ユウェンクス4世紀前半(330年頃)

Evangeliorum libri quattuor (Historia evangelica) › 全文

Evangeliorum libri quattuor (Historia evangelica) 全文

Juvencus · PL 19, 53C–345A

Praefatio, Prooemium

序(一) 冒頭PL 19, 53C
1

Mattheus instituit virtutum tramite mores,Et bene vivendi justo dedit ordine leges.Marcus amat terras inter coelumque volare,Et vehemens aquila stricto secat omnia lapsu.Lucas uberius describit praelia Christi,Jure sacer vitulus, qui munia fatur Abia.Joannes fremit ore leo, similis rugienti,Intonat aeternae pandens mysteria vitae.

PL 19, 53C

マタイは徳の道筋によって習わしを整え、正しい秩序をもって、善く生きるための法を授けた。マルコは地と天のあいだを飛ぶことを好み、激しいワシは翼をすぼめた急降下であらゆるものを切り裂く。ルカはキリストの戦いをより豊かに描く、当然ながら聖なる子牛であり、アビヤの務めを語る者〔アビヤの組の祭司の務めを言う〕。ヨハネは獅子として口で唸る、吼える獣に似て、永遠の生命の奥義を開き示しつつ、雷のように轟く。

Item praefatio, Prooemium

序(二) 冒頭PL 19, 57A
1

Immortale nihil mundi compage tenetur,Non orbis, non regna hominum, non aurea Roma,Non mare, non tellus, non ignea sidera coeli.Nam statuit genitor rerum irrevocabile tempus,Quo cunctum torrens rapiat flamma ultima mundum.Sed tamen innumeros homines sublimia facta,Et virtutis honos in tempora longa frequentant:Accumulant quorum famam, laudesque poetae.Hos celsi cantus, Smyrnae de fonte fluentes,Illos Minciadae celebrat dulcedo Maronis.

PL 19, 57A

この世の組み立てによって保たれるものに、不滅のものは何一つない、地の円も、人間の王国も、黄金のローマも、海も、大地も、天の燃える星々も。万物の父〔genitor〕は、取り消しえぬ時を定めたのだ、その時、最後の炎が奔流となって全世界を一挙にさらうと。だがそれでも、数知れぬ人々のもとに、気高い業が、そして徳の誉れが、長き世にわたって足繁く訪れ、詩人たちはその人々の名声と賞賛を積み上げる。ある人々を、スミュルナの泉〔Smyrna。ホメロスを言う〕から流れ出る高らかな歌が、ある人々を、ミンキウス川の人マロ〔ウェルギリウス〕の甘美な調べが称える。

2

Nec minor ipsorum discurrit gloria vatum,Quae manet aeternae similis, dum saecla volabunt,Et vertigo poli terras, atque aequora circumAethera sidereum jusso moderamine volvet.Quod si tam longam meruerunt carmina famam,Quae veterum gestis hominum mendacia nectunt,Nobis certa fides aeternae in saecula laudisImmortale decus tribuet, meritumque rependet.Nam mihi carmen erit Christi vitalia gesta,Divinum in populis falsi sine crimine donum.

PL 19, 58A

詩人たち自身の栄光も、劣らず広がりゆく、それは世々が飛び去るかぎり、永遠のもののように留まる、天〔polus〕の回転が、地と海原のまわりに星の輝く天空を、命じられた統べ方で巡らせるかぎり。かくも長い名声を、歌が受けるにふさわしかったのなら、昔の人々の業に虚偽を織り込む歌でさえそうなのだから、我々には、確かな信仰が、世々に及ぶ永遠の賞賛の不滅の栄誉を与え、その功に報いるだろう。実に私の歌となるのは、キリストの命ある業、偽りの罪過なき、人々のうちにある神の賜物である。

3

Nec metus, ut mundi rapiant incendia secumHoc opus: hoc etenim forsan me subtrahet igniTunc, cum flammivoma descendet nube coruscansJudex, altithroni genitoris gloria, Christus.Ergo age, sanctificus adsit mihi carminis auctorSpiritus, et puro mentem riget amne canentisDulcis Jordanis, ut Christo digna loquamur.

PL 19, 60A

世の火災がこの作品をともに奪い去る恐れはない。実にこの作品こそが、おそらく私を火から引き離すだろう、あの時、炎を吐く雲に乗って輝きつつ降る裁き主、高き座の父の栄光なるキリストが来る時に。さあ、聖とする霊〔聖なる霊〕が、歌の作り手として私のそばにいてくれ、そして甘美なヨルダンが、清らかな流れで歌う者の精神を潤してくれ、我々がキリストにふさわしいことを語れるように。

Liber I, Prooemium

第1巻 冒頭PL 19, 61A
1

Rex fuit Herodes judaea in gente cruentusSub quo servator justi, templique sacerdosZacharias, vicibus cui templum cura tueri,Digesto instabat lectorum ex ordine vatum.Hujus inhaerebat thalamis dignissima conjux.Cura his ambobus parilis moderaminis aequi,Ambos annexos legis praecepta tenebant.Nec fuit his soboles, jam tum vergentibus annis,Gratius ut donum jam desperantibus esset.Sed cum sorte adytis, arisque inferret odores

PL 19, 61A

ヘロデという王がいた、ユダヤの民のうちにあって血に飢えた者であった。その治世のもと、義を守る者にして神殿の祭司であるザカリアは——彼には順番に神殿を守る務めが課されていた——選ばれた預言者たち〔vates。ここでは祭司たちを言う〕の、定められた順序に従って務めに就いていた。その寝所に、きわめてふさわしい妻が寄り添っていた。二人はともに、等しく公正な律し方に心を配り、結ばれた二人を、律法の戒めがとらえていた。二人には子がなかった、すでに年が傾きはじめていたころで、望みを捨てた二人に、賜物がいっそう喜ばしいものとなるようにと。さて、籤によって奥の聖所に入り、祭壇に香を供えていたとき、

2

Zacharias, visus coelo descendere apertoNuntius, et soli jussas perferre loquelas,(Caetera nam foribus plebes astrata rogabat:)Quem tibi terribilis concussit corde pavoremVisus, eum laeti sermonis gratia placet.Nam me propitius rerum pater unicus altoA coeli solio tibi nunc in verba venirePraecipit, et chara tibi mox e conjuge natumPromittit, grandis rerum cui gloria restat,Plurima qui populis nascendo gaudia quaeret,

PL 19, 63A

ザカリアのもとに、開かれた天から降りてくるのが見えた、一人の使いが、彼ひとりに命じられた言葉を告げるために——(ほかの民は戸口のそばに立ち並んで祈っていた。)「その姿が汝の心に走らせた恐ろしい畏れを、喜ばしい言葉の心地よさがなだめるように。実に、万物の唯一の父が情け深く、私に、高き天の座から今汝に語りに来よと命じ、愛しい妻からまもなく子が生まれると汝に約束している。その子には大いなる栄光が待ち、生まれることによって、人々にこの上ない喜びをもたらし、」

3

Sobrius aeternum; clausum quem Spiritus ipsisVisceribus matris complebit numine claro.Istius hic populi partem pleramque docendoAd verum convertet iter, dominumque Deumque.Continuo primus noscet, plebemque vocabit:Nomine Joannem hunc tu vocitare memento.Olli confusa respondit mente sacerdos:Aemula promissis obsistit talibus aetas,Nec senibus soboles poterit contingere fessis,Quam Deus avertens primaevo in flore negavit.

PL 19, 65A

「永遠に節度ある者となる〔sobrius aeternum の係りは定かでない。「永遠に節度ある者」と取った〕。閉ざされたまま、その子を霊〔聖なる霊〕が母のまさに胎内で、輝かしい神威で満たすだろう。この者は、この民の大半を、教えることによって真の道へ、主にして神へと向け変えるだろう。彼はただちに、先んじて〔主を〕知り、民を呼ぶだろう。名はヨハネと、汝はこの子を呼ぶことを覚えておけ」。これに対し、祭司は乱れた心で答えた。「そのような約束には、張り合うように年齢が立ちはだかる、疲れた老人たちに子が授かることはありえない、神が、花の盛りのうちに背を向けて拒んだ子は」。

4

Haec trepidans vates; cui talia nuntius addit:Si tibi mortalis sobolem promitteret ullus,Ad desperandum forsan cunctatio mentisDebuerat tardis haerens insistere verbis.Nunc ego, quem Dominus, coeli terraeque repertor,Ante suos vultus voluit parere ministrum,Auribus ingratis hominis, visuque receptus,Supremi mandata Dei temnenda peregi.Quare promissis manet irrevocabile donum;Sed tibi claudetur trepidae vox nuntia mentis,

PL 19, 66A

震えながら預言者はそう言った。その彼に、使いはこう付け加える。「もし死すべき者のうちの誰かが、汝に子を約束するのなら、望みを捨てることへ、おそらく心のためらいが、遅れがちな言葉にまとわりついて居座るのも、当然だったろう。だが今、私は、天と地の造り主である主が、自らの顔の前に仕える者として現れよと望んだ者であるが、人の恩知らずな耳と目に迎えられて、至高の神の命を、蔑まれかねぬものとして果たした。それゆえ、約束された賜物は取り消されぬまま残る。だが汝には、震える心の告げる声が閉ざされるだろう、」

5

Donec cuncta Dei firmentur munera vobis.Haec ait, et sese teneris immiscuit auris.Interea populus miracula longa trahebat,Quid tantum in templo vellet cessare sacerdos.Egressus trepide, numen vidisse supernumNutibus edocuit, miserae et dispendia vocis.Inde domum remeat completo ex ordine vatesOfficio, amissamque levant promissa loquelam,Nec dilata diu venerunt munera prolis;Anxia sed ventris celabat gaudia conjux,

PL 19, 68A

「神のすべての賜物が、汝らに確かめられるまで」。こう言うと、使いは柔らかな風の中に身を溶け込ませた。そのあいだ民は、長いあいだ不思議な思いにとらわれ、なぜ祭司が神殿でそれほど長く留まるのかと訝っていた。うろたえて出てきた祭司は、天上の神威を見たと身ぶりで教え、哀れな声の損失をも伝えた。それから預言者は、順序をたどって果たされた務めを終えて家へ戻り、約束は失われた言葉を慰めた、子の賜物は、長く引き延ばされることなく訪れた。だが妻は、胎の喜びを不安のなかで隠していた、

6

Donec quinque cavam complerent lumina lunam.Tunc majora dehinc idem mandata ministerDetulit, ad Mariae demissus Virginis aures.Haec desponsa suo per tempora certa propinquo,Abdita virgineis caste pubescere tectis,Et servare diem jussis permissa parentum.Ad quam tranquillum sermonem nuntius infit;Salve, progenie terras jutura salubri,Desine conspectu mentem turbare verendo.Nam tua concipient coelesti viscera jussu

PL 19, 69A

五つの光が窪んだ月を満たすまで〔五か月が満ちるまでの意〕。そのとき同じ使いは、より大いなる命をもたらした、おとめマリアの耳へ遣わされて。彼女は定められた時のあいだ、近親の者と婚約しており、おとめの家の奥に隠れ、貞潔に成熟しつつ、両親の命じるままに、日を守ることを許されていた。彼女に向かって、使いは穏やかな言葉を切り出す。「ようこそ、救いをもたらす子孫によって地を助けることになる者よ、畏れ多いその姿で心を乱すのはやめよ。実に、汝の胎は、天の命によって宿すのだ、」

7

Natum, quem regnare Deus per saecula cuncta,Et propriam credi sobolem gaudetque, jubetque.Hunc ubi sub lucem dederis, sit nomine Iesus.Ad quem Virgo dehinc pavido sic inchoat ore:Nullos conceptus fieri sine conjuge dicunt.Unde igitur sobolem mihimet sperabo venire?Nuntius haec contra celeri sermone fatetur:Virtus celsa Dei circumvolitabit obumbrans,Spiritus et veniet purus, lectissima virgo,Ac tibi mox puerum casto sermone jubebit

PL 19, 71A

「子を。その子が万世にわたって統べることを、また神自身の子と信じられることを、神は喜び、また命じる。その子を光のもとへ産むとき、名はイエスとせよ」。するとおとめは、おののく口でこう言い始める。「夫なしに身ごもることはないと人は言う。それなら、どこから私は子が来ることを望めばよいのか」。使いはそれに答え、すばやい言葉で明かす。「神の高き力が、覆いつつ、汝のまわりを飛びめぐり、清らかな霊が来る、最も選ばれたおとめよ、そして汝にまもなく、貞潔な言葉をもって、男の子が生まれるようにと命じる、」

8

Magnificum gigni populis, quem credere sanctumSupremique Dei natum vocitare necesse est.Sic cognata tibi, sterilis quae credita cunctis,Zachariae conjux mortali germine nuperAevo defessis auxit miracula membris.Sextus adest mensis: parent sic omnia jussis.Virgo dehinc: Domino famulam nunc ecce jubenti,Ut tua verba sonant, cernis servire paratam.Nuntius abscedens vacuis se condidit auris.Illa dehinc rapidis Judaeam passibus urbem,

PL 19, 72A

「人々のために壮麗な子として。その子を聖なる者と信じ、至高の神の子と呼ぶことが必要である。そのように、汝の親族であり、皆に不妊と思われていたザカリアの妻は、死すべき種によって、先ごろ、老いに疲れた身に、奇跡を増し加えた。六つ目の月が来ている。このようにすべては命に従う」。おとめはそこで言う。「見よ、命じる主に、今、仕える女を。汝の言葉が響くとおり、仕える用意ができた者として、汝は見ている」。使いは去り、空しい風のなかに身を隠した。彼女はそれから急ぎ足で、ユダヤの町へ、

9

Zachariaeque domum penetrat, gravidamque salutat,Elisabeth: clausae cui protinus anxia prolisMembra uteri gremio, motu majore resultant:Et simul exsiluit mater concussa tremoreDivinae vocis: completa afflamine sancto,Et magnum clamans: Felix o femina, salve,Felicem gestans uteri sinuamine foetum.Unde meam tanto voluit Deus aequus honoreIllustrare domum, quam mater numinis altiViseret! Ecce meo gaudens in viscere proles

PL 19, 73A

ザカリアの家に入り、身重の女に挨拶する。エリサベトに。閉ざされたまま不安な子の、たちまち四肢が、胎の懐のうちで、いっそう大きな動きで跳ね返る。同時に母も、神の声の震えに打たれて飛び上がり、聖なる息吹に満たされて、大声で叫んだ。「幸いなる女よ、ようこそ、胎の懐に幸いな実を宿す者よ。どうして公正な神は、私の家を、これほどの栄誉で照らすことを望んだのか、高き神威の母が訪ねて来るほどに。見よ、私の胎内で喜ぶ子が」

10

Exsultat, Mariae cum prima affamina sensit.Felix, quae credit finem mox affore verbis,Quae Deus ad famulos, magnum dignando, locutus.Illa trahens animum per gaudia mixta pudore,Suppressae vocis pavitantia dicta volutat:Magnificas laudes animus, gratesque celebratImmensi Domino mundi. Vix gaudia tantaSpiritus iste capit, quod me dignatus in altumErigere ex humili celsam, cunctisque beatamGentibus, et seclis voluit Deus aequus haberi.

PL 19, 74A

「躍っている、マリアの最初の言葉を感じたときから。幸いな者、その言葉にまもなく終わり〔成就〕が来ると信じる女は、それは神が、僕たちに、大いなることをよしとして語った言葉だ」。彼女は羞じらい混じりの喜びのなかへ心を引き込まれ、抑えた声で、おののく言葉を思いめぐらせる。「私の心は、限りなき世界の主のために、壮大な賛美と感謝を重ねる。この霊は、これほどの喜びをほとんど容れかねる、神がよしとして、私を卑しい身から高みへと引き上げ、すべての諸国民と世々に福なる者とみなされるよう、公正な神が望んだのだから」。

11

Sustulit ecce thronum saevis, fregitque superbos,Largifluis humiles opibus ditavit egentes.Tunc illic mansit trinos ex ordine menses,Ad propriamque domum repedat jam certa futuri.Jamque aderat tempus, quo jussum fundere foetumElisabeth volvenda dies in luminis aurasCogeret. Ad partus famam collecta cucurrit.Turba propinquorum, tum gaudia mira frequentesConcelebrant, nomenque jubent genitoris habere.Abnuit hoc genitrix, sed Joannes vocitetur,

PL 19, 76A

「見よ、神は暴虐な者たちから王座を取り去り、驕る者たちを砕き、乏しい者、卑しい者を、あふれる富で富ませた」。それからマリアはそこに三か月、順に滞在し、すでに先のことを確信して、自分の家へ帰る。いまや時が迫っていた、その時、巡りゆく日が、命じられた子を産み出すようエリサベトを、光の空気のなかへ強いるはずであった。出産の知らせへ、集まって駆けつけたのは近親の群れ、そして驚くべき喜びを大勢で共に祝い、父の名を持たせるようにと命じる。母はこれを拒み、「いや、ヨハネと呼ばれるのだ」と

12

Ingeminat. Placuit muti tunc jussa parentisConsulere, scriptoque rogant edicere nomen.Sed, proh mira fides! tabulis cum scribere tentat,Implicitam solvit per verba sonantia linguam.Mox etiam assuetam penetrant spiracula mentem,Completusque canit venturi conscia dicta:Concelebrent cuncti laudes, gratesque frequententAstrorum, et terrae, pontique, hominumque parenti:Visere quod voluit, propriamque absolvere plebem.En beat antiquam gentem, cornuque salutis

PL 19, 77A

繰り返す。啞となった父の意向を問うのがよいとされ、書いて名を告げるよう求める。だが、ああ驚くべき信仰よ、板に書こうとすると、絡まっていた舌を、響く言葉によって解き放った。やがて息吹も、慣れ親しんだ心に入りこみ、満たされて、来たるべきことを知る言葉を歌う。「万人は賛美を共に祝い、感謝を重ねよ、星々と大地と海と人間の父に。彼が訪れることを望み、自らの民を解き放つことを望んだからだ。見よ、彼は古き民を祝福し、救いの角を」

13

Erecto, indulget Davidis origine lumen.Hoc est, quod prisci cecinere ex ordine vates:Haec est illa salus, quae nos ex hostibus atrisEripit, ut juste justo servire queamus.Et tu, parve puer, sanctus, dignusque prophetaDicere, et Dominum mox praegrediere viando.Illius et populum duces per lumen apertum:Errorem per te spernent, mortisque tenebrasAbrumpent omnes, tua qui praecepta sequentur.Exhinc secretis in vallibus abdita semper

PL 19, 79A

「高く掲げて、ダビデの血筋から光を恵む。これこそ、昔の預言者たちが順に歌ったことだ。これこそ、暗い敵から我々を引き離す、あの救いだ、正しく、義なる者に仕えられるように。そして、汝、幼き子よ、聖なる者、預言者と語られるにふさわしい者よ、道を歩んで、まもなく主の先を行くだろう。また、その民を、開かれた光のなかへ導くだろう。汝を通して、彼らは迷いを退け、死の闇をすべて断ち切るだろう、汝の教えに従う者たちは」。これより後、人里離れた谷間に、いつも隠れて

14

Vita fuit puero, donec, poscentibus annis,Vatis ad officium pleno pubesceret aevo.Interea Mariae sponso miracula mentemSollicitant, manifesta uteri quod pondera vidit:Et secum volvit, quanam ratione propinquaeDedecus oppressum celet, thalamosque recuset.Talia tractanti torpescunt membra sopore,Audivitque Dei super horrida somnia vocem:Accipe conjugium nullo cum crimine pactae,Spiritus implevit sancto cui viscera foetu.

PL 19, 80A

その子の生はあった、年が求めるにいたるまで、満ちた年齢で預言者の務めへと成熟するまで。そのあいだ、マリアの夫の心を、不思議がかき乱した。胎の重みが明らかに見えたからである。彼はひそかに思いめぐらした、いかなる理由で、近親の女の恥辱を押し隠して秘め、婚礼を断るべきかと。そう思案する彼に、四肢は眠りで鈍くなり、神の声を、恐ろしい夢のうえに聞いた。「受け入れよ、いかなる罪過もない婚約の女との結婚を、彼女の胎を、霊が聖なる実で満たしたのだ」。

15

Hanc cecinit vates venturam ex virgine prolem;NOBISCUM DEUS est nomen cui. Protinus illeHaec praecepta sequens, servat sponsalia pacta.Sed tum forte novi capitum discussio censusCaesaris Augusti jussis per plurima terraeDescribebatur, Syriam cum jure regebatCyrinus, proprios cui tota per oppida finesEdebant populi, vires, nomenque, genusque.Urbs est Judaeae Bethlehem, Davida canorumQuae genuit, generis quae censum jure petebat.

PL 19, 81A

この子がおとめから来ると、預言者は歌った。その名は「我々とともに神」。ただちに彼はこの命に従い、婚約の約束を守る。ところがそのとき、たまたま新しい人口調査が、皇帝アウグストゥスの命により、地の広い範囲で記録されていた、シリアを法に従って治めていたのがキュリヌスで、彼に町々を通して、人々は自らの境と力と名と家系を申し出ていた。ユダヤの町ベツレヘムは、歌い手のダビデを生んだ町で、その血筋の人口調査を法にかなって求めていた。

16

Edidit hic Mariam Davidis origine Joseph,Desponsamque sibi scribens, gravidamque professus.Hospitium amborum Bethlehem sub moenibus urbisAugusti fuerant praeparva habitacula ruris.Illic virgo novo completo in tempore foetu.Solvitur, et puerum veteri cunabula textuInvolvunt, duroque datur praesepe cubili.Circa sollicitae pecorum custodia noctisPastores tenuit vigiles per pascua laeta.Ecce Dei monitu visus descendere coelo

PL 19, 83A

ここでヨセフは、ダビデの血筋のマリアを申告した、自らと婚約した者として書き記し、身重であると申し出た。ベツレヘムの町の城壁のもと、二人の宿は、アウグストゥスの〔Augusti。アウグストゥスの世の、の意に取った。ミーニュの異読注も Augusto … in antro と読む推測を挙げ、アウグストゥスの名と取る〕ごく小さな田舎の住まいであった。そこでおとめは、新しい時に子が満ちて、解き放たれ、古びた織物の産着が子を包み、硬い寝床として飼い葉桶が与えられる。そのまわりでは、気遣いの多い夜の家畜の番が牧者たちを目覚めさせていた、豊かな牧場で。見よ、神の知らせにより、天から降りてくるのが見えた、

17

Nuntius, et subitus terror tremefacta pavoreProstravit viridi pastorum corpora terrae.Talis et attonitis coelo vox missa cucurrit:Ponite terrorem mentis: mea sumite dicta,Pastores, quibus haec ingentia gaudia porto.Nam genitus puer est Davidis origine clara,Qui populis lucem mox, laetitiamque propaget.Hoc signum dicam, puerum quod cernere vobisJam licet, implentem gracili praesepia voce.Talia dicenti junguntur millia plebis

PL 19, 85A

一人の使いが。突然の恐れが、おののかせた恐怖で牧者たちの体を、緑の地に打ち伏せた。天から送られた声が、仰天した彼らのもとへこう響き渡った。「心の恐れを捨てよ。私の言葉を受け取れ、牧者たちよ、私は汝らにこの大いなる喜びを携えてきた。実に、ダビデの輝かしい血筋に、子が生まれた、その子は人々に、まもなく光と喜びを広めるだろう。しるしを言おう、汝らがすでにその子を見ることができる、かぼそい声で飼い葉桶を満たしている子を」。そう語る彼に、天の民の幾千もが加わる、

18

Coelestis, cunctique Deum laudantque, rogantque,Talis et uniti vox agminis aera complet:Gloria supremum comitetur debita patrem,In terris justos homines pax digna sequatur.Et simul his dictis coeli secreta revisunt.Pastores propere veniunt, puerumque jacentemPraesepis gremio cernunt: post inde sequentesDispergunt late celeris vaga semina famae.Mirantes laudant, laetantes constupuerunt,Omnia nocturnis monitis quod vera recurrant.

PL 19, 86A

みな神を賛美し、また願う、一つになった軍勢の声が、こう空気を満たす。「しかるべき栄光が、至高の父に伴うように、地上では、正しい人々にふさわしい平和が続くように」。こう言い終えると同時に、天の奥へ戻っていく。牧者たちは急いで来て、横たわる子を飼い葉桶の懐に見る。その後、続いて速い噂のさまよう種を、遠くまでまき散らす。驚いて賛美し、喜んで呆然とした、夜の告げのとおり、すべてが真実として返ってきたからだ。

19

Viderat octavam lucem puer: ecce recidiAd morem legis, nomenque aptare necesse est:Impositumque illi est, monitis coelestibus olimQuod Mariae vox missa Deo praecepit, Iesus.Scripserat antiquae Moses moderamina legis,Inter quae, primos prisco de sanguine vatum,Observare dedit, fetus offerre sacrandos,Implumesque simul ferre ad delubra columbas.Haec ubi per Mariam templo servata feruntur,Ecce senex Simeon, dignus comprendere sensu

PL 19, 88A

子は八日目の光を見た。見よ、律法の習いに従って切られ〔割礼を受け〕、名を合わせることが必要であった。そしてその子に与えられた名は、かつて天の告げにより、神から遣わされた声がマリアに命じた、イエスである。モーセは古い律法の定めを書き記しており、そのうちで、預言者たちの古い血筋の長子たちについて〔primos … vatum の係りは定かでない〕、聖別される子を献げることを守らせ、また羽のない雛のハトを同時に神殿へ携えることを定めた。これがマリアによって神殿で守られ、行われるとき、見よ、老いたシメオンが、思いによって捉えるにふさわしく、

20

Coelestes voces, cui quondam praescia rerumVirtus prodiderat, quod carcere corporis aegriDeposito, mortem liber, requiemque videret,Cum primum coeli laudem, terraeque salutem,Omnia quem vatum spondent oracula, ChristumVidisset templo solemnes ferre palumbes.Isque ubi, curvato defessus corpore, templumJam gravior penetrat, monuit quod spiritus auctor,Ecce simul parvum gremio genitricis IesumAd templum sensit venisse, trementibus ulnis

PL 19, 89A

天の声を——彼にはかつて、先を知る力が示していた、病む体の牢獄を脱ぎ捨て、解き放たれて死と安息を見るだろうと、天の賛美、地の救いである、預言者たちのすべての託宣が約束するキリストが、神殿へ定めのハトを携えて来るのを見たときに。そして彼は、体を曲げて疲れ果て、すでに年重くなって神殿に入ると——霊が導く者として告げたとおり——見よ、同時に、母の懐にいる幼いイエスが神殿に来たことを悟り、震える腕で

21

Accepit puerum, laetusque haec dicta profatur:Nunc, nunc me famulum Dominus nunc liberet arctisCorporis e vinclis, finemque imponere verbisDignetur cum pace suis. En splendida nostrosLux oculos tua circumstat, radiisque refulget,Quam cunctis hominum lustratis gentibus addetIsraelitarum cumulatae gloria plebis.Quid tantum Mariae stupuerunt pectora matris?Hic puer ad populi casum datur: iste renasciConcedet populis: dicta in contraria signum

PL 19, 91A

その子を受け取り、喜んでこの言葉を述べる。「今、今、主は僕である私を、今、体の狭い鎖から解き放ってほしい、平安のうちに、自らの言葉に終わりを置くことをよしとしてほしい。見よ、汝の輝く光が我々の目を取り巻き、光線となって照り返す、人々のあらゆる諸国民が照らし出されたのち、イスラエルの民の満ちあふれた栄光が、これに加わるだろう」。母マリアの胸は、なぜそれほど驚いたのか。「この子は民の倒れるために与えられ、この子は諸民に生まれ変わることを許すだろう。逆らわれる言葉の中のしるしとして」

22

Istius adveniet; percurret debita letho,Atque animam matris ferro fulgente machaera;Quo pateant tecti tenebrosa volumina cordis.Haec ait in Simeone Deus: mox ecce prophetaeFemineam sancto complet spiramine mentem.Anna fuit natu gravior, quam in flore juventaeDestituit viduam mors immatura mariti.Casta sed in templo semper pro conjuge vita,Et cultus cessere Dei; quae numine jussaCognovit Christum, et simili sermone locuta est.

PL 19, 92A

「その子のしるしが来る。死に定められた輝く鉄の剣が、母の魂を貫くだろう、覆われた心の暗い巻物が開かれるように」。神はシメオンを通してこう語った。やがて見よ、預言者の女の心を、神は聖なる息吹で満たす。アンナは年かさの女で、青春の盛りに夫の早すぎる死に見捨てられて、やもめとなっていた。だが貞潔な生を、神殿で、いつも夫のために送り、神への礼拝にも〔身を〕委ねた〔cessere の読みは定かでない〕。神威に促されて、彼女はキリストを知り、同じような言葉を語った。

23

Inde ubi solemnem pueri pro nomine legemComplevit genitrix, et Joseph omnia mirans,Ad patriam laeti repedant, puerumque reportant.Gens est ulterior, surgenti conscia soli,Astrorum solers ortusque, obitusque notare.Hujus primores nomen tenuere Magorum.Hinc lecti proceres Solymos per longa viarumDeveniunt, regemque adeunt, orantque doceri,Quae regio imperio puerum Judaea teneretProgenitum: sese stellae fulgentis ab ortu

PL 19, 94A

それから、母が子の名のための荘厳な律法を果たし、ヨセフはすべてに驚きつつ、喜んで故郷へ戻り、子を連れ帰る。さらに遠くに、昇る太陽を知る一つの民がいる、星々の昇りと沈みを巧みに見分ける民が。その主立った者たちは、博士たちの名で呼ばれた。そこから選ばれた首長たちは、長い道のりを経てエルサレム〔Solyma。エルサレムの詩的な名〕に至り、王のもとへ行き、教えてほしいと願う、ユダヤのどの地方が、王としての支配にある、生まれた子を擁しているかと。自分たちは、輝く星の昇りによって

24

Admonitos venisse viam, quo supplice dextraExortum terris venerabile numen adorent.Territus Herodes Solymorum culmina vatum,Quique prophetarum veterum praedicta recensentImperio accitos jubet omnia quaerere legis,Queis pateat, quae sint genitalia moenia Christo;Omnia venturum spondent quem oracula vatum.Tunc manifestatur, Bethlehem quod moenibus illumProgigni maneat, cui sacram ducere plebemIsraelitarum sancta virtute necesse est.

PL 19, 96A

促されて道を来たのだと、嘆願する右手をもって地に昇った畏れるべき神威を拝むために。ヘロデは恐れ、エルサレムの預言者たちの頂点にある者たちと、昔の預言者たちの予言を数え上げる者たちを、権威により呼び出し、律法のすべてを調べよと命じる、キリストの生地の城壁がどこにあるかが明らかになるように。預言者たちのすべての託宣が、来たるべき者として約束するキリストの。そのとき明らかにされた、ベツレヘムの城壁のうちに彼が生まれることになっていると、聖なる民をイスラエルの人々を、聖なる力で導く必要のある彼が。

25

Tunc jubet Herodes, Persas pertendere gressum,Inventumque sibi puerum monstrare colendum.Ecce iteris medio stellam praecurrere cernunt.Sulcantem flammis auras, quae culmine summoRestitit, et pueri lustrata habitacula monstrat.Gaudia magna Magi gaudent, sidusque salutant:Et postquam puerum videre sub ubere matris,Dejecti prono texerunt corpore terram.Summissique simul quaesunt: tum munera trina,Thus, aurum, myrrham regique, hominique, Deoque

PL 19, 97A

そこでヘロデは、ペルシア人たち〔博士たちを言う〕に歩みを進めよと命じ、見つけた子を、崇めるべき者として自分に示せと〔命じる〕。見よ、道の途中〔iteris は itineris の古い形。ミーニュの注(アレバロ)は古い詩人たちの用例を挙げる〕で、星が先に進むのが見える。炎で大気を耕しつつ、その星は最上の屋根に止まり、照らされた子の住まいを示す。博士たちは大きな喜びを喜び、星に挨拶する。そして母の乳房のもとにいる子を見ると、打ち伏して、身をかがめて地を覆った。身を低くして、同時に請い願う。それから三つの贈り物を、乳香、金、没薬を、王に、人に、神に

26

Dona dabant. Totam mox horrida somnia noctemSollicitant, saevumque jubent vitare tyrannum.Denique diversis Herodis callibus aulamDiffugiunt, patriamque magi rediere latentes.Ipsum etiam puerum monitis coelestibus actusAegyptum cum matre simul transportat Ioseph.At ferus Herodes sibimet succedere credit,Quem callens astris quaesisset cura magorum.Quorum praecauto discessu sollicitatus,Horribilem jussit Bethlehem per compita caedem,

PL 19, 98A

捧げていた。まもなく恐ろしい夢が夜通し彼らを悩ませ、残酷な暴君を避けよと命じる。実に、ヘロデの宮殿を、別々の道を通って彼らは逃れ去り、博士たちは隠れて故国へ戻った。子自身をも、天の告げに駆り立てられて、ヨセフは母とともにエジプトへ運ぶ。だが荒々しいヘロデは、自分に取って代わるのだと信じた、星に通じた博士たちの探索が捜し求めた子が。彼らの用心深い出立に心を乱され、ベツレヘムの辻々で恐ろしい虐殺を命じ、

27

Infantes mandans, teneramque sub ubere plebemAvelli ferro nullo sub crimine culpae.Haec etiam caedes olim praescripta manebat,Quam bonus Hieremias, divino numine jussus,Complorat, misero sobolis pro funere matresHorrendis graviter coelum pulsare querelis.Ast ubi sopitus furor est, et saeva tyranniInfantum horribili feritas satiata cruoreExstinxisse putat cunctos, quos primus, et alterAnnus lethiferi miseros oppresserat aevi:

PL 19, 100A

幼子たちを、乳房のもとの柔らかな民を咎となる罪過も何一つないのに、剣で引き裂けと命じた。この虐殺もまた、昔から前もって記されて残っていた、善良なエレミヤが、神威に命じられて嘆いたものだ、母たちが子の哀れな葬りのために恐ろしい嘆きで天を激しく打つことを。だが怒りが鎮まり、暴君の残酷な獰猛さが、幼子たちの恐ろしい血で飽き足りて、最初と二番目の年が、死をもたらす齢のうちに哀れにも押さえこんだ者たちを、すべて消し去ったと思ったとき、

28

Mirandis rursus devinctus membra soporeUrgetur monitis Mariam, puerumque IosephAegypto ad patriam vectare, ubi Nazara felixOlim praedictum puero dedit addere nomen.Dixit et alterius quondam praenuntia vatisVox instincta Deo: Veniet, veniet mea prolesAegypto ex alta terris lumenque, salusque.Crescebat rapidis annorum gressibus infans,Occurrens aevum sapientia praeveniebat,Gratiaque in vultu, et verbis veneranda micabat.

PL 19, 101A

驚くべき眠りに再び四肢を縛られたヨセフは、マリアと子をエジプトから故国へ連れ帰るよう告げに促される、そこで幸いなナザレは、昔から預言された名を、子に加えることになった。また、かつて別の預言者の先触れの声が、神に駆り立てられて語った。「来る、来る、私の子が、高きエジプトから、地にとっての光と救いとして」。幼子は、年の急ぐ歩みで育っていき、知恵は、年に先んじて迎えに出ていた、魅力が顔に、言葉にも、敬うべきものとして輝いた。

29

Et jam bissenos aevi comprenderat annos,Cum paschae ritum servare ex more parentesAd templum laeti puerum perducere festisOmnibus annorum vicibus de more solebant.Ergo aderant paschae pariter, cunctisque diebusFestorum impletis patriam remeare parabant.Cum puer in populo comitis vestigia matrisDeseruit, templique libens secreta petivit.Illum per vicos urbis, perque abdita tecta,Perque iteris stratas, per notos, perque propinquos

PL 19, 102A

すでに子は十二の年に達していた。そのとき、両親は過越の儀を習いに従って守るため、喜んで子を神殿へ連れて行き、祭りの年ごとのどの巡りにも、習いに従ってそうしていた。そこで、同じく過越の祭りに来ており、祭りの日々がすべて満ちると、故郷へ帰る支度をした。そのとき子は、民の中で、伴う母の足跡を離れ、自ら進んで神殿の奥を求めた。母は、町の通りを抜け、隠れた家々を抜け、道に敷かれた通り〔iteris は itineris の古い形〕を抜け、知る人々を抜け、親族を抜けて

30

Quaerebat genitrix: sed lux ubi tertia venit,Ad templum propere remeat; vatumque choreisInvenit insertum, legumque obscura seniliTractantem coetu. Vix admiratio dignaDe pueri verbis senibus fuit. At pia mater,Nate, ait, amissum lacrymis te quaero profusisAnxia cum genitore gemens: quae causa parentumSecernit gressu, templique in sede retentat?Ille autem: Quid me tantum, quid quaeritis? inquit.An nondum sentis, genitrix, quod jure paternis

PL 19, 103A

子を捜した。だが三日目の光が来ると、急いで神殿へ戻り、預言者たちの集いのなかに割り込んでいる子を見つけた、老いた集いで律法の暗い所を扱っている子を。老人たちは、子の言葉に、ふさわしいだけの驚嘆をほとんど示しえなかった〔驚嘆があまりに大きかったの意〕。だが慈愛深い母は「子よ」と言う。「失った汝を、涙を流しながら捜している、不安のなか、父とともに嘆きながら。どんな理由が両親から足を離し、神殿の座に留めたのか」。するとその子は、「なぜ私をそれほど、なぜ捜すのか」と言う。「まだ分からないのか、母よ、権利として、父の」

31

Sedibus, et domibus natum inhabitare necesse est?Haec ait, et gressum sociat, patriamque revisit:Nec genitrix tanti persensit pondera verbi,Ordine cuncta tamen cordis secreta reservant.At puer obsequiis apte praedulcibus ambosAd proprium semper cogens nectebat amorem.Interea veteris scripti per debita currensOmnia seclorum series promissa trahebat.Zachariae soboles desertis vallibus omnesAd deponendas maculas clamore vocabat,

PL 19, 104A

「座と家に、子は住まなければならないのだ」。こう言って、歩みを共にし、故郷を再び訪れた。母は、この大いなる言葉の重みを悟らなかったが、それでも〔両親は〕、心の秘めたことのすべてを、順に取っておく。だが子は、いとも甘い従順で、巧みに二人をいつも自らの愛へと引き寄せ、結びつけていた。そのあいだ、古い書の定めを駆けめぐって、諸世紀の連なりが、すべての約束を引き寄せていた。ザカリアの子は荒れ地の谷間から、すべての人を汚れを捨てるようにと叫びで呼んでいた、

32

Fluminis ut liquidi caperent miranda lavacra,Queis animae species abluta sorde niteret,Isaias vates cecinit quod numine jussus:Vox late resonat desertis vallibus; amplasInstruite stratas, omnis sit recta viarumSemita, quae Domini digne vestigia gestet.Subsident colles, vallis complebitur omnis:Corriget anfractus iteris bona linea recti,Corporeisque oculis lumen tractare serenumOmnibus indulget Genitor, Dominusque salutis.

PL 19, 105A

澄んだ川の驚くべき洗いを受けるように、それによって魂の姿が、汚れを洗われて輝くように、と。それは、神威に命じられたイザヤが預言者として歌ったことだ。「声が遠く響く、荒れ地の谷間に。広い道を整えよ、道筋はすべてまっすぐであれ、主の足跡にふさわしく担うように。丘は沈み、谷はことごとく満たされる。良い直線の線が、道〔iteris は itineris の古い形〕の曲がりを正す。体の目で穏やかな光を扱うことを、すべての者に、父にして救いの主は許す」。

33

Ergo aderant populi, passimque hinc inde ruentesComplebant ripas, avidique lavacra petebant.Texta camelorum fuerant velamina setis,Et zonae pelles medium cinxere prophetam,Arvis qui solitus ruralibus esse locustas,Et tenuem victum praebent silvestria mella.Isque ubi tot populos diversis sedibus ortosIrruere ad fluvium cernit, sic increpat ore:Vipereae gentis soboles, quis debita vobisSupplicia, urgentesque iras evadere monstrat?

PL 19, 106A

こうして民が集まり、あちこちから一斉に駆け込んで、岸を満たし、貪欲に洗いを求めた。ラクダの毛で織った衣があった、そして革の帯が、預言者の腰を締めていた、その者は田舎の畑でイナゴを食べる〔esse は edere の意と取った〕のを常とし、森の蜜が乏しい糧を供した。彼は、これほど多くの民が違う住まいから生まれ出て川へなだれ込むのを見ると、こう口で叱責する。「マムシの民の子らよ、定められた責め苦と、迫る怒りを逃れる道を、誰が汝らに示したのか」。

34

Sed facite, o miseri, fructum, si poenitet, aptum,Nec generis vestri tollat fiducia mentes.Nam facile e saxis etiam pro nomine plebesSuccedent vestro, soboles, quia degener errat.Proxima roboreis jam jam radicibus instatCunctorum ante oculos, aciesque levata securis.Caedentur silvae steriles, ignemque fovebunt.Nunc ego praeteritas maculas in flumine puroAbluere institui: veniet sed fortior alter,Cujus vincla pedum non sum contingere dignus.

PL 19, 107A

「だが、哀れな者たちよ、悔いるなら、ふさわしい実を結べ、汝らの血筋への信頼が、心を高ぶらせてはならない。実に、石からでも、汝らの名に代わる民がたやすく入れ替わるだろう、子らよ、堕落した者は迷うからだ。すでにすぐそこまで、カシの根もとに迫っている、すべての者の目の前で、振り上げられた斧の刃が。実らぬ森は伐り倒され、火を養うだろう。今、私は過ぎた汚れを清い川で洗い落とすことを始めた。だが、より強い別の者が来る、その足の紐に触れる値打ちさえ、私にはない」。

35

Abluet ille homines sancto in spiramine mergens,Flammarumque globis purgabit noxia corda.Illius et manibus ruralis pala tenetur.Et propria ipsius purgabitur area frugum,Horreaque implebit secreti copia farris,Aeternusque leves paleas populabitur ignis.Haec ait, et properis per silvam passibus ipsumCernit Jordanis veneranda lavacra petentem.Sed vetat increpitans vates, et talia fatur:Tune meis manibus dignaris mergier undis,

PL 19, 108A

「あの者は、人々を、聖なる息吹のうちに沈めて洗い、炎の塊で、害された心を清めるだろう。その手には田舎の箕が握られている。そして、彼自身の穀物の打ち場は清められ、隔てられた麦の豊かさが、倉を満たし、永遠の火が、軽いもみ殻を荒らし尽くすだろう」。こう言うと、急ぐ足で森を抜けてヨルダンの畏れ多い洗いを求める彼〔イエス〕を、ヨハネは見る。だが預言者は叱るように止め、こう語る。「汝は、私の手で水に沈められることをよしとするのか、」

36

Cum tua me melius possint purgare lavacra?Dixit Joannes, cui talia reddit Iesus.Nunc sine; nam decet hoc: sic sancta per omnia nobisJustitiae consectandus complebitur ordo.Haec memorans, vitreas penetrabat fluminis undas.genti manifesta dei praesentia claret.Scinditur auricolor coeli septemplicis aethra,Corporeamque gerens speciem descendit ab altoSpiritus, aeream simulans ex nube columbam,Et sancto flatu corpus perfudit Iesu.

