テルトゥリアヌスc. 155–c. 220

Adversus Hermogenem › 全文

Adversus Hermogenem 全文

Tertullian · PL 2, 197B–238B

Caput I

第I章PL 2, 197B
1

Solemus haereticis compendii gratia de posteritate praescribere. In quantum enim veritatis regula prior, quae etiam futuras haereses praenuntiavit, in tantum posteriores quaeque doctrinae haereses praejudicabuntur, quia sunt quae futurae veritatis antiquiore regula praenuntiabantur.

PL 2, 197B

我々は常々、簡便のために、異端者たちに対して後発であることを以て抗弁する。真理の規範は先にあり、しかも来るべき異端をもあらかじめ告げていた。その限りにおいて、後発の教説はいずれも、あらかじめ異端と断ぜられる。なぜなら、それらはより古い真理の規範によって、来るべきものとしてあらかじめ告げられていたものだからである。

2

Hermongenis autem doctrina tam novella est, denique ad hodiernum homo in saeculo, et natura quoque haereticus etiam turbulentus, qui loquacitatem facundiam existimet, et impudentiam constantiam deputet, et maledicere singulis, officium bonae conscientiae judicet.

PL 2, 197B

しかしヘルモゲネスの教説はきわめて新しい。実に今日に至るまでこの世にある人間であり、しかも生まれつき異端者、そのうえ騒がしい者でもある。口達者を雄弁と思い、厚顔を不動の心と見なし、各人を罵ることを良い良心の務めと判ずる者である。

3

Praeterea pingit illicite, nubit assidue; legem Dei in libidinem defendit, in artem contemnit; bis falsarius, et cauterio et stylo; totus adulter, et praedicationis et carnis siquidem etnubentium contagio foetet, nec ipse apostolicus Hermogenes in regula perseveraverit.

PL 2, 198A

そのうえ、許されぬものを描き、しきりに妻を娶る。神の法を、情欲においては擁護し、技芸においては軽んじる。二重の贋作者、焼きごてでも筆でも。説教においても肉においても、全き姦通者である。なぜなら、再婚する者たちの伝染にまみれて悪臭を放っているのだから。使徒的であるはずのヘルモゲネス自身、規範のうちに踏みとどまりはしなかった。

4

Sed viderit persona, cum doctrina mihi quaestio est. Christum Dominum non alium videtur aliter cognoscere, alium tamen facit quem aliter cognoscit: imo totum quod est Deus aufert, nolens illum ex nihilo universa fecisse.

PL 2, 198A

しかし、その人柄の如何は問うまい。私の問題は教説にある。彼は、キリストなる主を違えて知ることによって別のキリストとして認めているようには見えない。それでいて、違えて知るその同じ主を、まさに別のものにしてしまっている。それどころか、神であるところのものの全体を奪い去っている。この方が万物を無から造ったとは認めようとしないからである。

5

A Christianis enim conversus ad Philosophos, de Ecclesia in Academiam et Porticum, inde sumpsit a Stoicis materiam cum Domino ponere, quae ipsa semper fuerit neque nata, neque facta, nec initium habens omnino nec finem, ex qua Dominus omnia postea fecerit.

PL 2, 198A

彼はキリスト教徒たちから哲学者たちへ、教会からアカデメイアと柱廊へと転じたのだから、そこでストア派から、質料を主と並び立てて据えるという説を取った。その質料自体は常に在り、生まれることも造られることもなく、初めも終わりも全く持たず、主はのちにそれから万物を造った、というのである。

Caput II

第II章PL 2, 198B
1

Hanc primam umbram plane sine lumine pessimus pictor illis argumentationibus coloravit, praestruens aut Dominum de semetipso fecisse cuncta, aut de nihilo aut de aliquo: ut cum ostenderit neque ex semetipso fecisse potuisse, neque ex nihilo, quod superest exinde confirmet, ex aliquo eum fecisse, atque ita aliquid illud materiam fuisse.

PL 2, 198B

この最初の影を、光もないままに、この最悪の画家はかの論法によって彩色した。すなわち、主は万物を自分自身から造ったか、無からか、それとも何かから造ったか、そのいずれかであると先に立てておき、自分自身からも無からも造ることができなかったと示した上で、そこから、残るところ、主は何かから造ったのだと確証し、かくしてその「何か」が質料であった、とするためである。

2

Negat illum ex semetipso facere potuisse: quia partes ipsius fuissent, quaecumque ex semetipso fecisset Dominus. Porro in partes non devenire, ut indivisibilem et indemutabilem, et eumdem semper qua Dominus.

PL 2, 198B

彼は、主が自分自身から造りえたことを否定する。なぜなら、主が自分自身から造ったものは何であれ、主自身の部分となってしまうからである。しかも、分割されえぬ者、不変なる者、主である限り常に同一なる者であるからには、部分へと分かれ入ることはない、というのである。

3

Caeterum, si de semetipso fecisset aliquid, ipsius fuisset aliquid. Omne autem et quod fieret, et quod faceret, imperfectum habendum; quia ex parte fieret, et ex parte faceret: aut si totus totum fecisset, oportuisset illum simul et totum esse, et non totum; quia oporteret et totum esse, ut faceret semetipsum; et totum non esse, ut fieret de semetipso.

PL 2, 198B

さらに、もし彼が自分自身から何かを造ったとすれば、それは彼自身の何ものかであったことになる。ところで、造られるものも造るものも、いずれも不完全なものと見なさざるをえない。なぜなら、部分から造られ、部分から造るからである。あるいは、もし全体が全体を造ったのだとすれば、彼は同時に全体でありながら全体でない、ということにならざるをえない。なぜなら、自分自身を造るためには全体でなければならず、自分自身から造られるためには全体であってはならないからである。

4

Porro difficillimum. Si enim esset, non fieret, esset enim: si vero non esset, non faceret, quia nihil esset. Eum autem qui semper sit, non fieri, sed esse illum in aevum aevorum.

PL 2, 199A

しかも、これは至難である。もし彼が在るのならば造られはしない、既に在るからである。もし在らぬのならば造りもしない、無であるからである。しかし常に在る者は、造られるのではなく、世々限りなく在り続けるのである。

5

Igitur non de semetipso fecisse illum qui non ejus fuerit conditionis, ut de semetipso facere potuisset.

PL 2, 199A

それゆえ、主は自分自身から造ったのではない。自分自身から造ることができるような境遇にはなかったからである。

6

Proinde ex nihilo non potuisse eum facere, sic contendit, bonum et optimum definiens Dominum, qui bona atque optima tam velit facere quam sit; imo nihil non bonum atque optimum et velle eum et facere.

PL 2, 199A

したがって、主は無からも造ることができなかった、と彼はこう論じる。主を善なるもの、最善なるものと定義し、主は自らが善にして最善であるのと同じだけ、善きもの最善なるものを造ろうと望むのだ、と。それどころか、彼が望みまた造るものは、善なるもの最善なるものでないことは何一つない、というのである。

7

Igitur omnia bona, omnia ab eo bona et optima oportuisse fieri secundum conditionem ipsius. Inveniri autem et mala ab eo facta; utique non ex arbitrio, nec ex voluntate: quia si ex arbitrio et voluntate, nihil incongruens et indignum sibi faceret.

PL 2, 199A

かくして、すべてのものは善であり、彼の境遇に従えば、彼によって造られたすべてのものは善であり最善でなければならなかった。ところが、彼によって造られた悪しきものも見出される。それは当然、彼の裁量からでも、御旨からでもない。なぜなら、裁量と御旨によるならば、自分にそぐわず、ふさわしくないものは何一つ造らなかったはずだからである。

8

Quod ergo non arbitrio suo fecerit, intelligi oportere ex vitio alicujus rei factum, ex materia esse sine dubio.

PL 2, 199B

それゆえ、彼が自分の裁量によらずに造ったものは、何らかのものの欠陥から造られたと解さねばならず、疑いなく質料に由来する、とする。

Caput III

第III章PL 2, 199B
1

Adjicit et aliud: Deum semper Deum etiam Dominum fuisse, nunquam non Deum. Nullo porro modo potuisse illum semper Dominum haberi, sicut et semper Deum, si non fuisset aliquid retro semper, cujus semper Dominus haberetur, fuisse itaque materiam semper Deo Domino.

PL 2, 199B

彼はさらに別のことを付け加える。神は常に神であり、また常に主でもあった、神でなかったことは一度もない、と。しかも、それについて常に主であるとされるような何かが背後に常になければ、神が常に主であるとされることは、常に神であったのと同じ仕方では、いかなる仕方でもありえなかった。かくして、質料は神なる主にとって常に在った、というのである。

2

Hanc conjecturam ejus jam hinc destruere properabo, quam hactenus propter non intelligentes adjecisse duxi, ut sciant, caetera quoque argumenta tam intelligi quam revinci.

PL 2, 199B

私は、彼のこの推測を、ここから直ちに打ち崩すことを急ごう。ここまでは、理解の及ばぬ者たちのために付け加えておくべきだと考えた。ほかの論拠もまた、理解されうるのと同じように論駁されうることを、彼らが知るためである。

3

Dei nomen dicimus semper fuisse apud semetipsum, et in semetipso, Dominum vero non semper: diversa enim utriusque conditio.

PL 2, 199B

我々は言う。「神」という名は常に彼自身のもとに、彼自身のうちにあったが、「主」という名は常にではなかった、と。なぜなら、両者の境遇は異なるからである。

4

Deus substantiae ipsius nomen, id est divinitatis; Dominus vero non substantiae, sed potestatis substantiam semper fuisse cum suo nomine, quod est Deus, postea Dominus, accedentis scilicet rei mentio.

PL 2, 199C

「神」は実体そのものの名、すなわち神性の名である。しかし「主」は実体の名ではなく、権力の名である。実体は、その名である「神」と共に常に在ったが、「主」は後になってのことであり、いわば加わった事柄についての呼び名である。

5

Nam ex quo esse coeperunt in quae potestas Domini ageret, ex illo per accessionem potestatis et factus et dictus est Dominus: quia et pater Deus est, et judex Deus est; non tamen ideo pater et judex semper, quia Deus semper.

PL 2, 199C

なぜなら、主の権力が働きかけるものが存在し始めたときから、その時から、権力の加わりによって、彼は主とされ、また主と呼ばれたのである。父もまた神であり、審判者もまた神である。しかし、神が常にあるからといって、父や審判者が常にあったわけではない。

6

Nam nec pater potuit esse ante filium, nec judex ante delictum. Fuit autem tempus, cum et delictum et filius non fuit, quod judicem, et qui patrem Dominum faceret.

PL 2, 200A

なぜなら、父は子より先に父であることはできず、審判者は罪より先に審判者であることはできないからである。しかし、審判者たる主を成り立たせる罪も、父たる主を成り立たせる子も、まだなかった時があった。

7

Sic et Dominus non ante ea quorum Dominus existeret, sed Dominus tantum futurus quandoque, sicut Pater per Filium, sicut judex per delictum; ita et Dominus per ea, quae sibi servitura fecisset. Argumentari tibi videor, Hermogenes.

PL 2, 200A

かくして「主」もまた、自らがそれに対して主であるところのものより先には在らず、いつか主となるはずのものにすぎなかった。父が子によって父となり、審判者が罪によって審判者となるように、主もまた、自らに仕えるべく造ったものによって主となるのである。ヘルモゲネスよ、お前には私が論じているだけのように見えるだろう。

8

Naviter Scriptura nobis patrocinatur, quae utrumque nomen ei distinxit, et suo tempore ostendit. Nam Deus quidem quod erat semper, statim nominat: In principio fecit Deus coelum et terram.

PL 2, 200A

聖典は我々のために力強く弁護してくれる。聖典は彼の二つの名を区別し、それぞれの時に示している。すなわち、彼が常にそうであった「神」を、聖典は直ちに名指す。「初めに、神は天と地を造った」。

9

Ac deinceps quamdiu faciebat quorum dominus futurus erat, Deus solummodo ponit: Et dixit Deus, et fecit Deus, et vidit Deus, et nusquam adhuc Dominus.

PL 2, 200B

そして続けて、彼がのちに主となるべきものを造っている間は、ただ「神」とのみ置く。「神は言われた」「神は造られた」「神は見られた」、まだどこにも「主」はない。

10

At ubi universa perfecit, ipsumque vel maxime hominem, qui proprie Dominum intellecturus erat, Dominus etiam cognominatur. Tunc etiam Dominus nomen adjunxit: Et accepit Deus Dominus hominem quem finxit. Et praecipit Dominus Deus.

PL 2, 200B

しかし、万物を仕上げ、とりわけ、彼を固有の意味で主として理解するはずの人間を仕上げたとき、彼はまた「主」とも呼ばれる。その時になって初めて「主」という名を付け加えたのである。「そして神なる主は、自ら形づくった人を取られた」。「そして神なる主は命じられた」。

11

Ac exinde Dominus qui retro Deus tantum, ex quo habuit cujus esset. Nam Deus sibi erat; rebus autem tunc Deus, cum et Dominus.

PL 2, 200B

そしてそれ以来、それまでは「神」であるにすぎなかった方が「主」となった。その方に属するものを持つに至ったからである。なぜなら、神は自分自身にとっては神であったが、事物にとって神となったのは、主ともなったその時からだからである。

12

Igitur in quantum putabit ideo materiam semper fuisse, quia Dominus semper esset, in tantum constabit nihil fuisse, quia constat Dominum non semper fuisse.

PL 2, 200B

かくして、主が常に在ったがゆえに質料も常に在った、と彼が考えるその限りにおいて、まさにその限りにおいて、そのようなものは何もなかったことが明らかとなる。なぜなら、主が常に在ったのではないことが明らかだからである。

13

Adjiciam et ego propter non intelligentes, quorum Hermogenes extrema linea est, et quidem epinoemata illius retorquebo adversus illum.

PL 2, 200B

私もまた、解さぬ者たちのために付け加えよう。ヘルモゲネスはその最たる者である。そして彼の着想そのものを、彼自身に向けて投げ返そう。

14

Cum enim neget materiam natam aut factam, sic quoque invenio Domini nomen Deo non competisse in materiam; quia libera fuerit necesse est, quae originem non habendo, non habuit auctorem, quod erat, nemini serviens.

PL 2, 200C

なぜなら、彼は質料が生まれたことも造られたことも否定するのだから、まさにそのことから、私は、「主」という神の名が質料に対しては当てはまらなかったことを見出すからである。起源を持たない以上、質料は必然的に自由であったはずであり、それが在ったところのものである以上、創造者を持たず、誰にも仕えていなかった。

15

Itaque ex quo Deus potestatem suam exercuit in eam, faciendo ex materia, ex illo materiam Dominum Deum passa, demonstrat hoc illum tamdiu non fuisse, quamdiu fuit.

PL 2, 201A

それゆえ、神が質料からものを造ることによって、質料に対して自分の権力を行使したその時から、質料は神を主として被ることになった。そしてこのことが、質料が在り続けた間ずっと、神は主ではなかったことを示しているのである。

16

Hinc denique incipiam de materia retractare, quod eam Deus sibi comparet proinde non natam, proinde non factam, proinde aeternam, sine initio, sine fine propositam.

PL 2, 201A

実にここから、私は質料について論じ直すことを始めよう。すなわち、神が質料を、同じく生まれたものでなく、同じく造られたものでなく、同じく永遠で、初めもなく終わりもないものとして、自らに並べて据えている、とされる点についてである。

17

Quis enim alius Dei census, quam aeternitas? quis alius aeternitatis status, quam semper fuisse et futurum esse, ex praerogativa nullius initii et nullius finis?

PL 2, 201A

なぜなら、神の起源とは、永遠でなくて何であろうか。永遠の状態とは、初めも終わりもないという特権によって、常に在ったこと、常に在るであろうことでなくて何であろうか。

18

Hoc si Dei est proprium, quia etsi alii adscribatur, jam non erit Dei proprium, sed commune cum eo cui et adscribitur.

PL 2, 201A

もしこれが神に固有のものであるならば——他の何かに帰せられるならば、もはやそれは神に固有のものではなく、それが帰せられる相手と共通のものとなってしまうからである。

19

Nam, etsi sunt qui dicuntur dei sive in coelo, sive in terra, nomine; caeterum, unus Deus pater, ex quo omnia (I Cor. VIII, 5): quo magis apud nos solius Dei esse debeat, quod Dei proprium est: et, ut dixi, jam non proprium esset, quia alterius esset.

PL 2, 201A

なぜなら、たとえ天にあれ地にあれ、名において神々と呼ばれる者たちがいるとしても、しかし唯一の神なる父があり、万物はその方から出ている(一コリント8:5)。それゆえなおさら、我々のもとでは、神に固有のものは神ひとりのものでなければならない。そして、先に言ったとおり、もし他の者のものでもあるならば、もはや固有のものではないであろう。

20

Quod si Deus est, unicum sit necesse est, ut unius sit: aut quid erit unicum et singulare, nisi cui nihil adaequabitur? quid principale, nisi quod super omnia, nisi quod ante omnia, et ex quo omnia? Haec Deus solus habendo est, et solus habendo, unus est.

PL 2, 201B

もしそれが神のものであるなら、必然的にただ一つでなければならない、それが唯一の者に属するために。さもなくば、何ものにも比肩されないもの以外の何が、唯一にして無二のものであろうか。万物の上にあり、万物に先立ち、万物がそこから出るもの以外の何が、第一のものであろうか。これらを神のみが持つことによって神は在り、神のみが持つことによって唯一なるものなのである。

21

Si alius habuerit, tot jam erunt dei, quot habuerint quae dei sunt. Ita Hermogenes duos deos infert. Materiam parem Deo infert.

PL 2, 201B

もし他の者がこれを持つならば、神に属するものを持つ者の数だけ、既に神々がいることになろう。かくしてヘルモゲネスは二柱の神を持ち込む。質料を神と等しいものとして持ち込むのである。

22

Deum autem unum esse oportet, quia quod summum sit, Deus est: summum autem non erit, nisi quod unicum fuerit: unicum autem esse non poterit, cui aliquid adaequabitur; adaequabitur autem Deo materia, cum aeterna censetur.

PL 2, 201B

しかるに、神は唯一でなければならない。なぜなら、最高であるものこそが神だからである。しかし、唯一でなければ最高ではありえない。そして、何かに比肩されうるものは、唯一ではありえない。しかるに、質料が永遠と見なされる限り、それは神に比肩することになる。

Caput V

第V章PL 2, 201C
1

Sed Deus, Deus est; materia, materia est: quasi diversitas nominum comparationi resistat, si status idem vindicetur. Sit et natura diversa, sit et forma non eadem, dummodo ipsius status una sit ratio.

PL 2, 201C

しかし、神は神であり、質料は質料である。まるで、状態が同一であると主張されるかぎり、名の違いが比較を妨げるかのように。本性が異なっていてもよく、形相が同一でなくともよい、ただその状態そのものの理が一つでありさえすればよいのである。

2

Innatus Deus, an non et innata materia? semper Deus, annon semper et materia? Ambo sine initio, ambo sine fine, ambo etiam auctores universitatis, tam qui fecit, quam de qua fecit.

PL 2, 201C

神は生まれざる者であるが、質料もまた生まれざる者ではないか。神は常に在るが、質料もまた常に在るのではないか。両者はともに初めを持たず、ともに終わりを持たず、ともに宇宙の創造者でもある——造った方も、神がそこから造ったところのものも。

3

Neque enim potest non et materia auctrix omnium deputari, de qua universitas consistit. Quomodo respondebit? Non statim materiam comparari Deo, si quid Dei habeat, quia non totum habendo non concurrat in plenitudinem comparationis?

PL 2, 202A

なぜなら、宇宙がそれによって成り立つところの質料もまた、万物の創造者と見なされないわけにはいかないからである。彼はどう答えるだろうか。質料が神の何かを持っているからといって、直ちに神と比較されるわけではない、なぜなら全てを持っているのではないから、比較の充満には至らないのだ、と答えるであろうか。

4

Quid Deo reliquit amplius, ut non totum Dei, materiae dedisse videatur? Vel qua, inquit, et sic habente materia, salva sit Deo et auctoritas et substantia, qua solus et primus auctor est, et Dominus omnium censeatur.

PL 2, 202A

彼は神に対して、これ以上何を残しただろうか。神のものすべてを質料に与えてしまったように見えないために。あるいは、彼は言う。「質料がそのように持っていても、神には権威と実体とが保たれており、それによって神のみが唯一にして第一の創造者であり、万物の主と見なされる」と。

5

Veritas autem sic unum Deum exigit defendendo, ut solius sit quidquid ipsius est. Ita enim ipsius erit, si fuerit solius: et ex hoc alius deus non possit admitti, dum nemini licet habere de Deo aliquid. Ergo, inquis, nec nos habemus Dei aliquid.

PL 2, 202A

しかし真理は、神を唯一なる者として弁護するにあたり、彼のものである限りのものはすべて彼ひとりのものでなければならない、と要求する。なぜなら、それが彼ひとりのものであってこそ、彼自身のものとなるからである。そしてこのことから、他の神は認められえない。誰も神から何かを持つことは許されないからである。すると、お前は言う、「我々も神の何ものも持っていないことになるのか」と。

6

Imo habemus, et habebimus, sed ab ipso, non a nobis. Nam et dei erimus, si meruimus illi esse de quibus praedicavit: Ego dixi: Vos Dei estis; et, stetit Deus in ecclesia deorum (Ps. LXXXI, 1): sed ex gratia ipsius, non ex nostra proprietate, quia ipse est solus qui deos faciat.

PL 2, 202B

それどころか、我々は持っており、また持つことになるだろう。だが、それは彼自身から与えられたのであって、我々自身からではない。なぜなら、もし我々が、彼が予告した者たちに値するならば、我々もまた神々となるであろうから。「私は言った、『汝らは神々である』」、そして「神は神々の会衆のうちに立たれた」(詩編81:1)。しかしそれは彼の恩寵によるのであって、我々自身の固有性によるのではない。神々を造ることができるのは彼おひとりだけだからである。

7

Materiae autem proprium facit quod cum Deo habet: aut si a Deo accepit, quod est Dei, ordinem dico aeternitatis, potest credi et habere illam cum Deo aliquid, et deum illam non esse.

PL 2, 202B

しかし彼は、質料が神と共に持つものを、質料に固有のものとしてしまっている。あるいは、もし質料が神のものを神から受け取ったのであれば——私が言うのは永遠という秩序のことだが——質料は神と共に何かを持ちながら、なお神ではない、と信じることもできよう。

8

Quale est autem, cum confitetur ille aliquid cum Deo habere, et vult solius Dei esse quod materiam non negat habere?

PL 2, 202B

しかし、彼が、質料は神と共に何かを持つと認めながら、質料が持つことを否定しない当のものが神ひとりのものであることを欲するとは、いったいどういうことであろうか。

Caput VI

第VI章PL 2, 202B
1

Dicit salvum Deo esse, ut et solus sit, et primus, et omnium auctor, et omnium dominus, et nemini comparandus; quae mox materiae quoque adscribit.

PL 2, 202B

彼は、神には次のことが保たれていると言う。神は唯一であり、第一であり、万物の創造者であり、万物の主であり、誰にも比べられない、と。しかし彼はまもなく、これらのことを質料にも帰してしまう。

2

Ego quidem Deus, contestabitur Deus, et juravit nonnumquam per semetipsum, quod alius non sit qualis ipse (Deut. XXXII, 39, 40): sed mendacem eum faciet Hermogenes. Erit enim et materia qualis Deus, infecta, innata, initium non habens, nec finem.

