Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.1
Ago tibi gratias, imperator Auguste. Si possem, etiam referrem. Sed nec tua fortuna desiderat remunerandi vicem, nec nostra suggerit restituendi facultatem. Privatorum ista copia est, inter se esse munificos.
PL 19, 937Aアウグストゥスなる皇帝よ、あなたに礼を述べる。もしできるなら、お返しもしよう。だが、あなたの境遇は返礼のやりとりを求めず、我々の境遇は返す力を与えもしない。互いに気前よくあることは、私人の豊かさである。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.2
Tua beneficia ut majestate praecellunt, ita mutuum non reposcunt. Quod solum igitur nostrae opis est, gratias ago: verum ita, ut apud Deum fieri amat, sentiendo copiosius quam loquendo: atque non in sacrario modo imperialis oraculi, qui locus horrore tranquillo et pavore venerabili raro eumdem animum praestat et vultum.
PL 19, 937Aあなたの恩恵は、威光において抜きん出ているのと同じく、貸しの返済も求めない。したがって、我々の力でできる唯一のこととして、礼を述べる。ただし、神のもとでなされることが常であるように、語るよりも感じることで、いっそう豊かに述べる。しかも、帝の託宣の聖所の中だけでなく、〔そうする〕のである。あの場所は、静かな畏れと崇むべき恐れのゆえに、同じ心と同じ顔を保たせることが稀である。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.3
Sed usquequaque gratias ago, tum tacens, tum loquens, tum in coetu hominum, ipse mecum, et cum voce patui, et cum meditatione secessi, omni loco, actu, habitu et tempore.
PL 19, 937Aだが私は、あらゆる所で礼を述べる。ときに黙して、ときに語って、ときに人々の集いの中で、ときに自分ひとりで。声を出して身をさらしもし、思索のうちに引きこもりもした。あらゆる場所で、行いで、振る舞いで、時を選ばずに。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.4
Nec mirum, si ego terminum non statuo tam grata profitendi, cum tu finem facere nescias honorandi. Quis enim locus est aut dies, qui non me hujus aut similis gratulationis admoneat? Admoneat autem? O inertiam significationis ignavae.
PL 19, 937Aこのように感謝を表すのに私が限りを定めないのも、不思議ではない。あなたが栄誉を与えることに終わりを作るすべを知らないのだから。実に、この祝いの思い、あるいはそれに似た思いを私に呼び起こさない場所や日が、どこにあろうか。呼び起こす、だと。ああ、なんと怠惰な、鈍い言い方であることか。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.5
Quis, inquam, locus est, qui non beneficiis tuis agitet, inflammet? Nullus inquam, imperator Auguste, quin admirandam speciem tuae venerationis incutiat: Non Palatium, quod tu cum terribile acceperis, amabile praestitisti.
PL 19, 937B私は問う、あなたの恩恵が私を駆り立て、燃え立たせない場所がどこにあるか。アウグストゥスなる皇帝よ、あなたへの崇敬の驚嘆すべき姿を刻み込まない場所は一つもない。宮殿もそうだ。あなたはそれを恐ろしいものとして受け継ぎながら、愛すべきものにして示した。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.6
Non forum, et basilice olim negotiis plena, nunc votis, votisque pro tua salute susceptis. Nam de sua cui non te imperante securitas? Non curia, honorificis modo laeta decretis, olim sollicitis moesta querimoniis.
PL 19, 937B広場も、またかつては商いで満ちていたバシリカ〔底本は basilice。basilicae と読む〕も、今は祈願、あなたの安寧のために立てられた祈願で満ちている。あなたが統べるもとで、自分の安全について誰が安心でないだろうか。元老院議場もそうだ。今は栄誉ある決議に喜び、かつては不安な訴えに沈んでいた。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.7
Non publicum, in quo occursus gaudentium plurimorum neminem patitur solum gratulari. Non domus commune secretum. Lectus ipse ad quietem datus, beneficiorum tuorum reputatione tranquillior. Somnus abolitor omnium, imagines tuas affert.
PL 19, 937B公共の場もそうだ。そこでは喜ぶ大勢の人々の出会いが、誰にも一人で祝うことを許さない。家の共有の奥まりもそうだ。休息のために与えられた寝台そのものも、あなたの恩恵を思い返すことで、いっそう静かである。眠りは、すべてを忘れさせるものでありながら、あなたの像を運んでくる。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.8
Ista autem sedes honoris, sella curulis, gloriosa pompis imperialis officii (in cujus me fastigio ex qua mediocritate posuisti) quoties a me cogitatur, vincor magnitudine, et redigor ad silentium, non ingratus beneficiis, sed oppressus.
PL 19, 937Cまたこの栄誉の座、高官椅子(セッラ・クルリス)、皇帝の職務の行列で輝くもの(その頂に、どれほどの凡庸から私を据えたことか)を、私が思うたび、その大きさに打ち負かされ、沈黙へ追いやられる。恩恵に恩知らずなのではなく、圧倒されるのだ。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.9
Ades enim locis omnibus, nec jam miramur licentiam poetarum, qui omnia deo plena dixerunt. Spem superas, cupienda praevenis, vota praecurris, quaeque animi nostri celeritas Divum instar affectat, beneficiis praeeuntibus anteceditur.
PL 19, 937Cあなたはあらゆる場所にいる。もはや我々は、すべては神に満ちると言った詩人たちの自由を怪しまない。あなたは希望を超え、願いに先んじ、祈りより先に走る。我々の心の速さが神々のように求めるものも、先を行く恩恵に追い越される。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.10
Praestare tibi est quam nobis optare velocius. Ago igitur gratias, optime imperator, ac si quis hunc sermonem meum iisdem verbis tam saepe repetitum inopiae loquentis assignat, experiatur hoc idem prosequi, sed nihil poterit proferre facundius.
PL 19, 937C与えることは、あなたにとって、我々が願うことより速い。ゆえに、いとも善き皇帝よ、私は礼を述べる。もし誰かが、この私の言葉がこれほど頻繁に同じ言葉で繰り返されるのを、語る者の貧しさのせいにするなら、同じことを続けてみるがよい。だが、何一つ、より雄弁に述べることはできまい。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.11
Aguntur enim gratiae, non propter majestatis ambitum, nec sine argumentis, imperatori fortissimo: testis est uno pacatus anno et Danubii limes et Rheni; liberalissimo: ostentat hoc dives exercitus; indulgentissimo: docet securitas erroris humani; consultissimo: probat hoc tali principe Oriens ordinatus; piissimo: hujus vero laudis locupletissimum testimonium est pater divinis honoribus consecratus, instar filii ad imperium frater ascitus, a contumelia belli patruus vindicatus, ad praefecturae collegium filius cum patre conjunctus, ad consulatum praeceptor electus.
PL 19, 937D実に、感謝が捧げられるのは、威光の見せかけのためでもなく、証拠なしにでもなく、いとも勇敢な皇帝に対してである。その証人は、一年のうちに平定されたダヌビウス(ドナウ川)とレヌス(ライン川)の国境線である。いとも気前のよい皇帝に対して。これを示すのは、富める軍隊である。いとも寛大な皇帝に対して。人の過ちが安全であることがそれを教える。いとも思慮深い皇帝に対して。これを、かかる君主のもとで整えられた東方が証する。いとも敬虔な皇帝に対して。この称賛についての最も豊かな証言は、神なる栄誉に聖別された父、皇帝の位に子のように迎え入れられた兄弟、戦の辱めから救われた伯父、近衛長官職の同僚として父とともに結びつけられた子、執政官職に選ばれた師である〔父・兄弟・伯父はウァレンティニアヌス一世、ウァレンティニアヌス二世、ウァレンスを、「子」と「師」は著者の子ヘスペリウスと著者自身を指すらしい〕。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.12
Possum ire per omnes appellationes tuas, quas olim virtus dedit, quas proxime fortuna concessit, quas adhuc indulgentia divina meditatur. Vocarem Germanicum deditione gentilium, Alemanicum traductione captorum, vincendo et ignoscendo Sarmaticum.
PL 19, 938A私はあなたのあらゆる称号を巡ることができる。かつては武徳が与え、最近は幸運が認め、なお神の寛大さが思いめぐらしている称号を。私は、部族民の降伏によってゲルマニクス〔Germanicum〕と、捕虜の移送によってアラマンニクス〔Alemanicum〕と、勝ち、かつ赦すことによってサルマティクス〔Sarmaticum〕と呼ぶだろう。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.13
Connecterem omnia merita virtutis, et cognomina felicitatis: sed alia est ista materia et suo parata secreto, cum placuerit signanter, et breviter omnia quae novimus indicare, nec persequi, ut qui terrarum orbem unius tabulae ambitu circumscribunt aliquanto detrimento magnitudinis, nullo dispendio veritatis.
PL 19, 938A武徳のあらゆる功績と、幸運の添え名を連ねることもできよう。しかしそれは別の題材であり、それ自身の内密のために備えられている。そのときには、我々の知るすべてを、際立たせて簡潔に示すのが好ましいだろう、逐一たどるのでなく、世界を一枚の地図の周囲に囲って描く人々が、大きさをやや損なっても、真実は何も損なわないように。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.14
Nunc autem quod diei hujus proprium, de consulatu gratias agam: sed procurrunt et aliae dignitates, atque in vocem gratulationis erumpunt, ac se prius debere profitentur.
PL 19, 938Aだが今は、この日にふさわしいことゆえ、執政官職について礼を述べよう。しかし他の位階も進み出て、感謝の声に迸り、自分たちのほうが先に負っていると申し出る。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.15
Tot gradus nomine comitis propter tua incrementa congesti ex tuo merito, te ac patre principibus.