PL 19, 109A

「汝の洗いのほうが、私をよりよく清められるのに」。ヨハネはそう言った。イエスは彼にこう答える。「今は許せ。これは適っている。そうして、我々にとって、聖なるすべてを通して、追い求められるべき正義の秩序が満たされるのだ」。こう言いつつ、彼は川の硝子のような水に入っていった。上がってくる彼〔キリスト〕に、神の臨在が明らかに輝く〔刷りもこの行の頭を欠き、genti と刷る。ミーニュの注は Surgenti と補う〕。七重の天の金色の澄んだ大気が裂け、体の姿をまとって、高みから霊が、空気の雲からハトを装って降りてきて、聖なる息でイエスの体を満たした。

37

Tum vox missa Dei longum per inane cucurrit,Ablutumque undis Christum, flatuque perunctum.Alloquitur: Te, nate, hodie per gaudia testorEx me progenitum; placet haec mihi gloria prolis.Tum petit umbrosos montes, et lustra ferarum,Obsequiumque illi Patris praebere ministriCertabant, rabidi mox livor daemonis atramCum terrore rapit mentem, nec defuit aegroTentandi interea Christum versutia fallax.Quadraginta illi fuerant ex ordine soles,

PL 19, 111A

そのとき、神から送られた声が、広い空虚を貫いて走り、水に洗われ、息で油を注がれたキリストに語りかける。「子よ、今日、喜びのうちに汝が私から生まれたことを証する。この子の栄光は私を喜ばせる」。それから彼は日陰の山と獣の巣を求め、父に仕える者たちが彼に奉仕を捧げようと競っていた。やがて狂った悪霊の妬みが、暗い心を恐怖とともに奪い、病んだ悪霊には、そのあいだもキリストを試みる偽りの狡猾さが欠けなかった。彼には四十日が順にあったが、

38

Ex quo nulla cibi, potusve alimenta dabantur:Sed contexta simul firmi jejunia cordisTerrarum ad regnum mentis secreta tenebant.Tunc epulas demum monuit conquirere corpus.Horrendi interea sceleris fallacia tentans,Si te pro certo genuit Deus, omnibus, inquit,His poteris saxis forti sermone jubereUsum triticei, formamque capessere panis.Christus ad haec fatur: Nil me jam talia terrent.Nam memini scriptum, Quoniam non sola tenebit

PL 19, 113A

その日以来、食べ物も飲み物も、糧は何も与えられなかった。だが、堅固な心の絶え間ない断食が、ともに織り合わされ、地の国へ向かう精神の秘めた思いを保っていた。そのときついに体が、食事を求めよと促した。そのあいだ、恐るべき悪事の欺瞞が試みつつ、「もし汝が確かに神に生まれたのなら」と言う、「これら全部の石に、力ある言葉で命じることができるはずだ、小麦のパンの用と姿を取れと」。キリストはこれに言う。「そのようなことは、もう私を少しも恐れさせはしない。実に私は覚えている、書かれていることを。すなわち、信じる者の命を保つのは、」

39

Vitam credentis facilis substantia panis:Sed sermone Dei complet pia pectora virtus.Rursus at ille dolos versutis artibus aptansNectere tentator properat. Nam moenibus urbisMox inferre pedem sensit, vis livida ChristumCulmine marmoreo suasit consistere templi.Tunc sic aggreditur vocis fallente veneno:Si deus est vere genitor tibi, culmine templiAera per vacuum saltu jaculabere corpus.Testis erit scriptura tibi, quae spondet aperte

PL 19, 114A

「容易なパンの実体だけではない。神の言葉をもって、力は敬虔な胸を満たす」。だが再び、あの試みる者は、狡猾な術で策略を整え編み出そうと急ぐ。実に町の城壁に足を踏み入れようとすると、まもなく、妬みに満ちた力がキリストを神殿の大理石の頂に立たせるよう説き伏せた。そこで、偽る毒の声で、こう迫る。「もし汝の父が本当に神であるなら、神殿の頂から汝は空虚な大気のなかを、跳んで体を投げられるはずだ。書は汝に証言するだろう、はっきりと約束している、」

40

Mandatum summi genitoris tale ministris,Ut lapsum studeant casu defendere corpus,Et famulis manibus curent tua membra levare,Ne lapidis laedat summas offensio plantas.Reddidit his Christus dictis contraria dicta:Me meminisse magis scripti coelestis oportet,Ne vires Domini fidens audacia tentet.Rursus in abrupti montis consistere celsisMox furibunda jugis sensit fallacia Christum,Ostendens illi fulgentia regna per orbem,

PL 19, 115A

「至高の父は、このような命を仕える者たちに下している、落ちる体を、落下から守ることに努め、仕える手で汝の四肢を持ち上げることに心を配れと、石のつまずきが足の裏を傷つけることのないように、と」。キリストはこの言葉に、反対の言葉を返した。「天の書に書かれたことを、私はむしろ覚えておく必要がある、主の力を、信頼という大胆さが試してはならない、と」。再び、切り立った山の高い稜線に立つキリストを、荒れ狂う欺瞞はまもなく感じ取った〔sensit の取り方は定かでない〕、彼に、世界にわたって輝く諸王国を示しながら、

41

Cernis, ait, quae sit tantarum gloria rerum?Cuncta tuo possum jamjam concedere regno,Talia donantem me si veneratus adores.Tum sic instantem dictis rejecit Jesus:Effuge, pestiferi rabies vesana veneni,Haereat ut semper nobis immobile jussum,Ut justus coeli Dominum devotus adoret,Unius et famulans veneretur numen in aevum.Talibus excussus fugit per devia daemon.Ille ubi Joannem cognovit carceris umbris

PL 19, 116A

「見えるか」と言う、「これほどの事々の栄光がどんなものか。すべてを今すぐ汝の王国に与えることができる、このように与える私を、ひれ伏して拝むなら」。そう迫る者を、イエスは言葉で退けた。「去れ、疫病をもたらす毒の狂った怒りよ、動かぬ命が、我々にいつも留まるように、義なる者が、献身して天の主を拝み、ただ一人の神威に仕えて、永遠に崇めるように」。こう払いのけられ、悪霊は道なき所を逃げ去った。彼〔キリスト〕は、ヨハネが牢獄の闇に

42

Immersum, tristi compressit corda dolore,Finibus et statuit Zabulonum ponere sedes,Ut dictum Isaiae concurreret ordine secli:Terra Zabulonum, et regionis Nephthala nomen,Et via trans pelagus longe, Galilaeiaque arva,Trans et Jordanem gentes, populique tenebrisInclusi, magnum lumen, subitumque videbunt:In mortisque illis umbra residentibus almaExoritur fidei resplendens luce voluntas.Ergo instare Dei regnantis munera Christus

PL 19, 116A

沈められたと知ると、悲しみに心を締めつけ、ゼブルンの境に住まいを定めた、イザヤの言葉が世の順序のなかで成就するように。「ゼブルンの地、またナフタリの地方の名、海を越えた遠い道、ガリラヤの畑、ヨルダンの向こうの諸国民、闇に閉ざされた民らは、大いなる光を、突然に見るだろう。死の影のなかに座す彼らに、恵み深く、信仰の光に輝く意志が昇る」。こうしてキリストは、支配する神の賜物が迫っていると

43

Nuntiat, increpitans praeconia larga salutis.Praeteriensque videt ponti per littora fratres,Praesolidumque Simon, dignum cognomine Petri,Andreamque simul, sinuosa volumina lini,Piscibus insidias disponere marmoris undis.Nunc, inquit, pisces capitis maris aestibus altis:Sed me si libeat sectari, fortia vobisProvenient hominum praepulchra indagine lucra.Illi confestim firmato pectore certi,Retibus abjectis, pariter praecepta sequuntur.

PL 19, 117A

告げた、救いの豊かな宣言を叫び立てながら。通りがかりに、海辺で兄弟たちを見る、ペトロという名にふさわしい、きわめて堅固なシモンと、同時にアンデレを——曲がりくねった亜麻の巻きを——魚への罠として、海の波に張り巡らせている二人を。「今は」と言う、「汝らは深い海のうねりで魚を捕っている。だが、もし私に従うことを望むなら、汝らには、力強く人々を取り囲む美しい猟によって、利得が生じるだろう」。彼らはただちに、決意を固めた胸で確信し、網を投げ捨てて、ともに命に従う。

44

Post fratres Jacobum, Joannemque marinisInsidias gregibus maculoso innectere textuUt vidit, similemque dedit de littore vocem,Illi Zebedeum genitorem in puppe relinquuntIllico, sectantes pulcherrima jussa salutis.Exin per terram Galilaeae sancta serebatInsinuans populis regni praeconia Christus,Donabatque citam fessis, aegrisque medelam,Et mox crebra procul Syriam jam fama tenebat,Mille sonans linguis praesentia munera Christi.

PL 19, 118A

兄弟のあと、ヤコブとヨハネが、海の群れにまだらの織物で罠を結んでいるのを彼が見て、同じ声を岸から与えると、二人は父ゼベダイを船に残し、ただちに、救いの最も美しい命に従った。それからキリストはガリラヤの地で聖なることを蒔き、人々に王国の宣言を浸透させ、疲れた者、病む者に、速やかな癒しを与えていた。やがて、頻繁な噂が遠くシリアをすでに覆っており、キリストの現にある賜物を、千の舌で響かせていた。

45

Denique certatim languoris tabe peresos,Diversisque malis nexos, queis longa dolorumAbsumpsit populans membrorum robora tabes,Monstrabant Christo: facili sed munere cunctosReddebat propere miranda ad gaudia sanos.Jamque animae ipsius morbi, saevique furores,Et lunae cursum comitata insania mentisDiscessere gravi sermonis pondere jussa.Illum stipantes miracula magna moventemMixtae sectantur turbae, Solymique, Syrique,

PL 19, 119A

実に、競うように、病の衰えに蝕まれた者たち、さまざまな災いに縛られた者たち、長い痛みの衰えが、四肢の力を荒らして使い果たした者たちを、キリストに示した。だが彼は容易な賜物で、すべての者をすみやかに驚くべき喜びのために健やかにした。すでに魂そのものの病も、残酷な狂気も、月の運行に伴う心の狂いも、言葉の重い力に命じられて去った。大いなる奇跡を行う彼を取り巻いて、入り混じった群衆が従う、エルサレムの者、シリアの者、

46

Et Judaea frequens populis, Galilaeaque plebes,Quos et Jordanis dirimit stagnante fluento.Hos populos cernens, praecelsa in rupe resedit,Ac sic discipulis gremium cingentibus infit:Felices humiles, pauper quos spiritus ambit:Illos nam coeli regnum sublime receptat.His similes mites, quos mansuetudo coronat,Quorum debetur juri pulcherrima tellus.Hos modo lugentes solatia digna sequentur.Pabula justitiae qui nunc, potusque requirunt,

PL 19, 120A

民で満ちたユダヤ、ガリラヤの人々、彼らをヨルダンもよどむ流れで分けている。これらの民を見て、彼は高い岩の上に座り、懐を取り囲む弟子たちに、こう語り始める。「幸いなるは、卑しい者たち、貧しい霊が取り巻く者たち、天の高い王国が、彼らを迎え入れるからだ。これに似るのは柔和な者たち、温和さが冠となる者たち、その権利に、この上なく美しい地が属する。今、嘆く者たちには、ふさわしい慰めが続く。今、正義の糧と飲み物を求める者たちを、」

47

Illos plena manet saturandos copia mensae.Felix, qui miseri doluit de pectore sortem:Illum nam Domini miseratio larga manebit.Felices, puro qui coelum corde tuentur:Visibilis Deus iis per saecula cuncta patebit.Pacificos Deus in numerum sibi prolis adoptat.Felices nimium, quos insectatio frendensPropter justitiam premit: iis mox regia coeliPandetur. Gaudete, operum quos justa tenentesUrgebit praeceps stimulis injuria saevis.

PL 19, 120A

「満ち足りた食卓の豊かさが、満たされるために待つ。幸いな者、哀れな者の運命を胸で痛んだ者。その者には、主の憐れみ〔miseratio〕が豊かに待つ。幸いなるは、清い心で天を見つめる者たち、彼らに神は、世々に目に見える姿で現れる。平和を造る者たちを、神は自らの子らの数に迎える。いと幸いなるは、歯ぎしりする迫害が正義のゆえに押さえつける者たち、彼らには、まもなく天の王宮が開かれる。喜べ、正しい行いを保つ汝らを性急な不正が、残酷な刺で追い立てるとしても」。

48

Plurima nam merces vobis servatur in aethra;Namque prophetarum fuit insectatio talis.Discite, vos hac in terra salis esse saporem.Hic sapor amissa si jam virtute senescit,Quae salis absumptos acuet substantia gustus?Nec quisquam vani post haec superest salis usus,Ni longe abjectum cuncta ut vestigia calcent.Vos estis mundi clarum (ne abscondite) lumen.Nam quis praecelsis impostam rupibus urbemOccultare queat? Vestrum sed lumen ad omnes

PL 19, 121A

「実に、汝らには天の大気のなかに、この上ない報いが保たれている。預言者たちへの迫害も、こうであった。学べ、汝らはこの地で塩の味であることを。この味が、もし力を失ってすでに衰えたなら、塩の失われた風味を、どんな実体が鋭くするのか。その後は、いかなる塩も役に立たず、遠くへ投げ捨てられ、すべての足に踏まれるほかはない。汝らは世の輝く光である(隠すな)。実に、高い岩の上に置かれた町を、誰が隠すことができるだろう。だが汝らの光は、万人のもとに」

49

Perveniat, rerumque decus sub luce serenaPonatur. Cunctis genitoris gloria vestriLaudetur, celsi thronus est cui regia coeli.Non ego nunc priscas leges dissolvere veni,Vertere nec, veteres ponunt quae jussa prophetae.Omnia nam vobis per me complenda manebunt.Vera loquor, donec coeli, terraeque, marisqueInteritus veniat, legis ne littera saltem,Aut apicis parvi gracilis distinctio deerit,Omnia quin fiant digesta ex ordine saecli.

PL 19, 122A

「届け、物の美が澄んだ光のもとに置かれるように。万人に、汝らの父の栄光が称えられるように、その父には天の王宮が高い座である。私は今、古い律法を解きに来たのではない、昔の預言者たちが置く命令を、変えに来たのでもない。実に、すべては私によって、汝らのために成就されて残る。真実を言う、天と地と海の滅びが来るまで、律法の文字の一画でも、あるいは小さな点の細い区切りでも欠けることはなく、むしろ世の順序に従って、すべてが整えられるまで」。

50

Siquis enim minimam mandati solvere partemAusus erit, pariterque homines suadendo docebit,Hic minimi nomen coelesti in sede tenebit.At quicumque operis proprii moderamina servans,Inviolata simul tradet praecepta priorum,Magnus erit, magnique feret trans sidera nomen.Audistis veteris jussum moderamine legis:Humano si quis macularit sanguine palmas,Ille reus ferro persolvet vindice poenas.Ast ego praecipiam, ne quis consurgere in iras

PL 19, 123A

「実に、戒めのいちばん小さな部分でも解くことをあえてし、同様に人々に説いて教えるなら、その者は天の座で、いちばん小さな者の名を保つ。だが、自らの行いの定めを守りつつ、前の者たちの命令を損なわずに伝える者は、偉大となり、偉大な者の名を星々を越えて携えるだろう。汝らは古い律法の定めに命じられたことを聞いた。『人の血で手を汚す者があれば、その者は罪に問われ、復讐の剣で刑罰を払う』。だが私は命じる、誰も怒りに立ち上がることを」

51

Audeat, atque odio fratris fervente moveri.Nam reus hic aequo poenas sub judice reddet.Nec minor illorum convicia flamma sequetur,Qui fatui, miserive cient sub nomine fratrem.Sin offerre voles, venerans altaria donis,Et tua tunc tacitae mentis penetralia tanget,Quod tibi sit cum fratre domi suscepta simultas,Munera cuncta illic adytis admota relinque:Et prius ad pacem properans transcurre petendam.Fraterno demum jam conciliatus amori,

PL 19, 124A

「あえてしてはならず、兄弟への燃える憎しみに駆られてもならない。実に、その者は公正な裁き手のもとで刑罰を払う。また、その者たちの嘲りにも、劣らぬ炎が続く、兄弟を『愚か者』とか『哀れな者』の名で呼び立てる者たちに。もし、供え物を携えて祭壇を拝み、供えようとするとき、そしてそのとき、汝の黙した心の奥に触れるのが、兄弟との不和を家で負っているという思いならば、すべての供え物を、そこで聖所に近づけたままにして置け。そしてまず、急ぎ足で和解を求めに走れ。ついに兄弟の愛と和解したなら、」

52

Offer grata deo tranquillo pectore dona.Est tibi praeterea virtus contraria semperCorporis: hoc casti celeri curetur amore,Dum rapidae tecum graditur per compita vitae.Accusabit enim polluti corporis usus,Et te sublimi statuet sub judice vinctum.Damnatum rapient ad vincula saeva ministri,Nec prius e tenebris solveris carceris atri,Ultima quam minimi reddatur portio nummi.Haud ignota, reor, vobis stat cautio legis,

PL 19, 125A

「供え物を、神に喜ばれる贈り物として、静かな心で差し出せ。さらに汝には、いつも逆らう体の力がある。これは貞潔な愛によって速やかに手当せよ、それが、速い人生の辻々を汝とともに歩むあいだに。実に、汚された体の用いが、汝を訴え、高き裁き手のもとに、縛られた汝を立たせるだろう。有罪とされた者を、下役たちが残酷な鎖へ連れ去り、黒い牢獄の闇から、汝は解かれることがない、いちばん小さな硬貨の最後の一片が返されるまでは。汝らに、律法の警告が知られていないことはないと私は思う、」

53

Corpus adulterio prohibens: sed nunc mea jussaOcculta internae frenent molimina mentis:Nec minus optati, quam facti poena luenda.Si te forte oculi dextri laqueaverit error,Auctorem miserae properans convellito labis,Et jaculare procul. Nam membrum perdere refertExiguum, flammis quam totum dedere corpus,Perpetuisque animam pariter convolvere poenis.Et si dextra manus mentem per devia ducit,Erroris causam praestat decidere ferro,

PL 19, 126A

「体を姦淫から遠ざける。だが今は、私の命令が内なる心の隠れた企てを抑えるように。望んだことは、行ったことと劣らず、刑罰で償うべきである。もし、汝の右の目の迷いが汝を罠にかけたなら、その哀れな堕落の元凶を、急いで引き抜け、遠くへ投げ捨てよ。実に、小さな一部を失うほうが、全身を炎に渡し、魂をともに絶えざる刑罰に巻き込むよりよい。また、右の手が心を邪道へ導くなら、迷いの原因は、剣で切り落とすのがよい、」

54

Quam totum aeternis corpus concedere flammis.Praecipiunt veteres, siquis connubia rumpet,Scribere discidium, juris feralia verba.Sola viri recte discedet adultera tectis,Ast aliae maneant: nam casti jura pudorisAuctore amittet mulier deserta marito.Antiquae leges prohibent perjuria linguis.Sed nostris cedat jurandi audacia jussis;Nec fas est homini coelum jurare per altum,Quod sedes Domini est, nec quae vestigia gestat

PL 19, 127A

「全身を永遠の炎に渡すよりよい。昔の者たちは命じる、結婚を破る者は離縁状を書けと、法の致命的な言葉を。夫の家を正しく去るのは、姦淫した女だけ、ほかの女は留まれ。実に、貞潔な恥じらいの権利を、夫に見捨てられた女は、その夫が原因となって失う。昔の律法は、舌による偽りの誓いを禁じる。だが誓うという大胆さは、我々の命令に道を譲れ。人が高い天にかけて誓うことは許されない、そこは主の座だ。また、神の足跡を担う」

55

Terra Dei, Solymaeque Urbis venerabile nomen,Quod regis magni propria est, jurabitur unquam.Nec caput in proprium cuiquam jurare licebit,Namque potestatem minimi non esse capilliCernitis, albumve, aut nigrum mutare colorem.Est, est, sufficiat; quod non est, dicite, Non est.Quod superest istis, totum fallaciter aegroSuggerit obreptans animo vis tetra veneni.Pervulgata diu legis praecepta tenetis,Laedentem semper similis vindicta sequatur.

PL 19, 128A

「地にかけても、エルサレムの町の畏れ多い名にかけても、それは大王自身のものであるのだから、誓われてはならない。また誰も、自分の頭にかけて誓うことは許されない、実に、最も小さな髪の毛にさえ力がなく、白くも黒くも色を変えられないのを、汝らは見ている。『ある、ある』で足りよ。ないことは、『ない』と言え。これらを越える分は、すべて、偽って、病む心に忍び寄る毒の暗い力が吹き込む。汝らは、長く広まった律法の命令を保っている、傷つける者には、同じ報復がつねに続くように、と」。

56

Sed tranquilla malum melius patientia vincet.Ac si quis partem palma percusserit oris,Mox aliam partem vultus praebere memento,Auferat aut tunicam si quis vi judicis instans,Cede libens, pariterque ferat tua pallia secum.Si te forte aliquis passus per mille jubebitIre viam, gravidique oneris perferre laborem,Mox perges, aliudque iteris comitabere duplum.Siquis egens poscet, vel se simulabit egentem,Ex animo miserans Iargire; aut mutua si quis

PL 19, 129A

「だが穏やかな忍耐は、悪をよりよく克服するだろう。だから、もし誰かが手のひらで顔の一方を打つなら、すぐに顔の別の側を差し出すことを覚えておけ、また裁きの力で迫って、誰かが下着を奪うなら、喜んで譲れ、同時に汝の外套も一緒に持たせよ。もし誰かがたまたま汝に、千歩を行く道を行けと命じ、重い荷の労苦を運べと命じるなら、すぐに進め、さらに倍の道のり〔iteris は itineris の古い形〕をともに行け。乏しい者が求め、または乏しいふりをするなら、心から憐れんで与えよ。また貸しを」

57

Orabit, tribue, et mitem ne subtrahe vultum.Nec tibi sit placitum solis succurrere amicis,Aut caecis odiis inimicos ducere dignos.Quin ego praecipiam blando super esse per omnesObsequio, precibusque Deum mollire benignisPro vita ipsorum, qui vos excindere gaudent,Adversisque truces animis, odiisque sequuntur.Nam genitor noster communia lumina solis,Communesque dedit pluvias justisque malisque.Quod si conjunctos tantum veneramur amicos,

PL 19, 130A

「願う者がいるなら、与えよ、そして穏やかな顔を引っ込めるな。友だけを助けることを、汝は喜ぶな、また盲目の憎しみをもって、敵を〔憎むに〕ふさわしい者とみなしてはならない。むしろ私は命じる、万人に対して、やさしい従順をもって優ることと、善意の祈りで神をなだめることを、その者たちの命のために——汝らを滅ぼすことを喜び、敵意の心で、荒々しく憎しみをもって追う者たちの。実に、我々の父は、太陽の共通の光と、共通の雨を、正しい者にも悪い者にも与えた。もし我々が、結ばれた友だけを敬うなら、」

58

Quis locus hic justae poterit mercedis haberi?Servit amicitiae tantum gens dedita lucris.Sed vos perfecto similes estote parenti.Sicubi justitiae pandetur pulchra facultas,Devitate oculos hominum: nam nulla manebitMerces, posterius quae factum tale sequatur.Applaudet tantum sterilis laudatio vulgi.Sed tu quod dextra facias, nescire sinistramConvenit, et justis meritis tunc digna rependetOcculti solus scrutator praemia cordis.

PL 19, 130B

「どこに、正当な報いを得る余地があるだろうか。友情に仕えるのは、利益に身を捧げる民にすぎない。だが汝らは、完全な父に似た者となれ。もし正義の美しい機会が示されるなら、人々の目を避けよ。実に、その後にこうした行いに続く報いは何一つ残らないからだ。空しい群衆の賞賛が、拍手するだけだ。だが汝が右手で行うことを、左手が知らずにいるのがふさわしい。そうすれば、正しい功にふさわしい報いを、隠れた心を探る唯一の者が返す」。

59

Sunt, quos praetumidae tollit jactatio mentis,Et precibus propriis gaudent assistere turbas,Multifluisque diem verbis ducendo fatigant.His votis pompae fructus succedit inanis.Sed secreta domus precibus penetralia castisClaudantur, paucisque Deum venerabere verbis.Scit Pater ipse, tui quae sit trepidatio cordis.Nil, absente Deo, loquimur, nil abdita clausumPectoris antra tegunt: praesens Deus omnia cernit.His igitur votum placeat concludere verbis:

PL 19, 131A

「心の高ぶりの驕りに持ち上げられる者たちがいる、自らの祈りに群衆が立ち会うのを喜び、多くの流れる言葉で一日を引き延ばして疲れさせる。そのような願いには、見せびらかし〔pompa〕の空しい実りが続く。だが家の奥の室は、清い祈りのために閉ざされよ、そして少ない言葉で神を拝せ。父自身が、汝の心の震えがどのようなものかを知っている。神が不在のまま、我々は何も語らない、閉ざされた胸の隠れた洞窟も何ひとつ覆いはしない。神は現前して、すべてを見る。だから、願いはこの言葉で結ぶのがよい」。

60

Sidereo genitor residens in vertice coeli,Nominis, oramus, veneratio sanctificeturIn nobis, pater alte, tui: tranquillaque mundoAdveniat, regnique tui lux alma patescat.Sic, coelo ut, terris tua fiat clara voluntas,Vitalisque hodie sancti substantia panisProveniat nobis, tua mox largitio solvatInnumera indulgens erroris debita pravi;Et nos haud aliter concedere fenera fas est.Tetri saeva procul tentatio daemonis absit,

PL 19, 132A

「『星の輝く天の頂に座す父よ、我々は願う、汝の名への崇敬が、我々のうちで聖とされるように、高き父よ。そして穏やかに世に来て、汝の王国の恵み深い光が現れるように。天においてのように、地でも汝の明らかな意志が成るように、そして今日、命の聖なるパンの実体が我々のもとに生じるように、汝の惜しみなさが、まもなく数えきれぬ、曲がった過ちの負債を、赦しつつ解くように。我々もまた、同じように貸しを赦すのが正しい。汚れた悪霊の残酷な誘惑が、遠く離れているように、』」

61

Eque malis tua nos in lucem dextera tollat.Sic etenim genitor populis delicta remittet,Si vestra alterni vobis peccata velitisCedere, nec durum erratis impendere pectus.Sunt etiam pergrata Deo jejunia plebis.Sed propriam multi faciem foedare laborant,Quo vanam captent hominum jejunia famam.Tu vero et grato crinem nitefactus olivo,Laetantem puris de fontibus ablue vultum:Ut solus genitor devoti pectoris aptum

PL 19, 133A

「『そして悪から、汝の右手が我々を光へ引き上げるように』。実に、父は人々に罪を赦すだろう、もし汝らが、互いに、汝らの罪をゆるすことを望み、過った者に硬い胸を向けないなら。民の断食も、神にとって非常に喜ばしい。だが多くの者は、自らの顔を汚すことに励む、それによって、断食で、人々の空しい評判をとらえようとして。だが汝は、快い油で髪を輝かせたうえで、喜ぶ顔を清い泉から洗え。父ただ一人が、献身する胸のふさわしい」

62

Servitium cernens, laudem, meritumque rependat.Vanum est defossis terra invigilare talentis:Illic aerugo, et tineae dominantur edaces,Cunctaque diripiunt fures egesta latebris.Condite thesauros vobis in vertice coeli.Non aerugo illos, tineaeve, aut horrida furumFactio diripiet. Vobis ubi condita res est,Illic corda etiam simili ditione tenentur.Corporis est lumen, quo publica lumina cernis:Sed si pura acies oculis, simplexque nitebit,

PL 19, 134A

「奉仕を見て、賞賛と報いを返すように。タラントを埋めた地を見張るのは空しい。そこでは錆と、貪る虫が支配し、隠し場所から掘り出された物を、泥棒がすべて奪い去る。汝らの宝を、天の頂に蓄えよ。そこでは錆も、虫も、泥棒の恐ろしい徒党も、それを奪い去らない。汝らの財が蓄えられている所に、そこに、心もまた同じ支配のもとに留められる。体の光〔灯〕がある、それで汝は共通の光を見る。だが、もし目の鋭さが清く、単純に輝くなら、」

63

Totius clare splendebunt corporis artus.Sin vero nequam fuerit, pravumque videbit,Obscurae incumbent super omnia membra tenebrae.In nigras lumen sed si convertitur umbras,Ipsis horror erit quantus sine luce tenebris?Nemo potest dominis aeque servire duobus:Unius aut odiis cedet, vel cedet amori.Nec pariter dominum servus patietur utrumque.Haud unquam poterit quis divitiisque, DeoqueInservire simul. Sed vos haec jussa tenete.

PL 19, 135A

「全身の四肢が明るく輝くだろう。だが、もしそれが邪であり、曲がったものを見るなら、暗い闇が、あらゆる肢体の上に覆いかぶさる。だが、光が黒い影に変わるなら、光のない闇そのものに、どれほどの恐ろしさがあるか。誰も二人の主人に等しく仕えることはできない。一人の憎しみに屈するか、あるいは愛に屈するか。奴隷は、二人の主人に等しく耐えることはない。誰も、富と神とに同時に仕えることはできない。だが汝らは、この命を保て」。

64

Sollicitet proprio ne vos pro corpore vestis,Neu faciles victus aegra disquirite cura.Nonne animam pluris facimus, quam corporis escas?Aut dubitat corpus quisquam praeponere vesti?Aerias spectemus aves: non vomere pressoTerga soli subigunt, jaciunt aut semina farris,Aut segetum culmos incurva falce recidunt.Proveniet tamen his satias potusque, cibique.Nonne Deo magis est hominum curatio cordi?Nec dignum fuerat vestis suspendere curam

PL 19, 135A

「汝らの体のための衣服が、心を悩ませてはならない、また、容易な食べ物を、病むような気遣いで探しまわるな。我々は、魂を体の食物より重んじるのではないか。あるいは、体を衣服より先に置くことをためらう者がいるだろうか。空の鳥を見よう。彼らは鋤を押して土の背を耕さず、麦の種を撒くこともなく、穀物の茎を曲がった鎌で刈り取りもしない。それでも彼らには、満足と飲み物と食べ物が生じる。神にとって、人間への世話はいっそう心にかかるのではないか。また、衣服への気遣いを、」

65

Pectoribus nostris. Numquid cubitalia possuntIncrementa suis homines imponere membris?Cernite, per pingues agros ut lilia florent.Non ulli tamen iis umquam incubuere labores.Nec Salomona illum, cum regni divitis aulaAfflueret, talis contexit gratia vestis.Naturale bonum terris commune placebit.Quod si pratorum, fruticumque virentia laetaIpse Deus vestit, nostris obnoxia flammis,Cur vobis potior non est fiducia patris?

PL 19, 136A

「我々の胸にとどめておくのも、ふさわしいことではなかった。いったい、一肘ほどの増しを、自らの肢体に人は加えることができるのか。見よ、肥えた畑にユリがどう咲いているかを。それでも彼らには、いかなる労苦ものしかかったことがない。またソロモンを、あの豊かな王国の宮廷があふれていたときですら、このような衣の魅力は覆わなかった。自然の善は、地に共通のものとして喜ばれる。では、草地と灌木の青々とした喜ばしいものを、神自身が装わせるなら、我々の炎にさらされるものを、なぜ汝らには、父への信頼がいっそう優らないのか」。

66

Ergo cibum, potum, vestemque, et inania cuncta,Gentibus infidis terrenam linquite curam.Vos potius digne coelestia quaerite regna,Justitiamque Dei: spontanea caetera current:Crastina nec vobis curetur copia rerum.Quisque dies sibimet satis est pro fraude diurna.Judicium vestrum fugiat damnatio saeva.Nam Dominus juris vestri documenta sequetur.Quae vos in terris statuetis tempore capti,Haec eadem vobis Genitor servabit in aethra.

PL 19, 137A

「だから、食物、飲み物、衣服、すべての空しいことへの地の気遣いは、信なき諸国民に任せておけ。汝らはむしろ、ふさわしく天の王国を求めよ、神の正義を。残りは、自ずから走り来る。明日の物の豊かさに、汝らは気を遣うな。どの日も、その日ごとの災いで十分である。汝らの裁きから、残酷な断罪が遠ざかるように。実に、主は汝らの法の証しに従うだろう。汝らが地上で、時に囚われつつ定めたことを、父は同じことを、汝らのために天で保つ」。

67

Mensuram tibi, quam ponis, portare necesse est.Cernis adhaerentem festucam in lumine fratris,Nec tamen in proprio tignum consistere sentis?Atque oculum prius alterius purgare laboras?Diripe sed proprio fallax de lumine tignum.Tum minimam alterius curabis demere aristam.Ne canibus sanctum dederitis, neve velitisTurpiter immundis jactare monilia porcis.Namque illa in coeno pedibus subjecta jacebunt,Conversique sues vasto vos vulnere rumpent.

PL 19, 138A

「汝は、自分が定める量りを、自ら背負わねばならない。汝は兄弟の目に付いたわらくずを見るのに、それでも自分の目に梁が居座っているのに気づかないのか。しかも、まず他人の目を清めようと骨折るのか。だが、偽る者よ、自分の目から梁を引き剥がせ。そのとき、他人の最も小さな穂先を取り除くことに、汝は心を配るだろう。犬に聖なるものを与えるな、また望むな、汚れた豚に、首飾りを恥ずべく投げ与えることを。実に、それらは泥の中で足の下に置かれて転がり、向き直った豚が、汝らを大きな傷で引き裂くだろう」。

68

Poscenti dabitur, quaerens inventa tenebit,Pulsantique aditus foribus pandetur apertis.Vos homines natis panem poscentibus omnesNum lapidem dabitis, piscemve petentibus, anguem?Vos, inquam, rigidi, quibus alte est insita cordiDurities, vestris dabitis semper bona natis.Indulgens hominum Genitor bona mitia digneQuam praestare magis gaudet poscentibus aequis!Quae cupitis vobis hominum benefacta venire,Haec eadem vestro cunctis praestate favore.

PL 19, 139A

「求める者には与えられ、捜す者は見いだしたものを得、叩く者には、開かれた戸口を通る道が開かれる。汝ら、人間はみな、子らがパンを求めるとき、石を与えるだろうか。魚を求めるとき、蛇を。汝ら、私は言う、硬い者たちよ、心に頑なさが深く植えつけられていても、いつも自分の子らに良いものを与える。人々に寛大な父は、穏やかな良いものを、ふさわしく公正に求める者たちに与えることを、どれほどいっそう喜ぶことか。人々の善行が汝らに来ることを望むなら、それと同じものを、汝らの好意で万人に施せ」。

69

Haec legis summa est, hoc jus dixere prophetae.Ite per angustam, justi, supra sidera portam.Quam lata, et spatiosa via est, quae limite laevoPraeruptum convolvit iter caligine mortis,Innumeraeque illam penetrant per prona catervae!Vitalis vastis stipatur semita saxis,Celsaque vix paucos ducit per scrupea virtus.At si quos nimium fallax, illexque malorumPlanities suasit deformi lubrica lapsu,Arripit hos, pronosque trahit, velut impetus amnis,

PL 19, 140A

「これが律法の要約であり、預言者たちはこれを法と語った。正しい者たちよ、狭い門を通って星々の上へ行け。どれほど広くゆったりしていることか、左の境で断崖の道を死の暗闇で巻き込む道は、数えきれぬ群れが、下り坂を通ってそこに入る。命の細道は、巨大な岩で塞がれ、高い徳は、岩だらけの道をわずかな者しか導かない。だが、あまりに偽りで、悪へ誘う滑りやすい平原が、醜い転落へと説き伏せた者があれば、それは彼らをつかみ、下向きに引きずる、川の奔流のように、」

70

Aut alacer sonipes ruptis effrenus habenis,Aut rectoris egens ventosa per aequora puppis.Observate illos, falso qui nomine vobisInsidias faciunt, appellanturque prophetae.Hos ovium species vestit, sed saeva luporumPectora fraude tegunt, lacerantque incauta trahentesAgmina credentum, saevus quos decipit error.Fructibus e propriis noscuntur talia monstra:Quemque petat finem fallax doctrina, videndum.Quapropter rerum molitio perspiciatur.

PL 19, 140A

「あるいは手綱を断ち切って轡なしの、はやる馬のように、あるいは舵取りを欠き、風の吹く海原を行く船のように。彼らに注意せよ、偽りの名で汝らに罠をしかけ、預言者と呼ばれる者たちに。彼らは羊の姿をまとうが、狼の残酷な胸を偽りで覆い、引き寄せて引き裂く、信じる者たちの不用心な群れを、残酷な迷いが欺く群れを。実りによって、このような怪物は知られる。偽りの教えがどんな終わりを求めるかを、見なければならない。それゆえ、その行いの企てが見抜かれるように」。

71

Nam neque de tribulis ficus, nec sentibus uvasProvenisse umquam ruris per terga notastis.Utque arbor proprio vestitur germine pomi,Sic dolus illorum fructu monstrante patescit.Non ego palpantum verbis, et honore movebor,Nec me quod Dominum perblanda adulatio dicit.Praemia coelestis capiet spontanea sedis.Illi sed merito gaudebunt munere regni,Qui faciunt nostri Genitoris jussa volentes.Adveniet mox summa dies, quae jure severo

PL 19, 141A

「実に、アザミからイチジクも、イバラからブドウも田畑の面に実ったのを、汝らは見たことがない。木が自らの実の芽をまとうように、そのように、彼らの偽りは、実りが示して明らかになる。私は、おべっかを使う者たちの言葉と栄誉に心を動かされない、またこの上ないへつらいが私を主と呼ぶことにも。天の座の、自ずから与えられる〔spontanea の係りは定かでない。「報い」に係ると取った〕報いを、〔その者は〕受けるだろう。だが、その者たちこそ、当然に王国の賜物を喜ぶ、我々の父の命を、進んで行う者たちが。やがて最後の日が来る、その日は厳しい法で」

72

Praemia justitiae tribuet, scelerique gehennam.Tum mihi multorum clamabit talia fletus.Nonne tuo quondam magnae sub nomine nobisVirtutes sanctis domuerunt omnia jussis?Saepe etiam nostra est vox annumerata prophetis:Servivitque tuo nobis sub nomine daemon.Tunc jurabo illis, quod talis cognita numquamVita mihi est hominum, gestis quae sordet iniquis.Quisque meis monitis auresque, et facta dicabit,Hunc aequabo viro, solidis fundamina saxis

PL 19, 142A

「正義に報いを、悪にゲヘナを与える。そのとき、多くの者の嘆きが、私にこう叫ぶだろう。『汝の名のもとで、かつて我々に大いなる力が、聖なる命によってすべてを従えたではないか。我々の声も、しばしば預言者たちに数え入れられ、汝の名のもとに、我々のために悪霊が仕えた』。そのとき私は彼らに誓う、そのような人の生は、私に知られたことは決してないと、不正な行いで汚れた生は。私の戒めに耳と行いを献げる者は誰であれ、私はこれを、堅い岩で基礎を」

73

Ponenti, librata super quae moenia surgent.Illa domus pluviis, ventisque illaesa manebit,Torrentumque minas firmato robore vincet:Haerent immotae quoniam fundamina petrae.Qui vero auditu tantum mea jussa tenebit,Diversisque procul factis per lubrica perget,Hunc similem faciam volucri qui fulcit arenaFundamenta domus, primo cui flamine venti,Et pluvia effusis coepit cum incumbere rivis,Omnis subverso procumbit pondere moles,

PL 19, 142B

「据える人に等しいとする。その上に均整のとれた城壁が立つ。その家は雨と風にも無傷のまま残り、固められた力で奔流の脅しにも打ち勝つ。基礎が動かぬ岩にとどまっているからだ。だが、私の命を聞くだけで保つ者、遠く異なる行いで、滑りやすい所を進む者を、私はこれを、舞い散る砂の上に家の基礎を支える者に似せる、その家は、風の最初の息で、雨が、あふれた流れとともにのしかかり始めると、全体が、覆された重みで倒れ、」

74

Insequiturque gravi tectorum strage ruina.Talia dicentem magna admiratio plebisImmensum stupuit, quoniam transcenderat alteDoctrinam veterum Christo conce ssa potestas.Denique linquentem celsi fastigia montisStipabat gaudens populorum turba sequentum.Ecce sed horrenda confixus viscera tabe,Quem toto obsessum foedarat corpore lepra,Procubuit venerans juvenis, Christumque precatur;Ut caream tandem languoris pondere tanti,

PL 19, 143A

「そして屋根の重い崩壊に、破滅が続く」。こう語る彼に、民の大きな驚嘆が限りなく驚いた。高く越えていたからである、昔の者たちの教えを、キリストに授けられた〔刷りは語の中に空きがあり conce ssa と見えるが、一語 concessa である〕権威が。実に、高い山の頂を去る彼を、従う人々の群れが、喜んで取り巻いていた。だが見よ、恐ろしい衰えに内臓を貫かれ、全身を取り囲んで汚した重い皮膚病に冒された若者が、ひれ伏して拝み、キリストに願う。「私がついに、これほどの病の重みから免れるように、」

75

Sufficiat voluisse tuum. Tum dextera ChristiAttactu solo purgavit lurida membra.Incolumique dehinc, celaret gaudia, jussit,Et legi parens offerret munera templo.Inde recedenti supplex se protinus offertCenturio, et precibus projectus talibus orat.Impubis pueri cruciatur spiritus aeger,Cujus cuncta repens membrorum munia languorDissolvit, vitamque tenet jam poena superstes.Sed jussu miserere, precor: nam tecta subire

PL 19, 144A

「汝が望むだけで足りる」。するとキリストの右手は触れただけで、青ざめた肢体を清めた。それから、癒えた者に、喜びを隠すよう命じ、律法に従い、神殿へ供え物を献げるように〔命じた〕。そこから立ち去る彼に、すぐに嘆願者が身を差し出す、百人隊長が、ひれ伏して、このような願いで請う。「幼い少年の病む霊が苦しめられている、その四肢のあらゆる働きを、突然の衰弱が解体し、いまや残る苦痛が命をつなぎとめている。だが命令によって憐れんでくれ、願う。実に、屋根の下に入ることを」

76

Crimina nostra vetant vitae, lucisque parentem.Nunc verbo satis est jubeas remeare salutem.Subjectos mihi saepe viros sic nostra potestasOfficiis verbo jussis parere coegit.Dixerat: ille viri motus precibusque, fideque,Talia conversus populo dat dicta sequenti.Haud umquam talem memini me gentis avitaeInvenisse fidem: sed veris discite dictis,Quod multos homines diversis partibus orbisProgenitos coeli regnum sublime vocabit

PL 19, 144A

「我々の罪過が、命と光の親〔が入ること〕を禁じている。今は、言葉だけで足りる、命じて健やかさを戻らせることが。私の権威は、私に服する男たちを、しばしばこのように務めを、言葉で命じて従わせてきた」。彼は言い終えた。その男の祈りと信仰に動かされ、向き直って、従う民にこう言葉を与える。「私は、祖先の民のなかに、このような信仰を見いだした覚えがない。だが、真実の言葉から学べ、世界の異なる地方に生まれた多くの人を、高き天の王国が呼ぶだろう、」

77

Cum patribus nostris vitali accumbere mensae:Progenies quorum caecis demersa tenebrisDentibus horrendum stridens, fletumque frequentansPerpetuis poenam cruciatibus acta subibit.At tibi jam juveni mentis virtute fidelis,Ut credis, veniet fructus cum luce salutis.Dixerat, et dicto citius cum voce loquentisAd puerum celeris transcurrunt munera verbi.Ingressusque domum miles properante recursuPraevenisse Dei laetatur dona medentis.

