, 638Aこのように、条件付きの剣による脅しも——「もし汝らが望まず、聞き従わないならば、剣が汝らを食い尽くすであろう」(同1:20)——彼らが聞き従わなかったことによって滅んだのが、まさにキリストであったことを証明している。彼はまた詩編において、彼らの離散を父に求めてこう言う。「汝の力によって彼らを散らしたまえ」(詩編58:12)。そして彼はまた、イザヤを通して彼らが焼かれることを祈ってこう言う。「わたしのゆえに、これらのことが汝らに起こった。汝らは苦悶のうちに横たわるであろう」(イザヤ50:11)。
Haec igitur cum pati praedicentur Judaei propter Christum, et passos eos esse inveniamus, et in dispersionem demorari cernamus, manifestum est propter Christum Judaeis ista accidisse, conspirante sensu Scripturarum cum exitu rerum et ordinis temporum.
PL 2, 638Bかくして、ユダヤ人たちがキリストのゆえにこれらのことを被るであろうと予告され、また彼らが実際にそれを被ったことを我々が見出し、離散のうちに留まっているのを認める以上、これらのことがキリストのゆえにユダヤ人たちに起こったことは明白である。聖典の意味するところと、事の成り行きおよび時の順序とが、符節を合わせているのである。
Aut si nondum venit Christus, propter quem haec passuri praedicabantur, cum venerit ergo patientur. Et ubi tunc filia Sion relinquenda, quae nulla hodie est? ubi civitates exurendae, quae jam in tumulis exustae suat? ubi dispersio gentis, quae jam extorris? Redde statum Judeae quem Christus inveniat, et alium contende venire.
PL 2, 638Bあるいは、もし彼らがこれを被るであろうと予告されたそのキリストがまだ来ていないのならば、彼が来るときに彼らはそれを被るはずである。しかし、今日では存在しないあのシオンの娘は、その時どこに残されて捨て置かれるというのか。すでに廃墟のうちに焼き尽くされている町々は、どこに焼かれるべきものとして残っているというのか。すでに流浪の身であるその民の離散は、どこにあるというのか。キリストが見出すはずであったユダヤの状態を、お前は元に戻すがよい。そのうえで、別の者が来るのだと言い張るがよい。
Caput XIV
第XIV章PL 2, 638BDiscite nunc ex abundantia erroris vestri ducatum. Duos dicimus Christi habitus a prophetis demonstratos, totidem adventus ejus praenotasse: unum in humilitate, utique primum, cum tamquam ovis ad victimam duci habebat, et tamquam agnus ante tondentem sine voce, sic non aperuit os suum (Is. LIII, 7) ne aspectu quidem honestus: Adnuntiamus enim, inquit, de illo, sicut puerulas, sicut radix in terra sitienti, et non erat ei species, neque gloria.
PL 2, 638B今や、諸君の誤りの溢れから教えを受けよ。我々は、預言者たちによって示されたキリストの二つの姿が、同じ数だけの到来をあらかじめ告げていたと言う。一つは卑しさのうちにあり、これがまさしく第一の到来である。すなわち、「犠牲として引かれてゆく羊のように、また毛を刈る者の前で声を立てない子羊のように、彼は口を開かなかった」(イザヤ53:7)ときであって、姿さえも麗しくはなかった。「彼について我々は告げ知らせる。彼は幼子のようであり、渇いた地の根のようであった。彼には麗しい姿もなく、栄光もなかった」と言われている。
Et vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem, sed species ejus inhonorata, deficiens citra filios hominum, homo in plaga, sciens ferre infirmitatem (Ibid. 2-4): scilicet ut positus a Patre in lapidem offensionis (Is. VIII, 14): et minoratus ab eo modicum citra angelos (Ps . VIII, 6), vermem se pronuntiat, et non hominem, ignominiam hominis, et abjectionem populi (Ps. XXI, 7).
PL 2, 639A「我々は彼を見た。彼には麗しい姿も威厳もなく、その姿は辱められ、人の子らに劣るまでに衰えていた。彼は打たれた者であり、病を負うことを知る者であった」(同53:2-4)。すなわち、父によって「躓きの石」として置かれ(イザヤ8:14)、天使たちよりもいくらか低くされた(詩編8:6)とおりに、彼は「私は虫であって人ではない、人の恥辱、民の蔑みである」と自らを言い表す(詩編21:7)。
Quae ignobilitatis argumenta, primo adventui competunt, sicut sublimitatis secundo; cum fiet, jam non lapis offensionis, nec petra scandali, sed lapis summus angularis, post reprobationem adsumptus, et sublimatus in consummationem (Is. XXVIII, 16): et petra sane illa apud Danielem de monte praecisa, quae imaginem saecularium regnorum comminuet et conteret (Dan., II, 34 sqq.).