PL 19, 938Bあなたと父が君主であったとき、あなたの昇進のゆえに、あなたの功績によって、伯(コメス)の称号のもとに積み重ねられた、かくも多くの位階もそうである。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.16
Quaestura communis, et tui tantum praefectura beneficii, quae et ipsa non vult vice simplici gratulari, liberalius divisa quam juncta, cum teneamus duo integrum, neuter desiderat separatum. Sed illi (ut paulo ante promisi) habebunt sui muneris peculiare secretum.
PL 19, 938B財務官職は〔あなたと父の恩恵に〕共通であり、長官職はただあなたの恩恵のみによる。長官職もまた、ただ一度の礼で祝うことを望まない。結ばれているより分かたれたほうが気前がよいのだから。我々二人〔著者とその子ヘスペリウスと解した。この文の係りは定かでない〕は一つの全体を保っており、どちらも切り離されたものを望まない。しかし、それらは(少し前に約束したように)、それぞれの賜物に固有の内密の場を持つだろう。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.17
Consulatus hic meus orat atque obsecrat, ut obnoxiam tibi uni sinas fieri ejus dignitatem, quem omnibus praetulisti.
PL 19, 938Bこの私の執政官職は、祈り願う。万人に先んじてあなたが選んだ者の位を、あなた一人に負うものとすることを許してほしい、と。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.18
Quod quidem et ipse sibi invenit gradus, cum clarissimo viro collega meo honore conjunctus, nuncupatione praelatus consul ego, imperator Auguste, munere tuo non passus septa, neque campum, non suffragia, non puncta, non loculos: qui non prensaveram manus, nec cum salutantium confusus occursu: aut sua amicis nomina non reddiderim, aut aliena imposuerim, qui tribus non circumivi, centurias non adulavi, vocatis classibus non intremui, nihil cum sequestre deposui, cum distributore nil pepigi.
PL 19, 938Bこの位階は、実に、それ自身が自らのために見いだしたものである〔この句の構文は定かでない。こう取った〕。いとも名高い人物、我が同僚と栄職によって結ばれ、宣告において先に置かれた執政官たる私は、アウグストゥスなる皇帝よ、あなたの賜物によって、投票の囲い〔以下は共和政の選挙の語。皇帝の任命と対比される〕も、マルスの野も、票も、得票の印も、金の小箱も経験しなかった。手を取ってまわることもせず、挨拶する者たちの出会いに紛れ込むこともせず、友人たちに彼ら自身の名を返し損ねることも、他人の名を押しつけることもなかった。トリブスを巡らず、ケントゥリアに媚びず、階級が呼び出されても震えず、供託人に何も預けず、金を配る者と何も取り決めなかった。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.19
Romanus populus, Martius campus, et equester ordo, rostra, ovilia, senatus, curia, unus mihi omnia Gratianus.
PL 19, 938Cローマの民、マルスの野、騎士身分、演壇、投票所〔ovilia〕、元老院、元老院議場――私にとってそのすべてが、ただグラティアヌスひとりである。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.20
Jure meo, Auguste maxime, affirmare possum, incolumi omnium gratia, qui ad hunc honorem diversa umquam virtute venerunt, venturique sunt. (Suus enim cuique animus, suum meritum, sibique mens conscia est.) Jure, inquam, meo affirmare possum, me mihi videri a caeteris esse secretum.
PL 19, 938C私の権利において、いとも偉大なアウグストゥスよ、断言できる。異なる徳をもってこの栄誉に至った者たち、これから至る者たちすべての好意を損なうことなく(実に各人には各人の心があり、各人の功績があり、精神は自らを知っている)。私の権利において、と言うが、私は自分が他の者たちから隔たっていると思える、と断言できる。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.21
Sunt quos votorum cruciat inanitas. Non optavi. Quos exercet ambitus. Non petivi. Qui assiduitate exprimunt. Non coegi. Qui offeruntur occasione. Non affui. Quos juvat opulentia. Obstat temporum disciplina. Non emi. Nec possum continentiam jactare.
PL 19, 938D願いの空しさに苦しむ者たちがいる。私は願わなかった。野心に駆り立てられる者たちがいる。私は求めなかった。日参によって絞り出す者たちがいる。私は強いなかった。機会に身を差し出される者たちがいる。私はその場にいなかった。富に助けられる者たちがいる。時代の規律が妨げる。私は買わなかった。また、自制を誇ることもできない。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.22
Non habui: unum praestare tentavi, et hoc ipsum quasi meum vindicare non possum. In tua enim positum est opinione, si merui.
PL 19, 938D私にはなかった。一つのことを果たそうと試みたが、そのことすら自分のものとして主張できない。私が功に値したかどうかは、あなたの評価にかかっているのだから。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.23
Fecisti autem, et facies alios quoque consules, piissime Gratiane, sed non et causa pari viros gloriae militaris: habent enim tecum ut semper laboris, ita dignitatis plerumque, consortium, virtutis quam honoris antiquiore collegio, viros nobilitatis antiquae: dantur enim multa nominibus, et est Roma pro merito, viros fide inclytos, et officiis probatos, quorum me etsi non secerno numero, tamen, quod ad honoris viam pertinet, ratione dispertio.
PL 19, 939Aあなたはまた、他の者たちをも執政官にしたし、これからもするだろう、いとも敬虔なグラティアヌスよ。ただし同じ理由からではない。軍の栄光の人々を――彼らはあなたと、常に労苦を、そしてしばしば位をも共にする分かち合いを持つ――栄誉の結びつきより古い徳の結びつきによって。古い名門の人々を――名には多くが与えられ、ローマは功績に代わって立つのだから〔この句の意は定かでない。ローマの名門の出であることがそのまま功績と見なされる意と取った〕。信義に名高く、務めで認められた人々を。私はその数から自らを切り離すわけではないが、栄誉への道に関わるかぎり、理由によって自らを区別する。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.24
Quartum hunc gradum novi beneficii, tu, Auguste, constituis deferre tibi ipsi, quo alter ornetur, bona animi tui ad alienam referre praestantiam, cruditionemque naturae, quam Deo, et patri, et tibi debes, ad alterius gratiam rectius retorquere, quam verius.
PL 19, 939Aあなたは、アウグストゥスよ、この新しい恩恵の第四の段階として、他の者が飾られるように、あなた自身に〔負い目を〕帰すること、すなわち、あなたの心の善きものを他人の優れた点に帰し、生まれつきの教養〔底本は cruditionem。eruditionem と読む〕、神と父とあなた自身に負うそれを、より真実にというより、より正当に、他人の手柄〔gratia〕へと振り向けることを定めている。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.25
Tua haec verba sunt a te mihi scripta, Solvere te quod debebas, et adhuc debere quod solveris. O mentis aureae dictum bracteatum, o de pectore candidissimo lactei sermonis alimoniam.
PL 19, 939Aこれはあなたの言葉であり、あなたが私に書いたものだ。あなたは負っていたものを果たし、果たしたものをなお負っている、と。ああ、黄金の心の、金箔を被せた言葉よ、ああ、いとも清らかな胸から出る、乳のような言葉の糧よ。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.26
Quisquamne tam parcus est in ostentatione beneficii? quisquam pondus gratiae suae vim meriti profitetur alieni? quisquam denique quod indulget, quasi ab obnoxio deferatur, pretium mavult vocare, quam donum?
PL 19, 939B恩恵を誇示するのに、これほど控えめな者が誰かいるだろうか。自らの好意の重みを、他人の功績の力だと言う者が誰かいるだろうか。実に、自分の与えるものを、まるで負い目ある者から差し出されたかのように、贈り物ではなく代価と呼びたがる者が誰かいるだろうか。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.27
Certent huic sententiae veteres illi, et Homerici oratores, subtilis deducta oratione Menelaus, et instar profundae grandinis ductor Ithacensis, et melleo delibutus eloquio jam tertiae Nestor aetatis.
PL 19, 939Bこの名言に、あの古人たち、ホメロスの弁論家たちを競い合わせてみよ。言葉を細く紡ぎ出すメネラオス、深く降る霰のように語るイタカの将、蜜のような雄弁を塗られた、すでに三代目の齢のネストルを。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.28
Sed neque ille concinnius eloquetur, qui se Laconica brevitate collegit: neque ille contortius, qui cum sensibus verba glomeravit: nec dulcius, cujus lenis oratio mulcendo potius, quam extorquendo persuasit.
PL 19, 939Bだが、ラコニア的な簡潔さに身を収めた者も、より整えて語りはしまい。意味とともに言葉を丸めた者も、より練って語りはしまい。優しい語りが、無理に引き出すよりも和らげて説得した者も、より甘くはない〔順にメネラオス、オデュッセウス、ネストルを指す〕。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.29
Solvere te dicis, quod debebas, et debiturum esse, cum solveris. Auguste juvenis, coeli tibi et humani generis rector hoc tribuebat, ut praelatus antiquis, quos etiam elegantia sententiae istius antecessisti, vincas propria singulorum in Menelao regiam dignationem, in Ulysse prudentiam, in Nestore senectutem.
PL 19, 939Bあなたは、負っていたものを果たしたが、果たしたあとも負い続けるだろう、と言う。若きアウグストゥスよ、天と人類を治める者があなたにこれを授けたのは、古人たちより上に置かれて――この言葉の優雅さによって、あなたは彼らをさえ凌いだ――、それぞれに固有のもの、すなわちメネラオスにおける王者の威厳、オデュッセウス〔Ulixes〕における思慮、ネストルにおける老成を、あなたが凌ぐためであった。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.30
Subjiciet aliquis, Ista quidem adeptus es, sed effare quo merito? Quid me oneras sciscitator? rationem felicitatis nemo reddit.
PL 19, 939Cある者はこう付け加えるだろう。「それらを確かに手に入れたが、さあ言え、いかなる功績によってか」と。問い詰める者よ、なぜ私を煩わすのか。幸運の理由を述べる者は誰もいない。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.31
Deus et qui Deo proximus tacito munera dispertit arbitrio, et beneficiorum suorum indignatus per homines stare judicium, mavult de subditis dedisse miraculum.
