Liber I, Caput I
第I巻 第I章PL 18, 145CSYMMACHUS PATRI SUO.
シュンマクスより父へ
Ne mihi vitio vertatur intermissio litterarum, malo esse promptus officii quam longa exspectatione vicissitudinis desidere: tum quod parentibus, non ad lancem, neque ad dimensum verba tribuenda sunt. Injurius videar, si summo vobiscum jure contendam.
PL 18, 145C手紙が途絶えたことが私の落ち度とされぬよう、返事を長く待って手をこまねくよりも、務めに素早い方を私は選ぶ。親に対しては、秤にかけ、寸法を測って言葉を差し出すべきではないからだ。もし私が、あなた〔vos。一人の相手への敬意の複数〕との間で、最も厳格な権利をもって争おうとするなら、私は不当な者と見えるであろう。
Nam praeter aequum censet, qui inter dispares obsequium par requirit. Itaque sermo vester ex beneficio proficiscitur, noster ex debito. Haec me, atque alia hujusmodi oppido perpulerunt, scribendi munus insuper non habere.
PL 18, 145Cというのも、釣り合わぬ者どうしのあいだで同等の服従を求める者は、公平を越えて判じているのだ。それゆえ、あなたの言葉は恩恵から出て、我々の言葉は負い目から出る。これらのこと、またこれに類することが、私を強く促して、書く務めをなおざりにさせなかった〔insuper habere は「顧みずにおく」の意の古い言い回し。munus insuper non habere を「務めを顧みずにおかない」と取った〕。
Nunc vobis actuum nostrorum ordo pandendus est; libet enim non minus otii, quam negotii praestare rationem.
PL 18, 145C今や、あなたに、我々の行いの次第を説き開かねばならない。閑暇についても、務めについても、同じように報告をしたいのである。
Baulos Lucrina sede mutavimus: non quod ejus diversorii satietas ceperit nos, quod, cum diutius visitur, plus amatur: sed quod metus fuit ne si Baulorum mihi inolevisset affectio, caetera, quae visenda sunt, displicerent.
PL 18, 145C我々はバウリを去り、ルクリヌスの住まいに移った〔mutare の用法から、バウリを去ったものと取った。次節の「そこで」はバウリを指す〕。その宿舎に飽きたからではない。それは、長く訪れるほど愛着が増す所だからだ。そうではなく、もしバウリへの愛着が私のうちに根づいてしまったなら、訪れるべき他の所が気に入らなくなるのではないかという恐れがあったからである。
Ibi Acyndino conditori, ejusque majoribus emmetra verba libavi, et picturae licentiam, quae vestitum disparem singulis tribuit, in rationem coegi. Protelarem te paululum, ni vererer ne dilatione exspectatio minuatur. Quare elaboratam soloci filo accipe cantilenam.
PL 18, 145Dそこで、私は、創建者アキュンディヌスとその祖先に、韻律をもつ言葉の献酒を捧げ、絵の自由——それは一人ひとりに異なる衣を与える——を、一つの秩序にまとめた。あなたをもう少し引き延ばしたいところだが、先延ばしによって期待が薄れるのを恐れる。それゆえ、文法を外れた糸〔soloci filo〕で織り上げた小唄を受け取ってほしい。
Attica palla tegit socerum, toga picta parentem. Praefuit ille sacris: hic dixit jura Quiriti. At mihi castrensem quod mordet fibula vestem; Aurorae in populis regum praetoria rexi. Sed fasces pictura tacet; tu, respice fastos.
PL 18, 146Cアッティカの外衣が舅を覆い、刺繍のトガ〔toga picta。高官の礼装〕が父を覆う。前者は祭儀を司り、後者はクィリテスに法を述べた。だが私は、留め金が軍営の衣を噛んでいる〔quod 以下の係りは定かでない。「私の軍営の衣を留め金が噛んでいるのは、次の句のゆえである」の意と取った〕。私は暁の民〔Aurorae in populis。東方の諸民族を言うと取った〕のもとで、王たちの本営を治めた。だが、絵は束桿〔fasces。執政官の標〕については黙している。あなたは、執政官表〔fasti〕を見よ。
Scio te simul atque haec legeris, actutum poetica plectra moturum. Nullus feceris, ne mei periculo gloriere. Ego te nostri vatis exemplo quasi quadam lege convenio. Liceat inter olores canoros anserem strepere. Silentium mihi, nisi praestiteris, imperabis.
PL 18, 146Cあなたはこれを読むやいなや、すぐに詩の撥を動かすだろうと私は知っている。何も作らないでほしい。私の危うさを誇ることのないように。私は、我々の詩人の例にならい、いわばある法によって、あなたに呼びかける。歌う白鳥のなかで、ガチョウががやがや鳴くことを許してほしい〔拙い者が名手のなかで声を出すことを言う古典の句〕。あなたが〔沈黙を〕〔praestiteris の目的語は刷られていない。前の句の silentium と取った〕差し出してくれないなら、あなたは私に沈黙を命じることになるだろう。
Quam nihil abs te metuam, vis probare? En tibi aliud allucinationis meae prodo secretum, adhuc sollicitus de priore. Audi versus ad Baulorum historiam pertinentes. Huc deus Alcides stabulanda armenta coegit, Eruta tergemini de lare Gerionis.
PL 18, 146D私があなたから何も恐れていないことを、証明してみせようか。さあ、私の夢想の別の秘密をあなたに明かそう。先のものについては、まだ気がかりなのだが。バウリの来歴に関わる詩を聞いてほしい。ここへ、神なるヘラクレス〔アルキデス〕は、小屋に入れるべき家畜の群れを連れてきた、三つ身のゲリュオンの住処から奪い出したものを。
Inde recens aetas corrupta Boalia Baulos Nuncupat, occulto nominis indicio. Ab divo ad proceres dominos Fortuna cucurrit; Fama loci obscuros ne pateretur heros. Hanc celebravit opum felix Hortensius aulam, Contra Arpinatem qui stetit eloquio.
PL 18, 147Aそこから、今の世は、ボアリア〔牛の囲いの意〕を訛らせて、バウリと呼ぶ、名のひそかな手がかりのままに。神から貴顕の主人たちへと運命は走り、この地の名声が、無名の英雄たちを〔主として〕忍ぶことのないように。富に恵まれたホルテンシウスは、この館を栄えさせた。アルピヌムの人〔キケロ〕に、雄弁で対抗した者である。
Hic consul clarum produxit Acyndinus aevum, Quique dedit leges Orfitus Aeneadis. Hos inter juvenale decus, sed honore senili, Bis seno celsus, Symmache, fasce cluis. Sed te Baulorum necdum lenta otia quaerunt, Cura habeat juvenem publica pervigilem.
PL 18, 147Aここでは執政官アキュンディヌスが輝かしい世を長らえさせ、アエネアスの子孫たちに法を与えたオルフィトゥスもいた。これらの人々のあいだで、若者の誉れでありながら、老境の栄誉を帯び、十二の束桿で高められた、シュンマクスよ、あなたは名高い。だが、バウリの緩やかな閑暇は、まだあなたを求めない。公の務めが、眠らぬ若者を捕らえていよ。
Nempe, derides, quod de me aliqua justo indulgentius praedicavi? Est haec vera et digna reprehensio. Omnis quippe ostentatio non caret suspicione mendacii: quia quidquid assumitur, proprium non putatur. Dehinc quod jactantia avara laudis multum decoquit de pudore.
PL 18, 147Aあなたは、私が自分のことをいくらか度を越して甘く語ったことを、笑っているのだろう。その非難は真実であり、当然だ。実に、あらゆる誇示は、偽りという疑いを免れない。身に着けられたものは、何であれ、固有のものとは思われないからである。さらに、称賛に貪欲な自慢は、慎みを大いに煮詰めて減らす。
Possem dicere (si quis irrepserit externus auditor) meos esse versiculos: efficerem utique, ut verecundiae ignoscat, si esset ab altero profecta laudatio. Sed video opusculum non esse poenitendum.
PL 18, 147B私は(もし外の聞き手が忍び込んでいるなら)、これは私の小詩だ、と言うこともできた。称賛が他人から出たものであったなら、私は確かに、慎みを赦してもらえるようにしたであろう。だが、この小品は悔いるべきものではないと、私は見る。
Ita res crepera atque anceps dubium me habet, verecundiae praemetuendum sit discrimen, an gloriae. Tibi igitur, qui prudentia caeteris antistas, optationis hujus delego provinciam. Quid facto usus fiet ipse videris. Ego et infantiae et imprudentiae meae patrem conscium non impudenter elegi. Vale.
PL 18, 147Bこうして、この不安定で危うい事態は、慎みの危険と名声の危険のどちらを前もって恐れるべきか、私を迷わせる。そこで、思慮において他の者に勝るあなたに、この願いの領分をゆだねる。その結果をどう扱うかは、あなた自身が見て決めてほしい。私は、自らの未熟と無分別を知る証人として、父を、恥じることなく選んだ。健やかであれ。
Liber I, Caput II
第I巻 第II章PL 18, 147CPATER SYMMACHO.
父よりシュンマクスへ
Hoc est munus, quo se non sola possit jactare Campania; sed praeterea Romae aut Athenis in Graecum loquendi honorem hujusmodi lingua vertatur. Quid enim concinnius epistola tua, quam nuper accepi? Quid versuum admixtione jucundius?
PL 18, 147Cこれはカンパニアだけが誇りうる贈り物ではない。それどころか、ローマでもアテナイでも、このような言葉づかいは、ギリシア語で語る栄誉へと転じられるであろう〔本文が崩れているらしく、このように解した〕。実際、先ごろ私が受け取ったあなたの書簡より整ったものがあろうか。詩句の混ぜ込みより楽しいものがあろうか。
Vere dicam tibi, plura legere volentibus celeriter terminata est. Quod utinam sensus aliquis eorum supersit! quorum imaginibus praescripta videmus epigrammata.
PL 18, 147Cあなたに本当のことを言おう、もっと読みたい者たちにとっては、〔あなたの書簡は〕あまりに早く終わってしまった〔terminata est の主語は前節の epistola と取った〕。彼らに何らかの感覚が残っていればよいのだが。その肖像の下に碑銘が書き付けられているのを、我々は見るのだから〔quorum は肖像に碑銘を付された人々を指すと取った〕。
Facile laudabunt tales successores laborum suorum, qui picturae nitorem pulchrioribus versibus illuminarint. Et ego igitur gratulor non magis ostreis, et peloridibus abdomen, quam pectus eloquio tibi esse satiatum.
PL 18, 147C自らの労苦のこのような後継者を、彼らは容易にほめるであろう。絵の輝きを、いっそう美しい詩句で照らし出した者たちを。それゆえ私も、あなたがカキやペロリス貝〔大型の貝〕で腹を満たしたこと以上に、弁舌で胸を満たしたことを喜ぶ。
Et quoniam pudorem meum ipse ordiendo solvisti, a nobis quoque accipe bonorum aetatis meae exarata nuper elogia.
PL 18, 147Cそして、あなた自身が書き出すことで私の恥じらいを解いてくれたのだから、我々の側からも、私の世代の善き人々について先ごろ書き記した顕彰の詩句を受け取れ。
Nam quia nihil est quod agam, et, si nihil agam, subit me majorum meorum misera recordatio: inveni quod illis libellis, quos nuper dictaveram, possimus adjicere.
PL 18, 147Dすることが何もなく、何もしなければ先祖たちのみじめな思い出が私を襲うので、先ごろ口述した例の小冊子に付け加えられるものを見つけたのだ。
Scis Terentium, non Comicum, sed Reatinum illum Romanae eruditionis parentem, hebdomadon libros epigrammatum adjectione condiisse. Illud nos, si fors tulerit, conamur imitari.
PL 18, 147Dあなたは知っている、テレンティウスが、喜劇作者ではなく、ローマの学識の父であるあのレアテの人が、『ヘブドマデス』〔hebdomadon libri。七人ずつの肖像の書〕に碑銘詩の付加で味付けをしたことを。我々は、機会があれば、それをまねようと努めている。
Sed quae prima compegi, interim pauca misi, obtestatus te per Deum, ut si quid in his displicebit, emendes. Quod mihi pudendum non est. Nam si quid ex te placuerit, mea laus est, nec vito consortium, in quo talem non erubesco censorem. Aradius Rufinus.
PL 18, 147Dだが、最初にまとめたもののうち、ひとまず少しだけ送った。もしそのうちに気に入らない所があれば、直してくれるよう、神にかけて願う。これは私にとって恥ずべきことではない。あなたの手で〔直されて〕気に入られるところがあれば、それは私の誉れであり、これほどの批評者を持つことを恥じない以上、その仲間入りを避けはしない。アラディウス・ルフィヌス。
Princeps ingenio, fortunae munere princeps, Aetatis, Rufine, tuae, cui prospera, cuique Tristitiam tumidis aequabat gloria rebus. Unus amor cunctis, et praesidium trepidorum. Principibus quorum viguisti tempore, doctus Aut calcaria ferre bonis, aut frena tyrannis.
PL 18, 147D才において第一人者、運命の賜物においても第一人者であった、ルフィヌスよ、あなたの世代の。順境にある者にも、栄光が悲しみを思い上がった境遇と釣り合わせた者にも〔この二句は文が崩れているらしく、このように解した〕、万人にとってただ一つの愛、おののく者たちの守りであった。あなたが盛んであった時代の君主たちのもとで、あなたは、善き者には拍車を、僭主には手綱を掛ける術に長けていた。
Valerius Proculus. Cum primis quos non oneravit gloria patrum Ponemus Proculum, vitae morumque decore, Haud unquam indignum magnorum Poplicolarum.
PL 18, 148Aウァレリウス・プロクルス。先祖の栄光に押しつぶされなかった人々のうちでも、第一にプロクルスを置こう。生き方と品行の気品において、偉大なるポプリコラたちにふさわしくないことは決してなかった人を。
Olli semper amor veri, et constantia, simplex Coelicolum cultus, non illum spernere posses: Et quanquam reverendus erit, non deinde timebis. Anicius Julianus. Cujus opes, aut nobilitas, aut tanta potestas, Cedenti cui non praeluxit Anicius unus?
PL 18, 148A彼には常に真理への愛と不動の心があり、天上の神々への素朴な祭祀があった。あなたは彼を軽んじることはできまい。畏敬すべき人であろうとも、それゆえ恐れることもあるまい。アニキウス・ユリアヌス。その富、あるいは高貴さ、あるいはこれほどの権勢について、身を引く者に、アニキウス〔一族〕の唯一の人が先んじて輝かなかったことがあろうか〔最後の句は文意が定かでない〕。
Acer ab ingenio, cunctisque accommodus idem. Hic et carus erat conferre; juvare paratus: Nam dives, tum celsus honoribus, attamen illis Grandior, aeternam complebat nomine Romam. Petronius Probianus.
PL 18, 148A気性は鋭く、しかも万人に合わせる人。この人は人と並べて見られても愛され、助ける用意があった〔carus erat conferre は文意が定かでない〕。富み、また栄職によって高位にありながら、それらの栄職よりも大きく、その名で永遠のローマを満たしていた。ペトロニウス・プロビアヌス。
Jactet se Fortuna aliis, quos judice nullo Lucem ad Romuleam sua sola licentia vexit. Te, Probiane, pudor, te felix gratia, teque Itala simplicitas morum, et solertia juvit. Quocirca assiduus Augustis notus et hospes Praemia magnorum retulisti dignus honorum.
PL 18, 148B運命の女神は、他の者たちに誇るがよい。審判者もなく、ただ己の放縦だけでロムルスの光〔ローマ〕へ運ばれた者たちに。プロビアヌスよ、あなたを助けたのは、慎み、幸いな好意、イタリアの素朴な気風と巧みさであった。それゆえあなたは、絶えずアウグストゥスたちに知られ客人となり、偉大な栄職の報いにふさわしく、それを得た。
Verinus. Virtutem, Verine, tuam plus mirer in armis, Eoos dux Armenios cum caede domares? An magis eloquium, morum vitaeque leporem? Et (nisi in officiis, quoties tibi publica cura) Quod vitam innocuis tenuisti laetus in arvis.
PL 18, 148Bウェリヌス。ウェリヌスよ、あなたの徳を、私はむしろ武勲に驚嘆すべきか、あなたが将として東方のアルメニア人を殺戮して服したときの。それとも雄弁と、品行と生き方の優雅さにか。また、〔Et … Quod … の構文は完結していない。前の疑問に続けて解した〕(公務の心配があるときを除いて)無害の田園で楽しく生涯を過ごしたことに。
Nullum ultra est virtutis opus: nam si esset, haberes. Octoginta personis nescio an solus occurram. Et ideo in socerum atque avunculum nostros tibi delegamus epigrammata. Nam et Varronis libri diversis notantur auctoribus.
PL 18, 148Bこれ以上、徳の務めは残っていない。あればあなたは持っていたはずだ。八十の人物に、私一人で応じきれるかどうか分からない。そこで、舅と母方の叔父にあたる我々の者たちについての碑銘詩は、あなたに委ねる。ウァッロの書も、さまざまな著者のものとされているのだから〔この二文は文意が定かでない〕。
Liber I, Caput III
第I巻 第III章PL 18, 148CSYMMACHUS PATRI.
シュンマクスより父へ
Summa afficior gratia, quod animadverto litteras meas tibi insubidas non videri: et in gravi dono habeo hanc apud vos esse de nostris epistolis censionem. Laudari quippe ab laudato viro rara est merces ingenii.
PL 18, 148C私は最高の喜びに満たされている。私の書簡があなたに拙い〔insubidas は稀な語。「拙い」と取った〕とは思われていないと気づくからだ。そして、あなた〔vos。一人の相手への敬意の複数〕のもとで我々の書簡がそのように評価されていることを、私は重い贈り物と思っている。実際、称賛された人から称賛されることは、才能にとってまれな報酬である。
Verum ut hoc mihi laetitiae fuit, ita illud ludificandi gratia opinor adjectum, si quid in tuis versibus sorduisset, id ut mei styli cura limaret. Nae ego sum stultus ac nihili, si os sublinitum mihi esse non sentio.
PL 18, 148Cだが、これが私にとって喜びであったように、あれは、からかうつもりで付け加えられたのだろうと思う。つまり、あなたの詩句のどこかに粗があれば、それを私の文体の配慮で磨くように、と。私こそ愚か者のろくでなしだ、顔に塗りつけられている〔os sublinere。だまされる、の意〕ことに気づかないなら。
Quid enim corrigi vel a me potest, vel in te fas est? Unus aetate nostra monetam Latialis eloquii Tulliana incude finxisti.
PL 18, 148C実際、何が私に直せようか、あなたに対して何を直すことが許されようか。我々の時代にあなた一人が、ラティウムの雄弁の貨幣を、トゥッリウスの金床で鋳造した。
Quidquid in poetis lepidum, apud oratores grave, in annalibus fidele, inter grammaticos eruditum fuit, solus hausisti, justus haeres veterum litterarum. Ne mihi verba dederis. Novi ego quid valeat adagio: SUS MINERVAM.
PL 18, 148C詩人においては優美、弁論家においては重厚、年代記においては信実、文法家のあいだでは博識であったもののすべてを、あなたは独りで汲み尽くした、古の文学の正当な相続人として。私をだまそうとするな。ことわざ「SUS MINERVAM」〔豚がミネルウァに教える、の意。愚者が賢者に教えようとすることのたとえ〕の意味を、私は知っている。
Apprime calles epicam disciplinam, non minus pedestrem lituum doctus inflare. Ain' tandem? orandi aeque magnus et canendi, meae n' te opis indignum mentiare? Haud aequum facis: neque me juvat falsa jactatio.
PL 18, 148Dあなたは叙事詩の学に精通し、散文のラッパ〔lituus〕を吹き鳴らすことにも劣らず巧みだ。本当にそうか〔Ain' tandem。古風な言い回し〕。弁ずるにも歌うにも等しく偉大でありながら、私の助けに値しない者だとわが身を偽るのか。あなたの振る舞いは公平でない。偽りの誇示は私を喜ばせもしない。
Interea si nobis vacuas aures utendas datis, dicam quid diebus superioribus egerimus. Baiis remotis arbitris otiabar. Eo postquam rumor allatus est terrae filios convenire; oppido cavimus, ne sobriam solitudinem nostram sodalitas plebeia fuscaret.
PL 18, 148Dさて、もし空いた耳を我々に使わせてもらえるなら、先ごろ我々が何をしたかを話そう。私はバイアエで、人目を離れてくつろいでいた。そこへ、「大地の子ら」〔terrae filii。素性の知れぬ者たち〕が集まるという噂が届いてからは、我々は大いに用心した。我々の慎ましい静けさを、庶民の仲間づきあいが曇らせないように。
Ac primo Neapolim, dehinc brevi intervallo Beneventum me recepi. Ibi summo cultu omnium plausuque susceptus, tanto honore celebrabar, ut jam gravarer officiis. Sedulitas enim, quae non compensatur, onerosa est.
PL 18, 148Dまずナポリへ、ついで間もなくベネウェントゥムへ、私は引き移った。そこでは皆から最高の礼遇と喝采をもって迎えられ、あまりに大きな栄誉で祝われ、ついにはその厚遇を重荷に感じるほどであった。報いることのできない熱心さは、実に重荷なのだ。
Et urbs cum maxima sit, singuli ejus optimates visi sunt mihi urbe majores, amantes litterarum, morumque mirabiles. Deum magna pars veneratur. Privatam pecuniam pro civitatis ornatu certatim fatigant.
PL 18, 149Aその町は非常に大きいが、そこの貴族たちはそれぞれ、町より大きく、文学を愛し、品行も驚くべきものと私には見えた。大半が神を敬っている。私財を、都市の装飾のために競って費やしている。
Nam postquam terra movit, nihil pene illis reliqui factum est, sed fractae opes infractos animos repererunt. Pro se quisque operam boni civis affectat. Nox diei jungitur ad laborem.
PL 18, 149A地が震えて以来、彼らにはほとんど何も残されなかったが、砕けた財産は、砕けぬ心を見いだした。各人がめいめい、善き市民の務めを果たそうと励む。夜は昼に継がれて労苦に充てられる。
Unde nobis summa cura fuit abire ocius quam volebam: ne aut mihi diu dediti ab opere desiderent, aut eos occupatio geminata distenderet. Itaque Baianum sinum rursus accessi. Nam Baiae id temporis jam silebant.
PL 18, 149Aそれで我々は、望んだより早く立ち去ることに最大の心を砕いた。長く私にかかりきりになった彼らが仕事から離れたままにならぬように、また二重の忙しさが彼らを引き裂かぬように。こうして私は再びバイアエの入江に来た。バイアエはそのころ、もう静まっていたからだ。
Hinc vos munere salutationis impertio, doque nuntium, propere nos, Deo volente, esse redituros. Fors fuat hujusce promissi. Vestra tamen indulgentia affatum saepe tribuat, quasi diutius abfuturis. Vale.
PL 18, 149Aここから私はあなたに挨拶の務めを贈り、神が望むなら、我々が急ぎ帰るという知らせを与える。この約束が果たされればよいのだが。ともあれ、あなたの寛大さが、いっそう長く留守にする者に対するように、たびたび語りかけを与えてほしい。健やかであれ。
Liber I, Caput IV
第I巻 第IV章PL 18, 149BSYMMACHUS PATRI.
シュンマクスより父へ
Studium quidem Menippei Varronis imitaris, sed vincis ingenium. Nam quae in nostrates viros nunc nuper condis epigrammata, puto hebdomadon elogiis praenitere; quod haec aeque sobria, nec tamen casca sunt. Illa bono metallo cusa, torno exigi nescierunt.
PL 18, 149Bあなたはメニッポス風のウァッロの熱意をまねているが、その才は超えている。実際、あなたが最近、我々の同郷の人々について作っている碑銘詩は、『ヘブドマデス』の顕彰詩より輝いていると思う。こちらは同じく節度があり、しかも古びていないからだ。あちらは良き金属で鋳られたが、旋盤で仕上げることを知らなかった。
Et duriorem materiem, nisi fallor, adniteris. Ille Pythagoram, qui animas in aeternitatem primus asseruit; ille Platonem, qui deos esse persuasit; ille Aristotelem, qui naturam bene loquendi in artem redegit; ille pauperem Curium, sed divitibus imperantem; ille severos Catones, gentem Fabiam, decora Scipionum, totumque illum triumphalem senatum parca laude perstrinxit.
PL 18, 149Bしかも、あなたはより硬い素材に取り組んでいる、私の思い違いでなければ。あの人は、ピュタゴラスを、魂を初めて永遠へと主張した人として、プラトンを、神々があると説得した人として、アリストテレスを、よく語る本性を技術にまとめた人として、貧しくとも富者に命じたクリウスを、厳格なカトーたち、ファビウス氏族、スキピオたちの栄誉、あの凱旋の元老院の全体を、乏しい称賛でかすめて触れたにすぎない。
Tu ruinam proximae aetatis illuminas. Difficile factu est ut honor angustis rebus addatur. Me quoque jubes versibus tuis nonnulla subnectere.
PL 18, 149Cあなたは、近い世の没落を照らし出している。狭い境遇に栄誉を加えるのは難しい。あなたはまた、あなたの詩句に私にも何かを付け加えよと命じる。
Haud ita Flaccus tuus praecepit in illis poeticae artis edictis, quorum hoc memini esse principium, ne humano capiti cervix equina jungatur. Male itaque tibi contumacia negati officii, quam mihi imprudentia promissi operis displicere.
PL 18, 149Cあなたのフラックスは、あの『詩作術』の勅令で、そうは教えなかった。その冒頭は、人間の頭に馬の首を継いではならない、であったと私は覚えている。それゆえ、約束した仕事の軽率さが私の気に障るよりは、拒んだ務めの頑固さがあなたの気に障るほうを選ぶ〔底本は Male。malo(むしろ選ぶ)と読み、contumacia を contumaciam の意に解した〕。
Plura de hoc coram loquemur, quando hanc epistolam sequi paramus aut consequi. Tu coepta perage, et tam solertis eloquii esto munificus. Ego tibi ut linguae obsequia nego, ita aurium commodabo. Vale.
PL 18, 149Cこれについては、この書簡の後を追うか、あるいはそれに追いつくときに、面と向かってもっと語ろう。あなたは始めたものを成し遂げよ。これほど巧みな文章の与え手であれ。私は、あなたに舌の奉仕は断るが、耳の奉仕は貸そう。健やかであれ。
Liber I, Caput V
第I巻 第V章PL 18, 149DSYMMACHUS PATRI.
シュンマクスより父へ
Ne quidquam taciturnitatis incessimur, quibus summa cautio est officii prosequendi, fere ut nulla fuerit statio tot locorum, in qua hujus muneris ferias egerimus. Sed sane juvat animum pia sermonis exactio. Dulcis est enim querela, quae nascitur ex indulgentia.
PL 18, 149D我々が沈黙を責められるのは、いわれのないことだ。我々は務めを果たすことに最大の注意を払っており、これほど多くの滞在地のうち、この務め〔挨拶〕を休んだ所はほとんど一つもないほどなのだから。だが、情のこもった言葉の催促は、実に心を喜ばせる。好意から生まれる苦情は甘美だからだ。
Vos modo facile noveritis hanc expostulationem magis esse religiosam quam justam. Interea loci de Praenestina secessione siluisti, cujus mihi fama fecit indicium. Quam vellem deliciis vestris improvisus obrepere!
PL 18, 149Dあなた〔vos。一人の相手への敬意の複数〕は、この苦情が、正しいというより義理〔religiosam〕に篤いものであることを、すぐ分かってくれよう。ところで、プラエネステへの避暑について、あなたは黙っていたが、その噂が私に知らせてくれた。あなたの楽しみの場に不意に忍び込めたらどんなによいか。
Licet Campaniae amoena praeniteant, mihi tamen esse accommodatius agitare vobiscum, et spiraculis regionis illius aestivam fragrantiam temperare. Sed res familiaris inclinat.
PL 18, 149Dカンパニアの景色の良さがどれほど勝っていようとも、私にはあなたと共に過ごし、あの地方のそよ風で夏の暑気を和らげるほうが好ましい。だが家産が傾いている〔res familiaris inclinat を「家産が傾いている」と取った。次節の Ea はこれを受ける〕。
Ea nobis usquequaque visenda est, non ut quaestuum summa ditescat, sed ut spes agri voluntariis dispendiis fulciatur. Namque hic usus venit in nostram aetatem, ut rus, quod solebat alere, nunc alatur.
PL 18, 150Aその〔家産の〕ほうは、我々がどこまでも見回らねばならない。収益の総額で富むためではなく、畑の見込みを、自ら進んで出す出費で支えるためだ。というのも、我々の時代には、田舎はかつて養ってくれたものなのに、今は養われねばならぬという事態になっているのだから。
Verum haec missa facio, ne salutatio in querelam versa, minuat officii voluptatem. Date operam bonae valetudini, et alloquio crebriori: quod cum petimus, sedulo pollicemur. Vale.
PL 18, 150Aだが、これらは打ち切る。挨拶が苦情に変わって、務めの喜びを損なわぬように。健康に気を配り、もっと頻繁に言葉をかけてほしい。我々はそれを求めるとき、誠実に自らも約束する。健やかであれ。
Liber I, Caput VI
第I巻 第VI章PL 18, 150ASYMMACHUS PATRI.
シュンマクスより父へ
Solent impatientes dilationis esse, qui sperant in se aliquid muneris conferendum. Hoc vero a vobis recens ortum videmus, ut suarum rerum munifici moram non ferant largiendi. Nunc nuper ad vos praedium lege venit, cujus me jure donastis.
PL 18, 150Aためらいに耐えられないのは、自分に何か贈り物がなされるはずと期待する者たちである。だが、あなた〔vos。一人の相手への敬意の複数〕においては、自分の物を贈るのに気前のよい者が、与えるのを遅らせることに耐えられないという事態が、新たに生じたのを我々は見る。先ごろ、地所が法によってあなたのもとに来たが、あなたはその所有権を私に贈ってくれた。
Cucurrit quaestus vester in meum commodum, et meliore voto fortunam estis imitati. Nam quod ex propinquae bonis cum moestitia sumpseratis, cum laetitia tradidistis. Quid, quod hanc liberalitatem cumulastis amplissimo testimonio?
PL 18, 150Bあなたの利得は私の便益へと駆けつけ、運命の女神を、より良い願いをもってまねた。近親の女性の遺産から悲しみのうちに受け取ったものを、あなたは喜びのうちに譲り渡したのだから。この寛大さを、この上ない証言で積み増したことは言うまでもない。
Cujus ego honestamentum praeopto muneribus. Nam qui opibus illaudatus juvatur, necessarium magis donum, quam justum praemium videtur adipisci.
PL 18, 150B私はその証言の栄誉を、贈り物そのものより選ぶ。実際、称賛なしに財で助けられる者は、正当な報いというより必要な贈り物を得るように見えるからだ。
Igitur judicio vestro ago, atque habeo gratias, quantae sunt maximae, quod mihi honorem utrumque fecistis; et deos precor, ut datis in commune omnes longum fruamur, sintque ex nobis quibus Ostiense praedium nostro judicio, vestro tradamus exemplo. Vale.
PL 18, 150Bそれゆえ私は、あなたの判断に、できる限りの大きな感謝を述べ、そう思っている。あなたが二重の栄誉を私に与えたゆえに。そして神々に願う、与えられたものを我々みなが共に長く享受できるように、またオスティアの地所を、我々の判断で、あなたの手本にならって譲り渡す相手が、我々の中から出るように。健やかであれ。
Liber I, Caput VII
第I巻 第VII章PL 18, 150CSYMMACHUS PATRI.
シュンマクスより父へ
Bono animo sumus, cum viam, promissi memores, inchoastis. Nunc properato opus est, ut dum anni tempus calet, autumni bona raptim fruamur. His quippe mensibus Campania nitet agri ubere et arbusti honore.
PL 18, 150C約束を覚えていて、あなた〔vos。一人の相手への敬意の複数〕が旅を始めたので、我々は上機嫌だ。今は急ぐべきときだ。季節が暖かいうちに、秋の恵みを手早く享受するために。実際、これらの月には、カンパニアは畑の豊饒と果樹園の栄えで輝く。
Baiae imbre raro, sole modico temperantur; mensae ab edilibus copiosae sunt, quibus tu amicorum catervas minaris. Sed mihi honestae multitudinis nulla vitatio est. Et si bis tanto plures, quam scribis, adfuerint, bonam frugem feceris. Non deerit, quo famem pellant.
PL 18, 150Cバイアエは雨が少なく、日差しも穏やかで、気候がちょうどよい。食卓は〔底本は edilibus(按察官たち)。edulibus(食物)の誤りと解した〕食物に富んでいる。あなたはそれを前に、友人たちの群れで脅かしてくる。だが私には、立派な多数を避ける気などない。書いてきた倍の人数が来たとしても、あなたは良いことをしたことになる〔bonam frugem facere は「善く振る舞う」の意の言い回し〕。飢えを追い払う物には事欠かない。
Nam comitibus vestris utpote sobriis, caedundae saginae cura posterior est. Quousque longum loquor? Mitto verba, rem flagito. Occasionem arripere prudentis est. Si quid dilatione itineris adimitur, mora otii rependetur. Vale.
PL 18, 150Cあなたの同行者たちは、節度ある人々だから、肥育した家畜を屠る心配は後回しでよい。いつまで長々と語るのか。言葉は措き、実を求める。好機をつかむのは賢者の務めだ。旅の遅れで失われるものがあっても、くつろぎの延長で償われよう。健やかであれ。
Liber I, Caput VIII
第I巻 第VIII章PL 18, 150DSYMMACHUS PATRI.
シュンマクスより父へ
Jamdudum vestri cupiunt Lucrina tacita, et liquida Baiana, et Puteoli adhuc celebres, et Bauli magnum silentes. Vos apud Coram rusticam, vel apud steriles Formias desidetis.
PL 18, 150Dルクリヌス湖の静けさも、バイアエの澄んだ水も、なお名高いプテオリも、ひっそりと静まったバウリも、とうにあなた〔vos。一人の相手への敬意の複数〕を待ち望んでいる。あなたは田舎のコラや、不毛なフォルミアエでぐずぐずしている。
Tandem si operae est, contendite viam, et meliora terrarum animadvertite, ubi alte turbis quiescitur, ubi fruendis feriis nullus est modus. Ubi corniger Lyaeus Operit superna vite, Vulcanus aestuosis Medium coquit cavernis.
PL 18, 150Dようやくその気があるなら、道を急げ。この地のもっと良いところに目を留めよ。そこでは人混みを離れて深く憩うことができ、休暇を楽しむのに限りがない。そこでは、角あるリュアエウス〔バックス〕が高所をブドウの蔓で覆い、ウルカヌスが煮えたぎる洞窟の中ほどを焼く。
Tenet jam pisce multo Thetis et Baia sorores: Calet unda, friget aethra, Simul innatat choreis Amathusium renidens, Salis arbitra, et vaporis Flos siderum Dione. Num vobis videor quasi multae luxuriae ebrius, mentis insipere, atque adeo in poetas nomen dedisse?
PL 18, 151Aテティスとバイアは姉妹として、すでに多くの魚を擁している。波は熱く、空気は冷たく、同時に群舞のなかを、微笑むアマトゥスの女神〔ウェヌス〕が、塩と湯気の裁き手、星々の花ディオネが泳ぐ。私が、大いなる贅沢に酔ったかのように、正気を失い、ついには詩人の名簿に名を連ねたと、あなたには見えるだろうか。
Nihil moror hanc litteraturam: loci potius, quam ingenii mei munus exercui. Sed si invitantia loquor, gradum tollite, ut et vos sitis laeti praesentium, et nobis potiundi, quae volumus, fortuna succedat. Vale.
PL 18, 151A私はこのような文芸には構わない。私は自分の才ではなく、場所の贈り物を行使したのだ。だが、私が誘う言葉を語っているなら、足を上げよ。あなたが現在の楽しみに喜び、我々にも望むものを得る幸運が続くように。健やかであれ。
Liber I, Caput IX
第I巻 第IX章PL 18, 151BSYMMACHUS PATRI.
シュンマクスより父へ
In metu fuimus, ne vos imber inhiberet. Sed verum est illud, quod poeta noster scriptum reliquit; iter durum vicisse pietatem. Quare adventum vestri in diem placitam praestolamur. Dii modo auctores sint, ut quae animo destinatis, nullis causationibus obstrepantur. Vale.
PL 18, 151B雨があなた〔vos。一人の相手への敬意の複数〕を引き止めはしまいかと、我々は恐れていた。だが、我々の詩人が書き残したことは真実だ。情愛が厳しい道に打ち勝った、と〔ウェルギリウス『アエネーイス』6:688 の句。刷りは出典を示さない〕。それゆえ、あなたの来訪を、定めた日に待っている。神々が保証してくれさえすればよい、あなたが心に定めたことが、いかなる口実にも妨げられぬように。健やかであれ。
Liber I, Caput X
第I巻 第X章PL 18, 151BSYMMACHUS PATRI.
シュンマクスより父へ
Hanccine mihi esse fortunam, ut quoquo versum pedem gradumque contulero, exaedificandum aliquid offeratur? velut me nunc Capuani praetorii instauratio in graves cogit expensas: cujus pars fatiscit incuria, pars negligenti dudum celeritate reparata, indecorum et imbecillum praestat habitaculum.
PL 18, 151B私の運命はこうなのか、足と歩みをどちらへ向けても、建て直すべき何かが差し出されるとは。今も、カプアの官邸の修復が、重い出費を私に強いている。その一部は手入れの不足で崩れかけ、一部は、とうの昔に拙速に修繕されて、見苦しく脆い住まいになっている。
His nisi properata cura subvenerit, aut pecuniae postea dispendium cumulabitur, aut ruinae. Nam quisquis haec opera intermittit, amittit. Quare animus est amoliri aedium senectutem. Ita desiderato et expetito otio ad negotium concessimus sumptuosum.
PL 18, 151Bこれらに、急いだ配慮で手当てしなければ、あとで金銭の損失か、崩壊が積み重なるだろう。工事を中断する者は、〔それまでに費やしたものを〕失うのだから。そこで、家屋の老朽を取り除くつもりだ。こうして、望み求めていたくつろぎから、我々は費用のかかる仕事へと移った。
Quid rerum geramus, audistis. Facite vicissim vestrae salutis atque actuum prospera noverimus: ut hoc pauxillum tempus, quod in Campania paramus absumere, sine offensa vestri silentii transigamus. Vale.
PL 18, 151C我々が何をしているかは、あなた〔vos。一人の相手への敬意の複数〕も聞いたであろう。今度は、あなたの健康と日々の営みの順調を、我々に知らせてほしい。カンパニアで過ごすつもりのこのわずかな期間を、あなたの沈黙に気を損ねることなく送れるように。健やかであれ。
Liber I, Caput XI
第I巻 第XI章PL 18, 151CSYMMACHUS PATRI.
シュンマクスより父へ
Cum jam filiae nostrae dies natalis appeteret, commodum aderant, quae muneri miseratis. Ea nobis in commune quam cara et gravia fuere.
PL 18, 151C我々の娘の誕生日が近づいたとき、ちょうど、あなた〔vos。一人の相手への敬意の複数〕が贈り物にと送っていた物が届いた。それは我々にとって共に、どれほど貴く、重みのあるものだったか。
Nam si quid in absentes bene consulas, impensu majore gaudetur Illico amplexi litteras, quae prosequebantur oblata, in exspectatione esse coepimus, quam mox vobis capessendum iter Appiae scriberetis. Nihil horum pagina nuntiabat.
PL 18, 151C離れている者に何か善くはからうと、いっそう大いに喜ばれるものだ〔底本は impensu majore。本文が崩れているらしく、impensius(いっそう強く)の意に解した〕。すぐに、贈り物に添えられた手紙を取り上げて、我々は、あなたがアッピア街道の旅にいつ取りかかると書いてくれるかと、待ちはじめた。この書面は、そのどれも知らせていなかった。
Percontor tabellarium, num constantiam decreti rerum subita turbassent. Ait sententiam nihil claudicare, sed placita differri, donec cunctatio Formiana multa fruge, et aliis hoc genus in usum necessariis instruatur. Tunc mihi animus ab aegritudine remigravit.
PL 18, 151D私は使者に尋ねる、事態が急変して決定の確かさが乱れたのか、と。彼は、決定は少しも揺らいでいない、ただ予定が延びているだけで、フォルミアエでの滞在が、豊かな食糧とそのほか必要な用の物で整えられるまで、と言う。そこで私の心は不安から立ち直った。
Do fidem, nihil humili mensae, nihil servitiis, aut pecori defuturum. Ne mihi sit dicti hujus posthac negatio, en vobis chirographi instar litteras. Sponsionem stipulat affectio. Neque enim patiar decipi, quos opto complecti. Vale.
PL 18, 151D約束する、質素な食卓にも、奴隷たちにも、家畜にも、何一つ不足しないように。この言葉をあとで私が取り消すことのないよう、ほら、あなたに自筆の証文のような書簡を送る。愛情が誓約を取り交わすのだ。私は、抱きしめたいと願う人々が欺かれるのを許さないからだ。健やかであれ。
Liber I, Caput XII
第I巻 第XII章PL 18, 152ASYMMACHUS PATRI.
シュンマクスより父へ
Censorum notio fuit spectare opera, quae locassent. Hoc me negotium curare voluisti. Mos gestus imperatis; vel quod tibi dicto audiens esse debui, vel quod studio meo congruere mandatum munus agnovi. Habe igitur quantum in aedibus nostra cura promoverit.
PL 18, 152A監察官の務めは、請け負わせた工事を検分することであった。あなたは私にこの仕事を見るよう望んだ。命じられたとおり行った。あなたの言うことを聞くべきでもあり、委ねられた務めが私の関心にも合うと分かったからだ。では、我が家の建物に我々の配慮がどれだけ進めたかを、知ってほしい。
Scalis suppactus est honor marmoris: superiora conclavia crustis teguntur, ea operis levitate, ut compago solidum mentiatur. Columnas nihilo amplius mercatus es, quam si tibi muneri contigissent. Eas bithyno lapide caesas, si bene oculis utor, existimo.
PL 18, 152A階段のあたりには大理石の飾りが裏打ちされた〔suppactus は稀な語。「下に据え付けられた」と取った〕。上の部屋は板石で覆われ、その工事は軽やかで、継ぎ目が堅固な壁と見まごうほどだ。あなたは柱を、贈り物として届いた場合より一銭も多く払わずに買った〔ほぼ只同然で、の意〕。ビテュニアの石から切り出したものと、私の目が確かなら、思う。
Hactenus est, quod scire debueris. Deinceps tantum adjiciemus cognitioni tuae, quantum aedificationi viderimus accedere. Vale.
PL 18, 152A知っておくべきことはここまでだ。今後は、建築に進展が見られる限りを、あなたの知るところに加えよう。健やかであれ。
Liber I, Caput XIII
第I巻 第XIII章PL 18, 152BSYMMACHUS AUSONIO.
シュンマクスよりアウソニウスへ
Solet facunda esse laetitia, et angustias clausi pectoris aspernata gestire. Tibi, amice, scribendi oblivionem peperit res secunda. Id mihi imitationi esse non potuit, quem domini nostri Gratiani coelestis oratio bonae spei et hilaritatis implevit.
PL 18, 152B豊かな言葉は喜びのつね、閉ざされた胸の狭さを嫌って跳ね出す。友よ、あなたには順調なことが、書くことの忘却を生んだ。私には、それをまねることはできなかった。我々の主グラティアヌスの、天与の演説が、私をよき希望と晴れやかさで満たしたからだ。
Ultro igitur alloqui desidem non peperci, officii, vel gaudii mei gratia: quorum alterum familiaritas nostra, alterum felicitas publica suggerebat. Nunc si operae est, utendum mihi tantisper animum fac remittas. Primores calendae Januariis appetebant.
PL 18, 152Bそこで私は、怠けているあなたに、こちらから話しかけることをためらわなかった。務めと私の喜びのためだ。前者は我々の親しさが、後者は公の幸福が勧めた。今、暇があるなら、しばらく私に気持ちを向けてくれ。一月の朔日〔1月1日〕が近づいていた。
Frequens senatus maturrime in curiam veneramus, priusquam manifestus dies creperum noctis absolveret: forte rumor allatus est sermonem desiderati principis multa nocte venisse, et erat verum. Nam tabellarius vigiliarum fessus adstabat.
PL 18, 152B元老院議員が大勢、我々はごく早く議場に来ていた。まだ明るい昼が夜のほの暗さを解き放つ前に。たまたま、待ち望まれた君主の言葉が夜更けに届いたという噂がもたらされ、それは本当だった。夜警に疲れた使者が立っていたのだ。
Nondum coelo albente concurritur luminibus accensis, novi saeculi fata recipiantur. Quid multa? lucem, quam adhuc opperiebamur, accipimus. Dic mihi, inquies (nam id praestat audire), quid nostri patres super ea oratione senserunt?
PL 18, 152Cまだ空が白まぬうちに、灯をともして人々が集まる。新しい世の運命が受け取られるように。要するに、我々がなお待っていた光を、受け取る。あなたは言うだろう(そう尋ねられるほうがよいのだから)、我々の元老院議員たちは、その演説について何を思ったか、と。
Rerum tibi natura respondeat, quibus suffragiis exoptata pietas audiatur. Novimus bona nostra complecti. Si credis, etiamnum illius gaudii mei quamdam patior cruditatem.
PL 18, 152C事の本性があなたに答えよう、どれほどの賛同で、待望された〔君主の〕敬虔が聞き入れられたかを。我々は自分たちの善きものを抱きしめることを知っている。信じてくれるなら、今なお私は、あの喜びの、ある種の消化不良に苦しんでいる。
Bonus Nerva, Trajanus strenuus, Antonius pius, innocens Marcus plenis officii temporibus adjuti sunt, quae tunc mores alios nesciebant. Hic in laude est natura principis; ibi priscae munus aetatis.
PL 18, 152C善き人ネルウァ、精力的なトラヤヌス、敬虔なアントニウス、無垢なマルクスは、務めに満ちた時代に助けられた。その時代は、ほかの習いを知らなかった。ここでは、称賛は君主の本性にある。あちらでは、古い時代の贈り物であった。
Cur verso ordine ista optimarum artium putemus exempla, et illa de saeculo priore vestigia? Vetus officium suum fortuna tueatur, et has saltim Romano nomini velit servare delicias. Nullo fascino felicitas publica mordeatur. Audisti omnia, sed summotenus ore libata.
PL 18, 152Cなぜ我々は、順序を逆にして、これらを最善の技芸の模範とし、あれを前の世の足跡と思うのか。運命の女神は、その古い務めを守り、せめてこれらの楽しみをローマの名のために保ってほしい。いかなる呪いにも公の幸福が噛まれませんように。あなたはすべてを聞いた、ただし口先で表面をなめただけだが。
Monumenta curiae nostrae plenius tecum loquentur. Ubi cum plura rescripta repereris; aestima, quanto uberiora unius mens optaverit, quam plausus effuderit. Vale.
PL 18, 152D我々の議場の記録が、より詳しくあなたに語るであろう。そこで多くの勅答を見つけたら、一人の心が望んだものが、喝采の吐き出したものよりどれほど豊かであったかを、推し量れ。健やかであれ。
Liber I, Caput XIV
第I巻 第XIV章PL 18, 152DSYMMACHUS AUSONIO.
シュンマクスよりアウソニウスへ
Petis a me litteras longiores. Est hoc in nos veri amoris indicium. Sed ego qui sum paupertini ingenii mei mihi conscius, Laconicae malo studere brevitati, quam multijugis paginis infantiae maciem publicare.
PL 18, 152Dあなたは私に、より長い書簡を求める。これは我々への真の愛の証だ。だが私は、自分の才の乏しさを自覚しているので、幾重にも連ねた紙面で口下手の痩せ衰えをさらすより、ラコニア風の簡潔さを学ぶほうを選ぶ。
Nec mirum si eloquii nostri vena tenuata est; quam dudum neque ullius poematis tui, neque pedestrium voluminum lectione juvisti. Unde igitur sermonis mei largam poscis usuram, qui nihil litterati fenoris credidisti?
PL 18, 153A我々の雄弁の水脈が細くなったとしても不思議はない。あなたは久しく、自分の詩も、散文の巻も、読ませて助けてくれなかったのだから。それなのに、文学の利息を何も貸さなかった者に対して、なぜ私の言葉の豊かな利子を求めるのか。
Volitat tuus Mosella per manus sinusque multorum, divinis a te versibus consecratus: sed tantum nostra ora praelabitur.
PL 18, 153Aあなたの『モセッラ』は、神々しい詩句であなたに聖別され、多くの人々の手と懐を飛び回っている。だが、我々の口元〔ora は「岸」とも取れ、川の縁語〕をかすめるばかりだ。
Cur me istius libelli, quaeso, exsortem esse voluisti? aut amusos tibi videbar, qui dijudicare non possem; aut certe malignus, qui laudare nescirem. Itaque vel ingenio meo plurimum, vel moribus, derogasti.
PL 18, 153Aなぜあなたは、私をこの小冊子に与らせないことにしたのか。私が判断できない教養のない者〔amusos。ギリシア語〕に見えたのか、それとも称賛を知らない意地悪者に見えたのか。いずれにせよあなたは、私の才を、あるいは品行を、大いに貶めた。
Ego tamen contra interdictum tuum mox ad illius operis arcana perveni. Velim reticere, quid sentiam: velim de te justo silentio vindicari, sed admiratio scriptorum sensum frangit injuriae.
PL 18, 153Aだが私は、あなたの禁止に反して、まもなくその作品の秘奥に至った。感想を黙っていたい、正当な沈黙であなたに報復したい。だが、作品への驚嘆が、不当な扱いへの思いを打ち砕く。
Novi enim istum fluvium, cum aeternorum principum jam pridem signa comitarer, parem multis, imparem maximis. Nunc improviso clarorum versuum dignitate Aegyptio Melone majorem, frigidiorem Scythico Tanai, clarioremque hoc nostro populari Fucino reddidisti.
PL 18, 153A私はこの川を知っていた、永遠の君主たちの軍旗に従っていたころ、多くの川と並び、最大の川には及ばないものとして。今や突然、あなたは輝かしい詩句の品位によって、エジプトのメロ〔Melo。ナイル川の古称〕よりも大きく、スキュティアのタナイスよりも冷たく、我々の郷里のフキヌス湖よりも名高いものにした。
Nequaquam tibi crederem, de Mosellae ortu ac meatu magna narranti, nisi certo scirem quod nec in poemate mentiaris.
PL 18, 153Bあなたがモセッラ川の源と流れについて大いに語っても、あなたが詩の中でさえ偽らないことを確かに知っていなければ、私は決して信じなかっただろう。
Unde illa amnicorum piscium examina reperisti? quam nominibus varia, tam coloribus, ut magnitudine distantia, sic sapore; quae pigmentis istius carminis supra naturae dona fucasti.
PL 18, 153Bあの川の魚の群れを、あなたはどこで見いだしたのか。名前も色もさまざま、大きさが違うように味も異なる。それらをあなたは、この詩の絵の具で、自然の賜物以上に彩った。
Atqui in tuis mensis saepe versatus, cum pleraque alia, quae tunc in praetorio erant, esui objecta mirarer; nunquam hoc genus piscium deprehendi. Quando hi pisces in libro tibi nati sunt, qui in ferculis non fuerunt? Jocari me putas, atque agere nugas?
PL 18, 153Bだが私はあなたの食卓にしばしば出入りし、そのとき官邸にあった他の多くの食べ物が供されるのに驚いたが、この種の魚は一度も見かけなかった。皿にはなかった魚が、いつあなたのために書物の中で生まれたのか。私が冗談を言い、戯言を並べていると思うか。
Ita me diis probabilem praestem! ut ego tuum carmen libris Maronis adjungo. Sed jam desinam mei oblitus doloris, inhaerere laudibus tuis, ne hoc quoque ad gloriam tuam accedat, quod te miramur offensi.
PL 18, 153C神々に誓って、私が良き者と認められるように。私はあなたの詩をマロ〔ウェルギリウス〕の書に並べる。だが、自分の痛みを忘れて、あなたの称賛にとどまり続けるのはもうやめよう。我々が腹を立てながらもあなたに驚嘆している、ということまでが、あなたの栄光に加わらないように。
Spargas licet volumina, et me semper excipias: fruemur tamen tuo opere, sed aliorum benignitate. Vale.
PL 18, 153Cあなたが巻物をばらまき、私をいつも除外しても、我々はなおあなたの作品を享受するだろう、ただしそれは他の人々の好意によって。健やかであれ。
Liber I, Caput XV
第I巻 第XV章PL 18, 153CSYMMACHUS AUSONIO.
シュンマクスよりアウソニウスへ
Pene evenerat, ut tecum succincta brevitate loqueremur, quoniam deerant digna memoratu: et in defectu rerum nihil opus est indulgere verbis. Sed tempestive Palladii rhetoris nostri declamatio auxit paginam.
PL 18, 153Cあなたに簡潔な言葉で語りかけるだけになるところだった。語るに値することがなかったからだ。事柄に欠けるときに、言葉を甘やかす必要はない。だが折よく、我々の修辞家パッラディウスの演説が、書簡を増やしてくれた。
Ea complacita summatibus litterarum, clam te esse non debuit. Itaque cum et meo officio, et tuo studio talis relatio conveniret, vix soluto coetu, necdum eventilatam auditionis meae fidem judicio calente dictavi.
PL 18, 153Cそれが文学の頂点にいる人々に気に入られたことは、あなたに隠すべきでなかった。それゆえ、このような報告が私の務めにも、あなたの関心にも合うので、集まりがほとんど解散した直後、聴いた印象がまだ風にさらされず、判断が熱いうちに、口述した。
Movit novus Athenaei hospes Latiare concilium, divisionis arte, inventionum copia, gravitate sensuum, luce verborum. Opinione mea dico: tam probus est oratione quam moribus.
PL 18, 153Dアテナエウム〔Athenaei は講堂とも人名とも取れる〕の新しい客人は、ラテンの集まりを動かした。区分の技、着想の豊かさ、思想の重み、言葉の光において。私の見解で言う。彼は品行に劣らず弁舌において立派である。
Tunc nostrates viri, qui inter se aliarum rerum saepe dissentiunt, concordem sententiam super hujus laude tenuerunt. Credo plane, nec fides cassa est, rhetorum hanc esse prosapiam. Nam plenum ingenio pectus noscitur.
PL 18, 153Dそのとき、他のことでは互いにしばしば意見を異にする我々の同郷人たちが、この人の称賛については一致した意見を保った。たしかに、これは修辞家の家系だと私は信じる。その信は空しくない。胸が才に満ちていることは、知られるものだからだ。
Nec solus vultus, aut colos, asserit posteros in honorem parentum. Certiores habet natura vindicias bene sentiendi, ac bene loquendi. Gignuntur, non scribuntur haeredes. Quod alii docentur, hic natus est.
PL 18, 153D顔つきや肌の色だけが、後の世代を親の栄誉に連なるものと主張するのではない。自然は、よく考え、よく語ることについて、いっそう確かな権利主張を持つ。相続人は生まれるもので、書き記されるものではない。他の者たちが教えられることを、この人は生まれつき持っている。
Haec apud te, mi domine, silenda non credidi, et quod prae tui amore nihil habeo pensi; et quod vicissim, quanti a te fiam, nunquam me poenitet. Quod Palladio factum volo, ne lateant honesta prolatu. Cura ut valeas; et quoniam tibi facultas scribendi praesto est, adhibe voluntatem. Vale.
PL 18, 153D我が主よ〔敬称〕、これをあなたの前で黙っているべきとは思わなかった。あなたへの愛のゆえに、私にはためらいがなく、また、あなたの目に私がどれほど重んじられているかを、私は決して悔やまないからだ。パッラディウスのためにと私が望むのは、立派なことが公にされずに埋もれないことだ。健康に気をつけよ。あなたには書く便宜がすぐ手元にあるのだから、その意志を向けてくれ。健やかであれ。
Liber I, Caput XVI
第I巻 第XVI章PL 18, 154ASYMMACHUS AUSONIO.
シュンマクスよりアウソニウスへ
Saepe unanimitatis tuae sermone convenior, ut de acceptis litteris, quas ad me cura propensiore misisti, vel scribam; quibus ego, ut quaeque redditae sunt, actutum pari religione respondi: quia neque rescriptorum ratio, neque amoris vicissitudo sinebat diutius desidere.
PL 18, 154A心を一つにするあなたの言葉に、私はしばしば促される。あなたがことのほか心を込めて私に送ってくれた書簡の受領について、書くように、と。それらには、届くたびにすぐ、同じ義理〔religio〕で返事をした。返書の道理も、愛の往復も、これ以上怠ることを許さなかったからだ。
Nunc quoque agere me atque habere gratias protestor, quod prospera nuntiorum clam me esse non pateris. Haec et alia prioribus quoque litteris tecum fueram collocutus. Sed si te tabellarii sermonis mei compotem reddiderunt, congesta non onerant.
PL 18, 154A今もまた、私は感謝を述べ、感謝を抱いていると明言する。あなたが、良い知らせを私に隠すことを許さないからだ。これらや他のことを、前の書簡でもあなたに語っていた。だが、使者たちが私の言葉をあなたに渡したのなら、重ねても重荷にはならない。
Malo quippe aures tuas iterando obtundere, quam fraudare reticendo. Fratris mei Hesperii honore exsulto, taciturnitate convulneror. Nam si me sui amantem usu rerum probavit, scriptis famam decuit praevenire, quae diu incerta fluxam fidem gaudiis exhibebat.
PL 18, 154B私は、あなたの耳を繰り返しで鈍らせるほうを、黙って欺くよりも選ぶ。兄弟ヘスペリウスの栄誉に私は躍り上がり、その沈黙に傷つく。もし彼が、事の経験によって、私が彼を愛していると認めていたのなら、書面でうわさに先んじるのがふさわしかった。そのうわさは長く不確かで、喜びに頼りない信を与えていたのだから。
Ipse igitur nuntius communis boni esse debuerat, ut epistolae assertio nihil relinqueret opinionis ambiguo. Sed dicis, eum pudore praestrictum, successuum suorum vitasse jactantiam. Quisquamne, cum de se apud seipsum loquitur, erubescit?
PL 18, 154Bゆえに、彼自身が共通の善の使者となるべきだった。書簡の保証が、あいまいな憶測に何も残さぬように。だがあなたは言う、彼は恥じらいに押さえられて、自分の成功の誇示を避けたのだ、と。自分自身のことを自分に語るとき、誰が赤面するだろうか。
Quid quod eam rem mihi supersedit ingerere, quam juste ad utrumque noverat pertinere? Verum ego, ut religiose ista conqueror, ita libenter omitto: quia nec amori in vos meo convenit silere, quod doleam, nec amicitiae incussi doloris transire mensuram. Vale.
PL 18, 154Bしかも、二人にとって正当に関わると彼がよく知っていたその事を、私に告げるのを控えたのだ。だが私は、この件を義理〔religiose〕から嘆くとともに、喜んで措く。諸君〔vos。ヘスペリウスを含めて言うと取った〕への私の愛にとって、悲しいことを黙っているのはふさわしくなく、友情にとって、与えられた痛みの限度を越えるのもふさわしくないからだ。健やかであれ。
Liber I, Caput XVII
第I巻 第XVII章PL 18, 154CSYMMACHUS AUSONIO.
シュンマクスよりアウソニウスへ
Ambrosium de summatibus provincialis fori ad dominos et principes nostros Siciliae commune legavit, variis instructum mandatis, quae spectare visa sunt bonum publicum. Huic si fautor accesseris futurum reor, ut illi pro labore fructus accommodet.
PL 18, 154C属州の法廷の第一人者たちの一人であるアンブロシウスを、我々の主たる君主たちのもとへ、シチリアは共同の使節として遣わした。公益に関わると思われた諸々の訓令を授けて。あなたがこの人を後援すれば、彼の労苦に実りが見合うだろうと私は思う。
Quaeso igitur vel legationis merito, vel meo nomine in optimum virum bene consulas, qui satis animi confirmatus est, suffragio tuo successuram facilitatem petitionibus promovendis. Vale.
PL 18, 154Cそれゆえ頼む、使節としての功のゆえに、また私の名のゆえに、この最善の人に好意を寄せてほしい。彼は、あなたの支持によって、請願を進めるのに容易さが続くだろうと、心から確信している。健やかであれ。
Liber I, Caput XVIII
第I巻 第XVIII章PL 18, 154DSYMMACHUS AUSONIO.
シュンマクスよりアウソニウスへ
Ego etsi continuis litteris honorem tuum celebrare possem; non satis mihi viderer proquam res postulat, fungi debitum meum: tantum abest, ut operam assiduitatis exprobrem.
PL 18, 154D私は、たとえ絶え間ない書簡であなたの栄誉をたたえることができるとしても、事の求めるほどには自分の負う務めを果たしているとは思えないだろう。まして、あなたの勤勉の労を責めるなど、遠いことだ。
Sed ut hoc meae verecundiae competit; ita tuae humanitatis est, studium nostrum pari gratia sustinere. Animadverte quo tendat summa verborum. Jamdudum nihil tribuis, quod legamus. Totum me, inquies, emancipavit sibi cura praetorii. Verum est.
PL 18, 154Dだがこれが私の控えめさにふさわしいように、我々の熱意を同じ好意で支えるのは、あなたの人情にふさわしい。言葉の総括がどこへ向かうかを見よ。久しくあなたは、我々が読むものを何も与えない。あなたは言うだろう、官邸の務めが私をすっかり自分のものにしたのだ、と。それは本当だ。
Potiris merito summa judicia. Sed maximas ingenii tui vires fortuna magna non onerat Proinde his etiam rebus intende, quae ita occupatis nihil molestiae afferunt, ut ipsas molestias plerumque solentur. Vale.
PL 18, 154Dあなたは当然のこととして最高の裁きの座を占めている〔summa judicia は「最高の評価」とも読める〕。だが、あなたの才の最大の力を、大きな運命は重荷にしない。だから、忙しい者に煩いを与えず、むしろ煩いそのものをたいてい慰める事柄にも、心を向けてほしい。健やかであれ。
Liber I, Caput XIX
第I巻 第XIX章PL 18, 155ASYMMACHUS AUSONIO.
シュンマクスよりアウソニウスへ
Qui sua fiducia deseruntur, epistolas meas in usum commendationis accipiunt. Id nunc aliter est. Nam fratri meo Potito hac conditione litteras dedi, ut eas ipse commendet.
PL 18, 155A自分の信用に見捨てられた者は、私の書簡を推薦の用に受け取る。今回はそれと異なる。兄弟ポティトゥスには、彼自身が書簡を推薦する、という条件で書簡を渡したからだ。
Est enim nihilo secius atque ego sum de summatibus amicorum tuorum: qui ubi te compotem fecerit praesentiae suae, vereor ne excusatio mea ignoscenda non sit.
PL 18, 155A彼は、私に劣らず、あなたの友人たちの頂点にある一人だ。彼があなたに会う機会を得たあと、私の弁明が許されないのではないかと恐れる。
Sed si mihi placabilitas tua experiundo probe cognita est, futurum reor, non ut me, qui resedi, collatione alterius venientis incessas, sed ut illum magis pro utroque suscipias. Vale.
PL 18, 155Aだが、あなたの寛容さを私が経験によってよく知っているなら、あなたは、居残った私を、他の来訪者との比較で責めるのでなく、むしろ彼を二人分として迎えてくれるだろうと私は思う。健やかであれ。
Liber I, Caput XX
第I巻 第XX章PL 18, 155BSYMMACHUS AUSONIO.
シュンマクスよりアウソニウスへ
Abundo gaudio, cum te consulem novus annus excipiat. Sed nunc transcurso est opus. Plenius enim secundis litteris contestabor hujusmodi de te gratulationem. Alius in praesentia mihi sermo sumendus est.
PL 18, 155B新年があなたを執政官として迎えるので、私は喜びに満ちている。だが今は急ぎ足で済ませる必要がある。あなたについてのこの祝賀は、次の書簡でもっと十分に証しよう。今は、別の話を私は取り上げねばならない。
Patroinus c. v. accitu tuo iter adornans, in rem suam fore existimavit, si meo testimonio niteretur.
PL 18, 155Bいとも高名な人パトルイヌス〔底本は Patroinus。パトルイヌスの綴りの崩れと解した〕は、あなたの召しで旅の支度をして、私の証言に支えられれば自分に益になると考えた。
Huic ego nihil per me accessurum putavi: et tamen deesse nolui, sciens judicio erga illum tuo nihil adjici posse si scriberem; decessurum tamen aliquid meo officio, si tacerem.
PL 18, 155B私は、自分から彼に何かが加わるとは思わなかった。それでも、欠けることは望まなかった。あなたの彼に対する判断には、私が書いても何も加えられないが、私が黙れば私の務めから何かが失われると知っていたからだ。
Unum est igitur, quod oratum te atque exoratum volo, ut ineat gratiam suscepti laboris, praeter eum fructum, qui illi ex tuo conspectu, tuo congressu tuo honore, proveniet. Vale.
PL 18, 155Bそれゆえ、あなたに頼み、ぜひ聞き入れてほしいことは一つだけだ。彼が引き受けた労苦に対して謝意を得られるように。あなたの姿、あなたとの会見、あなたの栄誉から彼に生じる実りのほかに。健やかであれ。
Liber I, Caput XXI
第I巻 第XXI章PL 18, 155CSYMMACHUS AUSONIO.
シュンマクスよりアウソニウスへ
Bene ac sapienter majores nostri, ut sunt alia aetatis illius, aedes Honori atque Virtuti gemella facie junctim locarunt; commenti, quod in te videmus, ibi esse praemia honoris, ubi sunt merita virtutis.
PL 18, 155Cよく、また賢明に、我々の先祖は、あの時代の他の事柄と同じく、〈名誉〉と〈徳〉の神殿を、双子の姿で隣り合わせに配置した。あなたに見るとおり、徳の功績のある所に名誉の報賞があると考えて。
Sed enim propter eas Camoenarum religio sacro fonti advertitur; quia iter ad capessendos magistratus saepe litteris promovetur. Haec parentum instituta consulatus tui argumenta sunt: cui morum gravitas et disciplinarum vetustas, curulis sellae insigne pepererunt.
PL 18, 155Cしかも、その二つの神殿のゆえに、カメナたちの祭祀は聖なる泉に向けられている〔eas の指すものは定かでない〕。官職に就く道は、しばしば文学によって進められるからだ。祖先たちのこれらの制度は、あなたの執政官職の証である。あなたには、品行の重みと学芸の古さが、高官席〔curulis sella〕の栄誉を生んだ。
Multi posthac adnitentur artes bonas, et laudes germanas et meras litteras. Sin ignoramus Magnum illum, cujus supra votum fortuna fluxit, Stagiritae suo nihilum commodasse, nisi Quinto Ennio ex Aetolicis manubiis captiva chlamys tantum muneri data Fulvium decolorat.
PL 18, 155C今後、多くの者が、善き学芸、真の称賛、純粋な文学に励むだろう。それとも我々は知らないのか、願いを超えて運に恵まれたあの大王〔Magnum illum。アレクサンドロスを指すと取った〕が、自分のスタゲイラの人〔アリストテレス〕には何も与えなかったことを。ただ、クィントゥス・エンニウスにアイトリアの戦利品から捕虜の外套がわずかに贈り物として与えられ、それがフルウィウスの名を色あせさせているのは別として〔本文が崩れているらしく、sin … nisi の構文は定かでない。tantum を「ただ…だけ」と取り、昔の権力者は学芸にわずかしか報いなかった、の意と解した〕。
Enimvero neque Panaetio Africanorum secundus, neque Opillo Rutilius, vel Cyneae Pyrrhus, aut Metrodoro suo Mithridates Ponticus liberalium disciplinarum pretia solverunt.
PL 18, 155D実のところ、アフリカヌスたちの二番目の人もパナイティオスに、ルティリウスもオピッルスに、ピュッロスもキネアスに、ポントスのミトリダテスも自分のメトロドロスに、自由学芸の対価を支払わなかった。
At nunc eruditissimus imperator, et opum largus et honorum, quasi pro usura tibi praemia detulerit, ita super sortem fenoris reddit. In hac tanta laetitia mea, quibus verbis diluam, quod adesse non possum?
PL 18, 155Dだが今や、きわめて学識ある皇帝は、富にも栄誉にも気前よく、あたかも利息としてあなたに報賞を与えたかのように、貸した元金を超えて返している〔学芸への報いを、元金と利息にたとえる〕。この大きな喜びのなかで、私は居合わせることができないことを、どんな言葉で償えようか。
Nimis vereor, ne male interpretatus excusationem meam, quantum tibi gratuler parum credas.
PL 18, 155D私は、あなたが私の弁明を悪く解して、私があなたをどれほど祝っているかを十分に信じないのではないかと、ひどく恐れる。
Optavi ad oculos tuos raptim venire: sed fessus virium, quas diu morbus exhausit, itiones longas et mansiones asperas, tum accessiones frigorum, et decessiones dierum, quaeque alia sunt noxae opportuna vitavi.
PL 18, 155D私は急ぎ、あなたの目の前に来ることを望んだ。だが、長く病に消耗された力に疲れ、長旅と険しい宿営、さらに寒さの到来と日の短くなること、その他の害に好都合なものを避けた。
Si sum tibi spectatus ex animo, quaeso ut aequus sis mihi, atque has allegationes boni consulas. Fors fuat, an obtineamus apud te veterem gratiam: nunc quod satis est, eluctemur offensam.
PL 18, 156Aもし私が心からあなたの信用を得ているなら、私に寛大であってほしい。これらの申し開きを善意に取ってほしい。かつての厚誼をあなたのもとで保てるかどうかは、成り行きによる。今は、足りるだけのこととして、不興を切り抜けよう。
Liber I, Caput XXII
第I巻 第XXII章PL 18, 156ASYMMACHUS AUSONIO.
シュンマクスよりアウソニウスへ
Gaudeo me tibi pluris esse, quam caeteros: quando ita animatus es, ut sponte in rem meam consulas, nec opperiaris petitiones, sed solam voluntatis meae famam sequaris. Accepi evectiones quatuor, immane quantum commodas in excursus et recursus mearum.
PL 18, 156A私があなたにとって他の人々より重んじられていることを、喜ぶ。あなたは、私の事に自発的に配慮し、願い出を待たず、私の意志のうわさだけに従うほどに、心を向けてくれたのだから。通行許可証〔evectio。官の駅逓を使う許可〕を四通受け取った。私の家の者たちの往来に、あなたがどれほど役立ってくれることか、言いようもない〔mearum(女性形)の係りは定かでない。私の家の者たちの往来と解した〕。
Dii te pro tanta gratia munerentur: et quia perfectis atque elatis in cumulum bonis nihil adjici potest, velint tuta manere, et propria, quae dederunt. Vale.
PL 18, 156A神々があなたに、これほどの好意の報いを与えるように。そして、完成し積み上がった善きものには何も加えようがないので、神々が与えたものを、安泰に、あなた自身のものとして保たせるよう、神々が望むように。健やかであれ。
Liber I, Caput XXIII
第I巻 第XXIII章PL 18, 156BSYMMACHUS AUSONIO.
シュンマクスよりアウソニウスへ
Post longum silentium tuum non minus desiderabam quam sperabam litteras longiores. Namque his vicibus humana variantur, ut defectui succedat ubertas. Ea me opinio frustra habuit: siquidem brevis in manus meas pagina recens a te profecta pervenit.
PL 18, 156B長い沈黙のあと、私はより長い書簡を、期待するのに劣らず待ちわびていた。人の世は、この順番で移り変わり、欠乏のあとに豊かさが来るからだ。その思いは私を空しく捉えた。あなたから出たばかりの短い一葉が、私の手に届いたのだから。
Erat quidem illa Atticis salibus aspersa et thymo odora; sed parcior, quae magis fastidium detergeret, quam famem frangeret.
PL 18, 156Bそれはアッティカの塩〔機知〕を振りかけられ、タイムの香りがしていた。だが、いささか控えめで、飢えを砕くより、むしろ食欲のなさ〔fastidium〕をぬぐい取る〔食欲をそそるだけ、の意〕ものだった。
Quid? si ego coenas dapsiles, et saliare convivium, tum viscerationes, atque epulum postulassem: tu mihi mensas secundas, et scitamenta exiguae lancis apponeres? Fac veniat in mentem, quid Graeca super hoc dicat oratio.
PL 18, 156Bどうだ。もし私が豪勢な宴、サリイ神官団の饗宴〔豪奢な宴のたとえ〕、さらには肉の分配と大宴会を求めたのに、あなたは私にデザートと小皿のつまみを出すのか。これについてギリシアの言葉が何と言うか、思い出してくれ。
Parvis nutrimentis, inquit, quanquam a morte defendimur, nihil tamen ad robustam valetudinem promovemur. Putasne me de occupationibus tuis esse taciturum? Quaestor es, memini: consilii regalis particeps, scio: adde huc alia mille rerum.
PL 18, 156C「少ない滋養では」とそれは言う、「死から身は守られても、頑健な体調には少しも進まない」と〔ギリシアの言葉の引用。出典は刷りに示されない〕。私があなたの多忙について黙っているとでも思うか。あなたは財務官だ、覚えている。君主の評議に与る者だ、知っている。ここにほかの千の事柄を加えよ。
Nunquam evenit, ut ingenium tuum labor deterat, benignitatem cura flectat, facundiam usus exhauriat. Si diurna negotia nunquam distingues quiete; certe antelucano somno nullus indulseris, ut detur aliquod tempus officiis.
PL 18, 156Cあなたの才が労苦で擦り減ることも、好意が気苦労で曲がることも、雄弁が実務で枯れることも、決してない。昼の仕事を休息で区切ることがないにせよ、せめて夜明け前の眠りには耽るな。友への務めに充てる時間が何かしら残されるように。
An tibi parum exempli videtur in comico, cum ait: Quam vellem, etiam noctu amicis operam mos esset dari! Sed cur ego diutius sermonis pauper obgannio? Imitanda est mihi epistola recens, ut caetera morum tuorum: forte occupatus recusas litteras longiores.
PL 18, 156C喜劇作者にあるこの例は、あなたには足りないと思われるのか。彼は言う。「夜にも友のために尽くす習いがあったらどんなによいか」と。だが、言葉に乏しい私が、なぜこれ以上ぶつぶつ言うのか。あなたの最近の書簡を、あなたのほかの習いと同じく、私はまねねばならない。おそらくあなたは多忙で、長い書簡を断るのだ。
Id ita esse recte conjecto. Video enim, quam nolis multa legere, cui vix est otium pauca dictare. Vale.
PL 18, 156Dそのとおりだと、私は正しく推測する。実際、少しの口述もできないほど暇のない人が、多くを読むことをいかに望まないかが、私には分かる。健やかであれ。
Liber I, Caput XXIV
第I巻 第XXIV章PL 18, 156DSYMMACHUS AUSONIO.
シュンマクスよりアウソニウスへ
Si te amor habet naturalis historiae quam Plinius elaboravit, en tibi libellos, quorum praesentanea copia fuit: in quis, ut arbitror opulentae eruditioni tuae negligens veritatis librarius displicebit. Sed mihi fraudi non erit emendationis incuria. Malui enim tibi probari mei muneris celeritate, quam alieni operis examine. Vale.
PL 18, 156Dもしあなたがプリニウスの著した博物誌への愛に捉えられているなら、ほら、あなたに巻物を送る。手近にあったのはこれらだった。思うに、これらの中では、正確さに無頓着な写字生が、あなたの豊かな学識の気に入らないだろう。だが校訂を怠ったことは、私の落ち度にならない。私は、他人の作の吟味よりも、自分の贈り物の迅速さで、あなたに認められるほうを選んだからだ。健やかであれ。
Liber I, Caput XXV
第I巻 第XXV章PL 18, 157ASYMMACHUS AUSONIO.
シュンマクスよりアウソニウスへ
Etsi plerumque vera est apud parentes praedicatio filiorum, nescio quo tamen pacto detrimentum meriti sui patitur, dum personarum spectare gratiam judicatur.
PL 18, 157A親の前で子らをほめることは、たいていは真実だが、どうしたものか、当事者への好意に目を向けていると判断されるため、自らの功績の評価を損なってしまう。
Quaero igitur incertus animi, quae mihi nunc potissimum super viro honorabili Thalassio genero tuo verba sumenda sint. Si parce morum ejus decora attingam, liventi similis aestimabor: si juste prosequar, ero proximus blandienti.
PL 18, 157Aそれゆえ私は心定まらず問う、尊敬すべき人タラッシウス、あなたの娘婿について、今この場で私がいかなる言葉を取るべきか。彼の品行の美点にわずかしか触れなければ、妬む者に見えよう。正当に述べれば、へつらう者に近いだろう。
Imitabor igitur Sallustiani testimonii castigationem. Habes virum dignum te, et per te familia consulari; quem fortuna honori patris majorem beneficiis suis reperit, emendatio animi et sanctitas honoribus aequiparavit. Vale.
PL 18, 157Aそこで私は、サッルスティウスの証言の抑制をまねよう〔サッルスティウスの簡潔で控えめな人物評の書きぶりを言うと解した〕。あなたは、あなたにふさわしく、またあなたを通して執政官の家柄にふさわしい人を得ている。運命はその恩恵によって彼を父の栄誉より大きな者として見いだし、心の正しさと清廉が彼を栄誉と等しくした〔honori patris majorem beneficiis suis の係りは定かでない。運命の恩恵によって父の官位を越えた、と取った〕。健やかであれ。
Liber I, Caput XXVI
第I巻 第XXVI章PL 18, 157BSYMMACHUS AUSONIO.
シュンマクスよりアウソニウスへ
Utor apud te fiducia, quam dedisti. Dudum parcus es litterarum, sed non imitabor exemplum: ut qui noverim, viro in specula honorum locato, et ideo varia et magna curanti, non tam studium deesse quam copiam.
PL 18, 157B私はあなたが与えてくれた信頼を、あなたのもとで用いる。久しくあなたは書簡を出し惜しんでいるが、私はその例にならわない。栄誉の高みに据えられ、それゆえ多様で大きな事柄を気づかう人には、熱意が欠けているのではなく、ゆとりが欠けているのだと、私は知っているからだ。
Ea quippe natura est rerum, ut quae praeter industriam negliguntur, ignoscenda dicantur. Ego tamen securus, ut soleo, amoris tui, solemne officium non renuo: in summa gratia et honore positurus, si familiari meo, qui has tibi litteras dabit, fructus aliquis pro tanta in nos sedulitate responderit. Vale.
PL 18, 157B実際、事の本性として、意図せずに〔praeter industriam〕怠られたことは、許されるべきものとされる。だが私は、いつものようにあなたの愛を疑わず、定例の務めを断らない。私は〔それを〕最高の感謝と栄誉に数えよう、この書簡をあなたに届ける私の親しい者に、我々へのこれほどの熱心さに見合う何らかの実りが応じるなら〔in summa gratia et honore positurus は目的語を欠く。後の si 以下のことを指すと取った〕。健やかであれ。
Liber I, Caput XXVII
第I巻 第XXVII章PL 18, 157CSYMMACHUS AUSONIO.
シュンマクスよりアウソニウスへ
Quid agam scire postulas. Opperior in dies litteras, quales nunc mihi facultas tua promittit, amor semper exhibuit.
PL 18, 157C私が何をしているかを知りたいと、あなたは求める。私は日ごとに書簡を待っている。今あなたの余裕が約束し、愛がいつも示してきたような書簡を。
Sum vero praesentium laetus, ut qui sciam insidiatori meo nihil loci relictum, atque insuper tibi, cui factum semper volo, meritam polliceri fortunam.
PL 18, 157C私は現状に喜んでいる。私を狙う者には、もはや何の余地も残されていないと知り、そのうえ、私がいつもその成功を願うあなたに、相応の運命が約束されているのだから。
Ergo quando res ita tulit, ut sollicita mutarentur: optati sermonis tui fructum feramus qui animum mihi exaugeat, atque indicet, pro tanta retro familiaritate, mei te oppido esse cupientem. Vale.
PL 18, 157Cそれゆえ、事の成り行きで不安が変わった以上、私の気持ちを大いに高め、これまでのこれほどの親しさに照らして、あなたが私のことを心から思っていると示す、あなたの待望の言葉の実りを、我々は得ようではないか。健やかであれ。
Liber I, Caput XXVIII
第I巻 第XXVIII章PL 18, 157CSYMMACHUS AUSONIO.
シュンマクスよりアウソニウスへ
Facis pro mutua diligentia et antiquitate amicitiae nostrae, quod honorem tuum vires meas esse confirmas. Convenit dictum cum fide morum tuorum, nec unquam te dissimilem scriptis talibus dies arguerit: tantum fortuna munifica prosperorum secundet optata.
PL 18, 157Cあなたは、我々の相互の心配りと友情の古さにふさわしく、あなたの栄誉は私の力だと確言してくれる。あなたの言葉は品行の誠実さと合致しており、日々も、あなたがこのような書き物と異なると責めることは決してないだろう。ただ、順調なものを気前よく与える運命が、願いをかなえてくれるように。
Longum de his loqui cautio est, ne blanditiae longiores corrumpant veri dignitatem. Si quid de me scito opus fuerit, frater meus Claudius, et cultui tuo deditus, et studii mei gnarus expediet. Vale.
PL 18, 157Dこれらについて長く語るのは、慎むべきことだ。長い追従が真実の品位を損なわないように。もし私についてあなたが知る必要が生じたなら、あなたへの敬意に身を捧げ、私の関心も心得ている兄弟クラウディウスが、説き明かすだろう。健やかであれ。
Liber I, Caput XXIX
第I巻 第XXIX章PL 18, 157DSYMMACHUS AUSONIO.
シュンマクスよりアウソニウスへ
Nihil moror caeteros, vulgus ignobile, qui philosophiam fastu et habitu mentiuntur. Paucos (et in his praecipue familiarem meum Barachum) nostra aetas tulit, quorum germana sapientia ad vetustatem vergeret. Tunc, inquies, audeas de philosophis judicare?
PL 18, 157D私はほかの者たち、すなわち、尊大さと外見で哲学を偽る卑しい群衆には構わない。我々の時代は、真の知恵が古代に近づくような人々を、少数だけ生んだ(そのうちでも特に、私の親しい者バラクス)。あなたは言うだろう、そんなあなたが哲学者について判断する勇気があるのか、と。
Licet alienas spectare virtutes. Nam et Phidiae Olympium Jovem, et Mironis buculam, et Polycleti Canephoras, rudis ejus artis hominum pars magna mirata est. Intelligendi natura indulgentius patet.
PL 18, 158A他人の徳を眺めることは許される。実際、ペイディアスのオリュンピアのユピテル、ミュロンの若い雌牛、ポリュクレイトスのカネポロイ〔祭具の籠を運ぶおとめたちの像〕を、その技に疎い人々の大部分が驚嘆した。理解する能力は、より寛大に開かれている。
Alioqui praeclara rerum paucis probarentur, si boni cujusque sensus, etiam ad impares non veniret.
PL 18, 158Aさもなければ、事物の優れたものは少数の人にしか認められないことになろう、もしあらゆる善きものの感覚が、力の及ばぬ者にまで届かないのなら。
Concede igitur mihi de Baracho testis officium, et amicitiam viri prudentis amplectere: cujus exploratio brevi faciet, ut mihi de omnibus, quae scio, aeque facile credas; cum videas, nec in his falsum esse, quae nescio. Vale.
PL 18, 158Aだから、バラクスについて、私に証人の務めを認め、この思慮ある人の友情を受け入れてほしい。彼を試せば、すぐに、私が知っているすべてのことについて、あなたは私を等しく容易に信じるだろう。私が知らない事柄にも偽りはないことが分かるからだ。健やかであれ。
Liber I, Caput XXX
第I巻 第XXX章PL 18, 158ASYMMACHUS AUSONIO.
シュンマクスよりアウソニウスへ
En tibi rusticum vix urbanis negotiis absolutum: cui volo pro nostra amicitia morarum culpam remittas. Neque enim laboris fuga indulsit quieti.
PL 18, 158Aほら、ここにいるのは、都の務めからやっと解き放たれたばかりの田舎者だ〔rusticum は書き手自身を言うと取った〕。我々の友情に免じて、遅れの咎を許してほしい。労苦を避けたことが、休息に耽らせたのではないからだ。
Difficile est hinc abire, cum veneris: adeo si contemplari majestatem urbis nostrae velis, justo citius videbitur revertisse. Sed de hoc non laboro, quando ita es ingenio placabili inter reliqua virtutum, ut boni consulas errata leviora.
PL 18, 158Bここ〔ローマ〕から立ち去るのは、いったん来たなら難しい。ことに我々の都の威容をじっくり眺めようとするなら、帰りは当然よりも早く思えるだろう〔videbitur revertisse の係りは定かでない〕。だが私はこれを気に病まない。あなたは徳のほかの点のなかでも寛容な気質で、軽い過ちを善意に取ってくれるからだ。
Illud orare impensius convenit, tanta ut animo tuo scribendi cura sit, quanto me amore dignaris. Vale.
PL 18, 158Bぜひ強く願いたいのは、あなたが私をどれほどの愛に値するとよしとしてくれているか、それと同じだけの書くことへの心づかいが、あなたの心にあってほしいということだ。健やかであれ。
Liber I, Caput XXXI
第I巻 第XXXI章PL 18, 158BSYMMACHUS AUSONIO.
シュンマクスよりアウソニウスへ
Merum gaudium mihi eruditionis tuae scripta tribuerunt, quae Capuae locatus accepi. Erat quippe in his oblita Tulliano melle festivitas, et sermonis mei non tam vera quam blanda laudatio.
PL 18, 158B純粋な喜びを、あなたの学識の書き物は私に与えた。カプアに滞在中に受け取ったものである。実際そこには、トゥッリウスの蜜を塗ったような洗練があり、また私の話しぶりへの、真実というより甘美な称賛があった。
Quid igitur magis mirer, sententiae incertus addubito, ornamenta oris an pectoris tui. Quippe ita facundia antistas caeteris, ut sit formido rescribere: ita benigne nostra comprobas, ut libeat non tacere.
PL 18, 158Bそれゆえ、あなたの口の飾りと胸の飾りと、どちらをより驚嘆すべきか、考えが定まらず迷っている。実際あなたは、雄弁において他の者たちの上に立つので、返書を書くのが恐ろしいほどであり、我々のものを好意をもって是認するので、黙っていたくなくなる。
Si plura de te praedicem, videbor mutuum scabere, et magis imitator tui alloquii, quam probator. Simul quod ipse nihil ostentandi gratia facis, verendum est, genuina in te bona tanquam affectata laudare.
PL 18, 158Cあなたについてさらに多く称えれば、互いに掻き合っている〔mutuum scabere。互いに背中を掻き合う、すなわち褒め合うの意のことわざ〕ように、またあなたの話しぶりの是認者というより模倣者のように、見えるだろう。同時に、あなた自身が見せびらかしのために何もしない以上、あなたに生まれつき備わった善きものを、わざとらしいものであるかのように称えることは避けねばならない。
Unum hoc tamen a nobis indubitata veritate cognosce, neminem esse mortalium, quem prae te diligam: sic vadatum me honorabili amore tenuisti. Sed in eo mihi verecundus nimio plus videris, quod libelli tui arguis proditorem.
PL 18, 158Cただ、これだけは我々から疑いない真実として知っておけ。人間のうちあなた以上に私が愛する者はいない。それほどまでに、あなたは名誉ある愛によって私を保証人のように縛った〔vadatum。保釈の保証で縛られた者の意〕。しかしその点で、あなたは慎み深すぎると私には見える。自分の小冊子を漏らした者を咎めているからである。
Nam facilius est ardentes favillas ore comprimere, quam luculenti operis servare secretum. Cum semel a te carmen profectum est, jus omne posuisti. Oratio publicata, res libera est. An vereris aemuli venena lectoris, ne libellus tuus admorsu duri dentis uratur?
PL 18, 158C実際、燃える灰を口で押さえ込むほうが、輝かしい作品の秘密を守るよりたやすい。詩がいったんあなたから出た以上、あなたはあらゆる権利を手放したのである。公にされた言葉は自由な物である。それとも、張り合う読者の毒を恐れるのか、あなたの小冊子が硬い歯の嚙みつきで焼かれはしないかと。
Tibi uni nihil ad hoc locorum gratia praestitit, aut dempsit invidia. Ingratis scaevo cuique proboque laudabilis es. Proinde cassas dehinc seclude formidines, et indulge stylo, ut saepe prodaris.
PL 18, 158Dあなた一人には、これまでのところ、贔屓〔gratia〕も何も与えず、ねたみも何も奪わなかった。意地の悪い者にも善い者にも、誰にとっても、あなたはいやおうなしに〔ingratis〕称賛に値する〔ingratis を「意に反して」の副詞と取った。scaevo cuique proboque の係りは定かでない〕。だからこれより先、空しい恐れを遠ざけ、筆に身を任せよ。たびたび世に漏らされる〔prodaris〕ほどに。
Certe aliquod didascalicum seu protrepticum nostro quoque nomini carmen adjudica. Fac periculum silentii mei, quod etsi tibi exhibere opto, tamen spondere non audeo. Novi ego quae sit prurigo emittendi operis, quod probaris.
PL 18, 158Dせめて、教訓的な、あるいは勧奨の詩を、我々の名にも割り当ててほしい。私の沈黙を試してみよ。それをあなたに示すことを願いはするが、請け合う勇気はない。私は、あなたが認められているその作品を世に出したいという疼きがどういうものかを知っている〔底本は quod probaris。作品が是認されたことを言うと取った。本文に難があるかもしれない〕。
Nam quodam pacto societatem laudis affectat, qui aliena bene dicta primus enuntiat. Ea propter in comoediis summatem quidem gloriam scriptores tulerunt: Roscio tamen atque Ambivio caeterisque actoribus fama non defuit.
PL 18, 158Dというのも、ある意味で、他人のよい言葉を最初に告げる者は、称賛の仲間になろうとしているのである。このゆえに、喜劇では作者たちが最高の栄光を担ったが、ロスキウスやアンビウィウスやほかの役者たちにも名声は欠けなかった。
Ergo tali negotio expende otium tuum, et novis voluminibus jejunia nostra sustenta. Quod si jactantiae fugax garrulum indicem pertimescis, praesta etiam silentium mihi, ut tuto simulem esse nostra, quae scripseris. Vale.
PL 18, 159Aだから、このような仕事にあなたの暇を費やし、新しい巻で我々の飢えを養え。もしあなたが、誇示を避けるあまり、おしゃべりな告げ口屋を恐れるのなら、沈黙までも私に与えよ。あなたが書いたものを、我々のものであるかのように、安全に装えるように。健やかであれ。
Liber I, Caput XXXII
第I巻 第XXXII章PL 18, 159AAUSONIUS SYMMACHO.
アウソニウスよりシュンマクスへ
Modo intelligo, quam mellea res sit oratio, quam delenifica, et quam suada facundia. Persuasisti mihi, quod epistolae meae apud Capuam tibi redditae concinnatio inhumana non esset.
PL 18, 159A今になって、弁論がいかに蜜のようなものか、いかに人を宥めるものか、雄弁がいかに説得するものかを悟る。カプアであなたの手に渡った私の書簡の文の組み立てが、無作法ではなかったと、あなたは私に信じさせた。
Sed hoc non diutius, quam dum paginam tuam legi, quae me blanditiis inhiantem suis, veluti succo nectaris delibuta perducit. Ubi enim chartulam pono et meipsum interrogo, tum absynthium merum resipit, et circumlita melle pocula deprehendo.
PL 18, 159Aだがそれは、あなたの頁を読んでいるあいだだけである。その頁は、自分の甘言にぽかんと口を開ける私を、神酒の汁を塗ったかのように導く。実際、紙片を置いて自分に問いかけるとき、そのとき私はまじりけのないニガヨモギの味を感じ、蜜を塗った杯であったと見破る。
Si vero, id quod saepe facio, ad epistolam tuam redii, rursus illicior; et retrorsum ille suavissimus, ille floridus tui sermonis afflatus, deposita lectione vanescit, et testimonii pondus prohibet inesse dulcedini.
PL 18, 159B逆に、しばしばするように、あなたの書簡に戻ると、また誘われる。そして引き返せば、あなたの話しぶりのあの甘美きわまる、あの花咲くような息吹は、読むのをやめると消え失せ、証言の重みが甘さの中にあることを許さない。
Hoc me velut aerius bracteae fucus, aut picta nebula, non longius, quam dum videtur, oblectat; chamaeleontis bestiolae vice, quae de subjectis sumit colorem. Aliud sentio ex epistola tua, aliud ex conscientia mea.
PL 18, 159Bこれは、空虚な金箔の彩色、あるいは描かれた霧のように、見えているあいだだけしか私を楽しませない。下にあるものから色を取る小さな獣、カメレオンのようにである。あなたの書簡から感じるものと、自分の良心から感じるものとは別である。
Et iis me audes facundissimorum hominum laude dignari? tu, inquam, mihi ista, qui te ultra emendationem omnium protulisti. Haud quisquam ita nitet, ut comparatus tibi non sordeat.
PL 18, 159Bそれなのに、あなたは私を、最も雄弁な人々の称賛に値するとあえてよしとするのか。あなたが、と言うのだが、私にそれを。あなたは万人の矯正の及ぶところを越えて自らを高めた人である。あなたと比べて見劣りしないほど輝く者は、誰もいない。
Quis ita Aesopi venustatem, quis sophisticas Socratis conclusiones, enthymemata Demosthenis, aut opulentiam Tullianam, aut proprietatem nostri Maronis accedat? Quis ita affectet singula, ut tu imples omnia?
PL 18, 159Bイソップの優美さ、ソクラテスの詭弁的な結論、デモステネスの推論〔enthymemata〕、トゥッリウスの豊かさ、あるいは我々のマロ〔ウェルギリウス〕の的確さに、誰がそれほどまで近づけようか。あなたがすべてを満たしているように、一つ一つをこれほど求めて得る者が誰かいるか。
Quid enim aliud es quam ex omni bonarum artium ingenio collecta perfectio? Haec, domine mi, fili Symmache, non vereor ne in te blandius dicta videantur esse quam verius.
PL 18, 159C実にあなたは、あらゆる善き技芸の才能から集められた完成にほかならないではないか。我が主よ〔敬称〕、子シュンマクスよ、これらを、あなたについて真実というより甘く言ったと見られはしないかと、私は恐れない。
Et expertus es fidem meae mentis atque dictorum, cum in comitatu degimus ambo, aevo dispari: ubi tu veteris militiae praemia tiro meruisti, ego tirocinium jam veteranus exercui. In comitatu tibi verus fui: nedum me peregre existimes composita fabulari.
PL 18, 159Cあなたは、私の心と言葉の誠実を体験した。二人とも宮廷で暮らしていたときのことで、年齢は違っていた。そこであなたは、新兵でありながら古参の兵役の褒賞を得、私は、すでに古参兵でありながら新兵の務めを経た〔年若くして重く遇されたシュンマクスと、老いてから宮廷の勤めを始めた自分とを対にする〕。宮廷であなたに対して私は真実であった。まして、よそにいるからといって、私が作り事を語っているなどと思ってはならない。
In comitatu, inquam, qui frontes hominum aperit, mentes tegit, me tibi et parente, et amico, et si quid utroque carius est, cariorem fuisse sensisti. Sed abeamus ab his; ne isthaec commemoratio ad illam Sosiae formidinem videatur accedere.
PL 18, 159C宮廷で、と言うが、人々の顔を開かせ、心を覆うその宮廷で、私が、父よりも友よりも、いやその両方よりさらに大切なものよりも、あなたにとって大切であったと、あなたは感じた。だが、これらから離れよう。この追想が、あの「ソシアスの恐れ」に近づいたと見えないように〔ソシアスは喜劇の登場人物の名。その恐れが何を指すかは定かでない〕。
Illud quod pene praeterit, qua affectione addidisti, ut didascalicum aliquod opusculum, aut sermonem protrepticum mitterem? Ego te docebo docendus adhuc, si essem id aetatis, ut discerem? aut ego te vegetum et alacrem commovebo?
PL 18, 159Cほとんど見過ごすところだったあのことだが、どのような愛情から、あなたは、教訓的な小品か勧奨の談話を私が送るようにと付け加えたのか。学ぶ年齢であったなら、なお教えられるべき私が、あなたを教えようというのか。それとも、すでに活力にあふれ敏捷なあなたを、私が奮い立たせようというのか。
Eadem opera et Musas hortabor ut canant; et maria ut effluant; et auras ut vegeant; et ignes ut caleant admonebo: et si quid invitis quoque nobis natura fit, superfluus instigator agitabo.
PL 18, 159D同じ手間で、ムーサたちに歌えと励まし、海に流れ出せと、風に吹けと、火に燃えよと促すことにもなろう。そして、我々が望まなくとも自然に起こることは何であれ、余計な煽動者として駆り立てることにもなろう。
Satis est unius erroris, quod aliquod meorum me renitente vulgatum est, quod bona fortuna in manus amicorum incidit. Nam si contra evenisset, nec tu mihi persuaderes, placere me posse. Haec ad litteras tuas responsa sint.
PL 18, 159D過ちは、一つで十分である。私の作の一つが、私が抗ったにもかかわらず公にされ、幸運にも友人たちの手に落ちたことである。もし逆の結果になっていたなら、あなたも、私が気に入られうると私に説得しなかったであろう。これを、あなたの書簡への返答としよう。
Caetera quae noscere aves, compendifaciam: sic jam quoque longa est epistola. Julianum tamen familiarem domus nostrae si quid de nobis percontandum arbitraris, tibi allego: simul admoneo, ut cum causam ejus adventus agnoveris, juves studium, quod ex parte fovisti. Vale.
PL 18, 159Dその他、あなたが知りたがることは省く。すでにこの書簡も長い。ただ、我々の家の親しい者ユリアヌスを、我々について尋ねるべきことがあると思うなら、あなたに託す。同時に、その来訪の理由を知ったなら、あなたがこれまで部分的に育んできた熱意を助けるよう促す。健やかであれ。
Liber I, Caput XXXIII
第I巻 第XXXIII章PL 18, 160ASYMMACHUS AUSONIO.
シュンマクスよりアウソニウスへ
Aiunt cochleas, cum sitiunt aeris, atque illis de coelo nihil liquitur, succo proprio victitare. Ea res mihi usu venit, qui desertus eloquii tui pastu, meo adhuc rore sustentor. Diu scribendi operam protulisti, et vereor ne forte in nos parentis claudat affectio.
PL 18, 160Aカタツムリは、空気を渇望し、天から何も滴らないとき、自分の汁で生き延びると言う。それが私に起こっている。あなたの雄弁の糧を断たれ、今もなお自分の露で支えられている。あなたは書く労を長く先延ばしにしており、親としての愛情が我々に対して足を引きずっているのではないかと、私は恐れる。
Si falsum me opinio habet, facito caeteris negotiis tuis respondendi cura praevertat. Vale.
PL 18, 160Aもし思い違いで私が欺かれているのなら、あなたの他の用事よりも、返事をする心配りを先にせよ。健やかであれ。
Liber I, Caput XXXIV
第I巻 第XXXIV章PL 18, 160BSYMMACHUS AUSONIO.
シュンマクスよりアウソニウスへ
Plenum laboris negotium gero, qui compellare toties tacitum persevero. Contra nisi instare pergo, atque exsculpere a te aliquid litterarum, gliscet oblivio.
PL 18, 160B労苦に満ちた務めを私は果たしている。黙している相手に、これほど何度も呼びかけ続けているからである。反対に、迫り続けてあなたから手紙の一端を絞り出さなければ、忘却が募る。
Sive igitur hoc officium meum sedulum judicas, seu molestum; stat sententia, honorem suum celebrem praestare colloquiis: adeo mihi veteris in te amoris nulla discessio est. Et merito: nam amicitiae operam nusquam locavi aeque bene.
PL 18, 160Bしたがって、あなたがこの私の務めを勤勉と判じようと煩わしいと判じようと、決意は定まっている。友としての敬意を、語らいによって盛んに保つのである〔底本は honorem suum celebrem praestare colloquiis。『敬意を、語らいにおいて盛んに保つ』と取った〕。それほどに、あなたに対する古い愛から、私は少しも離れていない。当然である。友情に私の労をこれほどよく費やした所は、他にない。
Propterea silentium tuum conqueror. Facit enim tenerior affectio, ut sit querela proclivior. Mollis est animus diligentis; et ad omnem sensum doloris argutus. Si negligentius tractes, cito marcet, ut rosa: si durius teneas, livet ut lilia.
PL 18, 160Bそれゆえ、あなたの沈黙を嘆く。より優しい愛情は、嘆きを起こりやすくするからである。愛する者の心は柔らかく、痛みのあらゆる感覚に鋭い。あまり無造作に扱えば、バラのようにすぐ萎み、あまり強く握れば、ユリのように黒ずむ。
Legisse memini, vultu etiam saepe laedi pietatem. Quid ille tam serius arbiter super continuo silentio ac dissimulato scribendi munere censuisset? Tecum haec pensius aestimabis. Mihi religio fuit, tegere, quae dolebant.
PL 18, 160B読んだ覚えがある、顔つきによってすら、しばしば情愛が傷つけられると。あれほど厳格な判定者であれば、続く沈黙と、書く務めを装って避けることについて、何と判じたであろうか〔ille … arbiter が誰を指すかは定かでない。先の言葉を書いた者と取った〕。これはあなた自身が、もっと熟慮して量るだろう。私には、痛んだものを覆い隠すことが、友情の務め〔religio〕であった。
Nam ut in te animi usque pendeo; ita opere maximo usuram tuae unanimitatis exspecto. Vale.
PL 18, 160C私の心は、あなたにずっと懸かっている。それゆえ、心を一つにするあなたとの交わりの享受〔usura〕を、私は切に待つ。健やかであれ。
Liber I, Caput XXXV
第I巻 第XXXV章PL 18, 160CSYMMACHUS AUSONIO.
シュンマクスよりアウソニウスへ
Diu in Campaniae secessibus otiatus, occasione carui scriptionum. Ideo paulisper sermonis mei circa te munus intepuit. Sed ubi in patriam pedem retuli, antiqua mihi fuit instaurandi officii diligentia.
PL 18, 160Cカンパニアの隠れ家で長く閑居して、書く機会を欠いていた。そのため、しばらくのあいだ、あなたに対する私の言葉の務めは冷えた。しかし故郷に足を戻すと、務めを再び始める昔ながらの熱心さが私に戻った。
Ergo debito honore salutationis te impertio, utrumque deposcens; ut et silentio superiori venia justa praestetur, et praesenti obsequio vicissitudo respondeat. Vale.
PL 18, 160Cそこで、当然の敬意をこめた挨拶を、あなたに送り、二つを求める。これまでの沈黙には正当な赦しが与えられ、現在の務めには返礼が応えるように。健やかであれ。
Liber I, Caput XXXVI
第I巻 第XXXVI章PL 18, 160DSYMMACHUS AUSONIO.
シュンマクスよりアウソニウスへ
Interpello occupationes assiduitate colloquii. Nam et ipse hujusmodi pascor officio, et peregrinationem tuam talibus solatiis credo recreari. Tuas autem litteras vicissim exspecto; non exigo.
PL 18, 160D絶え間ない語らいで、あなたの用事に割り込む。私自身もこの種の務めに養われており、異郷でのあなたの滞在も、こうした慰めで元気づけられると信じるからである。ただ、あなたの書簡は、こちらからも待つが、求めはしない。
Injurium quippe est, magnopere flagitare quod speres; ne quod est voluntarium, videatur extortum.
PL 18, 160D望んでいることを強く迫るのは、実に不当である。自発的であるはずのものが、無理に引き出されたものと見えないように。
Sane fratri meo Innocentio gratulor, amicitias tuas, priusquam scriberem, contigisse: quia facilior mihi coepit esse ejus commendatio, quem probasti, quam fuisset incogniti.
PL 18, 160Dところで、兄弟インノケンティウスのために喜ぶ。私が書く前に、すでにあなたの友情に恵まれたのだから。あなたが是認した者の推薦は、見知らぬ者の推薦よりも、私にはたやすくなったからである。
Itaque hoc unum beneficii expostulo, ut qui sui emendatione jam nititur; testimonii nostri gratia cumulatius diligatur. Vale.
PL 18, 160Dそこで、ただ一つの恩恵を求める。すでに自らの品行の正しさに拠って立つ者が、我々の証言のゆえに、いっそう愛されるように。健やかであれ。
Liber I, Caput XXXVII
第I巻 第XXXVII章PL 18, 161ASYMMACHUS AUSONIO.
シュンマクスよりアウソニウスへ
Non frustra praedicant: Mentes hominum nitere liquido die, coacta nube flaccessere. Meus animus fidem facit exemplo. Nam quoties tibi scribo, ex sententia usus verborum suppetit, quorum alias suppellex mihi desit.
PL 18, 161A「人々の心は、晴れた日には輝き、雲が集まれば萎える」と言われるのは、ゆえなきことではない。我が心が、それを例で証している。実際、あなたに書くたびごとに、思いのままに言葉の用が尽きない。他の折には、その備えが私に欠けているのだが。
Quippe laetitia loquax res est, atque ostentatrix sui: adeo magnae parti hominum ab hoc morbo nulla cautio est.
PL 18, 161Aというのも、喜びはおしゃべりなもので、自らを誇示する。それゆえ、大方の人々には、この病に対する用心がまったくない。
Patere igitur, quae ad laudes tuas pertinent, obloquentem, vir quantum est hominum in terris spectatissime; qui ex summis copiis vigiliam pro meis rebus anniteris, et amicitiam stabili diligentia perseveras.
PL 18, 161Aだから許せ、あなたの称賛にかかわることを、私が口を出して語るのを。地上の人々のうち最も注目されるべき人よ。あなたは最高の資力から、私の事のために不寝番を尽くし、友情を揺るがぬ心配りで貫いている。
Si fides seria cuiquam fuit, tibi puto esse: quam plerique verbo ostentant, opere deserunt: quod genus nulli rei est, nisi ad loquendum. Merito processus tuos in meo aere duco: quando juxta magnae curae sum tibi, atque cum maxime fui.
PL 18, 161A誠実が誰かにとって真剣なものであったのなら、それはあなたにとってそうだと思う。多くの者は、それを言葉で誇示し、行いで見捨てる。この類は、話すためのほかには何の役にも立たない。当然、あなたの進展を、私は我が勘定に数える〔in meo aere duco。自分の帳簿に記す、すなわち自分のこととして受け止めるの意〕。私は、かつて最もそうであったときと同じく今も、あなたにとって大きな気がかりなのだから。
Superest tamen aliquid, quod huic in me studio adjici velim. Nolo memineris, quod aliquando animo tuo succensui. Amor fiduciam nutrit. Quid tam liberum, quam amicitia? Negotiis plerumque apposita est expostulatio sine labe concordiae.
PL 18, 161Bだが、この私への熱意に加えたいことが、なお一つある。かつて私があなたの心に腹を立てたことを、覚えていないでほしい。愛は信頼を養う。友情ほど自由なものがあろうか。用事には、しばしば、和合を損なわない不満の訴えが添えられるものである。
Ita verum est, quod hodie tibi gratias ago, ut illud non potuerim dissimulare, quod dolui. Cassa fide sunt, qui jugiter blandiuntur. Sed quid diutius ea retexo, quorum te oblivisci volo?
PL 18, 161B今日あなたに感謝するのが真実であるように、私が痛んだことを隠せなかったのも真実である。絶えず媚びる者たちの誠実は空しい。だが、あなたに忘れてほしいことを、なぜこれ以上述べ返すのか。
Esto, ut es, benigna in me voluntate: quod ego sperandum magis a te sentio quam petendum. Vale.
PL 18, 161Bあなたのままでいてくれ、私への好意ある心で。それは、請い求めるべきものというより、あなたに期待すべきものだと、私は感じている。健やかであれ。
Liber I, Caput XXXVIII
第I巻 第XXXVIII章PL 18, 161CSYMMACHUS AUSONIO.
シュンマクスよりアウソニウスへ
Falso creditur judicii nesciam esse fortunam. Illa vero et praeteritorum memor, et praesentium diligens, et prudens futuri, tibi rependit, quidquid caeteris praestitit. Non ergo vana, neque erratica est: a qua scimus alios domum coepisse, te praemium.
PL 18, 161C運命の女神は判断を知らぬと思われているが、誤りである。実際その女神は、過ぎたことを覚え、今あることに心を配り、先のことに聡く、他の者たちに与えたものを何であれ、あなたに返す。ゆえに、空しくも、さまよいもしない。我々は知っている、他の者たちはこの女神から家〔の富〕を受け、あなたは報償を受けたことを〔底本は coepisse。cepisse(受けた)と読んだ〕。
Quis tibi honoris nostri (inquies) fecit indicium? Celebritas famae, cui justa narranti statim creditur. An opperirer super hoc tuas litteras, quas verecundia differebat? Minime; siquidem difficilis est patientia gaudiorum.
PL 18, 161C「誰が、我々の栄誉の知らせをあなたにもたらしたのか」とあなたは言うだろう。評判の広まりである。それは正しいことを語るので、すぐに信じられる。それとも、慎みがそれを遅らせていたあなたの書簡を、この件で待つべきだったか。決してそうではない。喜びに対する忍耐は難しいのだから。
Fungor igitur, ut vides, partibus tuis, et quae debui cognoscere malui quodammodo nuntiare. Sed nolo ista properatio litterarum mearum tuum munus impediat. Scire me, quod nunc scribo, dissimula, et tribue quasi novum nuntium, quem ego gratulabor iteratum. Vale.
PL 18, 161Cだから、見てのとおり、私はあなたの役目を務めている。知るべきことを知るより、いわば告げるほうを選んだのである。だが、私の書簡のこの性急さが、あなたの務めを妨げることは望まない。私が今書いていることを知っているのを、隠せ。そして新しい知らせとして与えよ。私はそれを、二度目であっても祝おう。健やかであれ。
Liber I, Caput XXXIX
第I巻 第XXXIX章PL 18, 161DSYMMACHUS AUSONIO.
シュンマクスよりアウソニウスへ
Scio quidem litteras meas tibi sero reddendas, vel propter occupationes, quae te in procinctu aliquantisper tenebunt; vel quod frater meus Gorgonius, admirator virtutum tuarum, diutinae apud Picentes indulgebit quieti.
PL 18, 161D知っている、私の書簡があなたに遅れて届くことを。出陣の態勢であなたをしばらく留める用事のゆえか、あるいはあなたの徳の讃美者である兄弟ゴルゴニウスが、ピケヌムの人々のもとで長い休息に耽るためか。
Ut ut est tamen ista conditio, supersedendum officio non putavi. Fors fuat, an haec mature in manus tuas scripta sint ventura. Ego tamen quantum per commeantes licebit, justi muneris operam non reparcam. Vale.
PL 18, 161Dともあれ、この事情がどうであれ、務めを控えるべきだとは思わなかった。この書簡が早くあなたの手に届くかどうかは、運次第である。しかし私は、往来する者たちを通じて可能なかぎり、正当な務めの労を惜しむまい。健やかであれ。
Liber I, Caput XL
第I巻 第XL章PL 18, 161DSYMMACHUS AUSONIO.
シュンマクスよりアウソニウスへ
Non novum aut incognitum, sed compertum jam fide et sedulitate militiae, sanctum Victorem amicum meum promptus commendator insinuo, quem ad hoc aevi nulla actuum culpa fuscavit; sed fortunae licentia (interdum optimos decolorans) spes ejus paulisper infregit, quas in integrum saeculi beatitudo restituet, si innocentiam supplicis secundo favore respexeris. Vale.
PL 18, 161D新しい者でも未知の者でもなく、誠実と軍務の勤勉によってすでに知られた、清廉なウィクトルを、我が友として、私は喜んで推薦者となって引き合わせる。この者を、今の年齢に至るまで、行いの咎が曇らせたことはない。ただ、運命の気まま(時に最良の者たちを色あせさせる)が、その望みをしばらく挫いた。しかし世の幸いが、それを元に戻すだろう、もしあなたが、嘆願者の無垢を、追い風となる好意をもって顧みるなら。健やかであれ。
Liber I, Caput XLI
第I巻 第XLI章PL 18, 162ASYMMACHUS AUSONIO.
シュンマクスよりアウソニウスへ
Facio rem, cum tuis moribus, tum meo studio congruentem, ut praestantissimo viro amicitias optimi cujusque conciliem: velut nunc tibi a me traditur philosophiae candidatus; cujus pudorem, vel prima facies; caetera bona longus usus expediet.
PL 18, 162A私は、あなたの人柄にも、私の熱意にもかなうことをしている。すなわち、最も優れた人であるあなたに、あらゆる善き人の友情を取り持つことである。今も、哲学の志願者〔candidatus。白衣の候補者〕が、私からあなたに引き渡される。その慎みは最初の様子から、その他の善さは長い交わりが明らかにするだろう。
Hunc ego abs te nollem diligi, ni mereretur probari. Sed si bene aestimo, actutum merebitur, atque ideo diligenter de hoc nihil amplius oro. Neque enim praejudicio meo debet astringi, cujus exspecto judicium.
PL 18, 162Aこの者があなたに愛されることは、是認されるに値しないのなら、私は望まない。だが、私の見立てが正しければ、まもなく値するだろう。それゆえ、この者についてはこれ以上、熱心に頼むことはしない。その判断を私が待っているあなたが、私の先入観に縛られるべきではないからである。
Illud te potius oratum volo, ut nostri diligentiam perseveres. Quod cum efflagito, vereor ne me injurium putes, qui a te postulem, quod sponte praestaturus es. Vale.
PL 18, 162Bむしろ頼みたいのは、あなたが我々への心配りを続けてくれることである。これを強く求めるとき、自ら進んで果たしてくれることをあなたに求める私を、不当だと思いはしないかと恐れる。健やかであれ。
Liber I, Caput XLII
第I巻 第XLII章PL 18, 162BSYMMACHUS AUSONIO.
シュンマクスよりアウソニウスへ
Compensasti longum silentium gemina scriptione. Pariter enim binas litteras praebuisti, desiderium meum officio largiore complexus. Ex quo adverti, non voluntatem tibi hactenus, sed bajulum defuisse.
PL 18, 162Bあなたは、長い沈黙を、二通の書簡で埋め合わせた。実際、一度に二通の書簡を寄越し、私の思慕を、より豊かな務めで抱き取った。それで私は気づいた、あなたにこれまで欠けていたのは意志ではなく、運び手だったと。
Neque enim aliter potuisset accidere, ut me tandiu sermonis tui honore fraudares. Merito apud nos in dies singulos tui cultus augescit, et justo cumulo crescit affectio. Namque ita usu comparatum videmus, ut amicitia bene locata, experiundo quotidie provehatur.
PL 18, 162Bそうでなければ、これほど長いあいだ、あなたの言葉の栄誉を私から奪っておくことは、できなかったはずだからである。当然、我々のもとでは日ごとにあなたへの敬意が増し、正当な蓄積をもって愛情が育つ。実際、経験から見るに、うまく置かれた友情は、日々の試しによって進むものである。
Sed de ista parte verbis supersedendum est. Neque enim me oportet dicere, quae te malo sentire.
PL 18, 162Cだがこの点については、言葉を控えるべきである。あなたに感じてほしいことを、私が言うべきではないからである。
Comperi sane ex litteris tuis, quantopere publici muneris absolutionem requiras, et stupere me fateor, tantum tibi administrationis ejus esse fastidium, cui fructus optabiles omnium amor spondet.
PL 18, 162C確かにあなたの書簡から知った、公の務めからの解任をあなたがいかに求めているかを。私は告白する、その職務の運営をあなたがこれほど厭うことに驚いている。万人の愛が、望ましい実りを約束している職務なのに。
An est aliquid tenacius gloria, quae laudem adjicit voluptati? sed tamen cura non deerit, ut potiaris: tu tantum peregrinationem solare justo amore provinciae. Vale.
PL 18, 162C喜びに称賛を加える栄光ほど、固く人をとらえるものがあろうか。だが、あなたがそれ〔解任〕を得るよう、配慮は欠かさない。あなたはただ、異郷での滞在を、属州への正当な愛で慰めよ。健やかであれ。
Liber I, Caput XLIII
第I巻 第XLIII章PL 18, 162CSYMMACHUS AUSONIO.
シュンマクスよりアウソニウスへ
Vetus sententia est: Artes honore nutriri. Eam nostrae aetatis usus confirmavit. Nemo enim belli notus, aut domi clarus exsortem praemii sensit industriam. Ita cum dignis fructus tribuitur, eamdem viam capessentibus spes paratur.
PL 18, 162C「技芸は名誉によって養われる」という古い格言がある。我々の時代の経験が、それを確かめた。実際、戦に名高い者も、家で名声ある者も、勤勉が報いを得られぬと感じた者はいない。こうして、ふさわしい者たちに実りが与えられるとき、同じ道を進む者たちに望みが備わる。
Glisco igitur gaudio, cum propter alios, quibus fortunam solers vita conciliat; tum maxime Juliani fratris mei gratia, quem sic a te diligi volo, probari posse confido.
PL 18, 162Dそれゆえ私は喜びで膨らむ。巧みな生き方が運命と取り結ばせる他の人々のゆえにも、とりわけ、我が兄弟ユリアヌスのゆえにも。この者があなたに愛されることを私は望み、是認されうると確信している。
Scis nempe, in illo forensi pulvere quam rara cognatio sit facundioris et boni pectoris: dum aut modestum ingenium verecundia contrahitur; aut successu eloquens insolescit.
PL 18, 162Dあなたも知るとおり、あの法廷の塵の中では、雄弁であることと善き心との結びつきは稀である。穏やかな才能は慎みで縮こまり、あるいは雄弁な者は成功で驕る。
Haec in meo familiari ac necessario ea societate viguerunt, ut neque objectu pudoris areret, nec cum detrimento frontis afflueret. Nunquam in mercedem ornamenta linguae corrupit. Merito ac fortunis tenuis, opulentiam fide, quaestum laude mutavit.
PL 18, 162Dこれら〔雄弁と善き心〕は、我が親しく大切な人において、結びついて栄えた。恥ずかしさが妨げて干からびることも、面目を損ねて溢れることもなかった。彼は舌の飾りを、報酬のために損なったことは決してない。財産に乏しかったが〔底本は Merito ac fortunis tenuis。語形に難があるかもしれず、前後から『財産に乏しい』と解した〕、富を信義に、利得を称賛に換えた。
Hunc tibi in manum, vel magis in animum libens trado. Nam mihi summa curatio est ut amicitiam tuam boni uberent. Te quoque idem velle, habeo compertum. Semper enim natura gaudet aequalibus; et familiare sibi est omne quod simile est.
PL 18, 163Aこの者を、あなたの手に、むしろ心に、喜んで委ねる。私は、善き人々があなたの友情を豊かにすることを、何よりも気にかけている。あなたもまた同じことを望んでいると、私は確かめている。実際、自然は常に同等のものを喜び、似ているものはすべて自分に親しいのである。
Sed ne prolixo testimonio suspicionem laudatoris incurram; quaeso ipse de eo judices examine pensiore. Ita cum illius institutum probaveris, periculum judicii mei feceris. Vale.
PL 18, 163Aだが、長い証言によって称賛者という疑いを招かぬよう、あなた自身が彼について、いっそう慎重な吟味で判断してほしい。そうすれば、彼の志を是認したとき、あなたは私の判断の試験をも行ったことになる。健やかであれ。
Liber I, Caput XLIV
第I巻 第XLIV章PL 18, 163ASYMMACHUS AGORIO PRAETEXT.
シュンマクスよりアゴリウス・プラエテクスタトゥスへ
Meretur indulgentia in me tua, ut ea, quae proxime laudi mihi fuerunt, clam te esse non patiar.
PL 18, 163Aあなたの私への厚情は、近ごろ私の称賛となった事柄を、あなたに隠したままにしておかないことに値する。
Credo indicium fecisse tibi famam, quod parentem meum ruri atque in secessu amissae domus injuriam decoquentem, frequentibus suffragiis; denique oratoribus missis, novo honore senatus acciverit.
PL 18, 163A噂があなたに知らせたことと思う、私の父を、田舎で、失った家の不当を静養の地で煮つめていたところ〔decoquentem。思い悩んでいたの意〕、多くの賛同により、実に使者まで送って、元老院が新たな栄誉をもって呼び戻したことを。
Qua causa ubi primum facultatem loquendi apud collegas attulit dies, egit ille senatui gratias, ea facundiae gravitate, qua notus est. Calendae tunc erant, quibus annus aperitur.
PL 18, 163Bその件で、同僚たちの前で語る機会を最初の日が与えたとき、父は、知られたその雄弁の重厚さをもって、元老院に感謝を述べた。その日は、年が始まる朔日〔1月1日〕であった。
Brevi intervallo cum familiaris mei Trigeti filio praetorio candidato actionis operam spopondissem, animum religio convenit ut occasione destinati officii obirem munus adhuc a me patri debitum; sed, ut dixi, ab illo senatui jam solutum.
PL 18, 163B短い間を置いて、私の親しい者トリゲティウスの息子、法務官職の候補者のために、弁じる務めを請け合ったので、私の心に、義務の念〔religio〕が訪れた。予定していた務めの機会に、父に対してなおも私が負っていた務め――ただし、すでに述べたとおり、父自身が元老院に対してすでに果たしたもの――を果たすようにと。
Ergo ad quintum idus Januarii verba feci in amplissimo ordine: quae ubi in manus tuas venerint, ex tuo animo conjicies judicia caeterorum. Ego sub incerto examinis tui, aliorum sententias occulendas putavi, ne te praejudicio tanti ordinis viderer urgere. Vale.
PL 18, 163Bこうして、1月のイドゥスの五日前〔1月9日〕に、私はいとも高貴な身分〔元老院〕で演説した。それがあなたの手に届いたとき、あなたは自分の心から、他の人々の評価を推し量るだろう。私は、あなたの吟味が定まらない間は、他の者たちの意見を伏せるべきだと考えた。これほどの身分の先入見で、あなたに迫るように見えないために。健やかであれ。
Liber I, Caput XLV
第I巻 第XLV章PL 18, 163CSYMMACHUS AGORIO PRAETEXT.
シュンマクスよりアゴリウス・プラエテクスタトゥスへ
Auctus sum gaudio, quod valetudo tecum revertit in gratiam. Nam semper incolumitas tua voti mei summa est. Nunc si diis volentibus reconciliatae vires animi tui integraverunt vigorem, facito epistolae tuae multijugis paginis augeantur.
PL 18, 163C喜びが増した。あなたの健康が、あなたと和解したからである。実際、あなたの無事は、常に私の願いの極みである。今、神々が望んで、回復した力があなたの心の活力を元どおりにしたのなら、あなたの書簡が、多くの頁で増えるようにせよ。
Odi parcimoniam verborum bonorum. Scribendi quippe brevitas, magis fastidio, quam officio proxima est. Nolo litteras de summo ore stillantes. Illas peto, quae arescere nesciunt; quae ex intimo pectoris fonte promuntur.
PL 18, 163C善き言葉の倹約を、私は嫌う。書く簡潔さは、務めというより倦怠に近い。唇の端から滴る書簡は望まない。涸れることを知らない書簡、胸の奥の泉から出される書簡を、私は求める。
Memini brevitatem Spartanam laudi quondam fuisse. Sed ego tecum Romanis legibus ago, et si ita vis, Atticis: quibus tantum decus a facundia fuit, ut mihi videantur Lacones metu collationis in diversum studia destinasse. Vellem plura; sed tuo modo compungendus es.
PL 18, 163C覚えている、スパルタ式の簡潔が、かつて称賛であったことを。だが私は、あなたと、ローマの法で、望むならアッティカの法で、事を論じる。その法は、雄弁から得た栄誉があまりに大きく、ラコニア人たちは比較を恐れて、努力を別の方向へ向けたのかと、私には見える。私はもっと多く書きたいが、あなたは、あなた自身のやり方で突かれねばならない〔あなた流の短い書簡で応じて、あなたを刺激するしかない、の意と取った〕。
Simul cautio est, ne te sermo multus offendat. Instituto igitur meo calcem pono, dum tuo pareo. Qua ex re intelligis, eo te invidiae et conditionis adductum, quasi a me pauca scribi velis, nisi multa rescripseris. Vale.
PL 18, 163D同時にこれは、長い言葉があなたを不快にさせないための用心でもある。それゆえ私は、自分の流儀に終止符を打つ。あなたの流儀に従って。このことからあなたは悟るだろう、あなたが、多く返書を書かないのなら私に少なく書いてほしいと望んでいるかのような、非難と条件の立場へと、自らを追い込んでいることを〔invidiae et conditionis の係りは定かでない。そう取った〕。健やかであれ。
Liber I, Caput XLVI
第I巻 第XLVI章PL 18, 163DSYMMACHUS AGORIO PRAETEXT.
シュンマクスよりアゴリウス・プラエテクスタトゥスへ
Potui facere scripta compendii, cum tibi germanus meus verbis suis uberius satisfacturus videretur, quam ego meis litteris. Sed in majore lucro officia honesta, quam otia multa ponenda sunt.
PL 18, 163D私は書くものを簡略にすることもできた。私の兄弟が、自らの言葉によって、私の書簡よりも豊かにあなたを満足させるだろうと見えたからである。だが、より大きな利益の中に置くべきは、多くの閑暇ではなく、立派な務めである。
Ergo neque tacito opus est, ut honor amicitiae mihi feratur accepto; neque omnia mandata sunt litteris, ut illi aliquid ad narrandum relinquatur. Accipe tamen rerum capita, et summas negotiorum, quibus frater admonitus, quaesita latius exsequatur.
PL 18, 163Dだから、黙っている必要もない、友情の名誉が私の功として帰されるために。また、すべてを書簡に託したわけでもない、彼に語るべきことが残るために。ただし、事柄の要点と事の大筋は受け取れ。それによって兄弟が促され、尋ねられた事をいっそう詳しく果たすだろう。
Convenit inter sacerdotes, ut in custodiam civium publico obsequio traderemus curam deorum. Benignitas enim superioris, nisi cultu teneatur, amittitur. Ergo multo tanto ornatior, quam solebat, coelestis factus est honor.
PL 18, 164A祭司たちのあいだで合意した、我々が市民の守りのために、公の奉仕をもって、神々への配慮を委ねる〔traderemus の係りは定かでない。神々の祭祀を公の奉仕として行うことにした、の意と取った〕ことを。実際、上位の存在の好意は、祭祀で保たれなければ失われる。それゆえ、天上の栄誉は、以前よりはるかに飾られたものとなった。
Exspectare mihi videris omnia, quae supersunt. Titianus meus fungetur indicium, cui indulgentius narrandi quod velis, opera legata est. Edictum principum, nisi jam notum est, idem tibi assertor expediet.
PL 18, 164Aあなたは、残りのことをすべて待っているようだ。私のティティアヌスが知らせる役を務めるだろう。彼には、あなたの望むことを寛大に語る務めが託されている。君主たちの勅令も、まだ知られていなければ、同じ者が保証人として、あなたに明らかにするだろう。
Statuas etiam recepistis iisdem pene populi acclamationibus, quibus amiseratis. Rides? et libet rideas affatim: plura desino, ne qui strictim meliora detexui, in minoribus videar immorari. Vale.
PL 18, 164Aあなた〔vos。一人の相手への敬意の複数〕は像も受け取った、失ったときとほとんど同じ民の喝采のうちに。笑うのか。いくらでも笑ってよい。これ以上は語らない。私は簡潔によりよい事を明かしたのに、小さな事に留まっているように見えないために。健やかであれ。
Liber I, Caput XLVII
第I巻 第XLVII章PL 18, 164BSYMMACHUS AGORIO PRAETEXT.
シュンマクスよりアゴリウス・プラエテクスタトゥスへ
Silentii nostri ratio diversa est, sed unus effectus. Me impedit pontificialis officii cura, te Baiani otii negligentia. Neque enim minus residem facit remissio animi, quam occupatio.
PL 18, 164B我々の沈黙の理由は異なるが、結果は一つである。私を妨げるのは神祇官の務めの心配、あなたを妨げるのはバイアエの閑暇の怠りである。実際、心の弛緩は、用事に劣らず人を怠惰にする。
Nec mirum, si te illa ora totum sibi vindicat; cum ipsum Annibalem fides certa sit, bello invictum manus dedisse Campaniae. Non illius coeli aut soli illecebram retinax adventorum lotos aequaverit, et suada Circe pocula, et tricinium semivolucrum puellarum.
PL 18, 164Bあの海岸が、あなたをすっかり自分のものとして求めても不思議ではない。あのハンニバルその人が、戦では敗れなかったのに、カンパニアに手を差し出した〔降伏した〕ことは確かな事実なのだから。あの空や土の誘惑には、来る者を引き留めるロートスも、誘う魔女キルケの杯も、半ば鳥のおとめたち〔セイレーンたち〕の三重唱も、及ばないだろう。
Neque ego te pingues ferias agere contendo, aut virtutem puto fregisse deliciis. Sed dum tibi legis, tibi scribis, et urbanarum rerum fessus ingentem animum solitudine domas, amicitiarum munia nullus exsequeris.
PL 18, 164B私は、あなたが安逸な休暇を過ごしていると主張するのでもなく、徳が快楽で挫けたと思うのでもない。ただ、あなたは自分のために読み、自分のために書き、都の事に疲れて、孤独で大きな心を馴らしているあいだは、友情の務めをまったく果たしていない。
Quin arripis stylum, nostraeque in te affectioni honorem mutuum facis? Nisi mavis auctoritatem pontificis experiri. Multa nobis in collegio deliberanda sunt. Quis tibi has inducias publici muneris dedit? Senties jus sacerdotis, nisi impleveris jus amici. Vale.
PL 18, 164Cなぜ筆を取らず、我々のあなたへの愛情に、お返しの敬意を払わないのか。それとも、神祇官の権威を試したいのか。我々は神祇官団のうちで多くを審議せねばならない。誰が、あなたに、この公の務めの休戦を与えたのか。友の権利を果たさなければ、祭司の権利を味わうことになろう。健やかであれ。
Liber I, Caput XLVIII
第I巻 第XLVIII章PL 18, 164CSYMMACHUS AGORIO PRAETEXT.
シュンマクスよりアゴリウス・プラエテクスタトゥスへ
Dii boni, quam nihil homini tutum atque exploratum est! Certe levandi animi causa Baias concesseratis. Quis oculus fascinavit destinatam quietem? Paulina ergo cura communis extremum salutis accesserat.
PL 18, 164C善き神々よ、人にとって、安全で確かなものは何もない。確かにあなた〔vos。一人の相手への敬意の複数〕は、気晴らしのためにバイアエに引きこもっていたはずだ。どの目が、定めた静養に魔をかけたのか。それでは、我々共通の気がかりであるパウリナが、命の瀬戸際にまで至っていたのか。
An vester pro illa tantus est metus, ut omne ejus incommodum periculi instar habeatur? Quidquid horum est, spectari animo licet, quas aerumnas dierum, quas noctium vigilias duxeritis. Sic nati sumus, ut saepius adversa fungamur.
PL 18, 164Cあなたの彼女への恐れはそれほど大きく、その不調がすべて危険と同じとみなされるのか。いずれにせよ、心に思い描くことはできる、あなたが、どれほどの日々の苦難、夜の不眠を過ごしたかを。我々は、しばしば逆境に遭うように生まれついている。
Fugiunt voluptates, et bonae cujusque rei tam brevis usus, quam levis sensus est. Verum haec philosophorum disputationibus relinquantur. Nunc habitum laetiorem mentibus suadeamus, quando Paulinae nostrae valetudinem rursus locavit in solido pax deorum. Vale.
PL 18, 164D快楽は逃げ去り、善きものの享受は、いずれも用が短く、感覚は軽い。しかしこれは哲学者たちの論議に任せよう。今は、心にいっそう晴れやかな様子をすすめよう。我々のパウリナの健康を、神々の平和が、再び堅固な上に据えたのだから。健やかであれ。
Liber I, Caput XLIX
第I巻 第XLIX章PL 18, 164DSYMMACHUS AGORIO PRAETEXT.
シュンマクスよりアゴリウス・プラエテクスタトゥスへ
Quaeris ut civis ad bonum commune genitus, quid super rebus anxiis vero proximum nuntietur. Certis indicibus secunda cognovimus. Dehinc multi silentii suspicio sollicitis rumoribus locum fecit.
PL 18, 164Dあなたは、共通の善のために生まれた市民として、気がかりな事柄について、真実に最も近い知らせは何かと尋ねる。確かな報告によって、好都合な事は知った。その後、長い沈黙への疑いが、不安な噂に入る余地を作った。
Sed mihi opinionum talium, quae sine auctore produnt, nulla curatio est. Impendio angor animi quod sacrificiis multiplicibus, et per singulas potestates saepe repetitis, nec dum publico nomine Spoletinum piatur ostentum.
PL 18, 165Aだが私は、出所のないことを言い広める、そのような憶測には関心がない。私が心の底から苦しんでいるのは、多くの犠牲を、各々の神格に何度も繰り返し捧げたにもかかわらず、公の名ではスポレティウムの凶兆がまだ贖われていないことである。
Nam et Jovem vix propitiavit octava mactatio, et Fortunae Publicae multijugis hostiis nequidquam undecimus honor factus est. Quo loci simus, intelligis. Nunc sententia est, in coetum vocare collegas. Curabo scias, si quid remedia divina promoverint. Vale.
PL 18, 165A実に、ユピテルは第八の犠牲でようやく宥められ、公共の運命の女神〔Fortuna Publica〕には、多数のいけにえを用いても、第十一の栄誉が空しく捧げられた。我々がどのような状況にあるか、あなたは悟る。今の考えは、同僚たちを会合に召集することである。神々の救いの手立てが何か進めるなら、あなたに知らせるよう取り計らう。健やかであれ。
Liber I, Caput L
第I巻 第L章PL 18, 165ASYMMACHUS AGORIO PRAETEXT.
シュンマクスよりアゴリウス・プラエテクスタトゥスへ
Ego quidem securus amicitiae aequi bonique facio, si quid in me ab amante peccatur. Sed tuos mores, quibus nihil desit ad laudem, decet officii negligentia. Queri me opinaris, quod nihil scribas: et refellere mendacium paras, quia te aliquid scripsisse meministi.
PL 18, 165A私は、友情に安心して、愛する者から私に対してなされる過ちがあれば、寛容に受け止める。だが、称賛に何ひとつ欠けるところのないあなたの人柄には、務めの怠りも似合う〔底本は decet。文脈からは「似合わない」(dedecet)が期待され、皮肉と取るか本文の誤りと見るか定かでない〕。あなたは、私があなたが何も書かないことを嘆いていると思い、その偽りを論駁しようと用意している。何か書いたことを覚えているからである。
Ego vero minimum animi angerer, si taceres, prout hoc est, quod mihi et patri unas atque eas oppido breves litteras detulisti. Ita tibi ambo digni singulis paginis non videmur? Tui, inquies, honoris interfuit, ut jungeris parenti.
PL 18, 165Bあなたが黙っていたとしても、今のこの事態に比べれば、私の心はずっと痛まなかっただろう。あなたは私と父に、一通だけの、それもごく短い書簡を届けたのだから〔prout hoc est は「今の事態に比べれば」と取った〕。こうして、我々二人は、それぞれ一頁にも値しないと、あなたには見えるのか。あなたは言うだろう。あなたの栄誉にかかわることだった、父と結びつけられることは、と。
Alia sunt, quae cum illo nobis vel communia opto, vel paria. Amor mihi meo nomine deferatur. Abstine igitur epistolis, quae sunt instar edicti. Facessat omne fastidium, ex quo nascitur cura compendii.
PL 18, 165B彼と我々とのあいだで、共通であれ対等であれ、私が望むことは別にある。愛は、私自身の名で私に差し向けられるように。だから、勅令のような書簡は控えよ。簡略を図る心配が生まれる、あらゆる倦怠は去れ。
Sed longum de his loqui cautio est, ne tibi molestior sit prolixitas querelae nostrae, quam mihi brevitas epistolae tuae. Quod superest, deos quaeso, ut nos plenus gaudii quam primum revisas. Facile erit, angustiam scriptorum tuorum multiloquio repensare. Vale.
PL 18, 165Bだが、これらについて長く語るのは、用心すべきことである。我々の嘆きの長さが、あなたの書簡の短さが私にとって煩わしいよりも、あなたにとって煩わしくならないように。残りのこととして、神々に祈る、あなたが喜びに満ちて、できるだけ早く我々を訪れ直すように。書簡の乏しさを多弁で償うのは、たやすいであろう。健やかであれ。
Liber I, Caput LI
第I巻 第LI章PL 18, 165CSYMMACHUS AGORIO PRAETEXT.
シュンマクスよりアゴリウス・プラエテクスタトゥスへ
Statueramus in externis adhuc morari; sed labantis patriae nuntius destinata mutavit; cum mihi in omnibus malis decolor videretur securitas mea. Ad hoc sacri pontificalis administratio curam de me et officium stati mensis exigit.
PL 18, 165C我々は、なおよその地に留まると決めていた。しかし、祖国が傾いているという知らせが、予定を変えさせた。あらゆる災いの中で、私の安穏が色あせて見えたからである。さらに、神祇官の聖務の管理が、私に配慮と、定められた月の務めを求めている。
Neque enim fert animus in tanta sacerdotum negligentia sufficere collegam. Fuerit haec olim simplex divinae rei delegatio. Nunc aris deesse Romanos genus est ambiendi. Vos Etruria quousque retinebit? Jam querimur esse aliquid, quod tandiu civibus praeferatur.
PL 18, 165C実際、祭司たちのこれほどの怠りの中で、同僚を代わりに立てることは、私の心が許さない。かつてこれは、神事の単なる委任であったろう。今や、祭壇にローマ人がいないことは、ある種の人気取りである。あなた〔vos。一人の相手への敬意の複数〕を、エトルリアはいつまで引き留めるのか。すでに我々は嘆く、市民よりもこれほど長く優先されるものがあることを。
Sit licet ruris status mitior, non potest bene defrui otio, qui suis absentibus timet. Vale.
PL 18, 165C田舎の状態がいくらか穏やかであっても、自分の者たちが不在で恐れている者は、閑暇を十分に享受できない。健やかであれ。
Liber I, Caput LII
第I巻 第LII章PL 18, 165DSYMMACHUS AGORIO PRAETEXT.
シュンマクスよりアゴリウス・プラエテクスタトゥスへ
Orationem meam tibi esse complacitam, nihilo sequius gaudeo, quam quod eam secunda existimatione pars melior humani generis senatus audivit. Adjecisti sacramenti pondus; et in bona verba jurasti: ut qui scires in suspicionem gratiae venire amantium judicata.
PL 18, 165D私の演説があなたの気に入ったことを、私は、人類のより良い部分である元老院が、好意的な評価をもってそれを聞いたことに劣らず喜ぶ。あなたは誓いの重みを加えた。しかも吉言をもって誓った。愛する者たちの判断が、好意の疑いを受けると知っていたからである。
Nam ubi certa est amicitia, ibi fides laudis incertior. Ergo securus examinis tui nihil moror sententias caeterorum. Quid si adfuisses tam bonae voluntatis auditor, nae ego digito, ut aiunt, supera convexa tetigissem.
PL 18, 165D実際、友情が確かなところでは、称賛の信用はかえって不確かである。ゆえにあなたの吟味に安心して、他の人々の意見は気にしない。もしあなたが、これほどの善意の聴き手として居合わせていたなら、まさに、世に言うとおり、私は指で天の丸天井に触れたであろう〔天にも昇る心地になる、の意のことわざ〕。
Erit alias fortasse nobis optatior praesentiae tuae copia. Nunc testimonio epistolae tuae fruimur: tunc adjumento favoris utemur. Vale.
PL 18, 165Dおそらく別の折に、あなたがそこにいてくれる機会が、我々にはより望ましいかたちで巡るだろう。今は、あなたの書簡の証言を享受している。そのときには、好意の援けを用いよう。健やかであれ。
Liber I, Caput LIII
第I巻 第LIII章PL 18, 166ASYMMACHUS AGORIO PRAETEXT.
シュンマクスよりアゴリウス・プラエテクスタトゥスへ
Otio et venatibus gloriare. Est haec quidem jucunda jactatio, sed ludo magis a te prolata, quam serio. Nam remissa tempora et ab negotiis publicis feriata, libris veterum ruminandis libenter expendis. Aliis igitur dabis verba, qui te congressu primore non noverunt.
PL 18, 166A閑暇と狩りを、あなたは誇る。これは確かに愉快な自慢だが、あなたが口にしたのは、真剣というよりむしろ戯れである。実際、あなたは、緩んだ時間、公務から休みの時間を、古人の書を反芻することに、喜んで費やしている。だから、初対面であなたを知らなかった他の者たちには、欺けるだろうが。
Ego actus, quos pernox et perdius tibi curae habes, tum quotidiana ingenii tui pabula de litterarum, quas mihi tribuis, sapore conjecto. Nisi forte in sylvis Apollinem continuaris, ut ille pastor Hesiodius, quem poetica lauro Camoenalis familia coronavit.
PL 18, 166A私は、あなたが夜通し昼通し気にかけている営みと、日々のあなたの才能の糧とを、あなたが私にくれる書簡の味わいから推し量る。もしかすると、森の中でアポロンと交わり続けているのかもしれない〔底本は continuaris。意味が取りにくく、アポロンとの交わりを続けている、の意と取った〕、あのヘシオドスの羊飼い、詩の月桂冠をカメナたちの一族が戴かせた者のように。
Nam unde est haec in epistolis tuis sensuum novitas, verborum vetustas, si tantum nodosa retia, vel pennarum formidines, et sagaces canes, omnemque rem venaticam meliorum oblitus affectas? Quare cum scribis, memento facundiae tuae modum ponere. Rustica sint et inculta, quae loqueris, ut venator esse credaris. Vale.
PL 18, 166A実際、あなたの書簡に、この思いの新しさ、言葉の古さがどこから来るのか。もしあなたが、結び目のある網や、羽の脅かし〔pennarum formidines。獣を追い込むために羽を付けた綱〕や、嗅覚の鋭い犬や、狩りの事ばかりを、より善いものを忘れて追い求めているのなら。だから書くときは、あなたの雄弁に節度を置くことを覚えておけ。語ることは粗野で磨かれていないものにせよ、あなたが狩人だと信じられるように。健やかであれ。
Liber I, Caput LIV
第I巻 第LIV章PL 18, 166BSYMMACHUS AGORIO PRAETEXT.
シュンマクスよりアゴリウス・プラエテクスタトゥスへ
Moestitiae meae solatium grande tribuisti. Nam ut dudum tibi fama fecit indicium, fratris obitu vulneratus, continuo animi dolore discrucior. Non mediocre tamen inter praesentes curas levamen accepi, quod te comperi secundum communia optata salvere.
PL 18, 166Bあなたは私の悲しみに、大きな慰めを与えた。ずっと前に噂があなたに知らせたとおり、兄弟の死に傷つけられ、私は絶えず心の痛みに責めさいなまれている。それでも、目の前の心配のただ中で、並ならぬ軽減を受けた。あなたが、我々共通の願いどおり息災であると知ったからである。
Superest, ut istiusmodi officiis frequentem operam digneris impendere; quae perspicis medicinam quamdam infortunii et moeroris afferre. Vale.
PL 18, 166B残るのは、この種の務めに、あなたがしばしば労を割くことをよしとしてほしい、ということである。それが、不幸と嘆きへのある種の薬をもたらすことを、あなたは見て取っている。健やかであれ。
Liber I, Caput LV
第I巻 第LV章PL 18, 166CSYMMACHUS AGORIO PRAETEXT.
シュンマクスよりアゴリウス・プラエテクスタトゥスへ
Scio germani amoris esse quod suades. Sed reconciliatio eum requirit auctorem, quem habuit injusta dissensio principem: ne noxam meruisse videatur, qui abjuratas amicitias, quasi nihil passus, affectat. Quare oblatam concordiam non refuto.
PL 18, 166Cあなたがすすめることは、真の愛から出ていると私は知っている。だが和解は、不当な不和において先に立った者が、その主導者となることを求める。誓って絶った友情を、何事も被らなかったかのように求める者が、害を受けて当然だったと見られないためである〔被害を受けた側が先に和解を求めれば、自分に非があったと見られる、の意と取った〕。それゆえ、差し出された和合を、私は拒みはしない。
Sequestrata consideratione fortunae, redeat in gratiam, qui movit offensam. Tibi pro nostra amicitia satis gratulor, cujus labor saluti publicae commodabit: de quo interim parcius loquar.
PL 18, 166C境遇への考慮は脇に置いて、怒りを動かした者が、好意に戻ればよい。あなたには、我々の友情に応じて、十分に祝意を述べる。あなたの労は、公の安寧に資するだろう。それについては、今は控えめに語る。
Res enim, quae ad omnes pertinet, nunquam uno teste contenta est: et mihi magnopere convenit, ita meminisse gloriae tuae, ne verecundiae oblitus existimer. Vale.
PL 18, 166C実に、すべての人にかかわる事柄は、一人の証人では決して満足しない。私にとっては、あなたの栄光を覚えて語ることが大いにふさわしい。ただし、慎みを忘れたと思われないように。健やかであれ。
Liber I, Caput LVI
第I巻 第LVI章PL 18, 166DSYMMACHUS PROBO.
シュンマクスよりプロブスへ
Et tibi publicis negotiis occupato, breves litterae demunt fastidium lectionis, et mei officii assiduitas, quidquid scribendum videatur, exhausit. Merito salutatione libata, frugi epistolam necessario stringo compendio.
PL 18, 166D公の用事に忙殺されているあなたには、短い書簡が読む倦怠を取り除く。また、私の務めの頻繁さが、書くべきと見えることをすべて汲み尽くした。当然、挨拶を軽く捧げたのち、質素な書簡を、必要な簡潔さで締める。
Alia est enim protestatio amoris, alia linguae ostentatio: atque ideo antiquior mihi fuit obsequendi opera, quam loquendi. Copiosi videbimur, si abunde seduli judicemur. Vale.
PL 18, 166D実際、愛の表明と、舌の誇示とは別のものである。だから私には、従う労のほうが、語る労よりも先であった。十分に熱心だと見なされるなら、我々は言葉豊かに見えるだろう。健やかであれ。
Liber I, Caput LVII
第I巻 第LVII章PL 18, 166DSYMMACHUS PROBO.
シュンマクスよりプロブスへ
In praesentia quantum satis visum est amicitiae munerandae, cum tuas occupationes, tum festinationem tabellarii contemplatus, exhibeo. Alias mihi et usus veniae, et cura non deerit epistolae longioris. Dii modo optata fortunent, salutem Reip. in solido locent!
PL 18, 166D今のところ、友情への贈り物として十分と見えるものを、あなたの用事と使者の急ぎを考慮して、送る。別の折には、赦しの機会も、より長い書簡への配慮も、私には欠けないだろう。ただ神々が願いを成就させ、国家〔Reip.。Reipublicae の略〕の安寧を堅固な上に据えてくれるように。
Tum voluntas promptior erit, et ad scribenda, quae libenter accipias; et ad legenda, quae animo vacante rescripseris. Vale.
PL 18, 167Aそのときには、意志はいっそう積極的になり、あなたが喜んで受け取る書簡を書くことにも、心が空いたときにあなたが返書してくるものを読むことにも、向かうだろう。健やかであれ。
Liber I, Caput LVIII
第I巻 第LVIII章PL 18, 167ASYMMACHUS PROBO.
シュンマクスよりプロブスへ
Sit tibi animus aequus, et patiens muneris imperati. Saepe usu venit, ut in secundos labores virtus probata reparetur. Quid? tui? libenter C. Atilio factum putas? quod fascibus aratra mutavit, et in medio sementis opere anhelos boves statuit rusticus?
PL 18, 167A心を平静に保ち、命じられた務めに耐えよ。しばしば、試された徳が、次の労苦に呼び戻されることが起こる。どうだ。あなたは〔底本は tui?。tu の誤りと見て訳した〕、ガイウス・アティリウスがそれを喜んでしたと思うか。束桿〔fasces。高官の権標〕と鋤を取り替え、種まきの仕事のさなかに、あえぐ牛を立ち止まらせた農夫であったのに。
Quisquis bonae frugis est, in publicum commodum vindicatur. Pone illas interim cogitationes felicis otii tui. Quam bene urbana opera novis fastigiis excitabam! Ubi ager noster? vel ille autumno omnis copiae ferax, vel ille hieme apricus?
PL 18, 167A有為の人〔bonae frugis〕は誰であれ、公の利益のために要求される。いまは、あなたの幸福な閑暇のあの思いは脇に置け。都の屋敷を新しい破風で、どれほどうまく建て起こしていたことか〔urbana opera を都の屋敷の普請、fastigia を屋根の破風と取った。excitabam は一人称で、閑暇を惜しむ相手の思いを書き手が代わって述べたものとも取れる。文意は定かでない〕。我々の畑はどこか。秋にはあらゆる実りを産み、冬には日当たりのよいあの畑は。
Aut qui vere anni primas rosas humo exuit, aut qui sub aestivo sole de nemore et fonte frigescit? Sed quid a proposito excidi? Dum medicinam facio querelis tuis, ultro desideranda suggessi.
PL 18, 167B春の初めに地面から最初のバラを取り出す畑、あるいは夏の日の下、森と泉のそばで涼しい畑は。だが、なぜ本題から逸れたのか。あなたの嘆きを癒そうとして、かえって懐かしむべきものを持ち出してしまった。
Esto, ut es, curarum omnium tolerans, et debitam operam solve principibus, qui rationem magis meriti tui, quam voluntatis habuerunt. Vale.
PL 18, 167B今のままであれ、あらゆる心配に耐える者として。そして負うべき労を、君主たちに果たせ。君主たちは、あなたの意志よりも、あなたの功績を勘定に入れたのだ。健やかであれ。
Liber I, Caput LIX
第I巻 第LIX章PL 18, 167BSYMMACHUS PROBO.
シュンマクスよりプロブスへ
Mones amicitiae bonum scriptis frequentibus excolamus. Placet hortatio invitatrix religionis. Et, ut verum fatear, decus mihi est haec tua voluntas; amor enim maximi plus requirit.
PL 18, 167Bあなたは、友情の善を頻繁な書簡で育てようと促す。友情の務め〔religio〕へ誘うその勧めを、喜ぶ。そして真実を告白すれば、あなたのこの意志は私の栄誉である。実際、最も偉大な人の愛は、より多くを求める〔maximi の係りは定かでない。そう取った〕。
Sed quod ais, me potius, qui sim vacuus publicae rei, istiusmodi vigiliam debere sortiri, aequum esse dissentio. Jam primum quod homo licentis otii scrutari vices commeantium non laboro: tuus honor vecturam litteris nisi invenit, facit.
PL 18, 167Cだが、あなたが、公務から解かれている私こそ、この種の不寝番を引き受けるべきで、それが公平だと言うことには、私は同意しない。まず第一に、私は閑暇の自由な者であるから、往来する者たちの順番を調べる労を取らない。あなたの栄誉は、書簡の運び手が見つからなければ、それを作り出す。
Dehinc quod mihi iners desuetudo oblimat ingenium. Tibi impigro jamdiu negotii levatur usus loquendi. Ergo quo tu ad scribendum major copia, hoc ego dignior venia raritatis. Satisne videor his causis munitus in posterum? Memineris volo, quidquid a me sermonis acceperis, obsequii esse, non otii. Vale.
PL 18, 167C次に、私には、無為の疎遠が才能を鈍らせている。あなたには、久しく精力的な務めによって、言葉を使う習いが軽やかにされている。だから、あなたの書く余裕が大きいだけ、私の稀さへの赦しはふさわしい。これらの理由で、将来に対して十分守られたと見えるか。覚えていてほしい、あなたが私から受け取る言葉は何であれ、奉仕のものであり、閑暇のものではないことを。健やかであれ。
Liber I, Caput LX
第I巻 第LX章PL 18, 167DSYMMACHUS PROBO.
シュンマクスよりプロブスへ
Scio te non fortunarum habere dilectum, sed meritorum. Romanus familiaris meus aulicis etiam nunc paret officiis, utpote sacri administer aerarii. Sed instrumenta probitatis sub usu honoris excoluit.
PL 18, 167D知っている、あなたが人を選ぶのは、境遇によらず、功績によるということを。我が親しいロマヌスは、今もなお宮廷の務めに服している。聖なる国庫の管理人としてである。だが、官職の務めのもとで、誠実の道具を磨いた。
Quare dignitas illa est promiscua cum plurimis, honestas aequa cum paucis. Quod eo memorandum putavi, ut a te quoque pro ratione vitae, non pro gradu militiae censeatur. Fac periculum maximis in negotiis; fac in seriis remissisve.
PL 18, 167Dそれゆえ、あの位は多くの者と共通にあるが、品位は少数の者にだけ等しくある。これを銘記すべきと考えたのは、あなたにも、務めの等級によってではなく、生き方の道理によって、彼を評価してほしいからである。最大の事柄で試みよ。重大な事でも、くだけた事でも、試みよ。
Reperies hominis tectam fidem, patentem religionem, prudentiam liberam, verecundiam liberalem. Cui ego propterea factum volo, ut mei testimonii fides clareat, et tibi amicus limatae probitatis accedat. Vale.
PL 18, 167Dあなたは、この人に、堅く守られた信義、開かれた良心〔religio〕、自由な思慮、品位ある慎みを見いだすだろう。私がこの人によかれと願うのは、私の証言の信用が明らかになるように、またあなたに、磨かれた誠実の友が加わるようにである。健やかであれ。
Liber I, Caput LXI
第I巻 第LXI章PL 18, 168ASYMMACHUS PROBO.
シュンマクスよりプロブスへ
Ais te multijugis necessitatibus impediri, quominus gnaviter amicorum carissimos alloquaris. Notae rei cesset assertio. Nam et qui procul absumus, curas ac vigilias tuas communis patriae copiis et satietate sentimus. Mutasti igitur officium, non negasti.
PL 18, 168Aあなたは言う、多くの必要に妨げられて、最も親しい友たちに精力的に語りかけることができないと。周知の事柄の主張は無用である。実際、遠く離れている我々も、あなたの配慮と不寝番を、共通の祖国の豊かさと満ち足りによって感じている。あなたは務めを変えたのであって、拒んだのではない。
Antiquior enim tibi fuit, ut esse debuit, salus civium, quam salutatio. Nunc sane et desideramus et exposcimus tuas litteras, largiter congesta fruge in proximae hiemis impendium: quanquam scio necdum tibi hanc partem nimis tutam videri.
PL 18, 168A実際あなたには、当然そうあるべきことだが、挨拶よりも市民の安寧が先であった。今まさに我々は、あなたの書簡を望み、求める。来たる冬の費えのために、穀物が豊かに積まれたのだから。ただし、この面がまだあなたにはあまり安全とは見えていないことを、私は知っている。
Nunquam enim est securus amor patriae: et quamvis magna remedia conquirat, semper illud putat imminere quod timuit. Vale.
PL 18, 168A祖国への愛は、決して安心することがない。大きな救済策を求めても、恐れたことが常に迫っていると思う。健やかであれ。
Liber I, Caput LXII
第I巻 第LXII章PL 18, 168BSYMMACHUS CELSINO TICIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟ケルシヌス・ティキアヌスへ
Bonae spei plenus, postquam mihi adventus vestri fecistis indicium, calcar quoddam suppingo properantibus; et in eam rem tuum munus imploro, ut parentum studia hortator acceleres.
PL 18, 168Bよき望みに満たされている。あなたの到着を、あなた〔vos。一人の相手への敬意の複数〕が私に知らせてのち、急ぐ者たちに拍車を少し付け足す。そのことについて、あなたの務めを乞う。親たちの熱意を、励ます者として速めてほしい。
Stabit apud me memoria beneficii tui, nec unquam tacita erit; si fratrum delegata curaveris. Vale.
PL 18, 168Bあなたの恩恵の記憶は私のうちに留まり、決して黙されることはないだろう。もしあなたが、兄弟たちが委ねたことを世話してくれるなら。健やかであれ。
Liber I, Caput LXIII
第I巻 第LXIII章PL 18, 168BSYMMACHUS CELSINO TICIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟ケルシヌス・ティキアヌスへ
Longum loquantur pro incognitis aut alienis verba facturi. Mihi haec opera desinenda est, cum litteras nostras Saturus frater communis accipiat, quas non commendationi ejus praestiti, sed nostra circa vos amore factas emisi. Vale.
PL 18, 168B長く語らせておけ、見知らぬ者や縁のない者のために言葉を述べようとする者たちには。私はこの労を終えねばならない。共通の兄弟サトゥルスが我々の書簡を受け取るのだから。私がそれを出したのは、彼の推薦のためではなく、あなた〔vos。一人の相手への敬意の複数〕への我々の愛から生じたものとしてである。健やかであれ。
Liber I, Caput LXIV
第I巻 第LXIV章PL 18, 168CSYMMACHUS CELSINO TICIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟ケルシヌス・ティキアヌスへ
Commendari a me episcopum forte mireris. Causa istud, non secta persuasit. Nam Clemens boni viri functus officium, Caesareum, quae illi patria est, conciliata maximorum principum pace, tutatus est.
PL 18, 168C私が司教を推薦することに、あなたはおそらく驚くだろう。それを説いたのは理由であって、宗派ではない。実際クレメンスは、善き人の務めを果たし、彼の故郷であるカエサレア〔底本は Caesareum。quae に合わせて Caesaream と読む〕を、最大の君主たちとの和を取り持って守ったのである。
Fando acceperas, rebellione barbarica quot auri, quot argenti privati aut publici sacri et profani, Mauritaniae fuit direptione hostium lancinatum.
PL 18, 168Cあなたは聞き知っていただろう、蛮族の反乱により、どれほどの金、どれほどの銀が、私的なものも公のものも、聖なるものも俗なるものも、マウレタニアで敵の略奪によって引き裂かれたかを。
Evenit ea tempestate, ut etiam fisci depositum belli jure raperetur: quod a summatibus civitatis, quos reliquos fuga fecerat, jus aerarii reposcebat.
PL 18, 168Cその時期、帝室金庫の預かり物までも、戦の権利で奪われるという事態が生じた。国庫の権利は、それを、逃亡のあとに生き残った都市の有力者たちから返還せよと要求していた。
Misera et acerba conditio, nisi tristitia temporum Clementis curam movisset; quem ego non minus famae saeculi, quam civium securitati commodasse dixerim. Quid enim praeter invidiam referret aerarium, si opes ab inopi curia poscerentur? Habes ordinem rei. Quod restat enitere, ut tui aspiratio vela faciat impetratis. Vale.
PL 18, 168C惨めで苛烈な境遇になるところだった、時勢の悲しみがクレメンスの心配りを動かさなかったなら。私は、彼が世間の名声にも、市民の安全にも、等しく寄与したと言いたい。実際、窮乏した都市参事会〔curia〕から財が要求されたなら、国庫は憎しみのほか何を得ただろうか。これが事の次第である。残るのは、あなたの後押しが、得たことに帆を張らせるよう努めることである。健やかであれ。
Liber I, Caput LXV
第I巻 第LXV章PL 18, 168DSYMMACHUS CELSINO TICIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟ケルシヌス・ティキアヌスへ
Scire postulas, quid de lacessentibus sentiamus. Nolo consilium succensentis exspectes. Neque in ejus noxam labores, quem vides abundare peccatis. Ipse causas dabit, quas non videaris optasse. Sed de illo satis habeo dictum. Veniam quo me ducit affectio.
PL 18, 168Dあなたは、挑んでくる者たちについて、我々がどう考えているかを知りたがる。怒っている者の助言を、待ってはならない。罪に満ちているのが見える者への害のために、骨を折ってはならない。彼自身が、あなたが望んだとは思われないような口実を与えるだろう。だが、彼については十分に言った。愛情が私を導くところへ行こう。
Immane quantum a litteris desidetis, neque metuitis, ne vos ratione silentii mordeamus. Quid hiems faciet, quae terra et mari morabitur commeatus?
PL 18, 168Dあなた〔vos。一人の相手への敬意の複数〕は、途方もなく書簡から遠ざかって怠けており、我々が沈黙の理由であなたに噛みつくのを恐れてもいない。冬は何をするだろう、陸でも海でも、物資の往来を遅らせるのに。
Cogitate vestri officii necessitatem, nostrae sollicitudinis vicem, eamque arripite diligentiam, quam de nobis mutuo flagitatis. Vale.
PL 18, 168Dあなたの務めの必要と、我々の心配の見返りとを思え。そして、あなたが見返りとして我々に求めているその配慮を、みずから手に取れ。健やかであれ。
Liber I, Caput LXVI
第I巻 第LXVI章PL 18, 169ASYMMACHUS CELSINO TICIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟ケルシヌス・ティキアヌスへ
Gelasius, cui factum volo, imperialis domus curam recepit, quod negotium ei aliquid dignitatis attulit, etsi plus habet honoris in moribus. Medicinam cum primis nostrae aetatis exercuit. Inde est illi via facta meritorum.
PL 18, 169Aゲラシウスによかれと私は願う。彼は皇帝の家の世話〔cura〕を引き受けた。その務めは彼にいくらかの品位をもたらしたが、彼の人柄にはそれ以上の名誉がある。彼は我々の時代の第一人者たちと並んで医術を行った。そこから、彼に功績の道が開かれた。
Nam summates aulae, quibus juvanda salute profuerat, testes potius habuit, quam patronos. Absit, ut tibi veniat usus artis ejus, cum caetera honestamenta sanctissimi viri possint pro illo ferre suffragium. Ergo ama Gelasium, mihi jamdudum placitum, tibi me spondente placiturum. Vale.
PL 18, 169A実際、彼は、宮廷の高官たちを、救うべき健康において助けたので、庇護者というよりむしろ証人を得た。あなたに彼の技の必要が訪れることがないように。このいとも清廉な人のほかの美点が、彼のために支持を与えうるのだから。だからゲラシウスを愛せ。私にはとうに気に入りの者であり、あなたにも、私が請け合うので気に入るはずの者を。健やかであれ。
Liber I, Caput LXVII
第I巻 第LXVII章PL 18, 169BSYMMACHUS CELSINO TICIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟ケルシヌス・ティキアヌスへ
Commendarem tibi Anysium, laudabilem virum, nisi in meam amicitiam te auctore venisset. Quando igitur nihil est, quod illi meus sermo conciliet, beneficii loco habeo, si in eum sancti animi tui gliscat affectio.
PL 18, 169B私は、あなたにアニュシウスを、称賛すべき人として推薦するところだった。もし彼があなたの仲立ちで私の友情に入ったのでなかったなら。それゆえ、私の言葉が彼に取りつけるべきものが何もない以上、あなたの清廉な心の愛が彼に向かって燃え立つなら、それを恩恵に代えて受け取る。
Nam ubi amoris rudimenta praeventa sunt; secundae gratiae locus est, ut augmenta poscantur. Vale.
PL 18, 169B実際、愛の初歩がすでに先に与えられているところでは、第二の好意の入る余地は、その増し加えを求めることにある。健やかであれ。
Liber I, Caput LXVIII
第I巻 第LXVIII章PL 18, 169BSYMMACHUS CELSINO TICIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟ケルシヌス・ティキアヌスへ
Rufus pontificalis Arcarius prosequitur apud te mandata collegii, cui prae caeteris retinendi Vaganensis saltus cura legata est. Effice, oro te, ut divinitus videatur oblatum tui honoris auxilium, et utriusque sacerdotii te antistitem recordare.
PL 18, 169B神祇官の会計役ルフスが、あなたのもとで、神祇官団の委任を推し進めている。神祇官団は、他の何よりも、ウァガネンシスの森林地を保持する心配を託されている。どうかお願いだ、あなたの官職の助けが、神々から差し出されたものと見えるようにせよ。そして、あなた自身が両方の祭司職の神官であることを思い出せ。
Quidquid publicus vigor, aut privata poscit industria, oratus exsequere. Multum in gratiam tuam publica utilitas promovebit. Habes summam petitionis meae.
PL 18, 169C公の権能が、あるいは私的な勤勉が求めることは何でも、頼まれたとおり果たせ。公の利益は、あなたへの感謝を大いに増すだろう。以上が、私の願いの要点である。
Singula autem tibi vel commonitorii series indicabit, vel Rufus expediet; cui maturum praestabis effectum, ut sequestratum paulisper officium regressus arripiat. Vale.
PL 18, 169C個々のことは、指示書の並びが告げるか、ルフスが説明するだろう。彼に早い成果を与えよ。しばらく脇に置かれていた務めに、戻って取りかかれるように。健やかであれ。
Liber I, Caput LXIX
第I巻 第LXIX章PL 18, 169CSYMMACHUS CELSINO TICIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟ケルシヌス・ティキアヌスへ
Potuit frater meus Acutianus suo nomine, quod poscit, adipisci, ut qui sit non minus tibi, quam mihi familiaris. Sed interfuit officii mei, ut ei voluntariam operam commodarem. Juvat autem desiderium illius justitia postulati.
PL 18, 169C我が兄弟アクティアヌスは、自分の名で、求めるものを得ることもできた。あなたにも私にも劣らず親しい者だからである。だが、彼のために自発の労を貸すことが、私の務めにかなった。彼の願いは、請求の正しさによって助けられる。
Nam germanos suos, Nichasium et Rogatianum, negotium commune curantes, vel ad disceptationem Numidici consularis remitti postulat, vel, quod ei antiquius est, te potissimum cognitore mavult quam primum molestia litis absolvi.
PL 18, 169C実際、彼は、共通の事件を扱っている自分の兄弟たち、ニカシウスとロガティアヌスを、ヌミディアの州総督(執政官格)〔consularis〕の審理に送り返すか、あるいは、彼にとってより大事なこととして、とりわけあなたを審理者として、できるだけ早く訴訟の煩いから解かれることを望んでいる。
Quare si et illius apud te grande momentum est, et a legibus causa non discrepat, et interventus meus libram tui favoris inclinat; anniti aequum est, ut optimo viro ex sententia procedat optatum. Vale.
PL 18, 169Dだから、もし彼の重みがあなたのもとで大きく、事件が法に反せず、私の介入があなたの好意の秤を傾けるなら、この優れた人に、望んだことが思いどおりに運ぶよう、努めるのは公平である。健やかであれ。
Liber I, Caput LXX
第I巻 第LXX章PL 18, 169DSYMMACHUS CELSINO TICIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟ケルシヌス・ティキアヌスへ
Fratrum nostrorum Romani atque Magnilli petitio justa est, quam prosequendam recepi; quibus impendio curae est, ut homines Euticiae clarissimae feminae judicum praesidio fulciantur.
PL 18, 169D我々の兄弟ロマヌスとマグニッルスの請願は正当であり、私はこれを推し進めることを引き受けた。彼らは、いとも高名な婦人エウティキアの配下の者たちが裁判官たちの庇護に支えられるよう、大いに心を砕いている。
Intelligis eas esse personas, quibus haec gratia magis ex suo merito, quam ex meis litteris debeatur. Nec mireris, ipsos super ea rescribere noluisse, cum reverentia mei fecerit, ut nostro suffragio potius uterentur. Vale.
PL 18, 170Aあなたは、この好意が私の書簡よりも彼ら自身の功績によって負われるべき人物たちであることを理解している。彼らがこの件について自ら書き送ろうとしなかったことを、怪しむな。私への敬意から、むしろ我々の推挙を用いることになったのである。健やかであれ。
Liber I, Caput LXXI
第I巻 第LXXI章PL 18, 170ASYMMACHUS CELSINO TICIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟ケルシヌス・ティキアヌスへ
Caecilianum virum honestum, Laurentium Lavinarium defensorem susceptum commendat officium. Cui si nihil conciliationis caetera vitae honestamenta praestarent, interventus meus gratiam tuam deberet acquirere.
PL 18, 170A立派な人カエキリアヌスを、ラウレンテス・ラウィナテスの〔底本は Laurentium Lavinarium。ラウレントゥム・ラウィニウムの住民 Laurentes Lavinates の属格の崩れと解した〕保護官〔defensor〕として迎えられた者として、その務めが推薦する。彼に、生涯のほかの美点が人の好意を何ももたらさないとしても、私の取りなしがあなたの好意を彼のために得るはずである。
Ama ergo hominem placitum mihi, et religiose civitatis commodis obsequentem. Amoris autem tui sumemus indicium, si eos quibus negotium familiare mandavit, adjuveris. Vale.
PL 18, 170Aゆえに、私の気に入りの者であり、都市の利益に誠実に仕えているこの人を、愛せよ。また、家の用件を委ねた人々〔mandavit の主語は定かでない。カエキリアヌスが用件を委ねた人々と取った〕をあなたが助けるなら、我々はそれをあなたの愛の証しと受け取る。健やかであれ。
Liber I, Caput LXXII
第I巻 第LXXII章PL 18, 170BSYMMACHUS CELSINO TICIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟ケルシヌス・ティキアヌスへ
Amicorum desideriis operam non negamus, dum justa credimus, quae petuntur: ut nunc mihi usu venit, qui Bassum optimis viris complacitum, non putavi suffragio deserendum. Salva igitur mea existimatione, qui bonis credidi, meritum tibi hominis dies longior indicabit. Mihi satis est, si illi primus aditus spem dederit pleniorem. Vale.
PL 18, 170B友人たちの望みに、求められることが正当と信じるかぎり、我々は力添えを惜しまない。いま私に起きたのもそれで、いとも善き人々に好まれたバッススを、推挙で見捨てるべきでないと思ったのである。ゆえに、善き人々を信じた私の評判は損なわれないとして、この人の功績は、より長い日々があなたに示すだろう。私には、最初の接見が彼により満ちた望みを与えれば足りる。健やかであれ。
Liber I, Caput LXXIII
第I巻 第LXXIII章PL 18, 170BSYMMACHUS CELSINO TICIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟ケルシヌス・ティキアヌスへ
Quando eam dii potestatem tibi dederunt, ut amicis ac necessariis meis usui esse possis; confido Romano optimo viro, quo cum mihi jam diu familiaritas est, in tuo praesidio paratam bonae spei copiam.
PL 18, 170B神々があなたにその権能を与えたのだから、あなたは私の友人や近しい者の役に立てるようになった。久しく私と親しいいとも善き人ロマヌスのために、あなたの庇護のもとに良き望みの豊かさが備わっていると、私は信じる。
Duabus enim commendationibus, quarum tibi antiqua cura est, adjuvatur, mei testimonii praerogativa, et sui meriti conscientia. Nam sedulo audeo judicare, dignum esse, quem pensi habeas, et, ne longum loquar, cujus amicitia non graveris.
PL 18, 170C彼は、あなたが昔から心にかけている二つの推薦に助けられる。私の証言という先立つ特権と、自らの功績の自覚である。実際、私は熟慮のうえ敢えて判断するが、彼はあなたが重んじるに値する人であり、長く語らずに言えば、その友情をあなたが煩わしく思わない人である。
Spectata mihi est in eo quies animi, officii diligentia. Nemo in amicos fide utitur promptiore. Haec ita esse, si quid mihi tribuis, velim credas. Si haeret animus, hortor examines. Vale.
PL 18, 170C私は彼に、心の静けさと務めへの注意深さを見届けた。友人たちに対して、彼ほど迅速な忠実を示す者はいない。これがそのとおりであることを、あなたが私にいくらか信を置くなら、信じてほしい。なお心に引っかかるなら、調べるよう勧める。健やかであれ。
Liber I, Caput LXXIV
第I巻 第LXXIV章PL 18, 170CSYMMACHUS AGORIO PRAETEXTATO.
シュンマクスよりアゴリウス・プラエテクスタトゥスへ
Est aliquid in querelis Fasgamiae filiae meae, quod mihi ex voto fateor accidisse. Nam nisi futuras sibi usui litteras poposcisset, ad scribendum defuisset occasio. Praelibo igitur salutationem, quae meum spectat officium.
PL 18, 170C我が娘ファスガミアの訴えには、願いどおりになったと白状せざるをえないものがある。というのも、彼女が自分の役に立つ書簡を求めなかったなら、書く機会は欠けていたはずだからである。ゆえに、私の務めに関わる挨拶を先に述べておく。
Reliqua pars paginae ad causam clarissimae feminae pertinebit, quae sibi ab hominibus tuis nescio quid agrorum ereptum deflet.
PL 18, 170D書面の残りは、いとも高名な婦人の件に属する。彼女は、あなたの配下の者たちに畑のいくらかを奪われたと嘆いている。
Id ego loci et meriti tui conscius, servili ausu clam te opinor admissum; atque ideo filiae meae correctionis facilitatem spopondi, si ad te familiaris conquestio genus injuriae pertulisset. Quaeso igitur temeratae possessionis statum jubeas reformari.
PL 18, 170Dあなたの地位と功績をわきまえる私は、これはあなたに隠れて、奴隷のような厚かましさで犯されたものと考える。ゆえに、親しい訴えがこの種の不正をあなたに伝えたなら是正は容易であると、娘に請け合った。どうか、侵された所有の状態を元に戻すよう命じてほしい。
Si quid autem controversiae est, in pignoris nostri differatur praesentiam, quae secura justitiae tuae recusat alios cognitores. Vale.
PL 18, 170Dもし何か争いがあるなら、我々の愛し子〔pignus は愛する者の意〕の同席する場まで延ばしてほしい。彼女はあなたの正義に安んじて、ほかの審理者を拒む。健やかであれ。
Liber I, Caput LXXV
第I巻 第LXXV章PL 18, 171ASYMMACHUS HESPERIO.
シュンマクスよりヘスペリウスへ
Quoties viris militiae notis testimonia deferuntur, decet operam verborum facere compendii, quia nihil negotium est rebus cognitis immorari. Pro Caesario nosti omnia facere, quae probantur. Hunc ut pensi habeas, sperare magis debeo, quam rogare.
PL 18, 171A官務〔militia〕で知られた人々に証言が捧げられるときは、言葉を簡潔にするのがふさわしい。既知の事柄にとどまる必要はないからである。カエサリウスのためには、是とされることをすべて行うすべを、あなたは心得ている。彼をあなたが重んじるよう、私は頼むよりむしろ期待すべきである。
Si quid ultra expetis, in alias litteras conferemus. Nunc mihi multiloquio temperandum est, cum satisfactum esse videatur, et illius voluntati, et tuo honori, et meo muneri. Vale.
PL 18, 171Aそれ以上を望むなら、別の書簡に託そう。いま私は多言を控えねばならない。彼の望みにも、あなたの名誉にも、私の務めにも、満たされたと見えるからである。健やかであれ。
Liber I, Caput LXXVI
第I巻 第LXXVI章PL 18, 171ASYMMACHUS HESPERIO.
シュンマクスよりヘスペリウスへ
Natura rerum est, ut qui balbutiunt, plus loquantur; affectant enim copiam pudore defectus. Hoc exemplum in me expetit, cui magna scribendi impatientia est, cum desit oratio.
PL 18, 171Aどもる者がかえって多く話すのは、物の本性である。欠陥を恥じて、言葉の豊かさを装うからだ。この例が私に当てはまる。弁が足りないのに、書くことへの大きな逸りがある。
Duobus igitur pariter commeantibus, non putavi officio convenire, ut unis litteris gemina expediretur occasio. Erit super hoc judicatio tua, garrulusne justius dicar, an sedulus. Vale.
PL 18, 171B二人が同時に往き来するので、一通の書簡で二つの機会を片づけるのは務めにかなうと思わなかった。私が饒舌と呼ばれるのが正当か、勤勉と呼ばれるのが正当かは、あなたの判断に任せる。健やかであれ。
Liber I, Caput LXXVII
第I巻 第LXXVII章PL 18, 171BSYMMACHUS HESPERIO.
シュンマクスよりヘスペリウスへ
Amicorum orata curare bonae frugis officium est, praecipue si non refragetur aequitas postulatis. Quorsum spectet hoc anteloquium breviter explicabo. Sabinianum clarissimum virum ita magnifico, ut quos maxime colo.
PL 18, 171B友人たちの願い事を果たすことは、まっとうな人の務めである。とくに、願いに公平が逆らわない場合はそうである。この前置きがどこへ向かうか、簡潔に説明する。いとも高名な人サビニアヌスを、私は最も敬う人々と同じほど尊ぶ。
Huic per impressionem nequaquam patior fratris sui liberis tutelae munus imponi. Duobus enim privilegiis amolitur injuriam, maturitate aevi, et numero filiorum. Ea res publicis signata monumentis, necdum a proposita obstinatione deducit pervicacem petitionem.
PL 18, 171Bこの人に、その兄弟の子らの後見の務めが力ずくで課されることを、私は決して許さない。彼は二つの特権によって不正を退ける。年齢の熟していることと、息子たちの数である。この事は公の記録に記されているが、頑なな請願を、立てられた強情からなお引き離さない。
Nunc quia secundante fortuna in re hujus negotii spes recumbit; quaeso ut ei virtute, qua celsus es, factum velis; cui vel in meam gratiam praestandus est favor, vel ad tuam gloriam juris praerogativa servanda est. Vale.
PL 18, 171Cいま、幸運が味方して、この件の望みは事柄そのものに懸かっているので〔in re hujus negotii。事の理が彼の側にあるの意と取った〕、どうか、あなたを高位に立たせているその徳をもって、彼のためにそれが成されることを望んでほしい〔factum velis の文意は定かでない。この文は続き方がやや整わない〕。彼には、私への好意のために恩顧が与えられるか、あなたの栄光のために法の特権が守られるべきである。健やかであれ。
Liber I, Caput LXXVIII
第I巻 第LXXVIII章PL 18, 171CSYMMACHUS HESPERIO.
シュンマクスよりヘスペリウスへ
Unus adhuc superas ex summatibus litterarum, cui probari orationem meam laudis avarus optarim. Res cecidit ex voto: utor teste, quo volo. Jam mihi comici adolescentis voce clamandum est: Quis me hodie fortunatior, venustatisque adeo plenior?