PL 2, 639Aこれらの卑賎さの証は第一の到来にふさわしく、崇高さの証が第二の到来にふさわしいのと同様である。その時になれば、彼はもはや躓きの石でも妨げの岩でもなく、「退けられた後に据えられ、完成へと高められた最も尊い隅の石」(イザヤ28:16)となるであろう。そしてそれは、ダニエルのもとで山から切り出され、この世の諸王国の像を打ち砕き、粉々にするというあの岩でもある(ダニエル2:34以下)。
De quo secundo adventu idem Daniel dixit: Et ecce cum nubibus coeli tamquam filius hominis veniens, venit usque ad Veterem dierum, et aderat in conspectu ejus.
PL 2, 639Bこの第二の到来について、同じダニエルはこう言った。「見よ、人の子のような者が天の雲と共に来て、古よりいます方のもとまで来たり、その御前に立った」。
Et qui adsistebant, adduxerunt illum: et data est ei potestas regia, et omnes nationes terrae secundum genus, et omnis gloria servient illi: et potestas illius aeterna, quae non auferetur, et regnum ejus quod non corrompetur (Dan., VII, 13, 14).
PL 2, 639B「そして側に立つ者たちが彼を連れて来た。彼には王としての権力が与えられ、地上のすべての諸国民が種族ごとに、またあらゆる栄光が、彼に仕えるであろう。彼の権力は永遠であって取り去られることなく、その王国は滅びることがない」(ダニエル7:13、14)。
Tunc scilicet speciem honorabilem et decorem habiturus est indeficientem supra filios hominum: tempestivus enim decore citra filios hominum. Effusa est gratia, inquit, in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in saecula.
PL 2, 639Bその時にはすなわち、彼は人の子らに勝る、絶えることのない誉れ高き姿と麗しさとを持つことになる。人の子らを超えて、麗しさにおいて盛りの時にある者だからである。「恩寵は汝の唇に注がれた。それゆえ神は世々にわたって汝を祝福した」と言われている。
Accingere ensem tuum circa femur tuum, potens tempestivitate et pulchritudine tua (Ps. XLIV, 3-5): cum et Pater postea, cum diminuit illum modicum quid citra angelos, gloria et honore coronavit illum, et subjecit omnia sub pedibus ejus (Ps. VIII, 6 8; Hebr., II, 7).
PL 2, 639C「汝の剣を腰に帯びよ、汝の盛りと美しさとに力ある者よ」(詩編44:3-5)。その後、父が彼を天使たちよりいくらか低くされたとき、栄光と誉れの冠を彼にいただかせ、万物を彼の足の下に従わせたのである(詩編8:6、8、ヘブライ2:7)。
Et tunc cognoscent eum, quem pupugerunt. Et caedent pectora sua tribus ad tribum (Zach., XII, 10; Joan, XIX, 37), utique quod retro non agnoverint eum, in humilitate conditionis humanae constitutum.
PL 2, 639C「その時、彼らは自分たちが刺し貫いた者を知るであろう。そして部族ごとに己が胸を打つであろう」(ゼカリヤ12:10、ヨハネ19:37)。これは当然、彼が人間の境遇の卑しさのうちに置かれていたとき、彼らが以前は彼を認めなかったからである。
Hieremias inquit: Et homo est, et quis cognoscet illum (Jer. XVII, 7, sec. LXX)? quia et nativitatem ejus, inquit Esaias, quis enarrabit?
PL 2, 639Cエレミヤは言う。「彼は人である。誰が彼を知るであろうか」(エレミヤ17:7、七十人訳による)。イザヤも言う。「誰がその出生を語り尽くせようか」。
Sicut apud Zachariam (c. XII) in persona ipsius, imo et in ipsius nominis sacramento, verus summus sacerdos patris Christus Jesus duplici habitu in duos adventus delineatur.
PL 2, 640Aちょうどゼカリヤ(第12章)において彼自身の人格のうちに、いやそれどころか彼自身の名の秘義のうちにも、父の真の大祭司であるキリスト・イエスが、二つの姿でもって二つの到来へと描き出されているとおりである。
Primo sordidis indutus est, id est carnis passibilis et mortalis indignitate, cum et diabolus adversabatur ei, auctor scilicet Judae traditoris, qui eum etiam post baptismum tentaverat.