PL 2, 202C

「私こそが神である」と、神は証言するであろう。そして神は、自分自身にかけて幾度か誓った、自分のような者は他にいない、と(申命記32:39-40)。しかしヘルモゲネスは神を偽り者にしてしまうであろう。なぜなら、質料もまた、神と同じようなものとなるからである——造られることなく、生まれることなく、初めも終わりも持たないものとして。

3

Dicet Deus: Ego primus (Is. XLI, XLIV, XLVIII)? et quomodo primus, cui materia coaetanea est? Inter coaetaneos autem et contemporales ordo non est, aut et materia prima est.

PL 2, 202C

神は「私が第一である」と言うであろうか(イザヤ41章、44章、48章)。しかし、質料が同年代のものである者が、どうして第一でありえようか。同年代の者たち、同時代の者たちの間には順序がない。さもなくば、質料もまた第一である、ということになろう。

4

Extendi, inquit, coelum solus (Is. XLIV): atquin non solus, cum ea enim extendit de qua et extendit. Cum proponit salvo Dei statu fuisse materiam; vide ne ei reddatur a nobis, proinde salvo statu materiae fuisse Deum, communi tamen statu amborum.

PL 2, 203A

「私は独りで天を張り広げた」と言われている(イザヤ44章)。しかるに、独りではない。なぜなら、それによって張り広げたところのそのものと共に、張り広げたのだから。彼が、神の状態を保ったまま質料が在った、と説くとき、注意せよ、我々の側から彼に対して、同じように、質料の状態を保ったまま神が在った、と切り返されはしないか——ただし両者に共通の状態においてであるが。

5

Salvum ergo erit et materiae, ut et ipsa fuerit, sed cum Deo, quia et Deus solus, sed cum illa. Et ipsa prima cum Deo, quia et Deus primus cum illa: sed et illa incomparabilis cum Deo, quia et Deus incomparabilis cum illa, et auctrix cum Deo, et domina cum Deo.

PL 2, 203A

かくして、質料にもまた保たれることになろう、質料自身もまた在った、しかし神と共に、と。なぜなら、神もまた独りである、しかし質料と共に、だからである。質料自身もまた神と共に第一である、なぜなら神もまた質料と共に第一だからである。しかし質料もまた神と比べえない、なぜなら神もまた質料と比べえないからである。そして質料は神と共に創造者であり、神と共に主でもある。

6

Sic aliquid et non totum materiae habere, ita illi nihil reliquit Hermogenes, quod non et materiae contulisset: ut non materia Deo, sed Deus potius materiae comparetur.

PL 2, 203A

このように、質料が何かを持ちながら全てを持つのではないと〔言う〕が、それでいてヘルモゲネスは、質料にも与えなかったものを、神に何一つ残さなかった。かくして、質料が神に比べられるのではなく、むしろ神の方が質料に比べられることになる。

7

Atque adeo, cum ea quae propria Dei vindicamus, semper fuisse, sine initio, sine fine, et primum fuisse, et solum, et omnium auctorem, materiae quoque competant; quaero quid diversum et alienum a Deo, ac per hoc privatum materia possederit, per quod Deo non comparetur? In qua omnia Dei propria recensentur, satis praejudicant de reliqua comparatione.

PL 2, 203A

かくして、我々が神に固有のものとして主張する事柄——常に在ったこと、初めがないこと、終わりがないこと、第一であったこと、唯一であったこと、万物の創造者であったこと——これらが質料にも当てはまるとするならば、私は問う。神とは異なり、神とは無縁であり、それゆえに質料だけのものであって、神と比べられぬようにするような何を、質料は持っていたのか、と。神に固有のものがことごとくそこに数え上げられる以上、それらは残りの比較についても、十分に予断を下している。

Caput VII

第VII章PL 2, 203B
1

Si minorem et inferiorem materiam Deo, et idcirco incomparabilem illi, contendit, ut majori, ut superiori, praescribo non capere ullam diminutionem et humiliationem, quod sit aeternum et innatum: quia hoc et Deum faciat tantum, quantus est, nullo minorem, neque subjectiorem, imo omnibus majorem et sublimiorem.

PL 2, 203B

もし彼が、質料は神より小さく劣ったものであり、それゆえに、より大いなるもの、より優れたものである神とは比べえない、と論じるならば、私は抗弁する。永遠であり生まれざるものであるならば、いかなる縮小も卑下も受け入れないのだ、と。なぜなら、まさにこのことが、神をも、神があるところの大きさのままの神たらしめ、何ものよりも小さくなく、従属することもなく、それどころか万物よりも大きく、崇高なものたらしめるからである。

2

Sicut enim caetera quae nascuntur, aut finiunt, et idcirco aeterna non sunt, semel opposita fini, quae et initio admittunt ea quae Deus non capit, diminutionem dico interim et subjectionem, quia nata et facta sunt: ita et Deus ideo ea non capit, quia nec natus omnino, nec factus est.

PL 2, 203B

なぜなら、ほかの事物は、生まれ、あるいは終わりを持ち、それゆえに永遠ではなく、ひとたび終わりに対置されたものであって、初めから、神が受け入れないもの——つまり、さしあたり縮小と従属と言っておくが——を受け入れるからである。それらが生まれ、造られたものだからである。そのように、神がそれらを受け入れないのは、神が全く生まれもせず、造られもしなかったからである。

3

Materiae autem status talis est. Igitur et duobus aeternis, ut innatis, ut infectis, Deo atque materia, ob eamdem rationem communis status, ex aequo habentibus id quod neque diminui, nec subjici admittit, id est aeternitatem: neutrum dicimus altero esse minorem, sive majorem, neutrum altero humiliorem, sive superiorem, sed stare ambo ex pari magna, ex pari sublimia, ex pari solidae et perfectae felicitatis, quae censetur aeternitas.

PL 2, 203C

しかし、質料の状態もまた然りである。かくして、神と質料という二つの永遠なるもの、生まれざるもの、造られざるものは、同じ理によって状態を共にし、等しく、縮小も従属も受け入れないもの、すなわち永遠を持つのだから、我々は、いずれもがもう一方よりも小さいとも大きいとも言わず、いずれもがもう一方よりも低いとも高いとも言わない。両者は等しく大いなるもの、等しく崇高なるもの、等しく堅固にして完全な幸福——それが永遠と見なされるのだが——のうちに、等しく立っているのだ、と言うのである。

4

Neque enim proximi erimus opinionibus nationum, quae si quando coguntur Deum confiteri, tamen et alios infra illum volunt.

PL 2, 204A

なぜなら、我々は諸国民の世論に近しいものであってはならないからである。彼らは、たとえ神を告白することを強いられるときでも、なお彼より下に他の者たちを置こうとする。

5

Divinitas autem gradum non habet, utpote unica; quae si et in materia erit, ut proinde innata et infecta et aeterna, aderit utrobique, quia minor se nusquam poterit esse.

PL 2, 204A

しかし神性は、唯一のものである以上、段階を持たない。もしそれが質料のうちにもあり、それゆえ質料もまた生まれざるもの、造られざるもの、永遠なるものであるとするならば、神性は両者にひとしく現存することになる。なぜなら、それはどこにあっても自分自身より小さくなることはできないからである。

6

Quomodo ergo discernere audebit Hermogenes, atque ita subjicere Deo materiam, aeternam aeterno, innatam innato, auctricem auctori? dicere audentem, et, Ego prima, et, Ego ante omnia, et, Ego a quo omnia: pares fuimus, simul fuimus, ambo sine initio, sine fine: ambo sine auctore, sine Deo?

PL 2, 204A

ではヘルモゲネスは、どうして両者を分かち、そのようにして質料を神に、すなわち永遠なるものを永遠なるものに、生まれざるものを生まれざるものに、創造者を創造者に従属させようとあえてするのだろうか。〔質料は〕あえてこう言うであろうに。「私が第一である」「私は万物に先立つ」「私から万物が出ている」「我々は等しかった、共に在った、両者とも初めもなく終わりもなかった、両者とも創造者もなく神もなかった」と。

7

Quis me Deus subjicit contemporali, coaetaneo? Si quia Deus dicitur, habeo et ego meum nomen. Aut ego sum Deus, aut ille materia: quia ambo sumus quod alter est nostrum. Putas itaque materiam Deo non comparasse, quam scilicet subjiciat illi?

PL 2, 204A

「いかなる神が、同時代の者、同年代の者に私を従属させるのか。もし彼が『神』と呼ばれるからだというなら、私にも私の名がある。私が神であるか、彼が質料であるか、そのどちらかだ。なぜなら我々は、互いに、もう一方が在るところのものだからだ」〔と質料は言うであろう〕。それゆえお前は、彼が質料を神に比べはしなかったとでも思うのか——彼は質料を神に従属させているというのに。

Caput VIII

第VIII章PL 2, 204B
1

Atquin etiam praeponit illam Deo, et Deum potius subjicit materiae, cum vult eum de materia cuncta fecisse.

PL 2, 204B

しかるに彼は、質料をも神より上に置き、神をむしろ質料に従属させることになる。神が万物を質料から造ったとする以上は。

2

Si enim ex illa usus est ad opera mundi, jam et materia superior invenitur, quae illi copiam operandi subministravit, et Deus subjectus materiae videtur, cujus substantiae eguit.

PL 2, 204B

なぜなら、もし神が世界の業のためにそれを用いたのだとすれば、その質料もまた上位のものであることになるからである。神に働く手立てを供給したのはそれだからである。そして神は、その実体を必要としたことによって、質料に従属しているように見える。

3

Nemo enim non eget eo de cujus utitur: nemo non subjicitur ei cujus eget, ut possit uti: sic et nemo de alieno utendo non minor est eo de cujus utitur. Et nemo qui praestat de suo uti, non in hoc superior est eo cui praestat uti.

PL 2, 204B

というのは、自分が用いるものを必要としない者はいないからである。用いるために必要とするものに従属しない者はいない。かくして、他人のものを用いる者は皆、自分が用いるものより劣っているのである。そして自分のものの使用を許す者は皆、その点において、使用を許された者より上位にあるのである。

4

Itaque materia ipsa quidem Deo non eguit, sed egenti se Deo praestitit, divitem et locupletem et liberalem minori, opinor, et invalido et minus idoneo de nihilo facere quae velit.

PL 2, 204B

かくして質料そのものは神を必要とはしなかったが、必要としていた神に自らを差し出したのである。豊かで富み、気前のよい質料が、思うに、より劣り、より力弱く、無から欲するものを造るにはより不適格な神に、である。

5

Grande revera beneficium Deo contulit, ut haberet hodie per quem Deus cognosceretur, et omnipotens vocaretur: nisi quod jam non omnipotens, si non et hoc potens, ex nihilo omnia proferre.

PL 2, 204C

質料は実に大きな恩恵を神に施したことになる。それによって今日、神が知られ、全能と呼ばれる手立てを持つに至ったのだから。ただし、無から万物を発出させることもできないのであれば、神はもはや全能ではない、という話は別だが。

6

Sane et sibi praestitit aliquid materia, ut et ipsa cum Deo possit agnosci coaequalis Deo, imo et adjutrix: nisi quod solus eam Hermogenes cognovit, et haereticorum patriarchae philosophi. Prophetis enim et apostolis usque adhuc latuit, puto et Christo.

PL 2, 204C

実に質料は自分自身にも何かを施したことになる。それによって質料自身もまた、神と共に、神と同格のものとして、それどころか神の助け手としてさえ認められうるようになったのだから。ただし、それを知っていたのはヘルモゲネスひとりと、異端者たちの家父長である哲学者たちだけであった、という話は別だが。預言者たちにも使徒たちにも、そして思うにキリストにさえも、今に至るまで隠されていたのである。

Caput IX

第IX章PL 2, 205A
1

Non potest dicere Deum ut Dominum materia usum ad opera mundi: Dominus enim non potuit esse substantiae coaequalis. Sed precario forsitan usus est.

PL 2, 205A

神が世界の業のために質料を主として用いたとは言えない。同格の実体に対して主でありえたはずはないからである。しかし、おそらくは請うて用いたのであろう。

2

Et ideo precario, non dominio, ut cum ea mala esset, de mala tamen sustinuerit uti, scilicet ex necessitate mediocritatis suae, qua non valebat ex nihilo uti; non ex potestate, quam si habuisset omnino ut Deus in materiam, quam malam norat, ante eam in bonum convertisset ut dominus et bonus, ut ita de bono, non de malo uteretur.

PL 2, 205A

それゆえ、請うてのことであり、主としてではない。それが悪しきものであったにもかかわらず、悪しきものを用いることに甘んじたのは、すなわち自身の凡庸さの必然性によるのであって——無から用いる力を持たなかったからである——、権力によるのではない。もし神として、悪しきものと知っていたその質料に対して権力を持っていたのであれば、主として、また善き者として、用いる前にそれを善きものへと変えたはずである。かくして悪しきものからではなく、善きものから用いるために。

3

Sed quia bonus quidem, Dominus autem non, ideo, qualem habuit, tali usus, necessitatem suam ostendit cedentem conditioni materiae: quam si Dominus fuisset, emendasset.

PL 2, 205A

だが、善き者ではあっても主ではなかったがゆえに、神はそれをあるがままの状態で用い、自らの必然性が質料の境遇に屈することを示したのである。もし主であったなら、それを正したはずである。

4

Sic enim Hermogeni respondendum est, cum ex dominio defendit Deum materia usum, et de re non sua, scilicet non facta ab ipso. Jam ergo malum ab ipso, qui est mali, si non auctor, quia non effector, certe permissor, quia dominator.

PL 2, 205A

かくしてヘルモゲネスにはこう答えねばならない。彼は、神が主として質料を用いた、しかも自分のものではない物、すなわち自ら造ったのではない物を用いたのだ、と擁護するからである。それならば、悪はまさにその神に由来することになる。神は、悪の創始者ではないにせよ——造り手ではないゆえに——、確かに黙認者ではある。支配者であるがゆえに。

5

Si vero materia non et ipsius, qua malum Dei non est: de alieno ergo usus, aut precario usus est, qua egens ejus; aut et injuria, qua praevalens ejus. His enim tribus modis aliena sumuntur, jure, beneficio, impetu; id est, dominio, precario, vi.

PL 2, 205B

だが、もし質料が神自身のものでもなく、それゆえ悪が神のものでもないとすれば、神は他人のものを用いたことになる。あるいは請うて用いたのであれば、それを必要としていたからである。あるいは不正によって用いたのであれば、それを力ずくで凌いだからである。他人のものが取られるのはこの三つの仕方によってである——権利によって、好意によって、実力によって。すなわち、主権によって、請うことによって、実力によってである。

6

Dominio non suppetente eligat Hermogenes, quid Deo congruat, precario an vi de materia cuncta fecisse. Non ergo melius censuisset Deus nihil omnino faciendum, quam precario aut vi faciendum, et quidem de malo?

PL 2, 205B

主権が成り立たない以上、ヘルモゲネスは選ぶがよい。神が万物を質料から造ったのは、請うてのことか、それとも実力によるのか、どちらが神にふさわしいかを。ならば神は、請うてか実力によって、しかも悪しきものから造るくらいなら、いっそ何も造らぬ方が良いと判断したのではなかろうか。

Caput X

第X章PL 2, 205C
1

Nonne, etiamsi materia optima fuisset, aeque indecorum sibi existimasset, de alieno, licet bono? Fatue satis, si ita gloriae suae caussa molitus est mundum, ut debitorem se alienae substantiae ostenderet, et quidem non bonae.

PL 2, 205C

たとえ質料が最上のものであったとしても、他人のものから——たとえ善きものであれ——造ることは、同じく自分にとって不体裁だと神は考えなかったであろうか。もし自らの栄光のためにこのように世界を築き上げ、それによって自らを他人の実体に、しかも善からぬ実体に負う者として示したのだとすれば、それはあまりにも愚かなことである。

2

Ergo, inquit, ex nihilo faceret, ut mala quoque arbitrio ejus imputarentur? Magna, bona fide, caecitas haereticorum pro hujusmodi argumentatione, cum ideo aut alium Deum bonum et optimum volunt credi, quia mali auctorem existiment Creatorem; aut materiam cum Creatore proponunt, ut malum a materia, non a Creatore deducant: quando nullus omnino deus liberetur ista quaestione, ut non auctor mali videri proinde possit, quisquis ille est qui malum etsi non ipse fecit, tamen a quocumque et unde unde passus est fieri.

PL 2, 205C

「では」とヘルモゲネスは言う、「神は無から造るべきだったのか。それによって悪までもが神の意志に帰せられるようにするために」と。この種の論法に見られる異端者たちの盲目ぶりは、率直に言って大したものである。彼らが、創造者を悪の創始者と見なすがゆえに別の善き最善の神が信じられるべきだと望むにせよ、あるいは悪を質料から引き出し、創造者からは引き出さないために創造者と並べて質料を立てるにせよ、いずれにせよどの神も、この問いから免れることはまったくできないのである。悪をたとえ自ら造らなかったにせよ、誰によってであれどこからであれ、それが生じるのを許した者である限り、その神は悪の創始者と見えずには済まないのだから。

3

Audiat igitur et Hermogenes, dum alibi de mali ratione distinguimus, interim se quoque nihil egisse hac sua injectione.

PL 2, 206A

それゆえヘルモゲネスも聞くがよい。悪の理については別の箇所で我々が論じ分けるとして、さしあたり彼もまた、この彼の一撃によって何も成し遂げてはいないのだ、ということを。

4

Ecce enim, etsi non auctor sed assentator mali invenitur Deus, qui malum materiae tanto sustinuit de bono ante mundi constitutionem, quam ut bonus et mali aemulus emendasse debuerat.

PL 2, 206A

見よ、たとえ神が悪の創始者ではなく、その同調者と見出されるにしても、である。神は世界の構成以前、あれほど長い善き時のあいだ質料の悪を耐え忍んだが、善き者として、また悪と相容れぬ者として、それを正すべきであったのだから。

5

Aut enim potuit emendare, sed noluit: aut voluit quidem, verum non potuit infirmus Deus. Si potuit et noluit, malus et ipse, quia malo favit; et sic jam habetur auctor ejus, quod licet non instituerit, quia tamen si noluisset illud esse, non esset, ipse jam fecit esse, quod noluit non esse: quo quid est turpius?

PL 2, 206A

というのは、神は正すことができたのに欲しなかったか、あるいは欲したには欲したが、力弱き神であって能わなかったか、そのいずれかだからである。もし能いながら欲しなかったのであれば、神自身もまた悪しき者である。悪に加担したのだから。そしてかくして、神はすでにその創始者と見なされる。悪を立てたわけではないにせよ、もし悪が存在することを欲しなかったならば存在しなかったはずのものを、存在しないことを欲しなかったことによって、神自らが今や存在させたことになるからである。これより恥ずべきことがどこにあろうか。

6

Si id voluerit esse, quod ipse noluit fecisse, adversum semetipsum egit, cum et voluit esse quod noluit fecisse, et noluit fecisse quod voluit esse. Quasi bonum voluit esse, et quasi malum noluit fecisse.

PL 2, 206B

もし神が、自ら造ることを欲しなかったものが存在することを欲したのだとすれば、神は自分自身に反して行動したことになる。造ることを欲しなかったものが存在することを欲し、存在することを欲したものを造ることを欲しなかったのだから。あたかも善きものとして存在することを欲し、悪しきものとして造ることは欲しなかったかのようである。

7

Quod non faciendo, malum judicavit, id sustinendo, bonum pronuntiavit, malum pro bono sustinendo et non potius eradicando, assertor ejus inventus est: male, si per voluntatem, turpiter, si per necessitatem.

PL 2, 206B

造らぬことによって悪と判じたそのものを、耐え忍ぶことによって善と宣言したのである。悪を、根絶するのではなく善として耐え忍ぶことによって、神はその擁護者であると見出される。もし意志によるのであれば悪しくも、もし必然性によるのであれば恥ずべくも。

8

Aut famulus erit mali Deus, aut amicus; cum materiae malo conversatur, nedum etiam de malo ejus operatus.

PL 2, 206B

神は悪の下僕となるか、あるいはその友となるかのいずれかであろう。質料の悪と交わっているのだから。まして、その悪から働きさえもしたとなればなおさらである。

Caput XI

第XI章PL 2, 206C
1

Et tamen unde nobis persuadet Hermogenes malam esse materiam? Non enim poterit non malum dicere cui malum adscribit. Nam definimus diminutionem et subjectionem capere non posse quod sit aeternum, ut alii coaeterno inferius deputetur.

PL 2, 206C

しかし、ヘルモゲネスはどこから、質料が悪であると我々に説き聞かせるのか。彼は、悪を帰する当のものを悪と呼ばずに済ますことはできないはずである。なぜなら我々はすでに定めた——永遠であるものは、減損や従属を受け入れることができない、それゆえ他の共永遠のものより劣位に置かれることもない、と。

2

Ita et nunc nec malum dicimus competere illi, quia nec subjici ex hoc possit, quod nullo modo potest subjici, quia aeternum est.

PL 2, 207A

かくして今もまた、悪は質料にふさわしくないと我々は言う。なぜなら、質料はこの点で従属させられることができないからであり、それは質料が永遠であるがゆえに、いかなる仕方によっても従属させられえないからである。

3

Sed cum alias summum bonum constet esse quod sit aeternum ut Deus, per quod solus est Deus, dum aeternus est, et ita bonus, dum Deus; quomodo materiae inerit malum, quam ut aeternam, summum bonum credi necesse est?

PL 2, 207A

だが、他の箇所で確立されたとおり、永遠なるものこそ至高の善であり、それは神においてもそうである。神はそれによってのみ神であるからである。すなわち永遠であるがゆえに神であり、神であるがゆえに善である。それならば、質料は永遠なるものとして至高の善であると信じられねばならないのに、どうして悪が質料のうちに宿りえようか。

4

Aut, si quod aeternum est poterit et mali capax esse, poterit hoc et in Deum credi: et sine caussa gestivit malum a Deo transferre, si competit et aeterno, competendo materiae.

PL 2, 207A

あるいは、もし永遠なるものが悪をも容れうるとすれば、このことは神についても信じられうる。そして、もし永遠なるものにも悪がふさわしいのであれば——それが質料にふさわしいというまさにそのことによって——、ヘルモゲネスは悪を神から移そうとして無益に励んだことになる。

5

Jam vero, si quod aeternum est, malum potest credi invincibile, et insuperabile erit malum ut aeternum: et ita nos frustra laboramus de auferendo malo ex nobis ipsis, tum et Deus hoc frustra mandat et praecipit: imo et judicium frustra constituit Deus, injustitia utique puniturus.

PL 2, 207A

さらに言えば、もし永遠なるものが悪であると信じられうるならば、それは打ち勝ちえぬものとなり、悪は永遠なるものとして凌駕されえぬものとなろう。そしてそうなれば、我々が自分自身から悪を取り除こうと労するのは無益であり、神がこれを命じ、教え諭すのもまた無益である。それどころか、神が裁きを定めるのさえ無益である。当然ながら、不正に罰することになるのだから。

6

Quod si tunc erit mali finis, cum praeses ejus diabolus abierit in ignem, quem praeparavit illi Deus et angelis ejus (Matth., XXV), prius in puteum abyssi relegatus (Apocal., XX), cum revelatio filiorum dei redemerit conditionem a malo, utique vanitati subjectam (Rom. VIII); cum restituta innocentia et integritate conditionis, pecora condixerint bestiis et parvuli de serpentibus luserint (Is. XI, 6, 7); cum Pater Filio posuerit inimicos sub pedes (Ps. CIX), utique operarios mali.