PL 19, 145A

「我々の先祖とともに、命の食卓に着かせるために。その子孫は、暗い闇に沈められ、歯をぎしぎしと鳴らし、嘆きを重ねつつ、絶えざる苦しみのうちに追い立てられて、刑罰を受けるだろう。だが、すでに若く〔juveni の係りは定かでない。百人隊長を言うと取ったが、癒される若者(少年)を言うとも読める〕、心の力で忠実である汝には、汝が信じるとおりに、救いの光とともに実りが来る」。彼は言い終えた。言葉よりも速く、語る者の声とともに、速やかな言葉の働きが、少年のもとへ駆けつけた。家に入った兵士は、急ぎの帰途で、癒やす神の賜物が先に着いていたことを喜んだ。

78

Aedes inde Petri sanctus penetrabat Iesus,Cujus anhela socrus aestu, febrique jacebat.Utque illi dextram tetigit Salvator Iesus,Sana ministerium praebebat femina mensis.

PL 19, 146A

それから聖なるイエスはペトロの家に入った、その姑は、焼けるような熱と熱病で息も荒く横たわっていた。救い主イエスが彼女の右手に触れると、癒えた女は食卓に仕えた。

Liber II, Prooemium

第2巻 冒頭PL 19, 147A
1

Jamque dies prono decedens lumine, pontumInciderat, furvamque super nox coerula pallamSidereis pictam flammis per inane trahebat:Cum multos homines, mentis languore ruentes,Devinctosque animam scelerata daemonis arte,Certatim populi caeca jam nocte ferebant.Sed verbum Christi, tanto languore remoto,Omnibus indulgens praebebat munera Patris.Ecce sed exortus major cum luce tumultusGratantis populi cum turbis: anxius ille

PL 19, 147A

はや日は傾く光のなかで去りゆき、海へと沈んでいた。青黒い夜は、その上に黒ずんだ外套を、星々の炎で彩って虚空に引いていた。そのとき人々は、心の衰えに倒れる大勢の者たちと、悪霊の邪な術に魂を縛られた者たちを、すでに暗い夜のなか、競って運んできた。だがキリストの言葉は、それほどの衰えを取り去り、すべての者に寛く恵んで、父の賜物を与えていた。しかし見よ、光とともにいっそう大きなざわめきが起こった、喜ぶ民の群れとともに。心を砕いた彼は

2

In mare velivolum celsam deducere jussitDiscipulis puppim. Precibus tum scriba profusisNavigio Sancti pariter poscebat abire.Olli Christus ait: Quo me tu, scriba, sequeris?Vulpibus in saltu rupes excisa latebramPraebet, et aeriis avibus dat silva quietem,Ast hominis nato nullis succedere tectisEst licitum: gentis sic sunt molimina vestrae.Tunc e discipulis unus sic ore rogabat:Ultima defuncto debentur munera patri.

PL 19, 148A

帆走る海へ高い船を引き出すよう弟子たちに命じた。そのとき律法学者が涙ながらの願いで、聖なる者の舟で共に去ることを求めた。彼にキリストは言った。「律法学者よ、どこへ私に従うのか。キツネには、森の中の切り開かれた岩が隠れ家を与え、空の鳥には林が憩いを与える。だが人の子には、いかなる屋根の下に入ることも許されていない。汝らの民のたくらみとは、そういうものだ」。そのとき弟子の一人が、こう口を開いて願った。「亡き父には、最後の務めが負われている」。

3

Hinc spatium tribuat nobis tua, Sancte, voluntas,Ut liceat miseri genitoris condere corpus.Christus ad haec: Itiner potius comitabere nostrum,Et sine defunctis defunctos condere terrae.Conscendunt navem, ventoque inflata tumescuntVela suo, fluctuque volat stridente carina.Postquam altum tenuit puppis, consurgere in irasPontus, et immensis hinc inde tumescere ventisInstat, et ad coelum rabidos sustollere montes.Et nunc mole ferit puppim, nunc turbine proram,

PL 19, 149A

「ゆえに、聖なる者よ、汝の意志が我々に猶予を与えて、哀れな父の体を葬ることが許されるように」。キリストはこれに言った。「むしろ私の道〔itiner は iter の古い形〕に従って来よ、そして死者たちには死者たちを地に葬らせよ」。彼らは舟に乗り込み、風をはらんで帆はひとりでに膨らみ、波が軋むなか船は飛ぶ。船が沖に出ると、海は怒りに立ち上がり、四方から途方もない風に膨れ上がろうと迫り、荒れ狂う山々を天に向けて持ち上げる。今は波の重みで船尾を、今は旋風で船首を打つ、

4

Illisosque super laterum tabulata receptantFluctus, disjectoque aperitur terra profundo.Interea in puppi somnum carpebat Iesus.Illum discipuli pariter, nautaeque paventesEvigilare rogant, pontique pericula monstrant.Ille dehinc: Quam nulla subest fiducia vobis!Infidos animos timor irruit! Inde procellisImperat, et placidam sternit super aequora pacem.Illi inter sese timidis miracula miscentColloquiis: quae tanta illi permissa potestas,

PL 19, 150A

叩きつけられた波は、船の脇の板張りの上に入り込み、深みは裂けて、地が開く。そのあいだイエスは船尾で眠りをとっていた。弟子たちも、おびえた船乗りたちも共に彼を起こすよう願い、海の危険を示した。そこで彼は言った。「何と汝らには信頼がないことか。不信の心に恐れが襲いかかった」。それから嵐に命じ、海原の上に穏やかな平安を敷いた。彼らは互いに、おびえた語らいのうちに驚きをまじえ合う。どれほどの権能が彼に許されているのか、

5

Quodve sit imperium, cui sic freta concita ventis,Erectaeque minis summittant colla procellae.Jam Gerasenorum steterat sub littore puppis;Ecce sed egresso juvenis (mirabile dictu)Occurrit, miseram cui mentem spiritus aterImmunda implebat lacerans virtute furoris.Illi grata domus tetris habitare sepulcris:Nec poterat rabidum quisquam retinere furorem.Fortia quin etiam rumpebat vincula ferri,Scindebatque graves, ut lanea fila, catenas.

PL 19, 151A

どんな支配が彼にあって、風に煽られた海がこうも服し、立ち上がった嵐も彼の脅しに首を垂れるのか、と。ゲラサの人々の岸辺に、すでに船は着いていた。だが見よ、降りた彼のもとに一人の若者が(言うも不思議なことに)出会った。汚れた黒い霊がその哀れな心を満たし、狂乱の力で引き裂いていた。彼には陰惨な墓に住むのが心地よかった。荒れ狂う激情を押さえられる者は誰もいなかった。それどころか鉄の頑丈な枷を断ち切り、重い鎖を羊毛の糸のように引き裂いていた。

6

Et jam compedibus levis insultare solutisLudus erat, saxisque ferum concidere pectus.Isque ubi pergentem Christum per littora vidit,Cum clamore ruit, longeque accurrit adorans:Regnantis semper Domini certissima proles,Oramus, ne nos solitae regionis ab orisExcutias, longe tormentis excruciatos.Nam nomen Legio est nobis, multosque sub unoNomine consociat flatus vis sola nocendi.Cernis, ut immundi subigant haec pascua porci?

PL 19, 151A

そして足枷が解けても、身軽に跳ね回るのが彼の遊びで、荒々しい胸を石に打ちつけていた。彼は、キリストが岸辺を進んでいくのを見ると、叫びとともに突進し、遠くから走り寄って拝した。「永遠に統べる主の、いと確かな子よ、慣れ親しんだ地方の岸から、どうか我々を追い出さないでくれ、はるかに責め苦に苛まれている我々を。というのは、我々の名は『軍団』。多くの者を一つの名の下に結びつけるのは、害をなす唯一の力の息だ。汝は見るか、汚れた豚どもがこの牧場を占めているのを」。

7

His saltem liceat rabiem satiare repulsam,Per Patris altithroni nomen sublime rogamus.Imperat iis hominis mentem dimittere Christus,Porcorumque sinit gregibus finire furores.Jamque hominis stupidum, decusso daemone, pectusInsperata suae veneratur dona salutis.Et jam praecipites scopulorum margine porciIn mare dejecti properant disperdere vitas.At vero e speculis miracula tanta paventesDiffugiunt, urbisque ruunt ad tecta subulci,

PL 19, 152A

「せめてこれらに、追われた怒りを満たすことを許してくれ、高き座の父の崇高な名にかけて、我々は願う」。キリストは彼らに、人の心から去るよう命じ、豚の群れの中で狂乱を終えることを許した。すると、悪霊を振り払われた若者の呆然とした胸は、思いがけない救いの賜物を崇めた。そして豚どもは断崖の縁から真っ逆さまに海へ投げ込まれ、命を滅ぼしに急ぐ。だが見張りの高みからこれほどの奇跡に怯えて、豚飼いたちは散り散りに逃げ、町の家々へ駆け込み、

8

Et famam accendunt, populosque ad littora cogunt.Insanum vero juvenem postquam resipisseCredere cernentum populorum turba coacta est,Orabant pavidi, regionem linqueret illam.Inde domum repedat terrarum lumen Iesus.Ecce revertenti juvenis torpentia membra,Officium quorum morbus dissolverat acer,Ante pedes Christi lecto posuere cubantem.Quem miserans animo verbis compellat Iesus:Adsit certa tuae, juvenis, constantia menti,

PL 19, 153A

噂に火をつけ、民を岸辺に集める。狂った若者が正気に戻ったと信じるよう、見る者たちの群衆は強いられ、恐れて、その地を去ってくれと願った。そこで地の光イエスは家へ戻る。見よ、帰る彼の前に、萎えた若者の手足を、厳しい病がその働きを解いたその手足を、寝床に寝かせたまま、キリストの足もとに置いた。これを憐れんでイエスは心を砕き、言葉をかける。「若者よ、汝の心に確かな堅さがあれ」。

9

Nam tibi praeteritus vitae donabitur error.Hoc dictum Scribae mentis, per operta malignaeCarpebant, quod verba Dei virtute ferendaProtulerat. Christus sed pectora talia cernens,Hoc, inquit, verbum Scribarum dicta retractant.Quod quanto levius fuerit dixisse, sequentisEt dicti, et facti pariter virtute probabunt,Et mihi concessum peccata remittere cernent.Quapropter juvenis, firmato corporis usu,Surge vigens, stratumque tuum sub tecta referto.

PL 19, 154A

「汝の過ぎた生の誤りは赦されるのだから」。律法学者たちは、悪意ある心の隠れた奥で、この言葉をそしった。神の力にしかふさわしくない言葉を語り出したというのだ。だがキリストはそのような胸中を見て言った。「この言葉を、律法学者たちの言い分は蒸し返そうとする。だがそれを言うことがどれほど易しかったかは、続く言葉と業の力によって、ともに示されるだろう。そして彼らは、私に罪を赦すことが許されていると見るだろう。それゆえ若者よ、体の働きを固められたのだから、力強く立て、汝の寝床を家へ持ち帰れ」。

10

Surrexit, lectumque humeris jam fortibus aptat,Per mediumque vigens populi mirantis abibat.Tunc timor, et laudes Domini per pectora plebisConcelebrata, simul miracula laeta frequentant.Progrediens tunc inde ad vectigalia, viditConsessu in medio Matthaeum: protinus illiDiscipulis haerere jubet; nihil ille recusansImperio Christi paret, gaudetque secutus.Inde iter ingrediens, simili sermone PhilippumHortatur, comitemque suis ascivit amicis.

PL 19, 155A

彼は立ち上がり、今は強い肩に寝床を負い、驚く民の真ん中を力強く去って行った。すると恐れと賛美が民の胸に湧き、主への称えとともに、喜びの奇跡の話があちこちで繰り返された。そこから進んで税の取り立て所へ行き、見た、席の中ほどにいるマタイを。すぐ彼に弟子たちに付くよう命じる。彼は何も拒まずキリストの命令に従い、従って喜ぶ。そこから道に入り、同じ言葉でフィリポを励まし、自らの友の仲間として連れ加えた。

11

Ille ubit cognovit Christi viresque, viamque,Ut primum justo concurrit Nathanaeli,En nostris, inquit, concessum est visere seclis,Quem voces veterum, et sancti cecinere prophetae.Hunc genuit veniens Davidis origine Ioseph.Nazara cui felix patria est, et nomen Iesus.Ille refert: Genuit quidquam si Nazara, miror,Quod dignum tantis umquam virtutibus esset.Inde Philippus ait: Cernes, dubitare quiesce:Progrediensque vide; nam oculis spectare licebit.

PL 19, 155A

彼はキリストの力と道を知るや〔底本は ubit。ubi と読む〕、義人ナタナエルにまっ先に出会って、「見よ、我々の世に、彼を見ることが許された、」と言う、「古の声と聖なる預言者たちが歌ったその人を。彼を産んだのは、ダビデの血筋から来たヨセフ、ナザレを幸いな故郷とし、名はイエス」。彼は答える。「ナザレが何かを産んだというなら、私は驚く、これほどの力にふさわしい者を」。そこでフィリポは言う。「見ればわかる、疑うのをやめよ。進んで見よ、目で見ることが許されるのだから」。

12

Illum ubi tendentem longe respexit Iesus:Vir venit huc justus, cui pectora nescia falsi,Virtutem puram servans, sine fraude maligna.Ille sub haec: Ubinam, vel quo me tempore nosti?Cui Dominus dicta haec divino pectore promit:Cum te diffusae tegerent umbracula ficus,Ante etiam quam te vocitarent verba Philippi,Vidit, et elegit comitem te spiritus auctor.Talibus attoniti sequitur vox Nathanaelis:Progenies veneranda Dei, rex inclyte gentis,

PL 19, 156A

遠くから向かって来る彼にイエスが目を向けると、「ここに義人が来る、その胸は偽りを知らず、清い徳を守り、悪意ある欺きがない」。彼はこれに続けて言う。「いったいどこで、いつ、私を知ったのか」。主は神的な胸からこの言葉を発して、彼に言った。「広がるイチジクの木陰が汝を覆っていたとき、フィリポの言葉が汝を呼ぶよりも前に、作り主なる霊が汝を見て、仲間に選んだのだ」。これらの言葉に驚いたナタナエルの声が続く。「神の崇むべき裔、民の名高き王よ、」

13

Tu populi, terraeque salus, vitaeque magister.Christus ad haec: Facilis suasit tibi credere virtus,Arborea quod te vidi recubare sub umbra.Sed majora dehinc rerum miracula restant.Cernetis, pariter totum se scindere coelum,Atque Dei celeres aethram penetrare ministros,Inde hominis nato claram deferre coronam.Interea thalamis connubia festa parabantIn regione Canan, ubi clari mater IesuNato cum pariter convivia concelebrabat.

PL 19, 157A

「汝は民と地の救い、生の教師だ」。キリストはこれに言う。「汝を信じさせたのは容易い力だった、木の陰に横たわる汝を私が見たということが。だがこの先には、もっと大きな奇跡が残っている。汝らは見るだろう、天がそっくり裂け、神の素早い使いたちが天空に入り込み、そこから人の子に輝く冠を運ぶのを」。そのあいだ、人々は婚礼の部屋で祝いの婚宴を整えていた、カナの地で。そこで名高いイエスの母が子とともに宴を共に祝っていた。

14

Vina sed interea convivis deficiebant.Tunc mater Christum per talia dicta precatur:Cernis, laetitiae jam defecisse liquorem?Adsint, nate, bonis ex te data munera mensis.Olli respondit terrarum gloria Christus:Festinas, genitrix; nondum me talia cogitAd victus hominum tempus concedere dona.Mensarum tunc inde vocat laetata ministrosMater, et imperiis nati parere jubebat.Sex illic fuerant saxis praepulchra cavatis

PL 19, 158A

しかしその間に、客たちのぶどう酒が尽きた。そこで母がこのような言葉でキリストに頼む。「汝は見ているか、喜びの酒がもう尽きたのを。子よ、汝からの賜物が、よき食卓に添えられるように」。彼女に、地の誉れキリストが答えた。「母よ、汝は急ぎすぎる。まだ時は私に、そのような賜物を人々の糧として授けるよう迫ってはいない」。それでも母は喜んで食卓の給仕たちを呼び、子の命令に従うよう命じていた。そこには、くり抜いた石でできた六つの、実に美しい

15

Vascula, quae ternis aperirent ilia metris.Haec jubet e fontis gremio complere ministros.Praeceptis parent juvenes, undasque coronant,Completis labiis lapidum: tum spuma per orasCommixtas undis auras ad summa volutat.Hinc jubet, ut summo tradant gustanda ministro.Ille ubi percepit venerandi dona saporis.Nescius, in vini gratum transisse liquoremEgestas nuper puris de fontibus undas,Increpat ignarum sponsum, quod pulchra reservans,

PL 19, 159B

小さな器があり、それぞれ三メトラの量の腹を開いていた。給仕たちに命じる、これを泉の懐から満たすよう。若者たちは命令に従い、水を縁まで満たす、石の縁をいっぱいにして。すると泡が縁に沿って、水とまじった空気を表面まで転がす。次に、これを上席の給仕頭に味わわせるよう命じる。彼は尊ぶべき味の賜物を受け取ると、それが快いぶどう酒の液に変わったとは知らずに、さっき清い泉から汲み出された水だとも知らずに、事情を知らぬ花婿を咎める。美しいものを取っておいて、

16

Deteriora prius per mensas vina dedisset.His signis digne credentum discipulorumPerpetuam stabili firmavit robore mentem.Inde ubi Judaeis aderant solemnia paschae,Ad Solymos direxit iter, temploque subibat.Repperit hic populum venalia multa locantem:Pars vendebat oves, pars corpora magna juvencum,Pars inhians nummis artem numerare vacabat.Restibus hic Christus connectit verbera flagri,Et tales populos sancta proturbat ab aede,

PL 19, 160B

劣った酒を先に食卓へ出したのか、と。このしるしによって、ふさわしく信じる弟子たちの心を、彼は揺るがぬ強さで永く固めた。それからユダヤ人の過越の祭りが近づくと、エルサレムへ道を向け、神殿に入った。ここで民が多くの売り物を並べているのを見つけた。ある者は羊を売り、ある者は牛の大きな体を、ある者は銭にあこがれ、数える技にいそしんでいた。キリストはここで縄で鞭の打ち具を結い合わせ、そのような人々を聖なる神殿から追い立て、

17

Et mensas vertens, aeris profundit acervos,Et superincrepitans: Procul haec auferte, profani,Ut meus hic Genitor, non sordida lucra, colatur.Tunc poscens signum plebes Judaea fremebat,Quo fidens animos in talia facta levaret.Ventura obscuris tunc Christus talia miscet:Solvite pollutis manibus venerabile templumHoc: ego restituam cum tertia lumina solisIncipient rutilam terris infundere lucem.Illi inter sese tractantes murmure caeco,

PL 19, 161A

卓をひっくり返し、銅貨の山をぶちまけ、叱りつけて言う。「これらを遠くへ持ち去れ、神聖を汚す者どもよ。私の父が、汚れた利得ではなく、ここで拝されるためだ」。そこでユダヤの民は印を求めてざわめいた、そのような行いに信を置いて心を奮い立たせるための印を。するとキリストは、来たるべきことをこのように謎めいて交ぜる。「汚れた手でこの尊い神殿を壊せ。私は、第三の日の光が赤い光を地に注ぎ始めるときに、これを建て直す」。彼らは、ひそひそと不明瞭に語り合って、

18

Hoc, aiunt, vix sex et quadraginta per annosConstructum veteris regni molimine templumTu poteris tribus in spatiis renovare dierum?Hoc verbum quondam post tempora debita digniCognovere viri, proprio de corpore ChristumDelubrum dixisse Dei: sed signa videntesTunc multi cepere fidem, Sanctumque secuti.Nocte sub obscura celso sublatus honorePrimorum procerum Judaei nominis unusVenit, et ad Christum summissa voce profatur:

PL 19, 162A

言う。「辛うじて四十六年をかけて古き王国の労苦で築かれたこの神殿を、汝は三日のうちに建て直せるというのか」。この言葉を、のちに、定められた時を経て、ふさわしい人々は悟った、キリストが自らの体を神の神殿と呼んだのだと。だがしるしを見て多くの者が信仰を抱き、聖なる者に従った。暗い夜に、高い名誉に挙げられた、ユダヤの名の第一の長たちの一人がやって来て、低い声でキリストに言った。

19

Haud dubium est, quin larga Dei te, Sancte, voluntasHumanis lucem concessit surgere rebus,Nec quisquam tantis tribuit miracula signis,Ni comitata Dei jubeat splendescere virtus.Christus ad haec: Iteris justi si culmina quaeris,Nullus ad excelsum poterit conscendere regnum,Reddita ni penetret nascendi exordia rursus,Atque novam capiat divino munere vitam.Ille autem tantis stupefactus corda loquelis,Hoc, inquit, nostrae non est comprehendere mentis.

PL 19, 163A

「疑いない、聖なる者よ、神の豊かな意志が、汝が人の世に光として現れることを許したのだ。これほどのしるしで奇跡を与える者は誰もいない、神の力が伴い輝くよう命じるのでなければ」。キリストはこれに言う。「正しい者の道〔iteris は itineris の古い形〕の頂を求めるなら、誰も高き国に登ることはできない、再び生まれの初めに戻らされ、神の賜物によって新しい生を得るのでなければ」。だが彼はこれほどの言葉に心を驚かされ、こう言った。「これは我々の心で捉えられることではない」。

20

Quis poterit coeptae revocare exordia vitae?An rursus senior matris correptet in alvum,Ut novus in lucem veniat, vitamque resumat?Ille sub haec: Liquido si quis de fonte renatus,Et flatu sancto, rudibus consistere membrisCoeperit, aetheream liber conscendet in aulam.Terrenum corpus terreno corpore natum est.Spiritus haud aliter similem generat sibi flatum,Spiritus hic Deus est, cui parent omnia mundi.Hic, ubi vult, quocumque volat, vocemque per auras

PL 19, 164A

「始まった生の初めを誰が呼び戻せよう。老いた者が再び母の胎に潜り込み、新しく光に来て、命を取り戻すとでもいうのか」。彼はこれに言う。「清い泉から生まれ変わり、聖なる息によって、未熟な手足で立ち始めた者は、自由な者として天の宮に登るだろう。地の体は地の体から生まれた。霊もまた、同じように自分に似た息を生む。この霊は神であり、世のすべてがこれに従う。これは望むところへどこへでも飛び、その声を風に」

21

Jactat, sed nescis, quae sint exordia vocis,Quamque petant ejus currentia flamina partem.Quisque igitur justae repetit primordia vitae,Hunc similem sancti flatus revigescere certum est.Et Judaeus ad haec: Nihil horum cernere possum.Talia tum Christus: Solymorum magne magister,Israelitarum sublimis gloria gentis,Tune etiam mentem vitae de lumine raptamDemergis praeceps furvis miserande tenebris,Nec potes obtuso comprendere talia sensu?

PL 19, 165A

「投げるが、汝には、その声の起こりがどこか分からず、その流れゆく風がどの方へ向かうかも分からない。だから、正しい生の始まりに立ち返る者は誰でも、聖なる息のように力を得て生き返ることは確かだ」。ユダヤ人はこれに言う。「私にはこれらのどれも見て取れない」。そこでキリストはこう言う。「エルサレムの大いなる教師、イスラエルの民の気高い誉れよ、汝は命の光から奪われた心を、真っ逆さまに暗闇に沈めるのか、哀れむべき者よ、そのように鈍い感覚で、これほどのことも理解できないのか」。

22

Ecce fides nulla est, tantum terrestria dixi.Quid, si coelestis vires conscendere sermoCoeperit, et superas rerum comprendere formas?Quis vestrum duram poterit mihi pandere mentem?Accipite ergo, novis quae sit sententia rebus.Sidereum nullus poterit conscendere coelum,Ni solus, coeli venit qui missus ab aula,Idem hominis natus, coeli qui in sede moratur.Ut serpens olim regionibus in desertisMosei manibus summo sublatus honore est,

PL 19, 166A

「見よ、信はまるでない、私は地上のことをただ語っただけなのに。もし天上の力に説き及び、万物の上なる形を把握しようとするなら、どうなるか。汝らのうち誰が、私にその硬い心を開いてみせられるか。ならば聞け、新しい事柄についての考えはこうだ。星々の天に登れる者は誰もいない、天の宮から遣わされて来た者のほかには、すなわち人の子、天の座にとどまる同じ者のほかには。かつて荒野で蛇がモーセの手で最高の栄誉をもって高く掲げられたように、」

23

Sic hominis natum tolli in sublime necesse est,Ut quicumque fidem mentis penetralibus altisIllius ad numen statuit, sub turbine secliProculcet pedibus lethum, et trans sidera surgensSublimis capiat donum inviolabile vitae.Namque Deus mundum tanto dilexit amore,Ejus ut in terras descenderet unica proles,Credentes Domino vitae junctura perenni.Nec Deus hunc natum disquirere jure severo,Judiciove truci terras expendere misit:

PL 19, 166A

「同じように人の子も高く上げられねばならない、心の奥深くに信仰を据えた者が誰であれ、彼の神威に向かって、世の渦の下で死を足で踏みつけ、星々を越えて昇り、高く、侵されることのない命の賜物を得るために。というのは、神は世をこれほどの愛で愛し、その唯一の子が地に下るほどだった、主を信じる者たちを永遠の命につなぐために。神はこの子を、厳しい法で人々を吟味するためにも、苛酷な裁きで地を量り分けるためにも、遣わしたのではない」。

24

Mitia sed populis veniant ut munera vitae.Namque ubi certa fides fuerit complexa salutem,Non erit ulla illic anceps agitatio juris.Ast ubi dona procul fuerint exclusa medelae,Jam propria ipsorum mentem damnatio torquet.Unica nam Domini fuit his incognita proles.Adventum lucis miseri fugere superbi,Et magis amplexi caecas tenuere latebras.Sic quicumque malis mentem maculaverit actis,Ad tenebras pavidus refugit, ne lumine claro

PL 19, 167A

「そうではなく、柔和な命の賜物が民に来るようにするためである。というのは、確かな信仰が救いを抱いたところでは、そこには法についての疑わしい動揺は少しもない。だが、癒しの賜物が遠ざけられたところでは、もはや彼ら自身の有罪判決が心を苛む。主の唯一の子は、彼らには知られなかったのだ。哀れな高ぶる者たちは光の到来から逃げ、むしろ盲目の隠れ家を抱いてそこにとどまった。こうして悪しき行いで心を汚した者は誰であれ、おびえて闇へと逃げ戻る、明るい光に」

25

Sordida pollutae pateant contagia mentis.At quicumque piae tenuit vestigia vitae,Ad medium properat, lucemque nitescere gaudet,Splendeat ut claris virtutis gloria factis.Inde Galilaeam repetit Salvator Iesus:Praeteriens sed forte venit Samaritida Sichem.Illic fundus erat, Jacob de nomine pollens,Et puteus gelido demersus in abdita fonte.Sederat hic rapido Servator anhelus in aestu:Discipulique escas mercantes moenibus urbis

PL 19, 168A

「汚れた心の不浄な病が露わにならないように。だが、敬虔な生の足跡を保つ者は誰であれ、中央へ急ぎ、光が輝くのを喜ぶ、徳の栄光が輝かしい行いによって輝くように」。それから救い主イエスはガリラヤへ戻る。だがたまたま通りがかりに、サマリアのシケムに来た。そこには、ヤコブの名で名高い畑があり、冷たい泉が深く隠れた井戸があった。救い主は、焼けるような暑さに息を切らし、ここに座った。弟子たちは、町の城壁で食物を買うために

26

Passim dispersi, solum liquere magistrum.Moenibus egrediens Samaritis femina venit,Hauritura cavis putei penetralibus undas.Olli Christus ait: Laticis da, femina, potum.Respondens mulier: Mirum mihi praecipis, inquit,Ut tibi Judaeo mulier Samaritica potum,Dispernens veterum Samaritum jussa, ministrem.Tum Servator ait: Domini si munera nosses,Et quis te sitiens putealia pocula poscat,Tu potius peteres, vivam tibi traderet undam.

PL 19, 168A

方々に散り、師ひとりを残して去っていた。町の城壁を出て、サマリアの女が来た、井戸の奥の窪みから水を汲もうと。彼女にキリストは言う。「水の飲み物をくれ、女よ」。女は答えて言う。「不思議なことを私に命じる、ユダヤ人の汝に、サマリアの女が飲み物を差し出すとは。昔のサマリア人の掟を軽んじて」。すると救い主は言う。「主の賜物を知っていたなら、そして誰が渇いて、汝に井戸の水を求めているかを知っていたなら、汝のほうが求め、彼は生ける水を汝に与えただろう」。

27

Illa sub haec: Puteus gremium sinuatur in altum,Urceus est nullus, nec sunt tibi vincula funis.Unde igitur poteris undam mihi tradere vivam?Num tu major eris nostri virtute parentis?Hunc Jacob etenim puteum cum prole bibebat,Et proprios huc saepe greges ad pocula duxit.Olli respondit mundi regnator Iesus:Ex ista plene nullus satiabitur unda,Nam rursus sitiet: sed nostri dona liquorisArdorem excludent aeterna in secla bibendi.

PL 19, 169A

彼女はこれに言う。「井戸は深く窪んでいる、桶はなく、汝は綱の結びも持たない。それならどこから私に生ける水を渡せるのか。汝は我々の父祖より偉大になるつもりか。ヤコブこそ、この井戸を子らとともに飲み、しばしば自分の群れをここへ飲ませに連れて来た」。彼女に世の統治者イエスが答えた。「この水では誰も満ち足りることはない、再び渇くからだ。だが私の液の賜物は、飲む渇きを永遠の世々にわたって除くだろう」。

28

Dulcia provenient nostri cui pocula fontis,Largior inde fluet vitalis gratia fluctus.Sed desiderium nostrae si te capit undae,Excitus veniat tecum mox urbe maritus.Conjugio sese mulier negat esse revinctam.Tum sic prosequitur mentis perspector Iesus:Femina, veridicis loqueris de conjuge verbis.Nam tu connubiis nexa es jam quinque virorum,Nunc aliena super thalamorum vincula tollis.Tum mulier: Sanctum te certum est esse prophetam.

PL 19, 170A

「私の泉の甘い飲み物を得る者には、そこから命の恩寵の波がいっそう豊かに流れ出る。だが私の水への渇望が汝を捉えるなら、夫を町から呼び出し、すぐ汝とともに来させよ」。女は夫と結ばれていないと否む。すると心を見通すイエスはこう続けた。「女よ、汝は夫について真実の言葉を語っている。汝はすでに五人の男の婚姻に縛られた者であり、今は他人のものとして、寝床の絆を担っている」。そこで女は言う。「汝が聖なる預言者であることは確かだ」。

29

Sed nostri istius venerandum montis in arcePraeceptum nobis quondam liquere parentes.At vos in Solymis orandum dicitis oris.Talia dicenti mox talia reddit Iesus:En aderit tempus, montis cum vertice vestri,Omnibus et Solymis aberit veneratio longe.Sed nunc certa salus Judaeis surgit ab oris.Et nunc instantis cursus jam temporis urget,Cum veri sanctum Genitorem, errore remoto,Cultores, justis armati legibus, orent.

PL 19, 170A

「だが我々のこの山の頂では、尊ぶべき掟を、かつて父祖たちが我々に残した。しかし汝らは、エルサレムの地で祈るべきだと言う」。こう語る彼女に、イエスはすぐさまこう返した。「見よ、時が来る、汝らの山の頂にも、すべてのエルサレムにも、礼拝が遠く消え去る時が。だが今、確かな救いはユダヤの地から起こる。そして今、迫る時の歩みはすでに急いでいる、真の礼拝者たちが、誤りを除かれ、正しい法で武装して、聖なる父に祈る時の」。

30

Spiritus his, ac plena fides erit, et Pater altusTalia conquirit cultorum pectora terris.Illa dehinc: Scimus, quod Christus nuntius orbiAdventu proprio vitalia secula pandet.Et tunc peccantum largus miserator IesusSe lumen terris Christum venisse fatetur.Et jam discipuli reduces stupuere magistrum,Quod secreta illius poteretur femina verbis.At properans urnam mulier pro fonte reliquit,Et populum totis eduxit moenibus urbis.

PL 19, 171A

「霊と満ちた信仰が彼らにあり、高き父は地上にそのような礼拝者たちの心を探し求めている」。女はそれに言う。「我々は知っている、キリストが世への使者として、自らの到来によって命の世々を開くことを」。するとそのとき、罪人たちを豊かに憐れむイエスは、自分が地に光として来たキリストであると告白する。そして戻ってきた弟子たちは、師に驚いた、女が師の秘められた言葉に与ったことに。一方、女は急いで水がめを泉のそばに置き去りにし、町じゅうの城壁から民を連れ出した。

31

Omnia nam memorat sibimet sermone prophetae.Gesserat ipsa prius quaecumque, ex ordine dicta.Tum propere Christum fusae petiere catervae.Discipuli interea rogitabant sumeret escas.Ille satis sibi pulchrorum superesse ciborumRespondit. Sed tum mirantum discipulorumInter se occultis currebat sermo loquelis:Forte aliquis prior hic epulas dedit ante magistro,Nostras ut merito satiatus respuat escas.Ille sed internae cernens molimina mentis:

PL 19, 172A

彼女は、預言者の言葉が自分に語ったすべてを語るのだ。自分がかつて行ったことは何であれ、順を追って語られていた。そこで散らばっていた群衆が急いでキリストのもとへ向かった。その間に弟子たちは、食物を取るよう請うていた。彼は、自分にはよい食物が十分残っていると答えた。だがそのとき、驚く弟子たちのあいだに、ひそひそとした言葉が走っていた。「ひょっとして、誰かが先にここで師に食事を出したのではないか、師が満たされて、我々の食物を退けるのも当然だ」。しかし彼は、内なる心の動きを見て取り、

32

Hae mihi sunt epulae, pectus satiabitur istud,Si faciam magni Genitoris jussa per orbem.Quatuor hinc menses laetae ad primordia messisFrugiferae aestatis certe superesse putatis.Erigite ergo oculos, albentes cernite campos,Cunctaque maturam jam rura exposcere messem,Nunc quicumque metet, pulchri mercede laboris,Vitalique dehinc gaudebit fruge redundans,Et sator accipiet messorum gaudia laetus.Vos ego nunc misi gravidam succidere messem,

PL 19, 172A

「これらこそ私の食物だ、この胸はそれによって満たされる、もし私が大いなる父の命を世にわたって行うなら。汝らは、実り豊かな夏の喜ばしい収穫の初めまで、ここから四か月は確かに残っていると思っている。だから目を上げよ、白く輝く野を見よ、すべての畑がもう熟れた収穫を求めているのを。今、刈り取る者は誰であれ、美しい労苦の報酬を受け、やがて命の実に満ちあふれて喜ぶだろう、そして種を蒔いた者も、刈り手たちの喜びを楽しく受けるだろう。私は今、重く実った収穫を刈り取らせるため汝らを遣わした」。

33

Quae non est vestro sulcis inserta labore.Vos aliena bonae ditabunt munera frugis.Talibus alloquiis comitum dum pectora complet,Ecce Samaritum populi venere rogantes,Exorantque illic geminos impendere soles.Jamque fides multos plebis fundaverat alta,Nec jam femineis tantum concredere verbisIpsos, sed coram virtus manifesta docebat,Venisset secli quod jam Servator Iesus.Jamque Galilaeam remeaverat in regionem,

PL 19, 173A

「その収穫は、汝らの労苦によって畝に蒔かれたものではない。他の人々の良き実りの賜物が汝らを富ませるだろう」。彼がこのような言葉で仲間たちの胸を満たしているとき、見よ、サマリアの民が来て願い、そこに二日間とどまってほしいと懇願した。すでに深い信仰が多くの民の基を据えており、彼ら自身はもはや女の言葉だけを信じたのではなかった、目の前で明らかな力が教えていたのである、世の救い主イエスがすでに来たのだと。そしてすでにガリラヤの地方に戻っていた、

34

Quondam ubi fontanas vino mutaverat undas.Regius hic juvenis, cui natum morbus anheloArdore extremis vitae torrebat in oris,Comperit ut Christum certo remeasse recursu,Advolat, et precibus sobolis pro sorte profusisOrabat, celeris deposcens dona salutis,Ne pius ad lethum natus traheretur acerbum.Christus ad haec: Signis nisi suadeat omnia virtus,Non erit ulla fides: sed perge, et sospite vitaAedibus in vestris dulcem complectere natum.

PL 19, 174A

かつて泉の水をぶどう酒に変えた所へ。そこに王の臣である若者がいた。その子を病が苦しい熱で、命の果ての岸で焼いていた。彼は、キリストが確かに戻ったと知ると、飛んで来て、子の運命のために祈りを注ぎ、迅速な救いの賜物を求めて願った、孝心ある子が苦い死に引かれて行かぬように、と。キリストはこれに言う。「しるしによって力がすべてを説き勧めるのでなければ、いかなる信もない。だが行け、そして命の保たれた愛しい子を、汝の家で抱け」。

35

His verbis fructum mox perceptura salutisPulchra fides animum laetanti in pectore firmat.Jamque iter ingresso properantibus obvia servisNuntia fama venit, pueroque in luminis orasLimine de mortis subitam remeasse salutem.Ille ubi cognovit, certum concurrere tempusSanantis Christi verbis, seseque, domumqueMancipat, amplexus fidei venerabile donum.Forte dies epulis multos sociaverat una,Publica conductis qui vectigalia lucris

PL 19, 174A

この言葉に、救いの実をまもなく受ける美しい信仰が、喜ぶ胸の心を固めた。道に入ると、急ぐ奴隷たちが出迎え、噂が知らせを持って来た、少年に、光の岸へ、死の敷居から、突然の救いが戻ったと。彼は、救うキリストの言葉と時が確かに一致したことを知ると、自分も家も捧げた、信仰の尊い賜物を抱いて。たまたまその日、宴が多くの者をひとつにしていた、利を請け負って公の税を

36

Professi, rapiunt alieno nomine praedam.Hos cum discipulis simul accipiebat Iesus.Ecce Pharisaei occulto reprehendere nisu,Quod legis doctor convivia talia iniret.Ille sed inspiciens, quid pectora saeva tenerent,Non, inquit, medicis opus est, ubi fortia membraIntemerata salus vegetat virtutis honore.Aegris sed merito miserans adhibenda medela est.Discite nunc saltem, jubeant quid verba prophetae:Non ego sacra magis, quam mitia pectora quaero.

PL 19, 175A

引き受けた者たちが、他人の名で獲物を奪っている。イエスは彼らを弟子たちとともに迎えていた。見よ、ファリサイ派が陰険な努力で非難した、律法の教師がこのような宴に入ったと。だが彼は、彼らの荒い胸が何を抱いているかを見て言った。「医者は要らない、強い手足を、損なわれぬ健やかさが徳の誉れで養っている者には。だが病人には、憐れんで施す治療が当然必要だ。今せめて学べ、預言者の言葉が何を命じているかを。私は供え物よりも、むしろ柔和な心を求める」。

37

Haud etenim justos veni ad directa viantes,Sed revocare malos peccantum a limine gressus,Ecce sed e numero mirantum munera ChristiUnus Joannis quaerebat discipulorum,Cur ipsi legis jejunia crebra tenerent,Nullaque sub Christo plebes jejunia ferret.Christus ad haec contra placido sic ore profatur:Qui sponsi laetis comitantur vota choreis,Non, praesente illo, jejunia tristia portant.Jamque dies aderit, cum sponsus turbine saecli

PL 19, 176A

「私は、まっすぐな道を行く義人たちのもとに来たのではなく、罪人たちの足取りを敷居から呼び戻すために来たのだ」。だが見よ、キリストの業に驚く者たちのうち、ヨハネの弟子の一人が尋ねた、なぜ自分たちは律法の断食をしばしば守るのに、キリストのもとの民はいかなる断食も負わないのか、と。キリストはこれに穏やかな口で答える。「花婿の願いを、楽しい踊りで伴う者たちは、彼がいるあいだは、悲しい断食を身に負わない。だがやがて日が来る、花婿が世の渦によって」

38

E medio comitum rapietur: tristibus illiLanguida concipient animis jejunia flentes.Quam stultum est rudibus veteres subtexere pannis,Vestibus ut turpis pejus scissura patescat?Aut utribus calidum tritis committere mustum,Queis ruptis totum sequitur disperdere vinum?Sed rudibus rectum est utribus spumantia mustaCondere: sic vinum conservant fortia vasa.Talia tractanti perculsus pectora luctuEcce sacerdotum princeps procumbit adorans,

PL 19, 177A

「連れの者たちの中から奪われるときが。そのとき彼らは悲しい心で、泣きながら、力ない断食を行うだろう。新しい布で古い服を縫い継ぐのは何と愚かか、醜い裂け目が衣にいっそう大きく現れるのに。あるいは擦り減った革袋に熱い新しいぶどう酒を預けるのは、その破れたあとにぶどう酒がすっかり流れ失せるのに。だが、新しい革袋に泡立つ新しい酒を入れるのが正しい。そうして強い器がぶどう酒を保つ」。このように思い巡らす彼の前に、胸を悲嘆に打たれて、見よ、祭司長がひれ伏して拝し、

39

Et sibi defunctam, funus miserabile, natamImplorat lacrymans, certamque venire salutemDefunctis etiam poscebat munera Christi.Haud mora, consurgens graditur Servator Iesus.Progressi mulier sequitur vestigia servans,Quam languore gravi bis sex labentibus annisCarpebat fluxus, lacerans sine fine, cruoris,Viribus absumptis, et toto corpore fessam.Pectoris haec tacitam volvebat credula mentemArcano, secumque fide jam certa tenebat,

PL 19, 178A

そして自分の死んだ娘、哀れな亡骸のために、涙ながらに懇願する。確かな救いが来ることを、死者たちにさえ及ぶキリストの賜物を、彼は求めた。遅れなく、救い主イエスは立って歩み出す。進む彼の足跡を守って、女が従う、重い病のため、十二年が過ぎるあいだ、絶え間なく引き裂く血の流れが彼女を蝕み、力は尽き、全身が疲れ果てていた。彼女は信じて、心の秘めた奥で黙した思いを巡らし、すでに確かな信仰をもって自らに保っていた、

40

Actutum fesso fugeret quod corpore tabes,Extremam Christi posset si tangere vestem.Haec ubi per populum summi pendentia pepliFila manu trepida tractavit, protinus ille,Et causas morbi et credentia pectora cernens,Concessit celerem tali cum voce salutem:Accipe, quod meruit fidei constantia, munus,Et mox restricto viguerunt sanguine venae.Postquam perventum est, ubi funera virginis ingensPlangentis populi fremitus, clangorque tubarum

PL 19, 179A

すぐに疲れ果てた体から衰えが逃げ去る、と、もしキリストの衣の端に触れることができれば。彼女が民の中で、垂れ下がる上着の糸を震える手で触れると、彼はすぐさま、病の原因も信じる心も見て取り、このような言葉とともに、速やかな救いを許した。「受けよ、信仰の堅さが得た賜物を」。するとすぐに血はとどまり、血管は力を得た。彼らがたどり着いたとき、そこでは、おとめの葬儀を、嘆く民の大きなどよめきと、ラッパの響きが

41

Ultima supremae celebrabant munera pompae:Abscedant, inquit, tectis haec tristia vestris.Namque puella jacet placido demersa sopore,Defunctam retur flentum quam nescia plebes.Talia dicentem ridentum turba reliquit,Quod morte abreptam dixit dormire puellam.Sed Christus lethi victor, vitaeque repertorFrigentis dextram dignatus prendere dextra,Surgere mox jussit miranda ad gaudia patris.Inde revertenti clamor se protinus offert

PL 19, 179A

葬列の最後の務めとして行っていた。「この悲しみは汝らの家から去れ。娘は穏やかな眠りに沈んで横たわっているのだ、泣く民は知らずに、死んだと思っているが」。こう語る彼を、嘲笑う群衆は見捨てた、死に奪われた娘が眠っていると言ったからだ。だが死の勝者、命を取り戻す者であるキリストは、冷たくなった手を手でとることをよしとし、すぐに父の驚くべき喜びのために立ち上がるよう命じた。そこで戻る彼に、叫びがすぐさま向かって来る、

42

Caecorum pariter gressu labente duorum.Illis Christus ait: Si credunt pectora vestra,Nunc virtute mea se reddet lumen ademptum.Illi firmato se credere corde fatentur.Tum Christus fatur: Credentes cernite lucem,Nec cuiquam nostrum post haec edicite nomen.Dixit: sed major per gaudia tanta videntumArdor inexpletus famam per cuncta ferebat.Offerturque dehinc juvenis, cui rapta sonoraeDaemonis incursu fuerat substantia vocis.

