Dedicatio Carminis paschalis, Prooemium
『復活祭の歌』の献辞 冒頭PL 19, 533BDomino sancto ac beatissimo patri Macedonio presbytero Sedulius Coelius in Christo salutem.
PL 19, 533B聖なる主、いとも福なる父、司祭マケドニウスへ、セドゥリウス・コエリウスより、キリストにおいて挨拶を送る。
Priusquam me, venerabilis pater, operis nostri decurso volumine censeas, et ritu forsan severitatis objurges, utpote qui, nulla veteris scientiae praerogativa suffultus, tam immensum paschalis pelagus majestatis, et viris quoque peritissimis formidandum, parva tiro lintre cucurrerim; hujus apud te facti causas expurgem, ut, cum me non audacem fuisse probaveris, sed devotum, in pectoris tui portum blanda tranquillitate recipias: quem, gubernante Deo, laetaberis nulla pertulisse naufragia.
PL 19, 533B尊ぶべき父よ、あなたが私の作品の巻を読み終えて私を評価し、おそらくは厳格さの習いに従って私を咎める前に、――というのも私は、古き学問の何の特権にも支えられぬまま、新兵の身で小舟に乗り、復活祭の威光というかくも広大な海、いとも練達の人々にさえ恐れられる海を走り渡ったのだから――この行いの理由をあなたの前で弁明しておきたい。私が大胆であったのではなく敬虔であったとあなたが認めるとき、優しい穏やかさをもって私をあなたの胸の港に迎えるためである。神が舵を取るので、その私が何の難破も被らなかったことを、あなたは喜ぶであろう。
Cum saecularibus igitur studiis occupatus, vim impatientis ingenii, quod divinitatis in me providentia generavit, non utilitati animae, sed inani vitae dependerem, et litterariae solertia disciplinae, lusibus infructuosi operis, non auctori, serviret; tandem misericors Deus, rerum conditor, clementius fabricam sui juris aspexit, et stultos in me mundanae sapientiae diutius haberi sensus indoluit, ac fatuum prudentiae mortalis ingenium coelestis sale condivit.
PL 19, 535Aさて、世俗の学問にかかずらっていた頃、神性の摂理が私のうちに生み出した、抑えがたい才能の力を、魂の益のためではなく空しい生活のために費やし、文学の学の巧みさも、造り主にではなく、実りなき業の戯れに仕えていた。ついに、万物の造り主、慈しみ深い神は、自らの権能のもとにある作品をより寛大に見やり、世の知恵の愚かな思いが私のうちになお抱かれていることを悲しみ、死すべき者の思慮という愚かな才を、天の塩で味付けした。
Moxque ut cordis oculos interior caligo deseruit, per sentes dumosi ruris errantia in herbam florei cespitis revolvi vestigia, totoque nisu melioris arbitrii, cultum illustrati pectoris Deo dicavi, non praesumptione virium sarcinam tantae molis arripiens, sed onus Christi, quod leve nimis est, humili pronus devotione complectens, culpa me scilicet arbitratus silentii non carere, si studiosae mentis officium, quod vanitati detulissem, veritati denegarem: cum et divina reverenter asseri, et humana possint honeste tractari.
PL 19, 535Bやがて内なる闇が心の目を去るや、茨の野を迷い歩いていた足跡を、花咲く芝草へと引き戻し、より善い選択の力の限りを尽くして、照らされた心の耕作を神に献げた。力を恃んでこれほど大きな荷を取り上げたのではなく、キリストの荷――それはあまりに軽い――を、謙遜な献身をもって身をかがめて抱いたのである。世俗の空しさに差し出していた熱心な精神の務めを真理に対して拒むなら、私は沈黙の咎を免れないと考えたからである。神のことは敬虔に述べることができ、人間のことも誠実に扱うことができるのだから。
Angebar rursus alia animi procella turbati, et aegros anhelitus illa mihi ratio saepe commovebat, qua me noveram vel tua, pater beatissime, vel aliorum, quos gratia similiter coelestis illustrat, quiddam profecisse doctrina.
PL 19, 536Aさらに、乱れた心の別の嵐が私を苦しめ、病んだ喘ぎをあの考えがしばしば私に起こさせた。それは、いとも福なる父よ、あなたの、あるいは同じく天の恩寵が照らす他の人々の教えによって、私が何ほどか進歩したと知っていたことである。
Quamquam ipsi cuncta monstrantes, aliquem credatis igniculum in me posse lucere: sed torpor cordis obtusi tamquam silicis per venas, scintillam tenuem vix emittit.
PL 19, 536Aもっとも、諸君は自ら万事を示しつつ、私のうちにも何らかの小さな火が輝きうると信じているだろう。だが、鈍った心の麻痺は、火打ち石の筋を通してのように、細い火花をかろうじて放つのみである。
Et id ipsum parvi fomitis nutrimentum, quod in me potuit doni coelestis oleo permanere, nefas esse pensabam, muti tenacitate silentii cum nullo partiri, ne unius talenti creditam quantitatem dum nitor cautius custodire, culpa defossae pecuniae non carerem.
PL 19, 536Bそして、天の賜物の油によって私のうちに保たれえた、その小さな火種の養いそのものを、黙した沈黙の頑なさによって誰とも分かち合わないのは、許されぬことだと考えた。一タラントの預かった額をより慎重に守ろうと努めながら、埋められた金の咎を免れないことになりかねないからである。
Invidiae siquidem maculam de sese non abluit, qui alteri conferre denegat, quod cum dederit, non amittit.
PL 19, 537A実際、与えても失うことのないものを、他の人に授けることを拒む者は、嫉みの汚れを自分から洗い落としていない。
Inter diversas tamen anxiae trepidationis ambages, ad jaciendum hujus operis fundamentum ob hoc maxime provocatus accessi, ut alios exhortationibus veritatis ad frugem bonae messis invitans si quando infirmitatis humanae vitiis forsitan lacessitus impugner, verbis propriae disputationis admonitus metuam: et qui furta prohibui, fur videri verear, et qui rectae soliditatis iter ostendi, proclivioris lubrici periculosa sectari, et clypeo dominicae protectionis armatus inimicae jaculationis tela facili repulsione contemnam.
PL 19, 537Aそれでも、不安と動揺のさまざまな迷路のただ中で、私がこの作品の礎を据えようと進み出たのは、とりわけ次のことに促されたからである。すなわち、真理の勧めによって他の人々をよい収穫の実りへと招いておきながら、もし人間の弱さの悪徳にいつか誘われて攻められることがあれば、自分自身の論じた言葉に戒められて恐れるためである。盗みを禁じた者として、盗人と見られることを恐れ、正しい堅固さの道を示した者として、より傾いた滑りやすい危険な道を追うことを恐れる、というように。そして主の守りの盾で武装して、敵の投げ槍の矢を、たやすい撃退をもって軽んじるためである。
Cur autem metrica voluerim haec ratione componere, breviter expedire non differam. Raro, pater optime, sicut vestra quoque peritia lectionis assiduitate cognoscit, divinae munera potestatis stylo quisquam hujus modulationis aptavit, et multi sunt, quos studiorum saecularium disciplina per poeticas magis delicias, et carminum voluptates oblectat.
PL 19, 538Aさて、なぜ私がこれを韻律の形に組もうとしたのか、手短に説明することを先延ばしにはしない。最善の父よ、あなた〔vos。一人の相手への敬意の複数〕の熟練も読書の絶え間なさによってご存じのとおり、神の力の賜物を、この調べの筆で整えた者はまれであり、世俗の学問の教育によって、詩の戯れや歌の快さにこそむしろ楽しみを覚える者は多い。
Hi quidquid rhetoricae facundiae perlegunt, negligentius assequuntur, quoniam illud haud diligunt: quod autem versuum viderint blandimento mellitum, tanta cordis aviditate suscipiunt, ut in alta memoria saepius hoc iterando constituant et reponant.
PL 19, 538A彼らは、修辞の雄弁に属するものは何であれ通読しても、あまり注意深く身につけない。それを愛さないからである。だが韻文の甘言で蜜のように甘くなったものを見ると、これほど強い心の渇望をもって受け取り、何度も繰り返してそれを記憶の深みに据え、蓄える。
Horum itaque mores non repudiandos aestimo, sed pro insita consuetudine, vel natura tractandos, ut quisque suo magis ingenio voluntarius acquiratur Deo.
PL 19, 538Aそこで私は、彼らの性向を退けるべきではなく、備わった習慣と本性に応じて扱うべきだと考える。各人がそれぞれ自らの才によって、自発的に神のものとして獲得されるためである。
Nec differt, qua quis occasione imbuatur ad fidem, dum tamen viam libertatis ingressus, non repetat iniquae servitutis laqueos, quibus antea fuerat irretitus.
PL 19, 538Bどのような機会によって信仰へ導かれるかは問題ではない。ただし、自由の道に入った者が、かつて絡め取られていた不正な隷属の罠に戻ることがなければ。
Hae sunt, pater egregie, operis nostri causae, non supervacuae, sicut didicisti, sed commodae: quae si probabili ratione non displicent, benignitatis tuae donentur favore, quo paululum ab scripturis celsioribus vacans, humilioribus te quoque libenter impertias.
PL 19, 539Aすぐれた父よ、これが私の作品の理由である。あなたが知ったとおり、余計なものではなく、適切なものである。もしこれが筋の通った理由として気に入らぬものでなければ、あなたの好意によって許されたい。あなたも、より高尚な書き物〔scripturae〕からしばらく離れて、より低いものにも喜んで関わってほしい。
Non semper aquila super nubes elevata pervolitat; sed etiam remissioribus aliquando pennis descendit ad terram. Saepe belliger miles armis, quibus assuetus est dimicare, delectatur et ludere.
PL 19, 539Aワシはいつも雲の上高く飛び続けるのではない。ときにはゆるやかな翼で地に降りる。戦う兵士もしばしば、戦いなれた武器で戯れ、楽しむ。
An forsitan, ut ab hac te molestia perlegendi carminis, in occultis abducas, talibus me blandae orationis vocibus alloqueris, Cur, inquiens, affabilis amice, quem gratia purae dilectionis amplector, dum me profusius niteris venerari prae caeteris, et fidi propositi sedulitate sectaris, alios tamquam neglectos offendis, qui cum sint doctrina non impares, et una mecum soleant religiosae fidei societate conjungi, me potissimum ac solum eligas, vel secernas, cui devotionis tuae dicta committas?
PL 19, 539Aあるいはあなたは、この歌を通読するという煩わしさから身を隠して逃れようとして、そのような優しい言葉で私に語りかけ、こう言うのではないか。「親しみ深い友よ、私は清い愛着のゆえにあなたを抱いているのに、あなたは他の誰よりも私をいっそう惜しみなく敬おうと努め、変わらぬ志の熱心さをもって私に従う。そのことで他の人々を、ないがしろにされたかのように傷つけている。彼らは学識において劣らず、私とともに宗教的信仰の交わりで結ばれているのが常である。なのになぜ、ほかならぬ私一人を選び、あるいは別けて、あなたの献身の言葉を委ねるのか」。
Habes antistitem plenum reverentiae sacerdotalis Ursinum, qui ab aetatis suae primaevae tirocinio regis aeterni castra non deserens, vixit inter barbaros pius, inter bella pacatus. Accepit testimonium beati jam meriti evangelicae sacramento doctrinae.
PL 19, 540Aあなたには、司教としての畏敬に満ちた司教ウルシヌスがいる。彼は若き日の兵役の始まりから永遠の王の陣営を離れず、蛮族のただ中にあって敬虔に生き、戦のただ中にあって平和であった。福音の教えの秘義によって、すでに福なる功績の証しを受けている。
Legimus enim: Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur. Habes Laurentium difficili comparatione presbyterum, qui substantiam sui patrimonii sic amavit, ut ecclesiis et egenis universa distribuens, tanti census effusione nihil perderet: sapientia pervigil, lenitate placabilis, quo et serpentis astutiam cum lege custodiat, et columbae simplicis animum non amittat.
PL 19, 540A実際、我々は読んでいる。「平和をもたらす者は福なる者である。その者らは神の子と呼ばれるからである」。あなたには、比べがたい司祭ラウレンティウスがいる。彼は自らの家産をそのように愛し、教会と困窮者にすべてを分け与えつつ、これほどの財を注ぎ出しても何も失わなかった。知恵において目覚めており、温和において宥めやすく、それによって蛇の狡知を法とともに保ち、素朴なハトの心を失わない。
Habes quoque meum Gallicanum aeque presbyterum, non in libris saecularibus eruditum, sed placida bonitate mitissimum, catholicae regulam disciplinae factis potius edocentem, quam sermone monstrantem.
PL 19, 541Aさらに、あなたには、同じく司祭である我が友ガリカヌスがいる。世俗の書物に学んだ者ではないが、穏やかな善良さによってこの上なく柔和であり、公同の教えの規範を、言葉で示すよりもむしろ行いで教える人である。
Quid Ursicini dicam quoque presbyteri annosam patientiam, et in Christi famulatu non deficiendo juvenilem senectam? quidve Felicem referam vere felicem, hujus saeculi inimicum, cui crucifixus est mundus?
PL 19, 541A司祭ウルシキヌスの年季の入った忍耐、キリストへの奉仕において衰えることのない若々しい老年について、何を言おうか。またまことに幸いな〔felix〕フェリクス――この世の敵であり、その者にとって世界が十字架につけられた者――を何と語ろうか。〔Felix は「幸いな」の意。名と語の語呂合わせ〕
Sunt et alii memorabiles viri quamplurimi, quos ad hoc suscipiendum idoneos constat esse officium.
PL 19, 541Aほかにも、この務めを引き受けるにふさわしいと認められる、記憶すべき人々が非常に多くいる。
Nec Hieronymi, divinae legis interpretis, et coelestis bibliothecae cultoris, exempla pudeat imitari, atque ad generosas quoque feminas, et praeclarae indolis fama subnixas, in quarum mentibus sacrae lectionis instantia sobrium sapientiae domicilium collocavit, propriae disputationis transmittere documenta.
PL 19, 542Aまた、神の法の解釈者であり天の書庫の守り手であるヒエロニュムスの模範に倣うことも、高貴な婦人たち、輝かしい資質の評判に支えられた婦人たち――その心の中に聖なる読書への励みが、慎み深い知恵の住まいを据えた――に自らの論究の教えを送ることも、恥じるべきではない。
Quis non optet, et ambiat eximio Syncletices, sacrae virginis et ministrae, placere judicio? quae superbi sanguinis nobilitatem sic humilitate provexit ad gloriam, ut in coelestis patriae senatu fieri mereatur allecta.
PL 19, 542A誰が、聖なるおとめであり仕える者であるシュンクレティケの優れた判断に気に入られようと、願い求めないであろうか。彼女は驕れる血筋の高貴さを謙遜によって栄光へと進ませ、天の祖国の元老院に迎え入れられるにふさわしい者となった。
Vere dignum, in quo Dominus habitet, templum, jejuniis castigatum, orationibus refectum, puritate mundissimum.
PL 19, 542Aまことにふさわしい、主が住まう神殿である。断食によって懲らされ、祈りによって養われ、清さにおいてこの上なく清い。
Scripturas etiam ecclesiastici dogmatis ita sitiens epotavit, ut, nisi sexus licentia defuisset, posset etiam edocere, licet in membris feminei corporis animus sit virilis.
PL 19, 542Aさらに、教会の教えの書物を、渇いた者のようにあまりに飲み干したので、もし性別の許しが欠けていなければ、教えることさえできたであろう。女の体の肢体のうちにあっても、その心は男のものであるとはいえ。
De quotidianae vero misericordiae dispensatione reticeo, quam sic exercet; ut sileat; sic largitur, ut lateat. Indicat tamen ejus habitus pauper, ubi census proficiat dives.
PL 19, 543A日々の慈しみの分配については、私は黙する。彼女はそれを、黙したまま行い、隠れたまま与えるのだから。それでも彼女の貧しい装いは、富める資産がどこで役立っているかを示している。
Et ut magnitudo tantae prudentiae, gemina resplendens lampade, plus luceret, habet germanam nomine, meritoque Perpetuam, annis imparem, factis aequalem, aevo teneram, probitate grandaevam, quae, dum nominis sui dignitate pascitur, sic vivit, ut nequeat amittere, quod vocatur.
PL 19, 543Aそして、これほどの思慮の偉大さがさらに輝くように、二つの灯火で光り輝きつつ、彼女には名においても功においても「永続する者」〔Perpetua〕である実の姉妹がいる。年においては等しくなく、行いにおいては等しく、齢は若いが誠実においては老成している。彼女は自らの名の尊厳に養われて、呼ばれるものを失えないほどに生きている。〔Perpetua は「永続する」の意。名と語の語呂合わせ〕
Illustris maritali potentia, illustrior religione divina, proximam virginitati continet palmam, in conjugii foedere manens pudica. Caetera, praeter conspicuos, utpote nuptae convenientes ornatus, quae jam de sorore diximus, in hujus quoque moribus invenimus.
PL 19, 543A夫の権勢において名高く、神への信心においてさらに名高く、結婚の契りのうちにあって貞淑を守りつつ、おとめの身に最も近いヤシを持つ。そのほか、人妻にふさわしい目立つ装いを除けば、すでに姉妹について述べたことを、この人の振る舞いにも見いだす。
Ad haec ego congrua rursus ita responsione perfungar: Ne, quaeso, domine, mi pater, quem diligere te profiteris, abjicias: quem fovere assoles, invidiose deterreas.
PL 19, 544Aこれらに対して、私もまた、ふさわしい答えでこう応じよう。「どうか、主よ、我が父よ、あなたが愛すると公言する者を退けないでほしい。あなたがいつも養う者を、嫉みから遠ざけないでほしい」。
Nullum siquidem ex his omnibus vito, de nullius meritis, aut instructione diffido; sed in te cunctos aspicio.
PL 19, 544A実際、私はこれらすべての人のうち誰をも避けず、誰の功績にも教えにも疑いを抱かない。ただ、あなたのうちに皆を見るのだ。
Quosdam collationibus assiduae disputationis ad meliora vexisti: quosdam placidae maturitate doctrinae, desiderio sanctae conversationis implesti: quibusdam exemplum factus es ad salutem: alios intra septa gregis tui oves fecisti: alios enutristi; omnia omnibus factus es, ut omnes salvos efficeres.
PL 19, 544Aある人々を、絶え間ない議論の集いによってより善いものへと導き、ある人々を、穏やかな教えの成熟によって、聖なる生き方への願いで満たした。ある人々にとっては、救いへの模範となった。ある人々をあなたの群れの囲いの内に羊とし、ある人々を養い育てた。すべての人に対してすべてとなった、すべての人を救うために。
Cesset, obsecro, plurimorum jactura verborum; cessent deinceps longae excusationis ambages, nec pigeat te post tanti gurgitis emensa discrimina adhuc fluctuanti paginae auctoritatis tuae anchoram commodare.
PL 19, 544Aどうか、数多くの言葉の浪費はやむように。長い弁明の迂回路も以後やむように。これほどの深淵の危険を渡り終えたあとで、なお揺れ動く頁に、あなたの権威の錨を貸すことを惜しまないでほしい。
Quatuor ergo MIRABILIUM DIVINORUM libellos, quos ex pluribus pauca complexus usque ad passionem, et resurrectionem, ascensionemque Domini nostri Jesu Christi, quatuor evangelistarum dicta congregans ordinavi, contra omnes aemulos tuae defensioni commendo.
PL 19, 545Aそこで、『神の驚くべき業』の四巻――多くのうちからわずかを取り集め、主イエス・キリストの受難と復活と昇天に至るまで、四人の福音書記者の言葉を集めて整えたもの――を、すべての妬む者に対するあなたの弁護にゆだねる。
Huic autem operi, favente Domino, PASCHALIS CARMINIS nomen imposui, quia PASCHA nostrum immolatus est Christus: cui honor, et gloria, cum Patre, et Spiritu sancto, per omnia saecula saeculorum. Amen.
PL 19, 546Aこの作品に、主の助けにより、『復活祭の歌』という名を付けた。我々の過越〔Pascha〕であるキリストは屠られたからである。キリストに、父と聖なる霊とともに、世々限りなく誉れと栄光がある。アーメン。
Dedicatio Operis paschalis, Prooemium
『復活祭の作品』の献辞 冒頭PL 19, 545CSancto ac beatissimo patri Macedonio presbytero Sedulius in Christo salutem. Praecepisti, reverende mi domine, Paschalis carminis textum, quod officio purae devotionis simpliciter exsecutus vobis obtuli perlegendum, in rhetoricum me transferre sermonem.
PL 19, 545C聖なる、いとも福なる父、司祭マケドニウスへ、セドゥリウスより、キリストにおいて挨拶を送る。あなたは命じた、尊ぶべき我が主よ、『復活祭の歌』の本文を――私が清い献身の務めとして素朴に仕上げ、あなた〔vos。一人の相手への敬意の複数〕に通読していただくために差し出したものを――修辞の文体に移すようにと。
Quod utrum placuerit, ideo geminari volueris, an quod offenderit, ut potius arbitror, stylo censueris liberiore describi, sub dubio videor fluctuare judicio.
PL 19, 547Aそれが気に入ったので重ねて書かせようとしたのか、それとも――私のほうがむしろそう考えるが――気に入らなかったので、より自由な文体で記すべきだと判断したのか、私は定まらぬ判断のうちに揺れているように見える。
Sanctis tamen jussionibus non resiliens, injunctam suscepi provinciam, et procellosis adhuc imbribus concussae ratis vela madentia tumentis pelagi rursus fatigationi commisi per emensos cursus revoluti discriminis, et Cycladas ingentes, quas praecipitanti formidine celerius ante transieram, longa maris circuitione discurrens, ut illos portus et littora, quae dudum praetereundo lustravi, diligentiori opera nunc viserem.
PL 19, 547Aそれでも、聖なる命令に逆らわず、課された任務を引き受けた。嵐の雨にまだ打たれたままの船の、濡れた帆を、うねる海の疲労にふたたびゆだね、一度経た航路、すでに過ぎた危難をたどり直して、かつて急ぐ恐れのうちに素早く通り過ぎた巨大なキュクラデス諸島を、長い海の回り道で駆け巡る。かつて通りすがりに見渡した港や岸を、今はより丁寧な仕事で訪れようとするのである。
Tradita siquidem multa pro metricae necessitatis angustia priori commentario nequaquam videntur inserta, quae postmodum linguae resolutio magis est assecuta.
PL 19, 547A実際、伝えられた多くのことは、韻律の必要の狭さのために、先の叙述にはまったく挿入されていないように見える。それらは、のちに言葉の解き放たれた自由が、より多く捉えたのである。
Dederimus hinc obtrectatoribus viam, dicentque nonnulli, fidem translationis esse corruptam, quia certa videlicet sunt in oratione, quae non habentur in carmine. Si qui tamen istud objiciant, faciunt nae intelligendo, ut nihil intelligant.
PL 19, 547Bここで我々は誹謗者に道を開いたことになろう。ある者たちは、翻案の忠実さが損なわれていると言うだろう。散文の中には確かにあるものが、歌の中には無いからである。だが、もしそのように非難する者がいるなら、彼らは、理解することによって何も理解しないという仕方で行っているのだ。
Nam si saeculares litteras assecuti, aut divinis videbuntur libris instructi, debent exempla veterum recensere, ne similia lacerare conentur injuste. Cognoscant, HERMOGENIANUM doctissimum jurislatorem tres editiones sui operis confecisse.
PL 19, 547Bなぜなら、世俗の文学を修め、あるいは神の書に通じていると見られる者は、古人の先例を顧みるべきで、同様の事柄を不当に引き裂こうとしてはならない。知るがよい、きわめて博学な法学者ヘルモゲニアヌスが、自らの作品に三つの版を作ったことを。
Cognoscant, peritissimum divinae legis Origenem tribus nihilominus editionibus prope cuncta, quae disseruit, aptavisse.
PL 19, 547B知るがよい、神の法に最も通じたオリゲネスが、やはり三つの版で、自らの論じたほとんどすべてを整えたことを。
Nec eorum quispiam mordacis linguae laceratur injuria, cum potius inde laudis consequantur augmenta, quod proventibus uberioris ingenii diligentiore posteros fide noscendae veritatis instruxerunt. Aliud est namque mutare composita, et aliud integrare.
PL 19, 547B彼らのうち誰一人、噛みつく舌の侮辱で引き裂かれてはいない。むしろそこから称賛の増しを得ている。より豊かな才の産物によって、真理を知るためのより入念な誠実さをもって、後世の人々を教えたからである。実に、組み上げたものを変えることと、完全にすることは別である。
Nam plena quamvis spatia divinae legis immensa, quibus dicta semper adjiciuntur, et desunt, velut mare fluviorum penitus incrementa non sentiens, nullis terminari sensibus queant, nullis explicari linguis valeant.
PL 19, 548Aというのは、神の法の広大な空間は満ちているが、そこには言葉が絶えず付け加えられ、また欠けてもいて、河川の流入の増加をまるで感じない海のように、いかなる思いによっても限り得ず、いかなる言葉によっても解き明かし得ないからである。
Sic et nostri prorsus a sese libelli non discrepant. Sed quae defuerant primis, addita sunt secundis. Nec impares argumento, vel ordine, sed stylo videntur, et oratione dissimiles. Proferant igitur sua, si qui carpere nituntur aliena.
PL 19, 548Aそのように、我々の小冊子も、互いにまったく異ならない。ただ、最初のものに欠けていたことが、第二のものに加えられている。主題においても順序においても等しくないのではなく、文体において、また語りにおいて異なるように見えるだけである。他人の仕事を非難しようとする者は、まず自分の仕事を示すがよい。
Promptius est omnibus judicare, quam facere, et de castrensi munimine pericula securo vultu conspicere. Credo tamen, Pater egregie, nullum fore, quamvis impudenter, obloquium, si meruero dextrum pectoris adipisci judicium.
PL 19, 548A皆にとって、判断することは行うことよりたやすく、陣営の防壁の内から危険を安全な顔で眺めることもたやすい。それでも、すぐれた父よ、もし私が胸の好意ある判断を得られるなら、どれほど恥知らずな者であっても、反論は何ひとつ生じないと信じる。
Fave primum, ut alii faveant, et omnium mentibus sententia se probatae jugiter auctoritatis infundat. Tu facies, ut delectet evasisse discrimina, cum serenior coeperis aperire tranquilla. Navigare rursus in aequore, nunc in portu jam navigem.
PL 19, 548Aまずあなたが好意を示せ。そうすれば他の人々も好意を示すだろう。そして確かな権威をもって是認された判断が、皆の心に絶えず注ぎ込まれるように。あなたは、危難を逃れ得たことが喜びとなるようにしてくれる、あなたがより晴れやかになって穏やかなものを開き始めるときに。海原をふたたび航行すること、――今は港のうちですでに航行しよう。〔最後の一文は本文が崩れているらしく、前後との係りは定かでない。ミーニュの注(アレバロ)も「欠けて損なわれた箇所らしく、ジュレはここに星印を付けた」とする〕
Tandem aliquando post undas calcare liceat, nos arenas tetigimus montes ex pelago. Tangamus montes ex saxo, et infirmos aquis irruentibus gressus navali positos statione firmemus. Priores igitur libri, quia versu digesti sunt, nomen Paschalis Carminis acceperunt.