PL 19, 939C神、そして神にもっとも近い者は、黙した裁量で賜物を分け与える。そして自らの恩恵の判断が人々を介して定まることを潔しとせず、臣下の中から驚異を与えたほうを好む。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.32
Quo, inquis, merito? ego nullum scio, nisi quod tu, piissime imperator, debere te dicis, et hoc debere latissime pertinet. Sive hoc eruditionis tuae fenus existimas. Sive sine fenore gloriam liberalitatis affectas. Sive te pondere conceptae sponsionis exoneras.
PL 19, 939C「いかなる功績によって」とあなたは問う。私は何も知らない。ただ、いとも敬虔な皇帝よ、あなたが自分は負っていると言うことのほかは。そしてこの「負っている」は、きわめて広く及ぶ。あなたはこれを、自分の教養の利子と見なすのか。あるいは、利子なしに寛大の栄光を求めるのか。あるいは、引き受けた約束の重みを降ろすのか。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.33
Seu fidei commissum patris exsolvis. Seu magnanimitate coelesti ostentatione suppressa Dei munus imitaris. Debere te dicis. Cui? Quando? Quo nomine? Lege syngrapham, Nomina creditorem. Accepti et expensi tabulae conferantur.
PL 19, 939Dあるいは、父の信託遺贈を果たしているのか。あるいは、天の寛大さによって誇示を抑え、神の賜物にならっているのか。あなたは負っていると言う。誰に。いつ。いかなる名目で。証書を読め。債権者の名を挙げよ。収入と支出の帳簿を突き合わせよ。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.34
Videbis alio summae istius transire rationem, tibi coepit Deus debere pro nobis. Quid autem mihi debes, gratissime imperator? Patitur enim humanitas tua, ut praeter regias virtutes privata appellatione lauderis.
PL 19, 939Dあなたは見るだろう、この総額の勘定がほかへ移るのを。神が、我々のためにあなたに負い始めたのだ。ところで、いとも愛すべき皇帝よ、あなたは私に何を負っているのか。あなたの人情は、王者の徳のほかに、私人としての呼び名でも称賛されることを許すのだから。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.35
Quid tu mihi debes? et contra quid non ego tibi debeo? anne quod docui? hoc ego possum verius retorquere, dignum me habitum, qui docerem, tot facundia doctrinaque praestantes inclinata in me dignatione praeteritos, ut esset quem tu matura aetate jam subcinctum per omnes honorum gradus festinata bonitate proveheres.
PL 19, 939Dあなたは私に何を負っているのか。逆に、私があなたに負っていないものがあろうか。私が教えたことか。それなら、私のほうがより真実に言い返せる。私が教える者にふさわしいと見なされたことを、である。雄弁と学識に優れた多くの者が、厚意が私に傾いたために差し置かれた。それは、すでに熟した年齢にあって腰帯を締めた〔subcinctum。務めに備えた〕私を、あなたが急ぐ善意をもってあらゆる栄職の段階を通じて引き上げる、その相手がいるようにとのことであった〔ut esset quem … の係りは定かでない。こう取った〕。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.36
Timere ut videreris, ne in me vita deficeret, dum tibi adhuc aliquid quod deberes praestare, superesset. Negat Cicero consularis ultra se habere, quod cupiat.
PL 19, 940Aあなたは、負うものとして与えるべき何かがなおあなたに残っているうちに、私の命が尽きはしないかと恐れているように見えるほどだった。執政官を務めたキケロは、自分にはもはや望むものがないと言う。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.37
Ego autem jam consul et senex, adhuc aviditatem meam jam fatebor, te videre saepius in hoc magistratu, Gratiane, desidero, ut et sex Val. Corvini, et septem C. Marii, et cognominis tui Augusti tredecim consulatus unus aequipares.
PL 19, 940Aだが私は、すでに執政官であり老人でありながら、なお自分の貪欲を、今こそ告白しよう。グラティアヌスよ、あなたがこの公職に就くのをもっと何度も見たい。ウァレリウス・コルウィヌスの六度、ガイウス・マリウスの七度、あなたと同じ添え名のアウグストゥスの十三度の執政官職に、あなたひとりが並び立つように。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.38
Tibi plures potest aetas et fortuna tua praestare, verum ego in numero parcior, quia tu in munere liberalior. Ipsum enim te saepius hoc honore defraudas, ut et aliis largiaris.
PL 19, 940Aあなたには、年齢とあなたの幸運が、もっと多くを与えうる。だが私は数において控えめである、あなたが賜物において気前がよいからだ。実際あなたは、他の者たちにも惜しみなく与えるために、この栄誉をあなた自身から何度も奪っているのだから。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.39
Scis enim, imperator doctissime (rursum enim utar laude privata), scis, inquam, septem, ac decem Domitiani consulatus, quos ille invidia alteros provehendi continuando conseruit, ita in ejus aviditate derisos, ut hoc eum pagina fastorum suorum, immo fastidiorum fecerit insolentem, nec potuerit praestare felicem.
PL 19, 940Aあなたは知っているのだ、いとも学識ある皇帝よ(私はまた私人としての称賛を用いるのだから)、知っているのだ、ドミティアヌスの十七度の執政官職を。彼は他の者を昇進させることへの妬みから、続けざまに連ねたが、その貪欲のゆえに嘲られ、その結果、彼の年表〔fasti〕の頁――いや、倦厭〔fastidia〕の頁――が、彼を傲慢にはしても、幸福にすることはできなかった〔fasti と fastidia の言葉遊び〕。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.40
Quod si principi honoris istius temperata (et quae vocatur aurea) debet esse mediocritas, quid privati status hominibus? Quid aequanimis? Quid jam senibus erga se oportet esse moderaminis? Ego quidem, quod ad honores meos pertinet, et vota saturavi.
PL 19, 940Bもしこの栄誉について、君主にさえ節度ある中庸(それは黄金と呼ばれる)があるべきなら、私人の身分の人々には何が要るか。心の平らかな者には何が。すでに老いた者には、自分に対していかなる節制があるべきか。私は、自分の栄職に関するかぎり、願いを満たし尽くした。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.41
Tu tamen, imperator optime, tu piisime, tu quem non fatigat liberalitas, nisi quando cessavit. Tu, inquam, indulgentissime Gratiane, ut ad benefaciendum subito es, nec opinus ingenio, adhuc aliquid, quod hoc nomine mihi praestetur, invenies.
PL 19, 940Bだがあなたは、いとも善き皇帝よ、いとも敬虔な者よ、寛大さが疲れさせるのは、それをやめたときだけという者よ。あなたは、いとも寛大なグラティアヌスよ、善行へは唐突に、その気質においても思いがけなく動くのだから、なおも、この名目で私に与えられる何かを見いだすだろう。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.42
Sic intellexere omnes, sic nobis ordinem ipse fecisti, sic amicus Deo es, ut a te jam impetratum sit, quod non optatur ab aliquo, et quod nondum optamus, adipiscitur. Et rursum aliquis adjiciet, aut sermone libere, aut cogitatione liberius.
PL 19, 940B万人がそう理解した。あなた自身が我々にそう秩序をつくった。あなたはそれほど神の友であるので、誰からも願われないものがすでにあなたから得られており、我々がまだ願わないものが手に入る。そして再び、ある者は付け加えるだろう、言葉において自由に、あるいは思いにおいてさらに自由に。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.43
Nonne olim et apud veteres multi ejusmodi doctores fuerunt? an tu solus praeceptor Augusti? Immo ego cum multis conjunctus officio, sed cum paucissimis secretus exemplo. Nolo Constantini temporum taxare collegas: Caesares docebantur.
PL 19, 940C昔も、古人のもとでも、そのような教師は多くいたではないか。あなただけがアウグストゥスの師なのか、と。いや、私は務めにおいては多くの者と結ばれているが、先例においてはごくわずかな者とともに別格である。コンスタンティヌスの時代の同僚たちを難ずるつもりはない。彼らが教えたのはカエサル〔副帝〕たちだった。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.44
Superiora exstinguam: dives Seneca nec tamen consul arguetur rectius, quam praedicabitur, non erudiisse indolem Neronis, sed armasse saevitiam.
PL 19, 940Cさらに古いことは消し去ろう。富裕なセネカは、しかも執政官でなかった。彼は、ネロの資質を教育しなかった、むしろ残酷さに武装を与えたと、称賛されるより咎められるほうが正当だろう。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.45
Quintilianus consularia per Clementem ornamenta sortitus, honestamenta nominis potius videtur quam insignia potestatis habuisse.
PL 19, 940Cクィンティリアヌスは、クレメンスを通じて執政官の飾りを授かったが、権力の標章というより名の栄誉を得たと見える。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.46
Quomodo Titianus magister, sed gloriosus ille municipalem scholam apud Visontionem Lugdunumque variando non aetate quidem, sed vilitate consenuit.
PL 19, 940Cティティアヌスはどうだったか〔Quomodo の取り方は定かでない。こう取った〕。教師ではあったが、あの自慢家は、ウィソンティオ(ブザンソン)とルグドゥヌム(リヨン)に地方の学校を移し替えながら、年齢によってではなく、卑小さによって老いた。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.47
Unica mihi et amplectenda est Frontonis imitatio, quem tamen Augusti magistrum sic consulatus ornavit, ut praefectura non cingeret.
PL 19, 940D私にとってただ一つ、受け入れるべき模範は、フロントの先例である。アウグストゥスの師であった彼を、執政官職は飾ったが、長官職は帯びさせなかった。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.48
Sed consulatus ille cujusmodi ordinario suffectus, bimestri spatio interpositus, in sexta anni parte consumptus, quaerendum ut reliquerit tantus orator, quibus consulibus gesserit consulatum.