PL 19, 180A

同時に足取りのよろめく二人の盲人の。彼らにキリストは言う。「汝らの心が信じるなら、今、私の力で奪われた光が戻るだろう」。彼らは確かな心で信じていると告白する。そこでキリストは言う。「信じる者たちよ、光を見よ、だがこの後、誰にも私の名を告げるな」。彼はそう言った。だがこれほどの喜びのゆえに、見た者たちのいっそう大きな飽くことのない熱情が、噂をあらゆる所へ運んだ。それから一人の若者が連れて来られる。その響く声の実質が、悪霊の襲撃で奪われていた者だ。

43

Ast ubi propulsus fugit de pectore daemon,Confestim sanae redierunt munera linguae.Talia mirantis populi stipante tumultuVallatur: cernens sed millia tanta virorum,Ingemit, ut ruris Dominus, cui pascua laetaInnumerae tondent pecudes, rectoris egentes.Tunc ad discipulos depromit talia verba:Quam laetae segetes ruris per terga patescunt!Sed rarus messor frugis superatur acervo.Jam superest dominum segetis deposcere tantae,

PL 19, 181A

だが悪霊が追い払われて胸から逃げると、たちまち健やかな舌の働きが戻った。このように驚く民の騒ぎがひしめく中で、彼は取り囲まれる。だが大勢の男たちの群れを見て、彼は嘆く、あたかも田畑の主が、その豊かな牧場を数えきれない家畜が、導く者もなく食むのを嘆くように。そこで弟子たちにこのような言葉をかける。「畑の背に、何と豊かな穂が広がっていることか。だが刈り手は稀で、穀物の山に圧倒される。あとは、これほどの収穫の主に願うことだけが残っている」。

44

Ut sua rura velit numero complere colentum.Haec fatus, populo ex omni delecta seorsumFortia conglomerat bisseno pectora coetu.Hos ubi delegit, praeceptis talibus implet:Devitate itiner, quod gentes perfidiosae,Et Samaritarum fraudis vestigia calcant.Pergite, qua patrii pecoris custodia labat.Pergentes vero similem mihi sumite mentem,Ut vobis subigat virtutes daemonis atriSancta fides, curamque piam languoribus aptet.

PL 19, 182A

「主が自らの畑を、耕す者たちの数で満たそうと望むように」。こう言って、民全体から選び取り、別にして、強い心の者たちを十二人の組に集める。彼らを選ぶと、次のような教えで満たす。「その道〔itiner は iter の古い形〕を避けよ、背信の諸国民とサマリア人の欺きの足跡が踏む道を。行け、父祖の群れの見張りが揺らぐ所へ。行くとき、まことに私に似た心を取れ、黒い悪霊の力を、聖なる信仰が汝らのために屈服させ、病に敬虔な世話を当てはめるように」。

45

Hae vires nulla vobis mercede dabuntur.Et vos haud aliter gratis impendite dona.Non auri, argentive domet possessio mentem,Nec vos nummorum subigat scelerata cupido:Nec geminas vestes, nec plantis tegmina binaVirtutis nudae cupiat servare minister.Ingressi muros urbis, perquirite semper,Hospitio quorum par sit succedere justis.Ingressique dehinc pacem sub tecta vocate:Si tranquilla domus fuerit, Pax illa manebit.

PL 19, 183A

「これらの力は、何の報酬もなく汝らに与えられる。汝らも同じように無償で賜物を施せ。金や銀の所有が心を従わせず、銭への邪な欲が汝らを屈服させることもないように。二枚の衣も、二組の履物も、裸の徳に仕える者は、持ち続けたいと願うな。町の城壁に入ったら、常に探せ、義人たちが入るのにふさわしい宿を持つ者を。入ったら、屋根の下に平安を呼べ。家が穏やかなら、その平安は留まるだろう」。

46

Sin erit indignis habitantum moribus horrens,Diffugiet, vestrumque abitum pax vestra sequetur.Excludet quicumque ferus vos limine tecti,Auribus aut duris spernet vitalia verba:Excutite egressi domibus vestigia vestra,Haereat injuste ne vobis portio vitae.Illos deterior Sodomorum poena manebitSuppliciis, veniet mundo cum terminus omni.Pergitis en, ut oves, saevorum praeda luporum:Sed vos arguto serpentum corde vigete,

PL 19, 183A

「だが、そこに住む者たちの習いがふさわしくなく荒れているなら、平安は散り失せ、汝らの平安は汝らの去るのに従うだろう。家の敷居から汝らを荒々しく締め出し、あるいは固い耳で命の言葉を退ける者がいれば、家々から出て、汝らの足跡を振り払え、命の一部が不当に汝らにこびりつかぬように。彼らには、ソドムの者たちの刑罰よりも悪い刑罰が責め苦となって待つ、世界全体に終わりが来るとき。見よ、汝らは羊のように、獰猛な狼たちの獲物として行く。だが汝らは、蛇の鋭い心で目覚めていよ」。

47

Simplicitate tamen dulces superate columbas.Nam saepe incumbet vobis injuria praeceps,Conciliisque hominum statuentur corpora vestra.Vos flagris, vinclisque feris, durisque tyrannisFrendens urgebit pro me violentia saecli.Cum vos prodiderint, verborum ponite curam:Sponte fluens dabitur sermonis gratia vobis.Spiritus in vobis pro vobis digna loquetur.Prodet enim fratrem scelerata insania fratris,Ad lethumque dabunt genitorum corpora nati.

PL 19, 184A

「しかも素直さでは、優しいハトに勝れ。というのは、しばしば汝らに唐突な不正が襲いかかり、汝らの体は人々の会議に立たされるだろう。鞭と、残忍な鎖と、苛烈な暴君どもで、世の暴力が、私のために、歯ぎしりして汝らを責め立てる。彼らが汝らを引き渡すとき、言葉への心配は捨てよ。おのずから流れる言葉の恩寵が汝らに与えられる。霊が汝らの中で、汝らに代わってふさわしいことを語る。実に、兄弟の邪な狂気は兄弟を売り、子らは父母の体を死に引き渡すだろう」。

48

Vos odia urgebunt semper pro nomine nostro,Sed finem fidei comitatur gloria vitae.Profugite ex tectis, quae vos sectabitur, urbis:Inde aliam, mox inde aliam conquirite sedem.Nam vobis urbes semper superesse necesse est,Israelitarum quae dent sub nomine plebem.Discipulus numquam transcendit celsa magistriCulmina, nec Dominum tentet praecellere servus.Discipulo satis est vires aequare magistri,Vel domini similem virtutem prendere servo.

PL 19, 185A

「私の名のゆえに、憎しみは常に汝らを責めるだろう。だが信仰の終わりには命の栄光が伴う。逃れよ、汝らを追う町の家々から、そこから別の所へ、またそこから別の座を探せ。というのは、汝らにはいつも町が残っていなければならないからだ、イスラエルの名のもとに民を差し出す町が。弟子が師の高い頂を超えることは決してなく、僕が主人にまさろうとしてはならない。弟子にとっては、師の力に並べば足り、僕にとっては、主人に似た力を得れば足りる」。

49

Pectoribus vestris semper timor omnis aberret:Nam nudata suis promuntur cuncta latebris.In tenebris tacite vobis qaaecumque jubentur,Dicite praeclaro nitidi sub lumine solis.Auribus et vestris dicam quaecumque susurrans,Excelso in populos spargantur culmine tecti.Despicite illorum rabiem, qui corpora vestraProsternunt ferro: non est his ulla potestasVivacem letho pariter demittere mentem:Illum sed potius cordis secreta pavescant,

PL 19, 186A

「汝らの胸からあらゆる恐れは常に消え去れ。隠れ処から覆いを取られて、すべてが明らかにされるのだから。暗闇で汝らにひそかに命じられることは何であれ〔底本は qaaecumque。quaecumque と読む〕、輝く太陽の澄んだ光のもとで語れ。私が汝らの耳にささやくことは何であれ、屋根の高みから民に向けてまき散らされよ。軽んぜよ、汝らの体を剣で倒す者たちの狂暴を。彼らには、生きた心まで同時に死へ落とす力はまったくない。だがむしろ、心の秘められた奥が恐れるべきは、」

50

Corporis est, animaeque simul cui cuncta potestas.Passeribus pretium nummi vix portio parvaProveniet: non est tamen unum credere dignum,Ni jussu Domini, laqueos incurrere vestros.Quis dubitet sapiens Domini sub pectore multisCredere pennatis hominem pro milibus unum?Qui me confessus fuerit sub judice terrae,Hunc ego non aliter coram Genitore fatebor.Sic itidem coram Genitore negabo negantem.Non ego nunc pacem terris immittere veni,

PL 19, 186A

「体にも魂にも、同時にすべての力を持つ者である。スズメの値は、銭のほんの小さな一部がつくだろう。だが信じるに値しない、一羽が主の命なしに汝らの罠にかかるなどとは。賢い者の誰が、主の胸のもとで、翼ある多くの千羽に代えて一人の人間を〔重んじる〕と信じることをためらうだろうか。私を地の裁判官の前で告白した者は、まさにその者を私は父の前で告白する。同じく、否んだ者を私は父の前で否む。私は今、地に平和をもたらしに来たのではない」。

51

Sed gladium, patrio dirimat qui pectore natum,Et dulcem natam dirimat qui pectore matris.Si quis amore meo genitorem pluris habebit,Vel matri, sobolive meum postponet amorem,Sentiet horribilem nostra de sede repulsam.Contemnet quicumque animam pro nomine nostro,Inveniet laeta florentem fruge salutis.Qui vos suscipiet, me suscepisse benignisObsequiis, idem me pro Genitore supremoSuscepisse sibi gaudebit perpete vita.

PL 19, 187A

「むしろ剣を。それは父の胸から子を引き裂き、母の胸から愛しい娘を引き裂く剣だ。誰であれ、私への愛より父を重んじ、あるいは母や子より私への愛を後回しにする者は、私の座から、恐ろしい拒絶を味わうだろう。私の名のために自らの命〔anima〕を軽んじる者は誰であれ、喜ばしい救いの実が花開いているのを見いだすだろう。汝らを受け入れる者は、善意の奉仕によって私を受け入れたのであり、同じ者は、最高の父に代えて私を受け入れたことを、永続する命のうちに自らのために喜ぶだろう」。

52

Talia discipulis bis sex cum jussa dedisset,Justus Joannes caeci de carceris umbrisSectantum e numero delectos talia dictaAd Christum portare jubet, verumque referre;Tune piis animis requies, quam regia coeliPollicita est terris, nostro sub tempore fulges?An aliam superest posthac sperare salutem?Talibus haec Christus dictis mandata remittit.Caecorum tenebrae mutantur lumine lucis,Debiliumque vigent firmato robore membra.

PL 19, 188A

十二人にこのような命令を与え終えたとき、正しきヨハネは、暗い牢獄の影から、付き従う者たちの中から選んだ者たちに、次の言葉をキリストに運び、真実を持ち帰るよう命じた。「汝が、天の王宮が地に約束した、敬虔な心のための安らぎとして、我々の時代に輝くのか。それとも、今後は別の救いを望まねばならぬのか」。キリストはこのような言葉で、この使命に答えを返す。「盲人たちの闇は光の輝きに変わり、衰えた者たちの手足は固められた強さで力づく」。

53

Lurida discutitur squamoso corpore lepra,Aeriae vocis penetrat surdas sonus aures.Redditur amissae lethi post funera vitaeDepositum repetens animae substantia corpus,Pauperibusque suis non dedignata patescitFulgentis splendens adventus gloria nostri.Ille beatus erit, quem non deceperit error.Talia discipuli referunt mandata magistro.Hoc super ad populum depromit talia Christus:Cur in deserto voluistis visere nuper

PL 19, 188A

「重い皮膚病は、鱗のような肌から払い落とされ、空気を伝わる声の響きは、聞こえぬ耳に入る。失われた命が、死の葬りのあとに返される。魂の実体が、預けた体を取り戻し、貧しい者たちにも、軽んじることなく、輝く私の到来の栄光が、きらめいて現れる。惑いに欺かれなかった者は、福なる者となる」。弟子たちはこのような使命の返事を師に伝える。これについてキリストは民にこのような言葉を述べる。「なぜ汝らは、先ごろ荒野に見に行こうとしたのか、」

54

Stramen arundineum vento vibrante moveri?Cur etiam molli vestitum veste videre?In domibus regum molli cum veste tenentur.Ille prophetarum solus transcendere viresIndicio veteris scripti promittitur olim.Hunc etenim memorat venerandae lectio vocis:En ego mitto meum stratas aptare ministrumAnte tuos vultus: genuit nec femina quemquam,Major Joannis nostri qui viribus esset.Sed minor hoc coeli fiet sublimior aula.

PL 19, 189A

「風に震えて動くアシの茎を。なぜまた、柔らかな衣をまとった者を見ようとしたのか。柔らかな衣の者は王たちの家にいる。その者は預言者たちの力を一人超えると、古い書物の証しによって、かつて約束された。実に、尊ぶべき声の読み物はこの者について語る。『見よ、私は私に仕える者を遣わし、道を整えさせる、汝の顔の前に』。女は誰をも産まなかった、我々のヨハネの力にまさる者を。だが彼より小さい者が、天の宮でこの者より高くなる」。

55

Hujus ab exortu vim coeli regia sentit,Et coeli regnum violentia diripit atrox.Lex omnis summam Baptistae a tempore cepit,Atque prophetarum finis concluditur idem.Si vultis volucris penetralia noscere saecli,Corpus Joannis felix habitabile sumpsitElias, quondam quem turbine jussa coruscoFlammipedum rapuit simulatio quadrijugorum.Audiat haec dictis pandens vitalibus aures.Nunc tibi confiteor, Genitor, cui gloria servit

PL 19, 190A

「この者の出現このかた、天の王宮は暴力を受け、天の国は凶暴な暴力に奪い取られる。律法はすべて、洗礼者の時をもって極みに達し〔summam … cepit の意味は定かでない。「終わりに至った」と取った〕、預言者たちの終わりもまた、同じ者のうちに閉じられる。もし汝らが、過ぎ去る世の奥底を知りたいなら、幸いなエリヤは、ヨハネの住むにふさわしい体を取ったのだ、かつて閃く旋風に命じられて、炎の足を持つ四頭立ての似姿が、彼を連れ去ったあのエリヤが。命の言葉に耳を開く者は、これを聞け。今、汝に告白する、父よ、汝に仕えるのは、」

56

Fulgentis coeli, et terrarum frugiferentum,Celasti nunc quod sapientibus ista superbis,Parvulaque infantum vis haec comprendere corda.Jam mihi regnantis sunt omnia tradita Patris,Nec quisquam Domini poterit cognoscere Natum,Ni solus Genitor; Genitorem mente videbitFilius, aut idem pandet cui talia Natus.Huc omnes veniant, oneris quos sarcina vastiComprimit, is poterit virtus mea munere PatrisAntiquas vires hilari reparare quiete.

PL 19, 191A

「輝く天と、実り多い地との栄光が。汝がこれらを高ぶる賢者たちに今隠し、乳飲み子らの小さな心がこれを悟るのを望んだことを。すでに私には、統べる父によってすべてが渡されている、そして誰も、主の子を知りえない、ただ父だけが〔知る〕。父を心で見るのは子であり、あるいは、子がこのようなことを明かす相手である。すべての者はここへ来よ、広大な荷の重みが圧している者たちは。彼らのために〔is は iis の縮まった形〕私の力が、父の賜物によって、昔の力を、喜ばしい安らぎのうちに回復させるだろう」。

57

Sumite forte jugum, levis est mea sarcina justis,Namque humili dulcem largibor corde salutem.Haec ubi dicta dedit, messis per culta gravataePraeterit, et populus sectantum discipulorumSpicarum gravidam carpebat in ordine frugem.Ille dies veteri poscebat lege quietem:Sabbata nam priscis repetebant otia jussis.Ecce pharisaei coram reprehendere Christum,Quod sanctae legis calcarent jussa metentesDiscipuli. Legum sed tunc completor Iesus

PL 19, 192A

「強い軛を取れ、義しき者たちにとって私の荷は軽い。実に私は、へりくだった心で、甘美な救いを与えよう」。こう語り終えると、重く実った麦畑を通り過ぎた。従う弟子たちの一団は穂の実りを、列をなして摘んでいた。その日は古い律法が安息を命じる日で、安息日は昔の定めのとおり休みをもたらしたからである。見よ、ファリサイ派の者たちがキリストの面前で咎めた。刈り入れる弟子たちが聖なる律法の命令を踏みにじっているというのである。だが律法を成就する者イエスは、そのとき

58

Incipit his veteris scripti monumenta retexens:Legistis certe, in templo Davida canorumCum populo quondam panes sumpsisse sacratos,Et propriam comitumque famem sedasse; sed illosIllicitum cuiquam fuerat contingere panes,Sumere quos solus poterat de lege sacerdos.Ejusdem scriptum est justo moderamine legis:Sabbata profanant templo sine crimine vates.Nec minor est isthic vestrae glomeratio turbae,Quam templi virtus. Caperent si pectora vestra,

PL 19, 193A

古い書の記録を繰り広げて、彼らにこう語り始めた。「汝らは確かに読んだはずだ、かつて歌人ダビデが神殿で民とともに聖なるパンを取り、自分と供の者たちの飢えを鎮めたことを。だが彼らには誰であれそのパンに触れることは許されず、律法によって取れるのは祭司だけであった。同じ律法に、正しい節度をもってこう書かれている。預言者たち〔vates。ここでは祭司たちを言う〕は神殿で安息日を犯しても罪にならない。そこに集まった汝らの群れも、神殿の力に劣りはしない。汝らの心が悟るなら、」

59

Quod non sacra Deus, sed mallet mitia corda,Non tam saepe viros damnasset factio sacros,Expertes culpae. Sed nunc ego sabbata cuncta,Sponte mea dominans, legis sub jure tenebo.Tunc conventicula ipsorum post talia dictaIngreditur: mox hic juvenem pro limine cernit,Siccatum ex humero cui pondus inutile palmaePendebat: sed tum dictis tentando dolosis,Aegris an liceat per sabbata ferre medelam,Quaerunt, calcatae ut legis vindicta maneret.

PL 19, 194A

「神は供え物ではなく、むしろ温和な心を望むということを。そうすれば、咎のない聖なる人々をこれほど何度も、党派が罪に定めはしなかっただろう。だが今、私はすべての安息日を、自らの意志で主として、律法の権利のもとに保つ」。こうした言葉のあと、彼は彼らの集会所に入った。するとすぐ入口に一人の若者が見えた。その肩から、干からびた手の役に立たぬ重みが垂れ下がっていた。そこで彼らは偽りの言葉で試そうとして、安息日に病人へ治療を施してよいかと尋ねた。踏みにじられた律法への報復が残るようにするためである。

60

Christus ad haec: Foveam si forte pecuscula vestraInciderint, certe transibitis otia legis,Et pecus abrupto tolletis vile profundo.Quanto igitur nobis hominum curatio majorAd benefacta animos tollens accendere debet!Ergo age tu, juvenis, sanam protendito dextram.Cum dicto palmam sanus porrexit utramque.His tum pro signis, quae vix veneratio possetMirantis digno populi sustollere cultu,Conciliis trucibus conclamant decipiendum.

PL 19, 195A

キリストはこれに答えた。「もし汝らの小さな家畜が、たまたま穴に落ちたなら、汝らはきっと律法の休みを越えて、その卑しい家畜を深い穴から引き上げるだろう。それなら、人を癒すことは我々にはなおさら大きな務めで、善い行いへと心を高めて燃え立たせるはずではないか。さあ、若者よ、汝の健やかな右手を伸ばせ」。言葉とともに、彼は両の手のひらを健やかに差し出した。これらのしるしに対しては、驚く民がふさわしい崇敬をもってもほとんど讃えきれないほどであったが、彼らは残忍な会議で、イエスを欺き陥れようと声をそろえた。

61

Talia prospiciens procerum molimina Christus,Discedens, variis hominum languoribus aptatConcessam in populos patria virtute medelam.Oblatusque ibidem est, quem daemonis horrida virtusEt lingua, et visu truncatum vivere poenae,Et propriis escam cruciatibus esse volebat.Hunc ubi curatum, visuque et voce vigentemCaeca pharisaeae cognovit factio gentis,Daemonis auxilio, qui princeps daemoniorumSolus nequitiae vires ditione teneret,

PL 19, 196A

指導者たちのこうした企みを見て、キリストは立ち去り、人々のさまざまな病に、父の力によって民に与えられた癒しを施した。そこへ一人の者が連れて来られた。恐ろしい悪霊の力が、舌と目を損なわれたまま罰として生きるよう定め、自らの苦しみの餌食とすることを望んだ者である。この者が癒され、見る力も声も取り戻したのをファリサイの民の盲目の党派が知ると、悪霊の助けによるのだ、悪霊どもの頭だけが邪悪の力を支配しているのだと、

62

Haec illum fecisse ferunt. Sed talia ChristusVeridicis aperit convincens pectora verbis:Si gemina regnum distractum parte dehiscat,Et scissa adversum sese divisio pugnet,Disruptis propere labentur cuncta medullis.Horridus et daemon si daemone pellitur atro,Adversa sibimet scissus virtute repugnat.Quis poterit praedam tectis auferre virorum,Ni prius aggressus custodum brachia nodisVinciat, ut facilis veniat direptio praedae?

PL 19, 197A

彼らは言い、イエスがそれをしたと主張した。だがキリストは、真実の言葉で彼らの心を暴き、こう言って論破した。「王国が二つに割れて裂けるなら、分裂した内側が互いに戦うなら、すべては内臓が裂けて、たちまち崩れ落ちる。恐ろしい悪霊が黒い悪霊に追い払われるなら、裂けた者は自らの力に逆らって争っているのだ。力ある男たちの家から誰が獲物を奪い去れるだろうか。まず襲って見張りの腕を縄で縛り、奪い取りが容易になるようにしなければ、できはしない」。

63

Quisque meis aberit discretus miles ab armis,Hostis in adversa consistet fronte duelli.Quisque meis gregibus cogendis liber aberrat,Disjicit ille mei pecoris per devia pastus.Sed quicumque hominum fuerit super omnibus error,Dimitti poterit: tantum ne Spiritus unquamVocibus insana laceretur mente profusis.Sive furens hominis Nato convicia quisquamIngeret, haec etiam poterunt peccata remitti.Spiritus at sanctus tantum cuicumque profana

PL 19, 198A

「私の武器から離れた兵は誰であれ、戦いの正面で敵となって立つ。私の群れを集めるのに加わらず離れる者は誰であれ、私の家畜の牧草を荒れ野にまき散らす。だが人の過ちはすべて、赦されうる。ただ、霊が狂った心から出た言葉で引き裂かれてはならない。人の子に怒り狂って罵りを浴びせる者があっても、その罪もまた赦されうる。だが聖なる霊を、誰であれ」

64

Verborum rabie violabitur, irrevocatisSuppliciis, nunc et semper torrebitur igni.Quando veneniferi serpentis saeva propagoSermonum dulci poterit mitescere fructu?Nam bona thesauris promuntur dulcia justis,Et mala lethifero procedunt ore venena.Verborum meritis veniet sub judice vita,Verborum meritis dabitur sub judice poena.Quae Genitor faciet, sectabitur omnia Natus.Namque idem Nato manifestat cuncta videnda,

PL 19, 198A

「不敬な言葉の狂暴さで汚す者は、取り消されぬ刑罰のもと、今も永遠に火で焼かれる。毒を帯びた蛇の凶暴な子らが、甘い言葉の実によって、いつ穏やかになれようか。善いもの、甘いものは、義しい者の宝から取り出され、悪いものは、死をもたらす口から毒となって出る。言葉の功績に応じて、審判者のもとで生命が来、言葉の功績に応じて、審判者のもとで刑罰が与えられる。父〔genitor。神を言う〕がなすことを、子はみな追ってなす。父は同じく、見るべきすべてを子に示し、」

65

Et potiora dehinc tribuet miracula rerum.Sicut enim Genitor demortua corpora redditAd claram vitae lucem, sic omnia Natus,Quae volet, ad superos surgentia corpora ducet.Nec Genitor quemquam vestri, se judice, quaerit,Sed dedit haec Nato quaerendi jura per orbem,Gloria quo maneat similis Natoque, Patrique.Namque repulsus erit vestro si Natus honore,Improbitate pari Genitorem despicietis.Sed sui nostra fidem sermonis gratia figit,

PL 19, 199A

「やがて、いっそう勝る驚くべき業を子に与える。父が死んだ体を生命の明るい光へ戻すように、子もまた、望む体を、すべて天上へ起き上がらせて導く。父は汝らの誰をも、自らが裁く者として問うのではなく、全地を問う権をこの子に授けた。子にも父にも等しい栄光がとどまるためである。汝らの敬いから子が退けられるなら、同じ不遜で父をも蔑むことになる。だが我々の言葉の恩寵は、その言葉の信を定める」。

66

Mox me mittentis Genitoris dona patescent.Aeternamque dabit praesens constantia vitam.Judiciumque illi non est, sed migrat ab atraMorte procul, lucisque vigens ad limina tendit.Adveniet tempus, cum mortua corpora vocemAccipient nostram, et vitam cum voce tenebunt.Nam sicut Genitor vitam sibi possidet in se,Sic tribuit Nato vitam, et jus dicere jussitIn terris, hominis quoniam de corpore venit.Nec vobis mirum videatur, corpora cuncta

PL 19, 200A

「私を遣わす父の賜物は、まもなく明らかになる。いま居合わせる確かな信が、永遠の生命を与える。その者に審きはなく、暗い死から遠く離れ、力に満ちて光の門口へ向かう。時が来る。そのとき死んだ体は、我々の声を受け、声とともに生命を保つ。父が自らのうちに生命を持つように、子にも生命を授け、審きを行えと命じた。地上でそれを行うのは、子が人の体から生まれて来たからである。汝らは驚くな。すべての体が、」

67

Vocis ad auditum propriis exsurgere bustis,Justorumque animas redivivo corpore necti,Judicioque gravi miseros exsurgere pravos.Nec mihi judicium tribuit mea sola potestas;Arbitrio quoniam Genitoris cuncta jubentur,Qui me justitiam terris disquirere jussit.Namque ego si proprio testis pro nomine surgam,Falsa loquar; aliusque itidem quia testis habetur.Pro nobis, recte mihi talia temnere fas est.Nam veris operum signis manifestior omni

PL 19, 201A

「声を聞いて、それぞれの墓から起き上がり、義しい者たちの魂が、よみがえった体と結ばれ、重い審きによって、哀れな邪な者たちが立ち上がることを。私に審きを与えたのは、私ひとりの力ではない。すべては父の裁量によって定められる。父が、地上で正義を探り出せと私に命じたのである。もし私が自分の名のために証人として立つなら、偽りを語ることになろう。そして別の者が同じく証人として我々のために立てられているので、私がそのような証しを退けるのは正しく、許される。真実の業のしるしによって、ほかのどんな光よりも明らかに、」

68

Luce nitet praesens nostris testatio factis.Talia concedens Genitor mihi testis adhaeret,Qui me dimisit terris sua ponere jussa.Hujus enim vocem numquam comprendere quistis,Nec speciem propriam concessit visere vobis.Nec sermo ipsius potuit per vestra sederePectora, credendi quoniam substantia nulla est.Quaeratur veterum scriptorum lectio vobis,Perpetuam cunctis vitam quam ferre putatis.Haec etiam nostrum testatur lectio donum.

PL 19, 202A

「我々の行いにこそ、居合わせる証しが輝く。父がそれを許して、私に添う証人となっている。父は私を遣わし、その定めを地上に置かせた。汝らは父の声を一度も捉えることができず、父は自らの姿を汝らに見ることを許さなかった。その言葉も、汝らの心のうちにとどまることができなかった。信じるための実質が何もないからである。古い書き手たちの読みものを探せ。それがすべての者に永遠の生命をもたらすと、汝らは思っている。その読みものが、我々の賜物をも証ししている」。

69

Nec tamen audetis propius consistere nobis,Ne verae vobis contingat gratia vitae.Non mihi captatur terrenae gloria laudis.Namque ego quod summi Genitoris nomine veni,Respuor a vobis: veniet sed discolor alter,Nomine quem fultum proprio gens vestra sequetur.Alternae vobis captatur gloria famae,Unius et solam fugitis disquirere laudem.Nec vos arguerim coram Genitore, sed illicAccusator erit, quem spes modo vestra celebrat,

PL 19, 202A

「それでも汝らは我々のもとに近づこうとしない。まことの生命の恩寵が汝らに及ばぬように、というわけだ。私は地上の栄誉の讃えを求めてはいない。私は至高の父の名によって来たが、汝らに退けられる。だが別の者が来る、毛色の違う者が。自分の名に支えられたその者に、汝らの民は従う。汝らは互いの名声の栄光を求めて追い、ただひとりの者だけの賛美を探すことは避ける。私が父の前で汝らを訴えるのではない。そこで訴える者は、いま汝らの望みが讃えている者、」

70

Moses, quem fidei nullo servatis honore.Ejus enim scriptis vester si crederet error,Crederet et nobis, Mosei quem scripta frequentant.Talia tum contra scribarum verba sequuntur:Vocibus indubitata fides comitabitur istis,Si virtus certis firmet miracula signis.Ille dehinc: Polluta malis generatio quaeritSigna sibi: rebus stabunt sed signa futuris,Namque propheta cavo quantum sub pectore cetiTemporis absumpsit, terrae in penetralibus altis

PL 19, 203A

「モーセである。その者に、汝らは信仰の敬いを何も払わない。汝らの誤りがその書を信じるなら、モーセの書が語る我々をも信じるはずだ」。これに対し、律法学者たちの言葉が続く。「この言葉に疑いない信が伴うのは、力が確かなしるしで奇跡を裏づけるときだ」。するとイエスは言う。「悪に汚れた世代がしるしを求める。だが、しるしは来るべき事柄のうちに立つ。預言者が鯨の空ろな腹の内にどれだけの時を費やしたか。それだけの間、地の深い奥に、」

71

Progenies hominis tantum demersa manebit.Adveniet tempus, cum surget reddita vitaeGens hominum, propriis in fletum dedita gestis.Haec istam digno damnabit crimine gentem,Quod maris e fundo surgentis voce prophetaeCommonita, in lacrymas Dominum projecta reflexit.Hic et Jonaeis monitis potiora jubentur,Contemnitque feris animis gens impia lucem.Et regina noti vitales surget in oras.Illius ad specimen damnabitur effera plebes,

PL 19, 204A

「人の子は沈められてとどまる。時が来る。そのとき生命へ返された人々の民が、自らの行いのゆえに嘆きに身を委ねて立ち上がる。その民は、この世代をふさわしい罪過で断罪する。海の底から立ち上がった預言者の声に促され、涙に身を投げて主の心を翻させたからである。ここではヨナの勧めよりも勝るものが命じられているのに、不敬虔な民は荒々しい心で光を退ける。また南の女王が生きる者の岸辺へ立ち上がる。彼女を範として、粗暴な民は断罪される」。

72

Finibus extremis Libyae quod venerit illa,Ut Salomona pium, praeceptis dedita justis,Audiret: potior nunc est Salomone potestasEt tamen obtusae caecantur pectora plebis.Expulsus siquando fugit de pectore daemon,Quem turbat sanctus purgato corpore flatus,Ille venenatis collustrat passibus oras,Qua nulla excurrit fontani gurgitis unda,Nec requiem placidae sedis sibi repperit ardens.Tunc repetit suetae sitiens habitacula mentis.

PL 19, 204B

「リビアの果ての地から、彼女が来たからだ。正しい教えに身を委ねて、敬虔なソロモンに聞き入るためである。いまソロモンより勝る権能があるのに、それでも鈍い民の心は盲いている。追い出された悪霊がいつか心から逃げ出すとき、聖なる息が、清められた体のうちでそれを苦しめるのだが、その悪霊は毒の足取りで国々を巡り歩く。泉の水が一滴も流れていない所を。燃えながら、穏やかな住まいの休息を見つけられない。やがて渇きつつ、慣れ親しんだ心の住処へ戻る」。

73

At si forte suis obnoxia corda venenis,Ornatuque levi ridentia limina cernit,Associat septem similes glomerando furoresVis inimica homini, penetratque in viscera serpens.Sic genus hoc vero sensu cum degener errat,Vincula perpetuis deflebit subdita poenis.Atque ea dum populis vitalia dicta frequentat,Pro foribus mater cum fratribus astitit illic,Et miscere foris sermonem cominus orat.Talia tum matris mandatis dicta remittit:

PL 19, 205A

「もしその心が、自らの毒にたまたま身を差し出し、軽い飾りで笑う戸口を見るなら、人に敵する力は、同じような七つの狂気を集めて仲間とし、蛇のように内臓へ入り込む。まことの思いを持たず堕ちて迷うこの種族も、そのように、絶えざる刑罰のもとで縛りを嘆くことになる」。民にこうした生命の言葉を説いているうちに、入口の前に母が兄弟たちとともに立ち、外で間近に語りたいと願った。そこでイエスは母の頼みに、こう言葉を返す。

74

Hic mecum genitrix, mecum germana residuntCorpora. Nam patria impletur cuicumque voluntas.Ille meo proprium connectit sanguine corpus,Et matris, generisque mei sub nomine habetur.Progreditur templo terrarum lumen Iesus,Et maris extrema, terraeque resedit in ora,Innumeraeque illuc plebis fluxere catervae.Ille sed excelsam scandens, quae proxima, puppim,Littora complenti depromit talia plebi:Ecce sator proprio commendat semina ruri,

PL 19, 206A

「ここに私とともに母が、私とともに兄弟たちの体が座っている。父の望みを満たす者は誰でもそうなのだ。その者は自らの体を私の血に結び、私の母、私の一族の名のもとに数えられる」。地の光であるイエスは神殿を出て、海の果て、陸の岸辺に腰を下ろした。そこへ数えきれぬ民の群れが流れ集まった。だが彼は、そばにあった高い舟に登り、岸辺を埋める民に、こう語り出した。「見よ、種蒔く者が自分の畑に種を託す」。

75

Illa cadunt diversa solo, sortemque locorumPro virtute ferunt. Nam sicubi trita viarumSub pedibus solido densetur limite tellus,Aeriis avibus nuda dant semina praedam.Ast ubi pertenui velantur pulvere saxa,Farra quidem viridem depromunt germinis ortum;Sed quia nulla subest siccis subtantia glebis,Inserto arescunt radicum fila calore.Cunctaque mox apicum labuntur acumina letho,Seminibusque aliis contingunt aspera rura:

PL 19, 207A

「種は地のさまざまな所に落ち、場所の運命をその力に応じて負う。道の踏み固められた土が足の下で固い筋となっている所では、裸の種は空の鳥たちに獲物として与えられる。だが石が薄い土埃に覆われている所では、麦は確かに緑の芽を出す。だが乾いた土塊の下に実質がないので、差し込む熱で根の糸が枯れる。穂先の尖りもすべて、まもなく死に滑り落ち、別の種には荒れた畑が当たる」。

76

Sentibus hic, spinisque feris velocius exitRoboris augmentum, frugemque internecat angens.Uberibus vero quae dantur semina glebis,Illa ferunt pulchram segetem, cui laeta frequentatIncrementa sui centeno copia foetu.Audiat haec, aures mentis qui gestat apertas.Talia discipuli mirantes dicta, requirunt,Implicitis populo cur clauderet omnia verbis,Ille sed, admota credentum plebe, profatur:Vobis, qui firmo robustam pectore mentem

PL 19, 208A

「ここでは茨や野の棘のほうが、はるかに速く強さを増して伸び、実りを締めつけて殺す。だが豊かな土塊に与えられた種は、美しい穀物を実らせ、その喜ばしい増し加えには、百倍の収穫が豊かに連なる。心の耳を開いている者は、これを聞け」。弟子たちはこの言葉に驚いて、尋ねた。なぜ彼は民にすべてを込み入った言葉で閉ざすのかと。彼は信じる者たちを近くに寄せて語った。「汝らは、強い心で堅固な精神を」

77

Ad capienda Dei penetralia constabilistis,Concessum est adytis penitus consistere regni.Illis pro merito clauduntur lumina mentis.Si quis habet dignus, capiet potiora redundans.Qui vero expertes coelestis muneris errant,Amittent etiam, proprium quodcumque retentant,Idcirco obscuris cooperta ambagibus, illumPraestringit populum sermonis gratia nostri,Ut dictum Isaiae merita de plebe recurrat.En populi mentes velantur ad omnia crassis

PL 19, 209A

「神の奥の部屋を捉えるべく備えた。それゆえ、王国の奥所に深く入ることが許されている。あの者たちには、功績に応じて心の目が閉ざされる。持つ者がふさわしければ、いっそう勝るものを溢れるほど受ける。だが天の賜物を欠いてさまよう者は、自分が保つものすら失う。それゆえ、我々の言葉の恩寵は、暗い謎に覆われてあの民の目をくらませる。イザヤの語った言葉が、ふさわしい民のうちに返って来るためである。『見よ、民の心は、すべてに対して厚く覆われている』」

78

Objicibus, sensu ne tangant munera vitae.Auribus assistunt clausis, oculisque gravatis,Ne conversa bono sanetur noxia plebes.Quam vestrae nunc sunt aures, oculique beati!Nam multi veteres justi, sanctique prophetae,Quae vobis clarent, orarunt cernere dona.Accipite ergo animis, qui sit de semine sensus.Quisque meum verbum summas dimittit in aures,Nec sensus recipit stabili praecepta vigore,Eripit illius totum de pectore daemon.

PL 19, 210A

「『障りに閉ざされ、感覚が生命の賜物に触れることがない。耳は塞がれて立ち、目は重く、向きを変えて善へ向かった害ある民が癒されることのないようにされている』。汝らの耳、汝らの目は、いまなんと福なることか。多くの昔の義しい者たち、聖なる預言者たちが、汝らに明らかなこの賜物を見ることを祈り求めたのだ。それゆえ、心に受けよ、種からどんな意味が生じるのかを。私の言葉を、誰であれ耳の上辺にだけ流し込み、その教えを確かな力で思いとして受け取らないなら、悪霊がそれを心からすっかり奪い去る」。

79

Hic agro est similis, duro qui germina calleExponit rapidis avibus sine fruge rapinam.Sunt alii, laeto qui pectore nostra receptant,Sed brevis est illis perceptae gratia frugis.Nam si dura premat mentem strictura coercens,Continuo trepidi produnt sibi credita letho.His saxosus ager simili levitate virescit.At spinosus ager curarum mole gravatisRespondet, pressant quos pondera divitiarum.Semina sic nostri sermonis pressa gravantur,

PL 19, 211A

「その者は、固い小道に芽を差し出し、実りなく素早い鳥に略奪を与える畑に似る。また別の者たちは、明るい心で我々の言葉を受け入れるが、受けた実りの恩寵は彼らには短い。締めつける強い束縛が心を圧するなら、彼らはたちまち恐れて、託されたものを死へ売り渡す。石の多い畑は、これと同じ軽さで青々と茂る。だが茨の畑は、思い煩いの重みに押された者、富の重荷に圧される者に当てはまる。このように、我々の言葉の種は押しつぶされて重くなり、」

80

Nec fructus sequitur spinarum horrore necatus.Pinguia sic itidem paribus stant viribus arva.Illis, qui clare capiunt praecepta salutis,Quae penetrant animum sensu tractata tenaci,Centuplicemque ferunt virtutis robore frugem.Haec tunc discipulis, plebique haec insuper addit.Agricolae simile est regnum sublime Tonantis.Ille jacit proprio mandans bona semina ruri:Sed post subrepens hominum insidiando soporiTrux inimicus adit, loliumque inspergit amarum.