PL 18, 171C文芸の頂に立つ者のうち、あなたはなお一人だけ生き残っている。賞賛に貪欲な私は、あなたに私の弁論が認められることを望んでいた。事は願いどおりになった。私は望む証人を用いている。いまや私は、喜劇の若者の声で叫ばねばならない。「今日、私より幸運で、これほど魅力に満ちた者がいようか」。
Nisi forte amor mei stylum tuum coegit in gratiam. Fit enim saepe, ut judicii severitatem frangat affectio, et amicorum facta dictaque ea indulgentia censeamus, qua plerumque singuli etiam vitia nostra diligimus.
PL 18, 171Cあなたの筆を、私への愛が好意へと強いたのでなければ、だが。実際、愛情が判断の厳しさを砕くことはよくあり、我々は友人たちの行いと言葉を、各人がたいてい自分の欠点さえ愛する、あの寛容さで判じてしまう。
Sed haec merito dicerentur, ni tecum faceret existimatio optimatium, quibus sermo noster auditus est: non quo sententiae tuae ex aliorum consensu quaeratur auctoritas; sed quia non patet suspicionibus judicatum, a quo nemo dissentit.
PL 18, 171Dしかし、私の言葉を聞いた有力者たちの評価があなたに味方していなかったなら、これは当然言われもしよう。あなたの見解の権威が他者の合意から求められるというのではない。誰も異を唱えない判断は、疑いの余地がないからである。
Videro tamen, utrum fides tua, an amor illas litteras scripserit. Mihi in alterutra conditione aeque summus honor: sive ita magnifice de me judicas, ut gratificatus videaris: seu ita es mei diligens, ut sequius judicare non possis. Vale.
PL 18, 171Dだが私は、あの書簡を書いたのが、あなたの誠実か愛か、見ておこう。どちらの場合も、私には等しく最高の名誉である。あなたが、好意を示したと見えるほどに高く私を評価するにせよ、悪く判断できないほどに私を愛するにせよ、である。健やかであれ。
Liber I, Caput LXXIX
第I巻 第LXXIX章PL 18, 172ASYMMACHUS HESPERIO.
シュンマクスよりヘスペリウスへ
Praesumptum aut compertum tenes, quanta sit mihi tuae laudis antiquitas. Ea propter nihil fieri patior, quod actuum tuorum gratiam devenustet.
PL 18, 172Aあなたは、あなたへの賞賛の昔からの重みが私にどれほどあるか、推し量っているか確かめているかしているはずだ。それゆえ、あなたの行いの好ましさを損なうことを、私は何であれ許さない。
Priscianus frater meus, cum primis philosophorum litteratura et honestate censendus, senatu auctore salarii emolumenta consequitur. Super ejus annonis dicitur orta dubitatio.
PL 18, 172A私の兄弟プリスキアヌスは、文芸において第一級の哲学者の一人であり、また誠実さにおいて評価されるべき人で、元老院の決定により俸給の収入を得ている。その糧食について疑いが生じたと言われる。
Cui si nihil compendii optimatium voluntas ante tribuisset; eruditio tua fructum ferre deberet. Scis enim bonas artes honore nutriri, atque hoc specimen esse florentis reipublicae, ut disciplinarum professoribus praemia opulenta pendantur.
PL 18, 172Aもし有力者たちの意向が先に彼に何の利益も与えなかったとしても、あなたの学識が実りをもたらすべきである。あなたは、よき学芸が名誉によって養われること、学問の教師たちに豊かな報いが支払われるのが栄える国家の証しであることを知っている。
Quaeso igitur, ne hac inquietudine, aut illius minuatur utilitas, aut amplissimo ordini censendi auctoritas derogetur. Interest famae et gloriae tuae, ut confirmandi magis quam negandi commodi causa, de philosophi salario dubitasse videaris. Vale.
PL 18, 172Aゆえに頼む。この動揺によって、彼の利益が減じたり、いとも高貴な身分の議決の権威が損なわれたりしないように。あなたの名声と栄光にかかわるのは、哲学者の俸給について、否定するためよりも確認する益のために疑ったと見えることである。健やかであれ。
Liber I, Caput LXXX
第I巻 第LXXX章PL 18, 172BSYMMACHUS HESPERIO.
シュンマクスよりヘスペリウスへ
En tibi secundas litteras meas, et adhuc vicissitudo prioribus debetur. Dices viandi negotio impeditam diu operam scriptionis, et alia forsan multa causabere. Ego pro tui amore hanc veniam non gravabor.
PL 18, 172B見よ、あなたへの私の二通目の書簡である。しかも、先の書簡への返しはなお負われている。あなたは、道中の用で書く務めが久しく妨げられたと言うだろうし、ほかにも多くを口実にするだろう。私はあなたへの愛のゆえに、この容赦を重荷としない。
Sed eodem amore postulo, ut cum erit otium, mora necessarii silentii officio voluntario suppleatur. Vale.
PL 18, 172Bだが同じ愛のゆえに求める。暇があるときには、やむを得なかった沈黙の遅れを、自発の務めで補ってほしい。健やかであれ。
Liber I, Caput LXXXI
第I巻 第LXXXI章PL 18, 172BSYMMACHUS HESPERIO.
シュンマクスよりヘスペリウスへ
Vitalianum clarissimum virum mei potius officii gratia, quam in adjumentum suum credo litteras poposcisse. Nam cum ipsi ad promerendum tuum amorem nihil ultra possit accedere; id tantum videtur egisse, ut mihi ex munere conciliatio tui uberior proveniret.
PL 18, 172Bいとも高名な人ウィタリアヌスが書簡を求めたのは、自分の助けのためよりも、私に務めの機会を与えるためだと信じる。彼自身があなたの愛を得るのにこれ以上加えうるものは何もないので、彼がしたのは、この務めによって私にあなたとの親交がより豊かに生じるようにしただけと見える。
Cape igitur delibatam cursim salutationem: cui si facundia largiore responderis, in exemplum copiae ingenii mei maciem provocabis. Vale.
PL 18, 172Cゆえに、急ぎしたためた手短な挨拶を受け取れ。もしあなたがより豊かな雄弁で応えるなら、私の才の痩せ細りに、豊かさの手本を突きつけることになる。健やかであれ。
Liber I, Caput LXXXII
第I巻 第LXXXII章PL 18, 172CSYMMACHUS HESPERIO.
シュンマクスよりヘスペリウスへ
Sum quidem silentii tui vehementer impatiens, quod genus querelae amantibus familiare est. Sed proximis litteris tuis desiderium meum expletum esse confiteor. Itaque habeo gratiam, multoque opere te obsecro, scriptioni frequenter indulgeas. Haec enim sola officia nullum faciunt de assiduitate fastidium. Vale.
PL 18, 172C私はあなたの沈黙に激しく耐えかねていた。これは愛する者たちにありがちな種類の苦情である。だがあなたの最近の書簡で、私の望みは満たされたと認める。ゆえに感謝し、たってお願いする。しばしば書くことに勤しんでほしい。これらの務めだけは、頻繁になっても少しも厭わしさを生まない。健やかであれ。
Liber I, Caput LXXXIII
第I巻 第LXXXIII章PL 18, 172DSYMMACHUS HESPERIO.
シュンマクスよりヘスペリウスへ
Religionis indicium est, quod me taciturnitatis incessis. Sed velim credas, infortunii fuisse, non voluntatis, quod diu officio scriptionis abstinui. Nec puto ignorare te, quatenus in nos fortuna saevierit, quae me amantissimo atque optimo fratre privavit.
PL 18, 172Dあなたが私を沈黙のゆえに責めるのは、義理〔religio〕を重んじる心の現れである。だが信じてほしい。私が久しく書く務めを控えたのは、不運のゆえであって、意志のゆえではない。あなたは、運命が我々にどれほど猛り狂い、最も愛する最善の兄弟を私から奪ったか、知らぬはずがないと思う。
Proinde, si dies longior sensum tanti doloris exemerit, familiaribus litteris solemnis cura praestabitur. Vale.
PL 18, 172Dそれゆえ、日がより長く経って、これほどの苦痛の感覚を取り除いたなら、親しい書簡のいつもの心遣いを果たそう。健やかであれ。
Liber I, Caput LXXXIV
第I巻 第LXXXIV章PL 18, 172DSYMMACHUS HESPERIO.
シュンマクスよりヘスペリウスへ
Quoties tua sumo colloquia, quaedam ante oculos praesentiae tuae imago versatur: atque ideo uberiorem capio voluptatem, quod et tui officii, et mei meriti sentio vigere monumentum.
PL 18, 172Dあなたとの語らいを手にするたび、あなたが居合わせる姿が目の前に浮かぶ。それゆえ私はより豊かな喜びを得る。あなたの務めと私の功績との記念が生きていると感じるからである。
Sed ut promptior circa me hujus muneris diligentia perseveret, etiam ipse curam deferendi sermonis arripui, frequenter expertus, dilectum religiosi animi incentivo vicissitudinis provocari. Vale.
PL 18, 173Aだが、この務めへの心遣いが私に対してなお迅速に続くよう、私自身も言葉を届ける世話を引き受けた。律義な心の愛情は返礼という刺激に促されることを、しばしば経験したからである。健やかであれ。
Liber I, Caput LXXXV
第I巻 第LXXXV章PL 18, 173ASYMMACHUS HESPERIO.
シュンマクスよりヘスペリウスへ
Tandem bonae valetudinis compos, quae a me hucusque dissenserat, nunc te societate commoditatis impertio, quem praeteritae sollicitudinis participem habere vitavi: etsi scio ne illo quidem tempore, quo officium meum morbus inhibebat, ab hujusmodi munere temperatum.
PL 18, 173Aようやく、これまで私と折り合わなかった健やかさを手に入れた。いま、過ぎた憂いの分かち手とすることを避けたあなたを、この好ましい境遇の仲間に加える。病が私の務めを妨げていたあの時でさえ、このような務めが控えられなかったことは、承知している〔temperatum の主語は定かでない。あなたが書簡の務めを控えなかったと取った〕。
Restat, ut observantiam vicissitudine munereris. Ea namque res et tuam curam probabit, et refectioni meae adjumenta sufficiet. Vale.
PL 18, 173Aあとは、あなたが返礼によって敬意に報いることだけである。そうすれば、あなたの心遣いも明らかになり、私の回復の助けも十分になる。健やかであれ。
Liber I, Caput LXXXVI
第I巻 第LXXXVI章PL 18, 173BSYMMACHUS HESPERIO.
シュンマクスよりヘスペリウスへ
Utrum Mediolani etiam nunc tibi posito pagina ista reddenda sit, in ambiguo colloco. Peccari tamen in amicitiae fidem credidi, si litteris tuis mutuum honorem destitissem.
PL 18, 173Bあなたがなおミラノにいて、この一葉をそこへ届けるべきなのか、私は決めかねている。とはいえ、あなたの書簡への返礼の敬意を怠ったなら、友情の信義に背くことになると思った。
Nihil ergo cunctatus commisi eventui solemnem hanc et simplicem dictionem salutis; quae si in manus venerit, fac, oro, ut pervenisse litteras meas sermonis tui recursus ostendat. Vale.
PL 18, 173Bそれゆえ私はためらわず、この型どおりの簡素な挨拶の言葉を成り行きに委ねた。これがあなたの手に届いたなら、お願いだ、あなたの返信によって、私の書簡が着いたことを示してほしい。健やかであれ。
Liber I, Caput LXXXVII
第I巻 第LXXXVII章PL 18, 173CSYMMACHUS HESPERIO.
シュンマクスよりヘスペリウスへ
Si facultas ad scribendum saepe suppeteret, voluntas nunquam deesset officio. Hujus rei evidens certumque documentum est, quod ubi primum amici communis fida affulsit occasio, libens scribendi munus arripui.
PL 18, 173C書く余裕がしばしばあるなら、意志は務めに欠けることがない。この明白で確かな証拠は、共通の友の信頼できる機会が初めて輝いたとき、私が喜んで書く務めを引き受けたことである。
Intellexi enim jucundiores tibi fore litteras, si has tibi familiarior tabellarius reddidisset; qui non solum epistolam, sed insinuationem quoque actuum meorum fideliter exhibebit. Vale.
PL 18, 173C実際、より親しい使者があなたにこの書簡を渡すなら、書簡はいっそう快いだろうと分かったのである。彼は書簡だけでなく、私の動静の報告も忠実に示すだろう。健やかであれ。
Liber I, Caput LXXXVIII
第I巻 第LXXXVIII章PL 18, 173CSYMMACHUS HESPERIO.
シュンマクスよりヘスペリウスへ
Nunquam in me parcam, quin tuo animo obsequar. Novi quam sis sermonis mei exoptans. Propterea decrevi cum animo nihil supersedere litteris porrigendis, nec exspectare vicissitudinem, ne scribendi tardior fiam.
PL 18, 173Cあなたの心に従うために私が自分を惜しむことは決してない。あなたがどれほど私の言葉を待ち望んでいるか、知っている。それゆえ私は心に決めた。書簡を送ることを何も差し控えず、書くのが遅れないよう、返事を待たない、と。
Sed ut ipse metui, ne mihi foret flagitio, si tacerem; sic velim tu caveas, culpam dissimulatae familiaritatis accendere. Quod te curaturum liquido habeo compertum; quia non minus ingenium tuum quam meritum meum cogitans, nequeo tui amoris esse diffidens.
PL 18, 173Cだが私は、黙っていれば恥となるのを恐れたように、あなたも、親しさを隠したという咎を燃え立たせないよう気をつけてほしい。あなたがそうすることを、私ははっきり確かめている。あなたの資質と私の功績とを等しく思えば、あなたの愛を疑うことができないからである。
Liber I, Caput LXXXIX
第I巻 第LXXXIX章PL 18, 173DSYMMACHUS ANTONIO.
シュンマクスよりアントニウスへ
Non incognito quidem nobis eloquii splendore nituisti; sed magnis rebus accommodata, et majestate scripti aptata, gloriam, quam magisterio ante quaesisti, recens auxit oratio.
PL 18, 173Dあなたは、我々に知られていなかったわけではない雄弁の輝きで際立っていた。だが、大事に適合し、文書の威厳に合わせたこのたびの弁論は、あなたが先に師としての職によって求めた栄光を新たに増した。
Nam praeter loquendi phaleras, quibus te natura ditavit, simile quiddam, planeque conveniens auribus patrum, gravitate sensuum, verborum proprietate sonuisti.
PL 18, 173Dというのも、本性があなたに与えた言葉の飾りのほかに、元老院議員たちの耳にまったくふさわしい、それに似た何か〔simile quiddam。言葉の飾りに似たもの、と取った〕を、思いの重みと語の的確さで響かせたからである。
Denique etiam hi, quorum Minerva rancidior est, non negant, facundiam tuam curiae magis quam caveae convenire At illi, quos cothurnus altior vehit, et structurarum pegmata delectant, neque tristem soliditatem, neque lascivum leporem consona laude celebrarunt.
PL 18, 173D実に、才気のより古びた者たちでさえ、あなたの雄弁は観客席〔cavea。劇場の〕よりも元老院議場にふさわしいと認める。〔底本は caveae のあとに句点を欠き、At が大文字で始まる。ここで文が切れると解した〕しかし、高い厚底靴〔cothurnus。悲劇の高い文体の喩え〕に乗る者たちや、舞台装置の仕掛けを喜ぶ者たちは、厳粛な堅実さにも戯れの優雅さにも、調和した賞賛を送らなかった。
Haec sunt enim condimenta oris et pectoris tui, quod nec gravitate horres, nec venustate luxurias; sed ratione fixus ac stabilis germanos colores rebus obducis. Nolo igitur exspectes judicium meum, ne amore delinquam. Quid varia ingenia senserint, res intimavit.
PL 18, 174Aこれらはあなたの口と心の薬味である。あなたは重々しさに怖気づかず、優美さに溺れもせず、理に定まって安定し、事柄に生来の色合いをかぶせる。ゆえに私の判断を待つな。愛のために誤るといけない。さまざまな才が何を感じたかは、事実が示した。
Fuit enim in illa ratione, quod unusquisque diligeret, et pro ingenii sui qualitate laudaret. Quare sequere coepta felicia, et te in omnibus aemulare. Nobis ad testimonium religionis satis est non siluisse sententiam caeterorum. Vale.
PL 18, 174A実際、あの語り〔底本は ratione。弁論(oratio)の運びの意と取った〕には、各人が愛し、自分の才の質に応じて賞賛するものがあった。ゆえに、始めた幸いな歩みを続け、あらゆる点で自分自身と競え。我々の義理〔religio〕の証しには、他の人々の意見を黙殺しなかったことで足りる。健やかであれ。
Liber I, Caput XC
第I巻 第XC章PL 18, 174BSYMMACHUS ANTONIO.
シュンマクスよりアントニウスへ
Etsi amore praevenior, ne sim circa te avarus officii; nunc tamen libentius, quam saepe alias, scribendi munus insisto. Primo, quod abitio fratris nostri Marii, quodam viatico carere non debuit.
PL 18, 174B愛があらかじめ私を押しとどめて、あなたに対して務めを出し惜しむ者とはさせないが〔Etsi amore praevenior, ne sim … の取り方は定かでない。愛が先回りして出し惜しみを防ぐの意と取った〕、今回は、しばしばほかの折よりも喜んで、書く務めに取りかかる。第一に、我々の兄弟マリウスの出立が、何らかの旅の餞なしであってはならなかったからである。
Dehinc, quod litteras meas putavi plusculum commendationis habituras, si tibi per eum, quem sancte atque efflicte diligis, redderentur. Fit enim plerumque, ut levia rerum portitor festivus exornet.
PL 18, 174B次に、私の書簡は、あなたが清らかにかつ熱烈に愛する人を通じて届けられるなら、もう少し推薦の力を持つだろうと思ったからである。実際、ささいな事柄を陽気な運び手が飾ることは、しばしば起こる。
Alia quoque de causa studii mei ardor incanduit; quod tecum super talis viri laude putavi gratulandum, qui e provincia suburbana tantum reportat publici desiderii, quantum reliquit exempli. Non dicam dolo, ut pote subpalpandi nescius. Viget in eo vena fraterna.
PL 18, 174B私の熱意が燃え立ったのは、別の理由にもよる。かくも立派な人の称賛についてあなたと喜び合うべきだと思ったのである。彼は郊外の属州から、残していった模範と同じだけの、公の惜しみを持ち帰る。私は偽りを言うのではない。人をおだてる術を知らないからである。彼のうちには兄弟の血筋が息づいている。
Eoque magis factum est, ut discessum ejus impatienter feramus, qui in uno frui videbamur ambobus. Vereor protelare testimonium meum, ne magis laudi ejus obsecutus judicer, quam pudori. Nam quorum mens honesta est, eorum imbecilla frons est.
PL 18, 174Bそれゆえいっそう、我々は彼の出立をこらえきれなかった。一人のうちに二人ながら楽しんでいると見えたのである〔二人はマリウスとアントニウスと取った〕。私は証言を引き延ばすのを恐れる。彼の慎みよりも称賛に仕えたと見られはしないかと。心の立派な者は、額が弱い〔赤面しやすいの意〕からである。
Tu de paucis conjice plura, quae nunc insinuare non decuit, sed per alium scribere non pigebit. Vale.
PL 18, 174Cあなたは、わずかなことからより多くを推し量れ。いま述べるのはふさわしくなく、別の者を通じて書くのも厭わないことがある。健やかであれ。
Liber I, Caput XCI
第I巻 第XCI章PL 18, 174CSYMMACHUS ANTONIO.
シュンマクスよりアントニウスへ
Dudum te, mi frater, silentio indulgere mirabar. Ea res impendio augebat dolorem, quod ipse minime scribendi observantiam negligebam. Simul atque accepi litteras tuas, animum subiit laetitia, querela deseruit. Amicitia enim cito sanatur officio.
PL 18, 174C我が兄弟よ、あなたが沈黙に浸っていることを、先ごろ怪しんでいた。私自身は書く務めを少しも怠っていなかっただけに、そのことは苦痛を大いに増した。あなたの書簡を受け取るやいなや、喜びが心に入り、苦情は去った。友情は務めによってすぐに癒えるからである。
Tu quoque ita paginam melle eruditissimi oris obleveras, ut quaelibet offensa tanquam Lethaeo poculo mergeretur. Verso igitur stylo gratiam fateor, qui expostulare meditabar, adjiciens postulatum, ne unquam supersedere litteris perseveres. Quod si scribenda defuerint, mihi satis erit, ut tibi gratuler sospitatis. Vale.
PL 18, 174Cあなたも、最も学識ある口の蜜で書面を塗っていたので、いかなる不快も、レーテー〔忘却の川〕の杯に沈められたかのようになった。ゆえに筆を転じて、咎め立てようと思っていた私が、感謝を告白し、さらにお願いを加える。どうか書簡を控えることを決して続けないでほしい。書くことがなくなったときには、あなたの無事を喜べれば、私には十分である。健やかであれ。
Liber I, Caput XCII
第I巻 第XCII章PL 18, 174DSYMMACHUS ANTONIO.
シュンマクスよりアントニウスへ
Dulce certamen est officii: et ideo jure ambo cavimus, ne alternis vinceremur. Gratulor igitur pares nos esse, non solum affectione mentium, sed etiam vicissitudine litterarum.
PL 18, 174D務めの競い合いは甘美である。ゆえに我々二人は、交互に負けぬよう、もっともな気配りをした。それゆえ、我々が心の愛情においてだけでなく、書簡のやりとりにおいても対等であることを喜ぶ。
Curabo tamen posthac, ut obsequii mei trutina, et libra praeponderet, ne videatur inertiae quoddam esse colludium, semper aequa lance censeri. Itaque scribam saepius, modo facultas commeantium non desit optanti.
PL 18, 174Dしかし今後は、私の恭順の秤が重みでまさるように努める。常に等しい皿で量られるのは、怠惰の馴れ合いのように見えかねないからである。ゆえに、往き来する者を得る便が、望む私に欠けないかぎり、より頻繁に書こう。
Ita fiet, ut et ipse laudem sedulitatis affectem, et te curis publicis occupatum, ad rependenda colloquia assiduitate sollicitem. Vale.
PL 18, 175Aそうすれば、私自身は勤勉の賞賛を求め、公の務めに忙しいあなたを、語らいへの返礼へと絶えず促すことになる。健やかであれ。
Liber I, Caput XCIII
第I巻 第XCIII章PL 18, 175ASYMMACHUS ANTONIO.
シュンマクスよりアントニウスへ
Sanctum Zenonem commendare non debeo, quem scio ad clientelam tuam et amicitias pertinere. Sed in eo tanta morum probitas est, ut laudes silere non possim.
PL 18, 175A清廉なゼノンを、私は推薦すべきでない。あなたの庇護と友人関係に属する人だと知っているからだ。だが彼には品行の正しさがあまりに大きく、称賛を黙っていられないほどである。
Itaque virum bonis omnibus merito suae sedulitatis acceptum, quaeso etiam me precante propensius fovere digneris; praestaturus et tuae famae, quae debet omnium ore celebrari, et interventui meo, ut has litteras sibi profuisse subintelligat. Vale.
PL 18, 175Aゆえに頼む。熱意の功によって善き人すべてに受け入れられているこの人を、私が願うことによっても、いっそう厚く庇うことをよしとしてほしい。そうすれば、万人の口に称えられるべきあなたの名声に応え、また、この書簡が自分の役に立ったと彼が悟るよう、私の取りなしにも応えることになる。健やかであれ。
Liber I, Caput XCIV
第I巻 第XCIV章PL 18, 175BSYMMACHUS SYAGRIO.
シュンマクスよりシュアグリウスへ
Laudentur incogniti, ut eorum merita in occulto sita testimonii splendor irradiet. Mihi impraesentiarum supersedendum est hujusmodi scriptione, ne incepti frustra sim, si fratrem meum Palladium spectatum bonis omnibus, facundiae atque eruditionis astipuler.
PL 18, 175B無名の者こそ称えられるがよい。隠れたところにあるその功績を、証言の輝きが照らし出すように。私は今のところ、この種の書き物を控えねばならない。すべての善き人に認められた我が兄弟パッラディウスの雄弁と学識を保証するなら、企てが徒労に終わりかねないからである。
Dehinc cauto opus est, ne impar tanto viro precatio, neque eum cui defertur, aequiparet, et meam operam devenustet.
PL 18, 175B次に慎重を要する。これほどの人物に釣り合わぬ願いの言葉が、それを捧げられる人に並ばず、私の働きを損なってはならない。
Quiesco igitur has partes, et hoc unum tibi persuasum volo; mereri facundiam Palladii, ut doleamus, quod urbi negatus est: mereri amabilitatem ejus, ut quod accitus est, gaudeamus. Vale.
PL 18, 175Bそれゆえこの役割は控える。あなたには、ただこれだけを信じてほしい。パッラディウスの雄弁は、彼が都から奪われたことを我々が悲しむに値し、彼の愛想のよさは、彼が召されたことを我々が喜ぶに値する。健やかであれ。
Liber I, Caput XCV
第I巻 第XCV章PL 18, 175CSYMMACHUS SYAGRIO.
シュンマクスよりシュアグリウスへ
Quod nullas sumpsi litteras tuas, cum mihi a principibus aeternis legenda in concilio patrum delegaretur oratio; scio non fuisse fastidii tui. Nam bonae et exploratae amicitiae, vel si cesset officium, satis tutae aestimationes sunt.
PL 18, 175C永遠の君主たちから、元老院議員たちの会議で読み上げるよう演説が私に託されたとき、私があなたの書簡を何も受け取らなかったのは、あなたの嫌気によるのではなかったと承知している。実際、善く試された友情に対しては、務めが途絶えても、評価は十分に安全である。
Propterea talionem referre vitavi, veritus, ne quod tu invitus feceras, ego offensus crederer reddidisse. Longe enim diversa conditio est fortuiti, quam affectati silentii.
PL 18, 175Cそれゆえ私は報復を避けた。あなたが不本意にしたことを、私が腹を立てて返したと思われるのを恐れたからである。偶然の沈黙と、故意の沈黙とでは、事情がはるかに異なる。
Res quidem una negligitur: plurimum tamen refert, quis eam quasi occupatus, quis quasi oratus omiserit. Sed de hoc satis habeo dictum.
PL 18, 175Cたしかに、一つの事が疎かにされている。だが、それを忙しい者として省いたか、請われてなお省いたかは、大いに違う。しかし、このことは十分に語った。
Nunc, si me amas, vel quia me amas, (nam referri confido, quod defero) constare apud invictos principes gaudium meum, qui humanae voci divinas litteras crediderunt; quorum victorias ex mei oris promptuario senatus audivit.
PL 18, 175Cさて、私を愛するなら、いや、私を愛するがゆえに(私が託すことは伝えられると信じている)、無敵の君主たちのもとで私の喜びが知られるように〔せよ〕〔底本の文は動詞を欠く。constare を支配する命令を補い、私の喜びを君主たちに伝えよの意と取った〕。君主たちは神聖な書簡〔divinae litterae。皇帝の書簡の称〕を人間の声に託し、その勝利を、元老院は私の口の蔵から聞いたのである。
Fac veniat in mentem, quis ille dies illuxerit, quo quasi ex media profectus acie auribus et animis omnium salutarem nuntium primus infudi. Olim cum res Romana adoreae militaris potita est, Polluces gemini apud Juturnae lacum praelii secunda vulgarunt.
PL 18, 175Dどんな日が輝いたかを思い出してほしい。私は戦列の真ん中から来たかのように、すべての人の耳と心に、救いの報せを真っ先に注いだ。昔、ローマが軍の栄誉を得たとき、双子のポッルクスたち〔底本は Polluces gemini。カストルとポッルクスの双子神〕がユトゥルナの泉のほとりで、戦の勝利を告げ知らせた。
Eos quippe priscorum voluminum fides tradit, anhelis equis, plenos sudoris et pulveris, fama belli post tergum relicta, indicium affectasse victoriae. Idem nunc mihi sacro judicio factus est honor.
PL 18, 175D古い書物の伝えるところでは、彼らは息を切らす馬に乗り、汗と塵にまみれ、戦の噂を背後に置き去りにして、勝利の知らせを告げようとしたという。同じ栄誉が、いま聖なる決定によって私になされた。
Ita quantum gratiae Castores adepti sunt, tantum principes praestiterunt. Haec pro me copiosius et ornatius, quantum es linguae melior, apud auctorem beneficii prosequeris.
PL 18, 175Dこうして、カストルたちが得た好意と同じだけのものを、君主たちは与えた。このことを、私のために、あなたは舌のまさる分だけいっそう豊かに飾って、恩恵の与え手のもとで述べてほしい。
Habes summam voluntatis meae; cui si quid commendationis inspiraveris, caeteris ornamentis animi tui adjicietur decus praesentis officii. Vale.
PL 18, 175Dこれが私の思いの総体である。あなたがこれに何か推奨をふきこむなら、あなたの心のほかの飾りに、いまの務めの美が加わるだろう。健やかであれ。
Liber I, Caput XCVI
第I巻 第XCVI章PL 18, 176ASYMMACHUS SYAGRIO.
シュンマクスよりシュアグリウスへ
Studium quod scribendis orationibus exhibeam, praemio laudis auxisti. Vetus quippe sententia est, Artes honore nutriri. Quis autem tam cumulatus honor, quam palma dicendi?
PL 18, 176A私が演説を書くのに示す熱意を、あなたは賞賛という報いで増してくれた。実際、学芸は名誉によって養われるというのは古い格言である。弁論の勝利の印であるヤシほどに満ち足りた名誉があろうか。
Ergo etsi intelligo, quod nostri amore fallaris; tamen titulum praeclari testimonii albo calculo veterum more signabo. Non enim mihi ex ore jejuno tributa laudatio, sed de facundiae penu boni judicii fructus arrisit.
PL 18, 176Aゆえに、あなたが我々への愛ゆえに誤っていると分かってはいても、この輝かしい証言の称号に、昔の人々の流儀で白い小石〔賛成の印〕を記そう。私に贈られた賞賛は、貧しい口から出たものではなく、雄弁の蔵から、善き判断の実りが微笑みかけたものだからである。
Vereor indulgere verbis praeconii tui, ne gratificandi operam mutuam credamur adniti. Vale, et ut es nostri diligens, religiosam observantiam persevera. Vale.
PL 18, 176Aあなたの称賛の言葉に甘んじるのを恐れる。互いに好意を施そうと努めていると思われかねないからだ。健やかであれ。我々を重んじるあなたとして、律義な心遣いを続けてほしい。健やかであれ。
Liber I, Caput XCVII
第I巻 第XCVII章PL 18, 176BSYMMACHUS SYAGRIO.
シュンマクスよりシュアグリウスへ
Meae litterae, quoniam acceptae sunt tibi, crebrius commeabunt. Nam ut respondeas, non laboro, siquidem videtur injurium flagitare officia, quae sponte religiosus animus pollicetur. Vale.
PL 18, 176B私の書簡はあなたに受け取られたのだから、よりしばしば往き来するだろう。あなたが返事をするように、私は骨を折らない。律義な心が自ら約束する務めを求めるのは、不当に見えるからである。健やかであれ。
Liber I, Caput XCVIII
第I巻 第XCVIII章PL 18, 176BSYMMACHUS SYAGRIO.
シュンマクスよりシュアグリウスへ
Dudum mihi nullus litteris tuis honor factus est. Quererer de silentio tuo, si de religione dubitarem. Sed quia amicitia usu credita, et expensa documentis; periculo suspicionis aliena est.
PL 18, 176B久しく、あなたの書簡による敬意が私に払われていない。あなたの義理〔religio〕を疑うなら、沈黙を嘆くところだ。だが友情は、交わりによって信じられ、証拠によって秤られている以上、疑いの危険とは無縁である。
Intelligo quidem per occupationes publicas inhibitam diligentiam scriptionum tuarum: verum, quaeso, intermissum munus instaures. Stabit apud me gratia tributi officii, quasi nulla negati culpa praecesserit. Vale.
PL 18, 176B公務によって、あなたの書く心遣いが妨げられたことは理解する。だがお願いだ、中断した務めを再開してほしい。差し出された務めへの感謝は、拒んだ咎が先にあったわけでもなかったかのように、私のもとに残る。健やかであれ。
Liber I, Caput XCIX
第I巻 第XCIX章PL 18, 176CSYMMACHUS SYAGRIO.
シュンマクスよりシュアグリウスへ
Si quando mihi apud amicum testimonii dictio est, cohibeo operam plus loquendi. Nam quid religio ubi agit, desideratur oratio? Fero igitur ad te nudum de familiari meo Pontigano, sed fidele judicium; quem nisi amore nostro dignum probassem, minime tuo traderem.
PL 18, 176C友人のもとで証言の言葉を述べる機会がときにあるとき、私は多く語る労を控える。実に、誠実〔religio〕が働いているところで、なぜ弁が求められるのか。ゆえに、私の親しい人ポンティガヌスについて、飾らぬが信頼できる判断をあなたに持っていく。彼が我々の愛に値すると確かめていなければ、あなたの愛に委ねることは決してしない。
Mens ejus in aperto est, vita spectat ad laudem. Scis certe, nunquam me faciliorem favoris esse, quam veri. Horum omnium fidem confirmabis, cum in illo plura repereris. Vale.
PL 18, 176C彼の心は開かれており、生き方は称賛へ向かっている。私が真実よりも好意に容易く傾くことは決してないと、あなたは確かに知っている。これらすべての確かさを、あなたは彼のうちにより多くを見いだすときに確かめるだろう。健やかであれ。
Liber I, Caput C
第I巻 第C章PL 18, 176CSYMMACHUS SYAGRIO.
シュンマクスよりシュアグリウスへ
Instaurant dolorem sera solatia, et ideo mutuum silentium calamitatibus nostris praestare debemus, ne fortunae vulnera, quae cicatricem processu temporis ducunt, intempestive contrectata crudescant.
PL 18, 176C遅れた慰めは痛みを新たにする。ゆえに我々は、我々の災いについては、互いに沈黙を守らねばならない。時の経過とともに瘢痕をつくる運命の傷が、折悪しく触れられて、再び生々しくならないためである。
In alia potius sermo vertendus est, quae te ad curam sanitatis hortentur. Omnis quippe internus dolor corporis hiemali crescit injuria: ac nisi iter apricis diebus et auris salubribus egeris, male metuo, ne vitium contemptus exaggeret.
PL 18, 176D話はむしろ、あなたを健康への心遣いへと促す別のことへ向けねばならない。体のあらゆる内側の痛みは、冬の害で増す。日当たりのよい日々と健やかな風のもとで道中を過ごさなければ、軽んじることが患いを大きくするのではないかと、ひどく恐れる。
Nunc ea, quae remedio accommodare credidisti, vel quae nobis commendavit utendi exploratio, ad te misi; inter votorum summa constituens, ut remediorum talium necessitatem spontanea incolumitate praevenias: aut si quae morbi reliquiae fuerint, his orationibus tergeantur.
PL 18, 176Dいま、あなたが治療に適すると信じたもの、また試して我々に勧められたものを、あなたに送った。私の願いの第一は、あなたが自然の健やかさによって、そのような治療の必要をあらかじめ免れることである。あるいは病の名残があるなら、これらの言葉〔orationes。祈りとも、送った処方の言葉とも取れる〕で拭い去られるように。
Satis autem muneris communi amicitiae dabis, si sollicitudinem, quae mihi ex aegritudine tua oborta est, prosperiore nuntio nihil moratus exemeris. Vale.
PL 18, 176D我々の共通の友情に、あなたは十分な贈り物をするだろう。あなたの病から私に生じた憂いを、より良い報せによって、ためらわず取り除いてくれるなら。健やかであれ。
Liber I, Caput CI
第I巻 第CI章PL 18, 177ASYMMACHUS SYAGRIO.
シュンマクスよりシュアグリウスへ
Video, consul amplissime, quantum mihi amor tuus honoris imponat. Jubes te adeam, et coram defruar magistratus tui gaudio. Quo pacto istud possim negare, nisi ea religione ignoveris, qua vocasti?
PL 18, 177A見える、いとも高貴な執政官よ、あなたの愛が私にどれほどの栄誉を課すかが。あなたは私に来いと命じ、あなたの官職の喜びを面前で味わえと言う。あなたが呼んだのと同じ義理〔religio〕で赦してくれるのでなければ、どうしてそれを断れよう。
Nam quid agam fortunae dubius, cum hinc inveterato obsequio honoris, hinc luctu amissi fratris impediar? Duae mihi simul dispares personae offeruntur. Qui fieri potest, ut os unum contrariis affectionibus induamus?
PL 18, 177A実際、運命に迷う私は何をすべきか。一方では古くからの栄誉への恭順に、他方では失った兄弟への悲しみに妨げられている。二つの異なる立場が同時に私に差し出される。どうして一つの顔に、相反する感情をまとえようか。
Proinde animi aequus hujus oneris facito mihi gratiam. Fortunati sellam tuam laeto agmine prosequantur. Auspiciis tuis quivis fati integer amicus intersit. Me sinito interim tempore aut ratione decoquere crudum dolorem.
PL 18, 177Aだから、心広くこの重荷について私を許してほしい。運に恵まれた者たちが、あなたの椅子〔sella。執政官の官椅子〕を喜びの列で送るように。運命に傷つかぬ友なら誰でも、あなたの吉兆の式に列するがよい。私には、しばらくのあいだ、時間か理性によって、生のままの痛みを煮つめさせてほしい。
Quid, quod etiam parentes mihi in communi moerore solandi sunt? quorum aerumna geminabitur, si illis tam immaturae peregrinationis meae cura jungatur. Esto igitur promptus ad veniam. Certe si putas arguendum, quod desimus, fortunae meae potius irascere.
PL 18, 177Bさらに、共通の悲しみのなかで、私は両親をも慰めねばならない。かくも急な私の旅立ちの心配が加われば、彼らの苦難は倍になる。ゆえに赦すことに速やかであれ。我々の不参加を咎めるべきだと思うなら、むしろ私の運命に怒れ。
Illa injecit manum, illa invitum retraxit. Ita tibi non persuadeat, ut est eadem dea impotens, me noluisse proficisci. Vale.
PL 18, 177B運命の女神が手を下し、不本意な私を引き戻した。だから、その同じ女神が、気ままなもの〔impotens〕ではあっても、私が出発を望まなかったとあなたに思い込ませることのないように〔ut est eadem dea impotens を「同じ女神は気ままであるから」の挿入句と取った〕。健やかであれ。
Liber I, Caput CII
第I巻 第CII章PL 18, 177BSYMMACHUS SYAGRIO.
シュンマクスよりシュアグリウスへ
Mediolani te agere ante litteras tuas fama pertulerat, quae nihil ignorari de conspicuis viris patitur. Sed quid juvat desiderantes, quod pervectus in proxima nobis negaris? Aequius ferebam longinquam tui separationem.
PL 18, 177Bあなたがミラノにいることは、あなたの書簡より前に、目立つ人々について何も知られぬままにしない噂が伝えていた。だが、近くまで来ていながら、あなたが我々のもとに来ないのでは、望む者に何の益があろう。遠く離れていた間の別離のほうが、まだ平らかに耐えられた。
Spes enim praesentiae tuae magno intervallo negata cessabat. Nunc exspectationem nostram viciniae facilitate sollicitas. Nec te excusare collegis interventus Alpium potest; eo quod justior nobis ad querelam facta est via, quo tibi ad veniam causa deterior.
PL 18, 177Cあなたが来るという望みは、大きな隔たりのゆえに拒まれていたとき、止んでいた。いま、あなたは近さの容易さによって我々の期待をかき立てる。アルプスの介在が、同僚たちに対して〔collegis の意は定かでない。刷りのまま「同僚たちに」と訳した〕あなたの言い訳になることもできない。道が我々の苦情にとって正当になるほど、あなたの赦しを求める理由は悪くなるからである。
Sed dolori meo faciendus modus. Saltem posthac epistolae tuae Romam frequentent, Hyblae aut Hymetti favis jucundiores; quarum me in maximo fenore perceptio juvat, solutio defatigat. Vale.
PL 18, 177Cだが私の痛みには限度を設けねばならない。せめて今後は、あなたの書簡がローマに足しげく来るように。ヒュブラやヒュメットス〔どちらも蜜で名高い〕の蜜の巣より甘い書簡である。その受け取りは大きな利息のように私を喜ばせ、返済は疲れさせる。健やかであれ。
Liber I, Caput CIII
第I巻 第CIII章PL 18, 177CSYMMACHUS SYAGRIO.
シュンマクスよりシュアグリウスへ
Quidquid muneris in praesentes contulisti, officio videtur esse delatum. Nos qui consulatui tuo varia occupatione defuimus, amicitiae honore affecti sumus, non mercede praesentiae. Ago igitur tibi oblatione consulari gratias uberes, sed bona mente majores.
PL 18, 177Cあなたがその場にいた人々に施した贈り物は、すべて務めとして捧げられたと見える。あなたの執政官職に、さまざまな用事で顔を出せなかった我々は、友情の栄誉を受けたのであって、同席の報酬を受けたのではない。ゆえに、執政官の贈り物に対して、あなたに豊かな感謝を述べる。だが、善意の心はそれ以上に大きい。
Et nisi verecundia tua verbis meis poneret modum, latius evagarer. Atque ideo sermo interim parcus erit, memoria vero prolixior. Vale.
PL 18, 178Aあなたの慎みが私の言葉に限度を課さなければ、もっと広くさまようところだ。ゆえに、言葉はさしあたり控えめに、記憶はしかしより長く留める。健やかであれ。
Liber I, Caput CIV
第I巻 第CIV章PL 18, 178ASYMMACHUS SYAGRIO.
シュンマクスよりシュアグリウスへ
Tuae quidem virtutis est, omnes qui Palatinis stipendiis enitescunt, juvare praesidio. Sed specialis a me viro optimo Romano cura debetur, amicitiae gratia, quae inter nos longa adolevit aetate.
PL 18, 178A宮廷の勤務で輝く者すべてを庇護によって助けるのは、たしかにあなたの徳に属する。だが、いとも善き人ロマヌスには、私から特別の心遣いが負われる。長い年月のあいだに我々のあいだで育った友情のゆえである。
Quare si quid testimonio meo tribuis, nolo dubites, dignum esse, quem diligas, et quem maximis officiis muneres. Certe si examen de eo habere digneris; pronuntiabis meis litteris defuisse, quae in illius meritis invenies redundare. Vale.
PL 18, 178Aゆえに、あなたが私の証言にいくらか信を置くなら、疑わないでほしい。彼はあなたが愛するに値し、最大の務めで報いるに値する人である。もしあなたが彼を試すことをよしとするなら、私の書簡に欠けていたものが彼の功績に溢れていることを、あなたは宣言するだろう。健やかであれ。
Liber I, Caput CV
第I巻 第CV章PL 18, 178BSYMMACHUS SYAGRIO.
シュンマクスよりシュアグリウスへ
Ne otiosum penitus arbitreris, committo eruditioni tuae vigiliarum mearum testem libellum, quo nuper in senatu sustuli civium secunda suffragia. Vides quo praejudicio antevertam gravissimi examinis tui severitatem.
PL 18, 178Bあなたが私を全く暇だと思わないように、私の夜通しの勤めの証人である小著を、あなたの学識に託す。これによって最近、元老院で市民たちの好意的な賛同を得た。あなたの最も厳格な審査の峻厳さに、いかなる先行判断をもって先んじるかが、あなたには分かるだろう。
Non styli mei meritum praetendo, sed ordinis judicatum. Communis mihi et auctoribus meis causa est. Scient omnes, aut consensum tuae de nobis sententiae, aut contumeliam suae. Vale.
PL 18, 178B私が示すのは、私の筆の功績ではなく、身分の判断である。事は、私にも、私を支持した人々〔auctores〕にも共通である。すべての人は知るだろう、我々についてのあなたの見解の同意か、さもなければ彼ら自身の見解への侮辱かを〔suae の係りは定かでない。元老院の判断に背く場合の意と取った〕。健やかであれ。
Liber I, Caput CVI
第I巻 第CVI章PL 18, 178CSYMMACHUS SYAGRIO.
シュンマクスよりシュアグリウスへ
Posse aliquid amicitiis aestimor. Hinc spes oritur, quae Theophilo clarissimo viro tuam opem de meo sermone promittit. Quid igitur ejus commodo velimus, in aperto est. Effice, oro te, ut cum fiducia mei non videatur esse frustrata. Vale.
PL 18, 178C私は友人たちのもとで多少の力があると見られている。そこから望みが生じ、それが、いとも高名な人テオピルスに、私の言葉によるあなたの助けを約束する。ゆえに、彼の利益のために我々が何を望むかは、明らかである。お願いだ、私への信頼が空しくなったと見えないようにしてほしい。健やかであれ。
Liber I, Caput CVII
第I巻 第CVII章PL 18, 178CSYMMACHUS SYAGRIO.
シュンマクスよりシュアグリウスへ
Alexander vir ornatissimus sortitus provinciam praesidialem, putat honori suo incrementa praestari, si tuo amore potiatur.
PL 18, 178C最も飾られた人アレクサンデルは、総督の属州をくじで得て、あなたの愛を得れば自分の栄誉に増し加わると考えている。
Quare desiderii sui me ascivit interpretem, sciens apud te tantum loci esse litteris meis, ut haec commendatio maximi testimonii instar habeatur. Vale.
PL 18, 178Cそれゆえ、自分の願いの通訳として私を呼んだ。私の書簡があなたのもとでこれほどの重みを持ち、この推薦が最大の証言に等しいとみなされることを知っているからである。健やかであれ。
Liber II, Caput I
第II巻 第I章PL 18, 177DSYMMACHUS FLAVIANO FRATRI SALUTEM.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ挨拶を送る
Hic ille est Paralius, cui accusator pater quantum discriminis movit, tantum laudis paravit.
PL 18, 177Dここにいるのが、あのパラリウスである。告発者となった父は、彼にどれほどの危険を引き起こしたとしても、同じだけの称賛を準備した。
Multis enim quaestionibus, et quod est potissimum, principis ore purgatus senator, arguere non potest parentis impiam voluntatem, quae illi praestitit innocentiam clariorem.
PL 18, 177D実に、多くの審問によって、またとりわけ君主の口によって潔白とされた元老院議員は、父の不敬虔な意志を非難することができない。その意志が、彼にいっそう輝かしい無実を与えたからである。
Hunc si amare postulas, imperatoris nostri testimonium lege, ut advertas feliciter factum reum, quem sic videas absolutum. Vale.
PL 18, 177D彼を愛したいと願うなら、我々の皇帝の証言を読め。そうすれば、あなたは、被告とされたことが幸いだったと気づく。彼がそのように無罪とされたのが見えるからである。健やかであれ。
Liber II, Caput II
第II巻 第II章PL 18, 177DSYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Taceat prodiga laudis vetustas, quae Apellem, Zeuxim, vel horum similes, ut quemque aetas tulit, voluminum honore dignata est. Mihi erga Lucilli praedicationem sermo parcior, fides major est. Quid enim juvat indulgere verbis, cum rem liceat experiri?
PL 18, 177D賞賛に浪費的な古い時代は黙っておれ。それは、アペレスやゼウクシス、またそれに類する人々を、時代がそれぞれ生んだ順に、書物の栄誉に値するとしてきた。ルキッルスを称える点では、私の言葉はより控えめで、信頼はより大きい。事を試すことができるのに、言葉に耽って何の益があろう。
Sit igitur de hoc tua existimatio, qui bonarum artium spectator semper fuisti. Ego Lucillum modestiae merae atque honestatis astipulor. Videturne tibi dignus esse, quem diligas, cujus gravitas sponsore me nititur, ars et eruditio te ipsum judicem meretur? Vale
PL 18, 178Dゆえに、この件については、善き学芸のつねに観賞者であったあなた自身が評価せよ。私は、ルキッルスが純粋な慎みと誠実の人であると保証する。彼は、あなたが愛するに値する人と見えるだろうか。その重厚さは私の保証に拠り、技と学識は、あなた自身を判定者とするに値する。健やかであれ。
Liber II, Caput III
第II巻 第III章PL 18, 178DSYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Fratrum negotia velle cognoscere pia et honesta curatio est. Lubens igitur respondebo quaesitis. Capuam multo imbre pervenimus. Hic triduum commorati ad levandum laborem, Terracinam prius, et postridie Formias continuato petivimus excursu.
PL 18, 178D兄弟たちの事情を知りたいと望むのは、情愛深く誠実な心遣いである。ゆえに喜んで問いに答えよう。我々は大雨のなかカプアに着いた。ここで疲れを癒やすため三日留まり、まずテッラキナへ、翌日にはフォルミアエへ、続けざまの行程で向かった。
Fors fuat, an possit biduo tenus ejusdem nos praedii annona retinere. Vos interea, peracto quod Romae agere destinatis, Appiam diis auspicibus inchoate, ea dimensione, ut iter nostrum proximis vestigiis urgeatis. Vale.
PL 18, 179A同じ地所の糧食が、我々をさらに二日留められるかどうかは、成り行き次第である。諸君は、その間、ローマでなすつもりの用を済ませたなら、神々の吉兆のもとでアッピア街道を歩み始め、我々の旅の足跡のすぐあとに迫れるよう、行程を割り振れ。健やかであれ。
Liber II, Caput IV
第II巻 第IV章PL 18, 179ASYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Volo quiescas, et curarum vacuus otieris. Nam mihi vir honestus Antonius fecit indicium, legationis Africanae consilium torpuisse. Accessit ad fidem nuntii, quod similia super hoc negotio recentes amicorum litterae pertulerunt. Num est aliud, quod scire postules?
PL 18, 179Aあなたには休んで、心配事から離れ、ゆったりしていてほしい。誠実なアントニウスが私に知らせたところでは、アフリカ使節の計画は凍りついたという。報せの信憑性には、友人たちの最近の書簡がこの件について同じことを伝えたことが加わる。ほかに知りたいことがあるだろうか。
Imo vero, ut mea fert opinio, vel primum hoc tibi debuit indicari. Ubi e Cumano navem solvimus, pene albente coelo majore ope remigum, quam ventorum favore, Formianum littus accessi.
PL 18, 179Bいや、私の考えでは、これこそまず第一にあなたに知らせるべきだった。クマエの地所から船を出し、空がほとんど白む頃、風の恩恵よりも漕ぎ手の大きな働きによって、フォルミアエの岸に着いた。
Jam sol meridiem fregerat: amicorum, quos minor navis accepit, tardior navigatio fuit; incertum vento obstante, an per negligentiam ministrorum. Haec interim ratio scribenda suggessit. Curabo ut frequentibus litteris merear de te similis officii diligentiam. Vale.
PL 18, 179Bすでに日は正午を過ぎていた。小さい船に乗った友人たちの航海はもっと遅かった。風に阻まれたのか、船子の怠慢か、定かでない。この事情がさしあたり、書くべきことを示した。頻繁な書簡で、あなたから同様の務めへの心遣いを受けるに値するよう努めよう。健やかであれ。
Liber II, Caput V
第II巻 第V章PL 18, 179BSYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Delati Formias post multam partem diei, cum vos ejus rei sollicitos crederemus, percontationem vestram scriptione praevertimus. Nec magis de navigatione fuistis anxii, quam trepidabamus, ne diu essetis incerti.
PL 18, 179Bかなり日が過ぎてからフォルミアエに運ばれた。諸君がそのことを案じていると我々は思ったので、諸君の問いに先んじて書いた。諸君が航海を案じた以上に、我々は、諸君が長く不安のままでいるのを恐れていた。
Quod igitur responderi posset litteris vestris, prior sermo consumpsit. Nunc aestimate quanto nostra de vobis melior fuerit judicatio, quam vestra de nobis.
PL 18, 179C諸君の書簡に答えうることは、先の言葉が使い尽くした。いま推し量れ、諸君についての我々の判断が、我々についての諸君の判断より、どれほどまさっていたかを。
Contemplati enim sumus magnitudinem sollicitudinis vestrae, priusquam litteras mitteretis: cum ideo mitteretis, quia nos scripturos, nisi admonitos non putastis. Vale.
PL 18, 179C実に我々は、諸君が書簡を送る前に、諸君の憂慮の大きさを見通していた。諸君が送ったのは、促されなければ我々が書くとは思わなかったからである。健やかであれ。
Liber II, Caput VI
第II巻 第VI章PL 18, 179CSYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Emensi haec quoque littora, quae post Formias in Anxurim porriguntur, navem ac remiges non moramur. Sed diis opus est, ut hic reditus noster nihil reperiat poenitendum. Frequens enim sermo est, tenui victu in turbas plebem moveri.
PL 18, 179Cフォルミアエからアンクスル〔テッラキナの古名〕まで伸びるこれらの海岸も走破したので、我々は船と漕ぎ手を引き留めない。だが神々が必要である。この帰還が、悔やむべきものを何も見いださぬように。実際、乏しい食料のために民衆が騒擾に動かされるという話がしきりである。
Nec ulla spes datur, praesentibus angustiis copiam posse succedere. Annus ubique ad famem proximus. Classis in alios conversa cursus. Aestas prope decessit autumno. Diis, me hercule! uti praefatus sum, deleganda est hujus incerti administratio.
PL 18, 179Cいまの窮乏に豊かさが続くという望みも与えられていない。年はどこでも飢饉に近い。船団は別の航路へ向けられた。夏は秋にほとんど席を譲った。先に述べたとおり、ヘラクレスにかけて、この不確かな事態の処理は神々に委ねねばならない。
Hominum autem remedia, diu dissimulata, jam sera sunt. Vos valete, et litteras sperate meliores, si fortuna urbis nostrae secundis amara mutaverit. Vale.
PL 18, 179D人の救済策は、久しく見過ごされ、いまやもう遅い。諸君は健やかであれ。そしてもし我々の都の運命が、苦いものを幸いなものに変えたなら、より良い書簡を期待せよ。健やかであれ。
Liber II, Caput VII
第II巻 第VII章PL 18, 179DSYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Fortunatum te cumprimis hoc in tempore judicarem, quod exemptus patriae incommodis otiaris: nisi scirem bonos cives et tui similes gravius ferre adversa, quae non vident. Ea quippe rerum natura est, ut quidquid ab altero cognoscitur, asperius et majus habeatur.
PL 18, 179D私は、あなたがこの時期、祖国の災いを免れて暇でいることを、何にもまして幸運と判じるところだ。善き市民、あなたのような者たちが、目に見えない逆境をいっそう重く耐えることを知らなければ。実に、他者から聞き知ったことは、より苛酷に、より大きく思われるのが物事の本性である。
Adde quod integer animus putat innocentiam suam minui, si periculis suorum desit. Haec ego, non ut celerem reditum tibi suadeam, sed ut noveris in communibus malis nihil esse, quod praeferas.
PL 18, 180A加えて、無傷の心は、身内の危難に不在であるとき、自分の潔白が損なわれると考える。私がこれを述べるのは、早い帰還をあなたに勧めるためではなく、共通の災いのなかで、あなたが優先すべきものは何もないと知ってもらうためである。
Quid enim juvares rempublicam, quanquam omnium prudentissimus, si redires? Jam primum consilio locus nullus est, dum in deliberando persona censentium pondus sententiis facit. Quando resistitur potiori, quando ceditur pari?
PL 18, 180A実際、あなたが万人の中で最も賢明であっても、戻ったところで国家をどう助けるのか。まず、協議の余地がない。審議において、意見を述べる者の人物が意見に重みを与えているのだから。優位の者に逆らうのは、いつか。同格の者に譲るのは、いつか。
Dehinc praesens status non sapientiam, sed fortunam requirit. Defectum timemus annonae, pulsis omnibus, quos exerto et pleno ubere Roma susceperat. Fors fuat, ut his remediis convalescamus. Quanto nobis odio provinciarum constat illa securitas?
PL 18, 180A次に、いまの状況は知恵ではなく幸運を求めている。穀物供給の不足を我々は恐れている。ローマが豊かな乳房を露わにして受け入れていた者たちは、みな追い出された。これらの手立てで我々が持ち直すかどうかは、成り行き次第である。あの安穏が、属州の憎しみによって我々にどれほどの代償となっていることか。
Dii patrii, facite gratiam neglectorum sanctorum! Miseram famem pellite. Quamprimum revocet urbs nostra, quos invita dimisit. Plura tecum loqui, quam necesse est, de adversis communibus non libet. Cura ut valeas, et quidquid humana ope majus est, diis permitte curandum. Vale.
PL 18, 180A祖国の神々よ、顧みられなかった聖なるものの咎を赦してくれ〔gratiam facere の取り方は定かでない。「咎を免じる」と解した〕。惨めな飢えを追い払ってくれ。我々の都が、不本意に去らせた者たちを、一刻も早く呼び戻せるように。必要以上に、共通の逆境についてあなたと語るのは気が進まない。健やかであるよう気を配り、人の力を超えることはみな、神々に委ねて処理させよ。健やかであれ。
Liber II, Caput VIII
第II巻 第VIII章PL 18, 180BSYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Redditae sunt mihi primae litterae tuae tam breves, tam festinatae, ut iter tuum viderentur imitari. Sed si mihi credis, non est in illis desiderata prolixitas.
PL 18, 180Bあなたの最初の書簡が私に届いた。きわめて短く、きわめて急いだもので、あなたの旅をまねているかのようだった。だが、私を信じるなら、そこに長さの不足は感じられなかった。
Omnia enim, quae de amplitudinis tuae prosperis nosse cupiebam, succincta enumeratione complexus es, quanta valetudine vigeres, qua celeritate pervectus sis, quid in aeterno principe serenitatis inveneris.
PL 18, 180Bあなたの偉大さの順調さについて私が知りたかったことは、すべて簡潔な列挙に収められていた。どれほどの健康で元気か、どれほどの速さで着いたか、永遠の君主のもとでどんな晴朗さを見いだしたか。
Ausim dicere, uberiorem rebus, quam verbis fuisse illius epistolae paginam. Nam multa erant quae gaudere deberem, cum essent pauca quae legerem. Tu tamen post haec memento, etiam familiares chartas rigare facundiae tuae copiis.
PL 18, 180Bあえて言うが、あの書簡の紙面は、言葉よりも内容が豊かであった。実際、読んだものは少なかったが、喜ぶべきことは多かった。だがあなたは、今後は親しい手紙にも、あなたの雄弁の豊かさを注ぐことを忘れるな。
Neque enim te exhaurit, quod adeuntium preces indefesso absolvis affatu, quod venerandi principis mentem loqueris et oracula. Sint ista prima; nec tamen sola. Tantum namque publico usui a te patior impendi, ut nihil solatiis meis detrahas. Vale.
PL 18, 180C訪れる人々の請願を倦まずに言葉で捌き、畏敬すべき君主の意向と勅語を語ることが、あなたを疲れさせるはずはない。それらは第一であってよいが、唯一ではない。私は、あなたが公の用にこれほど費やされることを耐えるが、私の慰めから何も減らさないでほしい。健やかであれ。
Liber II, Caput IX
第II巻 第IX章PL 18, 180CSYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Et tui cultus, et mei officii gratia quaelibet ad scribendum amplectenda esset occasio, tantum abest, ut eam praeterire debuerim, quam civis ingessit.
PL 18, 180Cあなたへの敬意のためにも、私の務めのためにも、書くためのどんな機会も受け入れるべきである。まして、同じ市民が持ち込んだ機会を見送るべきではなかった。
Agnoscis enim de septem montibus virum; et domi cognitum bonitate generis, et foris aetate militiae: pro quo mihi apud te loqui longum non est necesse. Commendatio enim praestari debet incognitis. Huic vero ad conciliationem gratiae tuae sufficit, quod et Romanus et amicus est. Vale.
PL 18, 180Cあなたは七つの丘の人だと認めるだろう。家では血筋の善良さで、外では軍務の年数で知られている。彼のために、私があなたに長く語る必要はない。推薦は、知られていない者にこそ与えられるべきだからである。この人については、あなたの好意を得るには、ローマ人であり友人であることで足りる。健やかであれ。
Liber II, Caput X
第II巻 第X章PL 18, 180DSYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Justitia quidem suffragium non requirit; sed amicitiarum plerumque respectu causarum celeritas adjuvatur. Quorsum istud, inquies?
PL 18, 180D正義は支持を必要としない。だが友情への配慮によって、訴訟の迅速さは多くの場合助けられる。何のためにこれを言うのかと、あなたは言うだろう。
Ut noverit eximia dignatio tua, sperare quidem virum laudabilem ( Carissimum ex comitibus ), de negotii qualitate, quod optatum exitum possit adipisci: sed intelligere, cessurum sibi aliquid ad promerendum studium cognitoris, si meis litteris fulciatur.
PL 18, 180Dあなたの卓越した厚意が知るためである。称賛すべき人(伯(コメス)たちのうちのカリッシムス)〔ミーニュの丸括弧の書き込み。Carissimum は人名とも「最も親しい者」とも読める。人名と取った〕は、事の性質から、望む結末を得られると期待している。だが、私の書簡に支えられれば、審理者の熱意を得るのに何かが彼に譲られると理解している。
Quaeso igitur, ut ejus, quem fraterna affectione complector, orata promoveas. Quae ideo commendanda suscepi, quia mores petentis expendens, aequa esse praesumpsi. Vale.
PL 18, 181Aゆえに頼む。兄弟の愛情で私が抱く彼の願いを、進めてほしい。私がこれを推薦しようと引き受けたのは、請う者の人柄を量って、それが公正であろうと見込んだからである。健やかであれ。
Liber II, Caput XI
第II巻 第XI章PL 18, 181AAd idus Novembres Romam regressus (nam te quoque idem esse facturum putavi), adventum tuum impatienter opperior. Et sane scio litteras meas tibi haud longe ab urbe reddendas.
PL 18, 181A11月のイドゥス〔11月13日〕までにローマに戻り(あなたも同じことをするだろうと思ったから)、あなたの到着を待ちきれずにいる。そして、私の書簡が都からそう遠くないところであなたに渡されるだろうことは、確かに承知している。
Nam sanctus Patricius, quem praesulem itineris tui esse voluisti, brevi te affore nuntiavit. Dii vertant bene! Pro tempore pauca libavimus; sed fabulis plura servamus. Vale.
PL 18, 181Aあなたが旅の先導に望んだ清廉なパトリキウスが、あなたがまもなく着くと知らせたからである。神々がよい方へ転じてくれるように。時宜に合わせてわずかだけ書き記した。しかし語らいのためにもっと蓄えておく。健やかであれ。
Liber II, Caput XII
第II巻 第XII章PL 18, 181BSYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Spatiari in foro Urbis aeternae post acceptas a me litteras plerosque cognovi, etsi nimis vereor, ne quid fraudis admiserit simulata properatio. Merito apographa epistolarum mearum, simulque hominum nomina relegenda tibi subjeci.
PL 18, 181B私から書簡を受け取った者たちの多くが、そのあと永遠の都の広場をぶらついていると知った。もっとも、見せかけの急ぎが何か欺瞞を犯したのではないかと、ひどく恐れる。それゆえ当然、私の書簡の写しと、同時に人々の名を、あなたが読み返せるよう添えた。
Tu vicissim mihi de singulis aut impleti officii fidem nuntia, aut violati prode perfidiam. Non minore sane cura cupio cognoscere, an omnes obsignatas sumpseris eo annulo, quo nomen meum magis intelligi, quam legi promptum est.
PL 18, 181Bあなたは逆に、一通ごとに、務めが果たされた信義を告げるか、破られた不実を明らかにしてほしい。私の名が、読まれるよりも理解されやすいあの指輪で、すべてが封印されて受け取られたかどうかも、劣らぬ心遣いで知りたい。
Nihi autem fuisse, quod metuam publicari, decursis exemplaribus judicabis. Nec est ulla inter nos causa secreti. Aperto pectore officia pura miscemus. Nihil in conscientia latet, quod scriptorum cuniculis occulatur.
PL 18, 181B公にされるのを私が恐れるようなことは何もなかったと、写しを通読すれば、あなたは判断するだろう。我々のあいだに秘密にする理由はない。我々は開かれた胸で純粋な務めを交わす。良心のうちに、書き物の地下道で隠すべきものは何もない〔底本は Nihi と occulatur。Nihil と occultatur と読む〕。
Sed aequum non est ut simplicitati nostrae sinamus illudi. Neque enim diligentia mea debet admittere proditorem, quia cautio praestitit ne timerem. Vale.
PL 18, 181Bだが、我々の素朴さがもてあそばれるのを許すのは公正でない。用心のおかげで私が恐れずにいられたからといって、私の注意深さが裏切り者を受け入れてよいわけではない。健やかであれ。
Liber II, Caput XIII
第II巻 第XIII章PL 18, 181CSYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Cum civiles et bellicas laudes domini nostri Theodosii styli honore percurrerem (magis enim contigisse me omnia, quam satis fecisse singulis fateor), etiam leges ejus bonis pacis admiscui; quas ut noveram priscis ademisse admirationem, ita reservasse novis parem gloriam non putabam.
PL 18, 181C我々の主テオドシウスの文民としての功績と軍事上の功績を、文体の栄誉をもってたどっていたとき(実のところ、個々の事柄を十分に果たしたと言うより、すべてに触れえたと認める)、その法をも平和の善に加えた。それらの法が古人から驚嘆を奪ったことは知っていたが、後に来る者たち〔の法〕にも同等の栄光を取っておくとは、私は思っていなかった。
Verum haec recens sanctio de fideicommissis, et codicillorum commodis ab optimo principe in aeternum repudiatis, tantum claritudine egreditur lucem superiorum, quantum augustius est regenti sibi, quam subditis modum ponere.
PL 18, 181Cだが、信託遺贈と遺言補足書の利得を最善の君主が永久に退けたこの新しい制定は、その輝きにおいて先の諸法の光を超えている。他人に限度を置くより、自ら統べる者が自分に限度を置くほうが、それだけ尊いからである。
Atque utinam privata avaritia mentem latoris intelligat, et mores de legibus trahat! Neque enim latet, quid sponte caeteros velit facere, qui suscepta compendia primus exhorruit.
PL 18, 181C私人の貪欲が、この立法者の心を悟り、法から習いを引き出してくれればよいのだが。進んで他の者たちに何をさせたいかは明らかである。受けるはずだった利得を最初に恐れて退けたのが彼自身だからである。
Ego certe vereor, ne improborum sitis ad rem existimet pertinere quaestum caducum; fiatque innocentium causa deterior, si ad eos tantum falsi redeat occasio, qui neque lege, neque pudore cohibentur.
PL 18, 181D私はたしかに、不正な者たちの渇きが、失効した利得〔quaestum caducum〕もなお事に関わると考えはしないかと恐れる。法も恥も抑えない者たちにのみ偽りの機会が戻るなら、無辜の者たちの訴えはいっそう悪くなろう。〔existimet の主語は improborum sitis と取った〕
Ergo quia dominorum conditio restrictior est, privatis cupiditatibus medicina juris occurrat. Frigent jamdiu apud homines criminosos vetera decreta, quorum vigor cum latoribus suis occidit. Tantum denuo legibus severitatis addendum est, quantum flagitia creverint.
PL 18, 181Dそれゆえ、主たる者たち〔dominorum〕の立場がいっそう厳しく縛られているのだから、私人の欲望には法の薬が立ち向かうべきである。罪過ある人々のもとでは古い決定は久しく冷えており、その力は立法者たちとともに死んだ。悪事が増しただけ、法に改めて厳しさを加えねばならない。
Alioquin, si majoris partis deseritur emendatio; frustra se asperis sanctionibus solus imperator astrinxit, qui semper bonus et integer moribus fuit. Vale.
PL 18, 181Dさもなければ、多数の側で矯正が捨て置かれるなら、常に善良で、品行の正しかった皇帝が、ただ一人、厳しい制定で自らを縛ったのは、むなしい。健やかであれ。
Liber II, Caput XIV
第II巻 第XIV章PL 18, 182ASYMMACHUS SYAGRIO.
シュンマクスよりシュアグリウスへ
Aurelianum filium meum, qui nunc cohortes urbanas gubernat, in amicitiam te jubente suscepi. Unde factum est, ut ei commendationem, quam prius de te meruit, non negarem. Neque enim tibi videtur oneri fore, quod ipse fecisti.
PL 18, 182A息子アウレリアヌスを、今は都市警備隊を統べている者だが、あなたの命によって私は友情に受け入れた。そこで、先にあなたから得た推薦を、彼に拒まなかったのである。あなた自身が行ったことは、あなたの重荷にはならないと思われるからである。
Petitio autem pudentissimi juvenis de infortunio soceri sui nata est, cujus iste factum non tuetur, sed lapsum desiderat sublevari. Facito quod soles rogantis intuitu: et si quid negotio justitiae deest, remitte pietati. Vale.
PL 18, 182Aところで、この慎み深い青年の願いは、舅の不運から生じたもので、彼は舅の行いを弁護するのでなく、その失墜が軽くされることを望んでいる。願う者を顧みて、いつもすることをしてほしい。もし事案の正義に欠けるところがあるなら、情愛〔pietas〕に委ねよ。健やかであれ。
Liber II, Caput XV
第II巻 第XV章PL 18, 182BSYMMACHUS SYAGRIO.
シュンマクスよりシュアグリウスへ
Modestissimis et tui amantibus viris Marcello et Romano, magis ex usu amicitiae, quam in effectum commendationis litteras dedi, ne quid apud te adjicerem jam probatis. Nosti hominum verecundiam, diligens studium, de officiorum varietate non dubitas.
PL 18, 182B慎み深く、あなたを慕う人マルケッルスとロマヌスに、推薦の効果のためというより、友情の慣わしから書簡を与えた。すでに認められている者たちについて、あなたのもとで何も付け加えないためである。あなたは彼らの慎みと勤勉な熱意を知っており、その務めの多様さについても疑わない。
Quis ergo locus testimonio meo superest, cum tuo de illis judicio nihil possit accedere? Et tamen, si cumulum sibi addi plena patiuntur, quaeso subintelligant meis precibus auctam circa se tuam gratiam.
PL 18, 182Bそれなら、あなたの彼らへの判断に何も加えうる余地がないとき、私の証言に残る場はあるだろうか。それでも、満ち足りた者たちが積み上げを加えられるのを許すなら、願わくは、私の願いによってあなたの彼らへの好意が増し加わったと悟ってほしい。
Ita fiet, ut mihi quoque acceptum referant, quod ipsi a te sine astipulatore meruissent. Vale.
PL 18, 182Bそうなれば、彼ら自身が保証人〔astipulator〕なしにあなたから得たはずのものを、私にも恩に着るだろう〔acceptum referant は帳簿に受取として記す意の会計の語〕。健やかであれ。
Liber II, Caput XVI
第II巻 第XVI章PL 18, 182CSYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Si necdum filii mei Nicasii laudabiles mores et honestum institutum didicisti; accipe locupletissimum vadimonium, meum Promotum, virtute et humanitate conspicuum: cui jamdiu natalis familiaritate otiatur, et bona optimi juvenis de illius expende judicio.
PL 18, 182Cもしあなたがまだ息子ニカシウスの称賛すべき人柄と立派な志を知らないなら、いとも豊かな保証を受け取れ。私のプロモトゥスで、徳と人情で際立っている。彼とは生まれの日からの親しさで久しく閑暇を共にしている〔cui … otiatur の主語は定かでない。ニカシウスと取った〕。この最善の青年の長所を、彼の判断で量れ。
Justa enim conjectura est, quae de amicorum pondere et aestimatione colligitur. Nam meae astipulationis minor causa est, cum superioris persona praeponderet. Cujus honori tribuendum est, ut a te, non ut novus subdendus examini, sed ut jam probatus habeatur. Vale.
PL 18, 182C友人たちの重みと評価から導かれる推測は正しい。私の保証の理由は小さくなる、上位の者の人物が重みで勝っているからだ。その名誉に免じて、彼があなたから、新参として試験にかけられるのでなく、すでに認められた者として遇されるべきである。健やかであれ。
Liber II, Caput XVII
第II巻 第XVII章PL 18, 182CSYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Solet generalem salutationem familiaris sermo praemittere. Hanc ergo impensius tibi voto optare studeo, quam stylo dicere. Ergo ad vicem verborum solemnium scitu digna complectar. Filii nostri in sinu aviae etiam nunc morantur.
PL 18, 182C親しい語らいは、一般の挨拶を先に置くのが常である。それゆえ私は、この挨拶を筆で述べるより、願いによってあなたに切に祈ることに努める。それで、儀礼の言葉の代わりに、知る価値のあることを述べよう。我々の子らは、今もなお祖母の懐にいる。
Da veniam, si annis gravis, et interim solatio tuo carens femina, tenaciter retinet secundum levamen aevi ac solitudinis suae. Nos tamen alteri eorum viae instrumenta, alteri in societatem consilii comitem praeparamus.
PL 18, 182D許してほしい。年老いて、しばらくあなたの慰めを欠いた女が、老いと孤独の第二の慰めを固く手放さないのを。だが我々は、子らの一人には旅の備えを、もう一人には思案の仲間として道連れを用意している。
Tibi peregrinationem senio esse, invitus audivi, vel quod est dictu dignius, parum credidi; cum patriae bona et pignorum gaudia in optimi principis dignatione possideas. Quare abjice Baianas cogitationes, et virtuti infructuosam quietem.
PL 18, 182D異郷の暮らしがあなたの憂いの種〔senio esse。悩みの種であるの意〕となっていると聞いて、私は不本意だった。あるいは、むしろ言うに値することだが、ほとんど信じなかった。あなたは祖国の良きものと愛しい者たちの喜びを、最善の君主の厚意によって手にしているのだから。それゆえバイアエの思いと、徳に実りのない休息を捨てよ。
Omni otio labor hic tuus laetior est. Amplectamur moneo amabilem sub amante militiam. Vale.
PL 18, 182Dあなたのこの務めは、どんな閑暇よりも喜ばしい。愛してくれる者〔sub amante。君主を指すと取った〕のもとでの愛すべき官務〔militia〕を受け入れようではないか、と私は勧める。健やかであれ。
Liber II, Caput XVIII
第II巻 第XVIII章PL 18, 183ASYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Ita votis in te meis felix eventus arrideat, ut ego graviter fero, fratrem Hephaestionem per te mihi cognitum, per se probatum, nescio quid amaritudinis incidisse.
PL 18, 183Aあなたへの私の願いに幸いな結果が微笑みますように。そう願うのと同じく、私は、あなたによって私に知られ、本人によって認められた兄弟ヘパイスティオンに、何か苦いことが降りかかったことを重く受けとめている。
Et quia virtutum tuarum contemplatio facit, ut illius fortunae applicem, quod apud te minore momento est; ad preces versus, ut tibi respondeas, famamque cogites, rogo. Praesta hoc contubernio, praesta judicio tuo, ut tibi non desit patientia, si illi modus defuit.
PL 18, 183Aあなたの徳を思うと、あなたにとってさほど重くないことを、私は彼の運に当てはめてしまう。そこで願いに向かい、あなた自身に応じ、名声を思ってくれと頼む。この同居の親しみにかけて、あなたの判断にかけて、彼に節度が欠けたとしても、あなたに忍耐が欠けないようにしてほしい。
Nolo videaris despectu amici satisfacere cuidam nuper Romam regresso, cujus apud nos querela auxit gloriam tuam.
PL 18, 183Aあなたが、友を蔑ろにして、最近ローマに戻ったある者に満足を与えていると見られることを、私は望まない。彼の訴えは、我々のもとでかえってあなたの栄光を高めたのだ〔cujus の指す人は定かでない。最近ローマに戻った者と取った〕。
Certe Eusebius medicorum potissimus obsequio tuo a me traditus, et ad leniendas opportunus offensas, jam poterit amara condire: de cujus facetiis duo spondeo, nec Hephaestioni temperamentum, nec tibi defuturum esse solatium. Vale.
PL 18, 183Aともかく医者たちの第一人者エウセビウスを、あなたの用に私から差し向ける。気分を和らげるのに適した人で、すでに苦さを味付けできよう。その軽妙さについて、私は二つを請け合う。ヘパイスティオンには調和が、あなたには慰めが欠けないことである。健やかであれ。
Liber II, Caput XIX
第II巻 第XIX章PL 18, 183BSYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
En tibi filium nostrum, quem solatio decerpsimus nostro, dum desiderio tuo cedimus. Tandem fultus caro levamine redi in gratiam prioris laetitiae.
PL 18, 183B見よ、我々の息子を。あなたの願いに屈して、我々の慰めから引き抜いた者である。ついに愛する慰めに支えられ、先の喜びに立ち返れ。
Sed si accedis sententiae meae; ubi primum paternum animum visu pignoris foveris, utilia antepone jucundis, juvenemque ad civiles fasces contende dimittere. Quo tibi in castris coram duobus? Haec consilii mei forma est. Facies ipse, quod prudentia majore delegeris.
PL 18, 183Bだが、私の意見に従うなら、父の心を子の姿で温めたらすぐに、有益を快に優先させ、青年を市民の束桿〔文官職〕に向けて送り出すよう努めよ。陣営で息子二人を目の前に置いて、あなたに何になろう〔Quo tibi in castris coram duobus の取り方は定かでない。息子二人をともに陣営に置く意と取った〕。これが私の勧めの型である。あなた自身が、より深い思慮で選んだことをすればよい。
Plura enim videt, qui coram de rerum conditionibus judicat. Ego quod loquor, votum est: tu de appositis assume judicium. Vale.
PL 18, 183Bその場で事情を判断する者は、より多くを見るからだ。私が言うのは願いである。あなたは目の前の事柄から判断を取れ。健やかであれ。
Liber II, Caput XX
第II巻 第XX章PL 18, 183CSYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Succurre fidei, quae officiis amicorum debitorem me diutius non patitur. Fratres mei, Romanus atque Magnillus, clarissimi viri, jam dudum me religionis meritis nexuerunt.
PL 18, 183C信義を助けてほしい。それは、友人たちへの務めに私を債務者のまま長く置くことを許さない。我が兄弟ロマヌスとマグニッルス、いとも高名な人たちは、すでに久しく、その誠実な務め〔religio〕の功績で私を縛った。
Et quamvis praemia non reposcant, quae solet minor exspectare fortuna, acrius tamen animum meum saepius honestate conveniunt. Mentiar, si mihi ad praestandum deesse tempus allegem, quia potentia mea de tui honoris viribus aestimatur.
PL 18, 183C彼らは、低い身分の者が待つのを常とする報いを求めはしないが、その立派さによって、しばしばいっそう強く私の心に迫る。時間が足りないと口実を言うなら私は偽ることになる。私の権勢はあなたの官職の力で量られているのだから。
Fac oro, ut effectu honoris sui sentiant, pro concordia, quae mihi tecum est, quidquid defertur uni, ab utroque deberi. Vale.
PL 18, 183Cどうか、私があなたと持つ一致にかけて、一方に与えられるものは二人とも負うのだと、その名誉の効果で彼らに感じさせてほしい。健やかであれ。
Liber II, Caput XXI
第II巻 第XXI章PL 18, 183DSYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Officii mei ratio suasit, ut scriberem, quando ea est persona litteras redditura, ut plus de tuo judicio, quam de meo speret auxilio.
PL 18, 183D私の務めの道理が、書くように促した。この書簡を届ける人物は、私の助けよりもあなたの判断にいっそう望みをかけるはずだからである。
Itaque omnia, quae mos est litteris explicare, ipsi potius narranda delego: a quo amplitudo tua, et quae de me cognitu digna crediderit, et quae ipsius fortuna poscit, accipiet. Vale.
PL 18, 183Dそれゆえ、書簡で説き明かすのが慣わしのことはすべて、本人に語らせることにゆだねる。あなたの偉大さは、彼から、私について知る価値があると彼が信じることも、彼自身の境遇が求めることも、受け取るだろう。健やかであれ。
Liber II, Caput XXII
第II巻 第XXII章PL 18, 183DSYMMACHUS FLAVIANO.
シュンマクスよりフラウィアヌスへ
Reparassem jamdiu corpusculi mei valetudinem, si frui agrorum salubritatem potuissem. Sed nunc intuta est latrociniis suburbanitas: atque ideo praestat macerari otio civitatis, quam pericula ruris incidere.
PL 18, 183D所領の健やかさを享受できたなら、私の小さな体の健康はとうに取り戻していたはずである。だが今、郊外は盗賊に対して安全でない。だから田舎の危険に遭うより、都市の閑暇に身をすり減らすほうがよい。
Tuis tamen litteris proficere sanitatem meam sentio, quibus beneficia domini nostri Theodosii frequenter enumeras, et augeri merita tua magnis praemiis asseveras. Et illi quidem ad agendas gratias lingua tua sufficiet.
PL 18, 183Dそれでも、私の健康があなたの書簡で良くなるのを感じる。その書簡であなたは我々の主テオドシウスの恩恵をしばしば数え上げ、あなたの功績が大きな褒賞で増し加わると請け合う。そして彼に礼を述べるには、あなたの舌で足りるだろう。
Ego pro mediocritate ingenii mei viro excellentissimo, nostrique in Flavianum voti socio, vicem laudis exsolvi. Sed etiam tempus est, ut ipsum illum redire patiaris pro quo obligati sumus. Quousque magistratum longinquae provinciae solatio tuo vindicas? Nulla de uxoris utero causatio est, cujus exspectationem maturus partus absolvit. Vale.
PL 18, 184A私は才の乏しい分に応じて、いとも卓越した人、フラウィアヌスへの我々の願いの同志に、称賛の返しを払った〔宛先がフラウィアヌスであるのに、ここの Flavianum が誰を指すかは定かでない。下の「当人」「妻の胎」から、宛先の身内の同名の人とも読める〕。だが、我々がそのために義務を負っている当人を帰らせてよい時でもある。いつまで遠い属州の政務官を、あなたの慰めとして手もとに留めておくのか〔magistratum は官職にある人、すなわち帰らせるべき当人を言うと解した〕。妻の胎を口実にすることはできない。その待望は、熟した出産がすでに解いたのだから。健やかであれ。
Liber II, Caput XXIII
第II巻 第XXIII章PL 18, 184ASYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Putabam tot monitis atque exhortationibus meis aliquid animo tuo accessisse tolerantiae. Enimvero tu etiam reverendas necessitudines nostras peregrinationis sollicitas. Sed quid promovet ista conquestio? Non ferunt impatientiam tuam, quibus reditus in voto est.
PL 18, 184Aこれほど多くの私の戒めと励ましによって、あなたの心に忍耐が少しは加わったと思っていた。だが実際には、あなたは我々の尊ぶべき絆をも、異郷の暮らしゆえに気遣わせる。しかし、この嘆きが何を進めるのか。あなたの帰還を願う者たちは、あなたの焦りに耐えない。
Vident enim sub quibusdam aemulis civibus excessum celerem nihil laudis habiturum. Quin assume constantiam, et quid deceat magis, quam quid libeat, expende: praecipue cum ipse fatearis, in amore domini nostri Theodosii venerabilis principis, omnium te carissimorum pignorum gratiam reperisse. Vale.
PL 18, 184Bある妬み深い市民たちのもとで、性急な離脱は称賛を得られないと彼らは見ているからだ。むしろ堅固さを身に帯びよ。何が好ましいかより何がふさわしいかを量れ。とりわけ、あなた自身が、我々の主、崇むべき君主テオドシウスの愛において、あらゆる最愛の身内〔pignora〕に代わる情愛を見いだしたと〔gratiam は、身内から得る慰めに当たるものを皇帝の愛の中に得た、の意と解した〕認めているのだから。健やかであれ。
Liber II, Caput XXIV
第II巻 第XXIV章PL 18, 184BSYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Simplicium agentem in rebus pene in porta Flaminia retentavi, ut ad te pauca, et non omittenda dictarem.
PL 18, 184B皇帝の使者〔agens in rebus〕シンプリキウスを、ほとんどフラミニア門で引き止めた。あなたに宛てて、短いが省けないことを口述するためである。
Filius noster Flavianus Romam pridie calendas Martias venit, et brevi in Asiam secundis auspiciis ordietur, quod ideo par fuit indicari, ut sollicitudinem, quam de mora ejus hucusque tolerasti, spes promissa detergat. Vale.
PL 18, 184B我々の息子フラウィアヌスは、3月のカレンダエの前日〔2月28日〕にローマに来て、近く吉兆のもとにアジアで〔職務を〕始める。これを知らせるのが適切だったのは、彼の遅れについてこれまで耐えてきたあなたの心配を、約束された希望が払うためである。健やかであれ。
Liber II, Caput XXV
第II巻 第XXV章PL 18, 184CSYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Abundas quidem consiliis: in omnem rei usum paratus, et sapientiae cultus artibus, monitore non indiges. Sed fas est, ut meas quoque vigilias aliquid privatis negotiis tuis conferre patiaris.
PL 18, 184Cあなたはたしかに助言に満ち、あらゆる事柄の用に備え、知恵の技を修めており、戒める者を必要としない。だが、私の不寝番〔の思索〕も、あなたの私的な務めに何かを寄与することを許すのが道理である。
Quare si quid praemeditatum utrique nostrum stylus fraternus ingesserit, constantius exsequere, tanquam duobus probatum. Si quid ibi adhuc novum legeris, a te inventum puta, quod ab amante suggeritur.
PL 18, 184Cそれゆえ、我々二人にあらかじめ考えられたことを兄弟の筆が持ち込んだなら、二人が認めたこととして、いっそう確固として実行せよ。そこで何かまだ新しいものを読むなら、愛する者が示唆したものであっても、あなた自身が見いだしたものと思え。
Subjeci capita rerum, quia complecti litteris fastidii fuga nolui. Tuum erit insinuata trutinare. Ita enim meo officio functus sum, ut tibi judicium reservarem. Vale.
PL 18, 184C事柄の要点を添えた。うんざりさせるのを避けて、すべてを書簡に収めようとしなかったからである。示されたものを量るのはあなたの務めである。私は自分の務めを、あなたに判断を残す形で果たした。健やかであれ。
Liber II, Caput XXVI
第II巻 第XXVI章PL 18, 184DSYMMACHUS FLAVIANO.
シュンマクスよりフラウィアヌスへ
Baiarum solitudine vehementer offensus, Puteolis malui commorari. Juvat enim nos istius loci salubris habitatio. Dehinc si adjutu Dei optata processerint, Capuam paramus excurrere, totumque hunc mensem Novembrem diversis Campaniae locis atque urbibus deputamus.
PL 18, 184Dバイアエの寂しさにひどく気分を害し、プテオリに留まることを選んだ。この場所の健やかな住まいが我々の気に入るからである。その後、神の助けで望みが進めば、カプアへ足を延ばす用意をしており、十一月のこの月は全部、カンパニアの別々の場所と町に割り当てている。
Haec est nostri summa propositi. Sed ut animus alacrior destinata promoveat, vestris alloquiis erigendus est: quandoquidem sanitatis vestrae et felicitatis indicio nihil antiquius aestimamus. Verum hoc pro insigni religione sponte facietis.
PL 18, 184Dこれが我々の計画の概要である。だが、心がいっそう活発に決めたことを進めるには、あなたの〔vos。一人の相手への敬意の複数〕語らいによって励まされねばならない。あなたの健康と幸福の知らせより大事なものを、我々は何も思わないからである。だが、このことは、あなたの際立った義理〔religio〕から、自ずと行うだろう。
Atque ideo non est necesse voluntariis officiis aculeos exhortationis adhibere. Interea quod te, mi frater, affore polliceris, vehementer amplector.
PL 18, 184Dだから、自発の務めに、励ましの刺をあてる必要はない。そのあいだ、兄弟よ、あなたが来ると約束していることを、私は強く歓迎する。
Atque utinam te domus tota comitetur! ut et nobis laetitiam pleniorem tribuat adventus omnium, et tibi causa non sit citius patriam recurrendi, desiderio et amore remanentium. Vale.
PL 18, 185Aあなたの家の全員があなたに同行してくれればよいのだが。皆の到着が我々にいっそう満ちた喜びをもたらし、残る者たちへの思慕と愛のために、あなたが急いで祖国へ駆け戻る理由もなくなるように。健やかであれ。
Liber II, Caput XXVII
第II巻 第XXVII章PL 18, 185ASYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Quamvis litteras meas fama praevenerit, quae exoneratum te publicis necessitatibus nuntiavit: tamen quo fidelior esset assertio, scriptis confirmo rumorem.
PL 18, 185Aあなたが公の義務から解かれたと告げた噂が、私の書簡に先んじたけれども、断言がより確かになるよう、書面で噂を裏づける。
Sed licet publicae rei absolutione laeteris, volo te adversum incerta muniri: videlicet ut sub Actorum confectione tuorum, si adhuc retines potestatem, vel vicariae praefecturae, quae tibi poscenti aequa non deerit, diligentiae tuae ratio digeratur: quae possit ostendere, quot numero animalia collocaris, et quo apparatu instruxeris mansiones, et quantum in titulis fiscalibus exigendis tua cura promoverit.
PL 18, 185Aだが、公務の解除を喜んでいるにしても、私は、不確かな事態に備えてあなたが守られることを望む。すなわち、あなたがなお権限を保っているならあなた自身の記録〔Acta〕の作成のもとで、あるいは、求めればあなたに公正を欠くことのない代理の長官の役所〔vicariae praefecturae。長官の職務を代わりに執る官の役所〕の〔記録の作成のもとで〕、あなたの心配りの報告をまとめておくように〔vicariae praefecturae は Actorum confectione に係ると解した。係りは定かでない〕。それは、あなたがいくつの数の家畜を配置し、どのような備えで宿駅を整え、帝室金庫の税目の徴収でどれほどあなたの心配りが進めたかを示しうるものである。
Hoc enim testimonio adversum omnes vel fortuitas querelas vel affectatas insidias protegeris. Vale.
PL 18, 185Bこの証言によって、偶然の訴えにも、わざとらしい罠にも守られるからである。健やかであれ。
Liber II, Caput XXVIII
第II巻 第XXVIII章PL 18, 185BSYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Argue, ut vis, rerum consilia post exitum, et mihi vitio verte, quod contemptum sui praefectura conquesta est. Facile accusatur desertus auxilio. Atque ideo in me recipere malo erroris confessionem, ne aut amicos negligentiae, aut adversarios asperitatis incessam.
PL 18, 185B好きなだけ、結果のあとで事の計画を責め、長官職が自らへの軽蔑を嘆いたことを私の落ち度にせよ。助けを失った者は容易に非難される。だからこそ私は、過ちの告白を自分の身に引き受けるほうを選ぶ。友人たちを怠慢の、敵対者を厳しさの非難にさらさないためである。
Fuerit fortunae, non conscientiae meae, ut victus viderer, qui necdum coeperam litigare. At etiam scribis, causis similibus abstinendum. Vides quantum liceat eventui. Oblitus es morum meorum.
PL 18, 185Bまだ争い始めてもいなかった私が負けたと見えたのは、私の良心でなく運のせいだったのだろう。だがあなたはさらに、似た訴えには手を出すなと書く。結果がどれほどを許すか、あなたは見ている。あなたは私の性格を忘れたのだ。
Ego vero solitae verecundiae ignavum quoque jungam timorem, et litteris tuis agam gratias, quae me deposita juris et amicorum fiducia, ad omnium injuriarum silentium cohortantur. Vale.
PL 18, 185C私はいつもの慎みに、臆病な恐れまで加えよう。そして、法と友人への信頼を捨てさせ、あらゆる不当に黙れと勧めるあなたの書簡に、礼を言おう。健やかであれ。
Liber II, Caput XXIX
第II巻 第XXIX章PL 18, 185CSYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Pro optimis viris quisquis intervenit, non magis illorum videtur juvare commodum, quam suum commendare judicium. Quare in eo, quod fratris mei Maximi desideria litteris prosequor, non tam illi usui, quam mihi laudi est.
PL 18, 185C優れた人々のために仲介する者は、誰であれ、彼らの利益を助けるというより、自らの判断を推薦するように見える。それゆえ、私が兄弟マクシムスの願いを書簡で後押しするのは、彼の益というより、むしろ私の誉れである。
Est enim vita et eruditione liberalium disciplinarum pariter insignis, neque ulli praestantium philosophorum secundus, ac propterea tua familiaritate dignissimus.
PL 18, 185C彼は生き方と、自由学芸の学識において等しく際立ち、卓越した哲学者のいずれにも劣らず、それゆえあなたの親しみにいとも値する。
Cujus tibi negotia cum in rem missus absolverit, quaeso ut humanitate, qua clarus es, justas petitiones ingravato auxilio prosequaris. Vale.
PL 18, 185C彼がこの件のために遣わされ、あなたに彼の用件を述べ終えたら、願わくは、あなたが名高い人情をもって、その正当な請願に、惜しみない〔ingravato。gravate(しぶしぶ)の反対の、ためらわない意と解した〕助けを添えてほしい。健やかであれ。
Liber II, Caput XXX
第II巻 第XXX章PL 18, 185DSYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Quo animo acceperim Siciliense negotium vulneratum, facile conjectas, qui me noveris in alienis quoque judicatorum iniquitate morderi. Quin etiam consilii imprudentis a te arguor ob amissa. Recte agis. Cur enim speravi contumeliam sacri auditorii vindicandam?
PL 18, 185Dシチリアの件が傷つけられたと知って、私がどんな心持ちだったか、あなたは容易に推し量れる。私が他人の事でも判決の不正に心を噛まれることを知っているのだから。それどころか、失ったものゆえに、あなたは私を思慮の足りない計画のことで責める。あなたの言うとおりだ。聖なる法廷〔sacri auditorii。皇帝の審理の座〕への侮辱が罰されると、どうして私は期待したのか。
Cur de amicis legitima et justa praesumpsi? Et quo redacti sumus? Justitiam perdidi, dum exspecto vindictam.
PL 18, 185D友人たちから合法で正当なことを、なぜ前提としてしまったのか。我々はどこまで落とされたか。復讐を待つうちに正義を失った。
Jam illud, quo pacto diluam, quod Probus mitior judicatur, qui in praejudicium vel invidiam possessionis meae parvi agelluli retentionem cessit, cum illi tota mulierculae promitteretur haereditas?
PL 18, 185Dさらに、次のことをどう言い開こうか。プロブスのほうが穏当と判断されている。彼は、私の所領の不利になるよう、あるいは私の所領に憎しみを向けさせるよう、小さな畑の保持を譲ったのに、あの女のためには遺産の全体が約束されたという〔in praejudicium vel invidiam possessionis meae を「私の所領の不利、あるいはそれへの憎しみとなるように」と取った。取り方は定かでない〕。
Nam referendi haec sola praefecto Urbis ratio fuit; non ut receptarum appellationum poenam Siciliae rector exsolveret, sed ut injuriam suam sacri auditorii cognitor vindicaret.
PL 18, 186A首都長官が上申した理由は、これだけだった。受理された上訴の刑罰をシチリアの統治者に払わせるためでなく、聖なる法廷の審理者が自らの侮辱の仇を討つためである。
Nunc rescriberetur in causam, post victoriam meam, contra sententiam praefecturae, cui pars adversa consentit.
PL 18, 186A今や、私の勝利のあと、相手方も同意している長官職の判決に反して、事案について勅答が出されようとしている。
Si relatio ad fortunam negotii pertineret, et supplementa, vel refutatorios jurgantes dedissent; rogo, de quibus actionibus judicabitur, quas in Sicilia post appellationem meam pars una deprompsit, quibus tyrannicorum temporum gesta sociata sunt?
PL 18, 186Aもし上申が事の運に関わるものであり、論争する者たちが補足書面や反駁の書面〔refutatorios は形容詞形で、「書面」を省いたものと解した〕を提出したのだとしても、お尋ねする、私の上訴のあとシチリアで一方の側が持ち出した訴訟、僭主の時代の行いが結びつけられたそれらの訴訟について、何が裁かれるのか。
Tanti est invidia mei, et grata aliquibus reprehensio. Cede adversantium voluntati, et domino nostro invictissimo principi Theodosio semper augusto dignare suggerere, non pluris apud me divitias valere, quam famam.
PL 18, 186A私への憎しみはそれほど大きく、非難はある者たちには好ましい。敵対する者たちの意に従え。そして我々の主、不敗の君主、常のアウグストゥスたるテオドシウスに、私にとって富が名声より重くはないと、進言することをよしとしてほしい。
Bonum de me judicium parentis publici, conservatoris mei, cuivis antepono patrimonio. Si placet, ut omni mea haereditaria possessione decedam, lex mihi erit, quidquid omnium dominus placata auctoritate censuerit. Vale.
PL 18, 186B公の親、私の保護者の、私についての良き判断を、私はどんな財産よりも重んじる。もしよいと思われるなら、私が相続した所領のすべてから退くことになっても、万人の主が、和らいだ権威をもって定めることは何であれ、私にとって法となるだろう。健やかであれ。
Liber II, Caput XXXI
第II巻 第XXXI章PL 18, 186BSYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Scio te amicum justitiae, et amantem mei, et vereor ne suscipias ullum pro absentis existimatione certamen, atque in te aliqua odia detorqueas. Peto igitur quiescas.
PL 18, 186Bあなたが正義の友で、私を愛していることを知っている。それゆえ、不在の者の評判のためにどんな争いも引き受け、いくつかの憎しみを自分に招きはしないかと恐れる。だから、静かにしていてほしい。
Erit fortasse copia mihi afferendae quandoque veritatis apud aeternum principem dominum nostrum Theodosium, cujus erga me favor fecit, ut aliquid interim moliretur invidia.
PL 18, 186Bおそらくいつか、永遠の君主、我々の主テオドシウスのもとで、真実を述べる余地が私にあるだろう。彼の私への好意が、そのあいだ、妬みに何かを企てさせたのである。
Non puto bonis temporibus eam causae meae conditionem futuram; quae sub tyranno fuit, cujus litteris ad Marcellini suggestionem datis homines meos scis esse multatos. Quod in panegyrici defensione non tacui. Vale.
PL 18, 186C良い時代に、私の件が、僭主のもとであったあの状況に置かれるとは思わない。その僭主の書簡がマルケッリヌスの具申に応じて出され、私の者たちが罰金を科されたことを、あなたは知っている。このことを、私は賛辞の弁明〔panegyrici defensione。賛辞を述べたことについての弁明と解した〕で黙らなかった。健やかであれ。
Liber II, Caput XXXII
第II巻 第XXXII章PL 18, 186CSYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Reddet tibi litteras meas, qui tuas mihi debuit exhibere. Neque enim eadem nobis silentii excusatio, quae tibi suppetit. Te multiplex actuum publicorum turba circumsonat; ego ab omnibus negotiis feriatus, triste otium tero.
PL 18, 186Cあなたの書簡を私に示すはずだった者が、私の書簡をあなたに届けるだろう。我々には、あなたにある沈黙の言い訳が同じようにあるわけではない。あなたは公務の多様な騒ぎに取り囲まれ、私はあらゆる務めから離れ、悲しい閑暇をすり減らしている。
Et quod tui honoris gratia ante faciebam, nunc meo assumo solatio. Levatur quippe aegritudine animus, quoties in officia amica dirigitur. Me ex vero, non ad gloriam loqui, secessio mea testis est.
PL 18, 186C以前はあなたの名誉のためにしていたことを、今は自分の慰めとして行う。友の務めへ向けられるたび、心は憂いから軽くなる。私が見せかけでなく真実を語り、栄誉のために語るのでないことは、私の隠遁が証している。
Nam cum dolore saucius aestuarem, sedem dominae communis parentis quasi fanum aliquod Dei salutaris accessi. Nunc ejus consilio vulnus meum in cicatricem convenit. Illius acquiesco monitis, illius ope respiro.
PL 18, 186D苦痛に傷つき、燃えるようなとき、私は我々共通の親である貴婦人〔dominae communis parentis。誰を指すかは定かでない〕の家に、救いの神の祠であるかのように近づいた。今や彼女の助言によって、私の傷は瘢痕になった。彼女の戒めに安んじ、彼女の助けで息をつく。
Adsunt etiam caeterae venerabiles necessitudines tuae: et quod me prae caeteris juvat, tui quotidie blandam commemorationem sermo noster exercet.
PL 18, 186Dあなたの他の尊ぶべき絆の人々も居合わせている。そして何より私の喜びは、我々の語らいが毎日、あなたの優しい思い出を巡っていることである。
Qua de re inter Campaniae terminos major pars aestatis agitabatur; quando et praesentia placet, et ea conditio est patriae, ut qui excludi per improbos possumus, abesse interim velut ex nostro arbitrio debeamus. Vale.
PL 18, 186Dそのため、夏の大半をカンパニアの境のうちで過ごした。そこにいることも気に入り、また祖国の状況は、不正な者たちによって締め出されかねない我々が、さしあたり自らの意志でのように不在であるべきものだからである。健やかであれ。
Liber II, Caput XXXIII
第II巻 第XXXIII章PL 18, 187ASYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Relatio viri spectabilis fratris nostri vicarii indignitatem deprehensi sceleris eloquetur. Atque ideo non est necesse, ut dictu et auditu nefaria noster sermo recenseat.
PL 18, 187A貴顕の人〔spectabilis〕、我々の兄弟である代官〔vicarius。管区を治め、長官の職務を代わりに執る官〕の上申が、露見した犯行の不当を述べるだろう。だから、言うにも聞くにも忌まわしいことを、我々の言葉が数え上げる必要はない。
Unum est quod mea petitio, et caeterorum vota desiderant, ut pro justitia tua inultum esse non sinas, quod exemplo gravissimum erit, nisi ausus aliorum vehemens poena compresserit.
PL 18, 187A私の願いと他の者たちの願いが求めるのは、ただ一つ、あなたの正義にかけて、これを罰されないままにしないでほしいということである。他の者たちの大胆さを厳しい刑罰が抑えない限り、これは最も重い前例となろう。
Fama est, Ampelium et quosdam alios de Sardinia, ut asseritur, senatores in crimen adductos, forum competens observare praeceperis. Hos nunc audio ad aliud judicium esse translatos.
PL 18, 187A噂では、アンペリウスと、サルディニアから来たという幾人かの元老院議員が罪過に問われ、あなたは管轄の法廷を守るよう命じたという。ところが彼らは別の裁きに移されたと、私は聞いている。
Quare si ipse ita a te reminisceris judicatum; aequum esse arbitror, ut statutis tuis adesse digneris. Vale.
PL 18, 187Aそれゆえ、あなた自身がそのように判じたと思い出すなら、あなたの定めを支えることをよしとするのが公正だと私は考える。健やかであれ。
Liber II, Caput XXXIV
第II巻 第XXXIV章PL 18, 187BSYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Adornare te reditum, quod sacra Deum matris appeterent, arbitrabar. Tu in diei unius iter promoves, nosque et patriam post tergum relinquis. Illude, ut vis, amicorum facilitati: quos si haec morderet injuria, in vicem malae gratiae saltem litteris abstinerent.
PL 18, 187B神々の母の祭儀が求めるから、あなたは帰還の準備をするのだと思っていた。ところがあなたは一日の道のりを進め、我々と祖国を背後に残す。好きなだけ、友人たちの気安さをからかうがよい。もし彼らがこの不当に心を噛まれていたなら、悪しき仕打ちへの返しとして、せめて書簡を控えたことだろう。
Nunc vero officiis mulcemus abeuntem, et blanda animo tuo fomenta suggerimus, cum tu omnibus curam rei familiaris anteferas. Nam recordaris hoc te praefamine epistolam texuisse: Nihil hac aetate tractandum pensius domesticis rebus.
PL 18, 187B今や我々は、去りゆくあなたを務めで宥め、あなたの心に優しい慰めを差し出している。あなたは何よりも家の事への心配を優先しているのに。あなたは、この前書きで書簡を織ったことを思い出すだろう。「この年齢では、家の事より入念に扱うべきものはない」と。
Quod ego, dum contemplor venam morum tuorum, scio ludo esse conceptum. Quando enim sublimitas ingenii tui curis vilioribus flecteretur? Censeo igitur aliis dare verba mediteris, qui sanctum penetrale animi tui nesciunt. Mihi uno genere satisfacies, si remotis epistolarum defensionibus ipse remeaveris. Vale.
PL 18, 187B私はあなたの気質の鉱脈を見るにつけ、これが戯れで考えられたと知っている。あなたの才の崇高さが、いつ、より卑しい心配事に曲げられようか。だから、あなたの心の聖なる奥所を知らない他人を欺くことを企てるがよい、と私は思う。あなたが私を満足させる道は一つしかない。書簡の弁明を退けて、あなた自身が帰って来ることだ。健やかであれ。
Liber II, Caput XXXV
第II巻 第XXXV章PL 18, 187CSYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Ego quoque in scribendo formam vetustatis amplector, nimisque miror, quod mihi librarii error obrepserit; qui solitus epistolis meis nomina sola praeponere, usum simplicem novella adjectione mutavit.
PL 18, 187C私も書くとき、古風な型を受け入れる。それゆえ、書記の誤りが私に忍び込んだことにひどく驚く。彼は私の書簡に名だけを先に置くのが常だったのに、単純な慣いを新しい付加で変えたのだ。
Sed id potius casu, quam consulto factum liquebit, si recorderis, superiores nunquam istius modi titulo sorduisse. Et tamen utcunque res accidit, gratulor novi aliquid oblatum, quod me a solito respondendi genere vindicaret.
PL 18, 187Cだが、これは意図したというより偶然だったと、先の書簡がこの種の表題で汚れたことは一度もなかったと思い出せば、明らかになろう。それでも事がどうあれ、私を常の返書の型から救い出す新しいものが差し出されたことを喜ぶ。
Quousque enim dandae ac reddendae salutationi verba blaterabimus, cum alia stylo materia non suppetat? At olim parentes etiam patriae negotia, quae nunc angusta, vel nulla sunt, in familiares paginas conferebant.
PL 18, 187C挨拶を与え返すための言葉を、書く材料が他にないのに、いつまで我々はつぶやき続けるのか。しかし昔の先人たちは、今は乏しいか無いに等しい祖国の事柄も、親しい書簡に書き込んでいた。
Id quia versi ad otium rebus omisimus, captanda sunt nobis plerumque intentata scribendi semina, quae fastidium tergeant generalium litterarum. Juvit igitur me culpa, quam delui, et si non fallor, tibi quoque viam dedit inusitata referendi. Vale.
PL 18, 187D我々は事柄が閑暇に向かったため、それを省いてしまった。だから、一般の書簡の倦怠を拭い去る、これまで試みられなかった書き方の種を、たいてい捉えなければならない。だから、私が洗い落とした〔delui。deluo(洗い落とす)の完了と取った。dolui(嘆いた)の誤りとも読める〕過ちは私を助け、思うに、あなたにも珍しい返書の道を開いた。健やかであれ。
Liber II, Caput XXXVI
第II巻 第XXXVI章PL 18, 187DSYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Ergo adeo complacitum est communi parenti, ut te longius, quam vellem, necesse sit detineri? An tibi urbanorum tanta vitatio est, ut exspectationem meam pia causatione frustreris?
PL 18, 187Dそれでは、共通の親には、あなたが私の望むより長く引き止められねばならないほど、それが気に入ったのか。それとも、あなたにとって都会の人々を避ける気持ちはそれほど強く、情に厚い口実で私の期待を欺くのか。
Et revera mihi hic agitur, aut dicitur, quod bonus animus, et sincera natura possit amplecti. Sed utcunque ista sunt, si Romae ageres, aditu inter nos mutuo fortasse mitescerent. Nunc graviores rerum omnium offensiones, ut pote solus, experior.
PL 18, 188A実のところ、ここで行われ、語られていることで、善き心と誠実な本性が受け入れうるものはある〔反語とも読める(善き心と誠実な本性が受け入れうることが、ここで何か行われ、語られているか)。続く mitescerent から、ここでの事柄は好ましくないものと読める〕。だがそれらは、あなたがローマにいたなら、互いの往来によって、おそらく和らいだことだろう。今は一人でいるので、あらゆる事柄のより重い不快を私は味わっている。
Exempli causa unum accipe, de quo reliqua conjectes. Praetextato nostro monumentum statuae dicare destinant virgines sacri Vestalis antistites.
PL 18, 188A例として一つ取れ、そこから残りを推し量れ。我々のプラエテクスタトゥスに、ウェスタの聖務の神官であるおとめたちが、彫像の記念を捧げようと定めている〔virgines sacri Vestalis antistites の係りは、おとめたち=神官と取った〕。
Consulti pontifices, priusquam reverentiam sublimis sacerdotii, aut longae aetatis usum, vel conditionem temporis praesentis expenderent; absque paucis, qui me secuti sunt, ut ejus officium statuerent, annuerunt.
PL 18, 188A神祇官たちは諮問を受けると、高い祭司職への敬意も、長い年月の慣わしも、現在の時勢の状況も量らぬうちに、私に従った少数を除いて、〔おとめたちが〕彼への奉仕〔officium〕を定めることに同意した〔ut ejus officium statuerent は annuerunt に係ると取った。ejus はプラエテクスタトゥスを指すと解した〕。
Ego, qui adverterem, neque honestati virginum talia in viros obsequia convenire, neque more fieri, quod Numa auctor, Metellus conservator religionum, omnesque pontifices maximi nunquam ante meruerunt: haec quidem silui, ne sacrorum aemulis enuntiata noxam crearent, inusitatum censentibus.
PL 18, 188A私は、このような奉仕を男に捧げることは、おとめたちの品位に合わず、創始者ヌマも、祭儀の保存者メテッルスも、歴代の大神祇官たちも、かつて受けたことのないこのことは、慣わしにも沿わないと気づいていた。それでも、これを黙った。祭儀に敵対する者たちに知らされて、これが害を生まないためである〔inusitatum censentibus の係りは定かでない。異例を決議する者たち(神祇官たち)を言うと取った〕。
Exemplum modo vitandum esse rescripsi, ne res justo orta principio, brevi ad indignos, per ambitum deveniret. Ne longum loquar, ipsa verba ad te misi bonis probata, sed numero fortasse vincenda; licet in decretis pontificum non sit eadem forma, quae curiae est.
PL 18, 188Bただ、その前例は避けるべきだと返書した。正しい始まりから生じた事が、やがて野心によって不相応な者たちに及ぶことのないためである。長くならぬよう、善き人々に是認され、おそらく数では負けるだろう言葉そのものを、あなたに送った。神祇官たちの決議には、元老院議場と同じ形式はないのだが。
Sed hoc quoque parvi faciet inscientia. Quod si tu adesses, multum duorum sanitas promoveret. Quare ubi primum ex incerto morbi parens communis emerserit, redde te mihi, ut nobis aequiorem vitae cursum faciant participata solatia. Vale.
PL 18, 188Bだが無知は、これをも軽んじるだろう。あなたがいれば、二人の健全さが大いに事を進めただろうに。だから共通の親が病の不確かさから抜け出したらすぐに、私に戻れ。分かち合う慰めが、我々の生の歩みをいっそう穏やかにするように。健やかであれ。
Liber II, Caput XXXVII
第II巻 第XXXVII章PL 18, 188CSYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Nequeo definire, quae potissimum mihi describendi forma conveniat. Ea quippe jam diu intemperantia variorum rumorum; ut neque decipere falsis, neque sollicitare veris amantissimos mei debeam. Spes tamen, quae rerum semper adversarum patientiam suadet, in tuto est. Et si aliquid commoditatis attulerit, nequaquam morabor index esse meliorum. Vale.
PL 18, 188Cどのような書き方が私に最もふさわしいか、決められない。久しい間、さまざまな噂が節度なく飛び交っているため〔Ea quippe jam diu intemperantia variorum rumorum は est が省かれた形で、ea … ut を「それほどの…ので」と取った〕、私を最も愛する人々を、偽りで欺くことも、真実で心配させることもすべきでないからである。それでも、逆境に耐えることをつねに勧める希望は、安全にある。何か好都合をもたらすなら、より良いことの知らせ手となるのを決して遅らせはしない。健やかであれ。
Liber II, Caput XXXVIII
第II巻 第XXXVIII章PL 18, 188CSYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Filii mei Parthenii adventus nullis postulat commendationum lenociniis adjuvari. Sed accessurum gratiae existimo, quod ejus praesentiae etiam meus sermo conjungitur. Ex ipso Romae gesta noscetis, licet scriptum fama praevenerit.
PL 18, 188C息子パルテニウスの到着は、どんな推薦の甘言の助けも求めない。だが、その存在に私の言葉が結びつくことは、好意に加わるだろうと思う。ローマで行われたことを、あなたは〔noscetis。vos。一人の相手への敬意の複数〕本人から知るだろう。書簡より噂が先に届いたとしても。
Neque enim res magnae et insperatae in secreto se esse patiuntur. In bonam partem plebs nostra mutat: adeo ut jugiter seditiosorum poena poscatur, et jam terga dederint insolentes. Multis non opus est.
PL 18, 188C大きく予期しなかった事柄は、秘密のままでいない。我々の平民は良い方へ変わり、扇動者たちの処罰が絶えず求められ、無法な者たちはすでに背を向けた。多くは要らない。
Neque enim quidquam narrandis debeo derogare, qui rerum plenitudinem venturo ad vos indici reservavi. Vale.
PL 18, 188D語られることを損なうつもりはない。事の充実を、あなたのもとに来る知らせ手に残してあるのだから。健やかであれ。
Liber II, Caput XXXIX
第II巻 第XXXIX章PL 18, 188DSYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Horus philosophus, vita atque eruditione praecipuus, jam diu mihi carus et amicus est; et inter prima numerat dona fortunae, si optimis quibusque jungatur.
PL 18, 188D哲学者ホルス、生き方と学識で際立つ人は、すでに久しく私に愛しい友である。運の第一の贈り物のうちに、最善の人々と結ばれることを数えている。
Studens igitur ad effectum desiderium ejus adducere, quaeso te, ut et sui meriti gratia, et in honorem commendationis meae, inter familiarium tuorum praecipuos atque honorabiles censeatur. Vale.
PL 18, 188Dだから私は、彼の願いを成就へ導こうとし、あなたに頼む。彼自身の功績のために、また私の推薦の名誉のために、あなたの親しい人々のうち、際立った尊ぶべき者に数えられるように。健やかであれ。
Liber II, Caput XL
第II巻 第XL章PL 18, 189ASYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Ignatio meo gratulor quod nostra in eum diligentia tuo amore vincatur. Factum est, quod volebam: nam parciorem de illo testimonii cautionem praemiseram, quam sentire coepisti. Nunc si qua meorum actuum scire postulas, explicabit.
PL 18, 189A私のイグナティウスについて、彼への我々の心配りがあなたの愛に及ばないことを喜ぶ。望んだとおりになった。私は彼について、あなたが感じ始めたよりも控えめな証言の保証を先に述べていたからである。今、あなたが私の行いについて何か知りたいなら、彼が説明するだろう。
Tanta illi est virtus, et utriusque nostrum ex familiaritate fiducia; ut et de me nihil possit ignorare, et apud te nihil occulere. Vale.
PL 18, 189A彼には、それほどの徳があり、我々二人の親しさからの信頼がある。私についても何も知らずにいることはなく、あなたのもとで何も隠すことはない。健やかであれ。
Liber II, Caput XLI
第II巻 第XLI章PL 18, 189ASYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Voluntaria beneficia tua petitione praevenio, ut quae tua sponte tribuis, ego videar impetrare, et bonum naturae tuae in gratiam meam transeat. Nicagoram clarissimum virum Siciliae fascibus functum, sub custodiam adesse jussi.
PL 18, 189Aあなたの自発の恩恵を、私は願いで先回りする。あなたが自ら与えるものを私が得たように見え、あなたの本性の善が私への好意に移るためである。いとも高名な人ニカゴラス、シチリアの束桿〔総督職〕を務めた人を、監視のもとに出頭させるよう私は命じた。
Hunc tibi et suae vitae integritas, et merita fraterna commendant. Accedit illi ad praerogativam precatio mea: qui etsi spero probitati ejus responsuram beneficentiam tuam; sedulo tamen postulo, ut sanctissimo juveni in bonum vertat exhibitionis occasio. Vale.
PL 18, 189B彼を、生き方の潔白と兄弟たちの功績があなたに推薦する。それに私の願いが特権として加わる。彼の誠実にあなたの厚意が応えると私は期待するが、それでも、この清廉な青年のために、出頭の機会が益に転じるよう熱心に頼む。健やかであれ。
Liber II, Caput XLII
第II巻 第XLII章PL 18, 189BSYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Commendaveram tibi dudum Macedonii viri clarissimi filium, cum foro tuo nomen dedisset. Credo eam rem pro studio meo juveni commodasse.
PL 18, 189Bいとも高名な人マケドニウスの息子を、あなたの法廷に名を連ねたとき、先に推薦しておいた。私の熱意に応じて、青年にその件が益となったと信じる。
Sed quia parentibus nihil satis est, et efficacior quibusdam videtur petitionis iteratio: rogatus denuo postulatum retexo, non ut novam causidico benevolentiam praestes, sed ut jam tributam digneris augere.
PL 18, 189Bだが親にはどんなことも十分でなく、請願の繰り返しがある人々にはいっそう効果があるように見えるので、求められて改めて要望を述べ直す。弁護士に新たな好意を与えてほしいのでなく、すでに与えられたものを増すことをよしとしてほしいのである。
Meo autem nomine quaeso te, ne sic desiderium repetitum esse conjicias, tanquam me prius impetrasse diffidam. Vale.
PL 18, 189C私の名においては、願いが繰り返されたことを、私が先に得られなかったと疑っているかのように推し量らないでほしい。健やかであれ。
Liber II, Caput XLIII
第II巻 第XLIII章PL 18, 189CSYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Merita Sexionis, qui antehac Calabriam rexit, multi in bonam partem loquuntur; eaque propter, ut suffragio tuo a me committeretur, orarunt. Est humanitatis et consuetudinis tuae, aliis quoque placitos amore dignari.
PL 18, 189Cかつてカラブリアを治めたセクシオの功績を、多くの者が好意的に語り、それゆえ、私によってあなたの支持に委ねられるよう願った。他の人々にも好ましい者を、愛に値するとよしとするのは、あなたの人情と習いである。
Ergo si nihil est, quod resistat precantium voluntati, effice, oro te, ut Sexioni apud te prosint et mea verba, et vota multorum. Vale.
PL 18, 189Cそれなら、願う者たちの意志に逆らうものが何もないなら、頼むが、セクシオにとって、私の言葉も多くの者の願いも、あなたのもとで役立つようにしてほしい。健やかであれ。
Liber II, Caput XLIV
第II巻 第XLIV章PL 18, 189DSYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Palatinos injuriae reos, quos Brutiis celsitudo tua praecepit exciri, miles de praetorio missus, exhibuit.
PL 18, 189Dあなたの高位が、ブルッティウムから呼び出すよう命じた、宮廷の者で不当の被告となっている者たちを、近衛長官府から遣わされた兵が引き出した。
Sed cum sacro auditorio eadem causa competeret, dominus meus, parens noster, praefectus Urbi, auctoritate juris et fiducia tui, personas sibi ac negotium vindicavit.
PL 18, 189Dだが同じ事件が聖なる法廷の管轄にも属していたので、わが主〔敬称〕、我々の親たる首都長官が、法の権威とあなたへの信頼によって、人物と事件を自らに引き取った。
Quod eo scribo, ut noveris apparitori justam subesse rationem, qui et parenti tuo cessit, et legibus. Vale.
PL 18, 189Dこれを書くのは、下役に正当な理由があることを、あなたが知るためである。彼はあなたの親にも法にも従った。健やかであれ。
Liber II, Caput XLV
第II巻 第XLV章PL 18, 189DSYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Qui deum beneficio potiuntur optatis, venerari ipsos coram datores bonorum, gratiae instar existimant, ut nunc frater meus Paeonius vadatus opimo testimonii tui munere audire properavit parti honoris auctorem.
PL 18, 189D神々の恩恵で望みを得た者たちは、善きものの与え手に直接拝することを、感謝にあたると考える。そのように今、私の兄弟パエオニウスは、あなたの豊かな証言の贈り物で恩に縛られて〔vadatus。保証に縛られた者の意で、あなたの証言に恩を負った、と解した〕、得た名誉の与え手の言葉を聞くべく〔audire は adire(訪ねる)の誤りとも読める〕急いだ。
Commendarem tibi optimum civem; si posses parvi facere, quem dudum altius protulisti. Supersedendum est igitur his verbis, quae suffragari proficiscentibus solent. Neque enim vana spes est validiora fore apud te merita praesentis, cum absentem favore respexeris. Vale.
PL 18, 190Aあなたが以前により高く引き上げた人を軽んじうるなら、私はこの最善の市民を推薦するところだ。それゆえ、旅立つ者を支持するのが常のこれらの言葉は、控えるべきである。不在のうちに好意で目をかけた者の功績が、居合わせれば、あなたのもとでいっそう力を持つという望みは、むなしくないからだ。健やかであれ。
Liber II, Caput XLVI
第II巻 第XLVI章PL 18, 190ASYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Ferunt Socratem, si quando excidit cupitis, aut destinatis, id sibi utile, quod evenerat, aestimasse. Nil meriti sui securus interpres, ea conjectabat esse meliora quae casus dabat, quam quae animus appetebat.
PL 18, 190Aソクラテスは、望みや定めた事から外れたとき、起きたことを自分にとって有益と見なしたと伝えられる。自分の功績には何ら安んじない解釈者として、運が与えるものを、心が求めるものより善いと推量したのである。
Sequor sapientis exemplum, et in bonam partem traho, quod Saxonum numerus morte contractus, intra summam decretam populi voluptatibus stetit, ne nostrae editioni, si quid redundasset, abscederet.
PL 18, 190B私はこの賢者の例に従い、サクソン人の数が死によって減り、民の楽しみのために定められた総数の内に収まったことを、善い方に取る。我々の催しから、もし余りが出ても、何も欠けることのないようにである〔ne nostrae editioni, si quid redundasset, abscederet の取り方は定かでない〕。
Nam quando prohibuisset privata custodia desperatae gentis impias manus, cum viginti novem fractas sine laqueo fauces primus ludi gladiatorii dies viderit?
PL 18, 190B絶望した民の不敬虔な手を、私的な監視がいつ止めえただろうか。剣闘士競技の初日が、縄なしに喉を折った二十九人を見たのに。
Nihil igitur moror familiam Spartaco nequiorem; velimque si tam facile factu est, hanc munificentiam principis, Libycarum largitione mutari.
PL 18, 190Bそれゆえ、スパルタクスより悪質な奴隷の群れなど、私は少しも欲しくない。もしそれが容易に行えるなら、君主のこの寛大さを、リビュアの〔獣の〕贈与に替えたいと思う〔Libycarum には名詞が欠けており、獣と補った〕。
Nam gladiaturae idoneos communi cura prospiciet; quae pars in apparatu quaestorio prior est, ut auctoramento lectos longus usus instituat. Nostros, quibus ursorum lectio et comparatio jam pridem credita est, pervectos ad te temporis aestimatione non ambigo.
PL 18, 190B剣闘に適した者たちは、共通の配慮で見つけるだろう。それは財務官の準備の中で第一の部分で、報酬を払って選ばれた者を長い経験が鍛えるためである。熊の選定と調達をすでに久しく託されている我々の者たちは、時間を考えれば、あなたのもとに着いていることを疑わない。
Sed si cursualium praepositorum avaritia retardantur, erit beneficentiae tuae moras, quibus tenentur, absolvere. Vale.
PL 18, 190Bだが、もし彼らが公用の駅伝の長たちの強欲に遅らされるなら、彼らを留めている遅れを解くのが、あなたの厚意となろう。健やかであれ。
Liber II, Caput XLVII
第II巻 第XLVII章PL 18, 190CSYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Ope deum secunda navigatione et facili itinere ad destinata pervenimus. Appetebat commodum tempestiva hora convivii. Ubi curare corpora cibo coepimus; accurrit qui mihi amabiles litteras tuas, simulque a te captas e mari copias exhiberet, quae nobis esui mox fuere.
PL 18, 190C神々の助けにより、順調な航海と楽な道で目的地に着いた。ちょうど宴のふさわしい時刻が迫っていた。食事で体を整え始めたとき、あなたの愛すべき書簡と、あなたが海で獲った食物を携えた者が駆けつけ、それらはすぐ我々の食卓になった。
Nam libuit indulgere genio, postquam parvulum nostrum periculo exemptum spes optata respexit. Habes omnem rem: cura, ut valeas, et patriam tui amantem quamprimum revisas, bona parentis, ut spero, venia, cui mox peracta lustrali solemnitate redderis. Vale.
PL 18, 190C守護霊〔genius〕に身を委ねて楽しむことにした〔indulgere genio は「楽しみに身を任せる」の言い回し〕。我々の幼子が危険を免れ、望んだ希望が顧みたからである。事はすべて伝えた。健やかでいるよう努め、あなたを愛する祖国にできるだけ早く再び会え。親〔parentis が誰を指すかは定かでない〕の寛大な許しを得て——そう願う——、清めの祭の式が済めば、あなたはその親のもとに戻るのだから。健やかであれ。
Liber II, Caput XLVIII
第II巻 第XLVIII章PL 18, 190DSYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Ad tertium nonas Octobres primo lucis respondi litteris tuis, quas pro interjectu itineris, quo nunc distinemur, ante meridiem sumere debuisti. Sed ut scripta ad vesperam mihi reddita prodiderunt, meum officium, meamque curam tabellarii lentitudo suspendit.
PL 18, 190D10月のノナエの3日前〔10月5日〕の夜明けに、私はあなたの書簡に答えた。その返書を、今我々を隔てている道のりを考えれば、あなたは正午前に受け取るはずだった〔quas は返書を指すものと取った〕。だが、夕方に私に届けられた〔あなたの〕書面が示したように、飛脚の遅さが私の務めと配慮を宙づりにした。
Ego tamen huic morae succensere non possum. Defuisset enim tibi causa sermonis iterandi, si mature responsa nostra legisses; quae confido jam tradita: nisi forte denuo aliquis ex urbanis divitibus insessor viarum scripta nostra furetur.
PL 18, 190Dそれでも私はこの遅れに腹を立てられない。我々の返書を早く読んでいたら、あなたには再び語る理由がなくなっただろうからだ。返書はすでに渡されたと信じる。もっとも、またも都の富者のうちの誰かが道を占拠して、我々の書面を盗むのでなければ。
Dii illos mentibus suis puniant! Nunc ac quaesita redeamus. Humor, qui parvuli nostri pectus obsederat atque importunam tussim ciebat, magna parte tenuatus est: itaque spiramenta faucium libera nihil jam stridulum sonant.
PL 18, 190D神々が彼らをその心で罰するように。さて、尋ねられたことに戻ろう〔底本は ac。ad と読む〕。我々の幼子の胸に居座り、厄介な咳を起こしていた水気は、大半が薄れた。そのため喉の通りは自由になり、もうきしむ音を立てない。
Deum benignitas velit processum sanitatis ejus in solido collocare. Nos ut a metu praesentium respiravimus, ita voto futura munimus.
PL 18, 191A神々の好意が、その子の健康の進みを堅固にしてくれるよう願う。我々は目の前の恐れから息をついたと同じく、願いによって先々を固める。
Liber II, Caput XLIX
第II巻 第XLIX章PL 18, 191ASYMMACHUS SYAGRIO.
シュンマクスよりシュアグリウスへ
Scribere hucusque non libuit, obstrepentibus imbecillitatum querelis, quas indicare vitamus. Hinc factum est, ut officium nostrum tua alloquia praevenirent. Postquam divina ope sanitatis bono frui coepimus, redit cura sermonis.
PL 18, 191Aこれまで書く気になれなかった。弱さの嘆きがうるさく、それを告げるのを避けたからである。それゆえ、あなたの語りかけが我々の務めに先んじることになった。神の助けで健やかさの善を享受し始めたので、書簡の配慮が戻ってきた。
Sume igitur litteras, seras quidem, sed voto tuo et proposito congruentes: quae ut diu dilatae sunt, ita desiderium sui indicio meliore pensabunt. Vale.
PL 18, 191Aだから、遅きに失したが、あなたの願いと意図にかなった書簡を受け取れ。長く延ばされただけ、その思慕を、よりよい知らせで償うだろう。健やかであれ。
Liber II, Caput L
第II巻 第L章PL 18, 191BSYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Iter in patriam diis auspicibus ordiemur, quod tibi et ante compertum est. Sed religio monuit, ut diei quoque certior reddereris. Cras igitur viam nobis disce relegendam. Et quia promissi servantissimus es, fac memineris ad publicum solemne contendere. Vale.
PL 18, 191B神々の吉兆のもと、故郷への旅を始める。それはあなたに先にも知られていたことだ。だが義理〔religio〕が、日取りもいっそう確かに知らせるよう促した。それゆえ明日、我々が道を辿り直すことを知れ。あなたは約束を最もよく守る人だから、公の祭儀に急ぐことを忘れるな。健やかであれ。
Liber II, Caput LI
第II巻 第LI章PL 18, 191BSYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Emiseram prior scriptum, quod in manus tuas dudum praesumo venisse. Haud multum processit horae, cum aderat, qui a te mihi litteras exhiberet. Decursa oculis pagina requiri a me comperi diem coeptando itineri destinatum.
PL 18, 191B先に書簡を出していた。それはとうにあなたの手に届いたと思う。それからさほど時が進まぬうちに、あなたからの書簡を私に届ける者が来た。紙面を目で読み終え、旅を始める日取りが私に尋ねられていると知った。
Sed hanc curam spontaneo sermone praeveneram. Ergo respondenda consumpsimus. Quid superest, nisi ut gratuler nobis animos esse cognatos? Nam quae te scire velle praesumpsi, priusquam quaereres indicavi. Vale.
PL 18, 191Cだがこの心配には、自分から述べて先回りしていた。それゆえ答えるべきことは使い果たした。我々の心が通じていることを喜ぶほかに何が残るか。あなたが知りたがるだろうと私が見込んだことを、あなたが尋ねる前に告げたのだから。健やかであれ。
Liber II, Caput LII
第II巻 第LII章PL 18, 191CSYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Reditus ac recursus in patriam, qui semper omnibus gratus est, festinationi nostrae nequaquam pro exspectatione respondit. Causas si desideratis, accipite. Jam primum ut communia domesticis praeferamus, rem frumentariam nostrae urbis nulla auget invectio.
PL 18, 191C祖国への帰還と往還は、誰にもつねに喜ばしいが、我々の急ぎには、期待どおりには応えなかった。あなたが〔desideratis。vos。一人の相手への敬意の複数〕理由を求めるなら、聞け。まず、私事より公事を優先して言えば、我々の都の穀物供給は、いかなる輸入によっても増えていない。
Spes ipsa, quae in adversis alere animos solet, recusat effugium polliceri, cum sterilis annus ne semina quidem terris commissa reddiderit. Dehinc ut apud vos familiarem curam loquamur, urget Ostiense praedium nostrum militaris impressio.
PL 18, 191C逆境で心を養うのが常の希望そのものが、逃れ道を約束するのを拒む。不作の年は、土に託した種子さえ返さなかったからである。次に、あなたのもとで身内の心配を語れば、オスティアの我々の地所を、兵士の押しかけが苦しめている。
Nos legum inane nomen vocamus. Dii viderint exitum causae. Interea mordemur non metu damni, sed civitatis injuria. Collegarum tractatus qui me exciverat, aeternis principibus legandorum in Africam virorum reddidit optionem. Cessante ergo patrum deliberatione non vocamur. Vale.
PL 18, 191D我々は法の空しい名を呼び求めている。神々が事件の結末を見るだろう。そのあいだ、我々は損失の恐れでなく、都市への不法に心を噛まれている。私を呼び出した同僚たちの審議は、アフリカへ送る使節を選ぶ選択を、永遠の君主たちに任せた。元老院議員たちの審議が止んだので、我々は召集されない。健やかであれ。
Liber II, Caput LIII
第II巻 第LIII章PL 18, 191DSYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Fungeris boni fratris officio. Sed desine memorem commonere. Notae nobis sunt caeremoniae deorum, et festa divinitatis imperata. Nisi forte me solum exsequi vicem tuam postulas, et ut assolet res divina mandari; mihi tuum munus injungis. Fruere deliciis copiosis.
PL 18, 191Dあなたは善き兄弟の務めを果たしている。だが、覚えている者に思い出させるのはやめよ。神々の儀礼と、命ぜられた神聖な祝祭は、我々も知っている。もっとも、あなたが私一人にあなたの代わりを務めるよう求め、神事はふつう委任されるように、あなたの務めを私に課すというのなら別だが。あなたは豊かな楽しみを享受せよ。
Nos mandata curaturi sumus. Sed memento exactis feriis participes facere luxuriae tuae, quos tantopere laborasti consortes habere jejunii. Vale.
PL 18, 192A我々は託されたことを果たすつもりである。だが、休暇が終わったら、あなたがあれほど断食の仲間にしようと努めた者たちに、あなたの贅沢を分けることを忘れるな。健やかであれ。
Liber II, Caput LIV
第II巻 第LIV章PL 18, 192ASYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Gratiosa est expostulatio quae requirit officium. Sed cum in scribendo nunquam residem gesserim voluntatem, frustra neglectae familiaritatis accusor. Utor in ea re testimonio hominum tuorum, qui dudum sibi epistolam traditam tabellarii vitio distulerunt.
PL 18, 192A務めを求める抗議は好ましい。だが、書くことにおいて私は決して怠る意志を持ったことがないのだから、友情を怠ったという非難は筋違いである。この件では、あなたの者たちの証言に頼る。彼らは、飛脚の落ち度のために、自分たちに渡された書簡をとうに遅らせた。
Volo igitur apud te servatae amicitiae mihi constare rationem. Nam vehementer injurium est, ex alieno peccato, naevum violatae religionis attrahere. Vale.
PL 18, 192Aだからあなたのもとで、友情が守られたという私の言い分が立つことを望む。他人の過ちから、務めを破ったという汚点〔naevum violatae religionis〕を引き受けるのは、ひどく不当だからである。健やかであれ。
Liber II, Caput LV
第II巻 第LV章PL 18, 192BSYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Spe bonae valetudinis mari vicina delegimus. Sed nec dum auras salubres ventis obluctantibus experimur. Hinc pigrior est matronae ad sanitatem recursus: cui si quid refectionis dies melior adjecerit, optatum de ea indicium non morabor.
PL 18, 192B健康の望みから、海の近くを選んだ。だが風が逆らうため、まだ健やかな空気を味わっていない。そのため夫人の回復は遅い。もし良い日が何か快復を加えたら、彼女について望みの知らせを遅らせはしない。
Urbanis negotiis, ut insinuare dignatus es, inquies, monitor securus illudit. Alieno enim periculo res inefficax et copiae nocitura tentatur; ut cum vilitatis metus in angustias coegerit civitatem, tunc opum validis quaestum augeat avara venditio.
PL 18, 192B都の事柄を、身の安全な忠告者がもてあそんでいる、とあなたは言うだろう〔inquies。inquam(言う)の未来形と取った〕。あなたがよしとして教示したとおりである。他人の危険において、効果のない、資力に害をなす策が試みられるからである。安値への恐れが都市を窮迫に追い込むとき、強欲な売りは、富の力ある者の儲けを増やす。
Hoscine homines arbitreris, qui plus amicis consilio nocent, quam inimicis odio obesse potuissent? Sed nos publico dudum opere perfuncti, aliena sileamus. Dii meliora procurent! neque enim gaudere dignum est, si qua mihi laus ex alterius errore proveniat. Vale.
PL 18, 192Bこのような者たちを人間と考えられようか。彼らは、敵を憎しみで害しえたよりも多く、助言で友を害するのだ。だが我々は、公の務めをとうに済ませた者として、他人のことは黙ろう。神々がより善いことを取り計らうように。私が他人の誤りから何か称賛を得ても、喜ぶべきことではないのだから。健やかであれ。
Liber II, Caput LVI
第II巻 第LVI章PL 18, 192CSYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
In maximis quidem rebus, quid mihi studii atque amoris impendas, frequenter adverti. Sed quoque crebri sermonis officia, ut pote ex intimo affectu deprompta complector: quorum assiduitas cultum circa te meum pari lance compensat.
PL 18, 192C最も大きな事柄において、あなたが私にどれほどの熱意と愛を傾けるか、しばしば気づいた。だが、頻繁な語らいの務めも、最も内なる情から出たものとして受け入れる。その絶え間なさは、あなたへの私の敬意に、同じ秤で報いている。
Jucunditas vero tanta est, ut fatear me alloquio tuo potius incitari ad desiderium, quam repleri. Ea quippe rerum omnium ratio atque natura est, ut quae humanis sensibus blandiuntur, nequeant offerre fastidium.
PL 18, 192Cその愉しさはあまりに大きく、あなたの語りかけは私を満たすより、むしろ思慕へかき立てると認める。あらゆる事柄の道理と本性は、人の感覚を和らげるものが倦怠を生じえないというものだからである。
Itaque cum solvendis atque agendis gratiis par esse non possim; facio quod solent improbi debitores, qui adhuc alieno aere depressi cupiunt secundo nexu fenoris obligari.
PL 18, 192Cそれゆえ、礼を述べて返すことで釣り合えないので、不良な債務者がするようにする。彼らは借財〔alieno aere〕に押し潰されながら、なお第二の利息の縛りに身を置くことを望む。
Quare etsi numerosae sint litterae tuae; non ut ingratus, sed ut muneris tui cupidus postulo crebriores. Facile autem conjici potest, quam vicem colloquii otiosus ipse pollicear, cum ab occupato hujusmodi officium impatienter exposcam. Vale.
PL 18, 192Dそれゆえ、あなたの書簡が多くても、忘恩の者としてでなく、あなたの贈り物を欲する者として、いっそう頻繁な書簡を求める。私自身が暇な身で語らいにどんな返礼を約束するかは、忙しい者にこのような務めを我慢できずに求めることから、容易に推し量れる。健やかであれ。
Liber II, Caput LVII
第II巻 第LVII章PL 18, 192DSYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Diu domo abesse decreveram, jucundumque otium cum familiaribus nostris in suburbano Arabianae exigebam. Sed quia Fors versat humana, nec semper ex voto destinata succedunt: Praefecti litterae ruperunt otium meum, quae bonae spei sollicita miscebant.
PL 18, 192D長く家を空けようと決めており、アラビアナの郊外で親しい者たちと楽しい閑暇を過ごしていた。だが偶運〔Fors〕が人の事を転がし、定めたことがつねに望みどおり進むわけではない。長官の書簡が、良い望みと不安を混ぜながら、私の閑暇を破った。
Speciatim praesentiam meam per ambiguum poposcerunt. Non differo exspectationem tuam. Collegarum tractatu senatum commoveri, sed et oblationem faciendam scriptis secretioribus indicavit. Nihil publicatum, nihil lectum est.
PL 18, 193Aとりわけ私の出席を、曖昧なやり方で求めてきた。あなたの期待を延ばさない。同僚たちの審議で元老院が動かされていること、また献上がなされるはずであることを、いっそう内密の書面が告げた。何も公にされず、何も読み上げられなかった。
Quantitas postulatae rei excessit opulentiam recognitam. Vastum silentium cunctis stupor subitus imperavit.
PL 18, 193A求められたものの量は、すでに調べた富を超えた。突然の驚愕が、全員に深い沈黙を命じた。
Quo longius prodeunte placuit in tempus aliud deliberanda produci, ne omitterentur absentes: quamvis ipse dixerim, Romae, aut in proximis positos, vel evocari debere, vel consuli, reliquorum nomine, de oblatione futura, ut statutis ordinis polliceantur assensum.
PL 18, 193Aこれがさらに進むにつれ、欠席者を除外しないよう、別の時に審議を延ばすことに決まった。もっとも私自身は、ローマかその近傍にいる者は、呼び出されるか、残りの者の名で将来の献上について問われ、身分〔元老院〕の定めに同意を約束するよう求めるべきだと述べた。
Habes omnem rem, de qua quid sentiam satis nosti. Tibi etiamsi causa communis est, procul tamen abesse, ad solatium proficit. Vale.
PL 18, 193A事はすべて伝えた。それについて私がどう考えるか、あなたは十分知っている。あなたにとっても事は共通でありながら、遠く離れていることは慰めに資する。健やかであれ。
Liber II, Caput LVIII
第II巻 第LVIII章PL 18, 193BSYMMACHUS FLAVIANO.
シュンマクスよりフラウィアヌスへ
Paulo ante litteras dedi. Nunc reddo responsa, quia illis necessaria continentur: his salutatio sola praestringitur. Valemus, ut verum est. Si tibi omnia prospere fluunt, scriptionis fide commune bonum mecum participa. Vale.
PL 18, 193B少し前に書簡を出した。いま返答をするのは、そこに必要なことが収められているからで、こちらの書簡では挨拶だけが短く述べられる。我々は、実際に、息災である。あなたの万事がうまく運んでいるなら、書簡を書いて、その善きことを私と分かち合ってほしい。健やかであれ。
Liber II, Caput LIX
第II巻 第LIX章PL 18, 193BSYMMACHUS FLAVIANO.
シュンマクスよりフラウィアヌスへ
Suburbanum praedium, quod viae Appiae adjacet, incolebam, cum mihi litteras tuas in hoc missus exhibuit. Nosti rura quae loquimur, ubi magnas aedes in angustis finibus collocavi. Hic dulce otium (si quid absque te dulce est) paulisper exegimus.
PL 18, 193B私はアッピア街道に接する郊外の所領に住んでいたが、そのとき使いの者があなたの書簡を私に届けた。我々が話題にしている田舎の地所を、あなたは知っている。そこでは、狭い敷地に大きな邸を構えた。この地で、我々はしばし甘美な閑暇を過ごした(あなたなしで甘美なものがあるとすればだが)。
Nunc Vestalis festi gratia, domum repeto, incertus maneamne cum civibus, an rursus in vicina concedam. Tu quid agere decernas (nam certe justo diutius abfuisti) debeo cognoscere.
PL 18, 193Bいまウェスタの祭日のために、私は〔ローマの〕家に戻る。市民たちと留まるか、再び近隣へ退くか、定まっていない。あなたが何をするつもりか(あなたは確かに、適切な期間より長く不在であった)、私は知らねばならない。
Vocat enim te in curiam nostram diis auctoribus quamprimum candidati mei designatio; cui supra omnes ornamento eris, qui nos vel affinitatis vel amicitiae officiis prosequentur. Vale.
PL 18, 193Cというのも、神々を導き手として、私の推す候補者の指名が、できるだけ早くあなたを我々の元老院議場に呼んでいるからだ。姻戚の務めか友情の務めで我々に付き添ってくれる人々のうち、あなたはその指名に誰にもまさる飾りとなるだろう。健やかであれ。
Liber II, Caput LX
第II巻 第LX章PL 18, 193CSYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Vacui apud Neapolim soli, quod mihi ex tuo adjacet, ut aedes novas molirer, optaveram, tu mecum opera Lucellana partiris. Et ne verecundia retfuet oblatum, negas tui juris videri, quod ego meum fateor non fuisse. Patere, ut saltim gratiam tibi debeam.
PL 18, 193Cナポリの近くで、あなたの地所から私の地所に隣り合っている空き地を、新しい邸を建てるために私は望んでいた。ところがあなたは、ルケッラナの工事〔底本は opera Lucellana。意味は定かでなく、そのまま音写した〕を私と分け合おうとする。そして、私の遠慮が差し出されたものを拒まぬよう〔底本は retfuet。本文が崩れており、refutet(拒む)と解した〕、あなたは、私が自分のものではなかったと認めているその地を、自分の権利に属すとは思えないと言う。せめて私があなたに恩を負うことを許してほしい。
Neque enim fas est, mala fide me recuperare, quod possum bona sumere. Adjicis praeterea lenocinia, quibus morbum fabricatoris irrites: geminam porticum, solido et incorrupto opere curvatam, multis in longitudinem passibus explicari; vicina esse quae construo, et parvo aedificationis negotio quod intervenit posse misceri.
PL 18, 193C善意で受け取れるものを、悪意で取り戻すことは許されないからだ。あなたはそのうえ、建てる者の病を掻き立てるような誘いの言葉を加える。堅固で傷みのない造りで弧を描く二重の柱廊が、数多くの歩の長さにわたって延びていること。私が建てているものは近接しており、あいだにあるものは、わずかな建築の手間で一つにできること、と。
Quid laboras adversus verecundiam meam? Ego quoque facio, quod recusas. Gratus sum muneri tuo: sed vereor ne, accedente sumptu, dum vetera novis nitimur aemulari, intelligam te majora velle concedere, quam me posse reparare. Vale.
PL 18, 193D私の遠慮に逆らって、なぜ骨を折るのか。私もまた、あなたが拒むことをしている〔意味は定かでない。あなたが自分の権利を否むように、私も受けることを渋っている、の意か〕。あなたの贈り物には感謝している。だが、費用がかさみ、我々が古いものを新しいものに並べようと努めるうちに、あなたが、私が償える以上のものを譲ろうとしていると悟るのではないかと恐れる。健やかであれ。
Liber II, Caput LXI
第II巻 第LXI章PL 18, 193DSYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Ut habitus et crinis indicio est, Serapam non litterarum peritiam pollicetur: cujus si se meminisset exsortem, nunquam philosophis congruentem sumpsisset ornatum. Sed de hoc vestra existimatio sit, qui talium rerum profitemini notionem.
PL 18, 193D装いと髪が示すとおり、セラパンモン〔底本は Serapam non。人名 Serapammon が二語に割れたものと解した〕は文学の心得を約束している。もしそれを欠くと自覚していたなら、哲学者にふさわしい装いを決してまとわなかっただろう。だがこの点は、そうした事柄の見識を公言する諸君〔vos。ここでは一人の相手への敬意の複数ではなく、学識ある者たちを指すと解した〕の判断に委ねる。
Mihi religio fuit, negare verba poscenti. Facies itaque rem morum tuorum, si ope atque humanitate fortunam peregrinantis adjuveris. Vale.
PL 18, 194A私にとって、求める人に言葉を断ることは、良心に反することであった〔religio〕。だから、旅する彼の境遇を援助と人情で助けるなら、あなたは自分の人柄にふさわしいことをするだろう。健やかであれ。
Liber II, Caput LXII
第II巻 第LXII章PL 18, 194ASYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Postquam Gaudentio apparitori tuo indicem peracti a me itineris epistolam dedi, agens in rebus mihi apportavit sacras litteras spei et desiderio congruentes, quibus cognoscerem clare in aures publicas designationem consulatus mei debere proferri.
PL 18, 194Aあなたの下役ガウデンティウスに、私の済ませた旅程を知らせる書簡を渡してから、皇帝の使者が、願いと望みにかなう聖なる書簡を私にもたらした。それによって、私の執政官職の指名が、公の耳に告げられねばならないことをはっきりと知った。
Quid igitur eximio animo tuo laetitiae plenus exoptem, nisi ut simili mox fruamur etiam de te gaudio; quod spero dominum nostrum Theodosium, venerabilem cunctis et praecipue bonis, solida in amicos dignatione facturum: siquidem dignum est, ut augustissimis honorum nostrorum patronus aequet dignitatibus, quos scit mentibus convenire. Vale.
PL 18, 194Aでは、喜びに満ちた私が、あなたの卓越した心に何を願おうか。ほどなく我々があなたについても同じ喜びを味わうことのほかにない。我々の主テオドシウス――すべての人に、とりわけ善き人々に尊ばれる君主――が、友に対する変わらぬ厚意によってそうするであろうと、私は望む。実に、我々の栄誉の庇護者が、心の合うと知る者たちを、いとも尊い位階においても等しくするのは、ふさわしいことなのだから。健やかであれ。
Liber II, Caput LXIII
第II巻 第LXIII章PL 18, 194BSYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Cresconio amico meo amorem tuum multa conciliant. Primo quod sacras litteras, quibus consulatus mei designatio tenetur, exhibuit; dehinc quod eum patria Africa non minus tibi, quam mihi cara commendat.
PL 18, 194B私の友クレスコニウスへのあなたの愛情を、多くのことが取り結ぶだろう。第一に、彼が私の執政官職の指名を伝える聖なる書簡を届けたこと。次に、私にとってに劣らずあなたにも愛しい彼の故郷アフリカが、彼を推すことである。
Cujus mores cum primore loco censere debuerim, malui tuo examini reservare. Suscipe igitur, oro te, notum militiae virum, qui se apicem felicitatis credit habiturum, si eum patrocinii tui splendor illuminet. Vale.
PL 18, 194B彼の人柄については、第一の位置に評価すべきであったが、あなたの吟味に取っておくことにした。それゆえ、頼む、軍務で知られたこの人を迎えてほしい。あなたの庇護の輝きが彼を照らすなら、自分は幸福の頂を得ると信じている人だ。健やかであれ。
Liber II, Caput LXIV
第II巻 第LXIV章PL 18, 194CSYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Exercet me quidem votivis ac felicibus negotiis praeparatio consulatus. Sed ut litterae tuae frequenter indicio sunt, tua pro me cura praeponderat.
PL 18, 194C確かに、執政官職の準備は、願わしく幸いな務めで私を忙しくしている。だが、あなたの書簡がしばしば示すとおり、私のためのあなたの気遣いのほうが重い。
Hortaris, mones, cogis, ut quidquid potissimi magistratus functio quaerit, accelerem; et cum sis meae exactor industriae, nihilominus omnia sollicitudini tuae vindicas. Eritne tempus optatum, quo istam mentem paribus pro te officiis districtus aequiparem?
PL 18, 194Cあなたは励まし、戒め、迫って、最も重要な官職の務めが求めることを何であれ急がせる。そして私の勤勉を督促する者でありながら、なおすべてを自分の心配事として引き受ける。あなたのために、同等の務めに迫られて、その思いに匹敵する、望んだ日が来るだろうか。
Spero actutum florente republ. et propagato in aevum domini nostri Theodosii principatu, virtutes tuas fascibus munerandas. Tunc epistolarum stimulos non requiram, nec exspectabo monitorem. A te enim didici sponte suscipere quidquid pro fratre curandum est. Vale.
PL 18, 194Cほどなく、国家が栄え、我々の主テオドシウスの君主の座が永久に伸びゆくなかで、あなたの徳が束桿〔執政官の標〕によって報われると、私は望む。そのときは、書簡の催促を求めず、思い出させる者を待つこともないだろう。兄弟のために為すべきことは何であれ、自ら進んで引き受けるすべを、あなたから学んだのだから。健やかであれ。
Liber II, Caput LXV
第II巻 第LXV章PL 18, 194DSYMMACHUS FLAVIANO.
シュンマクスよりフラウィアヌスへ
Astipulationem praeclara merita non requirunt: siquidem virtus sua luce conspicua aversatur auxilium commendationis alienae.
PL 18, 194D際立った功績は、保証を必要としない。徳は自らの光によって明らかであり、他人の推薦の助けを嫌うからだ。
Ergo cum dominum et fratrem meum Licinium celebrem fecerit ad normam veteris disciplinae gubernata resp., quid potest ei dignitatis adjicere privata laudatio?
PL 18, 194Dそれゆえ、古い規律の規範に従って治められた国家が、我が主にして兄弟であるリキニウスを名高くした以上、私人の称賛が彼の尊厳に何を付け加えられようか。
Hac igitur praemissa parte, optimae in amicos fidei ac diligentiae virum, praecelso animo tuo opto sociare: non quod judicium tuum serum ac difficile sit ad colligenda ingenia et explorandas voluntates bonorum, sed ne brevis inter vos usus et festinata discessio neget justum tempus examini. Vale.
PL 18, 194Dこうして、この部分を先に述べたうえで、友に対する最上の信義と心配りを備えたこの人を、あなたの気高い心に結びつけたいと願う。あなたの判断が遅く、人の才を見抜き善き人々の意向を探るのに難があるからではない。諸君二人〔vos〕のあいだの交わりが短く、慌ただしい別れが吟味に十分な時間を与えないことのないようにである。健やかであれ。
Liber II, Caput LXVI
第II巻 第LXVI章PL 18, 195ASYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Si amicitiae semper ratio deposcit, cur mutua negotia alterius juvemus officiis, quanto impensior utilitatibus propinquorum cura debetur, quorum nobis bona et adversa communia sunt?
PL 18, 195Aもし友情がいつも、互いの用事を相互の務めで助けるべきだと要求するなら、お互いの善いことも悪いことも共通である近親の利益に対しては、どれほどそれ以上の配慮が負われることか。
Quid quod saepe bonitas causae cohortatur, ut quod debemus generi, tribuamus promptius aequitati? Quae me non minus pro illo, quam necessitudo commovit, ut ipse etiam comperto ex relatione Victoris spectabilis viri negotio judicabis.
PL 18, 195Aさらに、事の善さがしばしば、我々が親族に負うものを、より速やかに公正に与えよと勧めることはどうか。公正は、血縁の絆に劣らず、私を彼のために動かした。貴顕の人〔spectabilis〕ウィクトルの報告によって事情を知れば、あなた自身もそう判断するだろう。
Nam quo res notior fieret, publicae epistolae malui exempla sociare, ne quid fiducia dicere per gratiam judicarer. Nunc, si tibi voluntas mea cordi est, praesta huic quaestioni maturam securitatem, quam pro justitia etiam me silente deferres.
PL 18, 195A事がよりよく知られるように、公の書簡の写しを添えることにした。確信をもって述べることが、好意によるものと思われぬようにである。いま、あなたが私の意志を心にかけるなら、この件に早い安心を与えてほしい。あなたは、私が黙っていても、正義のゆえにそれをしただろうが。
Liber II, Caput LXVII
第II巻 第LXVII章PL 18, 195BSYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Parva est commendatio scriptorum meorum, si Leontium familiarem innocens vita bonis quibusque conciliat.
PL 18, 195B私の書き物による推薦など小さなものだ。罪のない生活が、親しい友レオンティウスを、善き人々すべてに結びつけるのなら。
Suo igitur praeditus merito, astipulationis adminicula non requirit; et tamen abstinere non debeo tali genere litterarum, magis ut amicitiae satisfaciam, quam ei aliquid opis conferam.
PL 18, 195Bだから、彼は自らの功績を備えており、保証の助けを必要としない。それでも私は、このような書簡を控えるべきでない。彼に何かの助力を与えるというより、友情を果たすためである。
Tu tantum pro dignatione, qua clarus es, facito noverit gratiam sui meo quoque nomine esse geminatam. Vale.
PL 18, 195Bあなたはただ、その名声となっている厚意によって、彼が自分への好意が私の名によっても二重になったことを知るよう、取り計らってほしい。健やかであれ。
Liber II, Caput LXVIII
第II巻 第LXVIII章PL 18, 195BSYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Brevem necesse est esse sermonem, qui properanti repente committitur. Quare et officio satis est et brevitati temporis congruit, ut circa te salutationis honore perfungar.
PL 18, 195B急ぐ者に突然託される言葉は、短くなければならない。だから、あなたへの挨拶の礼を尽くすことで、務めにも足り、時間の短さにも合う。
Vicissitudinem vero efflagitare non debeo, quam mihi arbitror a viro amicitiae servantissimo etiam sine admonitione referendam. Vale.
PL 18, 195Cだが、返礼を強いて求めるべきではない。友情を最もよく守る人からは、促されずとも返されると私は思うからだ。健やかであれ。
Liber II, Caput LXIX
第II巻 第LXIX章PL 18, 195CSYMMACHUS FLAVIANO.
シュンマクスよりフラウィアヌスへ
Ut silere non possum, quoties stylum invitat occasio; ita si desit causa longioris alloquii, seriem paginae stringo compendio. Loquax enim copia est, quae in re usitata atque solemni verborum redundat eluvie. Have igitur dico, et vicissim peto, ut me prosperorum tuorum indicio munereris. Vale.
PL 18, 195C機会が筆を誘うたびに、黙っていられないように、長く語る事柄がないときには、紙面の連なりを短く縮める。慣れた、決まりきった事柄に、言葉の洪水があふれるのは、饒舌な豊かさだからだ。そこで、ごきげんよう〔Have〕と言い、お返しに、あなたの息災の知らせを私に贈ってくれるよう求める。健やかであれ。
Liber II, Caput LXX
第II巻 第LXX章PL 18, 195DSYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Humanitatis interest commendationem deferre poscentibus. In Zenobio autem talis officii causa propensior est, cum sit familiaris meus, atque adeo illi debeatur potius quam praestetur affectio. Hinc patrocinium tui cupio provenire.
PL 18, 195D求める人に推薦を与えるのは、人情の務めである。ゼノビウスの場合は、そうした務めの理由がいっそう強い。彼は私の親しい友であり、愛情は、与えるというよりむしろ彼に負われているからだ。それゆえ、あなたの庇護が彼に及ぶことを望む。
Nam primum est, ut meo suffragio diligatur; secundum erit, ut sui honestate complaceat. Vale.
PL 18, 195Dまず、彼が私の後押しによって愛されること。次に、彼自身の誠実さによって気に入られることである。健やかであれ。
Liber II, Caput LXXI
第II巻 第LXXI章PL 18, 195DSYMMACHUS FLAVIANO.
シュンマクスよりフラウィアヌスへ
Considerans, quid mihi amoris digneris impendere, arbitror Cyriaco domestico meo has litteras profuturas, quibus quaeso ut commoditatem ejus prompto favore respicias. Vale.
PL 18, 195Dあなたがよしとして私に注ぐ愛情を思い、私の家人キュリアクスに、この書簡が役に立つだろうと考える。彼の都合に、すぐさまの好意で目を向けてくれるよう頼む。健やかであれ。
Liber II, Caput LXXII
第II巻 第LXXII章PL 18, 196ASYMMACHUS FLAVIANO.
シュンマクスよりフラウィアヌスへ
Vir clarissimus Honoratus cumprimis mihi vitae honestatisque complacitus est. Credo judicium meum tibi aspernabile non videri.
PL 18, 196Aいとも高名な人ホノラトゥスは、人柄と品位において、私にとりわけ気に入られた。私の判断を、あなたが軽んじるべきものと見ないと信じる。
Id si ita est, neque me opinio frustra tui habet, futurum reor, ut ex praerogativa istius testimonii ad familiaritatem praeclarae unanimitatis tuae, quasi tibi etiam sedulo spectatus accedat. Vale.
PL 18, 196Aもしそうであり、あなたについての私の見込みが空しくないなら、この証しの先んじた〔推薦の〕力によって、心を一つにするいと名高いあなたとの親しみに、彼があなたにも念入りに見定められた者として加わるだろうと思う。健やかであれ。
Liber II, Caput LXXIII
第II巻 第LXXIII章PL 18, 196ASYMMACHUS FLAVIANO.
シュンマクスよりフラウィアヌスへ
Delectat eos frequenter affari, quorum animum mei amantem documentis habeo comprobatum. Cape igitur litteras meas, quas ideo libenter emitto, quia religionis tuae vicissim pascor alloquiis.
PL 18, 196A私を愛するその心を証拠で確かめた人々には、しばしば話しかけることが喜ばしい。ゆえに私の書簡を受け取ってほしい。これを喜んで送り出すのは、今度は私が、義理堅いあなた〔religio〕の語らいに養われているからだ。
Quae res acuere nos debet ad officia promptiora, cum tibi hinc commodi fenoris largior usura respondeat. Vale.
PL 18, 196Aこの事は、我々をいっそう素早い務めへと駆り立てるはずである。ここから、あなたに有利な豊かな利息が返ってくるのだから。健やかであれ。
Liber II, Caput LXXIV
第II巻 第LXXIV章PL 18, 196BSYMMACHUS FLAVIANO.
シュンマクスよりフラウィアヌスへ
Valentinianus protector dudum patrocinio culminis tui per me traditus atque commissus, domesticis occupationibus attinetur: atque ideo magnopere poposcit ob eumdem sibi aliquod negotium per suburbanas provincias impetrari.
PL 18, 196B近衛兵〔protector〕ウァレンティニアヌスは、先ごろ私によってあなたの高位の庇護に託され委ねられたが、家の用事に引き止められている。そのため彼は、この同じ件を口実に、近郊の諸州での何らかの任務を自分に取りつけてもらうことを、強く願った。
Quare decus nostrum familiari meo desideratum munus exclude, aut impetra commeatum, quo possit a militari nota sub hac impetratione defendi. Vale.
PL 18, 196Bだから、我々の誉れよ〔decus nostrum。相手への呼びかけと取った〕、私の親しい者が望む任務を取りつけてほしい。さもなくば休暇を取りつけてほしい。これを取りつけることで、彼は軍務の汚名から守られるだろう。健やかであれ。
Liber II, Caput LXXV
第II巻 第LXXV章PL 18, 196CSYMMACHUS FLAVIANO.
シュンマクスよりフラウィアヌスへ
Cum in judicio praefecturae famosa causa penderet, Discolius, qui furti detulerat actionem, multosque nostri ordinis viros criminatione perstrinxerat, occulte cum reis inita pactione, non sine disceptatoris invidia elusit examen.
PL 18, 196C長官職の法廷で悪名高い訴訟が係属していたとき、窃盗の訴えを起こし、我々の身分の多くの人々を告発で傷つけたディスコリウスは、被告たちとひそかに協定を結び、裁判官への非難を招きつつ、審理をすり抜けた。
Ad hujus investigationem missus apparitor, si praetorianorum adminiculum sortiatur, proclivior facultas retrahendi accusatoris eveniet.
PL 18, 196C彼の捜索に遣わされた下役が、近衛長官府の者たち〔praetoriani〕の助力を得れば、告発者を連れ戻す手立てはより容易になるだろう。
Interest publicae disciplinae, simulque ad famam pertinet cognitoris, ut eum summo studio conquisitum reduci in judicium sub custode praecipias, ne innocentiam senatorum obnoxia rumoribus suspicio decoloret. Vale.
PL 18, 196C公の規律のためであり、同時に審理する者の評判にもかかわることだが、全力で捜索させたうえ、彼を護送して再び法廷に連れ戻すよう命じてほしい。元老院議員たちの潔白が、噂に左右される疑いによって色あせることのないようにである。健やかであれ。
Liber II, Caput LXXVI
第II巻 第LXXVI章PL 18, 196DSYMMACHUS FLAVIANO.
シュンマクスよりフラウィアヌスへ
Amor tuus in Domitium notus et validus ademit mihi commendandi ejus laborem: pro quo hoc tantum dixisse suffecerit, mihi quoque eumdem prisca familiaritate conjungi.
PL 18, 196Dドミティウスへのあなたの愛は知られており、強い。それは、彼を推薦する労を私から取り除いた。彼のためには、ただ次のことを言えば十分だろう。私もまた、昔からの親しさで彼と結ばれているということだ。
Quae res illi incrementum patrocinii tui, ut spero, praestabit: probabiliorem quippe eum tibi faciet communis similitudo judicii. Interea nos ursis saepe promissis, et diu speratis, sub ipso articulo muneris indigemus.
PL 18, 196Dこのことは、私の望むところ、彼にあなたの庇護の増しをもたらすだろう。判断が同じであるという共通性が、あなたにとって彼をいっそう好ましくするからだ。ところでその間、我々は、しばしば約束され、長く待たれたクマが、いよいよ催しの間際になっても足りずにいる。
Vix enim paucos catulos maceratos inedia et labore suscipimus. Et de leonibus fama conticuit: quorum adventus posset efficere, ut ursorum defectum congressio Libyca repensaret.
PL 18, 196D飢えと労苦で衰えた仔を数頭、やっと受け取っているにすぎない。ライオンについても、噂は絶えた。それらが着けば、リビュアの〔獣の〕対決が、クマの不足を埋め合わせてくれるかもしれないのだが。
Unciam panis malitiose et temere restitutam spontanea voluntas populi redegit in copia conditorum. Tuta igitur omnia atque secura sunt, quae animum tuum jure mordebant. Atque utinam sollicitudines quaestorias par successuum felicitas mitigasset! Vale.
PL 18, 196D悪意と軽率によって復された一オンスのパンは、民の自発的な意志によって、貯えの豊かさに変わった〔この文の意味は定かでない。redegit in copia conditorum の取り方を含め、このように解した〕。こうして、あなたの心を当然に苛んでいたことはすべて、無事で安全になった。財務官の〔催しの〕心配事も〔sollicitudines quaestorias は息子の財務官の催しについての心配と解した〕、成功の同じ幸運で和らげられていたらよかったのだが。健やかであれ。
Liber II, Caput LXXVII
第II巻 第LXXVII章PL 18, 197ASYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Editioni muneris nostri et usitata et insolita a te conferuntur; ita omnia ad conciliandum quaestori nostro plebis favorem et solemnium rerum largus et novarum repertor excogitas: ut nunc septem Scoticorum canum probavit oblatio; quos praelusionis die ita Roma mirata est, ut ferreis caveis putaret advectos.
PL 18, 197A我々の催しの開催に、通例のものも珍しいものも、あなたは寄せてくれる。我々の財務官のために民衆の好意を得ようと、あなたは気前よく、慣例の品も新奇の品も見つけ出す。いまも、スコティ人の犬七頭の贈り物がそれを証した。前座の日にローマはこれに驚き、鉄の檻で運ばれてきたと思ったほどである。
Ergo et hujus rei causa et praeterea munerum caeterorum, quantas possum, maximas gratias tibi ago: licet in his, quae studiose fratribus pro magnitudine animi tui tribuis, beneficium te non putes praestare, sed sumere. Vale.
PL 18, 197Aそこで、この件のためにも、またその他の贈り物のためにも、できる限りの大きな感謝をあなたに捧げる。あなたは、気高い心の大きさのままに兄弟たちへ熱心に施すとき、恩恵を与えているのでなく、受け取っているのだと考えているのだが。健やかであれ。
Liber II, Caput LXXVIII
第II巻 第LXXVIII章PL 18, 197BSYMMACHUS FLAVIANO.
シュンマクスよりフラウィアヌスへ
Pars hominum compendiis et quaestibus gaudent; me votiva delectat expensio. Itaque avidus civicae gratiae, quaestoris filii mei sumptibus studeo aliud genus largitatis adjicere, ut curulibus stabulis Urbis aeternae etiam quina mancipia largiamur.
PL 18, 197B人々の一部は倹約や利得を喜ぶ。私は、願をかけた出費を喜ぶ。そこで、都の人々の好意に飢えて、息子の財務官職の費用に、別種の気前よさを加えたいと思う。永遠の都の戦車競技の厩舎に、五人ずつの奴隷をも贈ることである。
Et quoniam servorum per limitem facilis inventio, et pretium solet esse tolerabile; quam maxime te deprecor, ut per homines strennos viginti juvenes praedicto negotio congruentes jubeas comparari.
PL 18, 197B辺境〔limes〕では奴隷はたやすく見つかり、値も耐えうるものが普通だから、頼む、できるだけ、精力のある〔底本は strennos。strenuos と読む〕人々を通じて、前述の務めにふさわしい若者二十人を調達させてほしい。
In quam rem solidos ad te misi, habita aestimatione hominum, quorum non forma, sed aetas et sanitas deligenda est. Vale.
PL 18, 197Bそのために、人々の評価額を見積もって、金貨をあなたに送った。選ぶべきは見目ではなく、年齢と健康である。健やかであれ。
Liber II, Caput LXXIX
第II巻 第LXXIX章PL 18, 197CSYMMACHUS FLAVIANO.
シュンマクスよりフラウィアヌスへ
Fratri nostro Andromacho omnes bonae artes familiares sunt, sed prae caeteris fides, qua exspectatus mihi tuum quoque judicium optat demereri. Itaque dum te expetit, iter imbecillis grave, gracilitatis suae oblitus intravit.
PL 18, 197C我々の兄弟アンドロマクスには、あらゆる善き技が身についているが、とりわけ信義がある。その信義によって私に重んじられてきた彼は、あなたの判断をも得たいと望んでいる〔exspectatus mihi の意味は定かでない〕。そこで、彼はあなたを求めて、弱った身には辛い旅に、自分の虚弱さを忘れて踏み出した。
Haec illi maxime causa fuit pro viribus, ut solet plerumque animus spe et gaudio morbum levare. Advertis igitur quam prompto et patulo amicitiae sinu receptandus sit, qui tui desiderium suae valetudini praetulit.
PL 18, 197Cこれが、彼には体力の代わりとなる最大の理由であった。気持ちが、希望と喜びで病を軽くするのは、ふつうのことである。そこで、あなたへの思慕を自分の健康より優先させた人を、あなたがどれほど速やかに、広い友情の懐で迎えるべきか、悟るだろう。
Quid plura? appetendus tibi foret, nisi te sponte sequeretur. Ergo accurrenti religiosam manum porrige; ut qui te novit virtutibus superiorem, communitate parem sentiat. Vale.
PL 18, 197C多言は要るまい。彼が自分からあなたに従うのでなければ、あなたのほうから求めるべき人だったのだ。だから、駆けつける彼に、誠実な手を差し伸べてほしい。あなたを徳において上にある人と知る彼が、交わりにおいては対等と感じるように。健やかであれ。
Liber II, Caput LXXX
第II巻 第LXXX章PL 18, 197DSYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Commendatum mihi a fratre meo Hilario virum devotissimum Titianum; quo alio possum beneficio munerari, quam ut eum sancto pectori tuo non aspernandus precator insinuem?
PL 18, 197D兄弟ヒラリウスによって私に推薦された、いとも献身の人ティティアヌスを、私はどんな他の恩恵で報いることができようか。あなたの清廉な胸に、拒まれることのない願い手として、彼を取り次ぐこと以外には。
Et jam spero petitioni meae cessuram felicitatem, quando eo studio atque proposito es, ut instar gratiae habeas, si tibi probabilis amicus accedat. Vale.
PL 18, 197Dすでに、私の願いには幸いが与えられるだろうと望んでいる。あなたは、好ましい友が増えることを、好意を受けたように思う熱意と志の人だからだ。健やかであれ。
Liber II, Caput LXXXI
第II巻 第LXXXI章PL 18, 197DSYMMACHUS FLAVIANO.
シュンマクスよりフラウィアヌスへ
Filius noster Symmachus, peracto munere candidati, offert tibi dona quaestoria, et caeteras necessitudines nostras pari honore participat. Quaeso igitur ut ejus nomine dyptica et apophoreta suscipere dignemini, qui apparatui ejus plura et praeclara tribuistis.
PL 18, 197D我々の息子シュンマクスは、候補者の務めを終えて、あなたに財務官職の贈り物を捧げ、我々のほかの縁者にも同じ礼をもって分け与える。そこで、彼の名による二枚折りの記念板〔ディプティカ〕と贈り物を、受け取ることをよしとしてくれるよう頼む〔vos(dignemini)。一人の相手への敬意の複数〕。あなたは、彼の準備に多くの立派なものを寄せてくれたのだから。
Praeterea domino et principi nostro ad referendam largitati ejus sedulam magis, quam parem gratiam, auro circumdatum dypticum misi. Caeteros quoque amicos eburneis pugillaribus et canistellis argenteis honoravi.
PL 18, 198Aそのほか、我々の主にして君主に、その気前のよさへの、釣り合うというより心のこもった謝意を返すため、金で縁取った二枚折りの記念板を送った。ほかの友人たちにも、象牙の書字板と銀の小籠で礼を尽くした。
Tuae igitur potestati, tuo quoque arbitrio committo, ut opportune singulis, quae missa sunt offerantur. Vale.
PL 18, 198Aそれゆえ、送ったものを個々の人に適切な折に差し出すことを、あなたの権限とあなたの判断に委ねる。健やかであれ。
Liber II, Caput LXXXII
第II巻 第LXXXII章PL 18, 198ASYMMACHUS FLAVIANO.
シュンマクスよりフラウィアヌスへ
Multi a me conciliationem litterariam poposcerunt; sed quorumdam meritis, aliorum precibus parem gratiam dedi: nec tamen vereor, ne tibi civium ignota distinctio sit, judicium de his commune recolenti.
PL 18, 198A多くの人々が私に書簡による推薦を求めた。だが、ある人々には功績のゆえに、ほかの人々には懇願のゆえに、同じ好意を与えた。それでも、市民たちのあいだの区別をあなたが知らないとは思わない。あなたは、彼らについての共通の判断を思い起こしているのだから。
Dabis igitur in quibusdam verecundiae meae veniam, quae cessit orantibus. Sequeris autem, quod scis de singulis utrumque sentire. Puto ex his verbis, quo in numero filium nostrum Attalum spectabilem virum censeam facile dignosci.
PL 18, 198Aだから、ある人々については、願う人々に屈した私の遠慮を、あなたは許してほしい。だが、個々の人について我々二人がそれぞれどう考えているかをあなたは知っているのだから、それに従うだろう。これらの言葉から、貴顕の人〔spectabilis〕、我々の息子アッタルスを私がどの数に数えているかは、容易にわかるだろうと思う。
Namque ista libera et aperta discretio ei tuto credita est, qui non fuit in partem cogentum. Quare tuo ac meo nomine amicitias accurrentis amplectere; ut huic in fructu sit cultus bonorum, pravis dolori, quod similiter non diliguntur. Vale.
PL 18, 198Bこの自由で率直な区別は、人に強いる側に立たなかった者に、安心して委ねられたからだ。ゆえに、あなたと私の名において、駆けつける彼の友情を受け入れてほしい。善き人々を重んじることが彼にとって実りとなり、邪な人々にとっては、同様に愛されないことが苦痛となるように。健やかであれ。
Liber II, Caput LXXXIII
第II巻 第LXXXIII章PL 18, 198BSYMMACHUS FLAVIANO.
シュンマクスよりフラウィアヌスへ
Jam pridem domino et fratri meo Alipio comitatum sacrum visere atque adire cupienti, sera quidem occasio, sed laeta successit, ut eum consul accires, ideo in conspectum tuum alacer occurrit, ut beneficiis votiva reddat officia et sancti animi tui fretu nubem invidiae superioris abstergeat.
PL 18, 198B我が主にして兄弟アリピウスは、かねてより聖なる宮廷を訪ね、近づくことを望んでいた。遅い機会ではあったが、喜ばしくそれが訪れ、あなたが執政官として彼を呼び寄せたのである〔ut eum consul accires の係りは定かでない。執政官のあなたが彼を呼び寄せた、と取った〕。そこで彼は、あなたの目の前に勇んで進み出る。恩恵に願いどおりの務めで返し、あなたの清廉な心の支え〔底本は fretu。語形が崩れているらしく、fretus(頼って)の意に解した〕によって、以前の妬みの雲を払うためである。
Quod illi arbitror ex voto esse cessurum. Neque enim famae ejus deesse aliquod patieris, qui securitatis cuncta tribuisti. Vale.
PL 18, 198Cこれは彼の願いどおりになると思う。彼の安全のためにすべてを与えたあなたは、彼の名声に何かが欠けることを許さないだろうから。健やかであれ。
Liber II, Caput LXXXIV
第II巻 第LXXXIV章PL 18, 198CSYMMACHUS FLAVIANO.
シュンマクスよりフラウィアヌスへ
Recte et probabiliter judicasti, fratrem nostrum Titianum spectabilem virum consulatui tuo interesse debere: siquidem aequitas postulabat, ut voti sui voluptate frueretur.
PL 18, 198C貴顕の人〔spectabilis〕、我々の兄弟ティティアヌスが、あなたの執政官職に立ち会うべきだと、あなたは正しく、またもっともな判断をした。公正は、彼が自分の願いの喜びを味わうことを求めていたのだから。
Nulli unquam nostrum tui amore cessit; quinimo semper primas sibi erga te partes observantiae vindicavit. Itaque testem alium non requirit. Scit enim sibi plus esse loci apud tuum animum, quam posset meo sermone conquirere.
PL 18, 198C彼はあなたへの愛において、我々の誰にも譲ったことがない。むしろ、あなたに対する敬意の第一の役割を、いつも自らのものとしてきた。だから、ほかの証人を必要としない。あなたの心の中に、私の言葉で得られる以上の場所が自分にあることを、彼は知っているからだ。
Relinquo igitur eum fiduciae suae, quia nihil potest esse cumulatius. Hoc tantum subjicere contentus, me quoque tibi ejus nomine, si quid gratiae ceperit, obligandum. Vale.
PL 18, 198Cそれゆえ、彼を彼自身の確信に任せる。これ以上に満ち足りたものはありえないのだから。ただ次のことを添えて満足する。彼の名において、彼が何か好意を得るなら、私もあなたに恩を負うことになる。健やかであれ。
Liber II, Caput LXXXV
第II巻 第LXXXV章PL 18, 198DSYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.
シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ
Facile fratrem nostrum Elpidium ad proficiscendum traxisset affectio, nisi eum unici cura retineret. Tantum quippe est in eo sinceritatis atque dulcedinis, ut illi soli necessitudines praeferantur.
PL 18, 198D我々の兄弟ヘルピディウスを、愛情はたやすく旅立ちへ引き出したろう。もし一人息子への心配が彼を引き止めなければ。彼には誠実さと優しさがあまりに多いので、彼より先に置かれるのは縁者の絆だけなのだ〔ut illi soli necessitudines praeferantur は意味が取りにくい。縁者の絆のほかは何も彼に優先されない、と取った〕。
Hunc ita spectatum mihi atque conjunctum, jussis tuis negare non potui: quia in talibus causis major apud me cedendi voluptas est quam fruendi.
PL 18, 198Dこのように私が見定め、私と結ばれている彼であっても、あなたの命令に〔彼を〕拒むことはできなかった。こうした事柄では、私には自ら享受するより譲る喜びのほうが大きいからである。
Suscipe igitur amantissimum nostri eo animo quo rogasti: aestima de gaudio adventorum, negari a te non oportere residentibus, quod praestatur accitis. Vale.
PL 18, 198Dだから、我々をこよなく愛するこの人を、あなたが頼んだとおりの心で迎えてほしい。来る人々の喜びから考えよ。呼び寄せられた人に与えられるものが、留まる人に拒まれるべきでない。健やかであれ。
Liber II, Caput LXXXVI
第II巻 第LXXXVI章PL 18, 199ASYMMACHUS FLAVIANO.