PL 19, 548Bついにいつか、波のあとで、我々が砂を踏むことが許されるように。我々は海から山に触れた。岩から成る山に触れよう。そして、押し寄せる水に弱った足取りを、船の停泊地に据えて固めよう。〔ミーニュの注(アレバロ)に従い、calcare liceat nos arenas. Tetigimus montes ex pelago: tangamus montes ex saxo と区切って訳した。注はガランディの補い qui tetigimus も挙げ、多くの刊本は nos を non とすると言う〕それゆえ先の諸巻は、詩行に整えられたので、『復活祭の歌』の名を受けた。
Sequentes autem in prosa nulla cursus varietate conversi, Paschalis designantur Operis vocabulo nuncupati.
PL 19, 548B続く諸巻は、散文に、文の運びに変化もなく移されたので、『復活祭の作品』という呼び名で呼ばれる。
Utramque vero materiem vobis orantibus, Domino Jesu Christo, qui vota non recusat humilium, et grego supplicanter, et offero, cui virtus, honor et gloria cum Patre, et Spiritu sancto, per omnia saecula saeculorum. Amen.
PL 19, 548Bしかし両方の素材を、あなたの祈りに支えられて、主イエス・キリスト――謙虚な者たちの願いを退けないキリスト――に、嘆願しつつ集めて〔底本は grego。ミーニュの注(アレバロ)は、ジュレが古写本に et grego とあるのを congrego(集める)の意に解したこと、『教父文庫』が rogo とすることを挙げ、自らは erogo か congrego を推す。ここでは congrego の意に解した〕、また献げる。キリストに、父と聖なる霊とともに、力と誉れと栄光が、世々限りなくある。アーメン。
Prologus metricus, Prooemium
韻文の序 冒頭PL 19, 549APaschales quicumque dapes conviva requiris,Dignatus nostris accubitare toris,Pone supercilium, si te cognoscis amicum,Ne quaeras opus hic codicis artificis:Sed modicae contentus adi solemnia mensae,Plusque libens animo, quam satiare cibo.At si magnarum caperis dulcedine rerum,Divitiasque magis deliciosus amas,Nobilium nitidis doctorum vescere coenis,Quorum multiplices nec numerantur opes.
PL 19, 549A復活祭の御馳走を求める客人よ、誰であれ、我々の寝椅子に身を横たえることをよしとしてくれたあなたは、友と自ら知るなら、眉の高ぶりを置け、ここに巧みな書物の作品を求めるな。ささやかな食卓の祝宴に、足るを知って来よ、腹を食物で満たすより、喜んで心を満たせ。だが、大いなる事柄の甘美に心を奪われ、富をむしろ贅沢好みに愛するなら、学者たちの名高い輝く宴で食せよ。彼らの多彩な富は数えきれない。
Illic invenies, quidquid mare nutrit edendum,Quidquid terra creat, quidquid ad astra volat.Cerea gemmatis flavescunt mella canistris,Collucentque suis aurea vasa favis.At nos exiguum de paupere carpsimus horto,Rubra quod appositum testa ministrat, olus.
PL 19, 551Aそこで見いだすだろう、海が食に供して養うあらゆるものを、地が生み出すあらゆるものを、星々へ飛ぶあらゆるものを。蝋色の蜜が宝石をちりばめた籠の中で黄金色に輝き、金の器が自らの蜜房とともに照り映える。だが我々は貧しい畑からわずかを摘んだ、赤い土器が供する、並べられた野菜を。
Liber I, Prooemium
第1巻 冒頭PL 19, 553ACum sua gentiles studeant figmenta poetaeGrandisonis pompare modis, tragicoque boatu,Ridiculove Getae, seu qualibet arte canendiSaeva nefandarum renovent contagia rerum
PL 19, 553A異邦人の詩人たちが己の作り話を荘重な調べと悲劇の怒号で飾り立てようと励み、あるいはゲタ〔喜劇の奴隷の名〕の笑いで、あるいはいかなる歌の技によってであれ忌まわしい事柄の凶悪な汚染を甦らせ、
Et scelerum monumenta canant, rituque magistroPlurima Niliacis tradent mendacia biblis:Cur ego Davidicis assuetus cantibus odasChordarum resonare decem, sanctoque verenterStare choro, et placidis coelestia psallere verbis,Clara salutiferi taceam miracula Christi?Cum possim manifesta loqui, Dominumque tonantemSensibus, et toto delectet corde fateri,Qui sensus, et corda dedit, cui convenit uniFacturam servire suam, cui jure perenni
PL 19, 554A罪業の記念碑を歌い、師の習いに従ってナイルの紙に数多の偽りを伝えるとしても、なぜ私が、ダビデの歌に慣れ、十弦の竪琴に合わせて頌歌を響かせ、畏れつつ聖なる合唱に立ち、穏やかな言葉で天のことを詠う者が、救いをもたらすキリストの輝かしい奇跡を黙していようか。明白なことを語りうるのに、雷を轟かす者〔Tonans。神を言う〕なる主を思いをもって、また心のすべてをもって告白することが喜びであるのに。その主は思いと心を与え、ただその主にこそ、自らの造った被造物が仕えるのがふさわしく、とこしえの権利によって、
Arcibus aethereis una est cum patre potestas,Par splendor, communis apex, sociale cacumen,Aequus honor, virtus eadem, sine tempore regnum,Semper principium, sceptrum juge, gloria consors,Majestas similis: haec est via namque salutis,Haec firmos ad dona gradus paschalia ducit.Haec mihi carmen erit: mentes huc vertite cuncti.Hanc constanter opem laesis adhibete medullis,Quos lethale malum, quos vanis dedita curisAttica Cecropii serpit doctrina veneni,
PL 19, 555A天空の城において、父とともに一つの権能がある。等しい輝き、共有の頂、連なる峰、等しい栄誉、同じ力、時なき王国、常なる始まり、絶えぬ王笏、分かち合う栄光、同じ威光。これこそ救いの道であり、これが復活祭の賜物へ向かう確かな歩みを導く。これが私の歌となる。諸君、みな心をここへ向けよ。この助けを、傷ついた髄に絶えず施せ。致命の悪が、空しい気遣いに耽るケクロプスの毒をもつアッティカの教えが、這い寄っている者らよ、
Sectantesque magis vitam spirantis odoremLegis, Athenaei paedorem linquite pagi.Quid labyrintheo, Thesidae, erratis in antro,Caecaque Daedalei lustratis limina tecti?Labruscam placidis quid adhuc praeponitis uvis,Neglectisque rosis, saliuncam sumitis agri?Quid lapides, atque aera coli, quid fana profanisProderit, et mutis animas damnare metallis?Parcite pulverei squalentia jugera campi,Et steriles habitare plagas, ubi gignere fructum
PL 19, 556A命を吹き込む律法の香りをいっそう追い求め、アテナイの丘〔アレオパゴス〕の悪臭を捨てよ。テセウスの子孫たちよ、なぜ迷宮の洞窟をさまよい、ダイダロスの屋根の盲いた敷居を巡り歩くのか。なぜなお、穏やかなブドウより野ブドウを選び、バラを顧みずに、野のサリウンカ〔香草〕を取るのか。石や青銅を崇め、神殿が穢れた者らに何の益があろう。物言わぬ金属のために魂を罪に定めることが。埃っぽい野の荒れた畑に住むことをやめよ、不毛の地に住むこともやめよ。そこでは果実を生むことを
Arida nescit humus: nec de tellure cruentaLivida mortiferis vellatis toxica succis,Tartareis damnata cibis: sed amoena viretaFlorentum semper nemorum, sedesque beatasPer latices intrate pios, ubi semina vitaeDivinis animantur aquis, et fonte supernoLaetificata seges spinis mundatur ademptis,Ut messis queat esse Dei, mercisque futuraeMaxima centenum cumulare per horrea fructum.Omnipotens aeterne Deus, spes unica mundi,
PL 19, 558A乾いた土は知らない。血まみれの大地から、死をもたらす汁で青黒い毒草を摘むな。タルタルスの食物として罰せられたものを。むしろ花咲く森の常なる愛らしい緑、福なる住処に、敬虔な水を通って入れ。そこでは命の種が神の水で活気づけられ、天の泉に喜んだ収穫が、棘を取り除かれて清められ、神の刈り入れとなり、来たるべき報いのいと大きな倉に百倍の実を積み上げることができるように。全能なる永遠の神よ、世のただ一つの望みよ、
Qui coeli fabricator ades, qui conditor orbis,Qui maris undisonas fluctu surgente procellasMergere vicinae prohibes confinia terrae,Qui solem radiis, et lunam cornibus imples,Inque diem, ac noctem lumen metiris utrumque,Qui stellas numeras, quarum tu nomina solus,Signa, potestates, cursus, loca, tempora nosti,Qui diversa novam formasti in corpora terram,Torpentique solo viventia membra dedisti,Qui pereuntem hominem vetiti dulcedine pomi
PL 19, 559A天の造り主として臨み、世界の創り主である汝は、波音をとどろかす海の嵐が、高まる波で隣の陸の境を呑み込むのを禁じ、太陽を光線で、月を角で満たし、昼と夜にそれぞれの光を量り、星々を数え、その名を汝のみが、しるし、権能、軌道、場所、時とともに知っている。汝は異なる体へと新たな土を形づくり、動かぬ地に生ける肢を与え、禁じられた果実の甘さに滅びゆく人を
Instauras meliore cibo, potuque sacratiSanguinis infusum depellis ab angue venenum,Qui genus humanum (praeter quos clauserat arca)Diluvii rapida spumantis mole sepultumUna iterum de stirpe creas, ut mystica virtus,Quod carnis delicta necant, hoc praesule lignoMonstraret liquidas renovari posse per undas;Totum namque lavas uno baptismate mundum:Pande salutarem paucos quae ducit in urbemAngusto mihi calle viam, verbique lucernam
PL 19, 560Aより良い食物で立て直し、聖別された血の杯によって、蛇から注がれた毒を追い払い、箱舟が閉じ込めた者らを除く人類が泡立つ大洪水の奔流に葬られたのを一つの血統からふたたび造り、神秘の力が、肉の罪が死なせるものを、この導き手である木によって水の流れを通して新たにされうると示すようにした。汝は一つの洗礼で全世界を洗う。救いの都へ少数の者を導く道を、狭い小道で私に開け。言葉のともしびを、
Da pedibus lucere meis, ut semita vitaeAd caulas me ruris agat, qua servat amoenumPastor ovile bonus, qua vellere praevius alboVirginis agnus ovis, grexque omnis candidus intrat,Te duce, difficilis non est via, subditur omnisImperiis natura tuis: rituque solutoTransit in adversas jussu dominante figuras.Si jubeas mediis segetes arere pruinis,Messorem producet hiems: si currere mustumVernali sub sole velis, florentibus arvis
PL 19, 561A私の足を照らすよう与えよ。命の小道が野の囲いへ私を導き、善き牧者が愛らしい羊の囲いを守る所、白い毛をまといおとめの羊の子羊が先に立ち、白い群れがみな入る所へと。汝が導くなら道は難しくない。あらゆる自然は汝の命令に従う。習いを解かれて支配の命により、反対の姿へ移る。もし汝が、霜の降りる中で穀物が乾き熟せと命じるなら、冬が刈り手を送り出すだろう。もし新酒が春の日の下で流れよと望むなら、花咲く畑で
Sordidus impressas calcabit vinitor uvas,Cunctaque divinis parebunt tempora dictis.Indicio est antiqua fides, et cana priorumTestis origo patrum, nullisque abolenda per aevumTemporibus constant virtutum signa tuarum,Ex quibus audaci perstringere pauca relatuVix animis committo meis, silvamque patentemIngrediens, aliquos nitor contingere ramos.Nam centum licet ora movens, vox ferrea clamet,Centenosque sonos humanum pectus anhelet,
PL 19, 562A汚れたブドウ作りが、積まれた房を踏むだろう。そしてあらゆる時が神の言葉に従うだろう。その証拠は古き信、そして先人たちの白髪の証人たる起源である。どの時代にも消し去られることなく汝の力あるしるしは確かである。そのうちわずかを大胆な語りで取り上げることを私はほとんど自分の心に委ねえず、広がる森に入りつつ、いくつかの枝に触れようと努めるのみだ。たとえ百の口を動かして鉄の声が叫び、人の胸が百の音を喘ぎ出そうとも、
Cuncta quis expediet, quorum nec lucida coeliSidera, nec bibulae numeris aequantur arenae?Primus ab usque chao meritis vivacibus EnochMulta per innumeros jam saecula contigit annos,Natura perdente modum, quem jure creandiTerra tulit: genitum sed mors miratur ademptum.Saucia jam vetulae marcebant viscera Sarae,Grandaevo consumpta situ, prolemque negabatFrigidus annoso moriens in corpore sanguis:Cum, seniore viro, gelidi praecordia ventris
PL 19, 563A天の輝く星も、水を吸う砂も、数においては及ばぬその事どもを、誰が尽くして語れようか。最初に、混沌の昔から、生き続ける功によってエノクは多くの世紀、数えきれぬ年にわたり至った。自然は、創造の権利によって地が負った限度を失ったが、死は、生まれた者が取り去られたことに驚く。すでに老いたサラの傷んだ内臓はしぼみ、年月の長さに衰え、老いた体の中で冷えて死にゆく血が子孫を拒んでいた。その時、夫が年長であったのに、冷えた腹の内が
In partum tumuere novum, tremebundaque materAlgentes onerata sinus, spem gentis opimaeEdidit, et serum suspendit ad ubera natum.Mactandumque Deo pater obtulit, at sacer ipsamPro pueri jugulis aries mactatur ad aram.O justi mens sancta viri! pietate remota,Plus pietatis habens, contempsit vulnera nati,Amplexus praecepta Dei, typicique cruorisAuxilio ventura docet, quod sanguine fusoHumana pro gente pius occumberet Agnus.
PL 19, 564A新たな出産へとふくらみ、震える母は冷えた胸を重く抱え、豊かな民の望みを産み、遅く生まれた子を乳房に吊るした。父は屠られるべき子を神に献げたが、聖なる雄羊が子の喉の代わりに、まさにその祭壇で屠られる。ああ、義人の聖なる心よ。情愛を捨てながら、かえって深い敬虔を抱き、子の傷を意に介さず、神の命令を抱きしめ、予型の血の助けによって来たるべきことを教える。すなわち、血を流して人類のために慈しみ深い子羊が死ぬであろうことを。
Loth Sodomae fugiente chaos, dum respicit uxor,In statuam mutata salis, stupefacta remansit,Ad poenam conversa suam: quia nemo retrorsum,Noxia contempti vitans discrimina mundi,Aspiciens, salvandus erit, nec debet aratorDignum opus exercens, vultum in sua terga referre.Ignibus innocuis flagrans apparuit olimNon ardens ardere rubus, nec juncta caloriMateries alimenta dabat, nec torrida vivensSensit damna frutex, sed amici fomitis aestu
PL 19, 565Aロトがソドムの混沌から逃れる折、妻は振り返り、塩の像に変えられて、茫然と立ち尽くした、自らの刑罰へと向き直って。背後を振り返る者は、軽んじた世の有害な危険を逃れつつも、救われることがないからだ。また鋤く者も、ふさわしい仕事に励むなら、顔を自分の背に向けてはならない。かつて無害な火で燃えて、燃えずに燃える茂みが現れた。熱と結ばれた材が養分を与えるのでもなく、生ける灌木が焼ける損傷を感じるのでもなく、友なる燃料の熱によって
Frondea blanditae lambebant robora flammae.Mitis in immitem virga est animata draconem,Per flexos sinuata globos, linguisque trisulcisSquamea colla tumens, inimicos ore chelydrosSorbuit, et proprii redit in virgulta rigoris.Pervia divisi patuerunt caerula pontiIn geminum revoluta latus, nudataque tellusCognatis spoliatur aquis, ac turba pedestrisIntrat in absentis pelagi mare, perque profundumSicca peregrinas stupuerunt marmora plantas.
PL 19, 566A葉をつけた幹を、やさしく撫でる炎がなめていた。柔和な杖が、獰猛な竜として息を得、曲がる渦を描いてくねり、三つ又の舌で鱗の首をふくらませ、敵の毒蛇どもを口で呑み込み、自らの硬さの枝へと戻った。分かれた海の青は通り道となって開き、両側へ巻き返され、むき出しの地は同族の水を奪われ、徒歩の群衆は不在の海の海へと入り、深みを通って、乾いた海原が異国の足に驚いた。
Mutavit natura viam, mediumque per aequorIngrediens populus, rude jam baptisma gerebat:Cui dux Christus erat; clamat nam lectio, MultasVox Domini super exstat aquas; vox denique verbum est,Verbum Christus adest, geminae qui consona legisTestamenta regens, veterem patefecit abyssum,Ut doctrina sequens planis incederet arvis.Quid referam, innumeras coelesti pane catervasAngelicos sumpsisse cibos, nimbisque superniNectaris, aeria populum dulcedine pastum,
PL 19, 567A自然は道を変え、海原のただ中を進む民は、すでに未熟な洗礼を担っていた。その導き手はキリストであった。朗読が叫ぶ、「多くの水の上に主の声がある」。実に声とは言葉であり、言葉としてキリストが臨む。二つの法の調和する契約を治め、古い深淵を開いて、後に続く教えが平らな野を歩むようにした。なぜ語ろうか、数知れぬ群衆が天のパンで天使の食物を取り、天の甘露〔ネクタル〕の雲から、空の甘みで養われた民が、
In pluviis habuisse dapes, et in imbribus escas?Rursus in exustis sitiens exercitus arvis,Qua nimium loca sicca diu, qua terra negatisAegra jacebat aquis, qua spes ablata bibendi,Vivendique fuit, subitas arente metalloHausit aquas, sterilique latex de rupe cucurrit,Et jejuna novum vomuerunt marmora potum.His igitur jam sacra tribus dans munera rebus,Christus erat panis, Christus petra, Christus in undis.Angelicis tremefacta minis affatur asella
PL 19, 568A雨の中に宴を、にわか雨の中に食べ物を持ったことを。また、焼けた野で渇く軍勢が、長く乾ききった所、水を拒まれて大地が病んで横たわる所、飲む望みも生きる望みも奪われた所で、乾いた岩から突然の水を汲み、不毛の岩から水が流れ出し、飢えた岩が新しい飲み物を吐き出した。こうして聖なる賜物をこの三つのものの中で与えるキリストは、パンであり、キリストは岩であり、キリストは水の中にいた。天使の威嚇に震えた雌の驢馬が語りかける、
Sessorem per verba suum, linguaque rudentiEdidit humanas animal pecuale loquelas.Sol stetit ad Gabaon, mediique cacumine coeliFixit anhelantem dilato vespere lucem,Insolitus frenare diem, nec luna cucurritOrdine pigra suo, donec populantibus armis,Fervidus ingentem gladius consumeret hostem,Conjurante polo: jam tunc famulata videbantSidera venturum, praemisso nomine, Jesum.Heliam corvi quondam pavere ministri,
PL 19, 569A自分の乗り手に言葉を通して。いななく舌で家畜は人間の言葉を発した。太陽はギブオンで止まり、天の中ほどの頂に喘ぐ光を据えて、夕べを遅らせた。昼を抑えることに慣れぬ太陽。月もまた常の順を怠って走らず、荒らす武器で熱した剣が巨大な敵を平らげるまで、天が共に誓っていた。すでにその時、仕える星々は、名を先に告げられて来たるべきヨシュア〔Jesus〕を見ていた。かつてカラスの従者たちがエリヤを養った、
Praebentes sine more dapes, alesque rapinisDeditus, atque avido saturans cava guttura rostro,Tradidit illaesam jejunis morsibus escam.Nunc bonus Heliae, qui perfidus antea Noe,Abluit in terris, quidquid deliquit in undis.Plenus at ille Deo, postquam miracula terrisPlura dedit, meritisque suis succedere dignumHaeredem propriae fecit virtutis amicum,Aurea flammigeris evectus in astra quadrigis,Qua levis aethereos non exprimit orbita sulcos,
PL 19, 570A常ならぬ食事を差し出し、略奪に身を委ねた鳥が、貪欲なくちばしでうつろな喉を満たしつつ、飢えた口に傷つけぬ餌を渡した。今は善くエリヤに仕え、かつてはノアに背信であった鳥が、水の中で犯した罪を、地上で洗い流す。だが神に満ちたかの者は、地に多くの奇跡を与えたのち、自らの功を継ぐにふさわしい者として、友を自らの力の相続人とし、炎の四頭立てで金の星々へ運び去られ、軽い車輪が天空の轍を刻まぬ所を、
Sidereum penetravit iter, curruque coruscoDexteriora petens, spatio majore triumphumDuxit, et humani metam non contigit aevi.Quam bene fulminei praelucens semita coeliConvenit Heliae! merito qui, et nomine fulgens,Hacope dignus erat: nam si sermonis AchiviUna per accentum mutetur littera, sol est.Ultima labentis miseratus tempora lucis,Ter quinos quondam regi Deus addidit annos,Usus jure suo, patefactaque limina claudens
PL 19, 571A星の道を貫き、輝く車で右の方を目指し、より広い空間で凱旋を行い、人の寿命の限りには触れなかった。稲妻の天を先んじて照らす小道はエリヤにいかにふさわしいことか。功においても名においても輝く彼は、この助け〔底本は Hacope と続けて刷る。hac ope と読む。ミーニュの注(アレバロ)は、写本はすべて hac ope dignus erat(天へ運んだ炎の四頭立て戦車による助けにふさわしかった)とし、パッラシウスと一部の刊本は aethere とすると言う〕にふさわしかった。実に、アカイア人の言葉でアクセントによって一字が変えられれば、〔その名は〕太陽となる。消えゆく光の最後の時を憐れんで、かつて神は王に十五年を加え、自らの権利を用い、開かれていた門を閉ざしつつ
Mortis, ab occasu vitam convertit in ortum.Jonas puppe cadens, ceto sorbente voratus,In pelago non sensit aquas, vitale sepulcrum,Ne moreretur, habens, tutusque in ventre ferino,Depositum, non praeda fuit, vastumque per aequorVenit ad ignotas inimico remige terras.Cum, spirante Deo, Babylonia sacra negarentTres una cum mente viri, durumque subirentExitium saevi Chaldaea lege tyranni,Cujus Achaemeniam rabies accenderat iram
PL 19, 572A死の〔門〕を、日の入りから日の出へと命を転じた。ヨナは船から落ち、大魚に呑み込まれたが、海の中で水を感じず、死なぬよう命の墓を持ち、獣の腹の中で守られ、預かりものとして、獲物にはならず、広大な海原を越え、敵意の漕ぎ手によって見知らぬ地へ至った。神が息吹を与えるとき、バビロニアの祭儀を心を一つにして拒んだ三人の男たちが、獰猛な暴君のカルデアの法によって過酷な滅びを受けようとした時、その暴君の狂暴がアカイメネスの怒りを燃え立たせたのは、
Plus fornace sua, medios truduntur in ignes,Nil audente rogo, tantoque ardore calentesCordis, imagineae vincunt incendia poenaeIgne animi. O quanta est credentum gloria! flammisArdentis fidei restincta est flamma camini.Digna sed immitem mox perculit ultio regem.Nam quod ab humana vecors pietate recessit,Agrestes pecudum consors fuit ille per herbas,Aulica depasto mutans convivia feno.Pronus ab amne bibit, septenaque tempora lustrans,
PL 19, 573A自らの炉よりも激しかった。彼らは火の只中へ突き落とされる。火刑の薪は何もあえてせず、心の大きな熱に燃える彼らは、刑罰の幻のごとき炎を心の火で打ち負かす。ああ、信じる者らの栄光はいかに大きいことか。燃える信仰の炎によって、炉の炎は消された。だが、ふさわしい報いがまもなく冷酷な王を打った。人の情愛から離れて正気を失った彼は、野の草の間で家畜の仲間となり、宮廷の宴を、食んだ干し草に取り替えた。身をかがめて川から飲み、七つの時を巡り、
Omnibus hirsutus silvis, et montibus errat.Nec minus et Darii furuerunt jussa tyranni.Ecce etenim sceleri scelus addidit ira furentis,Hebraeumque decus Daniel decernitur insonsJejunis cibus esse feris, sed bellua justoMitis facta viro, sanctos ne laederet artus,Coepit amare famem, rabies mollita furoremDeposuit, saevisque in faucibus ira quievit,Et didicere truces praedam servare leones.Dic, ubi sunt, natura, tuae post talia leges?