PL 2, 207B

しかし、もし悪の終わりが訪れるとすれば——それはその首領たる悪魔が、神が彼とその使いたちのために備えた火の中へ去った時であり(マタイ25章)、先立って深淵の穴に閉じ込められた後のことであり(黙示20章)、神の子らの顕現が、まさしく空しさに服せしめられた被造物を悪から贖い出す時であり(ローマ8章)、被造物の無垢と完全さが回復され、家畜が猛獣と契りを結び、幼子が蛇と戯れる時であり(イザヤ11:6-7)、父が子の足の下に敵を、すなわち悪をなす者どもを置く時である(詩編109篇)——。

7

Utique si finis malo competit, necesse est competierit initium, eritque materia habens initium, habendo et finem mali. Quae enim malo deputantur, secundum mali statum computantur.

PL 2, 207B

確かに、もし終わりが悪にふさわしいのであれば、初めもまたふさわしかったに違いない。そして質料は、悪の終わりを持つことによって、初めをも持つことになる。悪に帰せられるものは、悪の状態に従って計算されるからである。

Caput XII

第XII章PL 2, 208A
1

Age nunc, malam ac pessimam credamus esse materiam, utique natura; sicut Deum bonum et optimum credimus, proinde natura: porro naturam certam et fixam haberi oportebit tam in malo perseverantem apud materiam, quam in bono apud Deum inconvertibilem et indemutabilem.

PL 2, 208A

よろしい、では——質料は悪しく、最も悪しきものであると信じよう。もちろん本性においてである。ちょうど我々が神を善く、最善なるものと信じるのが、同じく本性においてであるように。さらに、本性は確かで不動のものとして保たれねばならない。質料において悪に居続けるのと同じ確かさで、神において善に対して不変不動でなければならない。

2

Scilicet quia, si demutabitur natura in materia de malo in bonum, demutari poterit et in Deo de bono in malum.

PL 2, 208A

すなわち、もし質料における本性が悪から善へと変わりうるのであれば、神における本性もまた善から悪へと変わりうることになるからである。

3

Hoc loco dicet aliquis: Ergo de lapidibus filii Abrahae non suscitabuntur, et genimina viperarum non facient poenitentiae fructum (Luc. III, 7, 8), et filii irae non fient filii pacis (Ephes. II, 3), si natura mutabilis non erit.

PL 2, 208A

この点で誰かはこう言うであろう——本性が変わりうるものでないとすれば、石からアブラハムの子らが起こされることもなく、蝮の子らは悔い改めの実を結ぶこともなく(ルカ3:7-8)、怒りの子らは平和の子らとなることもない、と(エフェソ2:3)。

4

Temere ad ista exempla respicies, o homo; non enim competunt ad caussam materiae, quae innata est, ea quae nata sunt, lapides, et viperae, et homines: horum enim natura habendo institutionem, habere poterit et cessationem.

PL 2, 208B

人よ、お前がこれらの実例に目を向けるとすれば、それは軽率というものである。というのは、生まれたもの——石も、蝮も、人間も——は、生まれざるものである質料の場合には当てはまらないからである。それらの本性は、始まりを持つがゆえに、終わりをも持ちうるのである。

5

Materiam vero tene semel aeternam determinatam, ut infectam, ut innatam; et ideo indemutabilis et incorruptibilis naturae credendam, ex ipsius etiam sententia Hermogenis, quam opponit, cum Deum negat ex semetipso facere potuisse; quia non demutetur quod sit aeternum, amissurum scilicet quod fuerat, dum fit ex demutatione quod non erat, si non esset aeternum: Dominum vero aeternum aliud esse non posse, quam quod est semper.

PL 2, 208B

だが質料については、いったん永遠と定められた以上、造られざるもの、生まれざるものと捉えねばならない。それゆえ、不変にして不朽なる本性のものと信じられねばならない。これはヘルモゲネス自身の学説——彼が我々に対して持ち出す学説——からしても言えることである。彼は、神が自分自身から造ることができたはずはないと否定するとき、こう言う——永遠なるものは変わることがない、なぜなら、もし永遠でなかったならば、変化によってかつてなかったものになる際に、かつてあったものを失うことになるからであり、永遠なる主は常にあるところのもの以外ではありえないのだ、と。

6

Hac et ego definitione merito illum repercutiam: Materiam aeque reprehendo, cum ex illa mala pessima, etiam bona atque optima a Deo fiunt: Et vidit Deus quia bona, et benedixit ea Deus (Gen. I, 3, 31), utique qua optima, non certe qua mala ac pessima.

PL 2, 208B

私もまたこの同じ定義によって、正当に彼に打ち返そう。私も同じく質料を咎める。悪しく、最も悪しきその質料から、善きもの、それどころか最善のものまでもが神によって造られているからである。「神はそれが善いことを見て、神はそれらを祝福した」(創世記1:3、31)とあるのは、確かに最善のものとしてであって、悪しく最も悪しきものとしてでは決してない。

7

Demutationem igitur admisit materia, et si ita est, statum aeternitatis amisit: mortua est denique sine sua forma. Sed aeternitas amitti non potest: quia, nisi amitti non possit, aeternitas non est.

PL 2, 209A

かくして質料は変化を受け入れたのである。そしてもしそうであるなら、質料は永遠の状態を失ったことになる。つまり、自らの形を失って死んだのである。しかし永遠は失われることができない。失われえないのでなければ、それは永遠ではないからである。

8

Ergo nec demutationem potuit admisisse: quia, si aeternitas est, demutari nullo modo potest.

PL 2, 209A

それゆえ質料は変化を受け入れることもできなかったはずである。永遠であるならば、いかなる仕方によっても変わることができないからである。

Caput XIII

第XIII章PL 2, 209A
1

Et quaeretur: Quomodo ex ea bona facta sint, quae ex demutatione nullo modo facta sunt? Unde in mala ac pessima boni atque optimi semen? Certe nec bona arbor fructus malos edit, quia nec Deus nisi bonus: nec mala arbor, bonos, quia nec materia est nisi pessima.

PL 2, 209A

そしてこう問われるであろう——変化によっては決して生じなかったはずの善きものが、どのようにして質料から生じたのか、と。悪しく最も悪しき質料のうちに、善き、最善なるものの種はどこから来るのか。確かに、善き木が悪しき実を結ぶことはない。神は善き者以外の何ものでもないからである。同様に悪しき木が善き実を結ぶこともない。質料は最も悪しきもの以外の何ものでもないからである。

2

Aut si dabimus illi aliquid etiam boni germinis, jam non erit uniformis naturae, id est malae in totum, sed et tantum duplex, id est bonae et malae naturae. Et quaeretur iterum, an in bono et malo poterit convenire luci et tenebris, dulci et amaro.

PL 2, 209A

あるいは、もし質料に善き芽をも幾らか与えるとすれば、質料はもはや一様な本性のもの、すなわち全面的に悪しきものではなくなり、善き本性と悪しき本性という二重のものになってしまう。そしてまた、こう問われるであろう——善と悪において、光と闇が、甘さと苦さが調和しうるものだろうか、と。

3

Aut si potuit utriusque diversitas boni et mali concurrisse, et duplex natura fuisse materiae, amborum ferax fructuum, jam nec bona ipsa Deo deputabuntur, ut nec mala illi imputentur: sed utraque species de materiae proprietate sumpta, ad materiam pertinebit.

PL 2, 209B

あるいは、もし善と悪という両者の違いが同時に成り立ちえ、質料の本性が両方の実りを生む二重のものでありえたのだとしても、そのときには善きものそれ自体もはや神に帰せられなくなる。悪しきものが神に帰せられないのと同様に。むしろ両方の種類とも、質料に固有の性質から取られたものとして、質料に属することになる。

4

Quo pacto, neque gratiam bonorum Deo debebimus, nec invidiam malorum, quia nihil de suo operatus ingenio.

PL 2, 209B

そうなれば、我々は善きものについて神に感謝を負うこともなく、悪しきものについて神への恨みを負うこともないことになる。神は自らの才知から何ひとつ働いていないことになるのだから。

Caput XIV

第XIV章PL 2, 209B
1

Per quod probabitur manifeste materiae deservisse. Nam etsi dicatur, licet ex occasione materiae, suo tamen arbitrio bona protulisse, quasi nactus bonum materiae, quamquam et hoc turpe sit, certe cum ex eadem etiam mala profert, vel haec utique non de quamquam et hoc turpe sit, certe cum ex eadem etiam mala profert, vel haec utique non de suo arbitrio proferendo, servit materiae, aliud non habens facere quam ex malo proferre; invitus utique qua bonus, ex necessitate ut invitus, et ex servitute ut ex necessitate.

PL 2, 209B

これによって、神が質料に仕えていることが明らかに証されるであろう。というのは、たとえ——質料の機会によってではあれ——神が自らの意志によって善きものをもたらした、いわば質料のうちに善を得たのだと言われたとしても——もっとも、これ自体も恥ずべきことなのだが——、確かに神は同じ質料から悪しきものをもまたもたらしている以上、それらは少なくとも自らの意志によってもたらされているのではないからである。神は質料に仕える身であり、悪から生み出す以外に為すすべを持たない。善き者である限りにおいて不本意であり、不本意である限りにおいて必然によるものであり、必然による限りにおいて隷属によるものである。

2

Quid ergo dignius, ex necessitate eum condidisse mala, an ex voluntate? Si quidem, ex necessitate condidit, si ex materia: ex voluntate, si ex nihilo.

PL 2, 209C

それでは、神が悪しきものを必然によって造ったのと、意志によって造ったのと、どちらがより相応しいだろうか。もし質料から造ったのなら必然によってであり、無から造ったのなら意志によってである。

3

Jam enim sine caussa laboras, ne malorum auctor constituatur Deus: quia, etsi de materia fecit, ipsi deputabuntur qui fecit, proinde quatenus fecit.

PL 2, 209C

かくして、お前は神が悪の創始者と定められることのないようにと、無駄に苦心していることになる。というのは、たとえ質料から造ったのだとしても、造った限りにおいて、それらは造った当人に帰せられるからである。

4

Plane sic interest unde fecerit, ac si de nihilo fecisset: nec interest unde fecerit, ut inde fecerit, unde eum magis decuit. Magis autem eum decuit ex voluntate fecisse, quam ex necessitate, id est, ex nihilo potius quam ex materia.

PL 2, 209C

確かに、神がどこから造ったかということは、無から造った場合と同じだけの意味を持つ。また、神がどこから造ったかは、造るのにより相応しかった方から造った限りにおいては、問題にならない。しかし神には、必然によってよりも意志によって造ることの方が——すなわち質料からよりも無からの方が——より相応しかったのである。

5

Dignius est Deum etiam malorum auctorem liberum credere, quam servum. Quaecumque potestas ei, quam pusillitas competit.

PL 2, 209D

神を——たとえ悪しきものの創始者としてであれ——自由な者と信じる方が、隷属する者と信じるよりも相応しい。いかなる権力であれ、それは卑小さよりも神にふさわしい。

6

Si et sic concedimus materiam quidem nihil boni habuisse, Dominum vero, si quid boni edidit, sua virtute edidisse, aliae aeque oborientur quaestiones. Primo, si bonum in materia omnino non fuit, non ex materia bonum factum est, quod materia scilicet non habuit.

PL 2, 210A

しかし、たとえこのように——質料には確かに善きものは何もなかったが、主は、もし何か善きものを生み出したとすれば、それを自らの力によって生み出したのだと——譲歩したとしても、それに劣らず他の問いが起こってくるであろう。第一に、もし質料のうちに善が全くなかったのであれば、善は質料から造られたのではない。質料はそれを持っていなかったのだから。

7

Dehinc, si non ex materia, jam ergo ex Deo factum. Si nec ex Deo, jam ergo ex nihilo factum. Hoc enim superest secundum Hermogenis dispositionem.

PL 2, 210A

次に、質料からでないのなら、それは神から造られたことになる。神からでもないのなら、それは無から造られたことになる。というのは、ヘルモゲネスの立てた区分に従えば、これしか残っていないからである。

Caput XV

第XV章PL 2, 210A
1

Porro si bonum, neque ex materia factum est, quia non erat in illa, ut in mala; neque ex Deo, quia nihil potuit ex Deo fieri, sicut definit Hermogenes: invenitur bonum jam ex nihilo factum, ut ex nullo factum, ut neque ex materia, neque ex Deo.

PL 2, 210A

さらに、もし善が質料から造られたのでもなく——悪しき質料の中にそれはなかったのだから——、神から造られたのでもない——ヘルモゲネスが定めるところでは、神から何かが造られることはありえないのだから——のだとすれば、善は今や無から造られた、すなわちいかなる出所からも造られなかった、質料からでも神からでもない、ということになる。

2

Et si bonum ex nihilo, cur non et malum? imo cur non omnia ex nihilo, si aliquid ex nihilo? nisi si insufficiens fuit divina virtus omnibus producendis, quae aliquid protulerit ex nihilo.

PL 2, 210B

そして、もし善が無から造られたのなら、どうして悪もそうではないのか。それどころか、もし何かが無から造られたのなら、どうして万物が無から造られなかったのか。無から何かをもたらした神の力が、万物を生み出すには不足していたのでない限りは。

3

Aut si ex materia mala bonum processit, quia neque ex nihilo, neque ex Deo, sequetur ut ex conversione processerit materiae, contra denegatam aeterni conversionem. Ita unde bonum constitit, jam negabit Hermogenes inde illud constare potuisse.

PL 2, 210B

あるいは、もし善が悪しき質料から生じたのだとすれば——無からでも神からでもない以上——、質料の転化から生じたということになる。永遠なるものの転化は否定されていたはずなのに、それに反することになる。かくして、善がそこから成り立ったその当のものから、善が成り立ちえたはずはないと、ヘルモゲネス自らが否定することになろう。

4

Necesse est autem ex aliquo eorum processerit, ex quibus negavit procedere potuisse. Caeterum, si ideo malum non ex nihilo, ne Dei fiat, de cujus arbitrio videbitur, sed ex materia, ut ipsius sit, de cujus substantia erit factum: et hic, ut dixi, auctor mali habebitur Deus, qui cum eadem virtute et voluntate debuisset omnia bona ex materia protulisse, aut tantum bona, non omnia tamen bona, protulisset etiam mala; utique aut volens esse mala, si poterat efficere ne essent; aut non valens efficere omnia bona, si voluit et non fecit: dum nihil intersit per infirmitatem Dominus auctor mali extiterit, an per voluntatem.

PL 2, 210B

だが、善は、そこからは進み出ることができないとヘルモゲネスが否定した当のもののどれかから、必ず進み出たはずである。さらに言えば、もし悪が——それが神の意志によるものと見えて神のものとならぬように——無からではなく質料から生じたのだとし、その実体から悪が造られた当のものに悪が属するのだとしても、ここでもまた、先に述べたとおり、神は悪の創始者と見なされることになる。というのは、神は同じ力と意志によって、質料からすべて善きものをもたらすべきであった、あるいは善きものだけをもたらすべきであったのに、すべてを善きものとしてではなく、悪しきものをももたらしたからである。それは必ず、悪が存在しないようにする力を持ちながら悪が存在することを欲したか、あるいは欲しながらそれを為さなかった以上、すべてを善きものにする力を持っていなかったか、そのいずれかである。主が力弱さによって悪の創始者となったのか、意志によってなったのか、その間に何の違いもないのだから。

5

Aut quae fuit ratio, ut cum bona fecisset quasi bonus, etiam mala protulisset quasi non bonus, cum non congruentia sibi solummodo edidit.

PL 2, 210C

あるいは、神が善き者として善きものを造っておきながら、善からぬ者として悪しきものをももたらしたのには、いかなる理由があったのか。神は自分にふさわしいものだけを生み出したのではないことになるのだから。

6

Quid necesse erat, suo opere prolato, etiam materiae negotium curare, proinde et malum proferendo, solus ut cognosceretur bonus de bono, materia autem ne cognosceretur mala de malo? Plus bonum floruisset sine mali adflatu.

PL 2, 210C

自らの業をもたらしたあと、神が善から善き者として知られる一方で、質料が悪から悪しきものとして知られないようにと、あわせて質料の仕事の面倒までも見て、それゆえ悪をもたらす必要が、どこにあったろうか。善は、悪の息のかかることなく、もっと栄えたことであろう。

7

Nam et Hermogenes expugnat quorumdam argumentationes, dicentium mala necessaria fuisse ad illuminationem bonorum, ex contrariis intelligendorum.

PL 2, 210C

実際、ヘルモゲネス自身も、善きものは反対のものから理解されるゆえに、善きものを照らし出すために悪しきものが必要であったのだと主張する或る人々の論を論駁している。

8

Ergo aut nec propterea locus mali proferendi fuit, aut si qua alia ratio exigit illud induci, cur non et ex nihilo potuerit induci, ipsa ratione excusatura Dominum ne mali auctor existimaretur, quae nunc cum de materia operatur mala, excusat: si excusat, adeo ubique et undique illuc compellitur quaestio quo nolunt, qui, ipsam mali rationem non examinando, nec dignoscendo quomodo illud aut Deo adtribuant, aut a Deo separent, pluribus et indignioribus destructionibus Deum objiciunt.

PL 2, 210D

それゆえ、そもそも悪をもたらすべき場所がなかったか、あるいは、もし何か他の理由がそれの導入を要求するのだとしても、無からもそれが導入されえなかったはずはない——同じ理由によって、である。その理由は、神が質料から悪を働くときに今まさに神を弁護しているのと同じ理由であり、それによって神は悪の創始者と見なされることから免れるはずだったのだから。もしその理由が神を弁護するのであれば、まさにあらゆる点で、あらゆる方向から、問いは彼らの望まぬその一点へと追い込まれる。すなわち、悪そのものの理を吟味することなく、それをどのように神に帰し、あるいは神から切り離すべきかを見分けることもなく、より多く、より不体裁な仕方で神を崩壊にさらしている者たちの、望まぬ一点へと。

Caput XVI

第XVI章PL 2, 211A
1

Igitur in praestructione hujus articuli, et alibi forsitan retractandi, equidem diffinio, aut Deo adscribendum et bonum et malum quae ex materia fecit, aut materiae ipsi, ex qua fecit; aut utrumque utrique, quia ambo sibi obligantur qui fecit et de qua fecit: aut alterum alteri; tertius enim, praeter materiam et Deum, non est.

PL 2, 211A

さて、この論点――おそらく他の箇所で改めて取り上げ直すことになろう――を組み立てるにあたり、私はこう定める。すなわち、神が質料から造った善と悪とは、神に帰せられるべきか、あるいはそれによって造ったところの質料そのものに帰せられるべきか、あるいは造った者と造った素となったものとは互いに責めを負い合うのだから両方が両者に帰せられるべきか、あるいは一方が他方に帰せられるべきか、である。質料と神のほかに第三のものは無いのだから。

2

Porro si Dei erit utrumque, videbitur Deus etiam mali auctor: Deus autem ut bonus, auctor mali non erit; si materiae utrumque, videbitur materia etiam boni matrix; mala autem in totum materia boni non erit matrix; si utriusque erit, utrumque; in hoc quoque comparabitur Deo materia, et partes erunt ambo, ex aequo mali ac boni adfines; aequari autem Deo materia non debet, ne duos deos efficiat; si alterum alterius, utique Dei bonum, et materiae malum; neque malum Deo, neque materiae bonum adscribitur: et bona autem et mala Deus, de materia faciendo, cum ea facit.

PL 2, 211B

さらに、もし両方が神に属するなら、神もまた悪の創造者と見なされることになろう。だが神は善なる者であるから、悪の創造者ではあり得ない。もし両方が質料に属するなら、質料もまた善の母胎と見なされることになろう。だが質料は、専ら悪であるかぎり、善の母胎ではあり得ない。もし両方が両者に属するなら、その点でも質料は神と比べられることになり、両者はともに部分となって、悪にも善にも等しくあずかることになる。だが質料は神と等しくされてはならない。さもなくば神が二つになってしまう。もし一方が他方に属するなら、すなわち善は神のもの、悪は質料のものとなり、悪は神に、善は質料に帰せられることはない。しかし実のところ、神は質料から造るにあたって、それとともに善も悪も造るのである。

3

Haec si ita sunt, nescio qua possit evadere sententia Hermogenis, qui Deum, quoquo modo de materia malum condidit, sive voluntate, sive necessitate, sive ratione, non putet mali auctorem.

PL 2, 211B

これらのことがそのとおりであるなら、ヘルモゲネスの説がどうしてこの窮地を逃れられるのか、私には分からない。彼は、神が質料から悪をどのようにして――意志によってであれ、必然によってであれ、理によってであれ――造ったにせよ、神を悪の創造者とは考えないのである。

4

Porro, si mali auctor est ipse qui fecit, plane socia materia per substantiae suggestum, excludis jam caussam materiae introducendae. Nihilominus enim, et per materiam Deus auctor mali ostenditur, si ideo materia praesumpta est, ne Deus mali auctor videretur.

PL 2, 211C

さらに、もし造った者自身が悪の創造者であるなら――実体を供給することによって、質料が明らかにその共犯者であるにせよ――お前はもはや質料を持ち込む理由そのものを取り除いてしまっているのである。というのも、もし質料が持ち出されたのが、神が悪の創造者と見なされないためであったのなら、それでもなお、質料を介して神が悪の創造者であることが示されてしまうからである。

5

Exclusa itaque materia, dum excluditur caussa ejus, superest uti Deum omnia ex nihilo fecisse constet. Videbimus an et mala, cum apparuerit quae mala, et an mala interim ea quae putas.

PL 2, 211C

かくして質料は、その持ち出される理由もろとも排除されるので、残るところは、神が万物を無から造ったことが確かめられることだけである。神が悪しきものをも無から造ったのかどうかは、何が悪であるかが明らかになったときに見ることにしよう。また、さしあたりお前が悪と考えているものが果たして悪であるのかも、そのとき見ることにする。

6

Dignius enim de suo arbitrio produxit, haec quoque producendo de nihilo, quam de praejudicio alieno, si de materia produxisset. Libertas, non necessitas, Deo competit: malo voluerit mala a semetipso condidisse, quam non potuerit non condidisse.

PL 2, 212A

というのも、それらのものをも無から生み出すことによって、神が自らの決定によって生み出したとするほうが、質料から生み出したのであれば外なるものの予断に従って生み出したとするよりも、はるかに神にふさわしいからである。神には必然性ではなく自由が相応しい。神が自らの意志によって悪しきものを造ったとするほうが、造らずにはいられなかったとするよりも望ましい。

Caput XVII

第XVII章PL 2, 212A
1

Unici Dei status hanc regulam vindicat: non aliter unici, nisi quia solius: non aliter solius, nisi quia nihil cum illo: sic et primus erit, quia omnia post illum: sic omnia post illum, quia omnia ab illo: sic ab illo, quia ex nihilo, ut illi quoque Scripturae ratio constet: Quis cognovit sensum Domini?

PL 2, 212A

唯一なる神の状態は、この規範を要求する。すなわち、唯一であるのは、ただ独りのみであるからにほかならず、ただ独りのみであるのは、神とともに何もないからにほかならない。同様に、神は第一の者である、なぜならすべては神の後にあるからであり、すべてが神の後にあるのは、すべてが神から出たからであり、神から出たのは、無からであるからである。そのようにしてこそ、かの聖典の言葉の理もまた確かなものとなる。「誰が主の考えを知ったか」。

2

Aut quis illi consiliarius fuit? aut quem consultatus est? aut viam intelligentiae et scientiae quis demonstravit illi? quis tradidit, et retribuetur ei (Rom. XI, 34, 35)? Nemo utique: quia nulla vis, nulla materia, nulla natura substantiae alterius aderat illi.