シュンマクスよりフラウィアヌスへ
Peregrinari mihi tecum videor, si quando cursus atque recursus tuos luculentus narrator insinuas. Ita cognitiones nostras religione allicis, et nitore sermonis illuminas, ut quidquid explicat affatus tuus, id noster quodammodo visat affectus.
PL 18, 199Aあなたが、往路と復路を見事な語り手として私に伝えてくれるとき、私はあなたとともに旅しているように思う。あなたは我々の知識を誠実さで惹きつけ、言葉の光沢で照らすので、あなたの語りが説き明かすことを、我々の心もある意味で見に行く。
Quare firmam valetudinem tuam tenemus, reditumque felicem votis jugiter comprecamur. Nam qui amorem in nos tuum aequiparare non possumus, solvimus votis, quod nequimus officiis.
PL 18, 199Aだから、あなたの健康が確かであることを我々は承知しており、幸いな帰還を絶えず願いで祈る。我々を思うあなたの愛に等しく応えられない我々は、務めでできないことを願いで払うのだから。
Salve igitur, mi domine inimitabilis, nosque et generaliter cum caeteris, ut nunc facis, et speciatim cum clarissimis, ut solebas, his muneribus oris ac pectoris tui benignos illustra. Vale.
PL 18, 199Aごきげんよう〔salve〕、我が主よ〔敬称〕、比類なき人よ。我々を、いま行っているように、ほかの人々と並んで広く、また、これまでのように、いとも高名な人々の中で個別に、あなたの口と胸のこれらの贈り物で、好意をもって照らしてほしい。健やかであれ。
Liber II, Caput LXXXVII
第II巻 第LXXXVII章PL 18, 199BSYMMACHUS FLAVIANO.
シュンマクスよりフラウィアヌスへ
Vox juris ac legum est: bonae fidei contractum non posse rescindi. Hujus sententiae exsecutionem frater noster Elpidius optat adipisci; cui post venditionem Hispaniensis praedii sui partem emptor adjurat; cum ad soliditatem transcriptae in novum dominum possessionis cuncta ex more celebrata sint.
PL 18, 199B法と法律の声はこうである。善意の契約は取り消せない。この原則の実行を、我々の兄弟ヘルピディウスは得ようとしている。彼がヒスパニアの地所を売ったのち、買い手がその一部を誓って否認している〔底本は adjurat。abjurat(誓って否認する)と解した。partem が何の一部か(地所か代金か)は定かでない〕。新しい所有者への所領の譲渡の確実さのために、すべてが慣例どおり行われたにもかかわらずである。
Haec summa est postulati, quae meis quidem verbis, sed illius meritis adjuvatur. Quaeso, ut aequitate, qua praeclarus es, ut pudorem refragantis privata objurgatione confundas, aut contumaciam frangas publica auctoritate judicii. Vale.
PL 18, 199Bこれが請求の要点であり、私の言葉によって、だが彼の功績によって支えられている。頼む、あなたが際立つその公正をもって、逆らう者の恥を私的な叱責で当惑させるか、その頑なさを公の判決の権威で砕いてほしい。健やかであれ。
Liber II, Caput LXXXVIII
第II巻 第LXXXVIII章PL 18, 199CSYMMACHUS FLAVIANO.
シュンマクスよりフラウィアヌスへ
Et honoris tui, quo nunc auctus es, et continui in me amoris delector. Volo igitur, ut communia pignora curae mihi esse non dubites, quae magis merita tua quam scripta commendant. Supererat, ut assiduum styli tui munus exposcerem.
PL 18, 199Cあなたが今得た栄誉と、私への絶えない愛情と、その両方を私は喜ぶ。だから、我々に共通の守るべきものが私の気遣いの的であることを疑わないでほしい。それらは、書面よりもあなたの功績が推薦している。あとは、あなたの絶え間ない筆の恵みを私が求めることだけが残っていた。
Sed redundantis est operae, bona spontanea postulare, ne meus stylus extorquere videatur, quod tui animi spondet humanitas. Vale.
PL 18, 199Cだが、おのずから来る善いものをわざわざ求めるのは、余計な骨折りだ。あなたの心の人情が約束していることを、私の筆が強いて取り立てるように見えてはならない。健やかであれ。
Liber II, Caput LXXXIX
第II巻 第LXXXIX章PL 18, 199CSYMMACHUS FLAVIANO.
シュンマクスよりフラウィアヌスへ
Paulo ante litteras dederam, sed debitam tibi salutationem geminare non piguit. Namque amor officiorum modum non tenet. Praeterea notitia commeantium postulavit, ut commendatione eorum adjecta pagina proficiat.
PL 18, 199C少し前に書簡を出したが、あなたに負う挨拶を重ねることを厭わなかった。務めへの愛は節度を保たないからだ。さらに、往来する人々を知っていることが、彼らの推薦を加えて紙面を役立たせるよう求めた。
Responsa non postulo securus praeclari animi tui, qui mihi sine admonitione sermonem voluntarium polliceatur. Vale.
PL 18, 200A返信は求めない。あなたの立派な心を信頼しているからだ。それは、促されずとも、自発の言葉を私に約束するだろう。健やかであれ。
Liber II, Caput XC
第II巻 第XC章PL 18, 200ASYMMACHUS FLAVIANO.
シュンマクスよりフラウィアヌスへ
Semper mihi auctor es ingentium gaudiorum. At nunc supra vota processit, quod me expetendi plane et ambiendi viri familiaritate decorasti. Neque hoc suspicione conjecto.
PL 18, 200Aあなたはいつも、私に大きな喜びをもたらす。いま、それは願いを超えて進んだ。求められ、追われて当然の人物の親しさで私を飾ってくれたことによる。これを私は憶測で言っているのではない。
Nam patricii sermo fecit indicium, diligentiam in me suam te praesule provocatam; qua recte caeteris benefactis tuis etiam hic titulus procedet in numerum, qui solus quamlibet voti avaritiam possit explere. Vale.
PL 18, 200A貴族〔patricius〕の語りが、その人の私への配慮が、あなたを導き手として呼び起こされたと示したからである。それによって、あなたのほかの善行にも、この栄誉が正しく数に加わるだろう。これだけが、どれほどの願いの貪欲をも満たしうる。健やかであれ。
Liber II, Caput XCI
第II巻 第XCI章PL 18, 200BSYMMACHUS FLAVIANO.
シュンマクスよりフラウィアヌスへ
Quoties parentum beneficiis obligamur, necesse est ad haeredes nexum debiti pervenire. Ad filium meum senatorem praeclarum atque ornatissimum virum praefata pertinet generalitas: cujus pater omnibus rebus illustris et mihi eximia veneratione recolendus, plurimum domui meae honorificentiae et religionis exhibuit.
PL 18, 200B親の恩恵に義務を負うたび、負債の絆は相続人に及ばざるをえない。この一般則は、私の息子で、元老院議員、いとも立派で飾り高い人に当てはまる。その父は、あらゆる点で名高く、私が格別の敬意をもって思い起こすべき人だったが、私の家に多くの栄誉と義理〔religio〕を示した。
Cujus ego devinctus officiis, filio opto persolvere, quod de parente contraxi. Sola autem magnificentia tua potest me contractu gratiae liberare, si posteritatem ejus adjuverit, praecipue in iis rebus, quae justitiae patrocinio fulciuntur: siquidem queritur, agros suos contra judicatum vestrum magnam partem mutilari.
PL 18, 200B私はその務めに縛られており、親から負ったものを息子に払いたいと願う。あなたの壮麗さだけが、私をこの恩の契約から解くことができる。もしあなたが彼の子孫を助けるなら。とりわけ正義の庇護に支えられる事柄において。彼は、自分の所領が、あなたの判決〔vos。一人の相手への敬意の複数〕に反して、大きな部分で削り取られていると訴えている。
Grave hoc et impetibile videri, nisi etiam consensus partium frustrationibus luderetur. Minus est enim alienam sententiam spernere, quam a propria discrepare.
PL 18, 200Cこれは重く、耐えがたいことと見えよう〔videri は不定法だけで本動詞を欠き、文の構文は定かでない。こう取った〕。当事者たちの合意までもが、言い逃れによって弄ばれているのでなければ。他人の判決を軽んじることは、自分自身の判決と食い違うことよりも小さいからだ。
Est igitur in manu tua, in tam absoluto atque probabili petitionis genere, servatis legibus, et aequitatis intuitu, aliquid etiam meae deferre personae: cujus interventum fastidio longae litis, non diffidentia negotii postulavit. Vale.
PL 18, 200Cだから、きわめて明白でもっともな種類の請求において、法を守り、公正を顧みつつ、私という人物にも何かを与えることは、あなたの手にある。私の取りなしは、長い訴訟への倦怠から求めたのであって、事柄への不信からではない。健やかであれ。
Liber III, Caput I
第III巻 第I章PL 18, 199DSYMMACHUS JULIANO RUSTICO.
シュンマクスよりユリアヌス・ルスティクスへ
Ruri hucusque observatus, postquam me ad urbanam sedem recepi, reperimus optabilem litterarum tuarum salutem. Quae post diutinum silentium, tam multum apud nos gratiae et honoris habuerunt, ut in his sola brevitas displiceret.
PL 18, 199Dこれまで田舎で暮らしていたが、都の住まいに戻ってから、あなたの書簡の待ち望んだ挨拶を我々は見いだした。長い沈黙のあとのその書簡は、我々のもとで大きな好意と栄誉を得たが、ただ短さだけが不満であった。
Nam jejunas aures meas et praeclari eloquii tui satis superque sitientes, affatus largior debuit uberare. Mihi quoque curae fuit arctare paginam limite parciore, ut te, mi frater, scribendi talione morderem.
PL 18, 199D飢えた私の耳は、あなたの立派な弁舌に十分すぎるほど渇いている。それを潤すのは、もっと豊かな語りでなければならなかった。私もまた、紙面を狭い限りに詰めることに意を用いた。兄弟よ、あなたを書くことの同害報復で噛むためである。
Quamvis ita conscius sim arentis infantiae; ut quantum doloris accipio, cum breves epistolas sumo, tantum tribuam beneficii, cum pauca respondeo. Vale.
PL 18, 199Dとはいえ私は、自分の言葉の貧しさを承知している。短い書簡を受け取るときに覚える苦痛と同じだけ、わずかしか返さないことでそちらに恩恵を与えているのだ。健やかであれ。
Liber III, Caput II
第III巻 第II章PL 18, 200DSYMMACHUS JULIANO RUSTICO.
シュンマクスよりユリアヌス・ルスティクスへ
Ruri positus vectigal solemne tibi dependo. Nullum enim tempus patior ab hoc munere feriatum; neque locorum intercedente divortio in oblivionem familiaritatis adducor.
PL 18, 200D田舎にいて、私は決まりの貢ぎをあなたに納めている。この務めを休む時を、一つも許さないからだ。場所が隔たっていても、親しさを忘れることにはならない。
Qui, si me vicissitudinis stimulo faceres promptiorem; nunquam profecto linguam desidem continerem. Et tamen enixe meum fungor officium, nec cessationis traducor exemplo.
PL 18, 200Dあなたが返礼の刺激で私を急がせてくれるなら、私は怠けた舌を決して抑えておかないだろう。それでも私は力を尽くして務めを果たしており、怠慢の前例に引かれることはない。
Atque hoc silentium tuum difficultatibus publicae occupationis ascribo, quia satis est mihi ad amicitiae fiduciam, quod me credo redamari. Vale.
PL 18, 200Dあなたの沈黙は、公の務めの困難のせいと考える。友情を信じるには、私が愛し返されていると信じていれば十分だからだ。健やかであれ。
Liber III, Caput III
第III巻 第III章PL 18, 201ASYMMACHUS JULIANO RUSTICO.
シュンマクスよりユリアヌス・ルスティクスへ
Hunc scribendi morem superstitio vetusta constituit, ut ad peregrina digressi priorem sibi locum vindicent cum absentibus colloquendi. Sed affectus morae impatiens, scribendi vices religione mutavit.
PL 18, 201Aこの書き方は古い慣習が定めたもので、異郷へ出た者が、不在の者と語り合う先手を自分のものとするというものだ。しかし、遅れに耐えられない愛情は、務め〔religio〕によって、書く順番を入れ替えた。
Itaque rupta lege reticendi, sermonem tuum festinatione praevenio; adjiciens sedulae salutationis officiis commendationem viri inter optimos quosque numerandi, quem dudum a parentibus clarum, et aulicae dignitatis splendor excoluit, et amplissima curia non accepit ut novum, sed recepit ut debitum.
PL 18, 201Aそこで、沈黙の規則を破り、あなたの言葉に先んじて急ぐ。熱心な挨拶の務めに、最良の人々の数に入れるべき人物の推薦を添える。この人は、早くから親の代より名高く、宮廷の位階の輝きによって磨かれ、いと高貴な元老院議場は、彼を新参者としてでなく、当然の人として迎え入れた。
Quae tamen in fratre nostro Philippo, secundo loco et honore censenda sunt: quia plus habet laudis in moribus, magisque probitate conspicuus est, quam fortunae muneribus gloriatur. Plura dicerem, si aut pudor ejus sineret, aut prolixa laudatio epistolae conveniret.
PL 18, 201Aそれでも、我々の兄弟フィリップスについては、これらは第二の位置と栄誉で数えるべきものである。彼は人柄に称賛が多く、運の贈り物を誇るより、誠実さで際立っているからだ。もし彼の遠慮が許し、また長い称賛が書簡にふさわしいなら、もっと述べたいところである。
Certe illud spondeo, tuam eximietatem in coram reperire posse multa, quae tacui; nulla desiderare, quae scripsi. Vale.
PL 18, 201B確かにこれは請け合う。あなたの卓越〔eximietas〕は、面前で〔底本は in coram。本文が崩れているらしく、「面と向かって」と解した〕、私が黙っている多くを見いだしうるし、私が書いたことの何一つも欠けているとは思わないだろう。健やかであれ。
Liber III, Caput IV
第III巻 第IV章PL 18, 201BSYMMACHUS JULIANO RUSTICO.
シュンマクスよりユリアヌス・ルスティクスへ
Decet ut litteras meas frequenter efflagites, nec tamen convenit ut de silentio grave quippiam suspiceris. Oblitum me tui, quod in hanc diem siluerim, censuisti.
PL 18, 201Bあなたが私の書簡をしばしば求めるのは当然だが、沈黙について重い疑いを抱くのはふさわしくない。今日まで私が黙っていたことから、あなたは私があなたを忘れたと判断した。
An ita vel mei animi fides inclara est, vel tui meriti angusta momenta, ut huic de me opinioni locus esse debuerit? Quare amicitia communis plus accepit injuriae ex tua suspicione, quam ex meo silentio.
PL 18, 201B私の心の信義がそれほど知られておらず、あなたの価値の重みがそれほど狭いために、私についてのこの見方に場所が与えられるはずだったのか。ゆえに、共通の友情は、私の沈黙よりもあなたの疑いのほうから、より多くの傷を受けた。
Minus est enim, necessitate officium deserere, quam voluntate praepropera judicare. Putas solemni genere defensionis levare peccatum? Diu affui, longa otia in secessu ruris exegi, tabellarii defuerunt.
PL 18, 201C必要に迫られて務めを捨てることは、性急な意志で判断することより小さな過ちだからだ。あなたは、決まりきった弁明の型で過ちを軽くできると思うのか。私は長く〔そこに〕いた〔底本は affui。文脈からは abfui(不在だった)の意かとも読める〕、田舎の隠れ家で長い閑暇を過ごした、使いの者がいなかった、と。
Haec etsi vera plerumque sunt, tamen assiduitate detrita in invidiam mendacii reciderunt. Meae occupationes ab usu remotae, nihil mediocre protendunt, cujus rem familiarem nova incessit affinitas, contra rationem legum, felicitatem temporum, consensum parentum, pacta majorum.
PL 18, 201Cこれらはたいてい本当であっても、頻繁に使われて擦り切れ、嘘だという悪評に落ちた。私の用事は常のものから離れ、並のものではない事を示している。私の家に新しい姻戚の縁が加わったが、それは法の理に反し、時代の幸いに反し、親たちの合意に反し、祖先の取り決めに反している。
Sed reprimam me, neque his querelis ulterius immorabor, quas tabellarius, si veritati amicus est, explicabit. Ita fiet ut et tibi cognitio gestorum plena proveniat, et ego excusationem meam potius indicasse videar quam dolorem. Vale.
PL 18, 201Cだが私は自分を抑え、これ以上こうした嘆きにとどまらない。使いの者が、もし真実の友であるなら、これを説明するだろう。そうすれば、あなたには出来事の十分な知識が届き、私も、痛みよりむしろ弁明を述べたと見えるだろう。健やかであれ。
Liber III, Caput V
第III巻 第V章PL 18, 201DSYMMACHUS JULIANO RUSTICO.
シュンマクスよりユリアヌス・ルスティクスへ
Aiunt qui callent rhetoricam disciplinam, nihil esse controversiae, ubi eadem partium jura sunt. Imaginem proposi ae rei postulas? Mitto decantatas judicialium meditationum fictiones, et inania simulacra causarum.
PL 18, 201D弁論術の教えに通じた人々は、双方の権利が同じところには論争は何もないと言う。あなたは設定された事柄〔底本は proposi ae rei。propositae rei の誤植と解した〕の像を求めるのか。裁判の演習の、歌い古された虚構や、空しい訴訟の模造品は持ち出すまい。
Vel haec silentii nostri diuturnitas materiae talis exemplum est. Objicies mihi dissimulati officii negligentiam: in te haec referetur oratio. Ergo quia pares sumus, dulce colludium est, ut cum altero neuter expostulet. Veniam, quam dederis, impetrabis.
PL 18, 201D我々の沈黙のこの長さこそ、そのような題材の実例である。あなたは私に、務めを見過ごした怠慢を突きつけるだろうが、その言葉はあなたに返される。ゆえに、我々は対等であるから、互いに相手を責めないという戯れは甘美である。あなたが与える赦しを、あなたは得るだろう。
Sed cur aequis tecum conditionibus ago? Jam mea causa melior, qui prior emendo utriusque delictum. Videro quae tua futura sit in referendo sermone curatio. Ego in viam reduxi amicitiae nostrae fortuitum stuporem; neque ex ea re affecto gratiam. Satis mihi laudis est, invidiam silentii diluisse. Vale.
PL 18, 201Dだが、なぜ私は対等な条件であなたと交渉するのか。すでに私の主張のほうが優れている。先に両者の過ちを正すのは私だ。返信の言葉をあなたがどう扱うかは、見てみよう。私は我々の友情の偶然の麻痺を、道に連れ戻した。そのことで恩を着せるつもりはない。沈黙の悪評を洗い流したことで、私には十分な称賛がある。健やかであれ。
Liber III, Caput VI
第III巻 第VI章PL 18, 202ASYMMACHUS JULIANO RUSTICO.
シュンマクスよりユリアヌス・ルスティクスへ
Solet quidem aegritudines animi ratio mitigare, sed fortunae nostrae tantum vulnus est, ut ei ne tua quidem delenifica et suada facundia cicatricem possit obducere.
PL 18, 202A理性が心の苦しみを和らげるのは常のことだが、我々の運命の傷は大きく、あなたの慰めの、説得力ある雄弁でさえ、その瘢痕を覆えない。
Fors fuit an dies longa quandoque hebetet laxatum dolorem: siquidem malis omnibus finis de tempore venit. Interim frigent verba solantium, neque aures applicat consiliis bonis surdus ex injuria animus. Tertius hic mihi de optimis fratribus luctus est.
PL 18, 202A長い日々が、いつかはゆるんだ悲しみを鈍らせるかもしれない。あらゆる災いの終わりは時から来るのだから。それまでは、慰める人々の言葉は冷たく、不当な仕打ちに耳の聞こえなくなった心は、善い助言に耳を貸さない。これは、最良の兄弟たちのうち、私にとって三度目の喪である。
Post tot miserias quis non putet me dedidicisse patientiam? At quando imbecilliores nos ipse casus invenerit, tanto magis doleo. Nunc et illa crudescunt, quibus stuporem diuturnitas fecerat. Ictus enim novissimus etiam veteres plagas dolore rescindit.
PL 18, 202Aこれほどの不幸のあと、私が忍耐を忘れたと思わない者があろうか。だが、事態そのものが我々を、いっそう弱いところで見いだしたとき、それだけ私は嘆く。いまや、長い年月が鈍らせていたものまで、再びうずく。最後の一撃が、古い傷までも痛みで開くからだ。
Nec ignoro multa invicti animi exempla posse referri. Pericles amissis recens liberis venit in curiam: sed patriae causa cogebat.
PL 18, 202B不屈の心の例を多く挙げうることも、私は知らないわけではない。ペリクレスは子らを失ったばかりで元老院議場に来た。だが祖国のためという理由が彼を迫っていた。
Anaxagoram philosophum gravis de filio nuntius a disputationibus non retraxit, sed philosophiae deferebat calamitatis suae negligentiam. M. Horatius morte pignoris cognita cadaver efferri jussit: sed hac constantia esse debuit, qui Capitolium dedicabat.
PL 18, 202B哲学者アナクサゴラスは、息子についての重い知らせを聞いても討論から身を引かなかったが、それは自分の災難を顧みないことを哲学に捧げたのである。マルクス・ホラティウスは、子の死を知って遺体を運び出させた。だがその不動心は、カピトリウムを奉献していた者にはふさわしいものでなければならなかった。
Vides quis mihi sit animus: et tamen vita ducenda est. Amor enim lucis a natura datus fulcit infirmitatem doloris. Pene praeterii, quod fuerat inter prima collocandum.
PL 18, 202B私の心がどのようであるか、あなたは見ている。それでも、人生は続けねばならない。自然が与えた光への愛が、苦しみの弱さを支えるからだ。最初に置くべきことを、ほとんど飛ばすところだった。
Cumulatissimas gratias ago, quod Projectum familiarem nostrum avulsum contubernio tuo, meo solatio deputasti. Ex hoc intelligo, quanta necessitas fecerit ne venires.
PL 18, 202B我々の親しい者プロイェクトゥスを、あなたの交わりから引き離して、私の慰めに充ててくれたことに、最大の感謝を捧げる。このことから、どれほどの必要があなたの来訪を妨げたかを察する。
Ego tamen qui teipsum non potui, vidi animum tuum; cui satis non fuit medicinam fortunae nostrae per epistolam facere. Addidisti enim quamdam legationem, quae sui assiduitate vim mali frangeret, quia noveras solatia litterarum cum lectione finiri.
PL 18, 202C私は、あなた自身には会えなかったが、あなたの心を見た。あなたは、書簡で我々の運命の薬となるだけでは足りなかった。ある使いを加え、その絶え間ない傍らにいることで、災いの力を砕こうとした。書簡の慰めは読み終えれば終わると、あなたは知っていたからである。
Progressi in laudes tuas concludimus, cum ipse religionem magis ad conscientiam quam ad gloriam referas. Ergo habeat modum sermo, quem nunquam circa te habebit affectio. Vale.
PL 18, 202Cあなたの称賛へ進んだところで、我々は筆を止める。あなた自身が、誠実さ〔religio〕を栄光よりもむしろ良心に帰しているからだ。だから、言葉には限りがあるべきだが、あなたに対する愛情にはそれがないだろう。健やかであれ。
Liber III, Caput VII
第III巻 第VII章PL 18, 202CSYMMACHUS JULIANO RUSTICO.
シュンマクスよりユリアヌス・ルスティクスへ
Arbitrum te assumo epistolarum mearum. Cape si quid ab republ. vacas, oratiunculam nostram, cujus edendae fiduciam favor civium dedit. Nam spes saepe alitur exemplis, et placiturum esse praesumimus, quod aliis jam placuisse gaudemus.
PL 18, 202C私の書簡の審判者として、あなたを立てる。国家の務めから暇があるなら、我々の小さな演説を受け取ってほしい。それを世に出す確信は、市民たちの好意が与えた。希望はしばしば前例によって養われ、他の人々にすでに気に入られたことを喜ぶものが、気に入られるだろうと我々は見込むからだ。
Nunc tuarum partium erit, respondere, cum legeris, an debuerit me senatus animare. Certe mihi duci vitio non potest, quod tam bene de tuis auribus speravi, quam simpliciter priorum suffragiis credidi. Vale.
PL 18, 202Dいまは、あなたの役目として、読んだうえで、元老院が私を励ますべきだったか否かを答えてほしい。確かに、先の人々の賛成を素直に信じたのと同じほど、あなたの耳にも良い期待をかけたことは、私の咎と見なされえない。健やかであれ。
Liber III, Caput VIII
第III巻 第VIII章PL 18, 202DSYMMACHUS JULIANO RUSTICO.
シュンマクスよりユリアヌス・ルスティクスへ
Nuntium reditus mei, cum primum fida patuit occasio, exhibere non differo. Scio enim te prospera quaeque de nobis velle cognoscere. Mihi quoque par cura est de salute atque actibus tuis laeta et optata noscendi.
PL 18, 202D私の帰還の知らせを、信頼できる機会が最初に開けたとき、すぐさま届ける。あなたが我々についてのあらゆる良い知らせを知りたいと望んでいることを、私は知っているからだ。私にも、あなたの健康と行いについて、喜ばしい望ましい知らせを知りたいという同じ心配がある。
Atque ideo dignaberis, quoties fors dederit facultatem, officia circa nos mutuae affectionis implere. Vale.
PL 18, 203Aだから、機会が巡ってくるたびに、相互の愛情の務めを我々に果たすことを、よしとしてほしい。健やかであれ。
Liber III, Caput IX
第III巻 第IX章PL 18, 203ASYMMACHUS JULIANO RUSTICO.
シュンマクスよりユリアヌス・ルスティクスへ
Tanta animi voluptate sumpsi litteras tuas, quas mihi post longum silentium detulisti, ut me fatear querelae prioris oblitum: quia memoriam praeteritae intermissionis antiquavit gratia recentis officii.
PL 18, 203A長い沈黙のあとであなたが私に届けた書簡を、私はこの上ない心の喜びで受け取ったので、先の不平を忘れたと言わざるをえない。新しい務めへの感謝が、過ぎた中断の記憶を古びたものにしたからである。
Deinceps si tibi cordi sum, frequenter operam scriptionis admitte, vicissitudine remunerandus et sermonis et amoris. Vale.
PL 18, 203Aこれからは、私があなたの心にあるなら、書簡をしばしば書いてほしい。言葉にも愛にも、返礼で報いたいと思う。健やかであれ。
Liber III, Caput X
第III巻 第X章PL 18, 203BSYMMACHUS NAUCELLIO.
シュンマクスよりナウケッリウスへ
Exspectas a me litteras largiores: delector judicio tuo. Laus est enim ingenii cum desideratur ubertas. Sed velim tibi verborum copiam displicere. Nam quid agat, quo se vertat, ubi immoretur cassa rebus oratio? Odi in parvo corpore longa velamina.
PL 18, 203Bあなたは私からもっと豊かな書簡を期待している。あなたの判断を私は喜ぶ。才の豊かさが望まれることは、才の誉れだからだ。だが、あなたには言葉の多さが気に入らないでいてほしい。内容を欠いた言葉は、何をなし、どこへ向かい、どこにとどまるのか。小さな体に長い衣をまとうのは、私は嫌いだ。
Illa vestis decenter indutui est, quae non trahit pulverem, nec in humum demissa calcatur. Scribe ergo aliquid quod respondendo producam: quanquam religione decipior, qui tibi uberes epistolas audeo polliceri. Videro quis sit futurus eventus sententiae tuae. Tamen memento non electionem me tibi spopondisse, sed copiam. Vale.
PL 18, 203Bふさわしく着られる衣とは、塵を引きずらず、地に垂れて踏まれることのない衣である。だから、私が返信で長く引き延ばせるような何かを書いてよこしてほしい。もっとも、豊かな書簡をあなたに約束するのは、誠実さ〔religio〕に欺かれたものかもしれない。あなたの考えがどんな結果になるか、見てみよう。だが覚えておいてほしい、私があなたに約束したのは選ぶ余地ではなく、量であった。健やかであれ。
Liber III, Caput XI
第III巻 第XI章PL 18, 203BSYMMACHUS NAUCELLIO.
シュンマクスよりナウケッリウスへ
Sumpsi pariter geminas litteras tuas, Nestorea, ut ita dixerim, manu scriptas, quarum sequi gravitatem laboro. Trahit enim nos usus temporis in argutias plausibilis sermonis.
PL 18, 203Bあなたの二通の書簡を同時に受け取った。ネストル風の手で書かれたと言ってよいもので、その重みに従おうと努めている。この時代の風習が、我々を、人好きのする言葉の技巧へと引きずるからだ。
Quare aequius admitte linguam saeculi nostri, et deesse huic epistolae Atticam sanitatem boni consule. Dignum est ut haec ipsa apud te culpae confessio prosit ad veniae facilitatem.
PL 18, 203Cそこで、我々の時代の言葉づかいを、より公平に受け入れ、この書簡にアッティカの健全さが欠けていることを、寛大に見てほしい。この咎の告白そのものが、あなたのもとで赦しの容易さに役立つのがふさわしい。
Quod si novitatis impatiens es, sume de foro arbitros: mihi an tibi styli venia poscenda sit. Crede, calculos plures merebor, non aequo et bono, sed quia plures vitiis communibus favent.
PL 18, 203Cもしあなたが新しさに耐えられないなら、広場から審判者を取れ。筆の赦しを請うべきは私か、あなたか。信じてほしい、私のほうが多くの票を得るだろう。公平で善いからではなく、多くの人が共通の欠点を好むからだ。
Itaque ut ipse nonnunquam praedicas, spectator veteris monetae solus supersum; caeteros delinimenta aurium capiunt.
PL 18, 203Cだから、あなたがときどき言うとおり、私は古い貨幣を見分ける者としてただ一人残っている。ほかの人々は、耳の甘さに捕らわれている。
Stet igitur inter nos ista pactio: ut me quidem juvet vetustatis exemplar de autographo tuo sumere, te autem non poeniteat scriptorum meorum ferre novitatem.
PL 18, 203Cでは、我々のあいだにこの取り決めが立つとよい。私には、古さの手本をあなたの自筆から写し取ることが喜びであり、あなたには、私の書き物の新しさに耐えることが後悔にならないように。
Non silebo alterum munus opusculi tui, quo prisca cujusque reipublicae ex libro Graeco in Latinum transtulisti. Arma a Samnitibus, insignia a Tuscis, leges de lare Lycurgi et Solonis sumpseramus.
PL 18, 203Cあなたの小著のもう一つの贈り物も、黙ってはおかない。ギリシア語の書物から、それぞれの国家の古い事柄をラテン語に移したことである。武器はサムニウム人から、標章はトスカナ人から、法はリュクルゴスとソロンの家から、我々は受け取っていた。
Tuus nobis post haec addidit labor peregrina monumenta, quae jam sui nesciunt. Nunc vere civitas nostra populorum omnium parens facta est, docere potest singulos antiquitates suorum. Ipsa vero pars materiae digna laudari, quanto verborum ste latur auro?
PL 18, 203Dこれに続いて、あなたの労作は、もはや自らを知らない異国の記念碑を我々に加えた。いまこそ、我々の都市は諸民族すべての親となり、それぞれに彼ら自身の古い事柄を教えることができる。そして、素材のほかならぬこの部分は称賛に値するが、言葉の金でどれほど星のように飾られていることか〔底本は ste latur auro。崩れており、stellatur auro と解した〕。
Nescias cultu an rebus magis voluminis honor gaudeat. De mea aegritudine nequaquam te rumor fefellit; sed jam mihi (modo venia dicti sit) convalescentiae portus aperitur.
PL 18, 203Dこの書物の誉れが、装いと内容のどちらをより喜ぶのか、わからないほどだ。私の病について、噂はまったくあなたを欺かなかった。だがすでに(こう言うのを許してほしい)、回復の港が私に開かれている。
Carminum tuorum codicem reportandum puero radidi, et quia eclogarum ordo confusus est; quem descripsi, simul misi: ut correctio utrique a te praestetur, et aliorum, quae nunc pangis, adjectio. Vale.
PL 18, 203Dあなたの詩集は、持ち帰らせるために少年に渡した〔底本は rad di と字が欠けて刷る。tradidi と解した〕。牧歌の順序が乱れていたので、私が書き写したものを同時に送る。あなたから双方に訂正が与えられ、あなたがいま作っている他のものも付け加えられるように。健やかであれ。
Liber III, Caput XII
第III巻 第XII章PL 18, 204ASYMMACHUS NAUCELLIO.
シュンマクスよりナウケッリウスへ
Si tibi haec una, ut ais, frequentandi styli causa est, ut a me vicem sermonis excludas, magnum silentii nostri in litteris tuis pretium est.
PL 18, 204Aあなたの書簡を頻繁にする理由が、あなたの言うとおり、ただ一つ、私から言葉のやり取りを締め出すことだけなら、我々の沈黙には、あなたの書簡の中で大きな値がついていることになる。
Vide igitur, ne me validius a scribendo revocet fructus tacendi; quia si saepe respondeam, fortassis curam remittes, ut jam victor optati. Mane ergo in proposito assiduae scriptionis, etiam post epistolam meam; quamvis malim creditum tuum quam paginas impetrare.
PL 18, 204Aだから、黙っていることの実りが、書くことから私を強く引き戻すことのないよう気をつけよ。私がたびたび返信すれば、望みをもう遂げた者として、あなたが気を緩めるかもしれないからだ。だから、私の書簡のあとも、絶えず書くという志にとどまってほしい。もっとも、私は書面よりも、あなたの貸し〔creditum tuum。あなた自身が来ることと取った〕を得たいのだが。
Sunt quidem illae Tulliano segmentatae auro: sed de praesentibus amicis bona plura sumuntur. Ipsa etiam verba melius ex oris fontibus fluunt, quam mandantur textis papyri. Quin ergo, eluctatus longi otii cariem, Coelium nostrum revisas.
PL 18, 204A確かにそれらの書簡は、トゥッリウス〔キケロ〕風の金で縁取られている。だが、目の前にいる友からのほうが、多くの善いものが得られる。言葉そのものも、パピルスの織り目に託されるより、口の泉から流れるほうがよい。だから、長い閑暇の腐食から身を振りほどき、我々のカエリウスを訪ね直してはどうか〔Coelium nostrum の指すところは定かでない。人名とも、ローマのカエリウスの丘とも読める〕。
Sat temporis Spoletio datum, bonae urbi et optimorum civium matri, intelligenti tamen, quod nostrae curiae viros usu capere non possit. Vale.
PL 18, 204Bスポレティウムには十分な時間を与えた。善き都市であり、最良の市民たちの母だが、我々の元老院議場の人々を時効取得することはできないと悟っているはずだ。健やかであれ。
Liber III, Caput XIII
第III巻 第XIII章PL 18, 204BSYMMACHUS NAUCELLIO.
シュンマクスよりナウケッリウスへ
Binas ad me litteras pedissequus tuus detulit. Fraudis arguerer, nisi totidem reddidissem. Utrisque te rediturum Romam, si per annos liceat, spopondisti: saepenumero idem scripseras. Nihil jam moror syngraphas tuas. Iterare promissum, fallaciae meditatio est.
PL 18, 204Bあなたの従者が二通の書簡を私に届けた。同じ数だけ返さなければ、私は詐欺で責められただろう。両方で、あなたは、年齢が許すなら、ローマに戻ると約束した。同じことをすでに何度も書いていた。もはやあなたの証文は気にかけない。約束を繰り返すのは、欺きの稽古である。
Scio lentos ad capessendum laborem senes fieri. Sed quia crescunt vitia cum tempore, ingratus mihi attrahendus es, priusquam justiorem veniam faciat longior dies.
PL 18, 204B老人が骨折りを引き受けるのに遅いことは知っている。だが、悪い点は時とともに増すのだから、より正当な赦しを長い日々が与える前に、あなたが嫌がっても引っ張ってこなければならない。
Nullam Nestor tertio aevi sui saeculo militiae vacationem poposcit; nec Achilli excusavit aetatis suae frigus Phoenix monitor. Et certe haud multum itineris interjacet. Spoletium suburbanitas nostra est.
PL 18, 204Cネストルは三世代目の年齢にあっても、軍務の免除を求めなかった。アキレウスに、忠告者ポイニクスが自分の年の冷えを言い訳にすることもなかった。しかも道のりはさほど隔たっていない。スポレティウムは我々の郊外だ。
Dum carmina tua ruminas, dum epigrammata oblatis lucis, aut amnibus componis fallitur doctis cogitationibus sensus laboris. Vale.
PL 18, 204Cあなたが自分の詩を反芻し、目の前の森や川に碑銘詩を整えているあいだ、骨折りの感覚は、学識ある思索に欺かれる。健やかであれ。
Liber III, Caput XIV
第III巻 第XIV章PL 18, 204CSYMMACHUS NAUCELLIO.
シュンマクスよりナウケッリウスへ
In aere meo duco, quod te adornare optatum reditum nuntiasti. Sed male metuo, ne hoc studium tui, negatio habitationis impediat, quam peto, ut in bonam partem voti erga te mei certus accipias.
PL 18, 204Cあなたが望みの帰還を準備していると知らせたことを、私は自分の得に数える。だが、あなたのこの熱意を、住まいを断ることが妨げはしないかと、ひどく恐れる。あなたに対する私の願いは確かだと知って、この断りを好意的に受け取ってほしい。
Deos enim facio testes, has domus, quarum alteram postulasti, jamdudum a me hospitibus esse decretas.
PL 18, 204C神々を証人に立てる。この二つの家は、あなたはそのうちの一つを求めたのだが、とうに私が客人たちのために定めていたのだ。
Quaeso igitur, ut sacramento commodes fidem, qui vel animo tantum meo credere debuisses, et in aedes tuas festinus recurras: siquidem domus, quae tibi prius ambitiose per aetatem viventi et habitanti cum liberis satisfecit, senilem moderationem distributis in alias domus filiis non debet offendere. Vale.
PL 18, 204Dだから頼む、あなたは私の心だけでも信じるべきだったのだから、私の誓い〔sacramentum〕に信を置いてほしい。そして、急いであなた自身の家に戻ってほしい。以前、年齢にものを言わせて華やかに、子らと暮らし住んでいたあなたを満足させた家は、子らが他の家々に分かれたいま、老いの節度を損なうことはないはずだ。健やかであれ。
Liber III, Caput XV
第III巻 第XV章PL 18, 204DSYMMACHUS NAUCELLIO.
シュンマクスよりナウケッリウスへ
Petis ut respondeam litteris tuis. Haec denuntiatio certaminis est. Sed unde mihi quanquam procedenti in annos graves, senile illud et comicum? Quo jam tu veteres aemularis? Nec tamen defendet voluntatem tuam styli mei desperatio.
PL 18, 204Dあなたは私が書簡に返事をするよう求める。これは挑戦の宣告だ。だが、重い年を重ねてゆく私に、老いの、喜劇にあるあの言い回しが、どこから来るのか〔senile illud et comicum の指す句は定かでない〕。あなたはいまさら、古人に張り合うのか。それでも、私の筆への絶望が、あなたの望みを退けることはない。
Quis enim pudor est, vinci post confessionem? Illud quoque me ad rescribendum coegit, quod timui cessationis exemplo quamdam tibi silentii formulam dare: plusque fraudis in me rediturum adverti, si tua offensio imitaretur tacentem, quam si ausus meus superiorem.
PL 18, 205A負けを認めたあとで敗れるのに、何の恥があろうか。私に返信を強いたもう一つのことは、休みの前例によって、あなたに沈黙の一つの型を与えることを恐れたことだ。あなたの不満が黙っている者の真似をするなら、私に返ってくる欺きは、私の大胆さが勝る場合よりも大きいと悟った。
Aestimabis ipse, quanto hoc tui amore adversus verecundiam meam fecerim. Interea quod vales, dulce est: quamvis adjeceris, cauto esse opus, ne forte reditum nostrum aevi tui subita praevortant. Nolo annos ad calculum voces. Fiducia salutis in viribus est.
PL 18, 205A私の遠慮に逆らってこれをしたのが、あなたへのどれほどの愛によるのか、あなた自身が量ってほしい。さしあたり、あなたが元気であるのは喜ばしい。ただし、あなたは用心が要ると付け加えた。あなたの年の急な出来事が、我々の帰還に先んじるかもしれないと。年を数えに呼ぶのはやめてほしい。健康への確信は、力の中にある。
Quas cum videt expendere tutela morum tuorum; spera confecturos deos, ut maneas vitae integer in metas, quas veterum definitio dedit saeculo. Vale.
PL 18, 205Aあなたの品行の守りが、その力を量り用いているのを見るのだから〔Quas cum videt expendere tutela morum tuorum の係りは定かでない。このように取った〕、神々は、古人の定めが世代に与えた境まで、あなたが人生を損なわずに保つよう成し遂げてくれると望め。健やかであれ。
Liber III, Caput XVI
第III巻 第XVI章PL 18, 205BSYMMACHUS NAUCELLIO.
シュンマクスよりナウケッリウスへ
Fortasse arguas diutinum silentium meum. Nolo applices hanc moram negligentiae. Continuatio enim longi itineris stylo obstitit. Tandem Formianum littus accessimus, quod mihi esset acceptius, si una loci istius voluptate frueremur.
PL 18, 205Bあなたは、私が長く沈黙していたことを咎めるかもしれない。この遅れを怠慢のせいにしないでほしい。長い旅路が続いて筆を妨げたのだ。ようやく我々はフォルミアエの岸に着いた。もしこの地の楽しみをあなたとともに味わえるのなら、私にはいっそう喜ばしかったであろうに。
Sed quia hoc per annos et valetudinem tuam non licet; edoceri saltem mutuis litteris peto, quantum corpusculo vigoris adjeceris. Inesse enim tibi temperantiam caeteraque tuendae senectutis praesidia, non ambigo. Vale.
PL 18, 205Bしかし、あなたの年齢と体の具合がそれを許さないので、せめて互いの書簡によって、あなたの小さな体にどれほど活力が加わったかを知らせてほしい。あなたには節制と、老いを守るそのほかの備えが備わっていることを、私は疑わない。健やかであれ。
Liber III, Caput XVII
第III巻 第XVII章PL 18, 205BSYMMACHUS GREGORIO.
シュンマクスよりグレゴリウスへ
Habeo expostulandi tecum probabiles causas; quandoquidem pontificio litterati honoris auctus nullum mihi indicium communis gaudii praestitisti. Sed nolo primas litteras meas felle objurgationis imbuere, ne animum tuum contrahant amara sermonum.
PL 18, 205B私にはあなたと言い争うもっともな理由がある。あなたは文人の栄誉である神祇官職によって高められたのに〔pontificio litterati honoris の語形は崩れているらしい。auctus は主語のあなたに掛かる分詞と取った〕、共なる喜びのしるしを何ひとつ私に示さなかったからだ。だが、私の最初の書簡を叱責の苦味で染めたくはない。苦い言葉があなたの心を縮ませぬようにである。
Quare decedo querimoniis, et tecum hanc veniam sic paciscor, in reliquum pensi habeas amicitiae diligentiam. Sit inter nos frequens honor ejus officii, sint assiduae scriptorum familiarium vices. Quippe tacita concordia instar odiorum est.
PL 18, 205Cだから私は不満を引っ込め、次の条件であなたとこの赦しを取り決める。今後は友情への心遣いを重んじてほしい。我々のあいだに、この務め〔書簡〕の頻繁な栄誉があり、親しい書き物の絶え間ない取り交わしがあるように。黙した和合は憎しみに等しいのだから。
Ideo litteras affabra rerum vel natura, vel industria peperit, ut nunquam muta esset affectio: et si quando absumus, linguae ut operam fungerentur signa verborum. Haec in praesentia satis dicta sint.
PL 18, 205C事物の本性か人の工夫かが書簡を巧みに生み出したのは、情愛が決して無言にならぬように、そして時に離れているとき、言葉の記号が舌の務めを果たすようにするためである。これでさしあたり十分に述べた。
Opto deinceps materiam mihi ad respondendum dari, gratia muneris tui, non dolore fastidii. Vale.
PL 18, 205C今後は、あなたの贈り物への感謝から、不快の苦痛からではなく、私に返事をする話題が与えられるよう願う。健やかであれ。
Liber III, Caput XVIII
第III巻 第XVIII章PL 18, 205DSYMMACHUS GREGORIO.
シュンマクスよりグレゴリウスへ
Abundas quidem naturae bonis et ingenii facultatibus; sed continui silentii culpam tibi quoque purgare difficile est. Quid enim ex vero, vel ex commentato dici potest? Itinera me, inquies, longa tenuerunt: sed saepe cessatum, et aliquando perventum est.
PL 18, 205Dあなたは生まれつきの美質と才能の力に富んでいる。だが絶え間ない沈黙の咎を自分から晴らすのは、あなたにも難しい。実際、真実からにせよ、前もって練った言い分からにせよ、何が言えるというのか。「長い旅が私を引き留めた」とあなたは言うだろう。しかし何度も休みがあり、時には目的地にも着いたはずだ。
Vigilem operam publicis rebus impendo; sed vicibus otii omne negotium distinguitur. Restat, quod minime volo, ut fatearis amicitiae negligentiam. Nam officia si plerumque deseras, occupatio est; si semper, oblivionis crimen putes. Hoc, si fieri posset, tacerem.
PL 18, 205D「私は公務に寝ずの働きを注いでいる」〔ともあなたは言うだろう〕。しかし、あらゆる務めは暇な折々によって区切られる。残るのは、私が最も望まないことだが、あなたが友情への怠慢を認めることだ。実際、務めをたいてい怠るなら、それは多忙であろう。いつも怠るなら、あなたは忘却の罪過と考えてよい。このことは、できることなら黙っていたいところだ。
Illudis ergo patientiae meae. Atqui intelliges, aequum animum majore pretio munerandum, indignius laeditur, quem religio non permittit offendi.
PL 18, 205Dだからあなたは私の忍耐を弄んでいる。だが、あなたは悟るだろう。公平な心はより大きな報いで報われるべきであり〔munerandum の後に est が落ちているらしい〕、敬虔が怒らせることを許さない者が害されるのは、いっそう不当である〔indignius laeditur 以下の係りは定かでない。このように取った〕。
Et certe interfuit sollicitudinis tuae exercere aliquid verborum familiarium, cum mihi de scriniis tuis profecta delegaretur oratio: de qua interim te suspensum tenebo; tum demum tibi judicii publici facturus indicium, cum exoraveris, cum merueris, et quia tanti duco litteras tuas, cum scripseris. Vale.
PL 18, 205D確かに、あなたの書庫から出た弁論が私に託されたとき、あなたの心配りには、親しい言葉の取り交わしを少し試みる利益があった。その弁論については、さしあたりあなたを宙づりにしておく。公の判断のしるしをあなたに示すのは、あなたが懇願し、功を立て、そして私があなたの書簡をそれほど重んじているゆえに、あなたが書き送ったときに限る。健やかであれ。
Liber III, Caput XIX
第III巻 第XIX章PL 18, 206ASYMMACHUS GREGORIO.
シュンマクスよりグレゴリウスへ
Diuturnitatem silentii rupisti, sed, mehercule! frequentibus impulsus officiis. Ego tamen non minore afficior gratulatione, quam si litteras sponte tribuisses. Germani mei vicaria potestate gaudeo, tanquam mihi decus honoris accesserit.
PL 18, 206Aあなたは長い沈黙を破った。だが、誓って、度重なる務めに押されてのことだ。それでも私は、あなたが自分から書簡をくれた場合に劣らぬ喜びを覚える。私の兄弟の代官の権限を、私に名誉の飾りが加わったかのように喜んでいる。
Vestro quoque in eum favore delector tanquam aliquid ipse praestiteris: cum quo illustrem virum Syagrium fides certa est operam bonae frugis adnisum. Quod eo ad te scribendum putavi, ut gratiam nostram assertor sedulus exsequaris. Vale.
PL 18, 206Aあなたの彼への好意も、あなた自身が何かを施したかのように喜ばしい〔vos。一人の相手への敬意の複数〕。彼とともに、顕貴の人〔illustris〕シュアグリウスが良き実りの働きに励んだことは確かである〔cum quo 以下は文が崩れているらしく、このように取った〕。これをあなたに書き送るべきと考えたのは、あなたが熱心な保護者として我々の好意を果たすようにするためだ。健やかであれ。
Liber III, Caput XX
第III巻 第XX章PL 18, 206BSYMMACHUS GREGORIO.
シュンマクスよりグレゴリウスへ
Elegisti materiam proniorem: accommodatior est enim querelae oratio humana, quam gratiae. Qua causa factum puto, ut me taciturnitatis incesseris, cum perpetem curam dandae et reddendae salutis adnitar. Quod quidem me libente fecisti.
PL 18, 206Bあなたはより傾きやすい話題を選んだ。人間の言葉は感謝よりも不平に向いているからだ。そのためだろう、あなたが私を寡黙だと責めたのは。私は挨拶を送り、返し続けることに絶えず心を尽くしているのに。もっとも、あなたがそうしたのは私も喜ぶところだ。
Nam qui alteri culpae ducit officii negligentiam, pollicetur de se operam promptiorem. Expostulatio tua instar est sponsionis. Non meditabor tua verba, non excogitabo sententias. Si peccatum silendo contraxeris, tuis tantum litteris argueris. Vale.
PL 18, 206B他人に務めの怠りを咎として負わせる者は、自分についてはより迅速な働きを約束するものだ。あなたの非難は約束に等しい。私はあなたの言葉を練らないし、考えも案出しない。もしあなたが沈黙によって過ちを重ねたなら、あなた自身の書簡によってだけ責められるだろう。健やかであれ。
Liber III, Caput XXI
第III巻 第XXI章PL 18, 206CSYMMACHUS GREGORIO.
シュンマクスよりグレゴリウスへ
Vellem te legato uti apud optimum consulem purgandae atque excusandae absentiae meae, si scirem, quod tu mihi in ea re prius ignosceres. Nam cum vestrum amorem cogito, vereor ne ut me aeque ambo diligitis, ita similiter arguatis.
PL 18, 206C私はあなたを使節として、いとも善き執政官のもとで私の不在を弁明し、言い訳させたいところだが、それはその件であなたがまず私を赦すと分かっているならばである。というのは、諸君の愛を思うと、二人が等しく私を愛しているように、同じく私を責めるのではないかと恐れるからだ。
Quis igitur mihi hujus causae defensor adhibendus est? fortuna scilicet mea: cujus ut misera, ita justa purgatio est.
PL 18, 206Cでは、この件で誰を弁護人に付けるべきか。ほかならぬ私の境遇だ。その弁明は惨めであるのと同じく正当でもある。
Neque enim fas sinit, laeta officia obire lugentes; fortasse etiam vestram hilaritatem mea tristitudo contraheret: siquidem semper fieri amat, ut habitum mentis de amicorum ore ducamus.
PL 18, 206C喪にある者が祝いの務めに赴くことを、聖なる定め〔fas〕が許さないからだ。おそらく私の悲しみは、諸君の陽気さまで縮ませてしまうだろう。人は友の顔から心の様子を汲み取るのが常だからである。
Quare ignosce, quod desumus, et apud egregium virum consulem fave absentiae meae: cujus honore gloriari nostrum est, auspiciis interesse felicium. Vale.
PL 18, 206Cだから、我々が欠席するのを赦し、傑出した人である執政官のもとで私の不在に好意を寄せてほしい。その栄誉を誇ることは我々にもできるが、吉兆の儀に立ち会うのは幸いな者たちのすることだ。健やかであれ。
Liber III, Caput XXII
第III巻 第XXII章PL 18, 206DSYMMACHUS GREGORIO.
シュンマクスよりグレゴリウスへ
Tantum tibi suppetit uberis eloquii, ut prioris silentii veniam cum praesentis facundiae laude merearis. Quae enim pars litterarum tuarum vel inventionum prudentia caruit, vel novitate sensuum, vel antiquitate verborum?
PL 18, 206Dあなたには豊かな雄弁がそれほど備わっているので、先の沈黙の赦しを、今の弁舌への称賛とともに得るに値する。実際、あなたの書簡のどの部分が、着想の思慮か、思いの新しさか、言葉の古風さを欠いていたか。
Cum igitur tibi supellex larga non desit, innitere, quaeso te, ut, sicuti oratione mirabilis es, ita religione proberis. Faciet hoc crebritas epistolarum tuarum, quae non solum tibi parabit gratiam, verum etiam me faciet promptiorem. Vale.
PL 18, 206Dだから、あなたには蓄えが豊かで事欠かないのだから、願わくは、弁舌において驚嘆に値するのと同じく、務めへの良心〔religio〕においても確かめられるよう努めよ。あなたの書簡の頻繁さがそれをなし、あなたに好意を得させるだけでなく、私をもいっそう迅速にするだろう。健やかであれ。
Liber III, Caput XXIII
第III巻 第XXIII章PL 18, 207ASYMMACHUS MARINIANO.
シュンマクスよりマリニアヌスへ
Nos hic in otio rusticamur, et multimodis autumnitate defruimur. Nam postquam doliis nova vina commisimus, quae calce et prelo subacta fluxerunt; trapetis teritur bacca Sycionia, ut praecox olea in usum olivi viridis mulceatur.
PL 18, 207A我々はここで暇に田舎暮らしをし、さまざまに秋の恵みを享受している。新しいぶどう酒を大樽に納めたのち——それは足と圧搾機で砕かれて流れ出た——、油搾り器でシキュオンのオリーブの実が砕かれ、早なりのオリーブが青いオリーブ油〔olivi viridis〕に和らげられている。
Interea loci ferarum domos indago sollicitat, et incertus agricola in officia diversa discurrit. Alii scalis ad arborum summa perrepunt; plerique condita musta defaecant. Nonnulli aprorum odora vestigia canum sagacitate disquirunt.
PL 18, 207Aそのあいだ、狩りの囲い網が獣の巣を脅かし、農夫は落ち着かぬまま、さまざまな務めに走り回る。ある者ははしごで木の梢によじ登り、多くの者は貯えた新酒の澱を除く。イノシシの匂う足跡を犬の鋭い嗅覚で探し出す者もいる。
Sed haec omnia, si nobiscum ageres, plus placerent. Tenet te eruditio Scaevolarum, dum forenses tabulas pervigil doctor instituis. Quare accurre perniciter, ut feriarum requie laboris fastidium tergeatur.
PL 18, 207Aだがこれらはみな、あなたが我々とともにいれば、いっそう楽しいだろう。スカエウォラたちの学識があなたを引き留めている。法廷の書類を、寝ずに励む学者として整えているのだ。だから急いで駆けつけよ。休暇の安らぎで、労苦へのうんざりを拭い去るために。
Certe si tibi ergastuli istius amor tantus est, adesto impiger, ut ad dicendum promptior revertaris. Vale.
PL 18, 207Aもしあなたにその仕事場〔ergastulum。もとは奴隷の労役所〕への愛がそれほど大きいのなら、せめて元気に来て、弁論にいっそう意欲をもって戻れるようにせよ。健やかであれ。
Liber III, Caput XXIV
第III巻 第XXIV章PL 18, 207BSYMMACHUS MARINIANO.
シュンマクスよりマリニアヌスへ
Quod fortunae tuae pollucibiliter floruerunt, meum duco compendium: quando ita animatus sum, ut amicorum prospera meis commodatibus externa non arbitret. Et revera quotus quisque homini dies laetus est, sua tantum secunda numeranti?
PL 18, 207Bあなたの境遇が華やかに花開いたことを、私は自分の益と考える。友の幸いを、自分の利益と無縁のものとは見なさない心になっているからだ。実際、自分の幸運だけを数える人間にとって、楽しい日がどれほどあろうか。
Latius gaudet qui et alterius bonis pascitur. Qua me igitur gratulatione affectum putas, cum tibi comperi jugales deos matremfamilias copulasse, atque ex ea filium jam tempestivo dedisse proventu?
PL 18, 207B他人の善によっても養われる者は、より広く喜ぶ。婚姻の神々があなたに一家の主婦〔matremfamilias〕を結びつけ、その妻からすでに時宜を得た実りとして息子〔filium。次の節の filiolae(娘)と合わない〕を授けたと知ったとき、私がどれほどの喜びを覚えたと思うか。
Nam ut scis, intervallo maris atque terrarum quo detinemur, non prius conjugem tibi, quam sobolem accessisse cognovi. Quippe unis litteris et nuntium filiolae recens editae, et nuptialem sportulam detulisti.
PL 18, 207Bご存じのとおり、我々を隔てる海と陸の隔たりのために、あなたに妻が加わったことを、子が加わったことより先には知らなかった。実際あなたは、一通の書簡で、生まれたばかりの娘の知らせと婚礼の祝儀〔sportulam〕とをともに届けたのだ。
Quae quidem bona tibi dispertita temporibus acciderunt, sed meum pectus pariter ingressa sunt. Cedant gaudia divisa conjunctis. Uberiorem fructum mihi praestitit mora. Jam non queror quod epistolae tuae serae sunt. Jucunda dilatio est, quae simul bona pluria restituit. Vale.
PL 18, 207Cこれらの善は時を分けてあなたに降りかかったが、私の胸には同時に入った。分かたれた喜びは、結ばれた喜びに譲るがよい。遅れは私により豊かな実りを与えた。あなたの書簡が遅いことを、もう嘆かない。多くの善をいっぺんに返してくれる遅れは快い。健やかであれ。
Liber III, Caput XXV
第III巻 第XXV章PL 18, 207CSYMMACHUS MARINIANO.
シュンマクスよりマリニアヌスへ
Plenae atque inveteratae inter nos amicitiae nihil adjici posse credideram. Invenisti tamen, quo perfectam diligentiam tui in fastigium tolleremus. Amabili enim fiducia Ansioni tuae praebenda mandasti, quae peregrinatio hiberna poscebat.
PL 18, 207C満ちて古くなった我々の友情には、何も付け加えられないと思っていた。だがあなたは、あなたへの完全な心遣いを頂点にまで高める手立てを見つけた。愛すべき信頼をもって、冬の旅が求めていたものをあなたのアンシオに与えるよう、私に託したのだ。
Tu vero abundans omnibus, studio dandi beneficii excogitasti causam petendi. Sed dedisse te ex hoc gratiam, satis constat: quia plus accepit, de quo sibi aliquid alterius amor vindicat.
PL 18, 207Dあなたは何でも有り余っているのに、恩恵を施す熱意から、願う口実を考え出した。だがこのことによってあなたが好意を施したのは十分に明らかだ。他人の愛が何かを自分のために求めるその相手のほうが、多く受けるからである。
Uno tantum lapsu (fas sit dicere) amica vindicatio claudicavit, quod remunerandum me de Gallatia polliceris, ubi ad patrium larem veneris. Noluissem constantiam boni facti in haec trepidae verecundiae verba descendere.
PL 18, 207Dただ一度の誤り(言わせてもらえば)で、友愛の要求は足を引きずった。故郷の家に着いたら、ガラティアで私に報いると約束していることだ。善い行いの一貫性が、おびえた遠慮の言葉に落ちるのは、私の望まぬところだった。
Sed praetereo laudatae epistolae leve fascinum. Neque enim me tantae gratiae obligatio sermonum interpretem esse sinit. Cur autem multa loquimur, parva missuri? descriptio tradendarum tibi vestium secundam paginam tenet.
PL 18, 207Dだが私は、称賛された書簡の軽い魅惑〔fascinum。魔力、呪い〕は見過ごす。これほどの好意の義理が、私に言葉の通訳であることを許さないのだから。それにしても、小さなものを送ろうというのに、なぜ多くを語るのか。あなたに渡す衣類の目録が、第二の頁を占めている。
Quid de mediocritate earum sentias, ipse videris, qui hiemi magis, quam cultui apta indumenta voluisti. Vale.
PL 18, 207Dそれらの質素さをどう思うかは、あなた自身が見るがよい。あなたは装いよりも冬に適した衣を望んだのだから。健やかであれ。
Liber III, Caput XXVI
第III巻 第XXVI章PL 18, 208ASYMMACHUS MARINIANO.
シュンマクスよりマリニアヌスへ
Securus, ut video, scribendi ad me vices negligis Scis enim istiusmodi culpam sine talione cessuram. Quoties minatus sum par silentium, si a litteris temperasses? Vincar tamen affectione, et delector tali mendacio meo. Ex quo intelligere potes, quam constanter diligam, qui tam inconstanter irascor. Vale.
PL 18, 208A私が見るところ、あなたは安心して、書簡を返す番を怠っている。そのような咎は報復なしに済むと、あなたは知っているからだ。あなたが書簡を控えるなら同じ沈黙で応じようと、何度脅したことか。だが私は愛情に負けるだろうし、そのような私の偽りを楽しんでもいる。ここから分かるだろう、これほど一貫せずに怒る私が、どれほど一貫して愛しているかが。健やかであれ。
Liber III, Caput XXVII
第III巻 第XXVII章PL 18, 208ASYMMACHUS MARINIANO.
シュンマクスよりマリニアヌスへ
Desideratas mihi litteras sero hominis mei adventus exhibuit, quae nobis gratum admodum salutis tuae indicium praestiterunt. Atque utinam facilitas commeatus copiam daret frequentioris officii! Vale.
PL 18, 208A待ち望んでいた書簡を、私の使いの者の遅い到着が届けた。それは、あなたの健やかさのまことに喜ばしいしるしを我々に与えた。通行の便が、もっと頻繁な務めの機会を与えてくれたなら! 健やかであれ。
Liber III, Caput XXVIII
第III巻 第XXVIII章PL 18, 208BSYMMACHUS MARINIANO.
シュンマクスよりマリニアヌスへ
Exspectatae mihi tuae litterae contigerunt, quibus promptior ad vicissitudinem reddar officii.
PL 18, 208B待ち望んでいたあなたの書簡が私に届いた。それによって私は、務めを返すのにいっそう迅速になる。
Nec mireris quod tibi sermo noster sero tradetur, cum aliquid sibi occupationes vindicent, nonnunquam desit facultas, tabellariorum quoque negligentia susceptam operam plerumque frustretur.
PL 18, 208B我々の言葉があなたに遅れて届くことを、不思議に思うな。多忙が何かを自分の分として取り、時には機会が欠け、書簡運びの怠慢も、引き受けた務めをたいてい無にするのだから。
Desine igitur animum nostrum epistolarum scritate metiri, cum rebus potius quam verbis spectetur affectio. Vale
PL 18, 208Bだから、書簡の少なさ〔底本は scritate。語形が崩れており、raritate(少なさ)と読んだ〕で我々の心を量るのはやめよ。情愛は、言葉よりも行いによって見られるものだ。健やかであれ。
Liber III, Caput XXIX
第III巻 第XXIX章PL 18, 208BSYMMACHUS MARINIANO.
シュンマクスよりマリニアヌスへ
Factum nuntias, quod spe et opinione ante praecepi, ut tibi amicitiam bonorum primus congressus aperiret. Namque hoc nobis et tui mores, et illorum judicia promiserant. Facile enim probitas deleta ad virtutum arbitros placet.
PL 18, 208Bあなたは、私が望みと見込みによってあらかじめ見通していたことが成ったと告げる。最初の出会いが、善き人々の友情をあなたに開いたということだ。あなたの人柄も、彼らの判断も、我々にそれを約束していた。実際、選び抜かれた高潔さ〔底本は del ta と一字欠けて刷る。delecta と読む〕は、徳の判定者たちに容易に気に入られる。
Verum ista pars gaudenda mihi potius, quam producenda est. Illud mallem latius praedicare, si aequaret oratio rei magnitudinem, quod vestimenta de nobis usui tuo apta vindicas. Nihil hoc amore sincerius.
PL 18, 208Cだがその点は、私が喜ぶべきことであって、引き延ばすことではない。事の大きさに言葉が釣り合うなら、もっと広く触れ回りたいのは、我々のところの衣類をあなたの用に合うものとしてあなたが求めている、ということだ。この愛より純粋なものはない。
Scias fiduciam de simplici affectione surgentem, genus esse virtutis. Sed quid ego huic puritati dignum rependo? Stetimus officiis religionis hactenus pares. Nunc tibi sine cunctatione cedimus. Puto tibi sufficere ad vicem tantae gratiae victi confessionem. Vale.
PL 18, 208C知っておけ、素朴な情愛から生じる信頼は、徳の一種だと。だがこの純粋さにふさわしい何を、私は返すのか。我々は友情の務め〔religio〕においてこれまで対等であった。今やためらいなく、あなたに譲る。これほどの好意への返礼として、負けた者の告白で足りると私は思う。健やかであれ。
Liber III, Caput XXX
第III巻 第XXX章PL 18, 208DSYMMACHUS AMBROSIO.
シュンマクスよりアンブロシウスへ
Sallustio amico meo multa sponte tribuisti. Nunc adjice quae supersunt, ut ego quoque partem beneficii adeptus existimer. Supplementa autem desiderii ejus a tabellario epistolae suggerentur, quae stylo persequi supervacaneum duxi. Aptius est enim negotiis mutuo intimandis vivae vocis indicium. Vale.
PL 18, 208D友人サッルスティウスには、あなたは自ら多くを施した。いま残りを加えてほしい。私もまた恩恵の一部を得た者と見なされるように。彼の望みの補いは、書簡の運び手によって伝えられるだろう。それを筆で述べ尽くすのは余計と考えた。互いに用件を知らせるには、生きた声の知らせのほうが適しているからだ。健やかであれ。
Liber III, Caput XXXI
第III巻 第XXXI章PL 18, 208DSYMMACHUS AMBROSIO.
シュンマクスよりアンブロシウスへ
Itero postulatum pro Sallustio amico meo, et ut ipse asseverasti, a te quoque in curam dudum recepto: non quod metuam ne forte tutelam ejus oblivione destituas, cum familiare sit constantiae tuae fideliter exsequi recepta mandata; sed quia diligentiam meam fortuna amici saepe sollicitat, et laborantibus commendatio una non sufficit, licet tenaciter memorem, rursus admoneo. Praestabit beneficii tui celeritas, ne sit mihi necesse idem saepius facere. Vale.
PL 18, 208D友人サッルスティウスのための願いを繰り返す。あなた自身が断言したとおり、あなたもすでに彼を世話の内に受け入れていた。あなたがその庇護を忘却に委ねるのではないかと恐れるからではない——引き受けた依頼を誠実に果たすのは、あなたの一貫性にとって常のことだ——。友の境遇が私の心配りをしばしば掻き立て、苦しむ者には一度の推薦では足りず、固く覚えていても、改めて念を押すのである。あなたの恩恵の迅速さが、私が同じことを何度もする必要を無くしてくれるだろう。健やかであれ。
Liber III, Caput XXXII
第III巻 第XXXII章PL 18, 209ASYMMACHUS AMBROSIO.
シュンマクスよりアンブロシウスへ
Fratres mei Dorotheus et Septimus, spectabiles viri, unam tuam epistolam praetulerunt. Sed mihi religio fuit istiusmodi captare compendium, ut et tibi geminata responderet officii usura, et singulis honor debiti testimonii proveniret.
PL 18, 209A私の兄弟たち、貴顕の人〔spectabilis〕ドロテウスとセプティムスは、あなたの書簡を一通だけ先に示した。だが私は、そのような節約を狙うことを、良心が許さなかった〔religio〕。あなたに務めの利息が二重に返され、二人それぞれにも負うべき証言の栄誉が届くようにである。
Nam etsi Dorotheus probatus est, cupio tamen, ut eum majorem in modum judicii mei praerogativa conciliet, quod futurum non ambigo, cum affectio boni animi capax sit augmenti, quotiens meritis provocatur. Vale.
PL 18, 209Aというのも、ドロテウスはすでに認められてはいるが、私の判断の先取りが、彼をいっそう大きくあなたに取り持つことを望む。それは疑わない。善き心の情愛は、功績に呼び起こされるたびに増しうるものだからだ。健やかであれ。
Liber III, Caput XXXIII
第III巻 第XXXIII章PL 18, 209BSYMMACHUS AMBROSIO.
シュンマクスよりアンブロシウスへ
Licet arbitrer, superiores litteras meas, quibus ut fratrem meum Marcianum ab injuriis vindices postulavi, in manus tuas delatas: abstinere tamen etiam secunda petitione non debui, ut necessitatem viri optimi, sed invidia tyrannici temporis involuti, precatio geminata testetur.
PL 18, 209B私の兄弟マルキアヌスを不正から守ってほしいと願った先の書簡は、すでにあなたの手に渡ったと思うが、それでも二度目の願いを控えるべきではなかった。いとも善い人でありながら僭主の時代の憎悪に巻き込まれた彼の窮状を、重ねた願いが証すようにである。
Quare rursus te ad amici defensionem exhortor; cujus tenuitas orta ex integritate, non patitur, ut annorum pretia possit exsolvere, quae jam multis ejusdem temporis judicibus imperialis clementia relaxavit.
PL 18, 209Bだから改めて、友の弁護をあなたに促す。その乏しさは廉直から生じたもので、年々の代価を払うことを許さない。その代価は、同じ時代の多くの裁き手たちには、すでに皇帝の寛容が免じている。
Erit igitur tibi facilior ad impetrandum via, cum meritorum tuorum opitulatio aliorum exemplis juvetur. Vale.
PL 18, 209Bこうして、あなたには願いを得る道がいっそう容易になるだろう。あなた自身の功績の助けが、ほかの者たちの先例に支えられるのだから。健やかであれ。
Liber III, Caput XXXIV
第III巻 第XXXIV章PL 18, 209CSYMMACHUS AMBROSIO.
シュンマクスよりアンブロシウスへ
Nae aevi instar est, ut frater meus Magnillus vicaria potestate per Africam functus, testimonio omnium publice privatimque conspicuus, variis in ea provincia retardetur obstaculis.
PL 18, 209Cまことに一世にも等しい長さだ。私の兄弟マグニッルスが、アフリカで代官の権限を務め、公にも私にも、すべての人の証言によって際立っていたのに、その属州でさまざまな障害に引き留められているとは。
Nostri optimi viri maturitatem, caeterasque artes bonas, quibus etiam tuum amorem, cum Liguriam gubernaret, attraxit. Et ideo apud te redundantis est operae laudare compertum.
PL 18, 209C我々の善き人には、円熟と、そのほかの善き技〔がある〕〔文に動詞が無いので、「ある」と補った〕。それらによって、リグリアを治めたときにはあなたの愛をも引き寄せた。だから、あなたのもとで知れ渡ったことを称えるのは、余計な働きである。
Quare impendio peto, ut cum a bajulo litterarum causas morarum acceperis, religiosum pro ejus reditu interventum digneris adhibere, quo tandem patriae restitutus, longae peregrinationis injuriam desiderata quiete commutet. Vale.
PL 18, 209Cだから切に頼む。書簡の運び手から遅れの事情を受け取ったなら、彼の帰還のために、誠意ある仲介をよしとして行ってほしい。それによって彼がついに故郷へ戻され、長い異郷暮らしの苦しみを、望んだ安らぎに換えられるように。健やかであれ。
Liber III, Caput XXXV
第III巻 第XXXV章PL 18, 209DSYMMACHUS AMBROSIO.
シュンマクスよりアンブロシウスへ
Ex usu venit ut opem desiderantes ad suffragia probata confugiant. Horum unus Eusebius est, qui adolescentiae prolapsus errore, notatusque judicio, exploratissimum remedium veniae imperialis implorat.
PL 18, 209D助けを望む者が、実績のある後援に頼るのは世の常である。その一人がエウセビウスで、若さの過ちに陥り、判決によって汚名を着せられ、皇帝の赦しという最も試された救いを乞うている。
Sed ut ei celeriter arrideat effectus; deferri in curam tuam spem petitionis optavit: cujus haec summa est, ut judicati remissione, famae suae vulnus excludat. Vale.
PL 18, 209Dだが彼の願いがすぐ実を結ぶよう、その望みをあなたの心配りに託すことを望んだ。その要点は、判決の免除によって、名声の傷を塞ぐことである。健やかであれ。
Liber III, Caput XXXVI
第III巻 第XXXVI章PL 18, 209DSYMMACHUS AMBROSIO.
シュンマクスよりアンブロシウスへ
Filius meus Caecilianus vir clarissimus, qui nunc communis patriae gubernat annonam, certo cognovit indicio, adversarium suum Pyratam nomine, vel ejus procuratorem, spem tui favoris hausisse. Negavi solere te recipere in tuam curam pecuniarias actiones.
PL 18, 209D私の息子カエキリアヌス(いとも高名な人〔vir clarissimus〕)は、今は共通の祖国〔ローマ〕の穀物供給を司っているが、確かな知らせにより、敵対者でピュラタという名の者か、その代理人が、あなたの好意への望みを抱いたと知った。私は、あなたが金銭の訴訟を自分の世話に引き受けるのは常でないと言った。
Ille tamen, ut est hominum plerumque supervacua trepidatio, consentaneas sanctis moribus tuis de me litteras postulavit. Non abnui operam facilia et justa poscenti.
PL 18, 210Aそれでも彼は、人間にありがちな余計な不安から、あなたの清廉な人柄にかなう私の書簡を求めた。私は、容易で正当なことを求める者への助力を断らなかった。
Summa est igitur impositi mihi muneris, contra absentem civem, simulque districtum publicis curis, non sinas quidquam de justitia tua sperare praesidium. Sunt fora, sunt leges, sunt tribunalia, sunt magistratus, quibus litigator utatur salva conscientia tua. Vale.
PL 18, 210Aだから私に課された務めの要点は、こうである。不在の市民で、同時に公務に縛られている者に対して、あなたの正義から何らかの援護を期待させないでほしい。訴える者があなたの良心を損なわずに用いうる、法廷があり、法があり、裁判席があり、官職がある。健やかであれ。
Liber III, Caput XXXVII
第III巻 第XXXVII章PL 18, 210ASYMMACHUS AMBROSIO.
シュンマクスよりアンブロシウスへ
Diarius clarissimus vir, qui inter professores medendi summatem locum jure obtinet, affinem suum, eumdemque cognominem tuo patrocinio tradi meo optavit oratu.
PL 18, 210Aいとも高名な人〔clarissimus〕ディアリウスは、医の道を修める者のうちで当然に最高の地位を占めているが、自分の縁者で、しかも同じ名の者を〔eumdem cognominem は、誰と同名か定かでない〕、あなたの庇護に委ねることを、私の依頼によって望んだ。
Libens amicissimi viri desiderio satisfeci, ut una via et te excolerem salute dicenda, et illius usui commodarem. Fac igitur oro, commendatum tuearis auxilio, me sermone vicario munereris. Vale.
PL 18, 210B私は最も親しい人の望みを喜んで満たした。一つの道で、あなたに挨拶を述べて敬い、かつ彼の益にも資するためである。だからお願いする、推薦された者を助力で守ってほしい。私に対しては、代わりの言葉をもって報いよ。健やかであれ。
Liber III, Caput XXXVIII
第III巻 第XXXVIII章PL 18, 210BSYMMACHUS HILARIO.
シュンマクスよりヒラリウスへ
Cum has ad te litteras darem, lectulo aeger tenebar; jam quidem a periculo vindicatus, sed adhuc ineps virium, quae subinde incertis febribus deteruntur.
PL 18, 210Bあなたにこの書簡を送るいま、私は病んで寝台に伏している。すでに危険からは救い出されたが、なお力に乏しく、その力は不定の熱で絶えず削がれている。
Inter haec tamen mala valetudinis meae amicis negotium dedi, ut pignus commune consulta patrum viris consularibus jungeretur. Habita est ratio meritorum tuorum. Nihil enim gratiae meae duco delatum. Acta amplissimi ordinis.
PL 18, 210Bだがこの病の中にあっても、私は友人たちに用件を頼んだ。我々の共通の宝〔pignus。書簡で子らを言う語で、ここも子を指すらしい〕が、元老院の決議によって執政官格の人々に結びつけられるように〔pignus commune consulta patrum viris consularibus jungeretur の構文は定かでない。このように取った〕。あなたの功績は考慮された。私の口添えのおかげで与えられたものは何もないと私は考えるからだ。いとも高貴な身分の議事録を〔次の節の「託した」に続く〕。
Ticiano honesto viro tradidi: quae ubi in manus tuas venerint, amicitiae me satisfecisse pronuntia. Nihil enim malo quam honesti officii diligens judicari. Vale.
PL 18, 210B名誉ある人ティキアヌスに託した。それがあなたの手に届いたなら、私が友情を果たしたと宣べてほしい。誠実な務めに励む者と判断されること以上に望むものはない。健やかであれ。
Liber III, Caput XXXIX
第III巻 第XXXIX章PL 18, 210CSYMMACHUS HILARIO.
シュンマクスよりヒラリウスへ
Valetudinis meae vigor coepit assurgere. Fas est, ut de me scribendi assiduitas exigatur: maneat tantum sanitatis fides, quam plerumque sollicitat hiemis injuria.
PL 18, 210C私の健康の活力が立ち上がり始めた。私について書き送る頻繁さが求められるのは当然だ。ただ、健やかさへの信頼が続いてほしい。それは冬の苦しみにしばしば脅かされる。
Nimis enim tenera atque imbecilla est ratio convalescendi, et ante medicas manus opem coeli clementioris exspectat sanitas; ne tibi videar medendi arte morbo diuturnitatem dedisse. Volo enim memoriam malorum joci venustate frangamus.
PL 18, 210C回復の道筋はあまりに繊弱で、医者の手より先に、より温和な天の恵みを健やかさは待つのだ。私が医術によって病を長引かせたと、あなたに見えないように。災いの記憶を、冗談の優雅さで打ち砕きたいのだ。
Sed jam etiam aliquid de Repentino juvene optimo dicendum est, cujus ego assiduitatem desideravi: quam mihi ut arbitror, verecundia ejus negavit, cum fiducia ex te sumpta praestare debuerit.
PL 18, 210Cだが、すでにいとも善き青年レペンティヌスについても何か言わねばならない。私は彼の足繁い訪問を望んでいたが、彼の遠慮がそれを私に拒んだと思う。あなたから得た信頼によって、与えるべきだったのに。
Erit tamen copia melior, cum intelliget non se debuisse deserere, quem frequenti testimonio tuo de se noverat credidisse. Vale.
PL 18, 210Dそれでも、より良い機会があろう。あなたの度重なる証言によって自分を信頼していると知っていた人を、見捨てるべきでなかったと、彼が悟るときには。健やかであれ。
Liber III, Caput XL
第III巻 第XL章PL 18, 210DSYMMACHUS HILARIO.
シュンマクスよりヒラリウスへ
Recte valeo. Hoc enim scribendi debet esse principium, quod maxime expetunt vota lecturi. Aeque tibi oblatum vigorem nimis gaudeo: nam me indicio tali nuper hilarasti.
PL 18, 210D私は元気だ。書簡の初めはこれであるべきだ。読む者の願いが最も求めることだから。あなたにも同じく活力が与えられたことを、私は大いに喜ぶ。つい先ごろ、そのような知らせで私を陽気にしてくれたのだから。
Illud quoque in summam pono laetitiae, quod te memorem mei honorificentia proximae scriptionis ostendit. Cujus rei gratiam silere non debeo, ut hoc invitamento ad perseverantiam litterarii muneris provoceris. Vale.
PL 18, 210D喜びの総計にもう一つ加えるのは、直近の書簡の厚遇が、あなたが私を覚えていることを示した点でもある。その礼を黙っているべきではない。この誘いによって、書簡の務めを続けるよう促されるように。健やかであれ。
Liber III, Caput XLI
第III巻 第XLI章PL 18, 211ASYMMACHUS HILARIO.
シュンマクスよりヒラリウスへ
Mentis tuae est pia et justa mandare. Quod ideo praeloquor, ut et implesse me noveris, quae pro filio Habemani viri clarissimi jusseras, et probasse. Supervacua igitur fuit postulatio litterarum tuarum. Moneri enim me oportuit, non rogari.
PL 18, 211A敬虔で正しいことを命じるのが、あなたの心のならいだ。これを前置きするのは、いとも高名な人ハベマヌスの息子のためにあなたが命じたことを、私が果たし、またそれを是としたと知らせるためである。だからあなたの書簡での要請は余計だった。私は頼まれるべきでなく、思い出させられるべきだったのだ。
Quid quod etiam mihi cum illo summa familiaritas fuit? Unde factum est, ut aequitati petitionis favor amicitiae jungeretur. Quid multa?
PL 18, 211Aそればかりか、私は彼とごく親しい仲だった。だから、願いの公正さに友情の好意が加わったのだ。多言は要るまい。
Venient in manus tuas commenta curiae nostrae super ejus absolutione confecta; quae indicent tuae voluntati, et Bebiani reverentiae delatam cupitorum celeritatem.
PL 18, 211A我々の元老院議場が彼の免訴について作成した記録が、あなたの手に届くだろう。それは、あなたの意志とベビアヌスの敬意に、望みの迅速さが示されたことを明らかにするだろう。
At hujus operae peto litteras crebriores; quarum tibi pro facundiae tuae opibus facilis liberalitas erit, mihi pro cultu mutuo praetiosa perceptio. Vale.
PL 18, 211Aところで、この働きに対して、あなたの書簡がもっと頻繁であることを願う。あなたの雄弁の豊かさからして、それはあなたには容易な気前よさであり、互いの親しみからして、私には貴重な受け取りとなる。健やかであれ。
Liber III, Caput XLII
第III巻 第XLII章PL 18, 211BSYMMACHUS HILARIO.
シュンマクスよりヒラリウスへ
Denuo litterarum fenore obligo bonae fidei debitorem. Recepta enim salutationis vice, quam mihi proxime reddidisti, nexu istius muneris te vacare non patior.
PL 18, 211B再び、書簡の利息で、誠実な債務者であるあなたを縛る。あなたが先ごろ私に返した挨拶の取り交わしを受け取った以上、この務めの拘束からあなたが自由でいることを許さない。
Hoc autem mihi solum praestabit iste contractus, ut indicia prosperorum, quae de me accipis, tuorum bonorum voluptate compenses. Vale.
PL 18, 211Bこの契約が私に与えるのは、ただこれだけだ。あなたが私について受け取る順調のしるしを、あなた自身の善の喜びで埋め合わせること。健やかであれ。
Liber III, Caput XLIII
第III巻 第XLIII章PL 18, 211BSYMMACHUS SIBURIO.
シュンマクスよりシブリウスへ
Fortunae tuae gaudia in meo aere duco, atque hujus sententiae te nobis judicem capio, qui animum meum spectatum habes, cum tuum consulis. Debebatur hoc teneris temporum bonis, ut consilio publico vir laudatus accederes.
PL 18, 211Bあなたの境遇の喜びを、私は自分の勘定に数える。この意見については、あなたを我々の判定者に立てる。あなたは自分の心に問えば、私の心を見定めたものとして持っているのだから。あなたが公の評議会に称えられる人として加わるということは、この若き時代の善き事柄の負うべきものだった。
Ergo quia res sese ex voto omnium dedit, perage operam judicio tanti principis congruentem. Urget te exspectatio bonis semper onerosa. Nam etsi dignos respicit, periculo tamen proxima est, dum amplius sibi pollicetur.
PL 18, 211Cだから、事が皆の願いどおりに運んだのだから、これほどの君主の判断にふさわしい働きを果たせ。善き者にはつねに重荷となる期待が、あなたに迫っている。それは、ふさわしい者を見るとはいえ、いっそう多くを自らに約束する間は、危険に近いのだ。
Habes saeculum virtuti amicum, quo nisi optimus quisque gloriam parat, hominis est culpa, non temporis. Vides certe; ut ille ipse qui Romanis rebus antistat, ad bonum publicum natus est. Secundo, ut ita dicam, cursu probae artes et virtutes feruntur.
PL 18, 211Cあなたは徳に親しい世にある。その世で、最も善い者がみな栄光を得なければ、それは人の咎であって時代の咎ではない。あなたはまさに見ている。ローマの事柄を統べるその人自身が、公共の善のために生まれたことを。いわば追い風の針路で、善き技と徳が運ばれている。
Sed haec tibi plenius tuus animus quam stylus noster expediet. Ego amici functus officium, admonentis potius quam docentis personam recepi. Et spero actutum fore, ut exspectatione, quae de te magna est, major habearis.
PL 18, 211Cだがこれらは、我々の筆よりも、あなたの心のほうが十分に説き明かすだろう。私は友の務めを果たし、教える者よりも諭す者の役割を引き受けた。そして、あなたについての大きな期待よりも、あなたが大きいと見なされる日が間もなく来ると望む。
Nec ego istiusmodi scriptum recepissem, nisi apud me liqueret, quod emendato pectori bona verba mandarem. Quod restat, memento salute referenda, et tuum munus exsequi, et mei officii diligentiam provocare. Vale.
PL 18, 211C私もこのような書き物を引き受けはしなかっただろう、善き言葉を清められた胸に託していると私に明らかでなければ。残りは、挨拶を返すことで、あなたの務めを果たし、私の務めの心配りを促すことを覚えておけ。健やかであれ。
Liber III, Caput XLIV
第III巻 第XLIV章PL 18, 211DSYMMACHUS SIBURIO.
シュンマクスよりシブリウスへ
Concedo in leges tuas, et ἀρχαϊσμὸν scribendi non invitus affecto. Tu tamen fac memineris, illud potius simplex nonnullis videri, quod sequentis aetatis usus recepit. Vis epistolis nostris more majorum nuda nomina praeferantur?
PL 18, 211D私はあなたの法に従い、書くときの古風な言い回し(ἀρχαϊσμόν)を、不本意ではなく取り入れる。ただ、覚えておいてほしい。後の世の慣用が受け入れたもののほうが、一部の人には簡素に見えるということを。あなたは、我々の書簡に先人の慣わしどおり、飾らぬ名が前置されることを望むのか。
Si tibi vetustatis tantus est amor, pari studio in verba prisca redeamus, quibus salii canunt, et augures avem consulunt, et decemviri tabulas condiderunt. Jamdudum his renuntiatum est, ut successio temporum placita priora mutavit.
PL 18, 211Dもしあなたに古さへの愛がそれほど大きいなら、同じ熱意で古い言葉に戻ろう。サリイ〔軍神マルスの踊り手の祭司団〕が歌い、鳥卜官が鳥に問い、十人委員が法の板を作成した言葉にである。それらはとうに捨てられた。時代の移り変わりが、以前の定めを変えたのと同じように。
An si nobis scribenda sit forensis oratio, Jovem deosque exteros Catonis lege praefabimur, ne nobis vitio detur, vel negligentia antiquitatis, vel inscientia? Atqui praestat Tullium sequi, qui ignorata majoribus usurpat exordia.
PL 18, 212Aそれとも、我々が法廷弁論を書かねばならないなら、ユピテルと外国の神々に、カトーの流儀で前置きの祈りを捧げるのか。古さへの怠慢か無知の咎を、我々に着せられぬようにである。だがむしろ、先人に知られなかった序言を用いたトゥッリウス〔キケロ〕に倣うほうがよい。
Sed quid ego de hoc plura, cum sim tibi dicto audiens, atque herbam dederim voluntati tuae? Ut saepe scribas, nequaquam mihi orandus es. Efficiet assiduitas litterarum mearum, ut mutui admonearis officii. Vale.
PL 18, 212Aだが、これ以上何を言うことがあろう。私はあなたの言に従い、あなたの意志に草を差し出した〔降参した〕のだから。あなたがしばしば書くよう、私があなたに頼む必要はまったくない。私の書簡の頻繁さが、あなたが互いの務めを思い出すようにするだろう。健やかであれ。
Liber III, Caput XLV
第III巻 第XLV章PL 18, 212ASYMMACHUS SIBURIO.
シュンマクスよりシブリウスへ
Vera res est, famam esse velocem. Sed dissentio Mantuano, qui eam putat in malis debere numerari. Nam quid hac praeclarius, cum laetis nuntiis rigat aures et mentes bonorum? Mihi certe oppido grata est, postquam purgationis tuae prima vexit indicium.
PL 18, 212A噂が速いというのは本当だ。だがマントゥアの人〔詩人ウェルギリウス〕が、それを災いの中に数えるべきだと考えるのには賛成しない。喜ばしい知らせで善き人々の耳と心を潤すものに、これ以上に輝かしいものがあろうか。私にとっては、あなたの嫌疑が晴れたという最初の知らせを運んで以来、まことに喜ばしい。
Ruri eram, moestus animi ob amissam parentem. Eo me secura fama, curis quas de te gerebam absolvit. Nec fides defuit. Illico enim credebam verum esse, quod noveram et tuae innocentiae, et aequitati temporum convenire.
PL 18, 212B私は田舎にいて、母を亡くして心が沈んでいた。そこへ、確かな噂が、あなたについて抱いていた心配から私を解き放った。信も欠けなかった。あなたの無実にも時勢の公正にも合致すると知っていたことが、真実だと、私はすぐに信じたのだ。
Accesserunt etiam litterae tuae tam lepidae ac venustae, ut in re jam cognita novum mihi de te gaudium nuntiari putarem. Erat in illis fiducia conscientiae bonae, sed cum laude justitiae publicae.
PL 18, 212Bさらに、あなたの書簡が、たいそう洒落て優雅なものとして届いた。すでに知っていた事柄でありながら、あなたについての新しい喜びを告げられたと思うほどだった。そこには善き良心への確信があったが、公の正義への称賛も伴っていた。
Nam et principibus maximis gratias ut absolutus egisti, et de sola fortuna ut innocens conquestus es. Verum quid ultra? Quando Romam? quando ad urbanum otium? quando ad legendi et scribendi solatia reverteris?
PL 18, 212Bあなたは、最大の君主たちに、免訴された者として感謝を述べ、ただ境遇についてだけ、無実の者として不満を述べた。それにしても、これ以上何を。いつローマへ戻るのか。いつ都の閑暇へ、読み書きの慰めへと帰るのか。
Spero velociter: siquidem res postulat, ut tibi peregrinationis injuria desiderium quietis commendet. Vale.
PL 18, 212C私は早いことを望む。事の成り行きとして、旅の苦しみが、あなたに安らぎへの恋しさを強く勧めるはずだからだ。健やかであれ。
Liber III, Caput XLVI
第III巻 第XLVI章PL 18, 212CSYMMACHUS EUTROPIO.
シュンマクスよりエウトロピウスへ
Ex sententia mihi cupita succedunt, si quando perfrui datur salutis tuae cognitione alloquii munere. Hoc ego liquere apud te satis habeo compertum. Quid enim mihi amoris impenderes, si de me incertus esses?
PL 18, 212Cあなたの健やかさを、言葉の贈り物によって知ることが許されるとき、私の望みは思いどおりに運ぶ。このことはあなたのもとで十分明らかだと、私は確信している。もしあなたが私について不確かだったなら、私にどれほどの愛を注いだというのか。
Atque utinam scripta haec tua, quam sunt honoris plena, tam crebra sint! Gravis est enim sitis bonarum rerum, cui sola fruendi assiduitas medicinam facit. Ergo indulgentius abutere munificentia scriptionum. Nam quo plus est in litteris tuis quod gaudeam, hoc magis superest quod requiram. Vale.
PL 18, 212Cそして、あなたのこの書簡が、名誉に満ちているのと同じだけ頻繁であればよいのに。善いものへの渇きは重く、それには絶え間ない享受だけが薬となる。だからもっと寛大に、書簡の気前よさを濫用せよ。あなたの書簡に私が喜ぶ事柄が多いほど、なお求めるものも多く残るのだから。健やかであれ。
Liber III, Caput XLVII
第III巻 第XLVII章PL 18, 212DSYMMACHUS EUTROPIO.
シュンマクスよりエウトロピウスへ
Noxae vacuus otiare, et libris remissius invigila, quando ita volvenda dies attulit, ut domini nostri Gratiani fortissima simul ac felicissima manu nutantia reipublicae pondera fulciantur. Videorne tibi πανηγυρικώτερον locutus, quam mos epistolae sit?
PL 18, 212D咎なき暇を過ごし、書物にもっとゆるやかに励め。この日の巡りが、我々の主グラティアヌスの、いとも勇ましく、いとも幸いな手によって、揺らぐ国家の重みを支えさせているのだから。あなたには私が、書簡の慣いよりも祝典演説めいた語り方(πανηγυρικώτερον)をしたように見えるか。
Sic sehabet ratio, ut res maximae magnos hiatus oris requirant. Sed haec stylo exsequenda tibi ante alios, cui pollet Minerva, concedimus. Nos ad familiaria revertamur. Diu a me bona valetudo dissensit. Inhorruisti paululum, scio; pone sollicitudinem: jam valemus.
PL 18, 212D道理はこうである〔底本は sehabet。se habet と読む〕。最も大きな事柄は、大きく口を開けることを求める。だがこれは、ミネルウァが力をふるうあなたに、誰よりもまず筆で成し遂げるよう譲ろう。我々は身近な話に戻ろう。長いあいだ、良い健康は私から離れていた。あなたは少し身を震わせたであろう。知っている。心配を捨てよ。もう我々は健やかだ。
Nunc refectione opus est, cujus mihi copia sermonis tui pabulo, si annueris istiusmodi operam, poterit provenire. Vale.
PL 18, 212D今は回復が必要だ。もしあなたがそのような働きを承諾するなら、その回復は、あなたの言葉という糧によって、私に豊かに得られるだろう。健やかであれ。
Liber III, Caput XLVIII
第III巻 第XLVIII章PL 18, 213ASYMMACHUS EUTROPIO.
シュンマクスよりエウトロピウスへ
Superforanei laboris est commendare conspicuos, ut si in sole positis facem praeferas, et accensu luminum claritudinem diei gestias adjuvare. Idcirco impraesentiarum nihil moratus testis officium, salutationi tuae styli operam dedicavi.
PL 18, 213A世に知られた人々を推薦するのは、余計な労〔superforaneus は「余分な、無用の」の意の稀な語〕だ。日なたに置かれた人に松明を差し出し、灯火をともして昼の明るさを助けようとはやるようなものである。それゆえ今は、証人の務めには頓着せず、あなたへの挨拶に筆の働きを捧げた。
Tu tamen Posthumianum fratrem nostrum, juvenem de summatibus meo quoque nomine velim diligas: ut intelligat, justam veluti omissionem laudis suae plus honoris habuisse. Vale.
PL 18, 213Aだがあなたは、我々の兄弟ポストゥミアヌス、最上層に属する青年を、私の名においても愛してほしい。そうすれば彼は、彼への称賛をいわば正当に省いたことのほうが、より多くの栄誉を持ったと悟るだろう。健やかであれ。
Liber III, Caput XLIX
第III巻 第XLIX章PL 18, 213BSYMMACHUS EUTROPIO.
シュンマクスよりエウトロピウスへ
In gravi dono habeo, quod amicitiae meae viros edecimatae honestatis adjungis. Facis hoc pro caetera erga me diligentia tua, nec unquam desistis operam, quod mihi ex usu accidat, consulendi. Quid si tibi etiam fratris mei Sabini nomine gratias agam?
PL 18, 213B私は、あなたが私の友情に、選り抜かれた高潔さ〔edecimatae honestatis〕の人々を結びつけてくれることを、重い贈り物と考える。あなたは私へのほかの心遣いにふさわしくこれをなし、私の益となることを図る働きをやめない。兄弟サビヌスの名でもあなたに感謝したら、どうだろうか。
Qui a te in bonam partem creditus tantum praerogativae attulit, ut si foret jam omnibus probatus. Dignus plane talis viri testimonio: quod cum illi ad commendationem sui tribueris, existimaris hoc aliis, quibus commendatus est, praestitisse. Vale.
PL 18, 213B彼はあなたから好意的に信じられ、すでに皆に認められているかのような先取りを得た。まことにそのような人の証言にふさわしい。あなたがそれを彼の推薦のために与えたので、あなたは、彼が推薦されたほかの人々にもそれを施したと見なされる。健やかであれ。
Liber III, Caput L
第III巻 第L章PL 18, 213BSYMMACHUS EUTROPIO.
シュンマクスよりエウトロピウスへ
Cum tu Romam commodum repetis, ego me in secessu suburbano asserui lectioni. Diu quippe ab hoc negotio cura obstrepente desidimus. Nunc ubi tu abes pars antiquior amicorum meorum, vicem sermonis tui veterum scripta funguntur.
PL 18, 213Bあなたがちょうどローマへ戻るとき、私は郊外の隠れ家で読書に身を投じた。実に長く、心配の騒ぎのためにこの営みから離れていた。今、友人たちの古参であるあなたが不在の間は、古人の書があなたの言葉の代わりを務めている。
Aut olim tamen urbem rure mutaveram, ut aestas mihi Praenestino algido frangeretur; sed interventus familiaris negotii rupit otium meum. Ergo jam viam lego, depositis quae legebam.
PL 18, 213Cだが以前に私は、夏をプラエネステの冷涼な地で和らげようと、都を田舎に換えていた。しかし家の用事が割り込み、私の暇を破った。それで今は道を辿り〔lego viam。「読む」との掛け言葉〕、読んでいたものは置いた。
Si quid praeterea scitu opus est, meus Palladius indicabit, quem ego non minus doleo abductum a juventute Romana, quam gratulor in spem sui honoris accitum. Vale.
PL 18, 213Cほかに知るべきことがあれば、私のパッラディウスが伝えるだろう。彼がローマの若者たちから連れ去られたことを私は悲しむが、自らの栄誉への望みに召されたことを祝してもいる。健やかであれ。
Liber III, Caput LI
第III巻 第LI章PL 18, 213CSYMMACHUS EUTROPIO.
シュンマクスよりエウトロピウスへ
Ago quidem studio tuo uberes gratias, quod mihi familiaritatem probatissimi cujusque concilias: sed frater meus Hyperecius, jamdudum institutione Romanus est. Cur igitur mihi bona nostra commendas?
PL 18, 213Cあなたの熱意に私は豊かな感謝を述べる、最も認められた人々の親交を私にとりなしてくれることに。だが私の兄弟ヒュペレキウスは、とうに教養においてローマ人である。ならばなぜ、私に我々自身の善いものを推薦するのか。
Cedas alios usu incognitos, emendatione consimiles; si tamen raritas virtutum admiserit, ut unum aut alterum aeque edecimatae honestatis invenias. Illos ego amicos beneficio tuo acquisitos putabo, quos nescio. Istum mihi redd disti potius quam dedisti. Vale.
PL 18, 213Dほかの者たち、すなわち経験の上で知らず、磨き抜かれた点で似通った者たちを、〔私に〕譲るがよい。もっとも、徳の稀少さが許して、同じく選り抜かれた〔edecimatae〕高潔さの者を一人か二人見つけるなら、私は、私の知らぬその人々を、あなたの恩恵で得た友と見なそう。だがこの人は、あなたが私に与えたというより、返してくれたのだ〔底本は redd disti。reddidisti と読む〕。健やかであれ。
Liber III, Caput LII
第III巻 第LII章PL 18, 213DSYMMACHUS EUTROPIO.
シュンマクスよりエウトロピウスへ
Mediolani interim dego ad obsequia auspicii consularis D. Valentiniani evocatus. Accito mihi fors dedit exercendi circa te styli copiam.
PL 18, 213D私はさしあたりミラノで過ごしている。主ウァレンティニアヌスの執政官就任の吉兆に仕えるため、呼び出されたのだ。召された私に、あなたに筆を向ける機会を運がたまたま与えた。
Eam libenter, ut honor amicitiae postulabat, amplexus, salutem tibi defero: quam si bene contemplor, familiarium religionem frequenti usu vicissitudinis repensabis. Vale.
PL 18, 213D私は友情の栄誉が求めるとおり、それを喜んで捉え、あなたに挨拶を送る。よく考えれば、あなたは親しい者への義理〔religio〕を、頻繁な取り交わしの慣いで返すだろう。健やかであれ。
Liber III, Caput LIII
第III巻 第LIII章PL 18, 214ASYMMACHUS EUTROPIO.
シュンマクスよりエウトロピウスへ
Musonianus V. C. admirator tuus, scripto ex Asia nuper allato, mutilari agros suos, qui tuis conjunguntur, accepit. Eam rem, cum mihi amicitiae nostrae gnarus familiariter indicasset; principio suasi, ne ad fidem tanti mendacii hominum suorum levitate traheretur.
PL 18, 214Aあなたを称えるいとも高名な人〔V. C.〕ムソニアヌスは、アジアから先ごろ届いた書き付けで、あなたの地所に隣接する自分の畑が削られていると知った。我々の友情を知る彼が親しくこの件を私に知らせたとき、私はまず、これほどの偽りを、自分の者たちの軽率さに引かれて信じてはならないと説いた。
Dehinc poscenti litteras, officii hujus operam non negavi, sciens mutuae diligentiae convenire, cum inter nos, quae ad integritatem famae nostrae attinent, conferimus.
PL 18, 214Aその後、書簡を求められたので、この務めを断らなかった。我々の名声の無傷に関わることを互いに取り交わすのは、相互の心遣いにかなうと知っているからだ。
Quaeso igitur, in bonam partem, quae a me scribuntur, accipias; et aut fallaciam temerati juris alieni celeriter expurges; aut si quid te ignorante turbatum est, jubeas reformari. Vale.
PL 18, 214Aだから頼む、私の書くことを好意的に受け取り、他人の権利を侵したという偽りを速やかに晴らしてほしい。あるいは、あなたの知らぬ間に何かが乱されたなら、元に戻させよ。健やかであれ。
Liber III, Caput LIV
第III巻 第LIV章PL 18, 214BSYMMACHUS RICOMERI.
シュンマクスよりリコメレスへ
Meus mos est semper alloqui praestantiam tuam. Qui tuus? litteris abstinere. Facimus quod solemus. Ego scribo, tu retices. Sed scio in amandis amicis majorem virtutibus tuis inesse constantiam, quam in negligendis epistolis voluntatem.
PL 18, 214Bあなたの卓越に語りかけるのは、いつも私の習いだ。あなたの習いは何か。書簡を控えること。我々は常のことをしている。私は書き、あなたは黙る。だが私は知っている、友を愛することにおいて、あなたの徳には、書簡を怠る意志よりも大きな一貫性があるのを。
Atque ideo animi tui securus, cultum tibi debitum mente et sermono non desero, nequaquam reposcens, ut scriptorum mihi vicissitudo respondeat, cum in amore reddatur. Vale.
PL 18, 214Bだから、あなたの心については安んじて、あなたにふさわしい敬意を心と言葉で欠かさない。書き物の取り交わしが私に返ることは決して要求しない。それは愛において返されるのだから。健やかであれ。
Liber III, Caput LV
第III巻 第LV章PL 18, 214BSYMMACHUS RICOMERI.
シュンマクスよりリコメレスへ
In suburbano praedio fovens otium sumpsi litteras tuas. Cur enim Romae te decedente remanerem? Ager autem qui me interim tenet, Tiberim nostrum juncto aquis latere prospectat.
PL 18, 214B郊外の所領で閑暇を養いつつ、あなたの書簡を受け取った。あなたがローマを去るというのに、なぜ私が残るというのか。さしあたり私を留めるこの畑は、水に接した側面から、我々のティベリス川を望んでいる。
Hinc libens video, quid frugis aeternae urbi in dies accedat, quid Romanis horreis Macedonicus adjiciat commeatus.
PL 18, 214Cここから私は喜んで、永遠の都に日々どれだけの穀物が加わるか、ローマの穀倉にマケドニアの輸送がどれだけ加わるかを見ている。
Nam pene, ut recordaris, cessante Africa fames in limine erat, quam clementissimus, et ad salutem publicam genitus imperator praevenit ingestis alieni soli copiis. Jam portum nostrum, complurium prima classis salutat, Jam securitate saturamur.
PL 18, 214C実際、あなたの思い出すとおり、アフリカが途絶えて飢饉が戸口に迫っていたが、いとも寛容で公共の安寧のために生まれた皇帝が、よその土地の産物を運び込ませて先んじた。今や我々の港を、多数の船団の先頭が迎えている。今や我々は安全に満ちている。
Jam dicimus nostrum esse, quidquid ubique bono principi nascitur. Haec eo scribo, ut domino orbis effectum beneficii sui nunties, et ipse fructum gaudii communis usurpes. Ego paulo post abire longius paro, nec tamen tantis ad te litteris abstinebo.
PL 18, 214C今や我々は、善き君主のもとで至るところに生まれるものは何でも我々のものだと言う。これを私が書くのは、あなたが世界の主に、その恩恵の成果を告げ、あなた自身も共なる喜びの果実を享受するためだ。私はまもなく遠くへ出立する用意をしているが、それでもあなたへの書簡をこれほど控えはしない。
Erit curae nostris in Urbe remanentibus, et meum sermonem tibi per idoneos mittere, et mihi pari fide, quae scripseris, exhibere. Vale.
PL 18, 214Cローマに残る我々の者たちが、私の言葉をふさわしい者を通じてあなたに送り、あなたの書くものを同じ誠実さで私に届けるよう、心を配るだろう。健やかであれ。
Liber III, Caput LVI
第III巻 第LVI章PL 18, 214DSYMMACHUS RICOMERI.
シュンマクスよりリコメレスへ
Possem silentium tuum ferre patienter, morem tuum cogitans, nisi me aegritudinis, qua laboras, dudum nuntius perculisset. Metuo igitur ne sollicita magis, quam consueta cessatio sermonis tui munus impediat.
PL 18, 214Dあなたの沈黙は、あなたの習いを思えば、耐えられるはずだった。あなたが病んでいるという知らせが先ごろ私を打たなければ。だから私は、あなたの言葉の務めを妨げているのが、常の怠りというよりも、気がかりな事情ではないかと恐れている。
Atque ideo quaeso, ut curas meas fraterno amore susceptas, scriptis, aut mandatis digneris absolvere. Nam cum sim cupidus litterarum, in secundis tamen pono solatiis, ut animus meus pro te anxius, si nondum epistolis, saltim nuntiis erigatur. Vale.
PL 18, 214Dそこでお願いする、兄弟の愛で引き受けた私の心配を、書簡か伝言によって解くことをよしとしてほしい。私は書簡を渇望しているが、それでも、あなたを案じる私の心が、まだ書簡によらずとも、せめて知らせによって励まされることを、次善の慰めとする。健やかであれ。
Liber III, Caput LVII
第III巻 第LVII章PL 18, 215ASYMMACHUS RICOMERI.
シュンマクスよりリコメレスへ
Ultro in me arguo culpam silentii, si quando usum officii mei quaelibet dierum intervalla remorantur. Nulla enim purgatio suppetit quin cultum familiaritatis publico actui frequenter interseram.
PL 18, 215A日々の何らかの間隔が私の務めの実行を遅らせるときはいつも、私は進んで沈黙の咎を自分で責める。公務の合間にしばしば親しい敬意を差し挟まないことについて、弁明は何も成り立たないからだ。
Sed idem qui peccatum vito desidiae, aeque in Scribendo longus esse desino. Nam licet sciam, animum tuum nequaquam obnoxium esse fastidio, adverto tamen, pro conditione curarum ponendum verbis modum: quia ut desideranti prolixitas grata est; ita displicere non poterit brevitas occupato. Vale.
PL 18, 215Aだが怠惰の過ちを避けるその同じ私が、書くことにおいても長くなるのをやめる。あなたの心が倦怠に陥りがちでは決してないと知ってはいるが、心配事の事情に応じて言葉に節度を置くべきだと気づくからだ。望む者には長さが喜ばしいように、多忙な者には簡潔さが不快ではありえないだろう。健やかであれ。
Liber III, Caput LVIII
第III巻 第LVIII章PL 18, 215ASYMMACHUS RICOMERI.
シュンマクスよりリコメレスへ
Amo et suspicio virtutes tuas. Sed accidit, quod tibi etiam amicus invideam. Flaviano meo aliquandiu solus frueris. Accipe planius, quid velim dicere. Ad te migravit quidquid Romae optimum fuit. Et vobis quidem societas vestra dabit mutuum gaudium.
PL 18, 215A私はあなたの徳を愛し、仰ぎ見る。だが、友でありながらあなたを妬むということが起きる。私のフラウィアヌスを、あなたはしばらく独り占めしている。何を言いたいか、もっとはっきり言おう。ローマで最善だったものが、すべてあなたのもとに移った。諸君には、諸君の交わりが互いの喜びを与えるだろう。
Mihi quid solatii erit? quem et ille deseruit, et tu minus desiderabis, quia unus tibi pro utroque sufficiet. Vale.
PL 18, 215B私には何の慰めがあるだろう。その私を、彼は去り、あなたもさほど恋しがらないだろう。一人があなたには二人分で足りるのだから。健やかであれ。
Liber III, Caput LIX
第III巻 第LIX章PL 18, 215BSYMMACHUS RICOMERI.
シュンマクスよりリコメレスへ
Alius fortassis existimet serum esse munus, quod anni superioris consul exsolvit. Ego sentio, me atque alios, qui procul degimus amicitiae fiducia ad hoc locorum esse dilatos. Illis vero continuo satisfactum, quorum tandiu memor esse non posses.
PL 18, 215Bほかの者はおそらく、前年の執政官が果たす贈り物は遅いと考えるだろう。だが私は、遠く離れて暮らす私やほかの者たちが、友情への信頼によって、ここまで先送りされたのだと感じる。それに対し、あなたがこれほど長く覚えていられぬ者たちには、すぐさま済まされた。
Nam qui statim munificus est, ipsis quodammodo magistratus sui fascibus admonetur. Qui ex intervallo reddit officia, testatur eos se maluisse differre, quorum oblivionem dies longior non posset obducere.
PL 18, 215B即座に気前のよい者は、いわば自分の官職の束桿そのものによって思い出させられている。間をおいて務めを返す者は、長い時が経っても忘却に覆われえない者たちを、後回しにしたかったのだと証する。
Viderit igitur, an se quispiam credat ordine aliis, aut honore postpositum. Ego me intelligo pura affectione praelatum. Neque enim satis amicus est, cui solemne aliquid statim redditur.
PL 18, 215Cだから、誰かが順序や栄誉で自分が後に置かれたと信じるかどうかは、その人が考えればよい。私は、純粋な情愛によって先に置かれたと解する。恒例の何かをすぐ返してもらう者は、十分に友とはいえないのだから。
Honestior est illa securitas, quae putat sibi deforme non esse, si quid diu familiaribus debeatur. Quare velim credas, moram quoque ipsam mihi jucundam fuisse. Sic judico, sic interpretor, quae dudum aliis ex more delata sunt, nobis amore servata. Vale.
PL 18, 215Cより高潔なのは、親しい者に長く負うことを恥と思わない安心である。だから、遅れさえ私にとって快いものだったと信じてほしい。こう私は判断し、こう解釈する。先に慣わしどおり他の人々に渡されたものを、我々には愛ゆえに取っておいたのだと。健やかであれ。
Liber III, Caput LX
第III巻 第LX章PL 18, 215CSYMMACHUS RICOMERI.
シュンマクスよりリコメレスへ
Optatus eventus fidissimam obtulit mihi facultatem officii deferendi. Nam dominus et frater meus Eugenius, cum mihi sui copiam praestitisset, sumendae epistolae beneficium rogatus adjecit; qua tibi honorificentiam salutationis exhibeo, et obnixe deprecor, ne me diutius silentio tuo suspensum esse patiaris. Vale.
PL 18, 215C望みどおりの出来事が、務めを果たすいとも確かな機会を私に与えた。実際、我が主にして兄弟エウゲニウス〔dominus。敬称〕が、私に自分と会う機会をくれたとき、頼まれて、書簡を受け取る恩恵を添えてくれた。その書簡で私はあなたに挨拶の敬意を示し、切に願う、これ以上長く私をあなたの沈黙で宙づりにしておかないでほしい。健やかであれ。
Liber III, Caput LXI
第III巻 第LXI章PL 18, 215DSYMMACHUS RICOMERI.
シュンマクスよりリコメレスへ
Dudum responsa tradideram, quae testarentur grata mihi amplissimi consulatus tui munera. Sed denuo nactus Eugenii viri clarissimi fratris mei copiam, scripta duplicavi, haud veritus ne fastidium crearet sermo geminatus.
PL 18, 215D先に、あなたのいとも盛大な執政官職の贈り物を私が喜んだことを証す返書を渡していた。だが、いとも高名な人である兄弟エウゲニウスのもとにまた機会を得て、書面を重ねた。重ねた言葉が倦怠を生むとは、少しも恐れずに。
Ex meo quippe animo metior, amicitiam non posse sentire officiorum satietatem: sint quanquam illa crebra, et continuis similia: semper tamen ut rara, et diu desiderata sumuntur. Huic opinioni meae fidem faciet assiduitas epistolarum tuarum.
PL 18, 215D実際私は、自分の心から推して、友情は務めの飽満を感じえないと量る。たとえそれらが頻繁で、絶え間ないものに似ていても、つねに稀で長く待ち望まれたもののように受け取られる。この私の考えを、あなたの書簡の頻繁さが信じさせてくれるだろう。
Insitum quippe est bonis mentibus, ut quae copiose ex aliis optamus adipisci, ea ipsi largiter deferamus. Vale.
PL 18, 216A実に、善き心には、他の人々から豊かに得たいと願うものを、自分も惜しみなく届けるという性分が植えつけられている。健やかであれ。
Liber III, Caput LXII
第III巻 第LXII章PL 18, 216ASYMMACHUS RICOMERI.
シュンマクスよりリコメレスへ
Mandatis perfunctus apparitor, ubi ad destinata pervenimus, testimonii nostri vacuus abire non debuit: praecipue ne studium circa me tuum male locatum putares, si gratiam dilatus sermo solvisset.
PL 18, 216A下役は、託された用を果たしたのち、我々が目的の地に着いたとき、我々の証言なしに去るべきではなかった。特に、言葉が遅れて感謝を返したなら、私へのあなたの熱意が無駄に置かれたとあなたが思わぬようにである。
Ave igitur dico et praemitto jam petitionem: ut cum iter in patriam relegere coeperimus, eluctandis difficultatibus adminicula uberiora decernas. Vale.
PL 18, 216Aだから挨拶を述べ、すでに願いを先に送る。故郷への道をたどり直し始めるとき、困難を乗り越えるための支えを、より豊かに定めてほしい。健やかであれ。
Liber III, Caput LXIII
第III巻 第LXIII章PL 18, 216BSYMMACHUS RICOMERI.
シュンマクスよりリコメレスへ
Otium patriae laeta peregrinatione mutavi. Nam jussu domini Valentiniani, cum multis amplissimae curiae proceribus accitus, ad vicem quietis domesticae, fruor publicis gaudiis. Quod cum ad te posset fama perferre, dignius visum est me indice nuntiari.
PL 18, 216B私は故郷の閑暇を、楽しい旅に換えた。主ウァレンティニアヌスの命により、いとも高貴な元老院の多くの重鎮とともに召されて、家の静けさの代わりに、公の喜びを享受している。この件は、噂があなたに伝えうるが、私の知らせで告げるほうがふさわしいと思われた。
Ipse ad respondendam benignitatem tuam moremque servabis: siquidem litteras tuas non minus quam meorum conspectus et verba desidero. Vale.
PL 18, 216Bあなた自身は、返事をすることにおいて、あなたの好意と習いを保つだろう。実際、私は、私の者たちの面影と言葉に劣らず、あなたの書簡を望んでいる。健やかであれ。
Liber III, Caput LXIV
第III巻 第LXIV章PL 18, 216BSYMMACHUS RICOMERI.
シュンマクスよりリコメレスへ
Quid mihi jucunditatis litterae tuae attulerint, tibi aestimandum relinquo; cui, si bene arbitror, vicissim meus sermo tribuit voluptatem. Perge igitur, ut jam facere dignatus es, et amicitiam munerare affectu religionis, et assiduitate colloquii.
PL 18, 216Bあなたの書簡が私にどれほどの喜びをもたらしたかは、あなたの判断に任せる。私の見るところ、今度は私の言葉があなたに喜びを与えている。だから、すでによしとしてくれたように、続けよ。友情を、律義な情愛〔religio〕と絶え間ない語らいで報いよ。
Ego in ferenda vicissitudine par esse curabo. Nam qui ab alio poscit officia, sui quoque studii frequentem operam pollicetur. Vale.
PL 18, 216C私も、取り交わしにおいて対等であるよう努める。他人に務めを求める者は、自分の熱意の頻繁な働きも約束するのだから。健やかであれ。
Liber III, Caput LXV
第III巻 第LXV章PL 18, 216CSYMMACHUS RICOMERI.
シュンマクスよりリコメレスへ
Scio praestantem animum tuum salutis meae et rever ionis indicia cupide, ut amicitia postulat, opperiri: et ideo exspectationi tuae, revectus in patriam, satisfeci; meque agere ex sententia, atque esse memorem tuae circa nos humanitatis insinuo: simulque deprecor, ut affectionem, quam mihi et praesenti dependere, et absenti dignatus es polliceri, litterarum munere, quotiens usus tulerit, non graveris augere. Vale.
PL 18, 216C私は知っている、卓越したあなたの心が、友情の求めるとおり、私の健やかさと帰還のしるしを切に待っていることを。そこで、故郷に戻った私は、あなたの期待に応えた〔底本は rever ionis。reversionis(帰還)と読む〕。私が思いどおりに過ごし、あなたの我々への人情を覚えていることを、知らせておく。同時にお願いする、私が居合わせるときには注ぎ、不在のときには約束することをよしとした情愛を、機会があるたび書簡の贈り物によって増すことを、厭わないでほしい。健やかであれ。
Liber III, Caput LXVI
第III巻 第LXVI章PL 18, 216DSYMMACHUS RICOMERI.
シュンマクスよりリコメレスへ
Si nosse dignaris quanta sit in domino Flaviano pectoris mei portio, amicitiam adventantis amplectere, ut duos obliges. Ambo idem sumus. Nam hoc dici a me patitur ille, qui melior est.
PL 18, 216Dもし、主フラウィアヌス〔dominus。敬称〕に私の胸のどれほどの部分が宿っているか知ることをよしとするなら、到着する彼の友情を受け入れて、二人を恩義で結びつけよ。我々は二人とも同じ者だ。それを私が言うのを、より優れたほうの彼が許している。
Plura scriberem, si aut diu velles rogari, ut tanti viri merita commendationem desiderarent. Ergo sat est, quod accepisti voti mei indicia. Ambitu et labore non est opus, cum ex natura veniat, ut a te moribus tuis proximus diligatur. Vale.
PL 18, 216D私はもっと書いただろう、もしあなたが長く頼まれたいと思うか、あるいはこれほどの人の功績が推薦を必要とする〔底本は ut。aut に対応する語が無く、aut と読む〕ならば。だから、私の願いのしるしを受け取ったことで足りる。画策も労苦も要らない。あなたの人柄に最も近い者があなたに愛されるのは、自然に生じることなのだから。健やかであれ。
Liber III, Caput LXVII
第III巻 第LXVII章PL 18, 216DSYMMACHUS RICOMERI.
シュンマクスよりリコメレスへ
Firmum domesticum meum, militiae stipendus cum honestate perfunctum, testimonio meo decuit adjuvari, ut faciliori aditu ad tuam notitiam perveniret. Porrige igitur, oro te, adjutricem manum legitima praemia ex more captanti.
PL 18, 216D私の家人フィルムスは、軍務の俸給期間〔底本は stipendus。stipendiis と読む〕を名誉をもって務め上げたので、私の証言で助けられるのがふさわしく、そうすればあなたの知るところへより容易な道で届く。だから、お願いする、慣わしにしたがって正当な報いを求める彼に、助けの手を差し伸べてほしい。
Hujusmodi quippe veteranis praerogativa debetur ut illis protectorum dignitas tanquam pretium longi laboris accedat. Quod Firmo incunctanter eveniet, si tuus favor vota hominis ad consueta nitentis annuerit. Vale.
PL 18, 217Aこのような退役兵には、特権が負われている。長い労苦の報いとして、護衛官〔protectores〕の位が加わるのである。それはフィルムスに遅滞なく起こるだろう、常のものを目指す彼の願いを、あなたの好意が認めるなら。健やかであれ。
Liber III, Caput LXVIII
第III巻 第LXVIII章PL 18, 217ASYMMACHUS RICOMERI.
シュンマクスよりリコメレスへ
Meritorum tuorum justa ratio deposcit ut familiaribus litteris operam frequenter impendam: expertus quippe non perire officia delata sapientibus.
PL 18, 217Aあなたの功績にふさわしい理由が、私が親しい書簡に頻繁に力を注ぐことを求める。賢い者に贈られた務めは無駄にならないと、実際に経験したのだから。
Fungor igitur salutatione, quae sola curam testatur absentium: tuamque oro praestantiam, ut amicitiae bonum, sicuti facere soles, et sermone excolas, et mente custodias. Vale.
PL 18, 217Aだから私は挨拶を果たす。それだけが不在の者たちの心配を証す。そして、あなたの卓越にお願いする、友情の善を、常のごとく、言葉で磨き、心で守ってほしい。健やかであれ。
Liber III, Caput LXIX
第III巻 第LXIX章PL 18, 217BSYMMACHUS RICOMERI.
シュンマクスよりリコメレスへ
Dominum et fratrem meum Flavianum, celsum virtutibus et honoribus virum, justitiae tuae exsortem esse non patior.
PL 18, 217B我が主にして兄弟〔敬称〕であるフラウィアヌスは、徳と官職において高みにある人だが、彼があなたの正義にあずかれないままでいるのを、私は黙って見過ごせない。
Merito pro honoribus ejus, quae causa poscit, allego: sciens sine tua auctoritate commissa, quae sub obtentu tuo a quibusdam scaevis designata dicuntur. Unde mihi major fiducia est, posse rem graviter vindicari cum tua quoque fama pulsata sit.
PL 18, 217B事情が求めるとおり、私は彼の官職のために正当に弁じる。あなたの名を口実に、ある悪しき者たちによって企てられたと言われることが、あなたの権威なしに行われたのだと、私は知っているからである。それゆえ、あなたの名声までもが打たれた以上、この件は厳しく処罰されうると、私はいっそう確信している。
Querelae autem genus hominum ejus suggestio, si jusseris, melius prosequetur, quia multiplex injuria modum epistolae familiaris excedit.
PL 18, 217Bだが不満の内容については、彼の側の者たちの具申が、あなたが命じるなら、より適切に述べるだろう。重なった不正は、親しい書簡の限度を超えているからである。
Non minora etiam filius illustris viri, et ipse jam honoris emeriti, in sua procunsulari possessione toleravit; quae ad unius quidem pertinent noxam, sed ad utriusque contemptum.
PL 18, 217B顕貴の人〔illustris〕の息子も、自身すでに官職を勤め上げた者であるが、属州総督格〔procunsulari。proconsulari と読む〕の自分の所領で、これに劣らぬ目に遭った。これは一人への害に関わるものの、双方への侮辱に及ぶ。
Ergo ut mos est tibi, auditis eorum allegationibus, qui tuentur absentium facultates, primo famam, quae optimo cuique pretiosa est, tum amicitiam fidei indicem, postremo leges, pro quibus excubas, dignare defendere: ut ad illustrem virum, qui per absentiam suorum nescit incommoda, prius gratia beneficii tui, quam suorum dolor et querela perveniat. Vale.
PL 18, 217Cそれゆえ、あなたの習いのとおり、不在者の財産を守る者たちの申し立てを聞いたうえで、まず名声を、それはすぐれた者すべてにとって貴いものだが、次に誠実のしるしである友情を、最後にあなたが番をしている法を、よしとして守ってほしい。顕貴の人のもとには、身内の不在のゆえに被った不利益を知らぬまま、身内の苦痛と不満が先に届くより、あなたの恩恵への感謝が先に届くように。健やかであれ。
Liber III, Caput LXX
第III巻 第LXX章PL 18, 217CSYMMACHUS TYMASIO.
シュンマクスよりテュマシウスへ
Saepe alloqui praestantiam tuam non piget, quamvis nihil invicem sermonis accepi. Ipse enim mihi pro te sponte respondeo, quod inter castrenses curas locum officia otiosa non habeant. Atque utinam tibi assiduitas affatuum meorum non videatur obstrepere.
PL 18, 217Cあなたの卓越に私が語りかけるのを、しばしば厭わない。お返しの言葉は何一つ受け取っていないが。実際、私はあなたの代わりに自分で自分に答えている。陣営の務めのあいだには、閑な挨拶に場所がないのだ、と。願わくは、私の語りかけの頻繁さが、あなたの耳に騒がしく思われないことを。
Prope est, ut referri mihi litterarum gratiam putem, si sciam quae scribo non afferre fastidium. Vale.
PL 18, 217D私の書くものがあなたに倦怠をもたらさないと知るなら、書簡への返礼がもう私に果たされたとほとんど思うほどだ。健やかであれ。
Liber III, Caput LXXI
第III巻 第LXXI章PL 18, 217DSYMMACHUS TYMASIO.
シュンマクスよりテュマシウスへ
Ad scribendum me relatu vicissitudinis incitasti. Ea quippe rerum natura est, ut officiorum diligentia fructu vicissitudinis incalescat.
PL 18, 217Dあなたは返信を寄越して、私に書くよう促した。まことに、務めへの心配りは、返礼という実りによって熱を帯びるのが物事の本性である。
Sume igitur salutationem, simulque indicium sospitatis meae laetus amplectere, redditurus voto atque animo meo reciproca gaudia similium de tuis actibus nuntiorum. Vale.
PL 18, 217Dならば挨拶を受け取れ。そして私の無事の知らせを、喜んで受け止めよ。あなたの営みについて同様の知らせが届く喜びを、あなたは私の願いと心にこたえて返してくれるであろうから。健やかであれ。
Liber III, Caput LXXII
第III巻 第LXXII章PL 18, 218ASYMMACHUS TYMASIO.
シュンマクスよりテュマシウスへ
Urgeo te frequentibus scriptis, et animi affectione non desero. Est autem sequester sermonis mei Felix, probabilis et honestate vitae, et exercitatione militiae; cujus considerationem ut habeas, commonere non audeo, cum tua aequitas tantum pro eo possit efficere, quantum favor meus optare. Vale.
PL 18, 218A私は頻繁な書簡であなたを促し、心の情からあなたを離れない。さて、私の言葉の取り次ぎはフェリクスである。生活の廉直さにも軍務の経験にも、評価に値する人だ。彼を顧みてくれるよう、あなたに思い出させるのはあえてしない。あなたの公正さは、私の好意が望みうるだけのことを、この人のためになしうるのだから。健やかであれ。
Liber III, Caput LXXIII
第III巻 第LXXIII章PL 18, 218ASYMMACHUS TYMASIO.
シュンマクスよりテュマシウスへ
Petitio domini et fratris mei Stemmatii, monitorem magis apud te quam peccatorem requirit. Nam cum tanta sit tibi ejus antiquitas, ut votum nostrum favore praecurras; laborem rogandi in lucro habere debemus. Breviter igitur, quid poscat, adverte.
PL 18, 218A我が主にして兄弟〔敬称〕であるステンマティウスの願いは、あなたのもとで、頼み手〔底本は peccatorem(罪を犯した者)。precatorem(頼み手)の誤りと読む〕というより思い出させる者を求めている。というのは、彼はあなたにとってそれほど古い知り合いで、あなたは我々の願いを好意で先回りするほどなのだから、頼む労苦は得をしたものと見なすべきである。ゆえに簡潔に、彼が何を求めているかに目を留めよ。
Subsidia vitae, quae bona dici solent, ubi census uberior est, infortunio proscriptionis amisit. Haec in magno reipubl. gaudio tuis potissimum meritis repensanda committit.
PL 18, 218B生活の支えとして、財産の豊かな者のもとで「財」と呼ばれるのが常のものを、彼は財産没収の災難で失った。国家の大きな喜びのさなかに、その償いを、とりわけあなたの功績によってなされるべきこととして託している。
Suscipe, oro te, plenum bonitatis negotium; et amici inopiam, cui miserae valetudinis casus accessit, rei familiaris integratione solare. Vale.
PL 18, 218Bこの善意に満ちた案件を引き受けてくれ、頼む。そして友の困窮、それに病弱という惨めな災いまで加わった者を、家産の回復で慰めてくれ。健やかであれ。
Liber III, Caput LXXIV
第III巻 第LXXIV章PL 18, 218BSYMMACHUS PROMOTO.
シュンマクスよりプロモトゥスへ
Multa in te virtutum natura congessit. Quae si quis trutinet pensiore judicio, nesciat utrum bona fortitudinis magis an mentis excellant.
PL 18, 218B自然はあなたに多くの徳を集めた。もしそれらを注意深い判断で量る者があれば、勇気の善と精神の善とどちらが勝るか、わからないだろう。
Sed alterius laudis astipulator est princeps humani generis, officiorum vero familiarium nos testes esse debemus; qui tibi religioso studio nequimus aequare.
PL 18, 218Bしかし一方の称賛〔勇気の称賛〕については、人類の君主が保証人である。親しい務めについては、我々が証人でなければならない。我々は、務めに忠実な熱意においてあなたに並ぶことができない。
Miror tamen in hoc te mei amore progressum, ut mihi falsis laudibus blandiaris, cum ais aliquid te ex nostri oris desiderare promptuario. Quo tibi inter rauca cornua meorum affatuum strepitus? Est quidem familiare virtuti, delinimenta exercitii sensibus admovere.
PL 18, 218Bそれにしても私は驚く、あなたが私への愛でそこまで進み、偽りの称賛で私におもねり、我々の口の貯蔵庫から何かをあなたが求めていると言うとは。かすれた角笛の音のあいだで、私の語りかけの騒音が、あなたに何の用があるのか〔角笛は陣営の軍楽を言う〕。徳にとって、鍛錬に疲れた感覚に慰みを近づけるのは〔exercitium は軍の鍛錬の意に取った〕、たしかにありふれたことではあるが。
Nam et Achillem vatum maximus refert, aegri animi curas fidibus resolvisse. Sed nos et musicae facundiae inopiam confitemur, et nutrimentum loquendi eorum litteris aucupamur, quos haerere comitatui tuo et fama loquitur et tua scripta testantur. Vale.
PL 18, 218C実際、詩人たちの最大の者も、アキッレウスが竪琴で病む心の憂いを解いたと語っている。だが我々は、音楽のような雄弁の乏しさを認め、語りの糧は、あなたの宮廷〔comitatus〕に付き従っていると評判も言い、あなた自身の書簡も証言する人々の文章から、狩るように得ている。健やかであれ。
Liber III, Caput LXXV
第III巻 第LXXV章PL 18, 218CSYMMACHUS PROMOTO.
シュンマクスよりプロモトゥスへ
Satisfaciet quidem tibi ad omne gaudium conspectus tuorum. Sed ego hanc hilaritudinem cumulari posse conjecto, si noster sermo quoque jungatur. Nam cum prae caeteris tibi domestica bona cara sint, proximum sibi gaudium jure amicorum cura defendit.
PL 18, 218C家族との再会は、あなたにあらゆる喜びを与えるだろう。だが私は、我々の言葉も加われば、その愉快さはさらに積み上げられると推測する。あなたは何よりも家庭の善を大切にするが、それに次ぐ喜びを、友の気遣いは当然のこととして主張するからである。
Ergo ubi desiderio tuo piae necessitudines satisfecerint, ad nostras quoque litteras oculi conferantur: quarum haec summa est, ut me valere cognoscas. Nolo enim te a colloquiis tuorum pagina longiore producere. Vale.
PL 18, 218Dそれゆえ、情愛の絆があなたの願いを満たしたなら、我々の書簡にも目を向けてほしい。その要点は、私が元気であるとあなたが知ることだ。長い紙面であなたを身内との語らいから引き離したくない。健やかであれ。
Liber III, Caput LXXVI
第III巻 第LXXVI章PL 18, 218DSYMMACHUS PROMOTO.
シュンマクスよりプロモトゥスへ
Duo mihi grata proveniunt, quoties a me litterae postulantur: et quod te honore salutationis impertio, et quod operam commendationis praesto poscentibus.
PL 18, 218D書簡を求められるたびに、私には二つの喜びが生じる。一つは、あなたに挨拶の栄誉を分かち与えること、もう一つは、求める者に推薦の労を提供することだ。
Cum igitur ad Africam reditum Paregorius cliens noster instrueret, et hujusmodi litteras impendio flagitaret; desiderio ejus effectum libenter impendi, sciens apud amantem mei nec illius petitionem beneficio carituram, nec meum inefficacem futurum sermonem. Vale.
PL 18, 218Dそこで、我々の被護者パレゴリウスがアフリカへの帰還の準備をし、この種の書簡をしきりに求めたので、私は彼の望みの実現を喜んで引き受けた。私を愛するあなたのもとでは、彼の願いが恩恵を欠くことも、私の言葉が効なきものとなることもないと知っていたからである。健やかであれ。
Liber III, Caput LXXVII
第III巻 第LXXVII章PL 18, 219ASYMMACHUS PROMOTO.
シュンマクスよりプロモトゥスへ
Nec quidem prioribus litteris meis vicissitudinem reddidisti. Sed mei officii fuit scripta geminare, ne tam fida occasione fraudarer. Maxime cum amicus communis Auxentius accessurum sibi aliquid gratiae ex meis litteris judicaret.
PL 18, 219Aあなたは私の先の書簡にも返礼をしなかった。だが、これほど確かな機会を逃さぬよう、書面を重ねるのが私の務めであった。とりわけ、共通の友アウクセンティウスが、私の書簡から何らかの好意が自分に加わると判断していたからである。
Quem tibi propterea commendare non debeo, quia illi apud te potius quam alios testis esse consuesti. Vale.
PL 18, 219Aそれゆえ、彼をあなたに推薦するには及ばない。あなたは他の者たちの前でよりも、むしろあなた自身の前で、彼の証人となるのが常だからである〔apud te potius quam alios の取り方は定かでない。あなた自身が誰よりも彼をよく知っている、の意に取った〕。健やかであれ。
Liber III, Caput LXXVIII
第III巻 第LXXVIII章PL 18, 219BSYMMACHUS PROMOTO.
シュンマクスよりプロモトゥスへ
Haerentem me litteris impulisti, ut amicitiam, quam dudum tacitus optabam, nunc provocatus excolerem. Amplector futurae inter nos familiaritatis auspicem voluntatem. Et quamvis praeventus voto tuo, enitar, ut potero, ne vincar officiis.
PL 18, 219Bあなたは、ためらう私を書簡で促し、かねて黙って望んでいた友情を、呼びかけられた今、育てるようにさせた。私は、我々のあいだに来たるべき親交の前兆として、あなたの意志を抱きしめる。あなたの願いに先を越されたとはいえ、できるかぎり務めで負けぬよう努める。
Has enim partes video mihi reservatas, ut religio, quae te hortante sumpsit exordium, me annitente augmentum sumat. Vale.
PL 18, 219Bというのは、あなたの勧めで始まった友情の務め〔religio〕が、私の努力で増し加わる、その役が私に残されていると見るからである。健やかであれ。
Liber III, Caput LXXIX
第III巻 第LXXIX章PL 18, 219BSYMMACHUS PROMOTO.
シュンマクスよりプロモトゥスへ
Primis quidem litteris tuis vicissitudinem mox rependi. Sed quia novae familiaritatis auspicibus plus debetur officii, excolere amicitiam litterario munere persevero, ut perspicias bene cum his misceri foedus animorum, qui cumulatiorem gratiam religioni referre noverunt. Vale.
PL 18, 219Bあなたの最初の書簡には、すぐに返礼をした。だが新しい親交の前兆には、より多くの務めが負われるので、私は書簡という贈り物で友情を育て続ける。あなたも、心の盟約が、友情の務め〔religio〕により豊かな感謝を返すことを心得た者たちと、うまく結ばれることを見てとってほしい。健やかであれ。
Liber III, Caput LXXX
第III巻 第LXXX章PL 18, 219CSYMMACHUS PROMOTO.
シュンマクスよりプロモトゥスへ
Beari me multis bonis judico, quoties sermonis tui honorificentia et splendore delector. Idque ut merear, etiam ipse non desero diligentiam frequentis officii. Stet igitur inter nos, ut animorum fida sinceritas, ita hujus muneris amica certatio. Vale.
PL 18, 219Cあなたの言葉の栄誉と輝きに喜ぶたび、私は多くの善に恵まれて幸いだと思う。そして、それに値するよう、私自身も頻繁な務めの心配りを怠らない。ゆえに、我々のあいだに、心の変わらぬ誠実があるように、この贈り物をめぐる友愛の競い合いも続くように。健やかであれ。
Liber III, Caput LXXXI
第III巻 第LXXXI章PL 18, 219CSYMMACHUS RUFINO.
シュンマクスよりルフィヌスへ
Succensebam silentio tuo. Sed postquam mihi indicium de fratris honore fecisti, vicit offensionem voluptas. Et in eam conditionem res rediit, ut ei agam gratias, quem pie objurgare meditabar.
PL 18, 219C私はあなたの沈黙に腹を立てていた。だが、あなたが兄弟の栄誉を知らせてくれたとき、喜びが怒りに打ち勝った。事態は、情愛をもって叱るつもりでいた相手に、感謝を述べるところまで戻った。
Tu vero sub hac petitione dum voles retice, modo postea bonis epistolis redimas styli tui ferias. O nuntium voto tuo similem! Nullum decuit haec scribere, nisi quem constat optasse.
PL 18, 219Cだがあなたは、この求めのもとで〔sub hac petitione の意は定かでない。のちに良い書簡を書くという求めを条件として、と取った〕、望むかぎり黙っているがよい、ただしのちに良い書簡で筆の休みを贖うならば。ああ、あなたの願いにそっくりな知らせよ。これを書くのにふさわしいのは、それを望んでいたと知られている者のほかにない。
Nae tamen, praeter gaudium, quod de processu fratris acquiro, etiam judicium tuum admodum decoloras. Solus enim tibi visus sum, reparatis virtutum praemiis, posse gaudere.
PL 18, 219Dしかし、兄弟の昇進から私が得る喜びのほかに、あなたは自分の判断力まで色あせさせている。徳への報いが回復した今、喜びうるのは私一人だと、あなたには見えたのだから。
Sed quod ais exclusis improbis, spem bonis redditam; non ut insolitum, vel inchoatum recens gratulor.
PL 18, 219Dだが、不正な者が排除され、善き者たちに望みが戻されたとあなたが言うことについては、前例のないこととして、あるいは最近始まったこととして祝うのではない。
Nam solemne est domino nostro Theodosio in suos exercere censuram, morumque agere delectum, et singulos, et novos semper expendere, nec consuetudini condonare judicium. Inde est, quod sincerissimos mores tuos benignius recipit, quos severe et diligenter inspexit.
PL 18, 219Dというのは、我々の主テオドシウスが、自らの者たちに審査を行い、人柄の選別をし、一人ひとり、また新参の者をつねに吟味し、慣例に判断を明け渡さないのは、いつものことだからである。だから、彼は厳しく入念に検分した上で、あなたのこの上なく誠実な人柄を、いっそう好意的に受け入れたのである。
Quid quod etiam longe intendit oculos, et per immensum requirit venas bonorum, nullosque avidius trahit quam nihil desiderantes? Ut Flavianum meum, atque adeo tuum, nuper excivit; quem adhuc verecundia tegeret, nisi clara merita prodidissent.
PL 18, 219Dそのうえ彼は、遠くまで目を向け、広大な範囲に善き人々の鉱脈を探し、何も望まない者たちを誰よりも熱心に引き寄せる、ということをどう言おうか。たとえば、私のフラウィアヌス、そしてあなたのフラウィアヌスでもある者を、彼は最近召し出した。明白な功績が暴かなければ、彼はなおも慎みに覆われていただろう。
Haec sunt quae mihi pro tempore laetitia dictitavit. Nunc ut amantissimum fratrem, vel, quod est verius, partem mei diligas, rogo sponte facturum. Ama in eo studia sua, et quidquid agnoveris virtutibus tuis proximum.
PL 18, 220Aこれらは、その時の喜びが私に語り続けたことである。さて、最も愛すべき兄弟、あるいはより真実には私の一部である者を、あなたが愛するよう、私は頼む。あなたは頼まれずとも、そうするだろう。彼の中に、その人自身の志す学芸を愛し、またあなたの徳に近いと見出すものは何であれ、愛せ。
Mihi ut est curae, quod a fratre discernor; ita solatio erit, si eum sciam vere in te Symmachum reperisse. Vale.
PL 18, 220A私にとって兄弟と引き離されていることが気がかりであるように、彼があなたの中に真にシュンマクスを見出したと知れば、慰めとなるだろう。健やかであれ。
Liber III, Caput LXXXII
第III巻 第LXXXII章PL 18, 220ASYMMACHUS RUFINO.
シュンマクスよりルフィヌスへ
Adhuc siles. Sed loquacitas mea non cohibetur exemplo, et est otium mihi ad verborum copiam commodum. Nam ruri sum, nec tamen rusticor. Tantum de ripa Tiberis (nam per fines meos fluvius elabitur) onusta specto navigia; non jam sollicitus, ut ante, de fame civium.
PL 18, 220Aあなたはなお黙っている。だが私の饒舌は、あなたの例に縛られず、言葉を豊かにするだけの暇が私にはある。私は田舎にいるが、田舎者になってはいない。ただ、ティベリス川の岸から(というのは、川は私の地所を通って流れていくので)、荷を満載した船を眺めている。もはや以前のように、市民の飢えを心配してはいない。
Versus est namque ex inopia in gaudium publicus metus, postquam venerabilis pater patriae Macedonicis commeatibus Africae damna pensavit: quem nunc omnes altorem generis humani Deum diligunt. Nihil enim passus est Austris contumacibus adversus Romam licere.
PL 18, 220Bというのは、公の恐れは窮乏から喜びに転じたからである。尊ぶべき祖国の父がマケドニアの糧食でアフリカの損失を埋め合わせて以来のことで、いまや皆は彼を、人類を養う神として愛している。実に彼は、頑固な南風にローマに対して何事も許さなかった。
Ergo de mei agri specula peregrinarum navium numero transcursus, et gaudeo victum populi Rom. non fata provinciarum, devotione, qua soles non occulere bonum publicum.
PL 18, 220Bゆえに私は、自分の畑の物見台から外国の船の数を見渡し、ローマ人民の糧食を喜ぶ。属州の運命ではなく〔人民の糧食を〕、公の善を隠さないのを常とするあなたの献身とともに〔喜ぶ〕〔底本は victum populi Rom. non fata provinciarum, devotione, qua soles … で、文の組み立てが崩れているらしく、このように解した〕。
Merito parcius loquor, tuae facundiae relinquens, ut haec ornatius, si ita placebit, insinues, quae nos inculta veritate narravimus. Vale.
PL 18, 220B私が言葉少なにするのは当然である。それをあなたの雄弁に委ねよう。もしよければ、我々が飾り気のない真実で語ったことを、あなたがもっと美しく伝えてくれ。健やかであれ。
Liber III, Caput LXXXIII
第III巻 第LXXXIII章PL 18, 220CSYMMACHUS RUFINO.
シュンマクスよりルフィヌスへ
Iter, ut opinione metior, expedisti: quod solum tibi ad silentium suffragabatur. Nunc stativa requies, stylo et animo scribendi ad nos usum reformet: licet oris tui facultas, et cum viam carperes, luculento potuerit affatu sitim nostram rigare.
PL 18, 220Cあなたは旅を、私の見るところ終えた。それだけが、あなたの沈黙の言い訳になっていた。いまや定住の休息が、筆と心に、我々へ書くという習いを取り戻させてほしい。もっとも、あなたの口の才なら、道を歩んでいるあいだにも、見事な語りかけで我々の渇きを潤せたはずだが。
Sed fuerit tibi adversum culpam taciturnitatis de labore purgatio. Nihil jam suffragii restat, cum et facundia, quae nec ante impediebatur, supersit, et otium, quod desiderabatur, accesserit. Vale.
PL 18, 220Cだが、沈黙という咎に対して、あなたには労苦による弁明があったとしよう。もはや弁護の余地は残らない。以前も妨げられていなかった雄弁はなお余っており、望まれていた暇も加わったのだから。健やかであれ。
Liber III, Caput LXXXIV
第III巻 第LXXXIV章PL 18, 220CSYMMACHUS RUFINO.
シュンマクスよりルフィヌスへ
Sequor te litteris, quia mente et affectione non desero. Nec videor mihi cito haec arripere solatia, cum adhuc apud nos recens jucunditas tua vigeat. Sentio enim bonorum separationem statim diuturnam videri.
PL 18, 220C私は書簡であなたを追う。心と情愛ではあなたを離れないからである。あなたの快活さがまだ我々のもとで生き生きとしているのに、こんなに早く慰めに手を伸ばしているとは、自分でも思わない。善き人々との別れは、たちまち長く感じられると、私は知っているのだ。
Quod si, ut praesumo, etiam tuus animus expertus est, fac noverim festinata scriptorum vice, te quoque hoc intervallum dierum longum putare. Vale.
PL 18, 220Dもしあなたの心も、私の見込むとおりこれを経験したなら、急いで返書を寄越して、あなたもこの日数の隔たりを長いと思っていると、私に知らせてくれ。健やかであれ。
Liber III, Caput LXXXV
第III巻 第LXXXV章PL 18, 220DSYMMACHUS RUFINO.
シュンマクスよりルフィヌスへ
Mos et ratio flagitavit, ut mansurus domi, veniam de augustissimo principe imperati mihi itineris postularem. Excusationis causam litteris indicavi, quas favor tuus molli aditu, et blanda recitatione commendet. Nihil enim meorum sine boni cujusque auxilio placeret.
PL 18, 220D慣習と道理が求めたことだが、家に留まる私は、命じられた旅について、いとも尊き君主に赦しを願った。弁明の理由は書簡で述べたが、あなたの好意が、穏やかな取り次ぎと優しい朗読でそれを推してくれるよう願う。善き者の助けなしには、私のものは何一つ喜ばれないからである。
Rem loquor omnibus notam, mihi nunquam tacendam: hoc amici, hoc aemuli sciunt. Quorum alii gaudent esse apud te locum meritis, alii dolent non esse divitiis. Vale.
PL 18, 220D私が語るのは、皆に知られ、私は決して黙るつもりのないことだ。友もライバルもこれを知っている。そのうち、あなたのもとに功績の場があることを喜ぶ者もいれば、富の場がないことを悲しむ者もいる。健やかであれ。
Liber III, Caput LXXXVI
第III巻 第LXXXVI章PL 18, 221ASYMMACHUS RUFINO.
シュンマクスよりルフィヌスへ
Intelligebam non esse de nihilo, quod diu a litteris temperabas. Tandem patuit, impedito per aegritudinem visu, officiorum stetisse solertiam.
PL 18, 221Aあなたが長く書簡を控えていたのは理由のないことではない、と私は悟っていた。ついに、視力が病で妨げられ、務めの敏捷さが止まっていたのだとわかった。
Itaque ego illo de silentio sollicitus probare me fateor, quod asperae rei nuntium usque ad sanitatis tuae gaudia distulisti; ne de te ante caperem exorti incommodi sollicitudinem, quam securitatem remoti.
PL 18, 221Aそこで私は、その沈黙に気を揉んでいたが、白状すれば、あなたが辛い知らせを、あなたの健康の喜びが来るまで延ばしたことを、よしとする。起こった災いへの不安を、それが取り除かれた安心より先に、あなたについて抱くことのないように、である。
Nunc quia valetudo tecum in gratiam redit, indulgentioribus paginis amicitiam munerare: alioquin cessantibus simile aliquid rursus timebo. Sed de hoc satis verborum est.
PL 18, 221Aいまや体調があなたと和解したのだから、ゆったりした紙面で友情に贈り物をせよ。さもなくば、あなたが休むなら、私は再び同様のことを恐れるだろう。だがこれについては言葉はもう十分である。
Flavianum pectoris mei dominum, tui socium, haerere animo tuo usque ad improborum dolorem, nimis gratulor. Nam saepe apud me de tali amicitia gloriatur: hoc ego futurum ante prospexeram, virtutes utriusque considerans, quarum similitudo concordiam facit.
PL 18, 221A私の胸の主人であり、あなたの同志であるフラウィアヌスが、悪人たちが痛むほどに、あなたの心に居着いていることを、私はおおいに祝う。彼はそのような友情をよく私のところで誇っているからだ。私はこうなることを、二人の徳を見て、前もって見通していた。その似通いが調和を生む。
Et ideo plus gaudii quam miraculi, capto, teque oro, ne quid in tales amicos fascino liceat. Ille enim mihi non est rogandus, cui aliud velle non expedit. Vale.
PL 18, 221Bそれゆえ私は、驚きよりも喜びを抱く。そしてあなたにも願う、こうした友に対して、邪視〔fascinum。妬みのまなざし〕が何事もなさぬように。実際、あの人については、私が頼むには及ばない。ほかの望みを抱くのが得にならない人だからである。健やかであれ。
Liber III, Caput LXXXVII
第III巻 第LXXXVII章PL 18, 221BSYMMACHUS RUFINO.
シュンマクスよりルフィヌスへ
Longo orationis ambitu commendentur incogniti. Severiani autem C. V. merita, annosae militiae probata documentis, elaboratum testimonium non requirunt. Principem locum regendis praefecturae urbanae cohortibus obtinuit; in ordinem senatorium lege transcriptus est.
PL 18, 221B長い弁舌で推薦されるべきは、知られていない者たちである。だがいとも高名な人〔C. V. は clarissimi viri の略〕セウェリアヌスの功績は、長年の軍務の証拠で実証されており、念入りな証言を要しない。彼は首都長官職の部隊を率いる首位の地位を得ており、法によって元老院身分に移された。
Restat, ut post dignitatem curiae, quae honoribus major est, etiam reip. provinciali specimen sui praebeat: quod futurum arbitratur, si domini mei praefecti Urbi super hoc litteras promptus stipulator adjuveris. Vale.
PL 18, 221Cあとは、元老院議場の品位(それは官職より大きい)の後に、属州の公のためにも自らの価値を示すことが残っている。彼はそれが実現すると考えている、もしあなたが、我が主、首都長官にあてたこの件の書簡のために、熱心な保証人として助けてくれるならば。健やかであれ。
Liber III, Caput LXXXVIII
第III巻 第LXXXVIII章PL 18, 221CSYMMACHUS RUFINO.
シュンマクスよりルフィヌスへ
Silentium meum de excessu civis Emeriti lepidissimo argumento epistolae momordisti. Nam quid excogitari facetius potuit, ad castigationem suppressi a me nuntii, quam ut Coelii montis habitator adventitiis litteris Romae cognoscerem?
PL 18, 221C市民エメリトゥス〔Emeriti は大文字で組まれ、人名と取った〕の死に関する私の沈黙を、あなたは書簡のたいそう洒落た論法で咬んだ。実際、私が伏せた知らせを咎めるのに、カエリウス丘の住人である私が、ローマで余所からの書簡によって知る羽目になるほど気の利いたことが、ほかに考え出せようか。
Sed mihi judicii tui spectata gravitas induxit religionem. Metui quippe tibi hujusmodi indicio laetus videri.
PL 18, 221Cだが、あなたの判断の確かな重みは、私に良心のためらい〔religio〕を呼び起こした。そのような知らせで、あなたに喜んでいるように見えはしまいかと、私は恐れたのである。
Scis humanitatis hanc esse rationem, ut parum probatis, et ante discordibus, ad vicem doloris, quem mors incutere solet, reverentiam saltim silentii deferamus. Quare parce oblique stylo caedere, quod displicere auribus tuis timui.
PL 18, 221Cあなたは知っている、人情の道理とは、評判のよくなかった者、また以前に不和だった者に対しては、死が呼び起こす悲しみの代わりに、せめて沈黙という敬意を捧げることである。だから、私があなたの耳に不快だろうと恐れたことを、遠回しに筆で打つのは控えてくれ。
Quinimo age circumspectioni meae gratias, quae tuis salibus locum facit. Atque utinam saepe epistolas joco scribas, quas negas serio! Quid avare uteris ingenii tui copiis? Vereor ne mihi posthac utilius sit mittendis litteris abstinere.
PL 18, 222Aいや、むしろ私の慎重さに感謝せよ。それはあなたの機知に場所を与えているのだから。願わくは、真面目にはしないとあなたが言う書簡を、冗談でしばしば書いてほしい。なぜあなたは才能の豊かさを出し惜しむのか。今後は、書簡を出すのを控えたほうが私にとって得策ではないかと、私は恐れる。
Nam proximam de te paginam offensione taciturnitatis elicui. Et ideo praestabis forsitan culpae meae, quod non reddis officiis. Vale.
PL 18, 222A実際、あなたの先の紙面は、私の沈黙という不興によって引き出したのである。ゆえにあなたは、務めには返さないものを、おそらく私の咎には差し出すことになるだろう〔praestabis culpae meae の取り方は定かでない。私が咎を犯したときにだけ書く、の意に取った〕。健やかであれ。
Liber III, Caput LXXXIX
第III巻 第LXXXIX章PL 18, 222ASYMMACHUS RUFINO.
シュンマクスよりルフィヌスへ
Commendarem tibi Flavianum filium meum, ni te volente esset accitus. Nihil igitur tuo beneficio derogabo. Satis est juveni meo ad argumentum grati circa te animi, quod de litteris parentis non requirit auxilium.
PL 18, 222A我が息子フラウィアヌスをあなたに推薦するところだが、あなたの望みで彼が召されたのだから、その必要はない。ゆえに私は、あなたの恩恵を損なうことは何もしない。わが若者には、あなたに対する感謝の心の証明として、父の書簡に助けを求めずに済むことで足りる。
Puto tamen convenire pietati, ut me quoque ejus nomine tibi fatear obligatum. Ex quo fiet, ut plura in eum congeras studii tui munera, pro quo tibi non unus obnoxius est. Vale.
PL 18, 222Bしかし私は、彼の名においても、あなたに恩義があると告白するのが情愛にかなうと考える。そこから、あなたは彼に、熱意の贈り物をさらに積み重ねることになろう。彼のために、あなたに恩を負うのは一人だけではないのだから。健やかであれ。
Liber III, Caput XC
第III巻 第XC章PL 18, 222BSYMMACHUS RUFINO.
シュンマクスよりルフィヌスへ
Saepe mihi auctor laetitiae, aut primus, aut solus es; quaestorem antehac fratrem, nunc rectorem praetorianum litteris nuntiasti. In omnibus ergo litteris tuis magna aliqua mei gaudii causa est.
PL 18, 222Bあなたはしばしば、私の喜びの起こし手として、最初の者、あるいは唯一の者である。以前は兄弟が財務官であると、いまは近衛の統治者〔rectorem praetorianum。どの官職を指すかは定かでない〕であると、あなたは書簡で知らせた。ゆえに、あなたの書簡のすべてに、私の喜びの大きな原因がある。
Quid, quod et ipsa verba luxuriant, et animi sui alacritatem styli nitore testantur? Haec cum paribus aequare non possim, voto divina convenio, ut fortuna optimorum virorum semper tuae felicitati grata sit. Vale.
PL 18, 222Bそのうえ、言葉そのものが豊かに溢れ、心の躍動を文体の輝きで証している。私はこれに同等のもので応えることができないので、願いをもって神的なものに訴える、最善の人々の運が、つねにあなたの幸福に好意的であるように。健やかであれ。
Liber III, Caput XCI
第III巻 第XCI章PL 18, 222CSYMMACHUS RUFINO.
シュンマクスよりルフィヌスへ
Probitate et honore pollentibus viris nihil addit aliena oratio. Sua enim luce conspicui precariis testimoniis non juvantur. Qualis igitur quantusque sit dominus et frater meus, in aperto est. Merito ejus laudibus nostrum cedit ingenium.
PL 18, 222C廉直と栄誉に満ちた人々には、他人の弁舌は何も加えない。自らの光で目立つ者は、頼み込んだ証言に助けられはしない。ゆえに、我が主にして兄弟〔敬称〕がいかなる人で、いかに大きいかは、明らかである。当然のことながら、彼の称賛の前には我々の才は退く。
Hoc unum tamen praetereundum non puto, summam mihi cum illo esse officiorum familiarum societatem: quae res etiam tibi minora merita plerumque commendat.
PL 18, 222Cだが、ただ一つ、見過ごすべきでないと思うことがある。私と彼とのあいだには、親しい務めの最高の結びつきがあり、この事情はしばしば、より小さな功績の者さえあなたに推薦する。
Unde arbitror ex abundanti promptam fore in eum praeclarae tuae mentis affectionem, quam illi et decus proprium, et meae amicitiae praerogativa conciliat. Vale.
PL 18, 222Cそこで私は、余りあるほどに、あなたの輝かしい心の好意が彼に向けて用意されていると思う。それは彼自身の栄誉と、私の友情という先取りの権が、彼に取りつけるものである。健やかであれ。
Liber IV, Caput I
第IV巻 第I章PL 18, 221DSYMMACHUS STILICONI.
シュンマクスよりスティリコへ
Diu siluisse me fateor, ut fiduciam scribendi tuus sermo praestaret. Sed cum perspicerem, nec dum ullo invitamento officii provocari; prior in verba salutationis erupi, plurimum rogans, ut exempli istius imitator esse digneris. Vale.
PL 18, 221D私は長く黙っていたと認める。あなたの言葉が、書き出す自信を与えてくれるようにと思ってのことだ。だが、務めのいかなる誘いにもまだ促されないのを見て、私が先に挨拶の言葉を発した。あなたがこの手本に倣うことをよしとしてくれるよう、強く願う。健やかであれ。
Liber IV, Caput II
第IV巻 第II章PL 18, 221DCS. CS.
CS. CS.〔刷りのまま。略記の意味は定かでない〕
Abundat Flavianus filius meus, ad promerendam conciliationem bonorum, suis paternisque suffragiis. Sed interest amoris, quem vere pignori meo debeo; ne dum meritis illius nihil deesse contemplor, officium parentis omittam.
PL 18, 221D息子フラウィアヌスには、善き人々の好意を得るために、自分と父の支持が十分にある。だが、私が我が子に負う真の愛にとって大切なのは、彼の功績に何も欠けていないと見つめるうちに、親としての務めを怠ることのないようにすることだ。
Facio igitur, quod redundet, et cumulum impono perfectis. Et hoc ad conjungendum Flaviano meo praestantiae tuae animum multum credo valiturum: quia mihi pro beneficio intelligis imputandum, quod illi solo judicio detulisses. Vale.
PL 18, 222Dそこで私は、余分なことをし、完成したものに頂点を載せる。そしてこのことは、あなたの卓越の心を私のフラウィアヌスに結びつけるのに大いに役立つと思う。あなたは、彼にただ自分の判断で与えるはずだったものを、私への恩恵として数えられるべきだと悟っているからである。健やかであれ。
Liber IV, Caput III
第IV巻 第III章PL 18, 222DCS. CS.
CS. CS.〔刷りのまま。略記の意味は定かでない〕
Vir spectabilis Rufinus, et in ordinis nostri lectissima parte censendus, cum in obsequia tibi debita pergeret, invidere se mihi credidit, nisi nostra susciperet. Igitur a me reddendam defert salutationem, quam tibi saepe deferrem, si esset facile similes invenire.
PL 18, 222D貴顕の人〔spectabilis〕ルフィヌスは、我々の身分の最も選ばれた部分に数えられるべき人だが、あなたに対する務めに赴くとき、我々の挨拶を引き受けなければ、私に妬みを抱くことになると考えた。そこで彼は、私から届けるべき挨拶を、あなたに運ぶ。似た者を見つけるのが容易なら、私のほうからしばしばあなたに送るはずの挨拶である。
Rarus igitur est sermo, quia rara est talis occasio. De ipso nihil dicimus. Meriti enim proprii conscius, suspiciones gratiae fugit, et in examen tuum veniens non vult sui commendationem testi magis debere quam judici. Vale.
PL 18, 223Aゆえに私の言葉は稀である。こうした機会が稀だからである。彼自身については、我々は何も言わない。自らの功績を自覚する彼は、好意の疑いを避け、あなたの吟味に臨むとき、自分の推薦を、証人よりもむしろ裁き手に負いたいと望むのだ。健やかであれ。
Liber IV, Caput IV
第IV巻 第IV章PL 18, 223ASYMMACHUS STILICONI.
シュンマクスよりスティリコへ
Quid de Afrorum dolore et militarium virorum querelis consultus praecepto sacro amplissimus ordo censuerit, plane atque aperte gestorum curialium inspectione cognosces.
PL 18, 223Aアフリカ人の苦しみと軍人たちの訴えについて、聖なる命令を受けて諮問されたいとも高貴な身分が何を決議したかは、元老院の記録を調べれば、明白にわかるだろう。
Sed quia me quoque familiariter indicem gestae rei esse jussisti, summatim quae decreta sunt non tacebo. Lectis domini nostri Honorii Aug. litteris atque sententiis, decursisque omnibus paginis, quae Gildonis crimina continebant, par bonorum motus erupit.
PL 18, 223Aだが、あなたが私にも、事の次第の親しい報告者であれと命じたので、決議された要点を黙らずに述べる。我々の主、アウグストゥスであるホノリウスの書簡と意見書が読まれ、ギルドの罪過を記した頁がすべて読み通されたとき、善き人々の等しい激動が起こった。
Consulti igitur in senatu more majorum (neque enim legitimo ordine judicii auctoritas stare potuisset), ingenti causae devotis sententiis satisfecimus. Adjecta est post rei damnationem pro alimentis populi Rom. supplicatio.
PL 18, 223Bそこで我々は、先祖の慣習に従い元老院で諮問され(というのは、正規の裁判の手続きでは判決の権威は成り立ち得なかったからである〔被告が不在で正規の裁判を開けなかった、の意に取った〕)、事の重大さに見合う、心のこもった意見で応えた。有罪判決のあと、ローマ人民の糧食のために、嘆願〔supplicatio。皇帝への請願の意に取った〕が付け加えられた。
In metu enim sumus, ne obsit commeatibus annonariis medii temporis mora, et perturbatio plebis oriatur. Veniet in manus tuas, quid pronuntiaverim. Reperies et facti hujus me asseruisse justitiam, et apud D. nostrum Arcadium causam publicae egisse concordiae. Vale.
PL 18, 223Bというのは我々は、その間の遅れが穀物供給の糧食に障り、民衆の騒擾が起こることを恐れているからである。私が何を宣したかは、あなたの手に届くだろう。この処置の正義を私が主張したこと、また我々の主アルカディウスのもとで、公の和合の大義のために弁じたことを、あなたは見出すだろう。健やかであれ。
Liber IV, Caput V
第IV巻 第V章PL 18, 223BSYMMACHUS STILICONI.
シュンマクスよりスティリコへ
Commendationem non desiderat, qui ad agendas gratias pergit. Et ideo Flavianus filius meus fretus culminis tui beneficiis levat istiusmodi labore curam parentis.
PL 18, 223B感謝を述べに赴く者には、推薦は要らない。ゆえに我が息子フラウィアヌスは、あなたの高みの恩恵を頼みとして、親である私の気遣いを、そうした労苦から軽くしている。
Restat, ut scribam, quod illius coram gratulatio sequetur, nihil esse ad integrandas fortunas hominum virtutibus tuis promptius. Reddideras inclinatum pristinum statum, et putabaris consumpsisse praestanda.
PL 18, 223Cあとは私が書き添えることが残っている。彼が直接に礼を述べるであろうが、人々の財運を立て直すのに、あなたの徳より素早いものはない、ということだ。あなたは傾いたものを以前の状態に戻し、与えるべきものを使い尽くしたと思われていた。
Nunc adjecta est ei honorabilis evocatio. quam testimonii tui juvit auctoritas. Novos beneficiorum gradus invenis, et inconstantem putas amorem, qui incrementa non accepit. O felicis ingenii benignitatem!
PL 18, 223Cいまや彼には、名誉ある召還が加わった。それをあなたの証言の権威が助けたのである。あなたは恩恵の新しい段階を見いだし、増しを受けなかった愛は不安定だと考える。ああ、恵まれた天性の好意よ。
Quid Flaviano meo amplius velim nescio, cum tu sponte praecurrens impudentes nos facias aestimari, si adhuc aliquid optamus. Vale.
PL 18, 223C私はフラウィアヌスにこれ以上何を望むべきか知らない。あなたが自ら先に与えて、まだ何かを望む我々を厚かましいと思わせるのだから。健やかであれ。
Liber IV, Caput VI
第IV巻 第VI章PL 18, 223CSYMMACHUS STILICONI.
シュンマクスよりスティリコへ
Evectiones impetrasse me gaudeo, quibus praeturam filii mei, virtute qua polles, juvare dignatus es.
PL 18, 223C私は、駅逓使用許可証〔evectiones。官営の駅逓を使う許可〕を手に入れたことを喜ぶ。あなたは、持ち前の徳をもって、それによって我が息子の法務官職を助けることをよしとしてくれたのだ。
Restat ut cumules quae magnifici animi consuetudine praestitisti, et familiares meos in Hispania, missos ob equorum curulium coemptionem, transcurrere protinus jubeas, quia tempore futurae editionis urgemur.
PL 18, 223Dあとは、あなたが気前のよい心の習いで与えたものにさらに積み上げ、戦車競走用の馬の買い付けのためにヒスパニアへ遣わした私の身内の者たちに、すぐ先へ進むよう命じてほしい。来たる催しの時が迫っているからである。
Illud autem de te petere non audeo, sed tuo relinquo judicio, an effectum desiderii mei datis ad amicos litteris praecipias adjuvari. Vale.
PL 18, 223Dだが、あなたが友人たちに書簡を与えて、私の願いの実現を助けるよう指示するかどうかは、私はあえてあなたに求めず、あなたの判断に委ねる。健やかであれ。
Liber IV, Caput VII
第IV巻 第VII章PL 18, 223DSYMMACHUS STILICONI.
シュンマクスよりスティリコへ
Agendis tibi gratiis pro Flaviano filio meo, usquequaque imparem me sentio. Et cum sint verba rebus faciliora, beneficii tui magnitudinem dictis aequare non possum. Neque enim mea tantum gratulatio est, quod cum illo honor amissus revertit in gratiam.
PL 18, 223D我が息子フラウィアヌスのためにあなたに感謝を述べるにあたり、どこまでも自分が及ばないと感じる。言葉は事より容易いのに、あなたの恩恵の大きさを言葉で等しくすることはできない。あの子とともに失われた栄誉が好意のうちに戻ったことの喜びは、私一人のものではない。
Senatus bonique omnes, hanc inter se partiuntur. Quocirca arduum est, ut unius sermo compenset, quod tantorum affectio contraxit. Dabis igitur veniam pro te pauca dicenti. Majus quiddam est honorem restituere quam dedisse.
PL 18, 224A元老院とすべての善き人々が、これを分かち合っている。それゆえ、一人の言葉で、これほど多くの人の情が積み上げたものを償うのは難しい。だから、あなたについて少ししか語らない私を、赦してほしい。栄誉を与えるより、栄誉を回復するほうが大きなことである。
Haec enim fieri fortuna consentit: illud contra ipsam praestat humanitas. Praemiserat alia exempla clementiae receptus coelo principum parens, et Flaviano meo multa casibus detracta reddiderat.
PL 18, 224A前者は運が許すことだが、後者は運に逆らって人情が成し遂げる。天に迎えられた君主たちの親は、他の寛容の例を先立てていた。そしてフラウィアヌスに、災いの中で奪われた多くのものを返していた。
Reservatus est unus et potissimus bonitatis titulus haeredi, quem magnitudinis tuae monitu paternis beneficiis dominus Honorius adjecit, interpretatus scilicet divo principi tempus, non animum defuisse.
PL 18, 224Aただ一つ、最大の善意の称号が、相続人のために取っておかれた。それを、あなたの大きさの勧めに従って、主ホノリウスは、父の恩恵に付け加えた。すなわち、神なる君主に欠けていたのは心ではなく時であったと解釈して。
Nunc perfecta sunt a successore consimili interrupta fato opera clementiae. Fastigium quoddam lenissimus et augustissimus princeps coeptis genitoris imposuit; cui ad vicem gratiae te ac tui similes opto monitores.
PL 18, 224Aいま、運命に断たれた寛容の業は、同様の後継者によって完成された。いとも柔和でいとも尊い君主は、父の企てに頂を載せた。その返礼として、あなたとあなたに似た者たちが助言者であることを、私は望む。
Nam summis imperii moderatoribus pia et decora suadentes, instrumenta sunt boni saeculi. Est quidem rectori nostro divini fontis ingenium, et ad omnium virtutum cursum prompta natura.
PL 18, 224Bというのは、帝国の最高の統治者に、敬虔で美しいことを勧める者たちは、良い世の道具だからである。我々の統治者には、神的な泉の資質があり、あらゆる徳の道を走る備えのある本性がある。
Sed, ut imagine mihi uti liceat, optimos gubernatores haud mediocriter etiam remigum manus juvat. Te vero famae ejus amicitiorem cum fides militiae, tum necessitudinis affectio reddit.
PL 18, 224Bだが、たとえを用いることが許されるなら、最良の舵取りたちも、漕ぎ手たちの手に少なからず助けられる。あなたを彼の名声にいっそう好意的にするのは、軍務の誠実と、縁故の情である。
Hinc est, quod illi promerendi undique amoris vias invenis; et majoribus occupatum mones privata fata respicere. Humani casus in fugam versi sunt, nihilque in senatu moestum resedit. Aliis tributus, aliis integratus est honor.
PL 18, 224Bそれゆえ、あなたは彼にあらゆる面から愛を得る道を見出し、より大きな務めに忙殺されている彼に、私人の運命を顧みるよう勧める。人の災いは追い払われ、元老院には悲しみが何も残らなかった。ある者には栄誉が授けられ、ある者には回復された。
Uni familiae debetur, quidquid singuli sumus. Sed jam servabo epistolae terminos: vereor enim ne haec ipsa afferant fastidium praeclarae verecundiae tuae, cum aequare non possint vicem gratiae. Illa potius gaudia te munerentur, quae meritorum securitas parit.
PL 18, 224B我々一人ひとりのあるところのものは、一つの家に負っている。だが、書簡の限度は守ろう。これらの言葉でさえ、あなたの輝かしい慎みに倦怠を起こさせはせぬかと恐れる。感謝の返しに釣り合えないのだから。むしろ、功績の安心が生む喜びが、あなたへの贈り物となるように。
Nolo ex verbis cujusquam speres tanti beneficii solutionem. Prae caeteris nosti, solum conscientiae bonae praemium satisfacere posse magna praestantibus. Unum tamen tanquam immoderatus adjicio, ut jugiter in Flaviano meo beneficia tua diligas. Vale.
PL 18, 224Cこれほどの恩恵の返済を、誰かの言葉から期待してくれるな。あなたは誰よりよく知っている、善き良心の報いだけが、大きなことをなす者たちを満足させうると。それでも私は、度を越した者のように一つだけ付け加える、あなたの恩恵を、我が息子フラウィアヌスの中で絶えず愛し続けてほしい。健やかであれ。
Liber IV, Caput VIII
第IV巻 第VIII章PL 18, 224CSYMMACHUS STILICONI.
シュンマクスよりスティリコへ
Intelligo ex mora et cunctatione rescripti divini, aliquid in his, quae praetoria filii mei supplicatio comprehendit, incongruum vel dubium judicari. Atque ideo denuo tibi petitionum mearum debeo praestare rationem.
PL 18, 224C神聖な勅答の遅れと躊躇から、私は、我が息子の法務官職の請願が含むものの中に、何かふさわしくない、あるいは疑わしいと判断されていることを悟る。ゆえに私は改めて、私の願いの理由をあなたに示さなければならない。
De equis ob natalem domini nostri Honorii et invictissimi principis largiendis, licet hoc anno obsequii istius tempus effluxerit, opinor votum meum non potuisse reprehendi.
PL 18, 224D我々の主にして無敵の君主ホノリウスの誕生日のために馬を贈ることについて、今年はその務めの時が過ぎたとはいえ、私の願いは咎められ得なかったと思う。
Aquae vero theatralis et holosericarum vestium impetratio, etiam aliis ante me plerumque delata est: et ideo juvatur exemplis.
PL 18, 224D劇場の水〔aqua theatralis。劇場に水を引き入れる演出か〕と絹の衣の許可は、私より前にも他の人々にしばしば与えられた。ゆえに先例に助けられている。
Amphitheatricum spectaculum, quod editioni filii mei propter capacitatem loci opto concedi; etiam ludicris quaestorum praelusionibus non negatum, testimonio sunt rescripta; neque privilegio solis non patere consulibus.
PL 18, 224D円形闘技場の見世物は、我が息子の催しのために、会場の広さゆえに許されるよう望む。財務官たちの競技の前座にも禁じられていなかったことは、勅答が証する。また、それが執政官だけに開かれた特権でもない〔底本は privilegio solis non patere consulibus。non は余計と解した〕。
Scias a me dudum rei istius processisse principium: non ut fastigio consulari, quod proxime tui culminis felix, et olim debitus magistratus ornavit, ex hoc aliquid adderetur (neque enim praecipuus honor rerum tanum requirit augmenta), sed ne populus Romanus appetentior istiusmodi voluptatis, minoris loci urgeatur angustiis.
PL 18, 224D知ってほしいが、この件の端緒は私が早くから開いたものである。執政官の高位――それは、あなたの高みの、幸いで、かねて当然のものであった官職が先ごろ飾ったものだが――に、これによって何かを加えるためではない(最高の栄誉は、物の増加ばかりを求めるものではないのだから〔底本は tanum。tantum と読む〕)。ローマ人民が、この種の楽しみをより強く求めて、より狭い場所に押し込められることのないようにするためであった。
Caeterum quid praerogativae habeat non video, cum etiam censuales absentium munera illic soleant exhibere; quorum mediocritatem volumus aemulari. Haec eo scribo, ne videar iniquitatis, aut insolentiae argui, si aliquid denegetur.
PL 18, 225Aそれに、これがどんな特権をなすのか、私にはわからない。財産評価の役人たち〔censuales。意味は定かでない。不在の者に代わってその見世物を催す役人と取った〕さえ、不在の者たちの見世物をそこで催すのが常なのだから。その平凡さに我々は並ぼうと思う。これを書くのは、何かが拒まれた場合に、私が不当または傲慢だと咎められないためである。
Sed eminentissimae, et semper mihi reverendae sublimitati tuae expendendum relinquo, quid merito existimes convenire. Temere enim opinio hominum judicabit, si justa non impetrem, cum tuae censurae animus soleat magna praestare. Vale.
PL 18, 225Aだが、いとも卓越した、私にとって常に畏敬すべきあなたの崇高さに、何がふさわしいとあなたが当然に考えるかを判断することを委ねる。私が正当なことを得られなければ、人々の評判は軽率に判断するだろう。あなたの判断の心は大きなことを施すのが常だからである。健やかであれ。
Liber IV, Caput IX
第IV巻 第IX章PL 18, 225ASYMMACHUS STILICONI.
シュンマクスよりスティリコへ
Cum sublimi excellentia tua legationem mihi amplissimus ordo mandavit, quam suscipiendam, et necessitas impulit patriae, et tui culminis provocavit auxilium.
PL 18, 225Aあなたの崇高な卓越に向けて、いとも高貴な身分が私に使節の務めを委ねたとき、それを引き受けるよう、祖国の必要が私を駆り立て、あなたの高みの助けが招いた。
Pervectus igitur ad comitatum domini et principis nostri Honorii notitiam, magnificentiae tuae deferre non distuli adventus mei causam. De censurae enim tuae pendet arbitrio spes communis officii.
PL 18, 225Bそこで私は、我々の主にして君主ホノリウスの宮廷に至り、あなたの壮麗さに、すぐに私の来訪の理由を知らせた。共通の務めの望みは、あなたの判断にかかっているからである。
Quaeso igitur, ut lectis amplissimi ordinis petitionibus, quarum exempla conjunxi; inter felices magnitudinis tuae actus, super hac quoque parte exspectationem meam litteris digneris instruere. Vale.
PL 18, 225Bそれゆえお願いする、写しを添えたいとも高貴な身分の請願を読んだうえで、あなたの偉大な行いの幸いのうちに、この件についても私の待望に、書簡で応えることをよしとしてくれ。健やかであれ。
Liber IV, Caput X
第IV巻 第X章PL 18, 225BCS. CS.
CS. CS.〔刷りのまま。略記の意味は定かでない〕
Itane sublimem animum tuum mei cepit oblivio, ut tandiu exsortem colloquii tui me esse patiaris? An existimas neglectum familiaris officii aequanimiter a me posse tolerari?
PL 18, 225B私への忘却が、これほどあなたの崇高な心をとらえて、これほど長く私があなたとの語らいにあずかれないままに放置するのか。それとも、親しい務めの怠りを、私が平静に耐えうるとあなたは考えるのか。
Quin age, ut mos est virtutibus tuis, et amicitiam scriptorum celebra, simulque aestima, quam uberior ac promptior litteris tuis a me cura referenda sit, quae etiam tacenti jugiter exhibetur. Vale.
PL 18, 225Cいや、徳をもつあなたの習いのとおり、書簡の友情を盛んにせよ。同時に、あなたの書簡に対して、どれほど豊かで迅速な気遣いが私から返されねばならないかを量ってくれ。その気遣いは、あなたが黙っているときさえ、絶えず示されているのだから。健やかであれ。
Liber IV, Caput XI
第IV巻 第XI章PL 18, 225CSYMMACHUS STILICONI.
シュンマクスよりスティリコへ
Saepe ad te litteras dedi, quas quidem credo suppressas. Quando enim vir servantissimus amicitiae, multisque animi bonis praeditus, dignationem mihi officii tui denegasses? Fuerit hoc eorum, quibus in reddendis paginis fides defuit.
PL 18, 225C私はしばしばあなたに書簡を送ったが、握りつぶされたと思う。友情をこの上なく守り、多くの心の善を備えたあなたが、あなたの務めの厚意を私に拒むことが、いつあろうか。それは、書簡を渡す際に信義を欠いた者たちの仕業であったのだろう。
Nunc eventus optabilis veterum morum sequestrem scriptis meis praestitit. Igitur diligentia, quam proficiscentis fidelitas pollicetur, erga te cultum salutationis instauro.
PL 18, 225Cいま望ましい巡り合わせが、昔ながらの習いにかなう取り次ぎ手を私の書簡に与えた。そこで、出立する者の誠実が約束する入念さをもって、あなたへの挨拶の礼を新たにする。
Responsa tua facient, ut usum styli per verecundiam sero repetitum, vicissitudine provocatus frequenter exerceam. Vale.