PL 19, 940Dだが、その執政官職がどんな種類のものか。正規の執政官の補欠で、二か月の間に差し込まれ、一年の六分の一で使い果たされた。それゆえ、これほどの弁論家が、どの執政官たちとともに執政官職を務めたのかを、探し求めねばならぬものとして残したほどである〔quaerendum ut reliquerit の取り方は定かでない。こう取った〕。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.49
Ecce aliud quod aliquis opponat, In tanti ergo te oratoris fastigium te gloriosus attollis? cui talia requirenti respondebo breviter, Non ego me contendo Frontoni, sed Antonino praefero Gratianum.
PL 19, 940D見よ、別の反論を誰かが立てるだろう。「では、あなたは、これほどの弁論家の頂まで、誇らしげに自分を持ち上げるのか〔刷りは te を二度置く〕」と。そのようなことを尋ねる者に、私は手短に答えよう。「私はフロントに張り合うのではない。アントニヌスよりもグラティアヌスを上に置くのだ」。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.50
Celebrant quidem solemnes istos dies omnes ubique urbes, quae sub legibus agunt, et Roma de more, et Constantinopolis de imitatione, Antiochia pro luxu, et Carthago discincta, et domus fulminis Alexandria, sed Treviri principis beneficio, et mox cum ipso autore beneficii loca inter se distant, vota consentiunt.
PL 19, 940D法のもとにあるあらゆる都市が、至る所で、これらの祭りの日々を祝う。ローマは慣わしに従い、コンスタンティノポリスは模倣から、アンティオキアは奢りから、カルタゴは帯を解いたまま、アレクサンドリアは雷光の家として〔domus fulminis は意味が定かでない〕。だがトリーアでは君主の恩恵により、やがて恩恵の与え手本人とともに、場所は互いに離れていても、願いは一致する。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.51
Unus in ore omnium Gratianus potestate imperator, virtute victor, Augustus sanctitate, pontifex religione, indulgentia pater, aetate filius, pietate utrumque.
PL 19, 941A万人の口にあるのはただ一人、グラティアヌス。権力においては皇帝、徳においては勝者、清廉さにおいてはアウグストゥス、敬虔において神祇官、寛大さにおいては父、年齢においては子、情愛においてはその両方である。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.52
Non possum fidei causa ostendere imagines majorum meorum (ut ait apud Sallustium Marius) nec deductum ab heroibus genus ad deorum stemma replicare, nec ignotas opes, et patrimonia sparsa sub regnis, sed ea quae nota sunt, dicere potius, quam praedicare.
PL 19, 941A私は信用のために先祖の像(サッルスティウスの中でマリウスが言うように)を示すことはできず、英雄から引かれた家系を神々の系譜にまで遡って語ることもできず、知られざる富や、諸王国のもとに散らばる家産を示すこともできない。むしろ知られていることを、誇らずに述べよう。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.53
Patriam non obscuram, familiam non poenitendam, domum innocentem, innocentiam non coactam, angustas opes, verumtamen libris, et liberis dilatatas, frugalitatem sine sordibus, ingenium liberale, animum non illiberalem, victum, vestitum, supellectilem, munda, non splendida.
PL 19, 941A無名でない故郷、恥じるに及ばない一族、咎のない家、強いられない無垢、乏しいが、書物と子らによって広げられた財、卑しさのない倹約、自由人にふさわしい才、狭量でない心、食事、衣服、家具は、清潔で、華美でない。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.54
Veteribus ut illis consulibus (excepta quae tum erat bellicarum collatione virtutum) si quis me conferre dignetur, seponat opulentiam, non derogaturus industriam. Verum quoniam gratiis agendis jamdudum succumbo materiae, tu orationi meae, Gratiane, succede.
PL 19, 941Bもし誰かが、私をあの古い執政官たちと比べることをよしとするなら(当時あった武功の比較は除くとして)、富を脇に置くがよい。そうすれば勤勉を貶めはしないだろう。だが、礼を述べるにあたり、私はずっと前から題材に圧倒されているので、グラティアヌスよ、あなたが私の弁論のあとを引き継げ。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.55
Tu, Gratiane, qui hoc nomen sic per fortunam adeptus es, ut nemo verius ambitione quaesierit.
PL 19, 941Bグラティアヌスよ、あなたはこの名〔グラティアヌス(Gratianus)の名は gratia に通じる〕を、誰も野心によってこれ以上真実に求めえないほどに、運によって得た。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.56
Neque enim justius Metellus cognomento Pius, patre revocato, qui esset impius exsulante: aut verius Sylla felix, quam felicior, antequam vocaretur, quam tu, Gratiane, cui et hoc nomen est, et illa Metelli, Syllaeque cognomina.
PL 19, 941B実際、父を呼び戻してピウス(敬虔)の添え名を得たメテッルス――追放されている父を放置するなら不敬虔であったはずの者――も、あなたほど正当ではなく、フェリクス(幸運)のスッラ――そう呼ばれる前にいっそう幸運であった者〔quam felicior, antequam vocaretur の構文は定かでない。こう取った〕――も、あなたほど真実にそうなのではない。グラティアヌスよ、あなたにはこの名があり、メテッルスとスッラのあの添え名もあるのだから。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.57
Tu, inquam, Gratiane, qui hoc non singulis factis, sed perpetua grate agendi benignitate meruisti: cui, nisi ab avo deductum esset, ab omnibus adderetur. Tu ipse tibi, inquam, pro me gratiam refer, tu, tuaeque virtutes.
PL 19, 941Cあなたは、と私は言う、グラティアヌスよ、この名を、個々の行いによってでなく、快く行い続ける好意によって得た者だ。もしそれが祖父から引き継がれたものでなければ、万人からあなたに添えられたであろう。あなた自身が、と私は言う、私のために、あなた自身に礼を返せ。あなたが、そしてあなたの徳が。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.58
Bonitas, qua in omnes prolixus es, perpetuus in me. Pietas, qua orbem tuum temperas, quamque in ulciscendo patruo probas, tuendo in fratre cumulas, ornando in praeceptore multiplicas.
PL 19, 941C善意――あなたが万人に豊かに示し、私にはとこしえに示すそれ。情愛――それによってあなたは世界を治め、伯父の仇を討つことで証し、兄弟を守ることで積み重ね、師を飾ることで増し加えるそれ。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.59
Agat gratias clementia, quam humano generi impertis: liberalitas, qua ditas omnes: fortitudo, qua vincis: et mens ista aurea, quam de communi deo plus, quam unus hausisti.
PL 19, 941C礼を述べよ、あなたが人類に分け与える寛容が。万人を富ませる気前のよさが。あなたが勝つための勇気が。そして、万人に共通の神から、ほかの誰よりも多く汲み取った、その黄金の精神が。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.60
Agant et pro me gratias voces omnium Galliarum, quarum praefecto hanc honorificentiam detulisti: ultra progredior, et hoc quia debere te dicis. Agat quae optime agere potest, vox ista, quam docui.
PL 19, 941C私のためにも、ガリアの諸地方すべての声が礼を述べよ。あなたはそのガリアの長官にこの栄誉を与えたのだから。さらに私は進む、これも、あなたが負っていると言うからである。最もよく述べることのできるもの、私が教えたあの声が述べよ。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.61
Jamdudum autem quam grati animi, tam sermonis exigui (ut supra dictum est) succumbo materiae, neque adhuc illa perstrinxi, quae ne infantissimus quidem, nisi idem impiissimus, eminentia per famam, et omnium gaudiis testata supprimeret.
PL 19, 941D私はずっと前から、感謝の心がどれほど大きくとも、言葉が乏しいために(先に述べたように)題材に圧倒されており、なおあれらの事柄にも触れていない。それらは、名声によって際立ち、万人の喜びによって証されており、どれほど口の拙い者でも、同時に最も不敬虔な者でなければ、黙って済ませはしまい。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.62
Quae supra vires dicendi meas posita cunctor attingere, aut ingrati crimine arguendus, aut temerarii professione culpandus, tamen alterum cum subeundum sit, audaciam quam malevolentiam malo reprehendi.
PL 19, 941D私の語る力を超えて置かれているそれらに触れることをためらう。恩知らずの罪過で責められるか、向こう見ずを公言したとして咎められるかだが、いずれか一方を受けねばならぬなら、悪意より大胆さを非難されるほうを選ぶ。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.63
Tu, Auguste venerabilis, districtus maximo bello, assultantibus tot millibus Barbarorum, quibus Danubii ora protexitur, comitia consulatus mei armatus exerces.
PL 19, 941D崇むべきアウグストゥスよ、あなたは、大戦に引き止められ、ダヌビウスの岸を覆うほどの幾千もの蛮族が襲いかかるなかで、武装したままで私の執政官選挙の民会を催している。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.64
Tribunitia ista quod in urbe Syrmio geruntur, an ut quod in procinctu Centuriata dicentur? an ut quondam pontificalia vocabuntur sine arbitrio multitudinis sacerdotum tracta collegio? Sic potius, sic vocentur, quae tu, pontifex maximus, Deo participatus habuisti.
PL 19, 941Dこれらは、都市シルミウムで行われるのだから「護民官の民会」と呼ばれるのか。それとも、出陣の備えのうちにあるのだから「ケントゥリア民会」と呼ばれるのか。あるいは、かつての「神祇官の選び」のように、民衆の判断なしに、祭司たちの団によって引かれるものとして呼ばれるのか。むしろそう呼ばれよ、そう、大神祇官たるあなたが神とともにあずかって行ったものは〔底本の文は崩れているらしく、問いの係りを上のように取った〕。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.65
Non est ingenii mei, piissime imperator, talia comminisci. Verba sunt litterarum tuarum, quibus apud me auctoritatem summi numinis, et tuae voluntatis amplificas.
PL 19, 942Aそのようなことを考え出すのは、私の才に属することではない、いとも敬虔な皇帝よ。それはあなたの書簡の言葉であり、それによってあなたは、私のもとで、至高の神威とあなたの意志の権威を大きくしている。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.66
Sic enim loqueris: Cum de consulibus in annum creandis solus mecum volutarem, ut me nosti, atque ut facere debui, ut velle te scivi, consilium meum ad Deum retuli, ejus auctoritati obsecutus te consulem designavi, et declaravi, et priorem nuncupavi.