PL 19, 211A

「茨の恐ろしさに殺されて、実りが続かない。肥えた畑も、同じように等しい力で立つ。救いの教えをはっきりと受け取り、それが粘り強い思いで心の奥に及ぶ者たちには、徳の力で百倍の実りをもたらす」。これを弟子たちに語り、さらに民にもこう加えた。「農夫に似るのは、雷を轟かす者〔Tonans。神を言う〕の高い王国である。彼は自分の畑に託して良い種を蒔く。だがのちに、人々の眠りを狙って忍び寄り、凶暴な敵が来て、苦い毒麦を撒き散らす」

81

Ecce sed ad fructum culmis cum spiceus horrorProcessit, lolio messis maculata redundat.Tum Domino famuli, mirantes talia, fantur:Nonne bonum terrae semen per terga dedisti?Unde igitur lolio turpi tua rura gravantur?Sed jam, si jubeas, messem purgabimus omnem,Triticeusque nitor, selecta sorde, resistet.Tum Dominus miti contra sermone profatur:Hic dolus est, inimice, tuus, sed farra sinamusCrescere cum lolio: pleno nam tempore messis

PL 19, 212A

「見よ、穂の剛毛が実りへと茎から伸び出たとき、収穫は毒麦に汚れて溢れていた。すると僕たちは主人に、驚いてこう言う。『汝は土の面に良い種を蒔いたのではなかったか。それなのになぜ、汝の畑は醜い毒麦で重くなっているのか。だがもし命じるなら、いま収穫をすべて清めよう。汚れを選り分ければ、麦の輝きは残るだろう』。すると主人は穏やかな言葉で答える。『敵よ、これは汝の欺きだ。だが我々は麦が毒麦とともに育つのに任せよう。収穫の時が満ちたとき、』」

82

Secretum lolium connexo fasce jubeboIgnibus exuri: at nostro de semine messorHorrea nostra dehinc purgata fruge replebit.Haud aliter simile est, cordis si panditis aures,Praeparvi grano regnum coeleste sinapis,Quod proprio insinuans disponit cultor agello.Seminibusque illud minus omnibus esse virentumCreditur: at justi mox incrementa virorisSumpserit, erecto-transcendit vertice cunctasAgrorum fruges, ramis ut plumea turba

PL 19, 213A

「『私は、選り分けた毒麦を束ねて火で焼くよう命じよう。だが我々の種から出た刈り手は、そののち我々の倉を、清めた実りで満たす』。同じように、もし汝らが心の耳を開くなら、天の王国は、ごく小さなカラシ種の粒に似ている。農夫はそれを自分の小さな畑に植えて整える。それは芽吹くあらゆる種のうちで、いちばん小さいと思われている。だが正しい緑の成長を身にまとうと、頂をまっすぐ伸ばして野のすべての実りを越え、枝には羽ある群れが」

83

Colludat, possitque umbras habitare virentes.Fermento par est munus coeleste salubri,Quod magna condit mulier sub mole farinae.Illa dehinc modico fermenti mixta caloreConducto, unius coalescit corpore massae.Talia tum populo perplexis condita verbisPromebat, veteris quo possent dicta prophetaeOrdine seclorum jussis concurrere rebus:Os aperire meum dignabor, condita mundiConvolvet ructans varii sermonis imago.Inde domum repetit serus, turbasque reliquit.

PL 19, 214A

「戯れ、緑の木陰に住むことができるまでになる。天の賜物は、効き目ある酵母にも等しい。女がそれを、大きな粉の塊の下に仕込む。それはやがて、わずかな酵母の熱が加わって混ざり、ひとつの塊の体へと固まる」。こうしたことを、込み入った言葉に包んで民に語った。昔の預言者の言葉が、時代の順に、命じられた事柄と一致しうるようにである。「私は口を開くことをよしとしよう。世の隠された事柄を、さまざまな言葉の像が、吐き出して巻き広げるだろう」。やがて日が暮れてから、彼は家へ戻り、群衆を後にした。

Liber III, Prooemium

第3巻 冒頭PL 19, 215A
1

Fuderat in terras roseum jubar ignicomus sol.Discipuli rogitant, Lolii quid quaestio vellet,Et segetis: clarus quibus haec depromit Iesus:Optima qui farris commendat semina glebis,Filius est hominis: mundum sub nomine rurisAccipite, atque homines puro pro semine justos.At Lolium infelix cooperti daemonis arteSunt homines: inimicus erit, vis horrida, daemon.Extremus mundi finis pro tempore messis.Messores patrii venient per rura ministri,

PL 19, 215A

火の髪の太陽が、薔薇色の光を地に注いでいた。弟子たちは尋ねる、毒麦の問いは何を意味するのか、また麦畑の問いは何かと。明るい姿のイエスは彼らにこう説く。「良い麦の種を土塊に託す者は人の子である。畑という名で世界を受け取れ。また純粋な種とは、義しい人々である。だが不幸な毒麦は、悪霊の術に覆われた人々である。敵とは、恐ろしい力、悪霊である。世の終わりの果てが、収穫の時である。刈り手とは、父に仕える従者たちで、畑々を巡って来る」。

2

Quos hominis natus proprii de corpore regniColligere erroris laqueos, labemque jubebit,Collectosque simul rapidis exurere flammis.Dentibus hic stridor semper, fletusque perennis:Secretisque piis veniet lux aurea vitae,Sedibus ut coeli vibrantur lumina solis.Haec docuit, patriamque redit Salvator in urbem,Illic expediens populis (mirabile dictu)Justitiae leges, vitaeque salubria jussa,Virtutes patrias simul insinuando docebat.

PL 19, 215A

「その者たちに、人の子は自らの国の体から迷いの罠と汚れを集めるよう命じ、集めたものを一度に激しい炎で焼かせる。そこでは歯ぎしりが永遠に続き、涙は絶えない。選り分けられた敬虔な者たちには、生命の金色の光が来る。天の座から、太陽の光が震えて輝くように」。救い主はこれを教え、故郷の町へ戻る。そこで民に、語るも不思議なことに、正義の法と、生命の救いある命令を説き明かし、父の力をも染み込ませながら教えた。

3

Tunc livore gravi plebes commota suorum,Praesentisque simul Domini miracula volvens,Et generis noti reputans ex ordine gentem,Haec inter sese mussanti voce susurrant:Nonne hic est fabri soboles, cui nomen Ioseph?Non Maria est genitrix? non fratrum nota propago est?Unde igitur legis doctor, tantaeque ministerVirtutis, cedit cui labes victa laborum?Nazara sic plebes: cui talia reddit Iesus:Temnuntur propriis miracula semper in oris,

PL 19, 216A

そのとき同胞の民は激しい妬みに駆られて騒ぎ立ち、居合わせる主の奇跡を思い巡らし、また知られた家系の民の筋を順に数え上げて、ぶつぶつと呟く声で、互いにこう囁いた。「これは大工の子ではないか、名をヨセフという者の。母はマリアではないか。兄弟たちの血筋も知られているではないか。それなのになぜ、律法の教師が、これほどの力の僕が、労苦の汚れが敗れて退く者として現れるのか」。ナザレの民はこう言った。イエスは彼らにこう返す。「奇跡は、自らの故郷では常に蔑まれ、」

4

Et sine honore manent patria sub sede prophetae.Talibus indignans pressit sua munera Christus.Interea ad regem volitabat fama superbum,Quod mala cuncta illius virtus divina domaret.Sed putat Herodes, lethi quod lege remissusTanta, ut Joannes, virtutis dona teneret.Nam quondam cernens liventi pectore daemon,Erroris labem puris quod solveret undisJustus Joannes, damnis accensa malorumTunc petit Herodem pestis saevissima regem,

PL 19, 217A

「預言者たちは故郷の座で、名誉もなくとどまる」。このように憤って、キリストは自らの賜物を抑えた。そのころ、傲慢な王のもとへ噂が飛んで行った。彼の神的な力が、あらゆる悪を抑えているというのである。だがヘロデは、彼がヨハネとして死の法から解き放たれ、これほどの力の賜物を持っているのだと考える。かつて悪霊が、妬む心で見たからである、迷いの汚れを清い水で洗い流す義しいヨハネを。そこで悪の損失に燃え立った最も凶暴な疫病が、王ヘロデを襲った。

5

Et facile injusti penetrans habitacula cordis,Accumulare feris subigit scelera impia gestis.Arserat illicito Herodes accensus amoreIn thalamos fratris, sancto quod jure vetabatDoctus Joannes. Feritas sed nescia rectiSubjecit leges pedibus, fruiturque nefandisConnubiis, ipsumque super, quia prava vetabat,Carceris immersit tenebris, vinclisque gravavit.Sanguine nam justi primo compressa timoreAbstinuit sitiens feritas, quia magna prophetam

PL 19, 217A

そして容易に不義な心の住処に入り込み、凶暴な行いで不敬虔な悪事を積み重ねさせた。ヘロデは許されぬ愛に燃え立っていた、兄弟の寝室に対して。聖なる法によってそれを学あるヨハネは禁じた。だが正しさを知らぬ凶暴は法を足の下に投げ、忌まわしい結婚を享受し、さらに、悪を禁じたゆえに彼自身を牢の闇に沈め、鎖で重く縛った。義しい者の血を、渇く凶暴は、最初は恐れに押されて慎んだ。民の大きな崇敬が、預言者を

6

Plebis Joannem veneratio suspiciebat.Natali sed forte die cum laeta tyrannusHerodes celsis strueret convivia tectis,Luxuriae quoniam conjuncta superbia gaudet,In medio juvenum reginae filia virgo,Alternos laterum celerans sinuamine motus,Compositas lusit cantu modulante choreas.Ipse sed in primis, mirata virginis arte,Attonitus stupuit: tunc praemia cuncta patereJuratus spondet, quaecumque puella petisset.

PL 19, 218A

ヨハネを仰いでいたからである。だがたまたま誕生の日、暴君ヘロデが高い屋根の下で喜びの宴を整えた。奢りには傲慢が結びついて喜ぶからである。若者たちの真ん中で、王妃の娘のおとめが、脇腹の曲線で交互の動きを急がせ、歌の調べに合わせて、整った舞を戯れに舞った。特にヘロデ自身が、おとめの技に感嘆し、茫然と驚いた。そこで報酬はすべて開かれていると、少女が何を求めようとも与えると、誓って約束した。

7

Illa sed horrendae servans scelera impia matris,Urget, Joannis caput a cervice revelli,Et lance inferri praesentia munera poscit.Praesentum Herodes procerum sub pondere tristis,Jurandique memor juris tamen, imperat aegre,Insontis caput inferri, tradique puellae.Illa (nefas!) matris scelerata ad gaudia portat.Corporis at lacerum flentes sine nomine truncumDiscipuli condunt terrae, Christumque sequuntur.Ille ubi cognovit justi miserabile lethum,

PL 19, 219A

だが彼女は、恐ろしい母の不敬虔な悪事を守り、ヨハネの首が首筋から引き離されるよう迫り、皿に載せて、目の前に贈り物として運ぶよう求める。居並ぶ重臣たちの重みのもとで、ヘロデは悲しみ、それでも誓いの掟を思い出して、しぶしぶ命じる、罪なき者の首を運び、少女に渡せと。彼女は(許されぬことだ!)罪深くも母の喜びのためにそれを運ぶ。一方、引き裂かれた体の胴を、弟子たちは泣きながら、名もなく地に葬り、キリストに従う。彼は義しい者の哀れな死を知ると、

8

Deserit insonti pollutam sanguine terram,Frondosaque latet secretae vallis in umbra.Sed populi immensae virtutis dona sequuntur.Ille ubi credentum turbas in valle remotaConvenisse videt, morborum tabe repulsa,Corpora subjecit miseratus multa medelae.Jamque sub extremo labentis lumineDiscipuli Christo suadent dimittere turbas,Ut sibi quisque paret quaerens per compita victum.Ille jubet cunctis ibidem convivia poni.

PL 19, 220A

罪なき血で汚れた地を去り、人里離れた谷の葉陰に身を潜める。だが民は、計り知れぬ力の賜物を追って来る。彼は、信じる者たちの群れが遠い谷に集まったのを見て、病の衰えを退け、憐れんで多くの体を癒しに委ねた。やがて沈みゆく光の終わりのころ〔底本のこの行は語が欠けているらしく、韻脚が短い。文意が通るので「光の終わりのころ」と取った〕弟子たちはキリストに、群衆を解散させるよう勧める、各自が辻々で糧を求めて整えられるように。彼は、すべての者のためにその場で食事を並べるよう命じる。

9

Discipuli ostendunt, nihil amplius esse ciborumNi pisces geminos et farris fragmina quinque.Hoc, inquit, satis est. Tum mox discumbere plebem,Gramineisque toris jussit componere membra.Suspiciensque dehinc coelum, Genitore precato,Ipse duos pisces et quinque ex ordine panesDividit, et dapibus mensas oneravit opimis.Jamque expleta jacet (dictu mirabile) plebes,Relliquiasque dehinc mensis legere ministri,Bissenosque sinus cophinorum fragminis implent.

PL 19, 221A

弟子たちは示す、食べ物はもうないと、二匹の魚と五つの麦の欠片のほかには。「それで足りる」と彼は言った。そして民をすぐに席に着かせ、草の床に身を横たえるよう命じた。それから天を仰ぎ、父に祈って、彼自ら二匹の魚と五つのパンを順に分け与え、豊かな食事で食卓を満たした。すでに民は満ち足りて横たわる、語るも不思議なことに。従者たちは食卓から残りを集め、十二の籠のふところを、砕片で満たす。

10

Coenatum numerus tum millia quinque virorum,Praeterea populus matrum fuit et puerorum.Discipulis tunc inde jubet conscendere navem,Et transire fretum, donec dimitteret omnes,In sua quemque, viros. Tunc montis celsa petivit,Secretusque dehinc Genitoris numen adorat.Jamque soporata torpebant omnia nocte,Cum puppis medio sulcabat in aequore fluctus,Jactata adverso surgentis flamine venti.Ast ubi jam vigilum quarta statione premebat

PL 19, 222A

食事をした数は、男五千人。そのほかに、母親たちと子供たちの民がいた。それから弟子たちに舟に乗るよう命じ、海を渡らせた、自分がすべての者を解散させるまで、それぞれを自分の所へ、男たちを。それから山の高みへ向かい、独り離れて父の神威を拝む。すでに眠りの夜にすべては静まっていたとき、舟は海のただ中で波を切っていたが、立ち上がる風の逆の息吹に揺さぶられていた。だが見張りの第四の番が

11

Noctis iter, rapidos attollens lucifer ortus,Fluctibus in liquidis sicco vestigia gressuSuspensus carpebat iter, mirabile visu!Jamque propinquabat puppi, sed nescia nautaeAttoniti tremulo vibrabant corda pavore,Clamoremque simul confusa voce dederunt.Tum pavidis Christus loquitur: Timor omnis abesto,Credentumque regat vegetans constantia mentem.En ego sum, vestrae doctorem noscite lucis.Olli confidens respondet talia Petrus:

PL 19, 223A

夜の行程を押すころ、明けの明星が速い昇りを上げるころ、澄んだ波の上を、乾いた歩みで足跡を宙に浮いたまま道を進んだ。見るも不思議!すでに舟に近づいたが、知らぬ水夫たちは驚いて、心を震える恐れでわななかせ、混乱した声でともに叫びを上げた。すると怯える者たちに、キリストは言う。「すべての恐れは去れ、信じる者たちの心を、活き活きとした堅固さが導け。見よ、私である。汝らの光の教え手を知れ」。彼に、ペトロは確信してこう答える。

12

Si tua nos vere dignatur visere virtus,Me pariter permitte tuo super aequora jussuFluctibus in liquidis immersos figere gressus.Annuit his Dominus: navem mox linquere PetrusAudet, et innixus figit vestigia ponto.Verum ubi tantarum mentem miracula rerumTerrificant, ventique minas crebrescere cernit,Paulatim cedunt dubio liquefacta timore,Quae validum fidei gestabant aequora robur.Jamque Simon, medio summersus corpore, clamat:

PL 19, 223A

「もし汝の力が、まことに我々を訪れることをよしとするなら、私にも、汝の命により、同じように澄んだ波に足を浸して、歩みを据えることを許してくれ」。主はこれにうなずく。ペトロはすぐに舟を離れ、思い切って、頼って海に足跡を据える。だが、これほどの事柄の奇跡が心を恐れさせ、風の脅しが募るのを見ると、信仰の強い力を担っていた海面は、迷う恐れに溶かされて、少しずつ退いていく。すでにシモンは、体の半ばまで沈んで、叫ぶ。

13

Fructibus horrendis pereuntem deripe, Christe.Dextera confestim protenditur obvia Petro,Et dubitata fides verbis mulcetur amaris,Ascensaeque rati contraria flamina cedunt.Praesentemque dei sobolem stupuere rogantesCuncti, navigio socios quos casus habebat.Transierat tandem sulcans freta fervida puppis,Optatumque gravis comprenderat anchora portum.Conveniunt populi rapido per littora cursu,Portantes aegros, vestisque attingere fila

PL 19, 224A

「恐ろしい波から〔底本は Fructibus(実り)。刷りの誤りで、fluctibus(波)と読む〕、滅びゆく者を引き出せ、キリストよ」。ただちに右手が差し伸べられ、ペトロに向かう。疑われた信仰は、苦い言葉でなだめられ、乗り込んだ舟に、逆風は退く。居合わせる神の子に、皆は驚いて問いかけた、偶然の出来事で舟に同乗していた者たちである。舟はついに、沸き立つ海を切って渡り終え、重い錨が、望んだ港をつかんでいた。民は岸辺を、速い足取りで集まって来る。病人たちを運び、衣の房の糸に触れることを

14

Extrema exoptant, miroque hoc munere cunctiCredentes referunt plenam per membra salutem.Ecce Pharisaei, Scribaeque hinc inde dolosiCaptantes Christum, promunt fallacia dicta:Cur tua discipulos patitur doctrina labarePraeceptis veterum? manibus quos cura lavandisPraeterit, assumuntque simul cum sordibus escas.Ille sub haec fatur: Magis hoc est quaerere dignum,Trangressi praecepta Dei quod proditis omnes.Namque Deus mortem defixa lege minatur,

PL 19, 224B

端に触れることを切望し、この驚くべき賜物によって皆が信じる者として、体じゅうに満ちた救いを持ち帰る。見よ、ファリサイ派の者たちと、あちこちから欺く律法学者たちがキリストを狙い、偽りの言葉を差し出す。「なぜ汝の教えは、弟子たちが昔の人々の戒めから外れるのを許すのか。手を洗う配慮が彼らには抜け落ち、汚れとともに食物を取るのに」。彼はこれに言う。「むしろ、これこそ問うに値する、汝らがみな神の戒め〔底本は Trangressi。Transgressi と読み、「踏み越えた」と取った〕に背いていることを。神は定めた法によって、死を警告している、」

15

Si genitor cuiquam verbo laedatur amaro,Vel genitrix nati verbis pulsetur acerbis.Irrita vos isthaec facitis perversa docendo.Quam manifesta vigent de vobis dicta prophetae!Me populus summis labiis sublimat honore,Sed diversa procul cordis secreta pererrant.Accipite ergo omnes, auresque advertite cordis:Non illata homini, fuerint quaecumque, pudendisSordibus aspergent, vitaeve, animove sedebunt:Erumpunt hominum sed quae penetralibus oris,

PL 19, 226A

「誰であれ父が苦い言葉で傷つけられるなら、あるいは母が子の辛辣な言葉で打たれるなら、と。汝らは、ねじれた教えによってこれを無効にしている。預言者の言葉は、汝らについて、なんとはっきり生きていることか。『この民は唇の先で私を栄誉をもって持ち上げるが、心の奥所は遠く離れた別の所をさまよっている』。ゆえに皆、心の耳を向けて聞け。入れられたものは、何であれ、人に恥ずべき汚れを振りかけることはなく、生命にも心にもとどまらない。だが人の口の奥所から迸り出るものは、」

16

Internam misere maculabunt edita mentem.Discipuli Christo memorant, quod verba loquentisOcculto carpant Scribarum pectora nisu.Ille dehinc: Genitor plantarum semina noster,Quae non ipse sui consevit in aequore ruris,Abjiciet penitus radicibus eruta longe.Caecus forte ducem caecum si nactus oberret,Decidet in foveam, pariter demersus uterque.Tunc petit absolvi Petrus, quid quaestio vellet,Ipse Pharisaeis quam mox, scribisque dedisset.

PL 19, 227A

「吐き出されたものが、内なる心を哀れに汚す」。弟子たちはキリストに告げる、その語る言葉を律法学者たちの胸が、ひそかな力みで責めていると。彼は言う。「我々の父は、植物の種のうち、自らの畑の面に自ら蒔かなかったものを、根こそぎ引き抜いて、遠く完全に投げ捨てる。盲人がたまたま盲いた案内者を得てさまようなら、二人ともども穴に落ちて沈む」。そこでペトロは、その問いが何を意味するのか解き明かすよう求めた、彼自身がファリサイ派と律法学者たちにすぐ与えた問いを。

17

Tum sator aeternae respondit talia vitae:Vos etiam duro discluditis omnia cordeJussa, nec admittit mentis dubitatio lucem?Nam quaecumque hominum veniunt extrinsecus ori,In ventrem cedunt, animoque incognita currunt.Quae vero interno concepta e pectore promuntOra hominum, mentem possunt aspergine labisPolluere, immundoque hominem maculare piaclo.Secreto cordis promuntur noxia vitaeConsilia, et caedes, et furta nefanda tororum,

PL 19, 228A

すると永遠の生命の蒔き手は、こう答えた。「汝らもまた、硬い心であらゆる命令を閉ざすのか。心の疑いは光を受け入れないのか。人の口に外から入るものは何であれ、腹に入り、心には知られぬまま流れていく。だが内なる胸に宿ったものを、人の口が出すなら、それは汚れの飛沫で心を汚し、不浄の穢れ〔piaculum〕で人を染みつかせうる。心の奥から、命にとって害ある計らいが、殺人が、床の忌まわしい盗みが出る、」

18

Et fraudes, fallaxque hominum pro testibus error,Et rabidae coelum pulsans insania vocis.Haec sunt, quae maculant hominem, quae sordibus implent.Illotis autem manibus non polluit umquamCorporis arbitrio terrenum sumere victum.Haec ubi dicta dedit, pulcherrima rura SyrorumSidonemque, Tyrumque petit: cum femina fusisCrinibus, et precibus, natam causata jacentem,Volvitur, et tacitum non desinit anxia ChristumOrare, ut mentem vexatam daemone saevo

PL 19, 228A

「欺きが、証人に立つ人々の偽りの過ちが、天を打つ、荒れ狂う声の狂気が出る。これらが人を染みつかせ、汚れで満たすものである。だが洗わぬ手で、体の定めに従って地の糧を取ることは、決して人を汚さない」。これを語り終えると、彼はシリア人たちの最も美しい地と、シドン、ティルスへ向かう。すると一人の女が、髪を振り乱し、祈りつつ、横たわる娘のことを訴えて身を投げ、黙するキリストに不安のまま願うのをやめない、凶暴な悪霊に悩まされた心を

19

Redderet, et miserae tandem resipisse liceret:Tunc etiam precibus sectantum discipulorumRespondit, proprias genitoris malle bidentesCogere, quas vanus late disperserat error.Crebrius instanti tum talia fatur Iesus:Natis quisque suis panem non detrahet umquam,Et canibus jaciet. Tum talia femina fatur:Micarum saltem canibus sua portio mensaeDecidit, et nihilo dominorum coena gravatur.Tum Dominus loquitur: Veniant tibi digna salutis

PL 19, 229A

取り戻し、哀れな娘がついに正気に返れるようにと。そのとき彼は、従う弟子たちの願いにも答えた、父の羊を集めたいのだと、虚しい迷いが広く散らした羊を。しきりに迫る女に、イエスはこう言う。「誰も、自分の子らからパンを取り上げて、犬に投げ与えはしない」。すると女は言う。「食卓のパン屑の分だけは、犬のものとして落ちる。そのために主人たちの食事が重くなることはない」。すると主は言う。「汝に、救いのふさわしい」

20

Praemia, quae fidei meruerunt robora tantae.Talia Salvator verbis, et voce locutus,Virginis et mentem, decusso daemone, virtusComplexam implevit donis foecunda salutis.Inde Galilaeas repedat Servator in oras,Praecelsique procul montis conscendit in arcem.Haud mora, conveniunt populi, secumque trahebantPars captos oculis, et crurum debile vulgus,Elinguesque alii, morbique vocabula mille.Omnibus ille tamen languores dempsit amaros,

PL 19, 230A

「報いが来るように。これほどの信仰の強さが受けるに値した報いが」。救い主はこのように言葉と声で語り、おとめの心をも、悪霊が振り落とされたのち、実り豊かな力が抱き取り、救いの賜物で満たした。そこから救い主はガリラヤの地へ戻り、遠く高い山の頂に登った。すぐに民が集まり、連れて来た、ある者は目の見えぬ者を、脚の弱い群れを、また口のきけぬ者たちを、千の病の名を持つ者たちを。だが彼は、すべての者から苦い病を取り去り、

21

Viribus et validis venerando munere donat.Tum populi pariter miracula tanta frequentant,Aeternoque Patri laudes, gratesque celebrant.Discipulos Christus cogens in vertice montis,Secreto alloquitur: Plebis miseratio multa est;Tertia nam terris remeant jam lumina solis,Ex quo nulla sibi sumunt alimenta ciborum.Jejunam nolim tantam dimittere plebem,Ne labor afficiat populos per longa viantes.Discipuli Christo ostendunt septem sibi panes

PL 19, 231A

尊ぶべき賜物によって、強い力を与えた。すると民はともにこれほどの奇跡を盛んに語り、永遠の父に讃えと感謝を捧げる。キリストは山の頂に弟子たちを集めて、人目を避けて語りかける。「民への憐れみが大きい。太陽の光はすでに三度、地に戻った。その間、彼らは食物の養いを少しも取っていない。これほどの民を、飢えたまま解散させたくはない、長い道を行く民を、疲労が襲わぬように」。弟子たちはキリストに、自分たちに七つのパンが

22

Esse, et pisciculos alimenta ad proxima paucos.Tum populum jussit terrae per terga cubare,Quodque fuit, totum propriis discerpere palmis,Et cunctae curat mensatim dedere plebi.Discipuli ponunt epulas, populusque repleturAd satiem dapibus: relegunt mox fragmina panisEt sportas referunt cumulato pondere septem.Quattuor ex omni fuerant tum millia plebe,Nec numero quisquam matres, puerosque notavit.Inde Magedarum navi transcurrit in oras.

PL 19, 232A

あり、近くの糧として小魚が少しあると示す。そこで彼は民に、地の面に身を横たえるよう命じ、あったものをすべて、自らの手で裂き、食卓ごとにすべての民へ配るよう取り計らった。弟子たちは食事を並べ、民は満ち足りるまで食を取る。まもなくパンの砕片を集め直し、山盛りの重さの七つの籠を持ち帰る。そのとき民のうち四千人がいたが、母親たちと子供たちは数に入れられなかった。それから舟でマゲダの地へ渡った。

23

Ecce Pharisaei, Sadducaeique dolosiPoscere tentantes instant coelestia signa.Sed Christus, cernens fallacia pectora, fatur:Convexum quoties claudit nox humida coelum,Si ruber astrifero procedit vesper olympo,Dicitis: Adveniet ventura luce serenum.Jamque sub exortu solis si tristia rubroNubila miscentur confusa luce colori,Dicitis, agricolis, nautisque venire fragosamVentorum rabiem, tempestatumque furores.

PL 19, 233A

見よ、ファリサイ派の者たちと欺くサドカイ派の者たちが試みて、天からのしるしを求めて迫る。だがキリストは、偽りの胸を見抜いて言う。「湿った夜が丸い天を閉ざすたびに、赤い夕べが、星を帯びた天〔Olympus。天を言う〕に進み出るなら、汝らは言う、『来たるべき光とともに晴れが来る』と。また日の出に、赤い色に陰鬱な雲が、混ざった光となって混じるなら、汝らは言う、農夫たちと水夫たちに、荒れた風の猛りと嵐の狂暴が来る、と」。

24

Fallaces, nostis faciem discernere coeli,Saeclorum vero nescitis tempora signisExplorare suis? Sed vobis signa dabuntur,Quae maris immenso quondam venere profundo,Bellua cum tenuit ventris sub carcere vatem.Haec ait, et propere puppis retinacula solvens,Trans freta contendit rapido comprendere cursuArva Philipporum, sociisque haec talia fatur:Sollicite vobis vitentur noxia farra,Fermentumque ferox vestris avertite mensis.

PL 19, 234A

「偽り者たちよ、汝らは天の顔を見分けることは知っているのに、世々の時を、そのしるしで探ることを知らないのか。だが汝らにしるしは与えられる、かつて海の広大な深みから来たしるしが、怪物が腹の牢のもとに預言者を捕らえたときの」。こう言って、すぐに舟の綱を解き、海を越えて、速い航路でつかもうと急ぐ、フィリポたちの野を。そして仲間たちにこう言う。「汝らは、害ある麦を用心深く避けよ、荒々しい酵母を汝らの食卓から遠ざけよ」。

25

Illa Pharisaei, Sadducaeique dolosiAdmiscent escis, falluntque in nomine panis.Cur vobis tacitas volvit cunctatio mentes?Proh! quam parva fides, sensu torpente, fatiscit!Dicitis adversi, navi quod tollere panesNon fuerit vobis vacuum, farrisque cavendasInsidias jubeam: meminisse et scire putabam,Quod panes quinque plebis mihi millia quinqueImplerint dapibus, cophinisque superflua tantisFragmenta ad cumulum fuerint collecta ciborum

PL 19, 234A

「それを、ファリサイ派と欺くサドカイ派の者たちが食物に混ぜ、パンの名のもとに欺くのだ。なぜ汝らは、ためらいで心を黙したまま巡らせているのか。ああ、思いが鈍って、信仰はなんと小さく衰えることか。汝らは互いに言う、舟にパンを積み込む暇が汝らに無かったので〔non fuerit vobis vacuum の係りは定かでない。「暇が無かった」と取った〕、警戒すべき麦の罠を私が命じるのだと。だが私は、汝らが覚えて知っていると思っていた、五つのパンが、私のために五千人の民を食事で満たし、これほどの籠に余りの砕片が食物の山として集められたことを、」

26

Quattuor et rursum coenantum millia panesQuod facile implerint septem, sportasque referriVidistis rursus completas relliquiarum.Sed moneo istorum semper fermenta cavere.Discipuli tandem, vitalia verba secuti,Doctrinam cernunt fermenti nomine dictam.Inde ubi perventum liquidi per terga profundiClara, Philippaeo quae pollent nomine, rura,Cogit concilium sectantum discipulorum,Et quaerit quem se populorum fama putaret.

PL 19, 235A

「また、食事をした四千人を、七つのパンが容易に満たしたこと、籠が残りで満たされて運ばれるのを、汝らがまた見たことを。だが私は、彼らの酵母を常に避けよと諭す」。弟子たちはついに、生命の言葉に従って、酵母の名で語られたのは教えだと悟る。それから、水の深みの背を越えてフィリポの名で名高い輝く野に着くと、彼は従う弟子たちの集まりを呼び集め、民の噂が自分を誰だと思っているかを尋ねる。

27

Respondent, multas plebis tunc esse loquelas:Crebrius audisse, et multos firmare, quod essetJustus Joannes, populus qui flumine lavit.Pars memorat volucris famae sibi cognita verba,Eliam venisse iterum, quem praepete curruTurbine coelesti quondam simulata quadrigisAstris inseruit rapidae vis fervida flammae.Jeremiam dixere alii, pars esse prophetam.Tum Christus, cunctis arridens pectore blando,Conquirit, quae sit sententia discipulorum.

PL 19, 236A

彼らは答える、そのとき民の言葉は多様だと。しばしば聞いたし、多くの者がそうだと断言する、民を川で洗った義しいヨハネだと。ある者は、翼ある噂から知った言葉を語る。エリヤが再び来たのだと。彼を、天の旋風の中の四頭立てに似せた速い車で、かつて燃える炎の力が星々のあいだに入れたのだ。ほかの者はエレミヤだと言い、ある者は預言者の一人だと言う。するとキリストは、皆に優しい胸で微笑んで、弟子たちの考えは何かを尋ねる。

28

Sed stabilis Petrus: Tu Sancti Filius, inquit,Christus, magnifico terras qui lumine comples.Tum Dominus forti respondit talia Petro:Petre, beatus eris: nam talia pandere certeHumanus sanguis, vel, terrae portio, corpusHaud umquam poterit. Genitoris munera solaPossunt tam validum fidei concedere robur.Tu nomen Petri digna virtute tueris.Hac in mole mihi, saxique in robore ponamSemper mansuras aeternis moenibus aedes.

PL 19, 237A

だが堅固なペトロが言う。「汝は聖なる者の子、キリスト、壮麗な光で地を満たす者だ」。すると主は、強きペトロにこう答えた。「ペトロよ、汝は福なる者となる。このようなことを明かすことは人の血も、あるいは地の一部である体もけっして為しえない。父の賜物だけがこれほど強い信仰の力を与えうる。汝はペトロの名を、ふさわしい力で守っている。この岩塊の上に、石の堅固さの中に、私は永遠の城壁をもって、とこしえにとどまる家を据える」。

29

Infernis domus haec non exsuperabile portisClaustrum perpetuo munitum robore habebit:Coelestisque tibi claves committere regniEst animus, terrisque tuo quae nexa relinquesArbitrio coelo pariter nodata manebunt;Solverit et rursus tua quae sententia terris,Haud aliter venient coeli sub sede soluta.Sed vos discipuli Christum me dicere cunctisParcite, quo soli cognoscant talia digni.Jam lux adveniet properis mihi cursibus instans,

PL 19, 238A

「この家は、冥界の門に打ち勝たれることのない砦を、とこしえの堅固さで守って持つ。天の国の鍵を、汝に託す心が私にはある。地で汝が縛ったまま残すものは、汝の裁量で、天においても同じく結ばれてとどまる。また、汝の判断が地で解くものは、同じく、天の座のもとで解かれて現れる。だが汝ら弟子たちは、私がキリストだとすべての者に語るな。ふさわしい者だけがそれを知るように。やがて光が、私に迫る急ぎの歩みで来る、」

30

Moenibus in Solymis rabies cum prona furoreEximios vatum saturabit sanguine nostro.Ast ubi lucifluum reddet sol tertius ortum,Consurget radiis pariter redimita salutisVita mihi, cunctisque dabit sua munera terris.Tum Petrus, magno perculsus corda dolore:Absint, Christe, tuis, inquit, tam tristia sanctisMonstra procul membris; nec fas est credere tantum,Nec tibi tam durus poterit contingere casus.Christus ad haec: Procul hinc, inquit, procul effuge, daemon,

PL 19, 239A

「エルサレムの城壁の中で、怒りに傾く激情が卓越した預言者たちを〔eximios vatum の係りは定かでない。字のとおり「卓越した預言者たち」と取った〕、我々の血で飽かせるときに。だが第三の日が、光を運ぶ昇りを返すとき、救いの光に同じく飾られて、私の生命が起き上がり、すべての地にその賜物を与える」。すると、ペトロは大きな苦しみに心を打たれて言う。「キリストよ、汝の聖なる体から、これほど悲しい不吉な前兆は遠く離れよ。そんなことを信じるのは許されない、汝にこれほど過酷な運命が降りかかることもありえない」。キリストは言う。「ここから遠く、遠く逃げ去れ、悪霊よ、」

31

Nil divina tibi mentem prudentia tangit,Sed terrena sapis, mollique timore tremiscis.Sed si quis vestrum vestigia nostra sequetur,Abneget ipse sibi, corpusque animamque recusans,Atque crucem propriam comitatibus addere nostrisGaudeat, amissam redimet cui gloria vitam.Nam servata perit terris possessio lucis.Sed quid proficient saecli mortalia lucra,Si damnum pariant vitae, lucisque perennis?Vel quae digna queunt animae commercia poni?

PL 19, 239B

「神の賢慮は、汝の精神に少しも触れない。汝は地のことを思い、柔弱な恐れに震える。だが汝らのうち誰であれ、我々の足跡に従うなら、自らを否み、体と魂を拒み、我々の随伴に自分の十字架を加えることを喜べ。失われた生命は、栄光がその者に贖い戻す。地で守られた光の所有は滅びるからだ。だが世の死すべき利得が何の益になるのか、生命と永遠の光の損失を生むのなら。また、魂に相応する取引とは、何を置けるというのか」。

32

Filius huc hominis veniet sub nomine Patris,Coelestesque illum fremitu comitante ministriStipabunt, reddetque hominum sua debita vitae.Vera loquor: certos isthic sub limine lucisInveniam, coeli fulgens cum regna capessam.Haec ubi dicta dedit, passus, bis terna dierumLumina convexo terras transcurrere coelo,Tum secum jubet abruptum conscendere montemPetrum, Zebedeique duos per devia natos.Inde ubi perventum secreti montis in arcem,

PL 19, 240A

「人の子は、父の名のもとにここへ来る。天の従者たちは轟きを伴って彼を取り巻き、人々の生命にそれぞれの負い目を返す。真実を私は語る。ここの光の閾の下に、確かな者たちを私は見いだす、輝いて天の国々を手に取るとき」。これを語り終え、六日の光が、丸い天に覆われて地を駆け過ぎるのを許したのち、彼は、切り立った山に自分とともに登るようペトロと、ゼベダイの二人の子を、人里離れた道を通って命じる。そこから人里離れた山の頂に着くと、

33

Continuo Christus faciem fulgore coruscoMutatur, vestisque nivis candore nitescit.Respiciunt comites, mediumque assistere sanctisEliae, Mosique vident. Tum talia Petrus:Respice, num nobis potius discedere longe,An isthic tantae spectacula cernere molisConveniat: trina tamen hic tentoria vobis,Si jubeas, frondis faciam diversa paratu,Singula sub noctem quae vos aulaea receptent.Talia dum loquitur, coelo praefulgida nubes

PL 19, 241A

たちまちキリストは顔を、きらめく輝きに変えられ、衣は雪の白さに輝く。供の者たちは見返り、聖なるエリヤとモーセの中央に彼が立つのを見る。するとペトロはこう言う。「見よ、我々はむしろ遠く立ち去るのがよいか、それともここでこれほどの大事の見世物を見るのがよいか。しかしここに、三つの天幕を汝らのために、命じるなら、枝葉の備えで別々に作ろう、夕べにそれぞれの幕が汝らを迎えるように」。こう語るうちに、天から輝く雲が

34

Circumjecta oculis vestibat lumine montem,Et vox e medio lucis manifesta cucurrit:Unicus hic meus est Natus, mea sola voluntas;Hujus justitiam justo comprendite corde.Discipuli pavido presserunt corpore terram.Nec prius e prono vultus sustollere casuAudebant, sancto Christi nisi dextera tactuDemulcens blandis firmasset pectora verbis:Surgite, et abjectum fortes calcate timorem,Nec cuiquam praesens pandatur visio vobis,

PL 19, 242A

目をめぐって広がり、光で山を包んだ。光の真ん中から、明らかな声が走り出た。「これは私の独り子、私のただ一つの望みだ。その正義を、義しい心で捉えよ」。弟子たちは怯える体で地を押した。倒れ伏した姿から顔を上げようとはしなかった、キリストの右手が、聖なる触れ方で優しい言葉で胸を撫で、強めてくれるまでは。「立て、そして投げ捨てた恐れを、強く踏みつけよ。いま汝らに現れた幻を、誰にも明かすな、」

35

Ni prius huc hominis soboles speciosa reportetIn lucem referens mortis de sede tropaea.Consurgunt, solumque vident, et voce requirunt,Cur scriptis veterum Scribarum factio certet,Eliam primum coeli de sede revertiIn terras, Christique dehinc consurgere lucem.Christus ad haec: Veniet certo sub tempore justusElias, reddens mox omnia debita saeclo.Sed si quis credit, jam venerat ante renascens.Ignotum veluti rabies quem caeca furoris

PL 19, 243A

「人の子の美しい裔が、先にここへ戻って死の座からの戦勝の記念を光の中に持ち帰るまでは」。彼らは立ち上がり、ただ彼だけを見、声に出して尋ねる、なぜ律法学者たちの党派が、昔の書物をもって争うのか、エリヤが先に天の座から地へ戻り、そののちキリストの光が立ち上がると。キリストは言う。「義しいエリヤは定めの時に来て、ただちに世に、すべての負うべきものを返す。だが誰かが信じるなら、彼はすでに以前に生まれ変わって来ていた。知られぬ者のように、盲目の怒りの激情が」

36

Demersit letho; mox saevior altera sedesEn hominis nato trucibus laniatibus instat.Haec ait, et populum repetit, montemque relinquit.Ecce sed inflexis genibus, fletuque solutusVir senior, precibus Christum veneratus adorat:Davidis soboles, hominum lumenque salusque,Te precor, horribilem nati de corpore morbumProturbes, reddasque seni solatia vitae.Nam cursus lunae natum mihi daemonis arteTorquet, et in liquidas dejectum projicit undas,

PL 19, 245A

「死に沈めた。まもなく、いっそう凶暴な別の座〔sedes の指すものは定かでない。字のとおり「座」と訳した〕が、見よ、人の子に、残忍な引き裂きをもって迫る」。こう言って、民のもとへ戻り、山を去る。だが見よ、膝を折り、涙にくれて年老いた男が、祈りでキリストを敬い拝む。「ダビデの裔、人々の光であり救いである汝よ、汝に願う、私の子の体から恐ろしい病を追い払い、老いた私に生の慰めを返してくれ。月の巡りごとに、悪霊の術が私の子を苦しめ、水の中へ投げ落とし、」

37

Aut miserum medio projectum volvit in igni.Nam tua discipuli sectantes jussa, frequenterConnixi, nulla in solidum mihi dona dederunt.Tum Christus, magno commotus corda dolore:O gens nullius fidei, gens effera semper,En etiam patiar, vobiscum me fore terris?Sic ait, et puerum mandat perferre parentiAnte suos vultus. Tum vocis pondere multoIncubuit, mentisque simul convulsa venenaDaemonis horrendi, purgato corde, fugavit.

PL 19, 245A

「あるいは哀れな者を、火のただ中に投げ込んで転がす。汝の命に従う弟子たちは、しばしば力を尽くしたが、確かな賜物を私に何も与えなかった」。するとキリストは、大きな苦しみに心を動かされて言う。「おお、信仰を少しも持たぬ民、いつも粗暴な民よ、見よ、なおも私は、汝らとともに地にいることに耐えるのか」。こう言って、父に、少年を自らの顔の前に連れて来るよう命じる。そして声の大きな重みで迫り、心から引き抜かれた毒、恐ろしい悪霊のそれを、心を清めたうえで追い払った。

38

Discipuli rogitant cur non successerit illisEjusdem pueri toties tentata medela.Respondit Dominus: Labat quia pectore vestroInstabilis fidei nutans per lubrica gressus.Nam si certa foret credendi portio vobis,Instar quae minimi posset praestare sinapis,Istius hinc montis possetis vellere verbo,Inque alias sedes cunctam transvolvere molem.Nam genus hoc morbi precibus sine fine fidesque,Multaque robusti jejunia pectoris arcent.