PL 18, 225Cあなたの返事は、慎みから遅れて取り戻した筆の用を、返礼に促されて私が頻繁に行うようにさせるだろう。健やかであれ。
Liber IV, Caput XII
第IV巻 第XII章PL 18, 225DSYMMACHUS STILICONI.
シュンマクスよりスティリコへ
Consulatum meum liberalitate continuas, et, ut publicus parens, in futuros etiam magistratus imperialem provocas largitatem.
PL 18, 225Dあなたは私の執政官職を気前よく引き延ばし、公の親として、将来の官職にまで帝の寛大さを呼び込む。
Quo ergo mihi ore celebrandus es, qui fastigio honorum jure conspicuus, praetorios quoque instruis apparatus? cogitas enim caeteris saeculis etiam privatorum munia debere congruere.
PL 18, 225Dならば、栄誉の頂で当然ながら目立つあなたが、法務官就任の用意まで整えてくれるとき、私はどんな口であなたを称えるべきか。あなたは、他の時代にも、私人の務めまで釣り合わねばならないと考えているのだから。
Itaque domino nostro Honorio divinae stirpis augusto benefaciendi semper addis calorem, docesque invictum principem senatoriam mediocritatem muneribus incitare. Cui pro me agere gratias solus omnium potes, qui ante beneficii auctor fuisti.
PL 18, 225Dそれゆえ、神の血筋のアウグストゥスである我々の主ホノリウスに、あなたは善行への熱をいつも加え、無敵の君主に、元老院議員の質素さを贈り物で励ますことを教える。彼に私のために感謝を述べられるのは、先に恩恵の起こし手であったあなた一人である。
Ego in filii mei editione testabor, cum Romanam caveam leopardorum cursus impleverit, cui justior plausus, et laeta vocum suffragia debeantur. Longius pergerem, nisi tuus nobilis pudor par virtutibus caeteris, laudis onera vitaret.
PL 18, 226A私は息子の催しで証しよう、ローマの観客席をヒョウの疾走が満たすとき、誰により正当な拍手と、喜ばしい歓呼の支持が帰すべきかを。もしあなたの高貴な慎みが、他の徳に劣らず、称賛の重荷を避けるのでなければ、私はさらに述べるだろう。
Ero igitur verborum modicus, dum singulari verecundiae tuae obsequor. Sed praecelsa sublimitas tua teneat definitum, meam gratiam, quae parca sermonis est, in animo redundare. Vale.
PL 18, 226Aゆえに、あなたの比類なき慎みに従いながら、言葉を控えよう。だが、あなたの極めて高い崇高さは、これを確かなものと心得てほしい、言葉に乏しい私の感謝が、心の中で溢れていることを。健やかであれ。
Liber IV, Caput XIII
第IV巻 第XIII章PL 18, 226ASYMMACHUS STILICONI.
シュンマクスよりスティリコへ
Ad patriam rediisse me nuntio, necdum compotem sanitatis. Sed si tuus adventus arriserit, spero in gratiam mecum bonam valetudinem mox esse redituram. Vale.
PL 18, 226A私は祖国に帰ったと伝えるが、健康はまだ回復していない。だが、あなたの来訪が微笑んでくれるなら、良い体調も、間もなく私と和解して戻ってくると望んでいる。健やかであれ。
Liber IV, Caput XIV
第IV巻 第XIV章PL 18, 226BSYMMACHUS STILICONI.
シュンマクスよりスティリコへ
Cum filios nostros jugali foedere sociare vellemus, primam super hoc magnificentiam tuam meditatio nostra consuluit, ut coepti felicis auspicium a parente publico sumeretur. Effectum nuptialibus votis Deus praestitit.
PL 18, 226B我々が子らを婚姻の絆で結びつけようとしたとき、我々の思案は、まずこの件であなたの壮麗さに相談した。始まった幸いの前兆が、公の親から得られるようにである。婚姻の願いを神が成し遂げた。
Nunc honor sportulae suscipiendae culmini tuo et more, et amore solvendus est. Quaesumus recipiendo obsequio manum atque animum benignus admoveas.
PL 18, 226Bいま、祝儀〔sportula。婚礼に際する贈り物の意か〕を受ける栄誉を、習いにも愛情にも従って、あなたの高みに捧げなければならない。どうか好意をもって、この務めを受け入れるのに、手と心を向けてほしい。
Hunc enim laetitiae adhuc apicem festa nostra desiderant; ut is, qui nobis auctor ante omnes esse dignatus es jungendae per filios necessitudinis, aeque maneas approbator. Vale.
PL 18, 226B我々の祝いは、喜びのこの頂をなお求めている。子らによって結ばれる縁の、ほかのすべてに先んじて発案者であることをよしとしたあなたが、同じく承認者であり続けるように。健やかであれ。
Liber IV, Caput XV
第IV巻 第XV章PL 18, 226CSYMMACHUS BATHONI.
シュンマクスよりバトへ
Non cadit in te ista suspicio, ut consulto amicitiae negligens fuisse credaris. Est tibi animus tenax fidei, et ut in recipiendis familiaritatibus circumspecta cautela, ita in retinendis firma constantia.
PL 18, 226Cあなたが友情をわざと怠ったと思われるような疑いは、あなたには当てはまらない。あなたは信義に固い心を持つ。親交を迎えるのに慎重な用心深さがあるように、保つのに堅い一貫性がある。
Quapropter nec ante opinatus sum exemptum me numero caeterorum, quibus principio anni munus consulare tribuisti; et nunc amplius quam reliquis mihi credo delatum. Nam quod illis generalis oblatio dedit, nobis specialis cura restituit.
PL 18, 226Cゆえに私は、年初に執政官の贈り物を与えたほかの者たちの数から、自分が除かれたとは前にも思わなかった。そしていま、他の者より多くが私に与えられたと信じる。というのは、他の者たちに一般の贈与が与えたものを、我々には個別の配慮が返したからである。
Qua in re his quoque succensere non debeo, qui me exsortem prioris honorificentiae esse voluerunt. Neque enim aliter evenire potuisset, ut quod fraus aliena subtraxerat, his mererer.
PL 18, 226Cこの件で私は、以前の栄誉から私を除外しようと望んだ者たちにも、腹を立てるべきではない。そうでなければ、他人の欺瞞が奪い去ったものを、私がこの人々から〔あらためて〕受けるに値する〔his の指すものは定かでない。除外を望んだ者たちと取った〕ことは、起こりえなかったからである。
Stabit igitur apud animum meum jugis tua gratia, et memoria constantis officii nulla oblivione tenuabitur, sive error istud, seu dolus fecerit. Docuisti omnes nihil ulterius ad destruendas amicitias callidum cogitare, quas vident insidiis suis crescere. Vale.
PL 18, 226Cゆえに、あなたの絶えざる好意は私の心にとどまり、変わらぬ務めの記憶はいかなる忘却にも薄れない。それが誤りによるものであれ、策略によるものであれ。あなたは皆に教えた、自分たちの策略で育つのを見る友情を壊すために、それ以上巧みなことは何も考え出せないと。健やかであれ。
Liber IV, Caput XVI
第IV巻 第XVI章PL 18, 226DSYMMACHUS BATHONI.
シュンマクスよりバトへ
Inter praecipua gaudiorum numero litteras tuas scilicet fraterni animi testes et verae religionis interpretes. Eas quanto saepius sumo, tanto impensius uberiusque desidero.
PL 18, 226D喜びの中でも第一のものとして、私はあなたの書簡を数える。それは兄弟の心の証人であり、真の友情の務め〔religio〕の解釈者である。私はそれをしばしば手にするほど、いっそう強く豊かに、それを欲しくなる。
Difficilis est enim satietas bonarum rerum: et tunc maxime animos jucunda quaeque sollicitant, cum videntur explere. Scribe igitur, ut facis, saepius, nec metuas ne experiaris ingratum quem vides et amoris et sermonis tui esse tam cupidum. Vale.
PL 18, 226Dというのは、善きものに飽きるのは難しく、あらゆる快いものが心を最も駆り立てるのは、それが満たすように見えるときだからである。ゆえに、あなたの習いのとおり、もっとしばしば書け。あなたの愛と言葉をこれほど求める者を、恩知らずと見いだすことになるのではと恐れるな。健やかであれ。
Liber IV, Caput XVII
第IV巻 第XVII章PL 18, 227ASYMMACHUS PROTADIO.
シュンマクスよりプロタディウスへ
Sum quidem nimis aeger animi, et prae tanto luctu obeundis impar officiis. Sed nunquam fortunae in me tantum licebit, ut honorem tuum victus moerore dissimulem. Quinimo litterariis delinimentis remedia vulneri meo facio.
PL 18, 227A私は心がひどく病み、これほどの悲嘆のために務めを果たすに力が及ばない。だが運が私に対してこれほどのことを許す日は決してなく、私が悲しみに打ち負かされて、あなたの栄誉を見て見ぬふりをすることはない。むしろ、書簡という慰めで、私の傷の癒やしとしている。
Quae etsi pro magnitudine doloris invalida sint; medicinam tamen mihi efficacissimam tui sermonis afferunt. Quid exspectem vide? Operam, si videbitur, amicitiae debitam, aegro animo profuturam. Vale.
PL 18, 227Aそれらは悲しみの大きさに比して弱いとしても、あなたの言葉という最も有効な薬を、私にもたらす。私が何を待つか、見よ。もしよければ、友情にふさわしい働き、病んだ心に益するものだ。健やかであれ。
Liber IV, Caput XVIII
第IV巻 第XVIII章PL 18, 227BSYMMACHUS PROTADIO.
シュンマクスよりプロタディウスへ
Falso apud me venandi studio gloriaris, cum thymum facundiae spirent litterae tuae. Ne mihi os subleveris, alia otii, alia negotii signa sunt.
PL 18, 227Bあなたは狩りの熱意を誇るが、偽りである。あなたの書簡は雄弁のタイムを香らせているのだから。私を欺くな〔os sublinere。口に塗る、の意で、人を欺くこと〕。閑と仕事のしるしは別のものである。
Tetras herbas olet rusticus: vinum anhelus ructat ganeo: nantem sequitur gravedo: vos amici camoenarum florem ructatis Heliconis. Quas tu nobis indagines leporum, quos natales canum dies, quae venatica festa mentiris?
PL 18, 227B田舎者は悪臭の草を匂わせ、息を切らす放蕩者はぶどう酒をげっぷする。泳ぐ者には鼻風邪がついてくる。だが諸君、カメナたちの友は、ヘリコンの花をげっぷする。ウサギの狩り囲み、犬たちの誕生日、狩猟の祭りなど、あなたは我々に何を偽って言うのか。
Censen' posse me retrahi a voluminum studio in eas artes, quas tibi arrogas? Ne primaevus quidem, cum ferret aetas, Amyclaeos aut Molossos alere curavi. Tantum abest, ut haec annis in senectam vergentibus velim. Candidior postquam tondenti barba cadebat.
PL 18, 227Bあなたの称する技に、私が書物への熱意から引き戻されうると考えるのか。若盛りの頃でさえ、年齢が許したときにも、私はアミュクライの犬やモロッソスの犬を飼うことに意を用いなかった。年が老いに傾く今、それを望むなど、ましてありえない。髭を剃るとき、髭がより白く落ちるようになってからは。〔最後の一句は古典の引き句で、年老いて髭が白くなってからの意〕
Sed fac velle me obire nonnunquam rusticas voluptates. Cui tandem primorum senatus tanta vacationis felicitas suppetit, ut inter patriae curas respiret opere silvestri? Comperisti haud dudum frumentarias magnae urbis querelas.
PL 18, 227Bだが、私が時には田園の楽しみに赴きたいと思ったとしよう。元老院の長老格の誰に、祖国の憂いの合間に、森の仕事で息をつくほどの暇の幸福が与えられているというのか。あなたは最近、大いなる都の穀物をめぐる嘆きを耳にしたであろう。
Successit huic olei penuria; et adhuc manet de fruge causatio: hinc rerum fessi viros curiae oratum remedia legavimus: et spes est, clementissimum, divinumque principem salutari ope consulturum petitis. Interea laborantium murmure strepit civitas.
PL 18, 227Cそれにつづいて油の欠乏が来た。穀物についてもなお愁訴が続いている。そこで、事態に疲れた我々は、元老院の人々を、救済を請う使節として派遣した。いとも寛容で神聖な君主が、救いの助けで請願に応じるだろうという望みがある。そのあいだ、苦しむ者たちのつぶやきで都は騒がしい。
Tu nunc, amice, venaris, et nimis anxios deliciarum tuarum jactatione sollicitas. Sed qui fieri potest, ut talem tantumque te perscrutandis cubilibus leporum credam vacare?
PL 18, 227C友よ、いまあなたは狩りをし、あなたの楽しみの自慢で、すでに不安な者たちをさらに悩ませている。だが、これほどの人物であるあなたが、ウサギの巣穴を探るのに暇があるなどと、どうして私が信じられようか。
Unde ergo est, quod iisdem litteris a me poscis historiam, quibus canum tuorum festos ac profestos dies praedicas? Dissimulari studia vera non possunt. Nam fateris invitus inter figmenta ludicra morbum legendi. Non ibo longius.
PL 18, 227Cではなぜ、あなたは同じ書簡で私に歴史を求め、同じ書簡であなたの犬たちの祝日と平日を触れ回るのか。本物の熱意は隠せない。あなたは、遊びの作り話の中に、読む病があることを、不本意ながら認めているではないか。これ以上は言わない。
Priscas Gallorum memorias deferri in manus tuas postulas. Revolve Patavini scriptoris extrema, quibus res Caesaris explicantur, aut si impar est desiderio tuo Livius, sume Ephemeridem C. Caesaris, decerptam bibliotheculae meae, ut tibi muneri mitteretur.
PL 18, 227Dあなたはガリアの昔の記録を手に取れるよう求める。パタウィウムの著者の最後の巻、そこでカエサルの事績が述べられている部分を繙くがよい。あるいはリウィウスがあなたの望みに及ばないなら、私の小さな蔵書から抜き出した、ガイウス・カエサルの『日誌』〔Ephemeris〕を取れ。贈り物として送るために選んだのだ。
Haec te origines, situs, pugnas, et quidquid fuit in moribus aut legibus Galliarum docebit. Enitar, si fors votum juvet, et am Plinii Secundi Germanica bella conquirere.
PL 18, 227Dこれは、起源、地勢、戦い、またガリアの習俗や法にあったことすべてをあなたに教えるだろう。もし運が願いを助けるなら、私はプリニウス・セクンドゥスの『ゲルマニア戦記』も探し出すよう努める〔底本は et am Plinii。et iam の誤りと読む〕。
Tantisper esto contentus fide operis oblati; et fratrem nostrum Minervium scriptorum meorum doctissimum, et benignissimum judicem (cur dicam judicem, quem malo plausorem?), ac socium lectionis: quanquam hoc a te scio nequaquam petendum. Nihil enim bonae rei inter vos dividi amor aequus mutuus sinit. Vale.
PL 18, 227Dそれまでは、贈った作品の確かさで満足せよ。そして、私の著作の最も博識で最も好意的な裁き手(なぜ裁き手と言うのか、私はむしろ喝采者と呼びたいのだが)、読書の仲間である我々の兄弟ミネルウィウスをも〔受け入れよ。動詞が省かれており、このように補った〕。ただ、これはあなたに求めるべきでないと知ってはいるが。諸君のあいだでは、善きものの何一つも分け隔てられることを、公平で相互の愛は許さないからである。健やかであれ。
Liber IV, Caput XIX
第IV巻 第XIX章PL 18, 228ASYMMACHUS PROTADIO.
シュンマクスよりプロタディウスへ
A prosperis ordiendum est, quapropter in prologo, ut ita dixerim, litterarum salutem valetudinemque dico. Dehinc meorum subjicio postulatum.
PL 18, 228A順調なことから始めねばならない。そこで、書簡の序言とでも言うべきところで、あなたに無事と健康を祈る。次に、私の身内の者たちの願いを書き添える。
Flavianus vir illustris nostrum commune pignus, diu eluctatus fortunae aspera, sed divi principis beneficio in tranquillum reductus, solvere solarium patris jussus est, taxatione pretiorum graviter aggerata. Neque census ex illis tanto oneri convenit.
PL 18, 228A顕貴の人〔illustris〕フラウィアヌスは、我々二人に共通の宝だが、運の苦難と長く闘ったのち、神なる君主の恩恵で平穏に戻されたものの、父の地代〔solarium。地所の使用料の意か〕を納めるよう命じられた。価格の査定は著しく積み上げられている。しかも、彼の財産評価は、それほどの負担にふさわしくない。
Fac igitur, si quid in te opis est, ut afflictae domui pia temporum parcat humanitas: alioquin integrata per indulgentiam bona vel auctione fenoris detrahentur.
PL 18, 228Aゆえに、あなたに力があるなら、打ちひしがれた家を、時代の慈しみ深い人情が容赦するよう尽くしてくれ。さもなければ、恩赦によって回復した財産が、利息のための競売によってさえ削り取られるだろう〔auctione fenoris の取り方は定かでない。利息の支払いのための競売と取った〕。
Sequetur, ut spes est, paterna benefacta juvenis Augustus; ad quem sicuti successio imperii V. C. a patre pervenit, ita bonitatis imitatio. Vale.
PL 18, 228A望むらくは、若いアウグストゥスは、父の善行に従うだろう。彼には帝位の継承が父から来たように〔底本は successio imperii V. C. a patre。V. C. の意味が定かでない〕、善意の模倣もまた来る。健やかであれ。
Liber IV, Caput XX
第IV巻 第XX章PL 18, 228BSYMMACHUS PROTADIO.
シュンマクスよりプロタディウスへ
Hilarasti mihi diem litteris, quae testatae sunt vigere apud te nostrae amicitiae diligentiam. Multum pectori meo voluptatis illapsum est. Et sane statueram scriptis antevertere officium tuum, si te Mediolanum venisse didicissem.
PL 18, 228Bあなたの書簡は私の一日を陽気にした。そこには、我々の友情への心配りがあなたのもとで盛んであることが証されていた。大きな喜びが私の胸に流れ込んだ。実際、私は、あなたがミラノに来たと知ったなら、書面で先にあなたの務めを先取りしようと決めていた。
Dederam quippe hanc provinciam germano tuo, cujus amore tibi non cesserim, ut adventum propere nuntiaret. Sed colludio quodam moratus indicium, tibi ordiendae salutationis primorem locum praestitit. Neque moleste fero, quod apud te gratia fratris antistat.
PL 18, 228Bじつは私は、この役目をあなたの兄弟に与えており、彼への愛では私はあなたに劣らない。到着を急いで知らせるように、と。だが彼は、ある共謀で知らせを遅らせ、あなたに挨拶を始める先頭の座を譲った。私はそれを不快には思わない。あなたのもとでは兄弟への好意が勝るのだから。
Interea respondendum est inquisitioni, qua scire postulas, quibus actibus vitam colamus. Dum filius meus Graecis litteris initiatur, ego me denuo studiis ejus velut aequalis adjunxi.
PL 18, 228Bさて、あなたの問いに答えなければならない。どんな営みで人生を過ごしているのかを知りたいというのだ。我が息子がギリシア語の文学に入門しているあいだ、私は同い年のように彼の学びにまた加わった。
Repuerascere enim nos pietas jubet, ut litterarum dulcedinem liberis nostris labor participatus insinuet. Tuae res non in germine, sed fruge sunt; cujus eloquentissimus juvenis, ut fando comperi, proximis facundiae calcibus urget parentem.
PL 18, 228Cというのは、情愛が、我々に若返りを命じる。労苦を分かち合うことが、子らに文学の甘さを染み込ませるように。あなたの境遇は、芽ではなく実りにある。その実りの、いとも雄弁な若者は、聞くところでは、雄弁の足跡のすぐ後ろから父に迫っている。
O te beatum, amice, si vinceris! Nostra adhuc institutio molitur florem creare, nec imperari potest unico labor. Itaque inter merum metum, et diligentiam lentus pignoris nostri profectus adolescit. Plane, ut arbitror, quaesitis satisfecimus.
PL 18, 228Cああ、友よ、あなたが追い抜かれるなら、あなたは幸いだ。我々の教育は、いまだ花を生み出そうと努めており、ひとり息子に労苦を強いることもできない〔nec imperari potest unico labor は文意が定かでなく、このように取った〕。そのため、純然たる恐れと勤勉のあいだで、我々の子の進歩はゆるやかに育つ。以上で、思うに、我々はあなたの問いに十分答えた。
Nunc vicissim rerum tuarum ordinem cupio cognoscere. Facilis autem, si me dignum putes litteris, commeantium copia est, cum tabellariis in aula positi fratris utaris. Vale.
PL 18, 228C今度は私が、あなたの事情の次第を知りたい。もし私を書簡にふさわしい者と思うなら、往来する人は多く、容易である。宮廷にいるあなたの兄弟の飛脚を使えるのだから。健やかであれ。
Liber IV, Caput XXI
第IV巻 第XXI章PL 18, 228DSYMMACHUS PROTADIO.
シュンマクスよりプロタディウスへ
Post urbis nostrae exitiabilem famem, re frumentaria in tranquillum reducta, oram Campaniae accesseram.
PL 18, 228D我々の都を襲った破滅的な飢饉のあと、穀物供給が平穏に戻ったので、私はカンパニアの海岸に着いていた。
Commodum adfuit Martianus intimus vester, et mihi per vos amicus apportans litteras tuas: quas ubi laetis oculis percurri, aucta est apud me celebratorum littorum gratia.
PL 18, 228Dちょうどそこへ、あなたの〔vos。一人の相手への敬意の複数〕腹心で、あなたを通じて私にとっても友であるマルティアヌスが居合わせ、あなたの書簡を携えて来た。喜びの目でそれにざっと目を通すと、名高いその海岸の魅力は、私にとっていっそう増した。
Fit enim plerumque, ut ex bonis accidentibus, honor et voluptas locorum crescat, et amoris signa praeferat. Nam nemo flagrantius amicitiam colit, quam qui irascitur negligentiae.
PL 18, 228D実に、良い出来事に伴って土地の名誉と楽しみが増し、愛の徴を表に現すことは多いものだ。怠慢に腹を立てる者ほど、熱烈に友情を重んじる者はいないからである。
Quod ita accipias volo, ut causa officii mei salva sit: nullum quippe delictum curae erga te frigentis agnosco. Quid quod proxime, teste fratre communi quem magistratus urbis amplectitur, geminam tibi salutem per epistolas dixi? Num etiam commeantium fidem debeo?
PL 18, 228Dこの点は、私の務めの言い分が損なわれない形で受け取ってほしい。あなたに対する心配りが冷めたという罪〔delictum〕を、私は何一つ認めない。ついこの間も、我々共通の兄弟〔frater〕で、いま都の官職に就いている者を証人として〔quem magistratus urbis amplectitur。都の官職が彼を抱いている、の意で、都の官職にある者と取った〕、私は書簡であなたに二度挨拶を述べたではないか。往来する人々の信義まで、私が負わねばならぬのか。
Cogita in longinqua raras aut occultas hominum profectiones; adde perfidiam mandata frustrantium. Non accusabis absentis, ut spero, desidiam, si consideres, et in emittendis paginis alienam requiri occasionem, et in reddendis alienam fidelitatem.
PL 18, 229A遠方へ向かう人々の旅立ちは稀であるか、人目につかないものだと考えよ。言付けを無にする者たちの不実も加えよ。書簡を送り出すにも他人の機会が要り、届けるにも他人の誠実が要ると考えるなら、あなたは、不在の者の怠慢を責めはしないだろうと私は期待する。
Sed quid his testimoniis diligentiam in te meam nitor asserere? Ipsum nostrum Martianum credo tibi sedulo prodidisse, quanta memoria et praedicatio tui in ore ac pectore meo vigeat.
PL 18, 229Aだが、なぜこうした証言で、あなたに対する私の心配りを主張しようと努めるのか。我々のマルティアヌス自身が、あなたの記憶と称賛が私の口と胸にどれほど生き生きと息づいているかを、熱心に伝えたものと私は信じる。
Jam vero quid de scriptis meis vel silentio sentias, non requiro: siquidem minus est, te frequenter alloqui, quam de te jugiter loqui. Quid ergo scripta postulas, quibus saepe male creditur? hoc liberius, hoc verius est, quod defertur absenti. Itaque, ut vis, gloriare styli frequentia, ego officium tuum vinco judicio. Vale.
PL 18, 229A私の書き物や沈黙についてあなたがどう思うかは、もはや問わない。あなたに頻繁に語りかけることは、あなたについて絶えず語ることに及ばないのだから。ではなぜ、しばしばまずい者に託される書き物をあなたは求めるのか。不在の者に伝えられるもののほうが、より自由で、より真実である。だから、望むとおり筆の頻繁さを誇るがよい。私は判断において、あなたの務めに勝つ。健やかであれ。
Liber IV, Caput XXII
第IV巻 第XXII章PL 18, 229BSYMMACHUS PROTADIO.
シュンマクスよりプロタディウスへ
Geminus pariter in manus meas a te sermo pervenit, dum multijugis officiis amicitiam nostram pergis excolere.
PL 18, 229Bあなたから二通の書簡が同時に私の手に届いた。あなたが多岐にわたる務めで我々の友情を耕し続けているうちにである。
Quo exemplo, licet omnis affectio modo non munere censeatur, reddo tibi binas litteras, quarum alias frater noster Eusebius pars pectoris mei, has vero frugis optimae juvenis Martyrius exhibebit.
PL 18, 229Bこの例にならい、愛情はすべて贈り物ではなく度合いで量られるものだが、私もあなたに二通の書簡を返す。一通は我々の兄弟エウセビウス、私の胸の一部とも言うべき者が、もう一通は最良の人柄の青年マルテュリウスが届けるだろう。
Simulque convenio, ut fidem solutionis istius memineris aemulari, cum te coeperit frequentium paginarum vicissim fenus urgere. Vale.
PL 18, 229B同時に、あなたに頼む。頻繁な書簡の貸しの利息があなたを迫り始めるとき、この返済の信義を見習うことを忘れないでほしい。健やかであれ。
Liber IV, Caput XXIII
第IV巻 第XXIII章PL 18, 229CSYMMACHUS PROTADIO.
シュンマクスよりプロタディウスへ
Observatio quaedam me hucusque cohibebat, ne litteras primus emitterem. Hunc enim morem quaedam institutio vetusta constituit; ut eorum ante recurrat affatus, quos a proprio lare peregrinatio longa disterminat.
PL 18, 229Cある慣わしが、これまで私を、先に書簡を出すことから押しとどめていた。古い取り決めが、この習いを定めたからである。すなわち、長い旅によって自分の家から隔てられている者たちの挨拶が、先に戻ってくるべきだというのだ。
Ago itaque atque habeo uberes gratias praeventus officio, quo te languore discusso rectius valere cognovi, et mihi ad scribendum manum quodammodo esse reseratam. Pro qua re meliores tibi opto processus.
PL 18, 229Cそれゆえ私は、先に務めを果たされたことに深く感謝する。それによって、あなたが病を払いのけ、いっそう健やかであると知り、私にも書くための手がいわば開かれたからである。このことについて、あなたにいっそう良い進展を祈る。
Nam etsi secundum mores ac natales tuos honorum culmen indeptus es; necdum tamen perfectum praemium debitamque mercedem tibi fortuna restituit. Quae etsi in te magna contulerit, nunquam tuum aequabit meritum.
PL 18, 229Cというのも、あなたの人柄と生まれにふさわしく栄誉の頂に達したとはいえ、運命はなお、完全な報いと当然の報酬をあなたに返してはいない。運命があなたに多くを与えたとしても、あなたの功績に等しくなることは決してない。
Nunc redeo ad verba solemnia, quibus salutationis officium de more persolvens, mutuum munus exposco. Intelligis enim vicissitudine scribentium animos incitari. Vale.
PL 18, 229Cいま私は慣例の言葉に戻り、挨拶の務めを慣わしどおり果たしながら、返しの贈り物を求める。書く者たちの心は、互いの返し合いによって奮い立つことを、あなたは分かっているのだから。健やかであれ。
Liber IV, Caput XXIV
第IV巻 第XXIV章PL 18, 229DSYMMACHUS PROTADIO.
シュンマクスよりプロタディウスへ
Exstant in monumentis Sallustianis Africani litterae quas Jugurtha post excidium Numantinum ad Micypsam testes decoris sui pertulit.
PL 18, 229Dサッルスティウスの記録に、アフリカヌスの書簡が残っている。ユグルタがヌマンティア陥落のあと、自分の名誉の証としてミキプサのもとへ持ち帰ったものである。
Has ego in praesentia fratris nostri Florentini nomine ad verbum mandandas paginis puto: quia ambo in negotiis suis pari gloria splenduerunt, ita utriusque virtuti idem testimonii honor congruit.
PL 18, 229Dこれを私は、今この場で、我々の兄弟フロレンティヌスの名のもとに、一語一句そのまま書面に託すべきだと考える。二人とも自分の務めにおいて等しい栄光に輝いたので、両者の徳に同じ証言の栄誉がふさわしいからである。
Et illum quidem Scipio regi Numidae volens reddidit: nos inviti tanto ornamento tibi cedimus. Fatendum quippe est, in gratiam tuam factum, ut hunc abire pateremur. De me, si quid pro amicitia postulas edoceri, erit quaesitorum index, qui rerum mearum arbiter fuit.
PL 18, 229Dそしてスキピオは、彼をヌミディアの王に進んで返した。我々は不本意ながら、これほどの飾りをあなたに譲る。この者が去るのを我々が許したのは、あなたの好意のためだったと、認めねばならない。私について、友情ゆえに何か知りたいと求めるなら、私の事情の立会人であった者が、尋ねられたことを告げる者となるだろう。
Tantum epistolae meae crede, quod valeam, tuique diligentiam colam, quam mihi de te invicem fides aemula pollicetur. Vale.
PL 18, 230Aただ私の書簡を信じよ。私は健やかであり、あなたへの心配りを保っている。同じ心配りがあなたからも返ってくることを、張り合う信義が私に約束している。健やかであれ。
Liber IV, Caput XXV
第IV巻 第XXV章PL 18, 230ASYMMACHUS PROTADIO.
シュンマクスよりプロタディウスへ
Desideravi litteras tuas adventantibus multis, quos mihi sermonem tuum praesumpseram tradituros. Sed ubi exspectationem meam spes ista frustrata est, ultro etiam alloqui studui, ut te exemplo officii ad curam similem provocarem.
PL 18, 230A多くの者が来るので、私はあなたの書簡を待ち望んだ。彼らがあなたの言葉を私に届けてくれるものと、あらかじめ思っていたからである。だがこの期待が私の望みを裏切ったので、自分のほうから話しかけることに努めた。務めの手本によって、あなたを同じ心配りへと促すためである。
Quaeso igitur ne amicitiae vigorem languere, et munia frigere patiaris, quae impatienter requiro; licet noverim diligentiam circa me tuam, etiam cum scripti abstinens sis, fido animo contineri. Vale.
PL 18, 230Aだから頼む、友情の力が衰え、私が待ちきれずに求めている務めが冷えるのを許さないでほしい。もっとも、あなたの私への心配りは、書くのを控えているときでさえ、誠実な心に保たれていることを、私は承知している。健やかであれ。
Liber IV, Caput XXVI
第IV巻 第XXVI章PL 18, 230BSYMMACHUS PROTADIO.
シュンマクスよりプロタディウスへ
Amplissima redundo laetitia, cum video litterariis officiis meis honorem parilem non negari; atque ideo exercendi styli amore destimulor. Neque enim fas est torpere studium, quod aequa benignitas compensatione gratiae muneratur.
PL 18, 230B私の書簡の務めに、同等の栄誉が拒まれないのを見て、私は最大の喜びにあふれる。それゆえ、筆を鍛える愛に駆り立てられる。公正な好意が、好意の返報で報いてくれる学びが、怠けることは許されないからである。
Plura vellem; sed verecundiam tuam nimio laudis excursu non oportet onerari. Vale, et amicitiam, sicuti facis, in exemplum tuere. Nos etsi elegantia sermonis impares sumus, constantia religionis pares esse nitemur. Iterum vale.
PL 18, 230Bもっと書きたいが、あなたの慎み深さを、称賛の行き過ぎで重くしてはならない。健やかであれ。そして友情を、いま行っているとおり、手本として守れ。我々は、言葉の優雅さでは及ばないとしても、友情の務め〔religio〕の堅固さでは等しくあろうと努める。もう一度、健やかであれ。
Liber IV, Caput XXVII
第IV巻 第XXVII章PL 18, 230CSYMMACHUS PROTADIO.
シュンマクスよりプロタディウスへ
Ut desidem scribendi saepe accusas. Quid doleam magis, nescio. Sermo omissus amicitiae negligentiam videtur arguere, parcus infantiam. Malo tamen ingenio meo convicium, quam moribus facias: quibus, quandiu ipse mei sum memor, objicere tui oblivionem non potes.
PL 18, 230Cあなたは、私を書くのに怠惰な者として、たびたび責める。どちらをより嘆くべきか、私には分からない。言葉を欠けば友情への怠慢を示すように見え、言葉が乏しければ口下手を示すように見える。それでも、私の才能にこそ非難を向けてほしい。私の人柄にはそうしないでほしい。私が自分を覚えているかぎり、人柄に対して、あなたを忘れたことを突きつけることはできないはずだ。
Castigasti item, quod te fratribus tuis dicenda salute consociem. Sum quidem loquendi pauper et tenax cartulae. Sed te mihi dare vitio non oportet, quod illos constat amplecti. Facit autem lex curiae nostrae, ut majoris apud me numeri antistet auctoritas.
PL 18, 230Cまた、あなたは、私があなたを兄弟たちと一括して挨拶を述べることを咎めた。たしかに私は言葉に乏しく、紙に吝嗇である。だが、私が彼らをも抱擁していることは明らかなのだから、あなたはそれを私の落ち度としてはならない。しかも、我々の元老院議場の法が、私のもとでより多数の者の権威が上に立つようにしているのである〔元老院で多数の側が通る決まりにかけた戯れ。兄弟たちと一括した挨拶の弁明〕。
Quid si vos una ad mensae genialitatem vocarem? Nolles eodem cum fratribus thoro accipi? Nec invideris, si unius epistolae creditor, quaestum quodammodo de vobis usurae triplicis exerceo. Nihil enim mihi a singulis pro altero solvitur. Aut cur mea officia dividi postulatis, qui ad exprobrandum vestra conjungi is? Vale.
PL 18, 230Cもし諸君を一緒に食卓の歓楽へ招いたなら、どうか。兄弟たちと同じ寝椅子に迎えられるのを、あなたは嫌うか。一通の書簡の債権者として、いわば三倍の利息の利得を諸君から得ているとしても、妬むな。実際、一人一人から、他の者の分として私に支払われるものは何もないのだ。それにしても、なぜ諸君は私の務めが分けられることを求めるのか、非難するときには諸君のものが一括されるのを望むというのに。〔底本は conjungi is。語形が崩れているらしく、「結ばれることを望む」と解した〕健やかであれ。
Liber IV, Caput XXVIII
第IV巻 第XXVIII章PL 18, 230DSYMMACHUS PROTADIO.
シュンマクスよりプロタディウスへ
Ingenia humana prompta ad arguendum esse omnibus liquet. Sed tu qui inter bona rara numeraris omitte sectari per naturam faciliora; et defensionem longi silentii mei suscipe, quae abundat plurimis justitiae patrociniis; si contempleris ad viciniam Rheni, a qua nunc et optimus princeps, et potissimus magistratus abest, nullum nostrarum partium interea loci commeare.
PL 18, 230D人の才が非難に素早いことは、誰にも明らかである。だがあなたは稀な善きものに数えられる者なのだから、本性によって容易なことに従うのをやめ、私の長い沈黙の弁明を受け入れてほしい。それは正義の弁護に満ちている。ライン川の近くに目を向けるなら、そこからは今、いとも善き君主も最有力の官も離れており、その間、我々の側へ往来する者は誰もいないと分かるだろう。
Fors fuat, an quis tantum viae ob rem privatam mihi ignoratus arripiat. Tibi proficiscentium Romam major facultas.
PL 18, 230Dひょっとして、私に知られていない誰かが、私事のためにこれほどの道のりを引き受けることもあろうが〔fuat は sit の古形〕。あなたのほうには、ローマへ旅立つ者の機会がより多い。
Primo, quia in commune imperii caput undique gentium convenitur: tum quod clementissimum principem in hac parte degentem, varia omnium desideria, vel necessitates sequuntur.
PL 18, 230D第一に、あらゆる国々から人が帝国の共通の頭へ集まるからであり、次に、この地方に滞在するいとも寛容な君主に、あらゆる者のさまざまな願いや必要が付き従うからである。
Et tamen cum tabellarios tibi plures causae offerant, aeque a stylo temperas, nec ulla a nobis expostulatione perstringeris. Facit enim securitas mea, ut diligi me etiam a tacente non ambigam. Ergo amicitiae nostrae fiducia non ex litteris pendeat.
PL 18, 231Aそれでも、あなたには多くの事情が使者を差し出すというのに、あなたは同じように筆を控え、我々からはいかなる非難も受けない。私は安心しているので、黙っているあなたからも自分が愛されていることを疑わないからである。だから、我々の友情の信頼は、書簡に懸かっていてはならない。
Illarum intervalla fors facit. Fides autem mutuae diligentiae indignatur linguae assertionem. Ad hoc etiam prolixas epistolas petis, tanquam facturus periculum, quantum in scribendo cana aetate profecerim.
PL 18, 231A書簡の間隔は偶然が作る。互いの心配りの信義は、舌による保証を憤る。それなのにあなたは、長い書簡まで求める。白髪の年になって、書くことでどれだけ上達したかを試そうとするかのように。
Semper quidem similis arentibus rivulis, laxiores ripas refugi, ut inopiam brevitas affecta celaret. Nunc graves quoque anni, si quid de pectore meo stillabat, ebiberunt. Praeterea nihil argumenti suppetit ad propaganda quae scribimus.
PL 18, 231A私は常に、涸れた小川に似て、広い岸を避け、わざと簡潔にして乏しさを隠してきた。いまや重い年月が、私の胸から滴っていたものまで飲み干した。そのうえ、我々が書くことを広げるための主題は、何も手に入らない。
Nosti otium meum, de quo apud te largiter loqui utriusque fastidium est. Magnis negotiis plura verba conveniunt. Nobis idem sit linguae modus, qui fortunae est. Mallem, Aboriginum more, dictionem salutis aeternae ligno aut corticibus scribere.
PL 18, 231B私の閑暇をあなたは知っている。それについてあなたの前で多く語るのは、互いにとって倦むことだ。大事業には多くの言葉がふさわしい。我々には、言葉の量が運命の量と同じであればよい。私は、アボリギネス人の流儀で、変わらぬ健康を祈る挨拶の言葉を、木や樹皮に書くほうがよいくらいだ。
Aegyptus papyri volumina bibliothecis foroque texuerit. Sufficiat aliquando celebrandae amicitiae; si vales, bene est. Opto has ipsas, quas tu breves quereris, salutationum vices, dum absumus, inter nos longum manere. Vale.
PL 18, 231Bエジプトは、パピルスの巻物を、書庫と広場のために織ればよい。友情を重んじるには、ときには次の言葉で足りるとせよ。「あなたが健やかなら、それでよい」と。私は、あなたが短いと嘆くこの挨拶のやりとりが、我々が離れているあいだ、我々のあいだで長く続くことを望む。健やかであれ。
Liber IV, Caput XXIX
第IV巻 第XXIX章PL 18, 231BSYMMACHUS PROTADIO.
シュンマクスよりプロタディウスへ
Spero te, ut fando didici, ad vicina venturum. Fors fuat, an vera compererim. Ego tamen, vel tradendas coram tibi a fratre nostro Minervio duas oratiunculas meas, vel mittendas in patriam fidelitati ejus ingessi. Parcus esse in hac epistola debeo.
PL 18, 231B聞き及んだところでは、あなたは近くへ来るだろうと期待している。私が聞いたことが真実かどうかは、運次第だ〔fuat は sit の古形〕。それでも私は、我々の兄弟ミネルウィウスの手でじかにあなたに渡されるか、故郷へ送られるかするよう、私の二つの小さな演説を彼の忠実さに委ねた。この書簡では、控えめでなければならない。
Illis enim, quae legenda suscipies, amor avarus explebitur. Commoneo tamen, ne orationis unius titulo mutetur de me existimatio tua. Nam repudiata censura gravat nos principio, sola argumenti inspectione.
PL 18, 231Cあなたが読むために受け取るそれらによって、貪欲な愛は満たされるだろう。ただ、一つの演説の題によって、私についてのあなたの評価が変わらぬよう、念を押しておく。退けられた監察官職〔censura〕は、題材を一見するだけで、最初から我々に重くのしかかるからである〔監察官職の再置を退ける側に立った演説で、題材だけを見ると悪い印象を与える、の意と取った〕。
Sed ubi dicta legeris, cum sententia mea in gratiam reverteris. Hanc partem, quae tempestate rejecta est, totius ordinis nostri antetulit auctoritas; ne sub specioso nomine fores impotentiae ambire solitis panderentur.
PL 18, 231Cだが語られたことを読めば、あなたは私の意見と和解するだろう。時勢によって退けられたこの側を、我々の身分全体の権威が優先した。見栄えのよい名のもとに、官職を求めて取り入ろうとする習いの者たちのために、専横の門が開かれることのないようにである〔ambire solitis は官職を求めて運動する習いの者、impotentia は抑えのきかない権勢と取った〕。
Plures utilitatis et honestatis assertiones in ipso corpore orationis invenies. De utroque opere judicium tuum cura nostra desiderat. Vale.
PL 18, 231C有益さと高潔さについての主張は、演説の本体そのものの中に、さらに多く見いだされるだろう。両方の作品について、あなたの判断を、我々の関心は望んでいる。健やかであれ。
Liber IV, Caput XXX
第IV巻 第XXX章PL 18, 231DSYMMACHUS PROTADIO.
シュンマクスよりプロタディウスへ
Silentii inter nos simile scis esse delictum: atque ideo injuste mihi culpae datur, quod utrique commune est.
PL 18, 231D沈黙の罪〔delictum〕が我々のあいだで同じであることを、あなたは知っている。だから、双方に共通のことが咎〔culpa〕として私に帰せられるのは不当だ。
Et tamen defensio mihi suppetit: quia nec profectiones commeantium notescunt; et tu non iisdem sedibus immoratis: dum aut Treviros civica religione, aut quinque provincias otii voluptate commutas.
PL 18, 231Dそれでも私には弁明が手もとにある。往来する者たちの旅立ちは知られないし、あなたも同じ場所にとどまっていないからだ〔底本は活字が欠けて判読しにくいが、主語が tu なので immoraris と読む〕。あなたは、市民としての務め〔religio〕のためにトリーアへ、あるいは閑暇の楽しみのために五つの属州へと、居所を移し替えている〔commutas の取り方は定かでない。居所を移す意と取った〕。
Mihi est Romae jugis statio; et major nunc causa residendi, ex quo me viri excelsi germani tui praesentis et cura retinet, et juvat gloria. Una igitur via sociare scripta potuisti, quae frater et fratri aequandus acciperent. Quod a te gaudeo vel sero curatum.
PL 18, 231D私はローマに絶えずとどまっている。いまはとどまる理由がいっそう大きい。あなたの兄弟、卓越した人が居合わせているので、その心配りが私を引き留め、その栄光が私を喜ばせるからだ。だからあなたは、一度の便で書簡をまとめることができたはずだ。兄弟と、兄弟に等しいとされるべき者〔私〕が、それを受け取ったであろうに。それをあなたが遅ればせながら果たしたことを、私は喜ぶ。
Nec tamen cum a litteris temperares, ullam decessionem diligentiae in me tuae factam putavi. Tanta est enim securitas verae amicitiae, ut de sua fide aestimationem mutui amoris assumat. Plura in hunc modum dicere piget.
PL 18, 231Dとはいえ、あなたが書簡を控えていたときも、あなたの私への心配りが少しでも退いたとは思わなかった。真の友情の安心は、それほど大きく、自分の信義から互いの愛の評価を引き出すからである。この調子でこれ以上語るのは気が進まない。
Quare transeo ad eam sermonis tui partem quae orationum mearum desiderium videtur attingere. Ais in manus tuas scripta nostra venisse, fratre nostro Minervio proditore, qui frivolis meis litterata potius curiositate, quam justa delectatione non abstinet.
PL 18, 232Aそれゆえ、あなたの書簡のうち、私の演説への望みに触れていると見える部分に移る。あなたは、我々の書き物があなたの手に届いたと言う。それをばらしたのは我々の兄弟ミネルウィウスで、彼は私のつまらぬものから、正当な喜びよりもむしろ学識ある好奇心によって、手を引かない。
Si tibi tantum otii est, ut ad fastidium detergendum nonnulla etiam insulsa conquiras, quidquid stylo elaboravimus, exhibebo; securus veniae, quam mihi spondet animi tui caritas. Pene praeterii, quod loco principe accusare debueram.
PL 18, 232Aあなたに倦怠を払うために、味気ないものまで探すほどの閑暇があるなら、我々が筆で仕上げたものは何でも示そう。あなたの心の愛が私に請け合ってくれる容赦を、疑わずに。最初に咎めるべきだったことを、危うく見過ごすところだった。
Itane epistolarum nostrarum simplex usus interiit, ut paginis tuis lenocinia aevi praesentis anteferas? Redeamus quin ergo ad infucatos nominum titulos; et cum dicitur aut redditur salus, nihil ipsis vocabulis nostris honoratius ac blandius esse ducamus.
PL 18, 232A我々の書簡の素朴な慣わしは、それほどまでに滅びたのか、あなたが自分の書簡に、現代の媚びた飾りを優先するとは。ならば、飾らぬ名の題〔称号〕に戻ろうではないか。挨拶が述べられ、また返されるとき、我々自身の呼び名ほど名誉あり心地よいものはないと考えよう。
Exemplo certe tibi sit epistola mea: quam si aemulari spreveris, et arrogantiae notatus videbor, et caeteris aggregatus, quorum magnus suspectus in verbis est, nullus cultus in sensibus. Vale.
PL 18, 232B少なくとも私の書簡を手本とせよ。もしそれに倣うのを軽んじるなら、私は傲慢の烙印を押されたと見え、他の者たちの列に加えられるだろう。その者たちは、言葉には大仰な敬意があるが、思いには敬意のかけらもない。健やかであれ。
Liber IV, Caput XXXI
第IV巻 第XXXI章PL 18, 232BSYMMACHUS PROTADIO.
シュンマクスよりプロタディウスへ
Mediolanum te idem qui me consul acciverat. Speravi quod nos in unum votiva causa conduceret. Sed ubi per valetudinem defuisti, aegerrime exspectati gaudii dispendium tuli.
PL 18, 232B私を召したのと同じ執政官が、あなたをミラノに召した。願いのかなう機会が我々を一つに集めてくれることを、私は望んだ。だが、あなたが体調を崩して欠けたので、期待した喜びを失う損を、ひどく辛く耐えた。
Nunc peractis supra omnium magnanimitatem consularibus festis, Romam revertor; quo se amplissimus magistratus venturum protinus genero astipulante promisit.
PL 18, 232Bいま、執政官の祝祭が皆の度量を超えて済んだので、私はローマへ戻る。いとも高貴な官が、婿の口添えのもと、ただちにそこへ来ると約束した。
Quam vellem, si etiam in solidum redit sanitas, compensares adventu veniam superiorem, atque una via et senatui deferres officium voluntarium, et consuli debitum solveres. Sed unde mihi optare tantum, cum frustra fuerit sperasse leviora? Quandiu venatui togam praeferes? Vale.
PL 18, 232C健やかさが完全に戻ったのなら、あなたが来訪によって先の不参加の容赦を償ってくれたらと、どれほど願うことか。そうすれば一度に、元老院に自発の務めを捧げ、執政官に負う務めを果たせるのに。だが、より軽いことを望んでさえ空しかったのに、どうしてこれほどを願えようか。いつまであなたは、トガより狩りを優先するのか。健やかであれ。
Liber IV, Caput XXXII
第IV巻 第XXXII章PL 18, 232CSYMMACHUS PROTADIO.
シュンマクスよりプロタディウスへ
Crescere inter nos quotidie amoris debitum volo. Sed epistolis tuis nihil opto debere, quae mihi plerumque exprobantur, ut desidi. Ergo geminis litteris tuis non simul mihi redditis, pari numero, sed conjuncta emissione respondeo.
PL 18, 232C我々のあいだで、愛の負債が日ごとに増すことを私は望む。だが、あなたの書簡については、何も負いたくない。それらはたいてい〔底本は exprobantur。exprobrantur と読む〕、私が怠け者だとして、私を非難する材料にされるからだ。それゆえ、同時には私に届かなかったあなたの二通の書簡に、同じ数の書簡で、ただし一度にまとめて送って答える。
Valemus, quantum aetas admittit declivis in senium. Raro nobis ager visitur, sed multo ratior est usus legendi. Tibi et rusticare et erudiri plurimum licet. Inde est, quod nos frequenter alloqueris: quia omne tempus, ut quaeratur ingenio, otio vindicatur.
PL 18, 232C我々は、老いへと傾く年齢が許すかぎり、健やかである。田畑を訪れることはめったにないが、読むという習いはそれよりずっとまれだ〔底本は ratior。rarior と読む〕。あなたには、田園で過ごすことも学ぶことも、大いに許されている。そこから、あなたが我々に頻繁に語りかけることが出てくる。才能が追い求められるために、あらゆる時間が閑暇として取り戻されるからである。
Sed fiduciae tuae audacia nostra non cesserit. Haurias licet monumenta priscorum, et ipse paginis ediscenda committas. Sollicitabo tamen arentibus verbis scripta istius, quem amore et judicio me legere necesse est, ut compensem illorum damna quae negligo. Vale.
PL 18, 232Dだが、あなたの自信に、我々の大胆さは譲りはしないだろう。あなたは古人の記録を汲み尽くしてもよいし、自らも暗記すべきものを書面に託してもよい。それでも私は、涸れた言葉で、私が愛と判断をもって読まねばならぬその人の書き物に、挑んでみよう〔istius(その人)が誰を指すかは定かでない。あなたを指すとも取れる〕。私が顧みない彼らの損失を、償うためである。健やかであれ。
Liber IV, Caput XXXIII
第IV巻 第XXXIII章PL 18, 232DSYMMACHUS PROTADIO.
シュンマクスよりプロタディウスへ
Delectaris epistolis meis. Credo. Hinc est, quod eas saepe et ardenter efflagitas. Sed non statim mereor desidis notam, si nequeo tui amoris in me avaritiae satisfacere. An interlabi amicitiae memoriam per silentium putas?
PL 18, 232Dあなたは私の書簡を楽しんでいる。そうだろう。だからこそ、それをしばしば熱心にせがむのだ。だが、私への愛の貪欲を満たせないからといって、私がただちに怠け者の烙印に値するわけではない。沈黙によって友情の記憶が滑り落ちてゆくと、あなたは思うのか。
Cave talia de animis opinari, quorum aeterna judicia sunt. Habet enim plurimum ponderis fides, et alligata voluntario sacramento styli admonitione non indiget. Haec a me tibi an non semper scripta sunt? Nec tamen deseris inveteratam querelam.
PL 18, 233A心について、そのようなことを考えるな。心の判断は永遠のものだ。信義には最大の重みがあり、自発の誓い〔sacramentum〕で結ばれた信義は、筆による注意を要しない。これは私があなたにいつも書いてきたことではないか。それでもあなたは、古くなった不満を捨てない。
Quid si praestat longum tacere? Non vides oracula olim locuta desiisse, nec ullas in antro Cumano litteras legi, Dodonam loqui frondibus, nec de spiraculis Delphicis ullum carmen audiri?
PL 18, 233A長く黙るほうがまさっているとしたら、どうか。あなたは見ないのか。かつて語った神託が止んだこと、クマエの洞窟で文字が読まれないこと、ドドナが木の葉で語らないこと〔Dodonam loqui frondibus には否定の語が無いが、前後の nec の列にあって否定を受けると読んだ〕、デルフォイの噴気孔から詩が聞こえなくなったことを。
Patere igitur, ut homullus Promethei manu fictus mandare cessem papyro, quae dudum in vatum foliis non leguntur. Nolo tamen denuntiatum tibi a me silentium suspiceris. Tenebo in scribendo tantam mensuram temporis, quantum inter nos locis absumus.
PL 18, 233Aだから、プロメテウスの手で作られたちっぽけな人間の私が、とうの昔に予言者たちの葉に読まれなくなったことを、パピルスに託すのをやめるのを許せ。ただし、私があなたに沈黙を宣告したのだと疑わないでほしい。書く間隔は、我々が場所で互いに離れている分だけ保とう。
Tu quoque impatientiam vince ratione quae non sinit ut tibi quotidie litterae meae in vicinia Rhem posito a nostro Albula deferantur. Vale.
PL 18, 233Aあなたも、せっかちを理性で抑えよ。理性は、ライン川の近くに置かれたあなたに〔底本は Rhem。Rheni と読む〕、我々のアルブラ川〔ティベリス川の古名で、ローマを言う〕から私の書簡が毎日届けられることを許さない。健やかであれ。
Liber IV, Caput XXXIV
第IV巻 第XXXIV章PL 18, 233BSYMMACHUS PROTADIO.
シュンマクスよりプロタディウスへ
Magni sunt quidem fructus quos de litteris tuis capio. Sed fiunt uberiores, dum per communium fratrum manus transeunt. Singuli enim scriptis tuis de suo aliquid apponunt. Tibi igitur acceptum fero quidquid ex omnium ore conquiro.
PL 18, 233Bあなたの書簡から私が得る実りは、確かに大きい。だが、共通の兄弟たちの手を経て届くあいだに、さらに豊かになる。一人一人があなたの書き物に、自分のものを何か添えるからである。だから、皆の口から集めるものはすべて、あなたに負うものと私は数える。
Sed rursus expende quanto labore respondeum tot ingeniorum sublimium varietati. Nam pares estis, nec tamen similes. Ergo non minorem mihi rependenda afferunt difficultatem, quam accepta dulcedinem.
PL 18, 233Bだが反対に、これほど多くの崇高な才の多様さに答える〔底本は respondeum。respondendum と読む〕のに、どれほどの労苦が要るかを考えてほしい。諸君は等しいが、似てはいない。だから、返さねばならぬものは、受け取ったものが甘美さをもたらすのに劣らない困難を、私にもたらす。
Hanc omnibus humanis gaudiis legem natura dixit, ut curae voluptatem sequantur. Natae subolis primus parentes dies hilarat; mox pii metus brevem gratiam fugant. Honor in exordiis laetus est, dehinc animos laborum aestus ingreditur.
PL 18, 233B自然は、人間のあらゆる喜びに、心配が喜びに続くという法を課した。生まれた子の最初の日は親を喜ばせるが、まもなく、情愛ゆえの恐れが短い喜びを追い払う。栄誉は始まりにおいて喜ばしいが、その後、労苦の熱が心に入り込む。
Longum fiat, si pergam similia contexere. Etiam ea mihi advertendum est quae fas sit de tanto viro dicere. Temere jurasti. Mandari enim periturae chartae epistolas quereris, alligasti sacramento enorme judicium.
PL 18, 233C似たことを続けて織り込めば、話は長くなるだろう。これほどの人について語ってよいことにも、私は注意せねばならない。あなたは軽率に誓った。書簡が朽ちる紙に託されることを嘆いて、あなたは誓いによって途方もない判断を縛りつけたのだ〔alligasti sacramento enorme judicium は取りにくい。私の書簡についての度を越えた評価を、誓いで固めた、の意と取った〕。
Itane me ludos facis, ut quae apud te incuriosius loquor, in styli caudices, aut tiliae pugillares censeas transferenda, ne facilis senectus papyri scripta corrumpat? Et Martiorum quidem vatum divinatio caducis corticibus inculcata est.
PL 18, 233Cあなたは私を嘲弄するのか、私があなたのもとで気楽に語っていることを、筆の木板や、シナノキの書き板に移すべきだと考えるとは。パピルスの書き物が、脆い老いで傷まぬようにと。たしかにマルキウスの予言者たちの占いは、朽ちやすい樹皮に刻まれた。
Monitus Cumanos lintea texta sumpserunt. Tu etiam sericis voluminibus Achemenio more infundi litteras meas praecipis.
PL 18, 233Cクマエの託宣は、織られた麻布が受け取った。あなたはさらに、私の書簡を、アカイメネス朝の流儀で、絹の巻物に流し込むよう命じる。
Magna sunt auctoritatis tuae pondera, nec possum gratiosum putare quod tu juratus allegas: sed dum me rursus inspicio, labascit fides, et refragatur testimonio conscientia. Ita quod credibile persona judicis facit, diffidentia respuit audientis.
PL 18, 233Cあなたの権威の重みは大きく、あなたが誓って申し立てることを、私は追従とは考えられない。だが、私がふたたび自分を省みるとき、信は揺らぎ、良心が証言に逆らう。こうして、裁く者の人物が信じうるものとすることを、聞く者の不信が退ける。
Igitur solus ambigua submovebis, si amorem tuum posthac parcius loqui de laudibus meis jusseris. Vale.
PL 18, 233Dそれゆえ、疑わしい点を取り除けるのはあなただけだ。あなたの愛に、今後は私の称賛について、もっと控えめに語るよう命じるなら。健やかであれ。
Liber IV, Caput XXXV
第IV巻 第XXXV章PL 18, 233DSYMMACHUS MINERVIO.
シュンマクスよりミネルウィウスへ
Obrepsisti verecundiae meae ut prior scriberes: vadatum me tibi hoc munere velim credas. Sed non fero ut aedes quodammodo amicitiae novus salutator adesse videaris. Jamdudum virtutes tuas pares fraternis in pectoris mei possessionem recepi.
PL 18, 233Dあなたは私の遠慮を出し抜いて、先に書いた。この務めによって、私があなたに保証で縛られた者となったと思ってほしい〔vadatum は保証を立てて出頭を約させられた者、の意の法の語。先に書かれて、返す義務を負った、と取った〕。だが、あなたが友情の家に、いわば新参の挨拶客として来ているように見えるのは、我慢ならない。私はとうに、兄弟たちのものに等しいあなたの徳を、我が胸の所有地に迎え入れた。
Crevisti etiam pro parte legitima paternae in me familiaritatis successionem, licet singulis vobis soliditas mei amoris accesserit: quia bona animi etsi spargi in plures putantur, unicuique tamen plena et indivisa proficiunt.
PL 18, 233Dあなたはさらに、父の私との親交の相続を、法定の取り分として受け継いだ〔crevisti は cernere(相続を承認して受ける)の完了と取った。crescere の完了と同じ形〕。もっとも、諸君一人一人に、私の愛の全体が及んでいるのだが。心の善きものは、多くの人に分け与えられると思われていても、それぞれの人には、満ち、分かたれずに益するからである。
Praeterea cum Palatinae eloquentiae militares, porrexi amicitiae tuae dexteram. Quare tot tantisque pignoribus annexi, non aestimemus de epistolari tirocinio caritatis aetatem. Nam ut animus celerior est litteris, ita prius fuit amare quam scribere. Vale.
PL 18, 234Aさらに、あなたが宮廷の雄弁に仕えていたとき、私は友情の右手を差し出した。だから、これほど多くの大きな絆で結ばれた以上、書簡の初歩の修行から、愛の年数を量るのはやめよう。心が文字より速いのと同じく、愛することは書くことより先にあった。健やかであれ。
Liber IV, Caput XXXVI
第IV巻 第XXXVI章PL 18, 234ASYMMACHUS MINERVIO.
シュンマクスよりミネルウィウスへ
Postquam te Mediolanum venisse asseveratio commeantium palam fecit, speravi de proximo litteras tuas; sed ubi elusa est exspectatio mea, nec successit ullum spei pretium, praesumptum de te officium operi meo vindicavi.
PL 18, 234Aあなたがミラノに来たことを、往来する者たちの断言が明らかにして以来、私はすぐにあなたの書簡を待ち望んだ。しかし私の期待が裏切られ、望みの報いが何も得られなかったので、あなたから見込んでいた務めを、自分の仕事として引き受けた。
Auxit praeterea scribendi causam vir spectabilis frater meus Bassus, qui paulisper avulsus a nobis, transponi a me in pectus tuum debuit. Adjeci alteram paginam reddendam germano tuo, cum tibi fors in patriam reditum secundaverit.
PL 18, 234Bさらに書く理由を増したのは、貴顕の人〔spectabilis〕、我が兄弟バッススである。彼は少しのあいだ我々から引き離されたので、私の手であなたの胸の中へ移されねばならなかった。あなたの兄弟に渡してもらうもう一通を、私は添えた。運があなたに故郷への帰還を叶えるときのためである。
Asperserat nos ille jam dudum facundiae suae floribus, et Galliarum prisca monumenta jucundo otio exscribenda mandaverat. Optato accidit ut ei per te utrumque reddatur, honor epistolae meae, et expetitae fructus historiae. Vale.
PL 18, 234Bあの人はとうに、自分の雄弁の花を我々に振りかけ〔ille(あの人)が誰を指すかは定かでない。前の節のあなたの兄弟と取るのが自然である〕、ガリアの古い記録を、楽しい閑暇のうちに書き写すよう託していた。望みどおり、その人に、あなたを通じて、私の書簡の栄誉と、求められた歴史の成果との両方が返されることになった。健やかであれ。
Liber IV, Caput XXXVII
第IV巻 第XXXVII章PL 18, 234BSYMMACHUS MINERVIO.
シュンマクスよりミネルウィウスへ
Paulus amicus meus jamdiu aerario sacro militat, sed non pro gradu militiae spectandus tibi. Nam probitate morum suorum mediocritatem vincit officii. Nec despexeris hominem, si numerum ejus stipendiorum examines.
PL 18, 234B私の友パウルスは、久しく聖なる国庫に仕えているが、あなたには、務めの位階に応じて見られるべきではない。その人柄の誠実さで、職の凡庸さに勝っているからだ。勤続年数を調べてみても、この人を軽んじるな。
Tardiores habet processus verecundia, quae facit ut intra merita sui honoris haereat. Nec tamen poenitet longum stetisse. Tuo enim judicio reservatus est, sub quo emergere maximum morae pretium.
PL 18, 234C慎み深さは昇進を遅くし、自分の官位に値する範囲の内にとどまらせる。それでも、長くとどまったことを悔いてはいない。実に彼は、あなたの判断のために取っておかれたのであり、その下で浮かび上がることこそ、遅れの最大の報いである。
Cum igitur illi vitae integritas, militiae aetas suffragium ferat, dignum est ut ad debitos fructus me precatore, te auctore perveniat. Vale.
PL 18, 234Cだから、彼に生の潔白と勤務の年数が票を投じる以上、私が願い手となり、あなたが推進者となって、当然の実りに至るのがふさわしい。健やかであれ。
Liber IV, Caput XXXVIII
第IV巻 第XXXVIII章PL 18, 234CSYMMACHUS MINERVIO.
シュンマクスよりミネルウィウスへ
Gaudentius amicus meus in gremium patrocinii tui confugit, vir omnibus rebus amari dignus. Genus ei senatorium est, mens et modestia origine sua ac stirpe nobilior. Si fuco gratiae infectum testimonium meum non putas, suscipe diligendum. Longa obsequiorum ejus inspectio faciet ut me judices minora dixisse. Vale.
PL 18, 234C私の友ガウデンティウスが、あなたの庇護のふところに逃れ来た。あらゆる点で愛されるにふさわしい人だ。家柄は元老院議員の身分だが、精神と節度は、その生まれと血統より高貴である。私の証言が、好意の染料に染められたものではないと考えるなら、愛すべき者として受け入れてほしい。彼の奉仕を長く見ていれば、私が言い足りなかったと、あなたは判断するだろう。健やかであれ。
Liber IV, Caput XXXIX
第IV巻 第XXXIX章PL 18, 234DSYMMACHUS MINERVIO.
シュンマクスよりミネルウィウスへ
Ama Flavianum dominum et filium meum quantum me velle interpretaris: et si fieri potest, certamen mecum de amore ejus ingredere. Gaudebo si viceris. Sed hoc mihi tunc probetur, cum et ipse te colere supra mensuram diligentiae meae coeperit.
PL 18, 234D我が主〔dominus。敬称〕にして息子であるフラウィアヌスを、私が望むとあなたが解するだけ愛してほしい。できるなら、彼への愛で私と競い合ってほしい。あなたが勝つなら、私は喜ぶ。ただし、それが私に確かめられるのは、彼自身が、私の心配りの度を超えてあなたを敬い始めたときだ。
Nam si amicitia de mutuis constat officiis, facile erit ut ex illius animo tuum metiar. Vale.
PL 18, 234D友情が互いの務めから成るのなら、彼の心から、あなたの心を測るのは容易だろう。健やかであれ。
Liber IV, Caput XL
第IV巻 第XL章PL 18, 235ASYMMACHUS MINERVIO.
シュンマクスよりミネルウィウスへ
Si consideres quanta sit innocentium raritas, amabis Desiderium filium meum, in paucorum electione numerandum. De quo non falli judicium meum statues, cum in examen tuum venerit.
PL 18, 235A無垢な者がどれほど稀かを考えるなら、あなたは私の息子デシデリウスを愛するだろう。少数の選ばれた者に数えられるべき者である。彼があなたの吟味にかけられたとき、彼についての私の判断が誤っていないと、あなたは定めるだろう。
Interim quaeso ut illi per me amicitiae tuae sacrarium recludatur, et praestes aurem benignam causarum suarum justa narranti. Si quid in eum bene consulueris, absolvetur fides mea, quae apud illum spem beneficentiae tuae fideliter persolvit. Vale.
PL 18, 235Aさしあたり頼む、私を通じて彼に、あなたの友情の聖所が開かれ、自分の訴えの正当なことを述べる彼に、あなたが好意ある耳を貸してほしい。彼のために何か良いことを図ってくれるなら、私の信義は果たされる。私は彼に、あなたの善意への望みを、誠実に請け合ってきたのだから。健やかであれ。
Liber IV, Caput XLI
第IV巻 第XLI章PL 18, 235ASYMMACHUS MINERVIO.
シュンマクスよりミネルウィウスへ
In absolvendo Rustico nostro votum tibi detuli: opem filius meus Caecilianus exhibuit. Non est igitur meae verecundiae rapere gratiam laboris alieni. Ambo ipsi acceptum feramus, quod agi cura tua praecepit, exsequi mea valetudo non potuit. Vale.
PL 18, 235A我々のルスティクスを免じることについて〔absolvendo は訴えや負担から解き放つ意。何から解いたのかは書かれていない〕、私はあなたに願いを託した。援助を与えたのは私の息子カエキリアヌスである。他人の労苦への感謝を奪い取るのは、私の慎みにそぐわない。我々は二人とも彼に負うものと数えよう。あなたの心配りが行うよう命じ、私の健康が実行できなかったことを。健やかであれ。
Liber IV, Caput XLII
第IV巻 第XLII章PL 18, 235BSYMMACHUS MINERVIO.
シュンマクスよりミネルウィウスへ
Scio quid de me sentias: sed certus judicii tui nunc recuso laudari. Aemulare certe quod te tacitus admiror, quia plus habet ponderis recta veneratio. Relinquamus verborum blanditias novis inter se amicis. Illos juvent alterna praeconia usque ad fidem foederis.
PL 18, 235Bあなたが私をどう思っているかは知っている。だがあなたの判断を確信しているからこそ、いまは称賛されるのを辞退する。少なくとも、私が黙ってあなたを讃嘆していることに、あなたも倣ってほしい。正しい崇敬のほうが、重みがあるからだ。言葉の甘言は、互いに新しい友どうしに任せよう。彼らには、盟約の信が固まるまで、交互の称賛が役に立てばよい。
Nostra caritas adyto pectorum recondatur. Ipsa habitatio cordis in operto est. Inde me tua cura respiciat.
PL 18, 235B我々の愛は、胸の奥所にしまわれよ。心の住まいそのものが、覆いの中にある。そこから、あなたの心配りが私を見守ってほしい。
Sed non est meum formam scribendis epistolis dare, illud tantum cogites volo: cum sis ad praedicandum liberalissimus, parum mihi videri posse quod a te laudor, nisi amplius obliger.
PL 18, 235Bだが書簡の書き方に型を与えるのは私の役目ではない。ただ次のことを考えてほしい。あなたは称揚するのにきわめて気前がよい。それゆえ、あなたから称賛されることは、私にはとるに足りないと見える。さらに深く結ばれるのでないかぎり。
Praeterea scire postulo cur servata in praemissis nominibus nostris vetustas defuerit litterarum contextioni. Juvet alios titulo sublimitatis attolli.
PL 18, 235Cさらに、知りたい。先に置かれた我々の名では古風の慣わしが守られているのに〔書簡の冒頭の差出人と宛名の素朴な書き方を言うと取った〕、なぜ書簡の本文の組み立てにはそれが欠けたのか。他の者たちは、崇高さの称号で持ち上げられるのを喜ぶがよい。
Ego magnificentiae appellationem recuso, nisi forte me improbum putas, quod honori tuo eadem delinimenta non defero. Amor fictus in illa verba submittitur. Amicitiae cultus ingenuus est. Alba velamina, non segmentati amictus fidem vestiant. Quo mihi altus reverentiae gradus? Amari a fratre malo quam suspici. Vale.
PL 18, 235C私は「壮麗さ」という呼称を辞退する。ただ、あなたの名誉に同じ甘言を捧げないことを、私が不遜と思われるのでなければだが。偽りの愛は、あの言葉の下に身を沈める。友情の礼は、率直なものだ。信義を覆うのは、白い覆いであって、縫い飾りのある衣ではないように。高い崇敬の位階が、私に何の用か。私は、兄弟に愛されるほうを選び、仰ぎ見られるのは望まない。健やかであれ。
Liber IV, Caput XLIII
第IV巻 第XLIII章PL 18, 235CSYMMACHUS MINERVIO.
シュンマクスよりミネルウィウスへ
Eusebius familiarissimus meus, idem vetus miles privati aerarii diu morbo obstante obsequio tuo defuit. Orandus es mihi ne inter resides annotetur. Sed impetratio veniae non manebit, nisi illi aliquid beneficii propitiatus adjeceris.
PL 18, 235C私のきわめて親しいエウセビウス、同時に私的国庫の古参の勤め人でもある者が、病に妨げられて、長くあなたへの奉仕を欠いた。彼が怠け者のなかに記されぬよう、私はあなたに願わねばならない。だが、容赦を得ても、あなたが好意をもって彼に何らかの恩恵を加えないかぎり、長続きしないだろう。
Quaeso igitur flagitandis per Etruriam publicis debitis sollicitudinem navare jubeatur, ut longae absentiae culpam commendatione aliqua laboris amoveat. Vale.
PL 18, 235Dだから頼む、エトルリア全域で取り立てるべき公の負債について、彼が配慮を尽くすよう命じられ、いくらかの労苦の推奨によって、長い不在の咎を取り除けるようにしてほしい。健やかであれ。
Liber IV, Caput XLIV
第IV巻 第XLIV章PL 18, 235DSYMMACHUS MINERVIO.
シュンマクスよりミネルウィウスへ
Semper quidem mihi salutatio a te profecta gaudium creat, sed ea praecipue quae familiaribus apportanda committitur. Adjicit enim scriptis digna quaesitu, et de te tradit auditui, si quid defuit lectioni.
PL 18, 235Dあなたから発した挨拶は、私にいつも喜びを生むが、親しい者に託されて届けられる挨拶は、とりわけそうだ。それは書き物に、尋ねる価値のあることを添え、読むことで足りなかったものを、あなたについて耳に伝えてくれるからである。
Velut nunc Sebastius vester, post epistolam tuam redditam, quamdam mihi satin' ex voto ageres, sciscitanti, imaginem praesentiae tuae exhibuit. Idem nunc de otio meo, quae velis nosse narrabit, nam me in silvis Laurentibus continuatus est rurali quieti inhaerentem.
PL 18, 235Dたとえばいま、あなたの〔vos。一人の相手への敬意の複数〕セバスティウスは、あなたの書簡を渡したあと、あなたが私の望みどおりに過ごしているかと尋ねた私に、あなたが居合わせるかのような面影を示してくれた。彼はいま、私の閑暇について、あなたが知りたいことを語るだろう。彼は、ラウレントゥムの森で田園の静けさに浸る私に、ずっと付き添っていたからである。
Quid enim magis assectandum est mihi, collapsam valetudinem nonnunquam sarcienti, turbas saepe declinanti, litterarum innocentiam semper diligenti. Vale.
PL 18, 236A実に、私にとって、崩れた健康をときに繕い、群衆をしばしば避け、文芸の無垢を常に愛する者にとって、これ以上に追い求めるべきものがあろうか。健やかであれ。
Liber IV, Caput XLV
第IV巻 第XLV章PL 18, 236ASYMMACHUS MINERVIO.
シュンマクスよりミネルウィウスへ
Fiducia mihi styli atque ingenii nulla est. Sed tua benignitas ausus meos provocat. Misi igitur ad eruditionem tuam duas oratiunculas nostras: quarum una ad Polybii filium pertinens, ex recenti negotio nata est, altera dudum, cum res in curia agitaretur, a me parata, nunc opere largiore aucta processit: huic argumentum est repudiata censura, quam tunc totius senatus fugavit auctoritas.
PL 18, 236A私には、筆と才への自信が何もない。だが、あなたの好意が、私の大胆を呼び起こす。それゆえ私は、あなたの学識のもとへ、我々の二つの小さな演説を送った。その一つは、ポリュビウスの息子にかかわるもので、最近の案件から生まれた。もう一つは、かつて事が元老院で論じられていたときに私が用意したが、いまやより豊かな手を加えて増補され、世に出た。これの主題は、退けられた監察官職〔censura〕であり、それを当時、元老院全体の権威が退けたのである。
Nolo mireris gravissimum ordinem magisterium respuisse. In oratione nostra non leves causas evitatae hujus potestatis invenies. Vale.
PL 18, 236Bいとも重んずべき身分が、その職〔magisterium〕を退けたことを、驚かないでほしい。我々の演説の中に、この権能が避けられた、軽くない理由を、あなたは見いだすだろう。健やかであれ。
Liber IV, Caput XLVI
第IV巻 第XLVI章PL 18, 236BSYMMACHUS MINERVIO.
シュンマクスよりミネルウィウスへ
Spectatae frugis viros apud te debeo commendare, quia praecipuum munus est ut tuis amicitiis inserantur. Suscipe igitur, quaeso, de ortu et moribus facile summates, eosque in primore congressu penetrali familiaritate dignare.
PL 18, 236B実績の確かな人々を、私はあなたのもとに推薦せねばならない。あなたの友の列に加えられることが、格別の務めだからである。だから頼む、生まれと人柄で容易に最上位に立つ彼らを受け入れ、最初の会見から、内輪の親しさに値する者とよしとせよ。
Legationem illis Campanorum provincialium commune mandavit. Abundat justitia negotium; personas mea cura commendat. Advertis duas esse causas exercendae in eos benignitatis, pro quibus publice aequitas petitionum, privatim non gratiosus laudator intervenit. Vale.
PL 18, 236Bカンパニアの属州民の協議体〔commune〕が、彼らに使節の務めを託した。案件は正義に満ちている。人物は私の心配りが推薦する。彼らに好意を施すべき理由が二つあることに、あなたは気づく。そのために、公には請願の公正さが、私的には追従でない称賛者が、間に立っているのだ。健やかであれ。
Liber IV, Caput XLVII
第IV巻 第XLVII章PL 18, 236CSYMMACHUS MINERVIO.
シュンマクスよりミネルウィウスへ
Vidi Romae Protadium filium nostrum, cujus commendationi nihil ex familiae vestrae ornamentis praeter litteras tuas defuit. Quas cum desiderassem, citeriore Gallia imperatum sibi a socero iter, tu procul agente respondit.
PL 18, 236C私はローマで、我々の息子プロタディウスに会った。彼の推薦には、あなたの書簡のほか、あなたの〔vos。一人の相手への敬意の複数〕家の飾りに欠けるものは何もなかった。その書簡を求めたところ、彼は、あなたが遠くにいる折に〔底本は tu procul agente。te procul agente と読む〕、舅から近いほうのガリアへ命じられた旅があったと答えた。
Excusationem juvenis non libenter accepi; caetera morum probavi. Satis est hoc auribus patris, cui nolo in me gratiosum videri testimonium brevis experimenti.
PL 18, 236C青年の弁明は進んで受け入れなかったが、人柄のそのほかの点は認めた。これで父の耳には十分である。短い経験による証言が、その父に、私への好意からのものと見えることを、私は望まない。
Simul vereor ne quid amori tuo in filium derogem; quem non decet juvari apud te per suffragium conciliationis alienae. Vale.
PL 18, 236C同時に、息子へのあなたの愛を何か損なうことを、私は恐れる。彼が、あなたのもとで、他人の取りなしの支持によって助けられるのは、ふさわしくない。健やかであれ。
Liber IV, Caput XLVIII
第IV巻 第XLVIII章PL 18, 236DSYMMACHUS MINERVIO.
シュンマクスよりミネルウィウスへ
Litteras nonnullis humanitate praestamus. Has autem domino et fratri meo Basso, qui sororis aequitate non discrepat; quin potius juris auxiliis munitur.
PL 18, 236D我々は、人情から何人かに書簡を与える。この書簡は、我が主〔dominus。敬称〕にして兄弟であるバッススに宛てる。彼は、姉妹の公正な言い分と食い違わず、むしろ法の助けに守られている〔qui sororis aequitate non discrepat は取りにくい。姉妹と同じく正当な立場にある、の意と取った〕。
Nam rebellem servum sibi poscit adduci, ad cujus investigationem nec praecepti coelestis auctoritas, nec Africani comitis vigor potuit pervenire: siquidem facinoris audacis conscius imminentem poenam latebrarum vitavit effugio.
PL 18, 236Dというのも、彼は反抗した奴隷が自分のもとへ連れて来られるよう求めているのだが、その捜索には、天の命令〔皇帝の命令を言うらしい〕の権威も、アフリカの伯の力も及びえなかったのだ。大胆な犯行を自覚するその者は、迫る刑罰を、隠れ家に逃れることで避けたのである。
Cum igitur super ejus facto atque nequitia ad te vir laudabilis Africae comes scriptum publicum dedisse dicatur, erit justitiae et benignitatis tuae in nostrum favorem divinum provocare judicium, ne ulterius innocens domus commentis ferialibus vilis mancipii terreatur. Vale.
PL 18, 236Dだから、その者の行いと悪事について、称賛すべきアフリカの伯が公の文書をあなたに送ったと言われる以上、神聖な裁定〔divinum judicium。皇帝の裁定を言うらしい〕を我々の味方として呼び起こすのは、あなたの正義と好意にふさわしいだろう。これ以上、無実の家が、卑しい奴隷の不吉な作り事〔底本は ferialibus。feralibus(不吉な・致命的な)と読む〕に脅かされないように。健やかであれ。
Liber IV, Caput XLIX
第IV巻 第XLIX章PL 18, 237ASYMMACHUS MINERVIO.
シュンマクスよりミネルウィウスへ
Et quum Mediolani degerem cultum circa te salutationis exercui; et nunc remenso itinere operam sedulam litterario muneri non negavi. Exspectas credo ut gratiam repetam scriptionis. Illam plane non mea efflagitatio, sed tua affectio pollicetur. Exigant styli vicem, qui animi non merentur. Vale.
PL 18, 237Aミラノに滞在していたときも、私はあなたに対する挨拶の礼を尽くした。いま道を引き返してからも、書簡の務めに熱心な努力を惜しまなかった。あなたは、私が書簡への感謝の見返りを求めると、予期しているのだろう。それを約束するのは、私の催促ではなく、あなたの愛情であることは明らかだ。筆の見返りは、心に値しない者たちが取り立てればよい。健やかであれ。
Liber IV, Caput L
第IV巻 第L章PL 18, 237ASYMMACHUS FLORENTINO.
シュンマクスよりフロレンティヌスへ
Diu super adventu fratris postulatum a me indicium distulisti; credo, ut salutationis honorificentia praeveniret. Agnosco religiosa colludia, nec tamen credo, et ultro in certamen scriptorum familiarium solus duos advoco.
PL 18, 237Aあなたは長いこと、兄弟の到着について私が求めた知らせを延ばした。挨拶の栄誉が先に来るようにだろう、と思う。私は、律義なたくらみ〔colludia〕を見て取るが、それでも信じはしない〔nec tamen credo は前後とつながりにくい。cedo(譲る)の誤りなら「それでも譲らない」の意となる〕。むしろ私のほうから、親しい書簡の競い合いに、ひとりで二人を呼び出す〔duos(二人)は、あなたとその兄弟を言うと取った〕。
Otium tibi, inquies, hanc officiorum fiduciam praestat. Quid, quod te magis quaesturae honos, et condendarum sanctionum usus excoluit? Cum illo autem mihi privatae vitae conditio communis est.
PL 18, 237A閑暇が、この務めへの自信をあなたに与えているのだ、とあなたは言うだろう。だがどうか。あなたを磨き上げたのは、むしろ財務官職の栄誉と、法令を作る慣れではなかったか。私は、あの人と私生活の境遇が共通である〔illo(あの人)は、前の節のあなたの兄弟を指すと取った〕。
Atque utinam boni principis circumspectio, ipsius quoque operam sibi vindicet. Ferendum: ambo devotione placeatis, si circa me litteris ambo cessetis. Vale.
PL 18, 237B善き君主の配慮が、その人の働きをも自分のものとして取り戻してくれたらよいのに。耐えねばならぬ。諸君二人が、私への書簡を怠るとしても、〔君主への〕忠勤によって喜ばれるならば。健やかであれ。
Liber IV, Caput LI
第IV巻 第LI章PL 18, 237BSYMMACHUS FLORENTINO.
シュンマクスよりフロレンティヌスへ
Omnia te facere ad salutem Flaviani, viri ornatissimi, pignoris mei, rebus experior. Hinc mihi spes oritur, atque animus assurgit, posse ejus caetera incommoda te medico sanari.
PL 18, 237Bあなたが、きわめて立派な人、私の愛する者であるフラウィアヌスの安寧のために、あらゆることをしていると、私は事実によって確かめている。そこから私に希望が生じ、心が奮い立つ。彼の残りの災難も、あなたを医者として癒されうるのではないかと。
Adeptus enim divi principis lenitate, quae magna sunt; uno adhuc, ut ita dixerim, infortunii nodo strangulatur; quod homo tenuis, et nunc labe patrimonii graviter exhaustus, paterni solatii aestimationem jubetur exsolvere.
PL 18, 237B彼は、神なる君主の寛容によって、大きなものを得たのに、なお、いわば不運の結び目ひとつに締めつけられている。貧しい人であり、いまは家産の損失でひどく疲弊しているのに、父の地代〔底本は solatii(慰め)。第4巻第19書簡の solarium patris と同じ件と見て、solarii と読む〕の評価額を支払うよう命じられているのだ。
Ergo per te ac tui similes amoliri oportet imminentem ruinam. Nec res impetratione difficilis est. Nam quod plerisque sua invidia laborantibus imperialis remisit humanitas; id patris nomine postulatum, multo aequior venia relaxabit.
PL 18, 237Cだから、あなたと、あなたに似た人々によって、迫る破滅を取り除かねばならない。願い出て得ることは、難しい事柄ではない。皇帝の人情は、自らに向けられた反感に苦しむ多くの者に免除を与えたのだから、父の名で請われるそれは、はるかに公正な容赦が免じるだろう。
Proficiet ista concessio etiam temporum gloriae, si quod beneficiis principis deerat, pius successor adjecerit. Vale.
PL 18, 237Cこの譲歩は時代の栄光にも益するだろう。君主の恩恵に欠けていたものを、敬虔な後継者が加えるなら。健やかであれ。
Liber IV, Caput LII
第IV巻 第LII章PL 18, 237CSYMMACHUS FLORENTINO.
シュンマクスよりフロレンティヌスへ
Verbis nequeo complecti quot gaudia mihi pariter dies unus invexerit. Agnoscis credo causam, cujus auctor fuisti. Nam geminas fratrum communium litteras in cumulum extulit tertius honor scriptorum tuorum.
PL 18, 237C一日が同時に私にどれほどの喜びを運び入れたか、言葉では言い尽くせない。あなたはその原因を知っていると思う。あなた自身がその作り手だったのだから。共通の兄弟たちの二通の書簡を、あなたの書き物という第三の栄誉が、山積みにまで高めたのである。
Itaque ut rerum bonarum difficilis est electio, paulisper haesi quam primam paginam recenserem; tantum apud me erat desiderium singularum. Mox omnes arguto legendi transitu percurri, ne inspectionem residentis morarer.
PL 18, 237Dそれで、良いものは選ぶのが難しいように、どの頁を最初に通読するか、しばらくためらった。それほど、一通一通への望みが私にはあった。やがて、読み飛ばす鋭い一瞥で全部に目を通した。残りの調べを遅らせないためである。
Nec semel legisse suffecit, ut si quid aviditas prima perstrinxerat, inculcaret iteratio. Erat in verbis uniuscujusque varius elocutionum lepos, quo solo litterae discrepabant. Nam omnes meus una dictaverat. Possem bona fide adjicere majora.
PL 18, 237D一度読むだけでは足りなかった。最初の貪欲が掠め取っただけのものは、繰り返しが刻み込むからだ。各人の言葉には、さまざまな表現の優美さがあり、書簡はそれだけで互いに異なっていた。実に、すべてを、一つの同じ心〔底本は meus una dictaverat。mens una(一つの心)と読んで解した〕が口述していたのだ。誠実に、さらに大きなことを付け加えることもできるだろう。
Sed tuae aures, licet fratrum laudibus gaudeant, communionem tamen gloriosi testimonii per verecundiam non ferunt. Restat ut tibi reditum meum sub quadam curiae invitatione poscenti, pauca respondeam.
PL 18, 237Dだが、あなたの耳は、兄弟たちの称賛を喜ぶとはいえ、栄えある証言を分かち合うことは、慎み深さから堪えない。あとは、元老院議場の招きのもとでの私の帰還を求めるあなたに、少しだけ答えることが残る。
Ad idus Novembre: modo eventus adjuvet destinata, recurrere ad conspectum vestrum paramus.
PL 18, 237D11月のイドゥス〔11月13日〕に向けて〔底本は Novembre のあとの活字が欠けている。Novembres と読む〕。事の成り行きが企図を助けてくれさえすれば、我々は、あなたの〔vos。一人の相手への敬意の複数〕目の前へ駆け戻る用意をしている。
Si promissi dies serus videtur, legationem senatus per me nolo differri quae dudum viris illustribus credita et instructa mandatis, neque personarum, neque petitionum requirit adjectionem.
PL 18, 238A約束した日が遅いと見えるなら、元老院の使節〔の務め〕が私のために延ばされるのは望まない。それは、すでに顕貴の人々〔illustris〕に託され、委任事項を授けられているので、人も請願も付け加える必要がない。
Decet igitur stare dispositis, nec fas est exemplo proximae dissensionis per novos tractatus confirmata subverti. Haec ante me, ut scribis, etiam ipse vidisti, quo magis placitis inhaerendum est, quae mihi commendat auctoritas tua, et tibi noster assensus. Vale.
PL 18, 238Aだから、定められたことに留まるのがふさわしく、直近の不和の例にならって、確定したことが新たな討議で覆されるのは許されない。これらを、あなたが書くとおり、私より先にあなた自身も見ていた。それゆえ、決議にいっそう固く従うべきなのだ。それをあなたの権威が私に勧め、我々の同意があなたに勧める。健やかであれ。
Liber IV, Caput LIII
第IV巻 第LIII章PL 18, 238ASYMMACHUS FLORENTINO.
シュンマクスよりフロレンティヌスへ
In eum militiae gradum labore venisti, ut Benedicti amici mei fortunam debeas adjuvare, quem nulli obnoxium crimini fortunae iniquitas loco depulit, et honore privavit.
PL 18, 238Aあなたは労苦によってこの勤めの位階に至った。それゆえ、私の友ベネディクトゥスの境遇を助ける責務がある。彼は、いかなる罪過〔crimen〕にも責めを負わないのに、運命の不公正が、地位から追い払い、栄誉を奪った。
Huic ad promerendum favorem tuum non solum ipsius probitas, sed etiam commendatio mea aditum debet aperire. Credo enim tanti apud te litteras meas esse momenti, ut effectum sperare fas fuerit, etiamsi ardua postularem.
PL 18, 238B彼があなたの好意を得るために、彼自身の誠実さだけでなく、私の推薦も、道を開くべきである。私の書簡は、あなたのもとでそれほどの重みを持つと信じているので、たとえ難事を求めても、成果を望んでよかったはずだ。
Quod ideo commemorandum putavi, ut intelligas, quid de animo tuo atque amicitia sentiamus, vel quantum prodesse huic debeat vel adesse justitia. Vale.
PL 18, 238Bこれを述べるべきだと思ったのは、あなたの心と友情について我々がどう思っているか、また、正義がこの者にどれほど益し、味方すべきかを、あなたが理解するためである。健やかであれ。
Liber IV, Caput LIV
第IV巻 第LIV章PL 18, 238BSYMMACHUS FLORENTINO.
シュンマクスよりフロレンティヌスへ
Purgas quod adhuc usque siluisti. Communis haec culpa est. Nam me quoque a litterali commercio diu infirma valetudo revocavit. Inhorruisse te puto, postquam de me cognitu amara legisti. Redi in habitum animi laetiorem: Deo quippe auctore sanitatem refovi.
PL 18, 238Bあなたは、これまで黙っていたことを弁明している。これは共通の咎〔culpa〕だ。私もまた、長いあいだ体を病んで、書簡のやりとりから引き戻されていた。私について知るに苦いことを読んで、あなたは身震いしたと思う。より明るい心の状態に戻れ。神の導きによって、私は健康を取り戻したのだから。
Facilis igitur litterariae cessationis utrique venia sit. Ambo nobis invicem remittamus, quod ambo deliquimus. Sed quid mihi insusurras Africanae tenues commeatus? Absit ut praesens annus imitetur fortunam superiorum.
PL 18, 238Cだから、書簡を怠ったことへの容赦が、双方に容易であるように。二人とも、互いに、二人がともに落ち度を犯したことを免じ合おう。だが、アフリカからの乏しい輸送のことを、なぜ私に耳打ちするのか。今年が過去の年々の運命をなぞることなど、あってはならない。
Intercludet, ut spero, providentia tristes casuum vias, sacris auribus edocendis, et castigatione judicum, quos alimentaria spectat invectio. Nec spem dies obstruit. Nam mare adhuc justis cursibus patet, et nondum in hyemem praecipitat autumnus.
PL 18, 238C先見が、悲しい事態の道を閉ざすだろうと、私は期待する。聖なる耳〔皇帝を言う〕に教えが授けられることによって、また、食糧の輸入を管轄する官たち〔judices。ここでは裁き手でなく官一般を言うと取った〕への叱責によってである。日にちも望みをふさがない。海はまだ正当な航路に開かれており、秋はまだ冬へ落ち込んでいないからだ。
Placet tamen inter haec, quod inaestuas, et pio metu antevertis necessitatem. Remunerabitur curam melior eventus, et laudis tuae fructus efficiet ut tibi sit dulce postea timuisse. Vale.
PL 18, 238Cそれでも、この間にあなたが気をもみ、情愛ゆえの恐れで必要を先取りしていることは、好ましい。より良い結果がその心配りに報い、あなたの称賛の実りが、あとで恐れたことをあなたに甘美なものとするだろう。健やかであれ。
Liber IV, Caput LV
第IV巻 第LV章PL 18, 238DSYMMACHUS FLORENTINO.
シュンマクスよりフロレンティヌスへ
Dictam mihi a te salutem pari honore compenso. Vellem utrique nostrum saepe alternandi styli usus veniret. Sed quia hoc longinqua non sinunt cadere pro voto communi, patientiae ratio satisfaciat. Debet certe prompta esse inter nos morae mutuae venia.
PL 18, 238Dあなたが私に述べた挨拶に、同等の栄誉をもって報いる。我々二人に、筆を交わす習いがしばしば訪れたらと願う。だが、遠く隔たっていることが、共通の願いどおりにそれが実現するのを許さないので、辛抱の道理で満足しよう。互いの遅れへの容赦は、我々のあいだで確かにすぐに与えられるべきである。
Non eadem facilitate purgabis; quod filii nostri Minervii nuptias aliorum potius relatu quam litteris tuis comperi. An veritus es ne a te numisma auro cusum desiderarem? Potuit jacturam sportulae tacere verecundia mea. Negationem gaudii amor nescit ignoscere.
PL 18, 238Dだが、あなたは同じ気安さで弁明することはできまい。我々の息子ミネルウィウスの結婚を、私は、あなたの書簡よりも、他の人々の報告で知ったのだ。あなたは、私があなたから金で鋳た硬貨を求めるのを恐れたのか。私の慎みは、祝いの贈り物〔sportula〕をもらい損ねることには黙っていられただろう。愛は、喜びを拒まれることを赦すすべを知らない。
Et tamen, ut sum placido in meos animo, spondeo tibi remissionem hujus offensionis, cum de nepote suscepto anteveneris scripto nuntiorum celeritatem. Vale.
PL 18, 238Dそれでも、私は身内に穏やかな心なので、この不快の免除を約束する。孫が生まれた折に、あなたが書面で、知らせの速さを〔私より〕先んじるなら。健やかであれ。
Liber IV, Caput LVI
第IV巻 第LVI章PL 18, 239AEXPLICIT AD FLORENTINUM. INCIPIT IN COMMUNE FRATRIBUS MINERVIO, PROTADIO ET FLORENTINO.
フロレンティヌス宛ての書簡はここに終わる。ここから、兄弟たちミネルウィウス、プロタディウス、フロレンティヌスに共に宛てた書簡が始まる
Et vestra concordia, et mea per hos dies imbecillitas facit, ut vos unius paginae salutatione conjungam. Erit hoc aut probabile pro consortio vestri amoris, aut ignoscendum pro statu temporis.
PL 18, 239A諸君の和合と、近ごろの私の衰弱とが、私に、諸君を一頁の挨拶で一つにまとめさせる。これは、諸君の愛の共同のゆえに是認されるか、あるいは時の状態のゆえに許されるかするだろう。
Aestimabitis enim virium nostrarum fatigationem, cum vos in subscriptione istius epistolae precaria manus moverit. Ad hoc filii nostri Nemesii pia ad larem patremque properatio, magis contestationem de me solemnis officii quam satisfactionem desideravit.
PL 18, 239Aというのも、この書簡の署名の頼りない手〔precaria manus。人の助けにすがる、おぼつかない手と取った〕が諸君の心を動かすとき、諸君は我々の力の疲労を察するだろうから。さらに、我々の息子ネメシウスが家と父のもとへ急ぐ、情愛ある旅立ちは、満足を与えることよりも、私についての儀礼的な務めの証明を望んだ。
Res postulat, ut salute praefata, florentissimae indoli ejus testimonium feram. Sed vereor ne ostentare operam meam videar; quae plus juveni bonarum artium contulisset, nisi fraternus casus fregisset cursum duorum.
PL 18, 239A事情は、挨拶を先に述べたうえで、彼の開花の盛りの資質に証言を与えることを求めている。だが、私は自分の働きを見せびらかすように見えることを恐れる。もし兄弟の災難〔fraternus casus が誰のどの災難を言うかは定かでない〕が二人の歩みを折らなかったなら、その働きは、青年に善き学芸をいっそう与えたであろうに。
Hoc tamen sincerissima fide dixerim; minutam quidem de altero parentum ejus felicitatem; sed posse istum suorum gaudio pro utroque sufficere. Valete.
PL 18, 239Bそれでも、最も誠実な信義をもって、これは言っておこう。彼の両親のうち一方については、幸福が減じたが、この青年は、身内の喜びにおいて、両方の分を満たしうる。健やかであれ。
Liber IV, Caput LVII
第IV巻 第LVII章PL 18, 239BSYMMACHUS MINERVIO, PROTADIO, FLORENTINO.
シュンマクスよりミネルウィウス、プロタディウス、フロレンティヌスへ
Relegite viam dissimulati hactenus moris, me officiorum familiarium praesule, qui prior rupi commune dictum. Nec pro numero vestro epistolas peto, quamvis hanc vicissitudinem singulorum amor mihi debeat.
PL 18, 239B諸君は、これまで隠されてきた慣わしの道を、再び辿れ。私は親しい務めの先導者として、共通の言い交わしを最初に破った〔rupi commune dictum は取りにくい。諸君とのあいだで続いていた沈黙を、私が先に破った、の意と取った〕。諸君の人数に応じた数の書簡を、私は求めない。ただ、一人一人の愛は、私にこの返し合いを負っているのだが。
Magnae indulgentiae res est, ut fenus quod vobis solus exhibeo, alterna remuneratione solvatis. Valete.
PL 18, 239B私が一人で諸君に差し出している利息を、交替の報いで諸君が支払ってくれるのは、大きな寛大さのことだ。健やかであれ。
Liber IV, Caput LVIII
第IV巻 第LVIII章PL 18, 239CSYMMACHUS EUPRAXIO.
シュンマクスよりエウプラクシウスへ
Annuos gaudii fructus ex litteris capio. Hunc reditum mihi, has opes pendit Hispania. Itaque ubi propulsa hyeme patescunt navium viae, paginas tuas commendo ventis, quas iste annus frequentes quidem, seras tamen reddit.
PL 18, 239C私は書簡から、毎年の喜びの実りを得る。この収入、この富を、ヒスパニアが私に支払う。それで、冬が追い払われて船の道が開くと、私はあなたの書簡を風に託す。今年はそれを頻繁に、だが遅くに返してくれる。
Nam decedebat autumnus cum homines tui Tiberina tetigerunt. Hinc factum est ut haererent apud nos defectu navigationis. Suadeo igitur eorum moras pro tua justitia boni consulas.
PL 18, 239C実に、あなたの者たちがティベリス川の岸に着いたときには、秋が去ろうとしていた。そのため、航行が尽きて、彼らは我々のもとにとどまった。だから、あなたの正義にかけて、彼らの遅れを好意的に受け取るよう勧める。
Quamvis prius nomine meo venia poscenda sit, quod de curulibus equis quatuor, datum mihi a te jus electionis omiserim. Velim credas hanc abstinentiam non fuisse fastidii.
PL 18, 239Cだがその前に、私の名で容赦を請わねばならない。戦車用の馬四頭について、あなたが私に与えた選ぶ権利を、私は行使しなかったからだ。この控えは、軽蔑からではなかったと信じてほしい。
Sed quia nullum eorum jugo alacrem, vel dorso mitem probavi, optio meritis non excitata cessit e re nata. Opportunum videtur diligentiam tuam precibus ambire, ut in praetoriam filii mei functionem visu et cursu nobiles praeparentur.
PL 18, 239Cしかし、そのうちどれも、軛に勇み、背に穏やかだとは認められなかったので、選択は、功に応じて動かされることなく、事の成り行きにより見送られた。そこで、あなたの心配りに願いを向けるのが時宜にかなうと思う。私の息子の法務官の務めに向けて、姿も走りも名高い馬たちが整えられるように。
Gemina ante hac editionis claritudine in os hominum venimus. Satisfaciendum videtur exspectationi, quae crevit exemplis.
PL 18, 239Dこれまでに、二度の催しの名声によって、我々は人々の口にのぼった。先例によって高まった期待に、応えねばならないと思われる。
Quare amori tuo laudis nostrae commendo causam, quae paulisper censuram vitae tuae, gravitatemque animi ad populares aures debet inflectere, domo pretium apportabitur, (tuo arbitratu nobilium quadrigarum dominis inferendum.
PL 18, 239Dだから、あなたの愛に、我々の称賛の件を託す。それは、しばらくのあいだ、あなたの生き方の厳格さと心の重厚さを、民衆の耳に向けて曲げるべきものである〔quae … debet inflectere の取り方は定かでない。民衆の喜ぶ見世物のために、あなたの厳格さをしばし曲げさせる件、と取った〕。代価は家から持参される(あなたの裁量で、名高い四頭立ての持ち主たちに支払われるように)。〔底本は丸括弧を開いたまま閉じていない。( )の釣り合いを取って訳した〕
Solam de amicitia tua electionis curam requiro. Factu facile est, cum sit dives equini pecoris Hispania, et magnus gregum numerus copiam praestet examini. Vale.
PL 18, 239D友情にかけて、私が求めるのは、選ぶ労だけである。それは容易なことだ。ヒスパニアは馬の群れに富み、群れの数が多く、吟味する選択肢を与えてくれるのだから。健やかであれ。
Liber IV, Caput LIX
第IV巻 第LIX章PL 18, 240ASYMMACHUS EUPRAXIO.
シュンマクスよりエウプラクシウスへ
Sum quidem sermonis tui nimius flagitator. Silentii intervalla non arguo, sed suspicor aliquid amicitiae nostrae ex alloquii raritate decedere; qui sciam in pectoribus sedem esse religionis, levamen desiderii ex ore proficisci.
PL 18, 240A私は実に、あなたの言葉をあまりにせがむ者だ。沈黙の間隔を責めているのではない。ただ、語りかけがまれになるにつれ、我々の友情から何かが失われるのではと思う。私は、友情の務め〔religio〕の座は胸にあるが、望みの慰めは口から来ると知っているのだから。
Priores igitur litterae meae magis desiderium sermonis tui, quam castigationem taciturnitatis habuerunt: et ideo elaborandum tibi non est, ut mihi amoris tui fidem facias: nam tui animi de meo sumo judicium: siquidem nullus verior aestimator est alieni amoris, quam qui de suo sumit exemplum.
PL 18, 240Aだから、私の先の書簡は、沈黙を咎めるよりも、あなたの言葉への望みを抱いていた。それゆえ、あなたは私にあなたの愛の信を示そうと、骨を折る必要はない。私はあなたの心について、自分の心から判断を引き出すからだ。他人の愛を測る者として、自分の愛から範を引く者より真実な者はいないのだから。
His ita positis, quia in re aperta piget esse prolixum, designatum tibi ad urbanam praeturam filium meum nuntio. Intelligis quid sibi hoc indicium velit. Quadrigarum curulium nobilitas praeparanda.
PL 18, 240Aこう述べたうえで、明白な事柄に長くなるのは気が進まないので、告げる。私の息子が、都の法務官職に指名された。この知らせが何を意図するかを、あなたは分かる。戦車用の四頭立ての名馬が、備えられねばならない。
Ac pretium proxima abhinc aestate mittemus, sed jam necessitatem praecurrat electio: multum enim valet ejusmodi in rebus longior diligentia.
PL 18, 240B代価は、今から次の夏に送るが、選択はすでに必要に先立って行われるように。この種の事柄では、長い心配りが大いに効くからである。
Quapropter accingere, ut quaestoriam quondam filii mei magnificentiam, cui per te illustris fama quaesita, secundus ejusdem superet magistratus. Verus quinne et maximus laudis profectus est, quoties sequentibus priora vincuntur. Vale.
PL 18, 240Bだから備えよ。かつての私の息子の財務官職の壮麗さ──それにはあなたを通じて名高い評判がもたらされた──を、同じ人の第二の官職が超えるように。実に、後のものが先のものに勝つたびに、称賛の真の最大の進歩があるのだ〔底本は quinne。quin et では後の et と重なるので、quippe(実に)の意に解した〕。健やかであれ。
Liber IV, Caput LX
第IV巻 第LX章PL 18, 240BSYMMACHUS EUPRAXIO.
シュンマクスよりエウプラクシウスへ
Praeturam filii mei, si fors dictum juvet, proximus annus exspectat. Equorum mihi curulium nobilitas praeparanda est, tibi curanda: ut exspectationi populi Romani mea pecunia, tua cura respondeat. Hoc me crebris litteris postulasse meministi.
PL 18, 240B私の息子の法務官職を、運が言葉を助けるならば、来年が待っている。戦車競走用の馬の名血を、私は備えねばならず、あなたは世話せねばならない。ローマ国民の期待に、私の金とあなたの心配りが応えるためである。このことを私が何度も書簡で頼んだのを、あなたは覚えている。
Nunc mihi admonitionis verba, non repetitionis adhibenda sunt: et tamen cum voluntas in nos tua ambitum non requirat, in tantum me votiva sollicitant ut anxias auribus tuis tanquam novus petitor ingeram preces.
PL 18, 240C今や私は、念押しの言葉を用いるべきで、繰り返しの要求を用いるべきではない。それでも、我々に対するあなたの好意は懇願の働きかけを必要としないのに、願いごとが私をひどくかき立てるので、新たな請願者のように、不安な祈願をあなたの耳に押しつけるのである。
Vincenda est enim mihi fama exemplorum, quae post consularem munificentiam domus nostrae, et filii mei quaestoriam functionem, nihil de nobis mediocre promittit. Haec igitur petitionis summa est, ut me diligentia tua praeteritae gloriae parem faciat.
PL 18, 240C私は先例の評判に打ち勝たねばならない。それは、我々の家の執政官としての気前のよさと、私の息子の財務官の務めとの後では、我々について並のことを何も約束しないからである。ゆえに請願の要点はこうである。あなたの心配りが、私を過去の栄光に釣り合う者としてほしい。
Pretia pro tua aequitate numeranda familiares mei incunctanter exsolvent. Tui beneficii erit, ut quidquid ad curule certamen generosum gignit Hispania, vel domo praebeas, vel de aliorum gregibus excerpas.
PL 18, 240C代金は、あなたの公正に従って数えられ、我が家の者たちがためらわず支払う。あなたの恩恵として、ヒスパニアが戦車競技のために産する血統のよい馬があれば、それをあなたの家から供するか、他人の群れから選び出してほしい。
Non vereor inter haec ne me appetentem plebeiae laudis existimes. Scis enim pro tua sapientia magnae urbis magistratibus angustos animos non convenire. Hoc etiam Tullius tuus praecipit, luxum in privatis negotiis arguens, in publicis magnificentiam probans.
PL 18, 240Cこう頼んでも、私が民衆の称賛を求めているとあなたが思うのではないかとは恐れない。あなたは知恵によって、大都の政務官に狭い心は似合わないことを知っているからである。あなたのトゥッリウス〔キケロ〕もこれを教えており、私的な事柄での贅沢を咎め、公の事柄での壮麗さを是認している。
Quare ex summis opibus juva Romani anni speciosum colorem; venturus in partem popularis favoris, si nobis ex tuo beneficio celebrior fama provenerit. Vale.
PL 18, 240Dそれゆえ、最大の力を尽くして、ローマの年の華やかな彩りを助けてほしい。あなたの恩恵によって我々にいっそう名高い評判が生じるならば、あなたも民衆の好意の分け前にあずかることになろう。健やかであれ。
Liber IV, Caput LXI
第IV巻 第LXI章PL 18, 240DSYMMACHUS EUPRAXIO.
シュンマクスよりエウプラクシウスへ
Tuentius tuus in utramvis aurem somnum capessat. Nihil enim magna dignitas a paupere petit. Sit fortasse plerisque ipsa inopia gravis: habet tamen alieni oneris exceptionem.
PL 18, 240Dあなたのトゥエンティウスは、どちらの耳を下にしても眠ってよい〔心配なく眠れの意の諺〕。高い位は、貧しい者に何も求めないからである。貧窮そのものは、おそらく多くの人にとって重いであろうが、それでも他人の負担を免れる特典を伴っている。
Adjice, si placet, securitati ejus sacerdotii privilegium, et unius hominis munimenta multiplicia. Mihi videtur validior esse omnibus vacationum remediis exhausta fortuna.
PL 18, 240Dよければ、彼の安全に、祭司職の特権と、一人の人間を守る幾重もの備えとを加えて考えよ。私には、尽き果てた財産こそが、あらゆる免除の手立てよりも強力だと思われる。
Sed velim noveris quaesitores glebae senatoriae protinus affuturos, sperandamque Tuentii veniam pleniorem, si fidem paupertatis ejus exploratio ratam fecerit. Interea tutus prioribus gestis agat liberum.
PL 18, 241Aしかし知っておいてほしい。元老院議員の土地税〔gleba senatoria。元老院議員の所領に課される税〕を調べる者たちが間もなく来ること、そして調査が彼の貧窮の真実を確かめれば、トゥエンティウスにはさらに十分な免除が望めることを。その間は、これまでの記録〔gesta〕に守られて、安んじて自由に過ごすがよい。
Nihil novabitur post illustris viri Felicis pro illo judicationem; modo allegatas dudum senatoris angustias astruat examinis diligentia. Nunc mihi amice objurgandus es, qui cum vicina itinera perstrinxeris, flectere ad nos habenas longum putasti.
PL 18, 241A顕貴の人〔illustris〕フェリクスが彼のために下した判断の後は、何も改められない。ただ、元老院議員がかねて申し立てた困窮を、調査の入念さが裏づけるならばである。さて、私はあなたを親しく咎めねばならない。近くの道筋をかすめて通りながら、手綱を我々の方へ向けるのを遠いと思ったからだ。
Dedisset Hispania Romae posito morae veniam. Novit enim submittere desideria sua cunctarum provinciarum parenti. Nec ita avara est ut nobis propria bona nolit ostendere.
PL 18, 241Aヒスパニアは、ローマに立ち寄った〔あなた〕に、滞在の遅れへの赦しを与えたであろうに〔あなたがローマに留まって帰国が遅れても、ヒスパニアは許したであろう、の意と取った〕。ヒスパニアは、あらゆる属州の親〔ローマ〕に自らの望みを譲ることを知っているからである。また、自分の財を我々に見せようとしないほど貪欲でもない。
Quare fraudati gratia tui, secundos amicitiae fructus sedulo postulamus, ut quoties fors copiam dederit legamus saltim qui videre maluimus. Vale.
PL 18, 241Aそれゆえ、あなたに会う喜びを奪われた我々は、友情の第二の実りを熱心に求める。折があるたびに、せめて、会うことを望んだ相手の書簡を読めるように、と。健やかであれ。
Liber IV, Caput LXII
第IV巻 第LXII章PL 18, 241BSYMMACHUS EUPRAXIO.
シュンマクスよりエウプラクシウスへ
Et amicitia nostra in ore multorum est, et laus equorum tuorum longinqua penetravit. Hinc fit ut suae quisque patriae magistratus meae commendationis opem postulet, gregum tuorum fama illectus.
PL 18, 241B我々の友情は多くの人の口にのぼり、あなたの馬の誉れは遠くまで届いた。そこから、それぞれ自分の故郷の政務官が、あなたの群れの評判に誘われて、私の推薦の助けを求めることになる。
Ea propter summates Antiochensium missi ad mercandas quadrigas, juvari apud te sermonis nostri conciliatione voluerunt.
PL 18, 241Bそのため、アンティオキア人の名士たちが、四頭立ての馬を買い付けに遣わされ、我々の口添えによって、あなたのもとで助けられることを望んだ。
Annue, quaeso, longum peregrinatis, et electionis, et pretii justam benignitatem; quae homines opinionem blandam secutos, de tuo studio meoque merito verum sperasse confirmet. Vale.
PL 18, 241B願わくは、長旅をしてきた者たちに、選ぶことでも値段でも正当な厚意を与えてやってほしい。それによって、好ましい評判に従ってきた者たちが、あなたの熱意と私の功績について、真実を期待したのだと確かにしてほしい。健やかであれ。
Liber IV, Caput LXIII
第IV巻 第LXIII章PL 18, 241CSYMMACHUS EUPRAXIO.
シュンマクスよりエウプラクシウスへ
Fas sit dicere: equorum curulium copia non egemus, sed incitat nos praeturae mora ad desiderium muneris largioris.
PL 18, 241C言わせてもらいたい。戦車競技用の馬は我々に不足していない。だが法務官職の遅れが、より気前のよい催しへの望みを、我々にかき立てるのである。
Si ergo dulcis est (ut assolet) mandati mei exsecutio, quatuor ex grege Laudacianorum quadrigas, quas tua defloret electio, ad me opto deduci, cum primum mare navigatio verna patefecerit. Ego pretium quod signaverint litterae tuae in rem missis remunerabo.
PL 18, 241Cそれゆえ、私の依頼の実行があなたにとって(いつものように)快いならば、ラウダキアヌスの群れから、あなたの選びが精選した四頭立ての馬四組を、海の航行が春に開かれ次第、私のもとへ連れてきてほしい。代金は、あなたの書簡が示すとおりを、この件で遣わされた者たちに私が払う。
Quanquam hoc spondere non debui, quia fides amicitiae syngrapham non requirit. Credo mireris cur non potius de gregibus tuis postulem, qui potissimos Iberorum nobilitate praevertunt.
PL 18, 241Cもっとも、これを約束すべきではなかった。友情の信義は証文を要しないからである。なぜ私がむしろあなた自身の群れから求めないのか、あなたは不思議に思うだろう。あなたの群れは、血統の高貴さでイベリア人の最良のものをも凌いでいるのだから。
Fastidium uniformis spectaculi patitur civitas, cujus satietas mihi varietate vincenda est. Tuae modo diligentiae sit adhibere judicium, et ex alienis stabulis aequare laudem tuorum. Nam cum res amici agitur, hos quoque proprios debes putare quos elegeris. Vale.
PL 18, 241C都は一様な見世物の倦怠をこうむっており、その飽きを私は変化によって打ち破らねばならない。あなたの心配りは、ただ判断を用い、他人の厩舎から、あなた自身の馬の誉れに並ぶものを選ぶことであればよい。友の事が扱われるときは、あなたが選んだ馬をも、自分のものと考えるべきだからである。健やかであれ。
Liber IV, Caput LXIV
第IV巻 第LXIV章PL 18, 241DSYMMACHUS EUPRAXIO.
シュンマクスよりエウプラクシウスへ
Nemo unquam pervector tuorum apicum vacuus ejusdem muneris ad te revertit, tu tamen infrequentiam nobis vitio ducis, et ultro curam tuae assiduitatis exprobras. Facis hoc amantium more, apud quos officiorum talium, etiam cum redundant, sitis magna est.
PL 18, 241Dあなたの書簡の運び手で、同じ贈り物〔書簡〕を携えずにあなたのもとへ戻った者は一人もいない。それなのにあなたは、我々の疎遠を落ち度とし、さらに進んで、あなた自身の足繁い心配りを引き合いに出して我々を責める〔curam tuae assiduitatis exprobras は、自分の筆まめを恩に着せて責める意と取った〕。これは愛する者たちの流儀であって、彼らにとってはこの種の務めは、溢れるほどあっても渇きが大きいのである。
Nec tantum epistolas poscis, oratiunculas quoque nostras non editas deferri in manus tuas praecipis: quae res videtur ostendere quid judicii habeas de his quas ante sumpsisti. Nullum enim desiderium ad secunda progreditur, si priora displiceant.
PL 18, 241Dあなたは書簡だけでなく、我々のまだ公刊していない小弁論をもあなたの手に届けるよう命じる。これは、あなたが先に受け取ったものをどう判断しているかを示すように思われる。先のものが気に入らなければ、後のものへの望みは進まないからである。
Misi igitur ex recentioribus numero quinque, quorum uni jam fiduciam fecit publicus favor.
PL 18, 242Aそれゆえ、より新しいもののうち五篇を送った。そのうち一篇には、すでに公の好評が自信を与えている。
Sed post sententiam gentis togatae, adhuc exspectatione judicii tui pendeo, quod volo juratus emittas, quia convenit vinciri sacramento fidem, si quando amicitia in suspicionem gratiae venerit. Vale.
PL 18, 242Aだが、トガをまとう民〔ローマ人〕の判定を得た後でも、私はなおあなたの判断を待って気をもんでいる。あなたが誓って判断を発表するよう望む。友情が情実の疑いを招くことがあるなら、信義を誓約で縛るのがふさわしいからである。健やかであれ。
Liber IV, Caput LXV
第IV巻 第LXV章PL 18, 242ASYMMACHUS EUPRAXIO.
シュンマクスよりエウプラクシウスへ
Jamdudum in exspectatione litterarum tuarum eram, incertus animi quid sibi vellet tam longa cessatio. Sed ubi compotem desiderati muneris reddidisti, cura vertit in gaudium.
PL 18, 242Aかなり前からあなたの書簡を待っていて、この長い途絶が何を意味するのか、心が定まらなかった。だが望んでいた贈り物〔書簡〕を私に得させてくれたとき、気がかりは喜びに変わった。
Et revera ita natura paratum est, ut expetiti diu officii querela decedat, si potiamur optato. Ergo magno impensu gratulor integratum mihi esse pignus religionis. Praestabis ne hujus opinionis frustra sim, cum diligentiam mei continuo amore servaveris. Vale.
PL 18, 242A実際、長く求めた務めへの不満は、望むものを得れば去るように、自然は定めている。それゆえ私は大いに喜ぶ。友情の務め〔religio〕の担保が私に回復されたからである。あなたは、私がこの見込みを抱いても無駄にならないようにしてくれるであろう。絶えざる愛によって、私への心遣いを保ってくれるのだから。健やかであれ。
Liber IV, Caput LXVI
第IV巻 第LXVI章PL 18, 242BSYMMACHUS EUSIGNIO.
シュンマクスよりエウシグニウスへ
Videro quid justitia temporum, quid causae nostrae bonitas, quid cura tua, si tamen tibi cordi sum, efficere possit. Ego in fratre meo Eusebio V. C. votum servati circa nos moderaminis amplector, ejusque probitatem mente colo, sermone commendo.
PL 18, 242B時代の正義、我々の訴えの善さ、そしてあなたの心配り――もっとも、あなたが私を心にかけているならばだが――が、何を成しうるかを、見届けよう。私は兄弟エウセビウス、いとも高名な人のうちに、我々に対して守られた節度への感謝の念を抱き〔votum servati circa nos moderaminis の意味は定かでない。彼が我々に対して穏やかな処遇を守ったことへの感謝と取った〕、その誠実を心で敬い、言葉で推薦する。
Et ille licet boni propositi praemium non requirat; tamen honestam vitam de tua amicitia optamus exsolvere.
PL 18, 242B彼は善き志の報いを求めないが、それでも我々は、彼の清廉な生き方に、あなたの友情によって報いてやりたいと願う。
Feceris igitur rem tam meae voluntati acceptam, quam tuis moribus consentaneam; si advertat vir prudentissimus quidquid mihi tribuit, id se omnium bonorum gratiae detulisse. Vale.
PL 18, 242Bそれゆえ、あなたがこうするならば、私の意に適うことであり、あなたの人柄にもふさわしいことである。この思慮深い人が、私に与えたものはすべて、あらゆる善人の感謝に向けて与えたのだと悟るならばである。健やかであれ。
Liber IV, Caput LXVII
第IV巻 第LXVII章PL 18, 242CSYMMACHUS EUSIGNIO.
シュンマクスよりエウシグニウスへ
Et temporum clementiae congruit, et sancto ingenio tuo familiare est opis indigos sublevare. Hinc mihi fiducia suborta est pro fratre nostro Stemmatio supplicandi, cui dudum cuncta dempsit invidia fortunae, praeter amorem bonorum.
PL 18, 242C時代の寛容にかない、あなたの清廉な天性に親しいのは、助けを要する者を支えることである。そこから私は、我々の兄弟ステムマティウスのために請願する自信を得た。運命の恨みは、彼からかねてすべてを奪ったが、善き人々の愛だけは奪わなかった。
Neque enim potest ambigi, quid de optimo quoque mereatur, qui nuper a principibus invictis, ne per indulgentiam liberaretur, accitus est: magisque honore, quam venia fatum triste mutavit, nec tam ereptus est quam desideratus.
PL 18, 242C最良の人々から彼が何に値するかは、疑いえない。彼は最近、不敗の君主たちによって、恩赦で釈放されるという形をとらずに召し出された〔ne per indulgentiam liberaretur は、恩赦による釈放でなく、名誉をもって召し戻された、の意と取った〕。そして悲しい運命を、恩赦よりも名誉によって変えた。奪い去られたというより、惜しまれたのである。
Unde spes certa fit, etiam principem nostrum lenitate venerabilem, justi parentis, et pii fratris exemplo, supplemata meliora fortunae daturum, si modo vestra insinuatio juvet exhausti senatoris oratum.
PL 18, 242Cそれゆえ確かな望みが生じる。温厚さで敬われる我々の君主もまた、正しい父と敬虔な兄弟の例にならって、運命のよりよい埋め合わせ〔底本は supplemata。supplementa と読む〕を与えるであろう。ただし、尽き果てた元老院議員の請願を、あなたの〔vos。一人の相手への敬意の複数〕進言が助けるならばである。
Duo enim factu facilia, sed ad gloriam praestantis magna deposcit: reddi curiae testimonio sacro, et recuperatione modici argenti ab inopia vindicari.
PL 18, 242D彼は、実行は易しいが、卓越した者の栄光にとっては大きい二つのことを求めている。聖なる〔皇帝の〕証書によって元老院に復帰すること、そしてわずかな銀を取り戻して貧困から救われることである。
Haec ut favor tuus aliorumque optimatum te hortantium promoveat, interest boni saeculi, cui laudem perennem pia facta conciliant. Vale.
PL 18, 242Dこれをあなたの好意と、あなたに勧める他の貴人たちの好意とが進めるならば、それは善き世の利益にかなう。その世には、敬虔な行いが永続する称賛を結びつけるのである。健やかであれ。
Liber IV, Caput LXVIII
第IV巻 第LXVIII章PL 18, 242DSYMMACHUS EUSIGNIO.
シュンマクスよりエウシグニウスへ
Etiamsi petitio domestica et amica cessaret, publicus vigor justo desiderio deesse non posset.
PL 18, 242Dたとえ私的で友としての頼みがなかったとしても、公の権力の働きが正当な願いに欠けることはありえないであろう。
Quid enim tam familiare justitiae, quam ut circumscriptor clarissimae et laudabilis feminae parentis meae, astutiae suae privetur effectu, ne commodis illudat alienis provincialium patronorum fretus auxilio?
PL 18, 242D正義にとって、これほど親しいことがあろうか。いとも高名で称賛すべき女性である私の母を欺いた者が、その策略の成果を奪われ、属州の保護者たちの助けを頼んで他人の利益を愚弄することのないようにすることほど。
Quorum impudentia compulit ut matrona litium fugitans, ad judicium praetoriani culminis convolaret. Res autem qua de agitur ejusmodi est.
PL 18, 243Aその者たちの厚かましさのために、訴訟を避ける婦人が、近衛長官の高位の法廷に駆けつけざるをえなくなった。問題の件はこうである。
Ante paucissimos menses ille a parente mea horrea Aquileiensia, et CF. propter longinquitatem itineris incognita, tenui mercede conduxit; atque his ita abusus est, ut parvo licet tempore iisdem locis labem consulto intulisse dicatur.
PL 18, 243Aごく数か月前、あの者は私の母から、アクイレイアの穀倉と CF.〔底本は CF.。意味の定かでない略記で、刷りのまま写した〕を、道のりが遠くて〔母には〕様子の知られていなかったのにつけこみ、安い賃料で借りた。そしてそれらを濫用し、短い期間であっても、その場所に故意に傷みを与えたと言われている。
Hunc ubi saepe convenit, ut conductione decederet, contemptu hominis et interventu quorumdam frequenter elusa est. Nunc opis indiga geminum beneficium vestri favoris exoptat. Primo, ut improbissimus inquilinus locorum detentione pellatur.
PL 18, 243A彼女がしばしば彼に掛け合って借地から退くよう求めても、その男の侮りと幾人かの介入によって、そのたびにはぐらかされた。いま助けを要する彼女は、あなたの〔vos。一人の相手への敬意の複数〕好意による二重の恩恵を願っている。第一に、極めて不届きな借り主が、場所の占有から追い出されること。
Dehinc habita deterioratae rei aestimatione sumptum justae instaurationis agnoscat. Cum igitur aequa poscamus, credo confore ut meae petitioni et utilitatibus parentis favor vester arrideat. Vale.
PL 18, 243A次に、悪化した物の評価が行われた上で、正当な修復の費用を負わされること。それゆえ、我々が求めているのは公正なことなのだから、あなたの好意が、私の頼みと母の利益に微笑むであろうと信じる。健やかであれ。
Liber IV, Caput LXIX
第IV巻 第LXIX章PL 18, 243BSYMMACHUS EUSIGNIO.
シュンマクスよりエウシグニウスへ
Benigne, ut mos est tibi, recursum nostrum misso apparitore juvisti, quem progressus ad Appennini superiora dimisi adjecto officio litterarum, ut gratiam quam rebus aequare non possum, saltim verborum honore compensem.
PL 18, 243Bあなたはいつもの厚意で、使いの下役を遣わして、我々の帰路を助けてくれた。私はアペニン山脈の高みまで進んでから、その者を帰し、書簡という務めを添えた。物では釣り合わせることのできない感謝を、せめて言葉の栄誉で償うためである。
Quod superest itineris, spero praefata Dei venia sine labore peragendum. Minus enim molesta sunt, quae perveniendi spem proximam pollicentur. Vale.
PL 18, 243B道の残りは、神の許しを前もって願ったうえで〔praefata Dei venia。神に断りを述べてから、の意の決まり文句〕、苦労なく果たせると望んでいる。到着が間近だという望みを約するものは、さほど煩わしくないからである。健やかであれ。
Liber IV, Caput LXX
第IV巻 第LXX章PL 18, 243CSYMMACHUS EUSIGNIO.
シュンマクスよりエウシグニウスへ
Discedenti mihi curam legare dignatus es amicitiae congruentem, ut famae atque actibus tuis accommoda non silerem. Causa igitur postulante fungor injunctis.
PL 18, 243C私が発つとき、あなたは友情にかなう心づかいを私に託すことをよしとした。あなたの名声と行いにふさわしいことを、黙っていないように、と。そこで事が求めるので、託されたことを果たす。
Video enim basilicae pontisque rationem recte quidem Bonoso praesidiali viro esse mandatam: cui et vigilantia superest ad limitandas publicae rationis ambages, et fides ad persequenda quae examen invenerit.
PL 18, 243C私は見る。バシリカと橋の会計が、州総督格の人ボノススに委ねられたのは、たしかに正しい。彼には、公の会計の曲折に境を引く警戒心と、調査が見出したことを追及する誠実とが、十分にあるからである。
Sed vereor ne ludificationibus res injuncta frigescat, obluctante eo quem socium discussionis accepit. Atque ideo clam te esse non patior, eo rem deduci ut labes magna sumptuum publicorum studio certaminis obducatur.
PL 18, 243Cだが私は恐れる。課されたことが、はぐらかしによって冷え込むのではないかと。調査の同僚として得た者が、これに逆らっているからである。それゆえ、公の費用の大きな汚れが、争いの熱意によって覆い隠されるところまで事が運ばれていることを、あなたに知らせずにおくことはしない。
Quid enim sibi vult ista conjunctio in ea praesertim discussione, quae ipsum quaesitorem videtur astringere?
PL 18, 243Cこの結合は何を意図しているのか。とりわけ、調べる者自身をも巻き込むと見える審理においてである。
Quare huic tantum parti adhibenda correctio est, et ad unum quem sponte delegeris, inquisitionis summa referenda, adjectis vestrae apparitionis auxiliis; quo minora officia fidem praebitorum vel invectorum cogantur aperire.
PL 18, 243Cそれゆえ、この部分にだけ是正を施し、あなたが自ら委任する一人の者に、調査の総括を報告させ、あなたの属僚の助けを添えるべきである〔vos。一人の相手への敬意の複数〕。そうすれば、下位の吏員は、供給された物、運び込まれた物の真正さを、明らかにせざるをえなくなる。
Probabit exitus quantum publicae rei tua cura prospexerit; cum cohibitis sumptibus novis, consummationi operum satisfecerit summa reliquorum. Vale.
PL 18, 243Dあなたの配慮が公の事にどれほど備えたかは、結果が証明するであろう。新たな出費が抑えられれば、残りの総額が工事の完成に足りるからである。健やかであれ。
Liber IV, Caput LXXI
第IV巻 第LXXI章PL 18, 243DSYMMACHUS EUSIGNIO.
シュンマクスよりエウシグニウスへ
Summo gaudio quoties scribis afficior, et tum maxime cum abest amaritudo querimoniae. Nunc stylus tuus ab usitata jucunditate dissentit. Arguit enim falso iniquitatem quamdam pignoris mei, cum quo tibi limitum nonnulla certatio est.
PL 18, 243Dあなたが書くたびに、私は大きな喜びを受ける。とりわけ、嘆きの苦さがないときにそうである。今回は、あなたの筆がいつもの快さと異なっている。私の身内のある不当を、誤ってなじっているからである。その者とあなたとのあいだには、境界をめぐる争いがいくらかある。
Itaque litteras contra jus amicitiae ad eum missas suppressi, ne amantem tui justus dolor offenderet. Fuit autem matri ejus cum procuratore tuo finalis in Sicilia quaestio: quam disceptatio non, ut scribis, Venusti, sed alterius rectoris absolvit.
PL 18, 243Dそれで私は、友情の権利に反してその者に宛てた書簡を差し止めた。あなたを愛する者を、正当な怒りが傷つけないためである。さて、彼の母とあなたの代理人とのあいだには、シチリアで境界の訴えがあった。その争いを解決したのは、あなたが書くようなウェヌストゥスではなく、別の統治者である。
Ergo in utraque persona error suggerentis retectus eam pignori meo exemit invidiam. Advertis pro singulari verecundia tua, cui potissimum parti satisfactio debeatur. Et nihil de praesenti fortuna loquor, quae scribentem debuit temperare.
PL 18, 244Aこうして、双方の人物について、告げ口した者の誤りが明らかになり、私の身内からその恨みを取り除いた。あなたは格別の慎み深さから、詫びがどちらの側に何よりも負われているかを悟る。また私は、書く者を抑えるはずだった現在の境遇については、何も言わない。
Adde quod pecuniarias causas usque ad detrimentum amicitiarum non oportet extendi. Sed quid haec pluribus? Posthac opto sermonem tuum placidiorem mereri, et constantiam veteris erga me observantiae tuae, porrecto etiam in meos amore colligere. Vale.
PL 18, 244A加えて、金銭の訴えは、友情の損害に至るまで延ばすべきではない。だが、これ以上何を言う必要があろうか。今後は、私があなたのいっそう穏やかな言葉に値し、私に対するあなたの昔からの敬意の変わらぬことを、私の身内にまで及ぶ愛とともに受け取りたいと望む。健やかであれ。
Liber IV, Caput LXXII
第IV巻 第LXXII章PL 18, 244BSYMMACHUS EUSIGNIO.
シュンマクスよりエウシグニウスへ
Frequens usus ostendit, et clara animi tui documenta testantur, exempla verae amicitiae de te capienda.
PL 18, 244B頻繁な交わりが示し、あなたの心の明らかな証が証言している。まことの友情の範例は、あなたから取るべきだと。
Neque enim quisquam constantiam firmiorem familiaribus impendit officiis, praesertim in tanta publicarum curarum mole, quae alterius studium posset hebetare, nisi obstrepentes necessitates affectio fraterna superaret.
PL 18, 244B親しい務めに、あなた以上に固い恒常を注ぐ者はいない。とりわけ公の務めの重荷が大きいときには、それは他の者の熱意を鈍らせえようが、兄弟の情が、押し寄せる必要に打ち勝たないかぎりそうである。
Quod solum igitur verecundiae convenit, cedo praestantissimae religioni, meque imparem referendae vicissitudini pudenter agnosco.
PL 18, 244Bそれゆえ、慎みにふさわしい唯一のこととして、私はあなたのすぐれた務め〔religio〕に譲り、報い返すに力の及ばないことを、恥じつつ認める。
Nec vereor ne diligentia tua tali laude lentescat; quin potius spero benevolentiam (si quid pleno adjicitur) largiorem, quia bonis familiare est studia benigna cumulare, quorum gratiam sentiunt non perire. Vale.
PL 18, 244Bあなたの心配りがこのような称賛で緩むことを、私は恐れない。むしろ好意が(満ちたものに何かが加わるならば)いっそう豊かになることを望む。善き人々には、好意の熱意を積み重ねるのが常で、その感謝が失われないと感じるからである。健やかであれ。
Liber IV, Caput LXXIII
第IV巻 第LXXIII章PL 18, 244CSYMMACHUS EUSIGNIO.
シュンマクスよりエウシグニウスへ
Facio quod suadet humanitas, ut amicitiae tuae viros bonae frugis adjungam. Horum unus est Felix, honorabilis gradu, atque exercitatione militiae. Cui si quid amoris impenderis, ad meam gratiam pertinebit. Vale.
PL 18, 244C人情が促すので、実直な人々〔bonae frugis。誠実で有為な、の意の慣用句〕をあなたの友情に加える。その一人はフェリクスで、位階においても軍務の経験においても尊ばれる者である。彼にあなたが何か愛を注いでくれるなら、それは私が恩に着ることになる。健やかであれ。
Liber IV, Caput LXXIV
第IV巻 第LXXIV章PL 18, 244CSYMMACHUS EUSIGNIO.
シュンマクスよりエウシグニウスへ
Mirabar quid esset rei quod amicitiae observantissimus diu scribendis litteris abstinebas. Sed epistolae tuae series indicavit, quod tristium rerum index esse vitaveris, quas longiore silentio contineri, nec religio familiaris, nec communis causa permisit.
PL 18, 244Cあなたは友情にきわめて忠実なのに、長く書簡を書かずにいたので、どうしたことかと不思議に思っていた。だが書簡の続きが示した。悲しい事柄の報せ手になることを避けていたのだと。しかしそれらをさらに長い沈黙のうちに留めておくことを、親しい者どうしの務め〔religio〕も共通の事情も許さなかった。
Nam plerumque utile est in publicam proferre notitiam quod velis esse correctum, ut denuntiatione futuri periculi, ad consulendum cunctorum cura moveatur. Magna igitur necessitate, futuri anni inopiam protestatus es.
PL 18, 244Cたいてい、改められることを望む事柄は、公に知らせるのが役に立つ。迫る危険の告知によって、皆の配慮が思案へと動かされるためである。あなたは大きな必要から、来年の欠乏を表明した。
Quid enim spei reliquum sit, cum provinciis Africanis nec ad victum tenuem frugum tritura responderit, et suppleta ex aliis terris semina vicinus annus exspectet? Jure igitur ad aeternorum principum providentiam provincialium sollicitudo confugit.
PL 18, 244D実際、アフリカの諸属州で、穀物の脱穀が乏しい糧にさえ応えず、他の地から補われた種を来年が待っているのに、何の望みが残るというのか。それゆえ、属州の人々の不安が、永遠の君主たちの配慮に逃れ頼るのは正当である。
Interea dum major ab illis salubritas petitur, humanitas tua foveat exhaustos, et tanquam particeps doloris alieni, persuadeat laborantibus, sibi accidisse quidquid provinciae pertulerunt.
PL 18, 244Dその間、彼らからより大きな救いが求められているあいだ、あなたの人情が疲弊した者を温め、他人の苦しみの分かち手として、苦しむ者たちに、属州が耐えたことは何であれあなた自身の身に起きたことだと信じさせてほしい。
Ego valeo, quamvis animus aeger bonum sanitatis ignoret: sed ut aliquid solaminis capiam, oro indulgentius scribas et ad respondendum exemplo tuae assiduitatis invites. Vale.
PL 18, 244D私は健やかである。心は病んで、健康という善を知らないが。しかし慰めを得るために願う。もっと惜しまずに書いてほしい。そしてあなたの絶えまなさの手本によって、私に返事を促してほしい。健やかであれ。
Liber V, Caput I
第V巻 第I章PL 18, 245ASYMMACHUS HIEROPHANTI.
シュンマクスより秘儀の祭司〔hierophantes〕へ
Recte valeo. Hoc enim scribendi debet esse principium, quod maxime expetunt vota lecturi. Aeque tibi suppetere optatum vigorem nimis gaudeo, nam me tali indicio nuper hilarasti.
PL 18, 245A私は健やかである。これこそ書簡の冒頭に書くべきことだからである。読もうとする人の願いが、何よりも求めるものだからだ。あなたにも望みの活力が等しく備わっていることを、私は大いに喜ぶ。つい先ごろ、そのような知らせで私を喜ばせてくれたからである。
Illud quoque in summa pono gratiae, quod te nostri diligentissimum familiaris styli frequens usus ostendit; cui rei laudem referre consilium est, ut hoc invitamento memoris animi ad perseverantiam provoceris. Vale.
PL 18, 245Aまた、次のことをも私は感謝の極みに数える。我々の親しい書簡の頻繁なやりとりが、あなたが我々にいたって心を配る人であることを示していることである。この点を称賛しようと思うのは、思い出す心のこの誘いによって、あなたが続けるよう促されるためである。健やかであれ。
Liber V, Caput II
第V巻 第II章PL 18, 245ASYMMACHUS HIEROPHANTI.
シュンマクスより秘儀の祭司〔hierophantes〕へ
Opulento afficis me bono, quoties amicitiam nostram salutis tuae indicio muneraris. Deos igitur comprecor ut te pro tanta in nos religione fortunent.
PL 18, 245Aあなたが〔書簡で〕、無事の知らせという贈り物を我々の友情に贈るたびに、私は豊かな善を受ける。それゆえ神々に祈る。我々に寄せるこれほどの務め〔religio〕に報いて、あなたに幸いを授けるようにと。
Vicissitudini autem litterariae parem diligentiam libenter impendo ut ad officia promptius inciteris, cum videas apud memorem scriptorum gratiam non perire. Vale.
PL 18, 245B書簡のやりとりには、私も等しい心配りを喜んで注ぐ。書き手を覚えている者のもとでは好意が失われないと、あなたが見て、いっそう速やかに務めへと促されるためである。健やかであれ。
Liber V, Caput III
第V巻 第III章PL 18, 245BSYMMACHUS HIEROPHANTI.
シュンマクスより秘儀の祭司〔hierophantes〕へ
Scriptum mihi tuum Probatius nuper exhibuit, atque ex eo plurimum gratulationis accessit, quod tibi pro voto omnia superesse cognovi. Id ut saepe facias monere non debeo: cum spontanea officia stimulo exhortationis non oporteat incitari. Vale.
PL 18, 245B最近プロバティウスが、あなたの書簡を私に差し出した。そしてそこから、私の喜びは大いに増した。あなたにとって、望みどおりすべてが保たれていると知ったからである。これを度々行うよう、私は促すべきではない。自発の務めは、励ましの刺激で駆り立てるべきではないからである。健やかであれ。
Liber V, Caput IV
第V巻 第IV章PL 18, 245BSYMMACHUS THEODORO.
シュンマクスよりテオドルスへ
Bonorum frequens astipulatio de sanctis moribus tuis, in hoc me desiderium provocat, ut amicitias tuas impatienter exoptem. Nam qui omnium sermone celebrantur, et improbitatis laude conspicui sunt, incognitos quoque ad morem propriae familiaritatis invitant.
PL 18, 245B善き人々が、あなたの清廉な人柄について度々証言するので、私はあなたの友情を待ちきれずに望むほどの思いをかき立てられている。すべての人の語り草となり、誠実〔底本は improbitatis(不誠実)。probitatis の誤りと取った〕の称賛で際立つ者は、見知らぬ人をも、親しい間柄のように交わりへ招くからである。
Ergo si haec voluntatis meae non aspernaris indicia, repende, quaeso, colloquium, ut facti mei confirmatione delecter; quamvis mutuae affectionis sponsionem jam teneam. Vale.
PL 18, 245Cそれゆえ、これを私の意志の証として退けないならば、願わくは対話で報いてほしい。私の行いが確かめられて、喜べるように。もっとも、相互の愛情の保証は、すでに私が握っているが。健やかであれ。
Liber V, Caput V
第V巻 第V章PL 18, 245CSYMMACHUS THEODORO.
シュンマクスよりテオドルスへ
Spectata est tibi, ut arbitror, amicitiae meae veritas. Hinc factum ut me in consortium festorum tuorum consul ascires. Praestetur, oro, his litteris eadem fides quae nos evocatione dignos judicavit.
PL 18, 245Cあなたには、私の友情の真実が試されたと思う。そこで、執政官であるあなたは、私をあなたの祝祭の仲間に招いた。この書簡にも、我々を招くに値すると判断したのと同じ信を与えてほしい。
Diu inter desiderium tui et unici mei curam dubius electionis pependi. Tuus honor suadebat profectionem, illius institutio praetendebat obvias manus. Tandem secutus sum quod ipse fecisses. Officia enim illa laetitiae, ista pietatis.
PL 18, 245C長いあいだ、あなたへの思いと、一人息子への心配とのあいだで、どちらを選ぶか迷って揺れていた。あなたの栄誉は出立を勧め、あの子の教育は、行く手をさえぎる手を差し出していた。ついに、あなた自身ならばしたであろうことに従った。前者は喜びの務め、後者は情愛〔pietas〕の務めだからである。
Tuae amplitudinis curulem stipabunt obsequia multorum. Huic in solo patre votum est. Plura pro nobis indulgentissimus in suos tuus animus tecum loquetur. Cui ego excusationis meae partes injungo, quia verbis agenda non sunt quae melius interpretatur affectio. Vale.
PL 18, 245Dあなたの偉大さの高官席〔sella curulis〕を、多くの人の追従が取り巻くであろう。この子の願いは、父ただ一人にある〔huic は前の節の息子を指すと取った〕。我々のために多くを、身内にいたって寛大なあなたの心が、あなたと語るであろう。その心に、私は私の弁明の役目を負わせる。言葉で行うべきではないことは、情愛のほうがよく解き明かすからである。健やかであれ。
Liber V, Caput VI
第V巻 第VI章PL 18, 245DSYMMACHUS THEODORO.
シュンマクスよりテオドルスへ
Filium meum Flavianum consulatus tuus revoc in lucem. Nescio an eum commendare tibi debeam, cui summi gaudii auctor fuisti. Serva igitur, oro, depromptae in eum benignitatis tenorem, etsi hoc a constantia tua sperandum magis quam postulandum est. In dubium enim voluntarii amoris fides non venit. Vale.
PL 18, 245Dあなたの執政官職が、私の息子フラウィアヌスを光の中へ呼び戻した〔ミーニュ版は revoc のあとの字が刷りで崩れて読めない。revocat と読む〕。彼にとって大きな喜びの因となったあなたに、彼を推薦すべきかどうか、私は知らない。それゆえ、彼に示した厚意の調子を保ってほしい。もっとも、これはあなたの恒常に、頼むよりも期待すべきことである。自発の愛の信義は、疑いに入らないからである。健やかであれ。
Liber V, Caput VII
第V巻 第VII章PL 18, 246ASYMMACHUS THEODORO.
シュンマクスよりテオドルスへ
Ipse mihi rescripti hujus bajulum praestitisti. Duplici nomine gratiam debere me fateor. Nam a te profectus est, qui litteras exhiberet, et per te, qui referret oblatus.
PL 18, 246Aあなた自身が、この返書の運び手を私に用意してくれた。二つの点で感謝を負うと認める。あなたのもとから、書簡を持参する者が出発し、またあなたによって、返書を持ち帰る者が差し出されたからである。
Maneant, oro, inter nos officiorum talium vices, et inter alias laudes tuas continuatae in amicos religionis titulus censeatur. Vale.
PL 18, 246A願わくは、そうした務めの往来が我々のあいだに続き、あなたのほかの称賛のなかに、友に対して続けられた務め〔religio〕の名誉も数えられてほしい。健やかであれ。
Liber V, Caput VIII
第V巻 第VIII章PL 18, 246BSYMMACHUS THEODORO.
シュンマクスよりテオドルスへ
Gaudeo mihi sermonis tui primitias contigisse, et impendio postulo ut humanissimum hoc coeptum religiosa cura non deserat. His enim maxime nutrimentis amicitiarum cultus adolescit. Cum haec scriberem, mihi sanitas recte suppetebat.
PL 18, 246Bあなたの言葉の初穂が私に届いたことを喜ぶ。そして切に願う。この極めて人情ある始まりを、誠実な配慮が捨てないように、と。友情の養いは、とりわけこの滋養によって育つからである。これを書いていたとき、私の健康は良好であった。
Cujus rei indicium propterea singulari generositati tuae credidi deferendum, ut cognitionem tuae sospitatis mihi mutuus rependat affectus. Vale.
PL 18, 246Bそのことの知らせを、あなたの類いまれな高貴さに届けるべきだと思ったのは、あなたの無事の知らせを、相互の情が私に返してくれるためである。健やかであれ。
Liber V, Caput IX
第V巻 第IX章PL 18, 246BSYMMACHUS THEODORO.
シュンマクスよりテオドルスへ
Vereor eloquentiae tuae scripta nostra committere; sed non minus caveo amori tuo meorum quidquam negare. Duas igitur oratiunculas nuper editas a nobis misi.
PL 18, 246Bあなたの雄弁に我々の書いたものを委ねるのは恐れる。だが、あなたの愛に対して私のものを何かしら拒むことも、同じく避けたい。それで、最近我々が公にした小弁論を二篇、送った。
Earum una ad urbanos fasces resultantem candidatum tenuit; alteri argumentum dedit jam pridem decreto senatus improbata censura. Sed judicium meum, cum res acta est, habitum propagavi opere largiore. Nec mihi vitio vertas priscae severitatis repulsam.
PL 18, 246Bその一つは、都の束桿〔首都の官職〕を拒む候補者を引き留めた〔ad urbanos fasces resultantem candidatum tenuit の意味は定かでない。首都の官職に就くのを拒んだ者を、弁論によって就任へと引き留めた、の意と取った〕。もう一つには、はるか前に元老院の決議で退けられた監察官職〔censura〕が題材を与えた。だが、事が行われた時に私が抱いた判断を、私はより豊かな作品に広げた。古風な厳格さを退けたことを、私の落ち度としないでほしい。
Nam solis quaedam speciosa nominibus, usu et experiundo plurimum nocent. Rationes sententiae meae lector invenies. Volo tamen ad inspectionem dictorum parti utrique aequus accedas.
PL 18, 246Cある種のものは、名のうえでだけ華やかで、実際に用いて試すと最も害をなす。私の見解の理由は、読者として見出すであろう。それでも、語られたことの検討には、双方に公平な者として臨んでほしい。
Merebitur, ut spero, orationis assertio, ut tu etiam vetustatis patronus auctoritati ordinis manum porrigas. Vale.
PL 18, 246Cその弁論の主張は、私の望むところ、あなたが古来のものの擁護者でありながら、身分の権威にも手を差し伸べるに値するであろう。健やかであれ。
Liber V, Caput X
第V巻 第X章PL 18, 246CSYMMACHUS THEODORO.
シュンマクスよりテオドルスへ
Quam timeo ne aures tuas existimer lactare blanditiis! Consulatus hic tuus talis est ut meum geminasse videatur. Nunc voti mei summa eo processit ut titulos ejus longum fruaris, et aeques vitae diuturnitate moram tui praemii. Dignum quippe est compensari prolixo gaudio seram solutionem. Vale.
PL 18, 246Cあなたの耳を甘言で喜ばせていると思われはしないかと、私はなんと恐れることか。あなたのこの執政官職は、私のものを二倍にしたと見えるようなものである。いま私の願いの総括は、あなたがその栄誉を長く享受し、あなたの報いの遅れを、命の長さで釣り合わせることにまで及んだ。遅い支払いは、豊かな喜びで償われるのがふさわしい。健やかであれ。
Liber V, Caput XI
第V巻 第XI章PL 18, 246DSYMMACHUS THEODORO.
シュンマクスよりテオドルスへ
Adventum tuum serum esse mirabar. Sed ubi patefacta causa tarditatis, et te brevi affore scripta praenuntia spoponderunt; in gaudium cura conversa est. Ergo hospitii securus appropera, et aliquantulo Romae intervallo quietis refotus, auspicatissimos attolle fasces. Nostra erga te diligentia quidquid instructus consularis flagitat providebit. Vale.
PL 18, 246Dあなたの到着が遅いのを不思議に思っていた。だが遅れの理由が明らかになり、書簡が先触れとして、あなたが間もなく着くと約したとき、心配は喜びに変わった。それゆえ、宿のことは気にせず急げ。ローマでしばらく休息して力を回復してから、いとも吉兆の束桿を取り上げよ。執政官の装備が求めるものは何であれ、あなたへの我々の心配りが備えるであろう。健やかであれ。
Liber V, Caput XII
第V巻 第XII章PL 18, 247ASYMMACHUS THEODORO.
シュンマクスよりテオドルスへ
Frustra speravi de peregrinatione solatium, cum omnium moesta facies nullas aegro animo praestet inducias. An quisquam tam duro ingenio natus est, ut multorum curis doloris vacuus intersit?
PL 18, 247A旅に慰めを望んだのは空しかった。皆の悲しげな顔は、病む心に何の休みも与えないからである。多くの人の気遣いのなかで、痛みなしにそこにいられるほど、硬い性に生まれついた者がいるだろうか。
Quod si verum concedis, me etiam crede inter anxios usum ipsum laetitiae quodammodo amisisse. Restat ut tuae litterae medicinam mihi faciant, quas ita libenter accipio, ut nulla assiduitas satis factura videatur.
PL 18, 247Aこれが真実だと認めるなら、不安な人々のなかで、私もまた喜びそのものの習いをなにほどか失ったと信じてほしい。残るのは、あなたの書簡が私の薬となることである。私はそれを喜んで受けるので、どれほど足繁くても足りないと思われるであろう。
Ego prae eventu occasionum, quas fors obtulerit, exemplum dabo frequentis officii. Tunc enim probabis gratas esse tibi litteras meas cum tuas sumpsero. Vale.
PL 18, 247A私は、巡り合わせが与える機会に応じて、足繁い務めの手本を示す。私があなたの書簡を受け取るとき、あなたは私の書簡を快く思っていることを証することになるからである。健やかであれ。
Liber V, Caput XIII
第V巻 第XIII章PL 18, 247BSYMMACHUS THEODORO.
シュンマクスよりテオドルスへ
Jampridem nihil scribis, aequum esset huic culpae talionem reponi. Sed arbitror imitanda non esse quae doleas: et animo persuadeo alias potius intervenisse causas officii differendi, quam residem voluntatem.
PL 18, 247Bあなたは久しく何も書かない。この咎には、同じ仕打ちで報いるのが公正であろう。だが私は、あなたが痛むようなことは真似るべきでないと考える。心にも言い聞かせている。務めを延ばす別の事情が割り込んだのであって、意志が怠っているのではない、と。
Quanquam vereor ne factum tuum haec ipsa gravet humanitas. Nam qui mihi pro te satisfacio, ostendo me nihil tale meruisse. Scribe ergo jam saepius et copiosius, priusquam praefata ope dei in Lucanos saltus vela faciamus.
PL 18, 247Bただ、この寛大さそのものが、あなたの行いを重くするのではないかと恐れる。あなたの代わりに弁明している私は、自分がそのような仕打ちにあたいしないと示しているからである。それゆえ、すぐにもっと頻繁に、もっと詳しく書け。神の助けを前もって願って〔praefata ope dei。神に助けを祈ってから、の意の決まり文句〕、我々がルカニアの山林へ帆を上げる前に。
Quid enim juvat proximis regionibus immorari, cum ecce nullae litterae deferantur et silentium tuum honeste possit excusare longinquitas? Vale.
PL 18, 247B近い地方にとどまって何になろう。見よ、書簡は一通も届かず、遠さがあなたの沈黙を立派に弁明しうるのだから。健やかであれ。
Liber V, Caput XIV
第V巻 第XIV章PL 18, 247CSYMMACHUS THEODORO.
シュンマクスよりテオドルスへ
Ademptum est tibi generale perfugium. Neque enim potes solemne illud et pervulgatum genus defensionis inducere: meas te adhuc litteras operiri, ut quadam religione solvaris.
PL 18, 247Cあなたから、一般的な逃げ場が奪われた。あなたは、あの周知の、ありふれた型の弁明を持ち出せない。私の書簡をまだ待っているので、ある種の義理〔religio〕から解かれている、という弁明である。
Jamdudum tibi stylus meus facit auspicium, cui non abnuo redditam vicem: sed aemulari studium nostrum etiam voluntario postea officio debuisti. An exspectas ut te illa expostulatione perstringam? Tu nisi malo coactus recte facere nescis?
PL 18, 247Cずっと前から、私の筆があなたに先んじて始めており、それに返しがなされたことを、私は否まない。だが、あなたはその後、自発の務めによっても、我々の熱意に張り合うべきであった。それとも、私があの非難であなたを責めるのを待っているのか。あなたは、悪に強いられなければ、正しいことを行えないのか。
Omitto plura, et in reliquum mihi diligentiam tuam spondeo: quam mihi religio parvi habuit, saltim admonitio nostra reparabit. Vale.
PL 18, 247Cこれ以上は省く。今後については、あなたの心配りを、私は自分に請け合っておく。義理〔religio〕が小さく見積もったものを、せめて我々の勧告が取り戻すであろう。健やかであれ。
Liber V, Caput XV
第V巻 第XV章PL 18, 247DSYMMACHUS THEODORO.
シュンマクスよりテオドルスへ
Proxime Romam regressus a scribendi consuetudine non tam desidia quam occupatione descivi.
PL 18, 247Dローマに戻ったばかりで、私は書く習慣から離れていた。怠惰というより、忙しさのためである。
Atque ideo peto in bonam partem purgationem praeteritae taciturnitatis accipias, mecumque laeteris quod Domini nostri Theodosii sacro divinoque judicio merui Consulatum: cujus multiplex apparatus tuam requirit industriam.
PL 18, 247Dだから、過ぎた沈黙の弁明を、好意的に受け取ってほしい。そして私とともに喜んでほしい。我々の主テオドシウスの神聖にして神的な判断によって、私が執政官職を得たことをである。その幾重もの準備は、あなたの精励を求めている。
Sed rursus occurrit voto et studiis meis, ne honoris tui tempora contrabantur. Quapropter tuae permitto sententiae ut si votivo officio domus nostrae interesse desideras, administrationis labore solvaris. Vale.
PL 18, 247Dだが他方、あなたの栄誉の時が縮められないようにという私の願いと熱意が、これに立ちはだかる〔底本の刷りでは h と b の見分けがつきにくい。contrahantur と読む〕。それゆえ、あなたの考えに任せる。我が家の祝いの務めに加わりたいと望むなら、職務の労から解かれるように。健やかであれ。
Liber V, Caput XVI
第V巻 第XVI章PL 18, 247DSYMMACHUS THEODORO.
シュンマクスよりテオドルスへ
Sancto Lampadio germano tuo, et ad spem processus, et ad bonam viam morum, causidicinam credid profuturam. Unde factum est ut Domino et fratre meo praefecto ante consulto ad castra forensia mitteretur, eo praesertim tempore quo tuo adminiculo possit institui. Quapropter pignus tuum suscipe informandum bonis fraterna religione praeceptis. Vale.
PL 18, 247D清廉なランパディウス、あなたの弟には、出世の望みにも、善き品行の道にも、弁護の業が益になると私は信じた〔底本は credid。credidi と読む〕。そこで、私の主にして兄弟たる長官〔敬称〕にあらかじめ諮ったうえで、法廷の陣営へ送られることになった。とりわけ、あなたの後ろ盾のもとで教え込まれうる時にである。それゆえ、あなたの身内の者を受け入れ、兄弟としての務め〔religio〕にかなう善い教えで形づくってほしい。健やかであれ。
Liber V, Caput XVII
第V巻 第XVII章PL 18, 248ASYMMACHUS MAGNILLO.
シュンマクスよりマグニッルスへ
Brevem decet esse sermonem quo reditus indicatur. Quid enim mandes paginae, cum omnia quae scripto committi solent, fabulis potius debeant reservari? Hoc est argumentum praesentium litterarum, quas, si dii votum juverint, mox sequemur. Vale.
PL 18, 248A帰還を知らせる言葉は短いのがふさわしい。紙面に何を託す必要があろう。書き記されるのが常のことはすべて、むしろ語らいに取っておくべきなのだから。これが今の書簡の趣旨であり、もし神々が願いを助けるならば、我々は間もなくこの書簡のあとに続く。健やかであれ。
Liber V, Caput XVIII
第V巻 第XVIII章PL 18, 248BSYMMACHUS MAGNILLO.
シュンマクスよりマグニッルスへ
Suades ut redeam, ne jus praedii nostri violenta perturbet irruptio. At ego puto non minus tuam curam quam meam praesentiam promovere. Conjicio exaggerari religiose istam trepidationem, dum me Romam studes retrahere.
PL 18, 248Bあなたは、我々の地所の権利が暴力的な侵入で乱されないように、帰れと勧める。だが私は、あなたの心配りが、私の居ることに劣らず事を進めると思う。察するに、あなたは私をローマへ引き戻そうとして、この不安を念入りに大げさに言っているのである。
Ego autem hujus taedio, non modo amore otii abesse plusculum cupio: et quia inane erit quidquid remoto atque inconsulto possessore tentatur. Consilium vero rei agendae tuus et aliorum, quibus cordi sumus, tractatus inveniet.
PL 18, 248Bだが私は、これに倦んで、閑暇を愛するからだけでなく、もう少し長く離れていたいと願う。所有者が遠ざけられ、相談もされないままに試みられることは、何であれ空しいからでもある。事を行う方策は、あなたと、我々を心にかける他の者たちの協議が見出すであろう。
Meae quieti nullus invideat, quia longius producenda est, cum vicem nostram bonorum amicorum cura fungatur. Vale.
PL 18, 248B私の休息を誰も妬まないでほしい。それはさらに延ばされるべきだからである。我々の代わりを、善き友人たちの配慮が務めているのだから。健やかであれ。
Liber V, Caput XIX
第V巻 第XIX章PL 18, 248BSYMMACHUS MAGNILLO.
シュンマクスよりマグニッルスへ
Semper te in primore affectionum mearum fronte constituo. Merito incertus animi, cognitionem tuae salutis exspecto: quam si mutuus sermo praestiterit, reditum nostrum alacritas incitabit. Vale.
PL 18, 248B私はいつも、あなたを私の愛情の最前列に据えている。もっともなことに、心が定まらず、あなたの無事の知らせを待っている。互いの語らいがそれをもたらしてくれるならば、我々の帰途は喜びに励まされるであろう。健やかであれ。
Liber V, Caput XX
第V巻 第XX章PL 18, 248CSYMMACHUS MAGNILLO.
シュンマクスよりマグニッルスへ
Nos tuum praeoptamus adventum. Tu missis muneribus desideria nostra solaris. Admodum quidem delector oblatis, sed hoc ipso officio damna absentiae tuae gravius sentiuntur. Pleniora enim praesidia atque ornamenta de amico praesente caperemus.
PL 18, 248C我々はあなたの到着を何よりも望んでいる。あなたは贈り物を送って、我々の望みを慰めてくれる。差し出されたものには大いに喜ぶが、まさにこの務めによって、あなたの不在の損失がいっそう重く感じられる。友が居合わせるならば、より満ちた助けと飾りを得られるはずだからである。
At nunc inter votiva candidati mei negotia, et quaestoris apparatus fraudari nos conqueror societate tuorum consiliorum. Et tamen obeunda nec procul locatus omittis.
PL 18, 248Cだが今、私の候補者〔息子〕の祝いの用件と、財務官の準備のさなかにあって、あなたの助言の交わりを奪われていると嘆く。それでもあなたは、遠くにいながら、なすべきことを怠らない。
Nam et vestes subsericas, quas homines mei post illationem pretii retentabant, et instructum reliquum muneralium praemiorum tuus coegit instinctus.
PL 18, 248Cというのも、代金を払ったあとも私の者たちのもとに留め置かれていた絹まじりの衣や、残りの贈与用の賞品の備えを、あなたの働きかけが集めさせたからである。
Opto igitur tibi promptum Dei favorem reditumque felicem: simulque oro, si fors dederit facultatem, functioni nostrae interesse deproperes; cujus voluptas magna parte cumulabitur, si laetitiae novae particeps desideratus accesseris. Vale.
PL 18, 248Dそれゆえ、神の速やかな好意と幸いな帰還を、あなたに祈る。同時に願う。機会が与えられるならば、我々の務めの場に急いで加わってほしい。待ち望まれた者として、新たな喜びの分かち手に加わるならば、その喜びは大きく増すであろう。健やかであれ。
Liber V, Caput XXI
第V巻 第XXI章PL 18, 248DSYMMACHUS MAGNILLO.
シュンマクスよりマグニッルスへ
Potuit sine litteris nostris sanctus Aurelius si quid de me quaereres explicare. Sed quia fastidiosa salutatio est, quae nudo sermone defertur, innexi scripta mandatis.
PL 18, 248D清廉なアウレリウスは、あなたが私について何か尋ねるならば、我々の書簡なしでも説明できたであろう。だが、裸の言葉で届けられる挨拶は味気ないので、書き物を依頼に結びつけた。
Ave igitur dico tibi, simulque deprecor, secundum commonitorium, quo summatim muneri praeparanda rescripsi, ut ipse, salva judiciaria existimatione, curam fratris religiosi, ut soles, exhibeas; et homines nostros comparandis, quae poscit editio, justum impendium ministrare praecipias. Vale.
PL 18, 248Dそれゆえ、あなたに挨拶する。同時に願う。私が催しのために準備すべきことを要約して返した覚え書きに従い、裁判官としての評判を損なわない範囲で、あなた自身が、いつものように務め〔religio〕に篤い兄弟の配慮を示してほしい。そして我々の者たちに、催しが求めるものを調達するための正当な費用を支給するよう、命じてほしい。健やかであれ。
Liber V, Caput XXII
第V巻 第XXII章PL 18, 249ASYMMACHUS MAGNILLO.
シュンマクスよりマグニッルスへ
Quaestorium parvuli nostri munus accelerans, communi amico Aurelio quaedam comparanda aut providenda mandavi.
PL 18, 249A我々の幼い息子の財務官の催しを急ぐため、共通の友アウレリウスに、いくつかの調達や手配を託した。
Sed quia publicis negotiis et varia injunctorum occupatione distringitur, Eusebium familiarem speciatim misi, cujus admonitione cura tua in effectum omnium provocetur.
PL 18, 249Aだが彼は公務と、課された様々な務めに引き裂かれているので、親しいエウセビウスをとくに遣わした。その勧めによって、あなたの配慮がすべての実現へと促されるように。
Et quia longum visum est litterali serie agenda complecti, non graveris commonitorium strictim signatum percurrere, quod satis esse arbitror ad incitamentum diligentiae tuae. Neque enim preces oportet adhiberi, cum sola amici voluntas studium tuum debeat acuere. Vale.
PL 18, 249Aまた、行うべきことをすべて書簡の連なりに包むのは長いと思われたので、手短に書き記した覚え書きに、ざっと目を通すことを嫌がらないでほしい。あなたの精励を刺激するには、それで足りると思う。友の意志だけがあなたの熱意を研ぐべきなので、願いごとを用いるには及ばない。健やかであれ。
Liber V, Caput XXIII
第V巻 第XXIII章PL 18, 249BSYMMACHUS MAGNILLO.
シュンマクスよりマグニッルスへ
Anastasium nostrum dignaris agnoscere. Nam domi saepe vidisti. Haec illi notitia apud te debet esse suffragio, etiamsi nullis juvaretur alloquiis. Nunc dubitare non possum cumulatiorem circa eum fore curam tuam, cum et vetusta cognitio, et recens sermo commendet.
PL 18, 249Bあなたは我々のアナスタシウスを、見知った者と認めることをよしとしている。家でしばしば彼を見たからである。この面識が、ほかに何の口添えがなくとも、あなたのもとで彼の助けとならねばならない。いま私は疑えない。旧い面識と新しい言葉の両方が彼を推すので、彼へのあなたの心配りがいっそう豊かになることを。
Liber V, Caput XXIV
第V巻 第XXIV章PL 18, 249BSYMMACHUS MAGNILLO.
シュンマクスよりマグニッルスへ
Familiaris emersit occasio, quae tibi salutis meae apportaret indicia. Neque enim dubitare possum tibi litteras meas esse reddendas quas Silvanus ad animi nostri diligentiam pertinens exhibebit.
PL 18, 249B親しい機会が生じ、私の無事の知らせをあなたに届けることになった。我々が心にかけている者であるシルウァヌスが差し出す私の書簡が、あなたに渡されるべきなのは疑えないからである。
Cui haec ipsa recepti officii commendatio apud te debet esse suffragio. Caeterum ut respondeas non laboro, cum mihi scriptorum tuorum vicissitudinem mutua polliceatur affectio. Vale.
PL 18, 249C彼には、引き受けたこの務めそのものが推薦となり、あなたのもとで助けとならねばならない。ともあれ、あなたに返事を書かせようと骨を折るつもりはない。相互の情が、あなたの書簡のやりとりを私に約束してくれるからである。健やかであれ。
Liber V, Caput XXV
第V巻 第XXV章PL 18, 249CSYMMACHUS MAGNILLO.
シュンマクスよりマグニッルスへ
Parens sana est, et ad patientiam doloris adducitur. Quare hanc partem curarum depone, mentemque ad meliora compone.
PL 18, 249C親〔parens。誰の親を指すかは本文から定かでない〕は健やかであり、苦痛に耐えるまでになっている。それゆえ、この部分の心配は置き、心をよりよいことへ向けよ。
Certe si aliquid ab re tua otii est, nostris negotiis diligentiam dignare praestare, ut operae sit pretium quod in exactore mittendo litteris et monitis tuis satisfeci. Vale.
PL 18, 249Cともあれ、あなた自身の用事から少しでも暇があるならば、我々の用件に心配りを払ってほしい。取り立て役を遣わすことで、あなたの書簡と勧告に応えたのだから、その労に見合うように。健やかであれ。
Liber V, Caput XXVI
第V巻 第XXVI章PL 18, 249DSYMMACHUS MAGNILLO.
シュンマクスよりマグニッルスへ
Multa Oceano, ut recordaris, et litteris, et commonitoriis implenda mandavimus; quibus exsequendis par esse non poterit, nisi tuo impulsu et monitis urgeatur.
PL 18, 249Dオケアヌスには、あなたが思い出すとおり、書簡と覚え書きによって果たすべき多くのことを託した。それを遂行するには、あなたの促しと勧めに急かされないかぎり、彼は力が及ばないであろう。
Quae cum in effectum te juvante processerint, quaeso ut indicio perscriptionis exspectationem meam non graveris instruere. Vale.
PL 18, 249Dそれらがあなたの助けで実現に至ったときには、書簡による報せで、私の待望を満たすことを嫌がらないでほしい。健やかであれ。
Liber V, Caput XXVII
第V巻 第XXVII章PL 18, 249DSYMMACHUS MAGNILLO.
シュンマクスよりマグニッルスへ
Numidae familiaris nostri adventus haud mediocriter mihi gaudio fuit. Hanc laetitiam tuus sermo geminavit. Duobus igitur a te muneribus affectus, amicum tibi cum litteraris salutatione restituo. Vale.
PL 18, 249D我々の親しいヌミダの到着は、並ならず私の喜びとなった。この喜びをあなたの言葉が倍にした。それゆえ、二つの贈り物をあなたから受けて、友を書簡の挨拶とともにあなたのもとへ返す。健やかであれ。
Liber V, Caput XXVIII
第V巻 第XXVIII章PL 18, 250ASYMMACHUS MAGNILLO.
シュンマクスよりマグニッルスへ
Antecapere scribendi ordinem mei muneris fuit. Habes festinati officii gloriam, cum ego fatear tarditatem. Et certe potui allegare aliquid in excusationem morarum. Supererat mihi plurimum viae, malui te de laboris nostri absolutione facere securum.
PL 18, 250A書く順番を先取りするのは、私の務めだった。私が遅さを認めるのだから、あなたは急いだ務めの栄誉を持っている。たしかに、遅れの弁明にいくらか申し立てることもできた。道が大いに残っていたが、私は、我々の労苦が済んだことをあなたに知らせて安心させるほうを選んだ。
Sed pio studio praevenire nullus est rubor. Ama igitur sponte cedentem, cui haec ipsa simplicitas conciliare debet frequentes litteras tuas; quas si non adaequavero pari numero, rursus tibi praemium confessio mea faciet. Vale.
PL 18, 250Aだが、敬愛の熱意で先んじることは恥ではない。それゆえ、自ら進んで譲る者を愛せ。この素直さそのものが、あなたの頻繁な書簡を私に結びつけるはずである。同じ数で応えられないならば、私のその告白が、再びあなたに報いとなるであろう。健やかであれ。
Liber V, Caput XXIX
第V巻 第XXIX章PL 18, 250ASYMMACHUS MAGNILLO.
シュンマクスよりマグニッルスへ
Amicum meum ad Brutios revertentem litteris credidi prosequendum, ut tibi salutationis munus exsolverem, et illi commendationis aliquid exhiberem. Quaeso igitur te, ut et meis litteris vicissitudo reddatur, et illi defensio plena proveniat. Vale.
PL 18, 250Aブルッティウムへ帰る私の友に、書簡を添えて見送ることにした。あなたには挨拶の務めを果たし、彼にはいくらか推薦を示すためである。それゆえ願う。私の書簡に返しが届き、彼には十分な擁護が生じるように。健やかであれ。
Liber V, Caput XXX
第V巻 第XXX章PL 18, 250BSYMMACHUS MAGNILLO.
シュンマクスよりマグニッルスへ
Proxime quidem urbe digressus es. Sed ego jam quasi inveterato tui desiderio novum aliquod munus convenire credens, officium scribendi arripui, nec exspectato ordine, nec more servato, qui solet amicis esse pro lege, ut peraegre locati prius tribuant scripta quam sumant.
PL 18, 250Bあなたは、つい最近、都を発ったばかりだ。だが私は、あなたへの思慕がもう古くなったかのように、何か新しい務めが似つかわしいと信じて、書く務めを先に取った。順序を待たず、友のあいだで法のようなものである習いも守らなかった。遠方にいる者が、受け取るより先に書簡を差し出す、という習いである。
Et revera affectio omnis impatiens est etiam justae ac legitimae tarditatis. Rupi ergo consuetudinem religione majore, quam si servare voluissem. Quae res si tibi grata est, et mihi fenus solve colloquii, et perlatori talium litterarum benignus arride.
PL 18, 250B実際、あらゆる情は、正当で法にかなった遅れにさえ耐えかねる。それゆえ、守るつもりだった場合よりも大きな務め〔religio〕をもって、習いを破った。これがあなたにとってうれしいなら、私に語らいの利息も払い、またこうした書簡の運び手に、好意をもって微笑んでほしい。
Cui ut nihil magis potui praestare quam litteras, ita nihil poteris plus tribuere quam favorem. Vale.
PL 18, 250C彼には、書簡以上のものを与えられなかったように、あなたも好意以上のものは与えられないであろう。健やかであれ。
Liber V, Caput XXXI
第V巻 第XXXI章PL 18, 250CSYMMACHUS MAGNILLO.
シュンマクスよりマグニッルスへ
Propinquam sancti Asclepiadis philosophi absque litteris meis abire par non fuit. Nam illius merita poposcerunt, ut ad curam praeclari viri pertinens tuo patrocinio traderetur.
PL 18, 250C清廉な哲学者アスクレピアデスの親族が、私の書簡なしに去るのは、ふさわしくなかった。彼の功績が、その名高い人の配慮に属する者として、彼女が、あなたの庇護に委ねられることを求めたからである。
Pro qua non arbitror ambitu longae orationis utendum, cum eam humanitatem tuae contemplatio parentis sine cujusquam petitione commodat. Vale.
PL 18, 250C彼女のために、長い弁舌の手練を用いるべきとは思わない。あなたの親族〔である彼女〕への顧慮が、誰の求めもなしに、あなたのその人情を彼女に向けさせるからである〔tuae parentis は女性形で「あなたの親族」。parens はここで親族の意と取った〕。健やかであれ。
Liber V, Caput XXXII
第V巻 第XXXII章PL 18, 250DSYMMACHUS MAGNILLO.
シュンマクスよりマグニッルスへ
Taedet pigetque jam scribere. Quousque enim styli imagine jucunditatem vivi sermonis imitabimur? Quid quod etiam felicitas publica, et pax orbis hortatur ut larem repetas?
PL 18, 250Dもう書くのが嫌になり、倦んだ。いつまで我々は筆の影によって、生きた語らいの快さを真似るのか。そのうえ、公の幸いと世界の平和が、あなたに家へ帰るよう促していることは、言うまでもない。
Qua in re tibi opportunus incentor frater noster Pontianus accedet, bonorum petitu sortitus hanc operam; ut tibi ob rem uxoriam demoranti, desiderium revisendae Urbis admoveat. Vale.
PL 18, 250Dこの件で、我々の兄弟ポンティアヌスが、あなたにうってつけの督励者として加わる。善き人々の求めによって、この労を引き当てた。妻の件で足止めされているあなたに、都を再び見たいという望みを近づけるためである。健やかであれ。
Liber V, Caput XXXIII
第V巻 第XXXIII章PL 18, 250DSYMMACHUS MAGNILLO.
シュンマクスよりマグニッルスへ
Nolo puerum crimineris ob reditum tardiorem. Mea conturbatio pro Symmacho, neque ad scribendum tempus invenit, et recursum tabellarii usque ad spem bonam distulit. Nunc quia periculum ejus in aegritudinem vertit, hoc ipsum loqui apud te licuit.
PL 18, 250D使いの少年が、帰りの遅れを咎められるのは望まない。私の動揺はシュンマクスのためで、書く暇を見いだせず、使者の帰りを、よい見込みが立つまで延ばした。いま彼の危険が病気に変わったので、このことをあなたに語ることが許された。
Faciet divina miseratio, quae pias aures applicat votis parentum, ut tibi mox denuo, quod juvet animum, securitas mea nuntiet. Vale.
PL 18, 250D神の憐れみ〔miseratio〕が、慈しみ深い耳を親の願いに傾けるので、やがてまたあなたに、心を助ける報せを、私の安心が告げるであろう。健やかであれ。
Liber V, Caput XXXIV
第V巻 第XXXIV章PL 18, 251ASYMMACHUS HEPHAESTIONI.
シュンマクスよりヘファエスティオへ
Votum mihi non defuit itineris ordiendi, sed tarda evocatio perveniendi tempus arctavit. Atque ideo verecundius visum est veniam poscere, quam peracto consulis officio pervenire.
PL 18, 251A旅を始める望みは私に欠けなかったが、呼び出しが遅かったので、到着の期限が狭まった。それゆえ、執政官の務めが終わってから着くよりも、赦しを求めるほうが慎みにかなうと思われた。
Super hoc plenissimas et ad D. N. clementissimum principem jam dudum litteras dedi, et ad caeteros, qui me adesse voluerunt; quas etiam nunc Festus agens in rebus proficiscendi cunctatione remoratur.
PL 18, 251Aこれについては、ずっと前に、我々の主なる、いとも寛容な君主〔D. N.。dominus noster(我々の主)の略〕に宛てて、また私が居合わせることを望んだ他の人々に宛てて、十分な書簡を出した。それらを、皇帝の使者フェストゥスが、出立をためらって、今もなお留め置いている。
Et quia vereor ne aut lateant suppressa quae scripsi, aut per aemulos resoluta vitientur, consilium fuit ut ad te dominum et fratrem meum exemplaria omnia mitteremus. Erit tuae circa me affectionis de omnium rerum fide late scribere.
PL 18, 251A私の書いたものが、差し止められて隠れるか、敵対者によって開封されて損なわれるのではないかと恐れる。そこで、私の主にして兄弟〔敬称〕であるあなたに、すべての写しを送ることにした。あらゆる事柄の信頼性について詳しく書くのは、私に対するあなたの情にふさわしいことであろう。
Reddantur etiam vobis chartulae curas domesticas continentes, quibus decursis aestimabitis quid bonorum temporum justitia et fama desideret. Vale.
PL 18, 251B家のことの心配を含む小さな書き付けも、あなたに渡されてほしい〔vos。一人の相手への敬意の複数〕。それに目を通せば、善き時代の正義と名声が何を求めるかを、あなたは判断するであろう。健やかであれ。
Liber V, Caput XXXV
第V巻 第XXXV章PL 18, 251BSYMMACHUS HEPHAESTIONI.
シュンマクスよりヘファエスティオへ
Sequuntur abcessum tuum litteratorum cohortes; et ut solent Athenas Atticas reliquave gymnasia Musarum petere; ita peregrinationes tuas desiderio trahente comitantur. Nec tibi, ut aestimo, militiae stipendiis affluenti, amicorum conventus onerosus est.
PL 18, 251B学者たちの一団が、あなたの出立に従う。彼らがふだんアッティカのアテナイや、ほかのムーサたちの学び舎を目指すように、あなたの旅にも、慕う思いに引かれて付き従う。あなたは軍務の俸給に恵まれているので、友の集まりは負担でないと思う。
Pasce igitur eruditos dignitatis tuae copiis, et spera plures tibi hospites ac tutum adfuturos, postquam Romanae juventutis magistris subsidia solemnis alimoniae detracta sunt. Vale.
PL 18, 251Bそれゆえ、学識ある人々を、あなたの地位の豊かさで養え。そして、より多くの客と、安全とが、あなたのもとに来ると期待せよ〔ac tutum の語は文意に合いにくく、本文が崩れているらしい。刷りのまま「安全」と取った〕。ローマの青年の教師たちから、恒例の扶養の援助が取り上げられたのちには。健やかであれ。
Liber V, Caput XXXVI
第V巻 第XXXVI章PL 18, 251CSYMMACHUS HEPHAESTIONI.
シュンマクスよりヘファエスティオへ
Aegrum proxime animum tuum litterarum quas miseras lectione cognovi, multumque miratus inter conjunctissimos fortuitam subito emersisse discordiam; dominum et fratrem meum obsecravi ne a suo more dissentiat.