PL 2, 640A初めに彼は汚れた衣をまとった。すなわち、受苦しうる死すべき肉の卑しさをまとったのである。そのとき悪魔もまた彼に敵対していた。すなわち、裏切り者ユダを動かした者であり、洗礼の後にも彼を試みた者である。
Dehinc spoliatus pristinas sordes, exornatus podere et mitra et cidari munda, id est secundi adventus; quoniam gloriam et honorem adeptus demonstratur.
PL 2, 640Aその後、彼はもとの汚れを脱ぎ捨てられ、長い衣と冠と清らかな頭飾りとで飾られた。これはすなわち第二の到来のことである。彼が栄光と誉れとを得た者として示されるからである。
Nec poteritis eum Josedech filium dicere, qui nulla omnino veste sordida, sed semper sacerdotali (Zach., VI, 11) fuit exornatus, nec umquam sacerdotali munere privatus.
PL 2, 640A諸君は彼を、ヨザダクの子〔ヨシュア〕であると言うことはできまい。この者は汚れた衣を一度もまとわず、常に祭司の衣で飾られており(ゼカリヤ6:11)、祭司の務めを奪われたことも一度もなかったからである。
Sed Jesus iste Christus Dei patris summus sacerdos qui primo adventu suo humana forma et passibilis venit in humilitate usque ad passionem; ipse etiam effectus hostia per omnia pro omnibus nobis, qui post resurrectionem suam indutus podere, sacerdos in aeternum (Ps. CIX, 4; Hebr., V, 6) Dei patris nuncupatus est.
PL 2, 640Bしかし、このイエス・キリストこそは、神なる父の大祭司であって、その第一の到来において人間の姿をとり、受苦しうる者として、卑しさのうちに受難に至るまで来られた方である。彼自身もまた、我々すべてのために、あらゆる点で犠牲となられた方であり、その復活の後に長い衣をまとい、神なる父の「永遠の祭司」(詩編109:4、ヘブライ5:6)と呼ばれたのである。
Sic enim et duorum hircorum, qui jejunio offerebantur (Levit., XVI), faciam interpretationem. Nonne et illi utrumque ordinem nominis Christi, qui jam venit, ostendunt?
PL 2, 640B実に、断食の日に献げられた二匹の山羊についても(レビ16章)、私はこう解釈しよう。それらもまた、すでに来られたキリストの名の持つ二つの位を示しているのではないか。
Pares quidem atque consimiles, propter eumdem Domini conspectum, qui non alia venturus est forma, ut qui agnosci habet a quibus et laesus est.
PL 2, 640Bこの二匹は等しく、よく似ている。それは同じ主の姿を表すためであり、主は別の姿で来られることはなく、ご自身を傷つけた者たちに認められねばならないからである。
Unus autem eorum circumdatus coccino, maledictus, et consputatus, et convulsus, et compunctus, a populo extra civitatem abjiciebatur in perditionem, manifestis notatus insignibus Christi passionis; qui coccinea circumdatus veste; et consputatus, et omnibus contumeliis afflictus, extra civitatem crucifixus est.
PL 2, 640Bその一匹は緋色の布をまとわされ、呪われ、唾を吐きかけられ、引き裂かれ、突き刺されて、民によって都市の外へと滅びのために投げ捨てられた。これはキリストの受難の明らかなしるしをもって印されている。すなわちキリストもまた、緋色の衣をまとわされ、唾を吐きかけられ、あらゆる侮辱に苦しめられて、都市の外で十字架につけられたのである。
Alter vero pro delictis oblatus, et sacerdotibus tantum templi in pabulum datus, secundae repraesentationis argumenta signabat, qua delictis omnibus expiati sacerdotes templi spiritalis, id est Ecclesiae, Dominicae gratiae quasi visceratione quadam fruerentur, jejunantibus caeteris a salute.
PL 2, 640C他方の一匹は罪のために献げられ、神殿の祭司たちだけに食物として与えられた。これは第二の現われの証しを印すものであり、それによって、あらゆる罪から清められた霊的神殿——すなわち教会——の祭司たちが、主の恩寵を、いわば肉の分け前にあずかるようにして享受する一方、それ以外の者たちは救いから断食したままなのである。
Igitur, quoniam primus adventus et plurimis figuris obscuratus, et omni inhonestate prostratus, canebatur, secundus vero et manifestus et Deo condignus; idcirco quem facile et intelligere et credere potuerunt, eum solum intuentes, id est secundum, qui est in honore et gloria, non immerito decepti sunt circa indigniorem, certe obscuriorem, id est primum.