PL 2, 212A

「あるいは誰が神の相談役であったか。神は誰に相談したか。あるいは誰が神に知解と知識との道を示したか。誰が神に与えて、神から報いを受けようか」(ローマ11:34、35)。当然、誰もいない。神のもとには、他の実体に属する力も、質料も、本性も、何一つ存在しなかったからである。

3

Porro, si de aliquo operatus est, necesse est ab ea ipsa acceperit et consilium et tractatum dispositionis, ut viam intelligentiae et scientiae.

PL 2, 212B

さらに、もし神が何かから働きかけて造ったのであれば、必然的に、まさにその何かから、思案も配剤の処理も、知解と知識との道と同じく、受け取ったことになる。

4

Pro qualitate enim rei operari habuit et secundum ingenium materiae, non secundum suum arbitrium: adeo ut et mala pro natura, non sua, sed substantiae, fecerit.

PL 2, 212B

というのも、神はその物の性質に応じて、また質料の生来の性向に従って働かねばならなかったのであり、自らの意志に従ってではなかったことになるからである。悪しきものすらも、神自身の本性にではなく、実体の本性に応じて造ったことになるほどである。

Caput XVIII

第XVIII章PL 2, 212B
1

Si necessaria est Deo materia ad opera mundi, ut Hermogenes existimavit, habuit Deus materiam longe digniorem et idoneiorem, non apud philosophos aestimandam, sed apud prophetas intelligendam, Sophiam suam scilicet: haec denique sola cognovit sensum Domini.

PL 2, 212B

もし世界の業に質料が神に必要であったとヘルモゲネスが考えたとおりであるとしても、神ははるかに尊く、はるかに相応しい質料を持っていた。それは哲学者たちのもとで推し量られるべきものではなく、預言者たちのもとで理解されるべきもの、すなわち神のソフィアである。実に、この方のみが主の考えを知ったのである。

2

Quis enim scit quae sunt Dei, et quae in ipso, nisi spiritus qui in ipso (I Cor. II, 11)? Sophia autem spiritus, haec illi consiliarius fuit, via intelligentiae et scientiae ipsa est (Prov. VIII). Ex hac fecit, faciendo per illam, et faciendo cum illa.

PL 2, 212C

「神のことを、神のうちにあることを、神のうちにある霊のほかに誰が知ろうか」(一コリント2:11)。ソフィアは霊である。この方が神の相談役であり、知解と知識との道そのものである(箴言8章)。神はこのソフィアから造った。ソフィアを通して造り、ソフィアとともに造ったのである。

3

Cum pararet coelum, inquit, aderam illi; et cum fortia faciebat (super ventos) quae sursum nubila, et cum firmos ponebat fontes ejus quae sub coelo est, ego eram compingens cum ipso.

PL 2, 212C

「神が天を整えられたとき」とソフィアは言う、「私はその方のもとにあった。また、風の上にある雲を固く造られたとき、そして天の下にあるものの源を固く据えられたとき、私はその方とともにあって、これを組み立てていた」。

4

Ego eram ad quam gaudebat, quotidie autem oblectabar in persona ejus (Ibid.): quando oblectabatur cum perfecisset orbem, et inoblectabatur in filiis hominum.

PL 2, 212C

「私は、その方が喜びとされた者であった。日ごとに、その方の御前にあって楽しんでいた」(箴言8章)。すなわち、この世界を完成させられたときに喜ばれ、人の子らのうちにあって喜ばれていたときのことである。

5

Quis non hanc potius omnium fontem et originem commendet, materiam vero materiarum, non sibi subditam, non statu diversam, non motu inquietam, non habitu informem, sed insitam et propriam et compositam et decoram, quali Deus potuit eguisse, sui magis quam alieni egens?

PL 2, 213A

誰が、むしろこの方――質料のうちの質料でありながら、自らに服属せず、状態において変わることなく、動きにおいて騒がしくなく、様態において形を欠くこともなく、内に宿り、固有であり、組み立てられ、麗しいものであった――を万物の源であり起源であると誉め讃えないだろうか。神はこのようなものをこそ必要とされ得たのである。他のものに属するものよりも、自らに属するものをこそ必要とされたのだから。

6

Denique, ut necessariam sensit ad opera mundi, statim eam condit et generat in semetipso: Dominus, inquit, condidit me initium viarum suarum in opera sua: ante saecula fundavit me, prius quam faceret terram, prius quam montes collocarentur; ante omnes autem colles generavit me; prior autem abysso genita sum (Ibid.).

PL 2, 213A

そして、神は世界の業のためにこの方を必要と感じるや否や、直ちにこの方を自らのうちに造り、生み出された。「主は」とソフィアは言う、「その業のために、私をその道の初めとして造られた。世々の前に、地を造られる前に、山々が据えられる前に、私を基礎として据えられた。すべての丘に先立って、私を生み出された。深淵に先立って、私は生まれた」(箴言8章)。

7

Agnoscat ergo Hermogenes idcirco etiam Sophiam Dei natam et conditam praedicari, ne quid innatum et inconditum praeter solum Deum crederemus.

PL 2, 213A

それゆえヘルモゲネスは知るがよい。神のソフィアが生まれ、また造られたと宣べられているのは、神おひとりを除いて、生まれることなく造られることのないものが他に在ると我々が信じることのないためである、と。

8

Si enim intra Dominum quod ex ipso et in ipso fuit, sine initio non fuit: Sophia scilicet ipsius ex indenata et condita, ex quo in sensu Dei ad opera mundi disponenda coepit agitari: multo magis non capit sine initio quicquam fuisse quod extra Dominum fuerit.

PL 2, 213B

というのも、もし主のうちにあって、主自身から出て主のうちにあったものが、初めを欠いてはいなかったとすれば――すなわち主のソフィアは、神の考えのうちで世界の業を整えるべく動き始めた、まさにその時から生まれ、造られたのであるが――まして、主の外にあったものが初めを欠いて在ったなどということは、なおさら受け入れがたいからである。

9

Si vero Sophia eadem Dei sermo est sensu sophia, et sine quod factum est nihil (Joan. I, 3), sicut et dispositum sine sophia, quale est ut filio Dei sermone unigenito et primogenito aliquid fuerit praeter Patrem antiquius: et hoc modo utique generosius, nedum quod innatum nato fortius, et quod infectum facto validius? quia quod ut esset nullius eguit auctoris, multo sublimius erit eo quod, ut esset, aliquem habuit auctorem: proinde, si malum quidem innatum est, natus autem sermo Dei: Eructavit enim, inquit, sermonem optimum (Ps. XLIV, 1), non scio an bono malum possit adduci, validius ab infirmo, ut innatum a nato.

PL 2, 213B

しかしもし、そのソフィアが神の言葉と同一のものであって、思いのうちにあるかぎりでソフィアなのであり、「これなしには何ひとつ造られなかった」(ヨハネ1:3)とあるとおり、配剤もまたソフィアなしにはなされなかったのだとすれば、神の独り子にして初子である言葉より古いものが、父を除いて何か在ったなどということが、どうしてありえようか。しかもその場合、それは当然、生まれにおいても言葉より尊いことになる。まして、生まれざるものが生まれたものより強く、造られざるものが造られたものより力あることになるのは言うまでもない。なぜなら、存在するために何の創造者も必要としなかったものは、存在するために何らかの創造者を持ったものよりも、はるかに崇高であることになろうから。したがって、もし悪が生まれざるものであり、神の言葉が生まれたものであるとすれば――「かの方は最も良き言葉を吐き出された」と言われているように(詩編44:1)――善から悪が、弱きものから強きものが、生まれたものから生まれざるものが導き出されうるものかどうか、私には分からない。

10

Ita et hoc nomine materiam Deo praeponit Hermogenes, praeponendo eam Filio. Filius enim sermo, et Deus sermo (Joan., I, 1); et: Ego et Pater unum sumus (Joan., X, 10): nisi quod sustinebit aequo animo filius eam praeponi sibi, quae Patriadaequatur.

PL 2, 213C

かくしてこの点でもヘルモゲネスは、質料を神の上に置き、それを子の上に置いているのである。なぜなら子は言葉であり、神は言葉であるからである(ヨハネ1:1)。また、「私と父とは一つである」(ヨハネ10:10)。ただし、子が、父と等しくされているものを自分の上に置かれることを、平静な心で耐え忍ぶというのであれば別だが。

Caput XIX

第XIX章PL 2, 214A
1

Sed et ad originale instrumentum Moysi provocabo, unde et diversa pars suspiciones suas ingratis fulcire conatur, ne scilicet non inde instrui videretur unde oportet.

PL 2, 214A

さらに私は、モーセの原典の記録にも訴えよう。異なる立場の者たちも、そこから自分たちの臆説を、しぶしぶながらも支えようとしているのであって、それは、拠るべき所から教えを受けていないと見られたくないがためにほかならない。

2

Itaque occasiones sibi sumpsit quorumdam verborum, ut haereticis fere mos est simplicia quaeque torquere. Nam et ipsum principium, in quo Deus fecit coelum et terram, aliquid volunt fuisse quasi substantivum et corpulentum, quod in materiam interpretari possit.

PL 2, 214A

そこで彼らは、ある種の語句に口実を求めた。単純明快な事柄をことごとくねじ曲げるのは、異端者たちにほぼ共通する習わしだからである。すなわち、神が天と地を造られたところの「初め」そのものすら、あたかも実体を持つ物体的な何かであったかのように解し、それを質料と解釈できるものにしようとするのである。

3

Nos autem unicuique vocabulo proprietatem suam vindicamus, principium initium esse, et competisse ita poni rebus incipientibus fieri. Nihil enim, quod fieri habet, sine initio esse, quin initium sit illi ipsum dum incipit fieri.

PL 2, 214A

しかし我々は、それぞれの語にその固有の意味を守り抜く。「初め」とはまさしく初めということであり、造られ始める事柄について、そのように置かれるのがふさわしいのである。なぜなら、造られるべきものはすべて、初めを欠いてはあり得ず、それが造られ始めるまさにそのときが、その初めにほかならないからである。

4

Ita principium sive initium, incoeptionis esse verbum, non alicujus substantiae nomen. Jam nunc, si principalia Dei opera coelum et terra sunt, quae ante omnia Deus fecit suorum esse proprie principium, quae priora sunt facta, merito sic praefatur Scriptura: In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1); quemadmodum dixisset: In finem Deus fecit coelum et terram: si post universa fecisset.

PL 2, 214B

かくして「初め」とは、始めるという行為を表す言葉であって、何らかの実体を指す名ではない。さていま、もし天と地とが神の最初の業であり、神が万物に先立って造られたものであれば、それらはまさしく神の業のうち初めのものである。先に造られたのだから当然である。それゆえ聖典はこう前置きするのである。「初めに神は天と地とを造られた」(創世記1:1)。もしすべてのものの後に造られたのであれば、「終わりに神は天と地とを造られた」と述べたであろうように。

5

Aut si principium aliqua substantia est, erit et finis aliqua materia. Plane licebit etiam substantivum aliquid principium esse alii rei, quae ex ipso sit futura, ut argilla principium testae, ut semen principium herbae.

PL 2, 214B

あるいは、もし「初め」が何らかの実体であるなら、「終わり」もまた何らかの質料であることになろう。確かに、何か実体的なものが、それから生じてくる別の物にとっての初めであることはあり得る。たとえば、粘土が瓦の初めであり、種が草の初めであるように。

6

Sed cum ita utimur vocabulo principii quasi originis, non quasi ordinis nomine, adjicimus et mentionem ipsius rei specialiter, quam volumus principium alterius rei.

PL 2, 214B

しかし、我々が「初め」という語を、順序を表す名としてではなく、由来を表すものとして用いる場合には、それとともに、我々が他の物の初めとしたいと思うその物自体を、特に名指して付け加えるのである。

7

De caetero si sic ponamus, verbi gratia: In principio fecit figulus pelvim vel urnam; jam non materiam significabit principium: non enim argillam nominavi principium, sed ordinem operis; quia figulus ante caetera primum pelvim et urnam fecit, exinde facturus et caetera; ad ordinationem operum principii vocabulum pertinebit, non ad originem substantiarum.

PL 2, 214C

それ以外の場合、たとえば我々がこう置くとしよう。「初めに陶工は盥あるいは壺を造った」。この場合、「初め」はもはや質料を意味しない。私は粘土を「初め」と名指したのではなく、仕事の順序を名指したのである。というのも、陶工は他のものに先立って、まず盥と壺とを造り、それから他のものを造ろうとしているのだから。この場合「初め」という語は、仕事の順序に関わるのであって、実体の由来には関わらない。

8

Possum et aliter principium interpretari, non ab re tamen: nam et in graeco principii vocabulum, quod est ARCH, non tantum ordinativum, sed et potestativum capit principatum. Unde et ARCONTAS dicunt principes et magistratus.

PL 2, 214C

私は「初め」を別のしかたで解することもできる。しかもそれは的外れではない。ギリシア語における「初め」の語、すなわち「アルケー」は、単に順序を表すだけでなく、権力を表す「首位」をも意味しうるからである。それゆえ「アルコンテス」とは、首長や政務官のことを言うのである。

9

Ergo secundum hanc quoque significationem, principium pro principatu et potestate sumetur. In principatu enim et in potestate Deus fecit coelum et terram.

PL 2, 215A

したがって、この意味に従うならば、「初め」は「首位」と「権力」との意味に解されることになる。すなわち、神は首位と権力とにおいて天と地とを造られたのである。

Caput XX

第XX章PL 2, 215A
1

Sed ut nihil aliud significet graeca vox, quam principium, et principium nihil aliud capiat, quam initium, habemus etiam illam initium agnoscere, quae dicit: Dominus condidit me initium viarum suarum in opera sua.

PL 2, 215A

だがたとえ、そのギリシア語が「初め」以外の何も意味せず、「初め」が初めということ以外の何も指さないとしても、我々には、あの方もまた初めを認めているという事実がある。こう語るのがあの方である。「主はその業のために、私をその道の初めとして造られた」。

2

Si enim per Sophiam Dei omnia facta sunt; et coelum ergo et terram Deus faciens in principio, id est initio, in Sophia sua fecit. Denique si principium materiam significaret, non ita Scriptura inscripsisset: In principio Deus fecit, sed ex principio.

PL 2, 215A

もし万物が神のソフィアを通して造られたのであれば、神は天と地とを「初めに」――すなわち初めという時に――造られたとき、自らのソフィアのうちで造られたことになる。そして、もし「初め」が質料を意味するのであれば、聖典は「初めに神は造られた」とは書かず、「初めから神は造られた」と書いたはずである。

3

Non enim in materia, sed ex materia fecisset. De Sophia autem potuit dici, in principio. In Sophia enim primo fecit, in qua cogitando et disponendo jam fecerat; quoniam etsi ex materia facturus fuisset, ante in Sophia cogitando et disponendo jam fecerat.

PL 2, 215B

なぜなら、神は質料の中で造ったのではなく、質料から造ったはずだからである。しかしソフィアについては、「初めに」と言うことができた。神はまずソフィアの中で造られたのであり、そこで思案し配剤することによって、すでに造っておられたからである。たとえ質料から造ろうとしたのであったとしても、その前にすでにソフィアの中で思案し配剤することによって造っておられたのである。

4

Quoniam etsi erat initium viarum, quia cogitatio et dispositio prima Sophiae fit operatio de cogitatu viam operibus instituens, hanc et inde auctoritatem Scripturae mihi vindico, quod et Deus qui fecit, et ea quae fecit ostendens, unde fecerit non proinde testatur.

PL 2, 215B

というのも、たとえソフィアが「道の初め」であったとしても、ソフィアの最初の働きとは思案と配剤であり、それは思案をもって業のための道を定めるものだからである。そしてここからもまた、私は聖典のこの権威を自らの側に引き寄せる。すなわち聖典は、造った神と、造られたものとを示しながら、何から造ったかについては、同じようには証言していない、ということである。

5

Nam cum in omni operatione tria sint principalia: qui facit, et quod fit, et ex quo fit; tria nomina sunt edenda in legitima operis enarratione: persona factoris, species facti, forma materiae.

PL 2, 215B

というのも、あらゆる働きには三つの主要な要素があるからである。造る者と、造られるものと、それが造られる元となるもの、である。仕事についての正当な説明においては、三つの名――造り手その人、造られたものの種別、質料の形――が挙げられねばならない。

6

Si materia non edetur, ubi et opera et operator edentur, apparet ex nihilo eum operatum. Proinde enim ederetur ex quo, si ex aliquo fuisset operatus.

PL 2, 215C

もし業と働き手とは挙げられているのに、質料が挙げられていないならば、その者は無から働いたことが明らかになる。なぜなら、もし何かから働いたのであれば、その何かも当然挙げられたはずだからである。

7

Denique Evangelium ut supplementum instrumenti veteris adhibendo, in quo vel eo magis debuerat ostendi Deus ex aliqua materia universa fecisse, quod illic etiam per quem omnia fecerit revelatur: In principio erat sermo, in quo principio scilicet Deus fecit coelum et terram.

PL 2, 215C

さらに、福音書を古き記録の補いとして用いるとき、そこでこそなおのこと、神が何らかの質料から万物を造ったことが示されるべきであった。というのも、そこでは、神が誰を通して万物を造られたかも啓示されているからである。「初めに言葉があった」――まさにその初めにおいて、神は天と地とを造られたのである。

8

Et sermo erat apud Deum, et Deus erat sermo. Omnia per ipsum facta sunt, et sine illo factum est nihil (Joan. I, 1).

PL 2, 216A

「そして言葉は神とともにあった。そして言葉は神であった。万物は言葉を通して造られた。言葉なしには何ひとつ造られなかった」(ヨハネ1:1)。

9

Cum igitur et hic manifestetur et factor, id est Deus: et facta, id est omnia: et per quem, id est sermo; nonne et unde omnia facta essent a Deo per sermonem, exegisset ordo profiteri, si ex aliquo facta essent?

PL 2, 216A

したがって、ここでも、造り手すなわち神、造られたものすなわち万物、そしてそれを通して造られた者すなわち言葉が明らかにされているのだとすれば、もし万物が何かから造られたのであれば、神が言葉を通して万物を何から造られたかをも、順序として述べることが求められたのではないだろうか。

10

Ita quod non fuit, non potuit Scriptura profiteri, Et non profitendo satis probavit non fuisse, quia profiteretur si fuisset.

PL 2, 216A

かくして、無かったものについては、聖典は述べることができなかったのである。そして述べないことによって、無かったことを十分に証明したのである。もしあったのであれば、述べたはずだからである。

Caput XXI

第XXI章PL 2, 216A
1

Ergo, inquis, si tu ideo praejudicas ex nihilo facta omnia, quia non sit manifeste relatum de materia praecedenti factum quid, vide ne diversa pars ideo contendat ex materia omnia facta, quia proinde non aperte significatum sit, ex nihilo quid factum.

PL 2, 216A

「もしお前が、先在する質料から何かが造られたとは明白には伝えられていないという理由で、万物が無から造られたとあらかじめ決めてかかるのならば、異なる立場の者たちもまた、無から何かが造られたとは同じように明白に示されていないという理由で、万物は質料から造られたのだと主張するのではないか、注意するがよい」とお前は言う。

2

Plane retorqueri quaedam facile possunt: non statim et ex aequo admitti, ubi diversitas caussae est.

PL 2, 216B

確かに、あるものはたやすく逆手に取られうる。しかし、事情に相違があるところでは、直ちに、また等しく認められるわけではない。

3

Dico enim, etsi non aperte Scriptura pronuntiavit ex nihilo facta omnia, sicut nec ex materia, non tantam fuisse necessitatem aperte significandi de nihilo facta omnia, quanta esset, si ex materia facta fuissent.

PL 2, 216B

私はこう言う。たとえ聖典が、質料からでないのと同様に、万物が無から造られたと明白には宣べていないとしても、万物が無から造られたことを明白に示す必然性は、もし質料から造られたのであった場合ほどには大きくなかったのである。

4

Quoniam quod fit ex nihilo, eo ipso dum non ostenditur ex aliquo factum, manifestatur ex nihilo factum: et non periclitatur ne ex aliquo factum existimetur, quando non demonstretur ex quo sit factum.

PL 2, 216B

というのも、無から造られるものは、何かから造られたと示されないというまさにそのことによって、無から造られたことが明らかになるのであり、何から造られたかが示されないときにも、何かから造られたと見なされる危険を冒すことはないからである。

5

Quod autem ex aliquo fit, nisi hoc ipsum aperte declaratur ex aliquo factum, dum illud ex quo factum sit non ostenditur, periclitabitur primo videri ex nihilo factum, quia non editur ex quo sit factum.

PL 2, 216B

しかし、何かから造られるものは、まさにそれが何かから造られたと明白に宣言されない限り、何から造られたかが示されないあいだ、まず第一に、無から造られたと見なされる危険を冒すことになる。何から造られたかが挙げられないからである。

6

Dehinc, etsi ea sit conditione, ut non possit videri non ex aliquo, proinde periclitabitur, ex alio longe factum videri, quam ex quo factum est, dum non proponitur unde sit factum.

PL 2, 216C

さらに、たとえそれが、何かからでないとは見なされ得ないような性質のものであったとしても、それでもなお、何から造られたかが示されないあいだは、実際に造られた元とはかけ離れた別のものから造られたと見なされる危険を冒すことになる。

7

Ita, si ex nihilo Deus cuncta fecisse non potuit, etsi Scriptura non adjecisset illum ex nihilo fecisse (II Mach. VII, 28); ex materia eum fecisse omni modo debuit edixisse, si et ex materia fecisset, quia illud in totum habebat intelligi, etsi non significaretur: at istud in dubio, nisi significaretur.

PL 2, 217A

かくして、もし神が万物を無から造ることができなかったのだとすれば――そして、たとえ聖典が、神は無から造ったとは付け加えなかったのだとしても(二マカバイ7:28)――もし神が質料から造ったのであれば、そのことは何としても宣べておかれるべきであった。なぜなら、前者は、たとえ示されなくとも、まったく理解されうるものであったのに対し、後者は、示されなければ疑わしいままであったからである。

Caput XXII

第XXII章PL 2, 217A
1

Atque adeo Spiritus Sanctus hanc Scripturae suae rationem constituit, ut cum quid ex aliquo sit, et unde sit referat.

PL 2, 217A

かくして、聖なる霊は、自らの聖典についてこの理法を定めた。すなわち、何かが何かから生じるときには、その出所をも語る、という理法である。

2

Fruticet , inquit, terra herbam foeni, seminantem semen secundum genus, et secundum similitudinem, et lignum fructuosum faciens fructum, cujus semen in ipso in similitudinem. Et factum est sic.

PL 2, 217A

「地は」と言われている、「草を芽生えさせよ。種類にしたがい、姿にしたがって種を宿す草を、また、その実の中に姿にしたがって種をもつ実り豊かな木を」。そしてそのようになった。

3

Et produxit terra herbam foeni seminantem semen secundum genus, et lignum fructuosum faciens fructum, cujus semen in ipso in similitudinem.

PL 2, 217A

そして地は、種類にしたがって種を宿す草を、そして、その実の中に姿にしたがって種をもつ実り豊かな木を生み出した。

4

Et rursus: Et dixit Deus: Producant aquae repentia animarum vivarum, et volatilia volantia super terram per firmamentum coeli. Et factum est sic. Et fecit Deus cetos magnos, et omnem animam animalium repentium, quae produxerunt aquae secundum genus ipsorum.

PL 2, 217A

そして再び、こう言われている。「神は言われた。『水は、生ける魂の這うものを、天の大空を通って地の上を飛ぶ翼あるものを生み出せ』」。そしてそのようになった。「そして神は大いなる怪魚を、また水がその種類にしたがって生み出した這うものの魂すべてを造られた」。

5

Item post haec: Et dixit Deus: Producat terra animam viventem secundum genus, quadrupedia et repentia, et bestias terrae, secundum genus ipsorum (Genes., cap. I, v. 11 et seqq.).