PL 19, 246A

弟子たちは尋ねる、なぜ彼らには成功しなかったのかと、あの少年に何度も試みられた癒しが。主は答えた。「汝らの胸で不安定な信仰が、滑りやすい足取りで揺れているからだ。もし信じるという確かな分が汝らにあり、それが最も小さなカラシ種ほどにでも足りるなら、汝らはこの山を、言葉で引き抜き、全部の塊を別の場所へ転がし移せるだろう。この種の病を、終わりなき祈りと信仰と、強い胸の多くの断食が退ける」。

39

Inde Capharnaum gradiens pervenerat oras.Convenere Petrum, quibus instat cura tributi,Solvere poscentes solitum pro nomine Christi.Ille sed ad Petrum conversus, talia fatur:Dic, inquit, reges, quorum dependere natos,Externos, propriosne sibi jussere tributa?Respondit Petrus: Alienos solvere certum est.Cernis, ait Christus, natum non solvere regis?Sed ne quem laedam, praeceptum suscipe nostrum:En maris undisoni rupes quae prodit in altum,

PL 19, 247A

そこからカファルナウムへ進み、その地に着いた。税の務めを担う者たちがペトロのもとに来て、キリストの名のため、いつもの額を払うよう求めた。だが彼はペトロに向き直り、こう言う。「言え。王たちは、子らが納めよとは、他国の者に、それとも自分の者に、貢ぎを命じたのか」。ペトロは答える。「他国の者が納めるのは確かだ」。「見よ」とキリストは言う。「王の子は納めないではないか。だが誰もつまずかせぬように、我々の命じることを受けよ。見よ、波音高い海の岩が、深みへ突き出ている、」

40

Scandatur tibi summa, Simon, hamusque profundoStamine setarum connexus praecipitetur.Haeserit et curvo qui primus acumine piscis,Hujus pandantur scissi penetralia ventris.Illic inventum duplex dissolve tributum.Discipuli post inde rogant, quis maximus altoIn coeli regno meritis pro qualibus esset.Tum Christus medio puerum consistere coetuPraecipit, et placido doctor sermone profatur:Quisque cupit celsam coeli conscendere sedem,

PL 19, 247A

「シモンよ、その頂に登れ。そして深みへ投げ込め、馬の毛の糸で結んだ釣り針を。最初に曲がった先に掛かった魚の裂いた腹の奥を開け。そこで見つかる二重の税を払え」。その後、弟子たちが尋ねた。天の高き国でいかなる功績によって誰が最も大きいのかと。するとキリストは、一人の子どもを人々の真ん中に立たせるよう命じ、穏やかな言葉で師として語った。「天の高い座に登ろうと望む者は誰でも、」

41

En hujus pueri similem se fingere certet:Erroris laqueos saeclis increscere certum est.Sed tamen infelix, per quem generabitur error.Qui vero e parvis istis deceperit unum,Si sapiat, nectat saxo sua colla molari,Praecipitemque maris sese jaculetur in undas.Nec quisquam fastu parvos contempserit istos.Horum custodes coelesti in sede tuenturAltithroni vultum genitoris sidera supra.Sed siquis pastor, cui pascua credita tondent

PL 19, 248A

「見よ、この子どもに似せて自らを整えようと努めよ。つまずきの罠が世にはびこることは確かである。だが、それを生み出す者は不幸である。これらの小さな者のうちの一人を欺く者は、賢明であれば、首に挽き臼の石を結びつけ、真っ逆さまに海の波へ身を投げるがよい。誰も驕りから、これらの小さな者を軽んじてはならない。彼らの守り手たちは、天の座で、星々の上に、高き座の父〔altithronus genitor〕の顔を見つめている。だが、もし牧者が、任された牧草を」

42

Centum balantes, unam cum forte seorsumNescius error habet, quaesitor deserit omnes,Unius et totis lustrat vestigia silvis;Illam si magno possit reperire labore,Laetitia inventae major tum nascitur agnae,Quam pro cunctarum numero quod nulla resedit:Ex istis parvis Genitor sic perdere quemquamNon patitur, gaudetque suis increscere regnis.Si fratrem proprium delicto commaculatumCernis, secreto mox dictis corripe solus.

PL 19, 249A

「百匹の鳴く羊に食ませ、うち一匹が偶然に離れ、知らぬ間の迷いに捕らえられたなら、探す者は全部を置いて、その一匹の足跡を森じゅうに尋ね歩く。大きな労苦の末にそれを見つけ出せるなら、見つかった子羊への喜びは、一匹も欠けなかった全体の数への喜びよりも大きく生まれる。そのように、父はこれらの小さな者の誰をも失うことを許さず、自らの国が増すことを喜ぶ。もし、自分の兄弟が罪で汚れているのを見たなら、すぐにひそかに、ただ一人で言葉をもって諭せ」。

43

Si tua verborum patiens moderamina laudat,Labentis mentem frater lucrabere fratris.Sin tua solius contemnet verba relinquens,Tunc alius monitor pariter pia jussa frequentet.Sed si decutiet doctorum frena duorum,Tunc ad concilium referantur crimina plenum,Ut populi saltem sanetur pondere victus.Sin et multorum contempserit efferus ora,Sit tibi divisae mulctatus nomine gentis.Namque in concilium semper praesentia nostra

PL 19, 250A

「汝の言葉の導きを受け入れて称えるなら、汝は迷う兄弟の心を得るだろう。だが、汝一人の言葉を退けて去るなら、そのときは、もう一人の勧告者がともに、敬虔な命令を繰り返せ。だが、二人の師の手綱をも振り払うなら、そのときは、罪過は会衆全体のもとへ委ねられるがよい。せめて民の重みに屈して癒やされるように。さらに、多くの者の口をも猛々しく退けるなら、汝にとって、分かたれた民の名のもとに罰せられた者とせよ。なぜなら、我々の臨在は会衆のうちへいつも」

44

Adveniet, mediumque duum me stare necesse est,Sive trium fuerit coetus sub nomine nostro.Tum Petrus quaerit, quot fratri errata remittat,Vel septem lapsus hominum si ferre liceret.Christus prosequitur: Non septem crimina tantum,Sed decuplata super donentur vulnera fratri.Nam coeli regnum Domini praedivitis aulaeConsimile est, nummi rationem qui sibi poniJusserit, et servum, debentem multa talenta,Praecipit abreptum cum conjuge, progenieque,

PL 19, 251A

「来るからだ。二人の真ん中に私が立つことは必定である。我々の名のもとの集いが三人であっても」。そのときペトロが尋ねた。兄弟の過ちを何度赦すべきか、人の過ちを七度まで耐えてよいのかと。キリストは続けた。「七つの罪過だけではない。十倍にして、さらにその上、兄弟のために傷は赦されるがよい。天の国は、大いに富む主の宮殿に似ている。その主は、金銭の勘定を自分に出すよう命じ、多くのタラントを負う僕を捕らえて、妻と子らとともに、」

45

Atque opibus cunctis venali nomine sisti.Tum servus dominum prostrato corpore adorat,Et spondet, spatii sibi si foret ulla facultas,Omnem nummorum domino dissolvere summam.Commovit dominum famuli miseratio flentis,Cunctaque trans meritum concessit debita servo.Ille sed egrediens conservum limine in ipsoNactus constringit: tum debita fortior urgetPersolvi, precibusque locum truculentus abegit,Carceris et mersum tenebris, poenisque premebat.

PL 19, 251B

「全財産とともに、売り物として差し出すようにと。すると僕は体を地に伏して主人を拝み、猶予の余地が少しでも自分にあるなら、負債の全額を主人に返すと約束する。泣く僕への憐れみ〔miseratio〕が主人を動かし、負債のすべてを、僕の値打ちを超えて赦した。だが僕は出ていき、戸口のところで仲間の僕を見つけて締め上げる。さらに強く負債の返済を迫り、嘆願の余地を荒々しく退け、牢の闇に沈め、刑罰で苦しめていた」。

46

Quae postquam dominus famulorum noscere verbisIncipit, adducto ingessit justissima servoDicta dolens, iramque movet, jussisque severisIn tormenta ferum detrusit, cuncta revolvensDebita, dum dignis lueret per vincula poenis.Sic vobis faciet Genitor, qui culmina coeliPossidet, immites saevo si pectore fratrumPeccata orantum dure punire voletis.Talia dicta dedit, Galilaeiaque arva reliquit:Judaeamque petit, qua pinguia rura silenter

PL 19, 252A

「このことを主人が僕たちの言葉から知り始めると、連れてこられた僕に、悲しみつつ最も正しい言葉を浴びせ、怒りを起こし、厳しい命令でその残忍な者を拷問に投げ込み、すべての負債を数え直した。鎖につながれて相応の刑罰を償うまで。こうして汝らにも、天の頂を治める父は行う。もし汝らが、冷酷にも猛き心で、祈り求める兄弟たちの罪を、厳しく罰しようとするなら」。このように語り終え、彼はガリラヤの野を去り、ユダヤへ向かう。そこでは肥えた野を静かに

47

Agmine Jordanis viridis perrumpit amoeno.Nec minus in stratis aegros donare salute,Sublimisque Patris concedere munera perstat.Ecce Pharisaei tentantes quaerere pergunt,Conjugis an liceat rejectum scindere vinclum,Quidquid erit, laesi tangit quod corda mariti.Haec ubi percepit, depromit talia Christus:Principio Deus in terris par dispare sexuConstituit, jussitque uno de corpore necti,Amborumque animas junctis inolescere membris.

PL 19, 253A

ヨルダンの緑の流れが、美しい列をなして突き抜ける。彼は床に伏す病人に健康を与え、高き父の賜物を授けることをやはり続けていた。見よ、ファリサイ派の人々が試そうとして、尋ねに来る。妻を退けて、結びの絆を断つことは許されるのかと。傷つけられた夫の心に触れることなら、何であれ〔それを理由に〕。これを聞き取ると、キリストはこう語り出した。「初めに神は地上に、性を異にする一対を定め、一つの体から結ばれるよう命じ、双方の魂が、つながれた体のうちに根づくようにした」。

48

Quod Deus ergo jubet proprio concrescere verbo,Illicitum est hominum foedo secernere luxu.Moses praecepit, quod pectora dura videret,Scribere discidium, quo saxea corda revinciPer proprios apices possint sub judice flammae.Nam temere exsolvet casti qui jura cubilis,Alteraque illius thalamis sociabitur uxor,Crimen adulterii populo sub teste subibit.Discipuli referunt: Urget lex ista virorum,Servitiique premit non aequo pondere partem,

PL 19, 254A

「それゆえ神が自らの言葉で一つに成長せよと命じたものを、人が汚らわしい放縦によって分け離すのは許されない。モーセは、人の心が硬いのを見て、離縁の書を書くよう命じた。それにより石の心が、自らの文字によって、炎の裁き手のもとで説き伏せられるように。貞潔な床の権利を軽々しく解く者に、別の妻がその寝室で結ばれるなら、民を証人として姦淫の罪過を負う」。弟子たちが答える。「男たちにとって、その律法は重くのしかかる。隷属の重荷を、等しくない重さで一方に負わせる」。

49

Ut melius fuerit thalamis caruisse perosis.Respondit Dominus: Non omnes pondere tantoSubjicient humeros: lectae sunt talia donaVirtutis. Trino truncantur corpora more,Quae nulla gaudent genitali lege tororum.Namque alios tales progigni in luminis orasComperimus: plerosque hominum vis ferrea sexuExuit: ast alios ipsos sibi demere constatPro coeli regnis pronum de pectore amorem.Quisque capax fuerit, celsa virtute capessat,

PL 19, 255A

「憎むべき結婚の床を持たないほうがよいほどに」。主は答えた。「すべての者が、それほどの重荷に肩を差し出すのではない。そうした賜物は、選ばれた者の徳〔virtus〕に属する。体は三通りの仕方で切り落とされる。寝床の生殖の法を少しも喜ばない者たちである。というのも、そのような者たちが光の岸へ生み出されることを我々は知っている。また多くの人から、鉄の力が性を奪い去る。さらに、天の国のために、自ら胸から傾きがちな愛を取り去る者がいることも知られている。受け入れられる者は誰でも、高い徳をもって受け取るがよい、」

50

Quod paucis, lectisque Deus vult pandere munus.Haec ait, et pueros, quos gaudens cura parentumCum precibus laetis certatim hinc inde ferebat,Suscipit, et plebem sectantum, quod prohiberet,Increpat, ac tales affirmat regna mereriAulae coelestis. Sanctas his ordine palmasImponit, redditque humeris portare parentum.Ecce sed e populo juvenis, cui rura, domusque,Et gaza stabat, rerum possessio fulgens,Accedit, Christumque palam summissus adorat:

PL 19, 256A

「それは、神が少数の選ばれた者に示そうと望む賜物である」。こう言って、親たちの喜ぶ心遣いが、喜びの祈りとともにあちこちから競って連れてきた子どもたちを、彼は迎え、それを妨げた従う群衆を叱った。そしてこのような者が天の宮殿の国にふさわしいと断言する。聖なる手を順に彼らの上に置き、親たちの肩に担われて運ばれるよう返した。見よ、だが民の中から一人の若者が、畑も家も財宝も、輝く所有の富も持っていて、近づき、人前でへりくだってキリストを拝む。

51

O bone praeceptor, dic nunc quae facta sequamur,Ut mihi perpetuam liceat comprendere vitam?Huic auctor vitae tum talia reddit Iesus:Nunc demum quaeris, veteri quae lege tenentur?Non hominis perimes vitam, non furta tororumInvades, quaestumve alienis noxia rebusMens, aut dextra leget, non testis falsa loqueris.Sit genitor, genitrixque tuo sublimis honore,Proximus et puro pro te tibi cedat amore.Ille dehinc: Cuncta haec semper mihi perpete cura

PL 19, 257A

「ああ善き師よ、今言え、どんな行いに従えばよいのか。そうすれば私は永遠の生命を掴むことができるのか」。そこで命の創り主イエスはこう答える。「古い律法が定めることを、今になってようやく尋ねるのか。人の命を奪うな、寝床の盗みに踏み入るな、他人のものから得る害ある利得を心も右手も拾うな、偽りの証人として語るな。父と母は、汝の敬いによって高くあれ。隣人もまた、清い愛によって、汝にとって汝自身に代わる者となれ〔この行の係りは定かでない。「隣人を自分のように愛せ」の言い換えと取った〕」。彼はそこで言う。「すべてこれを、私はつねに絶えぬ配慮で」

52

Observata reor, sed nequid forte relictumDesit, praesenti liceat me voce moneri.Tum Christus fatur: Nunc si perfecta requirisPrendere praecelsis meritis fastigia vitae,Omnia, quae proprio retines solus dominatu,Distrahe, et ad miseros confer securus egentes.Tum thesaurus erit coeli tibi conditus arce,Virtutisque tenax vestigia nostra sequeris.Haec adolescentis veniunt ubi dicta per aures,Dejecit vultum, tristisque in tecta refugit,

PL 19, 258A

「守ってきたと思うが、もし何かが残っていて欠けているなら、今、汝の声で私が諭されるよう許してくれ」。そのときキリストが語る。「今、もし完全な生の頂を、いと高い功績によって掴もうと求めるなら、自分ひとりの支配のもとに持つものすべてを売り払い、安心して貧しい困窮者に与えよ。そうすれば汝のために、天の砦に宝が蓄えられる。そして徳〔virtus〕を堅く保って、我々の足跡に従うだろう」。これらの言葉が若者の耳に届くや、顔を伏せ、悲しんで家の中へ逃げ戻った。

53

Tum sic discipulis vitae Spes unica fatur:Difficile est terris affixos divite gazaAvelli, coelique leves in regna venire.Nam citius tenuis per acus transire foramenDeformis poterunt immania membra cameli,Quam queat ut dives coelestia regna videre.Talibus attoniti comites, stupidique silebant,Volventes, quae tanta foret sub pectore virtusHumano, talem possit quae prendere vitam.Respicit aeternae justorum Gloria vitae,

PL 19, 258A

そのとき、命の唯一の望みは弟子たちにこう語る。「豊かな財宝で地に釘付けにされた者が引き離され、身軽に天の国へ入るのは難しい。実に、細い針の穴を、醜いラクダの巨大な体が通るほうが、富む者が天の国を見ることができるよりも早いだろう」。これらの言葉に仲間たちは驚き、呆然として黙り、人の胸の内に、そのような生命を掴みうるどれほど大きな徳〔virtus〕があるのかと思いめぐらした。正しい者たちの永遠の生命の栄光〔Gloria。キリストを言う〕は振り返り、

54

Atque ait: Haec homini forsan videantur acerba,Sed Deus electis facilem praepandit in aethra,Possibilemque viam, virtus quam celsa capessat.Tum Petrus, fidei munitus moenibus, infit:Omnia nostrorum projecta reliquimus omnes,Et tua jussa sequi nobis spes unica restat.Quid nostris animis superest? dic, Christe, precamur.Talibus ad Petrum verbis respondit Iesus:Vos quicumque meum mentis penetralibus altisCredentes servatis iter, cum sederit alte

PL 19, 259A

そして言う。「これは人には苛酷に見えるかもしれない。だが神は選ばれた者のために、天空に平易で可能な道を開き、高い徳がそれを掴むだろう」。するとペトロは、信仰の城壁に守られて口を開く。「我々は皆、自分たちのものすべてを投げ捨てて去った。汝の命令に従うことだけが、我々に唯一残された望みである。我々の心に何が残っているのか。キリストよ、言ってくれ、願う」。そうした言葉に、イエスはペトロに答えた。「心の奥深い所で信じつつ、私の道を守る汝ら誰もが、高く座るとき、」

55

Progenies hominis, celso quem cinget honoreMajestas, bis sex illic pulcherrima virtusConstituet vobis sublimi in vertice sedes,Judiciumque hominum pariter tractare licebit.Hic quicumque sui linquet generisque, domusqueGazas, affectusque omnes pro nomine nostro,Centuplicata dehinc capiet, vitamque perennem,Primorum meritum postremi transgredientur,Ultima praeteriti capient vix praemia primi.Sedulus ut ruris dominus, cui dulcia fundum

PL 19, 260A

「人の子を、高い栄誉で取り巻く威光のもと、そこでは最も美しい力〔virtus〕が、汝らのために高き頂に十二の座を据える。人々を裁くことも、同じく汝らが扱うことができる。ここで、自分の血筋も家も、財宝も、あらゆる情愛も、我々の名のために捨てる者は、のちに百倍の報いと永遠の生命を受ける。後の者たちは先の者たちの功績を越えて進み、先の者たちは、追い越されて、かろうじて最後の報いを受ける。熱心な畑の主人のようである。その地所を、甘美な」

56

Pinguibus in campis late vineta coronant,Hic, ubi progressus primo cum lumine solis,Conduxit juvenum fortissima robora, pactusUnius in lucis certa mercede laborem,Et sua tum jussit cultu vineta polire.Ipse sed egrediens, ubi tertia venerat hora,Invenit ecce alios, operique accrescere jussit,Pro meritis operum promittens praemia digna,Illi non aliter laeti praecepta sequuntur.Ast ubi sexta dehinc lucis transfluxerat hora,

PL 19, 260A

「ブドウ畑が肥えた野に広く冠のように囲む。彼は日の最初の光とともに出ていき、若者たちの最も強い力を雇い、一日分の労働に定まった賃金を約束して、そして自分のブドウ畑を手入れして整えるよう命じた。自らは出かけて、第三の時が来たとき、見よ、ほかの者たちを見つけ、仕事に加わるよう命じ、働きの功績に応じた相応の報いを約束した。彼らもまた、喜んで命令に従った。次に、日の第六の時が過ぎ去ると、」

57

Haud secus hinc alios juvenes conducere pergit.Horaque nona dehinc ubi solis cursibus acta est,Tunc alios pariter conductos jussit adire.Ultima labentis restabat portio lucis:Egressus cernit juvenes, causasque requirit,Cur pigris manibus torperent otia lenta.Aiunt, conductoris quod praecepta fuissentNulla sibi. Dominus mox hos insistere ruriTunc etiam jussit. Sed vespere protinus orto,Praecipit, ut cuncti caperent mercedis honorem,

PL 19, 261A

「同じように、さらにほかの若者たちを雇い続けた。そして第九の時が日の運行によって進んだとき、同じようにほかの者たちが雇われ、来るよう命じた。沈みゆく日の最後の部分が残るのみだった。彼は出かけて若者たちを見つけ、理由を問う。なぜ怠けた手で、緩慢な暇のうちに固まっているのかと。彼らは言う。雇い主の命令は自分たちには少しもなかったからと。主人はすぐに、彼らにも畑に取りかかるよう命じた。だが夕べがすぐ訪れると、全員が報酬の栄誉を受け取るよう命じ、」

58

Aequalique omnes portarent praemia nummo.Tum manus illa virum, prima quae luce laboremSustulerat, factisque diem toleraverat aequum,Indignans, secum tali cum murmure fatur:Injustum est, istos similem, ut nos, quaerere nummum,Ultima quos operi sero conduxerat hora.Tum dominus ruris sedato pectore fatur:Illibata tibi mercedis portio salvaeRedditur, et pacti servantur jura fidelis.Istis de nostro liceat concedere tantum,

PL 19, 262A

「全員が等しい銀貨で報いを受け取るようにと。すると、あの人々の群れ、最初の光のうちに労苦を引き受け、働きによって一日の平等な重みを耐えた者たちが、憤って、つぶやきながら互いにこう言った。『不正である。この者たちが、我々と同じ銀貨を求めるとは。彼らを仕事に雇ったのは最後の遅い時刻だったのに』。すると畑の主人は、静まった心で言う。『汝のための報酬の取り分は、損なわれず無事に返される。信実な契約の権利も守られている。これらの者には、我々のものから、これだけ譲ってよい、』」

59

Extima quos operis glomeravit portio ruri.Nam multos homines dignatio sancta vocavit,E queis perminimam dignum est secernere partem.Haec ait, et Solymos repetit, comitesque seorsumAlloquitur, Solymisque iterum regionibus, infit,Ingredimur gnari, truculentaque moenia adimus.Filius hic hominis prodetur ad ultima mortis,Scribarum, procerumque ferens ludibria membris,Affixusque cruci post tertia lumina surget.Hinc tum Zebedei conjux summissa rogabat,

PL 19, 262A

「『畑で最後の部分の仕事に集められた者たちに。実に聖なるよしとする心が多くの人を召したが、そのうち、ごく小さな部分だけを選び分けるのがふさわしい』」。こう言って、彼はエルサレムに戻り、仲間にひそかに語りかけ、口を開く。「エルサレムの地方へと再び我々は知りつつ入り、荒々しい城壁へ向かう。人の子は死の極みへ引き渡され、律法学者たちと有力者たちの嘲りを体に負い、十字架に架けられて、三日ののちに起き上がる」。そのとき、ゼベダイの妻がひれ伏して願った、

60

Ut Christo medio coeli sublimis in arceFelices nati dextra, laevaque sederent,Tum quaerit Christus, calicem si sumere possent,Quem sibi praeceptis instaret sumere Patris.Respondent se posse simul. Tum talia Christus:Vos nostrum calicem fas est potare, sed altisSedibus aequali mecum considere honore,Non hoc nostra dabit cuiquam pro munere virtus.Haec certis Genitor sublimia dona reservat.Exhinc discipulos, dictis pro talibus omnes

PL 19, 263A

高き天の砦で、キリストを真ん中に、幸いな息子たちが右と左に座るようにと。するとキリストは、杯を取ることができるかと尋ねた。父の命令により、自分が取らねばならない杯である。彼らは、ともにできると答える。そこでキリストはこう語る。「汝らが我々の杯を飲むのは正しい。だが高い座に、私とともに等しい栄誉で座ることは、我々の力〔virtus〕が、この賜物として誰にも与えるものではない。これらの高い賜物を、父は定めた者たちのために取っておく」。それから、そのような言葉をめぐって、弟子たちは皆、

61

Commotos, tali sermonis mulcet honore:Gentibus infidis celsa ditione potestasImponit quoscumque super dominantur eorum,Exercentque trucem subjectis urbibus iram.Vos hinc sed longe: tranquillior aequora vitaeConcordi sternit mitis moderatio pace:Magnus et obsequiis crescit super alta minister.Nec primus quisquam, nisi cunctis serviat, unusEsse potest. Hominis natus sic vestra ministerObsequio solus proprio pia munera gestat,

PL 19, 264A

心乱れた彼らを、彼は言葉の栄えある調べでなだめる。「不信の諸国民には、高き支配をもって権力がその上に君臨する者たちを誰であれ据える〔この行の係りは定かでない。権力が諸国民の上に支配者を据えると取った〕。そして従う諸都市に、猛き怒りを振るう。だが汝らはここから遠く離れよ。穏やかな節度が、和合した平和で、いっそう静かな生の海原を広げる。そして大いなる仕える者は、奉仕によって高みへと成長する。すべての者に仕えない限り、誰も一人では第一の者にはなれない。人の子も同じく、汝らに仕える者としてただ自らの奉仕によって、敬虔な賜物を携え、」

62

Pro multisque animam pretioso sanguine ponit.At vos ex minimis opibus transcendere vultis,Et sic e summis lapsi comprenditis imos.Si vos quisque vocat coenae convivia ponens,Cornibus in summis devitet ponere membra,Quisque sapit. Veniet forsan si nobilis alter,Turpiter eximio cogetur cedere cornu,Quem tumor inflati cordis per summa locarat.Sin contentus erit mediocria prendere coenae,Inferiorque dehinc si mox conviva subibit,

PL 19, 265A

「多くの者のために、貴い血でその魂を差し出す。だが汝らは、いと小さな富から身を越え出ようと望み、かくして頂から滑り落ち、最も低い所に至る。もし誰かが汝らを夕食の宴に招いて席を設けるなら、賢い者は誰でも、席の最上の端に身を置くことを避けよ。もし別のより高貴な者が来るなら、恥ずべきことに、すぐれた端の席を譲るはめになる。膨れた心の驕りが、その者を最上の座に置いたのだ。だがもし食事の中ほどの席で満足するなら、そして、もっと下の客がやがて来るなら、」

63

Ad potiora pudens transibit strata tororum.Proxima tum Solymis conscendit culmina montis,Ordinibus lucent quae glaucicomantis olivae.Hinc lectis jussit sectatum discipulorum,Obvia castelli monstrans habitacula Christus,Inde asinam pariter foetu comitante repertamDucere: vel si quis causam disquirere vellet,Cur sua tam subito quoquam jumenta trahantur,Dicere, tunc operam Dominum sibi sumere velle.Discipuli celeri complent praecepta paratu.

PL 19, 266A

「恥じ入りつつ、より良い寝椅子の席へ移るだろう」。それからエルサレムに近い山の頂に登った。青灰色の葉のオリーブの列で輝く山である。そこで、従う弟子たちのうち選ばれた者たちに命じた。キリストは、目の前の村の家々を示して、そこから、子とともにいる雌の驢馬を見つけて引いてくるように、もし誰かが理由を問おうとするなら、なぜ自分の家畜がこれほど急に引かれるのかと、主が働きを必要としていると言えと。弟子たちは素早い備えで命令を果たす。

64

Adducunt, mollique super velamine vestisInsternunt placidum pullum, praebentque sedendum.Hinc veteris quondam fluxit vox nuntia vatis:Ecce venit placidus tibi rex, quem terga sedentemPraemitis gestant asinae, pullique sequentis.Tum populi stratas praetexunt vestibus omnes,Quaque iter est Christo, subnexa fronde coronant.Proxima tunc alii spoliant palmeta virore,Conclamantque omnes: Davidis origine cretoHosanna excelsis sit gloria laeta trophaeis!

PL 19, 267A

連れてくる。柔らかな覆いの衣を穏やかな子の上に敷き、座れるよう差し出す。そこから、昔の預言者の告げる声が流れ出た。「見よ、穏やかな王が汝のもとに来る。座る彼を、とても柔和な雌の驢馬と、後に続く子の背が運ぶ〔praemitis は prae- を冠した強めの形(「とても柔和な」)。ミーニュの注(アレバロ)は、ユウェンクスが好んでこのように語を作るとする〕」。すると民は皆、道に衣を敷き広げ、キリストの通る所を、結んだ枝葉で冠のように飾る。また別の者らは、ヤシの林から緑を剥ぎ取り、皆が叫ぶ。「ダビデの血筋に生まれた者にホサナ、高い戦勝碑にふさわしい喜ばしい栄光あれ」。

65

Sic adeo ingreditur Solymorum moenia Christus.Ingresso occurrit, primo sub limine templi,Cruribus atque oculis certatim debile vulgus.Quos ubi tam subito gressu, visuque vigentesCuncta sacerdotum cognovit factio mirans,Et pueros templi complentes tecta canoreHosanna egregia Davidis stirpe creato,Ipsum percunctant cuncti, quae causa canorisImpubem tanta tollat per gaudia plebem.Christus ad haec, Legis, inquit, vos scripta tenere

PL 19, 268A

こうしてキリストはエルサレムの城壁に入る。入った彼のもとに、神殿の入口の敷居のところで、脚も目も弱った群衆が、競って駆け寄る。彼らが、これほど急に歩みと視力を得て健やかなのを、祭司たちの一派は、すべてを知って驚き、また子どもたちが神殿の屋根を歌声で満たし、「すぐれたダビデの血筋に生まれた者にホサナ」と歌うのを見て、皆が彼に問いただした。いかなるわけで、歌声に満ちたこれほどの喜びへ、幼い民を高めるのか、と。キリストはこれに言った。「汝らは律法の書を持つ」

66

Creditis, infantum quae dicit ab ore venire,Lactentum et linguis Justi consurgere laudem.Haec ait, ingratam linquens cum civibus urbem,Bethaniamque petit, rediensque, in margine cernitStratae, tendentem diffusa umbracula, ficum.Illic forte cibi pertentans corda voluntas,Arboris attrectat ramos: sed nulla facultasPomorum sterilis frondis concreverat umbrae.Olli Christus ait: Non sit tibi fructibus umquamCopia promendis. Tum protinus aruit arbos.

PL 19, 269A

「と思うのか、幼子の口から来ると語り、乳飲み子の舌から正しい者への賛美が立ち上がると語るものを」。こう言って、恩知らずの町を市民とともに後にし、ベタニアへ向かう。戻る途中、道端に広がる日陰を張るイチジクの木を見つけた。そこでたまたま食べ物を求める気持ちが心を試し、木の枝に触れた。だが、実りの余地は不毛な葉の陰に少しも育っていなかった。キリストは木に言う。「汝には決して実を取り出す豊かさがないように」。するとたちまち木は枯れた。

67

Discipuli celerem mirantur in arbore mortem.Sed Christus stupidis assistens talia fatur:Nunc ligni istius nostro stupuistis honoreDesisse ad vires terrenos ducere succos.Sed veris verbis iterumque iterumque monebo:Namque fides si certa animi consistet in arce,Nec dubiis nutans vitiis tremebunda jacebit,Arboris istius vobis substantia cedet.Nec tantum istius, sed montis celsa revelliCredentum verbo poterunt, undisque profundi

PL 19, 270A

弟子たちは木の素早い死に驚く。だがキリストは、呆然とする彼らのそばに立って語る。「今、この木が我々の栄誉のゆえに、大地の汁を力へと引くのをやめたことに、汝らは驚いた。だが、真の言葉でたびたび汝らに告げよう。もし確かな信仰が心の砦に据えられ、疑いの悪徳に揺れて震え伏すことがないなら、この木の実体は汝らに屈する。この木だけでなく、山の高みも引き抜かれうる、信じる者の言葉によって。そして深みの波に、」

68

Cum silvis pariter, saxisque, ferisque recondi.Et quaecumque fides robusto pectore poscetCredentum, semper digna virtute tenebit.Haec ubi dicta dedit, templi se moenibus infert.Confestim proceres populi, miracula rerum,Collecti inquirunt, virtus quae tanta dedisset.Ollis Christus ait: Quaerentibus omnia vobisDicere jam facile est, si nobis vestra vicissimPercunctata prius paucis sententia solvat.Nuper Joannes, puro qui gurgite lavit

PL 19, 271A

「森も岩も野獣もろとも、隠されることができる。そして信じる者たちの強い胸で信仰が求めるものは何であれ、それを信仰は、常にふさわしい力〔virtus〕で保つ」。こう言い終えると、彼は神殿の城壁の中へ入る。すぐに民の有力者たちは、事の奇跡を、集まって問いただす。どれほどの力がそれを与えたのかと。彼らにキリストは言う。「汝らが尋ねるのだから、すべてを語るのは今や容易だ。もし我々が先に尋ねたことに、汝らの意見が代わって少しの言葉で答えるなら。先ごろヨハネが、清い流れで洗った、」

69

Sordentis populi maculas, divina potestas,An hominis potius vobis fallacia visa est?Haec ait, ancipiti verborum pondere claudensCaptantum procerum mentem: nam magna prophetamPlebis Joannem veneratio suscipiebat,Nec poterant ejus fallacem dicere vitam.Rursus sublimem dixissent esse prophetam,Occidisse illum traheret confessio culpam.Se nescire tamen respondit factio fallax.Tum Christus: Non est injustum claudere vocem,

PL 19, 272A

「汚れた民の染みを。それは神の権能か、それとも人の欺きか、汝らには見えたのか」。こう言って、二つに裂ける言葉の重みで、罠を仕掛ける有力者たちの心を閉じ込めた。というのも、大きな民の敬意が預言者ヨハネを迎えていたから、彼の生を偽りだと言うことはできなかった。逆に、彼を崇高な預言者だと言えば、その告白は、彼を殺したという咎を招くだろう。それでも欺きの一派は、知らないと答えた。するとキリストは言った。「声を閉ざすのは不正ではない、」

70

Cum mihi claudantur procerum responsa superba.Nam geminae prolis genitor majoris in auresTalia dicta dedit: Vitis mihi portio majorSemiputata jacet. Sed perge, et robore fortiNunc scrobibus, nunc falce premens, vineta retonde.Tum juvenis sese tam sordida vincla laborisNolle pati memorat. Post omnia jussa parentisExsequitur, damnansque sibi responsa coercet.Post alium natum simili sermone jubebatAd vineta sui dependere jussa laboris.

PL 19, 272A

「私に有力者たちの高慢な答えが閉ざされるのだから。ある父は、二人の子のうち年上の子の耳にこう言った。『ブドウの大きな区画が私には半ば刈られたまま残っている。行け、強い力でときに溝を、ときに鎌を押し当てて、ブドウ畑を刈り込め』。すると若者は、そのような汚い労働の枷を負いたくないと言う。だが後に、親の命令をすべて果たし、自分の答えを咎めつつ抑えた。のちに父は、もう一人の子にも同じ言葉で自分の労苦の務めをブドウ畑で果たすよう命じた」。

71

Annuit his juvenis, nec dictis facta repensat.Dicite, quis potius genitoris jussa sequatur?Illi collaudant responsum posterioris.Prosequitur Christus: Nunc vera advertite dicta.Jam magis hinc coeli sedem comprendere certum estCorporis e vitiis quaerentes sordida lucra,Quamvestrumquemquam. Vobis namvenerat anteJustus Joannes: sed non est credere vestrum.Namque fidem potius meretricum pectora certamHauserunt, sordesque animi posuere pudendas.

PL 19, 273A

「若者は同意したが、言葉に行いで報いなかった。言ってみよ、どちらが父の命令に従うのか」。彼らは、後の者の答えを称えた。キリストは続ける。「今、真の言葉に心を留めよ。すでに天の座を掴むことは、体の悪徳から汚れた利得を求める者のほうが、確かである、汝らのうちの誰よりも〔刷りは Quamvestrumquemquam. Vobis namveneratante と語を続けて組む。Quam vestrum quemquam. Vobis nam venerat ante と読む〕。実に汝らのもとには先に正しいヨハネが来た。だが汝らは信じなかった。むしろ遊女たちの胸が確かな信仰を汲み取り、心の恥ずべき汚れを捨てた」。

72

At vos tantorum scelerum nil poenitet umquam.Sic quidam dives, cui jugera multa nitentisVineti sepes circum densata coercet,In medio turrem, praelumque, et dolia fecit,Cultoresque dedit, fructusque locavit habendos.Impositam statuens mercedis solvere legem.Tum longinqua petit, sed fructus tempore certoActores famulos mittit, queis portio, salvaCultorum certa ruris mercede, daretur.Ecce colonorum rabies hos verbere saevo,

PL 19, 275A

「だが汝らは、これほどの悪事を少しも悔い改めない。こうして、ある富者がいた。そのたくさんの耕地を、輝くブドウ畑の密に植えた垣が周りを囲み、その真ん中に、塔と搾り機と大樽を造り、耕す者たちを置いて、実りを受けるために貸した。課された賃料の決まりを払うと定めて。それから遠くへ出かけたが、定めた時に実りのため、代理の僕たちを遣わす。彼らには、耕す者たちの定まった畑の賃金を除いた取り分が与えられるはずだった。見よ、小作人たちの怒りは彼らを荒々しい鞭で、」

73

Ast alios lapidum proterrent undique telis.Denique lethali prosternunt vulnere multos.Tum dominus ruris plures incedere servosPraecipit, et rursum mercedis pacta reposcit.Major at in plures audax injuria surgit.Ultima jam domino natum dimittere mens est,Quod sobolem, partemque sui vis digna pudorisCultorum cordi venerandam posceret esse.Sed contra illorum jam mens maculata cruore,Progenie exstincta domini, sibi post dominatum

PL 19, 275A

「ほかの者たちを、四方から石の投げ槍で脅かす。実に多くの者を致命傷で打ち倒す。そこで畑の主人は、より多くの僕に出向くよう命じ、再び賃料の取り決めを求める。だが、より多くの者に対し、いっそう大胆な不正が起こる。最後に、主人は息子を遣わそうと心を決める。自分の子孫、自分の一部であるという、恥を重んじる力が耕す者たちの心に、敬われるべきだと求めると考えて。だが反対に、彼らの心はすでに血で汚れ、主人の子孫を滅ぼして、のちには支配が」

74

Cedere credentes, crudeli vulnere fixumObtruncant, jaciuntque foras trans septa cadaver.Post haec jam dominus veniet, poenasque reposcetTantorum scelerum. Sed vobis tradita quondamFulgentis regni sedes translata fereturAd gentem, dignos possit quae reddere fructus.Ut rex, qui nato thalamorum vincula nectens,Praecepit, proceres convivia laeta frequentent,Accitos famulis voti regalis honoremConcelebrare simul: cuncti sed adire recusant

PL 19, 276A

「自分たちに帰すると信じて、残酷な傷で突き刺された彼を殺して切り刻み、遺体を垣の外へ投げ捨てる。この後に主人が来て、これほどの悪事の刑罰を求める。だが、かつて汝らに渡された輝く王国の座は、移されてふさわしい実りを返せる民へ運ばれる。あるいは王のようである。その王は息子の婚礼の絆を結ぼうとして、有力者たちが喜びの宴に集うよう命じた。僕たちに招かれて、王の願いの栄誉を皆で祝うようにと。だが皆は赴くことを拒む、」

75

Regales thalamos, regalis pocula mensae.Post alios mittit, sese largissima cuncta,Magnificasque dapes, convivia laeta parasse.Illi, neglectis dapibus, diversa petebant.Hic aedes proprias, hic ruris tecta propinqui,Ast alius potius merces ac lucra revisit.Multi praeterea missos, qui ad laeta vocarent,Insontes famulos rapiunt, et corpora ferroIn mortem cruciant. Tum rex, ubi comperit acta,Millibus armatis cives cum moenibus ipsis

PL 19, 277A

「王の婚礼の部屋にも、王の食卓の杯にも。王はほかの者たちを遣わし、自分がすべてをふんだんに、豪華な料理を、喜びの宴を整えたと告げさせる。彼らは料理を顧みず、別のものを求めた。ある者は自分の家へ、ある者は近くの畑の家へ、また別の者はむしろ商いと利得へ戻った。さらに多くの者は、喜びへ呼ぶために遣わされた罪のない僕たちを捕らえ、体を剣で死に至るまで苦しめた。そこで王は事の次第を知ると、武装した数千の兵で、市民を城壁もろともに」

76

Subruit, effusi famulorum sanguinis ultor.Tum servis fatur: Nunc festa jugalia coenaePraelargis opibus quaecumque instruximus illis,Contempsere meis proceres contingere mensis.Ite igitur propere per publica septa viarum,Et quoscumque illic casus glomeraverit, omnesHuc laetis nati thalamis adhibete vocantes.Progressi famuli per compita cuncta viarumInventos duxere simul. Jam denique cunctaeComplentur mensae mixtae sine nomine plebis.

PL 19, 277A

「覆した。流された僕たちの血の報復者として。そして僕たちに言う。『今、婚礼の宴の祝いを、あふれる富で我々が彼らのために整えたものを、有力者たちは、私の食卓に触れることを軽んじた。それゆえ急いで、通りの公の囲いのうちへ行け。そこで偶然集まった者は誰でも、すべて、ここへ、息子の喜びの婚礼の部屋へ、呼んで連れてこい』。僕たちは進み出て、あらゆる通りの辻から見つけた者をみなともに連れてきた。実に、すべての食卓は、名もない混ざり合った民で満たされた」。

77

Hic justi injustique simul cubuere vocati.At rex ingressus convivia laeta revisit.Hic videt indutum pollutae vestis amictu,Laetitiae thalami fuerat quae dissona longe.Isque ubi regalis sermonis pondere causasReddere pro vestis maculis, et labe jubetur,Oppresso tacuit non puri pectoris ore.Et tum conversus famulis rex praecipit illumConnexis manibus pedibusque, et corpore totoIn tenebras raptum mox praecipitare profundas.

PL 19, 278A

「そこに、正しい者も不正な者も、呼ばれてともに横になった。だが王は入り、喜びの宴を見て回る。そこで、汚れた衣の覆いをまとった者を見る。その衣は婚礼の喜びとは遠く不協和であった。王の言葉の重みで、衣の染みと汚れの理由を答えるよう命じられると、彼は清くない胸の口を塞がれて黙った。そこで王は僕たちに向かい、命じた。手足を縛り、全身を縛って、彼を連れ去り、すぐに深い闇へ投げ落とせと」。

78

Illic stridor erit vasti sine fine doloris,Et semper fletus. Multis nam saepe vocatis,Paucorum felix hominum selectio fiet.

PL 19, 278A

「そこには終わりなき広大な苦痛の歯ぎしりがあり、絶えず嘆きがある。というのも、しばしば多くが呼ばれても、幸いにも選ばれるのは少数の者たちである」。

Liber IV, Prooemium

第4巻 冒頭PL 19, 279A
1

Talia dicentem confestim factio frendensTentare aggreditur verbis cum fraude malignis:Certum est, veridicum te nunc venisse magistrum.Nec quemquam metuens, Domini vestigia servas.Dic ergo, an liceat nostrae dissolvere gentiCaesaris urgentis semper sub lege tributum?Ille sed inspiciens saevi penetralia cordis,Cur tentatis, ait, nunc me concludere verbis,Fallaces? mentis prodit fallacia fructum.Inspicite en nummum, sculptique nomismatis aera.