PL 19, 574A毛むくじゃらで、あらゆる森と山をさまよう。暴君ダレイオスの命令も劣らず荒れ狂った。見よ、荒れ狂う者の怒りは罪に罪を重ね、ヘブライの誉れ、罪なきダニエルは飢えた獣の餌となるよう定められた。だが獣は義しい人に対して柔和になり、聖なる肢体を傷つけまいと飢えを愛し始め、凶暴は和らいで憤りを捨て、荒々しい喉の中で怒りは静まり、猛き獅子らは獲物を温存することを学んだ。言え、自然よ、こうしたことの後、あなたの法はどこにあるのか。
Quis toties tibi jura tulit? quis tartara jussitTranslatum nescire virum, sterilemque maritoFecundavit anum, sacram praecepit ad aramSponte venire pecus, muliebres transtulit artusIn simulacra salis: ramos incendia passosNon ardere dedit: virgultum solvit in anguem;Per pelagus siccavit iter: mirabile nimbisManna pluit, saxo latices produxit ab imo:Quadrupedem fari plano sermone coegit:Suspensis rapidas elementis distulit horas:
PL 19, 575A誰が幾度もあなたに法を課したのか。誰が、移された男にタルタルスを知らぬよう命じ、夫にとって不妊だった老女を身ごもらせ、聖なる祭壇へ家畜が自ら来るよう命じ、女の肢体を塩の像へ移し、火を受けた枝が燃えぬようにし、茂みを蛇に解き放ち、海を越えて乾いた道を開き、雲から驚くべきマナを降らせ、岩の底から水を出し、四つ足の獣にわかりやすい言葉で語らせ、諸元素を止めて、速い時を引き延ばしたのか。
Per volucres hominem pasci dedit atque coruscisIn coelum transvexit equis: jam morte gravatoAdjecit tria lustra viro; praedonis in oreNaufragio fundavit opem: flagrante caminoServavit sub rore pios: per pascua regemPavit, ut hirsutam pecudem, rictusque leonum,Instimulante fame, jussit nescire furorem?Nempe Creatori (cujus quaecumque videnturSeu quaecumque latent, et rerum machina sermo est)Omne suum famulatur opus, sequiturque jubentis
PL 19, 576A鳥によって人が養われるようにし、また輝く馬で天へ運び、すでに死に重く沈む男に十五年を加え、略奪者〔鯨〕の口の中で難破に救いの基を据え、燃える炉の中で露の下に敬虔な者らを救い、牧場を通して王を毛深い家畜のように養い、獅子の顎に、飢えに駆り立てられても猛りを知らぬよう命じたのは。まことに造り主に(見えるものも隠れたものも何であれ、万物の仕組みはその言葉である)万物の自らの業はみな仕え、命ずる者の
Imperium, quocumque trahit sententia nutu.Heu! miseri, qui vana colunt, qui corde sinistroReligiosa sibi sculpunt simulacra, suumqueFactorem fugiunt, et, quae fecere, verentur.Quis furor est, quae tanta animos dementia ludit?Ut volucrem, turpemque bovem, tortumque draconem,Semihominemque canem supplex homo plenus adoret?Ast alii solem, caecatis mentibus acti,Affirmant rerum esse patrem, quia rite videturClara serenatis infundere lumina terris,
PL 19, 577A命令に従い、その決定がいかなる合図に導こうとも付き従う。ああ、哀れな者らよ、空しいものを拝み、邪な心で敬虔めかした像を自分たちのために刻み、自らの造り主から逃げ、自分らが作ったものを畏れる。何たる狂気か、これほどの愚かさが心を弄ぶとは。鳥や、醜い牛や、とぐろを巻く竜や、半人の犬を、完全な人間が跪いて拝むとは。だが他の者らは、盲いた心に駆られ、太陽が万物の父であると断言する。晴れ渡った地に澄んだ光を注ぐように見えるからだ。
Et totum lustrare polum, cum constet ab istisMotibus, instabilem rapidis discursibus ignemOfficium, non esse Deum, quique ordine certoNunc oritur, nunc occiduas demissus in orasPartitur cum nocte vices, nec semper ubique est,Nec lumen fuit ille manens in origine mundi,Cum geminum sine sole diem novus orbis haberet.Sic lunae quoque vota ferunt, quam crescere cernunt,Ac minui, stellisque litant, quae luce fugantur.Hic laticem colit, ille larem, sed jungere sacris
PL 19, 579Aまた天の全体を巡るからだと。だがこれらの運行から明らかなのは、急ぐ走りの中の不安定な火は務めであって神ではないこと、定まった順であるときは昇り、あるときは没する岸へ降りて夜と順を分け合い、常にどこにでもあるのではなく、世の始まりに留まる光でもなかったことだ。新しい世界が太陽なしで二つの昼を持っていたときに。同じように月にも祈りを捧げる。満ち、欠けるのを見ながら、光に追われる星々にも供える。ある者は水を、ある者は炉の神を拝むが、
Non audent inimica suis, ne lite propinquaAut rogus exiguas desiccet fortior undas,Aut validis tenues moriantur fontibus ignes.Arboreis alius ponit radicibus aras,Instituitque dapes, et ramos flebilis orat,Ut natos, charamque domum, dilectaque rura,Conjugiique fidem, famulos, censumque gubernent.Lignee, ligna rogas, surdis clamare videris,A mutis responsa petis, quae jura domorumHac ratione regunt, si caesa securibus actis
PL 19, 580A互いに敵対するものを自らの祭儀に結び合わせようとはしない。近い争いでより強い火が小さな水を乾かすか、強い泉に弱い火が死ぬことを恐れてだ。別の者は木の根元に祭壇を置き、供え物の宴を設け、涙ながらに枝々に祈る、子らと愛しい家と愛する畑を、夫婦の信を、召使いたちを、財産を、治めてくれと。木のごとき者よ、汝は木に乞い、聾者に叫ぶ者と見える。物言わぬ者に答えを求める。それらが家々の法をこう治めるというのか、斧に打たれて切られた木が
Ardua pendentis sustentent culmina tecti,Aut subjecta focis dapibus famulentur edendis.Nonnulli venerantur olus, mollesque per hortosNumina sicca rigant, verique hac arte videnturTransplantatorum cultores esse deorum.Plura referre pudet, sanctoque in carmine longumVel damnare nefas, ne mollia sentibus uramLilia, purpurei neu per violaria campiCarduus, et spinis surgat paliurus acutis.Jam satis humanis erroribus addita monstra
PL 19, 580A傾く屋根の高い棟を支えるか、あるいは炉の下に置かれ、食べる食物に仕えるならばだ。菜を拝む者もあり、柔らかな庭を通して乾いた神威〔numina〕に水をやる。この技でまことに移植された神々の崇拝者と見える。さらに述べるのは恥ずかしく、聖なる歌の中で長く断罪することさえ許されない。柔らかなユリを茨で傷めぬよう、また紫のスミレ畑にアザミが、鋭い棘のハマナツメが生え出さぬよう。もはや十分に、人の迷いに付け加えられた怪物どもを
Risimus, aut tales potius deflevimus actus.Nunc coeptam juvat ire viam, montemque per altumNitentes firmare gradus; properemus in urbem,Libertatis opem, radians ubi regia fulvisEmicat aula tholis, ubi dantur digna petenti,Quaerenti spes certa manet, claustrisque remotis,Pervia pulsanti reserantur limina cordi.Hic est ille lapis reprobus, quem vertice gestatAngulus, atque oculis praebet miracula nostris,Cujus onus leve est, cujus juga ferre suave est.
PL 19, 582A我々は笑った。いやむしろ、そのような行いを嘆いた。今は始めた道を進み、高い山を通って努めて足取りを固めたい。都へ急ごう、自由の助けの都へ。そこでは輝く王の広間が黄金の円天井に光を放ち、求める者にふさわしいものが与えられ、尋ねる者に確かな望みがあり、閂が外され、叩く心に通じる敷居が開かれる。これこそ捨てられた石、隅が頂に担う石、そして我々の目に奇跡を見せる石、その荷は軽く、そのくびきを担うのは心地よい。
Per digesta prius veteris miracula legisRettulimus, sancti conjuncto Spiritus actuQuae Genitor socia Nati virtute peregit.Per digesta rudis necnon miracula legis,Dicemus, sancti conjuncto Spiritus actuQuae Natus socia Patris virtute peregit.Semper ut una manens deitatis forma perennis,Quod simplex, triplicet, quodque est triplicabile, simplet.Haec est vera fides, hanc sprevit habere salutemArrius infelix, qui curva per avia rectum
PL 19, 583A先には古い律法の整えられた奇跡を通じて、我々は語った、聖なる霊の結ばれた働きとともに父が子の共働の力で成し遂げたことを。また新しい〔rudis〕法の整えられた奇跡を通じて、我々は語ろう、聖なる霊の結ばれた働きとともに子が父の共働の力で成し遂げたことを〔二つの三行(291–296行)は意図した対句である。古い律法の奇跡を語り終えたことを言い、新しい律法の奇跡を語ることを予告する〕。神性の形が常に一つにとどまり永遠であるように、単一のものを三重にし、三重にしうるものを単一にする。これが真の信仰である。これに救いがあることを不幸なアレイオスは退けた。彼は曲がった道なき所を通って、真っすぐな
Flectere nisus iter, foveam delapsus in atramCorruit, et tetri mersus petit ima profundi:Tam vacuus sensu, justae quam tempore poenae,Visceribus fusis, vacuus quoque ventre remansit.Demens, perpetui qui non imitanda parentisJura, caducorum gradibus simulavit honorum!Namque homines inter natum genitore minoremLex carnalis habet, quoniam pater ipse parentisFilius ante fuit: mox et qui filius est nunc,Afforet esse pater; sic per genus omne nepotum
PL 19, 585A道を曲げようと努め、黒い穴に滑り落ち、倒れ込み、おぞましい深淵に沈んで底へ向かった。思いにおいて空しかったのと同じく、正しい刑罰の時に内臓が流れ出て、腹もまた空になって残った。正気を失った者よ、永遠の親の真似しえぬ法を、朽ちる名誉の段階によって似せようとした。人間のあいだでは、子が生みの親より小さいと肉の法は定める。親自身も親の子であったからだ。まもなく今は子である者も父となる。こうして孫たちのあらゆる系譜を通じ、
It nova progenies et avi numerantur avorum.At Dominus, verbum, virtus, sapientia, Christus,Et totum commune Patris, de lumine lumen,De solo solus, cui nec minus est Patre quidquam,Nec, quo crescat, habet, genitus, non quippe creatus,Ipse est principium: nam sicut clarus habeturIn genitore manens, genitor quoque clarus in ipsoPermanet, et rerum caput est Deus unus ubique.Non quia qui summus Pater est, et Filius hic est,Sed quia quod summus Pater est, et Filius hoc est.
PL 19, 585A新たな世代が進み、祖父らの祖父が数えられる。だが主、言葉、力、知恵であるキリストは、父との共有の全てであり、光からの光、唯一者からの唯一者であって、父より少しも劣らず、増し加わるべきものも持たず、生まれた者であり、造られた者ではなく、自ら始まりである。なぜなら、輝かしい者として生み主のうちにとどまると見なされ、生み主もまた輝かしい者として子のうちにとどまり、万物の頭は至る所でただ一人の神だからだ。至高の父であるその者が、子でもあるからではなく、至高の父であるところのものが、子でもあるからである。
Sic ait ipse docens: Ego in Patre, et Pater in me est.Rursus: Ego, atque Pater, unum sumus. Arrius UNUMDebet scire, SUMUSque Sabellius esse fatendum.Iste fidem ternam, ast hic non amplectitur unam.Ambo errore pares, quamquam diversa sequentes;Qualiter assueti varias producere sectas,Impugnant sua dicta viri, qui brachia nudisOstentant exserta humeris, nil tradere docti.Sed tantum certare cati, prudentia quorumStulta jacet, quia vana Deo est sapientia mundi.
PL 19, 586A教えつつ自ら言う、「私は父の内におり、父は私の内にいる」。また、「私と父とは一つである」。アレイオスは「一つ〔unum〕」を知るべきであり、サベリウスは「ある〔sumus。複数〕」と告白せねばならない。一方は三つの信仰を、他方は一つの信仰を受け入れない。両者は誤りにおいて等しい、たとえ異なるものを追うにせよ。様々な分派を生むのに慣れて、自らの言葉を攻撃する男たち、裸の肩から腕をむき出して見せ、何も伝えることを知らず、ただ争うことに鋭く、その分別は愚かに倒れている。世の知恵は神にとって空しいからだ。
Hic loquitur nimis, ille tacet; hic ambulat, hic stat;Alter amat fletus, alter crispare cachinnum,Diversisque modis par est vesania cunctis.Interea dum rite viam sermone levamus,Spesque, fidesque meum comitantur in ardua gressum,Blandius ad summam tandem pervenimus arcem.En signo sacrata crucis vexilla coruscant:En regis pia castra micant, tuba clamat herilis,Militibus sua porta patet; qui militat intret:Janua vos aeterna vocat, quae janua Christus.
PL 19, 588Aこの者は語りすぎ、あの者は黙す。この者は歩き、この者は立つ。一人は涙を好み、一人は嘲笑を震わせるのを好む。様々な仕方で、狂気はみな等しい。その間に、我々が語りで道を適切に軽くし、望みと信仰が険しい所へ私の歩みに付き添うあいだに、ついに頂上の城へ、いっそう心地よく至った。見よ、十字架の印に聖別された旗が輝く。見よ、王の敬虔な陣営が光り、主君のラッパが叫ぶ。兵士たちにはそれぞれの門が開く。戦う者は入れ。永遠の門が諸君を呼ぶ。その門はキリストである。
Aurea perpetuae capietis praemia vitae,Arma quibus Domini tota virtute geruntur,Et fixum est in fronte decus. Decus, armaque porto,Militiaeque tuae, bone Rex, pars ultima resto.Hic proprias sedes, hujus mihi moenibus urbisExiguam concede domum, tuus incola sanctisUt merear habitare locis, alboque beatiOrdinis extremus conscribi in saecula civis.Grandia posco quidem: sed tu dare grandia nosti.Quem magis offendit, quisquis sperando tepescit.
PL 19, 589A諸君は永遠の生命の黄金の報いを受けるだろう、主の武具を全き力で担い、額に栄誉が固く刻まれた者らは。私は栄誉と武具を担い、汝の軍役の、善き王よ、最後尾の一員として残る。ここに固有の座を、この都の城壁の内に私に小さな家を与えよ。汝の住人として聖なる所に住むに値し、福なる位階の名簿に最後の市民として永遠に名を連ねるために。私は大きなものを求める。だが汝は大きなものを与えうることを知っている。望みつつ冷めてゆく者こそ、〔汝を〕いっそう怒らせる。
Christe, fave votis, qui mundum in morte jacentemVivificare volens, quondam terrena petistiCoelitus, humanam dignatus sumere formam,Sic aliena gerens, ut nec tua linquere posses.Hoc Matthaeus agens, hominem generaliter implet.Marcus ut alta fremit vox per deserta leonis,Jura sacerdotis Lucas tenet ore juvenci.More volans aquilae, verbo petit astra Joannes.Quattuor hi proceres una te voce canentes,Tempora ceu totidem, latum sparguntur in orbem.
PL 19, 590Aキリストよ、願いに力を添えよ。死の中に横たわる世を生かそうと望み、かつて天から地上のものを求め、人の姿をとることをよしとした汝は、他者のものを担いながら、汝自身のものを離れることもできなかった。マタイはこれを成して、人というものを総じて満たす。マルコは、荒れ野に高く響く獅子の声のように叫び、ルカは若い牛の顔で祭司の法を保つ。ヨハネはワシのように飛び、言葉によって星々へ至る。この四人の長は、一つの声で汝を歌い、同じ数の季節のように、広い世界へ撒かれる。
Sic et apostolici semper duodenus honorisFulget apex numero, menses imitatus, et horas,Omnibus ut rebus totus tibi militet annus.Hinc igitur veteris recolens exordia mortis,Ad vitam properabo novam, lacrymasque serendo,Gaudia longa metam: nam qui deflemus in Adam,Semina mittentes, mox exsultabimus omnes,Portantes nostros, Christo veniente, maniplos.
PL 19, 591Aこうして使徒の栄誉の十二という頂も、常にその数で輝く。月と時を模して、全ての事柄において一年全体が汝に仕えるように。ゆえに、ここから古い死の初めを思い返し、新しい命へと私は急ぐ。涙を蒔きつつ、長い喜びを私は刈り取ろう。アダムにおいて嘆く我々は、種を蒔きつつ、まもなく皆で歓呼するだろう、キリストが来るとき、自らの束を担って。
Liber II, Prooemium
第2巻 冒頭PL 19, 593AExpulerat primogenitum saevissimus anguisFlorigera de sede virum, blandique saporisIllecebris lethum misero potarat amarum.Nec solus meritam praesumptor senserat iramMortali sub lege jacens, sed prorsus ab ipsoHumanum simul omne genus. Heu! noxia conjux,Noxia tu conjux magis, an draco perfidus ille?Perfidus ille draco, sed tu quoque noxia conjux.Proh dolor! aeterni fuerant duo. Crescere postquamCoepit origo, perit, clademque a semine sumpsit.
PL 19, 593Aいとも凶暴な蛇が、最初に生まれた男を花咲く座から追い出し、甘美な味の誘惑によって、哀れな者に苦い死を飲ませていた。思い上がった者がふさわしい怒りを味わったのは、死すべき法のもとに横たわるその者だけでなく、まさしく彼から人類全体が同時にそうであった。ああ、咎ある妻よ、汝は咎ある妻なのか、それともあの背信の竜がいっそうなのか。あの竜は背信の者だが、汝もまた咎ある妻である。ああ痛ましい。二人は永遠のものであったのに。起源が増え始めて後、滅び、種から滅びを受けた。
Quid numerosa dies, quid tempore proderat illoCernere nongentos ultra feliciter annos,Progeniemque senum decimam spectare nepotum,Jamque suum nescire genus, cum victa supremisCursibus, extremae sors irreparabilis horae,Sera licet, ventura foret, longumque per aevumVita brevis nil esse diu cum fine doleret?Nec reducem spes ferret opem, primique sepulcrumTerrigenae caeca sorberet fauce nepotes:Ni pius ille sator, culpas ignoscere promptus,
PL 19, 594A数多い日々が、あの時代に九百年を超えて幸いに見ることが、老人たちの子孫、十代目の孫たちを眺めることが、何の益になったか。そして己が血統をもはや知らぬことが。最期の歩みに屈して、最後の時の取り返しのつかぬ運命が、遅くとも来るはずで、長い時代を経て短い命が、終わりとともに長くは何ものでもないと嘆くのであれば。立ち返る助けを望みが運ぶこともなく、最初の土の子の墓は、盲いた喉で孫たちを呑み込んだであろう。もし種を蒔く慈しみ深い父が、罪を赦すに素早く、
Reddere difficilis, sua ne factura periret,Quaeque Deo similis vivens astabat imago,Dissimilis de morte foret, veniale misertusInstauraret opus, pomisque vetaret acerbis,Quae mandere patres, natorum horrescere dentes,Donaretque suis semper placatus, ut undeCulpa dedit mortem, pietas daret inde salutem.Et velut e spinis mollis rosa surgit acutis,Nil, quod laedat, habens, matremque obscurat honore:Sic Evae de stirpe sacra veniente Maria,
PL 19, 595A報いを返すのは渋り、自らの被造物が滅びぬよう、神に似て生きて立っていた像が死によって似ぬものとならぬよう、赦しうるとして憐れみ、その業を立て直し、酸い果実を禁じ、父らが噛み、子らの歯がうずく果実を〔禁じ〕、常になだめられて自らの者に賜うのでなかったなら。罪が死を与えたその所から、慈しみが救いを与えるのだ。そして鋭い棘から柔らかなバラが生え、傷つけるものを何も持たず、母を栄誉で霞ませるように、このようにエバの聖なる血統から来たマリアが、
Virginis antiquae facinus nova virgo piaret:Ut quoniam natura prior vitiata jacebatSub ditione necis, Christo nascente, repasciPosset homo, et veteris maculam deponere carnis.Haec ventura senes postquam dixere prophetae,Angelus intactae cecinit properata Mariae,Et dictum comitata fides, uterumque puellaeSidereum mox implet onus, rerumque creatorNascendi sub lege fuit; stupet innuba tensosVirgo sinus, gaudetque suum paritura parentem.
PL 19, 596A古いおとめの所業を新しいおとめが贖うために。最初の本性が損なわれて、死の支配のもとに横たわっていたので、キリストが生まれることによって人が養い直され、古い肉の汚れを捨てうるように。これらの来たるべきことを老いた預言者たちが語った後、天使は、汚れなきマリアに、急ぎ到来することを告げ、その言葉に信が伴い、おとめの胎をまもなく天の重荷が満たし、万物の創造主は生まれる法のもとにあった。夫なきおとめは張った胸に驚き、自らの生みの親を産もうとして喜ぶ。
Jamque novem lapsis, decimi de limine mensisFulgebat sacrata dies, cum Virgine fetaPromissum complevit opus Verbum caro factum,In nobis habitare volens; tum maximus InfansIntemerata sui conservans viscera templi,Illaesum vacuavit iter, pro virgine testisPartus adest, clausa ingrediens, et clausa relinquens.Quae nova lux mundo, quae toto gratia coelo!Quis fuit ille nitor, Mariae cum Christus ab alvoProcessit splendore novo? Velut ipse decoro
PL 19, 597Aすでに九つの月が過ぎ、十番目の月の入口から聖別された日が輝いていた。おとめが身ごもる中で、言葉が肉となり、約束された業を成就し、我々のうちに住むことを望んだ。その時、いと大いなる幼子は、自らの神殿の胎を汚れなく守り、傷つけぬまま道を空けた。おとめのために、出産が証人として立つ。閉ざされたものに入り、閉ざされたものを後にして。世にとって何と新しい光、天全体にとって何という恩寵か。マリアの胎からキリストが新たな輝きとともに出たとき、その輝きはいかなるものだったか。ちょうど自ら
Sponsus ovans thalamo, forma speciosus amoenaPrae natis hominum, cujus radiante figuraBlandior in labiis diffusa est gratia pulchris.O facilis pietas! ne nos servile teneretPeccato dominante jugum, servilia summusMembra tulit Dominus, primique ab origine mundiOmnia qui propriis vestit nascentia donis,Obsitus exiguis habuit velamina pannis:Quemque procellosi non mobilis unda profundi,Terrarum non omne solum, spatiosaque lati
PL 19, 598A美しい寝室で喜び勇む花婿のように、愛らしい姿で人の子らにまさって麗しく、その輝く姿から美しい唇にいっそう優しい恩寵が注がれた。ああ、たやすい慈しみよ。罪が支配して、奴隷のくびきが我々を捕らえぬように、至高の主は僕の身を担い、世の最初の起源から生まれ出るすべてをそれぞれの賜物で装わせる者が、小さな布に包まれ、覆いとして身にまとった。そして嵐の深淵の動かされぬ波も、大地の全ての土も、広い
Non capit aula poli, puerili in corpore plenusMansit, et angusto Deus in praesepe quievit.Salve, sancta parens, enixa puerpera Regem,Qui coelum, terramque tenet per saecula, cujusNumen, et aeterno complectens omnia gyroImperium sine fine manet; quae ventre beatoGaudia matris habens cum virginitatis honore,Nec primam similem visa es, nec habere sequentem,Sola sine exemplo placuisti femina Christo.Tunc prius ignaris pastoribus ille creatus
PL 19, 598A天の広間も収めきれぬ者が、幼子の体に満ちて留まり、神は狭い飼い葉桶で憩った。めでたし、聖なる母よ、王を産んだ産婦よ、その王は天と地を代々保ち、その神威と、万物を永遠の環で抱く支配は終わりなく続く。あなたは祝福された胎で母の喜びを、おとめの栄誉とともに持ち、先に似た者も、後に続く者も持つとは見えず、ただ一人、先例なく、女としてキリストに喜ばれた。その時、まず何も知らぬ羊飼いたちに、生まれた者は
Enituit, quia pastor erat, gregibusque refulsitAgnus, et angelicus cecinit miracula coetus.Talia Bethlaeis dum signa geruntur in oris,Eoi venere Magi, saevumque tyrannumGrandia sollicitis perturbant nuntia dictis:Judaicis nuper populis Orientis ab axeProgenitum fulsisse ducem, hoc coelitus astra,Hoc stellam radiare novam. Ferus arbiter aulaeAestuat Hebraeae, ratus, hunc succedere posseMox sibimet, qui primus erat: tunc fronte serena
PL 19, 600A輝き出た。牧者であったからであり、群れには子羊として照り、天使の群れは奇跡を歌った。ベツレヘムの地でこうしたしるしが行われる間に、東の博士たちが来て、獰猛な暴君を大いなる知らせと、不安な言葉で動揺させる。近ごろユダヤの民に、東の軸から生まれた指導者が輝いたと。天の星々がこのことを、新たな星がこのことを照らすと。ヘブライの宮廷の荒々しい主は煮えたぎり、この者がまもなく自分の後を継ぎうると思った、初めからいた者が。そのとき穏やかな顔で
Nubila mentis habens, clam mandat ubique requiri,Sicut adorandum, quem tractat fraude necandum.Quid furis, Herodes? Christum sermone fateris,Et sensu jugulare cupis, legemque legendoNegligis, et Regi regum tua regna minaris.Ne tamen insano careant tua nomina facto,Patrandum sub honore crucis, sed crimine gentis,Herodes alius, quod tu molire, videbit.Ergo alacres summo servantes lumina coeloFixa Magi, sidusque micans regale secuti,
PL 19, 602A心に雲を抱えながら、どこでも密かに探すよう命じる、拝むべき者として、欺きで殺そうと企てる者を。なぜ荒れ狂うか、ヘロデよ。言葉ではキリストを告白し、思いでは喉を切ろうと望み、読みながら律法を無視し、王の王に汝の王国で脅しをかける。とはいえ汝の名が狂った所業を欠かぬよう、十字架の栄誉のもとに果たされるべきこと、だが民の罪過により、別のヘロデが、汝が企てることを見るだろう。さて、天の頂に定めた目を保ち、勇んだ博士たちは、輝く王の星に従い、
Optatam tenuere viam quae lege futuraDuxit adorantes sacra ad cunabula gentes:Thesaurisque simul pro relligione solutis,Ipsae etiam ut possent species ostendere Christum,Aurea nascenti fuderunt munera regi,Thura dedere Deo, myrrham tribuere sepulcro.Cur tria dona tamen? quoniam spes maxima vitae est:Hunc numerum confessa fides, et tempora summusCernens cuncta Deus, praesentia, prisca, futura,Semper adest, semperque fuit, semperque manebit
PL 19, 604A望んだ道を保った。その道は、来たるべきことの法に従い、拝む諸国民を聖なる揺りかごへ導いた。信心のために宝が同時に解き放たれ、その品々自体もキリストを示しうるように、生まれた王に黄金の贈り物を注ぎ、神に乳香を献じ、墓に没薬を捧げた。だが、なぜ三つの贈り物か。命の最大の望みは、この数を告白した信仰だからである。また至高の神はすべての時、現在・過去・未来を見通し、常におり、かつて常におり、常にとどまる
In triplici virtute sui. Tunc coelitus illiPer somnum moniti contemnere jussa tyranni,Per loca mutati gradientes devia callis,In patriam rediere suam. Sic nos quoque sanctamSi cupimus patriam tandem contingere, postquamVenimus ad Christum, jam non repetamus iniquum.Ergo ubi delusum se comperit, impius iramRex aperit, si jure queat rex ille vocari,Qui pietate caret, propriam qui non regit iram;Ereptumque gemens facinus sibi, ceu leo frendens,
PL 19, 606A三重の自らの力のうちに。そのとき、天から彼らは眠りを通して警告され、暴君の命令を軽んじるよう促され、道を変え、人気のない小道を通って自分の故郷へ帰った。こうして我々もまた、聖なる故郷についに至ることを願うなら、キリストのもとに来たのち、もはや不法な道へ戻らぬようにしよう。さて、欺かれたと知ると、不敬虔な王は怒りを現した。その者が正しく王と呼ばれうるなら。情愛を欠き、己の怒りを治めぬ者が。奪われた企てに呻き、歯ぎしりする獅子のように、
Cujus ab ore tener subito cum labitur agnus,In totum movet arma gregem, manditque trahitqueMolle pecus, trepidaeque vocant sua pignora fetaeNequidquam, et vacuas implent balatibus auras.Haud secus Herodes Christo stimulatus adempto,Sternere collisas parvorum strage catervasImmerita non cessat atrox. Quo crimine simplexTurba perit? cur qui vix dum potuere creari,Jam meruere mori? Furor est in rege cruento,Non ratio; primosque necans vagitus, et audens
PL 19, 607Aその口から柔らかな子羊が不意に滑り落ちると、全群に向けて武器を動かし、柔らかい家畜を噛み、引きずる。おののく母羊たちはわが子を呼ぶがむなしく、空の大気を鳴き声で満たす。まさにそのように、ヘロデはキリストが奪われて駆り立てられ、打ち砕かれた幼い群れを殺戮で倒すことをやめず、罪なき者らに対して残忍に。いかなる罪過で素朴な群衆は滅びるのか。ようやく生まれえたばかりの者らが、なぜもう死に値したのか。血に飢えた王にあるのは狂気であり、理性ではない。最初の産声を殺し、あえて
Innumerum patrare nefas, puerilia mactatMillia, plangoremque dedit tot matribus unum.Haec laceros crines nudato vertice rupit,Illa genas secuit, nudum ferit altera pugnisPectus, et infelix mater (nec jam modo mater)Orba super gelidum frustra premit ubera natum.Quis tibi tunc, lanio, cernenti talia sensus?Quosve dabas fremitus; cum vulnera fervere lateProspiceres arce ex summa, vastumque videresMisceri ante oculos tantis plangoribus aequor?