PL 18, 251Cあなたの心が最近病んでいることを、あなたが送った書簡を読んで知った。きわめて親しい者たちのあいだに、突然たまたま不和が生じたことを大いに驚き、私は私の主にして兄弟である人に、自分の習いに背かぬよう懇願した。
Te vero non meo tantum, verum etiam tuo nomine rogo ut caeteris bonis morum tuorum, similem patientiam praestes, ferasque omnia quae solet habere peregrinationis conditio.
PL 18, 251Cあなたにも、私のためだけでなく、あなた自身のためにも願う。あなたの品行のほかの善さと同様の忍耐を示し、旅の境遇が通常もたらすことを、すべて耐えてほしい。
Spero autem et filii mei Flaviani conciliatione, et Eusebii Archiatri blanditiis omnia posse mitigari. Vale.
PL 18, 251C私は、息子フラウィアヌスの仲立ちと、侍医エウセビウスの心づくしによって、すべてが和らげられうると望む。健やかであれ。
Liber V, Caput XXXVII
第V巻 第XXXVII章PL 18, 251DSYMMACHUS HEPHAESTIONI.
シュンマクスよりヘファエスティオへ
Litterae tuae Spartana brevitate succinctae sunt, sed rebus exuberant; et cum moveant de raritate querimoniam, tamen officii plenitudine memoriam successionis obliterant. Quod si eas creber usus exerceat; desiderium meum sine fastidio satietatis explebunt.
PL 18, 251Dあなたの書簡はスパルタ風の簡潔さで引き締まっているが、内容は溢れている。まれにしか来ないという嘆きを呼び起こしはするが、務めの豊かさによって、書簡が続くことへの思いを忘れさせる。もしこれらを頻繁なやりとりが鍛えるならば、飽きの倦怠なしに、私の望みを満たすであろう。
Sed video quid obsistat animo, quid impediat voluntatem. Eusebius noster te fabulis et poculis demoratur. Quem cum reddideris curae hortorum suorum, fore arbitror ut animus tuus jocularibus ineptiis absolutus ad negotia seria conferatur. Vale.
PL 18, 251Dだが、何が心に立ちはだかり、何が意志を妨げているか、私には見える。我々のエウセビウスが、語らいと杯であなたを引き留めているのだ。彼を自分の庭の世話に返したなら、あなたの心は冗談の愚かさから解かれて、真剣な務めに向かうであろうと思う。健やかであれ。
Liber V, Caput XXXVIII
第V巻 第XXXVIII章PL 18, 251DSYMMACHUS NEOTERIO.
シュンマクスよりネオテリウスへ
Supra modum gaudeo redditum esse meritis tuis pervetus debitum. Jamdudum enim Rempub. virtutibus obligasti: quae nacta divinae fidei principem, sibi quodammodo consulatum, quem tibi solveret, impetravit.
PL 18, 251Dあなたの功績に、久しい負債がついに返されたことを、私は並外れて喜ぶ。あなたはすでに早くから、徳をもって国家に恩を負わせていた。その国家は神的な信義の君主を得て、いわば自分のために、あなたに返すべき執政官職を手に入れたのである。
Ad hujus celebritatem voto alacri cucurrissem, nisi diplomatis sacri tarda perlatio arctasset intervallum dierum. Accessit hyemis contemplatio, quae magno frigore, et brevibus lucis horis moratur excursus. Meus tamen animus, meum gaudium tecum est.
PL 18, 252Aその祝賀に、私は喜び勇んで駆けつけたであろうが、聖なる書状の到着が遅れて、日数の間隔が詰まってしまった。そこへ冬の見込みが加わった。厳しい寒さと短い昼の時間が、遠出を妨げるのである。だが私の心は、私の喜びは、あなたとともにある。
Ego solus dolere debeo quod mihi tantum bonum casus inviderit. Tibi et praesentium satisfaciet numerus, et cultus absentium. Vale.
PL 18, 252Aこれほどの幸いを偶然が私に妬んだことを、悲しまねばならないのは、私一人である。あなたには、その場にいる人々の数も、いない人々の敬意も、十分に応えるであろう。健やかであれ。
Liber V, Caput XXXIX
第V巻 第XXXIX章PL 18, 252ASYMMACHUS NEOTERIO.
シュンマクスよりネオテリウスへ
Amicis justa cupientibus usui esse debemus, praecipue fratri nostro Alexandro, quem judicio probamus et amore complectimur.
PL 18, 252A正当なことを望む友には、力を貸さねばならない。とりわけ我々の兄弟アレクサンドルスには、そうである。我々は判断をもって彼を是とし、愛をもって抱いている。
Hunc licet noveris honorum desiderio non moveri, communis tamen verecundia non sinit testimonio carere militiae, cum illi tribuni ac notarii dignitatem dominus Valentinianus Augustus ante irruptionem tyrannicam sponte detulerit.
PL 18, 252Bあなたも知っているとおり、彼は栄誉への願望に動かされる者ではない。それでも、世の通例の慎みから、軍務の証明を欠いたままにしておくことはできない。主なるウァレンティニアヌス・アウグストゥスが、僭主の侵入より前に、みずから進んで彼に護民官と書記の位を授けたからである。
Quaeso igitur ut praerogativam sacri testimonii te annitente mereatur. Facile est enim ut sub tam pio gubernatore Reip. infortunia hominum vincat saeculi humanitas. Vale.
PL 18, 252Bそれゆえ頼む、あなたの尽力によって、聖なる証明という優先の特権を彼が得られるように。実に、これほど敬虔な国家の舵取りのもとでは、世の人情が人々の不運に打ち勝つことは易しい。健やかであれ。
Liber V, Caput XL
第V巻 第XL章PL 18, 252BSYMMACHUS NEOTERIO.
シュンマクスよりネオテリウスへ
Impatienter amicorum soleo perferre discessum. Sed eos qui ad praesentiam tuam relicta urbe contendunt ad me credo venturos. Quid, quod sequestrata affectione invideo tecum futuris? Soli enim bona praesentiae tuae capient, quorum mihi communis fructus esse deberet.
PL 18, 252B私は友人たちの出発を、いつも堪えがたく感じる。だが、都を離れてあなたのもとへ急ぐ人々は、私のところにも来るであろうと思う。それに、愛情をさておいて言えば、あなたのもとへ行く人々を私は妬む、ということもある。あなたが居合わせることの利益を、独り占めにするのは彼らだけだが、それは私にとっても共有の実りであるはずだからだ。
Ut ut est tamen ista conditio, fratres nostros Celsum atque Ticianum probabiles viros non invitus emisi, certus aliquid ad nos ex fabulis atque actibus tuis eorum relatione rediturum. Quos ut mature Urbi studiisque restituas vicissim postulo.
PL 18, 252Cとはいえ、この事情がどうあれ、我々の兄弟ケルススとティキアヌス〔底本は Ticianum。刷りのまま〕、この称賛すべき人々を、私は不承不承ではなく送り出した。彼らの報告によって、あなたの談話と日々の営みの何かが我々のもとに戻ってくると、確信しているからである。その代わりに、彼らを都と学問のもとに、早く返してくれるよう頼む。
Nam si apud te hanc petitionem dissimulem, videbor eorum peregrinationem non tuae detulisse reverentiae, sed meo praestitisse fastidio. Vale.
PL 18, 252Cもし私がこの願いをあなたに黙っているなら、彼らの旅を、あなたへの敬意のために差し出したのではなく、私の気難しさのために与えたのだと見えるであろうから。健やかであれ。
Liber V, Caput XLI
第V巻 第XLI章PL 18, 252CSYMMACHUS NEOTERIO.
シュンマクスよりネオテリウスへ
Cum sciam te animo placabili, recepi pro amico operam veniae postulandae. Neque enim sic a recto devii sumus, ut te unquam temere moveri suspicemur.
PL 18, 252Cあなたが穏やかな心の人だと知っているので、友のために赦しを請う務めを引き受けた。我々は正しい道からそれほど逸れてはおらず、あなたがむやみに動かされることがあろうなどとは、ついぞ疑わない。
Vir clarissimus Epictetus causidicorum more prolapsus, dum vult impensius placere suscepto, sanctum Sabinum probatum omnibus bonis, incauto sermone perstrinxit. Ea res omnium vestrum quibus ille curae est animos creditur exasperasse. Nec immerito.
PL 18, 252Cいとも高名な人エピクテトスは、弁護人にありがちな癖に陥り、引き受けた依頼人にいっそう気に入られようとして、すべての善き人々に認められている清廉なサビヌスを、不用意な言葉で傷つけた。この件は、彼を気にかけている諸君すべての心を苛立たせたと信じられている。それも理由のないことではない。
Querela rectoris etiam praetorianas acuit potestates. Quid multa? Epictetus togae forensis honore privatus est, plurimis praeferendus, qui firmo patrocinio proteguntur. Nunc illa clientium turba unius fortuito errori insultat.
PL 18, 252D州の長の訴えは、近衛長官の権限をも鋭くした。多言は要るまい。エピクテトスは法廷の装束の栄誉を奪われた。堅固な後ろ盾に守られている多くの者よりも、上に置かれてよい人物であるのに。いまや、あの依頼人の群れが、一人の偶然の過ちを嘲っている。
Quod ne diu maneat tua praestabit humanitas. Satis datum est correctioni. Nunc ingenium tuum respice. Illud causa meruerit, hoc tribue lenitati. Scio illustrem virum praefectum praetorio his quoque litteris tuis prompte cessurum.
PL 18, 252Dこれが長く続かないようにすることを、あなたの人情が果たすであろう。矯正にはもう十分与えられた。今度は、あなた自身の気質を顧みよ。前者〔処罰〕は事の次第が招いたものとし、後者〔赦し〕は寛容に帰せよ〔illud と hoc の指示は定かでない。処罰と赦しの対比と取った〕。顕貴の人〔illustris〕である近衛長官も、あなたのこの書状にはすぐに折れるだろうと、私は知っている。
Erit tibi Epictetus v. c. etiam emendationis suae debitor, quem paulo ante inconsultum fecerat impunitas magna peccantium. Vale.
PL 18, 252Dいとも高名な人エピクテトスは、自分の改心についても、あなたに恩を負うであろう。つい先ごろまで、過ちを犯す者たちの大きな不処罰が、彼を無分別にしていたのである。健やかであれ。
Liber V, Caput XLII
第V巻 第XLII章PL 18, 253ASYMMACHUS NEOTERIO.
シュンマクスよりネオテリウスへ
Placuisse judicio tuo amicum meum Drinnacium satis gaudeo. Nam mihi quoque plurimum honoris accedit, quoties sententia nostra concordat. Fruetur igitur uberrimo innocentiae suae fructu, mihi honestis carus officiis, tibi justis negotiis approbatus. Vale.
PL 18, 253A私の友ドリンナキウスがあなたの判断に適ったことを、大いに喜ぶ。我々の意見が一致するたびに、私にも栄誉が大いに加わるからである。それゆえ彼は、自らの潔白の豊かな実りを味わうであろう。私にとっては、誠実な務めによって親しい人であり、あなたにとっては、正当な用件によって認められた人である。健やかであれ。
Liber V, Caput XLIII
第V巻 第XLIII章PL 18, 253ASYMMACHUS NEOTORIO.
シュンマクスよりネオトリウスへ
Qui amanti nugas suas et deliramenta committit, non debet formidare judicium. Commendatur enim religione quidquid culpari posset examine.
PL 18, 253A愛する人に自分のつまらぬ戯れや譫言を預ける者は、判断を恐れるべきではない。吟味にかければ咎められかねないものも、誠実な務め〔religio〕によって推されるからである。
Merito securus oratiunculam quam proxime in senatu habui, ad te misi; de qua dominum meum fratrem nostrum Carterium tecum plene arbitror collocutum. Nam petitioni nostrae auditor interfuit.
PL 18, 253Aそれゆえ安んじて、つい先ごろ元老院で行った小さな演説を、あなたに送った。それについては、我が主、我々の兄弟カルテリウス〔dominus は敬称〕が、あなたと詳しく語り合ったと思う。我々の請願の場に、聴き手として居合わせたからである。
Et quamvis totius ordinis secunda suffragia coepisse videamur, in te uno tamen summam testimonii collocamus.
PL 18, 253B我々は、身分全体の賛成の票をすでに得はじめたように見えるが、それでも証言の最も重いものは、あなた一人に置く。
Facito igitur me certum sententiae tuae, et simul quid rerum geras pande cupienti: ut quod ex meis actibus voluptatis accipies, tuorum mutua insinuatione compenses. Vale.
PL 18, 253Bだから、あなたの意見を私に確かに知らせよ。同時に、あなたが何をしているかも、知りたがっている私に明かせ。私の営みからあなたが得る楽しみを、あなたのことを互いに知らせてくれることで埋め合わせるように。健やかであれ。
Liber V, Caput XLIV
第V巻 第XLIV章PL 18, 253BSYMMACHUS NEOTERIO.
シュンマクスよりネオテリウスへ
Dissimulati officii objurgatione morderis in epistola blandiore, qua tibi refero gratiam sermonis accepti, licet cogitarem illa potius amica esse colloquia, quae sponte tribuuntur: at in respondente referri magis necessariam vicem quam deferri spontaneam scriptionem.
PL 18, 253B受け取った言葉への感謝を返すこのやさしい書状の中で、あなたは、務めを怠ったという非難にちくりと咬まれる。私は、友の語らいとして本当のものは自ずから差し出されるものであって、返事をする者においては、自発の書状が差し出されるのでなく、必要な返礼が返されるにすぎない、と考えていたのである。
Ego tamen ita affectus sum litteris proximis, ut nescire me fatear reddideris hoc munus an dederis. Verum cogita quid paginae tuae jucunditatis habiturae sint, quas non admonitus exhibebis; cum hae quoque mihi admodum gratae sint, quas rependis ex debito. Vale.
PL 18, 253Cしかし私は、先の書状にひどく心を動かされたので、あなたがこの贈り物を返したのか、与えたのか、わからないと告白する。だがよく考えよ。促されずに差し出す書状は、どれほどの楽しさを備えるだろう。負債から返してくれる書状ですら、私にはたいへん嬉しいのだから。健やかであれ。
Liber V, Caput XLV
第V巻 第XLV章PL 18, 253CSYMMACHUS NEOTERIO.
シュンマクスよりネオテリウスへ
Facis ut decet quod otium meum scriptorum assiduitate solaris: siquidem ex tuo amore conjectas jucundum esse munus, quod ex tuo sanctissimo ac luculento ore profluxit.
PL 18, 253Cあなたは当然のことをしている。書き物をたゆまず送って、私の閑暇を慰めるのだから。あなたは、あなたのいとも尊ぶべき、光り輝く口から流れ出た贈り物は楽しいものだと、あなたの愛から推し量っているのである。
Refero igitur vicem magis ad testimonium gratiae, quam ad aequiparandum officium quo me agnosco devinctum. Sed hoc ipso arbitror me digniorem esse colloquio crebriore; quod hanc tibi palmam reddo, quasi victus fenore litterarum. Vale.
PL 18, 253Cだから私が返書を返すのは、あなたに負うている務めに釣り合わせるためよりも、感謝の証しを立てるためである。私はその務めに縛られていると認める。だが、まさにこの点で、より頻繁な語らいにふさわしい者になると思う。書状の利息に負けたかのように、このヤシ〔勝利の印〕をあなたに譲るのだから。健やかであれ。
Liber V, Caput XLVI
第V巻 第XLVI章PL 18, 253DSYMMACHUS NEOTERIO.
シュンマクスよりネオテリウスへ
Venturum te ad communem patriam fama promiserat. Insperato gaudio gloriabar. Sed ubi processu dierum rumor intepuit, animadverti mihi hoc genus superesse solatii, quod ad scribendi usum moremque remearem.
PL 18, 253Dあなたが共通の故郷に来るだろうと、噂は約束していた。私は思いがけない喜びを誇っていた。だが日が進んで噂が冷めたとき、私に残された慰めはこれだと気づいた。書くという習いと慣わしに、立ち返ることである。
Fungor igitur salutatione dicenda, tuamque excellentiam quaeso ut mihi adventum tuum pro litteris largiaris. Est enim causa votiva, quae te debeat evocare, quaestorium scilicet munus filii mei, ad cujus officium te tuosque amor communis invitat. Vale.
PL 18, 253Dそれで私は挨拶を述べる務めを果たしている。そして、あなたの卓越に頼む、書状の代わりにあなたの来訪を私に与えてほしい。あなたを呼び出すべき、祝いの事由があるのである。すなわち、我が息子の財務官職の催しであって、その務めに、共通の愛があなたとあなたの家の者を招いている。健やかであれ。
Liber V, Caput XLVII
第V巻 第XLVII章PL 18, 254ASYMMACHUS FELICI.
シュンマクスよりフェリクスへ
Scribis reverentiam nostri ad omnes vigere. Gaudeo hujusmodi testimonio, sed profiteor opera tua fieri ut taliter vireat existimatio mea. Tu mihi es fautor rumoris secundi; neque hac tantum gratia vadatum me sentio.
PL 18, 254Aあなたは、我々への敬意があらゆる人のあいだで盛んだと書く。そのような証言を喜ぶが、私の評判がそのように盛んであるのは、あなたの働きによると明言する。あなたは私にとって、よい噂の後ろ盾である。この恩義だけで、私が保証人に縛られた身だと感じるのではない。
Nam illud etiam quod te praesule processit ad commoda proximorum meorum, quamvis justitiae datum, tibi tamen refertur acceptum. Cesso longius pergere, quoniam in remunerandis beneficiis jejuna est verborum vicissitudo.
PL 18, 254Aというのは、あなたの司るもとで、私の近親者の利益のために進められたことも、正義に与えられたものではあれ、あなたに帰せられるからである。これ以上続けるのはやめる。恩恵に報いるにあたって、言葉の応酬は貧しいからである。
Simul obstrepunt curae, quas officiis familiaribus tenuis patriae victus opponit. Ero apud te posthac loquacior, cum refoverit studium meum rei frumentariae instaurata securitas. Vale.
PL 18, 254A同時に、様々な心配事が耳もとで騒いでいる。祖国〔ローマ〕の乏しい食糧が、私的な務めに対して立ちはだからせるものである。今後は、あなたにもっとおしゃべりになろう。穀物供給の安全が回復して、私の熱意を温めてくれたときには。健やかであれ。
Liber V, Caput XLVIII
第V巻 第XLVIII章PL 18, 254BSYMMACHUS FELICI.
シュンマクスよりフェリクスへ
Bene cognitis ac probatis commendatio prompta debetur, ut ad notitiam bonorum sub honesta astipulatione perveniant. Theodulus sincerae nobilitatis adolescens multorum gratia viget, quibus placere laudabile est.
PL 18, 254Bよく知り、認めた人々には、迅速な推薦を負っている。彼らが、誠実な保証のもとで、善き人々に知られるようになるために。テオドゥルスは、真正の高貴さを備えた若者で、多くの人の好意によって栄えている。その人々に気に入られることは称賛に値する。
Sed fortunae difficultatem, quae cursum vitae ejus exasperat, adminiculo tuo sperat posse removeri. Quaeso igitur votis ejus benignus arrideas, ne aut meum testimonium pro nihilo habitum judicetur, aut spebus illius inanis exitus illudat. Vale.
PL 18, 254Bしかし彼は、人生の歩みを苛む運命の難しさが、あなたの支えによって取り除かれうると望んでいる。だから頼む、彼の願いに好意をもって微笑んでやってくれ。私の証言が無に等しいものと見なされないように、また彼の望みを、空しい結末が嘲ることのないように。健やかであれ。
Liber V, Caput XLIX
第V巻 第XLIX章PL 18, 254CSYMMACHUS FELICI.
シュンマクスよりフェリクスへ
Amo litteras tuas, nam semper mihi aliquid gratulationis apportant. Ego autem benefactis nuda oratione respondeo.
PL 18, 254Cあなたの書状を愛する。それはいつも、私に何か喜びをもたらすからである。だが私は、恩恵を受けながら、飾らぬ言葉で応えている。
Sed ut res est, praeclara mens tua perinde paginas sibi existimat fructuosas, et ideo hanc operam perseveranter advigilo, quam sciam apud te pro magno aere censeri.
PL 18, 254Cだが実のところ、あなたの高貴な心は、書状を同じように実りあるものと見なしており、それゆえ私は、あなたのもとで高く値踏みされると知るこの務めを、根気よく見張っている。
Interea domino et principi nostro, ejusque in me beneficentiae egi per epistolam gratias verbis fortasse exiguas, sed affectione animi copiosas.
PL 18, 254Cその間、我々の主にして君主と、私に対するその恩恵とに、書状で感謝を述べた。言葉はおそらく乏しいが、心の情はゆたかである。
Quas si eximia unanimitas tua, et probata mihi amicitiae fides, jucunda atque opportuna insinuaverit lectione, non videbor ingratus; cum probaverit, sicuti opto, invictissimus princeps, beneficia hujusmodi apud memorem se collocasse. Vale.
PL 18, 254Cもしその書状を、心を一つにする卓越したあなた、そして私に認められた友情の信義が、楽しく折よい朗読で伝えてくれるなら、私は恩知らずとは見えないであろう。いとも不敗の君主が、願うとおり、この種の恩恵を記憶のよい者のもとに置いたと認めるときには。健やかであれ。
Liber V, Caput L
第V巻 第L章PL 18, 254DSYMMACHUS FELICI.
シュンマクスよりフェリクスへ
Relatum in cultores tuos Aurelium familiarem meum gaudeo, non illius modo nomine quem tuendum summatis viri cura suscepit, sed meo maxime, cujus testimonium judicii instar habuisti.
PL 18, 254D私の親しいアウレリウスが、あなたを敬う者たちの中に数えられたことを喜ぶ。最高位の人〔あなた〕の配慮が守ることを引き受けた彼のためだけでなく、とりわけ私のためにである。あなたは私の証言を、判決のようにみなしたのだから。
Accessit huic muneri auctior ex litteris tui gratia (quanquam est in illis, quod amantem possit offendere, brevi enim erant transcursu) quae cum mihi voluptatem afferant, negant satietatem.
PL 18, 254Dこの贈り物には、あなたの書状から、さらに大きな喜びが加わった。(もっとも、その書状には愛する者を傷つけうる点がある。ごく短く走り抜けるものだったからである。)それらは私に楽しみをもたらしながら、飽きることを拒む。
Et haec est natura bonarum rerum ut illis frui prolixius velis, nec quidquam durius sumas quam orationis placitae citum transitum. Adde igitur epistolis tuis copiam, vel, si potes, detrahe suavitatem.
PL 18, 254Dそして、これが善きものの本性である。それをもっと長く味わいたいと思い、快い言葉があっという間に過ぎ去るほど、つらいことはない。だから、書状の分量を増やせ。それができなければ、せめて甘さを減らせ。
Nisi ita feceris, laesus rependam fastidio tuo verba, quae soleo, et paginas longiores. Vale.
PL 18, 254Dそうしないなら、私は傷ついて、あなたの気難しさに、いつもの言葉と、もっと長い書状とを返すであろう。健やかであれ。
Liber V, Caput LI
第V巻 第LI章PL 18, 255ASYMMACHUS FELICI.
シュンマクスよりフェリクスへ
Amor quidem tuus suasit ut scriberem, praetereuntis festinatio, ut pauca dictarem. Quare salutatione contentus (quae etsi non explet officium, tamen contestatur affectum) redde invicem quae legamus, et si necesse est, aemulare brevitatem.
PL 18, 255Aあなたの愛は私に書くよう勧め、通りがかる者の急ぎは、わずかしか口述させなかった。だから、挨拶で満足して(挨拶は務めを満たしはしないが、情を証しする)、返しに我々の読むものを送れ。必要なら、短さを真似てもよい。
Nam cum sim nitidissimi tui sermonis cupidus, conscientia tamen hujus tam angustae paginae non audeo a te verborum copiam postulare. Vale.
PL 18, 255A私は、あなたのきわめて洗練された言葉を渇望しているが、この書状がかくも狭いことを知っているので、言葉の豊かさをあなたに求める勇気はない。健やかであれ。
Liber V, Caput LII
第V巻 第LII章PL 18, 255ASYMMACHUS FELICI.
シュンマクスよりフェリクスへ
Vectori judicialium litterarum reddendam tibi paginam dedi, amicitiae deferens cultum salutationis; simulque suggerens ad rem mei pignoris pertinere, quod relatio docebit de tutoris faucibus extrahendum.
PL 18, 255A司法の書状の運び手に、あなたに渡す書状を託した。友情に挨拶の礼を捧げ、同時に、上申書が示すとおり後見人の喉元から引き出さねばならないものが、私の子〔pignus。子・身内を言う語〕の財産にかかわることを伝えるためである。
Nec laboro pro assertione justitiae, cujus tibi cura praecipua est. Sed hoc tantum audeo postulare, ut quamprimum responsa coelestia robur afferant judicatis. Vale.
PL 18, 255B私は正義の主張のために労しているのではない。それはあなたが何よりも心を砕くものだからである。ただ、これだけは敢えて願う。天上の〔皇帝の〕勅答が、できるだけ早く、判決に力を与えるように。健やかであれ。
Liber V, Caput LIII
第V巻 第LIII章PL 18, 255BSYMMACHUS FELICI.
シュンマクスよりフェリクスへ
Fratrem nostrum Helpidium non minus desiderium tui quam epistola consulis evocavit. Cui etsi amorem tuum prisca inter vos conjunctio pollicetur, nonnihil tamen, ut arbitror, etiam petitio mea commendationis adjiciet.
PL 18, 255B我々の兄弟ヘルピディウスを呼び出したのは、あなたを慕う思いに劣らず、執政官の書状であった。あなたとの昔からの結びつきが、あなたの愛を彼に約束するとはいえ、私の願いも、いくらか推薦を加えるであろうと思う。
Exstrue igitur, quaeso te, novis erga amicum beneficiis veterem diligentiam, quatenus possint perfecta cumulari, et hoc mihi minus lubens attribue, ut merita, quae suis apud te fundavit obsequiis, sentiat meo favore crevisse. Vale.
PL 18, 255Bだから頼む、友に対する新しい恩恵で、古い心配りの上に築き足してくれ。成し遂げられたものがさらに積み重なるように。また、気が進まなくとも、このことを私に帰してくれ〔minus lubens の意は定かでない。「気が進まなくとも」と取った〕。彼が自分の奉仕であなたのもとに築いた功績が、私の好意によって増したと感じるように。健やかであれ。
Liber V, Caput LIV
第V巻 第LIV章PL 18, 255CSYMMACHUS FELICI.
シュンマクスよりフェリクスへ
Quisquis amici famam negligit, fide lubrica est. Hoc ne vitio mihi jure ducatur etiam in aliorum injuriis pro tua existimatione sollicitor.
PL 18, 255C友の評判をないがしろにする者は、信義に揺らぎがある。このことが私の落ち度と正当に数えられないように、他人が被った不正においてすら、あなたの名声のために私は気を揉む。
Qua lege, quo bono publico Eusebium V. C. qui meruisse inter notarios fertur, incertus atque inexploratus procurator elicuit ut civilis petitio urbano abstrahat foro possidentem matronam?
PL 18, 255Cいかなる法により、いかなる公益のために、書記として勤めたといわれるいとも高名な人エウセビウスを、素性も定かでなく調べもされない代理人が担ぎ出して〔elicuit〕、民事の請願によって、所有している婦人を都の法廷から引き離させたのか〔Eusebium … elicuit の構文は定かでない。代理人がエウセビウスを担ぎ出したと取った〕。
Qua in causa cum supplicatio privatam teneat actionem, sacros titulos responsa minitantur. Quaeso te, cogites, quid de Augusto adyto, cujus loqueris oracula, deceat impetrari. Fraterna tecum sollicitudine loquor. Rescriptorum omnium fama te respicit.
PL 18, 255Cこの件で、請願は私人の訴訟にかかわるのに、勅答は聖なる札〔titulus。差し押さえの印に財産に掲げる札を言うらしい〕で脅す。頼む、あなたがその勅語を語る皇帝の奥殿から、何を得させるのがふさわしいかを考えよ。兄弟としての気遣いをもって、あなたに語っている。あらゆる勅答の評判が、あなたを見つめている。
Quid si etiam rei memoria fidem tuam convenit? Ampelium clarae et illustris recordationis virum parvas aedes, quas pretioso auxit ornatu, sub clivo salutis emisse, ut civis, ut collega reminisceris. Triginta annorum diebus incanuit aetas possessionis.
PL 18, 255D事の記憶までもがあなたの信義に訴えたらどうか。輝かしく名高い記憶の人アンペリウスが、小さな家を――高価な飾りで彩りを増したのだが――サルスの坂〔clivus salutis。サルス(安寧の女神)の坂と取った〕の下で買ったことを、あなたは市民として、同僚として思い出すであろう。三十年の日々のうちに、所有の歳月は白髪になった。
Auctor ei Posthuminus nepos Jovii fuit, inter caetera parentis suae Porphyriae bona hanc quoque adeptus domum per successionem. Hujus Porphyriae nihil unquam negotii cum Theodosio, cujus olim facultates Eusebius impetravit.
PL 18, 255D彼に売った人はポストゥミヌスで、ヨウィウスの孫である。母ポルピュリアの他の財産とともに、この家をも相続によって得ていた。このポルピュリアには、かつてエウセビウスがその財産を請い受けたテオドシウスと、何のかかわりもなかった。
Nunc procurator a columna Moenia multis hujusmodi sutelis foro cognitus, inveterata jura, supplicationibus quatit, degustat judicia omnium potestatum coeptarum actionum exitus deserit, instaurat exordia, romanum criminatur tribunal; non possessionis antiquitatem, non senatoriae dignitatis praerogativam, non praefecturae existimationem sinit inconcussam manere.
PL 18, 255Dいま、代理人は、マエニウスの円柱〔底本は Moenia。Maenia と読む〕のあたりで、この種の数々の策略によって法廷に知られた男だが、古くからの権利を請願で揺さぶり、あらゆる権限者の裁きを味見し、始めた訴訟の結末を見捨て〔底本は potestatum と coeptarum のあいだに区切りが無い。そこで区切って読んだ〕、新たに始め直し、ローマの法廷を非難する。所有の古さも、元老院議員の位の特権も、長官職の名望も、揺るがぬままにしておかない。
His ausibus color fiscalis allinitur, veluti ob inquisitionem mobilium ex bonis, quae meruit Eusebius, divinae domui debitorum. Ubi haec diligentia diu jacuit? Cujus scrinii colludio publica damna latuerunt?
PL 18, 256Aこれらの大胆な振る舞いに、帝室金庫の色が塗られる。エウセビウスが請い受けた財産のうち、帝室に帰すべき動産を探索する、という名目で。この調べは、長いあいだどこに横たわっていたのか。どの文書庫の共謀によって、公の損害は隠されてきたのか。
Si procurator non admoveret negotio suo publicas faces; etiam nunc tot officia, tot inquisitores fisco quaesita nescirent. Et sane aequum est, ut defensio divinae domus attentiores oculos praestet injunctis. Quid mobilibus commune cum praedio?
PL 18, 256Aもし代理人が自分の用件に公の松明を近づけなかったなら、今になっても、これほど多くの属僚、これほど多くの調査人が、帝室金庫のために得られたもの〔fisco quaesita〕を知らずにいたであろう。まことに、帝室の弁護が、命じられた事に一層注意深い目を向けさせるのは当然である。だが、動産と地所に何の共通点があるか。
Nullus error sensuum, nulla verborum interpretatio potest nomina ista miscere. Dehinc a proscriptis quondam bonis Porphyria, et Posthuminus alieni sunt. Multo magis emptor aedium Ampelius procul abest a contagione mobilium.
PL 18, 256A感覚のいかなる誤りも、言葉のいかなる解釈も、これらの名を混ぜることはできない。さらに、かつて没収された財産から、ポルピュリアとポストゥミヌスは無縁である。まして、家の買い手アンペリウスは、動産との接触から遠く離れている。
Quid restat, nisi ut aequitas vestra privatam petitionem nullis sustineri radicibus judicet, cui sacrae reverentiae umbra praetexitur? Haec me in epistolam conferre amor saeculi et amicitia tua compulit.
PL 18, 256B残るのは、諸君の公正〔aequitas vestra。この書簡はほかでは一人の相手に tu で語る。宛先への敬意の複数とも、宛先とその同僚たちを言うとも取れる〕が、私人の請願には根が一つもなく支えられないと判断すること以外に何があろうか。その請願に、聖なる敬意の影が装われているのである。これを書状に書き込むよう、世への愛とあなたの友情が私を駆り立てた。
Eadem viro illustri fratri nostro Sperchio morum ejus secutus palam facere curassem, si quam mihi per litteras obtulisset fiduciam sui. Ipse autem principium facere conferendis mutuo scriptis a tali genere non debui.
PL 18, 256B同じことを、顕貴の人〔illustris〕、我々の兄弟スペルキウスにも、その人柄に従って〔morum ejus secutus の構文は崩れている。「その人柄に従って」と取った〕、公然と知らせるよう努めたであろう。もし彼が書状を通じて、自分への信頼を私に示してくれていたなら。しかし、互いに書き物を交わすことの口火を、私のほうからこの種の件で切るべきではなかった。
Erit itaque optio amplitudinis tuae in aures ejus perferre quae scripsimus. Dignum quippe est ut quod existimationi utriusque proficiet, amborum consensus emendet. Vale
PL 18, 256Bそれゆえ、我々が書いたことを彼の耳に届けるかどうかは、あなたの偉大さの選択に委ねる。両者の名望に益することは、両者の合意が正すのがふさわしいからである。健やかであれ。
Liber V, Caput LV
第V巻 第LV章PL 18, 256CSYMMACHUS SALLUSTIO.
シュンマクスよりサッルスティウスへ
Nolo ex moribus caeterorum, qui sensus Senatorios tractant, etiam hujus ingenium, quem commendo, perpendas. Est enim non mediocri loco aut infima sorte progenitus; sed honestatem natalium pudore custodiens.
PL 18, 256C私が推薦するこの人物の気質を、元老院の考えを扱う他の人々の振る舞いから推し量ってほしくない。彼は、並みの身分や最下層の出ではなく、生まれの品位を、慎みをもって守る者だからである。
Atque ideo nec ego indecorum putavi bene cognitum prosequi testimonio litterarum. Nec singularis generositas tua debet de ejus amore dubitare, quem videt nobis astipulantibus approbari. Et haec quidem pro Ammonio satis dicta sint.
PL 18, 256Cそれゆえ私も、よく知る人を書状の証言で後押しすることを、不名誉とは思わなかった。あなたの比類なき高潔さが、彼への愛を疑うべきでもない。彼が我々の保証によって認められるのを、あなたは見ているのだから。アンモニウスについては、これで十分に述べたことにしよう。
Ipse autem desiderium tui sermonis silere non debeo, cujus appetentiam scriptorum tuorum raritas vehementius excitavit. Vale.
PL 18, 256C私自身については、あなたの言葉への渇望を、黙っているわけにはいかない。あなたの書き物が稀であることが、その渇望を一層激しくかき立てたのである。健やかであれ。
Liber V, Caput LVI
第V巻 第LVI章PL 18, 256DSYMMACHUS SALLUSTIO.
シュンマクスよりサッルスティウスへ
Cumulatius officium mihi, quam poposceram, detulisti. Nam cum domesticos meos juvari a te in conquisitione equorum curulium postulassem, quadrigis quatuor gratuitis auxisti numerum comparatum. Ex illis equos undecim superstites caeteris prosecutorum cura perduxit.
PL 18, 256Dあなたは私が請うたよりも豊かな務めを果たしてくれた。私の家の者たちが戦車競走の馬を探すのを、あなたに助けてほしいと頼んだところ、あなたは、買い入れた頭数に、四頭立ての四組を無償で加えてくれた。そのうち、ほかの馬が死んで生き残った十一頭を、付き添いの者たちの世話が連れて来た。
Nec longo intervallo pars succubuit traditorum. Gratiam tamen religionis tuae fortuna non minuit. Quia in muneribus amicorum non sunt damna casuum cogitanda: quinimo ea in acceptum summa referenda est, quae ab offerente processit.
PL 18, 256Dまもなく、渡された馬の一部が倒れた。それでもあなたの務め〔religio〕への感謝を、運命は減じさせない。友の贈り物においては、偶然の損失を考えるべきでなく、むしろ、差し出す者から出た総量こそ、受け取りに数えられねばならないからである。
Ad te dypticum candidati, et apophoreticum librarum argenti duarum per hominem tuum misimus, approbare cupientes editioni nostrae te animo non defuisse. Vale.
PL 18, 256Dあなたのもとへ、あなたの使いの者を通じて、候補者の二連の書板と、二ポンドの銀の贈り物〔apophoreticum〕を送った。我々の催しに、あなたが心を寄せてくれたことを、認めたいと願ってである。健やかであれ。
Liber V, Caput LVII
第V巻 第LVII章PL 18, 257ASYMMACHUS SALLUSTIO.
シュンマクスよりサッルスティウスへ
Utilitati tuae etiam non commonitus affuissem, cujus me habuisse rationem dominus et filius meus patruinus, vir spectabilis non tacebit. Hunc admonere debebis ut et sui voti consuetudine, et meae petitionis intuitu, desideria tua juvare dignetur. Vale.
PL 18, 257Aあなたの利益のためには、促されなくとも力を貸したであろう。私があなたを顧みたことは、私の主〔敬称〕であり息子である貴顕の人〔spectabilis〕パトルイヌスが、黙ってはいないだろう。彼に、あなたは促さねばならない。自分の習わしである願いのゆえにも、私の請いを重んじてのゆえにも、あなたの望みを助けることをよしとしてくれるように、と。健やかであれ。
Liber V, Caput LVIII
第V巻 第LVIII章PL 18, 257ASYMMACHUS PATERNO.
シュンマクスよりパテルヌスへ
Ego quidem senatui interesse non potui, quo die Thalassi filius dignitatis nostrae muneribus exemptus est: sed spem futurae pro eo actionis non levi apud amicos commendatione solidaveram: nec tamen impetrationis gratiam mihi vindico.
PL 18, 257A私は、タラッススの息子が我々の位の務めを免ぜられた日の元老院に、列することができなかった。だが、彼のための将来の手続きについての希望は、友人たちへの軽くない推薦によって固めておいた。それでも、請願が通った感謝を私は自分のものとは主張しない。
Justitia postulati, et interventus tui desiderata promovit. Mea valetudo diu jactata, tandem se in tranquillum recepit. Quod eo scribo ut auctus laetitia salutis meae, parem voluptatem de prosperis tuis referas. Vale.
PL 18, 257A請願の正当さと、あなたの介入が、望みを前に進めた。長く揺さぶられていた私の健康は、ようやく静けさの中に退いた。このことを書くのは、私の健康の喜びが増したあなたが、あなた自身の幸いからも同じ喜びを返すようにするためである。健やかであれ。
Liber V, Caput LIX
第V巻 第LIX章PL 18, 257BSYMMACHUS PATERNO.
シュンマクスよりパテルヌスへ
Primis petitionibus nostris multum ponderis addit iteratio. Et ideo de venatoribus exhibendis repeto postulatum, quo facilius tibi diligentiam geminata scripta sollicitent.
PL 18, 257B最初の請願には、繰り返しが大きな重みを加える。だから、狩人たちを差し出す件の依頼を繰り返す。重ねた書状が、より容易にあなたの心配りを促すように。
Dies nostri muneris tempori admovetur: cui largitas candidati sola non sufficit, si lautioribus arenariis deferatur. Inepta est enim munificentia quae praestatur indignis.
PL 18, 257B我々の催しの日は、その時に近づいている。その催しには、候補者の気前のよさだけでは足りない、もしそれがより立派な闘技者たちに向けられるのでなければ〔底本は si lautioribus arenariis deferatur と刷り、脚注は無い。次の文に合わせ、si を nisi(…でなければ)の意に取った〕。ふさわしくない者に施される豪華は、愚かなものだからである。
Quapropter quaeso te ut venatorum potissimos auctoritate judicis et fratris amore, concedas; multum rebus omnibus additurus, quas civium voluptati animoso impendio praeparamus. Vale.
PL 18, 257Bそれゆえ頼む。審判者の権威と兄弟の愛によって、狩人のうち最も優れた者たちを譲ってほしい。我々が市民の楽しみのために、惜しみない出費で整えているあらゆる事柄に、あなたは多くを加えることになるだろう。健やかであれ。
Liber V, Caput LX
第V巻 第LX章PL 18, 257CSYMMACHUS PATERNO.
シュンマクスよりパテルヌスへ
Omnes qui tuo aditu cupiunt sublevari, non cassam, quantum arbitror, capessunt viam ineundae gratiae, cum me astipulatore nituntur.
PL 18, 257Cあなたの前に出て助けを得たいと望む者は皆、私を保証人として頼るのだから、思うに、あなたの好意を得るための空しくない道を取っている。
Horum unus vir probabilis Turasius familiaris meus, qui indictae sibi litis injuriam fortunae imputat, gratiam vero boni reditus de tuo potissimum sperat auxilio.
PL 18, 257Cその一人が、称賛すべき人トゥラシウス、私の親しい者である。彼は自分に起こされた訴訟の不当を運命のせいにし、善い結末という好意〔gratia〕を、とりわけあなたの助けに期待している。
Tuere igitur aequa poscentem, et humanitatis tuae latius extende famam; quae incrementis maximis cumulabitur, si Turasio per te secunda successerint. Vale.
PL 18, 257Cだから、正当なことを求める彼を庇え。そしてあなたの人情の名声を、さらに広く伸ばせ。トゥラシウスがあなたのおかげで首尾よくゆくなら、その名声は最大の増しを得るであろう。健やかであれ。
Liber V, Caput LXI
第V巻 第LXI章PL 18, 257CSYMMACHUS PATERNO.
シュンマクスよりパテルヌスへ
Religio postulavit ut scriberem, praesertim cum hortaretur familiaris occasio. Nam homo tuus tabellarium se mihi obtulit; cui nihil litterarum dare, summam piaculi esse perspexi.
PL 18, 257C務め〔religio〕が私に書かせた。とりわけ、身近な機会が勧めたからである。あなたの下の者が、使者として自分を私に差し出した。その者に何の書状も渡さないのは、最大の贖いを要する落ち度だと悟ったのである。
Valere igitur te opto, me nuntio; et vicissim peto ut nos sospitatis tuae indiciis munereris. Vale.
PL 18, 257Dだから、あなたが健やかであることを願い、私〔が健やかであること〕を知らせる。そして返礼に、あなたの無事の徴を我々に贈ってほしい。健やかであれ。
Liber V, Caput LXII
第V巻 第LXII章PL 18, 257DSYMMACHUS PATERNO.
シュンマクスよりパテルヌスへ
Quaestores ordinis nostri nunquam ferarum suarum portorium contulerunt. Grave enim majoribus visum est, ut tolerantibus onera senatoriae dignitatis, sumptus immodicus adderetur.
PL 18, 257D我々の身分の財務官たちは、自分の獣の通行税を払ったことがない。元老院の位の負担に耐える者に、過度の出費を加えることは重いと、先人たちには思われたからである。
Haec mihi proxime, cum gladiatorium munus instruerem, magis populi Romani, quam meo nomine praerogativa delata est.
PL 18, 257Dこの特権は、つい先ごろ、私が剣闘の催しを整えたとき、私の名よりもむしろローマの民の名において、私に与えられた。
Nunc a fratre meo Cynegio V. C. Quaestorio candidalo quinquagesimae vectigal exigitur; quod solos ursorum negotiatores, ut pote quaestui servientes, oportet agnoscere. Cujus injuriae affectatio tuum moderamen exspectat.
PL 18, 257Dいま、我が兄弟、いとも高名な人キュネギウス、財務官職の候補者〔ミーニュ版は candida と o のあいだの一字が刷られていない(翻刻は candidalo)。candidato と読む〕に、五十分の一の税が求められている。これは、利得に仕える熊の商人たちだけが、認めるべきものである。この不正の企みは、あなたの節度を待っている。
Resiste, quaeso te, publicanorum cupiditati, et damna collegarum recide. Ad geminam tuam gratiam res ista proficiet; si privilegio honoraveris senatum levamine juveris candidatos. Vale.
PL 18, 258A頼む、徴税請負人の貪欲に抗い、同僚たちの損害を断ち切れ。この件は、あなたへの二重の好意〔gratia〕となるだろう。特権によって元老院を重んじ、負担の軽減によって候補者たちを助けるなら。健やかであれ。
Liber V, Caput LXIII
第V巻 第LXIII章PL 18, 258ASYMMACHUS PATERNO.
シュンマクスよりパテルヌスへ
Causa amici suasit ut scriberem. Sed fatendum est, majorem me curam tuae existimationis habuisse. Nam Minucianus V. C. exiguo periclitatur argento. Tibi autem non tenuis ad laudem reserabitur via, si falsis, ut audio, syngraphis excitata calumnia consederit.
PL 18, 258A友の件が私に書くよう勧めた。だが告白せねばならない、私はあなたの名望へ、より大きな心配りをしていた。というのは、いとも高名な人ミヌキアヌスは、わずかな銀のことで危うくされている。一方あなたには、讃えられるべき道が少なからず開かれるであろう。もし聞くところの偽の証文によって起こされた讒言が、収まるならば。
Piget dicere quibus strophis apparitio itali aerarii grassetur. Fertur sub publici debiti specie privatorum nominum falsa recitari. Invalidos quidem statim vincit impressio.
PL 18, 258Bイタリアの国庫の下役がどんな策略をもって暴れているか、口にするのもつらい。公の負債の名目のもとに、私人の債権〔nomina〕の偽りの記載が読み上げられると言われている。弱い者は、たちまち圧迫に屈する。
Validiores autem cum munimenta pro se juris asciverent, criminosis verborum interpretationibus implicantur, ut ad damni patientiam sese invidiae timore submittant. Sed V. C. Minutianus, tui securus et legum, relationis minas amoliri optat examine.
PL 18, 258Bだが力ある者は、自分のために法の防壁を持ち出すと、罪を着せる言葉の解釈にからめとられ、反感を恐れて、損害を忍ぶことに自分を従わせる。しかしいとも高名な人ミヌティアヌス〔底本は Minutianus。前節は Minucianus〕は、あなたと法律に安んじて、上申の脅しを審理によって払いのけたいと望んでいる。
Da igitur, oro te, judices, quos urbanis potestatibus imperialis praefecit electio. Neque enim dignum est, ad longinquam cognitionem vocari debitum tenue et praecipuam dignitatem. Longius pergerem, si aequitas vellet multis precibus adjuvari.
PL 18, 258Bだから頼む、帝国の選抜が都の権限者たちの上に置いた裁判官たちを、彼に与えてくれ。わずかな負債と、際立った位の人が、遠い審理に呼び出されるのはふさわしくない。もし公正が多くの願いに助けられることを望むなら、私はもっと長く続けるところだが。
Causae genus relatio publicabit: quae etsi errorem tuebitur cognitoris: nonnunquam tamen poterit emereri, ut illi a te sine alio disceptatore credatur. Vale.
PL 18, 258B事の種類は上申書が明らかにするだろう。それは審理者の誤りをかばうであろうが、それでも時には、他の審判者なしに彼があなたに信じられる、ということを勝ち得ることもできよう〔illi はミヌキアヌスと取った〕。健やかであれ。
Liber V, Caput LXIV
第V巻 第LXIV章PL 18, 258CSYMMACHUS PATERNO.
シュンマクスよりパテルヌスへ
Ostentator mei in te studii esse non debeo. Officia quippe ex debito religionis profecta jactationem recusant. Quinimo uberis gratiae instar accepi, quod amicitiae meae V. C. Scipio, te mystagogo usus, accessit.
PL 18, 258C私は、あなたへの熱意を見せびらかす者であってはならない。務め〔religio〕の負いから生まれた奉仕は、誇示を拒むからである。むしろ、豊かな好意に等しいものとして私が受け取ったのは、いとも高名な人スキピオが、あなたを秘儀の案内者として、私の友情に近づいたことである。
Maximum enim lucrum est quaerere familiaritatem bonorum. Et sane spero ipsum quoque in omnibus nostris diligentem futurum, postquam cognoverit suorum relatu, quod negotio eius cura nostra contulerit. Vale.
PL 18, 258C善き人々との親しさを求めることは、最大の得だからである。そして彼もまた、我々のあらゆる件で熱心になるだろうと望んでいる。彼の用件に我々の配慮が何を寄せたかを、身内の報告で知った後には。健やかであれ。
Liber V, Caput LXV
第V巻 第LXV章PL 18, 258DSYMMACHUS PATERNO.
シュンマクスよりパテルヌスへ
Quadragesimae portorium (sive vectigal) non recte poscitur a senatoribus candidatis: quia nostri ordinis functiones onerari geminis incommodis non oportet. Hoc tibi etiam pro Cynegio V. C. dudum missis litteris indicavi.
PL 18, 258D四十分の一の通行税(すなわち課税)が、候補者である元老院議員たちに求められるのは正しくない。我々の身分の務めが、二重の負担を負わされるべきではないからである。このことは、いとも高名な人キュネギウスのためにも、先に送った書状であなたに示した。
Nunc filii mei Pompeiani clarissimi et optimi juvenis par necessitas depoposcit, ut repeterem postulatum.
PL 18, 258Dいまは、我が息子ポンペイアヌス、いとも高名で優れた若者に、同じ必要が迫り、私が願いを繰り返すことを求めた。
Quaeso igitur ut humanitatem, quae inter virtutes tuas prima est, nostri ordinis editoribus dignanter impertias; et ursorum transvectionem cupiditati mancipiorum subtrahas.
PL 18, 258Dだから頼む。あなたの徳の第一である人情を、我々の身分の催しの主催者たちに、よしとして分け与えてくれ。そして熊の運搬を、請負人たちの貪欲から取り戻してくれ〔底本は mancipiorum(奴隷)。通行税の話なので請負人(mancipes)の意に取った〕。
Perveniet beneficii istius gratia et ad senatum, qui levatur incommodis, et ad populum, cujus voluptatibus praestatur immunitas Vale.
PL 18, 258Dこの恩恵への感謝は、負担を軽くされる元老院にも、その楽しみに免除が与えられる民にも、届くだろう。健やかであれ。
Liber V, Caput LXVI
第V巻 第LXVI章PL 18, 259ASYMMACHUS PATERNO.
シュンマクスよりパテルヌスへ
Ampelii illustris memoriae viri necessitudines, incessuntur lite privata. Non putes sola parentis recordatione curam pro illis nostram moveri. Externos quoque, et memorari viri nescios, causae urit indignitas.
PL 18, 259A顕貴の〔illustris〕記憶の人アンペリウスの縁者たちが、私人の訴訟で攻められている。親の思い出のためだけに、我々が彼らへの心配りを動かされていると思わないでほしい。見知らぬ人々、また故人の記憶を持たない人々をも、この件の不当さは焼くのである。
Cujus breviter, ut possum, fastigia et capita contingam. Ampelius de summatibus quondam senatus, quem famae celebritate didicisti domunculam Romae de Posthumio V. C. Porphyriae haerede mercatus est.
PL 18, 259Aその要点と綱領を、できるだけ簡潔に述べよう。アンペリウスは、かつて元老院の最も高い者の一人であり、その名声の高さからあなたも知っているであろう。ローマの小さな家を、いとも高名な人ポストゥミウス〔底本は Posthumio。前出はポストゥミヌス〕、ポルピュリアの相続人から買った。
Contractus istius origo justa aetas, prope saecularis, qua intentata possessio est. Nunc nuper veterator quidam procuratorio nomine caput extulit, Eusebii ex notario V. C. quassans vetustam petitionem de impetratis olim Theodosii ejusdem bonis, quibus hoc praedium mentitur haesisse.
PL 18, 259Aこの契約の由来は正当であり、所有が脅かされなかった年数は、ほぼ一世紀に及ぶ。ところが最近、ある老獪な男が代理人の名で頭をもたげ、元書記のいとも高名な人エウセビウスの古い請求を振りかざした。かつて同じ者が請い受けたテオドシウスの財産について、この地所がそれに付随していたと偽るのである。
Theodosio et Porphyriae nulla rationum societas fuit, nulla conjunctio facultatum. Res in judicio urbano, et a petitore coepta, et ipso fugiente finita est.
PL 18, 259Bテオドシウスとポルピュリアのあいだには、勘定の共同もなく、財産の結びつきもなかった。この件は、都の法廷で、請求者によって始められ、彼自身が逃げることによって終わった。
Denuo cineres negotii obreptiva supplicatione refovet in flammam; et per diffidentiam justi, divinae domus pro se attrahit actiones ob inquisitionem videlicet mobilium, quibus nihil commune est cum praedio.
PL 18, 259B彼はふたたび、不正に取り付けた請願により、事の灰を炎に燃え立たせる。そして正当なものを信頼しないがゆえに、帝室の訴えを自分のために引き寄せる。もちろん動産を探索するという名目でであるが、それは地所とは何の共通もない。
Pervestiget ista legum ordine rector privati aerarii: aedium dominus relinquat judici suo. Duplex itaque causa est, divisa rerum vocabulis, actione discrepans, origine non cohaerens, separata personis. Neque mobile emit Ampelius, neque domum fiscus incessit.
PL 18, 259Bこれらは、帝室財産の金庫の長〔rector privati aerarii〕が、法の秩序に従って調べるがよい。家の主は、本来の審判者に委ねるべきである。かくて事は二重である。物の名によって分かれ、訴えにおいて異なり、由来において結びつかず、人物において別である。アンペリウスは動産を買ったのでもなく、帝室金庫が家を攻めたのでもない。
Cur procurator alienis invalidam petitionem, publicis viribus juvat? Cum fratre nostro Sperchio illustri viro quaeso ista communices. Est aequi servantissimus, et qui libentius communi juri cedat, quam potestati suae faveat. Scit enim leges honoribus esse potiores.
PL 18, 259Bなぜ代理人は、他人のために、効力のない請求を公の力で助けるのか。我々の兄弟、顕貴の人〔illustris〕スペルキウスと、これらのことを分かち合ってほしい。彼は公正をよく守る人であり、自分の権限に肩入れするより、共通の法に喜んで従う人である。法が栄誉に勝ると知っているからである。
Confido cum suppressa cognoverit, elicitis non defuturam correctionem. Si quaeret cur ad eum super hoc nihil scripserim, respondeas oro nondum facta inter nos styli consuetudine veritum esse me ne quid a principio viderer arguere.
PL 18, 259C隠されていたことを知れば、引き出されたことに是正が欠けることはないと、私は信じる。もし彼が、私がなぜこのことで彼に何も書かなかったかと尋ねたなら、こう答えてほしい。互いに筆の習いがまだなかったので、最初から何かを咎めるように見えるのを恐れたのだ、と。
Dabit mihi causae hujus emendatio, sermocinandi cum eo materiam laetiorem: gratiarum actio auspicium litteris meis faciet. Non exspectabo ultra ut alloquii sui fiduciam praestet haerenti: ad omne officium justitia ejus hortabitur. Vale.
PL 18, 259Cこの件の是正は、私が彼と語り合うためのより喜ばしい材料を与えるであろう。感謝の言葉が、私の書状の幕開けとなる。立ち止まっている私に、彼が語りかける信頼を示してくれるのを、もはや待たない。あらゆる務めへと、彼の正義が促すであろう。健やかであれ。
Liber V, Caput LXVII
第V巻 第LXVII章PL 18, 259DSYMMACHUS OLYBIO ET PROBINO.
シュンマクスよりオリュビウスとプロビヌスへ
Juvenalis industriae est excire saltibus feras, et liberalia studia sylvestri voluptate distinguere. Sic olim Marsus impiger et fortis Sabellus robur habuerunt. Nostris annis parta proficiant.
PL 18, 259D獣を森の奥から追い立て、自由人の学びを、野の楽しみで区切ることは、若者の勤勉である。そのように、昔は疲れを知らぬマルシ人と勇敢なサベッリ人が力を保った〔古くから勇猛で知られたイタリアの山の民〕。得られたもの〔獲物〕が、我々の齢に益となるように。
Est hujus indulgentiae in aliquibus avibus exemplum, ut nutrimenta senescentibus aetas prima vicissim comportet. Sed nondum convenit valetudini meae uti ferinis visceribus: nec tamen gratiam muneris vestri minuit apud me necessitas parcimoniae.
PL 18, 259D一部の鳥には、この情愛の例がある。若い世代が、老いゆく者に餌を代わりに運ぶのである。だが私の健康は、まだ獣の肉を食べるのに適さない。とはいえ、節約の必要が、諸君の贈り物の好意を私のもとで減らすことはない。
Nam etsi utendi abstinentia sanitati consulit, honor tamen muneris animo satisfecit. Valete.
PL 18, 259D使わずにおくことは健康にはよいが、贈り物の栄誉は心を満たした。健やかであれ。
Liber V, Caput LXVIII
第V巻 第LXVIII章PL 18, 259DSYMMACHUS OLYBIO ET PROBINO.
シュンマクスよりオリュビウスとプロビヌスへ
Supputere vobis plenam roboris valetudinem, ferarum indago testatur. Haec igitur prima mihi de vobis gaudii causa est, quod rusticis voluptatibus sanitatem juvatis. Secundus laetitiae gradus est, venatu capta meruisse.
PL 18, 259D諸君に力に満ちた健康が備わっている〔底本は Supputere。suppetere と読む〕ことを、獣の狩りが証している。だから私にとって、諸君についての喜びの第一の理由は、田舎の楽しみで健康を助けていることである。第二の喜びの段階は、狩りの獲物を受けるに私が値したことである。
Nam ut honori Numinum datur, cornua sacrare cervorum, et aprinos dentes liminibus affigere; ita amicorum cultui dedicantur libamenta sylvarum. Interea recuso sententiam quae rem venaticam servile ducit officium.
PL 18, 260Aというのは、神威への栄誉として、鹿の角を奉納し、猪の牙を戸口に掛けるように、友への敬意には、森の供え物が捧げられるからである。その間、狩りを奴隷の務めとみなす見解は、私は退ける。
Statuerit hoc scriptor stylo tantum probandus, nam morum ejus damna non sinunt ut ab illo agendae vitae petatur auctoritas. Vos malo cum Atillo rusticari et ludum virium sequi, quam bonis verbis deduci ad instituta desidiae.
PL 18, 260Aそう定めたのは、文体でだけ認められるべき著者である。その人柄の損害が、生き方の権威をあの者に求めることを許さないからである。私は、諸君がアティッルスとともに田舎を楽しみ、力の競いを追うほうを選ぶ。美しい言葉で怠惰の習いに導かれるよりも。
Certe aetatibus vestris hic labor convenit. Distinguenda est lectio juvenum, non alveolo, aut pila, nec trocho Attico, vel Graecis palaestris; sed alacri fatigatione et innocentis audaciae gaudiis.
PL 18, 260A確かに、この労は諸君の年齢にふさわしい。若者の読書は、さいころ盤でも、球でも、アッティカの輪でも、ギリシアの競技場でもなく、元気な疲労と、無垢な大胆さの喜びによって、区切られねばならない。
Ad haec etiam meum Symmachum si succreverit, quanquam unicum, cohortabor. Erit olim tempus, quo renuntiare annis graves huic operi debeatis. Tunc servile munus jure habeatur cura venandi.
PL 18, 260Bこれに加えて、我が息子シュンマクスをも、もし成長すれば、ただ一人の子ではあるが、励ますだろう。いつか、年の重さのゆえに、この務めを退かねばならない時が来る。そのときには、狩りの務めは当然に奴隷の務めと見なされよう。
Famulatus est enim quidam, si cedentibus viribus recusemus uti laborum vacatione, quam nobis praestat senectus. Valete.
PL 18, 260Bというのは、力が衰えるときに、老年が与える労苦からの休みを使うのを拒むなら、それはある種の隷属だからである。健やかであれ。
Liber V, Caput LXIX
第V巻 第LXIX章PL 18, 260BSYMMACHUS OLYBIO ET PROBINO.
シュンマクスよりオリュビウスとプロビヌスへ
Commendastis vetus judicium meum, qui eadem de littoris Formiani gratia et salubritate sentitis. Parce antehac orae illius bona transitus vester degustaverat. Ea nunc pensius per moram cognita amari a vobis usu longiore meruerunt.
PL 18, 260B諸君は、フォルミアエの海岸の魅力と健全さについて同じ考えを抱くことで、私の古い判断を裏づけた。以前は、諸君の通りすがりの滞在が、あの海辺の良さをわずかに味わっただけだった。いまそれらは、滞在によっていっそう念入りに知られ、より長く用いられて、諸君に愛されるに値したのである。
Fero aegre tanquam vestri cupiens, quod procul degitis, et desiderio in vos meo indico patientiam. At si fors votis effectum secundet; opto in illo sinu agitare vobiscum quod restat aetatis; ut et locus mihi praestet valetudinem, et vos animi voluptatem. Valete.
PL 18, 260C諸君を恋しく思う者として、諸君が遠くに住むことを辛く思い、諸君への私の思慕に忍耐を命じている。だが、もし運が願いに叶うなら、あの入り江で、残りの年を諸君とともに過ごしたい。その地が私に健康を、諸君が私に心の楽しみを与えてくれるように。健やかであれ。
Liber V, Caput LXX
第V巻 第LXX章PL 18, 260CSYMMACHUS OLYBIO ET PROBINO.
シュンマクスよりオリュビウスとプロビヌスへ
Ad tum mihi ad scribendum sero reseratis. Vos enim oportuit inchoare libamina litterarum: qui ad peregrina discedit, alternandis epistolis praestet auspicium.
PL 18, 260C書くことへの入口を、諸君は私に遅くしか開いてくれなかった〔底本は Ad tum と二語に刷る。Aditum と読む〕。書状の初めの供えを始めるべきは、諸君のほうだった。異国へ出発する者こそ、書状の交換に先陣を切るべきなのだから。
Ergo absolutus observantiae religione, et nunc vobis vicem salutationis rependo, et in reliquum, si fors obtulerit commeantes, assiduitatem spondeo familiarium paginarum: ut vobis possit liquere non mea culpa, sed vestra mora me siluisse. Valete.
PL 18, 260Cだから、敬意の務め〔religio〕を果たした者として、いま諸君に挨拶の返礼を払い、今後、もし行き来する者に出会うなら、親しい書状の頻繁さを約する。諸君が、私の沈黙は私の落ち度ではなく、諸君の遅れによるのだと明らかに知りうるように。健やかであれ。
Liber V, Caput LXXI
第V巻 第LXXI章PL 18, 260DSYMMACHUS OLYBIO ET PROBINO.
シュンマクスよりオリュビウスとプロビヌスへ
Sermonis vestri assiduitate delector, et abunde ex eo munere usurpo laetitiam. Quod enim vel vestri animi speciem, vel mei desiderii solamen potest esse clarius, quam ut apud me in dies singulos meritorum vestrorum cultus augescat?
PL 18, 260D諸君の語らいがたえずあることを私は楽しみ、その贈り物から十分な喜びを引き出している。実に、私のもとで諸君の功績への敬意が日に日に増してゆくこと以上に、諸君の心の姿を、また私の思慕の慰めを、明らかに示すものがあろうか。
Amicitia enim quae celebratur officiis, nunquam certo fine contenta est. Atque ideo decet vos in deferendis alloquiis effici promptiores, cum ad solvendam vicissitudinem non probetis immemorem. Valete.
PL 18, 260D務めによって祝われる友情は、決まった終わりに満足することがない。だから、諸君は語りかけを差し出すのにより迅速になるのがふさわしい。返礼を果たすのに、私が忘れる者でないと諸君は認めているのだから。健やかであれ。
Liber V, Caput LXXII
第V巻 第LXXII章PL 18, 261ASYMMACHUS LICINIO.
シュンマクスよりリキニウスへ
Regiliani amici mei filius, et ipse suae honestatis intuitu probatus, dudum tibi litteras meas, quibus commendaretur, exhibuit. Et ideo secundae astipulationis auxilium, ut pote jam cognitus, non requirit. Mei igitur studii ratio et consuetudo exegit ut scriberem.
PL 18, 261A私の友レギリアヌスの息子は、彼自身の誠実さの顧慮によっても認められているが、先ごろ、彼を推薦する私の書状をあなたに差し出した。それゆえ、すでに知られた者として、第二の保証の助けを求めない。だから、私が書いたのは、私の熱意の道理と習いが求めたからである。
Neque enim fas est, quamvis jampridem ipse dissimules, me quoque hujusmodi officiis abstinere. Spero enim, quod sponte amicitiae tribui solet saltim assiduitati meae esse referendum. Vale.
PL 18, 261Aあなた自身は久しく黙っているが、私までがこの種の務めを控えるのは、許されないからである。友情が自ずと与えるものは、せめて私の勤勉に帰されるべきだと、私は期待している。健やかであれ。
Liber V, Caput LXXIII
第V巻 第LXXIII章PL 18, 261ASYMMACHUS LICINIO.
シュンマクスよりリキニウスへ
Cum ad proxima urbi digrederer, scribendis ad te litteris abstinere non debui, ut te observantia prisci moris absolverem. Nam vetere instituto hic usus increbuit, ut ingressi iter, praelibent primitias scriptionis.
PL 18, 261A都に近い所へ出かけようとするとき、あなたに書く務めを控えるべきでなかった。古い習わしの敬意から、あなたを解くためである。古い定めにより、旅に出る者は書状の初穂を捧げる、という慣わしが広まっているからである。
Quare familiaris officii invitatus auspicio, fraternam religionem, quam mihi semper mente exhibes, assiduo sermone testare. Vale.
PL 18, 261Bだから、親しい務めの吉兆に招かれ、あなたがいつも私に心で示している兄弟の務め〔religio〕を、絶えざる語らいで証せ。健やかであれ。
Liber V, Caput LXXIV
第V巻 第LXXIV章PL 18, 261BSYMMACHUS LICINIO.
シュンマクスよりリキニウスへ
Octavo demum die multas eluctatus itineris difficultates larem patrium salutavi. Continuo, ut amicitia postulabat, convenit me recordatio mandatorum tuorum.
PL 18, 261B八日目にようやく、旅の多くの困難を乗り越えて、故郷の家に挨拶した。直ちに、友情の求めるとおり、あなたの依頼の思い出が私に訪れた。
Nam discedenti injunxeras ut negotium lectissimorum juvenum Ticiani atque Helpidii fida exploratione disquirerem.
PL 18, 261B別れるとき、あなたは私に、選り抜きの若者ティキアヌスとヘルピディウスの件を、誠実に調べるよう命じていたからである。
Quorum praeceptor vir prudens et nescius gratificationis asseruit esse in illis scientiam juris idoneam nimis in omnes usus judiciarii et forensis officii.
PL 18, 261B彼らの教師は、賢く、かつ好意の贔屓をしない人だが、彼らには、法廷と裁判所の務めのあらゆる用途にあまりにも適う法の知識があると断言した。
Nunc tuum est optimos juvenes advocare, quorum indolem militiae honoribus jam paratam non debet ulterius procrastinare cunctatio. Vale.
PL 18, 261Cいまはあなたが、この優れた若者たちを呼び寄せる番である。官の勤め〔militia。この時代は文官の勤めも言う〕の栄誉にすでに備わっている彼らの資質を、ためらいがこれ以上先延ばしにしてはならない。健やかであれ。
Liber V, Caput LXXV
第V巻 第LXXV章PL 18, 261CSYMMACHUS LICINIO.
シュンマクスよりリキニウスへ
Prompte favendum est honesta cupientibus, ut probabiles voluntates alieno etiam juventur annisu.
PL 18, 261C立派なことを望む者には、すみやかに好意を示すべきである。称賛すべき意志が、他人の力添えによっても助けられるように。
Quapropter opis indignum esse non patior Felicem sanctissimum juvenem ad electiora tendentem: qui ubi urbani fori dissensiones, ut pote mitis ingenii, exhorruit, modestiori causidicinae dare nomen affectat; quem meus quoque hortatus animavit.
PL 18, 261Cそれゆえ、いっそう優れたものを目指す、きわめて清廉な若者フェリクスが助けにふさわしくないとは、私は許さない。彼は、穏やかな気質のゆえに、都の法廷の争いを恐れ、より慎ましい弁護業に名を連ねようとしている。私の勧めも彼を励ました。
Spopondi enim bonae indoli, et moribus defaecatis, nequaquam defore tuae mentis auxilium. Ergo exoratus ac facilis non ut transfugam sedis alterius, sed ut affectatorem fori quietioris amplectere: qui tibi tuisque beneficiis debebit, quidquid officio bonae fortunae aut commoditatis accesserit. Vale.
PL 18, 261C私は、善い資質と洗練された人柄に、あなたの心の助けが決して欠けないことを請け合ったからである。だから、願いを聞き入れる気になって、別の席からの逃亡者としてではなく、より静かな法廷を志す者として、彼を受け入れよ。彼の職務に好運や利得として加わるものは何であれ、あなたとあなたの恩恵に負うであろう。健やかであれ。
Liber V, Caput LXXVI
第V巻 第LXXVI章PL 18, 261DSYMMACHUS LICINIO.
シュンマクスよりリキニウスへ
Bonoso optimo viro, et post militiam Palatinam geminae administrationis integritate conspicuo, discussionem pontis ac basilicae novae praeceptio Augusta mandavit, quod munus fide et vigilantia posset implere, si solus istiusmodi examinis jus haberet.
PL 18, 261D優れた人ボノススは、宮廷の勤め〔militia〕ののち、二重の任の誠実さで知られている。彼に、橋と新しいバシリカの調査を、アウグストゥスの命令が委ねた。この務めは、信義と見張りをもって果たせるであろう。もし彼一人がこの種の調べの権限を持つなら。
Nunc Cyriades C. V. comes et mechanicus, qui dudum impensas operis utriusque tractavit, in societatem discussionis admissus, saepe, ut dicitur, a Bonosi investigatione dissensit.
PL 18, 261Dところがいま、伯にして技師のいとも高名な人〔底本は C. V.(clarissimus vir)。V. C. と同じ称号〕キュリアデスが、先に両方の工事の費用を扱った者として、調査の仲間に加えられ、聞くところでは、しばしばボノススの調べと意見を異にした。
Hinc fit ut inquisitio, quae per unum strenue posset agitari, artificio quodam interpositi certaminis differatur. Atque ideo metuit vir honestus Bonosus ne sibi invidiae sit, quod tanti negotii adhuc nutat effectus.
PL 18, 262Aその結果、一人で精力的に進められるはずの調べが、持ち込まれた争いという一種の技巧によって引き延ばされている。それゆえ、立派なボノススは、これほどの案件の結果がまだ揺れていることが、自分への反感になることを恐れている。
Quapropter orat ut si quis est qui V. C. Cyriadem putat ejus operis, quod idem ante curavit, etiam discussorem esse debere, sibi haec molestia detrahatur. Si vero ipse negotio videtur accommodus, ad se unum disquisitionis summa pertineat.
PL 18, 262Aそこで彼は願う。もしいとも高名な人キュリアデスが、自分で手がけた工事の調査者でもあるべきだと考える者がいるなら、この面倒が自分から取り除かれるように。しかし、もし彼自身がこの件に適していると見えるなら、調べの全体が彼一人にかかわるように。
Ergo amore Reipubl. cujus utilitates inter praecipua et prima complecteris, clarissimo et illustri viro praefecto dignare conferre; quatenus lacuna tantorum sumptuum remotis contentionibus, detegatur.
PL 18, 262Aそれゆえ、あなたが最も大切な事柄のうちに数える、国家への愛によって、いとも高名で顕貴の〔illustris〕長官に、これを伝えるのをよしとしてくれ。争いが取り除かれ、これほどの費用の穴が明るみに出るように。
Spero enim fore ut, cessantibus novis expensionibus, utriusque operis perfectioni usurpatorum summa sufficiat. Vale.
PL 18, 262A新たな出費が止めば、占有された金の総額が、両方の工事の完成に足りるだろうと、私は期待している。健やかであれ。
Liber V, Caput LXXVII
第V巻 第LXXVII章PL 18, 262BSYMMACHUS LICINIO.
シュンマクスよりリキニウスへ
Longum siles. Sed ego talis exempli imitator esse non debeo. Quare in officium primus erupi, teque religiosa admonitione convenio: ut litterarum munus, quod sponte amicitiae nostrae deferre debueras, saltim provocatus exsolvas. Vale.
PL 18, 262Bあなたは長く黙っている。だが私は、そのような例にならう者であってはならない。だから最初に務めへと飛び出し、務めを重んじる〔religiosa〕促しをもってあなたに申し入れる。我々の友情によって自ずから差し出すべきだった書状の務めを、せめて促されて果たすように。健やかであれ。
Liber V, Caput LXXVIII
第V巻 第LXXVIII章PL 18, 262BSYMMACHUS HELPIDIO.
シュンマクスよりヘルピディウスへ
Quaeris ut valeam, vel quid rerum geram. Respondeo percontationi tuae ex amore venienti. Agri quiete delector. Haec mihi aeris praestabit salubritatem, et pabulum lectionis. Saepe oculos pasco culturis, quas hyberna exercet operatio.
PL 18, 262Bあなたは、私が健やかか、何をしているかを尋ねる。愛から来るあなたの問いに答える。私は田野の静けさを楽しんでいる。それが空気の健全さと読書の糧を私に与える。冬の営みが忙しくさせる耕作に、しばしば目を養っている。
Tibi et secundare valetudinem, et memoriam nostrae amicitiae superesse amplissime gratulor. Silentii vero mei non est justa causatio.
PL 18, 262Bあなたの健康が順調であること、また我々の友情の記憶が残っていることを、心から祝う。私の沈黙を咎める正当な理由は無い〔causatio は「言い訳」とも「咎め」とも取れる。次の文の enim に合わせて「咎め」と取った〕。
Nihil enim quod scriberem suppetebat: simulque occupato tibi auditione causarum verebar obstrepere, ne multis negotiis onus adderet loquacitas otiosi. Vale.
PL 18, 262C書くべきことが何もなかったからである。同時に、訴訟の審理に忙しいあなたを、騒がせることをためらった。閑な者のおしゃべりが、多くの用件に重荷を加えないように。健やかであれ。
Liber V, Caput LXXIX
第V巻 第LXXIX章PL 18, 262CSYMMACHUS HELPIDIO.
シュンマクスよりヘルピディウスへ
Praesentiam tuam spero. Neque enim soles promissa deserere. Sed frequens fama est praetorianas litteras obstare dispositis.
PL 18, 262Cあなたの来訪を期待している。あなたは約束を捨てる人ではないからである。しかし、近衛長官の書状が決められたことの妨げになっている、という噂が頻りである。
Quare ne haeream diu exspectationis incertus, confirmari scriptis recentioribus volo: ut sciam morae esse pretium, si affuturus es, aut solvar manendi fastidio, si teneris. Vale
PL 18, 262Cだから、不確かな待ち望みの中に長く留まらないよう、より新しい書状で確かめてほしい。来るつもりなら、待つ価値があると知り、引き留められているなら、待つ倦怠から解かれるために。健やかであれ。
Liber V, Caput LXXX
第V巻 第LXXX章PL 18, 262DSYMMACHUS HELPIDIO.
シュンマクスよりヘルピディウスへ
Prosequor litteris civem amicumque communem; cujus bona, quia judicio tuo nota sunt, non requirunt assertionem. Merito mihi de eo apud scientem facilis sermo, et brevis est.
PL 18, 262D私は書状で、共通の同郷人であり友である者を送る。その美点は、あなたの判断によって知られているので、主張を要しない。だからこそ、彼について知っている相手には、私の語りは易しく、簡潔である。
Admoneo tamen ut in gratiam meam validius diligatur, meique apud te curam vigere documento aucti circa se amoris intelligat. Vale.
PL 18, 262Dとはいえ、私のために、彼をいっそう深く愛してくれるよう促す。そして、彼に向けられる〔あなたの〕愛が増したことを証しとして、私への心配りがあなたのもとで盛んであることを、彼が悟るように。健やかであれ。
Liber V, Caput LXXXI
第V巻 第LXXXI章PL 18, 262DSYMMACHUS HELPIDIO.
シュンマクスよりヘルピディウスへ
Cum saepe occasionibus ad scribendum utar incognitis, committi in amicitiam puto, si domesticis videar abstinere.
PL 18, 262D私は、見知らぬ者の便をしばしば書くために使うので、もし身内の者の便に〔書くのを〕控えているように見えるなら、友情に背くことになると思う。
Libens igitur Acrio honestissimo viro cultori tuo nuntiam sospitatis meae paginam dedi, cum honorificentiam salutationis adjungo: quae sola, et cum dicitur, et cum vicissim refertur, munia familiaris explet officii. Vale.
PL 18, 262Dそれゆえ喜んで、あなたを敬う、いとも立派な人アクリウスに、私の無事を知らせる書状を託した。あわせて挨拶の敬意を添える。この挨拶だけが、述べられるときも返されるときも、親しい務めを果たすのである。健やかであれ。
Liber V, Caput LXXXII
第V巻 第LXXXII章PL 18, 263ASYMMACHUS HELPIDIO.
シュンマクスよりヘルピディウスへ
Plenum religionis officium est quod sponte votum fratris antevenis. Proxime igitur familiares nostri ad equorum coemptionem cum pretiis commeabunt, ut ex omnibus quadrigis, quas scripsisti esse venales, praestantiores cursu et genere pollentes defloret electio.
PL 18, 263Aあなたが兄弟の願いを自ら先んじて満たすのは、友情の務め〔religio〕に満ちた奉仕である。だから近く、我々の家の者たちが、値段を携えて馬の買い付けに行く。あなたが売りに出ていると書いたすべての四頭立てのうちから、走りと血筋に優れたものを選び抜くためである。
Haec autem tibi cura sumenda est, ut praeteritis editionibus nostris recens ludorum fama respondeat. In primis igitur hanc de te gratiam peto, ne magis numerum, quam merita perpendas.
PL 18, 263Aしかしこの心配りを、あなたは引き受けねばならない。過ぎた我々の催しに、競技の新しい評判が応えるように。まずあなたにこの好意を頼む。数よりも、価値を重んじてくれ。
Nam cum de Hispaniis copiam equorum spes certa mihi promittat, hos, quos de proximo polliceris, securior diligentia debet excerpere. Vale.
PL 18, 263Aヒスパニアから馬が豊かに得られると確かな見込みが私に約束しているので、近くからあなたが約束してくれる馬は、いっそう余裕のある心配りで選び抜くべきである。健やかであれ。
Liber V, Caput LXXXIII
第V巻 第LXXXIII章PL 18, 263BSYMMACHUS HELPIDIO.
シュンマクスよりヘルピディウスへ
Curam nostram senatoriae functiones ad votiva sollicitant. Praeturam quippe filii mei, si fors dictum juvet, proximus annus exspectat: cujus instruendi causa amicis nostris negotium dedimus ut equos ex Hispania electissimae nobilitatis edecument.
PL 18, 263B元老院議員としての務めが、我々の心配りを念願の事柄へと駆り立てる。すなわち、私の息子の法務官職を、運が言葉を助けてくれるならば、来年が待っている。それを整えるために、我々は友人たちに、いとも高貴な血統のヒスパニアの馬を選び出す務めを託した。
Experiantur igitur suffragium tuum, si quid opis et favoris oraverint. Decet enim te pro amore mutuo mecum curanda partiri. Vale.
PL 18, 263Bそれゆえ、彼らが助力と好意を求めるなら、あなたの支持を得られるようにしてほしい。実にあなたは、互いの愛ゆえに、なすべきことを私と分かち合うのがふさわしい。健やかであれ。
Liber V, Caput LXXXIV
第V巻 第LXXXIV章PL 18, 263CSYMMACHUS HELPIDIO.
シュンマクスよりヘルピディウスへ
Silentium meum etiam ipse reprehenderem, si tuas litteras aliquando sumpsissem. Itaque in altero arguere non potes, quod a te admissum meministi.
PL 18, 263C私の沈黙は、私自身も咎めたであろう、もしあなたの書簡をいつか受け取っていたならば。したがって、あなたは、自分が犯したと覚えていることを、相手に責めることはできない。
Ego tamen in haec officia primus erupi, ut et te ad scribendi studium cohortarer, et amicum meum testimonii astipulatione prosequerer. Est enim ejus industriae atque probitatis, ut favorem tuum jure mereatur.
PL 18, 263Cそれでも私は、これらの務めに先んじて踏み出した。あなたを書くことへの熱意に励まし、また友を証言の裏づけによって推すためである。彼は勤勉と誠実のゆえに、あなたの好意を正当に受けるにふさわしい。
Pro quo ego petitor accedo, praesumens apud animum tuum nostras litteras plurimum profuturas. Vale.
PL 18, 263C彼のために私は請願者として赴く。我々の書簡があなたの心にきわめて役立つであろうと見込んでいる。健やかであれ。
Liber V, Caput LXXXV
第V巻 第LXXXV章PL 18, 263CSYMMACHUS HELPIDIO.
シュンマクスよりヘルピディウスへ
Quod epistolas meas condis, amoris est tui; qui describenda nescit eligere. Sed me fucus hic decipit.
PL 18, 263Cあなたが私の書簡を取っておくのは、あなたの愛によるものである。その愛は、書き写すべきものを選ぶことを知らない。だが私は、この見せかけの飾りに欺かれる。
Nam praecipitor ad scribendi fiduciam, placendi securitate: et tamen (si quando resipisco) nimis vereor ne ista simplicitas incidat in lectorem alterum, tibi disparem.
PL 18, 263C実に、私は気に入られるという安心から、書く自信へと駆り立てられる。しかも(正気に返るときには)、この飾りけのなさが、あなたとは違うもう一人の読者に行き当たりはしないかと、ひどく恐れる。
Quare velim tibi habeas quae incogitata proferimus: licet eadem mei quoque librarii servare dicantur. Sed illi per ignorantiam examinis, quod te facere non oportet Mercurialis artis peritum.
PL 18, 263Dだから、我々が考えもなく書き出したものは、あなたが自分の手元に置いてほしい。もっとも、それらは私の書記も保存していると言われる。しかし彼らがそうするのは吟味を知らないからであって、メルクリウスの技〔言葉の技、弁論を言う〕に通じたあなたがそうすべきではない。
Nam mediocribus scriptis amicorum benignitas scit favere, alienorum invidia nescit ignoscere. Quod superest, oro jam venias, et praesentia tua honorem augeas festorum dierum.
PL 18, 263D実に、凡庸な作でも、友の好意は愛顧を寄せることを知るが、他人の妬みは赦すことを知らない。なお、どうか今すぐ来てほしい。あなたの臨席によって祭日の栄誉を高めてほしい。
Nempe Minervae tibi solemne de scholis notum est, ut fere memores sumus etiam procedente aevo puerilium feriarum. Ad eum diem convictum tibi paramus, agrestibus olusculis partum, quia luxuries offendit deam sobriam. Vale.
PL 18, 263D確かに、ミネルウァの祭りは学舎でのものとして、あなたに知られている。我々は年を重ねても、少年時代の休みをほとんど覚えているほどだ。その日のために、我々はあなたに宴を用意する。野の菜の小皿で整えたものである。奢侈は、節度ある女神の気に障るからである。健やかであれ。
Liber V, Caput LXXXVI
第V巻 第LXXXVI章PL 18, 264ASYMMACHUS HELPIDIO.
シュンマクスよりヘルピディウスへ
Insidiaris infantiae meae, quam tego silentii verecundia. Nam ad elicienda responsa, venturum, si annuam, polliceris; cum tibi facere de proximo, quam spondere promptius fuerit. Mihi vero adipisci gratum, sperare prolixum est.
PL 18, 264Aあなたは私の言葉足らずに罠をかける。私はそれを沈黙の慎みで覆っているのに。実に、返事を引き出すために、私が承知すれば来ると約束するが、あなたにとっては、約束するよりも間近で実行するほうが手っ取り早いはずだ。私にとっては、手に入れることこそ喜ばしく、ただ望むだけでは〔prolixum。「豊か」とも「長引く」とも取れる。後者と取った〕長く待たされる。
Et tamen voluntati tuae pareo: nec vereor ne temere a me effusa verba in paginis librarii tui referas. Nam, si quid horum, quae apud te incuriosus loquor, cuipiam lectori nauseam moverit; non tam in scribendo negligentia displicebit. Vale.
PL 18, 264Aそれでも私はあなたの意に従う。思慮なく私が流した言葉をあなたの書記の頁に載せることも恐れない。実に、私があなたのところで無頓着に語るこれらのうち何かが、ある読者に吐き気を催させるとしても、書くときの不注意がそれほど不快になることはないだろう。健やかであれ。
Liber V, Caput LXXXVII
第V巻 第LXXXVII章PL 18, 264ASYMMACHUS HELPIDIO.
シュンマクスよりヘルピディウスへ
Nostrorum duritiam ferre non possumus, qui cum reliqua superiora non exsolverint, etiam pensionem proximi anni ferre detrectant. Idcirco quaeso ut cum homine meo, quem ad exactionem titulorum misi curam communicare digneris, et religiosam operam libenter arripias.
PL 18, 264A我々の者たちの強情には耐えられない。彼らは以前の未納分を払わないうちに、翌年の納入分まで拒むのだ。それゆえ、賦課の取り立てに遣わした私の者と、あなたが心配りを分かち合うことをよしとし、誠実な働きを進んで引き受けてほしい。
Grave est enim, nos quidem pro agris nostris functionibus publicis esse munificos: actores autem locorum, ne id quidem velle redhibere, quod sciunt per annos singulos esse solvendum. Vale.
PL 18, 264B実に、我々が自分の地所のために公の負担を気前よく負っているのに、各地の管理人たちが、毎年払うべきと知っているものさえ返そうとしないのは、つらいことである。健やかであれ。
Liber V, Caput LXXXVIII
第V巻 第LXXXVIII章PL 18, 264BSYMMACHUS HELPIDIO.
シュンマクスよりヘルピディウスへ
Nullum tempus esse patior ab officio feriarum. Merito properanti tabellario cursim debita verba commisi; quibus quaeso referendae vicissitudinis curam capessas, licet malim jam tuo reditu quam scriptorum honore laetari. Vale.
PL 18, 264B私は、祝日のあいだにも務めを欠く時があることを許さない。それゆえ、急ぐ使者に、当然なすべき言葉を急ぎ託した。それに対して返書をする心配りをしてほしい。もっとも、書簡の栄誉よりも、すでにあなたの帰還を喜びたいのだが。健やかであれ。
Liber V, Caput LXXXIX
第V巻 第LXXXIX章PL 18, 264CSYMMACHUS HELPIDIO.
シュンマクスよりヘルピディウスへ
Non ex officii parcitate amicorum religio et cura pendenda est. Plerumque enim scribendi cupidis defit occasio; nec tamen amicitiae memoria temporali silentio consenescit.
PL 18, 264C友の務め〔religio〕と心配りは、書簡の少なさで量られるべきではない。たいてい、書くことを望む者にも機会が欠けるからである。それでも友情の記憶は、一時の沈黙で老いはしない。
Itaque quod hucusque conticui, voluntati non debet ascribi: multa enim studium nostrum fortuita impedimenta frenarunt.
PL 18, 264Cだから、今まで黙していたことは、意志のせいにされるべきではない。多くの偶発の障りが我々の熱意を抑えたからである。
Sed ubi tempestivam comperit facultatem, contuli in has litteras mei circa te propositi atque amoris indicium; compensaturus, quod hactenus silui, frequentia paginarum, si me incentivo quodam mutuo sermonis animaveris. Vale.
PL 18, 264Cだが、好機を見いだすと、私はこの書簡に、あなたへの私の志と愛の証を込めた。今まで黙っていた分は、頁数の多さで埋め合わせるつもりである。あなたが、互いの言葉の励ましで私を奮い立たせてくれるならば。健やかであれ。
Liber V, Caput XC
第V巻 第XC章PL 18, 264DSYMMACHUS HELPIDIO.
シュンマクスよりヘルピディウスへ
Attentatam denuo valetudinem tuam meorum cura suggessit. Quare sollicitatus incertis emittere scripta non distuli; quibus ut de te laeta respondeant, praestabit divina miseratio. Erit muneris tui ut otio meo securitatem sanitatis adjicias. Vale.
PL 18, 264Dあなたの健康が再び損なわれたと、私の者たちの心配が知らせてきた。それゆえ、不安なまま、書を送るのをためらわなかった。あなたについて喜ばしい返事が来ることを、神の憐れみが保証するであろう。あなたの務めは、私の安らぎに、健康の確かさを加えることである。健やかであれ。
Liber V, Caput XCI
第V巻 第XCI章PL 18, 264DSYMMACHUS HELPIDIO.
シュンマクスよりヘルピディウスへ
Et rebus et litteris partes religionis exsequeris. Nam hominibus meis adminicula favoris impendis, et me sermonis tui honore participas. Ago igitur atque habeo gratias, daturus operam, ne officiis nostris vicissitudo unquam dissimilis judicetur. Vale.
PL 18, 264Dあなたは事柄においても書簡においても、友の務め〔religio〕を果たしている。私の者たちには好意の支えを与え、私にはあなたの言葉の栄誉を分けてくれる。ゆえに礼を言い、また感謝している。我々の務めが、いつかあなたのそれと釣り合わぬと判じられることのないよう努めるつもりである。健やかであれ。
Liber V, Caput XCII
第V巻 第XCII章PL 18, 265ASYMMACHUS HELPIDIO.
シュンマクスよりヘルピディウスへ
Cum ad filium meum scriberes, solum me styli honore fraudasti. Potui te silentii talione mordere, sed amicorum negligentiae nunquam parem repono contemptum. Atque utinam redditae filio meo litterae nihil asperitatis ex conventione fraterni debiti habuissent.
PL 18, 265Aあなたは私の息子に書き送るとき、私だけを筆の栄誉から除いた。私は沈黙の仕返しであなたに咬みつくこともできた。だが友の怠慢に、私は決して同じ侮りで報いない。そしてせめて、息子に届いた書簡が、兄弟のような負債の取り決め〔ex conventione fraterni debiti。意味は定かでない。兄弟のような間柄の債務の取り決めと解した〕から来る刺々しさを少しも含んでいなければよいのだが。
Ego quoque mihi nequaquam viderer omissus. Nunc duo pariter acciderunt, ut me et honor officii praeteriret, et participata cum filio amaritudo percelleret. Vale.
PL 18, 265A私もまた、決して見落とされた者とは思われなかったであろう。いまや二つのことが同時に起きた。務めの栄誉が私を素通りし、息子と分け持った苦さが私を打ったのである。健やかであれ。
Liber V, Caput XCIII
第V巻 第XCIII章PL 18, 265ASYMMACHUS HELPIDIO.
シュンマクスよりヘルピディウスへ
Formianum littus accessimus. Hinc Puteolos mox petemus. Grave est enim sub auribus judicis Baiarum appetentiam confiteri. Habes ordinem propositi mei. Ipse memento promissi, quo te ob causas publicas peregrinationis meae fore solatium spopondisti Vale.
PL 18, 265A我々はフォルミアエの浜に着いた。ここから間もなくプテオリへ向かうであろう。実に、バイアエを求める気持ちを、裁き手の耳に聞かせて告白するのはつらい。これが私の計画の次第である。あなた自身は、約束を思い出してほしい。私の旅は公の用向きによるものだが、あなたはその慰めとなると請け合ったのだ。健やかであれ。
Liber V, Caput XCIV
第V巻 第XCIV章PL 18, 265BSYMMACHUS HELPIDIO.
シュンマクスよりヘルピディウスへ
Romam egressus, post legationis officium, sumpsi litteras tuas, quibus patriae communi largas rei annonariae copias polliceris.
PL 18, 265Bローマを出て、使節の務めを果たしたのち、私はあなたの書簡を受け取った。その中であなたは、共通の祖国に、穀物供給の豊かな備えを約束している。
Itaque gemino affectus gaudio, et quasi civis publica securitate, et facti tui gloria quasi frater superexsulto, teque ad hoc studium religiosa exhortatione distimulo, licet bona voluntas, quae ex ingenio venit, non sit agitanda calcaribus.
PL 18, 265Bこうして二重の喜びを受け、市民としては公の安寧を、兄弟のようにはあなたの行いの栄光を、私は大いに喜び、敬意をこめた励ましであなたをこの熱意へと駆り立てる。もっとも、生まれつきの資質から出る善い意志は、拍車で駆り立てるべきではないのだが。
Ego lectioni sermonis tui civium nostrorum curam levavi. Neque enim silere debuit tam laudabilis et certa promissio. Superest, ut proposito religionis tuae melior aspiret eventus, et in posterum competens decus pro tanto in patriam labore respondeat. Vale.
PL 18, 265B私はあなたの言葉を読み上げて、同市民の不安を和らげた。実に、これほど称賛すべき確かな約束は、黙されてはならなかった。残るは、あなたの誠実な志に、より良い結果が息吹きを与え、後々、祖国のためのかくも大きな労苦にふさわしい栄誉が応えることである。健やかであれ。
Liber V, Caput XCV
第V巻 第XCV章PL 18, 265CSYMMACHUS HELPIDIO.
シュンマクスよりヘルピディウスへ
Mediolanum sum missus a patribus ad exonerandam divini principis opem, quam communis patriae sollicitudo poscebat. Celerem mihi reditum, praefata Dei venia, res prosperae pollicentur.
PL 18, 265C私は元老院議員たちによってミラノへ遣わされた。共通の祖国の憂慮が求めた神聖な君主の援助について、その務めを果たすためである〔exonerandam opem は意味が取りにくい。援助の要請の務めを果たす意と解した〕。事の運びが順調なので、神の許しを前もって願ったうえで、早い帰還を私は見込んでいる。
Sed praesentia laeta cumulabis, si per litteras mihi cognitio tuae salutis accesserit. Vale.
PL 18, 266Aだが、あなたの無事の知らせが書簡で私に届けば、あなたは目前の喜びをさらに積み上げることになる。健やかであれ。
Liber V, Caput XCVI
第V巻 第XCVI章PL 18, 266ASYMMACHUS HELPIDIO.
シュンマクスよりヘルピディウスへ
Romam rediisse me nuntio. Atque utinam sanitatis quoque meae index esse potuissem, quam labefactavit peregrinationis injuria et hiemalis asperitas. Sed otio redditus spero meliora. Ipse ut valeas divina praestabunt.
PL 18, 266Aローマに戻ったことを知らせる。そして、私の健康の知らせもできたならよいのだが。旅の障りと冬の厳しさがそれを損ねた。しかし、静養に戻ったので、よくなると期待している。あなた自身が健やかであることは、神的なものが保証してくれるであろう。
Nam ut homines meos solito favore tuearis, postulare non debeo; cum incitamentum spontanea officia non requirant. Vale.
PL 18, 266A実に、あなたが私の者たちを、いつもの好意で守ってくれるよう、私は求めるべきではない。自発の務めは促しを必要としないからである。健やかであれ。
Liber V, Caput XCVII
第V巻 第XCVII章PL 18, 266ASYMMACHUS HELPIDIO.
シュンマクスよりヘルピディウスへ
Maluerim quidem tuum solamen adipisci, quia litteris secundus ad gratiam locus est. Desiderio tui scriptorum compensatio satisfecit, maximeque juvit animum, quod tecum bonam valetudinem rediisse in gratiam nuntiasti.
PL 18, 266A私は実のところ、あなたの慰めに直接与りたかった。書簡は好意を伝えるうえで次善の場だからである。あなたへの恋しさには、書簡の埋め合わせが応えてくれた。とりわけ、良き健康があなたと和解して戻ったとあなたが知らせたことが、心を助けた。
Ipse Formiis adhuc residere constitui, ut mitigatis autumni aestibus ad suburbana concedam. Neque enim temporis ratio patitur, ut communem patriam moestus ingrediar. Vale.
PL 18, 266B私自身は、なおフォルミアエに留まると決めた。秋の暑さが和らいでから、郊外へ移るためである。実に、時節の事情が、悲しみを抱えたまま共通の祖国に入ることを許さないのだ。健やかであれ。
Liber V, Caput XCVIII
第V巻 第XCVIII章PL 18, 266BSYMMACHUS HELPIDIO.
シュンマクスよりヘルピディウスへ
Si conditio temporis sineret, votis me tuis etiam non rogatus ingererem. Qua in re certus animi mei, assertionem verborum, sicuti arbitror, non requiris. Nunc fortunae meae qualitas in tantum nos a festivis excusat officiis, ut insuper solatia deposcat aliena.
PL 18, 266B時節の事情が許すなら、求められなくとも、あなたの願いに私のほうから身を投じたであろう。この点で、私の心は確かであり、言葉による保証は、思うに、あなたは求めないだろう。今、私の運命のありさまは、我々を祝いの務めからひどく遠ざけ、そのうえ他人の慰めまで求めさせるほどである。
Ergo quia in manu mea interim non est frequentare laetos conventus; tuae opis erit levare moerentem. Quorsum istud inquies? ut fratrem meum Florentinum, clarissimum atque ornatissimum virum, peregrinationi meae cohaerere patiaris.
PL 18, 266Cだから、喜びの集いに足しげく顔を出すことは、さしあたり私の手にないので、悲しむ者を軽くするのは、あなたの助けの務めとなる。何のためにと、あなたは言うだろう。私の兄弟フロレンティヌス、いとも高名な、いとも栄えある人を、私の旅に付き添わせることを、あなたが許してくれるためである。
Tantum peto, ut ab eo interpreteris impendi ex hac commoratione, quam mihi tribuit, quantum ex ejus praesentia voluptatis habuisses. Vale.
PL 18, 266C私はただ、彼が私に与えてくれるこの滞在によって、あなたが彼の臨席から得たはずの喜びと同じだけのものが費やされるのだと、あなたに解してほしい。健やかであれ。
Liber VI, Caput I
第VI巻 第I章PL 18, 265CSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
De rebus liquidis atque manifestis rectius natura quam fama consulitur. Ergo in tenui patriae victu, superioris providentiae laudem refotam non ex ore multitudinis, sed ex ratione humani ingenii colligamus.
PL 18, 265C明白で確かな事柄については、風評よりも本性のほうが、よく問いただされる。それゆえ、祖国の乏しい食糧のなかで、以前の備えへの称賛が取り戻されたことを、我々は民衆の口からではなく、人間の理性から汲み取ろう。
Necesse est enim seros aestimatores beneficiorum, cum succedant angustiae copiis, dissimulatam gratiam collatione sentire. Et plebes, quidem nostra paucorum studiis antehac in odium tanti civis subacta, testatur propalam poenitendi correctionem.
PL 18, 265D実に、恩恵の値打ちを遅れて見積もる者たちは、豊かさに窮乏が続くとき、覆い隠されていた好意を、比べることによって感じ取らざるをえない。また、これまで少数の者の熱心により、かくも立派な市民への憎しみに屈していた我々の民衆は、後悔による改まりを公に証している。
Collegarum vero notissimus pervicax livor non sinit fateri, quod cogit veritas judicare. Quare tacito afficiuntur rubore, et convictorum similes de vobis proferre nequeunt, quae sentire coguntur. Sed haec longius exsequi non est necesse.
PL 18, 265Dだが、同僚たちの周知の頑なな妬みは、真実が判断を迫ることを認めさせない。それゆえ彼らは黙して赤面し、有罪とされた者のように、諸君について、思わざるをえないことを口に出せない。だが、これ以上詳しく述べる必要はない。
Sufficit enim rediisse ad conciliationem famae vestrae publicum testimonium. Vivat modo, et in patris celebri memoria solatium tuum, et in tua salute paterna reparatio. Valete.
PL 18, 265D実に、諸君の名声を取り戻すべく、公の証言が戻ったことで足りる。願わくは、父の名高い記憶のうちにあなたの慰めが、あなたの無事のうちに父の〔家の〕立て直しが、生きつづけるように〔tuum, tua は単数。宛名は複数だが、刷りのまま「あなた」とした〕。健やかであれ。
Liber VI, Caput II
第VI巻 第II章PL 18, 266DSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Hilaratus est mihi dies litteris vestris, et festivitatem natalitiam domus nostrae desideratus sermo geminavit. Sed decursa paginae lectione conrugavit mihi frontem adjecta subscriptio, quae vos de peculio Petroniae agitari jurgiis indicavit.
PL 18, 266D諸君の書簡で私の一日は晴れやかになり、待ち望んだ言葉が、我が家の誕生日の祝いを二重にした。だが、書簡を読み終えると、添えられた追伸が私の額にしわを寄せさせた。諸君がペトロニアの特有財産をめぐる争いに揺さぶられていると知らせていたからである。
Arbitror tamen, si Marcianae sororis vestrae non sit clauda promissio, successionis ambiguum domesticae posse removeri, cum ad examen meum, quod ipsa delegit, documenta negotii miseritis.
PL 18, 266Dだが、諸君の姉妹マルキアナの約束が不確かでなければ、家内の相続の不確かさは取り除けると思う。諸君が、彼女自身が選んだ私の審理に、この件の証拠書類を送ってくれるならば。
Quae autem capita quaestionum pars adversa commoveat, subdita enumeratione signavi, ut sancta unanimitas vestra informata oppositis, in vicem pro se respondenda meditetur. Valete.
PL 18, 266D相手方が持ち出す争点がどれであるかは、下に列挙して示した。心を一つにする尊ぶべき諸君が、反対の主張を知らされたうえで、互いに自分のために答えるべきことを考えておくためである。健やかであれ。
Liber VI, Caput III
第VI巻 第III章PL 18, 267ASYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Praefato opus est, si ardua postulentur: pronis ac facilibus admoveri ambitum non oportet. Breviter igitur et strictim quid frater meus Fulvius de vobis favoris poscat advertite.
PL 18, 267A前置きが要るのは、難題が求められるときである。易しく容易なことには、取り入りを持ち出す必要はない。それゆえ、簡潔にかいつまんで、私の兄弟フルウィウスが諸君に、どのような好意を求めているかを聞き取ってほしい。
Sororem Pompeiani, olim viro maturam, te auspice in manum optat accipere, nec genere minor, et re fortassis superior. Nam laudabiles vitae ejus artes, et ex bonorum amicitiis spes secundas inter sponsalia ornamenta non numero.
PL 18, 267Aポンペイアヌスの姉妹、とうに嫁ぐ年ごろの人を、あなたの先導で〔te は単数。宛名は複数〕妻に迎えたい〔in manum accipere。妻として夫の権の下に迎える〕と彼は望んでいる。家柄で劣らず、おそらく財産ではまさっている。実に、彼の称賛すべき生き方の技量と、善き人々との友誼から来る良き望みを、私は婚礼の飾りのなかに数えない〔ejus は求婚するフルウィウスと取った。意味は定かでない。次節から、これらは本人の持ち分という趣旨と解した〕。
Sibi enim quisque habet quidquid spei et laudi ducitur. Mihi autem tanta est perficiendae conjunctionis hujus antiquitas, ut in gravi dono habiturus sim, si illius votis cura vestra profuerit.
PL 18, 267A実に、望みと称賛とみなされるものは、各人が自分のものとして持つ。だが私にとって、この縁組を成就させることは古くからの懸案であり、彼の願いに諸君の配慮が役立つなら、それを重い贈り物と数えるであろう。
Cum igitur res inceptu honesta, effectu facilis postuletur: quaeso, ut in promovendo negotio quantam me velle conjicitis, adhibeatis industriam. Valete.
PL 18, 267Aそれゆえ、始めるに立派で、果たすに容易な事が求められているのだから、お願いする。この件を進めるに、私が望んでいると諸君が推し量るだけの努力を、傾けてほしい。健やかであれ。
Liber VI, Caput IV
第VI巻 第IV章PL 18, 267BSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Aegritudinem, quam dexterae manus dolore sustineo, nuntiorum acerbitate duplicastis. Acrior autem cura me distringit, quod scio filiae meae ciborum et potuum continentiam non posse suaderi.
PL 18, 267B右手の痛みで私が耐えている病を、諸君は知らせの苦さで二倍にした。だが、より鋭い心配が私を引き裂く。娘に飲食の節制を説いても聞き入れられないと知っているからである。
Anxius igitur vulnere animi et corporis morbo, usque ad subscribendi possibilitatem litteras differre non potui: sed dictatione properata magis sollicitudini meae, quam consuetudini satisfeci. Et primo timorem meum responsis levetis, exoro.
PL 18, 267Bこうして心の傷と体の病に悩み、署名できるまで書簡を延ばすことはできなかった。しかし急いだ口述で、習いよりも私の不安を満たした。まず、返事で私の恐れを和らげてほしい、と切に願う。
Dehinc te, domina filia, precor, saluti adversa declines, et interpellatam toties valetudinem repares auxilio temperantiae. Quia non solum sanitati commodat, verum etiam ad testimonium prudentiae pertinet noxiis abstinere. Valete.
PL 18, 267B次に、あなた、主なる娘よ〔domina。敬称〕、健康に障るものを避け、幾度も妨げられた健康を、節制の助けで取り戻すよう、願う。害あるものを避けることは、健康に益するだけでなく、思慮の証にもなるからである。健やかであれ。
Liber VI, Caput V
第VI巻 第V章PL 18, 267CSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Severianum primorem Cliterninae urbis a publica interpellatione revocavi, ne sancto amico nostro Severo invidiae aliquid conquestio ejus afferret. Promisi autem media unanimitate tua, decus nostrum, si quid inter eos concertationis est, posse finiri.
PL 18, 267C私はクリテルナ市の首長セウェリアヌスを、公の訴えから呼び戻した。我々の清廉な友セウェルスに、彼の訴えが妬みを招くことのないようにである。そして私は、彼らのあいだに何か争いがあるなら、心を一つにするあなた〔tua は単数。宛名は複数〕の仲介で、我々の誉れよ、終結させうると約束した。
Atque ideo quaeso ut viro optimo Severo terminandae apud te litis auctor esse digneris. Valete.
PL 18, 267Cそれゆえ、いとも善きセウェルスのために、あなたの下で訴訟を終わらせる発議者となることを、よしとしてほしい。健やかであれ。
Liber VI, Caput VI
第VI巻 第VI章PL 18, 267CSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Tanquam adhuc negotiorum vestrorum nescii agendis rebus formulas praefinitis. At ego unanimitati vestrae utriusque exitum causae jampridem retexui, et credo in manus vestras per milites vicarianos delata, quae scripseram. Merito enarrata et comperta non repeto.
PL 18, 267C諸君は、あたかも自分たちの用件の成り行きをまだ知らないかのように、事を処する書式を前もって定めている。だが私は、両件の結末を、とうに心を一つにする諸君に詳しく書き送った。私が書いたものは、代官〔vicarius。管区を治め、長官の職務を代わりに執る官〕の兵士たちによって、諸君の手に届けられたと信じる。すでに述べられ、知られたことを繰り返さないのは当然である。
Hoc solum etiam nunc notitiae vestrae ostentationis pudore subtraxeram, misisse me necessariis litteras, quibus amici de tutoris fraudibus instruantur. Et puto, si fors inceptum juvet, decernendum aliquid quo frangatur obnoxius.
PL 18, 267Dただこれだけは、今に至るまで、見せびらかしと思われるのを恥じて、諸君の知るところから外しておいた。すなわち、友が後見人の不正について知らされるよう、近しい者たちに書簡を送ったことである。そして思うに、運が事の始まりを助けるなら、相手を屈服させる何らかの決定が下されるであろう。
Quod vero iter ad proxima urbi praedia distulistis, quanquam vestri cupientissimus, improbare non possum.
PL 18, 267D諸君が都に近い地所への旅を延ばしたことは、諸君にひどく会いたいけれども、私は非難できない。
Allegatis enim piam causam morarum, atque ideo desiderio meo necessitatem religiosae affectionis antefero: haud scio an morantibus vobis aliqua invitatio nos potius in Campaniam possit educere. Sed hoc relinquatur eventui.
PL 18, 267D実に、諸君は遅れの理由に肉親への情〔pia causa〕を挙げているから、私は自分の願いよりも、務めとしての情愛の必要を優先する。諸君が留まっているあいだに、むしろ何かの招きが我々をカンパニアへ連れ出すことになるかもしれない。だがこれは成り行きに任せよう。
Nos interim mutua desideria scriptione foveamus. Solatiis enim leniendus est animus, quoties protelantur optata. Valete.
PL 18, 267D我々は、さしあたり互いの恋しさを、書簡でいたわろう。実に、望みが引き延ばされるたびに、心は慰めによって和らげられねばならない。健やかであれ。
Liber VI, Caput VII
第VI巻 第VII章PL 18, 268ASYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Taburnius evocatum me non siluit; et fortasse miremini, nihil super ea re meis paginis indicatum. Sed quia multis ac necessariis causis domi manere decreveram, inanis esse operae judicavi, irrita ad vos, et dissimulata perferre.
PL 18, 268Aタブルニウスは、私が召されたことを黙っていなかった。おそらく諸君は、この件について私の書簡が何も知らせなかったことを不思議に思うであろう。しかし、多くの必要な理由から家に留まると決めていたので、実らず、私が取り合わなかったことを諸君に伝えるのは、無益な骨折りだと判断した。
Credo autem sanctae unanimitati vestrae incomperta non esse, quae me a peregrinandi consilio retraxerunt. Nam et fractam valetudinem meam nostis, et unici mei solitudinem contemplamini, et eruptiones fluminum usque ad metum diluvii comperistis.
PL 18, 268Aだが、尊ぶべき、心を一つにする諸君には、私を旅の考えから引き戻した事情が知られていないはずはないと思う。実に、諸君は私の損なわれた健康を知っており、一人息子のひとりぼっちを思い、川の氾濫が洪水の恐れに至ったことも聞き及んでいる。
Pontium quoque ruinas, et montium labes apud vos, ut arbitror, fama non tacuit. Ex quo factum est, ut caeteri quoque veniam postularent, quos similis accitus exciverat, praeter Arcentium et Evangelium: quorum alterum vigor adolescentiae, alterum incautus animus objecit incertis.
PL 18, 268A橋の崩落や山崩れも、思うに、諸君のもとで風聞が黙さなかった。そのため、同様の召喚で呼び出されたほかの者たちも、許しを求めた。アルケンティウスとエウァンゲリウスは別である。一方は若さの勢いが、他方は不用心な心が、不確かな事に身をさらした。
Intelligo vos profectione hominis non amici posse terreri. Sed ut scrupulum hunc rejiciatis admoneo. Nam et meis litteris multa curata sunt; et proficiscentibus datum negotium est, ut aemuli obtrectatio repellatur.
PL 18, 268B敵対する男の出立が諸君を怖がらせうることは分かる。だが、この不安を捨てるよう勧める。実に、私の書簡で多くの手配がなされ、出発する者たちには、競争相手の中傷を退けるよう務めが与えられている。
Quare curarum vacui agite otium, meque ut facere dignamini, scriptorum assiduitate refovete. Valete.
PL 18, 268Bだから、憂いなく暇を過ごせ。そして諸君がそうすることをよしとしているとおり、私を頻繁な書簡で元気づけてほしい。健やかであれ。
Liber VI, Caput VIII
第VI巻 第VIII章PL 18, 268CSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Redditae sunt nobis litterae vestrae, cum in Ostiensi die septimo degeremus. Et illico per illustrem virum vicarium petitu meo actorum processit editio. Sed puer vester, inconsultis atque ignorantibus nobis, urbe discessit, ut est servis familiaris improbitas.
PL 18, 268C諸君の書簡は、我々がオスティアの地で七日目を過ごしていたときに、我々に届けられた。そしてただちに、顕貴の人〔illustris〕である代官を通して、私の求めにより、記録の公開が進められた。だが諸君の召使は、我々に相談も知らせもなく、都を去った。奴隷に通有の不届きさである。
Vestra in manu est, utrum hoc inultum patiamini. Interea filiam meam jactari instaurato languore non siluit. Cujus nuntii vulnus alte insedit pectori meo, nec abolebitur metus, nisi mutua scriptione fidem sanitatis ejus accepero. Facite igitur, oro vos, ut formidinem meam securitas protinus reportata commutet. Valete.
PL 18, 268Cこれを罰せずに放っておくかどうかは、諸君の手のうちにある。そのあいだに、私の娘が再発した病に苦しめられていると、〔知らせは〕黙さなかった〔non siluit の主語は示されない。前文の召使とも取れる〕。その知らせの傷は私の胸に深く刺さり、娘の無事の確かな知らせを互いの書簡で得るまで、この恐れは消えないであろう。だから、諸君にお願いする。速やかに持ち帰る安心の知らせで、私の恐れを取り替えてほしい。健やかであれ。
Liber VI, Caput IX
第VI巻 第IX章PL 18, 268CSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Frater meus Censorinus de confinio Baianorum praetoriorum conquestionem tentat iterare, quam didicit inter me et actores filii mei Pompeiani dudum esse finitam.
PL 18, 268C私の兄弟ケンソリヌスは、バイアエの別荘の境をめぐる訴えを蒸し返そうとしている。それが私と息子ポンペイアヌスの管理人たちのあいだで、すでに決着したことを、彼は知っているのに。
Adhibiti namque inspectatores, muro, qui inter aedes a summo monte descendit, dividi loca nostra dixerunt: quorum judicium novus possessor credit posse rescindi.
PL 18, 268D実に、呼ばれた検分人たちは、山頂から建物のあいだを下る壁によって、我々の土地は分けられると言った。新しい所有者は、その判断が覆せると信じている。
Quaeso igitur adhibito Felice amico nostro, et Castore, veri arbiter esse digneris, ut sanctitate tua coram locata inanis attentatio comprimatur.
PL 18, 268Dそれゆえお願いする。我々の友フェリクスとカストルを加えて、あなたが真実の裁定者となることをよしとしてほしい。あなたの聖性が立ち会えば、空しい試みは抑えられよう。
Dehinc cum fratri meo Censorino satisfecerit praeteritae judicationis assertio, tunc operi ejus et molitionibus novis decem tantum pedum ultra aedificia sua permittatur adjectio: ita ut partium fines, et placito comprehensus assensus, et constructio interjecta discriminet. Valete.
PL 18, 268Dその後、過去の判定の確認で兄弟ケンソリヌスが満足したなら、そのとき、彼の工事と新たな企てには、自分の建物の先へ十フィートだけの増築を許してよい。双方の境は、合意文書に含まれた同意と、間に築かれる構造とが分けるようにである。健やかであれ。
Liber VI, Caput X
第VI巻 第X章PL 18, 269ASYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Rogatos nos esse audio ad officium consulare. Mihi quiescere et domi manere sententia est, post anni superioris laborem. Ipse quid statuas, altius cogita, et sapienter expende.
PL 18, 269A我々が執政官の務めへ招かれていると聞く。私の考えは、昨年の労苦のあとなので、休んで家に留まることである。あなた自身は何を決めるか、深く考え、賢明に量れ。
Praesumo autem, vos, qui dicuntur acciti auctoritate praecelsi viri, edecimatos esse, et his unanimitatem tuam consulto esse sociatam; ut ad agendas gratias sub occasione officii consularis excurras.
PL 18, 269A私が見込むに、いとも卓越した人の権威で召されたと言われる諸君は選び出されており〔edecimare は「十に一つを選ぶ」から「選び出す」の意〕、彼らには、心を一つにするあなたが熟慮のうえ結びつけられている。あなたが、感謝を述べに、執政官の務めの機会に出向くためである。
Verendum autem est, ne si excusandum putaveris, proximi rescripti impetratione videaris offensus. Et fortasse, quantum de incertis sperare fas est, error iste, cum feliciter affueris, corrigetur. Hispanum non comperi rogatum esse.
PL 18, 269Aだが恐れるべきは、あなたが辞退すべきと考えるなら、最近の勅答を得たことに不満があるかに見えることだ。そしておそらく、不確かなことに望みをかけてよい限り、この誤りは、あなたが幸いに出席すれば正されるであろう。ヒスパヌスが招かれたとは、私は聞いていない。
Considera igitur eventum utriusque partis. Ego denuo nuntiabo, si quid super hoc novae cognitionis accesserit. Valete.
PL 18, 269Aだから、両方の道の結果を考えよ。私は、この件について新しい知らせが入れば、改めて伝える。健やかであれ。
Liber VI, Caput XI
第VI巻 第XI章PL 18, 269BSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Multa mihi ad vos scribenti pauca respondes, et moleste fero mandatorum nostrorum calere principia usque ad solitudinem meam; mox autem per silentium frigere processus. Fortasse quaeratis, quid etiam nunc referri innocentiam meam postulem.
PL 18, 269B私が諸君に多く書き送っても、あなたは少ししか答えない。私は、我々の委任の始まりは私の孤独のなかまで熱を帯びて届くのに〔usque ad solitudinem meam の取り方は定かでない〕、やがて沈黙のうちに進行が冷めることを、不快に思う。おそらく諸君は、なおも私の無邪気さが何の報告を求めているのか、と尋ねるであろう。
Capuanae domus pretium scripseram cum venditore decisum. Nihil de ejus confirmatione rescribitis. Samniticae possessionis reformatio et vindicta mandata est. Tantum vacuatos dotibus agros sero docuistis.
PL 18, 269Bカプアの家の代金は、売り主とのあいだで決着したと書いておいた。その確定について、諸君は返事をよこさない。サムニウムの所領の修復と取り戻しは、委ねてある。ただ、備えを奪われた地所〔dotibus は地所に付く備え(農具・家畜・奴隷など)の意と取った〕のことを、諸君は遅れて教えた。
Adhuc tamen nescio, quid exhibitio injuncta profecerit, cujus me exspectatio rus ire non patitur. Vereor enim, ne, quod saepe factum est, clandestina aliquid tentet obreptio.
PL 18, 269Bそれでも、命じた提示がどれほどの成果を上げたのか、私はまだ知らない。その待ち遠しさのせいで、私は田舎に行けない。しばしば起きたように、ひそかな不正取得が何かを企てはしまいかと恐れるのだ。
Quare aut instruite, quid supersit negotiis explicandis; aut si res in vado sint, viam mihi usurpandae secessionis aperite. Cum fratre meo Censorino non moleste fero sub quolibet dispendio nostro de littoralibus spatiis judicatum.
PL 18, 269Cだから、事を片づけるのに何が残っているか教えてほしい。あるいは、事が無事な浅瀬にあるなら、私が隠退を始める道を開いてほしい。兄弟ケンソリヌスとは、浜辺の土地について、我々にどんな損があっても、判決が出たことを不快に思わない。
Restat ut interjectu muri praetoria dividantur, ne cessante indicio judicationis, rursus vicinae angustiae in alios sese terminos nitantur extendere. Valete.
PL 18, 269C残るのは、壁を間に挟んで別荘が分けられることである。判決の標が絶えるとき、隣り合う狭さが、またほかの境へと広がろうとしないようにである。健やかであれ。
Liber VI, Caput XII
第VI巻 第XII章PL 18, 269CSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Amici litteris delectatus sum, quarum me lectorem esse voluisti, et velim credas, nihil eum de usurpandi animi remissione mentitum.
PL 18, 269C友の書簡を読んで私は喜んだ。あなたがその読み手に私をと望んだ書簡である。そして、彼が心の寛ぎを取ることについて何も偽りを述べなかったと、あなたに信じてほしい。
Mihi vir illustris judex praetorianus, ob collationem senatus et alia remedia Urbis, Augustae denuntiavit offensas; contristatus, ut asserit, curione, quod praefectus urbi ludorum imperialium die, cum a senatu caro nobis praesentibus posceretur, oblationem communem populo publicavit.
PL 18, 269C顕貴の人〔illustris〕である近衛の裁き手〔judex praetorianus。近衛長官を言うと取った〕が、元老院の拠出と都のほかの救済策のゆえに、私にアウグスタ〔Augustae は女性形。皇后の意と取った。Augustorum(皇帝たち)の誤りかもしれない〕の不興を告げた。彼は、自分の言うところでは、区長〔curio。係りは定かでない〕に気を悪くしている。首都長官が、皇帝の競技の日に、我々の居合わせるなかで元老院に肉が求められたとき〔caro を主格の「肉」と取った(6.26.2 の「肉の供出」を参照)。senatu に係って「我々に親しい元老院」とも読める〕、共同の供出を民に公示したからである。
Haec omnia ad destruendam promissorum suorum gloriam composita suspicatur, et in me solum, quia hoc referentibus placet, vertit invidiam. Respondi, ut potui dignitate servata, ejus calori.
PL 18, 269Dこれらすべてを、彼は自分の約束の栄光を損なうために仕組まれたものと疑い、報告する者たちの意に適うので、妬みを私ひとりに向ける。私は、品位を保てる限りで、彼の激情に答えた。
Et quantum legati Orientales asserunt quibus ipse scriptorum meorum fecit indicium, cunctis responsa nostra placuerunt. Sed ne ratione et auctoritate victus sileret, molliores postea litteras misit, parem querimoniam continentes.
PL 18, 269D東方の使節たちが──彼自身が私の書簡について知らせた相手である──言うところでは、我々の返書は皆に気に入られた。だが、彼は理と権威に負けて黙ることのないよう、のちに柔らかな書簡を送ってきたが、同じ訴えを含んでいた。
Horum tibi omnium tradetur exemplar, ut noveris quibus fluctibus perstrepamur. In negotio autem sanctae unanimitatis vestrae quod praeceptio iterata commovit, consilio trahendae solutionis utendum est; et pars, quae ad germanum tuum pertinet, subjicienda auctioni: ut hujusmodi injuria factum juvenis exaggeret, aut expleat voluntatem.
PL 18, 269Dこれらすべての写しはあなたに渡されるであろう。我々がどのような波に騒がされているか、あなたが知るためである。さて、尊ぶべき、心を一つにする諸君の件で、再度の命令が動かしたことについては、支払いを延ばす方策を用いねばならない。あなたの兄弟に係る分は、競売に付すべきである。こうした仕打ちが若者の行いを際立たせるか、あるいはその望みを果たさせるかである〔ut 以下の係りは定かでない。仕打ちが主語と取った〕。
Sed scire desidero, quae potissimum praedia ad jus sancti fratris tui pro parte pertineant: ne per ignorantiam, juris tui corpora apparitionis error attrectet. Fratrem vestrum Romae tantisper tenebo, quoniam subsidia annonae in dies viginti oblatio prorogavit.
PL 18, 270Aだが私は、とりわけどの地所が、あなたの尊ぶべき兄弟の権利に部分的に属するかを知りたい。無知のために、下役の誤りが、あなたの権利に属するものに手を触れないようにである。諸君の兄弟は、しばらくローマに留めておく。供出が穀物供給の補いを二十日間延ばしたからである。
Moleste igitur filia mea ferre non debet, si jumenta itineri ejus deputata tardavero. Caetera Cumazon filius meus, vel quaerentibus vobis, vel sponte narrabit.
PL 18, 270Aだから、私の娘は、彼女の旅に充てた駄獣を私が遅らせたとしても、不快に思ってはならない。ほかのことは、私の息子クマゾンが、諸君が尋ねるにせよ、自ら進んでにせよ、語るであろう。
De legatione mittenda ob angustias frumentariae rei, usque ad reditum viri excellentissimi comitis tractatus publicus differetur. Consilium sanctitatis tuae salubre mihi visum est.
PL 18, 270A穀物の欠乏のために使節を送ることについては、いとも卓越した人である伯の帰還まで、公の審議は延ばされる。あなたの聖性の助言は、私には健全に思われた。
Itaque datis ad homines meos litteris, statim jussi ex re nostra Apula ad Campaniam frumenta deferri. Valete.
PL 18, 270Bそこで、私の者たちに書簡を送り、我々のアプリアの所有地の穀物をカンパニアへ運ぶよう、ただちに命じた。健やかであれ。
Liber VI, Caput XIII
第VI巻 第XIII章PL 18, 270BSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Assiduitas epistolarum superiorum scribenda consempsit. Sola nunc superest salutationis religiosa generalitas. Et sane, si qua suppeterent paginis persequenda, commeanti rectius crederentur.
PL 18, 270B先の書簡の頻繁さが、書くべきことを使い果たした〔底本はこの語の第二字の刷りが不鮮明。consumpsit と読む〕。今は、挨拶という誠実な総括だけが残る。実際、もし頁に綴るべきことが残っていても、往来する者に託すほうがふさわしいであろう。
Nunc enim stylo indulgendum est, cum recipiendis mandatis proficiscentium persona non sufficit. Nunc si quid scitu dignum putabitis, sine nostri sermonis excursu plenius a commeante discetis. Valete.
PL 18, 270Bというのも、筆に任せねばならないのは、出発する者の人物が言づてを受けるに足りないときである〔nunc の取り方は定かでない。一般の理を言うと取った〕。今、知るに値すると思うことがあれば、諸君は、我々の言葉を長々と綴らずとも、往来する者から、より詳しく知るであろう。健やかであれ。
Liber VI, Caput XIV
第VI巻 第XIV章PL 18, 270CSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Dubitare vos video, an Rufini poenam secuta sit etiam publicatio facultatum. Fides praesto est imperialibus signata praeceptis. Et tamen praedonis annosi merita pendentibus non fuit ambigendum, quod spolia orbis desiderat aerarium.
PL 18, 270C諸君が、ルフィヌスの刑罰に財産の没収も続いたかどうかを疑っているのを見る。確かな証は、皇帝の命令に封印されて手元にある。しかも、年老いた略奪者の報いを量る者たちにとって、国庫が世界の戦利品を欲することは、疑う余地がなかった。
Atque utinam tanto gaudio non obstreperet defectus annonae, quam nulla producit novae frugis accessio. Praeterea ipsius cibi qualitas gignit horrorem, corrumpit valetudinem corporum, graviorque est hominibus talis alimonia, quam poena jejunii.
PL 18, 270Cそして、これほどの喜びを、穀物供給の欠乏が妨げなければよいのだが。新しい作物の入荷が何もなく、穀物供給を延ばすことができないのである。そのうえ、食物そのものの質が嫌悪を生み、体の健康を損なう。そのような食糧は、人々にとって、飢えという刑罰より重い。
Solatur inter haec populum spes frumenti a patribus oblati, et religiosa optimatium voluntas tenet concordiam civitatis. Nunc votis opus est, ut divina opitulatio invehat commeatus, dum salus civium privata collatione producitur. Valete.
PL 18, 270Cそのさなか、元老院議員たちが差し出した穀物への希望が民を慰め、有力者たちの誠実な意向が、都市の和合を保っている。今は祈りが要る。神の助けが物資を運び入れ、その間は私的な拠出によって市民の無事が保たれるように。健やかであれ。
Liber VI, Caput XV
第VI巻 第XV章PL 18, 270DSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
In eas angustias communis patriae fortuna deducta est, ut extrema vitanda sint. Itaque fratrem vestrum continuo ad vos opto dimittere, cui Basternarios mox praebere dignamini: festinatio ejus jumentorum adminiculis juvetur.
PL 18, 270D共通の祖国の運命は、極限を避けねばならないほどの窮境に陥った。そこで、私は諸君の兄弟をただちに諸君のもとへ送りたい。彼に間もなく輿の御者たち〔Basternarii。basterna は駄獣が担う輿〕を与えることをよしとしてほしい。彼の急ぎが、駄獣の助けで助けられるように。
Caeterum filiam meam vexari itinere, sicuti ante scripseram, non oportet. Quoniam post incommodum grave, valetudo ejus otio et quiete refovenda est. Valete.
PL 18, 270Dほかのこととして、私の娘を、前に書いたように、旅で苦しめるべきではない。重い不調のあとなので、彼女の健康は静養と安静で取り戻さねばならないからである。健やかであれ。
Liber VI, Caput XVI
第VI巻 第XVI章PL 18, 270DSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Praevidi quem metum meae aegritudinis vobis fama posset incutere: quae cum soleat supra verum de absentibus loqui, magnitudinem periculi mei ne fando quidem videtur aequasse.
PL 18, 270D私の病が諸君にどれほどの恐れを与えうるか、私は予見していた。風聞は、不在の者について真実以上に語りがちだが、私の危険の大きさには、語りにおいてさえ及ばなかったようだ。
Itaque ubi primum formare litteras per valetudinem licuit, non distuli lenire apud vos stylo, quae vulgata credideram. Et quamvis modificandae sollicitudini vestrae prior sermo sufficeret; ad aedem tamen securitatis attestatio secunda proficiet.
PL 18, 271Aそこで、体の具合が書簡を綴ることを許したとたん、私は、広まっていたと思われたことを筆で和らげるのをためらわなかった。諸君の不安を和らげるには、先の知らせで足りたであろうが、それでも二度目の保証が、同じ安心〔底本は aedem。idem と読む〕のために役立つ。
Interea de ordinando reditu facite noverim quid consilii coeperitis. Fateor enim molliorem me esse affectione post discrimen salutis, nec ulterius posse suadere, ut desiderio meo vestrum otium praeferatis. Valete.
PL 18, 271Aそのあいだ、帰還の手はずについて、諸君がどんな方針を取り始めたか、私に知らせてほしい。告白するが、私は命の危機のあと、情愛にいっそう弱くなり、もはや、私の恋しさよりも諸君の安息を優先せよとは勧められない。健やかであれ。
Liber VI, Caput XVII
第VI巻 第XVII章PL 18, 271ASYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Amicitia animis, non annis aestimatur. Rudis igitur tibi eorum non videatur affectus, quorum in te cultus annosus est.
PL 18, 271A友情は、年数でなく心で測られる。だから、あなたに対する彼らの情愛を、未熟とは思わないでほしい。彼らのあなたへの敬意は年を経ている。
Hoc eo spectat, ut noveris Auxentium et Marianum, filios meos, pudentissimos juvenes, inter laudatores tuos primore loco censeri; atque ideo non cognoscendos novo aditu, sed amoris foedere et religione recolendos.
PL 18, 271Aこれは、あなたが、私の息子たち、きわめて慎み深い若者アウクセンティウスとマリアヌスが、あなたを称える者たちのうちで第一の席に数えられると知るためである。それゆえ彼らは、新たな近づきで知り合われるべきではなく、愛の盟約と友の務め〔religio〕によって思い起こされるべきである。
Nunc illis proficiscendi attulit causam medicorum coactu impetrata curatio. Nam Stabias ire desiderant, ut reliquias longae aegritudinis armentali lacte depellant. Sed majorem judicant in tuo congressu esse medicinam.
PL 18, 271B今、彼らに出発の理由をもたらしたのは、医者たちに迫られて得た治療である。彼らはスタビアエへ行きたがっている。長い病の名残を、家畜の乳で追い払うためである。だが、あなたに会うことのほうが大きな薬だと、彼らは判断している。
Tibi igitur assignabitur eorum sanitas, si remediis herbarum salubrium fomenta benignitatis adjeceris. Valete.
PL 18, 271Bだから、彼らの健康はあなたのおかげとされるであろう。健やかな薬草の治療に、好意の温めを加えてくれるならば。健やかであれ。
Liber VI, Caput XVIII
第VI巻 第XVIII章PL 18, 271BSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Castori nostro ad Campaniam revertenti, largiora mandata de domesticis rebus quam scripta commisimus. Plura igitur auribus quam lectione noscetis.
PL 18, 271Bカンパニアへ帰る我々のカストルに、家のことは、書き物よりも多くの言づてを託した。だから、諸君は多くを、読むよりも耳で知るであろう。
Horum pleraque ad statum pertinent patriae; quam defectu alimentorum graviter laborantem periculosum est inhabitare, impium et crudele deserere. Valete.
PL 18, 271Cそのうち大部分は祖国の状態に関わる。祖国は食糧の欠乏でひどく苦しんでおり、そこに住むのは危険であり、見捨てるのは不敬虔で残酷である。健やかであれ。
Liber VI, Caput XIX
第VI巻 第XIX章PL 18, 271CSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Germano Taburnio, cui me auxilio esse voluistis, etiam salutis dubius adfuissem, si eorum praesentiam fors dedisset, quos ex usu ejus oportuit conveniri. Satisfaciat igitur unanimitati vestrae animus meus, etiamsi voti efficaciam negavit eventus.
PL 18, 271C諸君が私に助けとなるよう望んだ兄弟タブルニウスのもとへは、健康に不安があっても、私は駆けつけたであろう。彼の利益のために会うべき人々が居合わせることを、運が与えてくれたならば。それゆえ、結果が願いの実効を否んだとしても、私の心が、心を一つにする諸君を満足させてほしい。
Ipse adhuc invalidus, sed jam praefata Dei venia convalescenti securus haec scribo; tantoque magis assurgo viribus, quanto mihi celeriorem sanctitatis vestrae reditum spes vicina promittit. Valete.
PL 18, 271C私自身はなお弱いが、神の許しを前もって願ったうえで、快方に向かう身として、もはや安心してこれを書く。諸君の聖性の帰還が早まると、近い望みが約してくれるほど、いっそう私は力を取り戻す。健やかであれ。
Liber VI, Caput XX
第VI巻 第XX章PL 18, 271DSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Dudum sanitatem filiae meae integratam esse rescripseras. Mox sequentibus litteris sollicitudini nostrae recidivum aculeum subdidisti. Conflictor igitur nuntio recentiore, quia magis adversa creduntur. Exspecto anxie, ut si quid boni dies attulit, indicetis.
PL 18, 271Dさきごろ、あなたは私の娘の健康が回復したと書き送った。まもなく続く書簡で、あなたは我々の不安に再発の針を刺した。それで私は、より新しい知らせに悩まされる。悪いほうがより信じられやすいからである。不安のうちに待つ。日が何か良いことをもたらしたなら、諸君は知らせてほしい。
In eo autem quod vos discessus noster excitat, habitum mentis meae agnosco: sed adhuc desideriis mutuis praestat suadere praestantiam, quam poenitendum aliquid per imbecillitatem affectionis ordiri.
PL 18, 271D我々の出立が諸君を揺り動かすことについては、私は自分の心の様を認める。だが、互いの恋しさに対しては、愛情の弱さのゆえに悔いの残ることを始めるより、すぐれた処し方を説くほうが、なお勝る。
Mox cum germanus tuus de proximo, ut ais, speratus adfuerit, et felicem vobis, et necessarium reditum dividendae inter vos communionis causa praestabit. Valete.
PL 18, 271Dやがて、あなたの言うとおり間もなく来ると見込まれるあなたの兄弟が到着したなら、諸君のあいだで共有を分けるために、幸いで必要な帰還を、諸君に与えるであろう。健やかであれ。
Liber VI, Caput XXI
第VI巻 第XXI章PL 18, 272ASYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Fratris mei Entrecii spectabilis viri liberos impatientia paterni amoris acciverat, quibus properandi causas inopia urbis adjecit. Atque ideo recursum sine justi temporis exspectatione moliti sunt.
PL 18, 272A貴顕の人〔spectabilis〕である私の兄弟エントレキウスの子供たちを、父の愛の堪えがたさが呼び寄せていた。彼らには、都の窮乏が急ぐ理由を加えた。そこで彼らは、しかるべき時を待たずに戻ることを企てた。
Quapropter dum navigatio intractabilis est, in oris Campaniae paulisper haerebunt. Sed ne peregrinationis amara sustineant, humanitas vestra praestabit.
PL 18, 272Aそれゆえ、航海が手に負えないあいだ、彼らはカンパニアの沿岸にしばらく留まるであろう。だが、彼らが旅の苦さを耐えずに済むよう、諸君の人情が計らってくれるであろう。
Quare vicem meam suscipe: ut qui nunc a nobis necessitate divulsi sunt, animum se meum in te reperisse laetentur. Valete.
PL 18, 272Aそれゆえ、私の代わりを引き受けてほしい。必要のために今は我々から引き離された者たちが、私の心をあなたのうちに見いだしたと喜ぶように。健やかであれ。
Liber VI, Caput XXII
第VI巻 第XXII章PL 18, 272BSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Dura commotio est, quam gignit injuria: sed mollire debet dolorem medicina patientiae. Nec deest vobis usus adversa tolerandi. Nam crebro ictum fortunae ferre didicistis. Quod si in secundis rebus ageretis, jure insolitis malis felicitas laederetur.
PL 18, 272B不当な仕打ちが生む動揺は厳しい。だが、忍耐という薬が痛みを和らげねばならない。諸君には、逆境を耐える慣れが欠けていない。というのも、諸君は運命の打撃を耐えることを、しばしば学んだからである。もし諸君が順境のうちに暮らしていたなら、慣れぬ災いに幸福が傷つくのも当然であろう。
Haec eo scribo, ut miratum me scias, quod constantiam tuam lis privata mutaverit, quam sub affinium nomine (ut opinio mea est) Baiani littoris persultator animavit. Sed illi aliud mercedis erit. Causae autem vestrae propugnaculum judiciale non defuit.
PL 18, 272Bこれを書くのは、私が不思議に思っていることを、あなたに知ってもらうためである。すなわち、私的な訴訟があなたの毅然さを変えてしまったことである。その訴訟を、縁者の名のもとに(私の見るところ)バイアエの浜を荒らし回る者が焚きつけた。だが、彼には別の報いがあろう。諸君の件には、法の防塁は欠けなかった。
Impetratum quippe est ab altero cognitorum, ne impune sit, quod designavit apparitor: ab altero ut haereditas tua praestetur. Ipsum quoque dominum quaestionis, cum se ab agro receperit, admonebo, ut aut desistat incoepto, aut sibi graviora esse referenda noverit.
PL 18, 272Bというのも、二人の審理官のうち、一方からは、下役がしでかしたことが罰せられずに済まぬよう、もう一方からは、あなたの相続が引き渡されるよう、取り付けられたからである。争いの主である当人にも、彼が田舎から戻ったときに、企てをやめるか、より重いことが自分に報告されねばならないと知るかを、私は警告するつもりである。
Haec de rebus domesticis satis dicta sint. Patriae vero nostrae inter caetera frumentariae penuriae mala, legationis ambitus nequiorem facem subdidit.
PL 18, 272C家のことは以上で十分に言った。さて我々の祖国には、穀物不足の害に加えて、使節をめぐる運動が、いっそう悪質な火を焚きつけた。
Nam principio Posthumianum et Pinianum duobus aulae summatibus junxit electio, sub ea expressione judicii, ut in ipsis solis plena esse legatio diceretur. Interjectis diebus, cum mandata ordinis tractatus expenderet, Paulinum illis studia privata junxerunt.
PL 18, 272Cというのも、はじめに、宮廷の二人の最高位の者であるポストゥミアヌスとピニアヌスを、選出は〔使節として〕結びつけた〔duobus aulae summatibus junxit の係りは定かでない。二人の高官を同格と取った〕。その判断の表明では、彼ら二人だけで使節は完全だとされた。数日が経ち、審議が元老院の身分の委任事項を量っていたとき、私的な熱意がパウリヌスを彼らに結びつけた。
Hinc orta certatio usque ad nefarias pugnas me absente processit. Pudet dicere, quae in se optimates senatus crimina et maledicta projecerint. Sed dirimendas partium quaestiones meo dicuntur doluisse judicio. Fors viderit, qui finis causam publicam maneat.
PL 18, 272Cここから、私の不在のうちに、忌まわしい争いに至るまで競争が進んだ。元老院の有力者たちが互いに投げつけた罪過と悪口は、言うのも恥ずかしい。だが、党派の争いを私の判断で収めるべきことを、彼らは嘆いたと言われる〔dirimendas … doluisse の係りは定かでない。この趣旨と取った〕。運が見るであろう、公の件にどんな結末が待つかは。
Interim senatus fama laceratur, et infortunatis etiam crimen accessit. Si in manus meas venerint monumenta gestorum, legendo noscetis, quae verborum meorum verecundia noluit explicare. Valete.
PL 18, 272Dそのあいだ、元老院の名声は引き裂かれ、不運な者たちには罪過までが加わった。もし議事録が私の手に入れば、読んで知るであろう。私の言葉の慎みが語ろうとしなかったことを。健やかであれ。
Liber VI, Caput XXIII
第VI巻 第XXIII章PL 18, 272DSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Debui litteris abstinere, spectabili viro filio meo Decio commeante, qui religioni vestrae plura narrabit, quam posset paginarum textus amplecti. Sed jucunditatem, quam tribuet fraterna praesentia, stylo augere non piguit.
PL 18, 272D私は書簡を控えるべきだった。貴顕の人〔spectabilis〕である私の息子デキウスが往来しており、彼が義理堅い諸君〔religio〕に、書簡の綴りが包みきれぬほど多くを語るからである。だが、兄弟の臨席が与える楽しみを、筆で増すことを、私は惜しまなかった。
Idcirco unanimitati vestrae honorem salutationis impertio, ut adventus mei exspectatio oris munere mitigetur. Valete.
PL 18, 272Dそれゆえ、心を一つにする諸君に挨拶の栄誉を贈る。私の到着の待ち遠しさが、口による贈り物で和らげられるように。健やかであれ。
Liber VI, Caput XXIV
第VI巻 第XXIV章PL 18, 273ASYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Sapricius, vir ornatus ac mihi familiaris, diligentiam sanctae unanimitatis tuae sine adstipulatore meruisset. Sed quia primi aditus sermo commendat incognitos, facilitatem sibi promerendae familiaritatis tuae per me optavit aperiri.
PL 18, 273Aサプリキウスは、栄えある人で、私の親しい人であり、尊ぶべき、心を一つにするあなたの心配りを、保証人なしでも得たであろう。だが、最初の訪問では言葉が未知の者を推薦するので、あなたの親しみを得るための容易さが、私を通して開かれることを、彼は望んだ。
Dignum est igitur, ut cupidissimum tui obvio amore suscipias, et amicitiam postulatam non in longi usus tentamenta procrastines, sed statim parili voluntate desiderio adventantis occurras. Valete.
PL 18, 273Aだから、あなたに会いたがっている彼を、迎える愛をもって受け入れ、求められた友情を、長い交際の試みへと先延ばしせず、ただちに、同じ志で、到着する者の願いに応えるのがふさわしい。健やかであれ。
Liber VI, Caput XXV
第VI巻 第XXV章PL 18, 273ASYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Zenodotus filius meus nondum te consuetudine propiore cognovit, sed fama conciliante jam suscipit. Nam cum propere Lucanos ac Brutios petat honore cogente, nihilominus in conspectum tuum flexo itinere gestit excurrere.
PL 18, 273A私の息子ゼノドトスは、まだ親しい交わりであなたを知らないが、評判の取り持ちによって、すでにあなたを敬っている。というのも、官職に迫られてルカニアとブルッティウムへ急ぎ向かうのに、それでも道を曲げてあなたの面前に出向くことを切望しているからである。
Hunc in amicitiam tuam tanquam mystagogus induco, atque in me recipio dignum esse, quem diligas.
PL 18, 273B私は、秘儀の導き手〔mystagogus〕のように、彼をあなたの友情へ導き入れ、あなたが愛するにふさわしい者であることを、私が請け合う。
Si quid igitur parentis testimonio tribuis, adultam mox apud te religionem primus aditus adventantis inveniat; eamque continuo experiatur facilitatem tui pectoris, quam scit nunquam delatam esse novitati. Valete.
PL 18, 273Bだから、もしあなたが親の証言に何か重みを置くなら、到着する者の最初の訪問が、あなたのもとで成熟した友の務め〔religio〕を見いだすように。そして、あなたの胸の寛さを、すぐに知るように。その寛さが新参者には決して与えられてこなかったことを、彼は知っている〔delatam esse novitati を「新参者に与えられた」と取った。親の証言に免じて例外を願う意〕。健やかであれ。
Liber VI, Caput XXVI
第VI巻 第XXVI章PL 18, 273BSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Diu mecum ipse contendi, ut ad vos pignus commune dimitterem, sed vicit affectio, maxime assurgente specula proficientium conditorum. Nam viginti dies urbis alimoniis parca interim promittit expensio.
PL 18, 273B長いこと私は自分自身と争った、共通の愛の証〔pignus commune。子を指すか〕を諸君のもとへ送り出すか否かで。しかし情愛が勝った。とりわけ、進みつつある貯えの見通しが高まったからである。というのも、乏しい支出が、さしあたり都の食糧に二十日分を約しているからである。
Praeterea amplissimi ordinis secunda collatio accessurum securitati aliquid pollicetur. Nihilominus etiam carnis oblatio animos Romanae plebis erexit.
PL 18, 273Cそのうえ、いとも高貴な身分の第二の拠出が、安心にいくらか加わると約している。それでもなお、肉の供出がローマの民衆の心を奮い立たせた。
Redire igitur ad vos jumenta praecepi, agens gratias quod necessitatem fratris vestri congruis adminiculis juveritis. Legatorum adhuc vacillat electio.
PL 18, 273Cそこで私は、駄獣を諸君のもとへ帰すよう命じた。諸君の兄弟の窮状を、ふさわしい助けで支えてくれたことに感謝しつつ。使節の選出は、なお揺れている。
Nam Posthumiano et Piniano, quos a principio mandati sui senatus agnoverat, tertius Paulinus asseritur, et divisis in studia partibus adhuc differtur utilitas; cum terminum confirmationis acceperit, plena cognitio deferetur. Valete.
PL 18, 273Cというのも、元老院が自らの委任のはじめから認めていたポストゥミアヌスとピニアヌスに、第三の人としてパウリヌスが加えられると言われ、党派が熱意のうえで分かれて、有益な結論はなお延ばされているからである。確認の決着がついたとき、詳しい報告が届けられるであろう。健やかであれ。
Liber VI, Caput XXVII
第VI巻 第XXVII章PL 18, 273CSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Uberius scribendum est, si commendentur incogniti. Justini autem gravissimi atque honestissimi viri antiqua nobiscum familiaritas conciliationis adminiculum non requirit. Satis est igitur, si ei amorem solitum deferatis.
PL 18, 273C未知の者を推薦するなら、より豊かに書かねばならない。だが、ユスティヌス、いとも重厚で誠実な人は、我々と古い親交があるので、取り成しの助けを要さない。ゆえに、諸君が彼にいつもの愛を向ければ足りる。
Quae vero ad nos pertinent, et proxime unanimitati vestrae litteris indicata sunt, nunc ore ipsius pandentur. Valete.
PL 18, 273D我々に関することは、最近、心を一つにする諸君に書簡で知らせたが、今は彼自身の口から明らかにされるであろう。健やかであれ。
Liber VI, Caput XXVIII
第VI巻 第XXVIII章PL 18, 273DSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Si quid homini tutum est, in spem vitae redisse me nuntio post internorum dolorem, qui me vobis repente subtraxerat. Si quid igitur vobis asperum famae licentia nuntiavit, antiquet oblivio. Praecipue autem impetratum volo, ne improvida sollicitudine recurratis.
PL 18, 273D人にとって何かが確かだと言えるなら、私は内臓の痛みのあと、命の希望に立ち戻ったと知らせる。その痛みは私を突然、諸君から奪い去っていたのである。もし諸君に、風聞の放縦が何か厳しいことを告げたなら、忘却がそれを無効にしてほしい。とりわけ、思慮なき不安のまま駆け戻らぬよう、聞き入れてもらいたい。
Sed quia res vertit ad salutem, justis itineris dimensionibus communi desiderio satisfacere dignemini. Valete.
PL 18, 273Dだが、事が健康に向かったので、旅程を適切に区切って、共通の願いに応えてくれることをよしとしてほしい。健やかであれ。
Liber VI, Caput XXIX
第VI巻 第XXIX章PL 18, 274ASYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Dicendae vobis salutis occasio, et quaerenda est mihi saepe si desit, et amplectenda, si praesto sit; eo maxime tempore, quo de filiae meae sanitate sollicitor, cujus valetudinem credo etiam jejuniis sauciatam. Absolvite igitur metum nostrum nuntio prosperorum.
PL 18, 274A諸君に挨拶を送る機会は、欠けるなら私がしばしば求めねばならず、あれば抱き留めねばならない。とりわけ今は、私の娘の健康に不安を抱いている。その健康は断食でも傷ついたと私は信じる。だから、良い知らせで我々の恐れを解いてほしい。
Mihi etiam nunc gressus infirmus est. Sed si optata de vobis mutuus sermo pertulerit, protinus corpusculi querela sedabitur.
PL 18, 274A私はなお足取りが弱い。だが、諸君についての望ましい知らせを互いの言葉が運んでくれるなら、小さな体の訴えはただちに鎮まるであろう。
Non omiserim jungere paginae, quod Martinianum conventio judicialis expulerit; cui tantus terror incussus est ob omissam diu ad Gallias profectionem, ut ei necesse fuerit praevenire itinere privato exhibitionis injuriam.
PL 18, 274A頁に書き加えずにはおくまい。マルティニアヌスを、裁判の召喚が追い出したことを。彼には、ガリアへの出発を長く怠ったために、非常な恐れが打ち込まれ、私的な旅によって、召致の仕打ちを先回りして避けねばならなかった。
De Atellano quid fieri velimus, amico interveniente quaesivit auditor. Respondi, post judicium sacerdotis solam me exspectare vindictam conflatae nuper invidiae. Nihilominus in arbitrium tuum statuenda rejeci.
PL 18, 274Bアテッラヌスについて、我々が何をしたいかを、友の取り成しにより、聴取官が尋ねた。私は、祭司の判断のあとは、最近かき立てられた妬みへの報復だけを待っていると答えた。それでも、決定すべきことはあなたの裁量に戻した。
Quaeso igitur, ut inter feriarum moras, quid facto opus sit, digneris aperire; simulque cogites contra interventum tot antistitum, quid possit magis, quam quid debeat impetrari.
PL 18, 274Bそれゆえお願いする。祝日の滞りのあいだに、何がなされるべきかを明らかにしてくれるよう、よしとしてほしい。同時に、これほど多くの神官の介入に対して、何が得られるべきかよりも、何が得られうるかを考えてほしい。
Neque enim justitiae et innocentiae deferri plurimum potest, cum illis reverentia religionis opponitur. Valete.
PL 18, 274Bというのも、宗教への畏敬が立ちはだかるとき、正義と無実に多くを帰することはできないからである。健やかであれ。
Liber VI, Caput XXX
第VI巻 第XXX章PL 18, 274BSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Postquam dimisimus puerum, multus rumor increbuit, sanctitatem tuam sacris litteris evocandam: ita ut etiam nomen Gratiani cujusdam, qui hujusmodi scripta perlaturus asseritur, in publico ore versetur.
PL 18, 274B少年を送り出したのち、多くの噂が広まった。あなたの聖性が、聖なる書簡〔sacrae litterae。皇帝の勅書〕で召し出されるというのだ。さらに、そのような書き物を届けるとされるグラティアヌスなる者の名まで、人々の口にのぼっている。
Hoc etsi adhuc mihi incertum videtur, tacendum tamen non credidi. Erit summae divinitatis statuere circa vos, confirmare ordinem prosperorum. Valete.
PL 18, 274Cこれはなお私には不確かに思われるが、黙しておくべきとは考えなかった。諸君についての決定、順調な事の次第の確かめは、至高の神性〔summa divinitas は神を言うとも、皇帝を言うとも取れる〕に属するであろう。健やかであれ。
Liber VI, Caput XXXI
第VI巻 第XXXI章PL 18, 274CSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Vir clarissimus Principius, genere et probitate conspicuus, commendationem non requirit alienam, cum tui quoque in se amoris atque judicii testimonio glorietur. Cujus bona latius explicarem, nisi esset operae redundantis cunctis nota replicare.
PL 18, 274Cいとも高名な人プリンキピウスは、家柄と誠実で際立つ人であり、他人の推薦を要さない。あなたが彼に寄せる愛と判断の証を、彼自身が誇りとしているからである。彼の美点をもっと詳しく述べたいところだが、皆が知っていることを繰り返すのは、余計な労である。
Hoc unum adjecisse sufficiet, quidquid illi honorificentiae tribueris, ad omnes bonos, qui eum diligunt, pervenire. Valete.
PL 18, 274Cただこれを一つ加えれば足りる。あなたが彼に与える栄誉は何であれ、彼を愛するすべての善き人々に及ぶのである。健やかであれ。
Liber VI, Caput XXXII
第VI巻 第XXXII章PL 18, 274DSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
In suburbano dego secessu. Nam et urbanarum taedet molestiarum, et villae autumno commodae jucunda instauratione delector. Praeterea frequentiam mihi, quae sola Romae honorabilis judicatur, amicorum praestat adventus.
PL 18, 274D私は近郊の隠れ家で過ごしている。都の煩わしさにも倦んでいるし、秋に好ましい別荘の楽しい修繕も喜んでいるからである。そのうえ、ローマでただ一つ名誉あるものと見なされる人の多さを、友人たちの来訪が私に与えてくれる。
Sed non mediocriter nepticulae meae Gallae infirmitas conturbat otii nostri securitatem; de qua ut mature votiva et commoda nuntietis, opitulatio divina praestabit.
PL 18, 274Dだが、孫娘ガッラの病が、我々の閑暇の安らぎを少なからず乱している。この子について、願わしく好ましい知らせを早く告げてくれることを、神の助けが叶えてくれるであろう。
Tibi autem, domina filia, quantum in dies singulos refectionis accedat, quaeso curae habeas indicare. Erit hoc testimonium religiosi in me animi tui; si et consulueris sanitati, et in notitiam meam placitura pertuleris. Valete.
PL 18, 274Dあなたには、主なる娘〔domina。敬称〕よ、日ごとにどれほど回復が進んでいるかを、どうか心して知らせてほしい。もしあなたが健康に気を配り、私の耳に快いはずの知らせを伝えるなら、それは私に対するあなたの敬虔な心の証しとなろう。健やかであれ。
Liber VI, Caput XXXIII
第VI巻 第XXXIII章PL 18, 275ASYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Si qua adhuc de Sicilia speramus, incerta sunt. Nam cum litterae Eusebii nuntiaverint, dudum circi et scenae artifices navigasse, etiam nunc de adventu eorum rumor in operto est: atque ideo apparitorem placuit postulari, qui peragratis ubique littoribus explorata in aures nostras reportet.
PL 18, 275Aシチリアについて、なお我々が期待しうることは、定かでない。エウセビウスの書簡は、競技場と舞台の芸人たちがとうに船出したと告げたのに、その到着についての噂は今なお覆われたままである。それゆえ、下役を一人遣わすよう求めることに決めた。海岸をあまねく巡り、確かめたことを我々の耳に持ち帰らせるためである。
Crevit autem cura ludorum, postquam frequentibus studiis relationem de amphitheatro promerendo populus postulavit, qui mox judicis impetravit assensum. Dei nutus efficiet, ut super hoc etiam divini principis concordet auctoritas. Valete.
PL 18, 275A競技への気づかいは増した。民が、頻繁な熱意をもって、円形闘技場を得ることについての上申を求めたからで、民は間もなく長官の同意を得た。このことについても、神なる君主の権威が一致するよう、神の意志がかなえてくれるであろう。健やかであれ。
Liber VI, Caput XXXIV
第VI巻 第XXXIV章PL 18, 275BSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Frater vester diu animi affectus dolore ob amissum magistrum, coepit aurem praebere solantibus, cujus moestitudo me quoque graviter sauciavit, praeter cogitationem, quae nos de eligendo praeceptore sollicitat.
PL 18, 275B諸君の兄弟は、師を失った悲しみに長く心を痛めていたが、慰める者たちに耳を貸しはじめた。その憂いは私をも深く傷つけた。教師を選ぶことについて我々を悩ませる思案は、言うまでもない。
Si igitur placet communibus litteris ab illustri viro Adriano Gallum rhetorem, quem proxime Eusebius non ingesserat, postulemus, ne pignorum nostrorum indoles in profectu posita deseratur. Me futurae indoles in profectu posita deseratur.
PL 18, 275Bそこで、よければ連名の書簡で、顕貴の人〔illustris〕アドリアヌスに、修辞学者ガッルス〔Gallum は人名とも「ガリア人の(修辞学者)」とも取れる〕――エウセビウスが最近勧めてはいなかった人――を求めようではないか。我々の愛児たちの素質が、進歩を目前にして見捨てられることのないようにするためである。〔ラテン語本文の末尾の「Me futurae indoles in profectu posita deseratur.」は翻刻が重ねた句で、ミーニュ版(col. 275B)には刷られていない。訳さない〕
Me futurae editionis, et labor, et sumptus exercet. In disponendis enim praemiis, quanquam numero vestium satis affluam, nonnulla adhuc deesse apparatui deprehendo. Valete.
PL 18, 275B私を悩ませるのは、次の催しの労苦と費用である。褒賞を並べるにあたって、衣の数はたしかに十分豊かであるものの、設えにはなお足りないものがいくつかあると気づく。健やかであれ。
Liber VI, Caput XXXV
第VI巻 第XXXV章PL 18, 275CSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Quandiu jactata rumoribus temere differuntur curarum vacuus otiare. Si quid auditu dignum fideque subnixum recentior sermo pervexerit, neque nuntiandi, neque suadendi partibus abstinebo.
PL 18, 275C噂に煽られて軽々しく言い広められている間は、気づかいから離れて安らいでいるがよい。もし聞くに値し、信用に支えられた知らせを、より新しい話がもたらしたなら、私は告げることも勧めることも控えない。
Unum hoc ante rei necessitatem de meo sume consilio, nulla ratione te posse evocationis honorificentiam deprecari. De fratre autem vestro praeter mandatum nihil etiam nunc opinionis accepimus.
PL 18, 275C事の必要が生じる前に、私の考えからこれだけは受け取れ。召し出しの名誉をあなたが辞退することは、いかなる理由によってもできない。諸君の兄弟については、委任のほかは、今なお何の見込みも聞いていない。
Ipsi haec de nuptiis Ostiensibus, ad quas, nos viri illustris Sallustii filius junior evocavit, contulimus in paginam. Sed continuo ob ludorum praeparationem Roma repetenda est.
PL 18, 275C我々自身は、顕貴の人〔illustris〕サッルスティウスの年下の息子が我々を招いたオスティアの婚礼の場から、これらを書面にまとめた〔de nuptiis Ostiensibus は「婚礼の場から」とも「婚礼について」とも取れる〕。だが、競技の準備のため、すぐにローマへ戻らねばならない。
Diu enim mihi ista curanda sunt: quae facile, si adesset sanctitas vestra, communis diligentia posset absolvere. Valete.
PL 18, 275Cこれらの用件は、私にはしばらく処理せねばならない。諸君の聖性がここにいれば、皆の心配りでたやすく片づけられるであろうに。健やかであれ。
Liber VI, Caput XXXVI
第VI巻 第XXXVI章PL 18, 275DSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Cum ab agente in rebus sacrae litterae mihi redderentur, quibus ad officium praecelsi viri consulis evocamur; vidi alias aeque ad tuum nomen emissas, quibus te honorificentia imperialis accivit. Consulis quoque scripta idem agens exhibuit.
PL 18, 275D皇帝の使者から聖なる書簡が私に渡され、それによって我々がいとも卓越した人である執政官の務めに召されたとき、私は、あなたの名にも同じように発せられた別の書簡を見た。それによって皇帝の栄誉があなたを呼び寄せている。執政官の文書も、同じ皇帝の使者が差し出した。
Suadeo igitur mature iter instruas, cui non cohaerebit Hispanus. Aliud quoque accessit, quod te possit hortari. Nam vir illustris frater meus Neoterius, domini fratris mei admirator, ad eamdem causam rogatus, solatia tibi et adjumenta praestabit.
PL 18, 275Dそれゆえ、あなたが旅の支度を早く整えるよう勧める。その旅にヒスパヌスは付き従わないであろう〔Hispanus は人名か「ヒスパニア人」か定かでない〕。さらに、あなたを励ましうることが加わった。顕貴の人〔illustris〕である私の兄弟ネオテリウスは、主なる私の兄弟の崇敬者で、同じ件で頼まれて、あなたに慰めと助けを与えるであろう。
Nolo igitur ambigas, cum scias auctoritate praecelsi viri electas amicorum esse personas, tibique haec prima, post dubia fortunae, divini principis alloquia deferri. In negotio autem tuo, quae per me agi volueras apud sanctum tribunum, non invitus ingredior.
PL 18, 275Dだから、疑ってはならない。友人たちの選ばれた人物が、いとも卓越した人の権威によるものであると知っているのだから。そして、運命の不確かさののち、神なる君主の言葉があなたにまず届けられているのだから。あなたの件で、あなたが私を通じて尊き護民官のもとで運ぶよう望んだことは、私は進んで引き受ける。
Interea ad Formianum littus iter promove, et cum ad te delatae litterae fuerint, Romam citius excurras. Vale.
PL 18, 276Aその間、フォルミアエの海岸へ旅を進めよ。書簡があなたに届いたなら、より早くローマへ駆けつけよ。健やかであれ。
Liber VI, Caput XXXVII
第VI巻 第XXXVII章PL 18, 276ASYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Dictionem salutis antefero, quae et voto meo supra omnia convenit, et litterario debetur exordio. Dehinc diligentiae tuae, domina filia, natalitium fratris tui commendo convivium. Homo enim noster allegat fuga nautarum littora destituta.
PL 18, 276A私は健康の挨拶を先に置く。それは、私の願いに何よりもかない、書簡の書き出しにも当然のものだからである。次に、あなたの心配り、主なる娘〔domina。敬称〕よ、あなたの兄弟の誕生祝いの宴を託す。我々の者が、水夫たちの逃亡のために海岸が見捨てられていると申し立てているからである。
Quae res compulit, ut sanctitati tuae factu minora committam. De publicis scribenda non suppetunt; absque eo, quod in Trajani platea ruina unius insulae pressit habitantes: quod adeo ad fortunam vehiculi publici plebeia vertit invidia, ut jam privato rectore utatur. Vale.
PL 18, 276Aこの事情が、実行するには小さいことをあなたの聖性に託すことを私に強いた。公のことについては、書くべきことが無い。ただ、トラヤヌスの広場で一棟の集合住宅の崩壊が住人たちを押しつぶしたことを除いて。このことで民衆の妬みが公用の車の運命に向かい、〔その人は〕もう私用の御者を使っている〔ut jam privato rectore utatur の主語は定かでない〕。健やかであれ。
Liber VI, Caput XXXVIII
第VI巻 第XXXVIII章PL 18, 276BSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Amicus noster Severus molestia publica liberatus, in patriae otium revertit, quem mox apud fratrem vestrum vicarium spectabilem virum, et sanctitatis tuae pagina, et veteris inter eos amicitiae juvit agnitio. Mea circa praetorios apparatus cura crebrescit.
PL 18, 276B我々の友セウェルスは、公の煩わしさから解かれて、故郷の安らぎに戻った。間もなく、諸君の兄弟である貴顕の人〔spectabilis〕、代官〔vicarius。管区を治め、長官の職務を代わりに執る官〕のもとで、あなたの聖性の書面と、二人の古い友情の認め合いが彼を助けた。法務官の催しの準備についての私の気づかいは募っている。
Quod eo scribo, ut intelligat unanimitas vestra adminiculi sui societatem desiderari. Nec sum imperiosus exactor, ut qui sciam, necessitates meas post vestrum commodum collocandas. Sed, si bene aestimo, satisfacient vobis ad refectionem praesentis mensis induciae.
PL 18, 276Bこれを書くのは、心を一つにする諸君が、自分たちの助力の分担を私が望んでいることを理解するためである。私は厳しい取り立て人ではない。私の必要が諸君の都合の後に置かれるべきだと知っているからである。だが、私の見るところ、今月の猶予が諸君の回復には足りるであろう。
Paucis habitum propriae voluntatis exposui: quid facto opus sit, vestro relinquo judicio: ut sit vobis laudabilius, mihi gratius, quod spontaneus affectus elegerit. Valete.
PL 18, 276B手短に、私の自発的な思いの有様を述べた。何をなすべきかは諸君の判断に任せる。自発の情が選んだことが、諸君にはより称賛に値し、私にはより喜ばしいものとなるように。健やかであれ。
Liber VI, Caput XXXIX
第VI巻 第XXXIX章PL 18, 276CSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Miror pueros, quos diversis diebus ad sanctitatem vestram misimus, retardari; nec tamen usum scriptionis omittimus, scire cupientes, quantum refectio profecerit. Incunctanter igitur exspectationi nostrae satisfaciat recursus alloquii. Valete.
PL 18, 276C我々が日を違えて諸君の聖性のもとへ遣わした少年たちが遅れているのに驚いている。それでも、回復がどれほど進んだかを知りたくて、書くことをやめない。それゆえ、返事の言葉が、遅れずに、我々の待望を満たすように。健やかであれ。
Liber VI, Caput XL
第VI巻 第XL章PL 18, 276CSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Prima mihi voluptas est sciscitari, quem statum sanitatis habeatis: in secundis reliqua collocabo, quae dudum requirenda duxistis. Gravibus civitas sollicitatur ostentis, quorum leviora praetereo.
PL 18, 276C私の第一の楽しみは、諸君がどんな健康の状態にあるかを尋ねることである。残りのことは第二に置こう。諸君がとうに知りたいと考えたことである。都は重い凶兆に揺さぶられている。そのうち軽いものは省く。
Illud ante omnia interpretatio tristis horrescit, quod natali Urbis suffectum consulem currus quo vehebatur, evolvit per ferociam bigarum, quae triumphum vehebant. Itaque palmata amictus, et consulari insignis ornatu, fracto crure sublatus est.
PL 18, 276D何よりも、陰鬱な解釈が恐れおののいているのは、都の誕生日に、補充執政官が乗っていた車が、凱旋を運んでいた二頭立て戦車の荒ぶりによって、投げ出されたことである。そのため、ヤシ模様の衣〔palmata。執政官・凱旋将軍の礼装〕をまとい、執政官の装いで目立っていたその人は、脚を折って運び出された。
Offendit me infausta narratio, atque ideo in hac expositione servabo brevitatem. Tibi in dies singulos, decus nostrum, domi forisque fama florentior est. Et praesentium quidem rerum nos testes sumus.
PL 18, 276D不吉な話は私を傷つける。それゆえ、この叙述では簡潔を守る。日ごとに、我々の誇りよ、あなたの名声は内でも外でも栄えている。現在のことについては、我々自身が証人である。
Externa judicia Caecilianus asseruit, a quo sigillatim relata enumerare fastidium est, cum in summa gloriae tuae cuncta conveniant.
PL 18, 276D外での評判はカエキリアヌスが請け合った。彼が一つずつ伝えたことを数え上げるのは煩わしい。すべてがあなたの栄光の総体に帰するのだから。
Dominam filiam meam salutatam cum dulcissimis nepotibus volo, quae te contexendis in apparatum ludorum vestibus religiose a nobis voluit commoneri. Sciet igitur ex subditis, quid in supplementum praetoriae largitatis oporteat praeparari. Valete.
PL 18, 276D主なる私の娘〔敬称〕に、いとしい孫たちとともに挨拶を送りたい。その娘は、競技の準備のための衣を織り上げることについて、あなたが我々から怠りなく念を押されるよう望んだ。それゆえ、彼女は、添えた書き付けから、法務官の施しを補うために何を整えるべきかを知るであろう。健やかであれ。
Liber VI, Caput XLI
第VI巻 第XLI章PL 18, 277ASYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Male est animo, postquam filiam meam comperi consueto dolore vexari; et iter ad vos inchoare voluissem, nisi et me gravedo capitis, et Symmachum nostrum febris inopina retineret: cujus corporales querelas praestat silere, ne sanctitatis vestrae sollicitudo geminetur.
PL 18, 277A心が重い。娘が、いつもの痛みに苦しめられていると知ってからである。諸君のもとへ旅立とうとしたが、頭の重さが私を、突然の熱が我々のシュンマクスを引き留めた。その肉体の訴えは、黙っているのがよい。諸君の聖性の気づかいが二重にならないように。
Et certe frater meus Comazon, desiderio vestro urbe digressus, cumulatius quae tacemus expediet. Postulare non debeo, quod sponte facietis, ut curarum nostrarum magnitudinem scriptis laetioribus comprimatis. Valete.
PL 18, 277Aそれに、諸君の願いに応えて都を発った私の兄弟コマゾンが、我々が黙していることをより十分に述べるであろう。諸君が自ら進んでしてくれることを、私は求めるべきではない。すなわち、我々の気づかいの大きさを、より喜ばしい書面で抑えてほしい。健やかであれ。
Liber VI, Caput XLII
第VI巻 第XLII章PL 18, 277BSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Eusebii nuper litteras sumpsi, quibus aurigas nostros et aliquos scenicos navi impositos, et secundum praeceptum meum missos ad Campaniam nuntiavit.
PL 18, 277B先ごろ、エウセビウスの書簡を受け取った。それは、我々の戦車御者といくらかの舞台の芸人が船に乗せられ、私の指示に従ってカンパニアへ送られたと告げていた。
Jubeat igitur sanctitas vestra diligentissimos scrutatores usque Salernitanum littus accedere, ut susceptos Neapolin prosequantur, vel aliquod de adventu eorum scrutentur indicium.
PL 18, 277Bそこで、諸君の聖性は、最も入念な探索者たちがサレルヌムの海岸まで行くよう命じてほしい。迎えた者たちをナポリまで送り届けるか、その到着について何らかの手がかりを探らせるためである。
Felicem quoque communem amicum monitum volo, si Campaniam feliciter venerint, annonis et sumptibus adjuventur, continua ad nos navigatione mittendi. Quia longe ante ludos, et ipsos jungendis equis erudire debemus, et novitati eorum favorem plebis allicere.
PL 18, 277B共通の友フェリクスにも、もし彼らが無事にカンパニアに着いたなら、食糧と費用を支えられ、続けて船で我々のもとへ送るよう、念を押しておきたい。競技のはるか前に、我々は彼ら自身に馬を繋ぐことを仕込み、彼らの目新しさに民衆の好意を誘わねばならないからである。
Summa igitur petitionis meae haec est, ut ad homines vestros inquisitio eorum, et perfectio celerata pertineat.
PL 18, 277Bしたがって、私の願いの要点はこうである。彼らの探索と、その完了を急ぐことは、諸君の者たちの務めとせよ。
Liber VI, Caput XLIII
第VI巻 第XLIII章PL 18, 277CSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Crocodilos theatrali spectaculo publicatos in praesentiam vestram servare tentavimus: sed perseverante inedia, quae illos per dies quinquaginta producta macerabat; secundis ludis congressionum more confecti sunt.
PL 18, 277C劇場の見世物で披露されたワニを、諸君の臨席まで生かしておこうと試みた。だが、五十日にわたる絶食が彼らを衰弱させ続けたため、二日目の競技で、対戦の習いに従って殺された。
Duos etiam nunc spirantes in vestrum differemus adventum, licet eos cibi abstinentia longum vivere posse non spondeat. Valete.
PL 18, 277C二頭がなお息をしているので、諸君の到着まで取っておこう。食を断っているので、長く生きられる見込みは無いが。健やかであれ。
Liber VI, Caput XLIV
第VI巻 第XLIV章PL 18, 277CSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Redundantis est operae memorem commonere. Sed suscepta amicorum negotia nequaquam nos modum servare patiuntur. Quare ut amici communis Herculi V. C. votiva mandata acriter exsequaris, orare non desino.
PL 18, 277C覚えている者に思い出させるのは、余計な労である。だが、友人たちから引き受けた用件は、我々に節度を守ることをまったく許さない。そこで、共通の友、いとも高名な人ヘルクリウスの願いにかなう依頼を、あなたが熱心に果たすよう、私は頼み続けてやまない。
Faciat autem cum studio sanctae unanimitatis tuae assensio propinquorum: siquidem filius meus Valentinus asseruit se quoque consultum litteris Juliani, eadem quae volumus de nuptiarum pactione suasisse. Valete.
PL 18, 277Dそして、親族たちの同意が、聖なる、心を一つにするあなたの熱意に力を添えてほしい。私の息子ウァレンティヌスが、自分もユリアヌスの書簡で相談を受け、婚姻の取り決めについて、我々が望むのと同じことを勧めたと述べたからである。健やかであれ。
Liber VI, Caput XLV
第VI巻 第XLV章PL 18, 277DSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Postquam te jactatam comperi dolore consueto, omnis reliquarum sollicitudinum mearum sensus evanuit. Nam, ut ait Hippocrates: Praesentia hebetantur incommoda, si cui dolor major accesserit.
PL 18, 277Dあなたがいつもの痛みに苦しめられていると知って以来、私のほかの気づかいのすべての感覚は消え失せた。ヒッポクラテスが言うとおり、「現にある不都合は、より大きな痛みが加わった者には鈍くなる」。
Exspecto igitur, ut accepto de te indicio laetiore, in priores curas revertar. Caetera in hac consternatione animi mei tanquam intempestiva praetereo, et tamen commonitorium junxi, quod velim redacta in tranquillum sanitate consideres. Valete.
PL 18, 277Dそれゆえ、あなたについてより喜ばしい知らせを受けて、もとの気づかいへ戻れる日を待っている。ほかのことは、この心の動揺のなかでは時宜を得ないものとして省く。それでも、書き付けを添えた。健康が落ち着きを取り戻したのち、考えてみてほしい。健やかであれ。
Liber VI, Caput XLVI
第VI巻 第XLVI章PL 18, 278ASYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Nullas quidem nobis per hominem nostrum litteras detulistis. Sed mihi silentium unanimitatis vestrae nequaquam licuit aemulari, vel quod ita sollicitudo, quam de me non frustra geritis, postulabat, vel quod me in officia scriptionis amor verus impellit. Gratum vobis fuisse factum meum rescripti vicissitudo testabitur. Valete.
PL 18, 278A我々の者を通じて、諸君は一通の書簡も我々に届けなかった。だが、私は、心を一つにする諸君の沈黙に倣うことは、決して許されなかった。諸君が私について抱く、むなしくない気づかいがそれを求めたからでもあり、まことの愛が私を書く務めへ駆り立てるからでもある。私のこの行いが諸君に喜ばれたことは、返書のやりとりが証しするであろう。健やかであれ。
Liber VI, Caput XLVII
第VI巻 第XLVII章PL 18, 278ASYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Urbis negotia nec vacat scire, nec libet scribere: animus enim meus morbo corporis occupatus, rebus alienis curam nescit intendere.
PL 18, 278A都の事柄は、知る暇もなく、書く気にもならない。私の心は体の病に占められ、他人の事柄に気を向けることを知らないからである。
Unum hoc scio de seditionibus nuntios esse mentitos; atque adeo a vero dissentire rumores, ut nunquam majori plausu praefectura celebrata sit. Itaque studia plebis in judicem favor quoque ordinis aemulatur.
PL 18, 278Bただこれだけは知っている。騒乱についての報せは偽りであった。噂は真実と食い違い、首都長官職がこれほどの喝采で称えられたことは一度もない。そこで、長官に対する民衆の熱意を、身分の人々の好意も競って示している。
Haec ad nos, si qua dolorum intercapedo admittit officia visentium, pari omnium sermone perveniunt. Caetera hominum vestrorum, qui versantur in publico, stylus debet aperire. De me tunc aliena quaerenda sunt, cum propria adversa requieverint. Valete.
PL 18, 278Bこれらは、痛みの合間が見舞い客の訪れを許すとき、皆の同じ言葉として我々に届く。そのほかは、公の場にいる諸君の者たちの筆が明かすべきである。他人の事柄を私に尋ねるべきなのは、私自身の不運が静まったときである。健やかであれ。
Liber VI, Caput XLVIII
第VI巻 第XLVIII章PL 18, 278BSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Natalitio munere, quod frequentari a vobis per multos annos communis felicitas faciet, nostrum hilarastis animum, vestrum probastis. De quo me prolixe scribere verecundia vestra non patitur. Copiosior tamen in sensibus manet gratia, quam sermone proferatur.
PL 18, 278B誕生日の贈り物によって――それが多くの年にわたって諸君に繰り返されることを、共通の幸いが実現させるであろう――諸君は我々の心を喜ばせ、諸君自身の心を示した。それについて私が長々と書くことを、諸君の慎みは許さない。だが、感謝は、言葉に出るよりも豊かに、思いのうちにとどまっている。
Quae ad urbem pertinent, indiculi cohaerentis lectione noscetis. Tibi vero, domina filia, eadem religione qua dignum est, injungo curam juvandae valetudinis: ut omnibus nobis sanitatis tuae securitas voluptati sit. Valete.
PL 18, 278C都に関わることは、添えた覚え書きを読んで知るであろう。あなたには、主なる娘〔domina。敬称〕よ、ふさわしいのと同じ敬意をもって、健康をいたわることを託す。あなたの健康の確かさが我々皆の喜びとなるように。健やかであれ。
Liber VI, Caput XLIX
第VI巻 第XLIX章PL 18, 278CSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Homine vestro ad Campaniam revertente scribenda consumpsi; et tamen sanctum atque honorabilem virum parentem vestrum Severum nolui abire vacuum litterarum mearum: ut et morem salutationis exsequerer, et de opere, quod domi construis, judicium meae inspectionis aperirem.
PL 18, 278C諸君の者がカンパニアへ戻るとき、書くべきことは書き尽くした。それでも、清廉で尊敬すべき人、諸君の親セウェルスを、私の書簡なしで去らせたくなかった。挨拶の習わしを果たし、また、あなたが家で建てている工事について、私の視察の判断を明らかにするためである。
Thermarum et situs et amplitudo admodum placuit. In minoribus balneis piscinalem picturis potius quam musivo excoli non probavi. Res admonet, ut profectum Messalam nocte ea quam consecutae sunt nonae Martiae noveritis. Legati caeteri mox sequentur.
PL 18, 278D浴場の位置も広さも、たいへん気に入った。小さい浴場では、水槽の間がモザイクでなく絵画で飾られているのは、よしとしなかった。事の成り行きから、諸君に知らせておかねばならない。メッサラは、3月のノナエ〔3月7日〕が明ける夜〔nocte ea quam consecutae sunt nonae Martiae。ノナエの前の夜と取った〕に出発した。ほかの使節たちは間もなく続く。
Adverti tamen ex quorumdam colloquio, in gratiam domus, de qua plerique nostrates viri edulibus farciuntur, quaedam esse lenita. Sed mea cura non deerit, ne quid mandatis senatus per conniventiam detrahatur. Valete.
PL 18, 278Dだが、ある人々との会話から気づいた。我々の同郷の人々の多くが食物で満たされているあの家への配慮から〔in gratiam domus … farciuntur の意味は定かでない。ある家の饗応への好意から、の意と取った〕、いくつか緩められたことがある。しかし、元老院の指示から何かが、黙認によって削られることのないよう、私の心配りは欠けない。健やかであれ。
Liber VI, Caput L
第VI巻 第L章PL 18, 278DSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Scribere non recuso; sed malui domino filio meo Sibidio narranda coram per otium reservare. Sola igitur salutatione fungetur haec pagina, cujus brevitas et vestro honori satisfaciet, nec illi referenda decerpet. Valete.