PL 19, 942Aあなたはこう語っている。「来年のために執政官を選ぶことについて、私が一人で思いめぐらしていたとき、あなたが私を知るとおり、また私がそうすべきであったとおり、またあなたが望むと私が知っていたとおりに、私は自分の考えを神に差し戻し、その権威に従って、あなたを執政官に指名し、宣言し、先に名を呼んだ」。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.67
Cujus orationis ordo lucidior? quae doctrina tam diligens propriis comitiorum verbis loqui, nec vocabulis moris antiqui nomina peregrina miscere? Valete modo classes, populi, et urbanarum tribuum praerogativae, et centuriae jure revocatae.
PL 19, 942Aいかなる弁論の筋立てが、これより明晰であろうか。民会に固有の言葉で語り、古い慣わしの語に異国の名を混ぜない、これほど周到な学識があろうか。階級も、民も、都市トリブスの先決投票も、権利によって呼び戻されたケントゥリアも、今はさらばだ。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.68
Quae comitia pleniora umquam fuerunt, quam quibus praestitit Deus consilium, imperator obsequium? Et nunc ego, piissime imperator, ne fastigium auditorii sacri, dictorum tuorum timidus interpres offendam, divinitatis tuae prope cum piaculo verba transcurro.
PL 19, 942Bいかなる民会が、これ以上に満ち足りていたことがあろうか。神が思慮を与え、皇帝が従順を示した民会より。そして今、私は、いとも敬虔な皇帝よ、聖なる聴聞の場の高みを損なわぬよう、あなたの言葉の臆病な解き明かし手として、あなたの神性の言葉を、ほとんど贖いの供儀を要するほどの思いで、さっと駆け抜ける。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.69
Cum de consulibus, inquis, in annum creandis: erudita vox, et cura solemnis! Cum solus mecum volutarem: o profundi altitudo secreti! habes ergo consiliatorem, et non metuis proditorem. Ut me nosti: quid familiarius? Ut facere debui: quid constantius?
PL 19, 942B「来年のために執政官を選ぶことについて」とあなたは言う。博識な言葉、荘重な心配りよ。「私が一人で思いめぐらしていたとき」――ああ、深い秘密の高さよ。ゆえにあなたは助言者を持ち、しかも裏切り者を恐れない。「あなたが私を知るとおり」――これ以上に親しい言い方があろうか。「私がそうすべきであったとおり」――これ以上に揺るぎない言い方があろうか。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.70
Ut velle te scivi; quid dici blandius potest? Consilium meum ad Deum retuli. Et quemadmodum solus, cui praesto est tam grande consilium? An plenius cum senatu, cum equestri ordine, cum plebe Romana, cum exercitu tuo, et provinciis omnibus deliberasses?
PL 19, 942B「あなたが望むと私が知っていたとおり」――これより甘く言える言葉があろうか。「私は自分の考えを神に差し戻した」。そして、これほど大いなる助言が身近にある者が、どうして一人でいられようか。元老院と、騎士身分と、ローマの民と、あなたの軍隊と、すべての属州と協議したとしても、これより満ち足りていただろうか。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.71
Consilium meum ad Deum retuli. Non ut, credo, novum sumeres, sed ut sanctius fieret, quod volebas ejus auctoritati obsecutus scilicet, ut in consecrando patre, in ulciscendo patruo, in cooptando fratre fecisti.
PL 19, 942C「私は自分の考えを神に差し戻した」。それは、思うに、新しい考えを取るためでなく、あなたが望んだことがより神聖になるためであった。もちろんその権威に従ってのことで、父を神格化するにも、伯父の仇を討つにも、兄弟を迎え入れるにも、そうしたとおりである。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.72
Te consulem designavi, et declaravi, et priorem nuncupavi. Quis haec verba te docuit? ego tam propria, et tam Latina nescivi, designavi, et declaravi, et nuncupavi. Non fit hoc temere, habet moras suas dispartitis gradibus tam matura cunctatio.
PL 19, 942C「あなたを執政官に指名し、宣言し、先に名を呼んだ」。誰がこれらの言葉をあなたに教えたのか。私はこれほど適切で、これほどラテン語らしい言葉を知らなかった。指名し、宣言し、名を呼んだ。これは軽率になされることではない。段階を分けることで、これほど熟した躊躇も、それ自身の間を持つ。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.73
Has ego litteras tuas in omnibus pilis, atque porticibus (unde de plano legi possint) instar edicti pendere mandavero. Nonne tot statuis honorabor, quot fuerint paginae libellorum? sed ad planiora festino.
PL 19, 942C私はあなたのこの書簡を、あらゆる柱と柱廊に(地面から読めるように)勅令のように掲げさせよう。その書簡の頁の数だけの像で、私は称えられるのではないか。だが、もっと平明な事柄へ急ごう。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.74
Ab hac enim litterarum ad me datarum parte digressus, eo quoque descendisti, ut quaereres, qualis ad me trabea mitteretur. Omne largitionum tuarum ministerium sollicitudine fatigasti. Non ergo supra consulatum mihi est adhibita per te cura tam diligens.
PL 19, 942C実にあなたは、私に宛てた書簡のこの部分から離れて、さらにこのことにまで降りてきた。私にどのような礼服が送られるかを尋ねるために。あなたの施与のあらゆる役所を、気遣いで疲れさせた。ゆえに、執政官職に加えて、あなたによって私にこれほど周到な心配りが向けられたではないか。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.75
Pro me cura tam felix? Illyrico arma quatiuntur. Tu mea causa per Gallias civilium decorum indumenta dispensas. Loricatus de toga mea tractas. In procinctu et maxime dimicaturus palmatae vestis meae ornamenta disponis feliciter, et bono omine.
PL 19, 942D私のために、これほど幸いな配慮だと。イリュリクムでは武器が打ち鳴らされている。そんなときに、あなたは私のために、ガリアの全域で、文民の栄誉の衣を配っている。胸甲をつけたまま、私のトガのことを扱っている。出陣の備えのうちに、まさに戦おうとするときに、私のヤシの葉の模様の礼服〔palmata〕の飾りを、幸いに、吉兆のもとで整えている。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.76
Namque iste habitus ut in pace consulis est, sic in victoria triumphantis. Parum est, si qualis ad me trabea mittatur, interroges, te coram promi jubes. Nec satis habes, ut largitionum ministri ex more fungantur.
PL 19, 942D実に、この装いは、平時には執政官のものであるように、勝利にあっては凱旋する将軍のものである。私にどのような礼服が送られるかを尋ねるだけでは足りず、あなたの面前で取り出させる。そして、施与の役人が慣例どおり務めを果たすだけでは満足しない。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.77
Eligis ipse de multis, et cum elegeris, munera tua verborum honore prosequeris. Palmatam, inquis, tibi misi, in qua divus Constantinus parens noster intextus est. Me beatum, cujus insignibus talis cura praestetur.
PL 19, 942Dあなたは自ら多くの中から選び、選んだあとは、あなたの賜物を言葉の栄誉で送り届ける。あなたは言う。「私はあなたにヤシの葉の模様の礼服〔palmata〕を送った。それには、我々の祖である神なるコンスタンティヌスが織り込まれている」。私は幸せ者だ、その標章にこれほどの心配りが注がれるとは。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.78
Haec plane, haec est picta (ut dicitur) vestis non magis auro suo, quam tuis verbis. Sed multo plura sunt in ejus ornatu, quae per te instructus intelligo. Geminum quippe in uno habitu radiat nomen Augusti.
PL 19, 943Aまさにこれこそ、これこそ、いわゆる「彩られた衣」で、その金によるのに劣らず、あなたの言葉によって彩られている。だが、その飾りの中には、あなたに教えられて私が理解するもっと多くのものがある。実に、ただ一つの装いのうちに、アウグストゥスの名が二重に輝いているのだ。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.79
Constantinus in argumento vestis intexitur, Gratianus in muneris honore sentitur. Accessit tam impenso beneficio tuo pondus quorumdam sciscitatione cumulatum.
PL 19, 943Aコンスタンティヌスは衣の図柄に織り込まれ、グラティアヌスは賜物の栄誉に感じ取られる。かくも大きなあなたの恩恵に、ある人々の問い質しによって積み重なった重みが加わった。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.80
Interrogatus, quem priorem decerneres consulem: nec dubitandum esse dixisti tu, et qui tecum boni sunt, dubitare non poterant.
PL 19, 943A誰を先の執政官に決めるのかと尋ねられたとき、あなたは、疑う余地はないと言った。あなたとともに善き者たちは、疑うことができなかった。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.81
Sed tamen ad hoc dictum erexerant animos, qui libenter clarissimum virum collegam meum, quem praesentem habebat occasio, praelatum credidissent. Fatigantes tamen quod intellexerant, requirebant.
PL 19, 943Aそれでも、この言葉に対して心を奮い立たせた者たちがいた。彼らは、機会が目の前に置いていた、いとも名高い人物、我が同僚が先に置かれたと、喜んで信じていたであろう人々である。それでも彼らは、悟ったことをなおも問い質して、うるさく迫った。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.82
Hic tu, sicut mihi renuntiatum est, noto illo pudore tuo paulisper haesisti: non rationis ambiguus, sed eorum dubitationem vultu et rubore condemnans, qui studium suum interpretationis errore palpabant. Deinde illico subdidisti.
PL 19, 943Bここであなたは、私に報じられたところでは、あの周知のあなたの羞じらいのために、しばし言いよどんだ。判断に迷ったのではなく、解釈の誤りによって自分たちの肩入れを取り繕っていた者たちのためらいを、顔つきと赤らみによって咎めたのだ。それから直ちに付け加えた。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.83
Quid de duobus consulibus designatis quaeritis: quis ordo sit nuncupationis? Anne alius quam quem praefectura constitnit? O felicem verecundiam tuam, cui ista popularis ratio tam prudenter occurrit!