PL 2, 641Aかくして、第一の到来は多くの予表によって曖昧にされ、あらゆる不名誉のうちに打ち伏せられて歌われていたのに対し、第二の到来は明白であり、神にふさわしいものとして歌われていた。それゆえ、彼らが容易に理解し信じることのできた方——すなわち誉れと栄光のうちにある第二の到来——だけを見つめて、より卑しく、確かにより曖昧な方、すなわち第一の到来については、当然にも欺かれたのである。
Atque ita in hodiernum negant venisse Christum suum, quia non in sublimitate venerit, dum ignorant in humilitate primo fuisse venturum.
PL 2, 641Aこうして今日に至るまで、彼らは自分たちのキリストが到来したことを否定している。彼が崇高さのうちに来なかったからである。だが、彼が第一には卑しさのうちに来るはずであったことを、彼らは知らずにいるのである。
Sufficit huc usque de his interim ordinem Christi decurrisse quo talis probatur quali adnuntiabatur, ut jam ex ista consonantia Scripturarum divinarum intelligamus, et quae post Christum futura praedicabantur, ex dispositione divina credantur expuncta.
PL 2, 641Aさしあたり、キリストの秩序をここまで辿ったことで十分である。これによって、彼が告げ知らされていたとおりの者であることが証明される。こうして、神の諸書のこの一致から、キリストの後に到来するものとして預言されていた事柄もまた、神の配剤によって履行されたと信じるべきであることを、我々はすでに理解するのである。
Nisi enim ille venisset post quem habebant expungi, nullo modo evenissent quae in adventum ejus futura praedicabantur.
PL 2, 641Bなぜなら、もし彼——その到来の後に預言が履行されるはずであった方——が来ていなかったなら、彼の到来に際して未来のこととして預言されていた事柄は、決して実現しなかったであろうからである。
Igitur si universas nationes de profundo erroris humani exinde emergentes ad Deum creatorem et Christum ejus cernitis, prophetatum non audetis negare; quia, etsi negaretis, statim vobis in Psalmis, sicuti jam praelocuti sumus promissio Patris occurreret, dicentis: Filius meus es tu, ego hodie genui te; pete a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Ps. II, 7, 8); nec poteritis in istam praedicationem magis David filium Salomonem vindicare, quam Christum Dei filium dicere; nec terminos terrae David filio promissos, qui intra unicam Judaeam regnavit, quam Christo filio Dei, qui totum jam orbem Evangelii sui radiis inluminavit.
PL 2, 641Bかくして、もし諸君が、あらゆる諸国民が人間の誤りの深みからそこから立ち現れて、創造主なる神とそのキリストのもとへ向かうのを見るならば、諸君は、それが預言されていたことをあえて否定はしないであろう。たとえ諸君が否定したとしても、我々がすでに先に述べたとおり、詩編における父の約束が直ちに諸君に立ちはだかるであろう。すなわちこう言われている。「汝は私の子である。今日、私は汝を生んだ。私に求めよ、そうすれば、諸国民を汝の相続の分として、地の果てを汝の所有として私は与えよう」(詩編2:7、8)。そして諸君は、この預言を、神の子キリストのものと言うよりもむしろ、ダビデの子ソロモンのものだと主張することはできまい。また地の果ても、すでに全世界をその福音の光で照らした神の子キリストにではなくむしろ、ただユダヤ一国のうちを治めたにすぎぬダビデの子に約束されたのだと、主張することはできまい。
Denique et thronus in aevum magis Christo Dei filio competit, quam Salomoni, temporali scilicet regi, qui soli Israel regnavit. Christum enim hodie invocant nationes quae eum non sciebant, et populi hodie ad Christum confugiunt, quem retro ignorabant.
PL 2, 642A結局のところ、永遠の王座もまた、時の王にすぎぬソロモン——ただイスラエルのみを治めた者——よりも、神の子キリストにこそふさわしい。かつて彼を知らなかった諸国民が、今日キリストを呼び求めており、以前は彼を知らずにいたもろもろの民が、今日キリストのもとへ逃げ込んでいるからである。
Non potes futurum contendere, quod vides fieri. Haec aut prophetata nega, cum coram videntur; aut adimpleta cum leguntur: aut si non negas utrumque, in eo erunt adimpleta in quem sunt prophetata.
PL 2, 642Bお前は、いま目の前で起こっているのを見ている事柄を、なお将来のことだと言い張ることはできない。これらのことについて、目の前に見られる今それが預言であったことを否定するか、書として読まれる今それが成就したことを否定するか、そのいずれかをせよ。もし両方とも否定しないのであれば、それらは預言された当の者において成就したことになるであろう。