PL 2, 217B

同様に、その後こう言われている。「神は言われた。『地はその種類にしたがって生ける魂を、その種類にしたがって四足のもの、這うもの、地の獣を生み出せ』」(創世記1章11節以下)。

6

Si ergo ex jam factis rebus, alias res Deus proferens, ostendit per prophetam, et dicit quid unde protulerit (quamquam possimus unde illas prolatas aestimare, dum ne ex nihilo; jam enim facta erant quaedam, ex quibus prolatae videri possent): si tantam curam instructionis nostrae insumpsit Spiritus sanctus, ut sciremus quid unde processerit, nonne proinde nos et de coelo et de terra compotes reddidisset, significando unde ea esset operatus, si de aliqua materia origo constaret illorum? ut tanto magis ex nihilo ea videretur operatus, quanto nihil adhuc erat factum, ex quo operatus videretur.

PL 2, 217B

したがって、もし神が、すでに造られたものから別のものを生み出すにあたって、預言者を通してそれを示し、何から何を生み出したかを語っておられるのであれば――もっとも、我々は、それらが無からではないかぎり、何から生み出されたかを推し量ることもできよう。すでに何らかのものが造られていて、それらから生み出されたと見なされうるからである――もし聖なる霊が、我々を教え導くことにこれほどの配慮を払い、何が何から生じたかを我々が知るようにされたのであれば、もし天と地とについても、その起源が何らかの質料に基づくものであったならば、神がそれらを何から働いて造られたかを示すことによって、なおのこと我々にそれを知らせてくださったはずではないか。まだ何ひとつ造られてはおらず、そこから造られたと見なされうるものが無かった、その分だけいっそう、神はそれらを無から造られたと見なされることになるのである。

7

Itaque sicut ea quae de aliquo prolata sunt, ostendit unde prolata sint: ita quae non ostendit unde prolata sint, ex nihilo prolata confirmat. Igitur in principio Deus fecit coelum et terram. Adoro Scripturae plenitudinem, qua mihi et factorem manifestat et facta.

PL 2, 218A

かくして、何かから生み出されたものについては、それがどこから生み出されたかを示すのと同じように、どこから生み出されたかを示さないものについては、無から生み出されたことを確証するのである。それゆえ、初めに神は天と地とを造られたのである。私は聖典の充溢を崇める。それは私に、造り手をも、造られたものをも、ともに明らかにしてくれるからである。

8

In Evangelio vero amplius et ministrum atque arbitrum rectoris invenio sermonem. An autem de aliqua subjacenti materia facta sint omnia, nusquam adhuc legi. Scriptum esse doceat Hermogenis officina.

PL 2, 218A

しかし福音書においては、私はさらに、統べる方の従者にして代行者である言葉を見出す。だが、万物が何らかの下に横たわる質料から造られたということについては、私はいまだかつて読んだことがない。ヘルモゲネスの工房が、それが書かれていることを教えるがよい。

9

Si non est scriptum, timeat vae illud, adjicientibus aut detrahentibus destinatum (Apoc. XXII, 18, 19).

PL 2, 218A

もし書かれていないのであれば、彼は、付け加える者や取り去る者に定められたあの災いを恐れるがよい(黙示録22:18、19)。

Caput XXIII

第XXIII章PL 2, 218A
1

Sed ex sequentibus argumentatur, quia scriptum sit: Terra autem erat invisibilis et incomposita. Nam et terrae nomen redigit in materiam, quia terra sit quae facta est ex illa. Et erat in hoc dirigit, quasi quae semper retro fuerit innata et infecta.

PL 2, 218A

しかし彼は、続く聖句から論じる。すなわち「地は目に見えず、整えられていなかった」と書かれているからである。彼は「地」という名を質料に還元する。地とは、その質料から造られたものだからである。そして彼は「あった」という語をもこの方向へ差し向ける。あたかも地が、常に既往にわたって、生まれず造られずにあったかのように。

2

Invisibilis autem et rudis, quia informem et confusam et inconditam vult fuisse materiam. Has quidem opiniones ejus singillatim revincam, sed interim volo sic ei respondere. Putamus his articulis materiam demonstrari.

PL 2, 218B

「目に見えず、そして粗いまま」と言うのは、彼が質料を、無形で、混乱し、秩序を欠いたものであったとしたいからである。彼のこれらの見解は一つ一つ後に論駁するつもりであるが、さしあたり私は次のように答えたい。これらの項目によって質料が示されている、と考えておこう。

3

Numquid tamen, quia erat ante omnia, et tale aliquid esse ex ea factum Scriptura significat? Atquin nihil tale significat.

PL 2, 218B

だが、それが万物に先立って存在していたからといって、聖典はそこから何か造られたと示しているであろうか。しかるに、そのようなことは何も示していない。

4

Fuerit licet materia, quantum sibi licet, vel potius Hermogeni: potuit et fuisse, et tamen nihil Deus ex illa fecisse, vel quia non decebat Deum alicujus eguisse, certe quia nec ostenditur quicquam ex materia fecisse. Sine caussa ergo esset, inquis.

PL 2, 218B

たとえ質料が在ったとしてもよい——それ自身に許されるかぎり、いや、むしろヘルモゲネスに許されるかぎりは。質料が在ったということも、それでいて神がそれから何一つ造らなかったということも、ともにあり得たのである。神が何かを必要としたとするのはふさわしくないからか、あるいは少なくとも、神が質料から何かを造ったとは示されていないからである。「それでは理由もなく在ったことになる」と、お前は言う。

5

Non plane adeo sine caussa. Nam etsi mundus non est factus ex illa, sed haeresis facta est, et quidem hoc impudentior, quod non ex materia facta est haeresis, sed materiam ipsam potius haeresis fecit.

PL 2, 218B

確かに、まったく理由もなくということはない。なぜなら、たとえ世界がそれ〔質料〕から造られなかったとしても、異端はそこから造られたからである。しかも異端はこの点でいっそう厚顔である。異端が質料から造られたのではなく、むしろ質料そのものを異端が造り出したのだから。

Caput XXIV

第XXIV章PL 2, 219A
1

Revertor nunc ad singulos articulos, per quos putavit significatam esse materiam. Et primo de nominibus expostulabo. Horum enim alterum legimus, quod est terrae: alterum non invenimus, quod est materiae.

PL 2, 219A

さて私は今、彼が質料が示されていると考えた個々の項目に立ち返る。まず名について異議を申し立てよう。というのも、この二つのうち一方、すなわち「地」という語は我々が読むところにあるが、他方、すなわち「質料」という語は見出せないからである。

2

Quaero ergo, cum materiae nominatio non exstet in Scriptura, quomodo ei etiam terrae appellatio accommodetur in alio jam genere substantiae nota?

PL 2, 219A

そこで私は問う。質料という呼称が聖典の中に存在しないのに、どうして「地」という呼び名——既に別種の実体において知られている呼び名——が、質料にまで宛てがわれるのか。

3

Quo magis materiae quoque nominatio extitisse debuerat, consecuta etiam terrae appellationem, ut scirem terram commune cum materia esse nomen, ne illud ei soli substantiae vindicarem, cujus et proprium, in qua magis notum est, vel ne illud in quamcumque aliam speciem, nec utique omni materiae communicare possem, si vellem.

PL 2, 219A

それゆえなおのこと、「質料」という呼称もまた存在していなければならなかったはずである。「地」という呼び名に伴って現れ、「地」は質料と共有する名であると私が知り得るように。そうであってこそ私は、その名を、それが固有の名であり、そこでこそよく知られている、あの実体だけに帰することもなく、また、たとえそう望んだとしても、他のどのような種にも、まして質料のすべてにも、その名を及ぼすことはできないのである。

4

Cum enim non exstat proprium vocabulum ejus rei cui commune vocabulum adscribitur, quanto non comparet cui adscribatur, cuicumque alii poterit adscribi.

PL 2, 219A

というのも、共有の呼び名がそれに帰せられる当のものについて、固有の呼び名が存在しないとき、その名がどれに帰せられるべきかが判然としないほど、他のどのようなものにもその名は帰せられ得るからである。

5

Ita Hermogenes, etsi materiam ostenderet nominatam, deberet eamdem probare terram quoque cognominatam, ut ita utrumque illi vocabulum vindicaret.

PL 2, 219B

かくしてヘルモゲネスは、たとえ質料が名指されていることを示したとしても、その同じものが「地」とも呼ばれていることを証明せねばならなかった。そうして初めて、その両方の呼び名をそれ〔質料〕に帰することができたはずである。

Caput XXV

第XXV章PL 2, 219B
1

Vult igitur duas proponi terras in ista scriptura: unam, quam in principio Deus fecit; aliam, materiam, ex qua fecit, de qua dictum sit: Terra autem erat invisibilis et rudis .

PL 2, 219B

そこで彼は、この聖句のうちに二つの地が示されていると言いたいのである。一つは、神が初めに造った地であり、もう一つは、神がそれから造った質料であって、これについて「地は目に見えず、粗いままであった」と言われているのだ、と。

2

Utique si quaeram ex duabus quae, cui nomen terrae accommodare debeat, dicetur, hanc quae facta sit ex illa ex qua facta est, vocabulum derivasse, quia verisimilius sit ab origine sobolem potius, quam originem a sobole vocitari.

PL 2, 219B

もし私が、この二つのうちどちらに「地」という名を当てるべきかと問うならば、こう言われるであろう——それから造られたものの方の地が、それから造られた当のもの〔質料〕からその名を引き継いだのだ、と。なぜなら、起源から子孫が名を得るほうが、子孫から起源が名を得るよりも、より真実らしいからである。

3

Hoc si ita est, alia nobis obvolvitur quaestio, an competat terram hanc quam Deus fecit, ex illa ex qua fecit, cognomentum derivasse.

PL 2, 219C

もしそうであるならば、我々にはもう一つ別の問いが差しかかってくる。すなわち、神が造ったこの地が、神がそこから造った当のもの〔質料〕から、その呼び名を引き継ぐのがふさわしいかどうかという問いである。

4

Audio enim apud Hermogenem caeterosque materiarios haereticos, terram quidem illam informem et invisibilem et rudem fuisse: hanc vero nostram proinde et formam, et conspectum, et cultum, a Deo consecutam. Aliud ergo factam quam erat ea ex qua facta est.

PL 2, 219C

というのも、私はヘルモゲネスや、その他の質料論を説く異端者たちから、こう聞いているからである——あの地は無形で、目に見えず、粗いままであったが、我々のこの地の方は、神から形と、姿と、装いとを得た、と。したがって、こちら〔このもの〕は、それが造られた当のもの〔質料〕とは別のものとして造られたことになる。

5

Porro aliud facta, non potuit cum ea denominatione sociari, a cujus conditione desciverat. Si nomen proprium materiae illius fuit terra, haec quae non est materia, aliud scilicet facta, terrae quoque non capit nomen alienum, et statu suo extraneum.

PL 2, 220A

しかも、別のものとして造られたものは、その素性からすでに離れ去った以上、その〔素性の〕呼び名と結び付けられることはできなかったはずである。もしあの質料の固有の名が「地」であったとするなら、質料ではないこのもの、すなわち別のものとして造られたものは、自分の状態には無縁な、他人の名である「地」という名を受け取ることもできない。

6

Sed materia facta, id est terra, habuit cum sua origine consortium nominis, sicut et generis. Non adeo.

PL 2, 220A

だが、質料から造られたもの、すなわち地は、その起源との間に、種類の点だけでなく名の点でも共有関係を持っていた、との異論もあろう。決してそうではない。

7

Nam et testam, licet ex argilla confectam, jam non argillam vocabo, sed testam: et electrum, licet ex auro et argento foederatum, nec argentum tamen nec aurum appellabo, sed electrum: a cujus habitu quid divertit, pariter et a vocatu ejus recedit, appellationis, sicut et conditionis proprietate.

PL 2, 220A

なぜなら、たとえ陶器が粘土から作られていても、私はそれをもはや粘土ではなく陶器と呼ぶであろうし、たとえ琥珀金が金と銀とを合わせたものであっても、私はそれを銀とも金とも呼ばず、琥珀金と呼ぶであろうからである。あるものの姿から離れ去ったものは、同じくその呼び名からも退く。呼称の固有性は、素性の固有性と同様なのである。

8

Quam autem transierit de statu terrae illius, id est materiae, ista terra, vel eo palam est, quod haec apud Genesim testimonium boni accipit: Et vidit Deus quia bonum: illa autem apud Hermogenem in originem et caussam malorum deputatur.

PL 2, 220B

このもの、すなわち地が、あの地、すなわち質料の状態からいかに移り変わったかは、次のことからも明らかである。すなわち、この地は創世記において「善い」という証しを受けている——「そして神は、それが善いのを見た」——ところが、あの質料の方は、ヘルモゲネスのもとでは悪の起源であり原因であるとされているのである。

9

Postremo, si ideo haec terra, quia et illa, cur non et materia haec quoque, quia illa? Imo jam et coelum et omnia, si ex materia constant, et terrae et materiae vocari debuerunt.

PL 2, 220B

最後に、もしこの地が「地」と呼ばれるのが、あの質料もそうであったからだとするなら、なぜこの地もまた「質料」と呼ばれないのか、あの質料がそう呼ばれていたのだから。それどころか、もし天も万物もみな質料から成るのであれば、それらもことごとく「地」とも「質料」とも呼ばれねばならなかったはずである。

10

Satis ista de terrae nomine (in quo materia intelligi voluit) quod nomen unius elementi omnes sciunt, natura primum, deinde Scriptura docente, nisi et Sileno illi apud Midam regem adseveranti de alio orbe, credendum est, auctore Theopompo. Sed et deos multos idem refert.

PL 2, 220B

「地」という名について(彼はそこに質料を読み込みたがったのだが)はこれで十分である。この名が一元素の名であることは、まず自然が、次いで聖典が教えるところであり、誰もが知っている。ただし、テオポンポスを典拠として、ミダス王のもとであの別の世界について断言したというあのシレノスの言うことを信じるのでなければの話である。もっとも、同じ人物は多くの神々についても語っている。

Caput XXVI

第XXVI章PL 2, 220C
1

Nobis autem unus Deus et una est terra, quam in principio Deus fecit, cujus ordinem incipiens Scriptura decurrere, primo factam eam edicit, dehinc qualitatem ipsius edisserit, sicut et coelum primo factum professa: In principio fecit Deus coelum, dehinc dispositionem ejus superinducit: Et separavit inter aquam quae erat infra firmamentum (Gen. I, 7), et quae super firmamentum, et vocavit Deus firmamentum coelum, ipsum quod in primordio fecerat.

PL 2, 220C

だが我々にとっては、神は唯一であり、地もまた唯一である。それは神が初めに造った地であって、聖典はその順序を語り始めるにあたり、まずそれが造られたことを告げ、その後にその性質を詳しく述べる。天についても同様に、まず造られたことを言い表している——「初めに神は天を造られた」——その後で、その配剤を書き加える——「そして神は、堅固なるものの下にあった水と、堅固なるものの上にある水とを分けられた」(創世記1:7)、「神はその堅固なるものを天と呼ばれた」、それは初めに造られたのと同じものである。

2

Proinde et de homine: Et fecit Deus hominem: ad imaginem Dei fecit illum (Ibid. 27). Dehinc qualiter fecerit reddit: Et finxit Deus hominem de limo terrae, et adflavit in faciem ejus flatum vitae, et factus est homo in animam vivam (Gen. II, 7).

PL 2, 221A

人についても同様である——「そして神は人を造られた。神の似姿に彼を造られた」(同27)。その後で、どのように造ったかを述べる——「神は地の泥から人を形づくり、その顔に命の息を吹き込まれた。そして人は生ける魂となった」(創世記2:7)。

3

Et utique sic decet narrationem inire, primo praefari, postea prosequi, nominare, deinde describere.

PL 2, 221A

そして物語は、当然このように語り起こすのがふさわしい。まず前置きをし、その後で続け、名を挙げ、それから描写するのである。

4

Alioquin vanum, si ejus rei cujus nullam praemiserat mentionem, id est materiae, ne ipsum quidem nomen, subito formam et habitum promulgavit: ante enarrat qualis esset, quam an esset; ostendit figuram deformati; nomen abscondit.

PL 2, 221A

さもなければ無益であろう。もし〔聖典が〕あらかじめ何の言及も置かなかったもの、すなわち質料について、その名前すら挙げぬまま、いきなりその形と姿とを言い表したのだとすれば。それがあるかどうかよりも先に、それがどのようなものであるかを語ることになり、形を失ったものの姿を示しながら、その名は隠してしまうことになる。

5

At quanto credibilius secundum nos ejus rei dispositionem Scriptura subjunxit, cujus institutionem simulque nominationem praemisit.

PL 2, 221B

しかし、我々の説に従えば、聖典が、ある事物の設立とその命名とをあらかじめ述べておいてから、その配剤を後に付け加えたと解するほうが、はるかに信じやすいことである。

6

Quam denique integer sensus est: In principio Deus fecit coelum et terram, terra autem erat invisibilis et rudis (Gen. I, 1, 2), quam Deus scilicet fecit, de qua Scriptura cum maxime ediderat.

PL 2, 221B

実に、意味はどれほど途切れなく通ることか——「初めに神は天と地とを造られた。さて、地は目に見えず、粗いままであった」(創世記1:1、2)。それはすなわち、神が造った地であり、聖典がまさに直前に述べていたばかりの、その地についてのことである。

7

Nam et autem ipsum, velut fibula conjunctivae particulae ad connexum narrationi oppositum est, terra autem. Hoc enim verbo revertitur ad eam de qua supra dixerat, et alligat sensum.

PL 2, 221B

というのも、「さて」という語そのものが、あたかも留め金のように、接続の小辞として物語の連結のために置かれているからである——「さて、地は」。この語によって、聖典は先に語っていたその地へと立ち返り、意味をつなぎ止めるのである。

8

Adeo aufer hinc autem, et soluta compago est, ut tunc possit de alia terra dictum videri, Terra erat invisibilis et rudis.

PL 2, 221B

その証拠に、ここから「さて」を取り去ってみるがよい。すると連結は解け、そのときになって初めて、「地は目に見えず、粗いままであった」が、別の地について言われたもののように見えかねないのである。

Caput XXVII

第XXVII章PL 2, 221C
1

(c) Sed tu supercilia capitis, nutu digiti accommodato, altius tollens, et quasi retro jactans: Erat, inquis, quasi semper fuerit, scilicet innata et infecta, et idcirco materia credenda.

PL 2, 221C

しかしお前は、頭の眉をつり上げ、指の身振りを添え、いっそう高く上げて、あたかも後ろへ投げ返すかのようにしながら言う——「あった」とは、あたかもそれが常にあったかのようだ、すなわち生まれず造られずにあったのであり、それゆえ質料と信じるべきなのだ、と。

2

At ego sine ullo lenocinio pronuntiationis simpliciter respondebo, de omni re posse dici erat, etiam de ea quae facta, quae nata sit, quae aliquando non fuerit, et quae materia non sit.

PL 2, 221C

しかし私は、口ぶりに何の媚態も交えず、率直にこう答えよう。「あった」とは、あらゆるものについて言われ得るのであり、造られたもの、生まれたもの、かつては存在しなかったもの、質料でないものについてすら言われ得るのである。

3

Omne enim quod habet esse, unde habeat, sive per initium, sive sine initio, hoc ipso quod est, etiam erat dicetur. Cui competit prima verbi positio in definitionem, ejusdem etiam declinatio verbi decurret in relationem.

PL 2, 221C

なぜなら、存在を持つものはすべて——それが初めを通してであれ、初めなしにであれ、いずれにせよ存在を持つところのものは——まさにそれが「ある」というそのことによって、「あった」とも言われるであろうからである。この動詞の第一の形が定義に当たるものには、同じ動詞の変化形もまた、関係〔を語ること〕へと及ぶのである。

4

Est, definitionis caput; erat, relationi facit. Hae sunt argutiae et subtilitates haereticorum, simplicitatem communium verborum torquentes in quaestionem. Magna scilicet quaestio est, si erat terra, quae facta est.

PL 2, 222A

「ある」は定義の頭であり、「あった」は関係をなす。これらは異端者たちの詭弁と巧言であって、普通の言葉の持つ単純さをねじ曲げて問題に仕立てるのである。造られた地について「それはあった」と言うことが、なるほど大した問題だというわけである。

5

Sane discutiendum an ei competat invisibilem et rudem fuisse quae facta est, an ei ex qua facta est, ut ejusdem sit erat, cujus et quod erat.

PL 2, 222A

実に検討すべきは、「目に見えず、粗いままであった」ということが、造られたもの〔地〕にふさわしいのか、それとも、それが造られた当のもの〔質料〕にふさわしいのか、ということである——「あった」という語の主語と、「あったところのもの〔目に見えず粗いままであったこと〕」の主語とが、同一であるように。

Caput XXVIII

第XXVIII章PL 2, 222A
1

Atquin non tantum probabimus istum habitum huic terrae competisse, sed et illi alii non competisse. Nam si nuda materia Deo subjacebat, nullo scilicet elemento obstruente, si quidem nondum quicquam erat praeter ipsam et Deum; utique invisibilis esse non poterat.

PL 2, 222A

しかるに我々は、この姿がこの地にふさわしいことを証明するだけでなく、あの別の地〔質料〕にはふさわしくないことをも証明するであろう。なぜなら、もし裸の質料が神の前に横たわっていたのであれば——何の元素もそれを遮るものがなかった、というのも、その時にはまだ質料と神自身のほかには何も存在しなかったのだから——それは当然、目に見えないものであることはできなかったはずだからである。

2

Quia etsi tenebras volet in substantia fuisse materiae (cui articulo respondere debebimus suo ordine), etiam homini tenebrae visibiles sunt. Hoc enim ipsum quod sunt tenebrae, videtur, nedum Deo.

PL 2, 222B

たとえ彼が、質料の実体のうちに闇があったと言いたがっても(この項目にはしかるべき順序で答えねばなるまい)、闇は人間にとってすら目に見えるものである。というのも、闇がまさに闇であるということ自体が、見て取られるからであり、まして神にとってはなおさらである。

3

Et utique si invisibilis esset, nullo modo cognosceretur qualitas ejus. Unde ergo compertus est Hermogenes informem et confusam et inconditam illam fuisse, quae ut invisibilis latebat: aut si hoc a Deo revelatum est, probare debet.

PL 2, 222B

そして、もしそれが目に見えないものであったとすれば、その性質は決して知られ得なかったはずである。それでは、目に見えないものとして隠れていたそれが、無形で、混乱し、秩序を欠いたものであったと、ヘルモゲネスはどこから知り得たのか。あるいは、もしこれが神によって啓示されたのだとすれば、彼はそれを証明すべきである。

4

Sic et an rudis dici potuerit, expostulo. Certe enim rude illud est quod imperfectum est. Certe imperfectum non potest esse, nisi quod factum est. Quod enim minus factum est, imperfectum est. Certe, inquis.

PL 2, 222B

同様に、それが「粗いまま」と言われ得たかどうかも、私は問いただす。確かに、粗いとは、不完全であるものについて言われる。確かに、不完全であり得るのは、造られたものでなければ他にない。というのも、より少なく造られたものこそが、不完全なのだからである。「確かにそうだ」と、お前は言う。

5

Ergo materia quae facta non erat in totum imperfecta esse non potuit. Quae imperfecta non fuit, etiam rudis non fuit. Initium non habens quia facta non fuit, caruit et rudimento. Initii enim accidens est rudimentum. Terra vero quae facta est, meruit et rudis dici. Statim enim ut facta est, habuit imperfectae locum, ante perfectionem.