PL 18, 278D書くのを拒むのではない。ただ、語るべきことは、主なる息子〔敬称〕シビディウスに、暇のときに面と向かって話すよう取っておくほうがよいと思った。そこでこの書面は挨拶だけを果たす。その簡潔さは、諸君の名誉を満たし、彼が語るべきことを削ることもない。健やかであれ。
Liber VI, Caput LI
第VI巻 第LI章PL 18, 279ASYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Prioribus litteris comperistis, quae nunc respondere potuissem. Rediisse non poenitet. Nam et salutis compotes sumus; et per diligentiam magistrorum fratris vestri profectus adolescit, hoc tantum mordet animum, quod longo a vobis itinere discernimur.
PL 18, 279A先の書簡で、いま返答できるはずのことを諸君は知った。戻ったことは悔いていない。我々は健康を保っており、諸君の兄弟の進歩は、教師たちの心配りによって伸びている。ただ、諸君から長い道のりで隔てられていることだけが、心を咬む。
Sed scriptorum vices frequens usus exerceat: sarciemus inter nos praesentiae voluptatem. Valete.
PL 18, 279Aだが、書簡のやりとりを頻繁な習いとして行おう。我々のあいだで、顔を合わせる喜びを補い合おう。健やかであれ。
Liber VI, Caput LII
第VI巻 第LII章PL 18, 279ASYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Adventus domini et principis nostri denuo postulandus est. Theodorus enim vir illustris, Mediolanensium legatione suscepta, eniti dicitur, ut senatus petitionibus provinciale desiderium praeferatur.
PL 18, 279A主にして我々の君主の到来を、あらためて願わねばならない。顕貴の人テオドルスが、ミラノの人々の使節を引き受けて、属州の要望が元老院の請願に優先されるよう努めていると言われるからである。
Praefectus urbis huic negotio sanctitatem tuam optat adhiberi, quem puto super hoc litteras ad vos esse missurum. Hortor igitur, ut scripto ejus evocatus digneris accurrere ante senatum, qui idibus Juniis erit. Ipso enim die legatos arbitror eligendos.
PL 18, 279B首都長官は、この件にあなたの聖性が加わることを望んでいる。彼が諸君にこの件で書簡を送るはずだと思う。それゆえ、彼の書面で召されたなら、6月のイドゥス〔6月13日〕にある元老院の前に駆けつけることをよしとするよう勧める。その日に使節たちが選ばれるはずだと思うからである。
Multa sunt domus vestrae negotia, quae a te coram sub occasione causae publicae terminentur. Praeterea votiva legatio est, quae apud aures evocandorum amabilis futura credatur. Quaeso ne differas, ut reconciliationem praeteritae gratiae consequaris. Valete.
PL 18, 279B諸君の家には多くの用件があり、それは公の件の機会にあなたがその場で片づけられる。そのうえ、召される人々の耳に、愛すべきものとなるはずの願わしい使節である。どうか延ばさないでほしい。過去の好意との和解を得るためにも。健やかであれ。
Liber VI, Caput LIII
第VI巻 第LIII章PL 18, 279CSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Maximum veterem amicum, sed novum agentem in rebus, accipite inter tirones cum canitie militantem. Ab hoc procontanda discetis: atque ideo mihi fugienda est prolixae epistolae gratia.
PL 18, 279Cマクシムス――古い友で、新たに皇帝の使者となった人で、白髪をもって新兵たちのあいだで勤めている――を、受け入れてほしい。彼から尋ね知るべきこと〔底本は procontanda。percontanda と読む〕を、諸君は学ぶであろう。それゆえ、私は長い書簡の楽しみを控えるべきである。
Absque adventus vestri petitione, quem frequenter exambio, et si desiderium vestri sineret, jam silere deberem, quia verecundiam creant inefficaciter postulata. Sed amor in vos meus prope impudentiam suadet frequenter elusus.
PL 18, 279C諸君の来訪の願いを除けば――私は何度もそれを熱望している――、諸君への思いが許すとしても、私はもう黙っているべきであろう。かなわない願いは、慎みを生むからである。だが、何度もはぐらかされた諸君への私の愛は、ほとんど厚かましさを勧める。
Vereor autem, ne ideo vestrum reditum promiseritis, ne nostrum ad vos prohiberetis excursum. Valete.
PL 18, 279Cだが、恐れている。諸君が帰ると約束したのは、我々が諸君のもとへ駆けつけるのを妨げるためではないか、と。健やかであれ。
Liber VI, Caput LIV
第VI巻 第LIV章PL 18, 279CSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Salutem vobis precamur, cujus indicium, puero revertente, optamus accipere. Mea valetudo caret interim doloribus, sed indiget firmitate, maxime accedentibus curis, quas proxime facta a senatu auxit oblatio. Ire longius piget, cum haec quoque securis animo ingessisse poeniteat. Valete.
PL 18, 279C我々は諸君の健康を祈る。その知らせを、少年が戻るときに受け取りたい。私の体は、いまのところ痛みがないが、強さを欠いている。とりわけ、元老院が近ごろ行った供出が増した気づかいがつのっているからである。これ以上書き進めるのは気が重い。心配のない人々にこれらを押しつけたことを悔いるからでもある。健やかであれ。
Liber VI, Caput LV
第VI巻 第LV章PL 18, 279DSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Heri per hominem meum scripsi metu percitus, postquam de valetudine filiae meae amara cognitu nuntiastis, et adhuc pendente responso crucior incertis. Peto igitur edoceri quid ei ad confirmationem sanitatis accesserit.
PL 18, 279D昨日、私の者を通じて書いた。恐れに揺さぶられたからである。諸君が、娘の健康について、聞くに苦い知らせを告げたあとである。返事がまだ来ないので、不確かなことに苦しんでいる。それゆえ、彼女の健康の回復に何が加わったかを教えてほしい。
Rerum vero praesentium nullum vobis indicium facere decreveram, ne in aures vestras redirent, quae probabili discessione vitastis.
PL 18, 279D現在の事柄については、諸君にいかなる報せも送らないと決めていた。諸君が、もっともな退去によって避けたことが、諸君の耳に戻ってこないようにするためである。
Sed quia civicus amor in negotia urbana curam vestram reduxit; quaedam collata in titulos breviter percucurri, ut sine fastidio lectionis insinuata noscatis. Valete.
PL 18, 279Dだが、市民としての愛が、諸君の気づかいを都の用件へ戻したので、いくつかを項目にまとめて手短に走り書きした。読む煩わしさなく、告げられたことを知ってもらうためである。健やかであれ。
Liber VI, Caput LVI
第VI巻 第LVI章PL 18, 280ASYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Credo nunc saltim priores domini mei Praefecti litteras tibi redditas: quae si casu aliquo aut negligentia portitoris elapsae sunt, en tibi aliam subtilissimi viri paginam, cui me hunc sermonem jussit adjungere; ut quid sententiae tibi sit de suscipiendo negotio, cui te optat adhiberi, bis consultus expedias.
PL 18, 280Aいまごろは、少なくとも、我が主なる長官の先の書簡があなたに届いていると思う。もしそれが偶然か運び手の怠りで失われたなら、ここに、いとも精緻な人の別の書面がある。彼は、それに私のこの言葉を添えるよう私に命じた。あなたを加えたいと望む件を引き受けることについてのあなたの考えを、二度尋ねられたのだから、明らかにしてほしい。
Puto enim vos in meliorem valetudinem revertisse, postquam mihi fecistis indicium, quod reversioni vestrae morbus obstaret.
PL 18, 280Aというのは、諸君の帰還を病が妨げていると私に知らせて以来、諸君は健康の良い方へ戻ったと思うからである。
Et nos quidem malumus, ut integrato statu sanitatis reditum spondeatis, sed si corpusculi querelae votum morantur, evidentibus scriptis exspectationem consulentis absolvite. Vale.
PL 18, 280A我々としては、健康の状態が完全になってから帰ると約束してほしい。だが、からだの訴えが願いを遅らせるなら、はっきりした書面で、尋ねる者の待望を解いてほしい。健やかであれ。
Liber VI, Caput LVII
第VI巻 第LVII章PL 18, 280BSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Superioribus diebus et meae circa vos observantiae, et vestrae exspectationi multo epistolarum numero satisfeci.
PL 18, 280B先日、私は、諸君に対する私の心づかいにも、諸君の待望にも、多くの書簡の数で応えた。
Haec vero pagina copiam non requirit, cum hoc tantum benevolentiae vestrae pro captu consilii mei suadeam, ut ad praefectum praetorio Siciliensis causae vestrae actio transferatur; si tamen aliquid vobis experiendum data oblatio reservabit. Vale.
PL 18, 280Bだが、この書面は多くを要さない。諸君の善意に、私の考えの及ぶかぎりで、ただこれだけを勧めるからである。すなわち、シチリアの件の訴えを、近衛長官のもとへ移すこと。ただし、差し出された提供が、諸君になお試みるべきことを残すならばである。健やかであれ。
Liber VI, Caput LVIII
第VI巻 第LVIII章PL 18, 280BSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Postquam pignus nostrum Sibidius Romam rediit, nuntius fuit, quantus filiam meam vexet corporis dolor; meus quoque animus aegrescit.
PL 18, 280B我々の愛児シビディウスがローマに戻って以来、娘をどれほどの体の痛みが苦しめているかの知らせがあった。私の心もまた病んでいる。
Itaque litteras nihil moratus emisi, anxie petens; primo medica ope et abstinentia noxiorum ad sanitatem juventur: dehinc rescripti fides abolendae sollicitudini meae consulat.
PL 18, 280Cそこで、ためらわず書簡を出し、案じて願った。まず、医の手当てと害あるものを断つことで健康が助けられるように。次に、返書の確かさが、私の気づかいを消すよう取りはからうように。
Ipsi post legatorum profectionem rus Vaticanum, quod vestro praedio cohaeret, accessimus; et, si nihil disposita conturbet; in Apriles kalendas villae otio defruemur. Juniorum delectus urbanis familiis imperatus, usque ad aeterni principis responsa pendebit.
PL 18, 280C我々自身は、使節の出発ののち、諸君の地所に接するウァティカヌスの田舎に行った。もし定めたことが何も妨げなければ、4月のカレンダエ〔4月1日〕まで別荘の閑暇を楽しむ。都の家人に課された若者の徴募は、永遠の君主の返答があるまで保留される。
De conjunctis exemplaribus formam praecepti utriusque noscetis. Haec quia tuis litteris desiderata sunt, misi. Caeterum mera atque unica mihi causa dictandae epistolae fuit, ut ad nos super filiae meae valetudine certa et amica vote referantur. Vale.
PL 18, 280C添えた写しから、二つの命令の書式を知るであろう。あなたの書簡で求められたので、これを送った。そのほか、この書簡を口述した唯一無二の理由は、私の娘の健康について、確かで好ましい報せが、願いどおりに我々に届くようにということだった〔底本は vote。voto と読む〕。健やかであれ。
Liber VI, Caput LIX
第VI巻 第LIX章PL 18, 280DSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Anteriores litterae tuae, quas mox aliae consecutae sunt, spem mihi aliquatenus reditus tui fecerant: secundae promissa vacuarunt. Ita ut post multas causas negationis meo consilio sequenda committeres.
PL 18, 280Dあなたの先の書簡は、すぐあとに別の書簡が続いたが、あなたの帰りへの望みを私にいくらか抱かせていた。二通目はその約束を空にした。こうして、あなたは拒みの多くの理由を述べたうえで、私の考えに従うことを任せたのである。
Sed ego cogitans, primo filiae meae conturbatam valetudinem, quae spoliari solatio tuo non potest: dehinc stomachi tui imbecillitatem, quam esse imparem scribis itineri promovendo: tum consilium amici paterni otium praeferentis: dehinc exspectationem illustris viri, quem diu existimans abfuturum: praeterea interpretationes hominum, qui te, ut ais, opinantur munus publicum recepisse in occasionem negotiorum tuorum: permissam mihi deliberationem vobis refundo.
PL 18, 280Dだが私は、第一に、あなたの慰めを奪われてはならない私の娘の乱れた健康を、次に、旅を進めるには耐えないとあなたが書く胃の弱さを、さらに、安らぎを選ぶ父祖以来の友の助言を、続いて顕貴の人の待望を〔quem diu existimans abfuturum の係りは定かでない。「彼が長く不在になると見込んで」と取った〕、そのうえ、あなたが、あなたの言うように、自分の用務の機会のために公の務めを受けたのだと見なす人々の解釈を、考え合わせて、私に任された判断を諸君に返す。
Iniquum est enim tot oppositis quaestionibus obnoxiam fieri sententiam meam, et fidem suadentis incertis futurorum casibus obligari. Interea constituendae rei dies existimo prorogandos, et epistolam tuam tantisper reddere magistratui temperavi.
PL 18, 281Aあまたの反対の問いに私の意見がさらされ、勧める者の信義が、未来の不確かな巡り合わせに縛られるのは不当だからである。その間、事を定める日は延ばされるべきだと思い、あなたの書簡を長官に渡すのをしばらく控えた。
Primo, quia reverentia nuda est: dehinc quia causas negationis infra devotionis magnitudinem praetulit; et quod nossem pluribus legenda, quae scripseras.
PL 18, 281A第一に、敬意がむき出しだからであり、次に、辞退の理由を忠誠の大きさの下に置いたからであり、また、あなたの書いたものが、多くの者に読まれるはずだと知っていたからである。
Volo igitur, ut reverentia cumulatiore, et gravioribus querelis excusationem tuam munias, si voluntas manserit laboris et itineris deprecandi. Valete.
PL 18, 281Aだから、望む。もし労苦と旅を辞退する意志が変わらないのなら、より篤い敬意と、より重い訴えによって、あなたの弁明を固めよ。健やかであれ。
Liber VI, Caput LX
第VI巻 第LX章PL 18, 281BSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Prisca observantia hunc scribendi ordinem fecit, ut domo profecti officium litterarii muneris auspicentur. Sed longum visum est operiri unanimitatis tuae litteras, quarum nos arguimus tarditatem. Atque ideo mutato usu in hoc munus erupimus.
PL 18, 281B古くからの慣行は、家を発った者がまず書簡の務めを始めるという、書く順序を定めた。だが、心を一つにするあなたの書簡を待つのは長いと思われた。我々はその遅さを咎めている。そこで、習いを変えて、この務めに踏み出したのである。
Superest ut libens rependas, quae inchoare debueras, et provocare exerceas stylum indicem tuae sanitatis. Ipsi in Arabiana dominae filiae meae exspectamus adventum: licet te etiam decus nostrum solemnium dierum ratio confestim spondeat adfuturum. Valete.
PL 18, 281Bあとは、あなたが始めるべきであったことを、喜んで返し、あなたの健康を知らせる筆を、こちらを促すために動かすことだけである。我々自身は、アラビアナ〔Arabiana。地名か荘園の名か定かでない〕で、主なる私の娘の到着を待つ。もっとも、祭日の事情から、我々の誇りであるあなたも、すぐに来ると約束するだろうが。健やかであれ。
Liber VI, Caput LXI
第VI巻 第LXI章PL 18, 281BSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Felix materia est suadere otium. Sed haec exhortatio animum sui juris requirit. Nos neque residere patitur liventium factio, nec filii juvenis institutio longum peregrinari. Quare ut possumus, modo abscessu, modo reditu, variamus locorum distinctionem.
PL 18, 281B安らぎを勧めるのは幸いな題材である。だが、この勧めは、自分のままに動ける心を要する。我々は、妬む者たちの派閥のために腰を据えることを許されず、若い息子の教育のために長く旅することも許されない。そこで、できるかぎり、あるときは去り、あるときは戻って、場所の違いを変えている。
Testimonio est haec epistola, suburbano agro nuper emissa, quam de Corano nostro, si nihil disposita turbaverit, alia consequetur. Vestrum est hujusmodi absentiae nostrae conditionem litteris frequentibus augere, si placet; juvare, si displicet. Valete.
PL 18, 281Cこの書簡が証しである。近郊の地所から先ごろ発した。我々のコラからは、もし定めたことが何も妨げなければ、別の書簡が続くであろう。このような我々の不在の有様を、頻繁な書簡で増すか――気に入るならば――、助けるか――気に入らないならば――は、諸君に任される。健やかであれ。
Liber VI, Caput LXII
第VI巻 第LXII章PL 18, 281CSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Legati ordinis nostri ex usu actis omnibus reverterunt. Nam et tironum conquievit indictio, et argenti nobis facta gratia est. Super impetratis tamen adhuc speratur oratio. Nunc domestica et animo vestro amica jungemus. Stat nobiscum valetudinis bonum.
PL 18, 281C我々の身分の使節たちは、すべてを首尾よく済ませて戻った。新兵の割当は止み、銀についても我々は免除された。ただ、得られたことについては、なお〔皇帝の〕勅語〔oratio〕が待たれる。いま、家のことと、諸君の心にかなうことを加えよう。健康の良さは我々とともにある。
Saepe urbanam commorationem proximo rure distinguimus. Sola nos vestri absentia macerat. Sed si in conspectum nostrum propere veneritis; nos quoque recursum vestrum in Campaniam cum voluptate comitabimur. Valete.
PL 18, 281Dしばしば我々は、都での滞在を近くの田舎で分ける。我々を苦しめるのは、諸君の不在だけである。だが、もし諸君が急いで我々の目の前に来るなら、我々もまた、諸君がカンパニアへ戻るのを、喜んで伴うであろう。健やかであれ。
Liber VI, Caput LXIII
第VI巻 第LXIII章PL 18, 281DSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Per hominem meum litteras dederam. Continuo adfuit Maximus, qui alias postularet: quare salutationem geminare non piguit.
PL 18, 281D私の者を通じて書簡を渡していた。すぐにマクシムスが来て、別の書簡を求めた。それで、挨拶を二重にするのも煩わしくなかった。
Praeterea exegit recens nuntius super adventu domini et principis nostri, ut vos de reditu commonerem, quem maturare debetis, ne moram vestram votiva legatio jam nunc ex usu publico iteranda, praevertat. Valete.
PL 18, 281Dそのうえ、主にして我々の君主の到来についての新しい知らせが、諸君に帰りを思い出させるよう迫った。諸君はそれを早めるべきである。さもなければ、公益のためにいまにも繰り返されるはずの願わしい使節が、諸君の遅れを先んじるであろう。健やかであれ。
Liber VI, Caput LXIV
第VI巻 第LXIV章PL 18, 282ASYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Purgatorio medicamento alvum vacuasse te scripseras, ut fervor oculorum cum caetero onere decederet. Scire postulo, an praedicta curatio efficax fuerit, nec subegerit causa etiam sanguinis emissione venas juvari.
PL 18, 282Aあなたは、下剤で腹を空にしたと書いていた。目の熱が、ほかの重荷とともに去るようにというのである。その治療が効いたか、そして、事の次第が血を抜いて血管を助けることまで強いなかったかを、知らせてほしい。
Par requirit affectio, quantam vobis fidem faciat filiae meae sanitas, ut his ex voto cognitis sollicitudinum acuta deponam. Nam mihi ob alia quoque aegre est turbas patriae cogitanti, quas praecipue movent in usum militarem petita servitia.
PL 18, 282A同じ愛情が、私の娘の健康が諸君にどれほどの確信を与えているかを尋ねる。願いどおりにこれを知って、気づかいの鋭さを下ろしたいのである。ほかのことでも、私は気が重い。兵役に用いるために求められる奴隷たちが特に揺り動かしている、故郷の騒ぎを思うからである。
Et nos quidem crebris precibus obnitimur, et diem ducimus supplicando; jamque ad pretium argenti quinque librarum misera oblatione perventum est. Sed vereor, ne nos alterius rei fuga utroque despoliet.
PL 18, 282A我々は、頻繁な嘆願をもって抗い、日を嘆願で過ごしている。すでに、みじめな供出で、銀五リブラの値に至った。だが私は、もう一つのことを避けるために、我々が両方を奪われるのではないかと恐れる〔alterius rei fuga utroque despoliet の意味は定かでない。一方を避けようとして双方を失う、と取った〕。
Praefectus agendo negotio segnior visus, Lampadio successore mutatus est, cujus moribus crediderunt impossibilia promoveri. Nunc peto, ut me anxium majore cura, quae vos respicit, elevetis.
PL 18, 282B長官は、事を進めるのに鈍いと見られて、後任のランパディウスに替えられた。ランパディウスの人柄なら、できないことも進められると人々は信じた。いま願う。諸君に関わる、より大きな気づかいのために不安な私を、〔知らせによって〕軽くしてほしい。
Nam adhuc discrucior incerto per moram servuli, qui dudum ad vos ob eadem noscenda missus, necdum revertit. Valete.
PL 18, 282B私は、いまなお、小さな奴隷が遅れて戻らないために、不確かさに苛まれている。彼はとうに、これらを知るために諸君のもとへ遣わされたのに、まだ戻らないのである。健やかであれ。
Liber VI, Caput LXV
第VI巻 第LXV章PL 18, 282BSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Scribenda non desunt, sed horret animus loqui dura memoratu. Video tamen famam rerum urbanarum nequaquam posse cohiberi, quae, ut fieri amat, in majus praesentia nuntiabit.
PL 18, 282B書くことは尽きないが、思い出して語るのがつらいことに、心がおののく。だが、都の事柄の噂は、とても抑えられないと分かっている。噂は、ありがちなように、現在のことをより大きくして告げるであろう。
Id ne accidat, Breviario addito noscenda discrevimus: ut neque litterae, quae vobis salutationem ferunt, de sollicitis amaritudinem trahant, et nihilominus rumorum licentiam fides scriptionis excludat. Sed de his hactenus.
PL 18, 282Bそうならないために、覚え書き〔Breviarium〕を添えて、知るべきことを分けておいた。挨拶を運ぶ書簡が、気づかう者たちに苦さを引き込むことがなく、それでも書かれたことの信頼が、噂の放縦を締め出すようにである。だが、これについてはこれまで。
Filiae meae valetudo gravior mihi caeteris est, quibus nunc animus asperatur. Exspecto igitur ut illi, Deo juvante, ad salutem esse omnia nuntietis. De qua si voto apta comperero, pars ista solatii curarum quoque mearum reliqua mitigabit. Valete.
PL 18, 282C娘の健康は、いま私の心を荒らすほかのどれよりも重い。それゆえ、神が助けて、すべてが彼女の健康に向かっていると諸君が告げてくれるのを待つ。彼女について願いにかなうことを知れば、その慰めの一部が、私のほかの気づかいをもやわらげるであろう。健やかであれ。
Liber VI, Caput LXVI
第VI巻 第LXVI章PL 18, 282CSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Paucis a patria diebus abfuimus, et theatralibus ludis reditum nostrum suffragia civium poposcerunt. Nos tamen etiam nunc suburbanum viae Ostiensis incolimus, recursum tantisper morantes, ne preces exspectasse videamur.
PL 18, 282C数日、故郷を離れていたが、劇場の競技に、市民たちの票が我々の帰りを求めた。それでも我々は今なお、オスティア街道の近郊に住み、帰るのをしばらく遅らせている。請願を待ち受けたと見られないようにである。
Quod si facere ex sententia religionis tuae antea voluissem, et vitassem periculosa, quae post secuta sunt, et exspectatio mei plus dignitatis habuisset.
PL 18, 282Dもし私があなたの敬虔の考えにしたがって、もっと早くそうしたいと思っていたなら、のちに続いた危険を避けられただろうし、私を待つ思いにも、もっと威厳があっただろう。
Sed una fuit hujus consilii ratio, ne quibusdam loco pulsus viderer, et verecunda discessio verteret in notam timiditatis. De Siculo negotio vestro sanctus Comazon me quoque assentiento rescripsit.
PL 18, 282Dだが、この判断の唯一の理由は、ある人々に場所から追われたと見られないこと、慎み深い退去が臆病の汚名に変わらないことだった。諸君のシチリアの件については、尊ぶべきコマゾンが、私の同意〔底本は assentiento。assentiente と読む〕を得て返書した。
Circa rem nostram Siculam turbidum esse Nectarium indicio erunt litterae, quas nuper Euscius misit.
PL 18, 282D我々のシチリアの件で、ネクタリウスが荒れていることは、先ごろエウスキウスが送った書簡が示すであろう。
Peto ergo, ut homo rerum nescius, qui cubiculo clausus otium fovet, scripto a vobis coerceatur, ne post de Euscio aliter sentiat, si validius justo nostra defenderit.
PL 18, 282Dそこで願う。事情を知らず、寝室に閉じこもって安らぎを養うあの人〔homo rerum nescius が誰を指すかは定かでない。ネクタリウスと取った〕が、諸君の書面によって抑えられるように。さもないと彼は、のちに、エウスキウスが正当以上に強く我々のために弁じたなら、彼について別の考えを持つかもしれない。
Ipsam hominis nostri epistolam misi, ut tentamenti insolentiam de ejus moribus aestimetis, quem certum est a nobis nolle reprehendi. Petieram superioribus scriptis ut Puteolani praetorii mei latus, quo itur ad balneas, dispositione clivi mollioris ornares. Si dilata res est, peto rursus, facias: si impleta, rescribe, quo gaudeam. Vale.
PL 18, 282D私の者の書簡そのものを送った。彼が我々から咎められることを望まないのは確かだから、その人柄から、試みの不遜さを判断してほしい。以前の書簡で、プテオリの私の別荘〔praetorium〕の、浴場へ通じる側を、緩やかな坂の整備で飾るよう求めた。もし延期されたなら、重ねて頼む。実行したなら、私が喜べるよう返書せよ。健やかであれ。
Liber VI, Caput LXVII
第VI巻 第LXVII章PL 18, 283ASYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Verum est, nequire hominem cuncta pariter voto amica sortiri. Quanto luculentius natalem mihi diem, si adfuissetis, egissem? quod in reliquum saltim numerosis annorum processibus fors orata praestabit.
PL 18, 283A人間がすべてを同時に願いどおりに得ることはできない、というのは本当だ。諸君がいてくれたなら、私の誕生日をどれほど輝かしく過ごしただろうか。それを、せめて今後は、年が重なるうちに、祈られた運命が与えてくれるであろう。
Interea, domina filia, honoratum me optimo lanificii tui monumento satis gaudeo. Una quippe et amor in parentem tuum, et industria matronalis inclaruit. Sic priscae feminae vitam coluisse traduntur.
PL 18, 283Aその間、主なる娘〔domina。敬称〕よ、あなたの毛織りの見事な記念の品で私は栄誉を受け、大いに喜んでいる。実に、あなたの父への愛と、主婦の勤勉とが、一つになって際立った。いにしえの女たちは、そのように生を営んだと伝えられる。
Et illas quidem deliciarum sterile saeculum colo, et telis animum jubebat intendere: quia illecebra cessante temporum vivitur. Tibi vero, et Baiae appositae curam sobrii operis detrahere non possunt.
PL 18, 283Bそして実に、享楽に乏しい時代が、彼女たちに、糸巻き棒と機に心を向けるよう命じていたのである〔colo は糸巻き棒(colus)の奪格と取った〕。時代の誘惑が止んでいるところでは、人はそのように生きるからである〔quia illecebra cessante temporum vivitur の意は定かでない。誘惑の無い時代には自然にそう生きる、と取った〕。だが、あなたには、近くにあるバイアエでさえ、節度ある仕事への心配りを奪えない。
Renuntias stagna verrentibus, et residens aut obambulans inter pensa et foragines puellarum, quas solas arbitraris sexus tui delicias.
PL 18, 283Bあなたは、湖面を掃く者たち〔stagna verrentibus。櫂で湖を掃く、舟遊びをする者たちと取った〕に別れを告げ、座っているか歩き回るかして、少女たちの糸の割当と繊維〔foragines。語義の定まらない語〕のあいだにいる。それらを、あなたは自分の性の唯一の楽しみと考えている〔quas は糸の割当と foragines を受けると取った〕。
Merito igitur te amo, dignamque viro tuo judico: quando nobis aeque laus et voluptas ex illius perfectione adventitia, et ex tua probitate genuina est. Vale.
PL 18, 283Bそれゆえ、私があなたを愛するのは当然であり、あなたを夫にふさわしい人と思う。なぜなら、我々にとって、彼の完成から来る外からの誇りと喜びも、あなたの正直から来る生来のそれも、等しくあるからである。健やかであれ。
Liber VI, Caput LXVIII
第VI巻 第LXVIII章PL 18, 283BSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Quanquam sperem, praefata Dei venia, mox in conspectum mutuum nos esse venturos: tamen litteris abstinere non debui, ne quod tempus familiaribus careret officiis.
PL 18, 283B神があらかじめ許してくれれば、まもなく互いに顔を合わせるだろうと期待しているものの、書簡を控えるべきではなかった。時が親しい務めを欠くことがないようにである。
Sume igitur praelibatam salutationem, quam tibi boni auspicii gratia adhuc stylo impendimus, sed voce proxime deferemus. Vale.
PL 18, 283Cだから、あらかじめ味わう挨拶を受け取れ。吉兆のために、いま筆で捧げ、まもなく声で届ける。健やかであれ。
Liber VI, Caput LXIX
第VI巻 第LXIX章PL 18, 283CSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Eleganti commento silentium vestrum purgare voluistis. Allegata est enim cautela tristium nuntiorum, quandiu secunda succederent: ut ea, quae intermissio scriptionis ante celaverat, laetioribus indiciis proderentur.
PL 18, 283C諸君は、洗練された口実で、沈黙を弁解しようとした。順調なことが後に続くまでは、悲しい知らせは差し控えるという用心を申し立てたのである。書くのを中断していたあいだに隠されていたことが、より喜ばしい知らせとともに明かされるようにというのだった。
Sed nobis et illa per nuntios incognita non fuerunt, et haec sera admodum visa sunt. Augebat enim rumorum licentiam suspicio cessantis officii. Et tamen succensere non possumus, postquam gratia praesentium litterarum memoriam praeteriti doloris exemit.
PL 18, 283Cだが、我々には、あれらのことも使いの者たちを通じて知れていたし、これらはずいぶん遅く思えた。務めが止んでいるという疑いが、噂の放縦を増したからである。それでも、腹を立てることはできない。現在の書簡の厚意が、過ぎた苦しみの記憶を取り去ったからである。
Modo memento curam styli inter praecipua et prima sortiri; ne hujus exempli recordatio majores denuo metus afferat, dum credimus sub exspectatione meliorum rursus aliqua adversa reticeri. Valete.
PL 18, 283Cただ、書く心配りを最重要の第一のものの中に数えよ。この前例を思い出して、よりよい知らせを待つあいだに、またも何か悪いことが伏せられているのではと思い、さらに大きな恐れが生じることのないように。健やかであれ。
Liber VI, Caput LXX
第VI巻 第LXX章PL 18, 283DSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Diu ab stylo fateor temperasse. Nihil enim quod scriberemus, emersit. Salutis autem vestrae laetam fidem de adventantium sermone capiebam. Tandem cessationem vicit affectio. Reparamus igitur morem dicendae salutis, vacui omnium negotiorum.
PL 18, 283D長く筆を控えていた、と告白する。書くべきことが何も現れなかったからである。ただ、諸君の健康の喜ばしい確かさは、来る人々の話から受け取っていた。ついに愛が、休止に打ち勝った。そこで我々は、あらゆる用件から解かれて、挨拶を述べる習いを再開する。
Post Tyburtem quippe secessionem Romae otia lenta producimus. Sed non usquequaque agendarum rerum sumus desides.
PL 18, 283Dティブルへの退去ののち、我々はローマで、ゆるやかな閑暇を過ごしている。だが、あらゆる点で仕事に怠惰なわけではない。
Nam domi corruptorum parietum discidia sarciuntur: quia festinationem soliditati conditor primus ante tulit, et antiquior ei visa est celeritas utendi, quam securitas succedentium.
PL 18, 283Dというのは、家では、傷んだ壁の裂け目が繕われている。最初の建築者が、堅固さより急ぎを選び、後に続く者たちの安全より、すぐ使える速さのほうが先だと考えたからである。
Vos nova et aevum mansura molimini: siquidem sermo distulit quaedam vos Jucullanis operibus aequanda fecisse. Nec tamen vobis impendii magnitudine cesserimus. Par enim sumptus est, semel solida collocare et saepe integrare cadentia. Vale.
PL 18, 284A諸君は、新しく、永く保つものを造る。話によれば、諸君はいくつかをルクッルス風の造営に匹敵する域に作ったそうだ〔底本は Jucullanis。Lucullanis と読む〕。だが、費用の大きさでは、我々も諸君に劣るまい。堅固なものを一度で据えるのも、崩れるものをたびたび直すのも、費用は等しいからである。健やかであれ。
Liber VI, Caput LXXI
第VI巻 第LXXI章PL 18, 284ASYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Indulgete deliciis, quando ita terrae ac maris copiis redundatis, ut vobis pollucibilem victum utriusque elementi ministret opulentia. Nos, satis est, quod omnium, quae capitis, parte defruimur adeo largiter, ut ipsi quoque opimis dapibus affluamus. Valete.
PL 18, 284A享楽にふけるがよい。陸と海の豊かさがあふれ、両方の元素の富が、贅沢な食事を諸君に供しているのだから。我々はといえば、諸君が手にするものすべての一部を十分に受けて、我々自身も豊かな食事に恵まれているので、それで足りる。健やかであれ。
Liber VI, Caput LXXII
第VI巻 第LXXII章PL 18, 284BSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Patriae ac penatibus redditi, quaedam quibus offenderemur invenimus: siquidem Ostiense praedium nostrum frequens pulsat impressio. Sed si vobis prospere optata procedunt, praestate litteras, quarum laetitia tergeat nubem praesentis injuriae. Vale.
PL 18, 284B故郷と家の神々のもとへ戻って、我々を不快にすることがいくつか見つかった。オスティアの我々の地所が、たびたびの侵害に打たれているのである。だが、諸君の願いが順調に進むなら、書簡を寄越してほしい。その喜びが、現在の被害の雲を拭い去るであろう。健やかであれ。
Liber VI, Caput LXXIII
第VI巻 第LXXIII章PL 18, 284BSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Renum dolore discrucior. Sed ne major ad vestras aures fama perveniat, praesentem statum valetudinis breviter indicavi. Cum laeta successerint, morem meum secutus, dabo ad vos paginam laetiorem. Valete.
PL 18, 284B腎臓の痛みに苦しんでいる。だが、より大きな噂が諸君の耳に届かないよう、現在の健康の状態を手短に知らせた。喜ばしいことが続いたなら、私の習いに従って、より喜ばしい書面を諸君に送ろう。健やかであれ。
Liber VI, Caput LXXIV
第VI巻 第LXXIV章PL 18, 284CSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Non frustra hactenus responsa distulimus, tractatus enim negotii et chartarum investigatio moram justi temporis exigebant. Haec ubi absoluta sunt, caeteris, quae causae poscit instructio, reciprocum litterarum munus adjecimus.
PL 18, 284Cこれまで返答を延ばしたのは、理由のないことではなかった。事の検討と書類の調査が、正当な時間の遅れを求めたからである。これが済んだので、事案の整理が求めるほかの点に、返書という書簡の務めを加えた。
Ipsi enim multis obstantibus curis, iter ad vos nequimus arripere. Consilium tamen, quod transactioni vestrae possemus adhibere, cumulatius ex alio parente capietis.
PL 18, 284C我々自身は、多くの気づかいに妨げられて、諸君のもとへ旅立つことができない。だが、諸君の和解に当てうる助言は、別の親族〔alio parente。誰を指すかは定かでない〕から、より豊かに得るであろう。
Qui etsi adjutore non indiget, dignabitur tamen ob inania fori, et sutelas veterum formularum, sanctum Prosdocium praestolari: venturum ad vos protinus, cum reliquias malae valetudinis plena sanitate limaverit. Vale.
PL 18, 284Cその人〔Qui は前の節の「別の親族」を受けると取った〕は、助け手を要しないとしても、法廷のむなしさと古い書式の詭計のために、尊ぶべきプロスドキウスを待つことを、よしとするであろう。プロスドキウスは、病の残りを完全な健康で削り落とし次第、すぐに諸君のもとへ行く。健やかであれ。
Liber VI, Caput LXXV
第VI巻 第LXXV章PL 18, 284DSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Fuit animus Fundos praeterire, si vos Formias accessisse didicissem. Postquam aliter evenit, partiri iter placuit ad minuendum laborem. Erit igitur in arbitrio Fortunae ratum facere, ut ad quintum calendas Augustas Formiana sede recreemur. Haec est animi nostri destinatio; nunc in coelestium manu est effectus optati. Vale.
PL 18, 284Dフンディは通り過ぎるつもりだった。もし諸君がフォルミアエに着いたと知っていたなら。そうでないと分かったので、労苦を減らすために、旅を分けることにした。したがって、8月のカレンダエの5日前〔7月28日〕にフォルミアエの地所で憩えるようにするのは、運命の女神の判断に任される。これが我々の心の定めである。今や、望みの成就は天上の者たちの手にある。健やかであれ。
Liber VI, Caput LXXVI
第VI巻 第LXXVI章PL 18, 284DSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Nullus absque epistolis meis dies labitur. Quid si affatum mutuum redderetis? Nec tamen poenitet diligentiae, quamvis honor vicissitudinis negligatur. Nam quae ex more fiunt, etiam gratuita delectant.
PL 18, 284D私の書簡なしに過ぎる日は一日もない。諸君が互いの語りかけを返してくれたらどうか。それでも私は、この心配りを悔いない。やりとりの敬意が顧みられなくとも。習いとしてなされることは、報いがなくとも喜びを与えるからである。
Ego ad sanitatem lento adhuc gradu provehor: atque ideo itineris ulterioris ambiguus usque ad profectum deliberationem sequestro. Quid ipsi de reditu aut suburbata commoratione statueritis, avet animus edoceri. Vale.
PL 18, 284D私はなお、ゆるやかな歩みで健康へ進んでいる。それゆえ、さらなる旅については迷っていて、〔健康の〕回復が進むまで、決断を保留している。諸君自身が、帰ることや近郊〔底本は suburbata。suburbana と読む〕に留まることについて何を定めたかを、知りたい。健やかであれ。
Liber VI, Caput LXXVII
第VI巻 第LXXVII章PL 18, 285ASYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Anteveni inquisitionem, cum vos sollicitos fore, quod essem morbo attentatus, adverterem. Et quamvis ultro scripserim doloris mei adversa tenuari: abolendae tamen sollicitudinis causa (quae apud amantes semper incredula est) nunc quoque nuntio, si dictum nullus fortunae livor effascinet, in concordiam mecum sanitatem redire.
PL 18, 285A問われる前に先んじた。私が病にかかったと聞いて、諸君が気づかっているにちがいないと気づいたからである。痛みの悪い面は薄らいでいると、自ら書いたけれども、気づかい――愛する者のあいだではつねに信じられない――を消すために、いまも告げる。運命の妬みがこの言葉に魔を差さなければ、健康は私と和解して戻りつつある。
Sed nondum sensum meum penetrat amoenitas littoralis. Nam ut ex longa maris jactatione stabilis gressus sero reparatur: sic tempore opus est, ut tanti mali decessio locum faciat voluptati.
PL 18, 285Aだが、海辺の心地よさは、まだ私の感覚に届かない。長い海の揺れのあとに、安定した足取りが遅れて戻るように、これほどの病が去って喜びに場を譲るには、時間が要るのである。
Ergo neque Formianae orae, neque aedificationis meae tantisper ullam capio dulcedinem. Sed haec, ut spero, omnia cum bono valetudinis revertentur, moxque ad laetitiam vestri animi stylo meo communicata pervenient. Vale.
PL 18, 285Bしたがって、フォルミアエの海岸にも、私の建築にも、いまはいかなる楽しみも感じていない。だが、これらはみな、望むらくは、健康の回復とともに戻り、やがて私の筆で諸君の心の喜びに伝わるであろう。健やかであれ。
Liber VI, Caput LXXVIII
第VI巻 第LXXVIII章PL 18, 285BSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Cum mihi puer vester unam epistolam reddidisset: ut rescriberem protinus, tanquam mox rediturus ad vos incubuit. Sed ut didici, ipse ad ulteriora contendens, mimica usus est techna, quo paginam nostram comes ejus Rusticus deportaret.
PL 18, 285B諸君の少年が私に一通の書簡を渡したとき、彼はすぐ返書を書くよう、自分がまもなく諸君のもとへ戻るかのように迫った。だが、聞いたところでは、彼自身はさらに先へ急ぎ、芝居じみた策略〔techna はギリシア語由来の語で、たくらみの意〕を使って、同行の者ルスティクスに、我々の書面を運ばせたのである。
Ille alteram nunc regressus accepit. Ridere vos arbitror, quod ego servili circumscriptus stropha, pro sorte simplici duplum solverim. Nam callidus vernula, quod semel pertulit, bis recepit. Pergerem longius, si adjicienda suppeterent.
PL 18, 285Bあの者は、いま戻って、もう一通を受け取った。私が奴隷の策略〔stropha。ギリシア語由来の語〕にはめられて、元金のところ倍額を支払ったことを、諸君は笑っているだろうと思う〔pro sorte simplici duplum は貸借の言い回し。一通で済むところを二通書かされたことを言う〕。抜け目のない家生まれの奴隷は、一度届けたものを、二度受け取ったのである。付け加えるべきことが足りるなら、もっと続けるのだが。
Vos in propinquo urbis, celebriore fama rerum agitis, et pari otio. Vestrum est procul positos ditare comperti. Vale.
PL 18, 285C諸君は都の近くで、より知れ渡った事柄の噂と、同じ閑暇のうちにいる。遠く離れた者を、知り得たことで富ませるのは、諸君の務めである。健やかであれ。
Liber VI, Caput LXXIX
第VI巻 第LXXIX章PL 18, 286ASYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Aevum maneat hic dies, qui te nobis, filia, dedit. Hunc ego et gaudiis mentis, et verborum honoribus per multos annorum recursus vobiscum opto celebrare, adjicere etiam mihi ingravata, tibi jucunda munuscula.
PL 18, 286Aあなたを我々に授けたこの日が永く続くように、娘よ。私は、この日を、心の喜びと言葉の栄誉とともに、年が巡るたびに諸君と祝いたい。さらに、私には負担とならず、あなたには喜ばしい小さな贈り物を添えることも。
Ut nunc lineam misi; cujus potest oblatio exigua non videri, si magis mei in vos animi, quam sui pretii aestimatione pendatur. Vale.
PL 18, 286Aいま麻布を送った。その贈り物が小さく見えないとすれば、それは品の値でなく、諸君への私の心で量られるときである。健やかであれ。
Liber VI, Caput LXXX
第VI巻 第LXXX章PL 18, 286ASYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Natalem dominae filiae meae, quem per annorum recursus optamus esse numerosum, vobiscum agere et participare voluissem, nisi proposito restitisset imbrium continuatio.
PL 18, 286A主なる私の娘〔domina。敬称〕の誕生日――年が巡るたびに数多くあれと願う――を、諸君とともに過ごし、分かち合いたかったが、雨の続きが計画を阻んだ。
Fungimur tamen religioso honore jucundi munusculi: petentes, ut susceptionis benignitate oblationis exilitas augeatur. Vale.
PL 18, 286Bそれでも我々は、楽しい小さな贈り物という、義理〔religio〕の礼を果たす。受け取ってもらう好意によって、贈り物の乏しさが増されることを願う。健やかであれ。
Liber VI, Caput LXXXI
第VI巻 第LXXXI章PL 18, 286BSYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.
シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ
Omnes ad nos natalitii convivii copias transtulistis. Sed unum defuit, quominus ad nostrum animum redundaret plena festivitas: quod non vobiscum potius cuncta consumpsimus: quorum contuitus atque convictus commendare nonnunquam solet etiam parca convivia.
PL 18, 286B諸君は、誕生祝いの宴の豊かさをすべて我々のもとへ移してくれた。だが、ただ一つ欠けていて、そのために祝いの充実が我々の心にあふれるまでには至らなかった。すべてを、むしろ諸君とともに食べなかったことである。諸君の顔を見、ともに暮らすことは、ときに乏しい宴をも良いものにするのだから。
Quare et vobis, et communi pignori, cujus solemnem diem sedula religione celebrastis, uberes precamur annos, recursum in haec eadem festa numerosum. Decet enim pios parentes inoffensa felicitas.
PL 18, 286Bだから、諸君にも、共通の愛児にも――その祝いの日を諸君は懸命な敬虔さで祝った――豊かな年を、そしてこの同じ祭りへの数多くの再来を、祈る。敬虔な親には、妨げられない幸福がふさわしいからである。
Nobis Tyburis aura blanditur; sed contra exasperat animum male gesta ratio villicorum. Neque ager cultura nitet, et fructuum pars magna debetur, nihilque jam colonis superest facultatum, quod aut rationi opituletur, aut cultui. Vale.
PL 18, 286B我々にはティブルの風が心地よい。だが、管理人たちの拙い帳簿が心をいらだたせる。畑は耕作で輝かず、収穫の多くが借りとなり、小作人たちにはもう、帳簿を支え、耕作を助けるだけの力が何も残っていない。健やかであれ。
Liber VII, Caput I
第VII巻 第I章PL 18, 285CSYMMACHUS SYMMACHO FILIO.
シュンマクスより息子シュンマクスへ
Sume alacer paterni sermonis auspicium, et deinceps officii parilis in nos esto munificus. Simul accipe, quod voto tuo congruit, fasces praeturae tuae, in eum annum feliciter proferendos, cui advocata numinum voluntate, ego quoque laetus intersim.
PL 18, 285C父の言葉の吉兆を、喜んで受け取れ。そして以後、我々に対して同じ務めに惜しみなくあれ。同時に、あなたの願いにかなうものとして、あなたの法務官職の束桿を受け取れ。それは幸いにも、神々の意志を呼び求めて私も喜んでその場に居合わせられる年へと、延ばされるのである〔proferendos は「延ばされる」と取った。次の節の propagatos、differuntur と合う〕。
Optato igitur laetare processu, et propagatos tibi annos vitae atque honoris interpretare: longiora enim fiunt, quae differuntur.
PL 18, 285Dだから、望みどおりの進展を喜べ。そして、これを、あなたの命と名誉の年が延ばされたものと解せ。延ばされるものは、より長くなるからである。
Nec dubites utrique nostrum prospexisse fortunam; ut et tuus magistratus juvetur praesentia patris, et festorum tuorum voluptate coram defruar. Vale.
PL 18, 285D疑うな。運命は我々二人に配慮したのだ。あなたの官職が父の臨席に助けられ、私があなたの祝祭の喜びを、じかに味わえるように。健やかであれ。
Liber VII, Caput II
第VII巻 第II章PL 18, 285DSYMMACHUS FILIO.
シュンマクスより息子へ
Ubi primum scribendi mihi ad vos copiam familiaris ingessit occasio, non distuli desiderium tui scriptione testari: ut salutis meae certus tuam cures, et subinde absentiam meam litteraria voluptate soleris. Vale.
PL 18, 285D家の者という機会が、あなたに〔vos。一人の相手への敬意の複数〕書く余裕を最初に私に与えたとき、あなたへの思慕を書簡で示すことをためらわなかった。私の健康を確かと知って、あなたは自分の健康を気づかえ。そして折にふれて、私の不在を書簡の喜びで慰めよ。健やかであれ。
Liber VII, Caput III
第VII巻 第III章PL 18, 286CSYMMACHUS FILIO.
シュンマクスより息子へ
Secundas ad amabilitatem tuam litteras mitto, ut sit assiduitas mei sermonis utrique solatio. Tu quoque studium meum, quoties dominus et frater tuus occasiones repererit, aemulare: et salus tua mihi securitatem tribuat, et scriptorum jucunditas voluptatem. Vale.
PL 18, 286Cあなたの愛すべき人柄に、二通目の書簡を送る。私の言葉の絶え間なさが、我々二人の慰めとなるように。あなたも、主なるあなたの兄弟〔敬称〕が機会を見いだすたびに、私の熱意に倣え。あなたの健康が私に安心を与え、書面の楽しさが喜びを与えるように。健やかであれ。
Liber VII, Caput IV
第VII巻 第IV章PL 18, 286DSYMMACHUS FILIO.
シュンマクスより息子へ
Circensium solemnitati consularis magnificentia satisfecit. Ludorum adhuc et muneris splendidissimae imminent functiones; quibus ante Februarias nonas, ut opinamur, impletis, iter ad nostra relegemus. Haec eo scribo, ut laetitia amabilitatis tuae spe meliore pascatur. Vale.
PL 18, 286D競技場の祭典には、執政官の壮麗さが満足を与えた。競技と見世物の、いとも華やかな務めが、なお差し迫っている。これらが、2月のノナエ〔2月5日〕の前に済めば、我々は旅を我々の地へ向け直そう。私がこれを書くのは、あなたの愛すべき人柄の喜びが、よりよい希望で養われるようにするためである。健やかであれ。
Liber VII, Caput V
第VII巻 第V章PL 18, 286DSYMMACHUS FILIO.
シュンマクスより息子へ
Credo alias litteras meas in manus amabilitatis tuae ante venturas. Hujus namque epistolae portitores lento itinere mulos reduces prosequentur.
PL 18, 286D私の別の書簡は、先にあなたの愛すべき人柄の手に届くはずだと思う。この書簡の運び手は、遅い道のりで、帰りの騾馬を連れて行くであろうから。
Ego tamen salutationis munere abstinere non potui: malui enim redundare officium sero perfectum, quam desideraretur omissum. Tuae amabilitatis necdum ullam epistolam sumpsi, quaeso ut hujus tibi muneris summa curatio sit.
PL 18, 287Aだが私は、挨拶の務めを控えることができなかった。遅れて果たされた務めがあふれるほうが、省かれて惜しまれるよりよいと思ったのである。あなたの愛すべき人柄の書簡は、まだ一通も受け取っていない。どうか、この務めの完遂に最大の心配りを。
Ex tuo enim metiri animo potes, quid levaminis absentibus tribuat assiduitas scriptionis. Vale.
PL 18, 287Aというのも、離れている者に書簡の絶え間なさがどれほどの慰めを与えるかは、あなた自身の心から測れるからである。健やかであれ。
Liber VII, Caput VI
第VII巻 第VI章PL 18, 287ASYMMACHUS FILIO.
シュンマクスより息子へ
Desideratas proxime amabilitatis tuae litteras sumpsi, quibus indicabatur et sedulitas animi tui, et profectus ingenii. Sola epistolae brevitas nequaquam paterno desiderio satisfecit.
PL 18, 287A先ごろ、あなたの愛すべき人柄が寄こした待ち望んだ手紙を受け取った。そこにはあなたの心の勤勉さと才能の進歩が示されていた。ただ手紙の短さだけは、父としての望みを少しも満たさなかった。
Quod eo scribo, ut intelligas, quantum ex sermone tuo ceperim voluptatis, qui queror copiam defuisse. Quis enim optet satietatem, nisi rerum bonarum? Posthac igitur indulgentius scribe, lux mea, ut pleniore styli tui munere legentis animus expleatur.
PL 18, 287Aこう書くのは、あなたの言葉からどれほどの喜びを得たかを分かってもらうためである。それだけに、豊かさが欠けたことを私は嘆いているのだ。善いものについてでなければ、誰が飽くことを望もうか。だから今後はもっと惜しみなく書け、我が光よ。あなたの筆のいっそう豊かな贈り物で、読む者の心が満たされるように。
Liber VII, Caput VII
第VII巻 第VII章PL 18, 287BSYMMACHUS FILIO.
シュンマクスより息子へ
Accessit peregrinationi nostrae largior dies ex comperendinatione ludorum, quos pluviarum interventus retardant. Sed volo, ut hanc dilationem salutis meae certus leniter feras, et desiderium tui, quod apud me crescit ex mora, styli assiduitate soleris. Vale.
PL 18, 287B我々の旅には、競技が延期されたおかげで、さらに余分な日が加わった。雨の邪魔が競技を遅らせているのである。だがあなたには、私の無事を確かに知ったうえで、この延期を穏やかに受け止めてほしい。そして、遅れゆえに私のうちでつのるあなたへの思いを、筆をたゆまず執ることで慰めよ。健やかであれ。
Liber VII, Caput VIII
第VII巻 第VIII章PL 18, 287BSYMMACHUS FILIO.
シュンマクスより息子へ
Confido, solando animo tuo styli mei assiduitatem posse sufficere. Nam recentibus scriptis hunc addo sermonem, cujus lectio tibi spem reditus mei pollicebitur, si fors praesumpta confirmet.
PL 18, 287Bあなたの心を慰めるには、私が絶えず筆を執ることで足りると信じている。先の手紙に、この文を加えるからだ。これを読めば、予想が当たったとき、私が帰るという望みをあなたは抱くだろう。
Ratio autem hujus aestimationis in aperto est: quia post magnificam ludorum consularium functionem sola adhuc arenae restat editio. Mutetur igitur animus in gaudium, et adeptum esse te crede, quod possibilis conjectura promittit. Vale.
PL 18, 287Cこの見込みの理由は明らかである。執政官の競技という壮麗な務めのあとには、闘技場の催しだけがまだ残っているからだ。だから心を喜びに変えよ。ありうべき推測が約束しているものを、すでに手にしたと思え。健やかであれ。
Liber VII, Caput IX
第VII巻 第IX章PL 18, 287CSYMMACHUS FILIO.
シュンマクスより息子へ
Scintillare acuminibus atque sententiis epistolas tuas gaudeo: decet enim loqui exsultantius juvenilem calorem.
PL 18, 287Cあなたの手紙が鋭さと警句できらめいていることを喜ぶ。若い熱情は、より弾んだ口調で語るのがふさわしいからだ。
Sed volo, ut in aliis materiis aculeis orationis utaris: huic autem generi scriptionis maturum aliquid et comicum misceas: quod tibi et rhetorem tuum credo praecipere.
PL 18, 287Cだが、ほかの題材では言葉の鋭い切っ先を用いてよいが、この種の書き物には、いくらか円熟したものと喜劇風のものとを混ぜるよう望む。あなたの修辞学の師も、そう教えているものと信じる。
Nam ut in vestitu hominum, caeteroque vitae cultu, loco ac tempori apta sumuntur: ita ingeniorum varietas in familiaribus scriptis negligentiam quamdam debet imitari, in forensibus vero quatere arma facundiae. Sed de his non ibo longius.
PL 18, 287D人々の衣服や生活のそのほかの装いでは、場所と時にふさわしいものが選ばれる。それと同じく、才能の多様さは、親しい間柄の書き物ではある種の無頓着を真似るべきであり、公の場の書き物では雄弁の武器を振るうべきである。だが、これについてはこれ以上は述べない。
Perge interim, quo te aetatis impetus, et naturae ardor impellit. Mei voti caput est, bene valeas, et supra annos tuos litterarum dote ditescas. Vale.
PL 18, 287Dさしあたり、年齢の勢いと生まれつきの熱が駆り立てる方へ進め。私の願いの眼目は、あなたが健やかであり、年齢以上に文学の資質で豊かになることである。健やかであれ。
Liber VII, Caput X
第VII巻 第X章PL 18, 287DSYMMACHUS FILIO.
シュンマクスより息子へ
Amico nostro Annio cursim praetereunti potui solam dictionem salutis injungere; sed debuit tibi sanitatis meae fidem facere lectio litterarum. Esto igitur animo laetiore: et spera, decus meum, frequentibus scriptis in notitiam tuam similiter ventura, quae gaudeas. Vale.
PL 18, 287D我々の友人アンニウスが急ぎ通り過ぎるときには、挨拶の言葉だけを託すことしかできなかった。だが私の健康の確かさは、手紙を読むことであなたに伝えられるべきであった。だからもっと明るい心でいよ。我が誇りよ、喜ぶべき知らせが、頻繁な手紙によって同じようにあなたの耳に届くと期待せよ。健やかであれ。
Liber VII, Caput XI
第VII巻 第XI章PL 18, 288ASYMMACHUS FILIO.
シュンマクスより息子へ
Assurgit animus meus, quoties amabilitatis tuae sermo defertur. Nam et sanitatis tuae apportat fidem, et profectum ostendit ingenii. Hortor igitur, ut me hujusmodi linguae flosculis frequenter aspergas.
PL 18, 288Aあなたの愛すべき人柄の言葉が届けられるたびに、私の心は高まる。それは、あなたの健康の確かさを運び、才能の進歩を示してくれるからだ。だから、このような言葉の小さな花を、しばしば私に振りかけてくれるよう勧める。
Nec ullam cessationem tibi vindices, dum aestimas, me brevi adfuturum. Planiora enim fient, et faciliora omnia ad recurrendum, si paginis tuis revertentis animus incitetur. Vale.
PL 18, 288A私がまもなく着くと思って、少しも怠けてはならない。帰途にある者の心が、あなたの書面によって励まされるなら、帰るためのすべてがいっそう平易に、いっそう容易になるのだから。健やかであれ。
Liber VII, Caput XII
第VII巻 第XII章PL 18, 288ASYMMACHUS FILIO.
シュンマクスより息子へ
Magnum in modum sollicitavit me inaequalitatis tuae nuntius, licet securitas sanitatis iisdem litteris esset adjuncta. Quare animi incertus appropero, orans divina praesidia, ut te compotem bonae valetudinis, et epistola mea, et recursus inveniat. Haec enim voti paterni impetratio faciet, ut rediisse delectet. Vale.
PL 18, 288Aあなたの不調の知らせは私を大いに心配させた。同じ手紙に、健康の心配はないという知らせが添えられていたけれども。そこで心の定まらぬまま、私は急いでいる。神的な守りを祈り、私の手紙と、私が走り帰ることとが、あなたが良い健康を保っているところに行き着くように願う。父としての願いが叶うならば、帰ったことが喜びとなるからだ。健やかであれ。
Liber VII, Caput XIII
第VII巻 第XIII章PL 18, 288BSYMMACHUS FILIO.
シュンマクスより息子へ
Iter meum famae varietas retardavit. Nam dum exploro tua, et longitudinem viae dierum interpositione distinguo, tandem sextum cal. Martias Mediolanum per Ticeni longinqua perveni. Nunc laborem meum domini et principis nostri blandus sermo solatus est.
PL 18, 288B私の旅は、様々な噂のために遅れた。あなたのことを探り、道のりの長さを日数を置いて区切りながら進み、ついに三月のカレンダエの6日前〔2月24日〕、ティキヌム〔底本は Ticeni。Ticini と読む〕の遠方の地を経て、ミラノに着いた。いま、我々の主にして君主の優しい言葉が、私の労苦を慰めてくれた。
Spero etiam legationem brevi in notitiam divini principis perferendam: siquidem vir cuncta praecelsus, cui primas partes causae publicae noster ordo mandavit mox cum praesidiis validissimis adfore nuntiatur.
PL 18, 288B使節のことも、まもなく神聖な君主の知るところとなって伝えられるだろうと期待している。万事に抜きん出た人〔vir cuncta praecelsus〕で、我々の身分から公の事業の第一の役を託された人が、まもなく強力な護衛とともに到着すると伝えられているからである。
Vestro silentio vehementer offendor: atque ideo peto, ut peregrinationis meae patientiam crebro juvetis affatu. Vale.
PL 18, 288Cあなたの沈黙〔vos。一人の相手への敬意の複数〕に私はひどく気を悪くしている。だから頼む、私の旅の辛抱を、頻繁な語りかけで助けてほしい。健やかであれ。
Liber VII, Caput XIV
第VII巻 第XIV章PL 18, 288CSYMMACHUS FILIO.
シュンマクスより息子へ
Cum veredarii deesset occasio, privato homini reddenda scripta commisi. Hunc ad vos arbitror sero venturum. Utriusque litteris eadem continentur, quod sextum cal.
PL 18, 288C駅逓の使者〔veredarius〕を使う機会がなかったので、届けるべき手紙は一人の私人に託した。この者はあなた〔vos。一人の相手への敬意の複数〕のところへ遅れて着くと思う。二通とも同じことが書かれている。すなわち、3月のカレンダエの6日前〔2月24日。Martias は次の節の頭にある〕に、
Martias Mediolanum multo anfractu circumvectus intraverim, veneratusque dominum et principem nostrum, cujus sermo itineris mei laborem compensavit.
PL 18, 288C私は大きな回り道をしてミラノに入り、我々の主にして君主を拝した、ということである。その言葉は旅の労苦を償ってくれた。
In praesentiam viri cuncta praecelsi comitis agenda produco; quem mox, Deo juvante, adfore nuntiorum confirmat assertio. Nunc tuae curae sit, decus nostrum, peregrinationis meae curas styli assiduitate solari. Vale.
PL 18, 288Cなすべき事柄は、万事に抜きん出た人〔vir cuncta praecelsus〕である伯(コメス)が来るまで持ち越す〔produco は「延ばす」と取った〕。使いの者たちの断言は、まもなく神の助けによって彼が到着することを確かにしている。いまは、我々の誇りよ、あなたの務めとして、筆をたゆまず執って私の旅の憂いを慰めてほしい。健やかであれ。
Liber VII, Caput XV
第VII巻 第XV章PL 18, 288DSYMMACHUS FILIO.
シュンマクスより息子へ
Amicitiae nostrae contemplatio spem mihi adventus tui fecerat. Prope est ut errasse me credam, qui te speravi in conspectum parentis sponte venturum. Quando igitur sine ambitu nostro recte facere nescis, oratus appropera.
PL 18, 288D我々の友情を思って、あなたが来てくれるものと期待していた。親のもとへ自分から来てくれると望んだ私は、思い違いをしていたのではないかと思うほどである。私が頼み込まなければあなたは正しいことをしようとしない以上、頼むから急いで来てほしい。
Et si te superbum Tybur explevit, Laurentibus sylvis amoena commuta; nec verearis ruris horridi denuntiationem. In oculis est venantibus mare: celebri itinere villa praestringitur. In ipsa itur ferarum, cubilia, plano ac patulo accessu.
PL 18, 288Dもしあなたが誇り高いティブルに飽きたのなら、その快さをラウレントゥムの森と取り換えよ。荒れた田舎だという脅しを恐れるな。狩りをする者の目の前には海がある。別荘は人通りの多い道のかたわらをかすめている。獣の巣そのものへも、平らで開けた道で行ける〔底本は In ipsa itur ferarum, cubilia と句読する。句読が崩れているらしく、In ipsa ferarum cubilia itur と読んだ〕。
Etsi haec abessent, anteiret nimirum sermo inter nos mutuus, et litterarum liberalis collatio, Tarentinas aut Siculas voluptates.
PL 18, 288Dたとえこれらが無くとも、我々のあいだの語らいと、手紙の気前のよいやりとりは、タレントゥムやシチリアの楽しみにも勝るだろう。
Quare si tu quoque huic sententiae manum porrigis, adde te rusticantium numero; et paulisper Catones atque Atilios aemulare, quos vomis et stiva ad consulares misit secures. Vale.
PL 18, 289Aだから、あなたもこの考えに手を貸すのなら、田舎暮らしの者たちの数に加われ。そしてしばらくのあいだ、カトたちやアティリウスたち、すなわち鋤と鋤の柄が執政官の斧へと送り出した人々〔農事から執政官職に上った古人〕に倣え。健やかであれ。
Liber VII, Caput XVI
第VII巻 第XVI章PL 18, 289ASYMMACHUS ATTALO.
シュンマクスよりアッタルスへ
Vicem sermonis mei desiderasse te gaudeo: sed amolior invidiam negligentiae. Parata enim responsa deseruit tabellarius tuus, excitus, ut fando comperi, valetudinis tuae dubio. Agnoscis nempe infucatas esse, nec ex alto trahi cessationis meae causas.
PL 18, 289Aあなたが私の返事を待ち望んでいたと聞いて嬉しい。だが、怠慢だという非難はしりぞける。用意してあった返事を、あなたの使いは置いて去ったのだ。聞いたところでは、あなたの病の不安に急かされて呼び戻されたという。私の沈黙の理由は飾りのないもので、深いところから引き出されたものでないことを、あなたはよく知っている。
Non ibo longius, quia brevis est assertio veritatis. Nunc sanitatem tibi gratulor, qua post nimium metum cognita, multum gaudii in pectore meo diluxit. Indicium autem respirantis vigoris tuarum litterarum jucunditas praetulit.
PL 18, 289Aこれ以上は述べない。真実の主張は短いからだ。いまはあなたの健康を祝う。大きな恐れのあとにそれを知って、私の胸には多くの喜びが輝いた。再び息を吹き返したあなたの力のしるしは、あなたの手紙の楽しさが示してくれた。
Petis namque ad confirmandam valetudinem styli mei remedia subministrem. Festivitas ista Baiana est. Nimiis salibus te sinus Lucrinus infecit. Estne aliquid in verbis meis, quod aures tuas sospitet? quod medicinam sensibus faciat? Credo, consentio.
PL 18, 289Bあなたは、健康を固めるために私の筆の薬を差し向けてくれと求める。その洒落はバイアエのもの〔歓楽の保養地の気風〕だ。ルクリヌスの入江が、あなたを塩気の強すぎる洒落に染めたのである。私の言葉の中に、あなたの耳を癒すもの、感覚に薬となるものがあるだろうか。あると思う。同意する。
Nam plerumque amara hausta ad salutem valent, et succis tristibus affecta refoventur. Sed nimium quantum avarus es, qui Flaviano meo praesente quidquam requiris; in quo tanta rerum bonarum delinimenta sunt, ut mihi quasi apud sirenas aut Lotophagos haesisse videaris.
PL 18, 289B苦いものを飲むことが、たいてい健康に役立ち、にがい汁で手当てされて元気を取り戻すからである。だが、私のフラウィアヌスがそばにいるのに何かを求めるとは、あなたはなんと貪欲なことか。彼のもとには善きものの慰めがあふれていて、あなたはセイレンたちやロートスを食う者たちのもとにとどまったように見えるほどだ。
Atque utinam vestro otio jungerer. Plus de vobis carperem salubritatis, quam tu desideras, qui a me solas litteras poposcisti. Vale.
PL 18, 289B諸君のくつろぎに私も加われたらよいのだが。手紙だけを私に求めたあなたが望む以上の健康を、私は諸君から汲み取ることだろう。健やかであれ。
Liber VII, Caput XVII
第VII巻 第XVII章PL 18, 289CSYMMACHUS ATTALO.
シュンマクスよりアッタルスへ
Nae ego frustra hactenus tacui, dum te promissi certus opperior. Tandem redeundum mihi est ad consueta solatia, meliorum desperatione. Et fortasse succenses diuturno silentio meo. Id vero etiam reliquum est, ut irritus spei cunctationis arcessar.
PL 18, 289C私は今まで、あなたが約束を果たすと信じて待ちながら、むなしく黙っていたのだ。ついに、より良いものへの望みを失って、いつもの慰めに戻らねばならない。あなたはおそらく、私の長い沈黙に腹を立てているだろう。望みを裏切られた私が、ためらいの咎で責められるとは、それこそ残っていたことだ。
Est igitur tui juris super ordiendo itinere stare promissis. Me contentum styli levamine non pigebit. Hoc certe officiorum commercio, aut solabor, quod non venis, aut merebor, quod venias. Vale.
PL 18, 289Cだから、旅を始めるについて約束を守るかどうかは、あなたの裁量にある。私は筆の慰めで満足し、それを嫌とは思わない。この務めのやりとりによって、私はあなたが来ないことの慰めを得るか、あなたが来てくれることを〔その報いとして〕得るかのどちらかだろう。健やかであれ。
Liber VII, Caput XVIII
第VII巻 第XVIII章PL 18, 289CSYMMACHUS ATTALO.
シュンマクスよりアッタルスへ
Proxime de Formiano sinu regressus in larem Coelium, domo jam diu te abesse comperi. Datum mox negotium est Theophilo communi amico et nunc itineris mei socio, ut et ad te in Tyburem agrum reditus mei nuntius pergeret, et salutationis verba deferret.
PL 18, 289C先ごろ、フォルミアエの入江からカエリウス丘の家に戻って、あなたが家をもう長く空けていると知った。そこで、共通の友人で、いま私の旅の道連れであるテオピルスに、すぐに用を言いつけた。あなたのいるティブルの地所へ行って、私が帰ったという知らせを伝え、挨拶の言葉を届けるように、と。
Hunc tu, ut es curiosus rerum mearum, quasi aliqua tibi in nos decreto publico inquisitio esset tributa, versando palam facere coegisti, quae foris gesseram. Nam hoc confessae sunt litterae tuae, quas idem vir optimus Theophilus reportavit.
PL 18, 289Dあなたは、私のことを知りたがる性分で、まるで公の決定によって我々を取り調べる権限を授けられたかのように、彼を問いただして、私が外でしたことを明るみに出させた。そのことは、同じ立派なテオピルスが持ち帰ったあなたの手紙が認めている。
Fuerit benignitatis tuae actuum meorum fastigia et capita disquirere; utrum crebra vectatio campi ac maris valetudinem meam juverit; an ullus agris nostris cultus, aedibus nitor, pecori numerus accesserit; quid affluxerit edilium copiarum; utrum consularem mensam succinxerit modus voluntarius; aut unquam Formias vicina urbe, longinquiore mutaverim.
PL 18, 289D私の行いの頂点と要点を探るのが、あなたの好意の表れだったとしよう。野や海をしばしば乗り回したことが私の健康を助けたか。我々の地所に手入れが、家に輝きが、家畜の数に増えが加わったか。食べ物〔底本は edilium。edulium の誤りと解した〕の豊かさがどれほど流れ込んだか。執政官の食卓を、自発の節度が引き締めたか。あるいは、近くの町フォルミアエを、もっと遠い所と取り換えたことがあったか。
Etiamne explorare te fas fuit, quid procul ab arbitris studiorum meorum cura contulerit in paginas? Utrumne me operatum ceris, stantes plerumque oculi et palloris signa detexerint? Exploratorem te stylus meus patitur.
PL 18, 290A人の目から遠く離れて、学問への私の心配りが書物に何を注ぎ込んだかまで、探る権利があなたにあったのか。私が蝋板に向かっていたのかどうかを、じっと動かぬ目と青ざめたしるしが暴いたというのか。私の筆は、あなたが探る者であることを許す。
Doces amicos suspicionum vias, et si dici potest, odore atque vestigiis scripta nostra venaris? Nunc ego scire postulo, quid in Tyburtibus pomariis litterarum operis exerceas.
PL 18, 290Aあなたは友人たちに疑いの道を教え、こう言えるなら、においと足跡によって我々の書き物を狩り出すのか。さて私こそ知りたい。ティブルの果樹園で、あなたはどんな文学の仕事に励んでいるのか。
Solum hoc fama attulit; balneum tibi nuper exstructum, cui torris unus ad justi caloris pabulum satisfacere narratur. Lectitasse autem te in multo otio utriusque linguae auctores, ipse index fuisti. Ego tamen non quaero an aliquid etiam scripseris.
PL 18, 290A噂が伝えたのはこれだけである。あなたに最近浴場が建てられ、薪一本で適度な熱の糧に足りると言われている。また、ゆとりのある暇に、二つの言語の著作家を読みふけったことは、あなた自身が証人となった。だが私は、あなたが何か書きもしたかどうかは尋ねない。
Animadverto enim te gloria conscientiae proprii operis accensum, voluisse cognoscere, an ego quoque idem fecerim. Sed jam omissis epistolis velim redeas: nisi forte tui balnei brevis sumptus hortatur, ne deseras parcimoniae consuetudinem. Vale.
PL 18, 290Aあなたは、自分の仕事を意識する誇りに燃えて、私も同じことをしたかどうかを知りたがったのだと気づくからである。だが、手紙はもうやめて帰ってきてほしい。あなたの浴場の費用が少なくてすんだことが、倹約の習慣を捨てるなと促しているのでなければ。健やかであれ。
Liber VII, Caput XIX
第VII巻 第XIX章PL 18, 290BSYMMACHUS ATTALO.
シュンマクスよりアッタルスへ
Duo pariter commissa in amicitiam redemisti. Diu epistolae tuae salibus abfueras, nihil scripseras: quis Colchus aut Thessalus cantu aut manu has offensiones levasset? Ergo ob epistolae delinimentum veniae pretium feres.
PL 18, 290Bあなたは、友情に対して犯した二つの落ち度を、同時にあがなった。長いあいだ、あなたは不在で、何も書かなかったのである〔epistolae tuae salibus は刷りの句読では abfueras に係るが、前の文の redemisti に係り「あなたの手紙の洒落によって」あがなった、とも読める〕。コルキスの人でもテッサリアの人でも〔魔術で名高い土地の人〕、呪文や手わざで、この不興を和らげられただろうか。だから、手紙の慰めのおかげで、あなたは赦しという代価を受け取ることになる。
Sino ut amici tui nuptiale festum curae vacuus exerceas, et urbem Tyburtem, quae nuper tibi faces praetulit, communem Junoni et Herculi facias. Reverteris, ut spero, post repotia in Coelium larem.
PL 18, 290Bあなたが友人の婚礼の祝いを、心配ごとなしで営み、先ごろあなたのために松明を掲げたティブルの都を、ユノとヘラクレスに共通の地にする〔ユノは婚礼の女神、ヘラクレスはティブルの守り神〕ことを許そう。婚礼の翌日の宴のあとで、あなたはカエリウス丘の家に戻ることと私は期待している。
Vel si adhuc juvat aestivos dies in pomariis tuis ducere; iterum tibi indignatio mea litterarum tuarum melle placanda est. Vale.
PL 18, 290Cあるいは、まだ夏の日を果樹園で過ごすのが楽しいのなら、私の憤りはもう一度、あなたの手紙の蜜でなだめられねばならない。健やかであれ。
Liber VII, Caput XX
第VII巻 第XX章PL 18, 290CSYMMACHUS ATTALO.
シュンマクスよりアッタルスへ
Villa Tyburis, quae proxime in jus tuum venit, majoris ingenii praedicatorem requirit. Ego tamen linguae modicus, ut potero, verbis honorem loco faciam. Quid hic in positu aedium venustatis est! quis situs! quantus ex edito late in plana jactatus oculorum!
PL 18, 290C最近あなたの所有となったティブルの別荘は、もっと才気ある称賛者を求めている。しかし私は言葉に乏しいながらも、できるかぎり、言葉でその場所に敬意を表そう。家の立地には何という美しさがあることか。何という眺めだろう。高みから広く平野へ視線が投げ出される。
Frequentare has sedes Orchomenias dixerim deas, atque eas sedulo adnisas, ut te conciliarent aedibus suis dominum. Perge igitur ut facis, et victis aevo redde novitatem. Multo hoc factu promptius, quam quod Hesiodum ferunt posito senio in virides annos rediisse.
PL 18, 290Cこの住まいにしばしば通うのは、オルコメノスの女神たち〔ボイオティアのオルコメノスにゆかりの女神たち〕だと私は言いたい。彼女たちは、あなたを自分たちの住まいの主に迎えようと熱心に励んだのだ。だから、今のまま続け、年月に負けたものに新しさを返せ。これは、ヘシオドスが老いを脱いで若い歳月に戻ったと言い伝えられることよりも、はるかに手早くできる。
Interea gratulare nobis bonam valetudinem; quae ut tibi quoque longum secundet, inter fastigia est votorum meorum. Vale.
PL 18, 290Dところで、我々の良い健康を祝ってほしい。それがあなたにも長く続くことは、私の願いの頂点にある。健やかであれ。
Liber VII, Caput XXI
第VII巻 第XXI章PL 18, 290DSYMMACHUS ATTALO.
シュンマクスよりアッタルスへ
Postquam mihi litteras tuas rhedarius meus reddidit, et salutatio ex itinere portata observantiam nostram solvit religione; datus est mihi aditus, crebro dum aberis, tecum loquendi. Quare ab his ordior, quae in voto tuo prima sunt.
PL 18, 290D私の馬車の御者があなたの手紙を届け、旅の途中から運ばれた挨拶が、我々の敬意への義理を果たさせてくれた。あなたが不在のあいだ、しばしばあなたと語る道が私に開かれた。だから、あなたの願いのうち、まず第一のものから始める。
Deum pace, mea atque unici tui sanitas viget. Urbanas turbas Vaticano, in quantum licet, rure declino. Et tamen, si quando in coetum vocamur, ad obsequium concilii publici pedem refero. Scio te nihil amplius de nobis velle. Tantumdem pernoscere rerum tuarum desiderii motus postulat. Vale.
PL 18, 290D神々の許しを得て言えば〔Deum pace は「神々の許しのもとに」の意の決まり文句。Deum は deorum の古い形〕、私と、あなたのただ一人の者〔unici tui。誰を指すかは定かでない〕の健康は盛んである。私はウァティカヌスの田舎で、都の雑踏を、できるかぎり避けている。それでも、ときに集まりに呼ばれるなら、公の会議への務めのために足を戻す。あなたが我々についてこれ以上を望まないことは承知している。同じだけを、あなたの事情について知りたいという思いが求めている。健やかであれ。
Liber VII, Caput XXII
第VII巻 第XXII章PL 18, 291ASYMMACHUS ATTALO.
シュンマクスよりアッタルスへ
Longa me deliberatio habuit, an tibi honorem facere sub justa reditus vestri exspectatione deberem. Verebar enim, ne festinatio tua solatiis obviis frangeretur.
PL 18, 291Aあなた〔vos。一人の相手への敬意の複数〕の帰還が正当に期待されるなか、あなたに敬意を表すべきかどうか、長いあいだ私は迷った。あなたの急ぎが、途中で出会う慰めによって妨げられはしないかと恐れたからである。
Sed hoc ambiguum solvit ratio contraria, quae spem dedit, has litteras revertenti stimulorum, non frenorum instar futuras.
PL 18, 291Aしかし、この迷いを解いたのは反対の理由であった。この手紙は帰途にあるあなたにとって、手綱でなく拍車の役を果たすだろうという望みを与えたのである。
Et consulto affecto brevitatem, solam tibi praeferens dictionem salutis: ut verborum meorum exiguus haustus efficacior sit ad sollicitandam sitim, quam explendam. Vale.
PL 18, 291A私がわざと短さを選んで、挨拶の言葉だけをあなたに差し出すのは、私の言葉のわずかな一口が、渇きを満たすよりも、かき立てるのにいっそう効き目があるようにするためである。健やかであれ。
Liber VII, Caput XXIII
第VII巻 第XXIII章PL 18, 291BSYMMACHUS ATTALO.
シュンマクスよりアッタルスへ
Requirunt me, credo, oculi tui: mens adesse non dubitet. Mecum enim diligentia tui peregrinatur, totumque animi affectione circumfero. Nihilominus exerceo stylo amicitiae voluptatem.
PL 18, 291Bあなたの目は私を求めていると思う。だが心は、私がそばにいることを疑わないでほしい。あなたを思う心配りは私と一緒に旅をし、私は心の思いのうちにあなたのすべてを携えている。それでも私は、筆によって友情の楽しみを実践している。
Quod si tu quoque invicem feceris, eveniet ut longum fruar otii possessione; quia non negabis quod me possit abducere. Vale.
PL 18, 291Bあなたも同じようにしてくれるなら、私は長く暇の所有を楽しめるだろう。私を連れ出しかねないものを、あなたは拒まないのだから。健やかであれ。
Liber VII, Caput XXIV
第VII巻 第XXIV章PL 18, 291BSYMMACHUS ATTALO.
シュンマクスよりアッタルスへ
Ad Neapolitanam provectus oram, litteras sumpsi, quibus nos in adventum tuum Baiis residere jussisti. Asserebat perlator epistolae imminere excursum tuum calcibus suis. Quid facerem, cum me nec locus idem teneret?
PL 18, 291Bナポリの海岸まで進んだところで、手紙を受け取った。あなたの到着まで、我々にバイアエにとどまるよう、あなたは命じていた。使者は、あなたの遠出が自分の踵に迫っていると断言した。同じ場所が私をとどめていないというのに、どうすればよかったのか。
Expeditius visum est ut a te potius gratiam continuandi ad vos itineris posceremus. Amicos enim, non Baias desiderasti; nisi forte illo luxuriae sinu traheris. Comitabimur te, si eo redire malueris: quamvis regionis istius coelum salubrius et pares copiae sint.
PL 18, 291Bむしろ、旅を続けてあなた〔vos。一人の相手への敬意の複数〕のもとへ行く許しを、あなたに求めるのが手っ取り早いと見えた。あなたが望んだのは友人たちで、バイアエではないのだから。あの贅沢の入江に、あなたが引かれているのでなければ。そこに戻りたいなら我々は同行しよう。あの地の空のほうが健康によく、豊かさも同じなのだが。
Erit optio tua, intendere iter, an relegere debeamus. Ad defensionem meam pertinet, eo redeuntem te sequi, ubi adventantem exspectare non potui. Vale.
PL 18, 291C旅を進めるべきか引き返すべきか、選ぶのはあなただ。あなたが近づくときに待つことのできなかった場所へ、帰るあなたを追って行くことは、私の弁明にかなっている。健やかであれ。
Liber VII, Caput XXV
第VII巻 第XXV章PL 18, 291CSYMMACHUS ATTALO.
シュンマクスよりアッタルスへ
Si respondisses epistolae meae, levasses onere conscientiam tuam: nunc nostram taciturnitate juvisti. Repensa enim officia laetitiam mihi praestant, negata victoriam. Et scio ex abundanti posse facere, quod nos multo sudore destringitis.
PL 18, 291Cあなたが私の手紙に返事をしていたなら、あなたの良心から重荷を軽くしていただろう。いまのあなたは、黙ることで我々の良心を助けた。お返しされた務めは私に喜びを与え、拒まれた務めは勝利を与える。そして私は知っている。あなた〔vos。一人の相手への敬意の複数〕が我々に多くの汗をかかせて引き出すもの〔手紙〕を、あなたなら余裕をもって作れることを〔destringitis の係りは定かでない。こう取った〕。
Sed quia invides bona verba lectoribus; ne vim facere existimer avaritiae tuae, dispendium meum devoro. Vale.
PL 18, 291Cだが、あなたは読み手に良い言葉を出し惜しむ。だから、あなたの吝嗇に無理強いしていると思われぬよう、私は損失を飲み込んでおく。健やかであれ。
Liber VII, Caput XXVI
第VII巻 第XXVI章PL 18, 291DSYMMACHUS MACEDONIO.
シュンマクスよりマケドニウスへ
Audeo te in agrum Lavinatum meum post Tyburtes rogare delicias: nec sum religiosi desiderii longus peccator. Ea quippe inter amicos petitionum debet esse conditio, ut praestantibus prona videantur, quae sunt magna poscentibus. Vale.
PL 18, 291Dティブルの楽しみのあとで、私のラウィニウムの地所にあなたを招くのはずうずうしいかもしれないが、私は義理〔religio〕の望みにかけて、長く罪を犯す者ではない〔長くは頼み込まない、の意と取った〕。友人どうしの頼みごとには、次の約束がなければならない。求める者には大きなことが、与える者にはたやすく見える、ということである。健やかであれ。
Liber VII, Caput XXVII
第VII巻 第XXVII章PL 18, 291DSYMMACHUS MACEDONIO.
シュンマクスよりマケドニウスへ
Soles affirmare, quod me tibi praeferas. Posset hoc esse credibile, si filium meum Attalum ad nos venire patereris. In tuo enim jure est, tuis monitis acquiescit. Quod quidem fieri oportere consentio; sed non eatenus, ut pontificium tuum in damna nostra protendas.
PL 18, 291Dあなたは、私をあなた自身より優先していると、よく断言する。我が息子アッタルスが我々のもとへ来るのを、あなたが許してくれるなら、それは信じられるだろう。彼はあなたの権限のもとにあり、あなたの勧めに従うからである。そうあるべきだとは私も同意する。ただし、あなたの権限〔pontificium〕を我々の損失にまで及ぼすほどにではない。
Parumne est, quod ipse aeque desiderandus consortium meum deseris, et invides nobis exoptatissimam societatem? Insuper alterum quoque delenificis amoris artibus retines; credo conjiciens acceleraturum esse me reditum, si utroque destituar.
PL 18, 292Aあなた自身も同じく望ましい人なのに、私の交わりから離れていることだけでは足りないのか。あなたは、いちばん望まれていた交わりをも我々に惜しむ。そのうえ、もう一人までも、懐柔する愛の技で引き止めている。私が二人ともを失えば、帰りを早めるだろうとあなたは見込んでいるのだと思う。
At ego denuntio opus esse monitore, qui retrahat haerentem. Nam, ut scis, amo otium, pascor quiete. Instruo itaque te adversum lentitudinem meam: si absentis amici jam desideras reditum, patere brevem praesentis excursum. Vale.
PL 18, 292Aだが私は告げる。しがみついている者を引き戻す促し手が必要だ。知っているとおり、私は暇を愛し、静けさで養われている。だからあなたに、私ののろさに対抗する備えを授けよう。不在の友人の帰りをもう望むのなら、ここにいる友人がしばし出かけるのを許せ。健やかであれ。
Liber VII, Caput XXVIII
第VII巻 第XXVIII章PL 18, 292ASYMMACHUS MACEDONIO.
シュンマクスよりマケドニウスへ
Licet gravissimis febribus impedirer, non potui denegare tibi honorificentiam litterarum, ne religionis negligens judicarer.
PL 18, 292Aひどい熱に妨げられていたけれども、手紙という敬意をあなたに拒むことはできなかった。友情の務め〔religio〕を怠る者と見られないためである。
Nec tamen in multam seriem propagare litteras valui: quarum brevitas inculpabilis est, cum ex injuria valetudinis, non ex voluntate descendat. Vale.
PL 18, 292Bそれでも、長々と手紙を書き連ねることはできなかった。その短さは咎められるべきでない。それは意志からでなく、病の害から来ているのだから。健やかであれ。
Liber VII, Caput XXIX
第VII巻 第XXIX章PL 18, 292BSYMMACHUS MACEDONIO.
シュンマクスよりマケドニウスへ
Neque fratris nostri V. C. Procliani profectio passa est ut silerem, neque nostra sivit affectio, ut officiis temperarem. Cape igitur debitum munus alloquii, et ut me facias promptiorem, impertiendae salutationis operam frequenter usurpa. Vale.
PL 18, 292B我々の兄弟、いとも高名な人プロクリアヌスの出発は、私が黙っていることを許さなかったし、我々の愛情は務めを控えることを許さなかった。だから、受けるべき語りかけの贈り物を受け取れ。そして、私をいっそう筆まめにするために、挨拶を送る労を、しばしば引き受けよ。健やかであれ。
Liber VII, Caput XXX
第VII巻 第XXX章PL 18, 292BSYMMACHUS ATTICO.
シュンマクスよりアッティクスへ
Est quidem mihi ruris otium voluptati: sed antiquiorem judico tui voluntatem: quare officiis consularibus, si fors dictum juvet, spectator et conviva non deero. Vale.
PL 18, 292B田舎の暇は私にとって確かに楽しみである。だが、あなたの望みのほうを私は重んじる。だから、運命がこの言葉を助けるなら、執政官の務めの催しに、観客として、また客として、顔を出すだろう。健やかであれ。
Liber VII, Caput XXXI
第VII巻 第XXXI章PL 18, 292CSYMMACHUS ATTICO.
シュンマクスよりアッティクスへ
Retrahere nos e Campaniae gremio Tyburtis agri laudibus studes. Est ille, ut praedicas, in tuo rure densus cupressis, et fontium largus, et montano situ frigidus. Essent haec mihi desideranda, si te mora uberiore tenuissent.
PL 18, 292Cあなたはティブルの地を称えて、我々をカンパニアの懐から引き戻そうとしている。あなたの言うように、その地は、あなたの田舎では糸杉が茂り、泉に恵まれ、山の位置ゆえに涼しい。あなたをもっと長くとどめていたなら、これらは私が望むべきものだったろう。
Nunc properato in urbem reditu, nescio quam mihi fastiditi loci suspicionem dedisti. Habent enim saepe voluptates satietatem. Quod si ita est, satisfactum Formiis puto, quibus renuntiaveras; cum tibi etiam praelata displiceant. Vale.
PL 18, 292Cいま、あなたは都へ急いで戻って、その場所に飽きたのではないかという疑いを私に抱かせた。楽しみにはしばしば飽きがあるからだ。もしそうなら、あなたが別れを告げたフォルミアエの面目は立ったと思う。あなたは、それより優先した地さえ、気に入らないのだから。健やかであれ。
Liber VII, Caput XXXII
第VII巻 第XXXII章PL 18, 292DSYMMACHUS ATTICO.
シュンマクスよりアッティクスへ
Relegere iter et in conspectum vestrum tandem redire meditamur, licet filii nostri virium vacui sint, et me febrium noxa tentaverit; minuetur tamen labor intervallis brevibus mansionum. Spero locorum mutatione processurum aliquid optatis.
PL 18, 292D我々は、道を引き返して、ついにあなた〔vos。一人の相手への敬意の複数〕の前に戻ろうと考えている。息子たちには力がなく、私も熱の害に襲われたけれども。それでも、滞在地を短い間隔で区切れば、労苦は減るだろう。土地を変えれば、願いに何かが進むと期待している。
Curam in me diligentiae tuae usu probatam crescere in dies gaudeo: cui impense verbis gratias agerem, si id laudis potius affectatione, quam sincera pietate faceres. Vale.
PL 18, 292Dあなたの心配りが私に向けて、実際に確かめられつつ日ごとに増していることを喜ぶ。もしあなたがそれを、まことの情愛〔pietas〕でなく称賛を求める気持ちからしているのなら、私は言葉でそれに深く感謝しただろう。健やかであれ。
Liber VII, Caput XXXIII
第VII巻 第XXXIII章PL 18, 292DSYMMACHUS ATTICO.
シュンマクスよりアッティクスへ
Proxime indicium salutis meae praetuli; nec dum quod invicem de prosperis tuis legerem, reddidisti. Non piget tamen ante solutionem religiosum fenus iterare. Tanta est enim securitas animi in nos tui, ut repensum putem quidquid ab amante debetur. Vale.
PL 18, 292D先ごろ、私は自分の無事の知らせを先に送った。ところが、あなたはそれに対して、あなたの幸いについて私が読むべきものを、まだ返してくれていない。それでも、返済の前に、義理の利息をもう一度払うのは、私にはいとわしくない。あなたの我々への心の安らぎは大きく、愛する者から負うべきものはみな返されたと私は考えるほどだからである。健やかであれ。
Liber VII, Caput XXXIV
第VII巻 第XXXIV章PL 18, 293ASYMMACHUS ATTICO.
シュンマクスよりアッティクスへ
Salutationis honorificentiam praelocutus, Getulici agentis in rebus exsequor postulatum, qui a te justum favorem per me optat adipisci. Humanitatis tuae est amplecti probabilem voluntatem, numerumque eorum, qui te jure suspiciunt, adjectione novi cultoris augere. Vale.
PL 18, 293A挨拶という敬意をまず述べたうえで、皇帝の使者ゲトゥリクスの願いを果たす。彼は、私を通じてあなたから正当な好意を得ることを望んでいる。あなたの人情にふさわしいのは、称えるべき意志を受け入れ、あなたを当然に仰ぎ見る人々の数を、新たな崇敬者を加えて増すことである。健やかであれ。
Liber VII, Caput XXXV
第VII巻 第XXXV章PL 18, 293ASYMMACHUS DECIO.
シュンマクスよりデキウスへ
Animum meum Campani littoris commemoratione sollicitas: sed nobis quoque in Praenestino rure de gentibus non minus voluptatum suppetit.
PL 18, 293Aあなたはカンパニアの海岸のことを思い出させて、私の心をかき立てる。だが我々にも、プラエネステの田舎に暮らして〔底本は de gentibus と二語に刷る。degentibus(暮らす者たち)と読む〕、楽しみは劣らず足りている。
Sint licet plures hominum sententiae, quae maritimis montana postponant: ego tamen vitandis aestibus magis judico nemorosa, quam cultu aperta congruere. Adjeceras ad irritamentum profectionis nostrae, filium meum Flavianum brevi tecum futurum.
PL 18, 293B山を海辺の後に置く人々の考えが、世に多くあってよい。それでも私は、暑さを避けるには、手入れされて開けた土地より、森の多い土地のほうが適していると思う。あなたは、我々の出立を促す誘いとして、我が息子フラウィアヌスがまもなくあなたのもとにいるだろうと付け加えていた。
Hujus ego praesentia jam diu defruor. Ex quo intelligis sortem meam multo esse potiorem. Nam et comparationem loci utriusque in ambiguo collocavi, et societatem pignoris mei, qua maxime gloriabare, in fructum meum transtuli.
PL 18, 293B私は、彼がそばにいる楽しみをもう長く享受している。ここからあなたは、私の境遇のほうがはるかにまさっていると分かる。私は二つの土地の比較を宙に置き、あなたが最も誇っていた、我が子との交わりを、自分の実りに移したのだから。
Ergo tu potius remetiri ad nos viam mutata conditione deberes ad satietatem, quam tibi attulit copiarum longus usus. Nam Campania, ut est absentibus desiderabilis, ita facile explet morantes.
PL 18, 293Bだから、むしろあなたのほうが、境遇を変えて、我々のもとへの道を引き返すべきだ。物資の豊かさに長く慣れて、あなたに飽きがもたらされたのだから。カンパニアは、離れている者には恋しいが、とどまる者をたやすく満腹にさせる。
Sed de hoc non ibo longius, ne illi regioni, quae nobis acceptissima est, denuntiare, si venero, fastidium meum videar. Vale.
PL 18, 293Bだが、これ以上は述べない。我々に最も気に入りの地方に、私が来たら私の飽きを告げ知らせるかのように見えないように。健やかであれ。
Liber VII, Caput XXXVI
第VII巻 第XXXVI章PL 18, 293CSYMMACHUS DECIO.
シュンマクスよりデキウスへ
Nondum Neapolitanum littus accessimus, visuri arcem deliciarum tuarum. Sed tamen omnia, quae Tyrrhenus alluit, nominis tui plena sunt.
PL 18, 293C我々はまだナポリの海岸に着いていない。あなたの楽しみの城砦を見に行くところである。しかし、ティレニア海の洗うあらゆる地は、あなたの名で満ちている。
Quid multa? successisti in famam Luculli; quo magis miror, ad alia te nonnunquam posse transire: nisi forte fastidio fugis copias, et mutatione castigas satietatem. Sed nimium hactenus abfuisti.
PL 18, 293C多くを言うまでもない。あなたはルクッルスの名声を継いだ。だから、あなたがときに他の地へ移れることをいっそう不思議に思う。豊かさをいとって逃げ、変化によって飽きを懲らしているのでなければ。だがあなたはこれまで離れすぎていた。
Puto jam parcimoniae diuturnitate conciliatum tibi desiderium copiarum. Quin ergo ad nos gradum promoves? aut si libenter illic nostrae immoraris frugalitati, redeundum nobis propere est, quos non decet alienas affectare delicias. Vale.
PL 18, 293C長い倹約のうちに、あなたには物資への思いがもう取り戻されたと思う。ならば、なぜ我々のところへ歩みを進めないのか。あるいはあなたがそこで我々の質素さに喜んでとどまるなら、他人の楽しみを求めるのがふさわしくない我々は、急いで戻らねばならない。健やかであれ。
Liber VII, Caput XXXVII
第VII巻 第XXXVII章PL 18, 293DSYMMACHUS DECIO.
シュンマクスよりデキウスへ
Voluptati mihi est, quod vales. Sed quod Formiis nostris Neapolitana ora praefertur, animadverto tui non esse judicii.
PL 18, 293Dあなたが健やかなのは私の喜びである。だが、我々のフォルミアエよりナポリの海岸を選ぶのは、あなたの判断から出たものではないと見る。
In gratiam quippe praesentium non sententiam, sed verba mutasti: nisi forte rerum tuarum collatio facit, illud tibi esse jucundius, ubi fructus uberior. Sed natura regionum suis meritis, non nostris quaestibus aestimanda est. Et quid de hoc multa?
PL 18, 293Dそばにいる者たちへの好意から、あなたは考えでなく言葉を変えたのだ。もっとも、あなたの財産を比べて、実りの多いほうが楽しいということでなければ。だが土地の本性は、それ自体の値打ちによって測るべきで、我々の稼ぎで測るものではない。これについて多く言う必要があろうか。
Testabitur commoratio tua, an ibi libentius otieris: cum in dubium non veniat, quod a me invitus abscesseris. Vale.
PL 18, 293Dあなたの滞在が、あなたがそこで進んで暇を過ごしているかどうかを証すだろう。あなたが私から不本意に離れたことは、疑いないのだから。健やかであれ。
Liber VII, Caput XXXVIII
第VII巻 第XXXVIII章PL 18, 294ASYMMACHUS DECIO.
シュンマクスよりデキウスへ
Jocari mihi visus es, cum te scriberes obvia militum arma timuisse. Credo ne tuum iter in Campaniae longinqua sequeremur. Nam si ipse diu versatus in castris, nonnihil timoris expertus es; ego togae assuetus, quid amaritudinis incidissem?
PL 18, 294A兵士たちの武器に出会って恐ろしかったと書いたとき、あなたは冗談を言っているように見えた。我々があなたの旅に従ってカンパニアの遠い地へ行くのを、恐れてのことと思う。あなた自身が陣営に長く暮らして、いくらか恐れを味わったのなら、トガに慣れた私には、どんな苦さがふりかかったことだろう。
Sed non patior, ut tibi ad moram prosit aemulata trepidatio. Caret Appia tota militibus, transvectis omnibus, qui pacato Africae statu in obsequium divini principis reverterunt. Quid, quod etiam patria in rebus angustis, vel opem bonorum, vel societatem requirit?
PL 18, 294Aだが、あなたの滞在に、まねごとの恐怖が役立つのは許さない。アッピア街道はどこも兵士の姿がない。アフリカの情勢が鎮まり、神聖な君主の務めに戻る者たちは、みな通り過ぎたのだ。そのうえ、祖国は困窮のなかで、善き人々の助け、または交わりを求めている。
Neque etiam praesentiam nostram sola prospera ejus exspectant. Laudabilioris officii est, participare dubia cum civibus. Sed jam spes melior urbis moestae vultum serenat, et alimonia interim proviso fulta subsidio, frugis Libycae stipulatur adventum. Vale.
PL 18, 294A我々がそばにいることを、祖国は幸いなときだけ待つのでもない。疑わしいことを市民とともに分かつのは、より称賛すべき務めである。だが、すでにより良い期待が、悲しむ都の顔を晴らしている。食糧は、さしあたり用意された助けに支えられ、リビアの穀物の到着を約束している。健やかであれ。
Liber VII, Caput XXXIX
第VII巻 第XXXIX章PL 18, 294BSYMMACHUS DECIO.
シュンマクスよりデキウスへ
Plerumque fors disposita conturbat: quod nunc mihi usu venit, qui Etruscos vapores salubritatis causa adire non potui, retentus subitis et tumultuariis.
PL 18, 294B運命はしばしば、整えられた計画をかき乱す。私にはいま実際にそうなった。健康のためにエトルリアの温泉に行こうとして、突然の騒がしい用事に引き止められたのである。
Nulla igitur tibi per me indicitur mora: quinimo et hortor, et postulo, ut festinato itinere Romam revisas, reddasque nobis jucunditatem praesentiae tuae, qua defrui in suburbanis non contigit. Vale.
PL 18, 294Bだから、私のせいであなたに何の遅れも課されはしない。むしろ、旅を急いでローマを再訪し、郊外では味わうことのかなわなかった、あなたがそこにいる楽しさを我々に返してほしいと勧め、求める。健やかであれ。
Liber VII, Caput XL
第VII巻 第XL章PL 18, 294CSYMMACHUS DECIO.
シュンマクスよりデキウスへ
Jam dudum curis publicis absolutus relegere iter potius, quam auspiciis litterarum lenire amicorum desideria debuisti. Nam si valetudo ex sententia suppetit; quid causae dicam, quod diutius in Campania demoraris?
PL 18, 294Cあなたはもうとうに公務から解かれていたのだから、友人たちの思いを手紙という吉兆でなだめるよりも、道を引き返すべきだった。健康が望みどおり保たれているなら、あなたがカンパニアにそれ以上とどまる理由を、何と言おう。
An ut nos amantissimos tui defraudes bonis, quae in te solemus amplecti? Quinimo urbis, nostrique reminiscere, et dum opportunitas aestatis invitat, iter festinus usurpa, ut longa absentiae tuae damna tandem optato reditu sarciantur. Vale.
PL 18, 294Cあなたを心から愛する我々を、あなたの中にいつも抱いてきた善きものから遠ざけるためなのか。むしろ都と我々を思い出し、夏の好機が誘っているうちに、急いで旅に就け。あなたの不在の長い損失が、望みの帰還でようやく償われるように。健やかであれ。
Liber VII, Caput XLI
第VII巻 第XLI章PL 18, 294CSYMMACHUS DECIO.
シュンマクスよりデキウスへ
Quo abiit promissorum fides? Speranti recursum tuum litteraria levamenta tribuisti. Potuit jucunda nobis hujus muneris esse perceptio, si nihil grandius spopondisses. An veritus es deliciarum tuarum consularem virum testem? nihil egit haec cautio.
PL 18, 294C約束への信義はどこへ行ったのか。あなたの帰りを望む私に、手紙という慰めを与えてくれた。この贈り物を受け取るのは、もしあなたがもっと大きなことを約束していなければ、我々にとって楽しいものになりえたろう。それとも、あなたは自分の楽しみについて、執政官格の人を証人にすることを恐れたのか。この用心は何の役にも立たなかった。
Oculis subtracta miracula, auribus deprehendo. Nam ut quisque nostra offenditur parcimonia, te abesse suspirat. Itaque in contumeliam convivii mei palam desideraris. Sciet haec Senatus, audiet populus. Neque enim possum aliter ulcisci absentiae tuae justum dolorem. Vale.
PL 18, 294D目から隠された驚くべきことを、私は耳で捕らえる。我々の倹約に気を悪くする人は、みな、あなたがいないことを嘆くからだ。こうして私の宴を侮辱して、あなたは人前で恋しがられている。元老院はこれを知るだろうし、民も聞くだろう。あなたの不在への正当な憤りを晴らす道は、ほかにないのだから。健やかであれ。
Liber VII, Caput XLII
第VII巻 第XLII章PL 18, 294DSYMMACHUS DECIO.
シュンマクスよりデキウスへ
Abrumpenda juste cessatio est, et in affatus mutuos cura tendenda, ne veteris inter nos amicitiae memoriam scribendi neglectus attenuet. Quod ut libentius dehinc facias, a me sume principium.
PL 18, 294D沈黙は正当に断たれなければならず、語り合う心配りを張りつめなければならない。書くことを怠って、我々のあいだの古い友情の記憶が薄れてしまわないように。これ以後あなたが喜んで書くように、私から手本を示そう。
En tibi litteras salutationem ferentes, quas sensibus tuis voluptati esse testabitur officii aemulatio. Quod si etiam portitori fructum patrocinii tui sermo iste quaesiverit; praecedentis silentii accusabo dispendia. Constabit enim, pluribus me potuisse consulere, si te alloqui ante coepissem. Vale.
PL 18, 294Dここに、挨拶を運ぶ手紙がある。これがあなたの思いにとって楽しいことは、務めを競う気持ちが証してくれるだろう。もしこの手紙が、これを運ぶ者にも、あなたの庇護の実りをもたらすなら、これまでの沈黙の損失を私は責めよう。もっと早くあなたに語りかけていたなら、私はより多くの人の世話ができたはずだと明らかになるからだ。健やかであれ。
Liber VII, Caput XLIII
第VII巻 第XLIII章PL 18, 295ASYMMACHUS DECIO.
シュンマクスよりデキウスへ
Cum ruri agerem, libertate coeli gressum reformans, cujus me usus post dolorem moratur; familiarissimus meus ordiendo itineri paratus fecit ad scribendum sui copiam.
PL 18, 295A私が田舎にいて、空の自由な風のなかで歩みを整えていたとき——その歩みは、痛みの後でまだ私を遅らせている——私のごく親しい者が、旅を始める支度をして、書く機会を私に与えた。
Illico amicam studio meo amplexus communionem, scripta non distuli: quae et inter nos augerent commercium religionis, et commeanti primum apud te notitiae limen aperirent.
PL 18, 295A私は、私の熱意に応える友の交わりをただちに受け入れ、書くことをためらわなかった。この手紙は、我々のあいだの義理〔religio〕のやりとりを増し、あなたのもとへ行く者に、知己の入口を最初に開くだろう。
Si probabiles hujus epistolae causas putas, mihi sermonis tui gratia, illi amoris fructus eveniat. Vale.
PL 18, 295Aこの手紙の理由が、称えるべきものとあなたが思うなら、私にはあなたの言葉という好意が、彼には愛の実りが与えられるように。健やかであれ。
Liber VII, Caput XLIV
第VII巻 第XLIV章PL 18, 295BSYMMACHUS DECIO.
シュンマクスよりデキウスへ
Remuneror mihi dictam a te salutem, quamvis diebus proximis ultro amicitiam styli opere frequentaverim: quae commemoratio non exprobrat officia. Hujus enim diligentiae voluptate animus meus pascitur.
PL 18, 295Bあなたが私に述べた挨拶に報いる。もっとも、先日来、私は自分から筆を執って友情を重ねてきたのだが。このように言うのは、務めを責めるためではない。この心配りの楽しみで、私の心は養われているからである。
Est igitur tua optio, an in me velis saepe litterarum esse munificus, quod quidem maxime cupio. Sed si quando nobis fructus iste defuerit; eadem mihi gaudia tecum loquendi sermo noster praestabit. Vale.
PL 18, 295Bだから、あなたが私に対してしばしば手紙を惜しまないでいるかどうかは、あなたの選ぶところである。私はそれを何より望んでいる。だが、もしこの実りが我々に欠けることがあっても、我々の語りが、あなたと語らう同じ喜びを私に与えてくれるだろう。健やかであれ。
Liber VII, Caput XLV
第VII巻 第XLV章PL 18, 295CSYMMACHUS DECIO.
シュンマクスよりデキウスへ
Una haec via est qua maxime civibus ac familiaribus meis prosim, si eos in clientelam tuam, quasi mystagogus inducam. Quod nunc pro Gaudentio facio, viro generis senatorii: cujus modestiam, si propius inspexeris, repereris claris natalibus parem.
PL 18, 295C私の市民や身近な者たちを、秘儀への導き手〔mystagogus。ギリシア語由来〕のように、あなたの庇護に迎え入れること。これが、彼らの役に最も立てる、ただ一つの道である。いま私はそれを、元老院身分の出の人ガウデンティウスのために行う。その慎みを、あなたがもっと近くで見れば、高貴な生まれにふさわしいと分かるだろう。
Igitur in obsequia tua incunctanter receptus, ante plenam sui fiduciam, quam mox illi morum praestabit inspectio, intelligat de se testimonio meo creditum. Vale.
PL 18, 295Cだから、ためらわずにあなたの庇護のもとに迎え入れられた彼が、その人柄をあなたが吟味すればまもなく与えられるはずの、自分への全幅の信頼を得る前に、私の証言によって自分が信頼されていることを知るように。健やかであれ。
Liber VII, Caput XLVI
第VII巻 第XLVI章PL 18, 295CSYMMACHUS DECIO.
シュンマクスよりデキウスへ
Singularis animi tui bonitas saepe vocat ad justas petitiones fiduciam meam. Non est igitur commendationum familiarium verenda reprehensio, cum ipse ad hoc me studium voti benignitate sollicites.
PL 18, 295Cあなたの心のたぐいない善さは、しばしば私の信頼を、正当な願いへと呼び出す。だから、親しい者の推薦が咎められるおそれはない。あなた自身が、願いを受け入れる好意によって、私をこの熱意へとかき立てるのだから。
Spes ergo certa est, gratas tibi fore litteras quibus ornatissimum virum Desiderium veterem amicum meum prosequor. Domestica huic causa rumpendi otii admovit necessitatem. Eam facile jacturam dissimulare potuisset, si admitteret magnum animum angusta fortuna.
PL 18, 295Cだから、いとも立派な人デシデリウス〔Desiderium を人名と取った〕、私の古い友人のために私が書くこの手紙が、あなたに喜ばれることは確かな期待である。家の事情が、彼に暇を破る必要を迫った。窮屈な境遇が大きな心を許すなら、彼はこの損失を平気な顔で隠せたろう。
Ex ipso latius audies, quidquid epistolae brevitas recusat absolvere. Mihi satis est, pro eo in universum rogare. Suscipe, oro, benefaciendi provinciam, quae hominum merita Deo applicat, clarioresque fructus ex hujus commodo cape. Mihi enim videntur beneficia plus conferre praestanti. Vale.
PL 18, 295D手紙の短さが語りきることを拒むことは、彼自身からもっと広く聞くだろう。私は、彼のために全般的に願うだけで足りる。頼む、善をなす務めを引き受けよ。それは人々の功績を神に結びつけるものである。そして彼の便宜から、いっそう輝かしい実りを得よ。恩恵は、与える者にいっそう多くを与えると私には思われる。健やかであれ。
Liber VII, Caput XLVII
第VII巻 第XLVII章PL 18, 295DSYMMACHUS DECIO.
シュンマクスよりデキウスへ
Nec abstinere litteris possum proficiscente ad vos domino et filio meo Flaviano, quem prosequi hoc viatico debeo, nec aliquid adjungere: quia tua erga eum diligentia non recipit augmentum.
PL 18, 295D主にして我が息子フラウィアヌス〔domino は敬称〕があなた〔vos。一人の相手への敬意の複数〕のもとへ出立するにあたって、この旅の糧を贈って送り出さずにはいられないが、それ以上を付け加えることもできない。あなたの彼への心配りは、増しようがないからである。
Volo igitur noveris, non esse fastidii, quod quam minimum de eo scribimus, sed securitatis de tua mente praesumptae. Talis jugiter in eum esse dignare, qualem te vetus amicitia pollicetur: cui adjicit tui honoris gradus, ut quae pro eo velle debes, posse non neges. Vale.
PL 18, 296Aだから、知ってほしい。我々が彼について極力わずかしか書かないのは、無関心からではなく、あなたの心について前もって抱いている安心からである。昔からの友情があなたに約束するとおりの者として、彼にいつもあることをよしとせよ。あなたの名誉の位は、彼のために望むべきことを実行できないとは言わせない。健やかであれ。
Liber VII, Caput XLVIII
第VII巻 第XLVIII章PL 18, 296ASYMMACHUS DECIO.
シュンマクスよりデキウスへ
Favore tuo factum est, ut evectionum adminicula sumeremus, quibus familiares mei empturi equas Curules ad Hispaniam commearent.
PL 18, 296Aあなたの好意のおかげで、我々は駅伝の通行証〔evectio〕の助けを得た。それによって私の身近な者たちが、競走用の雌馬を買いにヒスパニアへ行き来するのである。
Quaeso igitur in rem missos mox transire praecipias; quod longo tempore opus est, ut de singulis provinciis optimos quosque excerpat electio, et morosior cautela perducat.
PL 18, 296Aそこで頼む、用事で遣わされた者たちが、すぐに通れるよう命じてほしい。各属州から最良のものだけを選り抜き、より慎重な用心が連れてくるには、長い時間が必要だからだ。
Praeterea tibi validius obligabor, si duobus aliis veredis eorumdem iter juveris: dividentur enim singuli, ut ex diversis provinciis edeciment lectiores.
PL 18, 296Bさらに、二頭の別の駅馬で彼らの旅を助けてくれるなら、私はあなたにいっそう強く恩を負うだろう。一頭ずつ分けて、異なる属州から、より優れたものを選び出す〔edeciment の意は定かでない。「選び出す」と取った〕ことになるからである。
Erit tui beneficii, post illustrem et praecellentissimum virum comitem, quidquid domui nostrae praetoria filii mei editio splendoris adjecerit. Vale.
PL 18, 296B顕貴〔illustris〕にして卓越した人、伯(コメス)の次に、我が息子の法務官就任の催しが我が家に加えるどんな華やかさも、あなたの恩恵によることになる。健やかであれ。
Liber VII, Caput XLIX
第VII巻 第XLIX章PL 18, 296BSYMMACHUS DECIO.
シュンマクスよりデキウスへ
Certissimus contra omnes procellas animi tui portus est; ideo ad te sororis meae filius spei certus accurrit. Negotii autem genus de humanitate saeculi exspectat auxilium, cujus qualitas virtutibus tuis precum lectione pandetur.
PL 18, 296Bあなたの心の港は、あらゆる嵐に対して最も確かである。だから、私の姉妹の子が、望みを確信して、あなたのもとへ走ってきた。この件は、時代の人情からの助けを待っており、その性質は、願いの文書を読めば、あなたの徳に明らかになる。
Ergo prolixus esse non debeo enarrator injuriae, cum seriem desiderii fides supplicationis exponat. Has autem solas partes mihi injungit affectio, ut pro conjuge pignoris mei, cujus paupertati gravis paratur ruina, suffragium tui favoris exambiam. Vale.
PL 18, 296Bだから私は、不正の語り手として長々と述べるべきではない。請願の信実が、望みの経過を述べるからである。愛情が私に課すのはこの役目だけである。我が身内〔pignus。前の節の姉妹の子を指すと取った〕の妻のために、すなわち、その貧しさに重い破滅が用意されている者のために、あなたの好意の支持を私が懇願することだ。健やかであれ。
Liber VII, Caput L
第VII巻 第L章PL 18, 296CSYMMACHUS DECIO.
シュンマクスよりデキウスへ
Gaudii de te mei nec ipse ostentator esse per verecundiam possum, nec testem alterum cito. Sufficit enim, quod amorem meum de tua mente metiris. Debeo tamen laetitiam confiteri, quae praefecturae habenas ad bonam transtulit voluntatem.
PL 18, 296Cあなたについての私の喜びを、慎みから、自分で誇示することも、すぐに別の証人を立てることもできない。私の愛をあなたの心から測れば足りるからだ。だが、長官職の手綱を、善い意志のもとへ移した喜びは、告白しなければならない。
Interea non minore abundo laetitia, quod domini et filii mei Flaviani prolixus in judicando labor optata quiete perfrui meruit. Neque enim te differri diu ab hoc praemio par fuit, neque illum ab otio retardari.
PL 18, 296Cそのうえ、主にして我が息子フラウィアヌスの、裁くことにおける長い労苦が、望んだ静けさを享受するに値したことにも、私は同じくらいの喜びにあふれている。あなたがこの報いから長く遠ざけられるのも、彼が暇から引き止められるのも、同じようにふさわしくなかったからである。
Hoc eo scribo, ut noveris nos pro tuo honore agere aeterno principi gratias, et te idem facere pro illius securitate debere. Interea quaeso, ut in epistolis frequentandis morem tuum teneas, nec privatis officiis actus publicos obstare causeris.
PL 18, 296Dこれを書くのは、あなたの名誉のために、我々が永遠の君主に感謝していること、またあなたも彼の無事のために同じようにすべきだと、知ってもらうためである。さしあたり頼む、手紙を重ねるあなたの習慣を保て。公の務めが私的な務めを妨げるなどと言い立てるな。
Nam multijugis necessitatibus par fuisti: nullumque experientiae genus est, cujus magnitudo vel novitas te possit a negotiis amicitiae debitis avocare. Vale.
PL 18, 296Dあなたは、数々の負担に応じる力があった。あなたを友情の負うべき務めから引き離しうるほどの大きさや新しさをもつ経験は、一つもない。健やかであれ。
Liber VII, Caput LI
第VII巻 第LI章PL 18, 296DSYMMACHUS DECIO.
シュンマクスよりデキウスへ
Habeant fortassis aliae commendationes meae interpretationem benignitatis: ista judicii est.
PL 18, 296D私の他の推薦には、好意の解釈があるかもしれない。この推薦は判断から出ている。
Trado enim sancto pectori tuo fratrem meum Severum, episcopum omnium sectarum attestatione laudabilem: de quo plura me dicere, et desperatio aequandi meriti, et ipsius pudor non sinit.
PL 18, 296D私は、我が兄弟セウェルスを、あなたの清い胸に託す。司教〔episcopus〕で、あらゆる派の証言によって称賛に値する人である。彼についてさらに多く語ることは、その功績に並ぶ見込みのなさと、彼自身の慎みが、私に許さない。
Praeterea testis, non laudatoris partes recepi; tibi reservans morum ejus inspectionem. Quem cum penitus expenderis, reperies me cessisse potius ejus laudibus, quam per negligentiam defuisse. Vale.
PL 18, 297Aそのうえ、私は称賛者の役でなく、証人の役を引き受けた。彼の人柄の吟味は、あなたに取っておく。あなたが彼を十分に量ったとき、私は彼の称賛に及ばなかったのであって、怠けて欠けたのではないと分かるだろう。健やかであれ。
Liber VII, Caput LII
第VII巻 第LII章PL 18, 297ASYMMACHUS DECIO.
シュンマクスよりデキウスへ
Quid tibi pro tanta in me meosque cura dignum rependam? Officia tua revera aequare non possum: spondeo tamen, nunquam me cultu mentis et affectione cessurum. Nec ambigo etiam te pro benefactis solam boni animi mercedem exspectare.
PL 18, 297A私と私の者たちへの大きな心配りに、あなたに何をお返しすればふさわしいだろうか。あなたの務めに、私は実のところ並べない。けれども、心の敬意と愛情で、決して引けを取らないと誓う。あなたが善行の報いとして、ただ善い心の報いだけを待っていることも、私は疑わない。
Sed in hac contestatione gratiae morari me longius pudor tuus non sinit: deberi enim judicas amicitiae nostrae quidquid ego credo praestari. Vale.
PL 18, 297Aしかし、この感謝の表明で私が長く立ち止まることは、あなたの慎みが許さない。あなたは、私が与えられていると信じるものは何でも、我々の友情に負われていると見ているからだ。健やかであれ。
Liber VII, Caput LIII
第VII巻 第LIII章PL 18, 297BSYMMACHUS DECIO.
シュンマクスよりデキウスへ
Parva est commendatio scriptorum meorum, cum Eusebium familiarem vita innocens, et annosa militia bonis quibusque conciliet. Suo igitur praeditus merito, testimonium pro te meum, non ambitum postulavit.
PL 18, 297B私の書き物による推薦は小さい。身近なエウセビウスは、罪のない暮らしと長年の軍務によって、すべての善き人々に好意を結んでいるからである。自分の功績を備えた彼は、あなたの前での私の証言を求めたのであって、運動を求めたのではない。
Et tamen abstinere non debeo tali genere litterarum, magis ut fidei satisfaciam, quam ut labantem gratificatione sustentem. Haec igitur petitionis meae summa est, ut in praeclaro pectore tuo formam circa se voluntatis meae inveniat. Vale.
PL 18, 297Bそれでもなお、こうした種類の手紙を差し控えるべきではない。揺らぐ者を好意で支えるためよりも、信義を果たすためである。ゆえに、私の願いの要点は、彼が、あなたの立派な胸のうちに、自分に向けた私の意志と同じ型を見いだすことである。健やかであれ。
Liber VII, Caput LIV
第VII巻 第LIV章PL 18, 297CSYMMACHUS DECIO.
シュンマクスよりデキウスへ
Ut es solers omnium rerum, scis quantum legatio sollicitudinis habeat, quantum peregrinatio difficultatis circumferat. Haec domino et filio meo Attalo senatus desideria prosequenti, amor tuus levia et tuta praestabit.
PL 18, 297Cあなたはあらゆる事に巧みだから、使節にどれほどの気苦労があり、旅にどれほどの困難が付きまとうか、知っている。元老院の願いを携えて進む、主にして我が息子アッタルスには、あなたの愛が、軽くて安全な旅を与えるだろう。
Suscipe igitur partes benignitatis et petitioni meae debitas, et tuo ingenio congruentes. Satis Attalo videbitur, quisquis erit eventus officii, curam pro se meruisse potioris. Vale.
PL 18, 297Cだから、私の願いに負われた、あなたの才にふさわしい好意の役を引き受けてほしい。務めの結果がどうなろうと、アッタルスは、自分のために、より力ある人の配慮を受けるに値したことで満足するだろう。健やかであれ。
Liber VII, Caput LV
第VII巻 第LV章PL 18, 297CSYMMACHUS DECIO.
シュンマクスよりデキウスへ
Saepe nos, ut condecet, litteris muneraris. Obsolescere enim quadam silentii rubigine animorum foedus existimas. Facias officium germanis studiis animisque conveniens. Pro qua re vicem tibi sermonis referre non distuli.
PL 18, 297Cあなたはふさわしく、しばしば我々に手紙の贈り物をする。沈黙の錆で、心の盟約が古びると、あなたは考えているのだ。兄弟のような熱意と心にふさわしい務めを果たしてほしい。そのために、私はあなたへの言葉のお返しをためらわなかった。
Cujus ea solutio est, ut me affectui tuo etiam nunc sentiam debitorem. Omnia enim facili vicissitudine, et compensatione redduntur. Contractus vero amicitiae et religionis aeternus est. Vale, et ad scribendum diligens esse persevera.
PL 18, 297Cその返済は、私があなたの愛情にいまなお負い目があると感じるような仕方になっている。すべては、やすやすとしたやりとりと埋め合わせで返されるからだ。だが、友情と義理〔religio〕の契約は永遠である。健やかであれ、そして書くことに精励し続けよ。
Nos litterarum solatia suggeremus, quibus aut animum mulceas occupatus, aut vicem referas otiosus. Vale.
PL 18, 297D我々は手紙の慰めを差し出そう。あなたは忙しいときには、それで心を和らげ、暇なときには、それでお返しをするだろう。健やかであれ。
Liber VII, Caput LVI
第VII巻 第LVI章PL 18, 297DSYMMACHUS DECIO.
シュンマクスよりデキウスへ
Tua vetus humanitas nos hortatur opem poscentibus non negare. Pro Theodulo autem scribendi mihi ad te causa propensior est, cum sit colonus agrorum meorum, atque illi debita magis, quam precaria cura praestetur.
PL 18, 297Dあなたの昔からの人情は、助けを求める者を拒まぬよう我々に勧める。テオドゥルスのためにあなたへ書く理由は、とくに大きい。彼は私の地所の小作人であり、彼に対しては、懇願されるより、負うべき心配りを与えねばならないからである。
Serva igitur consuetudinem tuam, et precibus meis, ut mos tuus promittit, inflectere: ut quidquid culpae aut erroris incurrit, contra illius meritum meo digneris interventu relaxare. Vale.
PL 18, 297Dだから、あなたの習慣を守り、あなたの流儀が約束するとおり、私の願いに心を傾けてほしい。彼の功績に反して、彼が犯した咎や過ちが何であれ、私のとりなしでそれを赦すことをよしとせよ。健やかであれ。
Liber VII, Caput LVII
第VII巻 第LVII章PL 18, 298ASYMMACHUS DECIO.
シュンマクスよりデキウスへ
Et virtutis et propositi tui est, bonos quosque suscipere: inter quos Alexander contemplatione honestatis jure censetur.
PL 18, 298A善き人を受け入れることは、あなたの徳にも志にも属している。その中でアレクサンドルスは、廉直を重んじる点で、当然その一人に数えられる。
Hunc et in adjumentum sui, et amoris in te mei gratia, familiaribus litteris prosecutus, impendio deprecor, ut illi favorem congruum tribuas, mihi vicissitudinem sermonis exsolvas. Vale.
PL 18, 298A私は、彼の助けのため、またあなたへの私の愛のために、親しい手紙で彼を送り出す。切に願う、彼にふさわしい好意を与え、私には言葉のお返しを果たしてほしい。健やかであれ。
Liber VII, Caput LVIII
第VII巻 第LVIII章PL 18, 298ASYMMACHUS DECIO.
シュンマクスよりデキウスへ
Duas oratiunculas meas nuper editas, ad illustres viros, virtutum et litterarum sacerdotio praeditos, Felicem et Minervium misi. Harum etiam te, ut amantem mei, si mediocribus ingeniis non offenderis, opto esse lectorem. Ipsi voluminis copiam facient. Ita enim studiose famam meam nutriunt, ut suffragia bonorum mihi nesciant invidere. Vale.
PL 18, 298A最近刊行した私の二つの小さな演説を、徳と文学の祭司職を備えた顕貴〔illustris〕の人々、フェリクスとミネルウィウスに送った。私を愛する者として、凡庸な才に気を悪くしないなら、あなたにもこれらの読み手になってほしい。二人が写しを手に入れさせてくれるだろう。二人は私の名声をそれほど熱心に育てており、善き人々の支持を私に妬むことを知らないのである。健やかであれ。
Liber VII, Caput LIX
第VII巻 第LIX章PL 18, 298BSYMMACHUS DECIO.
シュンマクスよりデキウスへ
Sacras mihi litteras Julius agens in rebus exhibuit, leopardorum munificentiam continentes. Idem tuam desideratam nobis paginam simul tradidit. Principe igitur loco salutationis tibi solvo reverentiam.
PL 18, 298B皇帝の使者ユリウスが、聖なる書簡〔皇帝の書簡〕を私に差し出した。ヒョウの贈り物を伝えるものである。同じ者が、我々が待ち望んでいたあなたの書面も同時に手渡した。そこで、挨拶の第一の場所で、あなたに敬意を払う。
Dehinc postulo, ut pro me gratias agas votivae largitatis auctori: quae jucundior erit, si ei commendationem prosecutio opportuna praestiterit: et quod verecundia mea vix implere potuisset, oris tui affabilitas exsequatur.
PL 18, 298B次に頼むが、私に代わって、待ち望んだ施与の与え主に感謝を述べてほしい。その感謝は、時宜を得たあなたの付き添いがそれに推薦を添えるなら、いっそう喜ばしいものになろう。私の慎みがほとんど果たせなかったことを、あなたの口の親しみやすさが成し遂げてほしい。
Spero enim ex mensura affectionis, quam de te mereor, quod cumulatissime possim magnitudinem nostrae gratulationis implere. Vale.
PL 18, 298Bあなたから私が受けるに値する愛情の大きさからして、我々の喜びの大きさを、この上なく満ち足りて果たしうると期待しているからである。健やかであれ。
Liber VII, Caput LX
第VII巻 第LX章PL 18, 298CSYMMACHUS DECIO.
シュンマクスよりデキウスへ
Onerabat verecundiam meam, quod prior scripseras. Continuo altera epistola tua gravatae fronti duplex fenus imposuit. Formido, quod cupio, ne mihi ante solutionem duorum contractuum tertius a te sermo tribuatur.
PL 18, 298Cあなたが先に書いたことは、私の慎みに重くのしかかっていた。続いてあなたの第二の手紙が、重荷を負った私の額に、二重の利息を課した。私が望みながらも恐れるのは、二つの契約の返済の前に、あなたから第三の言葉が私に与えられることである。
Habet quippe hanc impatientiam, quae in te pollet, oris ubertas, ut intervallum vicissitudini neget, et officia nondum compensata praeveniat. Una igitur ad satisfactionem via superest; ut imparem me stylo fatear, quamvis cultu amicitiae parem non negem.
PL 18, 298Cあなたにある口の豊かさは、返礼に間を置くことを拒み、まだ埋め合わされていない務めを先回りする、この性急さを備えている。だから、償いへの道は一つしか残らない。筆では私が及ばないと認めることである。友情の敬意では並ぶと言うことを、私は否むわけではないが。
Nec contumaciter fieri putes, quod tibi animi mei diligentiam confero. Alioquin frustra a te diligor, nisi affectione saltim nos patiaris comparari. Quare post hanc professionem meam laudatae facundiae donum frequenta: me, si rarior fuero, memento cessisse.
PL 18, 298C私が自分の心の愛をあなたのそれと比べることを、強情からだとは思わないでほしい。さもなければ、せめて愛情においては我々が並べられるのをあなたが許さないかぎり、私があなたに愛されるのは無駄である。だから、この私の宣言のあとは、称えられた雄弁の贈り物を重ねてほしい。私の手紙が少なくなったら、私が譲ったのだと心得よ。
An ego adversus judicium publicum provocem scriptis epistolarum regiarum magistrum? Nostrum est, pastorales inflare calamos; tuum sacris tibiis carmen incinere: nos obtundit otium, te usus exercet.
PL 18, 298D公の評価に逆らって、私が書き物で皇帝書簡の長〔magister epistolarum。皇帝の書簡を司る官。regiarum は皇帝の、の意と取った〕に挑むというのか。牧人の葦笛を吹くのは我々の仕事で、聖なる笛で歌を吹き込むのはあなたの仕事である。暇は我々を鈍らせ、実践はあなたを鍛える。
Nisi forte hanc nostram privatae vitae vacationem magis opportunam frequentandis litteris putas. Vides non eodem motu flumina de stagno serpere, et de fonte properare. Omne quod in cursu est, viget. Continuatio experientiae, vires suas renovat.
PL 18, 298Dもっとも、私的な暮らしの私のこの暇のほうが、手紙を重ねるにはふさわしいとあなたが思うなら別である。川が、沼から這い出るのと、泉から急ぎ出るのとでは、同じ動きでないのを見るだろう。流れの中にあるものはすべて盛んである。経験の連続は、その力を新たにする。
Sublatum tibi est, quod respondere potuisses. Fac deinceps, qui vales scribendi copia, ut tantum mihi afferat facultatis exemplum tuum, quantum ingenium meum non dedit. Vale.
PL 18, 298Dあなたが返事できたはずのことは取り除かれた。今後は、書く力に恵まれたあなたが、私の才が与えなかったほどの能力を、あなたの手本が私にもたらすようにせよ。健やかであれ。
Liber VII, Caput LXI
第VII巻 第LXI章PL 18, 299ASYMMACHUS PATRICIO.
シュンマクスよりパトリキウスへ
Denuntiaveram quod rarior in scribendo essem futurus. Quid amicitiae faciam, quae cogit, ut mentiar? Descivi a proposito: sed credo te hujusmodi probare fallaciam. Nunc velim cogites quam frequens esse debeas, qui spei amplius obtulisti.
PL 18, 299A私は、書く回数をもっと減らすと告げていた。偽ることを強いる友情に対して、私に何ができよう。私は決意を捨てた。しかし、あなたはこのような偽りを認めてくれると思う。いま、あなたがどれほど頻繁に書くべきかを考えてほしい。あなたは、望みをいっそう多く差し出したのだから。
An non prior in me jaculatus es oris tui munera? Quibus ego veluti herbam porrigens, cum veniae petitione respondeo. Maneas oro promissis, et coeptorum tuorum diligentiam teneas. Fidem tuam convenio, qui me pene jactito mentitum. Vale.
PL 18, 299Aあなたこそ、私に対して先に口の贈り物を投げつけたのではないか。それに私は、草を差し出す者のように〔草を差し出す=負けを認める、の古い言い回し〕、赦しを乞うて応える。頼む、約束を守り、始めたことへの勤勉を保て。ほとんど偽った者だと自ら言い立てている私が、あなたの信義に訴える。健やかであれ。
Liber VII, Caput LXII
第VII巻 第LXII章PL 18, 299BSYMMACHUS PATRICIO.
シュンマクスよりパトリキウスへ
Ideo amicitia comparata est, ut officiorum vicibus mutua gubernetur utilitas. In rem praesentem spectat praefata sententia.
PL 18, 299B友情が結ばれたのは、務めを交互に果たすことで、相互の益が保たれるためである。先に述べた格言は、目下の件に当てはまる。
Praesumo namque eximitatis tuae studio supplicationem fratris mei Callistiani, atque ejus uxoris, exsortem sacri beneficii non futuram; cui et aequitas desiderii, et usitata impetrationis forma suffragio est.
PL 18, 299Bというのも、私は、兄弟カッリスティアヌスとその妻の嘆願が、あなたの傑出〔eximietas。底本は eximitatis。eximietatis と読む〕の熱意によって、聖なる恩恵〔皇帝の恩恵〕にあずかれぬことにはなるまいと見込んでいる。その嘆願には、望みの正当さと、請願の通例の形式とが、後押しとなっている。
Quando igitur nihil obstat oratis, admove juvandis precibus benevolentiam. Quae cum tibi innata sit, remittit mihi deprecandi laborem. Nam pene injuriam facit benignitati, qui anxie pe it, quod praestantis natura sponte promittit. Vale.
PL 18, 299Bそれゆえ、願われた事柄を妨げるものが何もないのだから、助けるべき願いに好意を向けてほしい。その好意はあなたに生来のものであるから、私が懇願する骨折りを免じてくれる。実際、優れた者の性分がおのずと約束することを気遣わしげに求める〔底本は pe it。petit と読む〕者は、ほとんどその厚意を傷つけているに等しい。健やかであれ。
Liber VII, Caput LXIII
第VII巻 第LXIII章PL 18, 299CSYMMACHUS PATRICIO.
シュンマクスよりパトリキウスへ
Tantum esse apud te loci Aurelio meo gaudeo, ut a me tibi traditus invicem sub commendatione reddatur. Vicisti nostram pro eo diligentiam, quam jubes accrescere. Itaque sum dicto audiens. Nulla enim caritas ita plena est, ut augmentum non capiat.
PL 18, 299Cあなたのもとで我が友アウレリウスがそれほどの地位を占めていることを喜ぶ。私があなたに引き合わせたその者が、今度は推薦を添えて私に返されるほどである。あなたは、彼のための我々の心配りを超えた。それを増せとあなたは命じる。そこで私は言葉に従う。実際、増す余地のないほど満ち足りた愛というものはない。
Me domo abesse, et Campaniae pasci otio libens admittes. Nam soles amicorum prospera, voluptate partiri. Tibi honor militiae pariat fructus secundos: sit vita nostra secura, vestra conspicua. Vale.
PL 18, 299C私が家を離れ、カンパニアの閑暇に身を養っていることを、あなたは快く認めてくれよう。あなたは友の幸いを喜びとして分かち合うのが常だからである。軍務の栄誉があなたに順調な実りをもたらすように。我々の暮らしは安らかに、あなたの暮らしは際立ったものであるように〔vos。一人の相手への敬意の複数〕。健やかであれ。
Liber VII, Caput LXIV
第VII巻 第LXIV章PL 18, 299CSYMMACHUS PATRICIO.
シュンマクスよりパトリキウスへ
Propinquorum meorum causas Martyrius prosequitur, qui has a me litteras in suffragium suum meruit. Quaeso ut effectum sperati de te favoris obtineat. Vale.
PL 18, 299C私の親族の訴訟をマルテュリウスが進めている。この者は、自らの後ろ盾として私のこの書簡を受けるに値した。彼があなたから望んだ好意の成果を得られるよう願う。健やかであれ。
Liber VII, Caput LXV
第VII巻 第LXV章PL 18, 299DSYMMACHUS PATRICIO.
シュンマクスよりパトリキウスへ
In tuas manus veniet causa mei pignoris, adeo ut amica legibus fulciatur. Sed ut est multiformis plerumque perfidia tutorum, in varias se frequenter artes vertit. Obnoxios credo, nunc saltim sacro cessuros oraculo, si vestra aequitas suggerenda celebraverit. Vale.
PL 18, 299D私の子の訴訟があなたの手に渡ることになるが、それは法に支えられるほど正当な訴えである。しかし、後見人たちの不誠実はたいてい多面的で、しばしば様々な手管に身を転じる。思うに、責めを負う者たちも、もしあなたの公正〔vos。一人の相手への敬意の複数〕が上申すべきことを執り行うなら、今度こそ聖なる勅語に服するであろう。健やかであれ。
Liber VII, Caput LXVI
第VII巻 第LXVI章PL 18, 299DSYMMACHUS ALIPIO.
シュンマクスよりアリピウスへ
Salutationis honore praefato, familiarem precationem tui animi annecto. Agris enim, quos in Caesariensi Mauritania possidemus, ut fieri amat per dominorum absentiam, nihil reliqui facit officii praesidialis improbitas.
PL 18, 299Dまず挨拶の礼を述べたうえで、親しい願いをあなたの心に添える。我々がカエサリア・マウレタニアに所有する地所に対して、主人たちが不在のときによくあるように、総督の属僚の不正が、何ひとつ手をつけずに残すものがない〔荒らし尽くす、の意〕。
Saepe ad rectorem provinciae delata querimonia parvi habita est per ignaviam judicantis. Ergo, quoniam remedia minora non prosunt, ad majora confugimus. Feras opem, quaeso te, ne res tot injuriis exhausta succumbat.
PL 18, 300A属州の長に何度も持ち込まれた訴えは、裁く者の怠慢のため、軽く扱われた。それゆえ、小さな救済が役に立たないので、より大きな救済に逃れる。あなたに頼む、助けをもたらしてほしい。多くの不法に疲れ果てたこの件が屈することのないように。
Debes hoc et tuae famae, et amicitiae meae; ut peculiariter juvare digneris justitiam postulati. Vale.
PL 18, 300Aこれはあなたの名声に対しても、私との友情に対しても、負うべきことである。すなわち、請願の正義を格別に助けることをよしとせよ。健やかであれ。
Liber VII, Caput LXVII
第VII巻 第LXVII章PL 18, 300ASYMMACHUS ALIPIO.
シュンマクスよりアリピウスへ
Qui sperat brevi se venturum in conspectum amicorum, solet scribendis epistolis abstinere. Mihi et illa spes, visendi te, integra est, et fastidium non creat litterarii usus officii.
PL 18, 300Aまもなく友の前に出られると望む者は、書簡を書くことを控えるのが常である。私にはあなたに会えるという望みもそのままあるし、書簡の務めを使うことも嫌気を生まない。
Celebro igitur honorem tuum salute dicenda, nec interim posco rescriptum: quia foenus styli mei fabularum munere ex proximo repensabis. Vale.
PL 18, 300Aそれゆえ、挨拶を述べてあなたの栄誉を祝うが、さしあたって返事は求めない。近く、おしゃべりという贈り物であなたが、私の筆の貸しを返してくれるだろうからである。健やかであれ。
Liber VII, Caput LXVIII
第VII巻 第LXVIII章PL 18, 300BSYMMACHUS ALPIDIO.
シュンマクスよりアルピディウスへ
Intelligo diligentiam, quam sanctae domui tuae defero, nimium tibi esse compertam. Hinc est, quod mecum laeta communicas, et dominae ac filiae meae valetudinem stylo indicas in spem redire meliorem.
PL 18, 300B私が尊ぶべきあなたの家に寄せる心配りを、あなたはあまりによく知っていると思う。それゆえ、あなたは喜ばしいことを私に伝え、わが奥方にして娘〔dominae ac filiae meae。一人を言うとも二人を言うとも取れる〕の健康が好転の望みに戻りつつあると書面で知らせてくれる。
Ago igitur uberes gratias, et Deos precor, ut tua secunda proficiant. Nobis tardior Africanarum navium commeatus incutit curas, et sterilitas conditorum. Quapropter ad collationem vocati, remedia patriae usitata promisimus. Sed votis opus est, ut voluntariae sponsioni solutio prompta respondeat. Vale.
PL 18, 300Bそこで篤く感謝し、神々に祈る、あなたの事が順調に進むようにと。我々には、アフリカの船の穀物の到着が遅れていることと、蓄えの不作とが、気がかりを与えている。そのため、拠出に呼び出されて、都の通例の救済策を約束した。だが、自発的な約束に支払いがすぐ応じるよう、祈願が必要である。健やかであれ。
Liber VII, Caput LXIX
第VII巻 第LXIX章PL 18, 300CSYMMACHUS ALPIDIO.
シュンマクスよりアルピディウスへ
Tradiderunt memoriae, qui res priscas locuti sunt, in judicium quemdam vocatum, quod Aricia tenus precarium de amico cantherium mutuatus, ulterioris clivi ardua praeterisset.
PL 18, 300C昔のことを語った者たちが伝えるところでは、ある男が裁判に呼び出された。アリキアまでという約束で友から去勢馬を借りたのに、その先の坂の険しい所まで越えて行ったからだという〔約束の場所を越えて借り物の馬に乗ったため訴えられた、という昔話〕。
Fuerit haec parcimonia, et diligentia pauperis saeculi, ut praetervectus decretum locum, commisisse in amicitiam diceretur. Assumpsi igitur, quod amor tuus ingerebat; tantumque absum a metu succensionis tuae, ut sperem ultro bonam fiduciae meae gratiam.
PL 18, 300Cこれは貧しい時代の倹約と注意深さであったとしておこう。定められた場所を乗り過ごしたことで、友情に背いたと言われたのである。そこで私は、あなたの愛が差し出したものを受け取った。あなたの怒りを恐れるどころか、むしろ私の信頼に好意ある感謝が返ることを望むほどである。
Necesse est enim probes quod ipse fecisses. Sed quid haec tanquam purgata produco? De Formiano scribo integer valetudinis; unde equorum copulam magis exercitam quam fatigatam remisi. Mulos paulisper tenebo.
PL 18, 300Cあなたは、自分でもしたであろうことを必ず認めてくれるはずだからである。だが、なぜこれを弁明済みのことのように持ち出すのか。私はフォルミアエの別荘から、健やかな身で書いている。そこから馬の一組を、疲れたというより鍛えられた状態で返した。騾馬はしばらく手元に置く。
Hanc enim dederas optionem: quam si repudiassem, viderer libentius in usurpandis uti animo meo, quam in permissis tuo cedere. Vale.
PL 18, 300Cあなたがこの選択を与えてくれたからである。もしそれを拒んだなら、許されたことにはあなたの心に譲るより、利用することで自分の心を好き勝手に使ったと見えるであろう。健やかであれ。
Liber VII, Caput LXX
第VII巻 第LXX章PL 18, 300DSYMMACHUS ALIPIO.
シュンマクスよりアリピウスへ
Cum molestias urbanas retracto, abesse delectat: cum vos cogitatione contemplor, taedet absentiae meae.
PL 18, 300D都の煩わしさを思い返すとき、離れていることが嬉しい。だがあなたを〔vos。一人の相手への敬意の複数〕思いのうちに見つめるとき、自分の不在が厭わしくなる。
Medium est igitur levamen in litteris: quas ideo ad te dedi, ut simul et amicitiae satisfaciam, et secutus exemplum, tuas mihi epistolas praestes, in quibus vides plus esse solatii. Vale.
PL 18, 300Dそれゆえ書簡が中間の慰めである。これをあなたに送ったのは、友情を満たすと同時に、この例にならって、あなたが私に書簡をくれるようにするためである。あなたはそこにより多くの慰めがあると見ている。健やかであれ。
Liber VII, Caput LXXI
第VII巻 第LXXI章PL 18, 300DSYMMACHUS ALIPIO.
シュンマクスよりアリピウスへ
Plurimum mihi opis atque adjumenti tuae litterae ad confirmationem sanitatis impertiunt. Primo, quod te memorem nostri esse testantur: dehinc, quod indicia tuae prosperitatis apportant.
PL 18, 300Dあなたの書簡は、私の健康の回復のために、非常に多くの助けと支えを与えてくれる。第一に、あなたが我々を覚えていることを証しするから。次に、あなたの幸いの知らせをもたらすからである。
Fateor igitur adhuc infirmam valetudinem meam scriptorum tuorum assiduitate refoveri: atque intelligo, quid ex praesentia tua commoditatis habiturus sim, cum tantum ex litteris salubritatis indicibus accipiam. Vale.
PL 18, 301Aそれゆえ認める、まだ弱い私の健康は、あなたの書き物の絶え間なさによって元気づけられている。そして悟る、健康のしるしである書簡からこれほどのものを受け取るのだから、あなたが居合わせればどれほどの慰めを得られるか。健やかであれ。
Liber VII, Caput LXXII
第VII巻 第LXXII章PL 18, 301ASYMMACHUS FRATRIBUS.
シュンマクスより兄弟たちへ
Mediolanum profectus haec scribo, et hinc honorificentiam vobis debitae salutationis exhibeo. Aequum est, ut mea cura de vobis relatu piae vicissitudinis mitigetur. Valete.
PL 18, 301Aミラノへ出発して、これを書いている。ここから、諸君に負う挨拶の礼を尽くす。諸君についての私の気がかりが、情けある応答の知らせによって和らぐのが当然である。健やかであれ。
Liber VII, Caput LXXIII
第VII巻 第LXXIII章PL 18, 301ASYMMACHUS FRATRIBUS.
シュンマクスより兄弟たちへ
Pervenimus, sed venisse jam poenitet. Nam ubi primum solum Baiani littoris contigi, statim pedis dolore correptus sum. Atque ideo pauca dictavi, mox in scribendo futurus uberior, si me sanitas optata respexerit, et vestrae invicem litterae provocaverint. Valete.
PL 18, 301A着いた。だがもう来たことを悔いている。バイアエの浜の土に足を触れたとたん、ただちに足の痛みに捕らえられたのである。それで短く口述した。望んだ健康が私を顧み、また諸君の書簡が促してくれるなら、まもなく書くときにはもっと豊かになろう。健やかであれ。
Liber VII, Caput LXXIV
第VII巻 第LXXIV章PL 18, 301BSYMMACHUS FRATRIBUS.
シュンマクスより兄弟たちへ
Primo adventu, ut scripto superiore signavimus, valetudo nostra percussa est: seu insalubribus aquis, sive aeris mutatione. Fors viderit. Nunc status melior coepit adversa tenuare: sed prae caeteris remedio fuit, quod vos salvere cognovimus.
PL 18, 301B着いたばかりのとき、先の書簡で記したとおり、我々の健康は打撃を受けた。体に悪い水のためか、空気が変わったためか。それは運に任せておこう。今は容態が好転し、悪いことが薄れ始めた。だが何より薬となったのは、諸君が元気だと知ったことである。
Quod si etiam reditus nostri tempus inquiritis, ad idus Octobris legere iter, si dicto fortuna adsit, optamus. Valete.
PL 18, 301B諸君が我々の帰りの時期をも尋ねるなら、10月のイドゥス〔10月15日〕のころに旅路をたどることを、運が言葉に添えてくれるならば、願っている。健やかであれ。
Liber VII, Caput LXXV
第VII巻 第LXXV章PL 18, 301CSYMMACHUS FRATRIBUS.
シュンマクスより兄弟たちへ
Scio et desiderari et exspectari a vobis litteras meas, quia moris est, ut munus hujusmodi a proficiscentibus inchoet. Auspicium ergo vobis servandae inter nos salutationis emitto; nequaquam dubitans, tanquam signo dato ad respondendum vos desides non futuros. Valete.
PL 18, 301C諸君が私の書簡を求め、待っていることを知っている。この種の贈り物は旅立つ者から始めるのが習わしだからである。それゆえ、我々のあいだで挨拶を保つ前触れを諸君に送る。合図が与えられたかのように、諸君が返事を怠ることはあるまいと少しも疑わない。健やかであれ。
Liber VII, Caput LXXVI
第VII巻 第LXXVI章PL 18, 301CSYMMACHUS FRATRIBUS.
シュンマクスより兄弟たちへ
Religiosum atque votivum est, ut a quaestoribus candidatis dona solemnia potissimis atque amicissimis offerantur. Quo in numero jure censemini.
PL 18, 301C財務官候補から、最も有力で最も親しい人々に、定例の贈り物を差し出すのは、務め〔religio〕であり、また望ましいことである。諸君はその数に入ると当然みなされる。
Offero igitur vobis eburneum dypticum, et camstellum argenteum librarum duarum filii mei nomine, qui quaestorium munus exhibuit: et impendio precor, ut hanc honorificentiam dignemini gratanter amplecti. Valete.
PL 18, 301Cそこで諸君に、象牙の二連板と、銀の器〔camstellum。語の意味は定かでない〕二ポンド分を、財務官職の催しを果たした我が息子の名で差し出す。この栄誉を喜んで受け入れることをよしとしてほしいと、心から願う。健やかであれ。
Liber VII, Caput LXXVII
第VII巻 第LXXVII章PL 18, 301DSYMMACHUS FRATRIBUS.
シュンマクスより兄弟たちへ
Subesse aliquas silentio meo causas sponte aestimare potuistis: nam quomodo omisissem religionis munia, si valerem? nunc paulatim dolore cedente officium salutationis differre non potui. Vestri erit muneris referre mutuam vicem. Quae mihi dies optata pertulerit, ad convalescendum fomenta praestabit. Valete.
PL 18, 301D私の沈黙に何らかの訳があることを、諸君は自ら察せられただろう。実際、健やかであったなら、どうして務め〔religio〕を怠ったであろうか。今は痛みが少しずつ引いてきたので、挨拶の務めを延ばすことはできなかった。今度は諸君が、務めとして互いに返す番である。私が望んだ日がもたらしてくれるものが、回復への温めとなろう。健やかであれ。
Liber VII, Caput LXXVIII
第VII巻 第LXXVIII章PL 18, 301DSYMMACHUS FRATRIBUS.
シュンマクスより兄弟たちへ
Postquam paginam, quae vobis salutationem ferret, emisi; tempore affuit, qui mihi vestras litteras exhiberet. Quarum perceptione principio laetatus; ubi commune pignus decubuisse cognovi, conflictatus sum repente amaritudine lectionis.
PL 18, 301D諸君に挨拶を伝える頁を送り出したあと、折よく諸君の書簡を私に届ける者が来た。それを受け取って初めは喜んだが、我々共通の子が病床に伏したと知って、読むうちにたちまち苦い思いに打たれた。
Sed quia filium nostrum redditum sanitati subjuncta docuerunt, in tranquillum denuo animus remigravit. Meae valetudinis statum scriptis superioribus indicavi; cujus denuo meminisse non opus est, ne vos sollicitae scriptionis iteratio conturbet. Valete.
PL 18, 302Aだが、あとに添えられた箇所が、我々の息子が健康を取り戻したことを告げていたので、心はふたたび平穏へ戻った。私の健康の様子は先の書面で知らせた。それを重ねて思い出す必要はない。気がかりな書面の繰り返しが諸君を煩わせないようにするためである。健やかであれ。
Liber VII, Caput LXXIX
第VII巻 第LXXIX章PL 18, 302ASYMMACHUS FRATRIBUS.
シュンマクスより兄弟たちへ
De reditu filii nostri Fausti praenuntias paulo ante litteras misi, ut accelerata securitas desiderii vestri impatientiam mitigaret; sed munus salutationis iterare ipso etiam proficiscente non piguit.
PL 18, 302A我々の息子ファウストゥスの帰りについて、先ごろ予告の書簡を送った。早めた安心が、諸君の望みの焦りを和らげるようにである。だが、本人が出発する折にも、挨拶の務めを重ねることを億劫とは思わなかった。
Capite igitur geminam voluptatem: primo ex ipsius reditu; dehinc ex sermone fraterno, quo vobis redditos sanitati communes liberos indicamus. Valete.
PL 18, 302Aそれゆえ二重の喜びを受け取れ。第一に彼自身の帰りから。次に、兄弟としての言葉から。それによって、我々は共通の子らが健康に戻ったと諸君に知らせるのである。健やかであれ。
Liber VII, Caput LXXX
第VII巻 第LXXX章PL 18, 302BSYMMACHUS FRATRIBUS.
シュンマクスより兄弟たちへ
Superioribus diebus litteras frequentavi; sed nulla assiduitas potis est animum amantis explere.
PL 18, 302B先の日々には書簡を頻繁に送った。だが、どれほど絶え間なくても、愛する者の心を満たすことはできない。
Puto autem vobis ad cognitionem sufficere, quod valere nos scribimus: licet commune pignus paucis diebus sanguinis effusione vexatum, otii nostri minuerit voluptatem; quod jam divina ope ad plenam sanitatem coepit emergere. Valete.
PL 18, 302Bだが、我々が健やかだと書くことは、諸君が知るのに十分だと思う。もっとも、我々の共通の子が数日のあいだ出血に苦しみ、我々の閑暇の楽しみを減らした。それも、神の助けによって、すでに完全な回復へと向かい始めている。健やかであれ。
Liber VII, Caput LXXXI
第VII巻 第LXXXI章PL 18, 302BSYMMACHUS MESSALAE.
シュンマクスよりメッサラへ
Fortuna cum civibus nostris revertit in gratiam, postquam te sibi respublica vindicavit. Annumerandus est igitur caeteris sperantibus aequitatem Jucundus amicissimus meus; quem morbo jam diutino gravem, praefectura eminens ad cognitionem privatae litis exciverat.
PL 18, 302B国家があなたを自分のものとして取り戻して以来、運命の女神は我々の市民たちと和解に戻った。それゆえ、公正を望む他の人々の数に、私の無二の友ユクンドゥスも数えられねばならない。長引く病に苦しむ彼を、高位の長官職〔praefectura eminens〕が私的な訴訟の審理へ召喚したのである。
Est illi quidem votivum, sub examine tuo respondere propositis. Sed valetudo voluntati obnititur, quae effusione sanguinis sauciata, itinerum recusat incerta. Nec deerit jus adversantis petitioni, si ad Vicarium tuum disceptatio transferatur.
PL 18, 302C彼自身は、あなたの審理のもとで申し立てに答えることを望んでいる。だが健康が意志に逆らっており、出血に傷ついて、旅路の不確かさを受け入れない。訴えを退けようとする者の権利も、審理があなたの代官〔vicarius。管区を治め、長官の職務を代わりに執る官〕に移されるなら、損なわれはしない。
Haec igitur summa est postulati: ut cum causae nihil de loco pereat, salutem homini peregrinatio remota conciliet. Vale.
PL 18, 302Cそれゆえ、願いの要点はこうである。訴訟は場所のゆえに何も損なわれないのだから、旅が免じられることで、本人の健康が守られるようにしてほしい。健やかであれ。
Liber VII, Caput LXXXII
第VII巻 第LXXXII章PL 18, 302CSYMMACHUS MESSALAE.
シュンマクスよりメッサラへ
Instruenda mihi atque adornanda praetura est, ad cujus editionem magnitudinis tuae processus animavit. Incoeptum enim meum viribus fratris utetur.
PL 18, 302C私は法務官職を整え飾らねばならない。その就任の催しに向けて、あなたの偉大さの昇進が私を励ました。実際、私の企ては兄弟の力を用いることになる。
Quaeso igitur mecum religiose votiva officia partiaris, et familiaribus meis ad Hispaniae longinqua pergentibus, ob equorum curulium coemptionem, suffragia promovendi negotii digneris annuere. Longum fiat, si velim litteris praestanda percurrere.
PL 18, 302Dそこで頼む、私とともに、望ましい務めを義理堅く〔religiose〕分かち合ってほしい。また、戦車用の馬を買い集めるためにヒスパニアの遠方へ赴く私の身内の者たちに、用向きを進める後押しを与えることをよしとせよ。書簡でなすべきことを逐一たどろうとすれば、長くなる。
Capita rerum subjecto indiculo strictim notavi. Tibi integrum erit adjicere beneficia, si qua stylus petentis omisit. Vale.
PL 18, 302D事柄の要点は、添えた目録に簡潔に記した。願う者の筆が漏らしたことがあれば、恩恵として付け加えるのは、あなたの自由である。健やかであれ。
Liber VII, Caput LXXXIII
第VII巻 第LXXXIII章PL 18, 302DSYMMACHUS MESSALAE.
シュンマクスよりメッサラへ
Si quid pro amico atque unanimi meo Jucundo priora scripta valuissent, agendis magis gratiis, quam renovandis petitionibus a me sermo impenderetur: sed quia in civili negotio auget ejus infirmitatem crebra conventio, jam non pro causa, sed pro valetudine familiaris mei instauro sermonem.
PL 18, 302D友であり心を一つにするユクンドゥスのために、先の書簡が何らかの効力を持っていたなら、私の言葉は願いの更新より、むしろ謝意を述べることに費やされたはずである。だが、民事の係争では頻繁な出廷が彼の病弱を悪化させるので、いまは訴訟のためではなく、わが友の健康のために、あらためて言葉を述べる。
Et certe difficilis impetratio esse non debuit, postquam illi divinus affatus longae peregrinationis gratiam fecit: cujus rei exsecutionem miror esse difficilem, cum lenitas tua soleat talia etiam sine rescripti auctoritate praestare.
PL 18, 303Aそして確かに、願いの許しを得ることは難しくなかったはずである。神聖な勅語が、長い旅を彼に免じたのだから。その実行が難しいというのは、私には不思議である。あなたの穏やかさは、勅答の権威がなくてもそのようなことをなすのが常だからである。
Impensius igitur quaeso, ut Vicarii foro saepe in his judiciis agitata causa reddatur: quando hoc et sacrae litterae imperant, et judiciorum non refutat humanitas. Vale.
PL 18, 303Aそれゆえ、こうした審理でしばしば扱われた訴訟を代官の法廷に戻してくれるよう、さらに強く頼む。これは聖なる書簡が命じるところであり、裁判の人情も拒まないからである。健やかであれ。
Liber VII, Caput LXXXIV
第VII巻 第LXXXIV章PL 18, 303ASYMMACHUS MESSALAE.
シュンマクスよりメッサラへ
Primam mihi scribendi causam religio fecit, ut amicitia nostra litteris excolatur. Secundam suggessit humanitas, ut viro optimo Thalasso familiari meo tua concilietur affectio.
PL 18, 303A書簡を書く第一の理由は、友情の務め〔religio〕が、我々の友情が書簡で耕されることを求めたからである。第二の理由は、人情が示した。すなわち、わが友人である優れた人タラッススに、あなたの愛顧が結ばれるようにということである。
Superest ut et mihi sermonis tui vicissitudo respondeat, et commendato ex sententia procedat optatum. Vale.
PL 18, 303B残るのは、あなたの言葉の返礼が私にも応じられること、そして推薦された者に望みが思いどおりに進むことである。健やかであれ。
Liber VII, Caput LXXXV
第VII巻 第LXXXV章PL 18, 303BSYMMACHUS MESSALAE.
シュンマクスよりメッサラへ
Et mei circa te propositi ratio poposcit ut scriberem, et viro clarissimo, atque ornatissimo Eusebio adstipulatio mea deesse non debuit: quem probe de optimis viris meritum quaeso tua benignitas muneretur.
PL 18, 303Bあなたに対する私の心づもりのゆえに書くことが求められたし、いとも高名にして誉れ高いエウセビウスのために私の保証が欠けてはならなかった。優れた人々によく尽くしてきた彼に、あなたの好意が報いるよう頼む。
Nam laudabilis quisque hanc solam mercedem pudoris atque honestatis exoptat, ut ad intimam familiaritatem bonorum, tuique similium, pura conciliatione perveniat. Vale.
PL 18, 303B実際、称賛に値する者はみな、慎みと廉直に対する報いとして、ただ一つのものを望む。すなわち、善き人々、あなたのような人々との、親密な交わりに、純粋な結びつきによって至ることである。健やかであれ。
Liber VII, Caput LXXXVI
第VII巻 第LXXXVI章PL 18, 303CSYMMACHUS MESSALAE.
シュンマクスよりメッサラへ
Omnis commendatio amicis testimonium tribuit, suffragium praestat incognitis. Processus igitur, vir ornatissimus, filius meus, non est in ea parte numerandus, cui beneficio scripta praestantur; sed potius in ea, cui vicissitudo ex amore persolvitur.
PL 18, 303Cすべての推薦は、友にとっては証言となり、知らぬ者にとっては後押しとなる。それゆえ、誉れ高い人プロケッススは、わが息子であって、書簡が恩恵として与えられる側に数えられてはならず、むしろ愛ゆえに返礼が果たされる側に数えられねばならない。
Puto jam liquere tibi, quae circa illum familiariter tenenda sit forma judicii, quem sine favore commendo. Dignum est igitur, quantum apud me meriti collocavit, tantum apud te benignitatis inveniat. Vale.
PL 18, 303C彼に対して、親しい者としてどんな判断の形を守るべきか、もうあなたには明らかだと思う。私は好意をまじえずに彼を推薦している。したがって、彼が私のもとで築いた功績の分だけ、あなたのもとでも好意を見いだすのがふさわしい。健やかであれ。
Liber VII, Caput LXXXVII
第VII巻 第LXXXVII章PL 18, 303CSYMMACHUS MESSALAE.
シュンマクスよりメッサラへ
Numidam familiaritas nostra apud te debet juvare: quem tuo trado suffragio, ut meritum, quod apud nos honestis officiis collocavit, tua pro me cura compenset. Mores hominis ex meo pende judicio, et in omnibus quae utilitas ejus exquirit, votum commendantis imitare. Vale.
PL 18, 303C我々の親しさは、あなたのもとでヌミダ〔Numida。人名と取った。「ヌミディア人」とも読める〕を助けるはずである。彼をあなたの後押しに託す。我々のもとで誠実な務めによって築いた功績に、あなたが私に代わって心を配って報いてほしい。この人の人柄は私の判断に拠って量り、彼の利益が求めるすべてにおいて、推薦者の願いにならえ。健やかであれ。
Liber VII, Caput LXXXVIII
第VII巻 第LXXXVIII章PL 18, 303DSYMMACHUS MESSALAE.
シュンマクスよりメッサラへ
Amicitiae parentum recte in liberos transferuntur, ut caritas semel inita successoribus eorum velut haereditario jure proficiat. Quo nomine optimi quondam viri Gregorii filium diligendum pariter ac tuendum recepi.
PL 18, 303D親たちの友情が子らに移されるのは正しい。一度結ばれた愛が、その後継者たちに、相続の権利のように及ぶためである。この名目で、かつての優れた人グレゴリウスの息子を、愛し守るべき者として引き受けた。
Fuit enim mihi cum patre ejus fidum foedus animorum; sed religionis debitum tecum opto partiri. Quapropter quaeso ut curam meam pro eo in his quae usus poposcerit exsequaris.
PL 18, 303D実際、私は彼の父と、心の信頼できる契りを結んでいた。だが、友としての義理〔religio〕の負い目を、あなたと分かち合いたいと願う。そこで頼む、彼のための私の心遣いを、必要に迫られたことにおいて、あなたも果たしてほしい。
Inter caetera autem vota juvenis praecipuum liberalis animi signum est, quod cupit foro tuo non obscurus ortu actor accedere: cui (ut spero) et magisterium splendore dicendi, et suffragium mentis bonitate praestabis. Vale.
PL 18, 303Dこの青年の願いのうち、ほかにも増して寛い心のしるしは、あなたの法廷に、生まれの卑しからぬ弁護人として出たいと望んでいることである。彼には(私が望むように)、弁論の輝きによる指導と、心の善良さによる後押しとを、あなたは与えてくれるであろう。健やかであれ。
Liber VII, Caput LXXXIX
第VII巻 第LXXXIX章PL 18, 304ASYMMACHUS MESSALAE.
シュンマクスよりメッサラへ
Jamdudum litteras meas in manus tuas credo perlatas quibus allegavi quod judiciis approbatum est, amicum meum Jucundum, quanquam tui examinis cupidum, per valetudinem non posse proficisci.
PL 18, 304A私の書簡はかなり前にあなたの手に届いていると思う。そこで申し立てたのは、裁判で認められたことである。すなわち、わが友ユクンドゥスは、あなたの審理を望んではいるが、健康のために出発できない。
Hujus in dies morbus augescit: et ideo repeto postulatum. ne incidat invidiam contumaciae, qui miserationem meretur. Et sane civili causae nihil decerpet humanitas, si ad Vicarium vestrum transferatur examen. Nam pariter et laboranti detrahetur injuria, et negotio finis debitus eveniet. Vale.
PL 18, 304A彼の病は日に日に募る。それゆえ願いを繰り返す。憐れみに値する者が、強情という悪評に陥らないようにしてほしい。そして実際、審理があなたの〔vos。一人の相手への敬意の複数〕代官に移されるなら、人情は民事の訴訟から何も削らないであろう。苦しむ者からは不当が除かれ、案件には当然の結末が訪れるからである。健やかであれ。
Liber VII, Caput XC
第VII巻 第XC章PL 18, 304BSYMMACHUS MESSALAE.
シュンマクスよりメッサラへ
Probavit effectus non immerito a me sperata, quae praestare dignatus es, magisque me culpam potuisse contrahere, si apud amantem, Praetorias pignoris nostri necessitates pudore tacuissem.
PL 18, 304Bあなたが与えることをよしとしてくれたことで、私の望んだことが理由なきものでなかったと、結果が示した。愛してくれる人に対して、我々の子の法務官職にかかわる入り用を、遠慮から黙っていたなら、むしろ私が咎を負いえたであろう。
Ornari ergo nos gaudeo frequentibus amoris tui testimoniis: et volo speres, quidquid gratiae editio nostra quaesiverit, ad tua beneficia me cedente referendum. Vale.
PL 18, 304Bそれゆえ、あなたの愛のたびたびの証しで我々が飾られることを喜ぶ。そして、我々の催しが得るあらゆる好意は、私が譲って、あなたの恩恵に帰されるべきものと、あなたに期待してほしい。健やかであれ。
Liber VII, Caput XCI
第VII巻 第XCI章PL 18, 304BSYMMACHUS MESSALAE.
シュンマクスよりメッサラへ
Honores quidem semper vitae ac litterarum splendore gessisti. Sed bonorum nunc omnium gratulatio est, etiam publicum tibi decus esse delatum.
PL 18, 304Bあなたは、生き方と学識の輝きによって、これまでずっと栄誉を担ってきた。だが今は、公の栄誉までもがあなたに授けられたことを、善き人々すべてが喜んでいる。
Opto igitur ex sententia partis fruaris insignibus, et provectus in cumulum gloriae, magnitudinem judicii imperialis aequipares. Vale.
PL 18, 304Bそれゆえ願う、あなたが望みどおり、得た栄誉のしるしを享受し、栄光の頂へ進み出て、皇帝の判断の偉大さに並びうるように。健やかであれ。
Liber VII, Caput XCII
第VII巻 第XCII章PL 18, 304CSYMMACHUS MESSALAE.
シュンマクスよりメッサラへ
Officii mei est nuntiare quod valeam; voti, ut te salvere cognoscum. Ergo indicio prosperorum meorum partes amantis implevi; tu mihi adhuc debes sanitatis tuae gaudia. Quae ut solida fide in notitiam meam veniant, et Deorum favor, et tua scripta praestabunt. Vale.
PL 18, 304C私が健やかであると知らせるのは私の務めであり、あなたが元気だと知ること〔底本は cognosc m と一字が刷られていない。cognoscam と読む〕は私の願いである。そこで、私の幸いの報せによって、愛する者の役目は果たした。あなたは私にまだ、あなた自身の健康の喜びを負っている。それが確かな信頼をもって私の知るところとなるよう、神々の加護とあなたの書き物とが取りはからってくれるだろう。健やかであれ。
Liber VII, Caput XCIII
第VII巻 第XCIII章PL 18, 304CSYMMACHUS LONGIMANO.
シュンマクスよりロンギマヌスへ
Amico animo gaudia nostra participas, et integratum Flaviani filii mei honorem styli gratulatione prosequeris. Dignus laeta cui semper eveniant. Hanc autem dignationis tuae benignitatem scio ab illius instituto manare, qui praestitit.
PL 18, 304Cあなたは友としての心で我々の喜びを分かち、私の息子フラウィアヌスの回復された栄誉〔integratum。損なわれた栄誉が元どおりにされた、の意と取った〕を、書面で祝って送ってくれる。彼は喜ばしいことが常に起こるにふさわしい人である。だが、あなたの厚意のこの好意が、それを与えてくれた人の教えから流れ出ていることを、私は知っている。
Laudabiliter igitur sequeris magisterium optimae voluntatis. Tene, quaeso, ut facies, constantiam rerum bonarum; illum imitare, nos dilige. Vale.
PL 18, 304Dそれゆえ、あなたは最善の意志の教えに、称賛に値する仕方で従っている。どうか、そうするように、善きことの変わらなさを保ってほしい。彼にならい、我々を愛せ。健やかであれ。
Liber VII, Caput XCIV
第VII巻 第XCIV章PL 18, 304DSYMMACHUS LONGIMANO.
シュンマクスよりロンギマヌスへ
Honor militiae vestrae dantis beneficiis enitescit. Cum igitur te meritorum ratio summis proximum faciat, famae et gratiae decus benignitate conquire. Nec procul abest, de quo hujusmodi fructum capessas.
PL 18, 304Dあなたの〔vos。一人の相手への敬意の複数〕軍務の栄誉は、授ける者の恩恵によって輝く。それゆえ、功績の道理があなたを最高位に近づけるのだから、名声と好意の栄えを、好意によって求めよ。そのような実りを受け取る相手も、遠くない。
Juvandum enim tibi filium meum Desiderium litterae ingerunt; virum, praeter fortunam, cunctis rebus ornatum, quas sibi hominum cura praestat. Sed illa quoque cum eo in gratiam, si faveris, revertet.
PL 18, 304D書簡は、私の息子デシデリウスを助けるようあなたに迫る。この人は、運を除けば、人々の配慮が自らに与えうるあらゆるもので飾られた人である。だが、あなたが好意を示すなら、その運もまた、彼と和解するであろう。
Restat ut velis, quod pro loci ac meriti tui viribus potis es, sic facile inclinatum amici nostri negotium depulsa lite sanabis. Vale.
PL 18, 305Aあとは、あなたが望むかどうかである。あなたの地位と功績の力をもって、あなたにできることを。そうすれば、我々の友の、すでに傾いた案件を、訴えを退けて容易に治めるであろう。健やかであれ。
Liber VII, Caput XCV
第VII巻 第XCV章PL 18, 305ASYMMACHUS LONGIMANO.
シュンマクスよりロンギマヌスへ
Amplecti amicitias domini et filii mei Flaviani ante dignatus es. Sed nunc tempus datur, ut illi documenta verae familiaritatis exhibeas.
PL 18, 305Aあなたは以前から、わが主にして息子フラウィアヌスの友情を受け入れることをよしとしてくれた。だが今、あなたが彼にまことの親しさのしるしを示す時が与えられている。
Sacris enim D. N. Honorii augustissimi principis litteris ad officium magnifici consulis evocatus, occasionem dabit, qua et ipsius meritum judicio tuo pateat, et tua in eum affectio clarescat. Interea partes parentis interventus meus exsequitur.
PL 18, 305Aというのも、我々の主、いとも尊き君主ホノリウス〔D. N.=我々の主〕の聖なる書簡によって、壮麗なる執政官の務めに召された彼は、彼自身の功績があなたの判断に明らかになり、あなたの彼への愛情が輝く機会を与えるからである。それまでのあいだ、親としての役目は、私の取りなしが果たす。
Nec in dubium venit quid ponderis habeat pignorum commendatio apud eum qui suos diligit. Haec autem summa est desiderii mei, ut in animo tuo reperiat amorem meo similem. Vale.
PL 18, 305A子らの推薦が、自分の者を愛する人のもとでどれほどの重みを持つかは、疑いようがない。私の望みの要点は、あなたの心に、私と同じ愛を彼が見いだすことである。健やかであれ。
Liber VII, Caput XCVI
第VII巻 第XCVI章PL 18, 305BSYMMACHUS LONGIMANO.
シュンマクスよりロンギマヌスへ
In favorem me Dynami cohortaris, cujus tibi amore non cesserim. Est enim vir artium bonarum, cultus, ornatus. Libens itaque in tuam concedo sententiam, dignumque esse praedico qui nostro ordini copuletur.
PL 18, 305Bあなたは私に、ディュナミウスへの好意を促す。私は彼への愛では、あなたに劣らない。彼は善き技芸、教養、品位を備えた人だからである。そこで喜んであなたの意見に与し、彼が我々の身分に結ばれるにふさわしい人であると宣言する。
Sed adjicienda est ei praerogativa militiae, ut beneficio allectionis utatur. His quippe tantum munia relaxari divalia constituta voluerunt, quos castrensis honor illuminat.
PL 18, 305Bだが、彼には軍務の特権が付け加えられねばならない。選任の恩恵を用いられるようにである。実際、神なる勅法が公の務めを免除しようと望んだのは、軍営の栄誉に照らされた者たちだけだった。
Si igitur et hoc insigne detuleris, quod annonarum et evectionum cumulet adjectio, prono cursu in consulares legetur. Quare in tua manu est et illius meritum, et meum studium supplementis talibus adjuvare.
PL 18, 305Bそれゆえ、配給と駅逓の使用権の加増という、この徽章をもあなたが授けるなら、彼は一直線に執政官格の者たちのうちに数えられるであろう。したがって、彼の功績を、またそのような補いによって助けようとする私の熱意を、いずれも支えうるのは、あなたの手にある。
Interea nimis miror, quod in viro illustri Flaviano domino et filio meo, nec gradum honoris, nec jus amicitiae cogitasti. Nam cum praestans auctoritas tua vinarii tituli debita flagitaret, usque ad officii multam condemnatione progressa est.
PL 18, 305Cそのあいだ、私は大いに驚いている。顕貴の人〔illustris〕フラウィアヌス、わが主にして息子について、あなたは、栄誉の位も友情の権利も考えに入れなかったのである。あなたの卓越した権威が、ぶどう酒の名目の負担〔vinarii tituli。ぶどう酒の供出にかかわる負担と取った。意味は定かでない〕を迫ったとき、属僚への罰金という有罪判決にまで進んだ。
Patienter admitte, neque praefecturam, neque amantissimum tui virum tali contumelia debuisse perstringi. Quaeso igitur, ut tantum ei posthac deferre digneris, quantum tibi invicem convenit exhiberi.
PL 18, 305C耐えて受け入れてほしい、長官職も、あなたを最も愛する人も、そのような侮辱で責められるべきではなかった。そこで頼む、今後は彼に、あなたに同じように示されるのが相応な分だけの敬意を、払うことをよしとせよ。
Ego certe amborum parens nihil a te patior stridoris emergere: quinimo religiosis officiis crescere inter vos causas mutui amoris exopto. Vale.
PL 18, 305C私は、二人の親として、あなたから軋轢が生じるのは断じて許さない。むしろ、義理堅い〔religiosus〕務めを通じて、二人のあいだに相互の愛の理由が増すよう願う。健やかであれ。
Liber VII, Caput XCVII
第VII巻 第XCVII章PL 18, 305CSYMMACHUS LONGIMANO.
シュンマクスよりロンギマヌスへ
Cepi ex litteris tuis gaudium, postquam familiares meos ad Hispaniam commeantes adjutos epistolari commendatione docuisti. Quare acceptam gratiam et mente contineo, et ore contestor.
PL 18, 305Cあなたの書簡から喜びを受けた。ヒスパニアへ往来する私の身内の者たちが、書簡の推薦によって助けられたと、あなたが知らせてくれたからである。それゆえ、受けた好意を心に留め、口でも証言する。
Facit autem verecundia tua, ut de hoc parcius loquar; affectum enim, non verba desideras. Vale.
PL 18, 305Dだが、あなたの慎み深さのゆえに、私はこのことについてあまり多くを語らない。あなたは言葉でなく、心を求めているからである。健やかであれ。
Liber VII, Caput XCVIII
第VII巻 第XCVIII章PL 18, 305DSYMMACHUS LONGIMANO.
シュンマクスよりロンギマヌスへ
Jamdudum desideratas litteras tuas, nunc immodica animi gratulatione suscepi. Debita igitur reverentia et amore respondens, adjicio, ut in reliquum frequentare digneris munus voluptabile, quod sponte tribuisti. Sed huic postulato non opus est immorari. Neque enim petitio mea debet elicere, quod tua promittit benignitas. Vale
PL 18, 305Dずっと待ち望んでいたあなたの書簡を、いま心の度を越した喜びをもって受け取った。そこで、しかるべき敬意と愛をもって応えつつ、付け加える、あなたが自ら与えてくれたこの喜ばしい務めを、今後も重ねることをよしとせよ。だが、この求めに長くとどまる必要はない。あなたの好意が約束していることを、私の願いが引き出すべきではないからである。健やかであれ。
Liber VII, Caput XCIX
第VII巻 第XCIX章PL 18, 306ASYMMACHUS LONGIMANO.
シュンマクスよりロンギマヌスへ
Cultum amicitiae libenter exerceo. Video enim mihi a te talionem curae parilis non negari. Magnus autem diligentiae incentor est amor tuus. Quare beneficii loco exprobrare non possum, quod ex debito defero. Ipse enim tibi auctor es officiorum meorum, quae scribendi assiduitate sollicitas. Vale.
PL 18, 306A友情の営みを喜んで行う。あなたが、同じ心遣いの返報を私に拒まないのが見えるからである。あなたの愛は、心配りの大きな促しである。それゆえ、恩恵として咎め立てることはできない。私は負い目として尽くしているのだから。実際、あなた自身が、私の務めの発案者である。あなたが絶え間なく書くことで、私を促すのである。健やかであれ。
Liber VII, Caput C
第VII巻 第C章PL 18, 306ASYMMACHUS LONGIMANO.
シュンマクスよりロンギマヌスへ
Sentio quid mihi affectionis invicem deferre digneris. Sed vehementer admiror, quod dominum filium meum Flavianum, qui te parili amore complectitur, erga amicitias tuas imparem esse suspiceris.
PL 18, 306Aあなたが私にどれほどの愛情を返してくれるか、感じている。だが、わが主にして息子フラウィアヌスが、あなたを同じ愛で抱いているのに、あなたの友情に対して彼が釣り合わないとあなたが疑っていることに、私は強く驚く。
Si igitur aliquid in assertione mea putas esse gravitatis, oro ut hujusmodi persuasionem me assertore deponas; et expulsis aliorum susurris constantiam serves sanctis moribus tuis et amicitiae congruentem.
PL 18, 306Aそれゆえ、私の主張にいくらかの重みがあるとあなたが思うなら、私が保証人となるから、そのような思い込みを捨ててほしい。他の人々のささやきを退けて、あなたの清廉な人柄と友情にふさわしい変わらなさを守ってほしい。
Certe, si quid in notitiam tuam aemulus sermo pervexit; mecum quaeso participes, ut amaritudo, quae ex aliorum insimulatione concepta est, fidis purgationibus diluatur. Vale.
PL 18, 306B確かに、妬み深い言葉があなたの知るところにもたらしたことがあるなら、私とそれを分かち合ってほしい。他人の中傷から生じた苦い思いが、誠実な弁明によって洗い流されるようにである。健やかであれ。
Liber VII, Caput CI
第VII巻 第CI章PL 18, 306BSYMMACHUS LONGIMANO.