PL 19, 943B「指名された二人の執政官について、諸君は何を尋ねるのか。名を呼ぶ順序はどうかと。長官職が定めたもの以外にあろうか〔底本は constitnit。constituit と読む〕」。ああ、あなたの幸いな慎みよ、この世人の理屈にこれほど賢く応じるとは。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.84
Scisti aliud, Gratiane, quod diceres: sed propter quorumdam verecundiam dicere noluisti. Scrupulosus hic mihi locus est: et propter eam, quam numquam appetivi, gloriam recusandus. Cum priore renuntiatus sim, satis est tuum tenere judicium.
PL 19, 943Bあなたは、グラティアヌスよ、ほかに言えることを知っていた。だが、ある人々の慎みのために、言うことを望まなかった。この点は私には気がかりな所であり、私が決して求めなかった名誉のためにも、避けねばならない。先の者として宣告された私は、あなたの判断を保てば足りる。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.85
Interpretes valete meritorum. Neque autem ego, sacratissime imperator, in tenui beneficio gradum nuncupationis amplector. Num est haec gloria ignota Ciceroni? Praetorem me, inquit, Pop. Rom. primum fecit consulem priorem.
PL 19, 943C功績の解釈者たちよ、さらばだ。だが私は、いとも神聖な皇帝よ、取るに足りない恩恵として、名を呼ばれる順位を抱きしめているのではない。この名誉はキケロにも知られぬものではなかった。彼は言う。「ローマの民は、私を法務官としては首位に、執政官としては筆頭に立てた」。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.86
Ex ipsa ejus sententia intelligitur, commendabilius ei videri uni quam pluribus esse praepositum: nulla enim est quidem contumelia secundi, sed ex duobus gloria magna praelati.
PL 19, 943C彼自身のこの言葉から、彼にとっては、多数の上よりも一人の上に置かれるほうが称えるに足ると思えたのだと分かる。実際、二番目の者にとって辱めはまったく無いが、二人のうちから先に置かれた者には大きな栄誉がある。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.87
Alexandri Macedonis hoc fertur, cum legisset illos Homericos versus, quibus, Hectore provocante, e novem ducibus, qui omnes pugnare cupiebant, unum deligi placeret sortis eventu, trepida ubi conceptione votorum Jovem optimum maximum totus precatur exercitus, ut Ajacem vel Tydei filium aut ipsum regem ditium Mycenarum sortiri patiatur Agamemnonem: Occiderem, inquit, illum qui me tertium nominasset.
PL 19, 943Cマケドニアのアレクサンドロスについて、こう伝えられる。あのホメロスの詩行を読んだときのことである。そこでは、ヘクトルが挑み、戦いを望む九人の将のうちから、くじの成り行きで一人を選ぶことになり、不安に満ちた願いの中で全軍が最善にして最大のユピテルに祈った。アイアスか、テュデウスの子か、富めるミュケナイの王その人アガメムノンを、くじで引くことを許せ、と。そこで彼は言った。「私を三番目に名指した者を、私は殺しただろう」。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.88
O magnanimitatem fortissimi viri. Nominari inter novem tertius recusabat, ubi certe pluribus antecelleret, quam subesset. Quanta hic verecundia gravaretur posterior de duobus?
PL 19, 943Dおお、いとも勇敢な男の度量よ。九人のうち三番目に名指しされることを拒んだのだ、確かに下に位する者より多くの者に優っていたはずの所で。ここで、二人のうちの後の者は、どれほどの恥じらいに悩まされることか。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.89
Est enim in hoc numero arduae plena dignationis electio, cum universis mortalibus duo qui fiant, consules praeferuntur. Qui alteri praeponitur, non uni, sed omnibus antefertur.
PL 19, 943D実際、この数〔二人〕のうちには、険しいほど威厳に満ちた選びがある。すべての死すべき者に先立って、二人の、つまり執政官となる者が優先されるのだから。ゆえに、他方の上に置かれる者は、一人の上にではなく、すべての者の上に立てられるのである。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.90
Exspectare nunc aures praesentium scio, et eminere in omnium vultu intelligo, quod desiderio concipiatur animorum.
PL 19, 943D今、居合わせる人々の耳が待っていることを、私は知っている。心の願いにおいて思い描かれているものが、すべての顔に浮かび出ているのも分かる。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.91
Existimant enim, cum ea quae ad grates agendas pertinebant, summatim tenuiore filo (ut dicitur) deducta libaverim, aliqua me etiam de majestatis tuae laudibus debere perstringere.
PL 19, 943D彼らは、私が礼を述べることに関わる事柄を、要約して、いわゆる細い糸で紡ぎ出し、少し味わわせただけなのだから、あなたの威光への称賛についても、いくらか触れるべきだと考えているのだ。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.92
Quamquam me istam dixerim seposuisse materiam, et in tempus aliud reservare: nihilominus tamen ut nunc aliqua contingam, nutu et prope murmure cohortantur.
PL 19, 944A私はその題材を別にしておき、別の時のために取っておくと言ったのだが、それでも彼らは、今いくらか触れるようにと、頷きで、ほとんどささやきで促している。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.93
Itaque faciam, quando cogunt volentem: sed majoribus separatis tenuiora memorabo, nulla spe ad plenum exsequendi, sed universi ut intelligant eorum quae intus praedicanda sunt, a me poscendam esse notitiam, ab aliis dignitatem.
PL 19, 944Aそこで、望んでいる私を彼らが迫るのだから、そうしよう。ただし、より大きな事柄は別にしておき、より些細なことを述べる。十分に語り尽くす望みは持たない。ただ、内に宣べられるべき事柄について、私からは知識を、他の人々からは威厳を求めるべきだと、皆が悟るように。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.94
Nec excellentia, sed quotidiana tractabo. Nullum tu umquam diem ab adolescentia tua nisi adorato dei numine et reus voti et illico absolutus egisti, lautis manibus, mente pura, immaculabili conscientia, et quod in paucis est, cogitatione sincera.
PL 19, 944A傑出した事柄でなく、日々のことを扱おう。あなたは若い頃から、神の神威を拝み、願いに縛られ、その場で解き放たれることなしに、一日も過ごしたことがない。手を洗い、心を清め、汚れなき良心をもって、そして少数の者にしかないことだが、純粋な思いをもって。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.95
Cujus autem umquam egressus auspicatior fuit? aut incessus modestior? aut habitudo cohibitior? aut familiaris habitus condecentior? aut militaris accinctior? In exercendo corpore quis cursum tam perniciter incitavit? Quis palaestram tam lubricus expedivit?
PL 19, 944Aまた、誰の外出がこれほど吉兆に満ちていたことがあろうか。誰の歩みがこれほど慎ましかったか。誰の挙措がこれほど抑制されていたか。家での身なりがこれほど相応しい者が、軍装がこれほど引き締まった者が。体を鍛えるにあたり、誰がこれほど俊敏に走りを駆り立てたか。誰がこれほど滑らかに格闘場を切り抜けたか。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.96
Quis saltum in tam sublime collegit? Nemo abductius jacula contorsit, nemo spicula crebrius jecit, aut certius destinata percussit.
PL 19, 944B誰がこれほど高く跳躍をまとめ上げたか。誰も、これほど大きく引き絞って投げ槍を放たず、誰も、これほど頻繁に矢を射ず、定めた的をこれほど確実に打たなかった。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.97
Mirabamur poetam, qui infrenes dixerat Numidas; et alterum, qui ita collegerat, ut diceret in equitando verbera, et praecepta esse fugae, et praecepta sistendi. Obscurum hoc nobis legentibus erat.
PL 19, 944B我々は、手綱を持たないヌミディア人と詠んだ詩人に驚いていた。また、乗馬においては鞭が、逃げる指図にも、止まる指図にもなると、そうまとめて言った別の詩人にも。これは読む我々には不明瞭であった。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.98
Intelleximus te videntes cum idem arcum intenderes, et habenas remitteres, aut equum segnius euntem verbere concitares, vel eodem verbere intemperantiam coerceres. Qui te visi sunt hoc docuisse, non faciunt. Immo qui visi sunt docuisse, nunc discunt.
PL 19, 944Bあなたを見て、我々は理解した。あなたが同時に弓を引き絞りながら手綱を緩め、のろく進む馬を鞭で駆り立て、あるいは同じ鞭で気ままな馬を抑えるのを。これをあなたに教えたと見られた者たちは、それをしない。いや、教えたと見られた者たちは、今は学んでいる。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.99
In cibis autem cujus sacerdotis abstinentior ceremonia? In vino cujus senis mensa frugalior? Operto conclavis tui non sanctior ara Vestalis, non pontificis cubile castius, nec pulvinar flaminis tam pudicum. In officiis amicorum non dico paria reddi: antevenis.
PL 19, 944C食物においては、どの祭司の儀礼がこれ以上に節制しているか。ぶどう酒においては、どの老人の食卓がこれ以上に質素か。あなたの寝室の覆いの内では、ウェスタのおとめたちの祭壇も、これ以上に尊ぶべくはなく、神祇官の寝所もこれ以上に貞潔でなく、フラメン〔特定の神に仕える祭司〕の寝椅子もこれほど慎み深くない。友人への務めにおいては、同等のものを返すとは言わない。あなたは先んじる。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.100
Et quoties in obsequendo praecedimus, erubescis pudore tam obnoxio, quam in nobis esse deberet ab imperatore praeventis.
PL 19, 944Cそして我々が奉仕で先んじるたびに、あなたは、皇帝に先を越された我々のうちにこそあるべきほどの、へりくだった恥じらいで赤面する。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.101
In ista vero sede (ut ex more loquimur, consistorii, ut ego sentio sacrarii tui) nullus umquam superiorum aut dicenda pensius cogitavit, aut consultius cogitata disposuit, aut disposita maturius expedivit.