PL 19, 608A数え切れぬ悪事を行おうとして、幼い者たちの幾千を屠り、これほどの母らに一つの嘆きを与えた。ある母は裸にした頭の髪を乱して裂き、ある母は頬を切り、別の母はむき出しの胸を拳で打ち、不幸な母(もはや母とは言えぬ)は子を失い、冷たい子の上に空しく乳房を押しつける。その時、屠殺人よ、そうしたものを見て、汝の思いはいかなるものだったか。いかなる唸りを上げたか。傷口が広く煮えるのを高い城から見渡し、広大な地が目の前でこれほどの嘆きに混ぜられるのを見たとき。
Exstinctisque tamen quamvis infantibus absens,Praesens Christus erat, qui sancta pericula semperSuscipit, et poenas alieno in corpore sentit.Ast ubi bissenos aetatis contigit annos,Hoc spatium de carne trahens, aevique meatusHumana pro parte tulit, senioribus esseCorde videbatur senior, legisque magistrosInter ut emeritus residebat jure magister.Nec mora, (quas etenim volitans per tempora mundusNovit habere moras?) usus majore juventa,
PL 19, 610Aそれでも、幼子たちが滅ぼされたとはいえ、不在でありながらキリストは居合わせた。彼は聖なる危険をつねに引き受け、刑罰を他者の体で味わう。さて、十二歳に至ると、肉からこの年月を引き出し、人としての分として時の歩みを担い、年長者たちよりも心において年長に見え、律法の教師たちの中に、功成った教師のように正当に座っていた。間もなく(時の中を飛ぶ世が、いかなる遅れを知りえよう)、より成熟した青年期をもって、
Sex quasi lustra gerens, placidam Jordanis ad undamVenit ut acciperet hoc, quod dare venerat ipse.Hunc Baptista potens ut vidit ab amne Joannes,Quem matris dum ventre latet, nondumque creatusSenserat, obstruso jam tunc sermone prophetes,Ut muto genitore fluens, cui munera linguaePost noni taciturna diu spiramina mensisParto redduntur nato, mox praedicat: AgnusEcce Dei, veniens peccatum tollere mundi.Tollere cum dicit, quod non habet, hoc mihi tollit:
PL 19, 611Aほぼ六つの五年期を身に帯びて、静かなヨルダンの流れに来た。自らが与えに来たものを受けるために。力ある洗礼者ヨハネは、川辺から彼を見るや、母の胎に隠れ、まだ生まれぬうちに彼を感じ取っていた。言葉を封じられていたその時からすでに預言者であり、口のきけぬ父のもとで、語りがあふれる者として。その父に舌の賜物が九か月の長い沈黙の息ののち、子の誕生で返される。ヨハネはまもなく宣べる。「神の子羊を見よ、世の罪を取り去りに来る者を」。「取り去る」と言うとき、自ら持たぬものを、これを私のために取り去る。
Non mala ut ipse gerat, sed ut ipse nocentia perdat.Qualiter in medias cum lux praeclara tenebrasFunditur, et proprio non offuscata sereno,Decutit expulsas illaesis vultibus umbras,Sic delicta fugans Salvator nostra gerendoTersit, et attactu procul evanescere jussit.Tunc vada torrentum simplex ingressus aquarum,In se cuncta lavat nostrae contagia vitae,Ipse nihil, quod perdat, habens, sanctoque liquentesCorpore mundavit latices, limphasque beavit
PL 19, 612A自らが悪を担うためではなく、有害なものを自ら滅ぼすためである。輝く光が闇のただ中に注がれ、自らの晴朗さを曇らされることなく、追い払われた影を、損なわれぬ顔から振り落とすように、そのように救い主は、我々の罪〔delictum〕を担うことによって追い払い、拭い去り、触れることによって遠く消え失せよと命じた。その時、無垢の彼は急流の水の浅瀬に入り、我々の命のあらゆる汚染を自らの内で洗い、自らには滅ぼすべきものを何も持たず、聖なる体で流れる水を清め、水を祝福し、
Gurgitis, et propriis sacravit flumina membris.Senserunt elementa Deum, mare fugit, et ipseJordanis refluas cursum convertit in undas.Namque propheta canens: Quidnam est, mare, quod fugis, inquit,Et tu, Jordanis, retro quia subtrahis amnem?Ergo ubi flumineum post mystica dona lavacrumEgrediens, siccas Dominus calcavit arenas,Confestim patuere poli, sanctusque columbaeSpiritus in specie Christum vestivit honore,Mansuetumque docet, multumque incedere mitem,
PL 19, 614A深みの流れを、また川を、自らの肢体で聖別した。諸元素は神を感じ取った。海は逃げ、ヨルダン自身も流れを逆流する波へと転じた。実に預言する預言者は言う、「海よ、汝が逃げるとは何事か。ヨルダンよ、汝も川を後ろへ退かせるのはなぜか」。こうして奥義の賜物ののち、川の洗いから出て、主が乾いた砂を踏むと、たちまち天が開き、聖なる霊がハトの姿でキリストを栄誉で装わせ、柔和で、大いに穏やかに歩むことを教える、
Per volucrem, quae felle caret, natoque vocatoVoce Patris, triplici Deus ex ratione probatur,Quod Pater, et Natus, quod spiritus est ibi Sanctus,Quo manet indignus, qui non numeraverit unum.Inde quaterdenis jam noctibus, atque diebusJejunum dapibus, sacro spiramine plenumInsidiis tentator adit, doctusque per artemFallaces offerre dapes, Si filius, inquit,Cerneris esse Dei, dic, ut lapis iste repenteIn panis vertatur opem. Miracula tamquam
PL 19, 615A胆汁を持たぬ鳥を通し、また父の声で子が呼ばれることを通して、神は三重の根拠から証しされる。そこに父と子、また聖なる霊がいる。それゆえ、〔三者を〕一つと数えぬ者は、値せぬ者にとどまる。それから四十の夜と昼のあいだ食を断ち、聖なる息に満ちた彼に、誘惑者が策を弄して近づく。巧みに偽りの食物を差し出すすべを心得て、言う、「汝が神の子と見られるなら、この石が突然パンの助けに変わるよう言え」。まるで奇跡を
Haec eadem non semper agat, qui saxea terraeViscera frugiferis animans fecundat aristis,Et panem de caute creat. Hac ergo repulsusVoce prius, hominem non solo vivere pane,Sed cuncto sermone Dei, labefactus, et amens,Altera vipereis instaurans arma venenis,Cum Domino montana petit, cunctasque per orbemRegnorum monstravit opes: Haec omnia, dicens,Me tribuente, feres, si me prostratus adores.Quantum perversus, tantum perversa locutus.
PL 19, 617Aこれら同じものを常には行わぬかのようだが、大地の石の内を実りの穂で生かして豊かにするのは彼である。彼は岩からパンを造る。こうしてこの声に先に退けられ、人はパンだけで生きるのでなく、神のあらゆる言葉で生きるのだと。彼は揺らぎ、正気を失い、蛇の毒で別の武器を整え、主とともに山地へ向かい、世にあるあらゆる王国の富を示した。言う、「これらすべてを、私が与えるなら汝は得る、ひれ伏して私を拝むなら」。それほど歪んだ者が、それほど歪んだことを語った。
Scilicet ut fragilis regni affectaret honores,Qui populis aeterna parat, monstrumque nefandumPronus adoraret, cujus super aethera sedes,Terra pedum locus est, quem nullus cernit, et omnisLaudat in excelsis summissa voce potestas.Christus ad haec: Tantum Dominum scriptura, DeumqueJussit adorari, et soli famularier uni.His quoque deficiens congressibus, audet iniquus,Ter sese attollens, animo perstare superbo,Terque volutus humo, fragili confidere bello.
PL 19, 618Aつまり、もろい王国の栄誉を求めよというのか、諸々の民に永遠のものを備える者が、また忌まわしい怪物にひれ伏して拝めと。その者の座は天空の上にあり、地は足の置き所、誰もその者を見ず、あらゆる権能がいと高き所で声を低くして称える。キリストはこれに答える。「聖書はただ主にして神のみを拝めと命じ、ただ一者にのみ仕えよと命じた」。この戦いにも力尽きて、不法な者は、三度身を起こして誇る心でとどまろうと敢え、三度地に転がされても、もろい戦いに頼ろうとする。
Tunc assumpsit eum sanctam sceleratus in urbem,Et statuens alti supra fastigia templi,Si natum genitore Deo tete asseris, inquit,Impiger e summo demissus labere tecto.Nam Scriptura docet, de te mandasse Tonantem,Angelicis subvectus eas ut tutior ulnis,Ad lapidem ne forte pedem collidere possis.O quam caeca gerit nigro sub pectore cordaMens tenebris obscura suis! hunc ardua templiCulmina, et erectae quamvis fastigia pinnae
PL 19, 619Aそのとき、罪深い者は彼を聖なる都へ連れて行き、高い神殿の頂の上に立たせて、言う、「汝が神なる父から生まれた者と自ら主張するなら、ためらわず、頂から身を投げて滑り落ちよ。聖書は教える、雷を轟かす者が汝について命じたと、天使の腕に運ばれ、より安全に歩むように、石に足を打ちつけることがないように、と」。ああ、黒い胸の下に、いかに盲目の心を自らの闇に曇った精神は抱くことか。この者を、神殿の険しい頂や、立てた欄干の頂が、
Credidit in praeceps horrescere, maxima summiCurvavit qui membra poli, coelosque per omnesVectus in extremae descendit humillima terrae,Inferiora petens, sed non excelsa relinquens.Dixerat, et validi confossus cuspide verbi,Quod tentare suum Dominumque, Deumque nequiret,Victoris fugit ora gemens. Tunc hoste repulso,Coelicolae assistunt proceres, coetusque micantesAngelici Christo famulantur rite ministri.Protinus ergo viros ex piscatoribus aptos
PL 19, 620A断崖を恐れさせると思い込んだ。いと高き天の最大の肢体を曲げ、すべての天を通って運ばれ、地の果ての最も低い所へ降りた者を。下のものを求めつつ、高いものを離れぬ者を。そう言ったが、力強い言葉の槍先に貫かれ、自らの主にして神を試みることができなかったので、勝者の面前から呻いて逃げた。かくて敵が退けられ、天の住人たちの長が傍らに立ち、輝く天使の群れの奉仕者たちはふさわしくキリストに仕えた。ただちに、漁師の中から適した人々を、
Humanas piscari animas, quae lubrica mundiGaudia sectantes, tamquam vaga caerula ponti,Caecaque praecipites tranant incerta profundi,Discipulos jubet esse suos, talesque supernaeConciliat vitae, quos non ventosa loquendiGloria, nec vana de nobilitate superbusSanguis alat, sed fama tacens, humilique refulgensMente nitor coelo faciat de plebe propinquos.Namque stulta potens elegit, et infima mundi,Fortia confringens Deus, et sapientia perdens.
PL 19, 621A人の魂を漁るために、世の滑りやすい喜びを追い、さまよう海の青のごとく盲いた深みの不確かさを真っ逆さまに泳ぐ魂を、自らの弟子となるよう命じる。そして彼らを天の命に結びつける。風のような語りの栄光でも、空しい家柄に誇る血筋でもなく、黙した名声と、謙遜な心に輝く輝きが、民衆から天に近い者となすのだ。実に、愚かなものと世の最も低いものを力ある者が選び、神は強いものを砕き、知恵を滅ぼす。
Quin etiam celerem cupiens conferre salutem,Orandi praecepta dedit, judexque benignusIndulgenda peti breviter jubet, ut cito praestet,Sic dicens: Orate patrem, baptismate nostrum,Jure suum: propriumque homini concessit honorem,Et, quod solus habet, cunctos permisit habere.Qui Dominum coeli patrem memoramus, in ipsoJam fratres nos esse decet, nec origine carnisGermanum tractare odium, sed spiritus igneFlagrantes, abolere doli monumenta vetusti,
PL 19, 622Aさらに、速やかな救いを与えようと望んで、祈りの教えを与え、温情ある審判者は赦されるべきことを簡潔に求めよと命じ、速やかに与えるために、こう言う、「父に祈れ」。洗礼によって我々の、権利によってキリスト自らの父に。また人に固有の栄誉を与え、自分だけが持つものを、すべての者が持つことを許した。天の主を父と呼ぶ我々は、その者にあってすでに兄弟であるのがふさわしく、肉の生まれによる兄弟の憎しみを扱わず、霊の火に燃えて、古い欺きの記念を消し去り、
Atque novum gestare hominem, ne forsan ab altoDegenerent terrena Deo: cui nos, duce Christo,Fecit adoptivos coelestis gratia natos.Sanctificetur ubi Dominus, qui cuncta creandoSanctificat, nisi corde pio, nisi pectore casto?Ut mereamur eum nos sanctificare colendo,Annuat ipse prior, sicut benedicier idemSe jubet a nobis, a quo benedicimur omnes.Adveniat regnum jam, jamque scilicet illud,Morte vacans, et fine carens, cui nulla per aevum
PL 19, 624A新しい人を身に帯びるべきである。高みの神から地上のものが堕落することのないように。その神に、キリストを導き手として、天の恩寵が我々を養子の子らとした。万物を創造しつつ聖別する主が、どこで聖別されるのか、敬虔な心、貞潔な胸のうちを除いて。我々が崇めつつ神を聖別するに値するよう、神自らが先に頷け。同じ神が我々から祝福されよと命じるように、我々みなはその神から祝福されている。その王国がいま来たれ、まさにいま、あの死を免れ、終わりを欠く、永遠に何の
Tempora succedunt, quia nescit tempus habereContinuus sine nocte dies: ubi, principe Christo,Nobile perpetua caput amplectente corona,Victor opima ferens gaudebit praemia miles.Hoc jugibus votis, hoc nocte, dieque precemur,Illius ut fiat coelo, terraque voluntas,Qui nusquam vult esse nefas, hostemque nocentem,Utque polo, sic pellat humo, ne corpora nostra,Tamquam vile solum, saevus sibi vindicet hydrus;Sed, qui cuncta fovet, plena pietate redundans
PL 19, 625A時も続いて来ない王国が。夜のない連続する昼は時を持つことを知らない。そこでは、君主キリストのもと、永遠の冠が高貴な頭を抱くとき、勝利者の兵士は豊かな報いを担って喜ぶだろう。これを絶え間ない願いで、これを夜も昼も我々は祈ろう、天にも地にも、その者の意志が成るようにと。悪がどこにもあることを欲せぬその者が、有害な敵を天から追うように地からも追い払い、我々の体をつまらぬ土のように残忍な水蛇が自分のものと主張せぬように、むしろ万物を養い、満ち足りた慈しみに溢れる
Omnipotens animas pariter conservet, et artus:Altera pars etenim coeli sumus, altera terrae.Annonam fidei speramus pane diurno,Ne mens nostra famem doctrinae sentiat umquam.A Christo jejuna suo, qui corpore, et oreNos saturat, simul ipse manens verbumque, cibusque.Dulcia nam Domini nostris in faucibus haerentEloquia, exsuperantque favos, atque omnia mella.Debita laxari qui nobis cuncta rogamus,Nos quoque laxemus; proprii nam cautio verbi
PL 19, 627A全能者が、魂をも肢体をも等しく守るように。実に我々は、一方は天の、他方は地の部分である。我々は日ごとのパンによって信仰の糧を望む、我々の精神が教えの飢えを決して感じぬように。自らのキリストから離れて飢えることのないように。キリストは体と口で我々を満たし、自らは言葉でありかつ食物としてとどまる。主の甘美な言葉は我々の喉にとどまり、蜜房や、あらゆる蜜を超える。負い目のすべてが赦されるよう求める我々は、我々もまた赦そう。自らの言葉の保証は
Spondentes manifesta tenet, graviusque solutiNectimur, alterius si solvere vincla negamus:Incipietque pius decies millena talentaDimittens Dominus, si nos affligere propterDenarios centum conservum senserit ullum,Tradere confestim tortoribus, inque ferociCarcere constricti non permittemur abire,Donec cuncta brevem reddamus ad usque quadrantem.Non quia nos Dominus, lucis via, semita pacis,In laqueos tentantis agat, sed cum mala nostra
PL 19, 629A誓う者を明らかに縛り、解かれてなおいっそう重く我々は縛られる、他者の縄目を解くのを拒むなら。慈しみ深い主は始めるだろう、一万タラントを赦したのに、もし我々が、百デナリのために同じ僕の誰かを苦しめるのを見たなら、直ちに拷問人に引き渡すことを。そして獰猛な牢に縛られて、我々は去ることを許されない、最も小さなクァドランス〔小銭〕に至るまで皆返すまでは。主が、光の道、平和の小道として、我々を誘惑者の罠へ導くからではなく、我々の悪を
Deserit, ire sinit: nam quisquis retia mundiDeliciosa sequens, luxus, et gaudia blandaePerditionis amat, Deus hunc, virtutis amator,Linquit, et ingreditur, qua se tentatio ducit.Ab hac ergo pedem retro faciamus, et arctumCorde petamus iter, tenuis qua semita monstratIre per angustam regna ad coelestia portam.Si cupimus vitare malum, debemus adire,Sectarique bonum; hic quia liberat, ille trucidat:Hic alit, ille necat: nam quantum sidera terris,
PL 19, 631A見捨てるとき、行くに任せるのだ。実に、世の快い網を追い、奢侈と、甘い滅びの喜びを愛する者を、徳を愛する神は見捨て、その者は、誘惑の導く所へ入ってゆく。それゆえ、これから足を後ろへ退け、心で狭い道を求めよう、細い小道が狭い門を通って天の国へ行くことを示す所を。悪を避けたいなら、善に近づき、追わねばならない。善は解放し、悪は殺す。善は養い、悪は殺す。実に星々が地から離れる以上に、
Ignis aquis, lumen tenebris, concordia bellis,Vita sepulturis, tantum bona longius absuntDissociata malis. Dextrum quicumque, necesse est,Aut laevum gradiatur iter. Sed dextra bonorumSemita conspicuos vocat in sua gaudia justos,Inque tuos, Patriarcha, sinus: at laeva malorumExercet poenas, et ad impia tartara mittit.Ergo agnis, ovibusque Dei est haec sola voluntas,Et bona libertas, evadere torva cruentiOra lupi, vitaque frui per pascua Christi.
PL 19, 632A火が水から、光が闇から、和合が戦いから、命が墓から離れる以上に、善は悪から切り離されていっそう遠く隔たる。誰もが右の道か左の道かを歩まねばならない。だが善人の右の小道は、際立つ義人たちを自らの喜びへと、またあなたの懐へ、族長よ、呼ぶ。しかし悪人の左の道は刑罰を行い、不敬虔なタルタルスへ送る。こうして、神の子羊と羊の唯一の意志、そして善き自由は、血に飢えた狼の恐ろしい口を逃れ、キリストの牧場を通って命を享受することである。
Liber III, Prooemium
第3巻 冒頭PL 19, 633BPrima suae Dominus, thalamis dignatus adesse,Virtutis documenta dedit, convivaque praesensPascere, non pasci, veniens, mirabile! fusasIn vinum convertit aquas; amittere gaudentPallorem latices, mutavit laeta saporemUnda suum, largita merum, mensasque per omnesDulcia non nato rubuerunt pocula musto.Implevit sex ergo lacus hoc nectare Christus;Quippe ferax qui vitis erat, virtute colonaOmnia fructificans, cujus sub tegmine blando
PL 19, 633B主は、婚礼の部屋に臨むことをよしとし、最初に自らの力の証しを与えた。客として居合わせ、養われるのでなく養うために来たのだが、驚くべきことに、注がれた水をぶどう酒に変えた。水は青ざめた色を失うことを喜び、喜ばしい波は自らの味を変え、混じりけのないぶどう酒を惜しまず与え、どの食卓にも、生まれてもいない新酒の甘い杯が赤く染まった。こうしてキリストはこの甘露で六つの水瓶を満たした。実に、実り豊かなブドウの木であったその者は、耕す力で万物を実らせ、その優しい覆いの下で
Mitis inocciduas enutrit pampinus uvas.Post regulus nato quidam moriente rogabatFlebilis, et supplex Dominum, quo viseret aegrumFebre laborantem puerum, trepidamque vetaretLabi animam de sede sua; tunc larga potestas,Credenti quae nulla negat, nec dona retardat,Velocem comitata fidem, sermone salutemConcedens facili: Vivit jam filius, inquit,Perge, tuus. Quantum imperii fert jussio Christi!Non dixit, Victurus erit, sed, Jam quia vivit,
PL 19, 634B柔らかな蔓が、沈むことのない房を育てる。その後、ある王の役人が、息子が死にかけて、涙ながらに嘆願して主に乞うた、訪ねて病んだ熱に苦しむ子を見るよう、また震える魂がその座から滑り落ちるのを禁じるよう。そのとき豊かな力が、信じる者に何も拒まず、賜物を遅らせることなく、速やかな信に伴い、たやすい言葉で救いを与え、言う、「すでに生きている、汝の息子は。行け」。キリストの命令は何と大きな支配を担うことか。「生きるだろう」とは言わず、「すでに生きている」と言った、
More Dei, qui cuncta prius, quam nata, videndo,Praeteritum cernit, quidquid vult esse futurum.Inde salutiferis incedens gressibus, urbes,Oppida, rura, casas, vicos, castella peragrans,Omnia depulsis sanabat corpora morbis.Ecce autem mediae clamans ex agmine turbaeLeprosus poscebat opem, variosque per artusPlus candore miser: Si vis, Domine, inquit, ab istisMe maculis mundare potes. Volo, Christus ut inquit,Confestim redit una cutis, proprioque decore
PL 19, 636A神の習いである。万物を、生まれる前に見る神は、未来であれと望むものを何でも、過ぎたこととして見る。それから救いをもたらす歩みで進み、都市、町、田野、家、村、砦を巡り、病を追い払って、あらゆる体を癒していた。見よ、群衆の真ん中から叫んで、重い皮膚病の人が助けを乞うた。さまざまな肢体にわたって白さにひどく苦しむ哀れな者が言う、「主よ、汝が望むなら、これらの斑から私を清めることができる」。「私は望む」とキリストが言うや、たちまち皮膚は一つに戻り、固有の美しさで
Laeta peregrinam mutarunt membra figuram,Inque suo magis agnitus est vix ille colore.Forte Petri validae torrebat lampadis aestuFebris anhela socrum, dubioque in funere pendensSaucia sub gelidis ardebat vita periclis,Immensusque calor frigus lethale coquebat.At postquam fessos Domini manus attigit artus,Igneus ardor abit, totisque exstincta medullis,Fonte latentis aquae cecidit violentia flammae.Quin etiam rabidas nigrorum depulit iras
PL 19, 636A喜ぶ肢体は異質な姿を変え、その者は自らの色で、かろうじて見分けられるほどだった。折しも、ペトロの、強い松明の熱で焼いていた喘ぐ熱病が、しゅうとめを。疑わしい死の淵に掛かり、傷ついた命は冷たい危険のもとで燃え、巨大な熱が致死の冷えを煮ていた。だが主の手が疲れた肢体に触れると、火のような熱は去り、髄の隅々まで消え、隠れた水の泉によって、炎の暴威は静まった。さらに、黒い者らの狂った怒りを退けた、
Spiritum, ne flatus atrox laceraret iniquaPeste homines, operisque Dei vexaret honorem,Quem norat non esse Dei; passimque catervas,Ut pius, innumeras pulso languore salutiReddidit, et varia populos a clade levavit.Inde marina petens, arentes gressibus algasPressit, et exiguae conscendens robora cymbae,Aequoreas intravit aquas; Dominumque sequentesDiscipuli, placido librabant carbasa ponto.Jam procul a terris fuerat ratis, actaque flabris
PL 19, 637A霊たちの〔怒りを〕。その凶暴な息が不正な災いで人々を引き裂き、神の業の栄誉を悩ませぬよう、彼がそれ〔霊〕を神のものでないと知っていたので〔Quem の先行詞は定かでない。霊(spiritum)と取った〕。また至る所で慈しみ深く、数え切れぬ群衆を、病を追い払って救いへと返し、様々な災厄から人々を軽くした。それから海辺を求め、乾いた海藻を足で踏み、小さな舟の板に乗って海の水に入った。主に従う弟子たちは、穏やかな海に帆をかけた。すでに舟は陸から遠く、風に駆られて
Sulcabat medium puppis secura profundum,Cum subito fera surgit hiems, pelagusque procellisVertitur, et trepidam quatiunt vada salsa carinam.Perculerat formido animos, seseque putabantNaufraga littoreis jam tendere brachia saxis.Ipse autem placidum carpebat pectore somnum,Majestate vigil, quia non dormitat in aevum,Qui regit Israel, neque prorsus dormiet umquam.Ergo ubi pulsa quies, cunctis clamantibus unaVoce simul, Miserere citus, miserere, perimus,
PL 19, 639A安らかな船は、海のただ中を切り進んでいた。そのとき突然、荒々しい嵐が起こり、海は嵐に覆され、塩辛い浅瀬が震える竜骨を揺さぶる。恐怖が心を打ち、自分たちは難破してすでに岸の岩に腕を伸ばしていると思った。だが彼自身は胸に穏やかな眠りをとっていた。威光において目覚めていた。イスラエルを治める者はとこしえに眠らず、決して眠ることもないからだ。こうして眠りが追い払われると、皆が同時に一つの声で叫んだ、「速やかに憐れめ、憐れめ、我々は滅びる」
Auxilio succurre pio: nil vota moratus,Exsurgens Dominus, validis mitescere ventisImperat, et dicto citius tumida aequora placat.Non erat illa feri pugnax audacia ponti,In Dominum tumidas quae surgere cogeret undas,Nec metuenda truces agitabant flamina vires;Sed laetum exsiliens Christo mare, compulit imumObsequio fervere fretum, rapidoque volatuMoverunt avidas ventorum gaudia pennas.Interea placido transvectus marmore, puppim
PL 19, 640A「慈しみの助けで救いに来い」と。願いを少しも遅らせず、主は立ち上がり、強い風に和らぐよう命じ、言葉より速く膨れた海を静める。荒々しい海の戦闘的な大胆さが、主に向かって膨れた波を立たせたのではなく、恐るべき風が獰猛な力を駆り立てたのでもなく、キリストのために喜んで躍り上がった海が、深い海底を従順さで沸き立たせ、素早い飛翔で風の喜びが貪欲な翼を動かしたのだ。その間に、穏やかな海原を渡って、舟を
Liquerat, et medios lustrabat passibus agros;Cum procul e tumulis gemino stridore ruentesProsiluere viri, quos non mala daemone pauco,Sed legio vexabat atrox, nexuque cruentoSaeva catenatis gestabant vincla lacertis.Angebat quoque poena duplex. Heu! dira furorisConditio; qui vim patitur, magis ille ligatur.Tunc Domini praecepta tremens, exire jubentis,Spiritus infelix hominem non audet adire,Effigiem repetens, quam Christum cernit habere.