シュンマクスよりロンギマヌスへ
Sancto Eusebio arbitror pro summa commendationis sufficere, quod eum mihi profiteor approbatum: et ideo verbis pluribus elaborare non debeo, ut ei tuam conciliem voluntatem.
PL 18, 306B尊ぶべきエウセビウスのために、推薦として十分なのは、私が彼を認めていると明言することだと思う。だから、あなたの意志を彼に結びつけるために、多くの言葉を費やす必要はない。
Praesumptum quippe teneo, his, qui mihi fida obsequia detulerunt, favorem tuum minime defuturum. Nos ex sententia valemus; libenter habituri, si sospitatis tuae litteras non negaris. Vale.
PL 18, 306B実際、私に誠実な奉仕を尽くしてくれた人々には、あなたの好意が決して欠けないものと、前提している。我々は思いどおり健やかである。あなたが無事を知らせる書簡を拒まないなら、喜んで受け取りたい。健やかであれ。
Liber VII, Caput CII
第VII巻 第CII章PL 18, 306CSYMMACHUS PETRONIO et PATRUINO.
シュンマクスよりペトロニウスとパトルイヌスへ
Pro cognitis et probatis pauca dicenda sunt. Mei enim officii, non sui meriti testimonium ferunt. Quapropter laborare non debeo, ut praestantiae vestrae domini et filii mei Flaviani merita commendem: siquidem vetus inter vos amicitia vertetur ad usum feliciorem.
PL 18, 306Cすでに知られ認められている人々のために、言うべきことは少ない。そうした書簡が証しするのは、その人々自身の功績でなく、私の務めだからである。したがって、わが主にして息子フラウィアヌスの功績を、諸君の卓越に推薦するために骨を折る必要はない。実際、諸君のあいだの古い友情は、より幸いな用いへ向かうであろう。
Mei sermonis haec summa est, ut in patriam redux sibi perpetuum amorem vestrum, mihi mutuam reportet salutationem. Valete.
PL 18, 306C私の言葉の要点は、故郷に帰った彼が、自分のために諸君の永続する愛を、私のために相互の挨拶を、持ち帰ることである。健やかであれ。
Liber VII, Caput CIII
第VII巻 第CIII章PL 18, 306CSYMMACHUS PETRONIO et PATRUINO.
シュンマクスよりペトロニウスとパトルイヌスへ
Opto ut hanc salutationem vigoris integer et prosperis laetus accipias. Tradetur autem ad optimum virum Desiderium, cui maximam laudem pura vita conciliat. Testis haec officii mei pagina; relatura plurimum boni, si te pronum in amicitiam tradentis attraxerit.
PL 18, 306Cこの挨拶を、あなたが壮健で、幸いに喜ばしく受け取るよう願う。これは優れた人デシデリウスに託して届けられる。その純粋な生き方が、彼に最大の称賛をもたらす。この頁は私の務めの証人であり、もしすでに好意に傾いているあなたを、届ける者との友情へ引き寄せるなら、きわめて多くの善をもたらすであろう。
Nam ut respondere digneris, enitendum mihi pro tuo amore non arbitror. Haec una voti mei cura est, ut favorem commendatus acquirat, redeatque laudator beneficiorum tuorum; quorum utilitas ad illius commodum, ad meum sensum gratulatio redundabit. Vale.
PL 18, 306Dあなたが応えてくれることをよしとするよう、あなたの愛のゆえに私が努めるべきだとは思わない。私の願いの気遣いはただ一つ、推薦された者が好意を得、あなたの恩恵の称賛者として帰ることである。その恩恵の益は彼の便宜に、私の思いには喜びとなってあふれ返るであろう。健やかであれ。
Liber VII, Caput CIV
第VII巻 第CIV章PL 18, 306DSYMMACHUS PETRONIO et PATRUINO.
シュンマクスよりペトロニウスとパトルイヌスへ
Video Flaviani filii mei honorem propterea hucusque jacuisse, ut ei testis melior eveniret. Inciderat in tyranni justitiam judicio bonorum temporum reservandus. Sed praestitit illi amissio praefecturae, quod mutavit auctorem.
PL 18, 306D私の息子フラウィアヌスの栄誉がこれまで沈んでいたのは、より優れた証人が彼に現れるためだったと見える。彼は僭主の正義〔tyranni justitiam。僭主のもとでの裁き・任官を言うと取った〕のうちに落ちたが、善き時代の判断に取っておかれる者であった。だが長官職の喪失は、授与者を変えたことで、彼に益をもたらした。
Quae igitur verba tantum munus aequabunt? Conjungite, oro vos, nobis, ad referendas praecelso viro gratias. Nam cum singuli vincamur rei magnitudine, opus est laudatoribus multis, ut numerus impleat onus debiti.
PL 18, 307Aそれでは、どんな言葉がこれほどの贈り物に釣り合うだろうか。いとも卓越した人への感謝を述べるために、諸君、どうか我々に加わってほしい。一人ひとりでは事の大きさに及ばないのだから、多くの称賛者が必要であり、その数が負い目の重荷を満たすのである。
Et sane dominus pectoris mei, a quo profectum est beneficium, non ex alterius verbis, sed ex gaudio conscientiae mensuram facti sui colligit: nec ignorat talia esse, quae praestat, ut vincant spem solutionis.
PL 18, 307Aそして確かに、この恩恵の出どころである、わが心の主は、他人の言葉からではなく、良心の喜びから、自分がなしたことの大きさを量っている。また、彼が授けるものが、返礼の望みを超えるほどのものであることも知らないわけではない。
Nos tamen gratiae vicem, fide amicitiae et observantiae rependemus: damusque huic rei obsides animos, quibus satisfaciunt liberi lucis auctoribus. Piis enim contractibus amor sufficit. Vale.
PL 18, 307Aだが我々は、友情と敬意の誠実をもって、感謝の返礼を果たす。この件に心を人質として差し出す。その心によって、子らは命を授けてくれた者たちに報いるのである。実際、情愛の〔pius〕取り引きには愛で足りる。健やかであれ。
Liber VII, Caput CV
第VII巻 第CV章PL 18, 307BSYMMACHUS PATRUINO.
シュンマクスよりパトルイヌスへ
Agendis D. M. comiti excellentissimo viro gratiis par esse non potest mediocritas verborum meorum.
PL 18, 307Bわが主〔D. M. を「わが主」の略と取った〕、伯にして、いとも卓越した人への謝意を述べるのに、私の言葉の貧しさでは、釣り合うことができない。
Tibi igitur hoc munus injungo, ut de impetratis evectionibus in adminiculum praetoriae functionis, habitum mentis meae apud eum plenius exsequaris: simulque digneris eniti, ut in rem missis celer ad Hispanias transitus impetretur.
PL 18, 307Bそこで、あなたにこの務めを課す。法務官職の務めの助けとして得られた駅逓の使用権について、私の心の持ちようを、彼にもっと十分に述べてほしい。同時に、用事で遣わされた者たちが、ヒスパニアへ速やかに渡れるよう、よしとして努めてほしい。
Appetit enim tempus editionis, metusque mihi est ne equorum curulium tarda coemptio, et morosa deductio sollicitis arctetur angustiis. De hoc etiam sublimem virum et praecellentissimum comitem, securus impetrationis oravi.
PL 18, 307Bというのも、催しの時が迫っており、戦車用の馬の買い付けが遅れ、連れ帰りがもたつくことで、気がかりな窮境に追い込まれはしないかと、私は恐れている。この件について、崇高な人、いとも卓越した伯にも、願いが叶うと安心して頼んだ。
Adjeci praeterea commonitorem, cujus suffragator esse dignaberis: ut si molesta petitio non videtur, familiares meos, datis ad potissimos Hispaniarum litteris, prosequatur. Satis dictum est.
PL 18, 307Bさらに、覚書の持参者を添えた。彼の後ろ盾となることをよしとしてほしい。厄介な頼みと見えないなら、彼〔伯〕がヒスパニアの有力者たちに宛てて書簡を与え、私の身内の者たちを送り出してくれるようにである。言うべきことは十分に言った。
Si quid aliud tuis auribus amicorum meorum sermo suggesserit, oro, ut in curam sancti et fidelissimi pectoris tui recipere non graveris. Vale.
PL 18, 307Cわが友人たちの言葉が、ほかにあなたの耳に何かを進言するなら、あなたの清廉で最も誠実な胸の心配りのうちに受け入れることを、嫌がらないでほしい。健やかであれ。
Liber VII, Caput CVI
第VII巻 第CVI章PL 18, 307CSYMMACHUS PATRUINO.
シュンマクスよりパトルイヌスへ
Amor mutuus facit ut tibi ex usu meo agenda delegem. Cum igitur filii mei praetoria instet editio, quam vir illustris comes, omni virtutum genere sublimissimus, suis evectionibus juvare dignatus est, coemptioni equorum curulium celeritas admovenda.
PL 18, 307C相互の愛が、私の用向きのためにあなたに任せることを促す。我が子の法務官職の催しが迫っているが、それを、あらゆる種類の徳において最も崇高な顕貴の人〔illustris〕である伯が、その駅逓によって助けることをよしとした。したがって、戦車用の馬の買い付けに、速やかさが加えられねばならない。
Quare quaeso te ut familiares meos ad Hispanias missos nulla tarditas demoretur: quos commendari tuis litteris volo, ut illis merita tua Hispanorum mentibus impressa suffragio sint. Vale.
PL 18, 307Cそれゆえ頼む、ヒスパニアに送られた私の身内の者たちを、どんな遅れも引き止めないように。彼らがあなたの書簡で推薦されることを望む。あなたの功績がヒスパニアの人々の心に刻まれ、彼らの後押しとなるようにである。健やかであれ。
Liber VII, Caput CVII
第VII巻 第CVII章PL 18, 307DSYMMACHUS PATRUINO.
シュンマクスよりパトルイヌスへ
Juliani Agentis in rebus molestiam novi, natales probo, fortunam doleo. Fatalibus enim malis diu et graviter exhaustus est. Sed credo cum eo omnia in gratiam reditura, si patrocinio tuo et humanitate foveatur.
PL 18, 307Dユリアヌス、皇帝の使者の苦境を私は知っている。生まれは認めるが、境遇を悲しく思う。運命の災いに、長く重く疲れ果てたからである。だが、あなたの庇護と人情で温められるなら、すべてが彼のもとで好転すると信じる。
Plura non dicam, cum praeclaris moribus tuis familiare sit opis indigos sublevare, et huic petitioni meae etiam tuae mentis natura consentiat. Vale.
PL 18, 307Dこれ以上は言うまい。あなたの優れた人柄にとっては、助けを欲する者を支えることが馴染みのことであり、あなたの心の性分もこの私の願いに同意するからである。健やかであれ。
Liber VII, Caput CVIII
第VII巻 第CVIII章PL 18, 307DSYMMACHUS PATRUINO.
シュンマクスよりパトルイヌスへ
Post consensum partium, post vinculum pactionis, allegataque in judicio monimenta placitorum, filius meus Caecilianus denuo ad incerta litis attrahitur. Nota est tibi qualitas causae, merito omitto comperta stylo exsequi.
PL 18, 307D当事者たちの合意のあと、取り決めの絆のあと、そして裁判で合意の記録が提出されたあとで、私の息子カエキリアヌスは、またも訴訟の不確かさに引き戻されている。訴訟の性質は、あなたに知られている。知られたことを書面でたどるのは、当然控える。
Hoc tantum de sancto animo tuo impetratum volo, ut iisdem viribus, quibus luctamina sedasti, repetitae medearis injuriae: quia justitiam tuam debet acrius incitare adversum fidem placiti rupta concordia. Vale.
PL 18, 308Aあなたの清廉な心に私が望むのは、ただ次のことである。争いを鎮めたときと同じ力で、繰り返された不正を癒やしてほしい。合意の誠実に反して和合が壊されたのだから、あなたの正義はいっそう鋭く奮い立つはずである。健やかであれ。
Liber VII, Caput CIX
第VII巻 第CIX章PL 18, 308ASYMMACHUS PATRUINO.
シュンマクスよりパトルイヌスへ
Aperta est improbitas eorum qui reducunt in quaestionem pactionibus terminata, et per impatientiam quietis finem jurgii secunda lite commutant. Aestima igitur filii mei Caeciliani dolorem, cui otium conciliare non potuit damnis patrimonii empta concordia.
PL 18, 308A取り決めで終わったことを再び争いに引き戻し、静けさへの我慢のなさから、争いの終わりを新たな訴訟に取り替える者たちの不正は、明白である。それゆえ、私の息子カエキリアヌスの痛みを推し量れ。彼は財産の損失で買った和合によって、安らぎを得ることができなかったのである。
Nam reducitur in longinqua judicia, quibus facile, si suffragium tuleris, eruetur: est enim in te atque fratre portus omnium, quos fortuita sollicitant.
PL 18, 308B実際、彼は遠方の裁判に引き戻されているが、あなたが後押しすれば、そこから容易に救い出されるであろう。思いがけない災難に悩まされる人々すべての港が、あなたと兄弟のうちにあるからである。
Prolixior in petendo non esse debeo, cum causae qualitas, et tua justitia plus de te favoris quam meus interventus eliciat. Vale.
PL 18, 308B願うにあたって、これ以上くどくどしくある必要はない。訴訟の性質と、あなたの正義が、私の取りなし以上に、あなたからの好意を引き出すからである。健やかであれ。
Liber VII, Caput CX
第VII巻 第CX章PL 18, 308BSYMMACHUS PATRUINO.
シュンマクスよりパトルイヌスへ
Duo ad me bona paritis voluptatis recentes nuntii pertulerunt: et vos justis honorum crevisse processibus, et domino ac filio meo Flaviano fructum privati otii esse delatum.
PL 18, 308B二つの善い報せが、同じ喜び〔底本は paritis。paris と読む〕をもって、近ごろ私のもとに届いた。あなたの栄誉が正当な昇進によって増したこと〔vos。一人の相手への敬意の複数〕、そして、わが主にして息子フラウィアヌスに、私的な閑暇の実りがもたらされたことである。
Sumpta igitur gemina fide, vestras litteras super hoc exspectare debui, quas aestimavi per verecundiam differendas. Quare aestimationem laetitiae meae vobis relinquo: quia mensuram ejus de vestro in nos amore colligitis.
PL 18, 308B二重の確かさを得たので、これについてあなたの書簡を待つべきだった。だが、あなたは遠慮から後回しにしたのだと考えた。それゆえ、私の喜びの大きさの見積もりは、あなたに任せる。あなたがそれを、我々に対するあなたの愛から量るからである。
Sed his gaudiis etiam illa opto conjungi, quae de praetoria editione filii mei jam pridem postulata meministis. Nam vehementer admiror, justis et solemnibus desideriis nondum arrisisse sacrum rescriptum.
PL 18, 308Cだが、これらの喜びに、もう一つのことも結ばれるよう願う。我が子の法務官職の催しについて、すでにだいぶ前に願い出たことを、あなたは覚えているだろう。正当で慣例にかなった望みに、聖なる勅答がまだ微笑まないことを、私は強く驚いている。
Itaque secundis litteris rursus oravi, ut petitiones nulli graves, mihi vero jucundas, quibus missa pariter etiam minorum magistratuum exempla suffragantur, benigne, ut mos ejus est, tradi jubeat effectui.
PL 18, 308Cそこで、二度目の書簡でふたたび彼に頼んだ。誰にも重荷とならず、私にはまことに喜ばしい願い、下位の官職に出された先例もそれを後押しする願いを、好意をもって、彼の常のとおり、実行に移すよう命じてくれるようにと。
Sed beneficentiam tanti viri, cui semper voluptas est supra spem magna praestare, promptiorem spe reddendam, si, ut frequenter poposci, vestris admonitionibus provocetur. Vale.
PL 18, 308Cだが、これほどの人の恩恵は、いつも望み以上に大きく施すことを喜びとするから、あなたの注意が、私がたびたび頼んだとおり、彼を促すなら、望みよりも早くなされるはずである〔reddendam esse が省略された文と取った〕。健やかであれ。
Liber VII, Caput CXI
第VII巻 第CXI章PL 18, 308DSYMMACHUS PATRUINO.
シュンマクスよりパトルイヌスへ
Fratrem meum Severum multo sermone prosequerer, si novo aditu amicitiam tuam peteret, aut praedicationi ingenium ejus conveniret. Parco igitur copiae, tuoque judicio, ut justitia diligentiae tuae potius voluntati quam meis litteris applicetur. Vale.
PL 18, 308D我が兄弟セウェルスが、新たな求めによってあなたの友情を願うのであれば、あるいは彼の性分が称賛を好むものであれば、私は多くの言葉で彼を送り出すところである。だから言葉数を控え、あなたの判断にも口を挟まない。あなたの心配りの正義が、私の書簡よりも、むしろあなたの意志に添えられるようにである。健やかであれ。
Liber VII, Caput CXII
第VII巻 第CXII章PL 18, 308DSYMMACHUS PATRUINO.
シュンマクスよりパトルイヌスへ
Cum tibi omnium meorum cura praecipua sit, praesumo filio meo Arcentio spectabili viro, quem mihi adjungit affinitas, intimam familiaritatem tuam posse reserari, quam merito illi et vitae decus, et familiae antiquitas conciliat.
PL 18, 308Dあなたは、私の身内すべてへの心配りがとりわけ篤いのだから、姻戚で結ばれた私の息子、貴顕の人〔spectabilis〕アルケンティウスに、あなたの親密な親しさが開かれうると見込んでいる。彼の生き方の誉れと、家系の古さが、それを彼にふさわしく取りなす。
His propriis ejus bonis etiam meae preces in augmentum commendationis accedunt: ut plane dubitare non possim cumulatius ei, meum testimonium, et tuum judicium profuturum. Vale.
PL 18, 308D彼自身のこれらの美点に、私の願いも推薦の上乗せとして加わる。それゆえ、彼にとって私の証言とあなたの判断が、いっそう益となることを、少しも疑えない。健やかであれ。
Liber VII, Caput CXIII
第VII巻 第CXIII章PL 18, 309ASYMMACHUS PATRUINO.
シュンマクスよりパトルイヌスへ
Dominum et filium meum Attalum de summatibus viris ad dominos et principes nostros amplissimus ordo legavit, instructum variis de more mandatis, quae spectare visa sunt bonum publicum. Huic si fautor accesseris, futurum reor, ut illi pro labore fructus accommodet.
PL 18, 309Aわが主にして息子アッタルスを、最高位の人々のうちから、いとも高貴な身分〔元老院〕が、我々の主たち、君主たちのもとへ使節として遣わした。公の善にかかわると見えた、様々な委任を慣例どおり授けられている。あなたが彼の支持者となるなら、その労苦に実りが応えるだろうと思う。
Quaeso igitur, vel legationis merito, vel meo nomine in optimum virum bene consulas; qui satis animi confirmatus est suffragio tuo successuram felicitatem. Vale.
PL 18, 309Aそれゆえ頼む、使節としての功績によって、あるいは私の名によって、この優れた人に、よく取りはからってほしい。彼は、あなたの後押しのもとで幸運が続くと、十分に心を強くしている。健やかであれ。
Liber VII, Caput CXIV
第VII巻 第CXIV章PL 18, 309BSYMMACHUS PATRUINO.
シュンマクスよりパトルイヌスへ
Beatum te, qui honorum emeritus otiaris. Nos in patriae salo vivimus, et fluctibus verberamur. Quorsum ista protulerim, dominus et filius meus Attalus eloquetur: cui spes visendae praestantiae tuae laborem peregrinationis fecit optabilem. Vale.
PL 18, 309Bあなたは幸いだ、栄誉の務めを果たし終えて閑暇にいる。我々は祖国の海原に生き、波に打たれている。なぜこんなことを言い出したのかは、わが主にして息子アッタルスが語るだろう。あなたの卓越を訪ねられるという望みが、彼に旅の労苦を望ましいものにした。健やかであれ。
Liber VII, Caput CXV
第VII巻 第CXV章PL 18, 309BSYMMACHUS PATRUINO.
シュンマクスよりパトルイヌスへ
Duo mihi pariter jucunda delata sunt. Primo sermo tuus; qui etiamsi continuus, fastidium non moveret.
PL 18, 309B二つの嬉しいことが、同時に私に届けられた。第一に、あなたの言葉である。それが途切れなく続いても、嫌気を起こさせないだろう。
Dehinc fratris nostri Frumentii exoptatus adventus; quem ego in numerum bonorum esse referendum, priusquam morum ipsius periculum facerem, ex praerogativa tui testimonii judicavi.
PL 18, 309B次に、我々の兄弟フルメンティウスの待ち望んだ到着である。彼の人柄を自分で試す前に、あなたの証言が先んじる力によって、私は彼を善き人々の数に入れるべきだと判断していた。
Sed ubi propiore congressu probitatis ornamenta patuerunt, adverti eum minus quam ratio postulabat per verecundiam praedicatum, ne ipse se laudatione sua mandata litteris videretur ingerere: his ergo muneribus optatum tibi solvo responsum, quo me agere ex sententia, et frui commoda cum meis valetudine recognoscas.
PL 18, 309Bだが、近くで会ってみて、彼の誠実の飾りが現れたとき、彼が遠慮のため、道理が求めるより控えめに語られていたことに気づいた。書簡に託された自分への称賛によって、彼自身が自らを押し出していると見られないためである。それゆえ、この務めをもって、あなたが望んだ返事を送る。それによって、私が思いどおり暮らし、身内とともに健康の恵みを享受していることを、あなたは知るだろう。
Huic autem rei nihil adjiciendum puto, cum solo nostrae salutis indicio gratulatio fraterna possit expleri. Vale.
PL 18, 309Cこの件には何も付け加える必要がないと思う。兄弟としての喜びは、我々の無事の知らせだけで満たされうるからである。健やかであれ。
Liber VII, Caput CXVI
第VII巻 第CXVI章PL 18, 309CSYMMACHUS PATRUINO.
シュンマクスよりパトルイヌスへ
Scis pro insita tibi humanitate, quid parvulis, et parentum suffragio destitutis benignitatis ac misericordiae debeatur.
PL 18, 309Cあなたは、あなたに備わった人情から、幼い子らや、親の後ろ盾を失った者たちに、どれだけの好意と慈しみが負われるかを知っている。
Merito mihi apud te utendum esse non arbitror longo ambitu litterarum pro illustris memoriae viri Severi filiis: qui nisi bonorum judicum juventur auxilio, praedae atque injuriae subjacebunt.
PL 18, 309C名高き記憶の人セウェルスの子らのために、私があなたのもとで長い書簡の遠回りを用いる必要はない、と思う。この子らは、善き裁判官たちの助けで支えられなければ、略奪と不当な扱いにさらされるだろう。
Quidquid eorum poscit utilitas, favor tuus non gravetur impendere: ut publico saltim defendantur adjutu, qui familiaribus adminiculis deseruntur. Vale.
PL 18, 309D彼らの益が求めることは何であれ、あなたの好意が施すことを厭わないでほしい。身内の支えに見捨てられた者たちが、せめて公の助けによって守られるようにである。健やかであれ。
Liber VII, Caput CXVII
第VII巻 第CXVII章PL 18, 309DSYMMACHUS PATRUINO.
シュンマクスよりパトルイヌスへ
Exsortem te sermonis mei esse non patiar, neque a scribendi perseverantia silentii tui imitatione deducar. Scio enim plerumque non amicitiae negligentia, sed obstrepentibus curis officia retardari.
PL 18, 309Dあなたを私の言葉にあずからぬ者にはさせない。あなたの沈黙をまねて、書き続ける粘り強さから引き離されることもない。というのも、務めがしばしば遅れるのは、友情の怠慢のためでなく、騒ぎ立てる心配事のためだと知っているからである。
Velim idem credas, et in posterum curam capessas integrandi istius muneris, quod ipse jam pridem moraris. Ero tunc promptior exhibendis litteris, qui ne nunc tempero, cum gratiam mutuam non reporto. Vale.
PL 18, 309Dあなたも同じように考えてほしい。そして今後は、あなた自身がだいぶ前から遅らせているこの務めを、あらためて整える心配りを引き受けてほしい。そうなれば私は、書簡を送ることにもっと素早くなるだろう。返礼の好意を受け取らないいまですら、控えていないのだから。健やかであれ。
Liber VII, Caput CXVIII
第VII巻 第CXVIII章PL 18, 310ASYMMACHUS PATRUINO.
シュンマクスよりパトルイヌスへ
Certum habeo nihil apud animum tuum amicorum litteris esse jucundius: et ideo promptissime frequento colloquia, quae scio apud eximium virum magni esse momenti. Superest ut ipse quam benigne litteras meas sumis, tam libenter indicia propriae sospitatis emittas. Vale.
PL 18, 310Aあなたの心にとって、友の書簡より喜ばしいものはないと確信している。だから、卓越したあなたにとって大きな重みを持つと知る語らいを、きわめて快く重ねる。あとは、あなたが私の書簡を好意をもって受け取るのと同じだけ、喜んで自身の無事のしるしを送ってくれることである。健やかであれ。
Liber VII, Caput CXIX
第VII巻 第CXIX章PL 18, 310ASYMMACHUS PATRUINO.
シュンマクスよりパトルイヌスへ
Cordi est frequenter alloqui vos, ne videatur apud me officiorum familiarium cura tepuisse.
PL 18, 310Aあなたに〔vos。一人の相手への敬意の複数〕たびたび語りかけることを、心に置いている。親しい務めへの私の心配りが冷めたと見られないためである。
Atque ideo salutem votis opto, litteris dico: petens ut si quando styli usus intervallo longiore cessaverit, causam silentii non voluntati, aut desidiae, sed occupationibus applicetis. Vale.
PL 18, 310Aそこで、無事を願いとして祈り、書簡で述べる。もし筆を執ることがいつか長い間隔をおいて途絶えたなら、沈黙の理由を意志や怠惰にでなく、忙しさに帰してほしい。健やかであれ。
Liber VII, Caput CXX
第VII巻 第CXX章PL 18, 310BSYMMACHUS PATRUINO.
シュンマクスよりパトルイヌスへ
Athanasius V. C. peregrinationis injuriam justo dolore suscepit. Nam pactae ei, et nobis arbitris junctae obligatione pignorum nuptiae denegantur. Exaggerarem facti hujus invidiam, nisi verba rebus essent minora.
PL 18, 310Bいとも高名な人〔V. C.〕アタナシウスは、遠く離れて暮らす不当さを、正当な痛みとして受けている。彼に取り決められ、我々を判定人として質の誓いで結ばれていた婚姻が、拒まれているのである。この件への憤りを大げさに言い立てることもできようが、言葉が事柄に及ばない。
Ipse apud te quod quaesito opis est, plenius eloquetur. Orare non debeo, ut tuo juvetur auxilio, quod illi et amor tuus spondet, et munita legibus causa conciliat. Vale.
PL 18, 310B彼自身が、あなたのもとで、求める助けの内容をより十分に語るだろう。あなたの助けで彼が助けられるように、と私が頼むには及ばない。あなたの愛がそれを彼に約束しており、法に守られた訴えが彼に取りなしているからである。健やかであれ。
Liber VII, Caput CXXI
第VII巻 第CXXI章PL 18, 310CSYMMACHUS PATRUINO.
シュンマクスよりパトルイヌスへ
Scio ad indicium amicitiae pertinere, quod religionem tuam participem nostrae necessitatis assumo. Suscipe igitur, quaeso te, proclive mandatum, quod pro mutua diligentia etiam non rogatus curare deberes.
PL 18, 310C私があなたの義理堅さ〔religio〕を、我々の必要にあずかる者として引き受けることは、友情の証しにかかわると知っている。それゆえ頼む、この容易な委任を受けてほしい。相互の心配りからすれば、頼まれなくてもあなたが取りはからうべきことである。
Ursi quam plurimi ad editionem muneris nostri ex Italia devehuntur, quos cupimus celeriter in usum exhiberi. Dignare igitur eorum transitum studio et diligentia vindicare; simulque adhibere custodiam, ne qua fraus avara commutet.
PL 18, 310C我々の催しの開催のため、きわめて多くのクマがイタリアから運ばれてくる。これを速やかに用に供したい。だから、その通過を熱意と注意をもって守ることをよしとせよ。同時に、貪欲な不正が何も取り替えないよう、見張りを付けてほしい。
Maxime autem rumpendae sunt morae, quia dies proximus functioni cogendo apparatui non relaxat inducias. Vale.
PL 18, 310C特に、遅れは断たねばならない。催しの日が迫っていて、準備を整えるための猶予を緩めないからである。健やかであれ。
Liber VII, Caput CXXII
第VII巻 第CXXII章PL 18, 310CSYMMACHUS PATRUINO.
シュンマクスよりパトルイヌスへ
Probo modestiam tuam. Sed damno mihi esse non debuit, dum sperata exspectat impleri. Et certe nunc postquam rei effectus finem silentio dedit, dispendium meum frequentior stylus sarciat. Est aliud quo cuncta scripta compenses.
PL 18, 310Cあなたの慎みを認める。だが、期待したことが果たされるのを待っているあいだ、あなたの沈黙が私の損失になってはならなかった。そして確かに、いま事の成果が沈黙に終わりをもたらしたのだから、私の損失は頻繁な書簡で補ってほしい。あなたが書いたものすべてを償う別の方法もある。
In agendis D. M. Consuli pro beneficio suo gratiis nostram sortire personam, eo affectu, quo amicorum tibi gaudia vendicas. Sed, ut scio, luculentioribus verbis, et propter ingenii tu magnitudinem, et sine adulationis pudore absentis gaudium prosequeris.
PL 18, 310Dわが主〔D. M. を「わが主」の略と取った〕、執政官に、その恩恵への謝意を述べる際、我々の立場を引き受けてほしい。友人たちの喜びをあなたが自分のものと主張するのと同じ心でである。だが、私の知るところ、あなたはより光る言葉で、あなたの才〔底本は行末で tu と末字を欠く。tui と読む〕の大きさのゆえに、また追従の恥もなしに、不在の者の喜びを述べてくれる。
Adde, si placet, quod ante postulatum tenes, ut aliarum Lybicarum mihi emptio sacra auctoritate praestetur. Quo impetrato omnium perceptionum donum putabo. De juvene autem meo retexere non laboro, quae sponte meministi.
PL 18, 310Dもしよければ、前から願い出ていることを加えてほしい。すなわち、他のリビアの〔獣〕を買うことが、聖なる権威によって私に認められるようにである〔aliarum Lybicarum は名詞を欠く。リビアの獣と解した〕。これが叶えば、すべての受領の賜物と考えよう。私の若者については、あなたが自ら覚えていることを、あらためて述べる労はとらない。
Intelligo enim remitti modestiae meae precandi necessitatem, cum libentius a sublimi et magnificentissimo viro non exspectata praestentur. Vale.
PL 18, 310D私の慎みには、願う必要が免じられると分かっているからである。崇高で、いとも壮麗な人から、期待しなかったものが、喜んで与えられるからである。健やかであれ。
Liber VII, Caput CXXIII
第VII巻 第CXXIII章PL 18, 311ASYMMACHUS PATRUINO.
シュンマクスよりパトルイヌスへ
In viro optimo et amicissimo meo Perrocio Romana simplicitas est. Taceo quod illum longa militia et inculpata cohonestat. Minora enim caetera facit morum ejus inspectio. Hunc unanimitas vestra ante non didicit: judicium meum secuta suscipiat.
PL 18, 311Aわが無二の友である優れた人ペッロキウスには、ローマ人の素直さがある。長く非の打ちどころのない軍務が彼に名誉を添えていることは言わずにおく。彼の人柄を見れば、その他のことは小さくなるのである。心を一つにするあなたは〔vos。一人の相手への敬意の複数〕、これまで彼を知らなかった。私の判断にならって迎えてほしい。
Si visu vestro jam ei opus fuerit, quaeso ut illi honor testimonii mei conciliet apud vos amoris augmentum. Vale.
PL 18, 311Aあなたの目に触れることがすでに彼に必要となっているなら、頼む、私の証言の栄誉が、あなたのもとでの愛の加増を彼に結びつけるように。健やかであれ。
Liber VII, Caput CXXIV
第VII巻 第CXXIV章PL 18, 311ASYMMACHUS PATRUINO.
シュンマクスよりパトルイヌスへ
Amicorum liberis usui esse debemus, quod etiamsi ipse nescirem, tuo exemplo et imitatione didicissem. Ad hanc sententiam pertinet, qui tibi litteras exhibebit.
PL 18, 311A友人たちの子らの役に立つことを、我々は務めとせねばならない。これは、たとえ私自身が知らなかったとしても、あなたの範例とそれに倣うことによって学んでいたであろう。この趣旨に関わるのが、あなたに書簡を差し出す者である。
Fungitur autem militia in scriniis litterarum: cui satis opis et felicitatis eveniet, si ad clientelam splendidissimae domus tuae meruerit pervenire. Vale.
PL 18, 311B彼は書簡の文書局〔scrinia litterarum〕で勤務している。あなたの輝かしい家の庇護〔clientela〕に与るにふさわしいと認められれば、助けも幸運も十分に得られよう。健やかであれ。
Liber VII, Caput CXXV
第VII巻 第CXXV章PL 18, 311BSYMMACHUS PATRUINO.
シュンマクスよりパトルイヌスへ
Athanasium bonis artibus clarum securius amare coepi, postquam de eo judicium tuum comperi. Magna enim praerogativa est, placuisse sapienti. Quare commendatione ejus abstineo, ne minora afferam, quam te credo sentire.
PL 18, 311Bアタナシウスは優れた学芸で名高い。あなたの彼についての評価を知ってから、私はいっそう安んじて彼を愛し始めた。賢者に気に入られたことは大きな栄誉だからである。それゆえ彼の推薦は控える。あなたが感じていると私が信じるより小さなことを述べないためである。
Illa pars mihi pronior dictu est, ut ames in eo spem quam dedisti, addasque inchoato beneficio perfectionem. Quam si aliquis eventus eluserit, effice, oro te, majora praestando, ut illi prioris voti prosit amissio. Vale.
PL 18, 311Bむしろ私にとって言いやすいのは、あなたが彼に与えた希望を彼のうちに愛し、始めた恩恵に完成を加えてほしいということである。もし何かの成り行きがその希望をはぐらかしたなら、頼む、よりいっそう大きなことを果たして、彼にとって先の願いを失ったことが益となるようにせよ。健やかであれ。
Liber VII, Caput CXXVI
第VII巻 第CXXVI章PL 18, 311CSYMMACHUS PATRUINO.
シュンマクスよりパトルイヌスへ
Non novum atque intentatum refero postulatum, sed quod ingestum tuis auribus recognoscas. Illustris memoriae viri Rufini expraefecti urbis filias paterna affectione defendo: quarum sollicitudinem per vos, quibus reipubl. cura est, opto tutari.
PL 18, 311C私が持ち出すのは、新しい、試みられたことのない願いではなく、あなたの耳に繰り返し入れられて思い当たるはずのものである。顕貴の人〔illustris〕として記憶される元首都長官ルフィヌスの娘たちを、私は父としての情をもって守る。その憂いを、国の務めを担う諸君を通じて守ってもらいたい。
Et ideo precator accedo, ut quidquid clarae quidem, sed miserabilis domus usus exegerit, facili impetratione mereantur. Res namque illis est per Apuliam, non tam reditu ampla, quam censu.
PL 18, 311Cそれゆえ私は懇願者として進み出る。名門ではあるが憐れむべきこの家の必要が求めるものは何であれ、彼女らが容易な許しによって得られるように。彼女らの財産はアプリアにあるが、収益よりも資産評価額において大きい。
Haec nisi bonorum judicum fulciatur auxilio, publicis oneribus fessa succumbet. Opis igitur tuae levamen exspectat. Me quoque tibi facies gratiae debitorem, si gravi pondere victam salutaris defensor erexeris. Vale.
PL 18, 311Cこれは、公の負担に疲れて、善き裁判官たちの助けに支えられなければ屈するであろう。ゆえにあなたの助けによる軽減を待っている。もしあなたが、重荷に打ち負かされた彼女らを救い起こす守り手となるなら、あなたは私をもあなたに恩義ある者とすることになる。健やかであれ。
Liber VII, Caput CXXVII
第VII巻 第CXXVII章PL 18, 311DSYMMACHUS PATRUINO.
シュンマクスよりパトルイヌスへ
Promptiorem me circa Herennii laudabilis viri defensionem judicia vestra fecerunt. Habet enim plurimum voluptatis electio, et provocant animum sperata praesidia. Sed meum non est, scripto ostentare quid negotio promovendo cura nostra contulerit.
PL 18, 311Dヘレンニウス――称賛すべき人――の弁護について、あなたの〔vos。一人の相手への敬意の複数〕判断が私をいっそう積極的にした。選ばれたことは大きな喜びをもたらし、期待される援護が心を奮い立たせるからである。しかし、我々の配慮が案件の進展に何を寄与したかを書面で誇示するのは、私のすべきことではない。
Narrabit haec vobis ille quem juvimus, simul ipsius rei exitus officia testabitur. Cuncta enim, quae direptio sparserat, investigata patuerunt. Itaque in jus Herennii revertetur legibus quidem debita, sed patris sensui acerba successio.
PL 18, 311D我々が助けた当人が、あなたにこれを語るだろう。同時に、事柄の結末が務めを証するであろう。略奪が散らしたものは、すべて探し出されて明らかになった。かくて、ヘレンニウスの手に、法によれば当然ではあるが、父の思いには苦い相続が戻ることになる。
Nunc vestrae de me existimationi gratias ago atque habeo: et spero fiduciam nostri apud optimates viros esse mansuram, cujus documenta coepistis. Vale.
PL 18, 312A今、私についてのあなたの評価に、感謝を述べ、感謝している。そして、我々への信頼が有力者たちのもとで続くことを望む。その証をあなたはすでに示し始めた。健やかであれ。
Liber VII, Caput CXXVIII
第VII巻 第CXXVIII章PL 18, 312ASYMMACHUS PATRUINO.
シュンマクスよりパトルイヌスへ
Amor in te meus ex summis opibus annititur, ut in dies singulos bonorum tibi cultus accedat: tantum abest ut sinam veteres tibi amicos insimulationum improbitate decerpi.
PL 18, 312Aあなたへの私の愛は、できるかぎりの力で努めている。日ごとに、善き人々の敬意があなたに加わるように。古い友人たちが讒言の邪悪さによってあなたから引き剥がされるのを私が許すことなど、およそありえない。
Inter quos vir clarissimus Scipio virtutum tuarum, me quoque teste, laudator, spoliatum se amore tuo per aemulos ingemiscit.
PL 18, 312Aその友人たちの中に、いとも高名な人スキピオがいる。あなたの徳の称賛者であり、これは私も証人となれる。彼は、妬む者たち〔aemuli〕のせいであなたの愛を奪われたと嘆いている。
Sed mihi verisimile non videtur, stabilitatem animi tui rumoribus falsis potuisse mutari, cum bene conscius vitae nihil in se maledicis licere sermonibus debeat aestimare.
PL 18, 312Aだが私には、あなたの心の安定が偽りの噂で変えられえたとは思われない。生き方をよく自覚している者は、悪口を言う者たちの言葉が自分に何かをなしうるとは考えるべきでないからである。
Quare hortor et deprecor, despuas, si qua sunt inculcata mendacia, atque hunc honorem meritis tuis vendices, ut qualis ipse es, talem te ab omnibus intelligas judicari. Nemo in te transferat odii sui semina.
PL 18, 312Bゆえに勧め、また願う。もし何か偽りが吹き込まれているなら、それを吐き捨て、この名誉を自らの功績によって要求せよ。あなた自身がどういう人であるか、そのままに皆から判断されていると、あなたが悟るためである。誰も自分の憎しみの種をあなたに移してはならない。
Jam dudum enim genus est artis, ad alendas vires discordiae suae, sollicitare metum potiorum.
PL 18, 312B実に、すでに久しく、自らの不和の力を養うために有力な者たちの恐れをかき立てるのは、一つの術となっている。
Non ibo longius, cum mihi impetrationem spondeat sapientia morum tuorum, quam puto eatenus responsuram litteris meis, ut non tam ignovisse te Scipioni quam nihil de eo asseras credidisse. Vale.
PL 18, 312B私はこれ以上は進まない。あなたの品行の賢明さが、私の願いの成就を約束しているからである。その賢明さは私の書簡に、スキピオを赦したと言うよりは、彼について何も信じなかったと断言する程度には応えるだろうと私は思う。健やかであれ。
Liber VII, Caput CXXIX
第VII巻 第CXXIX章PL 18, 312CSYMMACHUS SIBIDIO.
シュンマクスよりシビディウスへ
Curam de te meam nolo ex epistola metiaris. Pauca salutantium verba sunt, sed vota prolixa. Liceat igitur imitari erga te parcimoniam religionum, quibus jura amicitiae conferuntur, et officium pium brevi pagina tanquam parvo aere persolvetur.
PL 18, 312Cあなたへの私の配慮を、書簡で測ってほしくない。挨拶の言葉は少ないが、願いは豊かである。それゆえ、友情の権利がなぞらえられる宗教〔religio〕の倹約を、あなたに対しても真似させてもらいたい〔祭儀ではわずかな供え物で務めが果たされることになぞらえる〕。そうすれば、敬虔な務めは、いわば少額の銅貨で払うように、短い一葉で果たされるだろう。
Neque enim devotio requirit excursum. Tibi autem praescribo styli terminos. Erunt mihi quae de te scripseris nimis magna, si laeta sint. Vale.
PL 18, 312C実際、献身は長い逸脱を要しない。あなたには筆の限りを定める。あなたが自分について書いてくることは、それが喜ばしいものなら、私にはこの上なく大きなものとなろう。健やかであれ。
Liber VII, Caput CXXX
第VII巻 第CXXX章PL 18, 312CSYMMACHUS SIBIDIO.
シュンマクスよりシビディウスへ
Aeger est animus meus, quandiu fides certa sit quod portum sanitatis intraveris. Huic exspectationi satisfacias volo. Non enim mihi honorem fieri obsequio litterario, sed magnae sollicitudinis levamen tribui exopto. Vale.
PL 18, 312C私の心は病んでいる。あなたが健康の港に入ったという確かな知らせが来るまでは。この期待に応えてほしい。私は、書簡の礼儀によって栄誉を受けることではなく、大きな憂慮の軽減を与えられることを、何よりも望むのである。健やかであれ。
Liber VII, Caput CXXXI
第VII巻 第CXXXI章PL 18, 312DSYMMACHUS SIBIDIO.
シュンマクスよりシビディウスへ
Nunquam efficies silendo, ut me ad parem voluntatem ducat imitatio. Cogito enim non quid temporali causae, sed quid perenni amicitiae debeatur. Cumque sim mei officii severus arbiter, curam tuam casu saepius quam fastidio credo cessare.
PL 18, 312Dあなたが黙っていても、模倣によって私があなたと同じ意志に導かれることは決してない。私が考えるのは、一時の事情に何が負われるかではなく、永続する友情に何が負われるかだからである。私は自分の務めに厳しい審判者であるが、あなたの気遣いが途絶えるのは、侮りからよりも偶然からであることのほうが多いと信じている。
Sed ne longa colloquii intercapedo, quamvis tui amantem, cogat timere neglectum, quaeso constanter munia familiaritatis exerceas. Quo enim pacto intelligere possum grata esse quae defero, si negaveris quae reposco? Vale.
PL 18, 312Dしかし、会話の長い途絶えが、あなたを愛する者にも無視されたのではという恐れを抱かせることのないよう、親しい間柄の務めを絶えず果たしてほしい。私が差し出すものが歓迎されているということを、あなたが私の求めるものを拒むなら、どうして悟りえようか。健やかであれ。
Liber VIII, Caput I
第VIII巻 第I章PL 18, 313ACompertum habeo, quolibet honorum culmine animum tuum non solere mutari. Quidquid enim bene meritis honestatis accedit, id solutum magis videtur esse quam praestitum.
PL 18, 313A私は確信している。どれほどの高位に昇っても、あなたの心は変わらないことを。善く功を立てた者に加わる名誉は、与えられたというより、果たされた支払いと見えるからである。
Et ideo mirari me ac stupere confiteor, cur tanta virtute atque humanitate praeditus, jampridem circa me munere litterarum abstineas.
PL 18, 313Aそれゆえ告白するが、これほどの徳と人情を備えたあなたが、すでに久しく書簡の務めを私に対して控えているのが、私には不思議で驚くばかりである。
Quod ego etsi causarum occupatione magis quam voluntate arbitror accidisse, tamen orare non desino ut censuram tuam nostri memorem frequens sermo declaret. Vale.
PL 18, 313Aこれは意志よりも公務の忙しさによると私は思うが、それでも、あなたの厳正さ〔censura〕が我々を覚えていることを、頻繁な便りが示してくれるよう願い続ける。健やかであれ。
Liber VIII, Caput II
第VIII巻 第II章PL 18, 313ASYMMACHUS ALMACHIO.
シュンマクスよりアルマキウスへ
Mihi quidem a te multiplex, atque varium munus exhibitum est: sed adverti verecundia factum, quod tibi in solidum assumere noluisti omnem capturae silvestris eventum. Nam tua indagine captum leporem gloriatus, aprum serviles manus asseris incidisse.
PL 18, 313Aあなたは私に、多様で変化に富む贈り物をしてくれた。だが私は気づいた。狩猟の成果の全部を自分のものとして引き受けることを、あなたが遠慮から控えたのだと。実際、あなたは自分の囲い猟で捕らえたウサギを誇りながら、イノシシは奴隷たちの手に落ちたと言う。
An saevitas ferae indigna tibi visa est, quam laudi propriae vindicares? Sed haec joco dicta ridebis. Nunc alia quae de me requiris adverte.
PL 18, 313Bそれとも、獣の猛々しさは、自分の栄誉として要求するにはあなたにふさわしくないと見えたのか。だがこれは冗談として笑ってくれるだろう。さて、あなたが私について尋ねる別の事柄に注意せよ。
Diebus pauculis etiam nunc morari Capuae destinavi; dehinc mutationibus vicinorum totum hunc mensem producere; atque ita, si dii juverint voluntatem, relegere Appiam potero molestae accessu hiemis. Vale.
PL 18, 313B私はなお数日カプアに留まることに決めた。それから隣人たちを訪ね歩いてこの月をまるごと過ごし、そして神々が私の望みを助けるなら、厄介な冬の到来のうちに、アッピア街道を再びたどることができよう。健やかであれ。
Liber VIII, Caput III
第VIII巻 第III章PL 18, 313BSYMMACHUS FRUCTIANO.
シュンマクスよりフルクティアヌスへ
Sollicitatus jamdudum litteris tuis tandiu angar, quandiu de te secunda cognoscam. Quid igitur, vel medicorum curatio, vel abstinentia tua ad salutem promoverit, opto cognoscere.
PL 18, 313Bあなたの書簡にすでに久しく心を乱されており、あなたについて良い知らせを知るまで苦しみ続ける。医師たちの治療か、あなたの節制が、健康へ向けて何を進めたのか、知りたい。
Ipse bonae valetudinis compos revisere patriam fortuna suffragante constitui, priusquam labor itinerum processu adultae hiemis augeatur. Vale.
PL 18, 313C私自身は健康を得ており、運に恵まれれば、冬が深まって旅の労が増す前に、故郷を再び訪れることに決めた。健やかであれ。
Liber VIII, Caput IV
第VIII巻 第IV章PL 18, 313CSYMMACHUS LOLLIANO.
シュンマクスよりロッリアヌスへ
Primas litteras sponte tribuisti; secundas mea cura debet elicere. Sume igitur salutationem, quam vicissitudine munereris, polliceor itidem cum responsis tuis paria me facturum. Vale.
PL 18, 313Cあなたは最初の書簡は自ら進んで与えた。二通目は私の配慮が引き出さねばならない。そこで、あなたが返礼として応える挨拶を受け取れ。あなたの返答に釣り合うものを、私も同じく送ると約束する。健やかであれ。
Liber VIII, Caput V
第VIII巻 第V章PL 18, 313CSYMMACHUS PRISCILLIANO.
シュンマクスよりプリスキッリアヌスへ
Essent mihi gratae litterae tuae, vel si nihil de meis apud Africam meritis ac laudibus continerent. Nam ut mihi decus aliquod, ita tibi pro mutua amicitia gaudium praestiterunt. Hinc factum est, ut epistolam laetus emitteres.
PL 18, 313Cあなたの書簡は、アフリカでの私の功績と称賛について何も含んでいなくとも、私には嬉しいものだったろう。実際それは、私にいくらかの誉れを与えたように、あなたには相互の友情ゆえの喜びを与えた。そこから、あなたは喜んで書簡を送り出すことになったのである。
Exsultans quippe animus gloriatur, et ostentatione sui non potest abstinere. Pro tanto igitur in nos amore deorum benignitas te muneretur. Etenim cum ipse me non solvendo dignum arbitrer, ad vicem meae gratiae, favorem tibi praesidii coelestis exopto. Vale.
PL 18, 313D喜びに躍る心は自らを誇り、見せびらかしを控えることができない。ゆえに、我々へのこれほどの愛に対して、神々の好意があなたに報いてほしい。実際、私自身はふさわしい返礼をする力がない〔non solvendo。「支払う力がない」の意の言い回しと取った〕と考えるので、私の感謝の代わりに、天の守りの好意をあなたに願う。健やかであれ。
Liber VIII, Caput VI
第VIII巻 第VI章PL 18, 313DSYMMACHUS SEVERO.
シュンマクスよりセウェルスへ
Gratae quidem semper litterae tuae nunc legentis animum momorderunt, cum te indicarent morbi diuturnitate macerari.
PL 18, 313Dあなたの書簡はいつも嬉しいが、今回は読む者の心を噛んだ。あなたが長引く病に衰えていると知らせたからである。
Quaeso custodes bonorum deos valetudini tuae medicas applicent manus: ne optimi senatoris longa vexatio fidem faciat, nihil curare coelestes, a qua opinione dissentio, teque protinus ope salutarium potestatum solidae sanitati praesumo reddendum, si modo ipse plenus spei laetis cogitationibus elucteris adversa. Vale.
PL 18, 314A願わくは、善き人々を守る神々が、あなたの健康に癒しの手を当ててくれるように。最善の元老院議員の長い苦しみが、天の神々は何も気にかけないという信を生じさせることのないように。私はその見解に同意しない。あなたは、救いの力ある者たちの助けによって、ただちに完全な健康へ戻されると私は信じる。ただし、あなた自身が希望に満ち、楽しい思いで逆境に抗って努めるならばである。健やかであれ。
Liber VIII, Caput VII
第VIII巻 第VII章PL 18, 314ASYMMACHUS CAPREOLO.
シュンマクスよりカプレオルスへ
Adventante Euscio speravi litteras tuas; sed fiduciam casus fefellit. Ego tamen silentii tui imitator esse non potui, quare indebitis fungor alloquiis: ut qui praesul hujus officii esse debueras, exempli necessitate ad diligentiam provoceris. Vale.
PL 18, 314Aエウスキウスが来るので、あなたの書簡を期待していた。だが、その期待を偶然が裏切った。それでも私は、あなたの沈黙をまねることができなかった。そこで、本来は負わない語りかけの務めを果たしている。この務めの先導者であるべきだったあなたが、範例の必要に迫られて、心配りへと促されるようにである。健やかであれ。
Liber VIII, Caput VIII
第VIII巻 第VIII章PL 18, 314BSYMMACHUS EUSEBIO.
シュンマクスよりエウセビウスへ
Fuerit verecundiae tuae, quod hactenus nihil nobis alloquii detulisti: nunc sume fiduciam, quam ad invitamentum familiaritatis ingerimus, et gratas fuisse litteras meas sermonis assiduitate testare. Vale.
PL 18, 314Bこれまで我々に何も語りかけなかったのは、あなたの慎みのゆえだとしよう。今は、親しさへの誘いとして我々が差し出すこの信頼を受け取り、私の書簡が嬉しかったことを、絶えざる便りで示せ。健やかであれ。
Liber VIII, Caput IX
第VIII巻 第IX章PL 18, 314BSYMMACHUS MARTIANO.
シュンマクスよりマルティアヌスへ
Scriptionis auspicio fiduciam tuam provoco. Quare familiaritatis nostrae aditum ingredere securus. Vicissitudo officii tui faciet, ut inchoata per me amicitia convalescat. Vale.
PL 18, 314B書き始めの吉兆によって、あなたの信頼を呼び起こす。だから安心して、我々の親しい間柄に入れ。あなたの務めの返しが、私によって始められた友情を強めるだろう。健やかであれ。
Liber VIII, Caput X
第VIII巻 第X章PL 18, 314BSYMMACHUS IRENEO.
シュンマクスよりイレナエウスへ
Exspectasse te arbitror litteras meas, ut in mutua officia provocatus erumperes. Sume igitur sermonem cujus sequeris exemplum. Ero posthac in scribendo diligentior, si coeptis nostris vicissitudo respondeat. Vale.
PL 18, 314Bあなたは私の書簡を待っていたと思う。互いの務めへと促されて、筆を執るためである。だから、あなたが手本とする語りかけを受け取れ。今後私は、書くことにいっそう勤勉になろう。我々の始めたことにお返しがあるならば。健やかであれ。
Liber VIII, Caput XI
第VIII巻 第XI章PL 18, 314CSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Affectio in te animi mei non litteris aestimanda est. Religio enim fide pectoris continetur: in verborum officiis latet plerumque aemulatio. Quare tibi in scribendo rarior videar, nihil amori existimes decerptum.
PL 18, 314Cあなたへの私の心の情は、書簡で量られるべきではない。友情の務め〔religio〕は胸の誠実に収まるものであり、言葉の務めのうちには、たいてい張り合い〔aemulatio〕が潜んでいるからである。ゆえに、書くことがあなたには稀と見えても、愛から何も減じていないと思え。
Et saepe evenit ut homines tui nec profectionis suae mihi indicium faciant, et mutuas paginas non reposcant. Sed de hoc loqui largius non oportet: quia sufficit amanti brevis et districta purgatio. Ad ea transeo quae utrique votiva sunt.
PL 18, 314Cまたしばしば、あなたの者たちが出立の知らせを私に伝えず、折り返しの書面も求めないことがある。だがこれについて多く語る必要はない。愛する者には、短く簡潔な釈明で足りるからである。双方が望むことへ移る。
Hilaratus sum sanitatis tuae nuntio, et rependo, quo gaudeas. Nam mei quoque corporis vigor post infirmam valetudinem coepit assurgere. Vale.
PL 18, 314Cあなたの健康の知らせに私は元気づけられ、お返しに、あなたが喜ぶことを伝える。私の体もまた、病後の衰えののち、力が立ち上がり始めた。健やかであれ。
Liber VIII, Caput XII
第VIII巻 第XII章PL 18, 314DSYMMACHUS PACATO.
シュンマクスよりパカトゥスへ
Et in deferendis et in rependendis tibi litteris desidem me arbitror non videri. Quare, etsi memini ad te diebus proximis officia nostra manasse: curavi tamen etiam debito fenore sermonis absolvi.
PL 18, 314D書簡を届けるにも返すにも、私は怠け者とは見られないと思う。それゆえ、先ごろあなたのもとへ我々の務めが及んだことは覚えているが、それでも、言葉の借りを利子付きで返すことにした。
Sed si unquam brevi intervallo usus iste cessaverit, velim cogites amicitiarum non frigere respectum. Religio enim magis fide animi metienda est quam ostentatione verborum. Vale.
PL 18, 314Dだがもし、短い間隔でもこの習いが途絶えることがあれば、友情への顧慮は冷めないと考えてほしい。友情の務め〔religio〕は、言葉の誇示よりも、心の誠実で測られるべきだからである。健やかであれ。
Liber VIII, Caput XIII
第VIII巻 第XIII章PL 18, 315ASYMMACHUS APOLLODORO.
シュンマクスよりアポッロドルスへ
Pervenisse arbitror famam, quae te absolutum non modo honoris, verum etiam curarum fasce vulgavit. Si ita est, ero tibi nunc confirmator boni olim desiderati. Mea cum filio sanitas ope divinitatis in solido est.
PL 18, 315A噂があなたに届いていると思う。それは、あなたが官職の荷のみならず、心配事の荷からも解かれたと広めた。もしそうなら、私は今、かつて望まれていた善の確認者となろう。私と息子の健康は、神性の助けによって確かである。
Tibi ut et salus valida, et reditus felix secundet, tam nostra vota quam tua merita praestabunt. Vale.
PL 18, 315Aあなたに強い健康と幸いな帰還が恵まれることを、我々の願いも、あなたの功績も、ともに保証するであろう。健やかであれ。
Liber VIII, Caput XIV
第VIII巻 第XIV章PL 18, 315ASYMMACHUS CAECILIANO ET PROBINO.
シュンマクスよりカエキリアヌスとプロビヌスへ
Abundo laetitia, quostquam valere vos didici, nostraeque amicitiae inter negotiorum dura meminisse. Sed quando fiet ut solatiis litterarum damna abstinentiae sarciantur?
PL 18, 315A私は喜びにあふれている。諸君が元気であり、仕事の厳しさの中でも我々の友情を覚えていることを知ったからである〔底本は quostquam。postquam と読む〕。だが、書簡の慰めによって、書かずにいる損失が償われるのは、いつになるのか。
Ego autem vos praetoriis meis fascibus primos interesse voluissem, festisque communibus decus facere. Sed feram necesse est, anteferri mihi causam senatus. Quare in superioribus verbis desiderii magis contestatio est, quam querela dissidii.
PL 18, 315B私は、諸君が法務官としての私の束桿に、誰よりも先に立ち会い、皆の祝祭に栄えを添えてくれることを望んだであろう。だが、元老院の用件が私より優先されるのを、耐えねばならない。ゆえに、先の言葉は、不和への苦情というより、恋しさの証言である。
Praestabit coelestium favor, ut mandatis patriae absoluti, iter felix ad ludorum nostrorum solemne relegatis. Valete.
PL 18, 315B天の神々の好意が、祖国の命じる務めから解かれた諸君に、我々の競技の祭典へ向かう幸いな旅を与えてくれるだろう。健やかであれ。
Liber VIII, Caput XV
第VIII巻 第XV章PL 18, 315BSYMMACHUS ALLEVIO.
シュンマクスよりアッレウィウスへ
Ex debito venit sermo qui redditur, ex beneficio, qui sponte defertur. Secundae mihi partes relictae sunt, postquam stylus tuus mea scripta praevertit.
PL 18, 315B返される言葉は負い目から来る。自ら進んで差し出される言葉は恩恵から来る。あなたの筆が私の書面に先んじた以上、私には第二の役が残された。
Nunc vice salutationis repensa, operam tuam curamque deposco in his quae Castor ex usu atque utilitate nostra promovenda suggesserit. Vale.
PL 18, 315B今、挨拶の返しを済ませたうえで、カストルが我々の用と益のために進めるべきこととして示すであろう事柄について、あなたの働きと心配りを求める。健やかであれ。
Liber VIII, Caput XVI
第VIII巻 第XVI章PL 18, 315CSYMMACHUS CARTERIO.
シュンマクスよりカルテリウスへ
Gratum habeo de testimonio meo non esse dubitatum, receptumque in familiam tuam Auxentium filium nostrum lectissimum juvenem, in meo aere duco. Quo nomine amicitia nostra in arctiora fidei jura convenit.
PL 18, 315C私の証言が疑われなかったことを有難く思う。あなたの家に迎えられた、我々の息子アウクセンティウス、選り抜きの青年を、私は自分の借りとして数える。この名目で、我々の友情はいっそう固い信義の絆に結ばれた。
Et praestabit usus longior, ut cum in eo bona plura cognoveris, astipulationem meam de meritis ejus infra terminos veritatis stetisse fatearis. Vale.
PL 18, 315Cそして、より長い付き合いが、あなたが彼のうちにより多くの善を知ったとき、彼の功績についての私の保証が真実の限度の下にとどまっていたと認めるようにしてくれるだろう。健やかであれ。
Liber VIII, Caput XVII
第VIII巻 第XVII章PL 18, 315CSYMMACHUS RUFINO.
シュンマクスよりルフィヌスへ
Provinciali actione decursa, quae ad sacri auditorii cognitorem necessaria provocatione pervenit, delectatus sum fide ac diligentia tua: et fortunam negotii, non defensoris inscientiae, sed voto judicis imputavi.
PL 18, 315C属州の訴訟が進み、必要な上訴によって聖なる法廷の審理官のもとに達したが、あなたの忠実さと勤勉さに私は喜んだ。案件の成り行きは、弁護人の無知ではなく、裁判官の意向のせいと私は考えた。
Hortor igitur amicitiae meae fiduciam geras, et testimonii interim astipulatione contentus, domum nostram, quae multis circumlatratur injuriis, forensis industriae tuearis officio.
PL 18, 315Dゆえに勧める。私の友情への信頼を持ち、さしあたり証言という保証に満足して、多くの侮辱に吠えかけられている我々の家を、法廷での勤勉の務めによって守ってほしい。
Nos ut sponte gratiam nudo et simplici protestamur alloquio, ita ad referendam vicissitudinem, si fors juverit, pares esse nitemur. Vale.
PL 18, 315D我々は、感謝を飾らない素朴な語りかけで自ら表明するように、機会があれば返礼に釣り合うよう努めるであろう。健やかであれ。
Liber VIII, Caput XVIII
第VIII巻 第XVIII章PL 18, 315DSYMMACHUS PATRUINO.
シュンマクスよりパトルイヌスへ
In agro me esse miraris. At ego justius stupeo ad communem te patriam spreto ruris otio revertisse, nisi quod causam tibi reditus iterata lis attulit. Alioquin, ut est mens tua quietis cupida, malles negotiis rusticis immorari.
PL 18, 315D私が田舎にいることをあなたは訝る。だが私のほうこそ、あなたが田園の閑暇を捨てて、共通の祖国〔ローマ〕へ戻ったことに、より正当に驚く。ただし、再び起こった訴訟が、あなたに帰還の理由をもたらしたのだろうが。さもなければ、あなたの心は静けさを望むのだから、農事にとどまるほうを選んだであろう。
Mihi suburbanitas pedum aegritudine laboranti magis solatio quam voluptati est. Nullam jucunditatem tristis morbi sensus admittit. Sed spero, si innocentiam divina respiciunt, et forensi observatione sanandum.
PL 18, 316A足の病に苦しむ私には、郊外の別荘は楽しみよりも慰めである。陰鬱な病の感覚は、どんな愉しみも受けつけない。だが、神意が私の潔白を顧みるなら、法廷への出仕によっても〔forensi observatione。都で法廷の務めに出ながらでも、の意と取った〕癒えるだろうと、私は期待する。
Gratus et facilis erit, aut mihi Romam reditus, aut tibi ad agrum, in quo nunc diversor, excursus. Vale.
PL 18, 316A私がローマへ戻るにせよ、あなたが私の今滞在する地所へ足を伸ばすにせよ、快く容易であろう。健やかであれ。
Liber VIII, Caput XIX
第VIII巻 第XIX章PL 18, 316ASYMMACHUS PATRUINO.
シュンマクスよりパトルイヌスへ
Ipsum te malo, quam delinimenta verborum. Tu contra epistolis absentiae moras redimis. Quid si tibi respondisset optimitas segetis, aut vindemiae arrisisset ubertas? Omnium temporum vices in otio ruris exigeres, qui patriae famem agris demorando non respicis.
PL 18, 316A私は、言葉の甘い慰めよりも、あなた自身を望む。あなたは逆に、書簡で不在の遅れを買い戻そうとする。もし穀物の出来が良かったら、あるいはぶどうの豊作が微笑んだなら、どうするのか。あなたは田舎の閑暇の中で、季節の移り変わりをすべて過ごしてしまうだろう。田畑にとどまって、祖国の飢え〔patriae famem。ローマがあなたを待ち望む思いとも、都の食糧不足とも取れる。前者と取った〕を顧みないあなたは。
An solo juvaris aucupio, cujus me parte donasti? Sed hic quoque positus gulae illecebris largiter utereris. Nam simul tibi, et coempta ex foro Cupedinario, et ex suburbano tuo perlata suppeterent.
PL 18, 316Bそれとも、私に分けてくれた鳥の猟だけが、あなたの楽しみなのか。だが、ここローマにいても、あなたは口の誘惑を存分に享受できるはずだ。クペディナリウス市場〔珍味の市場〕で買い集めたものも、郊外のあなたの所領から運ばれたものも、同時に手に入るのだから。
Quid, quod etiam jactari morbo matronam tuam simulas? cujus valetudini, si vera praedicas, solitudo non competit. Plura enim Romae salubritatis instrumenta sunt, major medentium numerus.
PL 18, 316Bさらに、あなたの奥方が病に苦しんでいるとあなたが装うのは、どうしたことか。その健康には、もし本当のことを言っているなら、孤独はふさわしくない。ローマには健康のための手立てがより多く、医者の数もより多いからである。
Vide igitur ne aliud genus suspicionis incurras, si obsessam a morbo conjugem vacuo secessu et intuta ablegatione maceraveris. Vale.
PL 18, 316Bだから気をつけよ。病に取り囲まれた妻を、人気のない隠れ家と安全でない遠ざけによって衰えさせたなら、別種の嫌疑を招かないかどうか。健やかであれ。
Liber VIII, Caput XX
第VIII巻 第XX章PL 18, 316BPrae caeteris temporum vicibus aestate delector: non quod diurnas horas longior solis meta producit, nec quod res rationesque nostrae nova fruge ditescunt: sed quia pacata navigatione desideratas mihi litteras tuas frequens invehit commeatus.
PL 18, 316B季節の移り変わりのうちで、私は夏をとりわけ喜ぶ。昼の時間を太陽の長い行程が延ばすからでも、我々の財産と勘定が新しい収穫で豊かになるからでもない。穏やかな航海によって、待ち望んでいたあなたの書簡を、頻繁な便船が運んでくるからである。
Quid enim vel animi voluptate jucundius, vel ad officium amicitiae accommodatius praestari potest, quam ut te mei amantem usu crebri sermonis experiar?
PL 18, 316C心の喜びとして、あるいは友情の務めにふさわしいものとして、あなたが私を愛していることを、頻繁な書簡のやりとりによって確かめること以上に、何が与えられようか。
Ergo dum anni tempus invitat, dum pervium mare est; pabula quaedam et nutrimenta mutuae affectionis veluti in hiemem congerantur. Cum haec scriberem salus mihi ex sententia suppetebat, tuis videlicet adjuta votis.
PL 18, 316Cだから、年の季節が誘い、海が通れるあいだに、冬に備えるように、相互の情の糧と養いを蓄えておこう。これを書いているとき、私の健康は思いのままであった。あなたの願いに助けられたのであろう。
Neque enim alia nobis de causa arbitror optata succedere, quam judicio, et amore Carthaginis. Vale.
PL 18, 316C実際、我々に願いがかなうのは、カルタゴの判断と愛による〔judicio, et amore Carthaginis の係りは定かでない。カルタゴ(の人々)が我々に寄せる判断と愛と取った〕ほかに理由はないと私は思う。健やかであれ。
Liber VIII, Caput XXI
第VIII巻 第XXI章PL 18, 316CSYMMACHUS LUCILLO.
シュンマクスよりルキッルスへ
Indulgere te otio, opinionis falsus putabam: tu vero animum lectione, labore corpus exerces. Hoc indicant scripta, et munera tua stylo exsculpta, et parta venatu. Mihi Flaminia emetienda est, ad novos fasces generosi consulis evocato.
PL 18, 316Cあなたが閑暇に身を任せていると、私は誤った思い込みで考えていた。実際には、あなたは読書で心を、労働で体を鍛えている。それはあなたの書いたものと、あなたの筆で彫り上げた贈り物、狩りで得た贈り物が示している。私はといえば、名門の執政官の新たな束桿のもとへ召されて、フラミニア街道を踏破せねばならない。
O si reditus tuus antecaperet profectionis meae molitiones! juvari me amplissimo viatico crederem. Sed quia multo itinere discernimur, et neque mihi mora, neque tibi properatio commoda est, verbis pagina fungetur.
PL 18, 316Dああ、あなたの帰還が、私の出発の準備に先んじてくれたら。見事な旅費に助けられたと思うだろうに。だが、長い道のりが我々を隔て、私には遅れが、あなたには急ぎが都合よくないので、書簡が言葉の役を果たす。
Praefata numinum venia, praetorem Symmachum meum mox urbanum tribunal accipiet. Festa ejus frequentari potissimis amicorum, quibus annumeraris, exopto. Da istam gratiam procul abfuturo iisdem diebus. Gratius est quod defertur absentibus. Vale.
PL 18, 316D神威の許しをあらかじめ願ったうえで、我が法務官シュンマクス〔息子〕を、まもなく首都の法廷が迎えるだろう。その祝祭に、友人たちのうちでもとりわけ親しい者たち――あなたもその一人に数えられる――が多く集うことを望む。遠く離れていることになる私に、同じ日々にこの好意を示してほしい。不在の者に差し出されるものはより喜ばしい。健やかであれ。
Liber VIII, Caput XXII
第VIII巻 第XXII章PL 18, 317ASYMMACHUS ANDRONICO.
シュンマクスよりアンドロニクスへ
In ore tuo vernat Cecropia musa: mihi lingua Latiaris est. Nec desideraveris aequa styli mei munera. Litteris vincimur, amore certamus. Sed merito rescriberem, si solam epistolam detulisses.
PL 18, 317Aあなたの口には、ケクロプスのムーサ〔アテナイの詩神。ギリシア語の弁〕が花開く。私の舌はラティウムのものである。我が筆から同等の贈り物を求めてはならない。文才では我々は劣り、愛では張り合う。だが、あなたが書簡だけを届けたのであれば、私は当然返書を書いたであろう。
Tu vero, ut es amicorum diligens, bibliothecae nostrae carminum tuorum divitias intulisti. Quid tibi hoc dignum rependam, tenuis ipse facundiae, et paupertini ingenii? Tradam publicae admirationi, quae legenda misisti.
PL 18, 317Aところが、あなたは友に対して行き届いた人なので、我々の蔵書に、あなたの詩の富を送り込んだ。弁舌に乏しく才も貧しい私が、これにふさわしいどんなお返しをしようか。あなたが読むようにと送ったものを、公の称賛にゆだねよう。
Et quanquam laudator impar, bonum saeculi publicabo. Nihil ex hoc derogabitur operis tui gloriae. Nam et Homerum novimus a dissimilibus praedicari. Careret quippe fama magnorum virorum celebritate, si etiam minoribus testibus contenta non esset.
PL 18, 317A称賛者としては釣り合わないが、時代の良きものを公にしよう。それであなたの作品の栄光が損なわれることはない。実にホメロスさえ、似ても似つかぬ者たちから称えられていると、我々は知っている。偉人たちの名声は、より小さな証人たちにも満足しなければ、人々のあいだに広まることを欠いたであろうからである。
Sed quid haec longius traho, cum brevitatem verecundia tua postulet? Cura ut valeas. Et si quid stylo adjeceris, cum mediocri judice, sed non ingrato lectore, participa. Vale.
PL 18, 317Bだが、あなたの慎みが簡潔さを求めるのに、なぜこれ以上引き延ばすのか。健康に気をつけよ。そして筆で何か書き加えたなら、凡庸な判者ではあるが恩知らずではない読者として、私にも分けてくれ。健やかであれ。
Liber VIII, Caput XXIII
第VIII巻 第XXIII章PL 18, 317BSYMMACHUS MARCIANO.
シュンマクスよりマルキアヌスへ
Deos oro, ut quae mihi interim valetudo est, eadem tibi ac tuis suppetat. Videor plene hoc anteloquio scribenda complexus, de tua sanitate votum meum, de mea gaudium. Sed epistolas breves esse non pateris. Quae igitur ὑπόθεσις erit paginae longioris?
PL 18, 317B神々に祈る。いま私にある健康が、あなたとあなたの家の者にも等しく備わるように。書くべきことは、この前置きで十分に尽くしたと思う。あなたの健康への私の願い、私の健康への喜びである。だが、あなたは書簡が短いことを許さない。では、より長い一葉の主題(ὑπόθεσις)〔ギリシア語で「主題」〕は何になるのか。
Ubi sim, quid egerim (nam praecipue amicitia rerum talium curiosa est) si placet prosequar. Principium voluptatum de Formiano sinu nascitur, quae civitas quondam Laestrygonum populo fertur habitata. Hos ventri et gulae usque ad feritatis invidiam legimus obsecutos.
PL 18, 317B私がどこにいて何をしてきたか、望むなら続けよう(友情はとりわけこうしたことを知りたがるものだから)。楽しみの始まりは、フォルミアエの湾から生まれる。この町は、かつてライストリュゴネス〔人を食らったと伝えられる伝説の民〕の民が住んだと言われる。彼らは腹と食欲に、野蛮との悪評を受けるほどまで仕えたと、我々は読んでいる。
Plusculos in eo littore dies, sed deliciarum parcus exegi; tantam coeli salubritate et aquarum frigore suadentibus moram. Affuerunt pignora mea; quorum cupiens nostra urbe processeram. Nec fuit operae, mox ulterius iter aggredi, cum praesto essent desiderati.
PL 18, 317Cこの海岸に、かなり多くの日を、しかし贅沢は控えめに過ごした。空気の健やかさと水の冷たさがそれほどの滞在を勧めたのである。我が子らが来てくれた。彼らを恋しく思って、私は都を出発していたのである。望んでいた者たちが手元にいるので、すぐにさらに先へ旅を進める必要はなかった。
Illorum dehinc arbitratu legi oram, quae Formias et Cumanum littus interjacet. Nunc mutuis invitationibus aut in Baulos, aut in Nichomachi Gaurana migramus. Amicorum subinde mihi affluentium largiter est.
PL 18, 317Cその後は、彼らの意向で、フォルミアエとクマエの海岸のあいだの岸をたどった。今は、互いの招きで、バウリへ、あるいはニコマクスのガウラナ〔底本は Nichomachi。Nicomachi と読む〕へと移っている。友人たちが次々と、私のもとに大勢集まる。
Non vereor, ne me lascivire in tanta locorum amoenitate, et rerum copia putes. Ubique vitam agimus consularem, et in Lucrino serii sumus. Nullus in navibus canor, nulla in conviviis helluatio, nec frequentatio balnearum, nec ulli juvenum procaces natatus. Scias nullum esse in luxuria crimen locorum. Vale.
PL 18, 317Cこんなに景色のよい土地と豊かな物のなかで、私が放埒に過ごしていると思われはしまいかと、恐れてはいない。どこでも我々は執政官にふさわしい生活を送り、ルクリヌス湖でも真面目である。舟の上に歌はなく、宴に大食はなく、浴場の群れ集いも、若者たちの不遜な水泳もない。贅沢の罪過は土地にはないと知れ。健やかであれ。
Liber VIII, Caput XXIV
第VIII巻 第XXIV章PL 18, 317DSYMMACHUS MAXIMINIANO.
シュンマクスよりマクシミニアヌスへ
Nihil inter te, et parentem tuum optimum re aut affectione divisum est. Ergo et litteras, quas ad ejus reverentiam misi, ut omnium particeps, in acceptum referre potuisti. Sed jam colendus es nobis etiam tuo nomine.
PL 18, 317Dあなたと、最善のあなたの父とのあいだには、事柄においても情においても、分かれているものは何もない。ゆえに、私が彼の尊さ〔reverentia。呼びかけの敬称〕にあてて送った書簡も、すべてを分け合う者として、受け取ったものと数えてよかったのだ。だが今や、我々はあなた自身の名においても、あなたを敬わねばならない。
Praeterea cavi, ne respondente uno imputaretur mihi vicissim munus duorum. Convenit tamen brevitas huic paginae, quia relatu digna praecerpsi. Quare sermonem istum tanquam amoris in te nostri tenebis testem. Verum te in rescribendo decet esse prolixum.
PL 18, 317Dそのうえ、一人が答えることで、二人の贈り物の返礼が一度に私に数えられることのないよう、注意した。それでも、この書面が短いのは、語るに値することを先に取り上げたからである。だからこの書簡を、あなたへの我々の愛の証として持っていてくれ。ただし、返書ではあなたが長くあることがふさわしい。
Neque enim par conditio est iterati a me, utrique autem nostrum singularis laboris. Duos meatus replere uno fonte difficile est: uni alveo abunde influunt duplicata principia. Vale.
PL 18, 318A実際、条件は等しくない。私による繰り返しの労と、我々二人それぞれ個別の労とでは。二つの水路を一つの源で満たすのは難しい。一つの河床に豊かに流れ込むのは、二重にされた源である。健やかであれ。
Liber VIII, Caput XXV
第VIII巻 第XXV章PL 18, 318ASYMMACHUS ALBINO.
シュンマクスよりアルビヌスへ
Credo arbitreris circumsessum me Campaniae amoenitatibus, scribendi ad te hactenus negligentem fuisse. Non est ea fortuna horum locorum, ut seriam curam sepeliant voluptates. Insolitis omnia necessitatibus strepunt, et oneri cessere deliciae.
PL 18, 318Aあなたはおそらく、私がカンパニアの魅力に取り囲まれて、これまであなたに書くのを怠っていたと思っているだろう。この土地の運命は、楽しみが真面目な心配事を葬ってしまうようなものではない。すべてが慣れない必要に騒ぎ立ち、楽しみは重荷に席を譲った。
Quare negotium pro otio reperi. Nec possum facile ad haec amicitiae munia animum retorquere. Spondeo tamen reverentiae tuae, quae litteris meis praeferas. Relegere ad vos iter avidissime studeo. Eadem quippe me causa, quae vetuit scribere, cogit redire. Vale.
PL 18, 318Aそれゆえ私は、閑暇の代わりに務めを見いだした。友情のこうした務めに心を向け直すのも容易でない。それでも、あなたの尊さ〔reverentia。呼びかけの敬称〕に、私の書簡よりもあなたが好むであろうものを約束する〔私自身の帰還を言うと取った〕。諸君〔vos。ローマのあなたの周りの人々を含めて言うと取った〕のもとへ道を戻ることを、私は熱烈に望んでいる。書くことを妨げたのと同じ理由が、私を帰ることへと強いるのである。健やかであれ。
Liber VIII, Caput XXVI
第VIII巻 第XXVI章PL 18, 318BSYMMACHUS GREGORIO.
シュンマクスよりグレゴリウスへ
Dedi ad parentem tuum litteras, quibus contentus esse potuisti. Nam ut est utrique vestrum unus animus; ita satisfaciet idem cultus ambobus. Sed metui imitationem, ne mihi alter e vobis duorum vice et ore rescriberet.
PL 18, 318Bあなたの父に書簡を送った。あなたはそれで満足できたはずだ。実際、諸君二人は心が一つであるから、同じ敬意が双方を満たすだろう。だが私は、模倣を恐れた。諸君二人のうち一方が、二人の代わりに、二人の口で、私に返事を書くのではないかと。
Quare, ut in honore Numinum fieri solet, litationi addo donarium, breve, fateor, et quod prolixius esse voluisses. Sed in adjectis mensura non quaeritur. Ipse copiam redde brevitati; quia familiares paginas eos oportet extendere, quibus non est necesse geminare. Vale.
PL 18, 318Bそれゆえ、神々の神威への敬いで慣わしとなっているように、供犠に奉納物を添える。短いと認めるが、あなたはもっと長いのを望んだであろう。だが、付け加えには量を求めない。あなた自身が、この短さに豊かさを与えてくれ。親しい書簡は、二重にする必要のない者たちこそ、長くしなければならないのだから。健やかであれ。
Liber VIII, Caput XXVII
第VIII巻 第XXVII章PL 18, 318CSYMMACHUS CENSORINO.
シュンマクスよりケンソリヌスへ
Prompta et avida manu litteras tuas, cum mihi offerrentur, invasi, ut prospera cogniturus. Sed cum percurrerem lectione enumerationem dispendiorum tuorum, voluptati successit offensio.
PL 18, 318Cあなたの書簡が私に差し出されたとき、私は急いで貪るように手でつかんだ。良い知らせを知るつもりで。だが、あなたの損失の列挙を読み通すうちに、喜びは不快に変わった。
Et illa quidem adversa, quae cum plurimis pertulisti, more humani ingenii, habent aliquod de societate solatium: hunc vero piraticae depraedationis ictum, quem speciatim casus tibi durus adjecit, impressum altius puto: quia neque habet participem, et geminavit dolorem.
PL 18, 318Cあなたが多くの人々とともに耐えたあの逆境は、人の性のとおり、仲間がいることで何がしかの慰めになる。しかし、特にあなたに厳しい偶然が加えた、海賊の略奪というこの打撃は、いっそう深く刻まれたと私は思う。分かち合う者がおらず、苦しみを倍にしたからである。
Contra haec fortuita, virtute ac ratione animus armandus est, spes quoque assumenda meliorum. Saepe titubantia in solidum reverterunt. Nihil hominibus aeternum est. Volvunt mortalia vices crebrae, et omnium rerum fuga visitur.
PL 18, 318Cこうした偶然に対しては、徳と理性で心を武装せねばならず、よりよいことへの希望も持たねばならない。揺らいでいたものが、堅固さに戻ることはしばしばある。人間にとって永遠のものはない。死すべきものは頻繁な転変を繰り返し、万物の逃げ去るのが見える。
Paucis ista perstrinxerim, cum tibi pro eruditione plura succurrant. Nunc ad illa respondeo quae tu me scire voluisti: Quamprimum Neapolim petitu civium tuorum visere studeo; illic honori urbis religiosae intervallum bidui deputabo.
PL 18, 318D教養あるあなたにはもっと多くが思い浮かぶであろうから、これらは簡潔に触れるにとどめる。さて、あなたが私に知らせたいとした事柄に答える。できるだけ早く、あなたの同市民たちの求めに応じてナポリを訪れたい。そこで、敬虔な都の名誉のために、二日の間隔をあてる。
Dehinc, si bene destinata dii juverint, Capuano itinere venerabilem nobis Romam, laremque petemus. Inter haec, si mihi evenerit aspectu et colloquio tuo defrui, explebor gaudii satietate.
PL 18, 318Dその後、神々が、善く定めたことを助けるなら、カプアの道を通って、我々にとって尊いローマと家のラル〔lar。家の守り神〕を目指そう。その間に、あなたの姿を見、語らう喜びが私に与えられるなら、喜びの満ち足りに満たされるだろう。
Sin major necessitas negaverit nobis tui copiam, velim curarum nube detersa eam sapienter resumas animi alacritatem, quam tibi congressus noster sedulo conciliare potuisset. Vale.
PL 18, 318Dだが、より大きな必要があなたと会うことを我々に拒むなら、心配の雲を拭い去り、我々の会合が熱心に与えたであろう心の快活さを、賢明に取り戻してほしい。健やかであれ。
Liber VIII, Caput XXVIII
第VIII巻 第XXVIII章PL 18, 319ASYMMACHUS ROMANO.
シュンマクスよりロマヌスへ
Meminisse te scio quod me quoque idem de amico dolor perculit; sed jam nobis sermonum vices debent esse solatio. Scribo igitur, respondere cogaris, et a funestis cogitationibus redeas in officia viventium.
PL 18, 319Aあなたが覚えていることは知っている。同じ友のことで、同じ悲しみが私をも打ったことを。しかし今や、書簡の往復が我々の慰めとなるべきである。そこで書く。あなたが答えざるをえないように、そして死にまつわる思いから生ける者の務めへ戻るように。
Fecerit religiosa causa ne prior scriberes: non eris tam irreverens, ut provocatus abstineas. Vale.
PL 18, 319A弔いの理由が、あなたが先に書かないようにさせたのだとしよう。だが、促されてなお控えるほどに、あなたは不遜ではあるまい。健やかであれ。
Liber VIII, Caput XXIX
第VIII巻 第XXIX章PL 18, 319ASYMMACHUS SALVIO.
シュンマクスよりサルウィウスへ
Vidi in litteris nuper mihi redditis religiosum pro nobis animi tui gaudium, et apertissime deprehendi quid voluptatis ex amicorum prosperis usurpes. Promptius igitur te diligo, postquam hoc votum bonae mentis inspexi.
PL 18, 319A近ごろ私に届いた書簡に、我々のためのあなたの心の敬虔な喜びを見た。友の幸いからあなたがどんな喜びを引き出すかを、はっきりと悟った。それゆえ私は、あなたをいっそう速やかに愛する。善き心のこの願いを見たからである。
Et quamvis ipse domino pectoris mei excellentissimo viro scriptorum gratiam pro Flaviani fratris tui honore retulerim, nihilominus tamen quaeso, ut etiam magnitudinem gratulationis meae apud auctorem tanti beneficii digneris astruere. Vale.
PL 18, 319Aそして、私自身は、あなたの兄弟フラウィアヌスの栄誉について、わが心の主〔敬称〕、いとも卓越した人に、書面で感謝を返したが、それでもなお、これほどの恩恵を施した人のもとで、我が祝意の大きさをも、あなたがよしとして付け加えてほしい。健やかであれ。
Liber VIII, Caput XXX
第VIII巻 第XXX章PL 18, 319BSYMMACHUS JOVIO.
シュンマクスよりヨウィウスへ
Interfuit publicae utilitatis ut tibi majora negotia crederentur. Quare prolixa non debet esse gaudii mei attestatio, ne adulationis suspicio devenustet judicii veritatem. Opto igitur, tibi suscepti officii cursus arrideat.
PL 18, 319Bあなたにより大きな務めが託されたことは、公の益にかなっていた。それゆえ、私の喜びの証言は長くあるべきではない。追従の疑いが、判断の真実を損なわないようにである。ゆえに、あなたが引き受けた職務の進みがあなたに微笑むよう願う。
Quamvis dubitare non possim, nec mutari probitatem, et bonas artes stimulo praemiorum felicius incitari. Vale.
PL 18, 319Bだが、誠実さが変わらないことも、善き技芸が褒賞の刺激によっていっそう幸いに奮い立つことも、私は疑うことができない。健やかであれ。
Liber VIII, Caput XXXI
第VIII巻 第XXXI章PL 18, 319CSYMMACHUS EUDOXIO.
シュンマクスよりエウドクシウスへ
Exsultavi gaudio ob amicitiae honorem, cum litteras tuas sumerem. Sed ubi Annius noster, quam sis dubius valetudinis, indicavit, in gravem curam laetitia derivata est. Video enim peregrinationi, quae morbi instar est, damnum sanitatis adjectum.
PL 18, 319Cあなたの書簡を受け取ったとき、友情の名誉に私は喜びで躍った。だが、我々のアンニウスが、あなたの健康がどれほど不安かを知らせたとき、喜びは重い心配へと流れ込んだ。旅は病に等しいものであるのに、そこに健康の損失が加わったと見るからである。
Solatur tamen sollicitudinem meam, quod parcimonia tibi familiaris est, quod cognata sapientia, et adversis fortunae animus ingentior: quae bona reducere solent valentiam corporis, et vigoris serenum.
PL 18, 319Cそれでも私の憂いを慰めるのは、節約があなたに身についていること、賢明さがあなたと同族であること、心が逆境にあってなお逞しいことである。これらの善は、体の力と晴朗な活力を呼び戻すのが常である。
Spero igitur de te cognitu laetiora, et aures jam felicibus nuntiis paro. Faciet justitia, quae pios respicit, ut post hujus incommodi citum transitum, vitae tuae prospera longius porrigantur. Vale.
PL 18, 319Cゆえに、あなたについてよりよい知らせを聞くことを私は期待し、すでに耳を幸いな知らせに備えている。敬虔な者を顧みる正義が、この不調がすみやかに過ぎ去ったのち、あなたの人生の幸いをいっそう長く延ばすようにしてくれるだろう。健やかであれ。
Liber VIII, Caput XXXII
第VIII巻 第XXXII章PL 18, 319DSYMMACHUS URBICO.
シュンマクスよりウルビクスへ
Auspicium mihi scribendi prior, ut mos est, facere debuisti, cum te hujus diligentiae domestici tabellarii reditus commoneret.
PL 18, 319D習いのとおり、書き始める先手は、あなたが取るべきだった。あなたの家の使者の帰りが、この心配りをあなたに促していたのだから。
Sed quia nobis vel oblivio, vel occupatio religionis tuae desideratum munus invidit, ego usurpo principium: aestimaturus in reliquum de raritate vel copia tuorum apicum, utrum voluntate litteris ordiendis, an magis necessitate defueris. Vale.
PL 18, 319Dだが、忘却か多忙が、あなたの義理〔religio〕による待ち望んだ贈り物を我々に惜しんだので、私が最初の役を奪う。今後については、あなたの書簡の稀さか豊かさかで判断する。書簡を書き起こすことにあなたが欠けたのは、意志によるのか、むしろ必要によるのかを。健やかであれ。
Liber VIII, Caput XXXIII
第VIII巻 第XXXIII章PL 18, 319DSYMMACHUS JUSTINIANO.
シュンマクスよりユスティニアヌスへ
Scio me in scribendo tardum fuisse. Consulto stylum distuli, dum refoveo tenuatum itinere vigorem, quo tibi de me laeta cupienti voto similis pagina traderetur. Fiat igitur ex optimo nuntio morae compensatio.
PL 18, 319D書くのが遅れたことは承知している。筆をわざと延ばしたのだ。旅でやせた力を回復していたのである。あなたが私について喜ばしいことを望むその願いに釣り合う一葉を、あなたに渡すためである。それゆえ、最良の知らせによって、遅れの埋め合わせとしよう。
Certe ego eam dico legem litteris amicorum, ut assiduitate illorum animos probent, meum bonitate delectent. Vale.
PL 18, 320A確かに私は、友の書簡にこういう法を課している。友の書簡は、その頻繁さによって友の心を証し、私の心をその善さによって喜ばせる、と。健やかであれ。
Liber VIII, Caput XXXIV
第VIII巻 第XXXIV章PL 18, 320ASYMMACHUS EUSEBIO.
シュンマクスよりエウセビウスへ
Scribere ad te ante voluissem; sed commeantibus multis fidam occasionem debet excerpere scribentis electio. Accepisti causam tardioris officii: quae si animo tuo satisfecit, curare dignaberis ut ad me quoque responsa tua idoneis commissa perveniant. Vale.
PL 18, 320Aあなたに先に書きたかったが、行き来する人が多いときは、書く者の選択が、信頼できる機会を選び出さねばならない。遅れた務めの理由は聞いたであろう。それがあなたの心を満たしたなら、あなたの返事も、適切な者に託して私に届くよう、よしとして配慮してくれ。健やかであれ。
Liber VIII, Caput XXXV
第VIII巻 第XXXV章PL 18, 320ASYMMACHUS JOHANNI.
シュンマクスよりヨハネスへ
Quod sero ad te scribo, amicitiae tenacis indicium est, cujus memoria repetitis ex intervallo probatur officiis. Ipse quoque silentium tuum non aliter interpretor. Nam etsi styli honorificentiam quaero, certus fidei tuae, etiam de tacito amore non dubito.
PL 18, 320Aあなたに遅く書くのは、堅固な友情の印である。その記憶は、間をおいて繰り返される務めによって証されるからである。あなたの沈黙も、私は別様には解さない。書簡という栄誉を求めてはいても、あなたの信義を確信しているので、無言の愛をも疑わない。
Sed vereor, ne ista sententia tibi suadeat negligentiam scriptionis, et haec amicitiae munia judicii mei securus omittas. Hortor igitur, quaesoque, ut illam potius cogites partem, quae assiduitati gratiam parit; non quae promittit veniam raritati. Vale.
PL 18, 320Bだが私は恐れる。この考えがあなたに書くことの怠りを勧め、友情のこの務めを、私の判断に安心して省くのではないかと。ゆえに勧め、また願う。むしろ、頻繁さに好意を生む部分を考えてほしい。稀なことへの許しを約束する部分ではなく。健やかであれ。
Liber VIII, Caput XXXVI
第VIII巻 第XXXVI章PL 18, 320BSYMMACHUS QUINTILIANO.
シュンマクスよりクインティリアヌスへ
Ad indicium mei circa te amoris haec scribimus, et ut ipse ad respondendum provoceris exemplo. Cum igitur ego partes religionis impleverim, exspecto ut ipse etiam vicissitudinis solutione fungaris. Vale.
PL 18, 320Bあなたへの私の愛の証として、これを書く。また、あなた自身が範例によって返事へと促されるようにである。私が友情の務め〔religio〕を果たした以上、あなたも返礼の支払いを果たすことを待つ。健やかであれ。
Liber VIII, Caput XXXVII
第VIII巻 第XXXVII章PL 18, 320CSYMMACHUS CRISOCOMAE.
シュンマクスよりクリソコマスへ
Proxime penatibus meis redditus, etiam nunc te mente et cogitatione respicio. Itaque animi illa jucunditate, quam coram de sermone tuo hucusque capiebam voluptatem, compenso.
PL 18, 320C先ごろ我が家に戻ったが、今もあなたを心と思いのなかで見ている。それゆえ、これまであなたの語らいから面と向かって得ていた喜びを、あの心の愉しみで埋め合わせている。
Cui si mutua cura responderit, cum tantam mihi delata amicitiae tuae scriptio gratiam tribuat, quanto amplius relata praestabit? Vale.
PL 18, 320Cこれに互いの配慮が応えるなら、届けられたあなたの友情の書面が私にこれほどの好意をもたらすのだから、返されたものはどれほど多くを与えることか。健やかであれ。
Liber VIII, Caput XXXVIII
第VIII巻 第XXXVIII章PL 18, 320CSYMMACHUS ROMULO.
シュンマクスよりロムルスへ
Salus pignoris communis in tuto est, cujus studia sollicitudini meae delegata proficient Meae quoque valetudinis esto securus, et ad vicem talium nuntiorum curam de te meam similibus responsis absolve. Vale.
PL 18, 320C共通の子の無事は安全であり、その勉学は、私の心配に委ねられて進むであろう〔底本は proficient のあとに句点を欠く〕。私の健康についても安心してほしい。このような知らせの返しとして、あなたについての私の心配を、同様の返答で解いてくれ。健やかであれ。
Liber VIII, Caput XXXIX
第VIII巻 第XXXIX章PL 18, 320DSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Queri de silentio non potes, qui nihil scriptorum mihi hucusque tribuisti. Sed si simile styli opperiris auspicium, sume exemplum religiosi officii, quod debeas aemulari. Ero deinceps ad exercendum stylum promptior, si me fructu mutui sermonis animaveris. Vale.
PL 18, 320Dあなたは沈黙を訴えることはできない。これまで私に何も書いてよこさなかったのだから。だが、似た筆の始まりを待つのなら、あなたが見習うべき義理〔religiosum officium〕の務めの手本を取れ。互いの語らいという果実で私を励ましてくれるなら、今後私は、筆を執ることにいっそう積極的になろう。健やかであれ。
Liber VIII, Caput XL
第VIII巻 第XL章PL 18, 320DSYMMACHUS AVENTIO.
シュンマクスよりアウェンティウスへ
Secessionem tuam etiam tacitus approbavi. Nam cum interveniente discordia supremis generi interesse non posses, ea moesta profectione visus es satisfecisse pietati.
PL 18, 320Dあなたの退去を、無言のうちにも私は認めていた。不和が間に入って、婿の最期に立ち会うことができなかったのだから、あなたはその悲しみの旅立ちによって、情愛を果たしたと見える。
Ipse, quantum civi optimati fuerat deferendum, triduo domi commoratus implevi, non famam captans, sed humanae fortunae vices cogitans. Quid enim tam rationabile est, quam tribuere collegae, quod tibi quandoque bonos cupias exhibere? Vale.
PL 18, 321A私自身は、有力な市民に捧げるべきことを、三日間家にとどまって果たした。名声を狙ってではなく、人間の運命の転変を思ってである。実際、いつか善き者たちが自分に示してくれることを望むものを同僚に与えることほど、理にかなったことがあろうか。健やかであれ。
Liber VIII, Caput XLI
第VIII巻 第XLI章PL 18, 321ASYMMACHUS ANTIOCHO.
シュンマクスよりアンティオクスへ
Nunc primum honoris limen ingressus, nimis immature adventum successoris exoptas. Agnosco impatientiam Graecis deliciis congruentem, quam velim toto anni orbe dissimules, ac te migrasse in tribus Romuleas recorderis. Quid enim dignum conquestione perpessus es?
PL 18, 321A官職の敷居をたったいま越えたばかりで、あなたはあまりに早く後任の到着を願っている。ギリシア風の軟弱によく合った堪え性のなさを私は認めるが、一年の全周を通じてそれを隠し、自分がロムルスの区〔tribus。ローマ市民の区分。ローマの人となったことを言う〕に移ったことを思い出してほしい。いったい何を、嘆くに値するほど耐えたというのか。
Nondum te militares contumeliae perculerunt, nondum catervas mulierum scissa veste fugisti, nondum ante januas eminentium potestatum vigilem noctem salutator expertus es; et jam delicato fastidio renuis magistratum? Commuta, si vales, animum, teque in annum, vel biennium obdura.
PL 18, 321Aまだ兵士たちの侮辱はあなたを打っていない。まだ衣を裂いた女たちの群れから逃げてもいない。まだ有力者たちの門前で、挨拶回りの不寝番の夜を経験していない。それなのに、もう繊細な嫌悪から官職を拒むのか。できるなら心を改め、一年、あるいは二年のあいだ、耐え抜け。
Liber VIII, Caput XLII
第VIII巻 第XLII章PL 18, 321BSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Probabilem causam . . . Quis enim Siciliam recto itinere petens, sermonem meum potest reddere in longinquis studiis constituto? Sed desino. Tu tene, curam circa te meam de numero epistolarum non debere perpendi.
PL 18, 321Bもっともな理由を……〔底本はここで文が途切れ、欠けているらしい〕。実際、シチリアへまっすぐな道で向かう者の誰が、遠い地で研究に腰を据えたあなたに、私の言葉を届けられようか〔この文の文意は定かでない。constituto をあなたと取った〕。だがやめる。あなたは、私のあなたへの配慮を、書簡の数で量るべきでないと心得よ。
Diligentia enim erga amicos jugiter manet, occasionum vero raritas scripta distinguit. Sed de hoc satis dictum puto. Nunc elegantia ingenii tui, et inventionum subtilitas praedicanda est.
PL 18, 321B友への心配りは絶えず続く。ただ、機会の稀さが書簡を区切るのである。だが、これについては十分語ったと思う。さて、あなたの才気の優雅さと、発想の精妙さを称えねばならない。
Novum quippe musivi genus, et intentatum superioribus reperisti, quod etiam nostra ruditas ornandis cameris tentabit affigere, si vel in tabulis, vel in tegulis exemplum de te praemeditati operis sumpserimus. Vale.
PL 18, 321Cあなたは、前の人々に試みられたことのない新しい種類のモザイクを見いだした。我々の不器用さも、板か瓦であなたが先に考案した作品の範例を得れば、天井を飾るのにそれを取り付けてみよう。健やかであれ。
Liber VIII, Caput XLIII
第VIII巻 第XLIII章PL 18, 321CSYMMACHUS CALLISTIANO.
シュンマクスよりカッリスティアヌスへ
Inter caetera parentum decedentium bona, amicitiae quoque affectanda successio est. Et fortasse studio validiore captanda familiaritatis haereditas: quia facultates fortuna praestat, caritas judicio foederatur.
PL 18, 321C亡くなる親たちの他の財産のなかに、友情の相続もまた求めるべきである。おそらく、親しさの遺産は、より強い熱意で追うべきだろう。財産は運が与え、愛は判断によって結ばれるからである。
Volo igitur inter nos promptius convalescat familiae tuae propagata conjunctio. Consentaneum quippe naturae est, ut officia a te inchoata, a me probata coalescant. Ergo in reliquum sermonis esto munificus: me cura non deerit, quae te styli vicissitudine muneret. Vale.
PL 18, 321Cゆえに私は、我々のあいだで、あなたの家との受け継がれた結びつきがいっそう速やかに強まることを望む。あなたが始めた務めを私が認めて、ともに育つことは、自然にかなっている。ゆえに、これからは言葉を惜しむな。私にも、書簡の返しであなたに報いる配慮が欠けないだろう。健やかであれ。
Liber VIII, Caput XLIV
第VIII巻 第XLIV章PL 18, 321DSYMMACHUS PASTINATO.
シュンマクスよりパスティナトゥスへ
Litteras tuas agrorum fructibus jure contulerim. Nam ut illorum proventus non fallit temporis sui debitum, ita fidem nostrae exspectationis annuus dignationis tuae sermo non decipit: hujus nunc mihi per homines nostros advectio satisfecit.
PL 18, 321Dあなたの書簡を、田畑の収穫になぞらえてよいだろう。収穫がその時期に負う務めを裏切らないように、あなたの厚意の年ごとの語りかけも、我々の期待の信頼を欺かない。その到来が、いま我々の者たちによって運ばれて、私を満足させた。
Lectis igitur paginis, valere te gaudeo, et alloquii tui honore delector. Nec me arbitror respondendo imparem judicari. Praestabit divinus favor ut has inter nos officiorum vices aetas prolixa multiplicet. Vale.
PL 18, 321Dこうして書面を読み、あなたが元気であることを喜び、あなたの語りかけの栄誉を喜んでいる。返事をしても、私が見劣りすると判断されるとは思わない。神の好意が、我々のあいだのこうした務めの往復を、長い年月が重ねるようにしてくれるだろう。健やかであれ。
Liber VIII, Caput XLV
第VIII巻 第XLV章PL 18, 322ASYMMACHUS PIERIO.
シュンマクスよりピエリウスへ
Redditum mihi est annuum quodammodo sermonis tui debitum. Tibi quoque gaudium solemne de nobis, haec responsa praestabunt, quae propter tantam longinquitatem frequentare non possumus, sed bona fide certis temporibus exhibemus.
PL 18, 322Aあなたの言葉の年ごとの負い目が、いわば私に返された。あなたにも、我々についての恒例の喜びを、この返書が与えるだろう。我々は、遠く離れているために頻繁には書けないが、誠実に、定まった時期に差し出している。
Maneat igitur hic usus, et quodam salutis indicio mutua inter nos securitas recondatur. Vale.
PL 18, 322Aゆえにこの習いは続けよう。そして、無事の知らせというしるしによって、互いの安心を蓄えておこう。健やかであれ。
Liber VIII, Caput XLVI
第VIII巻 第XLVI章PL 18, 322ASYMMACHUS STRATEGIO.
シュンマクスよりストラテギウスへ
Agis mecum desiderio amantis, ut redeam: jam dudum hoc animus meus vestri expetitor efflagitat. Sed valetudo saucia obstrepit voluntati. Humor enim noxius articulis illapsus etiam nunc me tenet lectulo, et vix littorali siccitate tenuatur.
PL 18, 322Aあなたは、恋しがる者の願いで、私に帰るよう迫る。私の心もまた、あなたを〔vos。一人の相手への敬意の複数〕求めて、すでに久しくそれを急かしている。だが、傷ついた健康が意志に逆らう。害ある体液が関節に流れ込み、今も私を寝床に縛り、海辺の乾いた気候でもやっと細ってゆくだけである。
Tribue igitur tempus refectioni, quod ego vendicaveram voluptati. Prae te autem fers in tanta bonorum multitudine post discessum meum nihil ut ante jucundum esse. Sed puto quod pia affectione fallaris, quia rarum est in amante judicium.
PL 18, 322Bゆえに、私が楽しみのために要求していた時を、回復のために与えてくれ。あなたは、私が去って以来、多くの善きものに囲まれていても、何も以前のように楽しくないと言う。だが、あなたは敬愛の情で欺かれていると私は思う。愛する者の判断は稀なものだからである。
Et ego quidem non ex his primum litteris, quid de me sentias, scio. Prope est tamen, ut agere gratias absentiae meae debeam, quia mihi syngrapham quamdam testimonii tuae praestitit. Verum haec missa faciam.
PL 18, 322Bそして私は、この書簡で初めて、あなたが私をどう思っているかを知ったのではない。むしろ、私の不在に感謝せねばならないほどである。不在が、あなたの証言〔底本は testimonii tuae。tui と読む〕という一種の証文を私に与えたからだ。だが、これは措く。
Non morabor exspectationem tuam post conciliationem vigoris. Sed quia hoc longum est diligenti, visis quae in proximo possidemus, reditum maturabo. Spero enim tantumdem accessurum sanitati meae ex conspectu vestro, quantum sperari posset ex otio. Vale.
PL 18, 322B体力の回復を待って、あなたを待たせることはしない。だが、これは愛する者には長いので、近くにある我々の所有地を見たのち、帰還を早める。あなたの姿を見ることから、私の健康には、休養から期待しうるのと同じだけの益が加わると、期待しているからである。健やかであれ。
Liber VIII, Caput XLVII
第VIII巻 第XLVII章PL 18, 322CSYMMACHUS VALERIO.
シュンマクスよりウァレリウスへ
Vellem sedatam filii mei aegritudinem nuntiare, sed nihil prosunt figmenta sollicitis. Audeo tamen sperare meliora. Imminutio enim febrium, Deo auctore, ad fiduciam sanitatis coepit accedere.
PL 18, 322C息子の病が鎮まったと知らせたいが、不安な者に作り話は役に立たない。だが、私はより良いことを望む勇気がある。熱が下がり、神の導きによって、回復への確信へと向かい始めたからである。
Tuae pro nobis sollicitudini gratias ago, et coelestem comprecor potestatem ut tuo circa amicos animo prosperorum omnium vicissitudo respondeat. Vale.
PL 18, 322C我々のためのあなたの心配に感謝し、天の力に祈る。あなたの友への心に、あらゆる幸いの返しが応えるように。健やかであれ。
Liber VIII, Caput XLVIII
第VIII巻 第XLVIII章PL 18, 322CSYMMACHUS MAXIMILIANO.
シュンマクスよりマクシミリアヌスへ
Soles in scribendo esse prolixus pro ingenii tui viribus. Postquam te honor aulicus in procinctum vocavit, tu quoque verba succingis, et tanquam levis armaturae miles rorarios aemularis. Quid faciam senex garrulus, cui mensura sermonis a juvene praescribitur?
PL 18, 322Cあなたは書くとき、才の力にふさわしく、長く書くのが常だった。宮廷の官職があなたを戦列に召してからは、あなたも言葉を引き締め、軽装の兵士のように、投擲兵〔rorarii。軽装の前衛兵〕に張り合っている。年老いたおしゃべりの私は、若者から言葉の量を定められて、どうしたらよいのか。
Trahit nos vitium senile verbositas: sed occurrit exemplum, et fastidia aurium tuarum de styli brevitate conjecto. Non enim violanda est interim mihi paginae tuae formula. Exspectabo tamen an copiam de me exigas, si plura rescripserim. Vale.
PL 18, 322D饒舌という老いの悪癖が我々を引きずる。だが手本が立ちはだかる。あなたの耳の倦怠を、筆の短さから私は推し量る。差し当たり、あなたの書面の型を私が破るべきではない。だが、私がもっと多く返書を書けば、あなたが私に豊かさを求めるのか、様子を見よう。健やかであれ。
Liber VIII, Caput XLIX
第VIII巻 第XLIX章PL 18, 322DSYMMACHUS VITALI.
シュンマクスよりウィタリスへ
Diu sanitati pariter ac venustati litterarum tuarum, mediocris eloquii conscius respondere dubitavi: sed religio rupit timorem. Malui enim stylo, quam superbia displicere.
PL 18, 322Dあなたの書簡の健やかさと優美さに対して、凡庸な弁舌しか持たぬと自覚する私は、長く返事をためらった。だが、友情の務め〔religio〕が恐れを破った。傲慢で不興を買うより、文で不興を買うほうを選んだのである。
Quidquid igitur hoc est, quod tenet pagina, quaeso boni consulas, teque submittas ad mediocritatem scriptorum meorum, ne retundatur officium meum, dum desperatur imitatio. Vale.
PL 18, 322Dゆえに、この一葉が収めているものが何であれ、よしとしてほしい。そして、私の書簡の凡庸さにまで身を低くしてほしい。あなたを真似ることに望みを失って、私の務めが鈍ることのないように。健やかであれ。
Liber VIII, Caput L
第VIII巻 第L章PL 18, 323ASYMMACHUS JOVIO.
シュンマクスよりヨウィウスへ
Jamdudum datis ad te litteris mutua scripta non merui; et tamen propositum meum servans, honorificentiam scriptionis instauro. Credo enim quod negatam primo officio vicem, vel nunc impetrare possit iteratio. Vale.
PL 18, 323Aすでに久しく、あなたに書簡を送ったが、返書を得られなかった。それでも私は方針を守り、書く栄誉を新たにする。最初の務めで拒まれた返しを、繰り返しが今なら得られると信じているからである。健やかであれ。
Liber VIII, Caput LI
第VIII巻 第LI章PL 18, 323ASYMMACHUS MAXIMILIANO.
シュンマクスよりマクシミリアヌスへ
Assiduitatem scriptorum meorum tibi esse fastidio prope asserit tuorum raritas. Es enim praeter solitum parcus alloquii. Sed tueor constantiam diligentiae, nec a proposito argumentatione deducor.
PL 18, 323A私の書簡の頻繁さがあなたの嫌気になっていると、あなたの書簡の稀さがほとんど断言している。あなたはふだんに似ず、語りかけを出し惜しむからだ。だが私は、配慮の一貫性を守り、その論拠によって方針から引き離されはしない。
Erit potestas tua hunc animi mei habitum, vel augere silentio, vel litteris amoliri. Vale.
PL 18, 323B私の心のこの状態を、沈黙によって増すのも、書簡によって取り除くのも、あなたの権限である。健やかであれ。
Liber VIII, Caput LII
第VIII巻 第LII章PL 18, 323BQuatenus me absentia contristet, intelligis. Nam ideo necessitatem tibi a filio meo scribis injunctam, ut publici negotii excusatione purgeris.
PL 18, 323B不在が私をどれほど悲しませるか、あなたは分かっている。あなたは、私の息子によって書く必要を課されたと書くが、それは公の用件という言い訳で、身を潔白にするためである。
Alterum igitur religioni tuae ex utroque faciendum est, ut aut cervorum ac aprorum copiam mittas, aut in conspectum amici celerius revertaris. Nulla enim satisfactioni justitia suppetit; si et illi venatum, et mihi solatium denegaris. Vale.
PL 18, 323Bゆえに、あなたの務め〔religio〕は、二つのうち一つを果たさねばならない。シカとイノシシをたくさん送るか、より速やかに友の目の前に戻るかである。もし息子には狩りを、私には慰めを拒むなら、弁明に適う正義はまったくないからである。健やかであれ。
Liber VIII, Caput LIII
第VIII巻 第LIII章PL 18, 323BSYMMACHUS LEPORIO.
シュンマクスよりレポリウスへ
Debitum tibi rependo sermonem; dudum enim parem mihi scriptorum tuorum honorificentiam communis amicus exhibuit: cujus verecundia et honestate diligenter inspecta, dignum esse quem diligas approbavi. Vale.
PL 18, 323Bあなたに言葉の借りを返す。先ごろ、共通の友が、あなたの書簡という栄誉を、私に同等の形で届けてくれた。その慎みと誠実さを注意深く見て、あなたが愛するにふさわしい人であると私は認めた。健やかであれ。
Liber VIII, Caput LIV
第VIII巻 第LIV章PL 18, 323CSYMMACHUS MARCIANO.
シュンマクスよりマルキアヌスへ
Seras tibi videri arbitror litteras meas. Sed si itineris dies numeres, ratio moram diluet. Intervenit praeterea ex humore solito dolor corporis, officiorum familiarium sequestrator.
PL 18, 323C私の書簡は遅いとあなたには見えるだろうと思う。だが道中の日数を数えるなら、事情が遅れを説明するだろう。そのうえ、例の体液から体の痛みが起こり、親しい務めを妨げた。
Nunc quia labori et valetudini quies reddita est, salutationis verba non differo, pretium laturus obsequii de remuneratione responsi. Vale.
PL 18, 323C今、労苦と病に休みが戻ったので、挨拶の言葉を延ばさない。返書という報いから、務めの代価を受け取るつもりである。健やかであれ。
Liber VIII, Caput LV
第VIII巻 第LV章PL 18, 323DSYMMACHUS MAXIMILIANO.
シュンマクスよりマクシミリアヌスへ
Si bene in te animum meum nosti, dubitare non potes, adversam valetudinem corporis mei missitandis hucusque litteris obstitisse.
PL 18, 323Dあなたが私の心をよく知っているなら、疑うことはできまい、私の体の不調がこれまで書簡を送ることを妨げたのだと。
Hac parte purgatus salutatricem tibi paginam reddo, quae testabitur esse me sospitem. *** Postquam sanitas silentii excusationem removit, venturum te ad Campaniam filii mei assertione cognoveram. Hinc factum est ut epistolis abstinerem.
PL 18, 323Dこの点で潔白となって、挨拶の紙面をあなたに送る。それは私が無事であることを証するだろう。〔底本はここに *** を一行に中央に刷り、次を新しい段落として起こす。文の中の欠けではなく、別の書簡の断片との区切りであろう〕健やかさが沈黙の言い訳を除いたのち、あなたがカンパニアに来るだろうと、私の息子の断言で知っていた。それゆえ書簡を控えたのである。
Sed dum te aut curae urbanae, aut voluptates morantur, pene culpam taciturnitatis exspectatio nostra contraxit. Fungor igitur erga te salute dicenda, et eligendum relinquo utrum mihi adventum praestare malis, an responsum persolvere. Vale.
PL 18, 323Dだがあなたが都の務めか、あるいは楽しみにとどめられているあいだに、我々の待つ心は、ほとんど無言の咎を負うことになった。そこで私はあなたに挨拶を述べる務めを果たし、私に来訪を与えるのと返書を払うのと、どちらを望むかは、あなたの選択に任せる。健やかであれ。
Liber VIII, Caput LVI
第VIII巻 第LVI章PL 18, 324ASYMMACHUS ROMANO.
シュンマクスよりロマヌスへ
Servo observantiam, quam mos priscus instituit, ut domo profecti litteras auspicentur, et salvere me nuntio. Ex debito venit ut tu emisso a me muneri solvas amica responsa. Vale.
PL 18, 324A私は古い慣わしが定めた礼を守っている。家を発った者がまず書簡を始める、というものである。そして私が無事であることを知らせる。負うべき務めとして、あなたは私が送った務め〔の書簡〕に友好的な返書で報いよ。健やかであれ。
Liber VIII, Caput LVII
第VIII巻 第LVII章PL 18, 324ASYMMACHUS VALERIO.
シュンマクスよりウァレリウスへ
Filium meum Romulum accerso; tu retines. Ego in eum mihi personam parentis arrogo; tu jus affinis exerces. Mihi ex voluntaria sponsione praesentiam suam debet; a vobis spe sociandi itineris retentatur.
PL 18, 324A私は息子ロムルスを呼び寄せるが、あなたは引き止める。私は彼に対して親の立場を引き受け、あなたは縁者の権利を行使する。彼は自ら進んだ約束によって、私に自分が居合わせることを負うが、諸君〔vos。あなたとあなたの家の人々と取った〕からは旅を共にする望みによって引き止められている。
Sed cum etiam tuus praenuntiatur adventus, quaestuosa taxatio est morae, quae mihi pro uno utrumque promittit. Cedo igitur voluntati tuae, et paucorum dierum patientiam non nego.
PL 18, 324Aだがあなたの到来も予告されているので、遅れの見積もりは得になる。それは私に、一人のかわりに二人を約するからである。そこで私はあなたの意向に譲り、数日の辛抱を拒まない。
Fratri quoque tuo Romulo nimis gratulor, cujus solatium pio et amico certamine nobis ambo vindicamus. Vale.
PL 18, 324Bあなたの兄弟ロムルスについても、大いに喜んでいる。その慰めを、我々二人は敬愛に満ちた友好の競い合いで自分のものにしようとしている。健やかであれ。
Liber VIII, Caput LVIII
第VIII巻 第LVIII章PL 18, 324BSYMMACHUS MARCIANO.
シュンマクスよりマルキアヌスへ
Filius meus, cum bona Dei venia, periculo caret, sed defectum virium patitur prope usque ad aegritudinem. Redire consilium est, paulatim mansionibus in spatia minora divisis. Ego quoque meorum contagia socius accessi.
PL 18, 324B私の息子は、神の善き許しを得て言えば、危険はないが、病に近いほど力の衰えを病んでいる。帰る方針で、宿りを少しずつ短い行程に分ける。私もまた、身内の病に連なって加わった。
Credo ex vigiliis nocturnis, quarum in praesentia exiguus fuit sensus, noxa post cruduit. Comprimere tamen nitor diligentia, et parcimonia ingruens malum. Ergo coelestibus advocatis iter paramus ordiri.
PL 18, 324B夜の不眠から、その場ではほとんど感じなかったが、その害があとになって悪化したのだと思う。それでも注意と節制で、迫る病を抑えようと努めている。そこで天の神々を助け手として、旅を始める用意をしている。
Vestrae in nos beneficentiae gratias referrem, si se amor speratus et ex mutuo debitus lactari laude pateretur. Vale.
PL 18, 324Bあなたの我々への親切〔vos。一人の相手への敬意の複数〕に礼を述べたいところだが、期待される愛、また相互に負うべき愛は、賛辞で養われることを許さない。健やかであれ。
Liber VIII, Caput LIX
第VIII巻 第LIX章PL 18, 324CSYMMACHUS ROMANO.
シュンマクスよりロマヌスへ
Ad scribendum creber esse voluissem, et hoc sperandum esse promiseram: sed valetudo filii mei diu in dubio versata, cessationem ab hujusmodi officiis imperavit.
PL 18, 324C書くことをしばしば行うつもりで、それを期待してよいと約束もしていた。だが長く危ぶまれた私の息子の病が、この種の務めから手を引くよう命じた。
Qui ubi primum suffragio salutarium potestatum coepit emergere, secutus est illico scribendi usus securitatem. Accipe igitur libens dictam salutem, quam, si fors optata juverit, mox sequemur. Vale.
PL 18, 324C息子が健やかさをつかさどる諸力の助けでようやく回復し始めるや、書く習いはすぐに安心に続いた。そこで、述べた挨拶を喜んで受け取ってほしい。望みどおりの運が助けるなら、我々もまもなくその挨拶の後を追って行こう。健やかであれ。
Liber VIII, Caput LX
第VIII巻 第LX章PL 18, 324CSYMMACHUS SERVIO.
シュンマクスよりセルウィウスへ
Opperiris, ut intelligo, litteras meas: quasi ipse familiaris officii praesul esse non debeas. Fortasse allegatione moris uteris, quoniam plerisque persuasum est, auspicium salutationis profectis esse capiendum.
PL 18, 324C私の書簡を待っているのだな、と察する。自分が親しい務めの先導者であってはならないかのように。おそらく慣習を口実にしているのだろう。旅立った者こそ挨拶の吉兆を掴むべきだと、多くの人は信じているからだ。
Absolvo te consuetudinis observantia, aut lege pigritiae. Satis erit mihi ad plenam satisfactionem, si aversatus scribendi occupare principium, saltim sequaris exemplum. Vale.
PL 18, 324D私は慣習の遵守から、あるいは怠惰の法から、あなたを免除する。最初に書くのを避けるにしても、せめて手本に従ってくれれば、私には十分満足である。健やかであれ。
Liber VIII, Caput LXI
第VIII巻 第LXI章PL 18, 324DSYMMACHUS AMICIS ROMAM.
シュンマクスよりローマの友人たちへ
Iter Capuam promovemus; forsitan suspicemini interventuram soliti in vos officii oblivionem per longitudinem viae. Vulgati quippe proverbii est, enavigato Maleo oblimari eorum memoriam, quos domi reliqueris. Me quoquo versum pedem tulero, amicorum cura comitatur.
PL 18, 324D我々はカプアへ旅を進めている。道が長いので、諸君への慣れた務めの忘却が入り込むのではないかと、疑うかもしれない。広まった諺に、マレア岬を船で越えれば、家に残した人々の記憶は泥に沈む、とある〔マレア岬を回れば故郷を忘れる、の意〕。私は、どこへ足を向けようと、友人たちへの気遣いが伴っている。
Sperate igitur honorem hujus muneris circa vos esse mansurum, si optatis fortuna consenserit. Vale.
PL 18, 324Dだから、運が望みに同意するなら、この務めの名誉が諸君のもとに続くものと期待せよ。健やかであれ。
Liber VIII, Caput LXII
第VIII巻 第LXII章PL 18, 325ASYMMACHUS ROMULO.
シュンマクスよりロムルスへ
Non sum opinionis ambiguus exspectari litteras meas. Nam parem desiderii impatientiam de tuis patior. Una igitur est nostri causa sermonis, ut tuum merear: cujus, ut in potu fontium, ideo major est sitis, quia sapor dulcior. Vale.
PL 18, 325A私の書簡が待たれていることに、疑いはない。私も、あなたの書簡への同じ焦れる切望を味わっているからだ。したがって我々の語らいの理由はただ一つ、あなたの書簡を受けるにふさわしくあることである。泉の水を飲むときのように、その渇きは、味が甘いほど大きい。健やかであれ。
Liber VIII, Caput LXIII
第VIII巻 第LXIII章PL 18, 325ASYMMACHUS LAMPADIO.
シュンマクスよりランパディウスへ
Admonueras, cum proxime urbe digrederer, si velem tibi aditum scriptionis aperire, ut prior litteras inchoarem. Satisfacio voluntati tuae, quae observantiam prisci moris amplectitur.
PL 18, 325A先ごろ私が都を発つとき、あなたは、書き送る道を自分に開いてほしいなら、私のほうから先に書簡を始めるようにと促していた。あなたの望みに応えよう。それは古い慣わしを守る心から出たものである。
Absolutus igitur hac religione, erumpe in familiaris styli munera, mecumque communica, quidquid in administranda urbis tutela ex bono publico feceris. Nec quidquam vero scribentis detrahat pudor, ne voluptati meae damno sit epistolae verecundia. Vale.
PL 18, 325Aこうしてこの義理〔religio〕から解かれたのだから、親しい筆の務めに踏み出し、都の守りを治めるなかで公益のために行ったことを、すべて私と分かち合ってほしい。書く者の慎みが、真実から何も削ってはならない。書簡の控えめさが私の喜びの損にならないように。健やかであれ。
Liber VIII, Caput LXIV
第VIII巻 第LXIV章PL 18, 325BSYMMACHUS DIONYSIO.
シュンマクスよりディオニュシウスへ
Offenderat bonos quod immature ante discesseras. Doluit fortuna peccatum suum, quae nobis te pari festinatione restituit. Sed quid absentem juvat amici reditus?
PL 18, 325Bあなたが早すぎる出立をして、善き人々の気を損ねた。運命の女神は自らの過ちを悔い、同じ急ぎで我々のもとへあなたを返した。だが、不在の者〔私〕に、友の帰還が何の益になるだろうか。
Solare hunc casum litteris frequentibus: scribe etiam quid tibi apud Urbem mandata cura permiserit: ut cum mihi spem visendae eximietatis tuae promiserit dies largior, ego quoque vix post urbanas molestias usurpato otio longius defruar. Vale.
PL 18, 325Bこの不運を頻繁な書簡で慰めてほしい。また、託された務めが都であなたに何を許したかも書いてくれ。より長い日々があなたの卓越に会う望みを私に約すとき、私もまた、都の煩いのあとにようやく手にした閑暇を、より長く楽しめるように。健やかであれ。
Liber VIII, Caput LXV
第VIII巻 第LXV章PL 18, 325CSYMMACHUS LAMPADIO.
シュンマクスよりランパディウスへ
Indicio quietis urbanae tempus quodammodo usurpandi otii prorogasti: abesse enim longum, placiditas civium me sinit, tuis parta consiliis, quibus plebes redacta est in poenitendi verecundiam.
PL 18, 325C都の静けさの知らせによって、あなたは、閑暇を享受する時をいわば延ばしてくれた。長く不在でいることを、あなたの計らいで生まれた市民たちの穏やかさが私に許している。それによって平民は、悔いる慎みへと引き戻されたのである。
Nunc ergo post curarum omnium fugam producere mihi ferias, ut ita dicam, pingues licebit. Quamvis praecipere animo incerta non debeam, qui sim mihi conscius tenerae in vos affectionis, et illius desiderii, quo prae cunctis vitae voluptatibus patriam meam diligo. Vale.
PL 18, 325Cこうして、あらゆる気遣いが逃げ去ったいま、いわば「肥えた休暇」を私に引き延ばすことが許されるだろう。もっとも、心のうちで不確かなことを先取りしてはならない。私は、諸君〔vos。都の人々を含めて言うと取った〕への優しい愛情と、人生のあらゆる楽しみに先立って我が祖国を愛するあの思慕とを、自ら知っているのだから。健やかであれ。
Liber VIII, Caput LXVI
第VIII巻 第LXVI章PL 18, 325DSYMMACHUS HERCULIO.
シュンマクスよりヘルクリウスへ
Agerem tibi largiter gratias, quoniam me haud dudum a vobis profectum dicenda salute praeveneris, nisi hanc sibi gratulationem meam spes auctioris beneficii vendicaret. Ipse enim diceris adfuturus; cujus rei nomine vadari me tibi in majoris gratiae modum fateor.
PL 18, 325Dあなたが、私が先ごろあなたのもとを〔vos。一人の相手への敬意の複数〕発ったあとで、挨拶を述べて先んじてくれたことに、大いに礼を述べたいところだが、より大きな恩恵への期待が、私のこの喜びを自分のものにしてしまう。あなた自身が来る予定だと言われている。この件ゆえに、私はより大きな感謝の額で、あなたに保証を立てて拘束されている〔vadari。保証金を立てて出頭を約させる法律の語。より大きな感謝の負い目を負ったことを言う〕と認める。
Velim tamen scriptis tuis sperato bono fidem astrui, ut qui tali opinione delector, multo amplius gaudeam confirmationis securitate. Vale.
PL 18, 325Dだが、あなたの書面で、望んだ善が確かであるという保証を築いてほしい。そのような見込みを喜んでいる私が、確証の安心によって、はるかに大きく喜べるように。健やかであれ。
Liber VIII, Caput LXVII
第VIII巻 第LXVII章PL 18, 325DSYMMACHUS DYNAMIO.
シュンマクスよりデュナミウスへ
Litteras meas amore desideras, sed infrequentem me videri communis filius facit, qui rescripta non repetit. Hoc tamen strictim dixisse sufficiat, ne illius verecundiae oneri sit nostra purgatio.
PL 18, 325Dあなたは愛情から私の書簡を望むが、私が筆の少ない者に見えるのは、我々共通の息子が返書を求め返さないからである。ただ、簡潔に述べておけば足りる、彼の慎みの重荷に我々の弁明がならないように。
Nunc tibi honorem salutationis impendo, nec reposco, quod sponte facturus es, ut nos mutuis alloquaris; cum mihi hanc vicem et religio animi tui, et consuetudo promittat. Vale.
PL 18, 326A今、私は挨拶の礼をあなたに捧げるが、あなたが自ら進んでなすはずのことは、取り立てない。すなわち、我々に互いの言葉で語りかけることである。あなたの心の義理〔religio〕も習いも、この返礼を私に約しているのだから。健やかであれ。
Liber VIII, Caput LXVIII
第VIII巻 第LXVIII章PL 18, 326ASYMMACHUS TICIANO.
シュンマクスよりティキアヌスへ
Desideratas quidem litteras tuas libens sumpsi; sed cognitio tuorum actuum, quorum testis atque narrator Euscius fuit, uberiorem mihi attulit voluptatem. Itaque hortor ac moneo ut bene coepta non deseras, et praemium laudis honestate secteris.
PL 18, 326A待ち望んだあなたの書簡を喜んで受け取った。だが、エウスキウスが証人かつ語り手となったあなたの行いを知ったことは、私にいっそう豊かな喜びをもたらした。そこで勧め、諭す。よく始めたことを捨てるな。称賛の報いを高潔さによって求めよ。
Subjungerem curam meorum, si esset alius alloquendus, sed cum facias ultro quae meus sermo posset expetere, partes commendationis omitto: quia quidquid ex fiducia amicitiae praesumitur, plus habet gratiae, si sponte praestetur. Vale.
PL 18, 326A私の身内への気遣いを付け加えるつもりだったが、それは他の者に呼びかけねばならない場合のことだ。あなたは、私の言葉が求めうることを、求められずとも行っている。だから推薦の役は省く。友情への信頼から前もって期待されることは、自発的に果たされればより多くの感謝を得るのだから。健やかであれ。
Liber VIII, Caput LXIX
第VIII巻 第LXIX章PL 18, 326BSYMMACHUS VALERIANO.
シュンマクスよりウァレリアヌスへ
Rusticari te asseris, et ducendis vitibus, aut arboribus inserendis crudam senectutem fovere. Non hoc litterae tuae sapiunt, nisi forte Gallia tua redux sit ab Helicone. Alios sulcos stylo intermoves, alios ordines pangis.
PL 18, 326Bあなたは田舎暮らしをしており、ブドウの蔓を導き、木を接ぎ木して、まだ瑞々しい老年を養っていると言う。あなたの書簡はそういう味がしない。ただ、あなたのガリアがヘリコン山〔ムーサたちの山〕から戻ったのでもない限り〔あなたの故郷ガリアが詩の女神たちの地から帰ってきた、すなわち詩の才を帯びたのでもない限り、の意の戯れと取った〕。あなたは筆で別の畝を動かし、別の列を植えている。
Ego autem, quoniam scire nostra desideras, in domicilio Latiaris facundiae, otio et studio torpeo. Dii dabunt incrementa annorum meo parvulo. Ipse me, praefata fortunae venia, ad studiorum suorum societatem vocavit.
PL 18, 326B私はといえば、我々の様子を知りたいというのだから、ラティウムの雄弁の住まい〔ローマ〕で、閑暇と研鑽に鈍っている。神々が私の幼い子に歳の成長を与えてくれるだろう。運の許しをあらかじめ請うて言えば〔praefata venia。自慢めいたことを言う前に災いを避ける決まり文句〕、その子自身が私を、自らの研鑽の仲間へと呼んだ。
Interea frequentibus epistolis desidiam meam stimula. Unum quippe hoc litterarum genus superest, post amaros casus orationum mearum, quod me ad usum scribendi possit allicere. Vale.
PL 18, 326Bそのあいだ、頻繁な書簡で私の怠惰を刺激してくれ。私の弁論の苦い災難のあとで、私を書く習いに誘いうるものは、この種の文書だけだからである。健やかであれ。
Liber VIII, Caput LXX
第VIII巻 第LXX章PL 18, 326CSYMMACHUS ROMANO.
シュンマクスよりロマヌスへ
Nunc demum affluo voluptate, quod te curarum vacuum nuntiasti. Nam me hactenus rerum tuarum amaritudo mordebat. Itaque salutis praesides deos comprecor, ne unquam paginas tuas mens tristis infuscet. Interea talibus litteris pretium rependendum est.
PL 18, 326Cついに今、あなたが憂いを免れたと知らせたので、私は喜びにあふれている。これまで、あなたの事の苦さが私を噛んでいたからだ。そこで健やかさをつかさどる神々に、あなたの紙面を暗い心が曇らせることがないよう祈る。そのかん、このような書簡には報いを返さねばならない。
Quare vicissim sume quo de me gaudeas. In bono statu valetudinis sumus, et relegere Urbi propinqua meditamur. Sinat fortunae benignitas hoc inter nos manere commercium, ut prosperis scriptis responsa consentiant. Vale.
PL 18, 326Cだから今度は、あなたが私について喜べる知らせを受け取れ。我々は健康の状態が良好で、都に近い地をまた巡ることを考えている〔relegere は「再びたどる」意で、都に近い土地へまた行くことと解した〕。運の好意が、この交わりが我々のあいだにとどまることを許すように。幸いな書面に返書が呼応するように。健やかであれ。
Liber VIII, Caput LXXI
第VIII巻 第LXXI章PL 18, 326DAD PRAET. MULT. INVIT.
法務官職〔の就任の式〕に多くの人を招く
Praefato divinitatis favore, urbanae praeturae fasces filius meus Symmachus kalendis Januariis sortietur. Praesentia tua ornari ejus officium participata petitione deposcimus. Vale.
PL 18, 326D神性の好意をあらかじめ願って言えば、都の法務官職の束桿を、私の息子シュンマクスが1月のカレンダエ〔1月1日〕に抽選で得る。あなたの臨席によってその職が飾られるよう、我々は共に願って請い求める。健やかであれ。
Liber VIII, Caput LXXII
第VIII巻 第LXXII章PL 18, 326DSIMILIS.
同じ趣旨の書簡
Divinitatis honore praemisso, filius meus Symmachus calendis Januariis praeturae urbanae accipiet magistratum. Quaeso, ut praesentia tua festa nostra cohonestet. Vale.
PL 18, 326Dまず神性に敬意を表したうえで言えば、私の息子シュンマクスは1月のカレンダエ〔1月1日〕に都の法務官職の官を受ける。あなたの臨席が我々の祝いを飾ってくれるよう願う。健やかであれ。
Liber VIII, Caput LXXIII
第VIII巻 第LXXIII章PL 18, 327ASYMMACHUS MARCIANO.
シュンマクスよりマルキアヌスへ
Silentium mihi duci vitio non oportet: familiarium quippe officiorum usus inter adversa negligitur.
PL 18, 327A沈黙を私の咎とみなしてはならない。親しい務めの習いは、逆境のあいだは怠られるものだからだ。
Sed quia spes datur Symmacho meo integrandae paulatim bonae valetudinis, redit animus ad amicitiae munia: ut si quem tibi taciturnitas mea metum fecerat, sermonis securitas absolvat. Vale.
PL 18, 327Aだが、私のシュンマクスの健やかさが少しずつ回復する望みが与えられたので、心は友情の務めに戻る。私の沈黙があなたに何か不安を起こしていたとしても、語らいの安心がそれを解くように。健やかであれ。
Liber VIII, Caput LXXIV
第VIII巻 第LXXIV章PL 18, 328ASYMMACHUS ANCHIO.
シュンマクスよりアンキウスへ
Certum habeo, nihil te litteris meis antiquius aestimare. Nam mihi quoque eadem de tui sermonis jucunditate sententia est. Merito amicitiae munus arripui. Quod si pari lance reddideris, studium meum incitamento religionis acuetur. Vale.
PL 18, 328Aあなたが、私の書簡より大事に思うものは何もないと、私は確信している。私にとってもあなたの語らいの楽しさについて同じ考えだからだ。当然のことながら友情の務めを急いで取り上げた。もしあなたが同じ重さで返すなら、私の熱意は義理〔religio〕の励ましによって鋭くなるだろう。健やかであれ。
Liber IX, Caput I
第IX巻 第I章PL 18, 327ASYMMACHUS PALLADIO.
シュンマクスよりパラディウスへ
Si amicitiae veteris memoria perseverat, nec ulla oblivione tenuata est, credo quod litteras meas libenter accipias, quas fiducia mutui amoris emisi: multum relaturus gratiae, si officio meo vicissitudo respondeat.
PL 18, 327A昔からの友情の記憶が続き、いかなる忘却にも薄れていないなら、私の書簡を喜んで受け取るものと思う。私は互いの愛への信頼からこれを送った。私の務めに返礼が応えるなら、大きな感謝を返すだろう。
Nunc te pro amico meo Benedicto oratum volo, quem gradu atque honore militiae fortuna magis quam culpa privavit: ut innocenti fautor arrideas, nec eum publicae felicitatis, quae ad universos pari ratione manavit, solum exsortem esse patiaris.
PL 18, 327B今、私の友人ベネディクトゥスのために、あなたに願いたい。彼からは、咎によってよりも運によって、軍務の位階と名誉が奪われた。無実の者に好意ある後援者として微笑み、万人に等しい理で及んだ公の幸福から、彼ひとりが取り分を得られないという事態を許さないでほしい。
Interest enim serenissimorum temporum gloriae, ut sicuti omnibus in hac vita positis ac locatis, communis est coeli spiritus, lux diei; ita clementiam maximi principis nostri sentiant vota et facta cunctorum. Vale.
PL 18, 327B実に、いと晴朗な時代の栄光にとっては、この世に置かれ配されたすべての者に天の息と昼の光が共通であるように、我々のいとも偉大な君主の寛容を、万人の願いと行いが感じることが肝要なのである。健やかであれ。
Liber IX, Caput II
第IX巻 第II章PL 18, 327BSYMMACHUS JAMBLICO.
シュンマクスよりイアンブリクスへ
Plerisque amor est undique gentium pretiosa conquirere. Me juvat studiosos sapientiae viros in amicitiae possessionem vocare, quorum te summatem esse jam diu attestantur experti: in primis familiaris noster cunctis probatus Eudoxius, diligens judex bonorum; qui degustatis propius virtutibus tuis, caeteros aeque ad honesta tendentes laudare didicit, illis desiderium doctrinae vitaeque tribuens, tibi perfectionem.
PL 18, 327B多くの人には、あらゆる地から貴重なものを求める愛がある。私は、知恵を求める人々を友情の所有へと招くことを好む。あなたがその頂点にあると、経験した者たちが久しく証言している。とりわけ、我々の親しい者で皆に認められたエウドクシウスは、善き人々の目の確かな判官であり、あなたの徳をより近くで味わって、同じく高潔へ向かう他の人々をも等しく称えることを学んだ。彼らには学びと生への願いを、あなたには完成を帰している。
Invitatus igitur consensu famae, et optimorum testium fide, amicitiae tuae dexteram porrigo; simulque opto ut mihi epistola a te relata declaret concordiam voluntatis tuae, et mutuae in nos diligentiae impetrationem. Vale.
PL 18, 327Cこうして、評判の一致と、いとも善き証人たちの保証に誘われ、あなたの友情に右手を差し出す。同時に、あなたから返される書簡が、あなたの意向の和合と、我々への相互の心配りの成就を示してくれるよう望む。健やかであれ。
Liber IX, Caput III
第IX巻 第III章PL 18, 327CSYMMACHUS ZENODORO.
シュンマクスよりゼノドルスへ
Repetenda mihi apud te, non inchoanda est Eusci commendatio. Nam cum Romae ageres, meo precatu in ejus suffragium provocatus, libenter partes benevolentiae recepisti.
PL 18, 327Cエウスキウスの推薦は、あなたに対して私が始めるものではなく、繰り返すものである。あなたがローマにいたとき、私の願いに促されて彼の支援へと引き出され、喜んで好意の役目を引き受けたのだから。
Tempus est igitur ut meas utilitates in Euscio juves: cujus modest a ita negotiis nostris aderit, ut famae judicis nihil deroget. Vale.
PL 18, 327Dそこで今こそ、エウスキウスにおいて私の益を助けるべき時である。その慎み深さ〔底本は modest a と刷る。modestia と読む〕は、我々の仕事に寄与して、判官の評判を何も損なわないだろう。健やかであれ。
Liber IX, Caput IV
第IX巻 第IV章PL 18, 327DSYMMACHUS DIONYSIO.
シュンマクスよりディオニュシウスへ
Jamdudum te mihi, et morum, et medicinae fama commendat. Hortatu igitur laudis utriusque, amicitiae tuae manum porrigo, et te sponte ad fidem nostrae familiaritatis invito.
PL 18, 327D久しく、あなたの人柄と医術の評判が、あなたを私に推している。そこで二つの称賛に促され、あなたの友情に手を差し出し、自ら進んで我々の親交の誠へとあなたを招く。
Dabit autem tibi judicii mei non mediocre documentum, quod his quos erudiendos misimus arti medicinae praeceptor adhiberis. Repende igitur mihi pignus mutuae voluntatis, et suscipe in disciplinam medendi quos et fidei tuae et honestati Euscio tradente committimus. Vale.
PL 18, 327Dあなたに私の判断の少なからぬ証を与えるのは、我々が教育のために送った者たちに、医術の教師としてあなたが当てられることである。だから相互の好意の証を私に返し、エウスキウスが引き渡すところの、あなたの誠実と高潔に我々が託す者たちを、医術の修学に受け入れてほしい。健やかであれ。
Liber IX, Caput V
第IX巻 第V章PL 18, 328BSYMMACHUS AUXENTIO.
シュンマクスよりアウクセンティウスへ
Amicitias inter nos, cum Romae ageres, inchoatas munere scriptionis accumulo, ut fidem tibi animi mei faciat collati in absentem pignus officii. Tuam circa nos diligentiam privatim litterarum vicissitudo publice forensis pro Euscio cura testabitur. Vale.
PL 18, 328Bあなたがローマにいたときに我々のあいだで始まった友情を、書簡の務めによって積み増す。不在の者に捧げられた務めの証が、私の心の誠をあなたに確かにするように。我々に対するあなたの心配りは、私的には書簡の往復が、公にはエウスキウスのためのあなたの法廷での配慮が、証するだろう。健やかであれ。
Liber IX, Caput VI
第IX巻 第VI章PL 18, 328BSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Actores absentium, quibus res longinqua committitur, tanquam soluti legibus vivunt: quoniam procul positis nullus dominorum terror incurrit. Opus est igitur judiciali vigore, ut locationibus ascripta persolvant.
PL 18, 328B不在の主人たちの代理人は、遠い事を託されると、法から解かれたかのように暮らす。遠くに置かれた者には、主人たちの恐れが一つも降りかからないからである。だから、賃貸に記された額を支払わせるには、裁きの力が要る。
Quare quaeso ut suggestiones notarii mei, cui exhibenda nonnulla ad praetoriam functionem, et debita ab obnoxiis servis eruenda mandavi, juvare digneris; et vicem sollicitudinis meae in curam tuam recipere non recuses. Vale.
PL 18, 328Bそこで頼む。私の書記の具申を助けるのをよしとしてほしい。彼には、法務官職の務めのために提出すべきいくつかのことと、義務を負う奴隷たちから債務を取り立てることを託してある。また、私の心配の代わりを、あなたの配慮のうちに引き受けることを拒まないでほしい。健やかであれ。
Liber IX, Caput VII
第IX巻 第VII章PL 18, 328CSYMMACHUS CARTERIO.
シュンマクスよりカルテリウスへ
Pro filio meo Auxentio, parentis religionem, petitoris ambitum, fidem testis in me recepi. Si quid igitur tantarum rerum auctoritas apud te ponderis habet, admitte, quaeso, in familiam tuam juvenem cunctis vitae bonis et fortunae muneribus excultum.
PL 18, 328C私の息子アウクセンティウスのために、親の義理〔religio〕、請う者の熱意、証人の誠を、私は自分で引き受けた。そこでこれほどの事の権威があなたのもとで何か重みを持つなら、どうか、人生のあらゆる善と運の賜物で磨かれた若者を、あなたの家族に迎え入れてほしい。
Vadem me tibi in omnia spondeo quae solet parentum sollicitudo trutinare, licet noverim futuros generos moribus aestimari. Et tamen huic post ornamenta naturae, etiam census ad honestatem redundat. Possem copiosius loqui; sed non vult veritas verbis juvari.
PL 18, 328C親の気遣いが量りにかけるのを常とするすべてのことについて、私はあなたに対し保証人として身を差し出すと誓う。もっとも、将来の婿は人柄で評価されると知ってはいるが。それでも彼には、生まれつきの飾りに加えて、財産までもが誉れとなってあふれている。もっと豊かに語ることもできるが、真実は言葉に助けられることを望まない。
Quare si tibi videor non inanis assertor, perpende hominem de testimonio meo, et ei, quem pignoribus meis libenter annumero, dignare filiae tuae spondere conjugium.
PL 18, 328Cだから、私が空疎な保証人でないとあなたに思えるなら、私の証言によってこの人物を量り、私の愛する者たちのうちに喜んで数え入れる彼に、あなたの娘との婚姻を約すことをよしとしてほしい。
Credas velim, cum vota processerint interventu meo, non minorem te gratiam, qui rogaris, habiturum, quam illum quem committo Vale.
PL 18, 328D私の仲介で願いが進んだとき、請われたあなたは、私が託す彼に劣らず感謝を抱くことになると、信じてほしい。健やかであれ。
Liber IX, Caput VIII
第IX巻 第VIII章PL 18, 328DSYMMACHUS POMPEIANO.
シュンマクスよりポンペイアヌスへ
Arguere diuturnum silentium meum non potes, qui me in sacro comitatu hactenus fuisse didicisti; unde nuper regressus honorificentiam dicendae salutationis exerceo. Vicissitudo testabitur quod paginam meam libenter acceperis. Interea commendo scripta reddentem. Mihi enim proficiet, si quid suggestioni ejus favoris impenderis. Vale.
PL 18, 328D私の長い沈黙をあなたは責められない。私がこれまで聖なる宮廷にいたと知っているのだから。そこで最近戻って、挨拶を述べる栄誉を果たす。あなたが私の書面を喜んで受け取ったことは、返書が証するだろう。そのかん、この書簡を渡す者を推薦する。彼の具申に何か好意を注いでくれるなら、それは私の益になるからだ。健やかであれ。
Liber IX, Caput IX
第IX巻 第IX章PL 18, 329ASYMMACHUS VINCENTIO.
シュンマクスよりウィンケンティウスへ
Probo homines, ad clientelam tuam pertinere cupientes. Nam quaedam scintilla sapientiae est virtutum luminibus applicari. Et ideo amici mei Zenodori laudabilem voluntatem commendatione non differo, eumdemque in domus tuae sacrarium tanquam mystagogus induco. Fac, quaeso, ut et meo studio, et ipsius voto impetratio prompta respondeat. Vale.
PL 18, 329Aあなたの庇護〔クリエンテラ〕に属したいと望む人々を、私は認める。徳の光に近づけられることは、知恵のひとかけらであるからだ。それゆえ、友人ゼノドルスの称えるべき望みを、推薦を延ばさずに述べ、秘儀の導き手〔mystagogus〕のように、彼をあなたの家の聖所へと導き入れる。どうか、私の熱意と彼自身の願いに、速やかな成就が応えるようにしてほしい。健やかであれ。
Liber IX, Caput X
第IX巻 第X章PL 18, 329ASYMMACHUS LEPORIO.
シュンマクスよりレポリウスへ
Fortunae telo graviter sauciatus, nunc primum epistolae moestae verba committo. Neque enim diu ab officio debui temperare, cum tanti vulneris dolor nulla temporis diuturnitate possit aboleri.
PL 18, 329A運命の女神の矢にひどく傷つけられ、いま初めて悲しい書簡の言葉を託す。長く務めを控えるべきではなかったのだ、これほどの傷の痛みは、いかなる長い時の経過でも消せないのだから。
Saluto igitur te, simul amicissimum meum Sylvanum diligentiae tuae promptus commendator insinuo: qui refovendi patrimonii mei gratia laboriosam peregrinandi necessitatem recepit: eoque dignior est boni cujusque suffragio, quod nullis edictis designationem personarum videmus expressam.
PL 18, 329Bだからあなたに挨拶し、同時に、最も親しい友シュルウァヌスを、進んで推薦する者として、あなたの心配りに紹介する。彼は私の財産を立て直すために、骨の折れる旅の必要を引き受けた。彼が善き人々の支持にいっそうふさわしいのは、人物の指定がどの勅令にも明示されていないのを、我々が見ているからである。
Sed principalibus et tabulariis liberum est, alios a dispendio vindicare, aliis indebitum munus imponere. Vide, quaeso, ut hanc partem et nostrae utilitatis et tuae laudis consideratione discutias.
PL 18, 329Bだが、上役たち〔principales〕や記録官たちには、ある者を損失から守り、別の者に負うべきでない務めを課す自由がある。どうか、この件を、我々の益とあなたの名誉への配慮から、取り調べてほしい。
Postulant enim capitularii taxationem tironis ab hominibus meis, nulla super hoc publicae auctoritatis monumenta promentes. Unde mihi non injusta suspicio est, quod in excusationem sui aut suorum, nostros quoque homines falsa ascriptione subdiderint.
PL 18, 329Bというのも、新兵の徴発の取り立て役〔capitularii。新兵の割当(taxatio tironis)を取り立てる者と取った〕は、公の権威の文書を何一つ示さないまま、私の使用人たちに新兵の割当を要求しているのである。それゆえ、彼らが自分や身内の免除のために、我々の者たちをも偽りの記載で組み入れたのではないかという疑いは、不当ではない。
Et ideo dignum est, ut provincialibus vel edicto, vel suscriptione tua instructio plena pandatur, ne tabulariorum et curialium licentiae vaga et libera exactio quaestum praestet. Vale.
PL 18, 329Cだから、属州の民には勅令かあなたの署名によって、十分な指示が示されるのがふさわしい。記録官や都市参事会員の放縦のために、定まらぬ自由な取り立てが利得を与えることのないように。健やかであれ。
Liber IX, Caput XI
第IX巻 第XI章PL 18, 329CSYMMACHUS MARCELLO.
シュンマクスよりマルケッルスへ
Cum vicem praesentiae meae et possit et debeat tuus interventus implere, miror suggestionibus Amazonii occupationes nostras frequenter onerari.
PL 18, 329Cあなたの介入が私の臨席の代わりを果たしうるし、果たすべきなのに、アマゾニウスの具申によって私の用務がしばしば重くされるのを、不審に思う。
Exsequere igitur, oro te, partes amicitiae congruentes, ut auxilio tuo tutata possessio, et ipsa a molestiis vindicetur, et nobis aliquid commoditatis exhibeat.
PL 18, 329Cそこで頼む、友情にかなう役目を果たしてほしい。あなたの助けで守られた所領が、それ自身も煩いから免れ、我々にも多少の便宜を与えるように。
Inter reliqua autem, quae idem intimavit, magnopere deprecatus est ut Ursum, quem dudum domui nostrae cum familia sua dicet obnoxium, ab omni publica conventione secernas, quo facilius delata munivit.
PL 18, 329Cところで、彼が知らせたほかの事柄のうち、彼は、ウルスス――彼は、この者が家族とともに久しく我々の家に義務を負っている者だと〔あなたに〕言うだろう――を、あらゆる公の召喚から外してほしいと、強く願った。そうすれば、委ねられたものをより容易に守れる〔底本は munivit。munierit の誤りか〕。
Sed major opitulatio ex tui arbitrii favore proveniet, cum causae ejus etiam justitia non desit. Circumscriptus enim quantum res docuit, improvida cautione, non debet noxam rusticae facilitatis incidere. Vale.
PL 18, 329Dだが、より大きな助けは、あなたの裁量の好意から生じるだろう。彼の訴えには正義も欠けていないのだから。事が示すところでは、彼は思慮のない保証で欺かれたのであって、田舎の人の安易さの責めを負うべきではない。健やかであれ。
Liber IX, Caput XII
第IX巻 第XII章PL 18, 329DSYMMACHUS PERPETUO.
シュンマクスよりペルペトゥウスへ
Votiva domus meae functio tua adjumenta deposcit. Proxime enim, si optata nostra favor divinitatis adjuverit, filius meus praeturae editione fungetur, cui equorum curulium paranda nobilitas est.
PL 18, 329D我が家の願いの務めが、あなたの助力を求めている。近く、神意の好意が我々の望みを助けるなら、私の息子は法務官職の催しを行う。そのために、戦車競走用の馬〔equorum curulium〕の良血を整えねばならない。
Si quid igitur apud te valet amicorum absentium cura, quaeso ut ex omnibus gregibus, quibus pollet Hispania, lectissimos genere et velocitate praestantes diligenter edecimes, quos amici mei in rem missi justa pretii definitione mercentur.
PL 18, 330Aそこで、離れた友への心配りがあなたのもとで何か力を持つなら、頼む。ヒスパニアが誇るあらゆる群れのなかから、血統と速さに優れた最良の馬を丁寧に選び出し、事のために遣わされた私の友人たちが、正当な値の定めで買えるようにしてほしい。
Stabit apud me jugiter beneficii tui gratia, si huic negotio studium, quod religio mutua promittit, impenderis. Vale.
PL 18, 330Aあなたの恩恵への感謝は、私のもとにたえず残るだろう。相互の義理〔religio〕が約するだけの熱意を、この件に注いでくれるなら。健やかであれ。
Liber IX, Caput XIII
第IX巻 第XIII章PL 18, 330ASYMMACHUS VALERINO.
シュンマクスよりウァレリヌスへ
Ingeniorum video inter nos esse certamen in eo negotio, quo ratio, amicitia, tempus abolere debuerat. Modum igitur expostulationibus mutuis facio, ne amarissimae scriptionum vices sine fine procedant.
PL 18, 330A我々のあいだに才覚の競い合いがあるのが見える。それも、理も友情も時も消していて然るべきこの件においてである。だから相互の非難に区切りをつける。書面の応酬がきわめて苦いまま、際限なく続かないように。
Munus totius Liviani operis, quod spopondi, etiam nunc diligentia emendationis moratur. Sed a te praedicti muneris posco vectorem, quia meos praetorius apparatus sparsim in longinqua egit. Vale.
PL 18, 330A約束したリウィウスの作品全体の贈り物は、今なお校訂の入念さのために遅れている。だがあなたから、前述の贈り物を運ぶ者を求める。法務官職の準備が私の者たちを方々の遠くへ追いやったからだ。健やかであれ。
Liber IX, Caput XIV
第IX巻 第XIV章PL 18, 330BSYMMACHUS APOLLODORIO.
シュンマクスよりアポッロドリウスへ
Curarum tuarum me esse participem jure praesumis, quas ego animo meo etiam non commonitus pro amicitia vindicarem.
PL 18, 330Bあなたの憂いの分け前に私が与るのは当然と、あなたは考える。私は、促されなくとも、友情から自分の心のものとして引き受けるつもりだった。
Pars igitur sollicitudinis tuae filia mea adventante minuenda est, quam proxime Roma suscepit, dimissura in conspectum tuum, cum se interposita refectione recreavit.
PL 18, 330Bそこで、あなたの心配の一部は、私の娘がやって来ることで和らげられねばならない。ローマは近ごろ彼女を迎え入れたが、彼女が休養を挟んで元気を取り戻したなら、あなたの目の前へと送り出すだろう。
Interea de communis patriae victu celeriter invehendo, silere me apud te non sinunt angustiae conditorum. Quaeso itaque ut vigore quo praeditus es, annonarios urgeri jubeas paratus. Adjiciet enim plurimum gloriae tuae Romana securitas. Vale.
PL 18, 330Bその間、共通の祖国の食糧を急いで運び入れることについて、貯蔵の乏しさが、あなたの前で私を黙らせておかない。それゆえ頼む、あなたの備えた気力で、穀物供給の備え〔annonarios paratus〕を急がせるよう命じてほしい。ローマの安堵は、あなたの栄光に大いに加えるだろう。健やかであれ。
Liber IX, Caput XV
第IX巻 第XV章PL 18, 330CSYMMACHUS GEMINIANO.
シュンマクスよりゲミニアヌスへ
Consuetudinem meam servo, et religiosa in amicos instituta custodio. Quare salutationis honore praefato, mutuum de te posco responsum: et, si memoria viget mandatorum meorum, ut securum me de apparatu praetoriae functionis facere digneris, exhortor.
PL 18, 330C私は自分の習いを守り、友への義理に篤い定めを保っている。そこで挨拶の礼を先に述べたうえで、あなたからの返書を求め、また私の依頼の記憶が生きているなら、法務官職の務めの用意について私を安心させることをよしとするよう、促す。
Crescit enim per dies singulos cura apud me, quoniam propinquat editio, et nihil de vestibus atque animalibus, quae olim sub aestimatione ac definitione tua per meos coemi debuerunt, miror exhibitum.
PL 18, 330C日ごとに私の気がかりは増す。催しが近づき、衣装と動物について、かねてあなたの見積もりと定めのもとに私の者たちが買い集めるはずだったのに、何も届けられていないのを不審に思うからである。
Et quoniam sollicitor tarditatis, notarium meum misi, qui tuis praeceptis et monitis obsecutus devehenda cuncta suscipiat, actoresque nostros ad pretia quae statueris, solvenda impellat, ne pecuniarum videantur inopia hactenus tuum declinasse conspectum.
PL 18, 330C遅れが気がかりなので、私の書記を送った。彼はあなたの指示と助言に従い、運ぶべきものすべてを受け取り、我々の代理人たちに、あなたが定める値を支払うよう促す。金銭の不足のために、これまであなたの目を避けていたように見えないようにである。
Tandem igitur partes religionis exsequere, ut exemplo diligentiae tuae in officiorum vicissitudinem provocemur. Vale.
PL 18, 330Dだからついに義理〔religio〕の役目を果たしてほしい。あなたの心配りの手本によって、我々も務めの応酬へと促されるように。健やかであれ。
Liber IX, Caput XVI
第IX巻 第XVI章PL 18, 330DSYMMACHUS SAPIDIANO.
シュンマクスよりサピディアヌスへ
Leontius agens in rebus, et honestate vitae et militiae exercitatione bonis quibusque placitus, meum quoque judicium assidua diligentia provocavit. Inter amicos igitur ac familiares meos jure numeratur.
PL 18, 330D皇帝の使者レオンティウスは、生活の高潔さと軍務の鍛錬によって善き人々すべてに好まれ、絶えざる心配りによって私の判断をも動かした。だから私の友人・親しい者のうちに数えられるのは当然である。
Hunc tibi in manum trado, petens, ut exemplum nostrae circa eum affectionis imiteris: quod te sedulo praesumo facturum. Interea de animalibus ludorum apparatui praeparandis admonitionem frequentare desino, cum per eam sponsionem tu me hujus curae vacuum reddidisti.
PL 18, 330D彼をあなたの手に託し、彼に対する我々の愛情の手本にならってほしいと求める。あなたは熱心にそうしてくれると期待している。そのかん、競技の準備のための動物について、催促を重ねるのをやめる。その約束によって、あなたは私をこの気遣いから解き放ったのだから。
Mandavi tamen Leontio monitoris officium, cui aurem praebere dignaberis, si quando ipse publica et majora tibi tractanti hanc quoque petitionem domestica insinuatione suggesserit. Vale.
PL 18, 331Aしかしレオンティウスには促し役を命じた。公の、より大きな事柄を扱うあなたに、彼が内輪の知らせでこの依頼をも具申するなら、いつでもその声に耳を貸すことをよしとしてほしい。健やかであれ。
Liber IX, Caput XVII
第IX巻 第XVII章PL 18, 331ASYMMACHUS VENUSTO.
シュンマクスよりウェヌストゥスへ
Integrum situm praetorii mei, et picturam quamdam fabrilis operis ante oculos collocasti: ita adaperta distributio, vel adhuc assurgentia, vel jam absoluta signavit.
PL 18, 331Aあなたは私の邸宅の全体の配置と、建築の仕事のある種の絵を、目の前に置いてくれた。開かれた区画の叙述が、まだ立ち上がりつつあるものも、すでに完成したものも示したのである。
Dissimulo igitur meorum tantisper accusare segnitiem, qui in iisdem molitionibus fabricatione haeserunt, dum suavitate paginae tuae mulceor.
PL 18, 331Aだから私は、あなたの書面の甘美さに心を和らげられているあいだ、同じ工事で作業に滞った私の者たちの怠慢を責めることを、ひとまず控える。
Volo tamen relegendo iter Capuanum architecti nostri tarditatem oratione castiges, ut vicem mei fellis exerceas: ut de tua objurgatione conjiciat, quanta illi pernicies, nisi commissa curaverit, ex mea indignatione metuenda sit. Vale.
PL 18, 331Bだが、カプアへの道のりをあなたが再び歩むとき、我々の建築家の遅れを言葉で懲らしめてほしい。私の胆汁〔怒り〕の代わりを務めるように。彼があなたの叱責から察するように、託されたことを果たさないなら、私の怒りから彼に及ぶ破滅がどれほど恐るべきかを。健やかであれ。
Liber IX, Caput XVIII
第IX巻 第XVIII章PL 18, 331BSYMMACHUS POMPEIAE.
シュンマクスよりポンペイアへ
Votiva mihi emersit occasio, quae tibi salutationis apportaret obsequium. Nam cum ob praeturam filii, familiares nostros ad Hispanias mitteremus, quibus equorum curulium mandavimus coemptionem: litterarum cultum tibi par fuit exhibere, simulque adjicere postulatum; ut nobilissimos quosque de tuis gregibus equos digneris excerpere, quos in rem missi sub justa taxatione mercentur.
PL 18, 331B願わしい機会が私に生じ、あなたに挨拶の礼を運ぶことになった。息子の法務官職のために、親しい者たちをヒスパニアへ遣わし、戦車競走用の馬〔equorum curulium〕の買い入れを託したので、あなたに書簡の礼を示すのがふさわしく、同時に頼みを添えるのがふさわしかった。あなたの群れのなかから最も高貴な馬を選び出すことをよしとし、遣わされた者たちが正当な値の定めで買えるようにしてほしい。
Quaeso igitur, ut si qua apud te memoria domus meae residet, rem tibi factu facilem, mihi vero jucundam atque honoratissimam, promptissima beneficentia digneris annuere. Vale.
PL 18, 331Bそこで頼む。我が家の記憶があなたのもとに少しでも残っているなら、あなたには為しやすく、私にはまことに喜ばしく名誉なことを、最も速やかな親切をもって承諾することをよしとしてほしい。健やかであれ。
Liber IX, Caput XIX
第IX巻 第XIX章PL 18, 331CSYMMACHUS FABIANO.
シュンマクスよりファビアヌスへ
Votiva me in amicitiam tuam causa reducit, quamvis ob decus generis et morum tuorum familiaritas tua mihi fuerit ambienda. Praetura filii mei, fors dictum juvet, equis curulibus instruenda est. Dudum per meos . . . . . gregibus tui pecoris . . . . .
PL 18, 331C願わしい理由が私を、あなたの友情へと連れ戻す。もっとも、あなたの血筋の誉れと人柄のゆえに、あなたとの親交は私のほうから求めるべきものであった。私の息子の法務官職のために、運が言葉を助けるなら〔言ったことが不吉にならず、そのとおりになるようにと添える決まり文句〕、戦車競走用の馬を備えねばならない。先ごろ私の者たちを通じて . . . . . 〔底本は「. . . . .」と刷る。ここで本文が欠けている〕あなたの家畜の群れ . . . . . 〔同じく本文が欠けている〕。
Liber IX, Caput XX
第IX巻 第XX章PL 18, 331CSYMMACHUS BASSO.
シュンマクスよりバッススへ
Salutationis honore praemisso, subtexo necessarium postulatum. Filii nostri instat editio. Huic equorum curulium paranda nobilitas. Quapropter ad Hispanias fidelissimos cum copiosis sumptibus misimus, ut generosas quadrigas sub diligentissima lectione mercentur.
PL 18, 331C挨拶の礼を先に述べたうえで、必要な依頼を付け加える。我々の息子の催しが迫っている。そのために、戦車競走用の馬の良血を整えねばならない。そこで、ヒスパニアへ最も忠実な者たちを、豊かな費用とともに遣わした。入念な選別のもとで、血統のよい四頭立ての馬を買わせるためである。
Sed quia veremur ne equorum transitum hiemis interventus excludat: quaeso te, ut si necessitas postulaverit, tribus vel quatuor mensibus hibernis pabula illis in re tua pro numero jubeas ministrari: ut incipiente temperie sine vexatione perveniant.
PL 18, 331Dだが、冬の到来が馬の通過を妨げるのではないかと恐れるので、頼む。必要が生じたなら、冬の三、四か月のあいだ、あなたの所領で、馬の数に応じて飼料を与えるよう命じてほしい。気候が穏やかになりはじめたころ、苦労なく着くように。
Praeterea adjumentum meis oro decernas ad equorum coemptionem, si quos in Arelatensi urbe cursu et genere praestantes eorum cura repererit. Amplectenda est enim vicinae emptionis occasio, si eximium aliquid casus obtulerit.
PL 18, 331Dそのうえ、アレラテ市で、走力と血統に優れた馬を、もし私の者たちの心配りが見つけたなら、その買い入れに対する助けを、私の者たちに決めてやってほしい。近くでの買い入れの機会は、運が優れたものを差し出したなら、つかむべきだからである。
Stabit apud me jugis memoria beneficii tui, cum votivae editioni nostrae fraterna, ut spero, cura profuerit. Vale.
PL 18, 331Dあなたの恩恵の記憶は、私のもとでたえず残るだろう。我々の願いの催しに、あなたの兄弟のような心配りが、望むとおり益したなら。健やかであれ。
Liber IX, Caput XXI
第IX巻 第XXI章PL 18, 332ASYMMACHUS VICARIO HISPANENSI.
シュンマクスよりヒスパニアの代官へ
Senatoriis editionibus convenimur, quorum necessitas equorum curulium desiderat emptionem. Hujus igitur rei gratia familiarissimos meos ad Hispaniam misi, ut quadrigas ex omni gregum nobilitate mercentur.
PL 18, 332A我々は元老院議員の催しに呼び出されており、その必要が戦車競走用の馬の買い入れを求めている。この件のために、私の最も親しい者たちをヒスパニアへ遣わした。あらゆる群れの名馬から、四頭立ての馬を買わせるためである。
His ad peragenda mandata tuum posco suffragium, summoque beneficio profiteor obligandum, si rem factu facilem, tuum imperium promoverit. Vale.
PL 18, 332A彼らが命じられた務めを果たすために、あなたの支持を求める。為しやすい事に、あなたの支配が進めてくれるなら、私は最大の恩恵によって義務を負うことになると告白する。健やかであれ。
Liber IX, Caput XXII
第IX巻 第XXII章PL 18, 332ASYMMACHUS AURELIO.
シュンマクスよりアウレリウスへ
Domum nostram in apparatu esse ludorum quos, Deo juvante, filii mei praetura deposcit, quantum credo, didicisti.
PL 18, 332A我々の家が、神の助けのもと、息子の法務官職が求める競技の準備のうちにあることは、私が思うに、あなたは聞き知っている。
Missurus igitur ad Hispanias meorum aliquos, qui curules quadrigas ex omni gregum nobilitate mercarentur; jam nunc in favorem praetereuntium curam tuam provoco, ut illis et velocitas transeundi, et evectionum praestetur adjectio.
PL 18, 332Bそこで、ヒスパニアへ私の者の幾人かを遣わし、あらゆる群れの名馬から戦車競走用の四頭立てを買わせようとしている。いまからすでに、通過する者たちへの好意のために、あなたの配慮を求める。彼らに、通過の速さと、公用駅伝の使用許可〔evectio〕の追加が与えられるようにである。
Haec interim pro tempore praelibavimus. Sed plura tribues, vel tuo provisa studio, vel illorum suggestione comperta. Vale.
PL 18, 332Bこれらは、さしあたり時宜に応じて、あらかじめ述べた。だがあなたは、より多くを、あなた自身の熱意で備え、あるいは彼らの具申で知って、与えるだろう。健やかであれ。
Liber IX, Caput XXIII
第IX巻 第XXIII章PL 18, 332BSYMMACHUS MARCELLO.
シュンマクスよりマルケッルスへ
Requirunt te per Hispanias aliae litterae meae. Illic enim te degere ob rei familiaris amplitudinem duxeram. Postquam in avitis penatibus otiari constantior fides attulit; egi huic errori gratias, qui mihi praestitit ut te rursus alloquerer.
PL 18, 332B私の別の書簡が、ヒスパニアにいるあなたを探している。家産の大きさのために、あなたがそこに滞在していると考えていたからだ。先祖伝来の家のペナテス〔家の守護神〕のもとで閑居していると、より確かな知らせがもたらされたので、私はこの誤りに感謝した。おかげで、私はあなたにふたたび語りかけることができたのだ。
Et tamen ista geminatio, quamvis satisfacere animo tuo debeat, nondum meo sufficit. Vellem quippe ita continue honorare amicitiam tuis litteris, ut mente jugiter colere nunquam dissimulaverim. Subjungo postulatum.
PL 18, 332Bそれでも、この重ねは、あなたの心を満足させるはずだが、私の心にはまだ足りない。私は、心ではつねに尊ぶことを決して隠さなかったのと同じほどに、あなたへの書簡〔底本は tuis litteris。meis の誤りか〕でも、友情をたえず尊びたいと思うのである。ここで頼みを付け加える。
Jampridem commendata sensibus tuis, praetoria filii mei, si fors dictum juvet, instat editio. Ea nos admonet, ut quadrigas nobiles in certamen deducas, quae posset ex multorum gregibus edecimare meliores.
PL 18, 332Cかねてあなたの思いに託してある、私の息子の法務官職の催しが、運が言葉を助けるなら、迫っている。それは我々に促す、あなたが名高い四頭立てを競技へ導くようにと。多くの者の群れから、より優れたものを選び出しうる〔あなた〕が〔底本は quae posset。係りは定かでなく、qui posset の誤りかと解した〕。
Non obsit securitati meae, quod Hispanias longinqua sede mutasti, admotus a me equorum coemptioni. Tantum litteris juva. Valebit pro nobis, ut spero, apud amicos curae tuae delegatio. Vale.
PL 18, 332Cあなたが私から馬の買い入れを頼まれていながら、ヒスパニアを遠い居所に替えたことが、私の安心を妨げないように。ただ書簡で助けてほしい。あなたの配慮の委任は、望むらくは、我々のために、友人たちのもとで力を持つだろう。健やかであれ。
Liber IX, Caput XXIV
第IX巻 第XXIV章PL 18, 332CSYMMACHUS BASSO.
シュンマクスよりバッススへ
Multam capto animi voluptatem, quoties sermonis tui munus accipio. Est enim in litteris et sanitatis et amoris indicium. Praeterea laetitiae mihi est, quod brevi te adfore polliceris.
PL 18, 332Cあなたの語らいの贈り物を受け取るたび、私は大きな心の喜びを得る。書簡には健やかさと愛のしるしがあるからだ。そのうえ、近く来ると約束してくれることが、私には喜びである。
Quo magis autem redire te properes, nuntio filium meum (si favor divinus arriserit) praetorios fasces anno ineunte sumpturum. De qua re ad te per familiares meos plenius scripsi, quibus equorum Hispanorum mandavimus emptionem.
PL 18, 332Dますます帰りを急ぐように、告げる。私の息子が、神の好意が微笑めば、年の初めに法務官の束桿を取る。この件については、ヒスパニアの馬の買い入れを託した私の親しい者たちを通じて、より詳しくあなたに書いた。
Sed quia suadet occasio, nunc quoque reposco postulatum. Et quaeso te, ut si forte eorum reditum intemperies hiberna retardaverit, stabulari in agris tuis paucis mensibus jubeas, atque ad nos inde, verno tempore incipiente proficisci.
PL 18, 332Dだが機会が勧めるので、今もまた依頼を繰り返す。頼む。もし冬の悪天が彼らの帰りを遅らせたなら、あなたの所領で数か月、馬を厩に入れるよう命じ、そこから春のはじめに我々のもとへ出発させてほしい。
Interea hominum tuorum cura submota est, quos et praesentia mea et judiciaria tuitio defendit. Denuntiavi enim litem moventi, quod ad me causa pertineat, nec defuturum eis meae actionis auxilium. Quod non dubito etiam eximietatis tuae homines indicasse. Vale.
PL 18, 332Dそのかん、あなたの者たちへの心配は取り除かれた。私の臨席と裁判上の庇護が彼らを守っているからだ。訴えを起こす者に、この件は私に属するのであり、彼らには私の訴訟の助けが欠けないだろうと、通告した。あなたの卓越に属する者たちもそれを知らせたことは、疑わない。健やかであれ。
Liber IX, Caput XXV
第IX巻 第XXV章PL 18, 333ASYMMACHUS VINCENTIO.
シュンマクスよりウィンケンティウスへ
Facio officium meum, si quando te cultu salutationis impertio. Nec dissimulo referre grates, quod invicem me frequentet remuneratio scriptorum tuorum. Sed haec produci longius non oportet: quia bonae amicitiae jactationes refutant.
PL 18, 333A私があなたに挨拶の礼を尽くすのは、私の務めを果たすことである。あなたの書簡という返礼が互いに私を訪れることへ、感謝を返すのを隠さない。だがこれを長く引き延ばす必要はない。善き友情は、誇示を斥けるからだ。
Illud nunc de te impetratum volo, ut litteris et apparitore decreto juvare digneris curam meorum, quibus emendas ex Hispania curules quadrigas in apparatum praetoriae functionis injunxi.
PL 18, 333A今、あなたから得たいのは、書簡と下役の指定によって、私の者たちの任務を助けることをよしとしてほしいということだ。私は彼らに、ヒスパニアで戦車競走用の四頭立てを買い、法務官職の務めの準備に当てるよう命じた。
Oro praeterea, ut equorum tractoriis, quas vir illustris Theodorus emisit, confirmationem per epistolam praestes, et mutato judice beneficii lentescat auctoritas.
PL 18, 333Aさらに頼む。顕貴の人〔illustris〕テオドルスが出した馬の通行証に、書簡で確認を与えてほしい。判官が替わっても、恩恵の権威が緩まないように〔底本は et lentescat(そして緩むように)。意味から nec の誤りと解した〕。
Exambirem super his nimio precatu gratiam tuam; sed apud verecundas aures simplicitas efficacior est, et libentius pudor annuit, quod cum fiducia postulatur.
PL 18, 333Bこれらのことでは、過度の懇願であなたの好意を求め回ることもできたが、慎み深い耳には素朴さのほうが効く。恥じらいは、信頼をもって求められたことを、より喜んで承諾する。
Velim tamen teneas, nunc quidem in petendo esse me parcum, sed fore in agendis post impetrationem gratiis copiosum. Vale.
PL 18, 333Bただ、知っておいてほしい。今は請うことを控えているが、成就ののちに感謝を行うときには豊かになる、と。健やかであれ。
Liber IX, Caput XXVI
第IX巻 第XXVI章PL 18, 333BSYMMACHUS VALERIO.
シュンマクスよりウァレリウスへ
Juvat animum meum, quod saepe vitio vertis scribendi ad te negligentiam. Amoris enim tui signum est, vicissim desiderare, quae praestas: et tamen dissimulandi . . . . . . destinatio tua voverat.
PL 18, 333B私の心を喜ばせるのは、あなたがしばしば、あなたへ書く怠りを咎めることだ。あなたが与えるものを互いに望むのが、あなたの愛のしるしだからだ。それでも、黙過する . . . . . . というあなたの決意が誓っていた〔底本は「. . . . . .」と刷る。ここで本文が欠けている〕。
Contristavit me fateor, nec tibi conveniens, nec mihi sperata jactatio irriti beneficii. Ne quid igitur ingenua verecundia simile rescriberet, malui premere mutuum dolorem. Nam inter absentes alterna epistolarum decertatio plerumque ad odia procedit.
PL 18, 333B告白するが、無益になった恩恵の誇示は、あなたにふさわしくなく、私も期待しなかったもので、私を悲しませた。そこで、生まれのよい慎みが似たことを書き返すことのないよう、相互の苦しみを押さえることを選んだ。実に、離れた者のあいだの交互の書簡の争いは、たいてい憎しみへと進むからである。
Nunc redeo in usum styli simplicis, gratus magis voluntati tuae, quam reus casui. Te oro jam desinas amicitiam meam, quae nihil tibi indixerit oneris, damnosam putare. Vale.
PL 18, 333C今、素朴な筆の習いに戻る。運の巡りには責めのある者としてよりも、あなたの意向には感謝する者として。あなたに頼む、あなたに何の負担も課さなかった私の友情を、損になるものと見なすことは、もうやめてほしい。健やかであれ。
Liber IX, Caput XXVII
第IX巻 第XXVII章PL 18, 333CSYMMACHUS ALEXANDRO.
シュンマクスよりアレクサンデルへ
Silentium circa te meum nullo jure culpabis, si tuum cogites. Et fortasse justius tibi hujus rei subeunda est verecundia, qui ob rem Romam saepe litteras mittens, amicitiae circa nos munia praeteristi. Meos autem sola ferarum emptio Aquileiam compulit praeterire.
PL 18, 333C私の沈黙を、あなたはいかなる権利でも咎められまい、自分の沈黙を思えば。おそらくこの件の恥は、むしろあなたが負うべきだ。事のためにローマへしばしば書簡を送りながら、我々への友情の務めを素通りしたのだから。一方、私の者たちを、野獣の買い入れだけが、アクィレイアを素通りさせた。
Nec tantum succensionis meretur unius occasionis oblivio, quantum laudabilitas tua inter assiduos commeatus tuorum contemptu mei contraxit invidiae. Sed sit venia utrique nostrum, quanquam imparis negligentiae.
PL 18, 333C一度の機会の忘却は、そう大きな怒りに値しない。あなたの称賛すべき振る舞いが、あなたの者たちのしげしげとした往来のなかで私を軽んじたために招いた不興ほどには。だが、等しからぬ怠りであっても、我々二人に赦しがあるように。
Posthac et ipse omissum munus instaura, et nobis rescribendi per eosdem copiam praesta. Difficilis est enim mihi hinc pergentium inquisitio. Denuo styli cessabit officium, nisi tui familiares nostra ad te redituri susceperint. Vale.
PL 18, 333D今後はあなた自身も、怠った務めを新たにし、同じ者たちを通じて我々が返書する機会を与えてほしい。ここから行く者を探すのは、私には難しいのだから。あなたの親しい者たちが、あなたのもとへ帰るとき我々の書簡を引き受けてくれなければ、筆の務めはまた止むだろう。健やかであれ。
Liber IX, Caput XXVIII
第IX巻 第XXVIII章PL 18, 333DSYMMACHUS MAXIMO.
シュンマクスよりマクシムスへ
Agitare te venatibus feras, et hibernis mensibus Apennini gelida lustrare, valetudinis tuae aestimatione nunquam putavi: amicior enim litteris quam laboribus videbaris.
PL 18, 333Dあなたが狩りで野獣を追い立て、冬の月にアペニン山脈の凍てつく地を巡るとは、あなたの健康の見立てからは思ってもみなかった。書簡のほうが労苦より好きなように見えていたからだ。
Horum alterum diu de te ignoratum, munus silvestre patefecit: alterum pene creditum, paginarum tuarum cultus asseruit. Quare inter sodales Apollinis ac Dianae, sectator utriusque numerabere, etsi te magis, ut scripta testantur, venaticae artis gloria juvat.