PL 2, 222B

それゆえ、まったく造られなかった質料は、不完全であることができなかったはずである。不完全でなかったものは、粗くもなかった。造られなかったがゆえに初めを持たないものは、粗さをも欠いていたのである。というのも、粗さとは初めに付随するものだからである。ところが、造られた地の方は、「粗いまま」と呼ばれるにふさわしいものであった。というのも、それは造られるやいなや、完成に先立って、不完全なものの位置を占めたからである。

Caput XXIX

第XXIX章PL 2, 222C
1

Si quidem omnia opera sua Deus ordine consummavit, incultis primo elementis, depalans quodammodo mundum; dehinc exornatis velut dedicans.

PL 2, 222C

というのも、神はその御業のすべてを順序をもって完成させたからである。まず元素をまだ手を加えぬままにしておき、いわば世界に境を定め、その後、それらを飾り整えることで、いわば献堂したのである。

2

Nam et lumen non statim splendore solis implevit, et tenebras non statim solatio lunae temperavit, et coelum non statim sideribus stellisque signavit, et maria non statim belluis frequentavit, et ipsam terram non statim varia foecunditate dotavit: sed primo esse ei contulit; dehinc non in vacuum esse supplevit.

PL 2, 223A

すなわち、光をただちに太陽の輝きで満たすことはせず、闇をただちに月の慰めで和らげることもせず、天をただちに星々や星辰で彩ることもせず、海をただちに海獣で満たすこともせず、地そのものをただちに様々な豊穣さで飾ることもしなかった。まず、それに存在を与え、その後で、その存在が空しいものとならぬよう満たしていったのである。

3

Sic enim et Isaias: Non in vacuum, ait, fecit illam, sed inhabitari (Is. XLV, 18). Postea ergo quam facta est, futura etiam perfecta, interim erat invisibilis et rudis.

PL 2, 223A

イザヤもまさにこう言っている——「空しくそれを造ったのではなく、人が住むために〔造った〕」(イザヤ45:18)、と。それゆえ、地は造られた後、やがて完成されるものではあったが、その間は目に見えず、粗いままであったのである。

4

Rudis quidem, hoc quoque ipso quod invisibilis, ut nec visui perfecta, simul et ut de reliquo nondum instructa. Invisibilis vero, ut adhuc aquis, tamquam munimento genitalis humoris, obducta: qua forma, etiam adfinis ejus caro nostra producitur.

PL 2, 223A

粗いままであったのは、まさに目に見えなかったというそのことのゆえでもあり、視覚にとって完成していなかったばかりでなく、それ以外の点でもまだ整えられていなかったからである。目に見えなかったのは、それがまだ、生殖の湿り気の防壁とも言うべき水に覆われていたからである。これと同じ形において、それと類縁にある我々の肉もまた生み出される。

5

Nam et David ita canit: Domini est terra et plenitudo ejus, orbis terrae , et omnes qui habitant in illa. Ipse super maria fundavit eam, et super flumina praeparavit eam (Ps. XXIII, 1, 2).

PL 2, 223B

ダビデもこう歌っている——「地とそこに満ちるもの、地の球〔世界〕と、そこに住むすべての者は、主のものである。主はこれを海の上に据え、川の上に整えられた」(詩編23:1、2)。

6

Segregatis enim aquis in cavationem sinuum, emicantior facta est arida, quae antehac aquis tegebatur. Exinde itaque et visibilis efficitur, dicente Deo: Congregetur aqua in congregationem unam, et videatur arida. Videatur inquit, non, fiat.

PL 2, 223B

というのも、水が窪みの溜まりへと分け隔てられたことで、それまで水に覆われていた乾いた地が、いっそう輝き出るものとなったからである。こうしてそれ以後、地は目に見えるものともなったのであり、神はこう言われた——「水は一つの集まりへと集められよ、そして乾いた地が見えるようになれ」、と。「見えるようになれ」と言われたのであって、「あれ」とは言われていない。

7

Jam enim facta erat, sed invisibilis usque tunc videri sustinebat. Arida autem, quod erat futura ex divortio humoris, tamen terra. Et vocavit Deus aridam terram, non materiam.

PL 2, 223B

というのも、それはすでに造られていたのであり、ただそれまでは目に見えないままに、見えることを待ち受けていたにすぎないからである。乾いた地は、湿り気からの分離によって生じることになるものではあったが、それでも地であった。そして神は乾いた地を「地」と呼ばれたのであり、「質料」とは呼ばれなかった。

8

Sic et perfectionem postea consecuta, desinit rudis haberi, cum pronuntiat Deus: Fruticet terra herbam foeni seminantem semen secundum genus, et secundum similitudinem, et lignum fructuosum faciens fructum, cujus semen in ipso in similitudinem.

PL 2, 223B

同様に、地はその後で完成に至ると、もはや粗いものとは見なされなくなる。神がこう宣せられたときである——「地は種類にしたがい、その姿にしたがって、種を蒔く牧草の草を芽生えさせ、その中に自分の姿にしたがった種を持つ、実を結ぶ木を芽生えさせよ」、と。

9

Item: Producat terra animam vivam secundum genus, et quadrupedia, et repentia, et bestias terrae secundum genus. Implevit igitur ordinem suum Scriptura divina. Quam enim praedixit invisibilem et rudem, ei et visionem reddidit et perfectionem.

PL 2, 223C

さらにこうも言われる——「地は種類にしたがって生ける魂を、四足の獣と、這うものと、地の獣とを、その種類にしたがって生み出せ」、と。かくして神の聖典はその順序を果たしたのである。聖典があらかじめ「目に見えず粗いまま」と言い表しておいたその地に、聖典はその後、見えることと完成とを与えたのである。

10

Non alia autem materia erat invisibilis et rudis. Ergo materia erit postea visibilis et perfecta. Volo itaque videre materiam; visibilis enim facta est.

PL 2, 224A

ところで、目に見えず粗いままであったのは、質料という別のものではなかった。〔もしそうだとすれば〕質料はその後、目に見え、完成したものとなるはずである。それゆえ私は質料を見たいと思う。目に見えるものとなったはずなのだから。

11

Volo et perfectam eam recognoscere, ut ex illa etiam foeni herbam, et ex illa decerpam lignum fructuosum; et ex illa animalia usui meo famulentur. Sed materia quidem nusquam: terra vero, haec, id est coram.

PL 2, 224A

私はまた、それが完成したことをも確かめたいと思う。そこから牧草の草をも、そこから実を結ぶ木をも私が摘み取り、そこから生じる動物が私の用に仕えてくれるように。しかし質料はどこにも見当たらない。ところが地は、まさにこれが、目の前にある。

12

Hanc video, hac perfruor, ex quo invisibilis et rudis esse desiit, de qua manifestissime Isaias: Haec dicit Dominus qui fecit coelum (Is. XLV, 18). Iste Deus qui demonstravit terram, et fecit illam. Certe eamdem demonstravit. quam et fecit. Quomodo demonstravit?

PL 2, 224A

私はこの地を見、これを享受している。それが目に見えず粗いままであることをやめて以来のことである。この地について、イザヤはこの上なく明らかにこう語っている——「天を造られた主はこう言われる」(イザヤ45:18)、と。この神こそ、地を示し、そしてそれを造られた方である。確かに、神はご自分が造ったのと同じそのものを示されたのである。どのように示されたのか。

13

Utique dicendo: Videatur arida. Quare videri jubet, nisi quia retro non videbatur? ut si quoque eam non in vacuum fecisset faciendo visibilem, et ita habilem .

PL 2, 224A

当然、「乾いた地が見えるようになれ」と言うことによってである。なぜ「見えるようになれ」と命じたのか。それ以前には見えていなかったからではないか。それによって、地を目に見えるものとし、そうして用をなすものとすることで、地を空しく造ったのではないことをも示すためであった。

14

Et sic per omnia probatur nobis hanc quam incolimus, eamdem et factam esse a Deo et ostensam, nec aliam fuisse rudem et invisibilem, quam quae et facta et ostensa est; atque ita, terra autem erat invisibilis et rudis, ad eam pertinet quam Deus cum coelo separavit.

PL 2, 224B

そしてこのようにして、あらゆる点から我々に証明されるのである。我々が住んでいるこの地こそが、神によって造られ、かつ示されたその同じ地であり、粗いままで目に見えなかったものも、造られ、かつ示されたその地とは別のものではなかった、ということが。それゆえ、「さて、地は目に見えず、粗いままであった」というのは、神が天と共に分け出されたあの地に関わるものなのである。

Caput XXX

第XXX章PL 2, 224B
1

Sic et sequentia conjecturam Hermogenis instruere videbuntur: Et tenebrae super abyssum, et spiritus Dei super aquas ferebatur (Gen. I, 2); quasi et hae confusae substantiae, massalis illius molis argumenta portendant.

PL 2, 224B

同様に、続く箇所もまた、ヘルモゲネスの憶測を裏付けるように見えるであろう——「そして闇が深淵の上にあり、神の霊が水の上を運ばれていた」(創世記1:2)——あたかも、これらもまた混乱した実体であって、あの塊状の質量の証拠を示しているかのように。

2

Atquin singillatim definiens tenebras, abyssum, spiritum Dei, aquas, nihil confusum, nec in confusione incertum aestimari facit tam divisa relatio certorum et distinctorum elementorum.

PL 2, 224B

しかるに、闇、深淵、神の霊、水を一つ一つ区別して定めることは、何ら混乱したものを示さないし、これほどまでに分けられた、確かで判然とした諸元素の記述は、混乱の中の不確かなものと見なすことを許さない。

3

Hoc quidem amplius, cum situs proprios eis adscribit, tenebras super abyssum, spiritum super aquas, negavit confusionem substantiarum, quarum demonstrando dispositionem, demonstravit etiam distinctionem.

PL 2, 224C

さらに言えば、それぞれに固有の位置を割り当てること——闇は深淵の上に、霊は水の上に——によって、聖典は諸実体の混乱を否定したのである。それらの配剤を示すことによって、聖典はその区別をも示したのである。

4

Vanissimum denique, ut materia quae informis inducitur, de tot formarum vocabulis informis adseveretur, non edito quid sit illud corpus confusionis, quod unicum utique credendum est, si informe est: uniforme etenim quod informe est.

PL 2, 224C

結局のところ、これほど空虚なことはない。無形なものとして持ち出される質料が、これほど多くの形の名によって「無形である」と主張されながら、その混乱の物体が何であるかは示されないままである。もし無形であるならば、それは当然、単一のものと信じられねばならない。というのも、無形であるものは一様のものだからである。

5

Informe autem, quod ex varietate confusum est, unam habeat necesse est speciem; quod non habet speciem, dum ex multis unam habet speciem.

PL 2, 225A

しかし、多様なものから混じり合って生じた無形なるものも、必然的に一つの姿を持つことになる。多くのものから一つの姿を持つ間は、それは〔真の意味での〕姿を持たないことになるのである。

6

Caeterum, aut habebat in se species istas materia, de quarum vocabulis intelligenda esset, tenebras dico, et abyssum, et spiritum, et aquas, aut non habebat. Si enim habebat, quomodo inducitur non habens formas? Si non habebat quomodo agnoscitur.

PL 2, 225A

そもそも、質料はそれ自身のうちに、その名によって質料が読み取られるはずのこれらの姿——すなわち闇、深淵、霊、水と私は言うが——を持っていたか、それとも持っていなかったかのいずれかである。もし持っていたのなら、どうしてそれは形を持たないものとして持ち出されるのか。もし持っていなかったのなら、どうしてそれと知られるのか。

Caput XXXI

第XXXI章PL 2, 225A
1

Sed et illud utique captabitur: de coelo solo et de terra ista Scripturam significasse, quod eam in principio Deus fecerit, de speciebus autem supradictis nihil tale: et ideo eas quae factae non significentur, ad infectam materiam pertinere.

PL 2, 225A

しかし、次の論法もまた当然利用されるであろう——聖典が示したのは天のみと此の地のみであって、神がそれを初めに造ったということであり、前に挙げた諸相についてはそのようなことは何一つ語られていない。それゆえ、造られたと示されていないものどもは、造られざる質料に属する、と。

2

Respondebimus huic quoque scrupulo. Scriptura divina satis dissereret, si summas ipsas rerum a Deo factas commendasset coelum et terram, habentes utique suggestus suos proprios, qui in ipsis summis intelligi possent.

PL 2, 225B

我々はこの疑念にも答えよう。聖なる聖典は、事物の総体そのもの、すなわち天と地とが神によって造られたことを述べ伝えるだけで十分に論じ果せたであろう。天と地はそれぞれに固有の下地を有しており、それはまさにこの総体そのものにおいて理解され得たからである。

3

Suggestus autem coeli et terrae primo tunc fuerint tenebrae, et abyssus, et spiritus, et aquae. Nam terrae quidem suberat abyssus et tenebrae. Si enim abyssus infra terram, tenebrae autem super abyssum, sine dubio et tenebrae et abyssus infra terram.

PL 2, 225B

さて、天と地の下地は、その最初の時には闇と深淵と霊と水とであった。すなわち地の下には深淵と闇とがあった。深淵が地の下にあり、闇が深淵の上にあったとすれば、疑いなく闇も深淵も地の下にあったことになる。

4

Coelo vero spiritus et aquae subjacebant: nam si aquae super terram, quae eam texerant, spiritus autem super aquas, pariter et spiritus et aquae super terram. Quae vero super terram, ea utique infra coelum.

PL 2, 225B

他方、天の下には霊と水とが横たわっていた。水が地を覆って地の上にあり、霊が水の上にあったとすれば、霊も水もひとしく地の上にあったことになる。そして地の上にあるものは、当然、天の下にある。

5

Et sicut terra abysso et tenebris, ita et coelum spiritui et aquis incubabat, et complectebantur. Et ita novum non est, ut id solum quod continet nominetur, qua summale: in isto autem intelligatur et quod continetur, qua portionale.

PL 2, 225C

地が深淵と闇とを覆っていたように、天もまた霊と水とを覆い、これを抱いていた。かくして、包むもののみが全体として名指され、その中に、包まれるものが部分として理解される、というのは何ら新しいことではない。

6

Ecce, si dicam, Civitas exstruxit theatrum et circum: scena autem erat talis et talis, et statuae super Euripum, et obeliscus super omnia ferebatur: quia non et has species edixerim factas a civitate, non erunt ab ea cum circo et theatro? an ideo non adjeci factas has quoque species, quia inerant eis quae facta praedixeram, et inesse quibus inerant, intelligi poterant?

PL 2, 226A

見よ、たとえば私が、ある都市が劇場と競技場とを建てた、と言ったとしよう。舞台はこれこれのものであり、彫像がエウリプス(水路)の上に立ち、方尖塔がすべての上にそびえていた、としよう。私がこれらの品々もまたその都市によって造られたと明言しなかったからといって、それらは競技場や劇場とともにその都市によるものでなくなるであろうか。それとも、私がこれらの品々もまた造られたと付け加えなかったのは、それらが私が既に造られたと述べたもののうちに含まれており、含まれるものが、それを含むもののうちにあると理解され得たからではないか。

7

Sed vacet hoc exemplum, ut humanum: aliud de auctoritate Scripturae ipsius arripiam. Fecit, inquit, Deus hominem de terra, et adflavit in faciem ejus flatum vitae, et factus est homo in animam vivam.

PL 2, 226A

しかし、この実例は人間的なものゆえ、措いておこう。私は聖典そのものの権威から、別の例を取り上げよう。「神は人を地から造り、その顔に命の息を吹き入れた。そして人は生ける魂となった」と言われている。

8

Faciem quidem ejus hic nominat, sed nec ipsam factam a Deo dixit: costam vero et ossa, et carnem, et oculos, et sudorem, et sanguinem (Gen. II, 21, 23; III, 5, 29; IV, 10) postea loquitur, quae nec tunc facta a Deo significavit. Quid respondebit Hermogenes?

PL 2, 226A

ここでは人の顔について名を挙げているが、それが神によって造られたとさえ言ってはいない。あばら骨や骨、肉、目、汗、血については(創世記2:21、23;3:5、29;4:10)後で語られているが、その時にもそれらが神によって造られたとは示されていない。ヘルモゲネスは何と答えるであろうか。

9

Numquid et membra hominis ad materiam pertinebunt, quia non nominatim facta referuntur? An et haec in hominis factitatione censentur? Proinde membra erunt coeli et terrae abyssus et tenebrae, spiritus et aquae.

PL 2, 226B

人の肢体もまた、名指して造られたと語られていないという理由で、質料に属することになるのであろうか。それとも、これらもまた人が造られたことのうちに数え入れられるのであろうか。したがって、深淵と闇、霊と水とは、天と地の肢体となるであろう。

10

In corporibus enim membra sunt facta: in corporibus et membra sunt nominata. Nullum elementum non membrum est ejus elementi quo continetur: omnia autem elementa coelo aut terra continentur.

PL 2, 226B

なぜなら、肢体は物体のうちにおいて造られ、物体のうちにおいて名指されもしたからである。いかなる元素も、それを包む元素の肢体でないものはない。そしてすべての元素は、天か地かによって包まれている。

Caput XXXII

第XXXII章PL 2, 226B
1

Haec responderim pro scriptura praesenti, quatenus hic solorum corporum factitationem commendare videtur coeli et terrae. Scivit esse qui ultro in corporibus et membra cognoscerent, et ideo compendio usa est.

PL 2, 226B

以上のように私は、目下の聖典箇所について答えたことになる。この箇所は、天と地というただ物体の造られたことのみを述べ伝えているように見えるからである。聖典は、物体のうちに肢体をも自ずと認める者たちがいることを知っていた。それゆえ簡略な言い方を用いたのである。

2

Providit tamen et hebetes et insidiosos, qui dissimulato tacito intellectu, ipsis quoque membris verbum factitationis significatorium exigerent. Itaque et propter istos singulas species factas docet aliis in locis.

PL 2, 226C

とはいえ聖典は、鈍い者や邪な者たちについても配慮した。彼らは暗黙のうちの理解を無視して、肢体そのものについてまで、造られたことを示す言葉を求めるであろうからである。それゆえ、こうした者たちのためにも、聖典は他の箇所で個々の相が造られたことを教えている。

3

Habes Sophiam, Prior autem abysso genita sum, dicentem: ut credas abyssum quoque genitam, id est factam, quia et filios facimus, licet generemus. Nihil interest facta an nata sit abyssus, dum initium detur illi, quod non daretur si materiae subjecta esset.

PL 2, 226C

お前はソフィアが「深淵に先立って私は生み出された」と語るのを持っている。それによって、深淵もまた生み出された、すなわち造られたのだと信じるがよい。我々もまた、子をもうける(生む)とはいえ、それを『造る』とも言うからである。深淵が『造られた』のか『生まれた』のかは、何ら重要ではない。それに初めが与えられている限りは。もしそれが質料に服していたなら、そのような初めは与えられなかったであろう。

4

De tenebris vero ipse Dominus per Isaiam: Ego qui struxi lucem et feci tenebras (Is. XLV, 7).

PL 2, 227A

闇については、主ご自身がイザヤを通して、「私は光を築き、闇を造った」と言われている(イザヤ45:7)。

5

De spiritu aeque Amos: Qui solidat tonitruum et condit spiritum, et annuntiat in homines Christum suum (Amos. IV, 13): eum spiritum conditum ostendens, qui in terras conditas deputabatur, qui super aquas ferebatur, librator, et adflator, et animator universitatis: non, ut quidam putant, ipsum Deum significari spiritum, quia Deus spiritus.

PL 2, 227A

霊についても同様に、アモスは、「雷を固め、霊を創り、御自らのキリストを人々に告げ知らせる方」と言う(アモス4:13)。ここで示されているのは創られた霊であって、創られた地々へと割り当てられ、水の上を運ばれ、宇宙の均衡を保つ者、息吹を送る者、生命を与える者であった。神は霊であるからといって、ある人々が考えるように、ここで霊とは神ご自身を指すのではない。

6

Neque enim aquae Dominum sustinere sufficerent; sed eum spiritum dicit de quo etiam venti constiterunt, ut ait per Isaiam: Quia spiritus a me exivit et flatum omnem ego feci (Is. LVII, 26).

PL 2, 227A

なぜなら、水は主を支えるに足りるものではなかったからである。むしろここで言われているのは、そこから風もまた成り立ったところの霊である。イザヤを通して、「霊は私から出て、あらゆる息吹を私が造った」と言われているとおりである(イザヤ57:26)。

7

Item de aquis eadem Sophia: Et cum firmos ponebat fontes ejus quae sub coelo est, ego eram modulans cum ipso (Prov. VIII, 28, 29).

PL 2, 227B

同様に水についても、同じソフィアが、「かの方が天の下にあるものの泉々を堅く据えられたとき、私はかの方とともに調べを奏でていた」と言う(箴言8:28、29)。

8

Cum ergo et eas species probamus a Deo factas, etsi in Genesi tantummodo nominantur sine factitationis mentione, respondebitur fortasse ex diverso: Plane factas eas, sed ex materia: ut stylus quidem Moysi, Et tenebrae super abyssum, et spiritus Dei super aquas ferebatur, materiam sonet: caeterae vero Scripturae, quae ex materia factae sint species, in disperso demonstrent.

PL 2, 227B

かくして、これらの諸相もまた神によって造られたことを我々が証明する時、たとえ創世記においてはただ名指されるのみで造られたことへの言及がなくとも、逆の側からはおそらくこう答えられるであろう。「確かにそれらは造られたが、質料から造られたのだ」と。すなわち、モーセの筆、「闇が深淵の上にあり、神の霊が水の上を運ばれていた」というくだりは質料を響かせているのであり、他方、聖典の他の箇所は、これらの諸相が質料から造られたことを、あちこちに散らして示している、というのである。

9

Ergo sicut terra de terra, ita et abyssus ex abysso, et tenebrae ex tenebris, et spiritus et aquae ex spiritu et aquis constiterunt.

PL 2, 227B

かくして、地が地から成ったように、深淵も深淵から、闇も闇から、霊と水も霊と水とから成った、というわけである。

10

Et sicut supra diximus, non potuit informis fuisse materia, si species habebat, ut et aliae ex ea sint confectae; nisi quod non aliae, sed ipsae ex semetipsis: siquidem non capit diversas fuisse quae iisdem nominibus eduntur, quo jam operatio divina otiosa videri possit, si quae erant fecit: cum generosior esset , quae non erant facta, si fierent.

PL 2, 227B

そして、我々が上で述べたとおり、もし質料が諸相を有し、そこから他の諸相が作り上げられ得たのだとすれば、質料は形無きものではあり得なかった。もっとも、他の諸相からではなく、それら自身から自らを成した、ということでなければの話である。すなわち、同じ名で呼び出されるものどもが異なるものであった、とは考えられない。そうであれば、既にあったものを造ったのだとすれば、神の御業は無為であったように見えることになるであろうし、もし造られていなかったものが造られたのだとすれば、その方がいっそう気高いことであったろうから。

11

Igitur ut concludam, aut materiam tunc significavit Moyses cum scribit: Et tenebrae super abyssum, et spiritus Dei super aquas ferebatur: aut cum hae species alibi postea demonstrantur factae a Deo, debuerunt aeque demonstrari ex materia, quam Moyses praemiserat, factae: aut si species istas, et non materiam significavit Moyses, ubi materia demonstrata sit quaero.