PL 19, 944Cしかしこの席において(習いに従って言えば会議の間、私の思いではあなたの聖所において)、歴代の者のうち誰一人として、語るべきことをこれほど慎重に考え、考えたことをこれほど思慮深く配し、配したことをこれほど成熟した判断で処理した者はない。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.102
Et aliqua de oratoriis virtutibus tuis dicerem, nisi vererer mihi gratificari. Non enim Sulpitius acrior in conditionibus, nec majoris Gracchi commendabilior modestia fuit, nec patris tui gravior auctoritas. Qui tenor vocis, cum incitata pronuntias?
PL 19, 944Cまた、あなたの弁論の力量についても少しは語るところだが、自分に都合よく取り計らうこと〔あなたの弁論は著者が教えたものなので、それを称えるのは自分を称えることになる〕を恐れる。実際、スルピキウスも演説〔底本は conditionibus(条件)。contionibus(集会での演説)の崩れと読む〕にこれほど鋭くはなく、兄グラックスの節度もこれほど称賛に値せず、あなたの父の権威もこれほど重くはなかった。あなたが声を高めて語るときの調子は何と見事か。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.103
Quae inflexio, cum remissa? Quae temperatio, cum utraque dispensas? Quis oratorum laeta jucundius, facunda cultius, pugnantia densius, densata glomeratius, aut dixit, aut, quod est liberum, cogitavit?
PL 19, 944D声を和らげるときの抑揚は何と見事か。その両方を配分するときの調和は何と見事か。弁論家のうち誰が、楽しいことをこれほど愉快に、豊かなことをこれほど洗練して、争うことをこれほど濃密に、濃密にしたことをこれほど凝縮して、語り、あるいは(これは自由であるから)思い描いたであろうか。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.104
Vellem (si rerum natura pateretur), Xenophon Attice, in aevum nostrum venires, tu qui ad Cyri virtutes exsequendas votum potius quam historiam commodasti, cum diceres, non qualis esset, sed qualis esse deberet.
PL 19, 944Dもし事物の本性が許すなら、アッティカのクセノフォンよ、あなたが我々の時代に来てくれればと思う。あなたはキュロスの徳を述べ尽くすのに、史実よりもむしろ願いを貸し、彼がどのような者であったかではなく、どのような者であるべきかを語ったのだから。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.105
Si nunc in tempora ista procederes, in nostro Gratiano cerneres, quod in Cyro tuo non videras, sed optabas. Atque ista omnia quasi punctis quibusdam acuminata signavi.
PL 19, 944D今この時代に進み出たなら、我々のグラティアヌスのうちに、あなたのキュロスには見ずに、ただ望んだだけのものを見分けるであろう。以上のすべてを、私はいわばいくつかの点で鋭く印しておいた。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.106
Si facundia pro voluntate suppeteret, quamquam non copiosus exsequerer ubertatem stylo rerum magnitudine suggerente: sed nec hujus diei, nec hujus ista materiae.
PL 19, 945Aもし弁舌が意志のとおりに足りるなら、私は豊かな話し手ではないにせよ、事柄の大きさが筆に差し出す豊かさを述べ尽くすであろう。だが、それはこの日のものでも、この題材のものでもない。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.107
Qui dicturi estis laudes principis nostri, habetis velut seminarium, unde orationum vestrarum jugera compleatis. Ego ista perstrinxi. Atque, ut sciunt omnes, possum videri familiaris notitiae secretus interpres, domestica isthaec non tam praedicare, quam prodere.
PL 19, 945A我々の君主への称賛を述べようとする諸君は、諸君の弁論の畑を満たすための、いわば苗床を持っている。私はそれらをかすめて述べたにすぎない。そして皆の知るとおり、私は親しい知識の内密の解釈者であって、これら内輪の事柄を、称揚するというよりむしろ漏らしているのだと見えうる。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.108
Atque ut ista dixi de cognitis mihi atque intra aulam familiaribus, possem et foris celebrata memorare, nisi omnia omnes et separatim sibi quisque novisset. Possem pari brevitate dicere superiora. Emendatissimi viri est pigenda non facere.
PL 19, 945Aまた、私が自分に知られ、宮廷の内で親しい事柄についてこう述べたのと同じく、外で称えられた事柄をも思い起こしえようが、すべての人が、各々自分で別々にすべてを知っていなければの話である。それ以前の事柄も同じ簡潔さで語りえよう。非の打ちどころのない人のあり方とは、悔いるべきことをしないことである。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.109
At tu numquam poenitenda fecisti, et semper veniam poenitentibus obtulisti. Pulchrum est indulgere timentibus. Sed tu perpetuae bonitatis edictis occurristi omnibus, ne timerent. Magnificum largiri honores. Tu honoratos et liberalitate ditasti.
PL 19, 945Aしかしあなたは、悔い改めねばならぬことを決してせず、悔い改める者には常に赦しを差し出した。恐れる者に寛大であるのは美しい。しかしあなたは、絶えざる善意の布告で皆に先んじて、恐れることのないようにした。栄職を与えるのは壮麗である。あなたは栄職を受けた者を、気前のよさでも富ませた。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.110
Laudabile est imperatorem faciles interpellantibus praebere aditus, nec de occupatione causari. Tu confirmas adire cunctantes, etiam querimoniis explicatis, ne quid adhuc sileatur, interrogas.
PL 19, 945B皇帝が、訴え出る者たちに近づきやすい道を開き、多忙を口実にしないのは称賛に値する。あなたは、ためらう者たちが近づくよう励まし、訴えが述べ尽くされてもなお、何かまだ黙されていないかと問う。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.111
Celebre fuit Titi Caesaris dictum, perdidisse se diem, quo nihil boni fecerat. Sed celebre fuit, quia Vespasiani successor dixerat, cujus nimia parcimonia, et austeritas vix ferenda miram fecerat filii lenitatem.
PL 19, 945Bティトゥス・カエサルの言葉は名高かった。善いことを何もしなかった日は、その日を失ったのだ、と。だが、それが名高かったのは、ウェスパシアヌスの後継者の言であったからである。父の過度の倹約と、ほとんど耐えがたい厳格さが、息子の温和を驚くべきものにしたのだった。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.112
Tu Valentiniano genitus, cujus alta bonitas, praesens comitas, temperata severitas fuit, parto et condito optime reipublicae statu, intelligis posse te esse lenissimum, sine dispendio disciplinae.
PL 19, 945Bあなたは、深い善良と、身近な親しみやすさと、和らげられた厳しさとを備えたウァレンティニアヌスの子として、国家の状態が最善に獲得され固められた今、規律を損なうことなく、最も温和でありうることを理解している。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.113
Neque vero unum aliquod bonum uno die praestas, sed indulgentias saeculares per singula horarum momenta multiplicas. Vel illud unum cujusmodi est, de condonatis residuis tributorum? Quod tu quam cumulata bonitate fecisti?
PL 19, 945Cしかもあなたは、一日にただ一つの善を与えるのではなく、後世に残る寛大を、時の一刻ごとに増し加える。たとえば、滞納した租税の免除というこの一事は、どれほどのものか。これをあなたは、いかに溢れる善意をもって成し遂げたことか。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.114
Quis umquam imperatorum hoc provinciis suis aut uberiore indulgentia dedit, aut certiore securitate prospexit, aut prudentia consultiore munivit?
PL 19, 945C歴代の皇帝のうち、いつ誰が、属州にこれほど豊かな寛大を与え、これほど確かな安全をもって備え、これほど思慮深く守ったであろうか。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.115
Fecerat et Trajanus olim, sed partibus retentis, non habebat tantam oblectationem concessi debiti portio, quanta suberat amaritudo servati.
PL 19, 945Cトラヤヌスもかつては同じことをしたが、一部を留保したため、免ぜられた債務の部分から得られる喜びは、留め置かれた部分の苦さに及ばなかった。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.116
Et Antonius indulserat, sed imperii, non beneficii successor invidit, qui ex documentis tabulisque populi condonata repetivit. Tu argumenta omnia flagitandi publicitus ardere jussisti. Videre in suis quaeque foris omnes civitates conflagrationem salubris incendii.
PL 19, 945Cアントニウスも寛大を施したが、その後継者は、帝国を継いだだけで恩恵の継承者ではなく、これを妬み、人民の記録や帳簿から、免ぜられたものを取り立て直した。あなたは、取り立ての証拠をすべて、公に焼くよう命じた。すべての町が、それぞれの広場で、救いとなる火の燃え上がりを見た。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.117
Ardebant stirpes fraudum veterum: ardebant seminaria futurarum. Jam se cum pulvere favilla miscuerat.
PL 19, 945D古い詐欺の根が燃えた。将来の詐欺の苗床が燃えた。すでに灰は塵と混じり合っていた。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.118
Jam nubibus fumus involverat, et adhuc obnoxii in paginis concrematis ductus apicum et sestertiorum notas cum juvantia de ratione cernebant, quod meminerant lectum legi posse et verentes. Quid te, imperator Auguste, indulgentius? Quid potest esse consultius?
PL 19, 945Dすでに煙は雲を包んでいたが、なお債務のある者たちは、焼かれた帳簿の頁に、文字の線やセステルティウスの印を、助けとなる理屈とともに見分けていた〔cum juvantia de ratione cernebant … lectum legi posse et verentes は本文が崩れているらしく、読んだことは読み取れるはずだと記憶し、かつ恐れつつ、と解した〕。アウグストゥスなる皇帝よ、あなたより寛大な者があろうか。これより思慮深いことがありえようか。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.119
Quae bona praestas, efficis, ne caduca sint. Quae mala adimis, prospicis ne possint esse recidiva. Haec provincialibus indulgentiae bona. Quid illa nostro ordini? Quid illa militibus Antoninorum comitas fuit?