PL 19, 640A離れ、野のただ中を歩いていた。そのとき遠くの墓から、二重の叫びを上げ突進して二人の男が躍り出た。彼らを、少しの悪霊ではなく、凶暴な軍団が苦しめ、血なまぐさい結び目で鎖につながれた腕に荒々しい縄目を担っていた。また二重の刑罰が苦しめた。ああ、狂気の恐ろしい境遇。暴力を受ける者は、いっそう縛られる。そのとき、出て行けと命じる主の命令におののき、不幸な霊は人に近づく勇気がなく、キリストが持つと見て取る姿を求め返しつつ〔effigiem repetens の係りは定かでない。霊がキリストの帯びる人の姿を見て、その人の姿(人の体)に戻るのをためらう意と取った〕。
Sed pecus, immunda gaudens lue, semper amicumSordibus, atque olido consuetum vivere coeno,Pro meritis petiere suis, tristesque phalangesPorcinum tenuere gregem: niger, hispidus, horrensTalem quippe domum dignus fuit hospes habere.Hinc alias Dominus pelago delatus in oras,Intravit natale solum, quo corpore nasciSe voluit, patriamque sibi pater ipse dicavit.Ecce aderant, vivum portantes, jamque cadaver,Bis bina cervice viri, lectoque cubantem
PL 19, 642Aしかし、汚れた疫病を喜び、常に不潔を友とし、悪臭ある泥の中で暮らすのに慣れた家畜を、自らの功に応じて彼らは求め、陰鬱な軍勢は豚の群れを占めた。黒く、毛深く、おぞましい客は、まさにそのような家を持つにふさわしかった。そこから主は海を渡って別の岸へ運ばれ、故郷の地に入った。その体で生まれることを望み、父自身が自分に故郷として定めた地に。見よ、四人の男が首で担いで、生きていながらすでに屍の者を連れて来ていた。寝台に横たわる、
Vix hominem, cui vita manens sine corporis usuMortis imago fuit, resolutaque membra jacebantOfficiis deserta suis, fluxosque per artusLanguida demissis pendebant vincula nervis.Hunc ubi virtutum Dominus conspexit egentemRobore, peccatis primum mundavit ademptis,Quae generant augmenta malis: miseroque jacenti,Surge, ait, et proprium scapulis attolle grabatum,Inque tuam descende domum. Nil jussa moratus,Cui fuerat concessa salus, vestigia linquens
PL 19, 643Aほとんど人とも言えぬ者を。その者にとって、体の働きなしにとどまる命は死の似姿であり、解かれた肢体は自らの務めを見捨てられて横たわり、流れ崩れる肢体に弱い縄が垂れた筋とともに下がっていた。力ある業の主が、強さを欠くその者を見ると、まず罪を取り去って清めた。罪は悪に増しを生む。横たわる哀れな者に言う、「立て、自分の寝台を肩に担げ、自分の家に下れ」。命じられたことを少しも遅らせず、救いを与えられたその者は、足跡を
Tandem aliena, suis laetatur vadere plantis,Vectoremque suum grata mercede revexit.Principis interea synagogae filia, clausoFuncta die, superas moriens amiserat auras.At genitor, cui finis edax spem prolis adultaeSustulerat, sanctos Domini lacrymansque, gemensqueCorruit ante pedes, vix verba precantia fariSingultu quatiente valens, Miserere parentisOrbati, miserere senis, modo filia, dicens,Unica, virgineis nec adhuc matura sub annis,
PL 19, 644Aついに他人のものから離れ、自らの足で行くことを喜び、自分を運んだ者を、感謝の報いとともに運び返した。その間に、会堂長の娘が、閉じた日を終えて、死んで上の空気を失っていた。だが父は、貪る終わりが成長した子への望みを奪っていて、主の聖なる足もとに涙し、嘆きながら崩れ落ち、祈りの言葉をほとんど語れず、すすり泣きに揺すられつつ言う、「憐れめ、子を奪われた親を、憐れめ老人を。今しがた娘が、一人娘が、おとめの年のまだ熟さぬうちに」
Occidit, et misero patris mihi nomen ademit.Affer opem, lapsamque animam per membra refunde,Qui totum praestare potes. Haec inquit: et auctorLucis ad exstinctae pergebat funera, gressumVix populo stipante movens: permixtaque turbisIbat inundantem mulier perpessa cruorem,Quae magnas tenuarat opes, ut sanior esset,Exhaustaque domo, nec proficiente medela,Perdiderat proprium pariter cum sanguine sensum.Ast ubi credentis jam sano in pectore coepit
PL 19, 645A「死に、哀れな私から父の名を奪った。助けをもたらせ、去った魂を肢体に注ぎ戻せ。全てを与えうる者よ」。こう言った。そして光の創り主は、消えた命の葬りへと向かっていた、群衆に押されてほとんど歩みを進められずに。群衆に混じって血のあふれる病を耐えた女が行った。彼女は健やかになろうと多くの財を使い果たし、家を尽くしても治療は効かず、血とともに自分の感覚も失っていた。だが、信じる女の今や健やかな胸に
Dives adesse fides, mediis immersa catervis,Nititur aversi vel filum tangere Christi:Posteriusque latens, subitam furata salutemExtrema de veste rapit, siccisque fluentisDamnavit patulas audax fiducia venas.Senserat ista Deus, cujus de fonte cucurrit,Quod virtus secreta dedit, furtumque fideleLaudat, et egregiae tribuit sua vota rapinae.Ventum erat ad moesti lugentia culmina tecti,Deflentemque domum, moriens ubi virgo jacebat
PL 19, 646A豊かな信仰が居始めると、群衆のただ中に沈み込み、背を向けたキリストの糸にでも触れようと努め、後ろから隠れて、突然の救いを盗み、衣の端から奪う。大胆な信頼は、流れる開いた血管を乾かして断罪した。神はこれを感じ取った。その泉から、隠れた力が与えたものが流れ出たのである。そして信仰ある盗みを称え、卓越した略奪にその願いを与えた。悲しむ家の嘆く屋根に着いた。家は泣き、そこでおとめが死にかけて横たわっていた、
Extremum sortita diem, trepidusque tumultusOmnia lamentis ululans implebat amaris,Funereosque modos cantu lacrymante gemebantTibicen, plangorque frequens confuderat aedes.Ponite sollicita conceptos mente dolores,Hic sopor est, Salvator ait, nec funus adesseCredite, nec somno positam lugete puellam.Dixerat, et gelida constrictum morte cadaverSpiritus igne fovet, verboque immobile corpusSuscitat, atque semel genitam bis vivere praestat.
PL 19, 647A最後の日を割り当てられて。おののく騒ぎが苦い嘆きの叫びで、あらゆるものを満たし、笛吹きは涙の歌で葬送の調べを呻き、頻繁な嘆きが家を混乱させた。「不安な心に抱いた悲しみを置け。これは眠りだ」と救い主は言う。「また葬りが来たと信ぜず、眠りに置かれた娘を嘆くな」。言い終えると、冷たい死に縛られた屍を霊の火で温め、言葉で動かぬ体を起こし、ただ一度生まれた者を二度生きさせる。
Obstupuere animis, inopinaque vota parentesAspiciunt, versisque modis per gaudia plangunt.Inde pedem referens, geminos videt ecce sequentesCaecatos clamare viros: Fili inclyte David,Decute nocturnas exstinctis vultibus umbras,Et clarum largire diem. Quam credere tutum,Quam sanum est cognosse Deum! jam corde videbant,Qui lucis sensere viam; tunc caeca precantumLumina, diffuso ceu torpens ignis olivo,Sub Domini micuere manu, tactuque sereno
PL 19, 648A心を奪われ、両親は思いがけない願いの成就を見つめ、調べを変えて喜びのうちに嘆く。それから足を戻すと、見よ、二人の盲いた男が従い、叫ぶのを見る、「ダビデの高名な子よ、消えた顔から夜の影を振り払い、明るい昼を与えよ」。信じるのは何と確かなこと、神を知るのは何と健全なことか。すでに心で見ていた、光の道を感じ取った者らは。そのとき願う者らの盲いた目は、油が注がれて鈍った火のように、主の手のもとで輝き、静かな触れで
Instaurata suis radiarunt ora lucernis.His ita dimissis, alius producitur aeger,Multiplici languore miser, qui voce relictus,Auditu vacuus, solo per inania membraDaemone plenus erat: hunc protinus ordine sacroCuravit versis Deus in contraria causis,Daemonio vacuans, auditu, et voce reformans.Nec minus interea proprios jubet omnia posseDiscipulos, totisque simul virtutibus implens,Ite, ait, et tristes morborum excludite pestes,
PL 19, 650A自らの灯火で、回復された顔々が輝いた。こうして彼らを去らせたのち、別の病人が連れ出される、多様な衰弱に苦しむ哀れな者で、声を失い、聞くことを欠き、空しい肢体のうちに、ただ悪霊に満ちていた。その者を直ちに聖なる順序で神は癒した。原因を反対のものに転じ、悪霊から空にして、聴覚と声を回復させた。同様にその間、あらゆることをなしうるよう自らの弟子たちに命じ、すべての力で同時に満たして、言う、「行け、病の悲惨な疫を締め出せ」
Sed domus Israel (quia necdum nomine gentesAuxerat hoc omnes), coelorum dicite regnum,Daemoniis auferte locum, depellite lepram;Functaque subductae revocate cadavera vitae.Sumpsistis gratis, cunctis impendite gratis.Ac velut hoc dicens, Ego vobis quippe ministrisServandos committo greges, ego denique pastorSum bonus, et proprios ad victum largior agros.Nemo meis ovibus, quae sunt mea, pascua vendat.Haec in Apostolicas ideo prius edidit aures
PL 19, 651A「ただイスラエルの家に〔向けて〕(というのも、この名で〔hoc nomine。構文が取りにくい。キリストの名によって諸国民すべてをまだ増し加えていなかった、と取った〕まだ諸国民すべてを増していなかったからだ)天の国を告げよ、悪霊から居場所を奪え、重い皮膚病を追い払え、死んだ屍を、引き去られた命へ呼び戻せ。無償で受けたのだ、すべての者に無償で費やせ」。そしてこう言うかのように、「私は実に汝らに、奉仕者として、守るべき群れを委ねる。実に私は善き牧者であり、自分の野を食物のために分け与える。誰も、私のものである私の羊に、牧場を売ってはならない」。これを、そのためにまず使徒の耳に語ったのだ、
Omnipotens, ut ab his jam sese auctore magistrisIn reliquum doctrina fluens decurreret aevum.Qualiter ex uno paradisi fonte legunturQuattuor ingentes procedere cursibus amnesEx quibus in totum sparguntur flumina mundum.Quisquis enim deitatis opus, quod non habet ex se,Sed, Domino tradente, gerit, sub munere puroSuscipiet, puro dispenset munere, possitUt dispensator, non ut mercator haberi,Davidisque modis vitam cantare futuram;
PL 19, 651A全能者が。この教師たちから、自らを創始者として教えが流れ、残りの世へと流れ下るように。楽園の一つの泉から四つの大河が流れ出ると読まれるように。そこから川々が全世界へ撒かれる。実に誰であれ、神性の業を、自らは持たず、主が伝えるのを受けて担う者は、清い贈り物のもとで受け、清い贈り物として分配するなら、商人でなく管理人と見なされうる、そしてダビデの調べで来たるべき命を歌いうる。
Intrabo in Domini requiem, quia nescio mercem.Exin conspicuam synagogae ingressus in aulam,Aspicit invalidum, dimenso corpore mancum,Seminecem membris, non totum vivere, cujusArida torpentem damnarat dextera partem;Imperioque medens, gelidam recalescere palmamPraecipit, et reduci divino more saluti,Sicut semper agit, nil tollit, et omnia reddit.En iterum veteres instaurans lubricus artesIlle chelydrus adest, nigri qui felle veneni
PL 19, 652A「私は主の安息に入る、商いを知らぬから」と。それから会堂の目立つ広間に入り、無力な男を見る。均衡を欠いて〔dimenso corpore の意味は定かでない。体の釣り合いを失った意と取った〕不具で、肢体は半ば死に、全体では生きず、その枯れた右手が麻痺した部分を断罪していた。命令によって癒しつつ、冷えた手のひらが再び温まるよう命じる。神の習いに従い、救いが戻るよう、常にそうするように、何も奪わず、すべてを返す。見よ、再び、古い術を新たにして、滑りやすいあの毒蛇が居合わせ、黒い毒の胆汁で
Lividus, humano gaudet pinguescere tabo,Quodque per alternos toties disperserat aegrosVirus, in unius progressus viscera fudit:Cui vocem, lumenque tulit, triplicique furoreSaucia membra tenens, mutum quatiebat, et orbum.Tunc Dominus mundi, lux nostra, et sermo parentis,Sordibus exclusis, oculos atque ora novavit;Verbaque per verbum, per lumen lumina surgunt.Venerat et mulier, morbo contracta vetusto,Non senio, tremebunda, gemens, incurva, caducis
PL 19, 654A青黒く、人の膿で太ることを喜び、何度も代わる代わる病人に撒き散らしてきた毒を、一人の内臓へ進み入って注いだ。その者から声と光を奪い、三重の狂気で傷ついた肢体を捕らえ、口をきけず盲いた者を揺さぶっていた。そのとき世の主、我々の光、親の言葉は、汚れを締め出し、目と口を新たにした。言葉は言葉によって、光は光によって立ち上がる。また、古い病に縮んだ女が来ていた。老いではなく、震え、呻き、曲がり、うつむいた
Vultibus, et solam despectans cernua terram.Quae, Domino miserante, juges post octo decemqueMembra levat messes, coelumque, ac sidera tandemCernit, et ardentem solis reminiscitur orbem,Totum erecta videns; quia quos malus opprimit hostis,Ima petunt; quos Christus alit, sine labe resurgunt.Cumque dehinc populum sese in deserta secutum,Ut typicus Moyses, verusque propheta, videretAntiquam sentire famem, majoribus actisAntiquam monstravit opem; tunc alite multo
PL 19, 655A顔で、地だけを見下ろしてうなだれた女が。彼女は、主が憐れみ、十八の連なる収穫の後肢体を起こし、ついに天と星々を見て、燃える太陽の円を思い出す、全く身を起こして見ながら。悪しき敵が押さえつける者は低い所を求め、キリストが養う者は、汚れなく立ち上がる。その後、荒れ野に自分に従った民が予型のモーセのように、また真の預言者として、昔の飢えを感じるのを見たとき、より大きな業で昔の助けを示した。そのとき多くの鳥で
Carnis opima dedit, geminis modo piscibus auxit.Sufficiens tunc manna pluit, modo panibus amplumQuinque dedit victum per milia quinque virorum.Caetera turba latet, numero nec clauditur ulloMaxima parvorum legio, vel maxima matrum.Quodque magis stupeas, cophinos ablata repleruntFragmina bissenos, populisque vorantibus aucta,Quae redit a cunctis, non est data copia mensis.Jamque senescentem calidi sub caerula pontiOceano rapiente diem, cum pallor adesset
PL 19, 656A肉の豊かな食を与えたが、今度は二匹の魚で増した。そのとき十分なマナを降らせたが、今度は五つのパンで豊かな食物を、五千人の男たちに与えた。残りの群衆は隠れ、数に閉じ込められない、子らの最大の軍勢、母らの最大の〔群れ〕も。さらに驚くべきは、取り除かれた断片が十二の籠を満たしたこと。民が食べるにつれて増え、皆から戻る量が、食卓に与えられた量ではなかったことだ〔この行の係りは定かでない。残りが与えられた量より多かった意と取った〕。すでに衰えゆく日を、熱い海の青のもと、海洋が奪い、青ざめた
Noctis, et astriferas induceret hesperus umbras,Discipuli, solo terris residente magistro,Undosum petiere salum, fluctuque tumente,Torva laborantem jactabant aequora puppim,Adversus nam flatus erat; tunc noctis opacaeTempore calcatas Dominus superambulat undas,Et vasti premit arva freti, glaucisque fluentisCircumfusa sacras lambebant marmora plantas.Miratur stupefacta cohors, sub calle pedestriNavigeras patuisse vias: at Petrus amicam
PL 19, 657A夜の色が来て、宵の明星が星を帯びた影を導き入れたとき、弟子たちは、師が陸に一人残ったまま、波立つ海を目指し、波がふくらむと、荒々しい海が苦闘する舟を揺さぶった。風が逆だったからだ。そのとき暗い夜の時、主は踏まれた波の上を歩き、広い海の野を踏み、青緑に流れる周りに満ちた海面が聖なる足をなめた。驚いた一団は、歩く道の下に船の通る道が開いたのを驚嘆する。だがペトロは友の
Doctus habere fidem, Christumque agnoscere semper,In medias descendit aquas, quem dextra levavitLabentem Domini, nil tanto in gurgite passum:Cui portus fuit illa manus, pelagique viatorLibera per vitreos movit vestigia campos.Genesar inde soli, Domino veniente, coloniInfirmos traxere suos, ut fimbria saltemVix attacta Dei morbis mederetur acerbis;Et quoquot tetigere, jugem sensere salutem.Quam pretiosa fuit, quae numquam vendita vestis,
PL 19, 658A信を持つすべを心得て、いつもキリストを認め、水のただ中へ下りた。滑り落ちる彼を主の右手が引き上げた。これほどの深淵で何も被らなかった。その手は彼にとって港となり、海の旅人は自由な足取りでガラスのような野を進んだ。次にゲネサレの土地の農夫たちは、主が来ると自分たちの病人を引いて来た、せめて神の衣の房がかろうじて触れるだけでも、苛烈な病を癒すように、と。触れた者はみな、絶えぬ救いを感じ取った。決して売られなかった衣は何と貴重であったか、
Ipsa omnes modici redimebat munere fili!Hinc Tyrias partes, Sidoniaque arva petentemAnxia pro natae vitio, quam spiritus atrisVexabat stimulis, mulier Chananaea rogabat,Se canibus confessa parem, qui more sagaciSemper odoratae recubant ad limina mensae,Assueti refluas dominorum lambere micas.Vox humilis, sed celsa fides, quae, sospite nata,De cane fecit ovem, gentisque in sentibus ortamCompulit Hebraei de gramine vescier agri.
PL 19, 659Aそれ自身がすべての者を、わずかな糸の賜物で贖った。それから、テュロスの地域とシドンの野を目指す者に、娘の病のために不安な、霊が黒い刺で苦しめていた娘のために、カナンの女が乞うた。自分は犬に等しいと告白し、犬は賢いやり方でいつも匂いのする食卓の戸口に伏し、主人たちの流れ落ちるくずをなめるのに慣れている。声は低いが信は高く、その信が、娘が救われ、犬を羊に変え、異邦の民の茨の中に生まれた者をヘブライの野の草で養われるようにした。
Alta dehinc subiens montis juga, plebe sequente,Millia caecorum, claudorum millia passim,Leprososque simul populos, surdasque catervas,Invalidasque manus, et quidquid debile vulgiVenerat, in priscum componit motibus usum,Et revocata suis attemperat organa nervis.Dumque medens aegrum refovet virtute tumultum,Tertia lux aderat, sterilique in caespite nullumContigerat plebs tanta cibum, nimiosque laboresNutribat geminanda fames, si saucia callem
PL 19, 660Aそれから山の高い尾根に登ると、民衆が従い、盲人の幾千、足の不自由な者の幾千が至る所に、重い皮膚病の民もともに、耳の聞こえぬ群衆も、力なき手も、民衆のうち弱いものが何であれ来ていて、動きにおいて元の使い方に整え、呼び戻された器官を自らの筋に調える。癒しつつ力で病んだ騒ぎを和らげるうち、三日目が来ていた。不毛の草地で民はこれほど多く何も食物に触れておらず、過度の労苦を二倍の飢えが養うであろう、傷ついた群衆が
Turba per ingentem dapibus jejuna rediret.Qua flexus pietate Deus, qui semper egentumPanis adest, victumque locis sine frugibus infert,Pisciculis paucis et septem panibus agmenPavit enorme virum, praeterque infirma secundiSexus et aetatis saturavit quattuor illicMillia vescentum; plus ut mireris, et auctasDisce fuisse dapes, epulas nutrivit edendoVulgus, et attritae creverunt morsibus escae.Relliquiasque suas, sportarum culmina septem,
PL 19, 661A食物を欠いたまま大きな道を帰るなら。この慈しみに動かされた神は、常に乏しい者のパンとして居合わせ、実りのない所へ食糧をもたらし、わずかな小魚と七つのパンで、巨大な男の群れを養った。第二の性と年齢の弱い者を除き、そこで四千人が食べて満ちた。さらに驚くべきこととして、食事が増えたと知れ。人々は食べるうちに宴を育て、噛み砕かれた食物は増えた。自分の残りもの、籠七つの山を、
Expavit fugitiva fames, ubi, fragmine sumpto,Vidit abundantem modico de semine messem.Nec tamen humano quamvis in corpore Christum,Matris ab occasu mortalia membra gerentem,Clam fuit esse Deum, quia non absconditur unquamUrbs in monte sedens, modio nec subditur ardensLychnus, anhelantem sed spargens altius ignem,Cunctis lumen agit: radians nam testibus amploDiscipulis fulgore tribus, velut igneus ardorSolis, in aetheream versus splendore figuram,
PL 19, 662A逃げゆく飢えは恐れた、断片を取ってわずかな種から豊かな刈り入れを見たときに。それでも、人の体にあるとはいえ、キリストが、母の没する所から〔Matris ab occasu の意味は定かでない。母から受けた死すべき本性から、の意と取った〕死すべき肢体を担っていても、神であることは隠れなかった。山の上に座す町は決して隠されず、燃える灯火は升の下に置かれず、喘ぐ火をより高く広げて、すべての者に光をもたらす。実に、証人たちに輝いて、三人の弟子たちに広い輝きを放ち、火のような熱の太陽のように、輝きによって天空の姿へ変わり、
Vicerat ore diem, vestemque tuentibus ipsamCandida forma nivis Domini de tegmine fulsit.O meritum sublime trium, quibus illa videreContigit in mundo, quae non sunt credita mundo!Quid quod et Heliam, et clarum videre Moysem?Ignotos oculis viderunt lumine cordis,Ut major sit nostra fides, hunc esse per orbemPrincipium ac finem, hunc Alpha viderier, hunc Ω.Quem medium tales circumfulsere prophetae,Alter adhuc vivens, alter stans limine vitae.
PL 19, 663Aその顔で昼に勝ち、見る者には衣そのものが、雪の白い姿で主の覆いから輝いた。ああ、三人の崇高な功よ。彼らは、世で世に信じられなかったものを見ることができた。エリヤと輝くモーセをも見たのは、どれほどのことか。目には知られぬ者たちを、心の光で見た。我々の信がいっそう大きくなるように、この者が世界において始まりであり終わりであり、この者がアルファ、この者がオメガ(Ω)と見られるように。そのような預言者たちが、その中心の者を取り巻いて輝いた。一人はなお生きて、一人は命の戸口に立って。
Sidereoque sono, Meus est hic Filius, aiens,Ostendit verbo genitum vox patria Christum.Postquam corporeos virtus regressa per artusTexit adoratam carnis velamine formam,Seque palam Dominus populis dedit, ecce repenteVir humilis, moesto dejectus lumina vultu,Procedit, supplexque manus, et brachia tendit,Imploratque gemens: unus mihi filius, unusEst, Domine: horrenda lacerat quem spiritus ira,Nec linquit, nisi mergat aquis, aut ignibus atris
PL 19, 664A天の響きで、「これは私の子である」と言いつつ、父の声は、言葉で、生まれた者であるキリストを示した。力が体の肢体を通って戻ったのち、拝まれた姿を肉の覆いで覆い、主が民の前に姿を現すと、見よ、たちまち謙遜な男が、悲しい顔で目を伏せて進み出て、嘆願しつつ手と腕を伸ばし、呻いて乞う、「私には子が一人、ただ一人いる、主よ。恐ろしい怒りで霊が引き裂き、水に沈めるか、黒い火で」
Opprimat, atque animam dubia sub morte fatiget.Hunc, precor, expulso miseratus utrumque furoreRedde mihi, vel redde sibi, ne caeca potestasExpellat trepidam subtracto lumine vitam.Dixerat, et genua amplectens, genibusque volutansHaerebat, Dominusque pio jam pectore votisAnnuerat; tunc praedo furens, ac noxius hostis,Cui possessa diu est alieni fabrica juris,Pervasa migrare domo compulsus, in iramTollitur accensam, correptaque carpere membra
PL 19, 666A「押さえつけ、魂を不確かな死のもとで疲れさせるまで離れない。どうか、猛りを追い払い、双方を憐れんで、この子を私に返せ、あるいはこの子自身に返せ、盲目の力が光を奪って、震える命を追い出さぬように」。そう言い、膝を抱き、膝にひれ伏してすがった。主はすでに慈しみの胸で願いに頷いていた。そのとき、荒れ狂う略奪者、有害な敵は、その者は、他人の権利の仕組みを長く占有していたが、侵した家を出るよう迫られ、燃え上がる怒りへ持ち上げられ、掴んだ肢体を引き裂こうと
Nititur, et frustra, Domino prohibente, laborans,Fugit in obscuras, puero vivente, tenebras.Rex etiam solus regum, et Dominus dominantumNon dedignatus, Petro piscante, tributumSolvere Caesareum, medii de gurgite pontiHamum ferre jubet, gerulum didrachmatis aurei.Incola mox pelagi pendentia fila momordit,Jussa tributa ferens, graviorque onerante metallo,Vilis honor piscis pretio majore pependit.Discipulisque suis se percunctantibus, aulae
PL 19, 667A努めるが、主が禁じるので空しく苦労し、子が生きたまま、暗い闇へ逃げた。王の中のただ一人の王、支配者たちの主は、ペトロが釣りをして、皇帝の税を払うことをも軽んじず、海の真ん中の深みから金の二ドラクマ貨の運び手となる鉤を携えよと命じる。海の住人はまもなく垂れた糸に噛みつき、命じられた税を運び、重い金属に押されて重く、安い誉れの魚は、より大きな値で吊り下がった。弟子たちが自分に問うと、宮廷の
Coelestis regni quis possit major haberi?Ut Deus, et doctor mirabilis, Omnibus, inquit,Celsior est humilis, cunctisque potentior ibit,Qui cunctis subjectus erit, seseque minorem,Demissa cervice, feret, velut iste videturParvulus; et monstrat puerum consistere parvum.Scilicet ingenium teneri sectemur ut aeviNon annis, sed mente, jubet, quia mollior aetasNil pompae mortalis amat, non ambit honorem,Nec resupina tumet; sic purae semita vitae,
PL 19, 668A天の国で、誰が最も大きいと見なされうるか、と。神であり、驚くべき教師として言う、「謙虚な者はすべての者より高く、すべての者より力強く進む。すべての者に従う者は、自らをより小さいと首を垂れて担う、この幼子が見えるように」。そして幼い子が立つのを示す。つまり、柔らかな年の気質に、年ではなく心において我々が倣うよう命じる。柔らかな年ごろはこの世の見せびらかしを何も愛さず、誉れを求めず、反り返って膨れもしないからだ。こうして純粋な命の小道は、
Quantum prona solo, tantum fit proxima coelo:Mens etenim vergens, altum petit, altaque vergit,Inferiorque gradus, quo vult descendere, surgit.Ecce humilem Dominus de stercore tollit egenum,Et facit egregios inter residere tyrannos:At contra tumidum pugnaci mente rebellemPraecipitem coelo sub tartara jussit abire.Parva loquor, si facta Dei per singula curram,Et speciale bonum, cum sit generale, revolvam.