PL 2, 228A

それゆえ、結論として言おう。モーセが「闇が深淵の上にあり、神の霊が水の上を運ばれていた」と書いたとき、彼が示したのは質料であったのか。それとも、これらの諸相が後に他の箇所で神によって造られたと示されるとき、それらは等しく、モーセが先に述べておいた質料から造られたのだと示されるべきであったのか。それとも、モーセが示したのはこれらの諸相であって質料ではなかったのだとすれば、質料が示された箇所はどこにあるのか、私は問う。

Caput XXXIII

第XXXIII章PL 2, 228A
1

Sed dum illam Hermogenes inter colores suos invenit (inter Scripturas enim Dei invenire non potuit, satis est quod omnia et facta a Deo constat, et ex materia non constat: quae etiam si fuisset, ipsam quoque a Deo factam credidissemus, quia nihil innatum praeter Deum praescribentes, obtineremus.

PL 2, 228A

しかし、ヘルモゲネスがそれを自らの絵の具の中に見出している間——神の聖典の中には見出し得なかったのだから——次のことで十分である。万物が神によって造られたことは確かであるが、質料から成ったことは確かではない。たとえ質料というものがあったとしても、我々はそれもまた神によって造られたと信じたであろう。神のほかに造られざるものは無いと抗弁するならば、我々はそれで事を制することになるからである。

2

In hunc usque articulum locus est retractatui, donec ad Scripturas provocata deficiat, exhibitio materiae. Expedita summa est: nihil invenio factum nihil ex nihilo, quia quod factum invenio, non fuisse cognosco.

PL 2, 228B

この点に至るまでは、なお論じ直す余地がある。聖典に訴えられた質料の提示が、行き詰まるまでは。要点は明快である。私は、無からでなくして造られたものを何一つ見出さない。造られたと私が見出すものについては、それがかつて存在しなかったことを知るからである。

3

Etiamsi quid ex aliquo factum est, ex facto habet censum, ut ex terra herba, et fructus, et pecudes, et figuratio hominis ipsius, ut ex aquis natatiles et volatiles animae.

PL 2, 228B

たとえ何かが何かから造られたのだとしても、それはすでに造られたものからその起源を得ている。地から草や実や家畜、そして人そのものの形が造られたように。水から泳ぐ魂や飛ぶ魂が造られたように。

4

Hujusmodi origines rerum ex his prolatarum, potero materias appellare; sed factas a Deo et ipsas.

PL 2, 228B

この種の、そこから発出した事物の起源を、私は質料と呼んでもよいであろう。しかし、それらもまた神によって造られたものである。

Caput XXXIV

第XXXIV章PL 2, 228B
1

Caeterum, omne ex nihilo constitisse, illa postremo divina dispositio suadebit, quae omnia in nihilum redactura est. Si quidem et coelum convolvetur ut liber (Is. XXXIV, 4), imo nusquam fiet cum ipsa terra, cum qua primordio factum est (Matth. XXIV, 21, 35).

PL 2, 228B

しかし、万物が無から成ったということは、あの終わりの神の配剤が説き明かすであろう。それは万物を無へと帰らせるものである。天は巻物のように巻き取られるであろうし(イザヤ34:4)、それどころか、それが初めに造られた地とともに、跡形もなく消え去るであろう(マタイ24:21、35)。

2

Coelum et terra praeteribunt, inquit. Coelum primum, et terra prima abierunt, et locus non est inventus illis (Apocal. XXI, 1), quia scilicet quod et finit, locum amittit. Sic et David, Opera manuum tuarum coeli et ipsi peribunt (Ps. CI, 26, 27).

PL 2, 228C

「天と地は過ぎ去るであろう」と言われている。「最初の天と最初の地は去って行き、それらの場所はもはや見出されなかった」(黙示録21:1)。終わるものは、その場所をも失うからである。同様にダビデも、「あなたの御手の業である天も、それ自体、滅び去るであろう」と言っている(詩編101:26、27)。

3

Nam etsi mutabit illos velut opertorium, et mutabuntur; sed mutari, perire est pristino statui, quem dum mutantur, amittunt. Et stellae quidem de coelo ruent, sicut fici arbor, cum valido commota vento, acerba sua amittit (Apoc. VI, 13).

PL 2, 229A

というのも、たとえ〔神が〕それらを覆いのように変えるとしても、それらは変えられるであろうが、変えられるということは、変えられる際に失われるもとの状態にとって、滅びることに等しいからである。そして星々は、無花果の木が激しい風に揺さぶられてその青い実を落とすように、天から落ちるであろう(黙示録6:13)。

4

Montes vero tamquam cera liquescent a conspectu Domini (Ps. XCVII, 5): cum surrexerit scilicet confringere terram (Is. II, 19). Sed et paludes, inquit, arefaciam; et quaerent aquam, nec invenient (Is. XCI, 17; XCII, 15): etiam mare hactenus .

PL 2, 229A

山々は主の御前で、蝋のように溶け去るであろう(詩編97:5)。すなわち、主が地を打ち砕くために立ち上がられるときに(イザヤ2:19)。「また沼地を、私は涸らすであろう。彼らは水を求めても見出せないであろう」と言われている(イザヤ91:17;92:15)。海もまた、そこまでのことである。

5

Quae omnia etsi alter putaverit spiritaliter interpretanda, non tamen poterit auferre veritatem ita futurorum, quomodo scripta sunt.

PL 2, 229A

これらすべてを、誰かが霊的に解釈すべきだと考えたとしても、それによって、書かれているとおりに将来起こることの真理を取り除くことはできないであろう。

6

Si quae enim figurae sunt, ex rebus consistentibus fiant necesse est, non ex vacantibus: quia nihil potest alii similitudinem de suo praestare, nisi sit ipsum quod tali similitudine praestet.

PL 2, 229A

もし何らかの比喩というものがあるとすれば、それらは実在する事物から成るのであって、空虚なものから成るのではない、ということが必然である。なぜなら、何ものも、それ自身がそのような類似を差し出すものでない限り、他のものに自らのものとして類似を差し出すことはできないからである。

7

Revertor igitur ad caussam, definientem omnia ex nihilo edita, in nihilum perventura. Ex aeterno enim, id est ex materia, nihil Deus interibile fecisset, nec ex majoribus minora condidisset, cui magis congruat ex minoribus majora producere, id est ex interibili aeternum, quod et carni nostrae pollicetur, cujus virtutis et potestatis suae hunc jam arrhabonem voluit in nobis collocasse, ut credamus etiam illum universitatem ex nihilo velut emortuam, quae scilicet non erat, in hoc ut esset, suscitasse.

PL 2, 229B

かくして私は、万物が無から生み出され、無へと至るであろうと定める訴訟へと立ち戻る。というのも、永遠なるものから、つまり質料から、神は滅びゆくものを何一つ造らなかったであろうし、より大いなるものからより小さいものを造ることもなかったであろう。むしろ神には、より小さいものからより大いなるものを生み出す方がふさわしい。すなわち、滅びゆくものから永遠なるものを、である。それは我々の肉にも約束されていることであり、神は御自らの力と権力とのこの保証を、既に我々のうちに置くことを望まれたのである。それによって我々が、あの方は、かの宇宙をもまた、無から、いわば死に果てていたもの——すなわち、存在していなかったもの——を、存在するようにと甦らせたのだ、と信じるためである。

Caput XXXV

第XXXV章PL 2, 229B
1

De caetero vero statu materiae, etsi non est retractandum, prius enim erat ut eam esse constaret, tamen ac si constiterit, persequendus est ordo: quo magis eam non esse constet, cujus nec reliquus status consistat, simul ut contrarietates suas agnoscat Hermogenes.

PL 2, 229B

さて質料のその他の状態については、論じ直す必要はないとはいえ——それが在ることがまず確定していなければならなかったのだから——それでも、あたかもそれが確定したかのように、順序を追って論じ進めよう。それによって、その他の状態さえ成り立たないものは在ることにならないということが、いっそう明らかになるであろうし、同時にヘルモゲネスが自らの矛盾を認めることにもなるであろう。

2

Prima, inquit, facie videtur nobis incorporalis esse materia: exquisita autem ratione recta, invenitur neque corporalis, neque incorporalis. Quae est ista ratio recta, quae nihil recti renuntiat, id est nihil certi?

PL 2, 229C

「一見したところ、我々には質料は非物体的であるように見える。しかし、正しい理を究めてみれば、それは物体的でもなく非物体的でもないことが見出される」とヘルモゲネスは言う。何一つ正しいこと、すなわち何一つ確かなことを言い渡さない、その『正しい理』とは、いったい何であろうか。

3

Nisi fallor enim, omnis res aut corporalis aut incorporalis sit necesse est (ut concedam interim esse aliquid incorporale de substantiis dumtaxat, cum ipsa substantia corpus sit rei cujusque) certe post corporale et incorporale nihil tertium.

PL 2, 229C

もし私に誤りがなければ、あらゆる事物は物体的であるか非物体的であるかのいずれかでなければならない(さしあたり、実体に関する限り、何か非物体的なものがあるということを認めるとしても、である。実体そのものは各々の事物の物体であるからだが)。ともかく、物体的なものと非物体的なもののほかに、第三のものは無い。

4

Age nunc sit et tertium, quod illa recta ratio Hermogeniana compererit, quae neque corporalem neque incorporalem materiam facit: ubi est? quale est? quid vocatur? quid describitur? quid intelligitur? Tantum hoc ratio renuntiavit, nec corporalem materiam nec incorporalem.

PL 2, 230A

よろしい、では、質料を物体的でも非物体的でもないものとする、あの『正しいヘルモゲネス流の理』が見出したという第三のものがあるとしよう。それはどこにあるのか。どのようなものか。何と呼ばれるのか。どう記述されるのか。どう理解されるのか。この理が言い渡したのは、ただ、質料は物体的でも非物体的でもない、ということだけである。

Caput XXXVI

第XXXVI章PL 2, 230A
1

Sed ecce contrarium subjicit, aut alia fortasse ratio ei occurrit, ex parte corporalem renuntians materiam, et ex parte incorporalem. Jam ergo ne neutrum sit, utrumque materia censenda est?

PL 2, 230A

だが見よ、彼は正反対のことを付け加える。あるいは、おそらく別の理が彼に思い浮かんだのであろう。それは、質料を一部は物体的、一部は非物体的であると言い渡す。それでは、いずれでもないのではなく、両方であると質料は見なされるべきなのか。

2

Erit enim corporalis et incorporalis adversus renuntiationem rectae rationis illius, plane rationem non reddentis sententiae suae, sicut nec alia reddit. Corporale enim materiae vult esse, de quo corpora edantur: incorporale vero, inconditum motum ejus.

PL 2, 230A

というのも、それは物体的かつ非物体的であることになり、あの『正しい理』の言い渡しに反することになるからである——明らかに、その理は自らの判決の理由を示していない、ほかの判決についてもそうであったように。彼は、そこから諸々の物体が生み出される部分を質料の物体的な側とし、質料の秩序づけられていない運動をその非物体的な側としたいのである。

3

Si enim, ait, corpus tantummodo esset, nihil ei incorporale appareret, id est motus. Si vero in totum incorporalis fuisset, nullum corpus ex ea fieret.

PL 2, 230B

「もし物体のみであったなら、それには何ら非物体的なもの、すなわち運動というものは現れなかったであろう。しかし、もし全く非物体的であったなら、それから何ら物体は生じなかったであろう」と彼は言う。

4

Quanto haec rectior ratio! nisi quod si tam rectas lineas ducis, Hermogenes, quam ratio ista, pictor te bardior non est.

PL 2, 230B

何と、この理はいっそうまっすぐであることか。ただし、ヘルモゲネスよ、もしお前がこの理と同じくらいまっすぐな線を引くのならば、お前より鈍い画家はいないであろう。

5

Quis enim tibi concedit motum in secundam partem substantiae deputare? cum substantiva res non sit, quia nec corporalis; sed accidens si forte, substantiae et corporis, ut actus, et pulsus, ut lapsus, ut casus, ita et motus.

PL 2, 230B

いったい誰が、運動を実体の第二の部分として数え入れることをお前に許すというのか。運動は実体的な事物ではない。物体的でないからである。むしろそれは、あえて言うなら、実体と物体との偶有性である。行為がそうであり、打撃がそうであり、転倒がそうであり、落下がそうであるように、運動もまたそうなのである。

6

Nam sive a semetipso quid movetur, actus ejus est motus, certe pars substantiae non est sicut tu motum substantiam facis materiae incorporalem.

PL 2, 230B

というのも、あるものが自らによって動くのであれば、運動はその行為であり、確かに実体の一部ではないからである。お前が運動を質料の非物体的な実体としているようにではなく。

7

Omnia denique moventur, aut a semetipsis, ut animalia; aut ab aliis, ut inanimalia: tamen nec hominem, nec lapidem et corporalem et incorporalem dicemus, quia et corpus habeat et motum, sed unam omnibus formam solius corporalitatis, quae substantiae res est: si qua incorporalia eis adsunt, aut actus, aut passiones, aut officia, aut libidines eorum, non portiones deputamus.

PL 2, 230C

実に、すべてのものは、動物のように自らによって動かされるか、あるいは無生物のように他のものによって動かされるかのいずれかである。しかし我々は、人間についても石についても、それが物体でありかつ運動を持つからといって、物体的かつ非物体的であるとは言わない。むしろ、実体たる事物であるところの、物体性という一つの形をすべてに認めるのである。もしそれらに何か非物体的なものが伴うとしても——行為であれ、被る作用であれ、働きであれ、それらの欲情であれ——我々はそれを〔実体の〕部分とは見なさない。

8

Quo ergo facit, portionem materiae in motum disponere, qui non ad substantiam pertinet, sed ad substantiae habitum? Quid enim si immobilem placuisset tibi inducere materiam, numquid immobilitas secunda pars formae videretur? Sic itaque nec motus: sed de motu et alibi licebit.

PL 2, 231A

それゆえ、実体にではなく実体の有り様に属するところの運動を、質料の一部として置くことに、何の意味があるのか。もしお前が質料を不動のものとして持ち出そうと思っていたなら、不動性が形の第二の部分だと見なされるであろうか。それと同じく、運動もまた第二の部分ではないのである。だが運動については、他の箇所でも論じることができるであろう。

Caput XXXVII

第XXXVII章PL 2, 231A
1

Nunc enim video te ad aliam rursus rationem reverti, quae tibi nihil certi renuntiare consuevit.

PL 2, 231A

さて、私は今、お前が再び別の理へと立ち戻るのを見る。それは、お前に何ら確かなことを言い渡さないことに慣れている理である。

2

Nam sicut nec corporalem nec incorporalem infers materiam, ita nec bonam nec malam allegas: et proinde superargumentans: « Si enim, inquis, esset bona quae semper hoc fuerat, non desideraret compositionem Dei: si esset natura mala, non accepisset translationem in melius: nec quicquam compositionis suae applicuisset illi Deus tali natura: in vacuum enim laborasset.» Verba haec tua sunt: quorum te et alibi meminisse oportuerat, ne quid his contrarium inferres.

PL 2, 231A

すなわち、お前が質料を物体的とも非物体的とも結論づけなかったように、善いものとも悪いものとも言い立てない。したがって、お前は論を重ねてこう言う。「もし常にそうであったものが善いものであったなら、神による構成を必要としなかったであろう。もしその本性が悪いものであったなら、より善いものへの転換を受け入れなかったであろう。神は、そのような本性に対して自らの構成を何ら適用しなかったであろう。無駄骨に終わっていたであろうから」と。これはお前自身の言葉である。お前はこれを他の箇所でも思い起こしているべきであった。これに反することを持ち込まぬために。

3

Sed quoniam de mali et boni ambiguitate super materiam in praeteritis aliquid tractavimus, nunc ad praesentem et solam propositionem et argumentationem tuam respondebo.

PL 2, 231B

しかし、質料をめぐる善悪の曖昧さについては既に前の箇所でいくらか論じておいたので、今は、目下の、お前のただ一つの命題と論証とに答えよう。

4

Nec dicam, et hic te certum aliquid debuisse pronuntiasse aut bonam, aut malam, aut tertium aliquid: sed de his quod tibi libuit pronuntiasse, custodisse.

PL 2, 231B

私は、ここでもお前が善いか悪いか、あるいは第三のものかを何か確かなものとして言い渡すべきであったとは言わない。むしろ、お前が言い渡すことを好んだそのことを、守り通すべきであった、と言おう。

5

Rescindis enim quod pronuntiasti nec bonam nec malam: quia cum dicis: Si esset bona, non desideraret componi a Deo, malam portendis: et cum apponis: Si esset mala natura, non admitteret in melius translationem, bonam subostendis: atque ita et boni et mali affinem constituisti, quam nec bonam nec malam pronuntiasti.

PL 2, 231B

というのも、お前は、善くも悪くもないと言い渡したことを、自ら覆しているからである。「もし善いものであったなら、神によって構成されることを求めなかったであろう」と言うとき、お前は悪いものを暗示している。そして「もしその本性が悪いものであったなら、より善いものへの転換を受け入れなかったであろう」と付け加えるとき、お前は善いものをほのめかしている。かくして、善くも悪くもないと言い渡したものを、お前は善にも悪にも縁のあるものとして立ててしまったのである。

6

Ut autem argumentationem, qua putasti te propositionem tuam confirmaturum, retundam, oppono etiam illud: Si bona fuisset materia semper, quare non desiderasset in melius reformari?

PL 2, 231C

さて、お前が自らの命題を確証するはずだと考えていたその論証を打ち砕くために、私はこうも対置しよう。もし質料が常に善いものであったなら、なぜそれはより善いものへと形づくり直されることを求めなかったであろうか。

7

Quod bonum, non desiderat, aut non optat, aut non capit profectum? ut fiat de bono melius. Aeque, si mala natura fuisset, quare non potuerit a Deo converti, ut a potentiore, ut ab eo qui lapidum quoque naturam convertere valeat in filios Abrahae (Matth., IV)?

PL 2, 231C

善いものが、求めない、あるいは望まない、あるいは進歩を受け入れないなどということがあろうか——善いものから、より善いものへとなるために。同様に、もしその本性が悪いものであったなら、なぜ神によって——より力ある方によって、石の本性さえもアブラハムの子らへと転じ得る方によって——転じられることができなかったのであろうか(マタイ4)。

8

Nempe ergo non tantum comparas Deum materiae, sed et subjicis, a quo natura materiae devinci et edomari in melius non potuisset. Sed et quam hic non vis natura malam, alibi te confessum negabis.

PL 2, 232A

かくして、お前は神を質料と比較するだけではなく、神を質料の下に従わせてもいるのである——その神によっては、質料の本性が打ち負かされることも、より善いものへと馴らされることもできなかった、というのだから。しかも、ここでは本性が悪いものであることを望まぬその質料について、お前は他の箇所で自ら認めていたことを否定するであろう。

Caput XXXVIII

第XXXVIII章PL 2, 232A
1

De situ materiae id tracto, quod et de motu, ut perversitatem tuam traducat. Subjacentem facis Deo materiam, et utique locum illi qui sit infra Deum. In loco ergo materia.

PL 2, 232A

質料の位置については、運動についてと同じことを論じよう。お前の倒錯ぶりを暴くために。お前は質料を神の下に横たわるものとし、当然、それに神の下にある場所を与えている。それゆえ、質料は場所の内にある。

2

Si in loco, ergo intra locum: si intra locum, ergo determinatur a loco, intra quem est: si determinatur, habet lineam extremam, quam, quantum proprie pictor, agnoscis finem esse omni rei, cujus linea extrema est.

PL 2, 232A

もし場所の内にあるなら、場所の中にある。もし場所の中にあるなら、それが在るところのその場所によって限定される。もし限定されるなら、それは極限の線を持つ。そしてお前は、まさしく画家として、その極限の線を持つあらゆる事物にとって、それが終わりであることを認めているはずである。

3

Non ergo erit infinita materia, quae dum in loco est, a loco determinatur, et dum determinatur ab illo, extrema eum linea patitur. At tu infinitam facis, dicens: Infinita est autem, eo quod semper est.

PL 2, 232B

それゆえ、質料は無限ではあり得ない。それは場所の内にある限り、場所によって限定され、それによって限定される限り、極限の線を被るからである。ところがお前は、「それは常に在るがゆえに、無限である」と言って、それを無限のものとしている。

4

Et si quis discipulorum tuorum voluerit argumentari, quasi infinitatem aevo, non modo corporis intelligi velis: atquin corporaliter infinitam, corporaliter immensam et incircumscriptam, sequentia ostendunt. Unde, inquis, nec tota fabricatur, sed partes ejus.

PL 2, 232B

もしお前の弟子の誰かが、あたかもお前が無限性を時の全体において理解させたいのであって、物体の様態においてではないかのように論じようとするなら——しかるに、後に続く議論は、それが物体的に無限であり、物体的に量り尽くしえず、境界づけられないものであることを示している。それゆえお前は、「質料の全体が形づくられるのではなく、その部分が形づくられるのだ」と言う。

5

Adeo corpore infinita, non tempore est. Et obduceris, corpore eam infinitam faciens, cum locum ei adscribens, intra locum et extremam loci lineam includis. Sed tamen, cur non totam eam formaverit Deus, non scio nisi qua aut invalidus, aut invidus.

PL 2, 232B

かくして質料は、時においてではなく、物体において無限なのである。そしてお前は言い籠められる。お前は質料を物体において無限としながら、それに場所を与えることによって、それを場所の内に、そして場所の極限の線の内に閉じ込めているからである。しかし、なぜ神がそれを全体として形づくらなかったのか、私には分からない。神が無力であったか、あるいは物惜しみをする方であったか、そのいずれかでない限りは。

6

Itaque dimidium ejus quae non tota formata sit quaero, ut qualis tota fuerit agnoscam. Debuerat enim Deus ut exemplarium antiquitatis ad gloriam operis palam fecisse.

PL 2, 232C

それゆえ私は、全体としては形づくられなかったというその半分を尋ねよう。それによって、全体がどのようなものであったかを知るために。神は、その業の栄光のために、古代の実例として、それを明らかにしておくべきであった。

Caput XXXIX

第XXXIX章PL 2, 232C
1

Sit nunc definitiva, sicut rectius tibi videtur, per demutationes suas et translationes: sit et comprehensibilis, ut quae fabricatur, inquis, a Deo, quia et convertibilis, et demutabilis, et dispartibilis.

PL 2, 232C

質料は今、お前により正しく思われる通り、その変化と転移とを通じて限定されたものであるとしよう。また、お前の言うように神によって形づくられるものである以上、把握され得るものでもあるとしよう。なぜなら、転換可能であり、変化可能であり、分割可能でもあるのだから。

2

Demutationes enim ejus, inquis, dispartibilem eam ostendunt. Et hic a lineis tuis excidisti, quibus circa personam Dei usus es, praescribens Deum illam non ex semetipso fecisse, quia in partes venire non posset qui sit aeternus et manens in aevum, ac per hoc immutabilis et indivisibilis.

PL 2, 233A

というのは、お前が言うように、質料の変化はそれが分割可能であることを示しているからだ。だが、ここでお前は、神をめぐって用いた自らの線から外れてしまった。お前はそこで、永遠であり時の全体にわたって存続する者は部分に分かれ得ず、それゆえ不変・不可分でもあるとして、神はそれ〔質料〕を自分自身から造ったのではないと抗弁していたのである。

3

Si et materia eadem aeternitate censetur, neque initium habens neque finem, eadem ratione non poterit pati dispertitionem et demutationem, qua nec Deus.

PL 2, 233A

もし質料もまた、初めも終わりも持たず、神と同じ永遠性のうちに数えられるのであれば、同じ理由によって、神と等しく分割も変化も被り得ないはずである。

4

In aeternitatis consortio posita, participet cum illo necesse est et vires, et leges et conditiones aeternitatis.