PL 19, 945Dあなたは与える善がはかなくならぬようにする。取り除く悪が再び起こりえぬよう見据える。以上は属州民にとっての寛大の善である。では、我々の身分にとってのものは何か。アントニヌスたちの兵士への親切は何であったか。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.120
Et jam inde Germanicorum cohorte amicorum et legionibus familiaris humanitas. Sed ego nolo benevolentiam tuam aliorum collatione praecellere.
PL 19, 945Dさらにそこから、ゲルマニクスたちの友人団と軍団への、打ち解けた人情もあった〔Germanicorum cohorte amicorum の係りは定かでない。「ゲルマニクスたちの友人団」と取った〕。しかし私は、あなたの好意を他の者との比較で上に置こうとは思わない。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.121
Abundant in te ea bonitatis et virtutis exempla, quae sequi cupiat ventura posteritas, et si rerum natura pateretur, ascribi sibi voluisset antiquitas. Necesse est tamen aliquid comparari, ut possit intelligi bona nostra quo praestent.
PL 19, 946Aあなたには、善良と徳の模範が溢れている。来たるべき後世がそれに従うことを望み、もし事物の本性が許すなら、古代がそれを自分のものと記させたいと願ったであろうほどの。しかし、我々の善がどれほど勝るかを理解できるよう、何かを比較することは必要である。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.122
Aegrotantes amicos Trajanus visere solebat, hactenus in eo comitas praedicanda est. Tu et visere solitus, et mederi: praebes ministros, instruis cibos, fomenta dispensas, sumptum adjicis medelarum, consolaris affectos, revalescentibus gratularis.
PL 19, 946Aトラヤヌスは病む友人たちを見舞うのが常であった。そこまでは、彼の親しみは称えられるべきである。あなたは見舞うのが常であっただけでなく、癒しもした。侍従を与え、食物を整え、湿布を配り、薬の費用を加え、病む者を慰め、回復する者に祝いを述べる。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.123
In quot vias de una ejus humanitate progrederis? Legionibus universis, ut in communi Marte evenit, si quid adversi acciderat, vidi te circumire tentoria, satin' salve quaerere, tractare vulnera sauciorum, et ut salutiferae apponerentur medelae, atque ut non cessaretur, instare.
PL 19, 946Aトラヤヌスのただ一つの人情から、あなたはいくつの道へ進み出ることか。全軍団において、戦の共通の運のとおり、何か悪いことが起きたとき、私はあなたが天幕を巡り、「無事か」と問い、負傷者の傷を手当てし、救いの薬が当てられるよう、また中断されぬよう、督励するのを見た。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.124
Vidi quosdam fastidientes, cibum, te commendante, sumpsisse. Audivi confirmantia ad salutem verba profari; occurrere desideriis singulorum; hujus sarcinas mulis aulicis vehere; his specialia jumenta praebere: illis ministeria perditorum instaurare lixarum; aliorum egestatem tolerare sumptu; horum nuditatem velare vestitu; omnia agere indefesse et benigne, pietate maxima, ostentatione nulla; omnia praebere aegris, nihil exprobrare sanatis.
PL 19, 946B私は、食物を嫌がる者たちが、あなたの勧めで食べたのを見た。また、聞いた。あなたが健康を励ます言葉を述べ、個々人の望みに応じ、この者の荷を宮廷の騾馬で運ばせ、あの者たちに専用の駄獣を与え、別の者たちには失われた従軍商人(リクサ)の役務を立て直し、他の者たちの窮乏を自費で担い、これらの者たちの裸を衣で覆い、あらゆることを倦まず親切に、最大の情愛をもって、誇示なく行い、病む者にはすべてを与え、癒された者には何も責めないことを。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.125
Inde cunctis salute nostra charior factus meruisti, ut haberes amicos obnoxios, promptos, devotos, fideles in aevum omne mansuros: quales charitas potius quam fortuna conciliat. Concludam deinceps orationem meam, piissime Auguste, sermonis magis fine quam gratiae.
PL 19, 946Bこれによってあなたは、我々の安全よりも皆に愛される者となり、恩義ある、迅速な、献身的な、永久に変わらず続く忠実な友を持つに値した。そのような友は、運ではなく愛が結びつける。では、いとも敬虔なアウグストゥスよ、私は弁論を終えよう。それは言葉の終わりであって、感謝の終わりではない。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.126
Namque illa perpetua est, et spatio non transmeabili, terminum calcis ignorat. Flexu tamen parvo nec a te procul convertar ad Deum: Aeterne omnium genitor, ipse non genite opifex, et causa mundi, principio antiquior, fine diuturnior, qui templa tibi et aras penetralibus initiatorum mentibus condidisti, tu Gratiano humanarum rerum domino, ejusmodi semina nostri amoris inolesti, ut nihil in digressu segnior factus, meminisset et relicti, illustraret absentem, praesentibus anteferret.
PL 19, 946B感謝は永遠であり、越えがたい隔たりのうちに、競走の終点の白線を知らないからである。しかし、あなたから遠くない、ささやかな向きの変更で、私は神へ向きを変えよう。永遠なるすべての父よ、自らは生まれざる造り主、世界の原因、始まりよりも古く、終わりよりも長続きする者、汝のために、入信者たちの心の奥所に神殿と祭壇を築いた者よ。汝は、人間の事柄の主グラティアヌスに、我々への愛の、そのような種を植え付けた〔inolesti は inolevisti(植え付けた)の縮約した形〕。それゆえ彼は、去るにあたってもいささかも怠らず、残した者をも思い出し、不在の者を輝かせ、居合わせる者よりも重んじたのである。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.127
Dein quia interesse primordiis dignitatis per locorum intervalla non poterat, ad solemnitatem condendi honoris occurreret, beneficiis ne deesset officium.
PL 19, 946Cさらに、場所の隔たりのために栄職の始まりに立ち会うことができなかったので、恩恵に務めが欠けぬよう、栄職を創始する儀式にはかけつけたのである。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.128
Quae enim memoria, memoria, inquam, transcursum tantae celeritatis, vel in audacibus Graecorum fabulis commenta est? Pegasus volucer actus a Lycia non ultra Ciliciam permeavit. Cyllarus atque Arion inter Argos Nemeamque senuerunt.
PL 19, 946Cいったい、いかなる記憶が、これほどの速さの行程を、記憶と言うのだが、ギリシア人の大胆な物語の中でさえ、思いついたであろうか。翼あるペガソスはリュキアから駆けて、キリキアを越えなかった。キュッラロス〔カストルの馬〕とアリオン〔アドラストスの馬〕はアルゴスとネメアのあいだで老いた。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.129
Ipsi Castorum equi, quod longissimum iter est, non nisi mutato vectore transcurrunt. Tu, Gratiane, tot Romani imperii limites, tot flumina et lacus, tot veterum intersepta regnorum abusque Thracia per totum (quam longus est) locum Illyrici, Venetiam, Liguriamque, et Galliam veterem, insuperabilia Rhetiae, Rheni accolas, Sequanorum invia, porrecta Germaniae, celeriore transcursu, quam est properatio nostri sermonis, evolvis, nulla requie otii, ne somni quidem aut cibi, munere liberali, ut, Gallias tuas inopinatus illustres, ut consulem tuum, quamvis desideratus, anticipes, ut illam ipsam, quae auras praecedere solet, famam facias tardiorem.
PL 19, 946Dカストルたちの馬でさえ、きわめて長い道のりは、乗り手を替えなければ駆け抜けない。ところがあなたは、グラティアヌスよ、ローマ帝国の数多の境界、数多の河川と湖、古い王国のあいだの数多の隔たりを、トラキアから、イリュリクムの全土(その長さのかぎり)、ウェネティア、リグリア、古いガリア、越えがたいラエティア、レヌス(ライン川)の住民たち、セクアニ族の道なき地、ゲルマニアの広がりを経て、我々の言葉の急ぎよりも速い走りで走破し、安らぎの休みもなく、眠りも食事さえもとらず、気前のよい贈り物として、思いがけず来てあなたのガリアを輝かせ、待ち望まれていながらあなたの執政官に先んじ、風に先立つのが常のあの噂そのものを遅らせるのである。
Gratiarum actio ad Gratianum imperatorem pro consulatu 1.130
Hoc senectuti meae, hoc honori a te datum, supremus ille imperii et consiliorum tuorum deus conscius, et arbiter et auctori ndulsit, ut sellam curulem; cujus sedem frequenter ornabis, ut praetextam meam purpurae tuae luce fucatam, ut trabeam non magis auro suo quam munere tuo splendidam, quae ab Illyrico sermonis dignitas honestavit, apud Gallias illustriora praestares, quaestorem ut tuum praefectum, ut tuo praetorio consulem tuum, et quod adhuc cunctis meis nominibus anteponis, praeceptorem tuum, quem pia voce declaraveras, justa ratione praetuleras, liberali largitate ditaveras, Augustae dignationis officiis consecrares. Apud Gratianum Augustum.
PL 19, 947Aこれが私の老齢に、私の栄職に、あなたによって与えられた。あなたの帝国と計画の、あの至高の神が、事を知る者、裁定者、創始者として許したのである〔底本は auctori ndulsit。auctor indulsit と解した〕。すなわち、あなたが、その座をしばしば飾るであろう高官椅子(セッラ・クルリス)を、あなたの紫の光に染められた私の縁取りのトガ〔praetexta〕を、自らの金によるよりもあなたの贈り物によってこそ輝く礼服を、イリュリクムから届いた言葉の品位がすでに飾ったものを、ガリアにおいていっそう輝かしく見せるように、そして、あなたの財務官であった者をあなたの長官として、あなたの近衛長官職にある者をあなたの執政官として〔quaestorem ut tuum praefectum, ut tuo praetorio consulem の係りは定かでない。こう取った〕、さらに私のあらゆる称号になお先立てているあなたの師を、敬虔な言葉で宣言し、正当な判断で重んじ、気前のよい贈与で富ませたその者を、アウグストゥスの尊重の務めによって聖別するように。グラティアヌス・アウグストゥスの前で。