PL 19, 669A地に向かって傾くほど、天にいっそう近くなる。心は傾いて高みを求め、高みへ傾き、下りたいと望む段が、かえって上がる。見よ、主は卑しい貧者を糞土から起こし、傑出した支配者たちのあいだに座らせる。だが逆に、争う心で膨れて反抗する者を、天から真っ逆さまにタルタルスの下へ行くよう命じた。私が語るのは小さなことだ。もし神の業を一つ一つ巡るなら、特別な善を、一般のものであるのに、繰り返し述べるなら。
Liber IV, Prooemium
第4巻 冒頭PL 19, 671AJam placidas Jordanis item transgressus arenas,Judaeae sectatus iter, sine nomine mixtumVulgus, et innumeras relevans a clade catervas,Suscipit infirmos, et dat discedere sanos.Nil igitur summo de se sperantibus unquamDifficile est conferre Deo, cui prona facultasArdua planare, et curva in directa referre;Nam quidquid natura negat, se judice, praestat.Namque foramen acus sicut penetrare camelusMembrorum prae mole nequit, sic dives, opima
PL 19, 671Aこうしてふたたびヨルダンの穏やかな砂地を越え、ユダヤへの道を進み、名もなく混じり合った群衆を、また数え切れぬ群衆を災厄から救い、病人を受け入れ、癒えた者を去らせる。それゆえ、至高の神にこそ自分のことを望む者にとって、神が与えることが難しいことは決してない。神にとって険しいものを平らにし、曲がったものをまっすぐに戻すのはたやすい。実に自然が拒むものは何であれ、自らの判断で成し遂げる。実に、針の穴を駱駝が通ることが体の大きさのためにできないように、そのように富める者は、豊かな
Fertilitate tumens, tenuem non possit adireCoelestis regni ducentem ad limina callem,Ni Genitor rerum (qui mundum lege coercet,Et nulla sub lege manet, cui condere velle est,Quem frons nulla videt, sed totum conspicit ipse)Hoc impossibile est homini, dixisset, at altoPossibile est jus omne Deo; multisque molestumDivitibus tandem faceret mitescere censum.Nam proprias bene tractat opes, coeloque recondiThesauros vult ille suos, ubi quidquid habetur,
PL 19, 672A豊穣にふくれ、天の国の敷居へ導く細い小道に近づくことはできない、万物の生みの親が(世界を法で拘束し、自らはいかなる法のもとにもなく、造ることを望むだけでよく、いかなる顔もその者を見ず、その者自らがすべてを見る)「これは人には不可能であるが、高き神にはあらゆる権能が可能である」と言わなかったなら、そして多くの富める者に重荷であった資産をついに和らがせなかったなら。実に自分の財を善く扱う者、そして宝が天にしまわれることをその者は望む。そこでは何であれ蓄えられたものを、
Non mordax aerugo vorat, non tinea sulcat,Nec male defossum famulatur furibus aurum,Jejunis quicumque cibum, sitientibus haustum,Hospitibus tectum, nudis largitur amictum,Solatur nexos in carcere, perfovet aegros,Atque aliis largus, sibi tantum constat egenus.Nec dubie in coelum substantia pervenit illa,Quae Christo collata datur sub paupere forma,Quae damnis augmenta capit, quae spargitur ut sit,Quae perit ut maneat, quae vitam mortua praestat.
PL 19, 673A食い込む錆が貪らず、虫が刻まず、悪しく埋められた金が盗人に仕えることもない所で、飢えた者に食物を、渇いた者に飲み物を、旅人に屋根を、裸の者に衣を与え、牢に縛られた者を慰め、病人を温める者は誰でも、他人には惜しまず、自分にだけ乏しい者として立つ。疑いなく、天に到る財は、貧しい姿のキリストに捧げて与えられたもの、損失によって増え、撒かれることで存し、失われることで残り、死んでなお命を与えるもの。
Praeterea geminos Dominus considere caecos,Dum quoddam transiret iter, comitante caterva,Conspicit, exstinctae poscentes munera formae,Flebilibusque vagas implentes vocibus auras.Nec cunctata solens pietas inferre salutem,Quae sentit flagrare fidem, mox lumina tangensEvigilare jubet, quae somnus presserat ingens,Atque diu clausas reserans sub fronte fenestras,Ingrediente die, fecit discedere noctem.Hinc repetita sacri gradiens per moenia templi
PL 19, 674Aさらに主は、二人の盲人が座っているのを、ある道を、群衆を伴って通るときに、見る。消え去った姿〔exstinctae formae。失われた視力を言うと取った〕の賜物を求め、涙の声でさまよう大気を満たしていた。救いをもたらすことに慣れた慈しみは遅れず、信仰が燃えるのを感じ取り、すぐに目に触れて、大いなる眠りが押さえていた目に目覚めよと命じ、額の下で長く閉ざされた窓を開いて、昼が入るにつれ、夜を去らせた。それからふたたび訪れた聖なる神殿の城壁を通って進み、
Lumina caecatis dedit, et vestigia claudis.Talia davidicam post facta reliquerat urbem,Bethaniae vicina petens: eademque reversus,Clarescente die, properabat visere tecta.Ecce autem mediis astans sublimis in arvis,Frondea ficus erat, cujus in robore nullumRepperit esuriens, lustrato stipite, pomum.Arboreisque comis, Jam nunc ex germine vestroNullus, ait, fructus reliquum generetur in aevum.Confestim viduata suis ficulnea succis
PL 19, 675A盲人に光を、足の不自由な者に歩みを与えた。こうした業ののち、ダビデの町を後にし、ベタニアの近くを目指し、同じ道を引き返して、昼が明るくなるにつれ、家々を見に急いだ。見よ、野のただ中に高く立つ葉の茂ったイチジクがあり、その幹に飢えた彼は、幹を見回したが、一つの実も見つけなかった。そして樹木の葉に言う、「今から汝らの芽からいかなる実も、のちの世に生じるな」。たちまちイチジクの木は汁を失い、
Aruit, et siccis permansit mortua ramis.Omnis enim quicumque Deo nil fertile nutrit,Ceu sterilis truncus, lignis aequabitur ustis.At justus palmae similis florebit amoenae,Semper habens frondes, et tamquam Libana cedrus,Multiplicandus adest, et vertice sidera tangit.Post oblatus ei virtutem sensit herilemInsanus sermone carens, quem faucibus arctisAngebat vis clausa mali, vitiumque tacendoProdiderat. Sed cuncta solens infirma levare
PL 19, 676A枯れ、干からびた枝のまま死んで残った。実に誰であれ、神に実りをもたらすものを何も育てぬ者は、不毛の幹のごとく、焼かれた薪と等しくされる。だが義人は、愛らしいヤシのように花咲き、常に葉を保ち、レバノンの杉のように、増し加えられるべく居合わせ、頂は星に触れる。その後、彼に差し出されて、主人の力を感じたのは、言葉を持たぬ狂人である。その者を、狭い喉で閉じ込められた悪の力が苦しめ、黙ることで病を露わにしていた。だが、あらゆる弱さを軽くするのに慣れた
Conditor, obsessa pepulit de fauce latronem,Et voci patefecit iter, nexuque solutoMuta diu tacitas effudit lingua loquelas.Post Dominus Pharisaea petens convivia coenae,Orantis dapibus sese impertivit amici.Tunc mulier, quam fama nocens, et plurima vitaeMordebant delicta suae, clementia supplexCorruit amplectens vestigia, quaeque profusisIrrigat incumbens lacrymis, et crine solutoNec tergere sacras, nec cessat lambere plantas,
PL 19, 677A創造主は、占められた喉から略奪者を追い出し、声に道を開いた。縛めが解かれると、長く黙していた舌は、黙っていた言葉を放った。その後、主はファリサイ派の宴の席を目指し、招く友の食事に自らを分け与えた。そのとき一人の女が、悪い評判と、自らの生の多くの罪〔delictum〕に咬まれて、寛容を求めて嘆願し、足跡を抱きつつ崩れ落ち、身をかがめてあふれる涙でそれを潤し、髪を解いて聖なる足を拭うのをやめず、なめるのをやめず、
Unguento fragrante fovens, sententia donecLaeta Dei, quem ferre manum non poenitet unquam,Si nos poeniteat veterem quaesisse ruinam,Vade, fides, mulier, tua te salvavit ab omni,Dixisset, quodcumque mali gessisse videris:Utere pace mea. Magna est medicina fateri,Quod nocet abscondi; quoniam sua vulnera nutrit,Qui tegit, et plagam trepidat nudare medenti.En polluta diu, modicum purgata recessitPer gemitum, propriique lavans in gurgite fletus,
PL 19, 678A香油の芳香で温めながら、神の喜ばしい宣告が、(その神は手を差し伸べることを決して悔いない、我々が古い破滅を求めたことを悔いるなら)「行け。女よ、汝の信が汝をあらゆる悪から救った、何であれ汝が犯したと見える悪から」と告げるまで。「私の平和を用いよ」と。告白することは大いなる薬である、隠せば害となるものを。自らの傷を養うのはそれを覆う者、傷を癒す者にさらすのを恐れる者である。見よ、長く汚れていた女は、少し清められて呻きを通して去り、自らの涙の淵で洗って、
Munda suis lacrymis redit, et detersa capillis.Jamque Capharnaeae synagogam intraverat urbisRite docens populos, quem cum vidisset iniquusHumano sub corde latens, clamore protervoSpiritus infremuit, Quid nobis, et tibi? dicens:Perdere nos, heu! Christe, venis? Scio denique, qui sis,Et sanctum cognosco Dei; nec plura locutus,Imperio terrente, tacet, hominemque reliquitPulsus, et in vacuas fugiens evanuit auras.Sic etiam variis finem languoribus esse
PL 19, 679A自らの涙で清められ、髪で拭われて戻った。やがて、カファルナウムの町の会堂に入り、民を正しく教えていた。その者を、人の心の下に潜んでいた不法な霊が見ると、厚かましい叫びで唸って言う、「我々と汝に何のかかわりがあるか。我々を滅ぼしに来たのか、ああ、キリストよ。実に私は汝が誰かを知り、神の聖なる者を認めている」。それ以上は語らず、命令に恐れて黙り、人を離れた。追い払われ、空しい大気へ逃げて消えた。このように、さまざまな衰弱に終わりが
Fecit, et exclusos semper reticere coegitDaemonas, ac talem prohibet se pandere testem.Olim quippe ferox, et nigrae mortis amatorIlle nocens anguis, dejectus culmine coeliCum pompis, sociisque suis, omnique nefandaeAgmine militiae, Christum, quem noverat illic,Conspicit in terris, velamine carnis opertum,Et gemit esse homini Dominum virtutis amicum.Dumque Tyri transgressus iter, Sidonia rursusArva legens, placidas Dominus calcaret arenas,
PL 19, 680Aあるようにした。そして追い出された悪霊たちをつねに黙らせ、そのような証人が現れることを禁じる。かつて凶暴で黒い死を愛したあの有害な蛇は、天の頂から突き落とされ、その見せびらかしと仲間たちとともに、すべての忌まわしい軍役の群れとともに、そこで知っていたキリストを地上で、肉の覆いに覆われた姿で見て、力の主が人の友であることを呻いて嘆く。そして主がテュロスの道を越え、再びシドンの野を行き、穏やかな砂を踏んだとき、
Curavit gemino miserum spiramine clausumQui vocem non ore dabat, non aure trahebat,Sidereaeque manus ruptis penetralibus omnesAttactu patuere fores, laetusque repenteAudirique loquens, meruitque audire loquentes.Tu quoque virtutis sensisti munus herilis,Procumbens oculis, cujus in lumina ChristusExspuit, et speciem simulatae mortis ademit.Hinc majora docens populos coelestia, verumSe reserat sermone Deum, turbasque frequentes,
PL 19, 681A二重の息のふさがれた哀れな者を癒した。口で声を発せず、耳で聞き取れなかった者を。天の手の触れによって、奥の部屋が破られ、すべての扉が開いた。その者は突然喜んで聞かれ語る者となり、語る者たちを聞くに値した。あなたもまた、主人の力の賜物を感じ取った、目を閉ざされて倒れた者よ。その目に、キリストは唾をかけ、装われた死の様を取り去った。それから、いっそう大きな天のことを民に教え、言葉によって自らがまことの神であると明かし、頻繁に集まる群衆を、
Quae nimis irruerant, cupiens vitare parumper,Stagna petit, parvaque sedens Simonis in alno,Littore sistentem firmabat ab aequore plebem.Et dictis jam finis erat; tunc altius actamIn pelagus jubet ire ratem, vastoque profundoRetia demitti piscantia, quae nihil omnemClaudere per noctem vacuo potuere labore.Simon paret ovans, et aquosis gentibus instans,Linea claustra jacit, tantumque immanis apertosImplevit captura sinus, ut praeda redundans
PL 19, 682Aあまりにも押し寄せたのを、しばし避けようと望み、湖を目指し、シモンの小さな舟に座り、岸に立つ民衆を水の上から固めた。言葉が終わると、さらに深く進めた海へ舟を出し、広い深みに漁の網を降ろすよう命じる。その網は一晩中何も閉じ込めえず、空しい労苦に終わっていた。シモンは喜んで従い、水の民〔gentes〕に迫り、糸の囲いを投げ、巨大な漁獲が開いた懐を満たし、あふれる獲物が
Turbaret geminas cumulato pisce carinas:Nam socia isthic puppis erat. Six maxima saepeGaudia non ferimus, propensaque vota timemus;Quodque Deo facile est, homines optare nec audent.Talibus insignis virtutibus, ibat in urbem,Quae sit dicta Naim, populo vallatus opimo,Et grege discipulum, miserum cum cominus ecceConspicit efferri juvenem, gelidumque cadaver,Pluribus exsequiis et inani funere passumTriste ministerium, cujus sors invida matrem
PL 19, 683A積み上げた魚で二つの舟を揺さぶった。そこには仲間の舟があったのだ。こうして〔底本は Six。Sic と読む〕最大の喜びを我々はしばしば耐えられず、傾く願いを恐れる。神にたやすいことを、人は望むことすらあえてしない。このような力ある業で名高く、都へ行った、ナインと呼ばれる都へ、豊かな群衆に囲まれ、弟子たちの群れとともに。見よ、近くで哀れな若者が運び出されるのを見る。冷たい屍が、多くの葬送と空しい葬儀、悲しい務めを受けたその者の。運命は妬み深く、母を
Jamdudum viduam gemina viduaverat urna.Nec remorata diu pietas, inimica doloris,Auxilium vitale tulit, tactoque feretro,Surge, ait, o juvenis; parensque in tempore dictoMortuus assurgit, residensque, loquensque revixit,Atque comes genitricis abit: nam funere torpens,Et licet amissae passus discrimina vitae,Non poterat famulus, Domino clamante, tacere,Nec, vita praesente, mori. Mox agmine verso,Deponens trepidum recidivo tramite luctum,
PL 19, 684A長くやもめであった彼女から、二つ目の骨壺がまたも奪っていた。慈しみは長く留まらず、悲しみの敵として、命の助けをもたらし、棺台に触れて、「立て、若者よ」と言う。命に従い、その言葉の時に死者は立ち上がり、座り、語りつつ生き返り、母の連れとなって去る。葬りで麻痺していた者は、失われた命の危機を被ったとはいえ、僕として、主が叫ぶとき、黙ることができず、命が居合わせるとき、死ぬこともできなかった。やがて列は向き直り、戻る道で震える悲しみを捨て、
Candida felicem revocavit pompa parentem.Nec tibi parva salus, Domino medicante, Maria,Multiplici laesum curavit vulnere sensum,Quam fera septenis rabies invaserat armis,Daemonico cuneata globo; sed squameus anguisImperiosa sacri fugiens miracula verbi,Corde tuo depulsus abit, volucresque per aurasIn chaos infernae lapsus penetrale gehennae,Septem ingens gyros, septena volumina traxit.Neve redundantem cumulato germine messem
PL 19, 685A白い行列が幸いな母を連れ戻した。あなたにとっても小さな救いではなかった、マリアよ。主が癒し、多様な傷で損なわれた思いを癒した。あなたを、荒々しい狂気が七つの武器で襲い、悪霊の群れに楔のように囲まれていたが、鱗ある蛇は、聖なる言葉の命ずる奇跡から逃れ、あなたの心から追い出されて去り、飛ぶ空を通って冥界のゲヘナの奥の混沌へ落ち、巨大な七つの輪、七つの渦を引いた。増し加わった芽によってあふれる収穫を
Exiguis Dominus sineret languere colonis,Discipulosque alios, quorum mens conscia recti,Puraque simplicitas, numero, meritoque refulgens,Aurea libra fuit, velut agnos praecipit interSanguineos properare lupos: Assumite, dicens,Jura potestatis, nullum metuatis ut hostem;Vipereasque minas, et scorpionum, atque inimicaeOmnia virtutis sensu calcate fideli.Nulla meis famulis feritas adversa nocebit.Nec tantum hoc gaudete, viri, quod spiritus ater
PL 19, 686Aわずかな耕作者のために衰えるのを主が許さぬよう、別の弟子たちに——その心は正しさを自覚し、純粋な素朴さを持ち、数においても功においても輝く金の秤〔aurea libra の意味は定かでない。弟子の数と功の釣り合いを言うと取った〕であった——血に飢えた狼の間を子羊のように急ぐよう命じ、言う、「引き受けよ、権能の法を、いかなる敵をも恐れぬように。蝮と蠍の脅し、また敵のあらゆる力を、信ある思いで踏みつけよ。私の僕らには、敵対する凶暴は何も害さない。人々よ、このことをさほど喜ぶな、黒い霊が」
Subjaceat vobis, quantum quod nomina vestraScripsit in aeterno coelestis littera libro.Jus est quippe Dei, vitam praeponere factis.Nam merito cessante bono, miracula nil sunt,Quae faciunt plerumque mali quibus arbiter orbis,Nescio vos, dicturus erit, discedite, cunctiArtifices scelerum, rebus qui semper iniquisDivinum simulastis opus. Sic tempore MoysiCarminibus quidam vanis Memphitis in orisSigna dabant non sponte Dei, sed imagine falsa
PL 19, 687A「汝らに服することを。それよりも、汝らの名を天の文字が永遠の書に記したことを〔喜べ〕〔nec tantum … quantum。「…ほどには喜ぶな、…ほどに」の比べ〕」。実に、行いより生き方を重んじるのは神の定めである。功としての善が欠けるなら、奇跡は無であり、それを悪人もしばしば行う。そのような者らに世の審判者は「私は汝らを知らない。去れ、すべての悪事を企む者らよ、常に不法な行いで神の業を装った者らよ」と言うだろう。こうしてモーセの時代、メンフィスの地で、ある者たちが空しい呪文でしるしを与えていた、神の意志でなく、偽りの像によって
Visibus humanis magicas tribuere figuras.Post Pharisaeorum cujusdam principis intratClarificare domum, non escam sumere tantum,Ad quam tunc facili convenerat ille precatu.Hic homo perspicuo distentus ventre tumebatPlenus aquae, gravidamque cutem suspenderat alvusInclusam paritura necem; jam membra fluebant,Accrescente sinu, miserosque infusa per artusTurgida perflatum macies tenuaverat aegrum,Inque uteri spatium totus convenerat hydrops.
PL 19, 688A人の目に魔術の像を与えていた。その後、あるファリサイ派の首長の家に入る、食事を取るだけでなく、家に栄光を与えるために。その家に、彼はたやすい願いで招かれていた。この男は、はっきり見える腹がふくれ、水に満ちて、重い皮は垂れ、腹は内に閉じた死を産もうとしていた。肢体はすでに流れ崩れ、腹が増す中、哀れな肢体に注がれた腫れた痩せが、膨れ上がった病人をやつれさせていた。腹の空間へ水腫の全てが集まっていた。
Non tulit hanc speciem mundi Pater, et sua transitSabbata non curans, hominem curare paratusQuem voluit magis esse suum: nam sabbata propterCondita sunt hominem, non est homo sabbata propter.Tunc pius humentem siccata corporis undaJussit abire luem: fluidus mox viscera morbusDeserit, et vacuae resident in pectore fibrae,Carnalemque lacum pestis lymphata reliquit.Coeperat interea Dominus, Galilaea per arvaTransgrediens, sancto quoddam pede tangere castrum.
PL 19, 689A世の父は、この光景を耐えず、自らの安息日を気にかけず越え、人を癒す用意をした、その人をいっそう自分のものとしたいと望んだからだ。安息日は人のために造られたのであって、人が安息日のためにあるのではない。そのとき慈しみ深い者は、体の水が乾いて、湿った病が去るよう命じた。流れる病はまもなく内臓を離れ、空の筋が胸に残り、狂った疫病は肉の湖を後にした。その間に、主は、ガリラヤの野を横切りつつ、聖なる足で、ある砦の村に触れ始めていた。
Hunc procul ut videre decem maculosa gerentesLeprosi portenta viri, quos corpore foedoDiscolor obscenis turpabat poena figuris,Praeceptor, miserere, potes namque omnia, Jesu,Clamantes dixere simul: tunc flexa potestas,Quae numquam pietate vacat, clementior infit:Ite, sacerdotum conspectibus ora referte.Cumque viam peterent, subito mundata vicissimMirantur sua membra viri, variumque tuentesEsse nihil, sese pariter speculantur, et omnes
PL 19, 689A十人の重い皮膚病の男たちが、斑の異形を帯びて彼を遠くから見た。醜い体に、色の斑な刑罰が、おぞましい姿で彼らを汚していた。「師よ、憐れめ、汝は全てをなしうるのだから、イエスよ」と叫んで、同時に言った。そのとき、心を動かされた力は、慈しみを決して欠かぬもので、いっそう寛大に口を開く、「行け、祭司たちの目の前に顔を見せよ」。彼らが道を目指すと、突然、互いに清められた自分の肢体に男たちは驚き、斑がもはや何もないのを見つめ、同時に自分たちを眺め、皆が
Explorant proprias alterno lumine formas.Ex quibus ut grates ageret pro munere tanto,Vix unus reduci conversus tramite, pronusSternitur ad terram, Dominum virtutis adorans,Atque sacerdoti vero sua protulit ora.Denique pontificum princeps, summusque sacerdosQuis, nisi Christus, adest? gemini libaminis auctorOrdine Melchisedech, cui dantur munera semper,Quae sua sunt, fructus segetis, et gaudia vitis.Cum residens caecus Timaei filius illud
PL 19, 690A互いの目で自分たちの姿を確かめる。そのうち、これほどの賜物への感謝を捧げるために、ほとんど一人だけが戻る道へ向き直り、地にひれ伏し、力の主を拝み、真の祭司に自らの顔を差し出した。実に、祭司たちの長、大祭司としてキリストのほか誰が居合わせるか。二つの供え物の創始者、メルキゼデクの位階の者、その者に常に捧げられるのは、彼自身のもの、穀物の実と、ブドウの喜びである。座っていたティマイオスの子の盲人が、その
Propter iter, Dominum per quod cognoverat ire,Vociferans crebro lumen clamore petisset,Nec, populo prohibente, tacens, accedere jussusAd Dominum palpante manu, visumque recepit,Et, nullo ducente, redit. Quam fortiter instatImportuna fides! quidquid res dura negarit,Sola frequens votis oratio praestat honestis.Unanimum panem sic ille petebat amicum,Qui foribus clausis per opaca silentia noctis,Obnixeque diu, confidenterque neganti,
PL 19, 691A道のそばで、主がその道を通ると知って、叫んで何度も光を叫び求め、民が止めても黙らず、近づけと命じられ、手探りで主のもとへ行き、視力を取り戻し、導く者なく帰った。しつこい信仰は何と強く迫ることか。厳しい事柄が何を拒もうとも、正しい願いを伴う絶え間ない祈りだけが与える。そのようにあの者は、心を一つにする友にパンを求めた。戸を閉ざした夜の暗い静けさの中、長く頑固に、ためらいなく拒む者から、
Vocibus assiduis, precibusque extorsit anhelis.Praeteriensque viae Dominus loca Samaritanae,Humanam flagrante sitim collegerat aestu,Fonsque perennis aquae, modicam desiderat undam,Ut biberet, qua corpus erat; tunc accola gentisStans mulier, parvum puteo quae traxerat haustum,Cum dare cunctatur periturae munera lymphae,Agnoscens propriam numeroso conjuge vitam,Orat, inexhausti tribui sibi dona fluenti,Aeternam positura sitim, qua nemo carere
PL 19, 692A絶え間ない声と喘ぐ祈りで引き出した。また主は、サマリアの道の地を通り過ぎ、燃える暑さで人の渇きを集めていた。永遠の水の泉が、わずかな水を欲する、体のある所で飲むために。そのとき、その民の住人の女が立ち、井戸から少しの水を汲んでいたが、滅びる水の賜物を与えるのをためらい、多くの夫のいる自らの生を知り、尽きぬ流れの賜物が自分に与えられるよう乞う、永遠の渇きを捨て去るために——その渇きを欠くことは誰も
Dignus erit, Domini nisi mersus gurgite Christi,Percipiat placidas animae, non corporis, undas.Dumque sui media residens testudine templi,Ore tonans patrio, directi ad pervia callisErrantem populum monitis convertit amicis,Ecce trahebatur, magna stipante caterva,Turpis adulterii mulier lapidanda reatu,Quam Pharisaea manus placido sub judice sistens,Cum damnare parat, plus liberat: omnibus illisNam simul e turbis proprio sine crimine nullus
PL 19, 693A値しない、主キリストの流れに浸されて、体ではなく魂の穏やかな水を受けるのでなければ〔Dignus erit … nisi … Percipiat の構文は取りにくい。前の行の nemo を主語とし、「受けるのでなければ」と取った〕。ところが神殿の円天井の中ほどに座り、父の口で雷のように語り、まっすぐな小道の通り道へ迷う民を、友なる戒めで向け直していると、見よ、大群衆に囲まれて、恥ずべき姦通の咎ゆえ石打ちにされるべき女が引かれて来た。その女をファリサイ派の一団は、穏やかな審判者の前に立たせ、断罪しようとして、かえって解放する。実に彼ら皆のうち、群衆の中で、自らに罪過のない者は誰も
Accusator erat, saxum qui missile primusSumeret, obscoenae feriens contagia moechae.Nec poterat quisquam festucam vellere parvamEx oculo alterius, proprio qui lumine grandemSciret inesse trabem. Profugus sic ille recessitImpetus, et clemens donat sententia culpam,Jam non peccandi sub conditione solutam.Nam vomitum quicumque suum canis ore relambit,Nec veterem studet hic veniam, nec habere futuram,Hujus damna tenens, hujus compendia perdens.