PL 19, 279A

そう語る彼を、歯ぎしりする一派はただちに悪意ある言葉と欺きで試そうと近づく。「確かだ、汝は今、真実を語る師として来た。誰をも恐れず、主の足跡を守っている。では言ってくれ。我々の民が、絶えず迫るカエサルの法のもとで貢ぎ物を納めてよいのか」。だが彼は、荒々しい心の奥を見抜いて、言う。「欺く者たちよ、なぜ今、私を言葉で閉じ込めて試すのか。心の欺きは、その実りを現す。見よ、貨幣と、刻まれた硬貨の銅を」。

2

Caesaris expressum promptum est ibi cernere vultum.Solvite nunc illi propria sub lege tributum,Atque Deo proprium legis servetis honorem.Post Sadducaei tali cinxere latratu:Mosea, qui legum posuit praecepta, jubere,Si quis conjugium properata morte relinquet,Pignoribus mediis nondum de germine cretis,Hujus germano rursus sociabile vinclumDeberi, generis pereat ne portio lapsi.Finibus in nostris septem germana fuerunt

PL 19, 280A

「そこにカエサルの顔が刻まれているのが、すぐに見える。今、その者に、彼の法のもとで貢ぎ物を納めよ。そして神には、法の固有の栄誉を守れ」。その後サドカイ派は、吠えるような言葉で彼を取り囲んだ。「モーセは、律法の命令を定めた者だが、命じた。もし誰かが、早すぎる死で妻を残し、まだ子孫から子らが生まれないうちに、その兄弟に、再び結びつく絆が負わされると。倒れた血筋の一部が滅びないように、と。我々の地方に、七人の兄弟の」

3

Corpora: sed major primus mox vincula nuptaeSumpsit, praeceleri cecidit sub acumine mortis.Post alius frater thalamis sine fructibus isdemConcidit, et cuncti jacuere ex ordine fratres.Unius et cunctos fletus gemuere maritae:Post ipsam rapuit gelidae inclementia mortis.Si venient igitur cuncti sub lumina vitae,Cujus connubiis mulier reddenda resurget?Illis Christus ait: Errori obnoxia pravo,Legibus et jussis Domini mens dura resistit.

PL 19, 281A

「体があった。だが年長の最初の者がすぐに妻との絆を受け、あまりに速い死の刃の下に倒れた。その後、別の兄弟が、同じ実りなき床で倒れ、兄弟たちは皆、順にそこに伏した。ひとりの妻の涙が、皆を嘆き悼んだ。のちに彼女自身を、冷たい死の無慈悲が奪った。では、もし皆が命の光のもとに来るなら、誰の婚姻に、この女は返されて復活するのか」。彼らにキリストは言う。「悪しき迷いに囚われた、硬い心が、主の法と命令に逆らう」。

4

Namque sequenda dehinc laetae reparatio vitaeNon thalamos novit, non terrae gaudia vana:Sed similes levibus Genitoris justa ministrisConstituet regni virtus sublimis in aula.Nec Deus illorum dominum se ponere mavult,Qui terram proni meruerunt sumere mortem,Sed potius vitae possunt qui prendere lucem.Ecce alii rogitant, quae sint firmissima legis.Ille indefessus nulli responsa negabat:Sublimem coeli Dominum devotio cordis

PL 19, 282A

「というのも、これから続く喜ばしい生の回復は、寝室を知らず、地のむなしい喜びを知らない。むしろ正しい者たちを、父の軽やかな仕える者たちに似せて、高き力〔virtus〕が王国の広間に据える。神は、自らをその者たちの主に据えることを望まず、地に伏して死を受けるに値した者たちの。むしろ、生の光を掴みうる者たちの主を望む」。見よ、別の者たちが、律法の最も確かなものは何かと尋ねる。彼は疲れることなく、誰にも答えを拒まなかった。「天の高き主を、心の献身が」

5

Diligat; est ista haec virtus firmissima legis.Consimile est isti: Magno teneantur amoreAd jus fraternum justae penetralia mentis:His etenim geminis dependent omnia jussis.Sed vobis cujus soboles ventura videturChristus, quem cuncti spondent in saecla prophetae!Respondent, illum Davidis germine nasci.Prosequitur Christus: Cur illum dicere DavidDivino flatu scriptum est Dominumque Deumque:Quod proprio patrem non aequum est dicere nato?

PL 19, 282A

「愛せよ。これが律法の最も堅固な力〔virtus〕である。これに似たものがある。大きな愛で、正しい心の奥が兄弟の権利へと結ばれよ。実に、この二つの命令に、すべてが懸かっている。だが汝らに問う。キリストは誰の子孫として来ると見えるのか。すべての預言者が、永遠に約束する者を」。彼らは、彼はダビデの血筋に生まれると答える。キリストは続ける。「ではなぜ、ダビデが彼を神聖な息吹で主とも神とも呼んだと書かれているのか。父が自分の子に向かって〔主と〕呼ぶのは正しくないのに〔この行の係りは定かでない。父が自分の子を主と呼ぶのはふさわしくない、と取った〕」。

6

Talia Salvator: cuncti obstupuere silentes.Ille sed, accita credentum plebe, profatur:Aspicite scribas sublimi sede superbos.Hi quaecumque docent, justum est comprendere cordisObsequio, maculas ipsorum temnite vitae.Abrupta imponunt humeris nam pondera vestris,Ipsi quae digito saltem contingere nolunt.Accubitu primo coenae, fastuque superbo,Atque salutantum vano tolluntur honore,Et nomen sublime volunt gestare magistri.

PL 19, 284A

救い主はこう語った。皆は呆然として黙った。だが彼は、信じる群衆を呼び寄せて語る。「見よ、高い座で驕る律法学者たちを。彼らが教えることは何であれ、心の従順で受け取るのが正しい。だが彼らの生の汚れは軽んじよ。彼らは険しい重荷を、汝らの肩に載せるが、自分では指一本でも触れようとしない。宴の最初の席と傲慢な驕りで、挨拶する者たちの空しい栄誉で高ぶり、師という高い名を負うことを望む」。

7

Sed vos noluerim praecelsi nominis arcemAffectare tamen: vobis est una magistriImposita aeternum coeli de lege potestas,Vos eadem fratrum parili conjunxit amore.Unus item Pater est, coeli qui in culmine regnat.In vobis si quis sublimia colla levabit,Decidet, et barathri mergetur ad ultima coeno.Ast humilis clarum conscendet liber in aethra.Deflendi semper scribae, et lacrymabilis aeviCaeca Pharisaeae cunctis fallacia plebis.

PL 19, 284A

「だが私は、汝らがいと高い名の砦を求めることは望まない。汝らには師のただ一つの権能が、天の法によって永遠に課されている。同じ法が汝らを、等しい愛で兄弟として結んだ。また父も一人であり、天の頂で治める。汝らの中で誰かが高く首を上げるなら、落ちて、深淵の底の泥に沈められる。だが謙遜な者は自由に、天空の明るみへ登る。常に嘆かれるべき律法学者たち、そして嘆かわしい世のファリサイ派の民の、すべてに及ぶ盲目の欺きよ」。

8

Nam vobis itiner clausum quia jure negatur,Non sinitis, quemquam penetrare per ardua lucis,Et cunctos trahitis saevae ad consortia flammae.Vos similes dicam tectis splendore sepulcris,Queis facies nitida est, internaque sordida bustis.Sic vox velatur justae sub imagine vitae,Atque adytis mentis celantur sordida corda.O Solymi, Solymi, ferro qui saepe prophetasAd vestram missos vitam sine fine necastis,Quam volui vestram gentem, populumque tueri,

PL 19, 285A

「実に、汝らには道〔itiner。iter の古い形〕が閉ざされ、正しく拒まれているので、汝らは誰にも、光の険しい所へ入ることを許さず、すべての者を荒々しい炎の仲間へ引きずり込む。汝らは、輝きで覆われた墓に似ていると言おう。外の顔は輝くが、内は墓の汚れである。こうして声は正しい生の像のもとに覆われ、心の奥の聖所に汚れた心が隠される。おお、エルサレムの人々よ、エルサレムの人々よ、剣でしばしば預言者たちを、汝らの終わりなき生のために遣わされた者たちを、殺した汝らよ、どれほど私は、汝らの民、汝らの民衆を守ろうと望んだことか、」

9

Ales ut molli solita est sub corpore pullosObjice pennarum circum complexa fovere!Sed vobis semper coelestia munera sordent.Deseritur jam nunc domus haec vastata ruinis,Nec nostrum vobis fas ultra est cernere vultum.Egreditur templo, cujus praecelsa notantesMoenia discipulos tali sermone docebat:Haec operum vobis miracula digna videnturObtutu stupido; veris sed discite dictis,Quod mox cuncta solo passim disjecta jacebunt.

PL 19, 286A

「鳥が、柔らかな体の下に雛たちを抱くのを常とするように、翼の盾を周りに回して温めるように。だが汝らには、天の賜物はいつも汚らしい。今や、この廃墟に荒れた家は見捨てられ、汝らはもはや我々の顔を見ることは許されない」。彼は神殿を出る。その高い城壁に目を留める弟子たちを、こんな言葉で教えた。「汝らには、これらは見事な業の奇跡に見える、呆然とした眼差しには。だが真の言葉から学べ、すぐにすべてが地にあちこち打ち倒されて横たわると」。

10

Haec ad Oliveti dicens pervenerat arcem.Discipuli solum postquam videre, rogabant,Ut sibi venturi tempus distingueret aevi,Promissa ipsius quo poscant prendere finem,Ejus et adventus terrae consumeret orbem.Quaerentum verbis respondit talia Christus:Observate dolum, falso ne nomine captaCredulitas, laqueis errantum praecipitetur.Discurrent cunctis bellorum incendia terris.Sed vos praevalido consistite robore cordis.

PL 19, 287A

こう語りつつ、彼はオリーブ山の頂に着いた。弟子たちは、彼だけがいるのを見たとき、頼んだ。来たるべき時代の時を、彼らに区別して示してほしいと。その約束が結ばれて終わりに至るのはいつか、そして彼の到来が地の円を終わらせるのはいつかと。尋ねる者たちの言葉に、キリストはこう答えた。「偽りの名に捕らえられた軽信が迷う者たちの罠に落ちないよう、欺きに用心せよ。すべての地に、戦いの火が走り回るだろう。だが汝らは、強い心の力で踏みとどまれ、」

11

Ne mens ad coeptos jaceat turbata tumultus.Non etenim prima imponent mox praelia finem,Gentibus et gentes, et regibus obvia regesSigna ferent, nec tum morbi corrumpere tractumAeris, aut pestes prosternere corpora parcent.Fixa etiam solido per inania pondere tellusPer diversa loci, motu quassante, tremiscet.Haec in primitiis tentamina parva manebunt.Prodentur multi vestrum, lethoque dabuntur.Proque meo vobis incumbere nomine gentes

PL 19, 288A

「心が、始まった騒乱に乱れて倒れないように。実に、最初の戦いはすぐには終わりを置かない。諸国民に対して諸国民が、王たちに対して王たちが旗を掲げて迎え撃つ。そのとき病が空気の流れを損なうことも、疫病が体を倒すことも控えない。虚空に重く固く据えられた大地も場所ごとに、揺れ動いて震える。これらは始まりの小さな試みにとどまる。汝らの多くが引き渡され、死に委ねられる。そして、私の名のために、諸国民が汝らに迫ることは」

12

Tormentis, poenisque feris, odiisque necesse est.Livor enim terris, erroribus omnia plena,Et falsi surgent populorum labe prophetae.Haec inter si quis protectum a vulnere pectusAd finem servare queat, sublimia lucisAeternis vitae sertis redimitus adibit.Regnorum coeli celebratio pervolitabitIn cunctas terrae metas; gens omnis habebitTestem lucifluo sanctae sermone salutis:Et tunc finis erit, currentia saecula solvens.

PL 19, 289A

「拷問と、荒々しい刑罰と、憎しみをもって、避けられない。実に地には妬みが満ち、あらゆるものが迷いに満ち、民の堕落から、偽りの預言者たちが起こる。その中で、傷から守られた胸を終わりまで保てる者があれば、光の高みへ永遠の生の花冠を戴いて入るだろう。天の諸王国の宣べ伝えは、飛び回って地のあらゆる果てへ届く。すべての民は、光を流す言葉の、聖なる救いの証しを持つ。そのとき終わりが来て、流れゆく世々を解き放つ」。

13

Adveniet jamtum tristis defectio terrae,Quam Danielis habent jussa verissima vocem.Haec dignus tantum poterit cognoscere lector.Judaea longe fugiant, montesque capessant,Nec quisquam domibus repetat sustollere secum,Quae fuga consociet, vestemve, aut mobile quidquam.Deflendae jam sunt uteri cum pondere matres,Et miseros foetus dulci quae lacte rigabunt.Poscite jam precibus, tristis ne frigore brumaeAdveniat fuga vestra tamen, neu sabbata festa.

PL 19, 290A

「そのとき、地の悲しい衰えが来る〔底本は jamtum。jam tum と読む〕。これを、ダニエルの最も真実な命令が声として担っている。これはふさわしい読者だけが知ることができる。ユダヤの者は遠くへ逃げ、山々へ向かえ。誰も家から、持ち出すものを取りに戻るな。逃走が伴うものを、衣も、動かせるものも何であれ。身重の母たちは今や嘆かれるべきだ。また、哀れな乳飲み子を甘い乳で潤す母たちも。今こそ祈りで願え。悲しい冬の寒さのうちに汝らの逃走が来ないように、また祝いの安息日にも、」

14

Anceps praecipiti turbet trepidatio cursu.Nam cunctis venient saevissima pondera terris.Tale malum non saecla prius, nec postera norunt.Et ni sublimis Genitor decerpere tempus,Et numerum miserans vellet breviare dierum,Nulla dehinc trepidae superarent corpora vitae.Sed propter lectos veniet miseratio justos.Nomine fallentes Christi, falsique prophetaeExsurgent terris, et monstra potentia fingent,Quae forsan lectos capient miracula justos.

PL 19, 291A

「疑いの動揺が、急ぐ逃走を乱さないように。実に、すべての地に最も荒々しい重荷が来る。このような災いは、先の世も、後の世も知らない。もし高き父が時を縮めようとし、憐れんで日の数を短くしようとしなければ、その後、恐れる命の体は一つも残らない。だが選ばれた正しい者たちのゆえに、憐れみ〔miseratio〕が来る。キリストの名で欺く者たちと、偽りの預言者たちが地に起こり、力ある怪異を作り出す。その奇跡は、選ばれた正しい者たちさえ捕らえるかもしれない」。

15

En praedicta patent instantia saecula vobis.Desertis siquis Christum peragrare loquetur,Occultisque procul penetralibus esse repostum,Longe credulitas absit vanissima vobis.Sicut enim fulgur coelum transcurrit apertum,Et cerni facile est cunctis, orientis ab orisUsque sub occiduum coeli vergentis in orbem,Sic rapido adventu clarebunt lumina Christi.Abscondet furvis rutilos umbris radios sol,Amittet cursum lunaris gratia lucis,

PL 19, 292A

「見よ、迫る世のことは、汝らに前もって示された。もし誰かが、キリストが荒れ野を巡っていると語り、隠れた奥の間に、遠く蓄えられていると言うなら、最もむなしい軽信は、汝らから遠く離れよ。稲妻が開いた空を貫いて走り、日の昇る岸から傾く天の円の日没の下まで、皆に容易に見えるように、そのように素早い到来で、キリストの光は輝く。太陽は赤い光線を暗い影に隠し、月の光の麗しさはその運行を失い、」

16

Ignicomaeque ruent stellae, coelumque relinquent.Omnis item virtus coeli commota superniSigna dabit, proles hominis queis vertice coeliClareat: omnigenasque tribus defletio jugisUrgebit; veniet tunc nubibus ignicolorisMajestate potens hominis per sidera natus.Tunc tuba terrifico stridens clangore vocatosJustos quadrifido mundi glomerabit ab axe.Praeteriet nec enim praesens generatio saecli,Donec cuncta sequens claudat sibi debita finis.

PL 19, 292A

「火の髪の星々は落ち、天を去る。同じく、上の天のすべての力〔virtus〕が揺り動かされ、しるしを与える。それによって人の子が天の頂で輝く。あらゆる種族を、絶え間ない嘆きが押しつける。そのとき、火の色の雲に乗り、威光〔majestas〕に満ちた人の子が星々を越えて来る。そのとき、恐ろしい響きで鳴り渡るラッパが、呼ばれた正しい者たちを、世の四つに分かれた軸から集める。実に、今の世の世代は、それに続く終わりが、自らに定められたすべてを閉じるまでは、過ぎ去らない」。

17

Haec tellus, coelumque super solventur in ignes,Sed mea non umquam solventur ab ordine dicta.Quis erit ille dies, nescire est omnibus aequum,Ni soli rerum Domino, qui sidera torquet.Ut quondam terras undae involvere furentes,Et diversa sibi tractantes munera cunctosDiluvii rapuit subito violentia tractu,Sic subitus flammas volvens descendet ab aethraAdventus noster: nec cunctos ille sub unaConditione premet. Nam tunc ubi jugera laeta

PL 19, 293A

「この地と、その上の天は、火へと解かれる。だが私の言葉は、その秩序から決して解かれない。その日がいつか、知らないのが万人にふさわしい。星々を回す、万物の主ただ一人のほかは。かつて荒れ狂う波が地を覆い、さまざまな務めを営む者たちすべてを洪水の激しさが突然の流れで奪い去ったように、そのように突然、炎を巻いて天空から我々の到来は降る。それは皆を、一つの条件のもとには押さえない。実に、そのとき楽しい畑を」

18

Infindent gemini depresso vomere sulcis,Unus correpto tolletur corpore arator,Ignarusque alius vasto linquetur in agro.Uno quin etiam recubantes stramine lectiDispar judicium diversa sorte subibunt.Unus enim socium quaeret per strata relictus.Idcirco famuli vigilent, quia nescius illisAdventus Domini subitas descendet in horas.Si sciret certum furis insistere tempusQuisque domus custos, vigilaret, et obvia ferret

PL 19, 294A

「二人が、押し込んだ犂で溝を裂くとき、一人の耕す者は、体を掴まれて連れ去られ、もう一人は何も知らず、広い畑に残される。さらに、一つの寝床の敷き藁に横たわる二人も、異なる裁きを、異なる運命のもとで受ける。実に一人は残され、床の上で仲間を探す。それゆえ僕たちは目を覚ましているがよい。主の到来は彼らの知らない突然の時に降るからだ。もし盗人の来る時を確かに知っていれば、どの家の番人も、目を覚ましていて、迎え撃つ」

19

Arma procul, ruptas ne quis penetraret in aedes.Sed vos intentis animis assistite semper.Namque repentinus vobis subitusque recurretFilius huc hominis, justis sua praemia servans.Ille fidelis erit servus, cui credere cunctasAedes, et famulos voluit per longa profectusVir pater ipse domus: sapiens, nimiumque beatus,Quem veniens Dominus servantem jussa videbit.Illum majori famulum redimibit honore.Ast ille infelix, qui sordida luxuriatus,

PL 19, 295A

「遠くで武器を構えて、誰も家を破って入らぬようにするだろう。だが汝らは、張りつめた心でいつも備えていよ。実に、突然に、思いがけず、汝らのもとへ人の子はここへ戻る。正しい者たちに自らの報いを取っておいて。あの忠実な僕とは、すべての家と仲間の僕たちを、遠くへ旅立つ家長その人が委ねようとした者である。賢く、そして大いに幸いな者、来た主が、命令を守っているのを見るであろう者。その僕を、主はより大きな栄誉で報いる。だが不幸なのは、汚れた放縦にふけり、」

20

Tardantem contemnit herum, famulosque fatigatVerberibus, segnique indulgens ebrietati,Luxuriosorum convivia concelebrabat.Adveniet dominus, servumque incauta furentemPraecipitem dignis poenarum cladibus abdet.Illum perpetuus fletus, stridorque manebit.Conferri possunt coelestia regna puellisBis quinis, quarum pars est sapientior una,Altera praestupido pars est stolidissima corde.Occurrere illae votis sponsalibus omnes,

PL 19, 296A

「遅れる主人を侮り、僕たちを鞭で打ち苦しめ、怠惰な酒に溺れて、放蕩者たちの宴を祝っていた者である。主人が来て、不用心に荒れ狂う僕を、ふさわしい刑罰の災いのうちに突き落とす。彼には永遠の嘆きと歯ぎしりが待つ。天の国は、十人の少女たちにたとえられる。そのうち一方はより賢く、もう一方は愚鈍な心を持つ、最も愚かな者たちである。彼女たちは皆、婚礼の願いのために出迎えに出た、」

21

Ornatu accinctae taedarum flammicomantum.Sed sapiens pars illa, sibi quo lumina flammaeSusciperet, portare simul curabat olivum.Stultarum vero non est prudentia talis.Cumque moraretur sponsus, tum membra soporeSolvuntur cunctae per compita lata viarum.Jam noctis medio clamor crebrescere magnusExoritur, laetoque dehinc occurrere votoAdmonuit, taedisque vias ornare coruscis:Surgere virginibus properatum, et lumina taedis

PL 19, 297A

「炎の髪の松明の飾りを身に帯びて。だが賢い側の者たちは、自分たちに炎の灯りを受けるために、油も一緒に運ぶことに気を配った。愚かな者たちには、そのような思慮はなかった。花婿が遅れる間に、そのとき皆は手足を眠りに解かれ、広い道の辻のあちこちで〔眠った〕。すでに夜半、大きな叫びが高まって起こり、そして喜びの願いのもとに出迎えるよう促した。輝く松明で道を飾るよう、おとめたちは急いで起き上がり、灯りを松明に」

22

Instruere, et flammas pingui componere olivo.Tunc stolidae rogitant olei sibi cedere partem,Prudentes secum quod tunc gestare videbant.Sed quoniam sapiens pavitat chorus, omnibus aequeNe desint clarae nutrimina pinguia flammae,Ex parvo aequalis si detur portio cunctis:Tum pergunt stultae, liquidum mercantur olivum.Dum pergunt, laetae transcurrunt omnia pompae,Et sponsum tantum comitatur factio prudens.Adveniunt brutae sero post tempore segnes,

PL 19, 298A

「備え、炎を濃い油で整えるようにと。そのとき愚かな者たちは、油の分け前を自分たちに譲るよう願う。賢い者たちが、そのとき自分と一緒に運ぶのを見たからだ。だが賢い一団は恐れる。皆に等しく、明るい炎の濃い養いが欠けはしないかと、少しの量から等しい分が皆に与えられれば、と。そこで愚かな者たちは行き、液体の油を買う。行く間に、喜びの行列はすべて過ぎ去り、花婿には賢い一団だけが付き従う。遅れて、愚鈍で怠惰な者たちが来る、」

23

Et sponsi pulsare fores, et limina clausaNequicquam ingeminant, precibusque ingrata frequentant,Ut liceat miseris penetrare in limina laeta.Illas non comitum sponsi cognoscere quisquam,Non ipse sponsus voluit. Vigilate timentes,Adventus vobis quod non est certior hora.Sicut enim longas cui contigit ire profectoIn terras, credens servis tractanda talenta;Uni quinque dedit, duo cepit et alter habenda,Tertius unius curam tractare talenti

PL 19, 299A

「そして花婿の戸を叩き、閉ざされた敷居をむなしく重ねて叩き、疎まれる願いを繰り返す。哀れな自分たちが喜びの敷居の中へ入れるようにと。彼女らを、花婿の仲間の誰も、花婿自身も、知ろうとしなかった。恐れて目を覚ましていよ、到来の時は、汝らにとって確かではないからだ。実に、遠い地へ旅立つことになった者が、僕たちにタラントを預けて扱わせるように。一人に五つを与え、もう一人は二つを受けて持ち、三人目は一つのタラントを扱う務めを」

24

Suscepit, vires quoniam diversa merentur.Sed major quibus est concredita portio nummi,Certatim duplis auxerunt incrementis.Ille sed, unius cui credita cura talenti est,Telluri infodiens condit sine fructibus aera.Jamque aderat praesens dominus: tum primus, et alterSe geminasse illi pariter concredita monstrant.Illos laudat herus, potioraque credere tantaePromittit fidei. Sed tertius ille refodit,Et domino reddit tali cum voce talentum:

PL 19, 300A

「受けた。力に応じて、それぞれ異なるものにふさわしいからだ。だがより大きな金銭の取り分を託された者たちは、競って二倍の増し分で増やした。しかし一つのタラントの務めを託された者は、地に掘って埋め、実りなく銅を隠した。やがて主人が戻ってきた。そこで最初の者ともう一人が、託されたものを同じように倍にしたと示す。主人は彼らを称え、これほどの誠実により大きなものを託すと約束する。だが三人目の者は掘り出し、主人にタラントを返し、次の言葉を述べる」。

25

Quod scirem, domino memet servire severo,Qui meteret segetes alieno semine cretas,Extimui, argentumque tuum concredere terraeMalui, quod salvum semper tibi reddere possem.Tum Dominus famulo respondens talibus infit:Si nescire meos auderes dicere mores,Nequitiae tantae veniam concedere possem.Hoc igitur gnarum potius praestare decebat,Ut fructum nobis tractata pecunia ferret.Quapropter segni tollatur portio nostri,

PL 19, 301A

「『私は知っていた、厳しい主人に仕えていると、他人の種から育った穀物を刈り取る人だと。恐れて、汝の銀を地に託すほうを選んだ。いつでも無事に汝に返せるように』。そこで主人は僕に答え、こう切り出す。『もし私の振る舞いを知らないと言い張るなら、そのような邪悪の赦しを与えられたかもしれない。だが、それを知っているなら、むしろ扱われた金が我々に実りをもたらすようにするのがふさわしかった。だから、怠け者から我々の取り分は取り上げられ、』」

26

Prudentique dehinc detur possessio maior,Quem duplis cumulasse lucris mea quinque talentaInveni: namque est certum, potiora mereri,Queis res uberior cumulatae sortis abundat.At cui parva subest segni substantia corde,Id minimum penitus juste tolletur ab illo.At nequam servus tenebras demersus ad imas,Perpetuos fletus poenae stridore frequentet.En hominis natus veniet, Patrisque ministrisStipatus, celsa judex in sede sedebit.

PL 19, 301B

「『そして思慮ある者に、より大きな所有が与えられるように。彼が私の五つのタラントを二倍の利で増やしたと、私は見いだした。実に、より良いものにふさわしいのは、積み上げた資産のより豊かな財が満ちる者たちだと確かだ。だが怠惰な心でわずかな財産しか持たない者は、その最小のものまで、正しく彼から取り上げられる。そして邪悪な僕は、最も深い闇に沈められ、絶え間ない嘆きと刑罰の歯ぎしりを繰り返す』。見よ、人の子は来る。父の仕える者たちに取り巻かれて、高い座に裁き主として座る」。

27

Tunc gentes cunctae diversis partibus orbisConvenient, justosque omnes de labe malorumSecernet, dextraque libens in parte locabit:At pravos laeva despectos parte relinquet;Ut pastor pecoris discernit pascua mixti,Lanigeris dextri permittens mollia prati,At laevos hirtis dumos tondere capellis.Sed rex ad dextros conversus, talia dicet:Huc veniant sancti, jamdudum debita sumantDona Patris, mundi quae sunt aequaeva nitentis,

PL 19, 302A

「そのとき、地のさまざまな方角からすべての諸国民が集まる。彼は正しい者たちを、悪の汚れから選り分け、喜んで右の側に置く。だが邪な者たちは、蔑んで左の側に残す。混ざった群れの牧場を牧者が分け、羊には右の草地の柔らかな所を許し、左の毛深い山羊には茨を食ませるように。そして王は右の者たちに向き直り、こう言う。『聖なる者たちよ、ここへ来て、ずっと前から備えられた父の賜物を受け取れ。輝く世界と同じ年の、』」

28

Et justis primo promissa parantur ab ortu.Namque fame fessum quondam me grata refecitHaec plebes, potuque sitim mihi saepe removit,Hospitioque domus patuit mihi saepe vocato,Et nudus vestis blandissima tegmina sumpsi,Carceris et poenis horum solatia cepi.Tum Domino tali respondent voce beati:Non meminit nostrum quisquam te visere nudumNec famis oppressum dura ditione notavit,Carceris aut poenis meminit vidisse revinctum.

PL 19, 302B

「『そして正しい者たちのために、最初の始まりから約束されたものである。実に、かつて飢えに疲れた私を、この民が喜んで元気づけ、飲み物で私の渇きをしばしば取り除き、招かれた私に家はしばしば開かれ、裸の私は最も心地よい衣の覆いを受け、牢の刑罰のうちで、私はこの者たちの慰めを受けた』。そのとき福なる者たちは、主にこう声を上げて答える。『我々の誰も、汝が裸でいるのを見に行った覚えがない。飢えの厳しい支配に苦しむ汝に気づいた覚えもない。牢の刑罰に縛られた汝を見た覚えもない』」。

29

Respondens illis dicet tum talia judex:Fratribus ista meis, humiles miserando laboresQui fecit, certum est dulcem mihi ponere fructum.At vos, injusti, justis succedite flammis,Et poenis semper mentem torrete malignam,Quas Pater horrendis barathri per stagna profundiDaemonis horrendi sociis, ipsique paravit.Namque sitim passo quondam mihi pocula nullaNec famis in poena parui miseramina panis,Aut peregrina mihi tecti, vestive parumper

PL 19, 303A

そのとき裁き主は彼らに答え、こう言うだろう。「私の兄弟たちのために、その卑しい労苦を憐れんで、これを行った者は、甘い実を私に置いたのだ、それは確かだ。だが汝ら不義の者よ、正しい炎のもとへ移れ、悪意ある精神を、刑罰で絶えず焼け。その刑罰を、父は、深淵の恐ろしい沼を通じて、恐ろしい悪霊の仲間たちのために、また悪霊自身のために備えた。というのも、かつて渇いた私に、杯は一つも与えられず、飢えの苦しみのなかで、小さなパンの憐れみも与えられず、また旅人の私に、屋根か衣の、わずかばかりの」

30

Tegmina de magnis gracili pro parte dabantur.Carceris aut septo claustris, morbisve jacentiUmquam visendi solatia vestra fuerunt.His damnata dehinc respondet factio verbis:Haud equidem nostrum meminit te visere quisquamAut sitis, aut saevae famis aegrum agitare laborem,Hospita vel fessis errare per oppida rebus,Carceris aut mersum poenis, morbove gravatum,Ut tibi sollicito fieret miseratio justa.His rerum dicet Dominus: Cum vestra superbo

PL 19, 303B

「覆いが、大きな財からほんの乏しい分すら与えられなかった。牢獄の囲いと閂のうちか、病に伏す私を、訪ねる汝らの慰めは、一度もなかった」。こうして断罪された群れは、これらの言葉で答える。「我々の誰一人として、汝を訪ねたことを決して覚えていない、渇きや、猛る飢えの病的な苦しみに汝が苛まれていたときも、疲れ果てて見知らぬ町々をさまよっていたときも、牢獄の刑罰に沈み、あるいは病に重く苦しんでいたときも、憂える汝に当然の憐れみが向けられるような〔ありさまを見たことはない〕」。これらの事柄に主は言うだろう。「汝らの傲慢な」

31

Angustis rebus feritas sub corde tumebat,Calcavitque humiles minimos, me sprevit in illis.Haec ubi dicta dabit, meritis sua praemia reddet.Aeternum miseri poena fodientur iniqui,Aeternumque salus justis concessa manebit.Talia dum loquitur, scissos lacerata capillosPro fratris morbo justis soror anxia curisHortatur juvenem rapido praecurrere gressu,Casibus ut tantis Christus servaret amicum.Nam fuerat mulier meritis accepta benignis,

PL 19, 304A

「心の底では、窮した者らへの野蛮さがふくれ上がり、最も小さい卑しい者たちを踏みつけ、そのなかの私を侮った」。こう語り終えると、功に応じてそれぞれの報いを返すだろう。悲惨な不義の者たちは永遠に刑罰に貫かれ、正しい者たちに与えられた救いは永遠にとどまるだろう。彼がこう語っているあいだ、髪を裂いてかきむしり、兄弟の病を正当な憂いのうちに案じる姉妹が、一人の若者に、急ぎ足で先に行くよう促した、これほどの災難からキリストが友を救うようにと。この女は、その厚い功によってキリストに受け入れられていたのである。

32

Obsequio cujus fratremque, domumque merentemAmplexus, pleno Christus retinebat amore.Nuntius adveniens perfert, extrema jacereDilectum Christo juvenem per tristia morbi,Et lethi, et vitae confinia summa tenentem.Lazarus hic habuit nomen, sed Christus amarisPerculsus verbis: Non est, si creditis, inquit,Ad lethum ducens isthaec violentia morbi:Sed Deus ut digno justis celebretur honore,Et soboles hominis sancta virtute nitescat.

PL 19, 305A

その奉仕のゆえに、兄弟と、功ある家をも抱きとめ、キリストは満ちた愛で保っていた。使者が来て伝える、最期の苦しみのなかで、キリストに愛された若者が、病の悲しみに横たわり、死と生のぎりぎりの境にとどまっていると。この者の名はラザロであった。だがキリストは、苦い言葉に打たれ、言った。「もし汝らが信じるなら、この病の激しさは、死に至らせるものではない。それは、神が正しい者たちによってふさわしい誉れで讃えられ、人の子が聖なる力で輝くためなのだ」。

33

Tunc ad discipulos, Dormit jam Lazarus, inquit,Sed charum juvenem faciam consurgere rursus.Aiunt discipuli: Somno succedere plena,Et remeare salus poterit; nec mente sequuntur,Quod mortem somni dixit sub nomine Christus.Errorem quorum tali sermone removit:Lazarus in lethum cecidit, sed gaudia mentiHinc veniunt, vestramque fidem mihi fortius armant,Cernitis absentem longe quod cuncta videre.Sed properemus, ait. Didymus tunc talia fatur:

PL 19, 306A

そのとき弟子たちに言った。「ラザロはいま眠っている。だが私は、愛しい若者をふたたび立ち上がらせよう」。弟子たちは言う。「眠りに入れば、完全に健康が戻ることもできる」と。彼らは心では理解せず、キリストが眠りという名で死を言ったことを〔理解しない〕。彼らの誤りを、キリストはこのような言葉で取り除いた。「ラザロは死に落ちた。だがそのことから心に喜びが来て、汝らの信仰を私のために強く武装させる、離れていても私がすべてを見ていると、汝らは悟るのだから。だが急ごう」と彼は言った。そのときディディモがこう言う。

34

Pergamus, pariterque omnes procumbere lethoCogamur, toties quod gens Judaea minatur.Haec ait, et cuncti, Christo praeeunte, sequuntur.Jamque aderat Christus, fuerat sed forte sepultoQuarta dies, mersasque atris de morte tenebrisGermanas luctus, lacrymosaque tecta tenebant.Convenere illuc solatia debita dantesJudaeae gentis proceres, charique propinqui.Sed Martha, audito Christum venisse, cucurritObvia, deseruitque domum, moestamque sororem.

PL 19, 307A

「行こう。皆がともに死に倒れるよう強いられようとも。ユダヤの民がたびたび脅すとおりに」。彼はこう言い、皆はキリストを先頭に従った。すでにキリストは着いていた。だが偶然、葬られた者には四日目であり、死の暗い闇に沈んだ姉妹たちを、嘆きと涙の家が包んでいた。そこへ集まったのは、当然の慰めを与えるユダヤの民の有力者たちと、親しい身内であった。だがマルタは、キリストが来たと聞くと、走って迎えに出て、家と悲しむ姉妹を後にした。

35

Et procul: O utinam praesens virtus tua nobisAfforet, et fratrem morti rapuisset acerbae.Nam quidquid poscis, certum est tibi posse venire.Quam Dominus tali solatur voce gementem:Robustam mentem, mulier, virtute resume.Lazarus haec vitae rediviva in lumina surget.Et mulier: Certe surgent in munera vitaeMortales cuncti, veniet cum terminus orbi.Christus item sancto depromit pectore vocem:En ego sum clarae vobis reparatio vitae.

PL 19, 308A

そして遠くから〔言う〕。「ああ、汝の力が我々のもとに現にあったなら、兄弟を非情な死から奪い返したであろうに。汝が求めるものは何でも、汝のもとに来ると確かだからだ」。嘆く彼女を、主はこのような声で慰める。「女よ、力をもって堅固な精神を取り戻せ。ラザロは、この命の戻りゆく光のなかに立ち上がるだろう」。すると女は言う。「確かに、命の賜物へと死すべき者たちはみな立ち上がるだろう、世に終わりが来るとき」。キリストはまた、聖なる胸から声を発する。「見よ、私は汝らにとって、輝く命の回復である」。

36

In me qui credit, mortem deponere sumptam,Et vitam poterit jugi comprendere seclo.At quicumque fidem vivo sub pectore sumet,Horrida non unquam continget limina mortis.Ista haec si credis puro de pectore, Martha?Illa dehinc: Haec una fides mea corda tenebit,Sublimis veneranda Dei quod venerit in teCoelestis soboles celso sub nomine Christi.Haec ait, et Mariam cursu motura sororem,Interiora petit, sanctum venisse magistrum,

PL 19, 309A

「私を信じる者は、負った死を脱ぎ捨て、絶えざる世において命をつかむことができる。だが、生きた胸の内に信仰を受け取る者は誰でも、死の恐るべき敷居に決して触れることはない。マルタよ、汝はこれを清い胸から信じるか」。彼女は続けて言う。「この一つの信仰が私の心をとらえる、すなわち、崇めるべき高き神の〔子が〕、汝のうちに来たということ、天の裔が、高き名キリストのもとに来たということを」。彼女はこう言い、走って姉妹マリアを動かそうと、家の奥へ向かい、聖なる師が来たことを、

37

Et pariter luctu oppressam vocitare sororemAdmonuit, tacito designans omnia nutu.Prosilit illa foras, audito nomine Christi.Prosequiturque simul Solimorum turba gementem,Credentum tumulo fletus inferre sorores.Illa salutiferum postquam conspexit Iesum,Procidit ante pedes, rupitque hanc pectore vocem:Si mihi germanum potuisses visere vivum,Lazarus haud poterat durae succumbere morti.Fletibus his Christus socians de corde dolorem,

PL 19, 309A

悲しみに打ちひしがれた姉妹をも同様に呼んでいると、無言の合図ですべてを示しつつ、告げ知らせた。マリアはキリストの名を聞いて、外へ飛び出す。同時に、エルサレム〔Solimorum。Solyma はエルサレムの詩的な名〕の人々の群れが、嘆く彼女に付き従った、姉妹が墓へ涙を捧げに行くのだと思い込んで。彼女は、救いをもたらすイエスを見ると、足もとにひれ伏し、胸からこの声を迸らせた。「もし汝が、私の兄弟を生きているうちに見舞えたなら、ラザロは過酷な死に屈することはできなかっただろう」。この涙にキリストは心から悲しみを重ね、

38

Inquirit tumuli sedem, quo condita nuperMembra forent, animae volucris spoliata calore.Haud mora, demonstrant flenti, moestoque sepulcrumRupe sub excisa, lapidis quod pondere clausum.Ut vidit Sanctus, multo mox vecte moveriPraecipit: at Marthae talis vox verberat aures:Quatuor en luces, totidemque ex ordine noctesPraetereunt, quo membra solo composta quiescunt.Crediderim, corpus, motu fugiente caloris,Foetorem miserum liquefactis reddere membris.

PL 19, 310A

墓の場所を尋ねる、そこに最近納められた体があるという、飛び去る魂の熱を奪われた体が。間もなく、泣き悲しむ彼に墓を示す、切り出された岩の下にあり、石の重みで閉ざされた墓を。聖なる者は見ると、すぐに多くの梃子で動かされるよう命じた。するとマルタのこのような声が〔彼の〕耳を打つ。「見よ、四つの昼と、同じ数の夜が続いて、体が土に納められて休む所で過ぎ去った。思うに、体は、熱の動きが逃れ去って、溶けた肢体から哀れな悪臭を発している」。

39

His dictis contra depromit talia Christus:Jam toties dictum est, magnis consistere rebusCredentum virtute fidem: sed gloria summiJam genitoris adest, fidei si robur habetis.Haec ubi dicta dedit, saxumque immane revulsisObjicibus patuit, virtus mox conscia coelumSuspicit, et tali genitorem voce precatur:Eximias grates, Genitor, tibi, sancte, fatemur.Me placidus semper venerandis auribus audis.Sed populus praesens me missum credere discat.

PL 19, 311A

これに答えて、キリストはこう発した。「すでに何度も言われた、大いなる事柄のなかで信仰は信じる者の力によって立つと。だが至高の父〔genitor〕の栄光は、信仰の強さが汝らにあるなら、すでにここにある」。こう語り終えると、巨大な石は、外された閂のもとで開き、自覚ある力はやがて天を仰ぎ見て、父〔genitor〕にこのような声で祈った。「父よ、聖なる者よ、汝に格別の感謝を告白する。汝は穏やかに、尊い耳でいつも私を聞く。だが居合わせた民が、私が遣わされた者だと信じることを学ぶように」。

40

Haec ubi dicta dedit, tumuli mox limine in ipsoRestitit, adverso complens cava saxa canore:Lazare, sopitis redeuntem suscipe membrisEn animam, tuque ipse foras te prome sepulcro.Nec mora, connexis manibus, pedibusque repenteProcedit tumulo, vultum cui linea texta,Et totum gracilis connectit fascia corpus.Tum solvi jussit, laetumque ad tecta remittit.Judaei postquam factum venerabile cernunt,Qui tanti fuerant Mariam, Marthamque secuti,

PL 19, 311A

こう語り終えると、すぐに墓のまさに入り口で立ち止まり、向き合う響きで空洞の岩を満たした。「ラザロよ、眠った肢体に帰ってくる魂を、見よ、受け取れ。そして汝自ら、墓から外へ出よ」。間もなく、手と足を縛られたまま、突然墓から出てくる。その顔を亜麻の織物が、全身を細い帯が結びつけていた。そこでキリストは解くよう命じ、喜ぶ彼を家へ送り返す。ユダヤの人々は、この崇むべき出来事を見ると、マリアとマルタにこれほど多く付き従っていた者たちのうち、

41

Pars credens sequitur sanctae virtutis honorem:Ast alii repetunt urbem, procerumque superbisCuncta Pharisaeis rerum miracula narrant.Ergo ad concilium Scribae, plebisque vocaturJam gravior numerus, qua vatum principis altePulchra Caiphaeae collucent atria sedis.Illic complacuit Christum prosternere letho:Sed vitare dies paschae, ne plebe frequentiDiscordes populi raperent in bella furorem.Ille Simonis erat tectis, quem lurida lepra

PL 19, 312A

一部は信じて、聖なる力の誉れに従う。だが他の者は都へ戻り、有力者たちの傲慢なファリサイ派に、事のすべての奇跡を語る。そこで会議に、律法学者たちと、民のうちでもすでに重みのある者たちが呼び集められる、預言者たちの長〔vatum princeps。祭司長を言う〕の高いカイアファの座の美しい広間が輝く所に。そこでキリストを死に打ち倒すことで合意した。だが過越の日々は避けよう、民が大勢集まるときに不和の民が怒りを戦いへと奪い取らないように、と。彼はシモンの家にいた、その人を青黒い重い皮膚病が

42

Virtute ipsius diffugerat. Ecce jacentiAccedit mulier propius, frangensque alabastrum,Quo pretiosa inerant late fragrantis oliviUnguenta ab summo perfudit vertice Christum.Discipuli increpitant, fantes, potuisse juvariDe pretio unguenti miserorum corpora egentum.Has Dominus prohibet voces, factumque probavit:Desinite obsequio justam prohibere puellam.Pauperibus semper dabitur succurrere tempus,Sed me non semper tribuetur visere vobis.