PL 2, 233A

永遠性の分かち合いのうちに置かれている以上、質料は必然的に、神と共に永遠性の力も、法も、条件も分かち持つことになる。

5

Aeque cum dicis: Partes autem ejus omnia simul ex omnibus habent, ut ex partibus totum dignoscatur: utique eas partes intelligi vis, quae ex illa prolatae sunt, quae hodie videntur a nobis.

PL 2, 233A

同様に、お前が『しかしその部分は、全体が部分から見分けられるように、あらゆるものを一挙にすべてのものから持っている』と言うとき、お前が理解させようとしているのは当然、質料から発出し、今日我々の目に見えているそれらの部分のことである。

6

Quomodo ergo omnia ex omnibus habent, utique ex pristinis, quando quae hodie videntur, aliter habeant quam pristina fuerunt?

PL 2, 233B

では、今日見えているものが、かつてあったものとは違う在り方をしているとすれば、それらはどうして、当然もとのものから、あらゆるものをすべてのものから持っていると言えようか。

Caput XL

第XL章PL 2, 233B
1

Dicis in melius reformatam materiam, utique de deterioribus: et vis meliora deteriorum exemplarium ferre. Confusa res erat, nunc vero composita est: et vis ex compositis incomposita praeberi. Nulla res speculum alterius rei, id est non coaequalis.

PL 2, 233B

お前は、質料はより善いものへと造り変えられた、すなわち劣ったものから、と言う。そしてお前は、より善いものに、より劣った手本を担わせようとしているのだ。それは混沌とした物であったが、今や秩序づけられている、とお前は言うが、秩序づけられたものから秩序なきものを差し出させようとしているのだ。だが、いかなるものも、自分と等しくない他のものの鏡とはならない。

2

Nemo se apud tonsorem pro homine mulum inspexit, nisi si qui putat in hac exstructione mundi, dispositae jam et comptae, informem et incultam materiam respondere. Quid hodie informe in mundo, quid retro speciatum in materia, ut speculum sit mundus materiae?

PL 2, 233B

床屋で、自分の姿を人間ではなくラバとして見た者はいない——もっとも、既に整えられ飾られたこの世界という建造物のうちに、形なく粗野な質料が対応していると考える者がいれば話は別だが。今日、世界のうちに形なきものが何かあろうか。かつて、質料のうちに形づくられたものが何かあっただろうか。世界が質料の鏡であるためには、そうでなければならないのに。

3

Cum ornamenti nomine sit penes Graecos mundus , quomodo inornatae materiae imaginem refert, ut dicas totum ejus partibus cognosci? Certe ex illo toto erit etiam hoc, quod non venit in deformationem. Et supra edidisti non totam eam fabricatum.

PL 2, 233C

ギリシア人のもとで世界(コスモス)が『装い』の名で呼ばれている以上、それが飾られていない質料の似姿を映すなどということが、どうしてありえようか——お前は、全体がその部分から知られると言うのに。確かに、あの全体には、変形を被らなかったこの部分もまた属することになる。しかもお前は先に、神が質料の全体を造ったのではないと明言していた。

4

Igitur vel hoc rude et confusum et incompositum non potest in expolitis et distinctis et compositis recognosci, quae nec partes materiae appellari convenit, cum a forma ejus ex mutatione divisa recesserunt.

PL 2, 234A

それゆえ、この粗く、混沌とし、秩序なきものは、磨かれ、区分けされ、秩序づけられたもののうちには見て取れない。それらは、質料の形から変化によって分かたれ、離れ去ってしまった以上、質料の部分と呼ばれるにはふさわしくないのである。

Caput XLI

第XLI章PL 2, 234A
1

Revertor ad motum, ut ubique te lubricum ostendam. Inconditus, et confusus, et turbulentus fuit materiae motus. Sic enim et ollae undique ebullientis similitudinem apponis. Et quomodo alibi alius a te adfirmatur? cum enim vis materiam nec bonam nec malam inducere.

PL 2, 234A

私は運動の問題に立ち返り、お前がいたるところで足を滑らせていることを示そう。質料の運動は、無秩序で、混沌とし、荒れ狂うものであった——お前はそのように、四方から沸き立つ鍋の喩えまで持ち出している。それなのに、どうして他の箇所では、お前によって別の運動が言い立てられるのか。というのも、お前は質料を善くも悪くもないものとして導き入れようとしているからだ。

2

Igitur, subjacens materia aequalis momenti habens motum, neque ad bonum, neque ad malum plurimum vergit.

PL 2, 234A

したがって、根底にある質料は、等しい勢いの運動を持ち、善にも悪にも大きくは傾かない。

3

Si aequalis momenti, jam non turbulentus, nec cacabacius, sed compositus et temperatus; scilicet, qui inter bonum et malum suo arbitrio agitatus, in neutram tamen partem pronus et praeceps, mediae, quod aiunt, aginae aequilibrato impetu ferebatur.

PL 2, 234B

もし等しい勢いのものであれば、もはや荒れ狂うものでも、鍋じみたものでもなく、秩序づけられ、節度あるものである。すなわち、善と悪との間で自らの裁量によって揺り動かされながらも、どちらの側にも傾き急ぐことなく、俗に言う秤の指針が中央で釣り合うように、均衡の取れた勢いで運ばれていたのである。

4

Haec, inquies, non est, haec turbulentia et passivitas non est; sed moderatio, et modestia, et justitia motationis neutram in partem inclinantis.

PL 2, 234B

お前はこう言うだろう——これは荒れ狂いでも受動性でもなく、どちらの側にも傾かない運動の、抑制であり、慎ましさであり、正義なのだ、と。

5

Plane, si huc et illuc, aut in alterum magis proclinaret, tunc inconcinnitatis, et inaequalitatis, et turbulentiae denotari mereretur.

PL 2, 234B

確かに、もしそれがあちらこちらに、あるいはどちらか一方によりいっそう傾くのであれば、その時は不釣り合い、不均衡、荒れ狂いだと評されて当然であろう。

6

Porro, si neque ad bonum, neque ad malum pronior erat motus, utique inter bonum et malum agebatur: ut ex hoc quoque materiam determinabilem adpareat, cujus motus nec malo nec bono pronus, eo quod in neutrum vergebat, intra utrumque ab utroque pendebat, et hoc nomine ab utroque determinabatur.

PL 2, 234B

しかも、もしその運動が善にも悪にもより傾いていなかったのであれば、それは善と悪との間で働いていたことになる。このことからも、質料が限定されうるものであることが明らかとなる——その運動は悪にも善にも傾かず、どちらにも傾かなかったがゆえに、両者の間にあって両者によって懸かっており、この点において両者によって限定されていたのだから。

7

Sed et bonum et malum in loco facis, cum dicis motum materiae in neutrum eorum fuisse propensum: materia enim quae in loco erat, neque huc neque illuc devergens, in loca non devergebat in quibus erat bonum et malum.

PL 2, 235A

しかも、お前は、質料の運動がそのいずれにも傾いていなかったと言うことで、善と悪とを場所の中に置いてしまっている。すなわち、場所の中にあった質料は、あちらにもこちらにも傾かなかったのだから、善と悪とがあったそれぞれの場所へと傾くこともなかったのである。

8

Dans autem locum bono et malo, corporalia ea facis, faciendo localia; quia quae locum habent, prius est ut corporalia sint. Denique incorporalia proprium locum non haberent, nisi in corpore, cum corpori accidunt.

PL 2, 235A

そして、善と悪とに場所を与えることによって、お前はそれらを場所的なものとし、そうすることでそれらを物体的なものとしてしまっている。なぜなら、場所を持つものは、まず物体的でなければならないからだ。実に、非物体的なものは、それが物体に付帯する場合を除いては、固有の場所を持ち得ないのである。

9

Ad bonum autem et malum non devergente materia, ut aut corporalia aut localia non devergebat. Bonum ergo et malum, erras, si substantias esse vis. Substantias enim facis quibus loca assignas. Loca autem assignas, cum materiae motum ab utraque regione suspendis.

PL 2, 235A

質料が善にも悪にも傾かなかったとすれば、それは物体的なものにも場所的なものにも傾かなかったことになる。それゆえ、お前がもし善と悪とを実体であるとしたいのなら、お前は誤っている。というのは、お前は場所を割り当てるものを実体としてしまっているからだ。そしてお前は、質料の運動を両方の領域から宙づりにすることによって、まさに場所を割り当てているのである。

Caput XLII

第XLII章PL 2, 235B
1

Dispersisti omnia, ne de proximo quam contraria sibi sint relucerent. At ego colligam singula, et conferam. Inconditum adseveras motum materiae, eamque adjicis sectari informitatem: dehinc alibi, desiderare componi a Deo.

PL 2, 235B

お前はすべてを散らばらせておいた——それらが互いにいかに矛盾しているかが、近くで照らし合わせれば見えてしまわぬように。だが私は、個々の主張を集めて、突き合わせよう。お前は質料の運動を無秩序であると言い張り、それが無形態を追い求めていると付け加える。かと思えば別の箇所では、神によって秩序づけられることを欲していた、と言う。

2

Desiderat formationem quae sectatur informitatem, aut sectatur informitatem quae desiderat formationem? Non vis videri Deum aequari materiae, et subjicis habere illam cum Deo communionem.

PL 2, 235B

無形態を追い求めるものが形成を欲するのか、それとも形成を欲するものが無形態を追い求めるのか。お前は、神が質料と等しいものと見られることを望まない——それなのに、質料が神と共有するところを持つと付け加えている。

3

Impossibile enim, inquis, non habentem illam commune aliquid cum Deo, ornari eam ab ipso. Atquin, si commune aliquid habebat cum Deo, non desiderabat exornari ab ipso, pars scilicet Dei per communionem.

PL 2, 235B

というのも、お前が言うには、質料が神と何か共通のものを持たなければ、神によって飾られることは不可能だからだ。しかるに、もし質料が神と何か共通のものを持っていたのであれば、それは神によって飾られることを欲してはいなかったはずである——というのも、共有によって、いわば神の一部となっていたのだから。

4

Aut et Deus poterat ornari a materia, habendo cum illa aliquid et ipse commune; et jam in hoc necessitati subjicis Deum, si fuit aliquid in materia propter quod eam formaret. Commune autem inter illos facis, quod a semetipsis et semper moventur.

PL 2, 235B

あるいは、神もまた質料と何か共通のものを持つことによって、質料によって飾られることができたはずである。そしてお前はここで、もし神が質料を形づくった理由となる何かが質料のうちにあったのだとすれば、神を必然性に服させてしまっている。そしてお前は、両者に共通するものとして、それら自らによって、そして常に動いていることを挙げている。

5

Quid minus materiae quam Deo adscribis? Totum consortium divinitatis hoc erit, libertas et aeternitas motus. Sed Deus composite, materia incondite moventur. Tamen divinum proinde, motu proinde libero et aeterno. Atquin plus materiae das, cui licuit sic moveri quomodo Deo non licuit.

PL 2, 235C

お前は質料に、神に帰するものより少ない何を帰しているというのか。神性の分かち合いの全体は、運動の自由と永遠性、これに尽きることになろう。だが、神は秩序立てて動き、質料は無秩序に動く。それでもなお、それは等しく神的であり、等しく自由で永遠な運動によるのである。しかるに、お前は質料により多くを与えている——質料には、神には許されなかったような仕方で動くことが許されていたのだから。

Caput XLIII

第XLIII章PL 2, 235C
1

De motu et illud notaverim. Nam, secundum ollae similitudinem, sic erat, inquis, materiae motus, antequam disponeretur, concretus, inquietus, inapprehensibilis, prae nimietate certaminis.

PL 2, 235C

運動について、私はさらにこの点にも気づいた。すなわち、鍋の喩えに従えば、質料の運動は、秩序づけられる前は、お前の言うところによれば、争いのあまりの激しさゆえに、凝り固まり、休みなく、捉えがたいものであった。

2

Dehinc subjicis: Stetit autem in Dei compositionem, et inapprehensibilem habuit conditum motum, prae tarditate inconditi motus. Supra certamen motui adscribis, hic tarditatem. Nam de natura materiae quoties cadas, accipe.

PL 2, 236A

それからお前は付け加える——だが、それは神の秩序づけへと落ち着き、無秩序な運動の遅さに比べて、秩序づけられた運動は捉えがたいものであった、と。先には運動に争いを帰していたのに、ここでは遅さを帰している。さて、質料の本性について、お前が幾度食い違うかを見るがよい。

3

Supra dicis: Si autem esset materia natura mala, non accepisset translationem in melius, nec Deus aliquid compositionis accommodasset illi; in vacuum enim laborasset.

PL 2, 236A

先にお前は言う——もし質料が本性上悪いものであったなら、より善い状態への転化を受け入れることはなかったであろうし、神も何らかの秩序づけをそれに施すことはなかったであろう。むなしく労することになったであろうから、と。

4

Finisti igitur duas sententias, nec materiam natura malam, nec naturam ejus a Deo potuisse converti. Horum immemor, postea infers: At ubi accepit compositionem a Deo et ornata est, cessavit a natura.

PL 2, 236A

かくしてお前は二つの説を確定した——質料は本性上悪いものではないこと、そして質料の本性は神によって転換され得なかったこと、である。ところがお前はこれらを忘れて、後になってこう結論する——だが、質料が神から秩序づけを受け、飾られたとき、それは本性から離れ去った、と。

5

Si in bonum reformata est, utique de malo reformata est; Et si per compositionem Dei cessavit a natura mali, natura cessavit ergo, et mala fuit natura ante compositionem, et desinere potuit a natura post reformationem.

PL 2, 236A

もし質料が善いものへと造り変えられたのであれば、当然それは悪いものから造り変えられたことになる。そして、もし神の秩序づけによって悪の本性から離れ去ったのであれば、本性そのものが止んだことになり、秩序づけの前には本性は悪かったのであり、造り変えの後には本性から離れることができたことになる。

Caput XLIV

第XLIV章PL 2, 236B
1

Sed et qualiter operatum facias Deum, sequitur ut ostendam. Plane a philosophis recedis, sed tamen et a prophetis. Stoici enim volunt Deum sic per materiam decucurrisse, quomodo mel per favos.

PL 2, 236B

次に私は、お前が神をどのように働かせているかを示そう。確かに、お前は哲学者たちからは離れているが、しかし預言者たちからも離れている。ストア派は、神が質料を貫き流れたのは、ちょうど蜜が蜂の巣を貫き流れるようなものだ、と考えている。

2

At tu: Non, inquis, pertransiens illam facit mundum, sed solummodo apparens et appropinquans ei, sicut facit qui decor solummodo apparens, et magnes lapis solummodo appropinquans.

PL 2, 236B

だがお前は言う——神は質料を貫き通ることによってではなく、ただそれに現れ、近づくことによって世界を造ったのだ。それはちょうど、美貌がただ現れることによって働きをなし、磁石がただ近づくことによって働きをなすのと同じである、と。

3

Quid simile Deus fabricans mundum, et decor vulnerans animum, aut magnes adtrahens ferrum? Nam etsi apparuit Deus materiae, sed non vulneravit illam, quod decor animam: et si adpropinquavit, sed non cohaesit illi, quod magnes ferro. Puta nunc exempla tua competere.

PL 2, 236B

世界を造る神と、心を傷つける美貌と、鉄を引き寄せる磁石と、どこに似たところがあるというのか。というのは、たとえ神が質料に現れたのだとしても、美貌が魂を傷つけるようには、それを傷つけはしなかったし、たとえ近づいたのだとしても、磁石が鉄にくっつくようには、それにくっつきはしなかったからだ。いま、お前の実例が当てはまるとしておこう。

4

Certe, si apparendo et appropinquando materiae, fecit ex illa Deus mundum, utique ex quo apparuit fecit, et ex quo appropinquavit. Ergo quando non fecerat retro, nec apparuerat illi, nec adpropinquaverat.

PL 2, 236C

確かに、もし神が質料に現れ、近づくことによって、それから世界を造ったのであれば、当然、現れたときから造り、近づいたときから造ったことになる。したがって、以前まだ造っていなかったときには、神は質料に現れてもいなければ、近づいてもいなかったことになる。

5

Et cui credibile est, Deum non apparuisse materiae? vel qua consubstantiali suae per aeternitatem? ab ea longe fuisse quem credimus ubique esse, et ubique apparere? cui etiam inanimalia et incorporalia laudes canunt apud Danielem (Dan., III).

PL 2, 236C

だが、神が質料に現れなかったなどということを、誰が信じ得ようか。永遠性のゆえに神と同実体であるはずのもの〔質料〕に対してすら、いたるところに在り、いたるところに現れると我々が信じているその方が、遠く離れていたなどということを。ダニエル書において、生命なきものも、非物体的なものすら、その方に賛美を歌っているというのに(ダニエル3章)。

6

Quantus hic locus, in quo Deus a materia tantum distabat, ut neque adpareret neque adpropinquaret ante mundi molitionem? Credo, peregrinatus est ad illam de longinquo, cum primum ei voluit adparere et adpropinquare.

PL 2, 236C

世界の建造以前、神が質料から現れることも近づくこともないほどに隔たっていたとすれば、その場所とはいかほど広大なものであろうか。おそらく、神ははるか遠方からそこへと旅をしたのであろう——初めて質料に現れ、近づこうと望んだときに。

Caput XLV

第XLV章PL 2, 237A
1

At enim prophetae et apostoli non ita tradunt mundum a Deo factum, apparente solummodo et appropinquante materiae, qui nec materiam ullam nominaverunt, sed primo Sophiam conditam initium viarum in opera ipsius (Prov., VIII, 22): dehinc et sermonem prolatum, per quem omnia facta sunt, et sine quo factum est nihil (Joan., I, 3).

PL 2, 237A

だが、預言者たちも使徒たちも、世界が神によって、質料にただ現れ近づくことによって造られたとは伝えていない。彼らは質料など全く名指してはおらず、まず、神の業のうちで道の初めとして創られたソフィアを語り(箴言8:22)、次いで、それを通してすべてのものが造られ、それなしには何一つ造られなかった、発出した言葉を語っているのである(ヨハネ1:3)。

2

Denique sermone ejus coeli confirmati sunt, et spiritu ipsius universae virtutes eorum (Ps. XXXIII, 6). Hic est Dei dextera et manus ambae per quas operatus est ea quae molitus est (Is., XLVIII, 13).

PL 2, 237A

実に、「その言葉によって天は固く立てられ、その霊によって天のすべての力は立てられた」(詩編33:6)。この方こそ、神が企てたことを成し遂げられた、神の右の手であり両の手である(イザヤ48:13)。

3

Opera enim manuum tuarum, inquit, coeli (Ps. CII, 26); per quas et mensus est terram, et palmo coelum (Is. XL, 12). Noli ita Deo adulari, ut velis illum solo visu et solo accessu tot ac tantas substantias protulisse, et non propriis viribus instituisse.

PL 2, 237B

実に、「天は汝の御手の業である」と言われている(詩編102:26)。その手によって神は地を測り、手のひらで天を測られたのである(イザヤ40:12)。神にそのような追従をするな——神が、ただ現れ、ただ近づいただけで、これほど多くの、これほど偉大な実体を生み出したのであり、固有の力によって設けたのではない、などと望むことがあってはならない。

4

Sic enim et Jeremias commendat; Deus faciens terram in valentia sua, parans orbem intelligentia sua, et suo sensu extendit coelum (Jerem., LI, 15, Ps. LXIV, 7). Hae sunt vires ejus, quibus enixus, totum hoc condidit. Major est gloria ejus, si laboravit.

PL 2, 237B

実に、エレミヤもそのように証ししている——「神はその剛力によって地を造り、その知性によって世界を整え、その感覚によって天を広げられた」(エレミヤ51:15、詩編64:7)。これらこそ神の力であり、それによって力を尽くして、この全てを創られたのである。もし労苦されたのであれば、神の栄光はいっそう大きい。

5

Denique septima die requievit ab operibus (Gen. II, 2). Utrumque suo more. Aut si adparens solummodo et adpropinquans fecit hunc mundum, numquid cum facere desiit, rursus adparere et adpropinquare cessavit?

PL 2, 237B

実に、七日目に神はその業を離れて休まれた(創世記2:2)。両者とも、それぞれのやり方でのことである。あるいは、もし神がただ現れ、近づくだけでこの世界を造ったのだとすれば、造ることをやめたとき、再び現れることも近づくこともやめたとでもいうのか。

6

Atquin magis apparere coepit, et ubique conveniri Deus, ex quo factus est mundus. Vides ergo quemadmodum operatione Dei universa consistunt, valentia facientis terram, intelligentia parantis orbem, et sensu extendentis coelum: non adparentis solummodo, nec adpropinquantis, sed adhibentis tantos animi sui nisus, sophiam, valentiam, sensum, sermonem, spiritum, virtutem: quae illi non erant necessaria, si adparendo tantummodo et adpropinquando profectus fuisset.

PL 2, 238A

しかるに、世界が造られてこのかた、神はいっそう現れ始め、いたるところで出会われるようになった。それゆえお前は、万物が神の働きによっていかに成り立っているかを見るであろう——地を造る剛力によって、世界を整える知性によって、天を広げる感覚によって、である。ただ現れ、ただ近づくだけではなく、ソフィアを、剛力を、感覚を、言葉を、霊を、力を、これほど多くの精神の働きを用いつつなのである。もし神が、ただ現れ、近づくだけで前進していたのなら、これらは神にとって必要ではなかったであろう。

7

Haec autem sunt invisibilia ejus, quae secundum apostolum ab institutione mundi de factis ejus conspiciuntur (Rom., II, 20), non materiae nescio quae, sed sensualia ipsius. Quis enim cognovit sensum Domini?

PL 2, 238A

しかしこれらこそ、使徒によれば、世界の始まりよりその造られた業を通して見て取られる、神の見えざるものどもである(ローマ2:20)。それは質料の何やらではなく、神ご自身の感覚に属するものである。実に、誰が主の感覚を知ったであろうか。

8

De quo exclamat: O profundum divitiarum et sophiae, ut inventibilia judicia ejus, et ininvestigabiles viae ejus! (Rom. XI, 33).

PL 2, 238A

それについて使徒はこう叫んでいる——「ああ、富とソフィアの深さよ、その裁きはいかに見出しがたく、その道はいかに探り尽くしがたいことか」(ローマ11:33)。

9

Quid haec magis sapiunt, quam ut ex nihilo omnia facta sint? quae nec invenire nec investigari nisi a solo Deo possent; alioqui investigabilia, si ex materia sunt investigata et inventa.

PL 2, 238B

これらの言葉は、万物が無から造られたということ以上に、何を意味していようか。それらは、神お一人によってでなければ、見出すことも探り究めることもできなかったのである。さもなければ、もしそれらが質料から探り出され見出されたのであれば、探り尽くせるものであったはずだ。

10

Igitur in quantum constitit materiam nullam fuisse, ex hoc etiam quod nec talem competat fuisse qualis inducitur, in tantum probatur omnia a Deo ex nihilo facta, nisi quod Hermogenes eumdem statum describendo materiae, quo est ipse, inconditum, confusum, turbulentum, ancipitis et praecipitis et fervidi motus, documentum artis suae dum ostendit, ipse se pinxit.

PL 2, 238B

したがって、質料が存在しなかったこと、しかもヘルモゲネスが説くような性質のものではあり得なかったことが確定した限りにおいて、それだけ万物が神によって無から造られたことも証明されるのである。ただし、ヘルモゲネスは、質料に、彼自身と同じ状態——無秩序で、混沌とし、荒れ狂い、危うく、性急で、激しい運動をするという状態——を描写することによって、自らの技の証しを示しつつ、実は自分自身を描いていたのである。