PL 19, 694A告発者はいなかった。投げ石を最初に取る者は、汚れた姦婦の汚染を打つために。誰も他人の目から小さな藁くずを取り除けなかった、自分の目に大きな梁があると知る者は。こうして逃げ去ったその勢い、寛大な宣告は咎を赦した、もはや罪を犯さぬという条件のもとで解かれた咎を。実に、犬のように自分の吐いたものを口でなめ戻す者は誰でも、過去の赦しも将来の赦しも持とうと励まず、一方の損害を抱え、他方の益を失う。
Inde means, genitum cernit considere caecum,Qui male praegnantis delapsus ventre parentis,In lucem sine luce ruit. Tunc sanguinis illeConditor humani, mundique orientis origo,Imperfecta diu proprii non passus haberiMembra operis, natale lutum per claustra genarumIlliniens, hominem veteri de semine supplet.Nec visum tamen ante capit, quam voce jubentisAccepta Domini, Siloam venisset ad undam,Et consanguinei fotus medicamine limi,
PL 19, 695Aそこから進み、生まれながらの盲人が座っているのを見る。その者は、悪しくみごもった親の胎から滑り落ち、光のないまま光の中へ落ちた。そのとき、人の血の創造主、昇りゆく世の起源である者は、自らの作品の肢体が不完全なまま長く持たれるのを許さず、生来の泥を目の閉ざしに塗り、古い種から人を補う。だが、命じる主の声を受けて、シロアムの水へ行くまでは視力を得なかった。血縁の泥の薬で温められ、
Pura oculos fovisset aqua; mox ergo gemellaeVultibus effulgent acies, tandemque merenturIgnotum spectare diem. Cognoscite, cuncti,Mystica quid doceant animos miracula nostros.Caeca sumus proles miserae de fetibus Evae,Portantes longo natas errore tenebras.Sed dignante Deo mortalem sumere formamTegminis humani, facta est ex virgine nobisTerra salutaris, quae fontibus abluta sacris,Clara renascentis reserat spiramina lucis.
PL 19, 696A清い水が目を温めるまで。するとただちに、双子の視線は顔に輝き、ついに知られぬ昼を見るに値した。諸君、皆知れ、奥義の意味を持つ奇跡が我々の心に何を教えるかを。我々は盲いた者、哀れなエバの産み出した子らで、長い迷いから生じた闇を担っている。だが神が、人の覆いの死すべき姿をとることをよしとしたため、おとめから我々に救いの大地が生じ、それは聖なる泉で洗われ、生まれ直す光の明るい息吹を開く。
Bethaniaeque solum repetens intrarat, ibiqueLazarus occidua tumulatus sorte jacebatJam quarto sine luce die, claususque sepulcriMarmore, corruptum tabo exhalabat odorem.Flebant germanae, flebat populatio praesens,Flebat et Omnipotens, sed corpore, non deitate,Exanimesque artus illa pro parte dolebat,Qua moriturus erat, lacrymisque implevit amicum,Majestate Deum. Quid credere, Martha, moraris?Quidve, Maria, gemis? Christum dubitatis, an unum
PL 19, 697Aベタニアの地にふたたび入り、そこではラザロが没する運命に葬られて横たわり、すでに四日、光なく、墓の大理石に閉ざされ、膿で腐った臭いを放っていた。姉妹たちは泣き、居合わせた民は泣き、全能者もまた泣いた。しかし体において、神性においてではなく、そして生気のない肢体を、死すべき者であるその部分において悼み、涙によって友〔の務め〕を果たし、威光によって神〔の務め〕を果たした〔implevit amicum … Deum。涙で友であることを、威光で神であることを示したと取った〕。なぜ信じるのをためらうか、マルタよ。なぜ呻くか、マリアよ。キリストを疑うのか、それとも一人の
Possit ab infernis hominem revocare cavernis,Qui dabit, innumeras post funera surgere turbas?Ergo ubi clamantis Domini sonuit tuba, dicens:Lazare, perge foras; magno concussa pavoreTartara dissiliunt: erebi patuere recessus,Extremuit lethale chaos, mortisque profundaeLex perit, atque anima proprias repetente medullas,Cernitur ante oculos vivens astare cadaver.Postque sepulcralem tamquam recreatus honorem,Ipse sibi moriens et posthumus exstat, et haeres.
PL 19, 698A人を冥界の洞窟から呼び戻しうるかと。葬りののち数え切れぬ群衆を起き上がらせる者が。さて、叫ぶ主のラッパが響いて言うや、「ラザロよ、外に出よ」。大きな恐怖に揺さぶられ、タルタルスは裂け、エレボスの奥が開いた。致命の混沌は震え、深い死の法は滅び、魂が自らの髄へ戻ると、生きた屍が目の前に立つのが見える。そして墓の栄誉ののち、まるで造り直されたかのように、自らにとって死にゆく者であり、死後の者であり、相続人でもある。
Utque, caduca vagi contemnens culmina saecli,Monstraret se rite Deum, non curribus altis,Qui pompae mortalis honor, rapidisque quadrigisPulvereum sulcavit iter, nec terga frementisArdua pressit equi, phaleris qui pictus, et ostro,Ora cruentatum mandentia concutit aurum.Sed lento potius gestamine vilis aselliRectori suffecit honos, levisque ungula cujus,Ut tanto sessore decus mirabile portans,Nobilior sub fasce foret, non illius impar,
PL 19, 699Aそして、さまよう世のはかない頂を軽んじ、正しく自らが神であることを示すために、高い車ではなく——死すべき見せびらかしの誉れである——速い四頭立てで埃の道を切ったのでもなく、いななく馬の高い背を押さえたのでもない。馬飾りと紫に彩られ、口が嚙む血染めの金を揺さぶるその馬の。むしろ、ゆっくり運ぶ卑しい驢馬の歩みが統べる者に十分な誉れとなり、その軽い蹄は、これほどの乗り手の驚くべき誉れを担って、荷の下でいっそう高貴であり、劣らなかった、あの
Qui patulo Christum licet in praesepe jacentemAgnovit tamen esse Deum. Plebs omnis adoransIn solido molles subjecit tramite vestes.Dicite, gentiles populi, cui gloria regiTalis in orbe fuit? cui palmis compta, vel umquamFrondibus arboreis laudem coelestibus hymnisObvia turba dedit? Domino nisi cum Patre Christo.Qui regit aethereum princeps in principe regnum.
PL 19, 700A広い飼い葉桶に横たわるキリストを、それでも神と認めたものに。民衆はみな礼拝して、固い道に柔らかな衣を敷いた。言え、異邦の民よ、いかなる王にこのような栄光がこの世にあったか。いかなる王に、ヤシで飾られ、あるいは木の葉で、迎える群衆が天の賛歌で賛美を捧げたか。父とともにある主キリストのほかに。その者は、天の王国を、君主にあって君主として治める。
Liber V, Prooemium
第5巻 冒頭PL 19, 703AHas inter virtutis opes jam proxima paschaeCoeperat esse dies, Domini cum gloria velletPonere mortalem, vivamque resumere carnem,Non aliam, sed rursus eam, quam munere plenamLucis, ab infernis relevans, ad sidera duxit.Exclamansque palam; Pater, ista memet ab horaSalvifica: sed in hanc ideo veni tamen horam;Clarifica, dixit, nomen tuum; magnaque coeloVox resonans venit per nubila: Clarificavi,Clarificabo iterum. Quid apertius est Patre teste,
PL 19, 703Aこれら力ある業の数々のただ中で、過越がすでに間近な日となり始めていた、主の栄光が死すべき肉を置き、生ける肉を再び取ろうとする時に、別の肉ではなく、再びその同じ肉を。賜物に満ちた光の肉として、冥界から引き上げ、星々へ導いた肉を。そして公然と叫んだ。「父よ、この時から私を救え。だが私はこの時のためにこそ来たのだ。汝の名に栄光を現せ」と言うと、天から大いなる声が雲を越えて響いて来た。「私は栄光を現した、再び栄光を現そう」。父が証し人であることに、これ以上明白なことがあろうか。
Coelo assertore? At nec sic agnoscere ChristumGens voluit Judaea Deum; pars esse ferebat,Hoc tonitrum: pars angelicam crepuisse loquelam.O gens caeca oculis, o gens durissima corde!Non tonitrus potuit Christum, sive angelus ullusAuctorem generasse suum, qui, nomine PatrisAudito, responsa daret, sed ab ore Tonantis,Natum agnoscentis, populus quo crederet astans,Vox emissa suo respondit consona verbo.Annua tunc sacrae celebrans per munera coenae
PL 19, 704A天が保証するのに。だがそれでもキリストをユダヤの民は神と認めようとしなかった。ある者はこれを雷だと言い、ある者は天使の言葉が鳴ったのだと言った。ああ、目の見えぬ民よ、ああ、心のいと頑なな民よ。雷も、またどの天使も、自らの創り主であるキリストを生み出すことはできなかった。父の名を聞いて応答を返すようなことは〔qui … responsa daret の係りは取りにくい。雷も天使もキリストの父ではなく、父の名に応えうる者ではない、の意と取った〕。だが雷を轟かす者の口から、子を認める者の口から、居合わせた民が信じるように、発せられた声が、自らの言葉に和して応えたのである。さて、年ごとに聖なる食事の務めを守りつつ、
Paschales ex more dapes, humilemque ministrumSe faciens, et grata suis exempla relinquens,Assurgit, famulisque libens famulatur, et omnemLinteolo accinctus tantum inclinavit honorem,Discipulis ut sponte lavans vestigia cunctis,Nec Judam exciperet, quem proditionis iniquaeNoverat auctorem. Sed nil tibi gloria, saeveTraditor, illa dabat pedibus consistere mundis,Qui sensu pollutus eras, velut omne sepulcrumExteriora gerens albae velamina formae,
PL 19, 706A過越の御馳走を習わしのとおりに祝い、へりくだった給仕に自らをなし、弟子たちに好ましい模範を残しつつ、立ち上がり、僕たちに進んで仕え、すべての尊厳を、亜麻布を腰に巻いてこれほどまでに低くし、自ら進んで弟子たち皆の足を洗って、ユダをも除かなかった。不義の裏切りの張本人と知っていた者さえも。だが、残忍な裏切り者よ、あの栄光は汝に、清い足で立つことを許さなかった、思いにおいて汚れていた汝には。あたかもすべての墓のように、外には白い姿の覆いをまとい、
Sordibus interius, foedoque cadavere plenum.Nec Dominum latuere doli, scelerisque futuriProdidit auctorem, panem cui tradidit ipse,Qui panis tradendus erat: nam corporis, atqueSanguinis ille sui postquam duo munera sanxit,Atque cibum, potumque dedit, quo perpete numquamEsuriant, sitiantque animae sine labe fideles:Protinus in Judam, sedes ubi livor habebat,Spiritus intravit teterrimus, armaque sumensIn Dominum, servile dedit consurgere bellum,
PL 19, 707A内には汚れと忌まわしい屍が満ちている墓のように。主には策略が隠れることもなく、来たるべき罪の張本人を、自らパンを渡すことによって明かした、自らが引き渡されるべきパンである者が。すなわち、体と血との二つの賜物を定めたのち、食物として、また飲み物として与えた後には、これによって永久に決して傷なき忠実な魂が飢えも渇きもしない。ただちにユダのうちへ、妬みが座を占めていたところへ、いとも忌まわしい霊が入り、武器を取って主に対し、奴隷のような戦を起こさせた、
Pactus grande nefas quavis mercede: nec illiCulpa datur pretio, sed inhaerent crimina facto.Tantumdem sceleris, terdena numismata sumensArgenti, parvo caecatus munere gessit,Quantum, cuncta simul terrarum regna, marisqueDivitias, omnemque vagis cum nubibus aethramSi caperet, gesturus erat: neque enim bona mundiSufficerent magni fuso pro sanguine Christi,Qui pater est mundi, qui fecerat, hunc quoque nasci.Atque utinam sterili damnatus matre nequisset
PL 19, 708Aどんな報酬でも請け合い、大いなる悪行を約した。だが彼には咎が代価のせいにされることはなく、罪過は行為そのものに付いて離れない。三十枚の貨幣を受け取って、彼は同じほどの罪を行った、銀貨の、わずかな賜物に目をくらまされて、地上のあらゆる王国と、海の富と、さまよう雲とともに全天空を手にしたなら行うであろうのと同じだけの罪を。世の財は大いなるキリストの流された血の代償として足りはしない、世の父であり、世を造り、この者をさえ生まれさせた者の。さらにああ、不妊の母に定められた彼が、
Natalem sentire diem, nec luminis hujusHausisset placidas flabris vitalibus aurasAeterno torpore latens, miseroque fuissetSors melior nescire datam, quam perdere vitam,Aut male fusus humo, confestim munera lucisPerderet, ut pulvis, quem ventus projicit ingensA facie terrae, rapidisque volatibus actusSpargitur in vacuas nebulis obscurior umbras.Tune cruente, ferox, audax, insane, rebellis,Perfide, crudelis, fallax, venalis, inique,
PL 19, 708A生まれの日を知ることができず、この光の穏やかな風を、命の息吹とともに飲み込むこともなく、永遠の無感覚のうちに潜んでいたなら、そして哀れな者には与えられた命を知らぬ方が、それを失うよりも良い定めであったろうに、あるいは地に無残に投げ出され、たちまち光の賜物を失ったなら、大風が吹き飛ばす塵のように、地の面から、すばやい飛翔に駆られて、霧よりもなお暗く、むなしい影の中へ散らされる塵のように。汝が、血にまみれ、荒々しく、大胆で、狂い、反逆する者、不誠実で、残酷で、偽り多く、金で買われ、不正な者が、
Traditor immitis, fere proditor, impie latro,Praevius horribiles comitaris signifer enses?Sacrilegamque aciem, gladiis, sudibusque minacemCum moveas, ore ora premis, mellique venenumInseris, et blanda Dominum sub imagine prodis?Quid socium simulas, et amica fraude salutas?Numquid terribiles aut pax conjurat in enses,Aut truculenta pio lupus oscula porrigit agno?Traditus ergo viris operator sanctus iniquis,Consuetam non liquit opem, pueroque revulsam
PL 19, 709A無慈悲な裏切り者、野蛮な〔fere は ferus の呼格と取った〕謀反人、不敬虔な盗賊よ、先導して、旗手として恐ろしい剣に付き従うのか。瀆聖の軍勢を、剣と棒で脅かす者を動かしながら、口で口を押し当て、蜜に毒を混ぜ入れ、甘やかな姿の下に主を売り渡すのか。なぜ仲間を装い、親しげな偽りをもって挨拶するのか。平和が恐ろしい剣のために誓い合うことがあろうか、あるいは狼が慈しみ深い子羊に荒々しい口づけを差し出すことがあろうか。こうして不正な者たちに引き渡された聖なる働き手は、常の助けを手放さず、僕から切り離された〔耳を〕、
Ense Petri, nequa pius a pietate vacaret,Reddidit auriculam; nec enim vindicta TonantiConveniens humana fuit, qui millia PatremAngelicas sibimet legiones poscere possetPlus duodena dari, si mallet sumere poenasDe meritis, quam sponte suas ignoscere plagas.Tunc parci mucrone jubet, quia venerat ipsePonere pro cunctis animam, non tollere cuiquam.Namque Petro, clara jamdudum voce fatenti,Cum Domino se velle mori, Prius aliger, inquit,
PL 19, 711Aペトロの剣によって〔切り離された耳を〕。慈しみ深い者が慈しみを欠くことのないように、耳を返した。人の復讐は、雷を轟かす者にふさわしくなかった。彼は父に何千もの天使の軍団を自らのために求めることができ、十二以上を与えさせることもできた、刑罰を科す方を望むなら、当然の報いとして、自らの傷を自ら進んで赦すよりも。そのとき剣先を控えよと命じる。彼自身が来たのはすべての者のために命を置くためで、誰からも奪うためではなかった。というのも、ペトロが、かねてよりはっきりした声で主とともに死にたいと告白したとき、彼は言った。「翼ある〔aliger。prius … quam のあいだに置かれ、次の行の gallus に係ると取った〕」
Quam gallus cantet, hac me ter nocte negabis,Non reprobando fidem, sed praedicendo timorem.Continuo ad tristes Caiphae deducitur aedes.Ille sacerdotum fuerat tunc denique princeps,Et princeps scelerum, namque hoc residente cathedraPestifera, falsis agitatum testibus ardetConcilium, jam jamque volant mendacia milleIn Dominum, vanis hominum conflata favillis,Et pereunt levitate sui, velut ignis oberransArentes stipulas, vires cui summa cremandi
PL 19, 712A「鶏が鳴く前に、この夜、汝は三たび私を否むだろう」と。信仰を退けるためでなく、恐れを予告するために。ただちにカイアファの陰鬱な館へ連れて行かれる。彼はそのとき実に大祭司であり、罪の首領でもあった。実際、この者が座する疫病の座に、偽りの証人たちに駆り立てられて議会は燃え上がり、いまにも千の偽りが飛び交い、主に向かって飛ぶ、人々のむなしい燃えかすから煽り立てられて、自らの軽さゆえに滅びる。あたかも火が、さまよいつつ乾いた藁を〔焼く〕ように。その火の焼き尽くす力の絶頂を
Materies infirma rapit, victoque furoreLabitur invalidae deformis gloria flammae.Postquam nulla dolis patuit via, brachia tolliArmat in insontem saevus furor: heu mihi! quantisImpedior lacrymis rabidum memorare tumultumSacrilegas movisse manus? non denique passimVel colaphis pulsare caput, vel caedere palmis,Aut spuere in faciem plebs exsecranda quievit.Ille tamen patiens subjecto corpore totumSustinuit, nostraeque dedit sua membra saluti.
PL 19, 713A弱い燃料が奪い取り、猛威が尽きれば弱った炎のみすぼらしい栄華は消え落ちる。策略に道が開けなかったのち、腕を上げることを荒れ狂う憤怒は罪なき者に向けて武装させる。ああ、私は、どれほどの涙に妨げられることか、荒れ狂う騒乱を語るのを、瀆聖の手が動いたことを。実に、あちこちで拳で頭を打つことも、手のひらで打つことも顔に唾することも、呪われた群衆はやめなかった。だが彼は耐え、体を差し出してすべてを担い、我々の救いに自らの肢体を与えた。
Namque per hos colaphos caput est sanabile nostrum,Haec sputa per Dominum nostram lavere figuram,His alapis nobis libertas maxima plausit,At senior, cui cuncta potens praedixerat auctor,Quae ventura forent, quoniam transire nequibatInfectum, quod Christus ait, se prorsus adesseIpsius ex sociis, semel, ac bis, terque negavit,Et gallus cecinit; completa est sanctio Christi,Et sensus rediere Petri: memor ille malorumImmemoris damnavit opus, gemituque sequente,
PL 19, 714Aこの拳によって我々の頭は癒やされうるものとなり、これらの唾は、主を通じて我々の姿を洗い清め、これらの平手打ちに、最大の自由が我々に喝采した。だが年長の者〔ペトロ〕には、力ある創り主がすべてを予告していた、来たるべき事を。キリストの語ったことが取り消されえないので、彼は自分が決して彼の仲間の一人ではないと、一度、二度、三度と否んだ。鶏が鳴いた。キリストの定めは成就した。ペトロの思いが戻った。彼は悪を思い起こし、忘れっぽい自らの所業を断罪し、嘆きが続くと、
Culpa fugit, cedunt lacrymis delicta profusis,Et dulcem veniam, fletus, generastis, amari.Jamque dies aderat, nocturna moestior umbra,Flagitium visura novum, tenebrisque remotis,Pandebat populis Judaeae crimina gentis.Mox igitur Dominum Pilati ad moenia duci.Nexibus astrictum, Judas ut vidit iniquus,Diriguit, scelerisque sui commercia reddensIncassum, facti pretium, non facta reliquit.Quidnam etenim prodest, illic trepidare timore,
PL 19, 715A咎は逃げ去り、流された涙に罪は退く。苦い涙よ、その涙が甘い赦しを生んだ。すでに日が来ていた、夜の影よりも陰鬱な日が、新たな恥ずべき行いを見ようとし、闇が取り払われて、ユダヤの民の罪過を諸々の民の前に明らかにした。こうして間もなく、主がピラトの城壁へ連れて行かれ、縄目に縛られるのを、不義のユダが見ると、彼は身をこわばらせ、自らの罪の取引を返した、むなしく。行為の代価は返しても、行為は残した。実に、そこで恐れにおののいて何の益があろうか、
Nullus ubi timor est? aut quae confessio tetroLucet in inferno, cum jam demersa securisArboris infandae radicibus, exitialemQuae peperit fructum, feralia germina vertatFunditus, et dignis pereant mala robora flammis?Continuoque trucis correptus mente furoris,Se quoque morte petit; quamquam tunc sanior esset,Cum scelus ulcisci praecurreret, ipsaque diraeGuttura vocis iter, cuncti quae vendere mundiAusa redemptorem, nodatis faucibus angens
PL 19, 717A恐れのないところで。あるいは、どんな告白が忌まわしい冥界で輝くというのか、すでに斧が忌まわしい木の根に打ち込まれ、滅びをもたらす実を生んだその木の、死をもたらす芽を根こそぎに倒し、悪しき幹がふさわしい炎で滅びるときに。ただちに残忍な狂乱を心に捕えられて、自らをも死に追った。もっとも、その時は一層正気であったのだ〔sanior の取り方は定かでない。罪を自ら罰した点ではまだしも正気であった、の意と取った〕、罪を罰しようと先んじたときには。そして忌まわしい声の通り道である喉、全世界の贖い主を売ることを敢えてしたその喉を、結び目で締め上げて〔ipsa guttura は angens(締め上げて)の目的語と取った〕
Infelicem animam laqueo suspendit ab alto.Lenior ira quidem tantae pro crimine culpae,Cunctorum cui nulla foret par poena malorum.Exitus hic mortis tamen, et sublime cadaverOstendit populis, quanto de culmine lapsusPridem discipulus, qui nunc reus, alta relinquensSidera, tartareum descendit ad usque profundum;Tunc vir apostolicus, nunc vilis apostata factus.At Dominus patiens cum praesidis ante tribunalStaret, ut ad jugulum ductus mitissimus agnus,
PL 19, 718A不幸な魂を高みから縄で吊るした。実に、これほどの咎の罪過に対して、この怒りはなお軽い、すべての悪をもってしても、彼に釣り合う刑罰はなかったであろうほどに。しかしこの死の結末と、高く掲げられた屍は諸々の民に示す、どれほどの高みからかつて弟子であった者が、いまは罪人として、高い星々を後にして、タルタルスの深みにまで下ったかを。かつては使徒の人であり、いまは卑しい背教者となった者が。だが主は耐え忍び、総督の法廷の前に立った、屠られるために引かれる、いとも柔和な子羊のように、
Nil inimica cohors insontis sanguine dignumRepperiens, regem quod se rex dixerat esse,Objicit, et verum mendax pro crimine ducit.Nec mirum, si jura Dei gens perfida vitet,Imperiumque neget, lucos quae semper amavit,Idola dilexit; simili nam more furentes,Tunc coluere Baal, nunc elegere Barabbam,Damnatoque pio, conservatoque protervo,Mutavit per utrumque viam sententia justam.Auctor mortis erat, jussus qui sumere lucem;
PL 19, 719A敵意ある一団は、罪なき者の血にふさわしいものを何も見いださず、王が自らを王と言ったことを咎として突きつけ、偽る者が真実を罪過とみなす。背信の民が神の法を避けるのは不思議でない、その支配を否む、いつも森を愛し、偶像を愛した民であれば。同じ狂気のならいで彼らはかつてバアルを崇め、いまはバラバを選んだ。慈しみ深い者は断罪し、横柄な者は救い、その両方によって、判決は正しい道を取り違えた。死の張本人が、光を受けるよう命じられ、
Auctor lucis erat, jussus qui sumere mortem.Credite jam Christum, pro cunctis credite passum.Quid dubitatis adhuc? en sectus terga flagellis,Subditus opprobriis, poenas amplectitur omnes,Ne dignus sentire necem vel latro periret.Heu! falx torva patrum, segetem caesura nepotum,Heu! facinus, Pilate, tuum! quot gesseris unoCrimina judicio, vigili si mente notares,Non solas lavisse manus, sed corpore totoDebueras sacrum veniae sperare lavacrum.
PL 19, 720A光の創り主が、死を受けるよう命じられた。いまやキリストを信ぜよ、すべての者のために苦しんだと信ぜよ。なお何をためらうのか。見よ、鞭に背を裂かれ、侮辱に服し、あらゆる刑罰を抱き受ける、死に値する盗賊でさえ、滅びることのないように。ああ、父祖たちの荒々しい鎌よ、子孫の穀物を刈り取ろうとする、ああ、ピラトよ、汝の所業よ。いかに多くの罪過を、ひとつの判決で行ったか、目覚めた心で気づくなら。手だけを洗ったのでなく、体全体で赦しの聖なる洗いを望むべきであった。
Corripis insontem, sistis sub praeside regem,Praeponis humana Deo; qua morte teneris,Qui Dominum numerosa cruci per vulnera figis?Cumque datus saevis ad poenam Sanctus abiretMilitibus, vilem rubri sub tegmine cocciVestitur chlamydem, species ut cuncta cruentaeMortis imago foret; spinis circumdedit amplumNexa corona caput, quoniam spineta benignusOmnia nostrorum susceperat ille malorum;Implet arundo manum, sceptrum quod mobile semper,
PL 19, 721A汝は罪なき者を捕らえ、王を総督の下に立たせ、人のことを神の上に置く。汝はいかなる死に縛られているのか、主を数多の傷とともに十字架に釘づける汝が。聖なる者が刑罰のために残忍な兵士たちに引き渡されて去ったとき、緋色の覆いのもとの卑しい外套を着せられた、あらゆる姿が血なまぐさい死の像となるように。茨で織られた冠が、広い頭を取り巻いた。それは、情け深い彼が我々の悪のすべての茨の茂みを引き受けていたからである。葦が手を満たす、つねに揺れ動く笏、
Invalidum, fragile est, vacuum, leve: moxque alienosDeponens habitus, proprium suscepit amictum,Scilicet humanae positurus tegmina carnis,Et sumpturus item, nil jam ut mutabile ferret,Post mortem propria cum majestate resurgens,Humano ponens mortalem tegmine carnem.Nec sine divino constat moderamine gestum,Quod vinum cum felle datum, tristemque saporemSuscipiens tetigit labiis, et ab ore removit.Quippe necem parvo degustaturus amaram
PL 19, 722A弱く、脆く、空虚で、軽いものが。やがて他人の衣を脱ぎ、自らの着物を取った、すなわち人の肉の覆いを脱ごうとし、また再び取ろうとして、もはや何も変わりうるものを帯びないように、死ののち自らの威光をもって復活しつつ、人の覆いのうちに死すべき肉を置きながら。神の采配なしに行われたことでもない、ぶどう酒が胆汁とともに与えられ、苦い味を受けて唇に触れ、口から遠ざけたことは。実に、苦い死をわずかな間だけ味わおうとしていたのであり、
Tempore, quam reduci contemnere carne pararet.Protinus in patuli suspensus culmine ligni,Relligione pia mutans discriminis iram,Pax crucis ipse fuit, violentaque robora membrisIllustrans propriis, poenam vestivit honore,Suppliciumque dedit signum magis esse salutis,Ipsaque sanctificans in se tormenta beavit.Neve quis ignoret, speciem crucis esse colendam,Quae Dominum portavit ovans, ratione potentiQuattuor inde plagas quadrati colligit orbis.
PL 19, 723A戻った肉をもってそれを蔑もうとしていたのである。ただちに、広く伸びた木の頂に吊るされ、敬虔な務めによって危難の怒りを転じ、彼自身が十字架の平和となり、暴虐の材を自らの肢体で輝かせて、刑罰に栄誉をまとわせた。責め苦を、むしろ救いのしるしとならせ、拷問そのものを自らにおいて聖別し、福なるものとした。十字架の姿が崇められるべきものであることを、誰も知らずにいないように、主を喜び勇んで担ったその姿が、強い理によってそこから四角い世界の四方を集めることを。
Splendidus auctoris de vertice fulget Eous,Occiduo sacrae lambuntur sidere plantae,Arcton dextra tenet, medium laeva erigit axem,Cunctaque de membris vivit natura creantis,Et cruce complexum Christus regit undique mundum.Scribitur et titulus, Hic est rex Judaeorum,Quo nihil a deitate vacet: nam coelitus actumHoc Hebraea refert, hoc Graeca, Latinaque lingua.Hoc docet una fides, unum ter dicere regem.Hujus in exuviis sors mittitur, ut sacra vestis.