PL 19, 312B

彼の力によって去っていた。見よ、横たわる彼に一人の女がさらに近寄り、香油の壺を割って、その中には、遠くまで香るオリーブの高価な香油があり、それをキリストの頭の頂から注いだ。弟子たちは咎めて言う、助けることができたのにと、その香油の代価で、哀れな貧しい者たちの体が。主はこの声を止め、行いを是とした。「奉仕を、正しい娘に禁じるのはやめよ。貧しい者を助ける時は常に与えられる、だが汝らに、私を訪ねることは、常には許されない」。

43

Funeris ista mei multum laudanda ministratOfficio, mundumque implebunt talia facta.Tunc e discipulis unus se subtrahit amensJudas, qui ad proceres tali cum voce cucurrit:Quod pretium sperare datur, si tradere vobis,Quaesitumque diu possim monstrare magistrum?Illi continuo statuunt ter dena argentiPondera: iis Judas sceleri se subdidit alto.Jamque dies paschae primo processerat ortu:Discipuli rogitant, ubi coenam sumere paschae

PL 19, 314A

「この女は、私の葬りの務めとして、大いに称賛されるべきことを行う。このような行いは世界を満たすだろう」。そのとき、弟子の一人が、正気を失って身を引く、ユダである。彼は有力者たちのもとへ走り、こう言った。「もし汝らに引き渡すなら、どんな代価を望んでよいのか、長く捜し求められてきた師を、示せるとしたなら」。彼らはただちに、銀の三十の量を定める。それによってユダは深い悪事に身を委ねた。すでに過越の日が、最初の日の出とともに進んでいた。弟子たちは尋ねる、過越の食事をどこで取ろうと

44

Vellet; at ille sibi quemdam sine nomine quaeri,Ultima qui Domini caperet mandata, jubebat.Vespere mox primo bis sex recubantibus unaDiscipulis, tali divinat voce magister:En urget tempus, Christum quum tradere mortiE vobis unus scelerato corde volutat.Continuo cuncti quaerunt, quis talibus ausisInsano tantum cepisset corde venenum.Ille dehinc: Epulis mecum nunc vescitur, inquit.Sed soboles hominis quondam praescripta subibit

PL 19, 314A

望むのかと。だが彼は、名もない一人を自分のために探せと、その者が主の最後の命を受けるだろうと命じた。夕べが始まるとすぐ、十二人が一緒に席についていると、弟子たちに、師はこのような声で予言した。「見よ、時が迫る。キリストを死に引き渡そうと、汝らのうち一人が、邪悪な心で思い巡らす時が」。ただちに皆が尋ねる、誰がそのような企てのために、狂った心にこれほどの毒を取り込んだのかと。彼は続けて言った。「今、私と共に食事にあずかっている者だ。だが人の子は、かねて定められた」

45

Supplicia ad tempus. Miserabilis ille per aevum,Qui justum dedit: quanto felicior esset,Si numquam terris tetigisset limina vitae!Et Judas graviter tum conscia pectora pressus,Numquid, ait, Judam talis suspicio tangit?Respondit Dominus: Te talia dicere cerno.Haec ubi dicta dedit, palmis sibi frangere panem,Divisumque dehinc tradit, sanctumque precatus,Discipulos docuit, proprium sibi dedere corpus.Hinc calicem sumit Dominus, vinoque repletum

PL 19, 315A

「刑罰を、時が来れば負うだろう。永遠に憐れなのは、義人を引き渡した者だ。どれほど幸いであっただろう、もし地上に命の敷居を決して踏まなかったなら」。するとユダは、やましい胸をひどく締めつけられ、「ユダにそのような疑いが及ぶのか」と言った。主は答えた。「汝がそう言うのを私は見る」。こう語り終えると、手のひらでパンを裂き、分かち与えて渡し、聖なる祈りをして、自分自身の体を与えるのだと弟子たちに教えた。次に主は杯を取り、ぶどう酒で満たされたものを、

46

Gratis sanctificat verbis, potumque ministrat,Edocuitque, suum se divisisse cruorem.Atque ait: Hic sanguis populi delicta redemit;Hoc potate meum. Nam veris credite dictis,Post haec non umquam vitis gustabo liquorem,Donec regna Patris melioris munere vitaeIn nova me rursus concedant surgere vina.Exin cantato sanctis concentibus hymno,Montis Oliveti conscendunt culmina cuncti.Talia tum Christus depromit pectore verba:

PL 19, 317A

感謝をもって言葉で聖別し、飲み物として給仕した。また、自分の血を分け与えたと教え諭した。そして言った。「この血は民の罪を贖った。これを、私のものとして飲め。真実の言葉を信じよ。これよりのち、私はブドウの液を決して味わわない、父の国が、より良い命の賜物によって、私が新しいぶどう酒のなかに再び立ち上がることを許すまで」。そののち、聖なる合唱で賛歌が歌われると、皆がオリーブ山の頂に登った。そのときキリストは、胸からこのような言葉を発した。

47

Omnes praesentis noctis vos tempore longeDisperget misere, deserto principe, terror.Sic etenim scriptum est: Pastoris casibus omnesIn diversa fugam capient per rura bidentes.Post ubi vita novos coeli mihi reddet honores,Praeveniam, vestrosque choros genitalibus arvisGrata Galilaeae volitans per rura docebo.Respondit Petrus: Cuncti, si credere fas est,Quod tua labentes possunt praecepta negare,Sed mea non umquam mutabit pectora casus.

PL 19, 317A

「今夜のうちに、汝らすべてを遠くへ、君主を見捨てさせて、惨めに恐怖が散らすだろう。実にこう書かれている。『牧者の災難にあって、すべての羊は、野をばらばらの方へ逃走する』と。のち、命が私に新たな天の栄誉を返すとき、私は先に行き、汝らの一団を、生まれ故郷の野でガリラヤの好ましい野を飛び回りつつ導くだろう」。ペトロは答えた。「皆は、もしそう信じてよいなら、つまずいて汝の教えを否むこともありえよう、だが私の胸を、災難が変えることは決してない」。

48

Ille dehinc: Nox haec, quae lucida sidera terrisInducet, lucemque premens nunc incubat undis,Audiet, ut trinis pavidus mendacia verbisDices, et Christum, fortissime Petre, negabis.Et prius, alitibus resonent quam tecta domorum.At Petrus: Duram mortem mihi sumere malim.Vox oblita suum quam deneget ista magistrum.Has vires cordis perstant promittere cuncti.Nominis Hebraei sunt Gethsemaneia rura.Illo progreditur vitae, lucisque repertor,

PL 19, 318A

彼は続けた。「この夜が、地に輝く星々をもたらし、光を押さえて今は波の上に覆いかぶさるが、夜は聞くだろう、汝が怯えて三度の言葉で偽りを言い、最も勇ましいペトロよ、キリストを否むのを、それも、鳥たちの声で家々の屋根が響くより前に」。だがペトロは言う。「私は過酷な死を受けるほうを選ぶ、この声が自分の師を忘れて否むよりは」。心のこの強さを、皆も約束し続けた。ヘブライ語の名で、ゲツセマネと呼ばれる野がある。そこへ命と光の創始者が進み出る、

49

Quem mox discipuli, Juda fugiente, sequuntur.Atque illic reliquos jussit residere ministros.Ille sed assumpto longe procedere Petro,Zebedeique simul natis, per devia tendit.Tunc angore gravi moestus, sic voce profatur:Tristitiam volvens animus mihi pectora turbatMorte tenus; sed nunc vos segnem excludite somnum,Sollicitamque simul vigilando ducite noctem.Haec ait, et paulum procedens, corpore terramDeprimit, et tali projectus voce precatur:

PL 19, 319A

その彼に、ユダが逃げ去ると、弟子たちが続く。そこで残りの従者たちには座っているよう命じた。だが彼は、ペトロを伴って遠くへ進み、またゼベダイの子らも伴い、人気のない所へ向かう。そのとき、重い苦悶に沈み、こう声を出して語る。「悲しみを巡らす私の心が、胸を乱す、死に至るまで。だが今、汝らは怠い眠りを締め出せ、目覚めて、不安な夜をともに過ごせ」。彼はこう言って、少し進み、体で地を押し、身を投げ出して、こう声を出して祈った。

50

Si fas est, genitor, calicis me transeat hujusIncumbens valido nobis violentia tractu.Sed tamen adveniat potius, quam nostra voluntasQuae tibi decreta est tantis sententia rebus.Tunc ad discipulos repedat, sed somnus anhelisProstratos terra membris dissolverat omnes.Tunc ait ad Petrum: Non est mihi ponere virtusUnam pervigilem tantis sub casibus horam?Sed vigilate, precor, ne vos tentatio raptosHorrida praecipitet saevae per lubrica mortis.

PL 19, 320A

「もしかなうなら、父〔genitor〕よ、この杯の強い力でのしかかる激しさが、私を過ぎ去るように。だがそれでも、私の意志よりも、むしろこれほどの事柄のうちに汝が決めた定めが来るように」。それから弟子たちのところへ戻る。だが眠りが、息をはずませた皆を、地に倒れ伏した肢体のまま弛緩させていた。そのときペトロに言う。「汝には、私のためにこれほどの災難のなかで一時間を目覚めて過ごす力〔virtus〕がないのか〔mihi の係りは定かでない〕。目覚めていよ、願う。誘惑が汝らをさらって、恐ろしく、残酷な死の滑りやすい道へ突き落とさないように」。

51

Spiritus iste viget, sed corpus debile labat.Secessit rursus secreti montis in arcem,Orabatque Patrem: Rerum mitissime rector,Hunc quoniam calicem non est transire potestas,Jam tua proveniat nostra de sorte voluntas.Rursus discipulos somni sub pondere pressosInvenit, et rursus idem, genitore precato,Alloquitur fesso nexos languore quietis:Jam dormire licet, sociosque revisere vestros.Nam venit ecce, meum qui dedat ad omnia corpus,

PL 19, 320A

「霊は力づいているが、体は弱ってよろめく」。彼は再び、人里離れた山の頂へ退いた。父に祈った。「万物の、最も柔和な統べる者よ、この杯が過ぎ去ることが許されないのなら、汝の意志が、私の定めにおいて成るように」。再び、弟子たちが眠りの重みに押さえられているのを見いだし、再び同じように、父に祈ったのち、疲れ、安息の倦怠に縛られた者たちに語りかける。「今は眠ってよい。仲間のもとをも訪ねてよい。見よ、私の体をあらゆる〔仕打ち〕へ引き渡す者が来た、」

52

Quae maculata meis imponet factio membris.Cum dicto Judas, numero stipante catervae,Advenit procerum jussu, populique ferocis.Pars strictis gladiis, pars fidens pondere clausaeSigna sequebantur Judae promissa furentis.Oscula nam pepigit sese contingere Christi,Quo facile ignotum caperet miserabile vulgus.Ille ubi dissimulans blanda cum voce salutat,Attigit et labiis justi venerabilis ora,Continuo Christus: Totum complere licebit,

PL 19, 321A

「汚れた一団が私の肢体に加えようとする仕打ちへ」。その言葉とともにユダが、群衆の数に取り囲まれて、有力者たちと荒々しい民の命により、やって来た。一部は抜き放った剣で、一部は重い棍棒〔底本は clausae。clavae と解した。ミーニュの注も、主人の護衛に棍棒で武装した僕たちの例としてこの行を引く〕を頼みとして、荒れ狂うユダの約束した合図に従っていた。ユダはキリストに接吻して触れることを取り決めていた、それで、見知らぬ者を哀れな群衆が容易に捕らえられるように。彼が偽って、甘い声で挨拶し、唇で義人の尊い顔に触れると、すぐにキリストは言った。「果たしたいことは、すべて果たしてよい、」

53

Huc venisse tuo quaecumque est causa paratu.Injecere manum turbae, Christumque prehendunt.Tunc e discipulis unus fulgente machaeraOccurrit vatis famulo sublatus in iram,Tempore et excussam rapuit vi vulneris aurem.Olli Christus ait: Gladium tu ponito, noster:Nam quicumque ferox confidet vindice ferro,Hunc justi similis ferri vindicta manebit.An ego non possim coelestia castra vocare,Et Patris innumeras in praelia ducere turmas?

PL 19, 322A

「汝が準備してここに来た理由が何であれ」。群衆は手をかけ、キリストを捕らえる。そのとき弟子の一人が、輝く剣で怒りに駆られて、預言者〔vates。ここでは祭司長を言う〕の下僕に立ち向かい、そのとき、傷の勢いで耳を切り飛ばした。その者にキリストは言う。「剣を置け、我々の者よ。報復の剣を頼む荒々しい者は誰でも、その者には、正当な剣の同じ報復が待っている。それとも私は、天の陣営を呼べないとでもいうのか、戦いに父の数知れぬ軍勢を率いることもできないと」。

54

Sed Scriptura meis complenda est debita rebus.Vos autem stricto qui me comprendere ferro,Fustibus, et gladiis concurritis, en ego vobisOccurri, templi media qui semper in arceVobiscum residens docui, nec talia quisquamIn solum tantis circum latrantibus ausus.Discipuli passim Christo fugere relicto.Jamque Caiphaea steterat Salvator in aula:Convenere omnes Scribae, proceresque vocati.At Petrus longe servans vestigia solus,

PL 19, 322A

「だが、書かれたことは、私の事柄において成就されねばならない。しかし汝らは、抜いた剣で私を捕らえようと、棍棒と剣とで押し寄せる。見よ、私は汝らの前に出て来た。常に神殿の中央の高みで汝らとともに座して教えた私に、そのようなことを誰もこれほど吠える者たちが周りにいながら、私一人に企てはしなかったではないか」。弟子たちは各所へ、キリストを置き去りにして逃げた。すでに救い主はカイアファの広間に立っていた。律法学者たちはみな集まり、有力者たちも呼ばれた。だがペトロは一人、遠く離れて足跡を追い、

55

Occulte moestus sedit cum plebe ministra,Extremum opperiens tanto sub turbine finem.Ecce sacerdotes falsos conquirere testesIncumbunt, fictasque volunt contexere causas,Queis mortem insonti possent imponere Christo.Sed nullus tanto visus satis esse furori.Ultima prosiliunt testes, qui dicere ChristumAudissent, templum quod solus vertere posset,Et versum trinis iterum instaurare diebus.Ipse sacerdotum princeps urgere tacentem

PL 19, 323A

ひそかに悲しみつつ、従者の群れとともに座り、これほどの嵐の中で、最後の結末を待った。見よ、祭司たちは偽りの証人を捜し集めることに励み、作り話の理由をでっち上げようとする、それによって、罪なきキリストに死を負わせうるように。だが、これほどの怒りに足ると見える者は誰もいなかった。最後に、キリストが言うのを聞いたという証人たちが進み出る、神殿を自分一人で覆せる、と、覆したのち三日で再び建て直せる、と。祭司長自身が、黙している彼を問い詰め、

56

Insistit fervens furiis, ac talia fatur:Cur nihil ad tantas nunc respondere querelasConvictus veris procerum sub testibus audes?Adjurabo tamen summi per regna Tonantis,Ut fateare palam, si fas te credere Christum.Ille dehinc tali compellat voce superbum:Isthaec sola tibi procedunt pectore verbaVera: tamen veniet vobis visenda per aurasMajestas prolis hominis, cum dextera sanctaeVirtuti assidet sub nubibus ignicoloris.

PL 19, 324A

怒りに燃えて迫り、こう言う。「なぜ汝は、これほどの訴えに、今も何も答えようとしないのか、有力者たちの証人に真実で追い詰められながら。だが、至高の雷を轟かす者〔Tonans。神を言う〕の国にかけて誓わせる、汝がキリストだと信じてよいのなら、公に告白せよ」。彼は続けて、傲慢な者にこのような声で呼びかけた。「汝の胸から出る言葉のうち、これだけが真実だ。だが汝らの前に、空を通って見られるべきものが来る、人の子の威光が、聖なる力の右に、火色の雲のもとで着座するときに」。

57

Talibus auditis, scindit de pectore vestem,Insultat furiis, et caeco corde sacerdos,Atque ait: Audistis pugnantis foeda profaniVerba Deo: polluta malis consurgat in irasReligio, et vestram cuncti jam pandite mentem.Conclamant omnes, mortique addicere certant.Tum sanctam Christi faciem sputa improba complent,Et palmae malis, colaphique in vertice crebriInsultant, verbisque omnes illudere certant.Christe, prophetabis, cujus tibi palma sonarit.

PL 19, 325A

これを聞くと、祭司は胸の衣を引き裂き、怒りに任せて罵り、盲いた心で言った。「汝らは聞いた、神に刃向かう不敬な者の汚らわしい言葉を。悪に汚された信心は、怒りに立ち上がれ。そして皆、今こそ汝らの思いを明かせ」。皆が叫び、死に引き渡そうと競う。そのとき、不遜な唾がキリストの聖なる顔を満たし、頬には平手が、頭にはしばしば拳が襲いかかり、皆が言葉でも嘲ろうと競う。「キリストよ、預言せよ、誰の手のひらが汝を打ったのかを」。

58

At Petrum mulier tristem quod viderat intus,Tune etiam, juvenis, fueras comes additus, inquit,Isti, quem ludens procerum sententia damnat?Ille negat, tectisque foras se promere tentat.Ecce sed egressum primo sub lumine cernensAltera consimili prodebat voce ministris.Rursus ait, jurans illum se nosse negabat.Tum percunctantum multi accessere sequentes,Eque sono vocis sese cognoscere dicunt,Cuncta Galilaeam streperent quod verba loquelam.

PL 19, 325A

だが女は、ペトロが悲しげに中にいるのを見て、言った。「若者よ、汝もまた、仲間に加えられていたのではないか、有力者たちの判決が嘲りつつ断罪する、あの者の」。彼は否み、家の外へ出ようとする。だが見よ、夜明けの光のなかで出てきた彼を見て、もう一人の女が、同じ声で従者たちに彼を告げ知らせた。彼は再び、誓って、あの者を知らないと言って否んだ。そのとき、尋ねる人々のうち多くが後を追って近づき、声の響きから見分けられると言った、彼の言葉はすべて、ガリラヤの言葉遣いで響くからだ。

59

Et Petrus jurans devotis omnia verbisNescire affirmat, quisquis foret ille, negando.Hanc vocem, plausum quatiens sub culmine tecti,Ales prosequitur cantu, mentemque SimonisCircumstant tristem vera praesagia Christi;Egressum dehinc ploratus habebat amarus.Sidera jam luci concedunt, et rapidus solProgreditur, radiis terras trepidantibus implens.Jamque e concilio Christum post terga revinctumPraesidis ad gremium magno clamore trahebant.

PL 19, 326A

ペトロは誓い、呪いを込めた言葉でことごとく、その者が誰であれ知らないと断言し、否んだ。この声に、屋根の棟の下で羽ばたきを震わせ、鳥が歌声で応じ、シモンの心をキリストの真実の予告が、悲しむ彼を取り囲む。外へ出た彼を、苦い嘆きが捕らえた。星々はすでに光に場を譲り、疾き太陽が震える光線で地を満たしつつ進み出る。いまや会議の場から、後ろ手に縛られたキリストを総督の膝下へ、大声を上げて引いて行った。

60

Interea celsum Dominus stans ante tribunalTalia Pilati verbis excepit Iesus:Tu rex Judaeae gentis, quod dicitur, astas?Respondit Christus: Vestris haec audio verbis.Exin terribilis justi accusatio surgensInfremit, et sanctum scelerum facundia pressat.Respondere nihil trucibus dignatur Iesus.Pilatus quaerit, quae sit tum causa tacendi.Ille magis perstans miranda silentia servat.Solemni sed forte die concedere leges

PL 19, 327A

そのあいだ主は高い法廷の前に立ち、イエスはピラトのこの言葉を受けた。「汝は、言われるとおり、ユダヤの民の王として立つのか」。キリストは答えた。「私はこれを、汝らの言葉に聞く」。それから、義人への恐ろしい告発が持ち上がり、うなり声を上げ、悪事を弁じる雄弁が聖なる者を押さえつける。イエスは、荒々しい者たちに何も答えることをよしとしなかった。ピラトは、黙っている理由は何かと尋ねる。彼はいっそう頑なに、驚くべき沈黙を守る。ところが祭りの日には、たまたま法が

61

Unum damnati capitis de more jubebant.Et fuit in vinclis famoso nomine latro,Quem Christo infensus populus dimittere vitaeArdebat: trucibus somno sed territa visisPilati conjux, justi discedere poenaMandatis, precibusque virum suspensa rogabat.Tum judex iterum procerum disquirere mentemTentat, et instanti cuperent quem solvere poena,Plebis ad arbitrium mittit de lege requiri.Sed proceres populum fusa ambitione rogabant,

PL 19, 328A

習いに従い、断罪された者ひとりの命を〔赦すよう〕命じていた。そのとき、名の知られた強盗が鎖につながれていた。キリストに敵意をいだく民は、その者を生かして放つことを熱望した。だが夢に見た恐ろしい幻に怯えたピラトの妻は、義人が刑罰から遠ざけられるようにと、使いと願いで、気をもんで夫に乞うた。そこで裁き手は、再び有力者たちの思いを探ろうと試み、迫る刑罰から誰を解放したいのかを、法に従って民の判断に委ねて問いただす。だが有力者たちは、手を尽くして民に求めた、

62

Latronem legi peterent, Christumque necarent.At postquam procerum incendit sententia vulgus,Latronisque petit potius sibi cedere vitam,Consuluit praeses populum, quid vellet Iesu.Plebs incensa malo, saevos miscere tumultus,Et crucis ad poenas iterumque, iterumque petebatQui regis nomen cuperet, qui Caesaris hostemConfessus, sese proprio damnaverit ore.Denique vi victus, detestatusque cruentumOfficium, increpitat, se libera sanguinis hujus

PL 19, 329A

強盗が選ばれるよう求め、キリストは殺せ、と。有力者たちの意見が群衆を煽り立てると、群衆は、むしろ強盗の命が自分たちに与えられることを求めた。総督は民に、イエスをどうしたいのかと問うた。民は悪意に燃え立ち、猛り狂う騒ぎをかき立て、十字架の刑を、繰り返し繰り返し求めた、王の名を望んだ者、カエサルの敵だと自ら認めて、自分の口で自らを断罪した者のために。実に、力に屈し、血なまぐさい務めを忌み嫌い、声を荒らげて言った、自分はこの血に関して

63

Corda tenere sibi, coramque a crimine palmasAbluit, ut genti tantum macula illa maneret.Hoc magis inclamant: Nos, nos cruor iste sequatur,Et genus in nostrum scelus hoc, et culpa redundet.Pilatus donat plebi, legique Barabbam,Et crucis ad poenam vinctum concedit Iesum.Proditor at Judas, postquam se talia cernit,Accepto sceleris pretio, signasse furentem,Infelix aegris damnans sua gesta querelis,Projecit templo tum detestans argentum.

PL 19, 330A

責めのない心を保っていると。そして人々の前で、罪過から手のひらを洗った。その汚れが民にだけ残るように。これにいっそう叫ぶ。「我々に、我々にあの血が付き従え、この悪行と咎が、我々の一族にあふれ返れ」。ピラトは民に、また法に従い、バラバを与え、縛られたイエスを十字架の刑に引き渡す。だが裏切り者ユダは、事態がこうなったのを見ると、悪事の代価を受け取り、荒れ狂って合図を与えたことを悟り、不幸な彼は、痛ましい嘆きで自分の行いを責め、そのとき銀を忌み嫌って神殿に投げ捨てた。

64

Exorsusque suas laqueo sibi sumere poenas,Informem rapuit ficus de vertice mortem.Inde sacerdotes, pretium quod sanguinis esset,Illicitum fantes adytis jam condere templi,Quod dare tum licitum, dum sanguis distraheretur,Credebant, agrum mercati nomine veroSanguinis, horrendo signant scelera impia facto.Haec quondam cooperta canens vox vera prophetae,Eventum rerum patefecit in ordine saecli:Argenti triginta minas posuere profani,

PL 19, 330B

自ら縄で自分に刑罰を科そうと始め、イチジクの梢から、醜い死を奪い取った。そこで祭司たちは、それが血の代価であるから、神殿の奥所に納めることは許されないと言い、それを与えることは、血が売り渡されていたそのときには許されたと信じていた。畑を買い、その真の名を「血」として、恐ろしい行いで不敬な悪事を印す。かつて隠されていたこれらを歌った預言者の真実の声は、世の秩序のなかで、事の成り行きを明らかにした。不敬な者たちは、銀三十ミナを置いた、

65

Hoc pretium pretiosi corporis instituentes,Quod mox ad figuli rursus transfertur agellum.Traditus est trucibus justus, scelerisque ministrisMilitibus: scelerum ludibria corpore perfert,Purpureamque illi tunicam, chlamydemque rubentemInduerunt, spinisque caput cinxere cruentis,Inque vicem sceptri dextram comitatur arundo.Tum genibus nixi regem dominumque salutantJudaeae gentis: faciem lavere salivis,Vertice et in sancto plagis lusere nefandis.

PL 19, 332A

これを貴い体の代価と定め、その銀は、やがて陶工の小さな畑のために再び移される。義人は、荒々しい者たちに、また悪事の手先である兵士たちに引き渡された。彼は体で悪の嘲弄を耐え、彼に紫の衣と、赤い外套を着せ、血に染まる棘で頭を巻いた、王笏の代わりに、右手には葦が付き添う。そのとき、ひざまずいて、ユダヤの民の王にして主と挨拶する。顔を唾で洗い、聖なる頭を、忌むべき打撃でもてあそんだ。

66

Haec ubi transegit miles ludibria demens,Indutum propriae ducebant tegmine vestis,Et crucis ad poenam sanctum justumque trahebant;Ecce sed egressi quemdam cepere SimonemCyrena genitum, lignumque afferre jubebant;Quo dominum lucis jussis suffigere saevisInstans urgebat saecli immutabilis ordo.At postquam ventum est, ubi ruris Golgotha nomen,Permixtum felli vinum dant pocula Christo.Ille sed in summo gustu tractata recusat;

PL 19, 333A

正気を失った兵士がこの嘲弄を終えると、自分自身の衣をまとわせた彼を連れて行き、聖なる義人を十字架の刑へと引いて行った。だが見よ、出て行くとき、一人のシモンを捕らえた、キレネ生まれの者で、木を運ぶよう命じた。その木に、光の主を、猛々しい命令で釘づけにすることを、迫り来る世の不変の秩序が急き立てていた。やがて、野の名がゴルゴタという所に着くと、杯が、胆汁を混ぜたぶどう酒をキリストに与える。だが彼は、ほんの味見の際に、混ぜられたものを拒む。

67

Ut satis anitquis fieret per talia dictis,Nec tamen insultans hominum furor omnia posset.Jamque cruci fixum pendebat in arbore corpus,Intactaeque dedit tunicae sub sorte per omnesMilitis unius servans possessio textum.Et scriptum causae titulum, meritique locarunt,Quod rex Judaeae plebis, gentisque fuisset.Accidit, ut poenae pariter consortia ferrentLatrones hinc inde duo: sed caeca furentisInsultat plebis fixo vesania Christo:

PL 19, 334A

そのようなことによって、古い言葉〔底本は anitquis。antiquis と読む〕が十分成就されるように、また、嘲る人間の怒りがすべてをなしうることのないように。すでに十字架に釘づけられた体は、木にかかっていた。縫い目のない下着は、くじの定めにより、皆のうちから一人の兵士の持ち物となって、その織りを保った〔dedit の係りは定かでない。くじが定めたと取った〕。罪状と、受けるべき報いの記された札を掲げた、彼がユダヤの民の、国民の王であったと。たまたま、刑罰の仲間として同じく両側に二人の強盗がいた。だが猛る民の盲いた狂気は、釘づけにされたキリストを罵る。

68

Hic est, qui templum poterat dissolvere solus,Hic est, qui trino lucis reparare meatu.Sed nunc descendat soboles veneranda Tonantis,Et crucis e poena corpusque, animamque resolvat.Haec vulgi proceres vecordis dicta sequuntur;Atque Pharisaei, Scribaeque, et factio demensIlludunt, motuque caput, linguasque loquelisInsanis quatiunt aeternae ad vincula poenae.Nonne alios quondam trucibus servare solebatMorborum vinclis? proh! sese solvere poenis

PL 19, 335A

「これは、神殿を一人で壊せると言った者だ、これは、三度の光の歩みで建て直すと言った者だ。さあ今、雷を轟かす者の崇むべき子は降りて来い、十字架の刑から、体も魂も解き放て」。愚かな群衆のこの言葉に、有力者たちが続く。そしてファリサイ派も、律法学者たちも、正気を失った一団も嘲り、頭を動かし、舌を言葉で狂った言葉で震わせる、永遠の刑罰の鎖へ向かって。「あの男は、かつて他の者たちを、荒々しい病の鎖から救うのが常だったではないか。ああ、自分を刑罰から」

69

Non valet. En regem nostrae quem credere gentisDebuimus: solvat ligni de robore corpus,Tunc sanctis digne poterimus credere signis.Confidit genitore Deo: dimittere poenaCur propriam non vult sobolem veneranda potestas?Nec minus increpitant dextra, laevaque gementesAffixi crucibus scelerum pro sorte latrones.Jam medium cursus lucis conscenderat orbem,Cum subito ex oculis fugit, furvisque tenebrisInduitur, trepidumque diem sol nocte recondit.

PL 19, 336A

「解くことはできない。見よ、我々の民の王だと信じるべきであった者を。木の硬い幹から体を解くがよい、そのときこそ、聖なるしるしを我々は正当に信じられるだろう。彼は父なる神に頼っている。刑罰から解くことを崇むべき権能は、なぜ自らの子に望まないのか」。右と左で呻く者たちも、同じく罵った、悪事の報いのゆえに十字架に釘づけにされた強盗たちが。すでに光の運行は、天の中央の輪に達していた、そのとき突然、太陽は目から逃れ去り、黒い闇をまとい、おののく昼を夜のなかに隠す。

70

Ast ubi turbatus nonam conscenderat horam,Consternata suo redierunt lumina mundo.Et Christus magna Genitorem voce vocabatHebraeae in morem linguae: sed nescia plebesEliam vocitare putat. Tum concitus unusCogebat spongo turpi, calamoque revinctoImpressum labiis acidum potare saporem.Caetera turba furens tali cum voce cachinnat.Spectemus pariter, coelo ne forte remissusElias veniat, celsa qui in sede quiescit.

PL 19, 337A

だが、乱れた太陽が第九の時に達したとき、うろたえた光は自分の世界へ戻った。キリストは大声で父を呼んだ、ヘブライの言葉の習いにしたがって。しかし知らない民は、エリヤを呼んでいると思う。そのとき一人が駆け寄り、汚い海綿を、葦に結びつけたもので、唇に押し当てた酸い味のものを飲ませようとした。ほかの荒れ狂う群衆は、こんな声で高笑いする。「皆で見ていよう、たまたま、天から送り返されたエリヤが来はしないかと。高い座に憩う彼が」

71

Liberet et miserum confixum stipite regem.Tum clamor Domini magno conamine missusAethereis animam commitem comiscuit auris,Scinduntur pariter sancti velamina templi,Carbasaque in geminas partes disrupta dehiscunt,Et tremebunda omni concussa est pondere tellus,Dissiliuntque suo ruptae de corpore cautes.Tum veterum monumenta virum patuere repulsisObjicibus, justaeque animae per membra reversae,Et visum passae populi per moenia latae

PL 19, 337A

「また、杭に釘づけにされた哀れな王を解き放しはしないかと」。そのとき主の叫びは、大いなる力みをもって放たれ、連れそう魂を天の風と混ぜ合わせた〔底本は commitem comiscuit。comitem commiscuit と読む。ミーニュの注も Anima comes auris aethereis と書く〕。同時に聖なる神殿の幕が裂け、亜麻布は二つに引き裂かれて開き、震える地はその全重量で揺さぶられ、岩々は自らの体から裂けて飛び散る。そのとき、古の人々の墓は、取り除かれた閂のもとで開き、正しい者の魂が体に戻り、民に姿を見られることを許しつつ、広い都の城壁を通って

72

Erravere urbis: sic terrent omnia mundum.Militibus primis quatiuntur corda pavore,Dedita qui saevae servabant corpora poenae,Et sobolem dixere Dei, Christumque fatentur.E speculis matres miracula tanta tuenturOmnes, obsequium Christo quae ferre solebant.Jam decedenti vesper succedere soliCoeperat, et procerum solus tum justior audetCorpus ad extremum munus deposcere Christi.Hic ab Arimathia nomen gestabat Ioseph,

PL 19, 338A

さまよった。こうしてすべてが世界を震え上がらせる。先頭の兵士たちの心は恐怖に打ち震え、残酷な刑罰に委ねられた体を見張っていた彼らは、神の子と言い、キリストだと告白する。見張り場から、女たちはこれほどの奇跡を見つめる、みな、キリストに奉仕を捧げるのを常としていた者たちである。すでに沈みゆく太陽に、夕べが続き始め、有力者たちのうち、ただ一人より正しい者が、キリストの体を、最後の務めのために請い求める。この者はアリマタヤ出身で、ヨセフという名を負っていた。

73

Qui quondam verbis aures praestabat Iesu.Pilatum tunc iste rogat, sibi cedere membra,Queis nuper tulerat vitam vis horrida poenae.Concessit praeses, et corpus fulgida linoTexta tegunt, saxique novo componitur antro.Limen concludunt immensa volumina petrae,E speculis servant matres, et cuncta tuentur.Jamque dies rutilo complebat lumine terras,Otia qui semper prisca de lege jubebat:Nulla sed immitis procerum furor otia servat.

PL 19, 339A

かつてイエスの言葉に耳を傾けていた者である。この者はそのときピラトに、体を自分に譲るよう願う、その体から、刑罰の恐ろしい力が先ごろ命を奪ったのである。総督は許した。体を、輝く亜麻の織物が覆い、岩の新しい洞穴に安置される。入り口を、巨大な岩の塊が閉ざす。見張り場から女たちはそれを見守り、すべてを見つめる。いまや日は、赤く輝く光で地を満たしていた、その日は、古い律法により常に休みを命じる日である。しかし有力者たちの無慈悲な怒りは、休みを少しも守らない。

74

Conveniunt, onerantque simul sic judicis aures:Erroris laqueos justissima poena resolvit.Nunc meminisse decet, quoniam planus ille solebatVulgari semper jactans promittere plebi,E mortis sese tenebris ad lumina vitaeCum trino solis pariter remeare recursu.Sed petimus, custos miles nova lunera servet,Ne fera discipulis furandi audacia corpusConsurgat, turbetque recens insania plebem.Et Pilatus ad haec: Miles permittitur, inquit:

PL 19, 339B

彼らは集まり、同時に裁き手の耳をこう悩ませる。「最も正当な刑罰が、誤りの罠を解いた。今こそ思い出すべきだ、あの詐欺師がいつも民衆に、誇らしげに約束していたことを。自分は死の闇から、命の光へ太陽の三度の巡りとともに戻ってくる、と。そこで我々は願う、新しい葬り〔底本は lunera。funera と読む〕を兵士が見張りとして守るよう、弟子たちの、体を盗むという荒々しい大胆さが立ち上がり、新たな狂気が民を乱さぬように」。これにピラトは言った。「兵士を許す」と。

75

Servate, ut vultis, corpus tellure sepultum,Conveniunt, saxique ingentia pondera volvunt,Et limen signis, et saxum milite servant.Sidera jam noctis venturo cedere soliIncipiunt, tumuli matres tum visere septumConcurrunt: motus sed terram protinus omnemConcutit, et coelo lapsus descendit apertoNuntius, et saxum tumuli de limine volvit:Illius et facies splendet, ceu fulguris ignis,Et nivis ad speciem lucent velamina vestis.

PL 19, 340A

「汝らの望むとおり、地に葬られた体を守れ」。彼らは集まり、巨大な岩の重みを転がし、入り口を封印で、岩を兵士で守る。夜の星々が、来たる太陽に場を譲り始めたとき、女たちは墓の囲いを見ようと集まる。だが震動が、たちまち地のすべてを揺さぶり、開かれた天から滑るように使い〔nuntius。天使を言う〕が降りて、墓の入り口の岩を転がす。その顔は稲妻の火のように輝き、衣の覆いは雪の姿のように光る。

76

Militibus terror sensum discluserat omnem,Et jacuere simul, ceu fusa cadavera letho.Ille sed ad matres tali cum voce profatur:Vestra pavor nullus quatiens nunc corda fatiget,Nam manifesta fides, sanctum vos quaerere corpus,Quod crucis in ligno scelerata insania fixit.Surrexit Christus, aeternaque lumina vitaeCorpore cum sancto, devicta morte, recepit.Visere jam vobis licitum est, quod sede sepulcriNulla isthic jaceant, fuerant quae condita membra.

PL 19, 341A

恐怖が兵士たちの感覚をすっかり奪い、彼らは、死に倒された屍のようにそろって横たわった。だが使いは女たちにこのような声で語る。「いかなる恐れも今、汝らの心を揺さぶって悩ませるな、汝らが聖なる体を探していることは確かだからだ、その体は、十字架の木に、邪悪な狂気が釘づけにしたものだ。キリストは復活した。永遠の命の光を、死に打ち勝ち、聖なる体とともに取り戻した。汝らが見てよいのは、墓の場所に、かつて納められていた肢体が、そこには一つも横たわっていないことだ」。

77

Dicite praeterea celeri, properoque recursuDiscipulis, Christum remeasse in luminis oras,Inque Galilaeam laetum praecedere terram.His dictis, visisque animos perfuderat ardensLaetitia attonitis stupor, ancipitique pavore.Denique praecipiti celerantes gaudia cursuTalia discipulis referunt, tumulumque relinquunt.Ecce iteris medio clarus se ostendit Iesus,Et fidas matres blande salvere jubebat.Occurrunt illae, et genibus, plantisque prehensis,

PL 19, 341B

「さらに言え、速やかに急いで引き返して、弟子たちに、キリストが光の岸辺へ戻ったと、喜びつつガリラヤの地へ先に行くと」。これらの言葉と光景に、熱い喜びが驚愕した心を満たした。茫然と、ためらう恐れとともに。実に、喜びを急ぎ、駆け足で弟子たちにこれを伝え、墓を後にする。見よ、道のなかばで〔iteris は iter の属格の古い形〕、輝くイエスが姿を現し、忠実な女たちに、やさしく挨拶した。彼女たちは駆け寄り、膝と足をつかんで、

78

Victorem lethi pavidae venerantur Iesum.Talibus ille dehinc praeceptis pectora firmat:Mentibus absistat fidei pavor omnis, et istaFratribus haec nostris propere mandata referte.Nostri conspectus si cura est, ite volentes,Inque Galilaeam propere transcurrite terram.Interea tumuli custodum exterrita cordaMittunt e numero partem, quae tanta referretJudaeis rerum miracula: sed manus amens,Jam semel insano penitus devota furori,

PL 19, 342A

恐れつつ、死に勝ったイエスを拝んだ。彼はこのような教えで彼女たちの胸を堅くする。「汝らの心から、信仰にかかわるあらゆる恐れは去れ。そしてこの命令を、私の兄弟たちに急いで伝えよ。私に会うことを望むなら、喜んで行け、急いでガリラヤの地へ駆け抜けよ」。そのあいだ、墓の見張りたちの恐れおののいた心は、自分たちのうちから一部を送った、これほどの事の奇跡をユダヤ人に伝えるために。しかし正気を失った一団は、すでに一度、狂った怒りに深く身を捧げており、

79

Praemia militibus certatim magna rependit,Et famam argento redimit, quod limine ruptoFurtim sustulerit corpus, defensa tenebris,Occulte rapiens audacia discipulorum.Jamque Galilaeos conscenderat anxia montesMandatis Christi concurrens turba suorum:Cernitur ecce suis proles veneranda Tonantis.Illum procumbens sanctus chorus omnis adorat,Nec tamen in cunctis pariter fundata manebatPectoribus virtus: nam pars dubitabat eorum.

PL 19, 342B

兵士たちに競うように大きな報酬を返し、銀で噂を買い取った。すなわち、入り口を破って闇に守られ、体を密かに持ち去ったのはひそかに奪った弟子たちの大胆さだ、という噂を。いまや、ガリラヤの山々に、気遣いながら登っていた、キリストの命令に従って集まった、自分の者たちの群れが。見よ、雷を轟かす者の崇むべき子が、自分の者たちに姿を現す。聖なる群れはみな、ひれ伏して彼を拝む、しかしすべての者の胸に等しく堅く据えられてはいなかった、徳は。彼らの一部は疑っていたからだ。

80

Tum sic discipulos clarus compellat Iesus:In coelo, et terris Genitor mihi cuncta subegit,Me pater est vobis dignatus mittere lucem.Gentibus haud aliter nunc vos ego mittere cunctisInstitui, vestrum est cunctas mihi jungere gentes:Pergite, et ablutos homines purgantibus undisNomine sub sancto Patris, Natique lavate.Vivifici pariter currant spiramina Flatus.Ablutisque dehinc nostra insinuate docentesPraecepta, ut vitam possint agitare perennem.

PL 19, 343A

そのとき、輝くイエスは弟子たちにこう呼びかける。「天にも地にも、父はすべてを私に服させた。父は私を、汝らへの光として遣わすことをよしとした。同じように今、私は汝らを、あらゆる諸国民へ遣わすことに定めた。諸国民をすべて私に結びつけるのは汝らの務めだ。行け。そして人々を、清める水で洗われた者として、父と子の聖なる名のもとで洗え。命を与える息吹〔Flatus。聖なる霊を言う〕の息づかいも、ともに流れ出るように。洗われた者たちに、そののち私の教えを教えつつ浸透させよ、彼らが永遠の生命を送れるように」。

81

Nec vobis umquam nostra praesentia deerit.Donec consumens dissolvat saecula finis.Has mea mens fidei vires, sanctique timorisCepit, et in tantum luxit mihi gratia Christi,Versibus ut nostris divinae gloria legisOrnamenta libens caperet terrestria linguae.Haec mihi pax Christi tribuit, pax haec mihi saecli,Quam fovet indulgens terrae regnator apertaeConstantinus, adest cui gratia digna merenti,Qui solus regum sacri sibi nominis horret

PL 19, 344A

「汝らから私の臨在が欠けることは決してない、世々を終わらせる終わりが解き放つときまで」。私の精神は、信仰のこれらの力と、聖なる畏れとを受け取り、キリストの恩寵は私にこれほど輝いたので、私の詩句において、神の法の栄光が喜んで舌の地上の飾りを受け入れた。これをキリストの平和が私に授け、これを世の平和が私に与えた、それを、広い地を治める寛大な支配者が育んでいる、コンスタンティヌスである。功ある彼に、ふさわしい恩寵が与えられ、彼は王たちのうち唯一、聖なる名の重荷が自らに

82

Imponi pondus, quo justis dignior actisAeternam capiat divina in saecula vitamPer Dominum lucis Christum, qui in saecula regnat.

PL 19, 344A

課せられることを恐れる。それゆえ正しい行いによってよりふさわしくなり、神なる世々にわたり永遠の生命を得るように、光の主キリストによって。彼は世々にわたって統べる。