PL 19, 724A創り主の頭頂からは東〔Eous〕が輝いて光り、聖なる足は、沈む星に洗われる。右手は北〔Arcton〕を保ち、左手は中天の軸〔medium axem が何を言うかは定かでない。字面に沿って訳した〕を起こす。すべての自然は、創造する者の肢体から生きている。キリストは十字架で抱き囲んだ世界を、四方から治める。罪状書きも記された。「これはユダヤ人の王である」と、それは何ものも神性を欠くことのないため。実に、天から成されたこのことをヘブライ語も、ギリシア語も、ラテン語も伝える。一つの信仰はこれを教える、一人の王を三たび告げることを。彼の衣をめぐってくじが投げられる、聖なる衣が
Intemerata manens, a Christo schisma vetaret.Quin etiam insontis latere ex utroque cruentosConstituere viros, meritum licet omnibus unumNon faciat similis quamvis sententia; namqueInter carnifices sancto pendente latrones,Par est poena trium, sed dispar causa duorum.Hi mundo sunt quippe rei pro crimine multo;Huic reus est mundus, salvatus sanguine justo.Suppliciisque tamen rerum dominator in ipsisJura potestatis non perdidit: aequus utrumque
PL 19, 727A損なわれずに残り、キリストから分派を遠ざけるように。さらに罪なき者の両脇に、血に染まった男たちを立たせた。たとえ全員に同一の功績を同じ判決が与えるわけではないとしても。実に人殺しの盗賊たちのあいだに、聖なる者が吊るされて、三人の刑罰は等しいが、二者の事由〔duorum。盗賊たちとキリストの二つの側と取った〕は異なる。この二人は、実に、多くの罪過のゆえに世に対して罪ある者であり、この者に対しては世が罪ある者であり、正しい血によって救われた。それでも、責め苦のさなかにあっても万物の主宰者は権能の権利を失わなかった。公正に両者を
Judex namque tuens, hunc eligit, hunc reprobavit,Amborum merita praecelso examine pensans.Unus enim, quem vita ferox nec morte reliquit,In Dominum scelerata movens convicia, dictisMordebat propriis, et tamquam setiger hircusOre venenoso vitem lacerabat amoenam:Alter, adorato per verba precantia Christo,Saucia dejectus flectebat lumina, tantumLumina, nam geminas arcebant vincula palmas.Quem Dominus, ceu pastor ovem deserta per arva,
PL 19, 728A裁き手として見つめ、一方を選び、一方を退けた、二人の功績を高き審査で量りながら。実に一人は、荒々しい生が死にあってさえ捨てなかった者で、主に向けて瀆れた罵りを起こし、自らの言葉で自らに噛みつき、毛の生えた雄山羊のように毒ある口で美しいブドウの木を引き裂いていた。もう一人は、祈りの言葉でキリストを礼拝し、傷ついた目を伏せて向けた、ただ目だけを。両の手のひらは縄に妨げられていたからである。彼を主は、牧者が荒れ野で羊を〔集めるように〕
Colligit errantem, secumque adducere gaudetIn campos, paradise, tuos, ubi flore perenniGramineus blanditur ager, nemorumque voluptas,Irriguis nutritur aquis, interque benigneConspicuos pomis non deficientibus hortosIngemit antiquum serpens habitare colonum.Ambo igitur varium diverso calle latronesAgressi facinus violentum grande patrarunt.Infernas adit ille fores, adit iste supernas;Ille profunda sequens penetravit claustra gehennae,
PL 19, 729Aさまよう者を集め、ともに連れて行くことを喜ぶ、楽園よ、汝の野へ。そこでは絶えぬ花をもって草の野が微笑み、森の快楽が潤す水に養われている。そして恵み深く尽きぬ果実で目に映える園のなかで、蛇は古い住人が住まうことを嘆く。こうして二人の盗賊は、別々の道を通って多様な暴力の大業に取りかかり、これを成し遂げた。一人は冥界の門へ、一人は天上の門へ向かう。一人は深みを追ってゲヘナの閉ざされた牢に入り、
Abstulit iste suis coelorum regna rapinis.Interea horrendae subito venere tenebrae,Et totum tenuere polum, moestisque nigrantemExsequiis texere diem; sol nube coruscosAbscondens radios, tetro velatus amictu,Delituit, tristemque infecit luctibus orbem.Hunc elementa sibi meruerunt cernere vultum,Auxiliis orbata patris, laetata per ortum,Moesta per occasum. Nam lux ut tempore fulsitNascentis Domini, sic, hoc moriente, recessit,
PL 19, 730A一人は、自らの略奪によって天の国々を奪い取った。その間に、恐るべき闇が突然来て、天の全体を占め、悲しい葬いで暗くなった日を覆った。太陽は雲に輝く光線を隠し、暗い衣に覆われて身を潜め、悲嘆で世界を陰鬱に染めた。諸元素は、このような顔を見るにふさわしかった、父の助けを奪われ、〔主の〕誕生には喜び、没するときには悲しんだ。実に光が、そのとき輝いたように、主が生まれるとき、そのように、この者が死ぬとき退いた。
Non absens mansura diu, sed mystica signansPer spatium secreta suum; quippe ut tribus horisCaeca tenebrosi latuerunt sidera coeli,Sic Dominus clausi triduo tulit antra sepulcri.Nec tellus sine clade fuit, quae talia cernensFunditus intremuit, dubioque in fine supremumExpavit natura modum, ne cogeret omnemSummus apex inferna petens succumbere molem,Auctoremque sequens per tartara mundus abiret.Sed pietas immensa vagas properabat ad umbras,
PL 19, 731A長くは去ったままでなく、奥義の隠れた意味を、自らの間隔で示した。実に三時間のあいだ暗い天の盲いた星々が隠れたように、主も三日のあいだ閉ざされた墓の洞窟に耐えた。大地もまた災いを免れず、このようなことを見て根底から震え、定かならぬ終末のなかで自然は究極の限りを恐れた。すべての質量を下界を目指す最高の頂が屈服させはしないかと、世界が創り主に従ってタルタルスを通り過ぎてゆきはしないかと。だが無限の慈しみは、さまよう影のもとへ急いでいた、
Perdita restituens, non consistentia perdens.Nulla tamen tanti metuerunt signa pericli,Qui Dominum fixere cruci, quin insuper haustumCum peteret sitiens, unus de plebe nefandaPeniculo infusum calamo porrexit acetum.Mamzeribus populis in deteriora volutisConveniens liquor ille fuit: nam dulcia vinaSicut in horrendum dum convertuntur acetum,A mensis projecta jacent: ita tempore priscoGens accepta Deo, nunc est odiosa propago.
PL 19, 732A失われたものを回復し、存続しえぬものを滅ぼしながら。それでも、これほどの危機のしるしを何も恐れなかった、主を十字架に釘づけた者たちは。それどころか、さらに渇いて飲み物を求めたとき、忌まわしい民の一人が海綿に含ませた酢を葦に付けて差し出した。私生児〔mamzer〕のような民、いっそう悪い方へ転がり落ちた者たちには、あの液体はふさわしかった。実に甘いぶどう酒が恐ろしい酢に変わると、食卓から投げ出されて横たわるように、昔神に受け入れられた民は、いまは忌み嫌われる子孫となった。
Ergo ubi cuncta boni completa est passio Christi,Ipse animam proprio dimisit corpore sanctam,Ipse iterum sumpturus eam, quia mortuus idem,Idem vivus erat, membris obeuntibus in se,Non obeunte Deo, cujus virtute retrorsumInfernae patuere viae, ruptaeque fatiscuntDivisa compage petrae, rediviva jacentumCorpora sanctorum fractis abiere sepulcris,In cineres animata suos; subitoque fragoreIllud ovans templum, majoris culmina templi
PL 19, 733Aこうして善なるキリストの受難がすべて成就されたとき、彼自ら、聖なる魂を自らの体から手放した、自ら再びそれを取ろうとして。同じ者が死に、同じ者が生きていたからである。肢体は自らのうちで死に、神は死ななかった。その力によって、後ろへと冥界の道が開き、裂けた岩々が継ぎ目を割って砕け、横たわる者たちの聖なる者たちのよみがえった体が、墓を破って出て行った、自らの灰のなかで命を与えられ、突然の轟きとともにあの神殿は、喜び勇んで、より大きな神殿の頂が
Procubuisse videns, ritu plangentis alumni,Saucia discisso nudavit pectora velo,Interiora sui populis arcana futurisJam reseranda docens, quia lex velamine MoysiTecta diu, Christo nobis veniente, patescit.Dic, ubi nunc, tristis, victoria, dic, ubi nunc sit,Mors, stimulus, horrenda, tuus? quae semper opimisInsaturata malis, cunctas invadere gentesPoenali ditione soles; en pessima, non tuPervenis ad Christum, sed Christus pervenit ad te,
PL 19, 734A倒れ伏したのを見て、嘆く養い子のように、幕を裂いて、傷ついた胸をあらわにした。自らの内奥の秘密を、来たるべき諸々の民にやがて開かれるべきものと教えて。それは、モーセの覆いに久しく覆われていた律法が、キリストが我々に来ることで開かれるからである。言え、陰鬱な者よ、〔汝の〕勝利はいまどこにあるのか、言え、いまどこにあるのか、死よ、恐るべき者よ、汝の刺は。汝はつねに豊かな悪にも飽くことなく、すべての諸国民を襲うのを刑罰の支配によってつねとする。見よ、最悪の者よ、汝がキリストのもとに至るのではなく、キリストが汝のもとに至ったのだ、
Cui licuit sine morte mori, quique omnia gignens,Omnia constituens, te non formavit; ut esses,Semine vipereo, culpa genitrice crearis,Et, venia regnante, peris. Jam spiritus artusLiquerat ad tempus, patulo jam frigida lignoViscera pendebant, et adhuc furor, arma ministrans,Cuspide perfossum violat latus: eque patentiVulnere purpureus cruor, et simul unda cucurrit.Haec sunt quippe sacrae pro relligionis honore,Corpus, sanguis, aqua, tria vitae munera nostrae.
PL 19, 735A死なずして死ぬことを許された者、万物を生み出し、万物を整えながら、汝を形づくらなかった。汝が存在するのは、蝮の種により、咎を産みの親として造られたからで、赦しが支配するとき、滅びる。すでに霊は肢体を一時のあいだ離れ、広がる木の上に冷たくなった内臓が吊るされていた。なお狂乱は武器を差し出し、槍の穂先で貫かれた脇腹を傷つける。開いた傷から、紫の血と、同時に水が流れ出た。これらこそ、聖なる宗教の栄誉のための体と血と水、我々の命の三つの賜物である。
Fonte renascentes, membris, et sanguine ChristiVescimur, atque ideo templum deitatis habemur:Quod servare Deus nos annuat immaculatum,Et faciat tenues tanto mansore capaces.Ergo ubi depositi thesaurum corporis amplumNobilis accepit Domino locus ille jacente,Nobilior surgente tamen, generatio fallaxAugebat sub corde nefas, quod nocte silentiDiscipuli Christum raperent, et abisse referrent,Ter redeunte die, sicut praedixerat ipse.
PL 19, 736A泉から生まれ変わる者として、キリストの肢体と血で養われ、それゆえに神性の神殿とみなされる。神が、これを汚れなく守ることを我々に許すように、そして取るに足らぬ我々を、これほどの住人を宿しうる者とするように。さて、置かれた体の大いなる宝を、あの高貴な場所が、主が横たわるあいだ受け入れた、だが〔主が〕起き上がるときにはいっそう高貴な。偽りの世代は心の底に悪を募らせた。弟子たちが、静かな夜にキリストを奪い、去ったと言い触らすのではないかと、日が三度巡るとき、彼自らが予告したとおりに。
Quo stimulante metu, vigilum munimina poscuntPlura dari, saevaque locum obsidione teneri.Si nondum post vincla crucis, post vulnera ferri,Post obitum mortis, numerosa caede cruentum,Carnifices, implestis opus, nec creditis illum,Qui toties imis animas produxit ab umbris,Posse suam revocare magis, pejoribus aptosConsiliis armate dolos, signate sepulcrum,Ponite custodes, monumento advolvite saxum.Quis poterit servare Deum, cui cardine rerum
PL 19, 737Aこの恐れに駆られて、彼らは番人の守りをさらに多く与えられることと、場所が苛烈な包囲で保たれることを求める。もし、十字架の縄目のあと、鉄の傷のあと、死に至ったあと、数多の殺戮で血に染まったその者に、刑吏どもよ、なお務めを果たし終えておらず〔Si nondum … implestis opus の係りは定かでない。nondum を活かして条件節と取った〕、また信じないのなら、底の影からしばしば魂を連れ出したその者が、自らのそれをいっそう呼び戻せることを。ならば、いっそう悪いたくらみに適した策略を備えよ、墓に封をせよ、番人を置け、墓に石を転がせ。誰が神を守りうるのか、彼には万物の要において
Cuncta patent? undis habitat, per tartara regnat,Et coeli de nube tonat. Quid, saeve tumultus,Excubiis deperdis opus? quid niteris illamExplorare fidem, cui non vis credulus esse?Coeperat interea post tristia sabbata felixIrradiare dies, culmen qui nominis altiA Domino dominante trahit, primusque viderePromeruit nasci mundum, atque resurgere Christum.Septima nam Genesis cum dicit sabbata, claret,Hunc orbis caput esse diem, quem gloria regis,
PL 19, 738Aすべてが開かれているのに。彼は波に住み、タルタルスを治め、天の雲から雷鳴を轟かす。なぜ、残忍な騒乱よ、見張りで務めを無駄にするのか。なぜあの信仰を吟味しようと努めるのか、汝が信じようとしないその信仰を。その間に、悲しい安息日のあと、幸いな日が輝き始めた。その日は高き名の頂を君臨する主から受け、最初に世界の生まれることと、キリストの復活を見るにふさわしくされた。実に創世記が第七の安息日について語るとき、明らかである、この日が世界の頭であると。王の栄光は、
Nunc etiam proprii donans fulgore tropaei,Primatum retinere dedit; hoc luminis ortuVirgo parens, aliaeque simul cum munere matresMessis aromaticae, notum venere gementesAd tumulum, vacuumque vident jam corpore factum,Sed plenum virtute locum. Nam missus ab astrisAngelus amoti residebat vertice saxi,Flammeus aspectu, niveo praeclarus amictu.Qui gemina specie terrorem, et gaudia portans,Cunctaque dispensans, custodibus igne minacem
PL 19, 739Aいまもまた自らの戦勝記念の輝きを与えて、首位を保たせた。この日、光の昇るとき、母であるおとめと、他の母たちが、ともに香りの収穫の賜物を携えて、嘆きつつ、見知った墓へ来て、体を失って空になったのを見たが、しかし力に満ちた場所であった。星々から遣わされた天使が、除かれた石の頂に座していた、姿は炎のよう、雪のような衣に輝いて。二重の姿で恐れと喜びをもたらし、すべてを采配し、番人たちには火のように威嚇する
Venerat in formam, Christum quaerentibus albam.Illae igitur Dominum calcata vivere morteAngelica didicere fide; perterritus autemMiles in ancipiti retinet discrimine vitam,Deserta statione fugax, testisque timorisVera refert gratis; postquam data munera, fallitDiscipulumque globum placidi sub tempore sumniClam sibi nocturna Christum abstraxisse rapinaCompositus simulator ait. Fare, improbe custos,Responde, scelerata cohors, si Christus, ut audes
PL 19, 740A姿で来たのであり、キリストを探す女たちには白い姿で来た。こうして彼女たちは、死を踏みつけた主が生きていることを天使の言葉の確かさによって知った。だが恐れおののいた兵士は、危うい瀬戸際で命をつなぎ、持ち場を捨てて逃げ、恐れの証人として真実をただで語る。だが報酬を受けると偽り、穏やかな眠り〔底本は sumni。somni と読む〕の時に弟子の一団が夜の盗みによってひそかにキリストを持ち去ったと、うわべを取り繕った偽り者は言う。語れ、邪な番人よ、答えよ、罪深い一団よ、もしキリストが、諸君が敢えて
Dicere, concluso furtim productus ab antro,Sopitos latuit, cujus jacet intus amictus,Cujus ad exuvias sedet Angelus? anne beatiCorporis ablator velocius esse putavitSolvere contectum, quam devectare ligatum?Cum mora sit furtis contraria, cautius ergoCum Domino potuere magis sua lintea tolli.Mentita est vox vana sibi; tamen ista figuramRes habet egregiam: Judaeis constat ademptum,Quem nos devoto portamus pectore Christum.
PL 19, 741A言うように、閉じた洞窟から密かに連れ出され、眠り込んだ者たちから身を隠したなら、なぜ内に彼の衣が残り、その脱ぎ捨てた物のそばに天使が座しているのか。それとも、福なる体を奪った者は、覆われたものを解くほうが、縛られたまま運び去るより速いと考えたのか。遅れは盗みに反するのだから、それならばいっそう安全に主とともに亜麻布も運び去られえたはずである。むなしい言葉は自らを偽った。だがこの出来事にはすぐれた象りがある。ユダヤ人からは奪われたことが明らかである、我々が敬虔な胸に担うキリストが。
Plange sacerdotes perituros, plange ministros,Et populum, Judaea, tuum pro talibus ausis.Non tuba, non Unctus, non jam tua victima grata est.Quaenam bella tibi clanget tuba, rege perempto?Quis tuus Unctus erit, quae verum amiseris Unctum?Victima quae dabitur, cum victima pastor habetur?Discedat synagoga, suo fuscata colore,Ecclesiam Christus pulchro sibi junxit amore,Haec est conspicuo radians in honore Mariae:Quae cum clarifico semper sit nomine mater,
PL 19, 742A嘆け、滅びゆく祭司たちを、嘆け、仕える者たちを、そして、ユダヤよ、汝の民を、かかる企てのゆえに。ラッパも、油注がれた者も、もはや汝のいけにえも喜ばれない。王が殺された今、どんな戦をラッパは汝に告げようか。まことの油注がれた者を失った汝に、誰が汝の油注がれた者となろうか。牧者がいけにえとされているのに、どんないけにえが捧げられよう。会堂は去れ、自らの色に黒ずんで。キリストは教会を、麗しい愛によって自らに結んだ。これ〔教会〕は、マリアの際立つ栄誉のうちに輝く。彼女〔マリア〕は輝かしい名によって常に母であるが、
Semper virgo manet; hujus se visibus astansLuce palam Dominus prius obtulit, ut bona mater,Grandia divulgans miracula, quae fuit olimAdvenientis iter, haec sit redeuntis et index.Mox aliis conviva potens in fragmine panisAgnitus enituit, qui verus panis apertisSemper adest oculis, fidei quos gratia clarosEfficit, ut Dominum viventem cernere possint.Saepe dehinc proprios diversi temporis horisDiscipulos manifestus adit, vescentibus illis,
PL 19, 743A常におとめにとどまる。その目の前に立って主は光のうちに、まず公然と現れた。善き母として、大いなる奇跡を世に告げ知らせるために、かつて来る者の道であった彼女が、帰る者のしるべともなるように。やがて他の者たちに、食卓の力ある客として、パンを裂くときに知られて輝いた。まことのパンである彼は、開かれた目にいつも現前する、その目を信仰の恩寵が明るくし、生きる主を見ることができるようにするのである。その後しばしば、さまざまな時に、自らの弟子たちのもとに明らかに現れ、彼らが食事をしているときに、
Extemplo nunc ora ferens, nunc piscis obusti,Atque favi mandens epulas, quo rite doceret,Corporeas res esse dapes, seseque videriIn membris, quibus ante fuit. Formidine rursusPlebis apostaticae, Dominum quae caeca negasset,Cum foribus clausis resideret turba fidelis,Pace salutantis sese intulit, atque foratasExpediens palmas, nudat latus: ast ibi Thomas,Cui Didymus cognomen erat, cum fratribus unaNon fuerat, dubiamque fidem sub corde gerebat.
PL 19, 744Aすぐさま、あるときは顔を見せ、あるときは焼いた魚と、また蜜房の御馳走をかみつつ、それをもって正しく教えた、食事は体に関わる事柄であり、自らが見えるのはかつてあった肢体においてであると。再び恐れによって、主を盲目のうちに否んだ背教の民への恐れによって、忠実な群れが戸を閉じて座していたとき、彼は平和をもって挨拶しつつ入り、穴のあいた手のひらを示し、脇腹をあらわにした。だがそこでは、トマスが、添え名をディディモというその者が、兄弟たちとともにはいなかった。そして心に疑う信仰を抱いていた。
Donec rursus, eo pariter residente, veniret,Qui numquam subtractus erat. Tunc limine clausoConstitit in medio, non dedignatus apertumDiscipulo monstrare latus, tactuque probariVulneris, et mentem patienter ferre labantis.Agnitus hinc potius, quod sit dubitantis amicus.Quisquis enim artifices caeca sub imagine fraudesInstruit, et vanas cupit exercere figuras,Non vult agnosci, non vult, sua facta requiri,Ut lateant sub nube doli, nebulaque recludens
PL 19, 745Aついに彼が一緒に座しているとき、再び来た、決して取り去られていなかった者が。そのとき、戸口が閉じたまま彼は真ん中に立ち、開かれた脇腹を弟子に示すことをいとわず、傷が触れて確かめられることを、そして揺らぐ心を忍耐強く担うことを。ここからいっそう知られた、彼が疑う者の友であると。実に、誰であれ盲目の姿のもとに巧妙な欺きを仕組み、空しい象りを行おうとする者は、知られることを望まず、自らの行いが問われることを望まない、策略が雲の下に隠れるように、そして霧で〔recludens「開く」だが、文脈から「閉ざす」と取った〕閉ざして
Omnia, sollicitos odit simulator amicos.Gnarus item Dominus, Petro piscante per aequorCum sociis, captum esse nihil, dimittere linaIn dextras hortatur aquas, mox gurgite clausoPendula fluctivagam traxerunt retia praedam,Per typicam noscenda viam: nam retia dignisLucida sunt praecepta Dei, quibus omnis in illaDextra parte manens concluditur, ac simul ulnisFertur apostolicis Domini ad vestigia Christi.Nec piscis, prunaeque vacant, et panis, in uno
PL 19, 746Aすべてを、偽り者は気づかう友を憎む。同じく知っていた主は、ペトロが仲間とともに海で漁をして何も獲れなかったのを知り、網を右の水に降ろすよう勧めた。やがて閉じた渦のなかから垂れ下がる網が、波をさまよう獲物を引き上げた。予型の道によって知られるべきこと。実に網とは、ふさわしい者たちにとって神の輝く戒めであり、それによって、あの右の側にとどまる者はみな囲い込まれ、同時に使徒の腕に運ばれて、主キリストの足跡のもとに至る。魚も炭火も、パンも欠けてはいなかった、一つの
Discipulis inventa loco; quisnam ambigat, unamHic rebus constare fidem, quippe est aqua piscis,Christus adest panis, sanctusque Spiritus ignis.Hinc etenim abluimur, hoc pascimur, inde sacramur.Tunc epulis praeceptor eos invitat edendis,Alloquiis de more piis, mensamque petentesUnanimes nota Domini bonitate fruuntur,Et Christum sensere suum, modicoque paratuPostquam victa fames, et surrexere relictisRite toris, an corde Petrus se diligat alto,
PL 19, 747A場所で弟子たちに見いだされた。誰が疑えようか、一つの信仰がここでこれらの事柄に成り立つことを。魚は水であり、キリストはパンとしてそこにあり、聖なる霊は火である。ここから我々は洗われ、これによって養われ、あれによって聖別される。そのとき師は、彼らを食べるための食卓に招いた、常のごとく敬虔な語らいのうちに。食卓に向かう者たちは心を一つにして、主の知られた善を享受し、自らのキリストを感じ取った。ささやかな備えで飢えが静められ、食卓を離れて席を正しく立ったのち、ペトロが深い心で自分を愛しているかを、
Explorat Dominus: Petrus annuit: ergo nitentesPastor amans augere greges, operario in omniParte bono commendat oves, commendat et agnos.Hoc terno sermone monens, ut terna negantisCulpa recens parili numero purgata maneret.Inde sequenda docens, Pacem omnes, inquit, habete,Pacem ferte meam, pacem portate quietam,Pacem per populos monitis dispergite sanctis,Et mundum vacuate malis: gentesque vocariFinibus e cunctis, latus qua tenditur orbis,
PL 19, 749A主は探った。ペトロはうなずいた。そこで、輝く群れを増やすことを愛する牧者は、あらゆる点で善き働き手に羊を委ね、子羊をも委ねる。この三重の言葉で諭すのは、三たび否んだ者の新しい咎が、同じ数によって清められたままであるようにするためである。それから、従うべきことを教えて、彼は言った。「みな平和を持て、私の平和を携えよ、静かな平和を運べ、聖なる戒めによって平和を諸々の民に撒け、世界から悪を除け。また諸国民が世界の広がるかぎりのすべての果てから呼ばれること、」
Jussis mando meis, omnesque in fonte lavari.Haec ubi dicta pio Dominus sermone peregit,Bethaniae mox arva petit: coramque beatisQui tantum meruere viris spectare triumphum,Aethereas evectus abit sublimis in auras.Ad dextram sedet ipse Patris totumque gubernatJure suo, qui cuncta tenens excelsa, vel ima,Tartara post coelum penetrat, post tartara coelum.Illi autem laetis cernentes vultibus, altasIre super nubes Dominum, tractusque coruscos
PL 19, 750A「私は私の命令により命じる、また皆が泉で洗われることを」。主が慈しみ深い言葉でこれらを語り終えると、すぐにベタニアの野へ向かった。そして福なるこれほどの凱旋を見るにふさわしくされた人々の目の前で、天空の風へ引き上げられ、高く去った。彼自ら、父の右に座して、万物を自らの権利で治める、高きものも低きものもすべて保ち、天のあとにタルタルスに、タルタルスのあとに天に入る者が。彼らは喜びの顔で見つめ、高い雲の上を行く主を、そして輝く
Vestigiis calcare suis, veneranter adorant,Sidereasque vias alacri sub corde reportant,Quas cunctos doceant: testes nam jure fidelesDivinae virtutis erant, qui plura videntes,Innumerabilium scripserunt pauca bonorum.Nam si cuncta sacris voluissent tradere chartisFacta redemptoris, nec totus cingere mundusSufficeret densos per tanta volumina libros.
PL 19, 751A自らの足跡で踏むのを見て、敬いつつ礼拝する、星々の道を、勇む心で持ち帰る。すべての人に教えるべきその道を。実に正当にも、忠実な証人たちであった、神的な力の。多くを見ながら、数え切れぬ善きことのうち、わずかだけを書いた者たちである。実に、もし聖なる紙に贖い主のすべての業を伝えようとしたなら、全世界でもこれほどの巻にわたる厚い書物を収めるには足りなかったであろう。