PL 18, 333Dこの二つのうち、一方は、あなたについて久しく知られなかったが、森の贈り物が明らかにした。他方は、ほとんど信じられていたが、あなたの書面の洗練が確かめた。だから、アポッロとディアナの仲間のうちで、あなたは両方を追う者に数えられるだろう。もっとも、書いたものが証するように、あなたはむしろ狩猟の術の栄光に喜んでいる。
Nam cum te nivosis saltibus inerrasse describeres, supra epistolae temperamentum verbis tripudiasti: nimirum laetus ex arduo, et adhuc calens montani operis eventu. Interea satis fuerat Apennini spolia misisse.
PL 18, 334A雪深い山の林を歩き回ったとあなたが記すとき、書簡の節度を超えて言葉で躍り踊った。さだめし、険しい道のりののちの歓びと、山の仕事の成果にまだ熱くなっていたのだろう。そのうえ、アペニンの獲物を送ってくれれば十分だったのだが。
Adjecta autem de corde plura fastidio esse potuerant, nisi amor tui removisset satietatem. Vale.
PL 18, 334A心から付け加えられた多くのことは、うんざりさせえたかもしれないが、あなたへの愛が飽きを遠ざけた。健やかであれ。
Liber IX, Caput XXIX
第IX巻 第XXIX章PL 18, 334ASYMMACHUS VARO.
シュンマクスよりウァルスへ
Dum provincialium mederis adversis, et salutarem laborantibus manum porrigis, gravior Apulos casus incessit, a quibus ob inanem famam fecunditatis, frumenta poscuntur, et detrahenda provinciae, et reip. usui non futura.
PL 18, 334Aあなたが属州の民の逆境を癒やし、苦しむ者に救いの手を差し伸べているあいだに、より重い災いがアプリアの人々を襲った。彼らは、実りが豊かだという空しい評判のために穀物を求められており、それは属州から差し引かれ、しかも国家の用には役立たない。
Quando enim in hiemem vergente anno poterunt maturari tantae fruges? Si igitur tibi suppetit facultas itineris celeriter ad Campaniam promovendi, scire me facito, ut te paulisper opperiar; aut si promissum major causa mutabit, id ipsum notitiae meae protinus pande, ut Symmachus noster diu in Formianis littoribus otiatus, propere mecum ad studia revertatur. Vale.
PL 18, 334B実に、冬へ傾く年に、これほどの作物がいつ熟しうるだろうか。もしあなたに、カンパニアへ急いで旅を進める余裕があるなら、私に知らせよ。少しのあいだあなたを待とう。もし約束を、より大きな用が変えるなら、そのことをただちに私の知るところにせよ。そうすれば、長くフォルミアエの浜で閑居している我々のシュンマクスが、私とともに速やかに学びへ戻れる。健やかであれ。
Liber IX, Caput XXX
第IX巻 第XXX章PL 18, 334BSYMMACHUS LEONI.
シュンマクスよりレオへ
Opto quidem te in tantum copiis pecuniae familiaris affluere, ut possis opima praedia comparare. Sed mallem te sine amicorum noxa atque injuria oculum ac desiderium novis emptionibus admovere.
PL 18, 334B私は、あなたが家の資産に富んで、豊かな地所を買えるほどになることを望む。だが、友人たちへの損害や不正なしに、新たな買い入れへ目と欲を向けるほうが、望ましいと思う。
Nam ego Postumianensem rem jure optimo sine ulla mentione consortii tui ab antiquissimo possessore mercatus; nunc primum tua admonitione convenior, ut prope jam inveterata possessione decedam.
PL 18, 334C実に私は、ポストゥミアヌスの所領を、最も正当に、あなたの共有権の言及もなしに、最も古い所有者から買った。いま初めて、あなたの指摘によって、すでに古くなった所有から退くよう迫られている。
Cujus pretium non ejus mediocritatis est, ut emisse delectet: ideo cum possim tibi legibus obviare, et desiderio ejus, cujus res aguntur, obsistere: copiam tamen facio, ut quod argenti dedimus venditori, id homini meo Euscio, cui summa comperta est, digneris expendere: si tamen praeoptas nostra mercari, quam tua nexu obligationis absolvere. Vale.
PL 18, 334Cその代価は、買ったことを喜べるほどの小さなものではない。だから私は、法によってあなたに対抗し、当事者の願いに逆らうこともできるが、それでも機会を与える。売り手に我々が払った銀を、私の者エウスキウス――彼は総額を知っている――に、支払うことをよしとしてほしい。もし、あなたが自分のものの債務の拘束を解くよりも、我々のものを買うことを選ぶならば、である〔この条件の節と cujus res aguntur の係りは定かでない。相手が代価を払ってこの所領を引き取る道を示すと取った〕。健やかであれ。
Liber IX, Caput XXXI
第IX巻 第XXXI章PL 18, 334CSYMMACHUS CARTERIO.
シュンマクスよりカルテリウスへ
Quod defendendum socero erat, cujus te momordit querela, competenter in Epictetum commotus implesti. Caret foro, et inconsultae linguae pretium tulit. Ac, si quid mihi credis, contumeliae talione correctus est.
PL 18, 334C岳父のために守られるべきであったことを――その〔岳父の〕苦情があなたを噛んだのだ――あなたはエピクテトゥスに憤って、適切に果たした。彼は法廷を失い、無分別な舌の代価を負った。もし私を信じるなら、彼は侮辱の報復によって矯正されたのだ。
Nunc ingenium tuum moresque considerans, flecte ad veniam placabilem voluntatem. Scis causidicorum saepe improvidos lapsus: et cum ornares tribunalia, ante defensor, post cognitor jurgiorum, talis advocationis errori plerumque restitisti.
PL 18, 334D今、あなたの才と人柄を考え、穏やかな心を赦しへと向けてほしい。あなたは弁護士たちがしばしば不注意に過つことを知っている。あなたが法廷を飾っていたとき、前には弁護人、のちには争いの審理者として、そうした弁論の過ちにしばしば抵抗した。
Sed quia nunc aliqui, quorum tuta flagitia sunt, Epicteti amici mei silentio claruerunt; quaeso, ne diu infortunato potius quam innocenti patiaris illudi. Faciet vir amplissimus, communis frater, quidquid te velle cognoverit.
PL 18, 334Dところで、今や、悪事が罰されずにいるような者たちが、私の友エピクテトゥスの沈黙のうちに名を上げたので、頼む。無実というより不運な者が、長く嘲られるのを許さないでほしい。いとも高貴な人、我々共通の兄弟は、あなたの望みを知れば、何でもするだろう。
Erit etiam ille promptus ad restituendum ei munus orandi, si voluntatis tuae sumat indicium.
PL 18, 334D彼もまた、あなたの意向のしるしを受ければ、弁論の務めを彼に返す用意があるだろう。
Tu modo benignam mentem litteris meis applica; et qui togae amicus es, cujus laude supra alios splenduisti, honesto ordini notam detrahe, et homini parum cauto rogatus ignosce. Vale.
PL 18, 334Dあなたはただ、好意ある心を私の書簡に向けてほしい。法服の友であり、その称賛で他の者を超えて輝いたあなたは、高潔な身分から汚名を取り去り、請われて不注意な人を赦してほしい。健やかであれ。
Liber IX, Caput XXXII
第IX巻 第XXXII章PL 18, 335ASYMMACHUS JANUARIO.
シュンマクスよりヤヌアリウスへ
Solebas antehac, cum tribunalibus praesiderem, fori tirones commendare judiciis: quod nunc officium versa conditione suscepi, qui magisterio tuo causidicinae insinuo candidatos.
PL 18, 335Aあなたはかつて、私が法廷を主宰していたとき、法廷の新参者を審理に推薦する習いだった。いま立場が逆になり、私がその務めを引き受け、あなたの職権〔magisterium〕のもとへ、弁護の職の志願者たちを紹介する。
Qua in re meum necesse est sequaris exemplum: ut qua facilitate oblatos a te frequenter admisi, eadem religione suscipias me assertore productos. Vale.
PL 18, 335Aこの件では、私の手本に従ってほしい。あなたが推薦した者たちをしばしば私が快く受け入れたのと同じ義理〔religio〕で、私が保証人となって送り出す者たちを、受け入れてほしい。健やかであれ。
Liber IX, Caput XXXIII
第IX巻 第XXXIII章PL 18, 335AAssectatores diligo litterarum, non quod mihi cum talibus studiis ulla cognatio sit; sed quia professio bonarum artium, quasi pulchritudo etiam in alieno corpore locata delectat.
PL 18, 335A私は文学を追い求める者たちを愛する。そのような研鑽に私が縁があるからではなく、良き術を営むことが、美しさのように、他人の体に宿っていても喜ばしいからである。
Merito Valentinianum congressu mihi primore compertum, paginis prosequi officium duxi: ut ei apud te primam januam meus sermo reseraret, sua, vita atque eruditio conciliaret amicitiam pleniorem. Vale.
PL 18, 335B当然ながら、最初の出会いで私が知ったウァレンティニアヌスを、書簡で後押しする務めを果たそうと思った。私の言葉が、あなたのもとで彼のために最初の門を開き、彼自身の生き方と学識が、より満ちた友情を結ぶように。健やかであれ。
Liber IX, Caput XXXIV
第IX巻 第XXXIV章PL 18, 335BReligiosa cura est, quae amicorum liberis exhibetur: praesertim, si familiaritas majoribus delata, cumuletur meritis posterorum. In rem praesentem spectat praefata sententia.
PL 18, 335B友人たちの子らに示す配慮は、義理に篤いものである。とりわけ、先の世代に向けられた親しみが、後の世代の功績によって積み増される場合には。先に述べた考えは、今の件に当てはまる。
Nam Lampadium C. M. V. non utique ad se pensi habui, ut solet esse multorum caduca et fragilis affectio: sed ex eo genitos, et in bona paterna nitentes prorogato amore contemplor. Hos tibi trado ab omni injuria vindicandos.
PL 18, 335B実に、いとも高名な記憶の人、故ランパディウス〔底本は C. M. V.。ランパディウスと同格の clarissimae memoriae virum の略と解した〕を、私は決して彼自身のためだけに重んじたのではなく、多くの人の愛情のようにはかなく脆いものとしてでもない。彼から生まれ、父の美点を目指して励む子らを、延ばした愛で見守っている〔in bona paterna nitentes は「父の財産に頼る」とも取れる〕。この子らを、あらゆる不正から守ってもらうよう、あなたに託す。
Quaeso ut vicem meam, si usus tulerit, justus arbiter exsequaris. Multum hujus beneficii impetratio in tuam laudem, in meam gratiam promovebit. Vale.
PL 18, 335C頼む、必要が生じれば、私の代わりを、公正な調停者として務めてほしい。この恩恵の成就は、あなたの称賛と、私の感謝を大いに進めるだろう。健やかであれ。
Liber IX, Caput XXXV
第IX巻 第XXXV章PL 18, 335CSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Multas inter nos officiorum vices scribendi cunctatione perdidimus. Non sinam produci longius commune delictum. Assumo igitur mihi religiosi muneris partes priores: et si referre verba distuleris, non mutabo propositum.
PL 18, 335C書くのをためらったために、我々は務めの多くの応酬を失った。共通の罪〔delictum〕が長く続くのを私は許さない。そこで私は、義理に篤い務めの先に立つ役を引き受ける。もしあなたが言葉を返すのを延ばしても、この方針は変えない。
Tuae deliberationis erit intercapedo rescripti: modo memineris, acceleratum gratiae recursum, voluntatis signa praeferre, serum necessitatis. Satis mihi videor instaurandis commerciis epistolarum locutus. Dein sermo Probo portitori aliquid utilitatis debet afferre.
PL 18, 335C返書の間をおくかどうかは、あなたの考え次第である。ただ、覚えておいてほしい。早い返礼は好意のしるしを示し、遅い返礼は必要のしるしを示す。書簡の往来を新たにするには、十分に語ったと思う。さて、この書面は、運び手プロブスに何か益を与えるはずである。
Est enim mihi familiaris dignusque patrocinio tuo: quem si placido ore respexeris, fortunas suas crevisse gaudebit. Vale.
PL 18, 335D実に彼は私の親しい者で、あなたの庇護にふさわしい。穏やかな顔で彼を見てくれれば、彼は自分の運が増したと喜ぶだろう。健やかであれ。
Liber IX, Caput XXXVI
第IX巻 第XXXVI章PL 18, 335DSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Taceas licet, et salutationi respondere dissimules, nunquam me a religioso officio dimovebis. Excudam quandoque, ut hac obstinatione decedas. Interea necdum recuperata fiducia tui, audax munus ingredior.
PL 18, 335Dあなたが黙り、挨拶に答えぬふりをしようとも、私を義理を重んじる務めから遠ざけることは決してできない。いつか、あなたがこの頑なさから退くようにさせてみせる。その間、あなたへの信頼をまだ取り戻していないが、あえてこの務めに踏み込む。
Commendare enim tibi hujus scripti studeo vectorem, juvenem gravitatis exactae, mihique dudum probatum per honesta documenta, nec inexpertum (si recte aestimo) judicio tuo: quia securus vitae et militiae veteris, nunquam refugit examen superiorum.
PL 18, 335Dこの書簡の運び手をあなたに推薦したいのである。重みのある若者で、立派な証拠によって私がかねて確かめた者であり、また、私の見るところ誤りがなければ、あなたの判断にも未知ではない。生き方にも古くからの軍務にも疚しいところがなく、上位の者の吟味を避けたことがないからである。
Sed fac mediocriter a te hominem esse perspectum: fas non est, si quid tribuis amicitiae nostrae, ut post testimonium meum tanquam novus amicus tibi accedat. Vale.
PL 18, 336Aだが、その人があなたに見知られているのが並の程度だとしても、我々の友情に何かを認めてくれるなら、私の証言のあとで新しい友としてあなたのもとに来ることは許されない。健やかであれ。
Liber IX, Caput XXXVII
第IX巻 第XXXVII章PL 18, 336ASYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Pendeo animi usque ad valetudinis tuae nuntium. Nam infirmis adhuc viribus tuis laborem itineris addidisti, nec possum super hoc commeantium sermonibus esse contentus, siquidem major affectio pro falsis accepit dubia rumorum.
PL 18, 336Aあなたの健康の知らせを得るまで、私の心は宙づりのままである。あなたの体力がまだ弱いのに、旅の労苦まで加えたのだから。往来する人々の話にこの件で満足することはできない。より深い愛情は、噂の不確かな話を偽りとして受け取るからである〔この句の取り方は定かでない。深く案じる者は不確かな噂を信じきれない、の意と取った〕。
Exopto igitur litteras, quarum fides apportet mihi de te certam securitatem. Si quid ipse meorum actuum scire postulas, ab epistolae perlatore cognosces.
PL 18, 336Aそれゆえ、あなたについて確かな安心をもたらしてくれる、信頼できる書簡を待ち望む。あなた自身が私の動静について何か知りたいなら、書簡の運び手から聞くがよい。
Est enim nobis conciliatissimus ob vitae integritatem, dignusque, me teste, qui sedulo domus tuae cultoribus inseratur. Vale.
PL 18, 336Aこの者は、生き方の潔白ゆえに我々にきわめて親しく、私の証言によれば、あなたの家に仕える人々の中に熱心に加えられるにふさわしい。健やかであれ。
Liber IX, Caput XXXVIII
第IX巻 第XXXVIII章PL 18, 336BSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Antistianus vir ordinis nostri, olim mihi probitate vitae complacitus est, et honestis carus officiis. Quod me ex vero potius, quam in gratiam ejus asserere, qualitas praesentis desiderii ostendit.
PL 18, 336B我々の身分の人アンティスティアヌスは、生き方の誠実さゆえにかねて私に好ましく、立派な務めによって親しまれてきた。私がこれを、彼への好意からよりも真実に基づいて断言していることは、現在の願いの性質が示している。
Nam diu patriae suae functus defensione, desiderat tantum portum privatae quietis adipisci. Quae res tibi commendabilem faceret, etiamsi meus non interveniret affatus. Soles enim pro tua virtute diligere cupidos otii, et nescios ambiendi.
PL 18, 336B彼は長く郷里の保護〔defensio〕の務めを果たしたので〔都市の保護官(defensor)の職を言うらしい〕、私人としての静かな生活という港に着くことだけを望んでいる。この事情は、私の口添えが入らなくても、あなたに彼を推すものとなろう。あなたは徳に照らして、閑暇を望み、野心を知らない人々を愛するのが常だからである。
Oratus igitur atque exoratus litteris meis, dignare concedere optatam requiem vacare cupienti. Nec deerit subrogandus, cum facile ex tot optimatium numero parem fide atque industria virum tua edecimare possit electio. Vale.
PL 18, 336B頼まれ、さらに私の書簡で懇願されたのだから、閑暇を望む者に望みの安らぎを許すことを、よしとしてほしい。後任にも事欠くまい。これほど多くの有力者の中から、誠実と勤勉で同等の人を、あなたの選びは容易に選び出せるからである。健やかであれ。
Liber IX, Caput XXXIX
第IX巻 第XXXIX章PL 18, 336CSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Desiderium mihi amicitiae tuae frater meus Nicias, cum primis philosophorum numerandus incussit, postquam per epistolam fecit indicium, quod ei filiam tuam fida pactione desponderis.
PL 18, 336C私の兄弟ニキアス、哲学者のうち第一に数えられるべき人が、あなたの娘を信頼できる約定で彼に婚約させたと書簡で知らせてきて以来、あなたとの友情への願いが私の中に起こった。
Quae res testimonio est, sincerum tibi inesse judicium: et propterea familiaritatem tui ultro omnes bonos debere sectari. Asserit enim probabilem mentem talis electio.
PL 18, 336Cこの事は、あなたに偽りのない判断があることの証であり、それゆえ善き人々はみな、自ら進んであなたとの親交を求めるべきである。そのような選択は、称賛に値する心を示すからである。
Quare optimae voluntati calcar admoveo, teque hortor, ut quamprimum laudatissimum generum diis juvantibus sortiaris. Cujus accessio tibi et conciliabit gratiam plurimorum, et decus affinitatis adjiciet. Vale.
PL 18, 336Cそこで私は、その善き意志に拍車を当て、神々の助けにより、最も称賛されるべき婿をできるだけ早く得るよう、あなたに勧める。その加入はあなたに多くの人の好意をもたらし、姻戚の栄誉を加えるであろう。健やかであれ。
Liber IX, Caput XL
第IX巻 第XL章PL 18, 336DRatio quidem justitiae serio semper habenda est. Sed circa nobiles probabilesque personas plus debet esse moderaminis, ut perspiciatur in discretione judicium. Hoc eo proloquor, ut interventum meum generalitate commendem. Genus autem petitionis hujusmodi est.
PL 18, 336D正義の考慮は、つねに真剣に払われるべきである。しかし、高貴で評判のよい人物に対しては、判断が区別のうちに見て取れるよう、より多くの節度があるべきである。これを述べるのは、私の口添えを一般的な理由によって推すためである。願いの種類は次のとおりである。
Agri sororis meae Italicae, illustris feminae, cultore vacuati, et fessi onere munerum publicorum, judiciaria auctoritate refovendi sunt. Hanc opem de tui animi aequitate promisi. Certa est enim de bonorum mente praesumptio.
PL 18, 336D私の姉妹イタリカ、顕貴の婦人〔illustris〕の所領は、耕作者を失い、公的な負担の重さに疲れており、裁判の権威によって立て直されねばならない。この助力を、あなたの心の公正さを信じて私は約束した。善き人々の心については確かな前提があるからである。
Sponsioni igitur meae, si tibi cordi sum, fidem praesta, et quidquid rebus atque rationibus matronae absentis accommodum est, nutu facili tribue, meae imputaturus gratiae, quidquid illi favoris impenderis. Vale.
PL 18, 336Dそれゆえ、私があなたの心にあるなら、私の約束が違わぬようにしてほしい。不在の婦人の財産と事情に適うことは何であれ、快い同意で与えてほしい。彼女に注ぐ好意はみな、私への恩として数えてよい。健やかであれ。
Liber IX, Caput XLI
第IX巻 第XLI章PL 18, 337ASilere non debui eo commeante, qui tuus est: siquidem necessitudo inter vos futura persuadet ut utrique vestrum similis a me diligentia deferatur.
PL 18, 337Aあなたに属する者が往来するときに、私は黙っているべきではなかった。実に、諸君二人のあいだに生じる親交からして、諸君二人のどちらにも同じ心配りを私が向けるべきだと思われるからである。
Quare salutationem litterariam tibi defero, et hortor ut virum devotissimum Ticianum, mihique amicissimum, praemissae conjunctionis quamprimum compotem praestes. Vale.
PL 18, 337Aそれゆえ書簡による挨拶をあなたに送り、いとも献身的で私の最も親しい友ティキアヌスに、先に述べた結びつきをできるだけ早く果たさせるよう勧める。健やかであれ。
Liber IX, Caput XLII
第IX巻 第XLII章PL 18, 337AFructus laboris est, placere melioribus, et pro industria atque integritate palmam judicii promereri. Quapropter Benignus V. C. filius meus, rei frumentariae negotium pervigili animo, et puris manibus exsecutus, solam de te mercedem justi amoris exspectat.
PL 18, 337A労苦の実りは、より優れた人々に気に入られ、勤勉と清廉によって判断のヤシ〔勝利の印〕を得ることである。それゆえ、いとも高名な人〔V. C.〕である私の息子ベニグヌスは、穀物供給の務めを寝ずの心と清い手で果たし、あなたからの正しい愛という報酬のみを待っている。
Testatur insomnes ejus curas imbecillitas corporis. Nihil enim de Sardinia reportavit, nisi bonam conscientiam, et malam valetudinem; horreis autem tantum frugis invexit, quantum illi provinciae anni fortuna contulerat.
PL 18, 337A彼の眠れぬ気遣いを、体の衰弱が証している。サルディニアから持ち帰ったのは、良い良心と悪い体調のほかになかった。穀倉には、その年の運がその属州にもたらしただけの穀物を運び入れた。
Nullus de eo rumor adversus, nulla conquestio, res semper ad arguendum paratae. Horum omnium locupletissimum pretium est, si amicitia tua dignus habeatur.
PL 18, 337B彼に不利な噂はなく、不平もなく、事実はつねに検証に供されていた〔のに、咎めるべきものは出なかった〕。これらすべての最も豊かな報いは、彼があなたの友情にふさわしいと見なされることである。
Quod mihi declive ad impetrationem videtur: si quidem necesse est, te delectet eorum probitas quorum non fefellit electio. Vale.
PL 18, 337Bそれは私には得やすいことと思われる。選びが期待を裏切らなかった人々の廉直を、あなたが喜ぶのは必然だからである。健やかであれ。
Liber IX, Caput XLIII
第IX巻 第XLIII章PL 18, 337BReligiosa potius quam invidiosa quaestio est, quae fidem pactorum repetit. Nolo igitur existimes, culpabiliter ad me esse perlatum, quod pactas filiae tuae nuptias cum Herculio amicissimo meo haesitatione suspendas.
PL 18, 337B約束の信義を求める問いは、反感を呼ぶものというより、信義にかなうものである。だから、あなたの娘の約定された婚礼を、私の最も親しい友ヘルクリウスとのあいだで、ためらいのうちに引き延ばしていることが、咎めるべき仕方で私に伝えられたとは思わないでほしい。
Sed caeteris, quos matrimonii de te impetrati vel adjutores scit fuisse, vel testes, me quoque voluit admovere, ut suspensa diu vota novi hortatoris impulsus acceleret.
PL 18, 337Bただ、あなたから得た婚姻の助力者、または証人であったと彼が知っている他の人々にも、私をも加えることを、彼は望んだ。長く保留されている願いを、新たな勧め手の促しが早めるようにである。
Maneat igitur, oro te, stabilitas promissorum, nec senatoriam fidem voluntatis mutatio devenustet. Prosit etiam pacto foederi meae pro illo petitionis adjectio: cui non sine contumelia placita denegabis, cum prompte nobis deferre etiam intentata debueris.
PL 18, 337Cそれゆえ、お願いする、約束の確かさを保ち、心変わりが元老院議員の信義を損なうことのないようにしてほしい。結ばれた約定に、彼のための私の願いの添えも役立つとよい。彼に、取り決めたことを拒むなら、侮辱なしには済むまい。あなたは、求められもしないことさえ、我々には進んで差し出すべきなのだから。
Certe ea viri modestia, ea in foro Romano dignitas est, ut quantum ei gratiae tribuisti, tantum ornamenti ex genero consequaris. Uberes laudes ejus, et vitae honestamenta prosequerer, si bonum aliquem videreris admittere.
PL 18, 337C確かに、この人の慎みと、ローマの広場における威信は、あなたが彼に好意を与えた分だけ、婿からあなたが誉れを得るほどのものである。もしあなたが、どこかの〔よく知らない〕善き人を受け入れるように見えるのなら、私は彼の豊かな称賛と生き方の飾りを述べ尽くすだろう。
At cum tibi ejus bona esse comperta evidenter astruat dudum recepta conditio; non debeo ejus protelare praeconium, quem tibi suscepti foederis pignus indicat jam probatum. Vale.
PL 18, 337Cだが、彼の美点があなたにすでに明らかに知られていることは、とうに受け入れた縁組の条件が明白に示している。結ばれた約定の保証が、彼をあなたにすでに確かめられた者として示しているのだから、私は彼の称賛を引き延ばすべきではない。健やかであれ。
Liber IX, Caput XLIV
第IX巻 第XLIV章PL 18, 337DSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Disarius, medicinae professor, virum sanctae memoriae atque illustris, patrem tuum spe commodi uberioris in Galliam secutus fuit. Et quia ei cohaerere decreverat, rerum suarum Aquitanicam nonnulla praemisit.
PL 18, 337D医学の教師ディサリウスは、尊ぶべき名高い記憶の人であるあなたの父に、より大きな利益の望みを抱いてガリアまで従った。父に付き従うと決めていたので、財産の一部をアクィタニア〔底本は Aquitanicam。「アクィタニアへ」と解した〕に先に送っていた。
Nunc contra bonorum omnium votum tanti viri obitu destitutus, relegere ad suos iter, ut parens attestatur ejus, optat.
PL 18, 337Dいま、善き人々すべての願いに反して、これほどの人の死に取り残され、彼の親が証言するとおり、身内のもとへの旅路に戻ることを望んでいる〔parens と ejus の指す人は定かでない。ディサリウスの親と取った〕。
Juva, quaeso te, piam juvenis voluntatem: et quae ei pro insita moribus tuis fidelitate reddenda sedulo spopondisti, jube ocius reportari, ne illi supra vulnus amissae spei, injuria longae peregrinationis addatur. Vale.
PL 18, 337Dどうか、この若者の、身内を思う願いを助けてほしい。あなたの性分に備わった誠実さからあなたが熱心に返すと約束したものを、速やかに返すよう命じてほしい。失われた望みという傷の上に、長い異郷暮らしの苦しみまで加わることのないように。健やかであれ。
Liber IX, Caput XLV
第IX巻 第XLV章PL 18, 338ASYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Pervectae sunt ad me litterae tuae, cum in Campanis littoribus otiarer. Credo te fando, aut lectione didicisse, quanta sit hujus regionis venustas. Vicit epistola tua appositas voluptates.
PL 18, 338Aあなたの書簡が私に届いたのは、私がカンパニアの海岸でくつろいでいたときだった。この地の魅力がどれほどか、あなたは噂か読書で知っていると思う。あなたの書簡は、そこに並ぶ楽しみに勝った。
Spretis igitur caeteris, quae ingerebat loci gratia, totum animum recensendae paginae usque ad memoriam mancipavi. Utinam plura dictasses. Mihi tamen saepe repetita instar multorum fuerunt.
PL 18, 338Aそこで、場所の魅力が押し付けてくる他の一切を退け、読み返すべき頁に、暗記するまで心をすべて捧げた。もっと多く書き取らせてくれればよかった。それでも、繰り返し読んだものは多くの書簡に等しかった。
Posthac parcius promas, quod ex abundantia ingenii tui nascitur, ne me quoque, cui stylus pauper est, in arctum revocet voluntaria tua frugalitas.
PL 18, 338A今後は、あなたの才の豊かさから生まれるものを、もっと控えめに出してほしい。筆の貧しい私までが、あなたの自発的な倹約によって窮地に追い込まれることのないように。
Quod restat, Aurelium tibi denuo in manum tradimus, non quo inefficax fuerit prior commendatio; sed ut meritum ejus nostramque curam testetur etiam iteratio. Vale.
PL 18, 338A残りのことだが、アウレリウスをもう一度あなたの手に委ねる。以前の推薦が効かなかったからではなく、繰り返しもまた彼の功績と我々の気遣いを証すようにである。健やかであれ。
Liber IX, Caput XLVI
第IX巻 第XLVI章PL 18, 338BSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Quisquis a nobis in commendationem sui litteras petit, praestat gratiam, quam se putat accipere. Antiquior est enim mihi amicitiae cultus, quam illis praesidii impetratio.
PL 18, 338B我々に自分の推薦の書簡を求める者は誰であれ、受けると自分で思っている好意を、実は与えているのである。私にとっては、友情を重んじることのほうが、彼らが後ろ盾を得ることより先だからである。
Repende igitur hujus promptae operae mercedem scripta reddenti, et pro mediocritate fortunae hominem munerare. In tuo jure est, me etiam officii mutui honore digneris. Neque enim verborum fenus exerceo, ut te de solutione conveniam. Grave est te ad leges debiti redigi, qui me officiis voluntariis saepe superasti. Vale.
PL 18, 338Bそれゆえ、この快い働きの報いを、書簡を届ける者に返し、並の境遇にあるこの人に恵みを与えてほしい。私をも相互の務めの栄誉にふさわしいとするかどうかは、あなたの自由である。私は言葉の利息を取り立てて、あなたに支払いを求めるのではない。自発的な務めで私をしばしば上回ったあなたが、負債の法に引き据えられるのは重いことである。健やかであれ。
Liber IX, Caput XLVII
第IX巻 第XLVII章PL 18, 338CSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Bonorum virorum curam tibi esse non ambigo. Mores enim tuos necesse est similium virtutum conjunctione gaudere.
PL 18, 338C善き人々への心遣いがあなたにあることを、私は疑わない。あなたの人柄は、似た徳との結びつきを喜ぶはずだからである。
Si quid igitur mihi tribuis, quaeso te, amplectere amicitias domini et filii mei Flaviani: quem non solum parentis, verum etiam testis fidelitate commendo.
PL 18, 338Cそれゆえ、私に何か認めてくれるなら、お願いする、我が主〔敬称〕にして息子であるフラウィアヌスの友情を受け入れてほしい。親としての信実だけでなく、証人としての信実をもって彼を推薦する。
Reperies in eo mentem dignam amore tuo, et meliore fortuna, licet sacri beneficii magnitudo casibus ejus occurrerit, et ad cumulum lenitatis adjecta sit evocatio. Unde aequum est, quem respicit imperiale suffragium, familiaritas tua non deserat. Vale.
PL 18, 338Cあなたは彼のうちに、あなたの愛にふさわしい心を、またより良い運にふさわしい心を見いだすであろう。聖なる〔皇帝の〕恩恵の大きさが彼の災難を救い、寛大さの極みとして召還〔evocatio。宮廷への呼び出しと取った〕が加えられたとはいえ。ゆえに、皇帝の支持が目を向けている人を、あなたの親しみが見捨てないのは正しい。健やかであれ。
Liber IX, Caput XLVIII
第IX巻 第XLVIII章PL 18, 338CSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Ad posteros amicorum curam transferre debemus, ne fides cum homine interiisse videatur. Exigit igitur a me memoria Petronii exconsularis, cui lar apud Ariminum fuit, ut ejus filios haereditario amore defendam.
PL 18, 338C友の世話は、後の世代に引き継ぐべきである。信義が人とともに滅んだと見られないようにするためである。それゆえ、元州総督(執政官格)ペトロニウスの記憶が私に求める。彼の家はアリミヌムにあった。その息子たちを、受け継いだ愛で私が守るようにと。
Horum domus militaribus habitanda decernitur, et ni publica succurrat auctoritas, extremum patietur excidium.
PL 18, 338D彼らの家は兵士たちの住まいに割り当てられようとしており、公の権威が助けなければ、最後の破滅を被るであろう。
Si quid igitur interventui meo tribues, datis ad Ariminensium magistratus atque ordines minacibus litteris, arceri ab ea hospites jubeas, et restituere penatibus parvulorum priscam securitatem. In judicis enim jubentur esse tutelam, qui a parentibus deseruntur. Vale.
PL 18, 338Dそれゆえ、私の口添えに何か認めてくれるなら、アリミヌムの政務官たちと諸身分に厳しい書簡を送り、その家から〔宿営する兵士という〕客を遠ざけるよう命じ、幼い者たちの家に昔の安全を戻してほしい。親に見捨てられた者たちの保護は、裁判官にあると命じられているのだから。健やかであれ。
Liber IX, Caput XLIX
第IX巻 第XLIX章PL 18, 338DSYMMACHUS JUSTO.
シュンマクスよりユストゥスへ
Voto ac desiderio suo me adjutorem Severus vir honestus ascivit; cujus cum petitionem probabilem judicassem, flagitatas litteras negare non debui.
PL 18, 338D立派な人セウェルスは、自らの願いと望みのために私を助け手として招いた。その願いは称賛に値すると判断したので、求められた書簡を拒むべきではなかった。
Summa autem petitionis hujusmodi est ut filio ejus conjunctionem filiae tuae spondeas: cujus rei impetrationem facilem fore personarum promittit aequatio, et honestate et possibilitate congruitis.
PL 18, 339A願いの要旨は次のとおりである。彼の息子に、あなたの娘との縁組を約束してほしい。この件の成就が容易であることを、人物の釣り合いが約束している。両家は名望においても資力においても適っているからである。
Exspecto igitur ut responsio tua testimonium meum vires apud te habuisse declaret . . . . Vale.
PL 18, 339Aそれゆえ、あなたの返答が、私の証言があなたのもとで力を持ったことを示すのを待っている。……〔底本はここに省略の点を刷る。本文が欠けている〕健やかであれ。
Liber IX, Caput L
第IX巻 第L章PL 18, 339ASYMMACHUS CAECILIANO.
シュンマクスよりカエキリアヌスへ
Quantum domui meae cultum Lucillus quondam pictor adjecerit, cum potissimis amicorum nosse te certum est.
PL 18, 339A今は亡き画家ルキッルスが私の家にどれほどの飾りを加えたかは、友人たちの主だった者とともに、あなたが確かに知っていることである。
Hujus filium, per naturam quidem et per necessitatem procul positum, injusta sollicitant, orto certamine inter Numerarium quemdam et Opinatorem, dudum supradicti possessoris colonum, qui superiorum temporum ratiocinia in Lucilli vertere damna.
PL 18, 339Aその息子は、生まれからも事情からも遠く離れているが〔per naturam et per necessitatem procul positum の取り方は定かでない〕、不当な事に悩まされている。ある会計役〔Numerarium〕と、かねて上述の所有者の小作人であった徴収役〔Opinatorem〕とのあいだに争いが起こり、彼らは以前の時期の計算をルキッルスの損失に転じたのである。
Aequum posco, non gratiam; licet interventu meo etiam voti et studii accessio debeatur. Et primore loco postulo, domus viri prudentissimi, longeque degentis per officia publica et ordines tuta praestetur.
PL 18, 339B私は恩顧でなく公正を求める。もっとも、私の口添えにより、好意と熱意の添えも彼に与えられるべきである。まず第一に求めるのは、遠く離れて暮らすこの賢明な人の家が、公の役所と諸身分〔ordines〕によって安全に保たれることである。
Dehinc, ut si quid inter illos decertationis est, tuo caedatur examine: ne quando alteri judici servata cognitio recidivam Lucilli filio gignat injuriam. Vale.
PL 18, 339B次に、彼らのあいだに何か争いがあるなら、あなたの審理で決着がつけられることである。別の裁判官に留保された審問が、いつかルキッルスの息子に不正の再発を生むことのないようにである。健やかであれ。
Liber IX, Caput LI
第IX巻 第LI章PL 18, 339BSYMMACHUS APOLLODORIO.
シュンマクスよりアポッロドリウスへ
Quintus et Felix Hipponiensium curiales, has de me litteras summatibus viris intervenientibus impetrarunt. Debui enim probitatem hominum de testibus aestimare. Interest igitur amicitiae, ne spes eorum, qui me ad impetrationem validum crediderunt, decepta videatur.
PL 18, 339Bヒッポ市の都市参事会員クィントゥスとフェリクスは、いとも高位の人々の口添えを得て、私からこの書簡を得た。人々の誠実さは、証人に基づいて判断すべきだったからである。それゆえ、私を実現に力ある者と信じた彼らの望みが、裏切られたと見えないことは、友情の関わるところである。
Quare, si quid eorum poscet utilitas, benignitatem adde justitiae. Credo enim talia poscenda, quae nec intervenientis petitionem, nec praestantis judicium decolorent. Vale.
PL 18, 339Cそれゆえ、彼らの利益が何かを求めるなら、正義に好意を加えてほしい。求められるべきは、口添えする者の願いも、与える者の判断も色褪せさせないようなことだと私は信じている。健やかであれ。
Liber IX, Caput LII
第IX巻 第LII章PL 18, 339CSYMMACHUS MAXIMILIANO.
シュンマクスよりマクシミリアヌスへ
Me ex sententia valere significo, tibi secunda opto suppetere: post haec depostulo, quod spontanea benignitate fecisses, ut conductorem rei meae Siciliensis, ad provinciam revertentem, celeri transcursu ad destinata dimittas.
PL 18, 339C私は思いどおり健やかであると知らせ、あなたに順調なことが続くよう願う。そのうえで、あなたが自発的な好意からしてくれたであろうこととして、シチリアにある私の所領の借り手が、属州に戻るにあたり、迅速な通行で行き先へ向かうよう送り出してほしいと求める。
Liber IX, Caput LIII
第IX巻 第LIII章PL 18, 339CSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Assiduae scriptionis nullum potest esse fastidium. Fungor igitur apud te salute dicenda, simulque hortor, et deprecor, ut hominum meorum curam gerere non graveris; quibus non solum tribuenda est fiducia, si quid usus desideret suggerendi, verum etiam necessitas admovenda.
PL 18, 339Cたび重なる書簡に飽きるということはありえない。それゆえ、あなたに挨拶を述べる務めを果たし、同時に、私の者たちの世話をいとわずにしてくれるよう、勧め、願う。用が必要とするなら進言するための信頼を彼らに与えるべきであるだけでなく、そうせざるを得ない状況をも課すべきである。
Haec enim est natura servorum, ut adire renuant profuturos, dum culpam suam metuunt deprehendi. Vale.
PL 18, 339D奴隷たちの性質は、益をもたらしてくれる人のもとへ行くのを拒むものだからである。自分の咎が見つかるのを恐れるのである。健やかであれ。
Liber IX, Caput LIV
第IX巻 第LIV章PL 18, 339DSYMMACHUS POEMENIO.
シュンマクスよりポエメニウスへ
Tacenda sunt damna fortunae, ne sera consolatio scindat praeteriti doloris cicatricem. Rectius ergo tecum filii nostri Nemesii ornatissima indole, vel potius fecunda laudum fruge contulerim.
PL 18, 339D運命の損失は語らずにおくべきである。遅れた慰めが、過ぎ去った悲しみの傷痕を裂かないように。それゆえむしろ、我々の息子ネメシウスのきわめて立派な資質、あるいはむしろ称賛の豊かな実りについて、あなたと語り合うほうが正しいだろう〔tecum contulerim は「あなたと語り合う」と取った〕。
Habes virum dignissimum pro numerosa prole censeri: hunc tibi in manum reddo, quod utroque facere voluissem. Aestimabis de cultu morum ejus ac litterarum, quantum illi studiorum mora potuisset adjicere, nisi respectum paterni desiderii timor noster habuisset. Vale.
PL 18, 339Dあなたは、多くの子に代わるものと見なされるにふさわしい人を持っている。この人をあなたの手に返す。どちらの意味でもそうしたかったからである〔utroque の指すものは定かでない〕。もし我々の恐れが父の望みへの配慮を持たなかったなら、学業の滞在が彼にどれだけ加え得たか、その分を、あなたは彼の人柄と文芸の磨きから推し量るであろう。健やかであれ。
Liber IX, Caput LV
第IX巻 第LV章PL 18, 340ASYMMACHUS EUSEBIO.
シュンマクスよりエウセビウスへ
Communis amici Eusebii merita longo sermone prosequerer, nisi de probitate ejus atque militia plura sentires, qui nunc de loco suo anxius, postquam de eo comperit esse dubitatum, allegationes suas properavit astruere lectione publici scripti, non assertione verborum.
PL 18, 340A共通の友エウセビウスの功績を、私は長い話で述べ尽くすところだが、あなたが彼の誠実さと軍務についてすでに多くを知っているので省く。彼は今、自分の地位を案じ、疑いが持たれたと知るや、自分の申し立てを、言葉による主張でなく、公の文書の朗読によって裏づけることを急いだ。
Qua in re et fautor litiganti, et testis allegationibus ejus a nobis accedere juberis: quorum alterum nobis tua amicitia promisit, fides alterum pollicetur.
PL 18, 340Aこの件で、あなたは我々から、訴える者の支持者として、またその申し立ての証人として加わるよう求められている。そのうち一方をあなたの友情が我々に約束し、他方を信義が約束している。
Nam dudum eum ad scholam Gallicani palatii translatum esse meministi, quod ideo te credimus ipso absente siluisse, ne existimaretur gratiosa esse suggestio: nunc majore fiducia aderis veritati, cum allegationes praesentis audieris. Vale.
PL 18, 340Aかねて彼がガリアの宮廷のスコラ〔schola。宮廷の護衛の部隊〕に移されたことを、あなたは覚えている。あなたが彼の不在中に黙っていたのは、その具申が恩顧によるものと思われないためだったと我々は信じる。今は、出頭した彼の申し立てを聞けば、より大きな確信をもって真実に味方するであろう。健やかであれ。
Liber IX, Caput LVI
第IX巻 第LVI章PL 18, 340BSYMMACHUS GEMINANO.
シュンマクスよりゲミナヌスへ
Felix, cum et domus tuae cultor esse diceret, et humanitatem commendationis meae amicis intervenientibus postularet, desiderio ejus familiarem paginam non negavi, qua principe loco fungor apud te salute dicenda.
PL 18, 340Bフェリクスは、あなたの家に仕える者だと言い、友人たちの口添えのもとで、私の推薦の厚意を求めたので、その望みに親しい書簡を拒まなかった。この書簡によって、私は最初に、あなたに挨拶を述べる務めを果たす。
Dehinc prosequor receptam petitionem, quae supradicto, si nondum tibi cognitus est, praestet clientelae aditum si jam notus augmentum. Vale.
PL 18, 340B次に、受けた願いを述べる。この願いが、上述の者に、あなたにまだ知られていないなら庇護〔clientela〕への入り口を、すでに知られているならその増しを、与えるように。健やかであれ。
Liber IX, Caput LVII
第IX巻 第LVII章PL 18, 340CSYMMACHUS QUINTILIANO.
シュンマクスよりクインティリアヌスへ
Moris mei est, bene cognitis ac probatis ferre suffragium, nec personas hominum, sed vitae merita cogitare.
PL 18, 340Cよく知り、確かめた人々に支持を与え、人の身分ではなく生き方の功績を考えるのが、私の習いである。
Cum igitur Assellus domesticus noster in urbanis castris militiae stipendia sine offensione confecerit, quaeso ut admissus in clientelam tuam, et meum patrocinium sibi profuisse, et tuum accessisse laetetur. Vale.
PL 18, 340Cそこで、我々の家人アッセッルスは、都の陣営で兵役を非難なく果たし終えたので、お願いする、あなたの庇護に受け入れられ、私の後ろ盾が彼の益となり、あなたの後ろ盾が加わったことを喜べるようにしてほしい。健やかであれ。
Liber IX, Caput LVIII
第IX巻 第LVIII章PL 18, 340CSYMMACHUS CAECILIANO.
シュンマクスよりカエキリアヌスへ
Intervenire pro justis debitis non recuso. Malitiae est enim repudiare locum gratiae, in his, quae ipsa postulati aequitas commendat. Formianis ad egestatis levamen certum ex Africa olei modum decrevit antiquitas.
PL 18, 340C正当な負債のために口添えすることを、私は拒まない。願いの公正さがそれ自体で推す事柄について、好意の余地を退けるのは悪意だからである。フォルミアエの人々には、窮乏を和らげるため、アフリカから一定量の油を与えると、古い定めが決めている。
Poscunt a te morem longa aetate servatum, cui debet adjicere celeritatem praestantis humanitas. Vale.
PL 18, 340C彼らは、長い年月守られてきた慣行をあなたに求める。これに、与える者の人情が速やかさを加えるべきである。健やかであれ。
Liber IX, Caput LIX
第IX巻 第LIX章PL 18, 340DSYMMACHUS JOVIO.
シュンマクスよりヨウィウスへ
Non novum vel incognitum, sed compertum jam fide et antiquitate militiae Eusebium amicum meum promptus commendator insinuo: quem ad hoc aevi nulla actuum culpa fuscavit, sed absentia, quae plerisque occulit merita, si testimonio praesentium deseratur, locum ejus dicitur in ancipitem statum deduxisse fortunae.
PL 18, 340D新しい者でも知られていない者でもなく、信義と軍務の古さですでに知られているエウセビウス、我が友を、私は進んで推薦する者として紹介する。今に至るまで、その行いのいかなる咎もこの人を曇らせなかった。ただ不在が、多くの人にとって功績を隠すものだが、居合わせる人々の証言に見捨てられるなら、彼の地位を運の不安定な状態に導いたと言われている。
Singularis tamen animi tui aequitas non patietur, ut spero, adversum stipendiorum praerogativam casum valere. Et mea igitur hortatio, et ipsius fiducia judicium tuum respicit.
PL 18, 340Dそれでもあなたの心の比類ない公正さは、私の望むところでは、軍務の優先権に逆らう災難が力を持つのを許さないであろう。それゆえ、私の勧めも彼自身の信頼も、あなたの判断を見ている。
Quaeso ut causa cognita, veterum ejus stipendiorum justa confirmes, praestaturus et nobis amicis securitatem, et honestum collegis de optimi viri retentione consortium. Vale.
PL 18, 340D事情を調べたうえで、彼の旧い兵役の正当な分を確かめてほしい。そうすれば、友である我々に安心を、同僚たちにも、優れた人を留めることによる名誉ある連帯を、与えることになろう。健やかであれ。
Liber IX, Caput LX
第IX巻 第LX章PL 18, 341ASYMMACHUS PROBINO.
シュンマクスよりプロビヌスへ
Omnibus qui occasionem scriptionis impertiunt, commendationis quamdam rependo mercedem. Nunc optimo viro Petrucio factum volo, quem scio hanc epistolam non tam sui commendatione, quam mei officii gratia postulasse: cujus operam versa vice munerandam putavi.
PL 18, 341A書簡を書く機会を与えてくれる人すべてに、私は推薦という一種の報いを返している。いま最も優れた人ペトルキウスのために行いたい。この人がこの書簡を求めたのは、自分の推薦のためというより、私の〔書簡を書く〕務めのためだと私は知っている。その働きに、立場を入れ替えて報いるべきだと私は考えた。
Poposcit litteras, ut tibi probarer impensius. Ego contra ideo scripsisse me fateor, ut tibi ille acceptior redderetur. Vale.
PL 18, 341A彼は、私があなたにより強く認められるよう、書簡を求めた。私は逆に、彼があなたにより受け入れられるよう書いたのだと告白する。健やかであれ。
Liber IX, Caput LXI
第IX巻 第LXI章PL 18, 341BSYMMACHUS PACATO.
シュンマクスよりパカトゥスへ
Vix adducor, ut credam litteras meas saepe repetitas nihil Leontio remedii contulisse. Quia si nihil virium frequens interventus noster habuisset, desisteret suffragium meum toties elusus optare.
PL 18, 341B私のたび重なる書簡がレオンティウスに何の救いももたらさなかったとは、にわかに信じられない。もし我々の頻繁な口添えにまったく力がなかったなら、私の支持は、何度もかわされて、願うのをやめるはずだからである。
Cum igitur apud me querelae istius fides dubia sit; exsperiri volo, cui potissimum parti dubitatio mea debeat applicari. Est igitur in manu tua, utrum posthac tenere in scribendo morem debeam, an verecundiae nostrae continua etiam taciturnitate consulere. Vale.
PL 18, 341Bそれゆえ、その不平の真実性は私には疑わしいので、私の疑いをどちらの側に向けるべきかを確かめたい。今後も書簡を書く習いを保つべきか、それとも我々の控えめさを、絶え間ない沈黙によってでも守るべきかは、あなたの手にある。健やかであれ。
Liber IX, Caput LXII
第IX巻 第LXII章PL 18, 341BSYMMACHUS ROMULO.
シュンマクスよりロムルスへ
Tu quidem paterna affectione pignus commune commendas. Sed illi efficacius studia et amorem bonorum probabilis vita conciliat.
PL 18, 341Bあなたは父の愛情で、我々共通の愛し子〔pignus〕を推薦する。だが、善き人々の熱意と愛を彼に得させるのは、称賛に値する生き方のほうがより効果的である。
Habes juvenem cujus fruge gaudere debeas, etsi scio patres avaros esse voti, nec ulla filiorum bona putare perfecta desiderio et cupiditate potiore. Forte lactari animum tuum judicas dulci potius nuntio quam fideli.
PL 18, 341Bあなたは、その実りを喜ぶにふさわしい青年を持っている。もっとも、父親は願いに貪欲で、望みと欲のほうが勝るので、子らのいかなる美点も完全とは考えないことを、私は知っている。あなたは、自分の心が、信頼できる知らせよりも甘い知らせでなだめすかされていると判断するのかもしれない。
Cum vero tibi ejus reditum favor divinus annuerit, tu in illius meritis deprehendes mei testimonii veritatem. Vale.
PL 18, 341Cだが、神の好意が彼の帰還をあなたに許したとき、あなたは彼の功績のうちに私の証言の真実を見いだすであろう。健やかであれ。
Liber IX, Caput LXIII
第IX巻 第LXIII章PL 18, 341CSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Observantiam vetus usus induxit, ut domo profecti praestent auspicium mutuae scriptionis. Sed ego longae exspectationis impatiens ordinem servare non potui. Prior igitur tibi honorificentiam styli defero.
PL 18, 341C古い慣行が、家を出た者が書簡の交換の端緒を与えるという礼を生んだ。だが私は長い待ち遠しさに耐えられず、順序を守れなかった。それゆえ、まず私が、筆による敬意をあなたに差し出す。
Dehinc subjicio postulatum, cujus haec forma est, ut Laurentium domesticum (quod domus meae poscit utilitas) suffragio tuo dissimules adjuvare. Vale.
PL 18, 341C次に願いを添える。その形は、私の家の益が求めることだが、家人ラウレンティウスを、あなたの支持で助けることをためらわないでほしい、というものである〔底本は dissimules adjuvare(助けるのを控える)。文意から否定の ne が落ちたと見て、こう訳した。「目立たぬように助ける」とも取れる〕。健やかであれ。
Liber IX, Caput LXIV
第IX巻 第LXIV章PL 18, 341DSYMMACHUS PACATO.
シュンマクスよりパカトゥスへ
Incitare debueras. Sed prolixus in hac conquestione esse nunc piget. Itaque ad commendationem viri devotissimi Olympii amicissimi mei flecto sermonem: teque sedulo rogo, ut eum securus testimonii in penetralia familiaritatis admittas. Reperies in eo morum bona, qualia judicii tui circumspectio consuevit eligere. Vale.
PL 18, 341Dあなたは〔私を〕促すべきだった〔目的語が省かれている。書簡を送るよう私を促すべきだった、の意と取った〕。だが、この訴えを長々と述べるのは、今は気が進まない。そこで、最も献身的な人、私の最も親しい友オリュンピウスの推薦へ言葉を向ける。どうか、証言に安心して、彼を親交の奥の間に迎え入れてほしい。あなたは彼のうちに、あなたの判断の慎重さが選ぶのを常とする類いの美しい人柄を見いだすであろう。健やかであれ。
Liber IX, Caput LXV
第IX巻 第LXV章PL 18, 341DSYMMACHUS ALLEVIO.
シュンマクスよりアッレウィウスへ
Vehiculi rotae cujus debeant esse mensurae linea missa testabitur. Superest ut omne carpentum affabre et firmis compaginibus explicetur. Si parte pretii ad hoc opus est, quod dandum scripseris, jubebo numerari. Humanitas xeniorum tuorum debet esse moderatior. Religio enim animis potius quam muneribus aestimatur. Vale.
PL 18, 341D車の車輪の寸法がどうあるべきかは、送った線が示すであろう。残るのは、車全体が巧みに、堅固な継ぎ合わせで仕上げられることである。この仕事に代価の一部が要るなら、渡すべき額をあなたが書いてくれれば、支払わせよう。あなたの贈り物の厚意は、もっと控えめであるべきである。義理〔religio〕は、贈り物よりも心によって量られるからである。健やかであれ。
Liber IX, Caput LXVI
第IX巻 第LXVI章PL 18, 342ASYMMACHUS AD SAECULAREM.
シュンマクスよりサエクラリスへ
Pretia desertorum confuso errore poscuntur. Nam neque judicia . . . . certus futuri laboris institues: fixum enim ac definitum tenet amplissima praefectura, nullum ejus esse meriti, ut sublimitati tuae debeat subrogari.
PL 18, 342A脱走者〔desertorum。「放棄された土地」とも読める〕の代価が、混乱した誤りのまま求められている。というのも、裁判も……〔底本はここに省略の点を刷る。本文が欠けており、文意は定かでない〕、将来の労苦について確かな者として、あなたは定めるであろう。いとも高貴な長官職は、あなたの崇高さに代えて立てられるべきほどの功績のある者は誰もいないと、確定した動かぬこととしているからである。
Liber IX, Caput LXVII
第IX巻 第LXVII章PL 18, 342BSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Et quiete provinciae, et vigoris tui laude delector. Nec quidquam magisterio meo vindico, cum omne quod spectat ad gloriam, tuae potius indoli debeatur.
PL 18, 342B属州の静けさと、あなたの気概への称賛を喜ぶ。私は自分の指導に何も帰さない。栄光に関わることはすべて、むしろあなたの資質に負うからである。
Macte igitur primi honoris auspiciis, et in uberiorem gloriam felices tende conatus ut tibi ad celsiores gradus januam pandas, et Romanum nomen claritudine administrationis illumines. Vale.
PL 18, 342Bそれゆえ、最初の官職の幸先に栄えあれ。より豊かな栄光へ幸いな努力を傾けよ。より高い段階への門を自ら開き、行政の輝かしさでローマの名を照らすように。健やかであれ。
Liber IX, Caput LXVIII
第IX巻 第LXVIII章PL 18, 342BSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Soleo amicitias optimorum primus expetere. Nunc fortunae meae inclinatio ut praevenirer effecit. Tribuenda est igitur venia tarditatis, non negligentiae, sed moestitudini meae: et bono omine familiaritas copulanda, cui auspicium fortunatus praestitisti.
PL 18, 342B私は、最も優れた人々の友情を自ら最初に求めるのが常である。いま、私の運の傾きのために、先を越されることになった。それゆえ、遅れの許しが与えられるべきであり、それは怠慢によるのではなく私の悲しみによる。あなたが幸先を与えてくれた親交は、良い兆しのうちに結ばれるべきである。
Sed licet me ipse officii ordine et dignatione praeverteris; in posterum tamen nequaquam residem judicabis, ut animorum nostrorum conciliatio, quae tuo invitamento sumpsit exordium, meis litteris frequentata cumuletur. Vale.
PL 18, 342Bだが、あなたが務めの順序と厚意によって私に先んじたとしても、今後あなたは、私を怠けた者とは決して判断しないだろう。あなたの誘いで始まった我々の心の結びつきが、私の書簡の頻繁なやりとりによって積み上げられるように。健やかであれ。
Liber IX, Caput LXIX
第IX巻 第LXIX章PL 18, 342CSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Mallem quidem reditum tuum quam litteras impetrare. Sed etiam habent solatia locum, quoties fraudamur optatis. Vereor autem ne te diu ab urbe protermines.
PL 18, 342Cあなたの書簡を得るより、あなたの帰還を得たいところである。だが、望みを欺かれるたびに、慰めにも居場所がある。ただ私は、あなたが都から遠ざかる期間を長く延ばすのではないかと恐れる。
Namque hoc nobis minatur tarditatis tuae elaborata defensio, quare velim noveris, nullas morae allegationes desiderantibus justas videri. Quidquid igitur ipse causationis attuleris, surdis, ut aiunt, auribus ingeretur.
PL 18, 342Cあなたの遅れのために念入りな弁明が用意されていることが、これを我々に予告しているからである。待ち望む者には、遅れのいかなる申し立ても正当とは見えないと知っておいてほしい。それゆえ、あなたが自分で持ち出す言い訳は何であれ、よく言うように、聾の耳に押しつけられるだけだろう。
Haec interim de quarto Latinae viae, mox agrum Laurentem petiturus emitto. Est enim familiare moerentibus, animi curas migratione discutere. Vale.
PL 18, 342Cこのことを今、ラティーナ街道の第四〔里程標〕から送る。まもなくラウレンスの野に向かうところだからである。悲しむ者にとって、心の憂いを場所の移動で払うのは常のことである。健やかであれ。
Liber IX, Caput LXX
第IX巻 第LXX章PL 18, 342DSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Accusarem silentium tuum, nisi te in fratre vidissem. Ille et officii satisfactionem, et praesentiae imaginem mihi solus exhibuit. Nam omnia bona in eo agnovi, quae in te dudum probavi. Amo igitur venam familiae vestrae.
PL 18, 342Dあなたの沈黙を咎めるところだったが、兄弟のうちにあなたを見た。彼は、務めの償いと、あなたがいる姿の像とを、ひとりで私に示した。私があなたでとうに確かめたあらゆる美点を、彼にも認めたからである。それゆえ、諸君二人の家〔familiae vestrae。vos は受取人と兄弟を指すと取った。一人の相手への敬意の複数とも取れる〕の血筋を私は愛する。
De qua nobis, etiam qui adhuc comperti non sunt, praerogativa optimi generis laudabiles jam videntur.
PL 18, 342Dその血筋について、我々には、まだ確かめられていない人々でさえ、優れた家系の先立つ評判により、すでに称賛に値する者に見える。
Superest nunc mihi solemnis illa efflagitatio litterarum, quam nec omittendam penitus existimo, ne remissius cures, quae putas non desiderari, nec magnopere perurgendam, ne tibi perpetua conventio spontanei gratiam decerpat officii. Vale.
PL 18, 342Dいま残るのは、あの恒例の書簡の催促である。これを全くやめてよいとは思わない。必要とされていないと思って、あなたが世話を怠るといけないからである。また強く迫るべきでもない。絶え間ない求めが、自発的な務めの好意をあなたから削ってしまうといけないからである。健やかであれ。
Liber IX, Caput LXXI
第IX巻 第LXXI章PL 18, 343ASYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Quamvis relegere iter, atque illico parem rure deducere; hoc ipsum tamen breve intervallum dici vacuum esse litteris non patiar. Primum, ut officium scriptorum tuorum vicissitudine sermonis aequiparem.
PL 18, 343A旅路を引き返し、ただちに田舎から下る支度をしているところだが〔parem は paro(支度する)の接続法と取った。文はやや不整である〕、この短い隔たりそのものが書簡なしと言われることを、私は許さない。第一に、あなたの書簡の務めに、言葉の交換で見合うようにするためである。
Dehinc, ut expetitas amicitias relatu gratiae intelligar munerari. Postremo, ut indicio adventus mei pauxillum de te, si mox abire decreveras, residendi tempus obtineam. Ob has causas epistolam venturus ipse tanquam praesulem misi.
PL 18, 343A次に、求められた友情に、感謝を述べて報いる者と理解されるためである。最後に、私の到着の知らせにより、もしあなたがすぐ出発すると決めていたなら、あなたのとどまる時間を少しでも得るためである。これらの理由から、私は自分が来る前に、書簡を先導役として送った。
Sed in his praecipua mihi fuit ratio non silendi, quod prior votum sanciendae familiaritatis habuisti. Unde curare me decuit, ne culpam fastidii contraherem dissimulando responsa.
PL 18, 343Aだが、これらの中で、私が黙らずにいることの主な理由は、あなたが先に親交を結ぶ願いを抱いたことであった。ゆえに、返答を見て見ぬふりして、倨傲の咎を負わぬよう気を配るのが私にはふさわしかった。
Atqui mallem semper mea opera amicitias inchoari; tantum abest, ut pigre et negligenter accipiam munus religionis oblatae.
PL 18, 343Bしかし私は、友情がつねに私の働きによって始められることを望むのだから、差し出された義理〔religio〕の贈り物を怠惰に、おろそかに受けることなど、まったくない。
Ago igitur gratias bonae voluntati tuae, et curabo sedulo officiis meis, ut credas potuisse me scribendi ordine praeveniri, diligentia animi non posse. Vale.
PL 18, 343Bそれゆえ、あなたの善意に感謝し、書簡の順序では先を越されえても、心の配慮では越されえないと、あなたが信じるよう、務めをもって熱心に努める。健やかであれ。
Liber IX, Caput LXXII
第IX巻 第LXXII章PL 18, 343BSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Alexandrum, sicuti loquuntur historiae, gravis momordit invidia quod Achilli fortissimo aevi sui Homerum praeconem fortuna tribuisset. At mihi animus gliscit gaudio, quod eventus reip. prosperos parili sermone ornasti.
PL 18, 343B歴史が語るところでは、アレクサンドロスは、彼の時代の最も勇敢なアキッレウスに運命がホメロスという宣揚者を与えたことに、ひどい妬みに噛まれた。だが私の心は、あなたが国家の順調な成り行きを、それに等しい〔parili。ホメロスに比肩する、の意〕言葉で飾ってくれたことを喜び、高ぶっている。
Unde factum est, ut nostris quoque obtutibus, qui procul agimus, quaedam gestorum facies subderetur. Quare fortunae tuae gratulor quae spectatorem te secundis rebus apposuit, et facundiae quae talium negotiorum magnitudini orationis gravitate respondit.
PL 18, 343Bそれゆえ、遠くにいる我々の目にも、出来事のある姿が示されることになった。だから、順調な事柄の観察者としてあなたを置いた運に、そして、そのような大事に弁論の重みで応えた雄弁に、祝いを述べる。
Coelestis nutus efficiet, ut ornatissimo linguae tuae promptuario nunquam desit materia talium nuntiorum. Vale.
PL 18, 343C天の意向が、あなたの舌のこの上なく飾られた蔵に、このような知らせの題材が決して尽きないようにするであろう。健やかであれ。
Liber IX, Caput LXXIII
第IX巻 第LXXIII章PL 18, 343CSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Cura anxius eram priusquam litteras tuas sumerem, utrum commode peracto itinere ad destinata pervenisses. Sed ubi certior factus sum, nihil valetudini tuae labore itineris deminutum, animus ad se revertit.
PL 18, 343Cあなたの書簡を受け取る前、私は、旅が無事に済み、目的地に着いたかどうかを案じていた。だが、旅の労苦であなたの健康が少しも損なわれていないと確かな知らせを受けて、心は我に返った。
Praestabit divinus favor, ut sicuti absentia tua optata cognovimus, ita tuo reditu gaudeamus. Vale.
PL 18, 343C神の好意が、あなたの不在のうちに望みの知らせを我々が知ったのと同じく、あなたの帰還を我々が喜べるようにしてくれるであろう。健やかであれ。
Liber IX, Caput LXXIV
第IX巻 第LXXIV章PL 18, 343DSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Editionibus nostris amicam operam polliceris. Intelligo litteris benevolentiae tuae effectum respondere potuisse, si honoris tui tempus felicitas provinciae propagasset.
PL 18, 343Dあなたは、我々の催しに友としての助力を約束する。あなたの善意の書簡には、もし属州の繁栄があなたの官職の期間を延ばしていたなら、実行が応ええたであろうことを、私は理解する。
Sed quamvis depositis reipubl. habenis nequeas promissi terminum dare, ego tamen fateor ita me tibi vadatum gratia, ut sperata perfeceris. Voto enim faventis, non exitu rei animus obligatur.
PL 18, 343Dだが、国家の手綱を置いたので約束の期限を示すことはできなくても、私は、あなたが期待されたことを果たしたかのように、あなたの好意に縛られていると告白する。心は、好意を示す人の願いによって縛られるのであって、事の結末によってではないからである。
Interea abundo gaudio, quod tibi omnium rerum fama floret et in partem quaesitae a te laudis accedo. Vale.
PL 18, 343Dその間、あなたにあらゆる事柄の名声が咲き誇っていることを私は大いに喜び、あなたが求めた称賛の一端にあずかる。健やかであれ。
Liber IX, Caput LXXV
第IX巻 第LXXV章PL 18, 343DSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Beasti curiam nostram forumque Romanum, de quo sortiri Sicilia magistratus, anteriorum recordatione metuebat. Ades igitur nobis exspectatus, illis desiderandus. Et praesumo tibi accepto ferendum, si provinciae commodaverit posterioris imitatio. Auctor est enim bonorum sequentium, qui relinquit exemplum. Vale.
PL 18, 343Dあなたは我々の元老院議場とローマの広場を幸いにした。シチリアは、そこから政務官を割り当てられることを、前任者たちの記憶から恐れていた。それゆえ、あなたは我々には待ち望まれた者として、彼らには惜しまれるべき者として、ここにいる。後任の模倣が属州の益となったなら、それはあなたの功績に帰されるべきだと私は推測する。善き後続者の創始者は、手本を残す者だからである。健やかであれ。
Liber IX, Caput LXXVI
第IX巻 第LXXVI章PL 18, 344ASYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Querebar tacitus ipse mecum de silentio, sed amicam succensionem recens sermo placavit. Ergo in usum veterem revertamur, et mutuam diligentiam religiosis salutationibus excolamus. Vale.
PL 18, 344A私は、あなたの沈黙について、黙ったまま自分の中で嘆いていたが、新しい言葉が友としての腹立ちを鎮めた。それゆえ、古い習わしに戻り、義理を重んじた挨拶で互いの心遣いを培おう。健やかであれ。
Liber IX, Caput LXXVII
第IX巻 第LXXVII章PL 18, 344ASYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Scripta tua plurimum mihi tribuunt voluptatis. Sed si paulum Romae residere voluisses, multo amplius nobis praesentia tua, quam sermo gratiae contulisset. Fero tamen aequo animo, quod desiderio nostro amorem patriae praetulisti.
PL 18, 344Aあなたの書簡は私に多くの喜びを与える。だが、もしあなたがしばらくローマにとどまろうと望んでくれたなら、あなたの居合わせることのほうが、好意の言葉よりずっと多くを我々にもたらしたであろう。それでも、我々の望みよりも郷里への愛を選んだことを、私は平静に受け止める。
Et spero visendi filii tui gratia, qui nunc liberalibus studiis eruditur, reddendam mihi saepius tui copiam. Interea dum absumus, frequentanda tibi est opera scriptionis, ut meus etiam stylus ad vicissitudinem provocetur. Vale.
PL 18, 344Bまた、いま自由学芸を学んでいるあなたの息子を訪ねるために、あなたに会う機会が私にもっと頻繁にもどってくると期待する。その間、離れているあいだは、書簡の労をあなたが重ねてほしい。私の筆もやり取りに誘われるようにである。健やかであれ。
Liber IX, Caput LXXVIII
第IX巻 第LXXVIII章PL 18, 344BSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Credo miraris, quod adhuc crudo fortunae meae vulnere silentium ruperim. Haec solatia, his pascor, his recreor: etsi illa duco majora quae mihi ex tuo pectore et sermone redduntur. Sed nolo tantisper a me exigas litteras longiores.
PL 18, 344Bあなたは、私が自分の運の傷がまだ生々しいのに沈黙を破ったことを不思議に思っているのだろう。これが慰めであり、私はこれで養われ、これで元気を取り戻す。もっとも、あなたの胸と言葉から私に返されるもののほうが、さらに大きな慰めだと考えている。だがその間、私にもっと長い書簡を求めないでほしい。
Breves sunt doloris induciae, et mox in miseras cogitationes recurrunt dissimulata paululum mala. Ergo tua potius redundet oratio, quae tibi laudem servatae amicitiae pariet, et mihi praesentis aerumnae solamen afferet. Vale.
PL 18, 344C悲しみの休戦は短く、しばらく隠されていた災いが、すぐに惨めな思いの中へ戻ってくる。それゆえ、むしろあなたの言葉があふれるように。それは、守られた友情の称賛をあなたに生み、今の苦難の慰めを私にもたらす。健やかであれ。
Liber IX, Caput LXXIX
第IX巻 第LXXIX章PL 18, 344CSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Utinam te melior causa tenuisset, et facile absentiae tuae damna ferremus. Utcunque tamen desiderium tui litterarum solatio mitigasti: quas frequentare dignaberis, si quam tibi adhuc necessitas familiaris moram indixerit. Vale.
PL 18, 344Cあなたをより良い理由が引き留めてくれたなら、そしてあなたの不在の損失を我々が楽に耐えられたなら、よかったのに。それでも、あなたは、書簡という慰めであなたへの慕わしさを和らげてくれた。もし家の事情が、なおあなたに何らかの滞在を課すなら、それを重ねることをよしとしてほしい。健やかであれ。
Liber IX, Caput LXXX
第IX巻 第LXXX章PL 18, 344DSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Et sancti animi tui affectione, et sermonis assiduitate delector. Ne illud quidem beneficii minoris existimo, quod ad scribendum mihi idoneas tribuis facultates.
PL 18, 344Dあなたの清廉な心の愛情と、言葉の絶え間なさを、私は喜ぶ。私に書くのにふさわしい機会を与えてくれることも、小さな恩恵とは考えない。
Spero enim paginas meas tibi posse restitui, quas reposcunt, qui tuo judicio portitores hujus officii deliguntur.
PL 18, 344D私の書簡の頁があなたに返されうると望んでいるからである。この務めの運び手としてあなたの判断で選ばれた者たちが、それを求め返しているのだから。
Et vero quae pro mutua amicitia dignaris injungere, libenter exsequenda suscipio, quoties desiderant operam meam quos commendatione prosequeris: sed si quid aut negligentius, aut serius sortitur effectum, eorum dissimulationi, quos commonendi cura deserit, oportet ascribi.
PL 18, 344D実際、あなたが相互の友情のためによしとして私に課すことは、あなたが推薦する人々が私の働きを求めるたびに、喜んで引き受けて果たす。だが、もし何かが怠慢にまたは遅れて結果を得るなら、それは、念を押す世話を欠いた人々の見て見ぬふりに帰されるべきである。
Caeterum tam justa et honesta sunt, quae ipse plerumque delegas, ut mihi vel utro appetenda sit exsecutio probabilium litterarum. Vale.
PL 18, 344Dそれに、あなたがしばしば委ねることは、まことに正当で立派であり、立派な書簡〔に記された依頼〕の実行は、私にとって自ら進んでも〔底本は vel utro。vel ultro と読む〕求めるべきほどである。健やかであれ。
Liber IX, Caput LXXXI
第IX巻 第LXXXI章PL 18, 345ASYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Diu litteras tuas desiderasse me fateor, quarum apportatio exspectationi plenissime satisfecit. Praecipue autem gaudio fuit, quod te pro voto agere nuntiasti. Dehinc quod adventus tui dedisti obsidem sponsionem.
PL 18, 345A長いあいだあなたの書簡を待ち望んでいたと告白する。それが届いて、期待は十分に満たされた。とくに喜んだのは、あなたが望みどおりに過ごしていると知らせてくれたことである。次に、あなたの到来の人質として約束を与えてくれたことである。
Et quoniam te mutuis de me praesumo gaudere, post ingentia pericula, quae solus in communis patriae perturbatione toleravi, in bonum statum rediisse significo.
PL 18, 345Aあなたが私のことで喜びを分かち合ってくれるだろうと思うので知らせる。共通の祖国の混乱のなか、ひとり耐えた大きな危難ののち、私は良い状態に戻った。
Superest, ut ad plenitudinem prosperorum laetitia nobis sperata proveniat; quod mihi tuo reditu spopondisti. Vale.
PL 18, 345A残るのは、順調な事柄が満ちるところに、望んでいた喜びが我々に加わることである。それはあなたが帰還によって私に約束してくれたものである。健やかであれ。
Liber IX, Caput LXXXII
第IX巻 第LXXXII章PL 18, 345ASYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Pomis tuis abunde honorem scripto facerem si valerem. Nunc obsessus membrorum omnium doloribus, silvarum tuarum laudem sequestro. Faciet frequens humanitas tua ut saepe alias in Marsos bona Phaeacum translata celebremus. Vale.
PL 18, 345Aあなたの果物には、私が健やかであれば、書き記して十分に敬意を払うところである。いまは、あらゆる四肢の痛みに囲まれて、あなたの森への称賛は先送りにする。あなたの頻繁な好意が、他のときにもしばしば、パイエケス人の富がマルシ人のもとへ移されたと我々に称えさせるであろう〔パイエケス人は果樹園の豊かさで知られる。その富があなたの果物で移ったという誇張〕。健やかであれ。
Liber IX, Caput LXXXIII
第IX巻 第LXXXIII章PL 18, 345BSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Ruri cum parentibus otiabar, ut algore Praenestini diversorii flagrantiam torridae aestatis excluderem. Eo me loci repererunt litterae tuae, quas exspectatione prosperioris indicii principio laetus accepi. Namque ad hoc locorum nullo me munere sermonis hilaraveras.
PL 18, 345B私は両親とともに田舎でくつろいでいた。プラエネステの宿の涼しさで、焼けつく夏の炎暑を避けるためである。その場所に、あなたの書簡が私を見つけた。より良い知らせへの期待から、最初は喜んで受け取った。これまで、あなたは言葉の贈り物で私を一度も喜ばせてくれなかったからである。
Sed ubi omnes molestias quas Pado auctore tolerasti, sollicita lectione percensui; accusato vernula tuo flumine, cujus turbidos meatus et infidum agmen expertus es; retuli istam conservationis tuae gratiam diis auctoribus, Bonaeque Fortunae.
PL 18, 345Bだが、ポー川のせいであなたが耐えたすべての煩いを、不安な気持ちで読み通したとき、あなたの土地生まれの〔vernula〕その川を責めた。その濁った流れと信用ならぬ水の行く手を、あなたは身をもって知ったのである。私は、あなたが救われたことへの感謝を、それをもたらした神々と善き運命の女神に捧げた。
Quamobrem complacitum est mihi serum exhibiti sermonis officium, cujus longam cessationem secundis rebus tuis incusare potuissem. Factum est enim religione qua debuit, ut prius liberationem tuam, quam periculum discerem.
PL 18, 345Cそれゆえ、遅れて示されたこの書簡の務めが私には嬉しい。その長い途絶を、あなたの順境のせいにして咎めることもできたのだが。あるべき義理〔religio〕にかなって〔religio の取り方は定かでない。神々の計らいの意とも取れる〕、私はあなたの救いを、危難より先に知ることになったのである。
Quare penes sospitatores tui deos manebit haec cura, ut beneficiis suis jugiter immorentur, teque ob meritum donent largo aetatis excursu; ita ut senectus nihil decoquat firmitatis.
PL 18, 345Cそれゆえ、あなたを救った神々のもとに、この配慮はとどまるであろう。彼らが自らの恩恵に絶えずとどまり、あなたの功績ゆえに、長い年月の歩みをあなたに与え、老いが強さをまったく煮つめて減らさないようにという配慮である。
Interea quoniam te grata secessio et quies dulcis amplectitur; quaeso curam dignatus arripias nobiscum saepius loquendi. Adjicies plusculum refectioni corporis si, aut emittendis epistolis, aut vicissim sumendis peregrinationem levaris.
PL 18, 345Cその間、あなたは快い隠棲と甘い静けさに包まれているのだから、お願いする、我々とより頻繁に語る気遣いをよしとして取り上げてほしい。書簡を出し、また受け取ることで遠い暮らしが和らぐなら、あなたは体の回復にさらに多少を加えるだろう。
Certe nobis nihil antiquius erit, quam te legere, quibus blanditias oris tui interim non contingit audire. Vale.
PL 18, 345C確かに、あなたの口の甘い語らいをさしあたり耳にできない我々にとって、あなたを読むことより大切なことはない。健やかであれ。
Liber IX, Caput LXXXIV
第IX巻 第LXXXIV章PL 18, 345DSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Quod ait noster comicus: Nunquam te adeo, quin abs te doctior abeam, id ego de epistolis tuis jure memoraverim, quae multis salibus nonnunquam sententiarum, plerumque versuum sarciuntur.
PL 18, 345D我々の喜劇作者が言う、「あなたのもとへ行って、あなたから教えられて去らぬことは決してない」という言葉を、私はあなたの書簡についてこそ言ってよい。その書簡には、多くの機知が、ときに箴言で、たいていは詩句で縫い合わされているからである。
Veluti nunc litterae tuae halantes Platonicum nectar, quantum mihi muneris dederunt! Nam nisi tibi bonarum partium spectatus essem, nunquam me Atticis musis impertiendum putasses.
PL 18, 345Dたとえば今、プラトン風の神酒の香りを放つあなたの書簡は、どれほどの贈り物を私にくれたことか。あなたに善き味方と見られていなければ、アッティカのムーサたちに私を与らせようとは決して考えなかったであろうから。
Quare hujusmodi operi frequenter accingere, et amicitiae diligentiam sedulo persevera, cum hoc negotium tibi nostri officii vicissitudo commendet. Vale.
PL 18, 345Dそれゆえ、このような仕事にしばしば取りかかり、友情の心配りを熱心に続けてほしい。この務めは、我々の務めのお返しとして、あなたに勧められるのだから。健やかであれ。
Liber IX, Caput LXXXV
第IX巻 第LXXXV章PL 18, 346ASYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Amicae voluntatis indicium est, quod adeptus amplissimum consulatum, cognitionem mihi et societatem tanti gaudii praestitisti. Quare hujus tibi apud me muneris opima laus est: quando ita securus es mei animi, ut tuis rebus prosperis scias nos posse laetari.
PL 18, 346Aいとも高貴な執政官職に達しながら、これほどの喜びを私に知らせ、分かち合ってくれたことは、友としての心の証である。それゆえ、この務めへの称賛は、私のもとであなたに豊かに帰する。あなたの順調な事柄を我々が喜べると知るほど、私の心に安心しているのだから。
Quid quod etiam consulare negotium fuit honoris sui nuntium latius promovere? Gaudia enim, quibus pauci fruuntur, angusta sunt.
PL 18, 346Aさらに、自分の栄誉の知らせをより広く行き渡らせることもまた、執政官の務めであったのではないか。わずかな者しか味わえない喜びは狭いのである。
Dehinc ipsius aeterni principis beneficium celebrius atque ornatius reddidisti, cui sub occasione talium litterarum apud multos gratias videris egisse, quam benigne animadvertantur officia. Facito ut istam gratiam scribendi assiduitate continues. Vale.
PL 18, 346Aさらに、永遠の君主自身の恩恵を、より名高く、より飾られたものとした。こうした書簡の折に、君主が務めをいかに好意的に認めるかを〔人々に示して〕、多くの人々のもとで君主に感謝を述べたと見えるからである〔この文の係りは定かでない。このように取った〕。この好意を、書簡を頻繁に書くことで続けるようにせよ。健やかであれ。
Liber IX, Caput LXXXVI
第IX巻 第LXXXVI章PL 18, 346BSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Compotem me optati nuntii praestitisti. Fateor enim verae amicitiae hanc esse rationem, ut commoda nostra mutuo gaudeamus. Gratulor igitur cum tibi familiaritatis nostrae causa, tum famae temporum quam recentis judicii aequitas in aeternam gloriam vindicavit.
PL 18, 346Bあなたは、望んでいた知らせを私に得させてくれた。真の友情の道理は、互いの利益を喜び合うことだと私は認める。それゆえ、我々の親交のゆえにあなたに祝いを述べ、また、近ごろの公正な判断が永遠の栄光へ引き取った、時代の名声のためにも祝いを述べる。
Functus es optimi civis officium, multa opera, perpeti sollicitudine. Sed nolo poeniteat. Virtus durioribus negotiis enitescit, et aspernatur declivem facilitatem, maximoque sudore arduum laudis annititur.
PL 18, 346Bあなたは最良の市民の務めを果たした。多くの働きと絶えざる心配によって。だが、悔やむことはない。徳はより厳しい務めにおいて輝き、下り坂の安易さを退け、最大の汗を流して称賛の険しさに取り組むのである。
Adde huc quod in ore fortissimi principis agis, et publico bono sine satietate defrueris: quae res non compensat modo, sed etiam commendat laborem.
PL 18, 346Bさらに、あなたが最も勇敢な君主の面前で〔in ore〕務め、公共の善を飽くことなく享受していることを加えよ。これは労苦を補うだけでなく、むしろ労苦を誉れあるものにする。
Jam illud quale est, quod in causa non tantum tua fortunae eluctatus incertum, nulli nostrum debes victoriae tuae gratiam? Plura vellem; sed videor mihi in praesentia satis fecisse verborum. Nunc si tibi potestas est, malo ut jam recurras. Si quid morarum est, quaeso respondeas. Vale.
PL 18, 346Bさらに、あなた一人の件にとどまらない事件で運の不確かさを切り抜け、我々の誰にもあなたの勝利の感謝を負っていないというのは、どれほどのことか〔この箇所は文が不整で、このように取った〕。もっと書きたいが、さしあたりは言葉を尽くしたと思う。いま、あなたに可能なら、すぐ駆け戻ることを私は望む。もし遅れの事情があるなら、お願いする、返事をせよ。健やかであれ。
Liber IX, Caput LXXXVII
第IX巻 第LXXXVII章PL 18, 346CSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Summa tibi apud me laus et solida gratia est, quando id affectas amicitiae cultu, ut nos litterarum honore digneris. Sed pars epistolae tuae quae laudem mihi assignavit eloquii, sit licet nimis jucunda, minus tamen vera.
PL 18, 346Cあなたが友情の務めに励み、書簡の栄誉を我々に与えることをよしとしてくれるのだから、あなたへの称賛と堅い感謝は私のもとで最高である。だが、書簡のうち、私に雄弁の名誉を割り当てた部分は、あまりに快いが、真実からは遠い。
Non audeo scribere: Mentiris et Decipis cum haec de me praedicas, sed illud potius: scio quod amore falleris. Tu quemquam facundum voces, vir in dicendo summarum partium, cui sit patriciae dignitatis oratio?
PL 18, 346C私は「あなたは私についてこれを言って、偽り、欺いている」と書く勇気はない。むしろ、あなたは愛に欺かれていると知っている、と書く。あなたは誰かを雄弁と呼ぶのか。語ることにおいて最高の立場にいて、その弁が貴族の威厳を持つ人が。
Ergo parce verbis lenocinantibus, et fuco oblitis, et ad gratiam comparatis. Amicitiae nostrae forte conveniat, ut talem videri me caeteris cupias; pudoris tamen mei non est, ut mihi ipsi talem me esse persuadeas. Vale.
PL 18, 346Dだから、媚びる言葉や、色を塗った言葉、好意のために整えられた言葉は控えてほしい。友情のためなら、他の人々に私がそう見えることをあなたが望むのは、ふさわしいかもしれない。だが、私自身にそう思い込ませるのは、私の慎みのすることではない。健やかであれ。
Liber IX, Caput LXXXVIII
第IX巻 第LXXXVIII章PL 18, 346DSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Olim te mihi fecit optabilem cultu, fama litterarum tuarum: sed diu officium scribendi per verecundiam distuli, ne in aula positum viderer ambire. Cujus morbi ita crebra est affectatio, ut diligentes existimationis viri pro alienis vitiis erubescant.
PL 18, 346Dあなたは、書簡の文才の評判によって、その洗練のゆえに早くから私にとって会いたい人となっていた。しかし私は、慎みから、書簡を書く務めを長く先延ばしにしてきた。宮廷に身を置くあなたに取り入ろうとしていると見られたくなかったからである。この病〔取り入ること〕のふるまいはあまりに多く、評判を重んじる人々が、他人の悪徳のために赤面するほどである。
Jam remota est causa haesitantiae, postquam me prior salutatione dignatus es. Patentes amicitiae tuae fores benigne accitus intrabo, et compensare meditabor pudentes silentii moras crebrioribus paginis.
PL 18, 346Dためらいの理由は、あなたが先に挨拶をよしとしてくれたいま、すでに取り除かれた。あなたの友情の開かれた門を、親切に招かれて入ろう。そして、慎みゆえの沈黙の遅れを、いっそう頻繁な書簡で償おうと思う。
Tu tantum bona venia recipe obsequium linguae inopis, et paulipser imperialis magistri submitte judicium. Indicasti certe meorum te aliqua legisse. Eamdem posco patientiam. Novus tibi non ero, nec inexpertum formidabo arbitrum. Omnia mea ferre didicisti.
PL 18, 347Aただ、あなたは好意をもって、乏しい舌の奉仕を受け入れてほしい。そしてしばらくのあいだ〔底本は paulipser。paulisper と読む〕、皇帝の師としての判断を控えてほしい。あなたが私のものをいくつか読んだことは、確かに知らせてくれた。同じ寛容を求める。私はあなたにとって新参ではないし、経験のない判定者を恐れることもない。私のものすべてに耐えることを、あなたは学んだのだから。
Accessit etiam nobis familiaritas quae te mihi aequiorem judicem faciat. Gratiosa quippe est amicitia a severo examine in blandiores sensus caritate mutatur. Quid si ego deposito ingenii pauperis metu assiduas tibi epistolas spondeo?
PL 18, 347Aさらに我々のあいだには親しさが加わり、それがあなたを私にとってより公平な判定者にしている。友情は好意に満ちており、愛によって、厳しい吟味から、より優しい思いへと変わるものだからである〔この文は est と mutatur の二つの動詞が並び不整である。このように取った〕。では、貧しい才の恐れを捨てて、私があなたに絶えず書簡を送ると約束したらどうか。
Vide; quando amplius speres de promptuario largiore? Fatendum est amice: Gallicanae facundiae haustus requiro, non quod his septem montibus eloquentia Latiaris excessit; sed quia praecepta rhetoricae pectori meo senex olim Garumnae alumnus immulsit.
PL 18, 347A考えてみよ。より豊かな蔵から、いつこれ以上を期待できるだろうか〔反語に取った。読みは定かでない〕。友よ、認めねばならない。私はガリアの雄弁の汲み物を求めている。このローマの七つの丘からラティウムの雄弁が去ったからではなく、かつてガロンヌ川〔Garumna〕に育った老人が、修辞学の教えを、乳を搾り入れるように私の胸に注ぎ込んだからである。
Est mihi cum scholis vestris per doctorem justa cognatio. Quidquid in me est, quod scio quam sit exiguum, coelo tuo debeo. Riga nos ergo denuo ex illis Camoenis quae mihi lac bonarum artium primum dederunt.
PL 18, 347B私は、諸君の〔vestris〕学校〔ガリアの学校の意に取った〕と、教師を通じて正当な縁がある。私のうちにあるものは何であれ──それがどれほど乏しいか私は知っている──あなたの空〔風土の意〕に負っている。それゆえ、善き学芸の乳を最初に私に与えたあのカメナたちから、再び我々を潤してほしい。
Et si te in meis scriptis aliquid offenderit, auditorem quondam popularis tui, aut silentio tuere, aut tu quoque rursus institue. Vale.
PL 18, 347Bもしあなたを私の書いたもののどこかが不快にさせるなら、かつてあなたの同郷人〔popularis〕の聴講者であった私を、沈黙によってかばってほしい。あるいはあなたもまた、再び私を教えてほしい。健やかであれ。
Liber IX, Caput LXXXIX
第IX巻 第LXXXIX章PL 18, 347BSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Accuso litteras tuas quas male credulus desiderio in te meo facturas medicinam putavi. At illae decursae oculis admoverunt taedas ferventiores. Affluebant enim multo melle facundiae, quod avectum tecum doleo.
PL 18, 347B私はあなたの書簡を責める。愚かにも信じ込み、あなたへの私の憧れの癒しになると思っていたのだ。ところがそれは、目で読み終えると、かえって燃え盛る松明を近づけた。それは雄弁の蜜に豊かに溢れていたからである。その蜜をあなたが携えて去ったことを、私は嘆く。
Itaque parvae lectionis sapore commotus, tristiorem damni sensum recepi. Inter haec occurrit altera cogitatio, amarius esse, si taceas. Quapropter conditio durior vertit me ad optionem prioris. Peto igitur scribas.
PL 18, 347Bそのため、わずかな読み物の味わいに心を動かされ、損失のいっそう悲しい思いを抱いた。そこへもう一つの考えが浮かんだ。あなたが黙るなら、いっそう苦いであろう、と。それゆえ、より厳しい事態が、前者を選ぶ方へと私を向けた。ゆえに、書いてほしい。
Sed fac epistolis tuis temporis intervalla breviora. Saepius ad me commeent, et confabulationem praesentis imitentur. Fruemur assidue ea parte qua melior es.
PL 18, 347Cただ、あなたの書簡の時の間隔を短くしてほしい。もっと頻繁に私のもとに通い、面と向かっての語らいをまねてほしい。あなたの優れたその部分を、我々は絶えず楽しもう。
Quod si aliquid prolixioris curae et elaborati a te operis adjunxeris, prope erit, ut non solum Romae, sed in Athenaeo quoque nostro, qua soles gratia, perorare videaris. Vale.
PL 18, 347Cもしもっと行き届いた心配りと入念に仕上げた作品を何か加えてくれるなら、ローマだけでなく、我々のアテナエウム〔Athenaeum〕でも、いつもの優雅さで弁じているように見えることになろう。健やかであれ。
Liber IX, Caput XC
第IX巻 第XC章PL 18, 347CSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
In curam tuam rediisse me gaudeo. Sed hujus tam subiti operis boni ornatissimus juvenis Asterius mihi auctor est; qui parandae commendationis gratia, ut tandem scriberes impetravit.
PL 18, 347Cあなたの心配りのうちに戻れたことを喜ぶ。ただ、この突然の善き働きの発起人は、いとも優れた青年アステリウスである。彼は推薦を整えるために、ついにあなたが書くことを取りつけた。
Et illius quidem familiaritati, licet a nobis olim repertae, ob meritum recens adjecimus animi diligentiam. Te vero non patiar ultra exspectare monitores, et aliorum potius usui operam navare quam mutuae inter nos affectioni debitum pium solvere.
PL 18, 347D確かに、彼との親しさは、かつて我々が見いだしたものではあるが、最近の功績のゆえに心の配慮を加えた。しかし、あなたに、もはや促す者を待たせたくはないし、他人の用に尽くしてばかりで、我々のあいだの相互の情愛に対する当然の〔pium〕負債を果たさずにいることも許さない。
Non invideo poscentibus testimonia vel suffragia tua. Sed validior est amicitiae causa, quam gratiae. Precarias epistolas postpone legitimis: his frequentius caritas studeat, illas nonnunquam praestet humanitas. Vale.
PL 18, 347Dあなたの証言や支持を求める人々を、惜しむつもりはない。しかし友情の理由は、好意の理由よりも強い。懇願の書簡は、正規の書簡の後に回せ。後者にはいっそう頻繁に愛が心を向け、前者にはときに人情が与えるようにせよ。健やかであれ。
Liber IX, Caput XCI
第IX巻 第XCI章PL 18, 347DSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Exspectare non debui litteras tuas, quibus indicium mihi faceres honoris accepti. Itaque verecundiam tuam gratulatione praevenio, et opto adaugeat gradum meritis jure delatum continuata felicitas.
PL 18, 347Dあなたが受けた栄誉を私に知らせる書簡を、私は待つべきではなかった。それゆえ、あなたの慎みに先んじて祝意を述べ、功績にふさわしく授けられた位階を、続く幸運がさらに増してくれることを願う。
Restat styli assiduitate acuas inter nos amicitiae diligentiam, vincasque officiis intercessus tuos. Ille enim vere incrementis suis major est, quem sublimitas parti honoris inclinat. Vale.
PL 18, 348Aあとは、あなたが筆をたえず運んで、我々のあいだの友情の心配りを研ぎ澄まし、務めによってあなたの中断〔intercessus は、間を置くことの意に取った〕を克服してほしい。というのも、自らの昇進よりも真に大きいのは、その崇高さが、得た栄誉へと身をかがめさせる人だからである〔この文の意味は定かでない。栄誉を得ても高ぶらない人こそ真に大きい、の意に取った〕。健やかであれ。
Liber IX, Caput XCII
第IX巻 第XCII章PL 18, 348ASYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Incassum dissimulationis et taciturnitatis accusor, cum debitam tui diligentiam Jove teste non deseram. Sed nequitia meorum arbitror accidisse, ut missa ad te scripta resederint. Quaeso igitur ne ex infrequentia litterarum meus in te animus aestimetur.
PL 18, 348A偽装と沈黙を責められるのは、いわれのないことである。ユピテルを証人として、私はあなたへの当然の心配りを捨てていない。だが、私の側の者たち〔meorum〕の怠慢のために、あなたに宛てた書簡が留まってしまったのだと思う。それゆえ頼む、書簡の少なさから、あなたへの私の心を推し量らないでほしい。
Nam plerumque officiis simulatur affectio. Amicitiae autem sinceritas pectoris magis fidem postulat, quam delinimenta sermonis. Vale.
PL 18, 348Aというのも、情愛はたいてい務めによって装われるものだからだ。友情の誠実は、むしろ胸の誠実を求めるのであり、言葉の甘やかしを求めるのではない。健やかであれ。
Liber IX, Caput XCIII
第IX巻 第XCIII章PL 18, 348BSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Pignora nostra conjunximus. Atque ideo consentaneum videtur, ut quos coetus participes habuimus, etiam honore sportulae prosequamur. Duos igitur solidos offerendos tibi misimus, parvum munusculum, si aestimemur pretio sui: religiosum, si amore pendentis. Vale.
PL 18, 348B我々の子ら〔pignora。「質草」とも取れるが、子らの縁組を言うと取った〕を結び合わせた。それゆえ、その集いに加わった人々を、贈り物の栄誉をもって送るのがふさわしいと思われる。そこで、あなたに差し出すべく二ソリドゥスを送った。物そのものの値で量られるなら小さな贈り物だが、量って払う者〔pendentis〕の愛で見るなら義理にかなった〔religiosum〕贈り物である。健やかであれ。
Liber IX, Caput XCIV
第IX巻 第XCIV章PL 18, 348BSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Romam te venturum certa fama promiserat. Spem visendae praestantiae tuae multo gaudio ceperamus. Sed improviso mutatus nuntius indicavit, quod pio accitu domini et principis nostri ad votiva remearis.
PL 18, 348Bあなたがローマに来るだろうと、確かな噂が約束していた。あなたの卓越を見るという望みを、我々は大きな喜びとともに抱いていた。ところが突然、知らせが変わり、我々の主にして君主の敬虔な召しによって、あなたは誓願〔の祝い〕のために戻る〔ad votiva は、誓願のための、の意に取った〕と伝えられた。
Ergo officium salutationis quod coram speraveram deferendum, styli honore compenso: teque oro ut ingravatam vicem referas, quae suadeat desiderari ex me crebra colloquia, si ostenderit prima placuisse. Vale.
PL 18, 348Cそれゆえ、面と向かって届けるつもりだった挨拶の務めは、筆の栄誉で埋め合わせる。またあなたに頼む、惜しみない〔ingravatam。「重荷とせずに」の意に取った〕返礼を返してほしい。それが、最初のものが気に入ったと示すなら、私からの頻繁な語らいが望まれていると〔私に〕勧めることになるだろう。
Liber IX, Caput XCV
第IX巻 第XCV章PL 18, 348CSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Pro utroque nostrum causam diutini silentii reddidisti. Nam me quoque fateor scribendi officio hactenus temperasse. Tua igitur purgatione defensus, diluere litteris, quod commune est, non laboro.
PL 18, 348C長い沈黙の理由を、あなたは我々二人のために述べてくれた。私もまた、書簡の務めをこれまで控えていたことを認める。それゆえ、あなたの弁明によって守られたので、我々に共通のことを書簡で洗い流そうとは努めない。
Nunc omnium statu in tranquillum reducto, aemulis studiis omissa repetamus. Ita enim demum probabitur temporis fuisse, quod diu inter nos stylus quievit; si reddita facultate mutuam diligentiam frequens sermo reparaverit.
PL 18, 348Cいま、すべてが平穏な状態に戻ったので、互いに競う熱意をもって、中断していたことを再開しよう。長く我々のあいだで筆が休んでいたのが時節のせいであったと、ようやく証明されるのは、機会が戻って、頻繁な語らいが互いの心配りを回復するときである。
Liber IX, Caput XCVI
第IX巻 第XCVI章PL 18, 348DSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Etsi a litteris temperasti, exempli tamen imitator esse non debeo. Integro igitur largam salutationem, nec diffido reddenda saltim mihi esse officia quae a te fuerant inchoanda. Vale.
PL 18, 348Dあなたは書簡を控えたが、私はその例にならう者であってはならない。それゆえ、あらためて豊かな挨拶を送る。あなたから始められるはずだった務めを、せめて私には返してもらえると疑わない。健やかであれ。
Liber IX, Caput XCVII
第IX巻 第XCVII章PL 18, 348DSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Solet bonis livor obstrepere, ut nunc speratum praesentiae tuae gaudium mihi subduxit invidia. Hactenus vires suas in damna voti communis intenderit. Sic ero contentus, quod me adventus tui exspectatione fraudavit.
PL 18, 348D妬みは善き人々の邪魔をするのが常で、いまも、待ち望んだあなたの来訪の喜びを、嫉妬が私から奪い去った。嫉妬がその力を共通の願いの損害に向けるのは、ここまでにとどめてほしい。それがあなたの到着への期待から私を欺き去っただけで、私は満足していよう。
Ipsum te sospitem manere patiatur, et tandem cum utroque nostrum redeat in gratiam. Instar beneficii erit, si mihi contingat de tua securitate voluptas. Vale.
PL 18, 348D嫉妬が、あなた自身を無事なままにしておいてくれるように。そしてついには、我々二人と和解してくれるように。あなたの無事から私に喜びが得られるなら、それは恩恵に等しいであろう。健やかであれ。
Liber IX, Caput XCVIII
第IX巻 第XCVIII章PL 18, 349ASYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Sumpto adventus mei nuntio, de quo non potuit apud te fama reticere, exspectavi ut prior scriberes, vel quod est amabilius, ut ipse Formias commeares.
PL 18, 349A私の到着の知らせを〔あなたが〕受けたのだから——その噂はあなたのもとでも黙っていられなかったはずである——私は、あなたが先に書いてくれるか、あるいはそれ以上に好ましいことに、あなた自身がフォルミアエまで通ってきてくれるかを待っていた。
Sed quia utrumque vel dissimulatio tua, vel occupatio denegavit, in partes tuas libenter ipse succedo, teque oro ut mihi aut excursum tuum praestare digneris, aut, si obstat aliquid saltim litteraria salutatione respondeas.
PL 18, 349Aしかし、そのどちらも、あなたの素知らぬふりか多忙かが拒んだので、私自身が喜んであなたの役を引き継ぎ、あなたに頼む。私のもとへ足を運ぶことをよしとしてくれ、もし何か妨げがあるなら、せめて書簡の挨拶で応えてほしい。
Liber IX, Caput XCIX
第IX巻 第XCIX章PL 18, 349BSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Amo litteras tuas, sed exspecto praesentiam, quam mihi dierum ratio pollicetur. Plura scribere spes adventus tui non sinit. Sed quod nunc epistolae detrahimus, coram fabulis rependemus. Vale.
PL 18, 349Bあなたの書簡を愛する。だが私は、日数の計算が私に約束してくれるあなたの臨席を待っている。あなたの来訪への望みが、これ以上多く書くことを許さない。しかし今、書簡から差し引くものを、面と向かっての語らいで返そう。健やかであれ。
Liber IX, Caput C
第IX巻 第C章PL 18, 349BSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Gratum mihi est, quod promptissimum studium rei nostrae dignaris impendere, et te memorem scriptorum assiduitate testaris. Hinc fit, ut officiis tuis etiam cura nostra respondeat. Libenter igitur rependo sermonem.
PL 18, 349Bあなたが我々の事柄に最も迅速な熱意を注ぐことをよしとし、書簡の絶え間なさによって覚えていてくれることを示しているのは、私にはありがたい。こうして、あなたの務めに我々の心配りも応えることになる。それゆえ、喜んで言葉を返す。
Et quamvis spontaneam juvandis hominibus meis adhibeas voluntatem, hortamentum tamen petitionis adjicio, ut officia quae ultro tribues, cumules provocatus. Vale.
PL 18, 349Bあなたは私の者たち〔hominibus meis〕を助けることに自発的な意志を向けてくれているが、それでも、勧めとして頼みを添える。自ら進んで施してくれる務めを、促されてさらに積み上げてほしい。健やかであれ。
Liber IX, Caput CI
第IX巻 第CI章PL 18, 349CSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Conquestio tua de raritate epistolarum mearum magis religiosa quam justa est. Nam cum ex amere descendat non habet tamen aequitatem. Nunc tamen emenso itinere, promitto praeterita officiorum dispendia crebris a me epistolis sarcienda.
PL 18, 349C私の書簡の稀なことについてのあなたの訴えは、公正というより義理堅い〔religiosa〕ものである。というのも、愛から生じるものでありながら〔底本は amere。amore と読む〕、公平さを持たないからだ。だが今、旅程を終えたので、務めにおける過去の損失を、私からの頻繁な書簡で繕うと約束する。
Liber IX, Caput CII
第IX巻 第CII章PL 18, 349CSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Dum petis beneficium, praestitisti. Plus enim mihi ex amicitia tua quam tibi ex nostra defensione quaesitum est. Nihil igitur assumam gratiae meae, cum plurimum tuae debeam.
PL 18, 349C恩恵を求めたとき、あなたはすでにそれを与えていたのだ。というのも、あなたが我々の弁護から得たものより、私があなたの友情から得たもののほうが大きいからである。それゆえ、私は自分の好意の功としては何も主張すまい。あなたの好意に最も多くを負っているのだから。
Potest tamen adhuc istiusmodi munus augeri scribendi assiduitate, ut cumulet voluntas familiaritatem nostram, quam nunc videtur necessitas inchoasse. Vale.
PL 18, 349Cそれでも、この種の贈り物は、なお書簡の絶え間なさによって増すことができる。いまは必要が始めたかに見える我々の親しさを、意志が積み重ねるように。健やかであれ。
Liber IX, Caput CIII
第IX巻 第CIII章PL 18, 349DSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Totis viribus adjuvandi sunt communis patriae corporati, praecipue mancipes Salinarum, qui exercent lavacra lignorum praebitione. His plerique sunt debitores: quod nisi ad solutionem vigor judicialis adstrinxerit, eliciet publicam querelam series incommodi.
PL 18, 349D共通の祖国の組合員たちは、全力で助けられねばならない。とりわけ、薪を供して浴場を営む塩田の請負人〔mancipes〕たちである。彼らには多くの債務者がいる。裁判の力が支払いへと締めつけなければ、不都合の連なりが公の苦情を引き出すだろう。
Quare quaeso, ut inter caetera, quae sibi de studio tuo Roma promittit, hanc quoque partem diligentiae tuae vindices.
PL 18, 349Dそれゆえ頼む、ローマがあなたの熱意に約束しているほかの事柄のうちで、この点もまた、あなたの心配りの及ぶ部分として引き受けてほしい。
Liber IX, Caput CIV
第IX巻 第CIV章PL 18, 349DSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Parva fatemur esse quae misimus, sed honorificentia parentis, religione potius quam mole muneris aestimatur. Haec ipsa tamen exilis oblatio plus ad te gratiae portabit, si religio tua usui suo a me delibata susceperit.
PL 18, 349D送ったものが小さいことは認める。だが、親への敬意は、贈り物の大きさよりも敬虔によって量られる。それでも、このささやかな捧げ物は、私から割かれたそれ〔delibata〕を、あなたの敬虔が自らの用のために受け取るなら、いっそうの好意をあなたのもとへ運ぶだろう。
Liber IX, Caput CV
第IX巻 第CV章PL 18, 350ASYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Juvandi sunt mancipes salinarum, qui splendori atque usui patriae communis inserviunt. Dignaberis igitur auditis eorum querelis, adeuntibus deferre justitiam, et urbi utilem, et tuis moribus congruentem. Vale.
PL 18, 350A塩田の請負人たちは助けられねばならない。彼らは共通の祖国の輝きと用に奉仕している。それゆえ、あなたは彼らの訴えを聞いたうえで、訴え出る者たちに正義を与えることをよしとしてほしい。それは都に益があり、あなたの人柄にもかなうものである。健やかであれ。
Liber IX, Caput CVI
第IX巻 第CVI章PL 18, 350ASYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Pro filiis nostris Deo juvante conjunctis, in duobus solidis ad te misimus sportulam nuptialem, quam cum prompta dignatione susceperis, documentum dabis omnia amicorum festa esse communia. Vale.
PL 18, 350A神の助けによって結ばれた我々の子らのために、二ソリドゥスの婚礼の贈り物をあなたに送った。あなたがそれを快い厚意をもって受けてくれるなら、友の祝い事はすべて共通であるという証しを与えることになる。健やかであれ。
Liber IX, Caput CVII
第IX巻 第CVII章PL 18, 350BSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Nuptiis quidem filii mei te quoque inter amicorum potissimos interesse voluissem. Sed quia longinqua absentia tua desideratum mihi negavit officium, in duobus solidis sportulam misi, ut vigere apud me tuam memoriam votiva oblatione testarer.
PL 18, 350B私の息子の婚礼には、あなたをも友人たちの中の最も主だった者として列席させたかった。しかし、あなたの遠い不在が、私が望んだ務めを拒んだので、二ソリドゥスの贈り物を送った。あなたの記憶が私のもとで生きていることを、願いを込めた捧げ物によって証するためである。
Parvum quidem munusculum est, si aestimatur pretio sui: religiosum si amore pendatur. Vale.
PL 18, 350B確かに小さな贈り物である、物の値で評価するなら。だが、愛で量るなら義理にかなった〔religiosum〕ものである。健やかであれ。
Liber IX, Caput CVIII
第IX巻 第CVIII章PL 18, 350BSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Omnia quae sine auctore jactantur incerta sunt. Sed ego in sacrae virginis famam nihil patior licere sermonibus. Quare officio pontificis, fide senatoris admoneor proferre comperta. Diceris ante annos legibus definitos vestali secreto velle decedere.
PL 18, 350B出所のないまま言い広められるものは、すべて不確かである。しかし私は、聖なるおとめ〔ウェスタのおとめ〕の名声については、言葉に何も許さない。それゆえ、神祇官の務めと元老院議員の信義から、わかったことを述べるよう促される。あなたは、法の定めた年齢より前に、ウェスタの奥所〔secreto〕を去ろうとしていると言われている。
Nondum credo rumori, sed assertionem tuae vocis exspecto, quae opinionis dubium aut agnoscat aut respuat. Vale.
PL 18, 350C私はまだ噂を信じていない。だが、意見の疑いを認めるか退けるかするあなた自身の声による断言を待っている。健やかであれ。
Liber IX, Caput CIX
第IX巻 第CIX章PL 18, 350CSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Tandem de actibus tuis certum me facere dignata es, quibus lectis atque decursis laetatus sum vitae et innocentiae tuae apud Justum.
PL 18, 350Cあなたはついに、あなたの行いについて私に確かな知らせを送ることをよしとしてくれた。それを読み、目を通して、ユストゥス〔Justum。人名と取った。「正しい人のもとで」とも読める〕のもとでのあなたの生活と無垢を、私は喜んだ。
Caeteris in rescribendo diligentiam defuisse video, quos tu ad referendam gratiam dignaberis incitare, ut intelligam vicissitudine provocatus, epistolas meas iisdem fastidio postea non futuras. Vale.
PL 18, 350Cほかの人々には、返書を書く心配りが欠けていたと見る。あなたが彼らに好意を返すよう促してくれるなら、私は、そのやりとりに促されて、私の書簡が彼らにとって後に煩わしくならないことを知るだろう。健やかであれ。
Liber IX, Caput CX
第IX巻 第CX章PL 18, 350DSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Aliorum quidem tibi spectanda est sententia, quos decet de patribus judicare. Mei ingenii exilitas etiam parva miratur. Quare velim credas nihil tibi ex meo testimonio honoris accedere.
PL 18, 350Dほかの人々の意見は、あなたが見るべきものである。元老院議員たち〔patribus〕について判断するのがふさわしい人々だからである。私の才の乏しさは、小さなものにさえ感嘆する。それゆえ、私の証言からあなたに何の栄誉も加わらないと思ってほしい。
Nam etsi laudari ab laudato viro vetus dictum est, nostri tamen mediocritas non multum famae tuae claritudinem juvat. Sed quia voluntati tuae mos gerendus est, quid quidam e medio de orationibus tuis sentiant, jussus expediam.
PL 18, 350Dというのも、「称賛された人から称賛される」とは古い言葉〔称賛に値する人からの称賛がいちばん価値あるの意〕だが、我々の凡庸さは、あなたの名声の輝きをさほど助けない。しかし、あなたの意志には従わねばならないので、世間のある人々があなたの演説についてどう思っているかを、命じられたとおり述べよう。
Prope est ut te arguere debeam quod saeculo nostro Tulliani styli famam parcus invideas. Respondebis omnem te operam condendae historiae deputasse.
PL 18, 350Dあなたは、我々の世にトゥッリウス風の文体の名声を出し惜しみしていると、あなたを責めねばならないほどである。あなたは、歴史を書くことにすべての力を傾けたと答えるだろう。
Ignosce avaritiae meae, si utrumque desidero Nam pari nitore atque gravitate senatorias actiones et Romanae rei monumenta limasti, ut plane Homerica appellatione περιδέξιον, id est, aequimanum te pronuntiem.
PL 18, 351A私の貪欲を許してほしい。もし両方を望むとしても。あなたは、元老院での弁論とローマの事績の記録を、同じ輝きと重みで磨き上げたので、ホメロス風の呼び名で、両手ききの人(περιδέξιον)〔ギリシア語〕、すなわち等しい手の人(aequimanum)と、あなたをはっきり呼んでよいほどである。
Perge igitur, quaeso, et stude hanc posteris dotem relinquere, ut quae divisa in singulis auctoribus ante placuerunt, eadem nunc in te conjuncta laudentur. Vale.
PL 18, 351Aそれゆえ頼む、続けよ。これまで個々の著者に分かれて喜ばれていたものが、いまあなた一人に合わさって称賛されるという遺産を、後世に残すよう努めてほしい。健やかであれ。
Liber IX, Caput CXI
第IX巻 第CXI章PL 18, 351ASYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Fontes, ac difficultatem ducendae aquae inter labores censere Herculeos debeamus . . . . . nunc Neapolis mutata sede suscepit. Unde post breve intervallum dierum transire Capuam tui desiderii gratia non morabor.
PL 18, 351A泉と、水を引くことの困難は、ヘラクレスの難業のうちに数えるべきであろう……〔底本はここに点線があり、本文が欠けている〕……いまナポリが、住まいを移した〔私を〕迎えた〔mutata sede の係りは定かでない。私が住まいを移した、と取った〕。それゆえ、数日の短い間をおいて、あなたを慕う思いから、カプアへ渡ることを私はためらわない。
Liber IX, Caput CXII
第IX巻 第CXII章PL 18, 351BSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Cum jam Decembrium cal. tempus appeteret, redditae sunt mihi litterae, quae annalem trabeam meruisse loquerentur. Credas velim multo ex ea re gaudio mentis meae habitum splenduisse.
PL 18, 351B十二月のカレンダエ〔12月1日〕の時が近づいたころ、一年〔の任期〕のトラベア〔執政官の礼服〕を〔あなたが〕得たと告げる書簡が、私に届けられた。その件で、私の心の様子が大きな喜びで輝いたと、思ってほしい。
Primo, quod ita natura comparatum est, ut omnes sibi delatum decus judicent, quod dignus acceperit. Dehinc, quia honor, jam pridem togae, et ordini rarus nimisque difficilis, tandem summatem civilium partium virum respicit.
PL 18, 351B第一に、人は誰でも、価値ある者が受けた栄誉を自分に与えられたものと判断するように、本性上できているからである。次に、長らく市民の服にも身分にも稀で、あまりに得がたかった名誉が、ついに、市民の務めの第一人者に目を向けたからである。
Postremum, quod amicitias nostras necdum aliis officiis inchoatas prompta evocatione junxisti. Videsne quam probabiles laetitiae meae causae sint? Sed vereor ne his parum credas, cum accitus excusem, quamvis justa ratio sapientem non possit offendere.
PL 18, 351B最後に、ほかの務めではまだ始まっていなかった我々の友情を、あなたが速やかな招きによって結んでくれたからである。私の喜びの理由が、いかに是認に値するか、わかるだろうか。しかし、招かれながら辞退する私は、これらを信じてもらえないのではないかと恐れる。正当な理由は、賢者を傷つけ得ないはずなのだが。
Quo enim pacto ad prima fascium tuorum vocatus auspicia, paucis diebus Galliarum longinqua penetrarem? Exime itineris apparatum, cogita hiemis impedimentum, defectum cursus publici, et brumalis lucis angustias. Nonne mihi ante cal.
PL 18, 351C実際、あなたの束桿〔fasces〕の最初の吉兆に召されながら、どうして数日のうちにガリアの遠方に達することができようか。旅の支度を取り除いて考えよ。冬の妨げ、公の駅逓の不足、冬の日の短さを考えよ。私にとって、カレンダエの前に、
Jan. futurus erat irritus labor, aut post inverecundior adventus? Haec, oro te, aequo animo pronuntia, et amicitiae nostrae bonus auctor esse dignare. Eo animo interpretare, quae jure astruo quo rogasti: nec propositum tuum deseras. Solus enim benigne creditur advocasse, qui excusatione non laeditur. Vale.
PL 18, 351C1月の〔Jan.。前の節の「カレンダエ」に続き、1月1日を言う〕労は空しくなるはずではなかったか、あるいはその後の到着は、いっそう無作法ではなかったか。これを、頼む、穏やかな心で伝えてほしい。そして、我々の友情の善き推進者となることをよしとしてほしい。あなたが頼んだのと同じ心で、私が正当に付け加えることを解してほしい。あなたの決意を捨てないでほしい。招いて親切をなしたと信じられるのは、辞退によって傷つかない人だけだからである。健やかであれ。
Liber IX, Caput CXIII
第IX巻 第CXIII章PL 18, 351CSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Multa me gratia nexuisti, et cum prioribus officiis tuis adhuc solvendo non sim, denuo aliud posco quod debeam. Consul amplissimus auspiciis honoris sui interesse me praecepit, cujus litteris tua quoque accessit oratio.
PL 18, 351Cあなたは多くの好意で私を縛った。以前のあなたの務めに対してすら私はまだ返済できていないのに、さらに別の負債を求めている。いとも高貴な執政官が、その栄誉の吉兆の式に私が列するよう命じ、その書簡にあなたの言葉もまた加わった。
Haec ut venturo honesta est, ita excusanti vehementer onerosa. Sed tua aequitas verecundiam meam veri facilitate relevabit. Ille ut sit placatus annitere, cui me tristis de fratre casus excusat.
PL 18, 351Dそれは、赴く者には名誉であるが、辞退する者にはひどく重荷である。しかしあなたの公正は、真実を言う率直さによって、私の慎みを軽くしてくれるだろう。兄弟についての悲しい出来事が私を免れさせるあの人が、なだめられるよう努めてほしい。
Nam turpe atque impetibile est, attonito animo et fronte moesta laetos adire conventus. Quid fortunam deceat, agnosco, cum qua nimis contumaciter agit, qui accepto vulnere statim miser esse dissimulat.
PL 18, 351Dというのも、心を打ちのめされ、悲しい顔で、喜びの集まりに赴くのは、恥ずべく耐えがたいからである。運命にふさわしい態度を私は知っている。傷を受けてすぐに自分は惨めでないふりをする者は、運命に対してあまりに頑固にふるまうのだ。
Si justa, si necessaria, si vera praetendimus; facito, oro te, tam prompta venia ignoscat absentiae meae quam bona affectio me ut pergerem postulavit. Vale.
PL 18, 351Dもし我々が示すことが、正当で、必要で、真実であるなら、頼む、私が赴くことを善き情が求めたのと同じだけ速やかな寛恕が、私の不在を赦すようにしてほしい。健やかであれ。
Liber IX, Caput CXIV
第IX巻 第CXIV章PL 18, 352ASYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Recte Caecilius comicus: Homo, inquit, homini deus est, si suum officium sciat. Hanc ego in te dixerim sententiam convenire, qui nostris negotiis curam vigilem praestitisti. Hinc in pectore memoria, laus in ore versatur.
PL 18, 352A喜劇作家カエキリウスは正しく言った。「人は、自分の務めを知るなら、人にとって神である」と。この言葉はあなたに当てはまると私は言いたい。あなたは我々の事柄に目覚めた心配りを注いでくれたからである。それゆえ、記憶は胸にあり、称賛は口にある。
Nec in praesentia modo floret facti et studii tui gloria, sed, ut mens augurat, aevum vigebit. Prolixior agendis gratiis sermo etiam nunc competeret, ni vererer, ne simul totum videar expunxisse, quod debeo.
PL 18, 352Aあなたの行いと熱意の栄光は、いま現在咲いているだけでなく、心が予見するように、永く栄えるだろう。感謝を述べる言葉は、なおもっと長くふさわしいのだが、私が負うものを一度に消し去ってしまったように見えるのを恐れる。
Impatiens est accepti beneficii, qui nexu properat liberari: nec videtur mutuam operam quasi amicus accipere, si erubescit ad moram gratiae. Alia mei ingenii ratio est. Pecuniae fenus accelero persolvere: officiorum vices diu opto debere. Vale.
PL 18, 352A受けた恩恵に耐えられないのは、束縛からすぐ解かれようと急ぐ者である。好意への遅れを恥じるなら、友として相互の働きを受けているようには見えない。私の才の考え方は別である。金銭の利子は、急いで支払う。務めのやりとりは、長く負っていたいと願う。健やかであれ。
Liber IX, Caput CXV
第IX巻 第CXV章PL 18, 352BSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Mones aequo animo feram vel aemulorum facta improba, vel ingratorum foeda decreta. Convenit studio atque ingenio nostro consilii tui qualitas. Nullius quippe tam vehemens nequitia est, ut motu meo digna sit.
PL 18, 352Bあなたは、妬む者たちの不正な行いや、忘恩の者たちの醜い決定を、平静に耐えるよう私に勧める。あなたの助言の性質は、我々の熱意と才に合っている。実際、誰の悪意も、私の動揺に値するほど激しくはない。
An ego istud feram moleste, qui noverim Marcellorum monumenta sublata Verre praetore, et Marianis tropaeis nequaquam manus invidas pepercisse? In sola conscientia est fructus et ratio virtutis. Nihil moror statuas et publica falsa titulorum.
PL 18, 352Bそれを私が苦にするだろうか。ウェッレスが法務官であったとき、マルケッルス家の記念碑が奪い去られ、マリウスの戦勝記念碑にも、妬みの手が決して容赦しなかったことを知っている私が。徳の実りと理由は、ただ良心のうちにある。私は彫像も、碑銘の公の虚偽も気にしない。
Fucum faciunt provincialium oculis, qui animis exciderunt. Quod si mihi ullus honor testimonii publici affectandus foret; judicio tuo et similium contentus esse deberem, vel fidicinis exemplo, qui indignatus considentium turbam, sibi et musis cantum ciebat; vel secundum Heraclitum philosophum, qui summam laudis arbitrabatur placere uni, si esset optimus qui probaret.
PL 18, 352B心から落ちた者たちが、属州民の目を欺く。もし私に公の証言の名誉が求められるべきなら、あなたと、あなたに似た人々の判断で満足すべきであろう。聴衆の群れに憤って、自分とムーサたちのために歌を奏でた竪琴弾きの例にならってもよいし、あるいは哲学者ヘラクレイトスにならってもよい。彼は、承認する者が最善の人であるなら、一人に気に入られることが称賛の極みであると考えた。
Quare esto securus patientiae nostrae, et congratulare mihi quod solus torqueo corda liventium, cum alii quibus statuae quoquo modo tributae sint, nihil habeant invidendum. Vale.
PL 18, 352Cだから、我々の忍耐について安心せよ。そして、私が妬む者たちの心を独りで苛んでいることを、私とともに喜んでほしい。ほかの人々は、どんな仕方であれ彫像が与えられても、妬まれるものを何も持たないのだから。健やかであれ。
Liber IX, Caput CXVI
第IX巻 第CXVI章PL 18, 352CSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Valeo quantum sinit aeger animus. Atque utinam leges aeque mecum valerent, quarum sanitas ab ipsis plerumque corrumpitur, quibus curanda mandatur. Non pergam longius, cum hoc aenigma frater meus Buleforus possit aperire.
PL 18, 352C私は、病んだ心が許す限り元気である。そして、法も私と同じように元気であればよいのだが。その健全さは、たいてい、それを癒す務めを任された者たち自身によって損なわれている。これ以上は続けまい。この謎は、私の兄弟ブレフォルスが解けるだろう。
Cui ut amicitia mea chara, ita querela comperta est. Is ubi te scientem doloris mei fecerit, confido tali adjutore leges ad fora nostra reditura. Vale.
PL 18, 352C私の友情が彼に愛しいのと同じく、この訴えも彼には知られている。彼があなたに私の苦しみを知らせたなら、そのような助け手によって、法が我々の法廷に戻ってくると信じる。健やかであれ。
Liber IX, Caput CXVII
第IX巻 第CXVII章PL 18, 352DSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Exprobraveras mihi ante hac feras, quibus non est usa quaestura filii mei. Mordebar commemoratione irriti beneficii, de quo arguere amicum nec compotem gratiae debuisses.
PL 18, 352Dあなたは先に、私の息子の財務官職が用いなかった野獣のことで、私を責めた。私は、無駄になった恩恵の言及に咬まれた。その件で友を責めるべきではなかった、しかもまだ好意を得ていない者を〔nec compotem gratiae の係りは定かでない。このように取った〕。
Tu vero etiam pretia, ut vir excellentissimus communis frater Brotadius allegat, nec speratae, nec traditae rei postulas. Magis juvat me, si credis, a verecundia ad pecuniam lata conventio. Minus enim grave est debitorem, quam ingratum videri.
PL 18, 352Dあなたはさらに、いとも卓越した人、共通の兄弟ブロタディウス〔底本の綴りのまま〕が述べるように、望まれもせず引き渡されもしなかったものの代価まで求める。私は、あなたが信じてくれるなら、慎みから金銭へと移された取り決めのほうが嬉しい。債務者と見られるほうが、忘恩者と見られるより重くないからである。
Est igitur optio tua, ursos, quos intempestate dicis amissos naufragio, taxare. Habes in manu, quanto aestimare mihi debeas inefficacis voti benignitatem. Tantum maneat amicitia nostra, nihilque fortunae in eam liceat. Summam pono dispendio: non subducam pecuniam meam navis tuae casibus, Vale.
PL 18, 352Dそれゆえ、嵐のときに難破で失われたとあなたが言うクマたちの値を査定するのは、あなたの選択である。実現しなかった願いの親切を、あなたが私に対してどれほどに見積もるべきかは、あなたの手にある。ただ、我々の友情が続き、運命がそれにいかなる力も持たぬように。総額は損失として計上しよう。あなたの船の災難から、私の金を差し引いて免れさせはしない。健やかであれ。
Liber IX, Caput CXVIII
第IX巻 第CXVIII章PL 18, 353ASYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Hospitem tuum Faustinum Senatus amplissimus in societatem recepit, tanta apud nos testimonii tui antiquitas est, ut differri quae velis instar injuriae sit. Tibi igitur acceptum ferat studium totius ordinis.
PL 18, 353Aあなたの客人ファウスティヌスを、いとも高貴な元老院が仲間に受け入れた。あなたの証言は我々のもとで古くから重んじられており、あなたの望むことが先送りされるのは不当に等しいほどである。それゆえ、彼は全身分の熱意をあなたのおかげとするがよい。
Nam ut beneficio sacro debet dignitatis impetrationem, ita tuo decreti nostri celeritatem. Vale.
PL 18, 353Aというのも、彼が品位の獲得を〔皇帝の〕聖なる恩恵に負うのと同じく、我々の決定の速さをあなたに負っているからである。健やかであれ。
Liber IX, Caput CXIX
第IX巻 第CXIX章PL 18, 353BSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Plerique te accitu consulis Mediolanum venire credidimus: pars in Gallia resedisse jactabant. Inter haec opinionum varia, quonam mittenda essent quaestoria dona dubitavi.
PL 18, 353B我々の多くは、あなたが執政官の召しでミラノに来ると信じていた。ある者は、ガリアに留まったと言いふらしていた。こうした意見の分かれるなかで、財務官職の贈り物をどこへ送るべきか、私は迷った。
Postquam mihi solvendi officii occasionem tribuit adventus tuorum, Clarentio, cujus spectatam fidem noveram, consueta munerum deferenda commisi. Non aspernabere, ut aestimo, dyptici et aphoretici oblationem.
PL 18, 353Bあなたの者たちの到着が、務めを果たす機会を私に与えたので、その信義を確かめて知っていたクラレンティウスに、慣例の贈り物を届けるよう託した。あなたは、二連板〔dyptici〕と持ち帰りの品〔aphoretici〕の捧げ物を、退けまいと思う。
Neque enim grave est verecundiae tuae solemnia et votiva suscipere. Quae cum amicitiae deferantur, pertinet ad caritatis confessionem, ut deberi sibi haec animus sumentis agnoscat. Vale.
PL 18, 353Bあなたの慎みにとって、慣例の贈り物と願いを込めた贈り物を受けることは重くない。それらが友情に捧げられるとき、受け取る人の心がそれを自分に負われたものと認めるのは、愛の告白に属することである。健やかであれ。
Liber IX, Caput CXX
第IX巻 第CXX章PL 18, 353CSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Ariminum saepe praeteriens magisterio tuo didici amicos honorare munusculis. Quare institutus exemplo necessaria usui magis rependo quam defero: quae nisi prompta dignatione susceperis, videbere meam facilitatem de acceptis toties notare muneribus. Vale.
PL 18, 353Cリミニ〔Ariminum〕をしばしば通りながら、あなたの教えによって、友を小さな贈り物で称えることを学んだ。それゆえ、その例に教えられ、必要な品を、届けるというより、用のために返す。あなたがそれを快い厚意をもって受けなければ、これほど度々贈り物を受け取った私の気安さ〔facilitatem の意味は定かでない。このように取った〕を、あなたが咎めているように見えるだろう。健やかであれ。
Liber IX, Caput CXXI
第IX巻 第CXXI章PL 18, 353CSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Promptum mihi atque declive negotium credidisti, in quo nullum nisum tibi operae meae vendito.
PL 18, 353Cあなたは、私にとって容易で下り坂の仕事だと信じた。その仕事で、私の働きの努力など、あなたに売りつけはしない。
Quippe ubi primum spectabilem virum Faustum tua epistola, meus sermo convenit, ut Epiro mancipium de quo ambigitis, in examen accersat, nequaquam adversatus est postulatis.
PL 18, 353C実際、貴顕の人〔spectabilis〕ファウストゥスに、あなたの書簡と私の言葉が最初に会いに行き、諸君二人が争っている奴隷をエピロスから審理のために呼び寄せるよう求めたとき、彼は要求にまったく逆らわなかった。
Spero igitur accitu ejus brevi adfore hominem quem vestrum alteri disceptatio familiaris adjudicet. Sed de hoc satis verborum est. Te oratum volo, ut nos subinde scriptorum honore locupletes, et quod nunc causa cogente fecisti, id amicitia hortante non deseras. Vale.
PL 18, 353Cそれゆえ私は、彼の召しによって、諸君二人のどちらかに、私的な争いが裁定で与える人物が、まもなく来るものと期待している。しかしこれについては言葉は十分である。あなたに願いたい、折々の書簡の栄誉で我々を豊かにしてほしい。そして、いま事情に迫られて行ったことを、友情に促されて捨てないでほしい。健やかであれ。
Liber IX, Caput CXXII
第IX巻 第CXXII章PL 18, 353DSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Praesumebam quidem justitiam tuam fratris mei Magnilli sinceris actibus adfuturam. Sed fide cognitionis audita, quam nobis omnibus adventantium sermo patefecit, admodum gratulatus sum, quod illi aequum judicem fortuna praestiterit.
PL 18, 353D私は、あなたの正義が、私の兄弟マグニッルスの誠実な行いに味方するだろうと予想していた。しかし、到着する人々の言葉が我々すべてに明らかにした、審理の信実を聞いて、運命が彼に公正な裁判官を与えたことを、大いに喜んだ。
Ago igitur gratias pro amici mei securitate, cujus innocentissimam vitam sententiae testimonio comprobasti. Et spero contemplatione tui brevi caeteras infortunii ejus reliquias submovendas.
PL 18, 353Dそれゆえ、友の安全について感謝を述べる。あなたは、判決の証言によって、彼のこの上なく無垢な生を証明した。そして、あなたへの配慮から〔contemplatione tui〕、彼の不運の残りもまもなく取り除かれるだろうと期待している。
Itaque ut promptius partes ingenitae tibi aequitatis arripias, precator accedo; memor semper futurus tanti beneficii, si quem constanter purgare dignatus es, tandem securitas plena respexerit. Vale.
PL 18, 354Aだから、あなたが生来の公正の役目を、いっそう進んで果たすよう、私は懇願者として近づく。あなたが一貫して潔白とすることをよしとした人に、ついに完全な安全が目を向けるなら、私はこれほどの恩恵を常に忘れまい。健やかであれ。
Liber IX, Caput CXXIII
第IX巻 第CXXIII章PL 18, 354ASYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Plurimum voluptatis ex litteris tuis ante capiebam; nunc lacrymabili conquestione mentem legentis infuscas. Ubi illa sententia, quae te et naturae bono et veterum lectione contra omnia fortunae tela firmavit?
PL 18, 354A以前は、あなたの書簡から大きな喜びを得ていた。いまは、涙を誘う嘆きで、読む者の心を暗くする。本性の善と古人の読書によって、運命のあらゆる矢に対しあなたを固めたあの見識は、どこにあるのか。
Dignam viro assume patientiam, et quae mutari nequeunt, desiste lugere. Leviora tibi cuncta post improbum generum debent videri. Cur autem torpori atque otio vaces, et patrimonii negligens, feriatum pascas dolorem?
PL 18, 354A男にふさわしい忍耐を身につけ、変えられないことを嘆くのをやめよ。不埒な婿のあとでは、すべてが軽く見えるはずである。それなのになぜ、無気力と閑暇に身を任せ、家産に無頓着で、暇にまかせて悲しみを養うのか。
Curae sint reliquiae rerum tuarum, quas facinorosus invasor exhaustas, et laceras reliquit; ne in his reipublicae necessitatibus recuperata sustentare non possis, quae prius omissa contempseras. Vale.
PL 18, 354Bあなたの財産の残りに心を配れ。悪行の侵略者がそれを使い尽くし、引き裂いて残したのである。国家の窮乏のこの時に、以前は放っておいて軽んじたものを取り戻しても、支えきれなくなることのないように。健やかであれ。
Liber IX, Caput CXXIV
第IX巻 第CXXIV章PL 18, 354BSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Coactum te licet fatearis ut scriberes, ego tamen non minus acceptum tibi refero, quod me styli honore dignatus es, quam si hoc sponte fecisses. Sed videris, qui fuerit auctor tanti muneris. Mihi ex illis litteris non honos tantum gaudii, sed fructus evenit.
PL 18, 354B書くように強いられたとあなたは認めるが、私は、あなたが筆の栄誉をもって私をよしとしてくれたことを、あなたが自発的にそうした場合に劣らず、あなたに恩として帰する。だが、これほどの贈り物の発起人が誰であったかは、あなたが見ればよい。私にとって、あの書簡からは、喜びの栄誉だけでなく、実りが生じた。
Didici enim commeatu annonario convalescere urbis securitatem. Faustum etiam intellexi, cum primum causam vestram cognosceret, aequum se judicem praestitisse, et allatis in medium allegationibus tuis, codicum constitisse rationem.
PL 18, 354B実際、穀物の供給によって都の安全が回復してきていると知った。またファウストゥスが、あなたの件〔vos。一人の相手への敬意の複数〕を知るやいなや、公正な裁判官としてふるまい、あなたの申し立てが公の場に出されたとき、帳簿の計算が確かめられたことも理解した。
Nam caetera, quae post secuta significas, ipso invito opinor extorta, et sperare debemus, talem fore in reliquis disceptatorem, qualem tibi ostendit prima cognitio.
PL 18, 354Cあなたが後に続いたと知らせるほかの事柄は、彼の意に反して強いられたものだと思う。残りについても、最初の審理があなたに示したような裁定者であると期待すべきである。
Ego tamen ad incitamentum justitiae, quam meritis tuis arbitror deferendam, familiares litteras misi, quas, si ratio poposcerit, in manus ejus facies pervenire. Aliud enim salubritatis genus conditio temporis non permittit adhiberi.
PL 18, 354Cそれでも私は、あなたの功績にふさわしく与えられるべきと思う正義への刺激として、親しい書簡を送った。事情が求めるなら、それを彼の手に届くようにせよ。時勢は、別の種類の救いを用いることを許さないからである。
Volo autem scias (et sponte pro amicitia nostra debes advertere) curam pro te meam non desiderare monitorem, sed non posse amplius fieri quam ut tibi animum disceptatoris petitio nostra conciliet. Vale.
PL 18, 354Cあなたに知ってほしい(我々の友情から、あなたは自ら気づくはずだが)。あなたのための私の心配りは促す者を必要とせず、我々の請願があなたのために裁定者の心を得させる以上のことはできない、ということを。健やかであれ。
Liber IX, Caput CXXV
第IX巻 第CXXV章PL 18, 354DSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Ludos praetorios praeparamus, quorum ornatus peregrina animalia desiderat, ut novo cultu Romana splendescat editio. Addaces igitur et pygargos tuo studio mihi opto praestari, quorum copiam limes vobis finitimus subministrat.
PL 18, 354D法務官就任の競技を準備している。その飾りは外来の動物を求めており、ローマの催しが新しい装いで輝くためである。そこで、アダックス〔addaces。種は定かでない〕とピュガルゴス〔pygargi。白尻のレイヨウと取ったが、種は定かでない〕を、あなたの熱意によって私に調達してもらいたいと望む。あなたの地に隣接する〔vobis。一人の相手への敬意の複数〕国境が、その数を供給している。
Dignare, rogo te, amicitiam nostram votivo pignore foederare. Non ero impar ad vicissitudinem rependendam, si quid etiam tuus usus exegerit. Vale.
PL 18, 354Dどうか、願いを込めた担保によって我々の友情を結ぶことをよしとしてほしい。あなたの用がさらに何か求めるなら、私は返礼に劣らないだろう。健やかであれ。
Liber IX, Caput CXXVI
第IX巻 第CXXVI章PL 18, 354DSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Spem mihi adventus tui longo tempore pollicebar. Tu vero etiam nunc de me scriptorum vices postulas, et diuturnam quodam modo minaris absentiam, Nam quid sibi vult mutui solatii flagitatio, si reditus jam paratur?
PL 18, 354Dあなたの来訪への望みを、私は長いあいだ自分に約束していた。ところがあなたは、いまなお私に書簡のやりとりを求め、いわば長い不在をほのめかしている。帰還がすでに用意されているのに、互いの慰めを求めるとは、何のつもりか。
Si quid igitur apud te consiliis meis loci est, suadeo urbem revisas, ad quam te et amor civicus evocat, et cura quaestoria: cujus apparatus etiamsi copias divitis habet, tamen requirit diligentiam Candidati. Vale.
PL 18, 355Aそれゆえ、私の助言があなたのもとで何らかの余地を持つなら、都を再び訪れるよう勧める。そこへは市民としての愛と財務官の務めの心配りが、あなたを呼び出している。その準備は富める者の備えを持っているとしても、候補者の心配りを要する。健やかであれ。
Liber IX, Caput CXXVII
第IX巻 第CXXVII章PL 18, 355ASYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Animum quem nobis rependis, agnovimus recentium serie litterarum; sed moleste ferimus hujus muneris raritatem. Et ideo adhortamur, ut frequenter arripias indicium familiaris officii.
PL 18, 355Aあなたが我々に返してくれている心を、最近の書簡の連なりで知った。しかし、この贈り物の稀なことには苦情を言う。そこで、親しい務めのしるしを頻繁に取るよう勧める。
Petitio tua super haereditate C. M. V. Aerii, neque mihi, neque aliis, qui tui curam gerunt visa probabilis. Nam quae jure ac legibus sunt relicta, alienari impetratione non possunt.
PL 18, 355AC. M. V. アエリウス〔C. M. V. は略記で、意味は定かでない〕の遺産についてのあなたの請願は、私にも、あなたの面倒を見るほかの人々にも、是認できると思われなかった。法と法律によって遺されたものは、嘆願によって譲渡されることはできないからである。
Quod ita esse Valentinianus communis amicus expertus est, qui magnopere laboravit, ut aliquid, si fieri posset, excuteret. Sed eum refragante justitia deseruit laboris effectus.
PL 18, 355B共通の友ウァレンティニアヌスが、これがそうであると経験した。彼は、できるなら何かを引き出そうと大いに労した。しかし、正義が逆らうので、労の成果は彼を見捨てた。
Proinde si quid mihi credis, remove a te petitionis invidiam, quam etiam consorti opto suaderi. Malo vobis integram esse famam quam imputari hujusmodi petitionem. Haec me amice et benigna circa te voluntate suadere, pro mutua in nos diligentia recognosces.
PL 18, 355Bだからもし私を信じるなら、請願への反感をあなたから遠ざけよ。共同の相手〔consorti〕にもそれを勧めてほしい。諸君二人に評判が損なわれずにあるほうを、この種の請願が責められるよりも、私は望む。これを私が友として、あなたに向けた善き意志から勧めていることを、我々への互いの心配りから、あなたは認めるだろう。
Intelligis enim nihil me magis quam existimationem familiarium nostrorum debere curare. Vale.
PL 18, 355B実際、私は我々の身内の評判ほど気にかけるべきものはないと、あなたはわかっているだろう。健やかであれ。
Liber IX, Caput CXXVIII
第IX巻 第CXXVIII章PL 18, 355BSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
More institutoque majorum, incestum Primigeniae, dudum apud Albam vestalis antistitis, collegii nostri disquisitio deprehendit: quod et ipsius, quae contaminavit pudicitiam sacram; et Maximi, cum quo nefandum facinus admisit, confessionibus claruisse gesta testantur.
PL 18, 355B祖先の習わしと制度にしたがって、かつてアルバでウェスタの神官であったプリミゲニアの不貞〔incestum〕を、我々の〔神祇官〕団の調査が見いだした。それは、聖なる貞操を汚した当人の自白によっても、彼女と忌まわしい罪を犯したマクシムスの自白によっても明らかになったと、記録が証している。
Restat ut in eos, qui caeremonias publicas abominando scelere polluerunt, legum severitas exeratur. Quae tibi actio de proximi temporis exemplo servata est.
PL 18, 355C残るは、忌まわしい罪で公の儀礼を汚した者たちに対し、法の厳しさを発揮することである。この訴訟は、近い時代の先例にしたがって、あなたに残されている。
Et ideo dignaberis, reip. utilitatem legesque considerans, facinus cunctis ad hunc usque diem saeculis severissime vindicatum, competenter ulcisci. Vale.
PL 18, 355Cそれゆえ、あなたは、国家の益と法を考慮して、今日までのあらゆる世代において最も厳しく罰せられてきた罪を、ふさわしく罰することをよしとしてほしい。健やかであれ。
Liber IX, Caput CXXIX
第IX巻 第CXXIX章PL 18, 355CSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Secundum proximae aetatis exempla, clarissimo et excellentissimo viro fratri nostro praefecto Urbi incestatae Primigeniae virginis, quae sacra Albana curabat, a collegio nostro vindicta delata est.
PL 18, 355C近い時代の先例にしたがって、いとも高名で卓越した人、我々の兄弟である首都長官に、アルバの祭儀を司っていたおとめプリミゲニアの不貞に対する処罰が、我々の〔神祇官〕団から委ねられた。
Sed quia litteris ejus causae probabiles afferuntur, quod neque muros Urbis aeternae tanti criminis ream fas sit intrare; neque ipse ad longinqua possit occurrere: cum facinus, ubi admissum est, debeat expiari: necesse perspeximus potestatem finitimam convenire, cui provinciarum jura mandata sunt, ut in Primigeniam, quae publicarum caeremoniarum maculavit arcana, corruptoremque ejus Maximum, qui quidem flagitium non negavit, severitas semper his adhibita exeratur.
PL 18, 355Dしかし、彼の書簡に、もっともな理由が挙げられている。すなわち、これほどの罪の被告人が永遠の都の城壁の内に入ることは許されないこと、彼自身が遠方まで赴くことはできないこと、罪は犯された場所で贖われねばならないことである。そこで我々は、属州の法を委ねられた近隣の権力者に訴える必要があると見た。公の儀礼の秘事を汚したプリミゲニアと、彼女を汚した者で、恥ずべき行いを否定しなかったマクシムスに対して、これらの者にいつも向けられる厳しさを発揮してもらうためである。
Dignaberis igitur consideratis confessionibus, quae nefandi criminis tragoediam prodiderunt, injuriam castissimi saeculi reorum suppliciis vindicare. Vale.
PL 18, 355Dそれゆえ、あなたは、忌まわしい罪の悲劇を明らかにした自白を考慮して、いとも貞潔な世に加えられた侮辱を、被告たちの刑罰によって罰することをよしとしてほしい。健やかであれ。
Liber IX, Caput CXXX
第IX巻 第CXXX章PL 18, 356ASYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Idoneum tempus est quo probemus quid amicitiae nostrae religionis exhibeas. Delatus est enim a clementissimis principibus ordinarius consulatus. Et ideo curam tuam efflagito in providendis omnibus, quae poscit editio. Homines mei specierum pretia ministrabunt.
PL 18, 356Aあなたが我々の友情の務め〔religio〕をどう示すか、試すのにふさわしい時である。いとも寛容な君主たちから、正規の執政官職が授けられたからである。それゆえ、催しが求めるすべてを手配するにあたり、あなたの心配りを切に求める。私の者たちが、品々の代価を支給するだろう。
In hoc tantum studium tuum, curamque desidero, ut quam primum praevehi justis pretiis comparata praecipias. Vale.
PL 18, 356Aただこの点で、あなたの熱意と心配りを望む。正当な代価で購入された品を、できるだけ早く先に送り出すよう命じてほしい。健やかであれ。
Liber IX, Caput CXXXI
第IX巻 第CXXXI章PL 18, 356ASYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Apud eos quibus curae debet esse fama temporum, justa non sileo, certus atque securus, nullius studium legibus obfuturum.
PL 18, 356A時代の評判を気にかけるべき人々のもとで、私は正しいことを黙らない。いかなる者の熱意も法の妨げとはなるまいと確信し、安んじて。
Ob reliqua arcae vinariae, quae multis praefectis superiores principes exigenda mandarunt, et quae magna ex parte collata imperiali constat aerario, soceri mei Orfiti olim praefecti, et ante annos quindecim sine ulla tituli hujus conventione demortui, pulsatur haereditas; obtentu epistolae, qua divus Constantius, id quod operibus publicis constabat impensum, integrari per eum statuit; minatus ipsi atque officio, ut fieri assolet, sub conditione dispendium, si exactioni cura competens defuisset.
PL 18, 356Aぶどう酒の金庫の滞納分〔reliqua arcae vinariae〕のために──先の君主たちが多くの長官に取り立てを委ねたもので、大部分が帝国の国庫に納められたことが明らかである──、私の舅オルフィトゥス、かつての長官で、十五年前に、この名目で一度も訴えを受けることなく亡くなった人の遺産が、追及されている。それは、神なるコンスタンティウスの書簡を口実とするものである。その書簡で彼は、公共事業に支出されたと判明している分を、その人を通じて補塡することを定め、本人と属僚に、取り立てに適切な配慮が欠けた場合には、例のとおり条件つきで損害を課すと脅した。
Sed neque ipse mandatum sibi munus omisit, et sequentes principes, quod praefectura susceperat, ad posteriores judices transtulerunt.
PL 18, 356Bしかし彼自身は、自らに課された務めを怠らなかったし、後続の君主たちも、長官職が引き受けていたものを、後任の裁判官たちに移した。
Hoc inclytus Valentinianus omni aetate memorabilis princeps, et divus Gratianus sacris litteris censuere, a quorum definitione non decet deviare.
PL 18, 356Bこれを、名高いウァレンティニアヌス──あらゆる時代に記憶されるべき君主──と神なるグラティアヌスが、聖なる書簡によって決した。その決定から逸れるのはふさわしくない。
Dehinc cum etiam crimina morte soleant terminari; in hac tantum causa contra optimos principis mores, ad posteros inopinata damna extenduntur, et tanquam integrum designatur, quod partim solutum est, partim a rectoribus provinciarum constitit eruendum.
PL 18, 356Bさらに、罪過さえ死によって終わるのが常であるのに、この件においてのみ、君主のいとも善き慣わしに反して、予期せぬ損害が後の世代にまで及ぼされ、一部は支払われ、一部は属州の長たちによって取り立てられるべきと判明している分が、あたかも未済であるかのように指定されている。
Super hoc cum divina jussa sumpsissem, fidem veri occultare non debui, cum legis audientiam tribuerent his qui neque in cognitione constiterant, neque sumpserant relationis exemplum.
PL 18, 356Cこれについて、神聖なる命令を受けたとき、私は真実の信実を隠すべきではなかった。彼らは、審理に立ち会わず、上申書の写しも受け取っていない人々に、法の聴聞を与えたからである〔tribuerent の主語は定かでない。命令を発した者たちと取った〕。
Accedebat enim causa robustior, quod materfamilias mea dudum emancipata bonorum possessionem patre mortuo non poposcit, atque ideo rescripto se asseruit non teneri.
PL 18, 356Cさらに、より強い理由が加わっていた。私の妻〔materfamilias〕は、すでに〔父権から〕解放されていて、父の死後、遺産占有を請求しなかった。それゆえ、勅答によって、自分は拘束されないと主張したのである。
Misi igitur sub relatione monumenta gestorum, sperans etiam tuae religionis auxilio novum exemplum posse removeri, in ea praesertim causa, quae nos jure non implicat. Teneantur veri hujus tituli debitores.
PL 18, 356Cそこで私は、上申書に添えて審理の記録を送った。あなたの良心〔religionis〕の助けによって、新しい先例も取り除けると期待している。とりわけ、法的に我々を巻き込まない件においてである。この名目の真の債務者が、拘束されるべきである。
Exstat vetus professio Campani consularis; exstant Acta apud Etruscum rectorem confecta, quibus docetur exactio promissa reliquorum. Parcatur innoxiis, ne in omnes qui rempubl. curant, inusitata forma procedat.
PL 18, 356Dカンパニアの州総督(執政官格)の古い申告が残っている。エトルリアの属州の長のもとで作成された記録が残っており、そこから、滞納分の取り立てが約束されていたことがわかる。罪のない者は容赦されよ。国家を気にかけるすべての人々に、前例のない形が及ぶことのないように。
Convenit saeculo tuo ista justitia, cujus existimatio vestris consiliis debet ornari. Vale.
PL 18, 356Dこの正義はあなたの世にふさわしく、その評判は、あなたの〔vos。一人の相手への敬意の複数〕助言によって飾られるべきである。健やかであれ。
Liber IX, Caput CXXXII
第IX巻 第CXXXII章PL 18, 356DSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Meretur de praeclaro animo tuo votiva causa suffragium. Praetura domum nostram, Deo juvante, exspectat, in qua me crocodilos, et pleraque peregrina civibus exhibere, et aliorum hortantur exempla, et propria impellit animositas.
PL 18, 356D願いを込めたこの件は、あなたの高貴な心から支持を得るに値する。法務官職が、神の助けによって、我々の家を待っている。その職で私が市民たちにワニや多くの外来のものを見せるよう、ほかの人々の例が促し、私自身の奮起が駆り立てる。
Quare amicum meum Cyriacum benigne in curam tuam dignare suscipere, ut indicata promoveat. Habebis in posterum tantae gratiae non immemorem debitorem. Vale.
PL 18, 356Dだから、私の友キュリアクスを、好意をもってあなたの心配りのもとに受け入れることをよしとしてほしい。彼が示されたことを進められるように。あなたは、これほどの好意を忘れない債務者を、将来にわたって持つだろう。健やかであれ。
Liber IX, Caput CXXXIII
第IX巻 第CXXXIII章PL 18, 357ASYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Quod scribis, voluntariae benignitatis est: quod sero, curarum. Nos autem religionem meritis tuis debitam, et otium styli assiduitate testamur.
PL 18, 357Aあなたが書いてくれるのは自発的な好意から出ており、遅れるのは心配事のためである。しかし我々は、あなたの功績にふさわしい務め〔religio〕と、我々の閑暇とを、筆の絶え間なさによって証している〔otium styli の係りは定かでない。otium と styli assiduitate を分け、我々には閑暇があることを書簡を絶えず書くことで示す、と取った〕。
Euscium nostrum circumsessum domesticis negotiis deduci in obsequium tuum praecipe, et quae in meam notitiam pertulisti de instruenda editione ludorum, ipsi familiariter curanda committe.
PL 18, 357A家の用事に取り囲まれている我々のエウスキウスを、あなたへの奉仕に遣わすよう命じてほしい。そして、競技の催しを整えることについて、あなたが私の知るところに伝えてくれたことは、彼自身に親しく任せてほしい。
Liber IX, Caput CXXXIV
第IX巻 第CXXXIV章PL 18, 358ASYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Sportulam consulatus mei, et amicitiae nostrae, et honori tuo debeo. Hanc in solido uno ad te misi, orans, ut benigno animo solemnia officii mei libamenta suscipias. Vale.
PL 18, 358A私の執政官職の贈り物〔sportula〕は、我々の友情にも、あなたの栄誉にも負うものである。それを一ソリドゥスにしてあなたに送った。私の務めの慣例の献酒を、あなたが好意の心で受けてくれるよう願う。健やかであれ。
Liber X, Caput I
第X巻 第I章PL 18, 357ASYMMACHUS THEODOSIO SENIORI.
シュンマクスより大テオドシウスへ
Etsi scio virtuti cognatum pudorem, desideravi tamen in litteris celsitudinis tuae copiam, maximarum rerum gloriae congruentem.
PL 18, 357A恥じらいが徳と親しいことは知っているが、それでも私は、あなたの高位の書簡に、最大の事績の栄光にふさわしい豊かさを望んだ。
Primo, quod amicitia postulabat, ut apud amantem tui naevum jactantiae non timeres Dehinc, quod aeque manu et ore promptus, fidem gestorum tuorum debueras linguae honore dotare.
PL 18, 357A第一に、友情がそれを求めていたからである。あなたを愛する者のもとで、あなたは自慢の汚点を恐れる必要がなかった。次に、手にも口にも等しく敏捷なあなたは、行いの信実に、言葉の栄誉を与えるべきだったからである。
Nunc me ad famam rejicis, et jubes aurem rumoribus praebere, cum tanti negotii dignitas parem testem requirat. Sed qui animi mei securus es, meritum tuum voci publicae credidisti, contentus veritate pro laude.
PL 18, 357Bいまあなたは私を風評に追いやり、噂に耳を傾けよと命じる。これほどの大事の品位は、それにふさわしい証人を求めるのに。だが、私の心について安心しているあなたは、自分の功績を世間の声に委ね、称賛の代わりに真実で満足した。
Ergo Africa revaluit ex morbo, sane invictorum principum medente consilio, quorum remedium tu fuisti.
PL 18, 357Bこうしてアフリカは病から回復した。確かに、無敵の君主たちの治療する計らいによってであり、その薬があなたであった。
Solent enim qui medicinam callent, cum jam forti usu in magisterium provehuntur, ac fiunt artis emeriti, proximis imperare, et feriata manu curationem juvare praeceptis. Tua igitur palma laus temporum est.
PL 18, 357B医術に通じた者は、すでに強い経験によって師の地位に進み、技を果たし終えると、近くの者に命じ、休めた手で、指示によって治療を助けるのが常である。それゆえ、あなたの勝利のヤシは、時代の称賛である。
De qua ego plane et indulgentius loquerer, nisi obsequerer singulari verecundiae tuae, et mihi oppido praecaverem, ne laudatus proxime ab excellentia tua feneratam gratiam viderer retulisse, hoc est, quod aiunt: Mutuum scabere mulos.
PL 18, 357Bそれについて私は、はっきりと、もっと存分に語るところだが、あなたの類いまれな慎みに従い、また、あなたの卓越から最近称賛を受けた者として、利子つきの好意を返したと見られないよう、自ら十分に用心している。それは、いわゆる「互いに騾馬の背を掻き合う」〔互いにほめ合うことを言うことわざ〕である。
Cui proverbio ne videar esse confinis, praeconia virtutum tuarum presso dente perstringo; praeclarae conscientiae tuae pendendum relinquens, quid vel ipse merearis, cujus ductu provincia mihi amica respirat; vel quid ego tibi debeam, cujus fama sub tali teste nunquam succumbet invidiae. Vale.
PL 18, 357Cこのことわざの仲間と見られないよう、あなたの徳の称賛には歯を食いしばって軽く触れるにとどめる。あなた自身がどれほどに値するか──その指揮のもとで、私に友好的な属州が息を吹き返している──、また私があなたにどれほど負っているか──あなたの名声は、このような証人のもとで決して妬みに屈しない〔cujus は tibi を受けると取った。証人は息を吹き返した属州〕──は、あなたの高貴な良心が秤にかけるよう任せておく。健やかであれ。
Liber X, Caput II
第X巻 第II章PL 18, 357CGRATIANO AUGUSTO.
アウグストゥス、グラティアヌスへ
Scio amore factum, quo summates viros plerumque dignamini, ut sacrae orationi vestrae lector adhiberer.
PL 18, 357C私は、諸君が最高の人々をしばしばよしとして遇する愛から、諸君の聖なる演説の朗読者として私を用いたのだと知っている。
Sed cum intelligo sermonem illum praeminere omnimodo scriptis aliis, quaecunque ad hoc locorum senatus audivit, me quoque arbitror pluris habitum esse quam caeteros. Magnis enim negotiis itidem ut magnis comoediis edecimati apponuntur actores.
PL 18, 357Cしかし、あの演説が、元老院がこれまで聞いたいかなる文書にもあらゆる点で優れていると理解するとき、私もまた他の人々より重んじられたのだと思う。大事業には、大喜劇と同じく、選り抜き〔edecimati は、選り抜きの、の意に取った〕の俳優が配されるからである。
Non idem honor in pronuntiandis fabulis Publio Pollioni, qui Ambivio fuit, neque par Aesopo et Roscio fama processit. Quare optimi principes, quae in me bene consultatis, ut divinitus oblata complector.
PL 18, 357D物語を演じるにあたって、プブリウス・ポッリオには、アンビウィウスにあったのと同じ栄誉はなかったし、アエソプスとロスキウスにも等しい名声が及んだのではない。それゆえ、いとも善き君主たちよ、諸君が私について善く計らったことを、天与のものとして私は受け取る。
Laus tua, domine Gratiane, officium est meum; quando ita animatus es, ut cum reip. medicinam facis, operam meae vocis accersas. Tu nobis publicas turbas in tranquillum redegisti.
PL 18, 357D主よ〔domine は敬称〕、グラティアヌスよ、あなたの称賛は私の務めである。あなたは、国家の治療をなすにあたり、私の声の働きを求めるほどの心を持っているのだから。あなたは我々のために、公の混乱を平穏に戻した。
Minimo stetit, quin omnes occumberemus, tantum flagitii designaverant, qui amplissimas potestates malis artibus possidebant. Ferox ille Maximinus ob res secundas, incubator judiciorum, difficilis decidendis, simultatibus promptus . . . . .
PL 18, 357Dあやうく我々みなが滅びるところだった。最高の権力を悪い術で占めていた者たちが、それほどの不名誉を企てていたのである。あの獰猛なマクシミヌスは、順調な事態のゆえに、裁判にのしかかり、決定しがたく、敵意にはやる者で……〔底本はここに点線があり、文が途切れている〕
Simulque res tuae in tranquillum rediere. Quae bona, etsi honoris tui necessitas contigit, meum tamen animum tanquam duplicata juverunt. Sed altiora metuentes nondum explet hic nuntius, quandiu in alteram messem procedat ratio conditorum.
PL 18, 358A同時に、あなたの事態は平穏に戻った。この善きことは、あなたの栄誉の必要から生じたとはいえ、私の心を二倍にして助けた。しかしより高いことを恐れる者たちは、この知らせでまだ満たされない。蓄えの計算が次の収穫にまで至るまでは。
Facito igitur sciam, quid invehant horreis dies singuli, ut voluptas otii mei cum patriae copiis augeatur. Vale.
PL 18, 358Bそれゆえ、日ごとに穀倉に何が運び込まれるかを、私が知るようにしてほしい。私の閑暇の喜びが、祖国の豊かさとともに増すように。健やかであれ。
Liber X, Caput III
第X巻 第III章PL 18, 358BSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Ad sextum cal. Novemb. questoriae editionis exordiis interesse me praecipis. Hujus evocationis litteras ante biduum temporis praestituti circa Neapolim sumpsi. Purgat, ut vides, absentiam meam longus itineris tractus, et functionis dies proximus.
PL 18, 358B11月のカレンダエの6日前〔10月27日〕の、財務官職の催しの開幕に出席するよう、あなたは命じる。この召喚の書簡を、定められた期日の二日前に、ナポリの辺りで受け取った。見てのとおり、旅の長い道のりと、務めの日の近さが、私の不在を弁明する。
Sed diis juvantibus multis spectaculis vestris compensabo obsequii mei debitum. Nunc veniae dandae facilem quaeso te praebeas. Neque enim fas est, ut tanto dispendio meo etiam culpa jungatur. Vale.
PL 18, 358Bしかし、神々の助けがあれば、あなたの〔vestris。一人の相手への敬意の複数〕多くの見世物で、私の奉仕の負債を償おう。いまは、容易に赦しを与えてくれるよう頼む。これほどの私の損失に、さらに咎までが加わるのは、正しくないからである。健やかであれ。
Liber X, Caput IV
第X巻 第IV章PL 18, 358CSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Propositi atque ingenii mei est eorum famam curare quos diligo. Tibi autem plus me favoris impendere hortatur affinitas.
PL 18, 358C私の志と気質からして、愛する人々の評判を気にかけることは私の務めである。とりわけあなたには、姻戚の縁が、より多くの好意を注ぐよう私を促す。
Quo circa impatienter fero apparitorum notariis senatui nuntiari, quod Romani populi magistratus abesse patiaris, et in tuam referri injuriam quod patriae functiones ab obnoxiis deseruntur.
PL 18, 358Cそれゆえ、下役たちの書記によって元老院に、ローマ人民の官職者が不在であることをあなたが黙認していると告げられ、都の務めが、それを負うべき者たちに放棄されていることが、あなたへの非難に帰せられていると聞いて、私は耐えがたい。
Id etsi falso in aures publicas praesumo perlatum, fungor tamen admonendo parentis officio, et deprecor ut caeteris administrationis tuae laudibus hunc quoque titulum de quo laboramus adjicias.
PL 18, 358Cこの話が公の耳に届いたのは偽りだと私は思うが、それでも親としての忠告の務めを果たし、あなたの統治へのほかの称賛に、我々が苦心しているこの名誉の称号をも加えるよう懇願する。
Grave quippe est ut generosae familiae viro, summis per Africam tribunalibus praeside, collegarum nonnulli munia Romana detrectent, et annus pene editoribus vacuus, pro consulari fastigio gignat invidiam.
PL 18, 358C名門の家の人であるあなたが、アフリカ全土の最高の法廷の総督を務めているのに、同僚の幾人かがローマの務めを避け、催し主を欠いてほとんど空となった年が、属州総督の高位〔pro consulari。アフリカの最高の法廷を司る属州総督(プロコンスル)の位と取った。「執政官格の」とも読める〕に対して妬みを生むのは、実に重大である。
Audiant certe qui deserunt functiones, quanta impendii mediocritate anni superioris praetor Aedesius urbanos fecerit ludos, et de exemplo colligant quid praesentibus magistratibus honoris et levaminis deferatur.
PL 18, 358D務めを放棄する者たちは、昨年の法務官アエデシウスがどれほど慎ましい出費で都の競技を催したかを聞くがよい。そしてその例から、現職の官職者にどれほどの名誉と軽減が与えられるかを悟るがよい。
Liber X, Caput V
第X巻 第V章PL 18, 358DSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Interesse votis tuis animus affectat, sed valetudo corporis longum recusat excursum. Nam, ut est morborum ferax otium, denuo me pedum vinxit dolor, dum quieti ruris indulgeo.
PL 18, 358D心はあなたの願いの場に居合わせたいと望むが、体の健康が長い遠出を拒む。閑暇は病を生みやすいもので、静かな田舎に身を任せているうちに、足の痛みが再び私を縛った。
Da igitur, quaeso te, officio meo justam remissionem, et interim sine nuptialibus domus vestrae abesse pignoribus, ut paulo post sanatus foederibus admiscear. Vale.
PL 18, 359Aだから頼む、私の務めに正当な免除を与えてほしい。そのあいだ、あなたの家〔vos。一人の相手への敬意の複数〕の婚姻の絆〔の祝い〕に私が不在であることを許してほしい〔nuptialibus pignoribus は婚礼を迎える子らの意とも読める〕。ほどなく癒えて、その縁組に加われるように。健やかであれ。
Liber X, Caput VI
第X巻 第VI章PL 18, 359ASYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Non solet ab amicis anxie venia postulari. Quapropter pauca cogo sermone otianti mihi in agro solitus unius pedis morbus obrepsit. Itaque obeundis officiis vacationem desiderati muneris peto.
PL 18, 359A友から不安げに許しを請うことは普通しないものである。それゆえ言葉を少なくする。田舎で閑にしている私に、いつもの片足の病がしのび寄った。そこで、あなたの望んだ務めに出向くことの免除を求める。
Dabunt dii auspices facultatem ut nuptialibus familiae vestrae votis compos sanitatis intersim. Vale.
PL 18, 359A神々が吉兆を与え、健康を得たうえで、あなたの家〔vos。一人の相手への敬意の複数〕の婚礼の願いの場に私が列せる力を与えてくれるだろう。健やかであれ。
Liber X, Caput VII
第X巻 第VII章PL 18, 359ASYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Frater meus Rabilianus, genere et amore conspicuus, injuriae suae acerbitatem privata apud me conquestione deflevit.
PL 18, 359A私の兄弟ラビリアヌスは、家柄でも人に愛されることでも際立つ人で、自らの受けた不当の苦さを、私的な訴えとして私のもとで嘆いた。
Asserit enim procuratorem suum sine cujusquam denominatione correptum: et cum vindictam de te impetrare debuerit, quam cum Romae degeres, postulavit; auctam domus suae cognovit injuriam. Id ego oblivione arbitror accidisse.
PL 18, 359B彼が言うには、彼の管財人が、誰とも名指しされることなく捕らえられた。そして、あなたがローマに暮らしていたときに彼が求めた救済〔vindicta〕をあなたから得るはずであったのに、自分の家の受けた不当がかえって増したと知った。私はこれが忘却のゆえに起きたと思う。
Quomodo enim praeciperes, quod incoram positus improbasti? Quare, ut parens moneo, ne augere, quae doluit, genus putes esse conscientiae.
PL 18, 359B実に、あなたが目の前に居て非としたことを、どうして命じることがあり得ようか。それゆえ、親として忠告する。彼が痛んだことを増すのが〔あなたの〕良心にかなう類のことだと考えてはならない〔genus esse conscientiae の意は定かでない。…の一種である、と取った〕。
Certe si abest aequitas judicatis, familiariter mihi ede rationem, ita ut noveris pro absentibus dominis rectorem suscipere debere partes defensionis. Vale.
PL 18, 359Bいずれにせよ、判決に衡平が欠けているのなら、親しく私に理由を述べよ。ただし、主人が不在のときは、属州の長が主人に代わって防御の役を引き受けるべきだと知っておくように。健やかであれ。
Liber X, Caput VIII
第X巻 第VIII章PL 18, 359BSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Jucunda mihi fuerit perceptio scriptorum tuorum. Amicitia enim mutuis gaudet officiis. Sed utinam hominum meorum diligentia fidem tuae pollicitationis implesset.
PL 18, 359Bあなたの書面を受け取ったことは、私には喜ばしいことであった。友情は互いの務めを喜ぶものだからである。だが、私の者たちの勤勉が、あなたの約束の信に応えてくれていたらよかったのに。
Nam cum scripseris, eos ad solvendam pensionem profectos, exiguam partem redituum perdiderunt: nec illis pudori fuit, cumulum debitorum sub tanta anni fecunditate contrahere. Dignare igitur curam nostrae utilitatis arripere, et ad solutionem cogere debitores.
PL 18, 359Cあなたは、彼らが年貢を納めに出向いたと書いたが、彼らは収入のごく一部を〔納めて〕手放したにすぎず〔perdiderunt の意は定かでない。収入のごく一部しか納めなかった、と取った〕、これほどの豊作の年に、負債の山を積むことを恥じもしなかった。そこで、我々の利益への配慮を引き受けることをよしとし、債務者たちに支払いを強いてほしい。
Quid enim juvat, quod studio tuo et beneficiis adjuvantur, cum hoc commoditas nostra non sentiat? Vale.
PL 18, 359C実に、あなたの熱意と恩恵によって彼らが助けられているとして、何の益があろうか。我々の便宜がそれを感じないのなら。健やかであれ。
Liber X, Caput IX
第X巻 第IX章PL 18, 359CSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Salute praefata, quam litteris anteferre solemne est, ut seriem familiarium scriptorum vota praeveniant, silere apud te nequeo, Cajetanae Formae tentamenta frigere; et nisi praesentia tua coeptis calcar admoverit, vereor ne operi emoliendo aestiva opportunitas subtrahatur.
PL 18, 359C手紙に先立つのが習いである挨拶を先に述べた。それは、親しい書簡の連なりを、〔私の〕願いが先んじるためである。そのうえで、あなたに黙っていることはできない。カイエタの水道〔forma〕の工事が冷えており、あなたが居合わせて企てに拍車を掛けなければ、仕事を仕上げるのに夏の好機が奪われるのではないかと恐れる。
Quid igitur super hoc agendum sit in tuo jure constituo. Mihi satis est, in his quae ad laudem tuam pertinent, partes amici monitoris implesse. Vale.
PL 18, 359Dしたがって、これについて何をすべきかは、あなたの裁量に委ねる。あなたの称賛にかかわる事柄で、忠告する友の役目を果たしたことで、私は十分である。健やかであれ。
Liber X, Caput X
第X巻 第X章PL 18, 359DSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Abundantissime gaudeo tibi esse curae, ut filii mei editio ursis pluribus instruatur, statimque pretia annumeranda misissem, nisi hiemalis asperitas impediret invectionem.
PL 18, 359Dあなたが、我が息子の催しが、より多くのクマで整えられるよう心にかけてくれていることを、私はこの上なく喜ぶ。冬の厳しさが運搬を妨げなければ、すぐにも払うべき代金を送ったであろう。
Sed paulo post, ubi opportunitas veris molliverit itinerum difficultatem, curabitur ferarum emptio, cui definitionis justitiam spopondisti.
PL 18, 359Dだが、ほどなく春の好機が道の難儀をやわらげたときに、獣の購入の手配をする。その取り決めの正義をあなたは請け合ってくれた。
Interea tibi ago atque habeo gratias, et provocatum me ad amicitiae incrementa protestor, licet sponte digneris advertere honesta beneficia apud memores non perire. Vale.
PL 18, 360Aその間、あなたに感謝を述べ、感謝している。友情が増すよう促されたと表明する。もっとも、誠実な恩恵は覚えている人々のもとでは失われないことを、あなたは進んで心に留めることをよしとしてくれるだろうが。健やかであれ。
Liber X, Caput XI
第X巻 第XI章PL 18, 360ASYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Per amicum communem Gaudentium propinqui mei Valentini preciculas misi, sane ad fidem meam, et conscientiam pertinentes.
PL 18, 360A共通の友ガウデンティウスを通じて、私の親族ウァレンティヌスの小さな願いを送った。それはまことに私の信義と良心にかかわるものである。
Nam frater ejus Proserius cum premeretur extremis et praesentem me, et per epistolam summis precibus obsecravit, ut impetrata facili auctoritate rescripti, filia ejus fratris sui filio copuletur, quod multis esse concessum manifesta testantur exempla.
PL 18, 360A実に、彼の兄弟プロセリウスは、死に迫られたとき、居合わせた私に、また書簡でも、最も強い懇願をもって頼んだ。勅答の権威を容易に得て、彼の娘が自分の兄弟の息子と結ばれるようにと。これが多くの人に許されたことは、明らかな例が証している。
Quare piae supplicationi adjumentum meum negare non possum, quoniam fidem meam super his nuptiis voluntas propinqui morientis adstrinxit, ut epistola precibus connexa declarat.
PL 18, 360Aそれゆえ、この敬虔な請願に、私は助力を拒むことができない。この婚姻について、死にゆく親族の意志が私の信義を縛ったからで、嘆願に添えられた書簡が示すとおりである。
Dignare igitur juvare effectum pii desiderii, eatenus, ut si quis conturbare tentaverit mandatum paternum, comminatione infamiae terreatur. Rescripti autem beneficium cum fuerit impetratum, spectatae fidei perlator apportet. Vale.
PL 18, 360Bそこで、この敬虔な望みの成就を助けることをよしとしてほしい。父の委ねたことを乱そうとする者があれば、不名誉の脅しで恐れさせられるほどに。勅答の恩恵が得られたときは、信の確かな運び手に持参させてほしい。健やかであれ。
Liber X, Caput XII
第X巻 第XII章PL 18, 360BSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Meretur auxilium tuum causa communis. Nam quidquid ad senatorias pertinet functiones, participata ope et conjuncta animositate peragendum est.
PL 18, 360Bあなたの助力に値するのは共通の事柄である。元老院議員の務めにかかわることは何であれ、助力を分かち合い、心を合わせて成し遂げねばならない。
Juva igitur auctoritate, qua dignum est, partes atque rationes ad amplissimam curiam pertinentes: multum ex hoc negotio laudis habiturus, si munia ordinis nostri, quae jam dudum fluctuare manifestum est, solutio ab obnoxiis efflagitata reparaverit. Vale.
PL 18, 360Bだから、元老院議場にかかわる当事者と収支を、ふさわしい権威をもって助けてほしい。我々の身分の務めは、すでに久しく揺らいでいることが明らかだが、義務ある者たちから求められた納入がそれを立て直したなら、あなたはこの件で多大な称賛を得るだろう。健やかであれ。
Liber X, Caput XIII
第X巻 第XIII章PL 18, 360CSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Editioni nostrae fortuna consulit, quae te regendae Apuliae voluit admovere. Utere igitur occasione praesenti, et apud praeturam domus nostrae, ad quam feliciter de transmarinis ursi proxime perferentur, convenientia decerne praesidia, ut prioribus officiis hujus quoque cumulus applicetur. Vale.
PL 18, 360C我々の催しには運命が配慮している。運命は、あなたをアプリアの統治に就かせようとした。だから今の機会を用い、我が家の法務官職〔の催し〕——そこへ海の向こうからクマがまもなく無事に運ばれてくる——のために、ふさわしい支援を取り決めよ。先の務めに、この務めの上積みも加わるように。健やかであれ。
Liber X, Caput XIV
第X巻 第XIV章PL 18, 360CSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Diligentia tua et judiciali vigore delector. Sed inopia vel potius egestas ordinis Forminiani, etiam curationis impatiens est.
PL 18, 360Cあなたの心配りと裁きの気力を、私は喜ぶ。だが、フォルミアエ〔底本は Forminiani〕の都市参事会の欠乏、いやむしろ窮乏は、治療にも耐えられない。
Nam sicut affecta diuturno morbo corpora, saeviorem medicinam ferre non possunt, ita curia numero et paupertate tenuata, duritia immodicae emendationis exstinguitur.
PL 18, 360C長患いに衰えた体が、きつい薬に耐えられないように、数と貧しさに痩せた参事会は、度を越した矯正の厳しさで滅びる。
Libens igitur parentis sume consilium, qui non defendit ordinis culpam, sed correctionis modum postulat.
PL 18, 360Dだから、親としての忠告を快く受けよ。私はその身分の咎を弁護するのでなく、矯正の程度を求めているのだ。
Habenda est ratio vectigalium publicorum, et lavacri aestivi instauratio cum reip. viribus conferenda, ut si quid redundat expensis caeteris, in sumptum operis conferatur.
PL 18, 360D公の租税を勘定に入れ、夏の浴場の修復は公共の財力と突き合わせるべきである。ほかの出費を超えて余る分があれば、その工事の費用に充てられるようにせよ。
Dandum quoque est instaurationi largius tempus, ne quid deroget firmitati praecipitata reparatio. Nihil ex hac mora tuae gloriae detrahitur. Ad praesentem enim judicem veteris curiae culpa non pervenit.
PL 18, 360D修復にはより多くの時間も与えねばならない。性急な修復が堅固さを損なうことのないように。この遅れによって、あなたの栄光は何も減らない。現在の裁判官には、昔の参事会の咎は及ばないからである。
Possem plura connectere, sed cum rerum omnium consideratio apud sapientiam tuam vigeat. parco esse prolixior, una admonitione contentus, magnopere nobis esse curandum, ut levamen potius ordinibus aliquot exhaustis tuus adventus apportet.
PL 18, 360Dもっと付け加えることもできようが、万事への考慮はあなたの賢慮に宿っているので、長くなることは控える。ただ一つの忠告で足りる。あなたの到着が、疲弊したいくつかの参事会に、むしろ軽減をもたらすよう、我々は大いに心を配らねばならない。
Liber X, Caput XV
第X巻 第XV章PL 18, 361ASYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Si novum beneficium de ursorum comparatione peteremus, longior ambitus esset adhibendus. Sed cum promissa repetantur, admoneri potius te quam rogari convenit.
PL 18, 361Aクマの調達について新たな恩恵を求めるのなら、もっと遠回しな運びが必要であろう。しかし求めているのは約束〔の履行〕なのだから、あなたは懇願されるよりも、思い出させられるのがふさわしい。
Haec igitur epistolae summa est, ut homines meos, quibus ferarum jam mandavimus emptionem, juvare adminiculo non graveris, ut editio nostra, quam auspice Deo, pro filio praeparamus, tuis auxiliis, meis sumptibus instruatur. Vale.
PL 18, 361Aそれゆえ、この書簡の要点はこうである。獣の購入をすでに任せた私の者たちを、嫌がらずに力添えで助けてほしい。我々が神の吉兆のもとで息子のために準備している催しが、あなたの助けと私の費用で整うように。健やかであれ。
Liber X, Caput XVI
第X巻 第XVI章PL 18, 361BSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Suessa honestorum civium patria est, ita ut merito dixerim, minimae quoque fortunae homines extra vitia plebeia esse censendos.
PL 18, 361Bスエッサは立派な市民たちの故郷であり、それゆえ、最も低い境遇の人々でさえ、民衆の悪徳の外にあると見なされるべきだと言ってよかろう。
Volo igitur credas, nullum ex illa urbe ad fori strepitum processurum fuisse, nisi acerba coegisset impressio, de qua meae litterae non loquentur. Vehementius enim vox publica suffragabitur eorum dolori quam privata potuisset.
PL 18, 361Bだから、あなたに信じてほしい。あの都の者は誰一人、苦い圧迫に強いられなければ、広場の喧騒の中へ出て来なかっただろう。その圧迫について、私の書簡は語らない。公の声は、私的な声がなし得たよりも強く、彼らの痛みを支持するだろうから。
Audientiae tantum per me optant facilitatem mereri. Quidquid autem spoliatis atque vexatis properandum est, favor tuus et legum norma praestabit. Vale.
PL 18, 361B彼らは私を通じて、聴聞の便宜に与ることだけを願っている。奪われ悩まされた人々のために急ぐべきことは何であれ、あなたの好意と法の規範が果たすだろう。健やかであれ。
Liber X, Caput XVII
第X巻 第XVII章PL 18, 361BSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Suessanorum allegationes commendat tibi publicus magistratus, mihi privata miseratio. Atque ideo a te judiciarii vigoris auxilia, a me verba poscuntur.
PL 18, 361Bスエッサの人々の訴えを、あなたに推すのは公の官職者であり、私に推すのは私的な憐れみである。だから、あなたからは裁きの気力による助けが、私からは言葉が求められている。
Fungor igitur partibus meis, et te familiariter rogo ut, auditis infelicium deplorationibus, in eam partem, quae est juri et miserationi amica, movearis. Vale.
PL 18, 361Bそれゆえ私は自分の役を果たし、親しく頼む。不幸な人々の嘆きを聞いたうえで、法と憐れみに友好的な側へ動かされてほしい。健やかであれ。
Liber X, Caput XVIII
第X巻 第XVIII章PL 18, 361CSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Prima scribendi causa est ut honorificentiam salutationis exhibeam. Secunda, ut probatam mihi modestiam tuam justa petitione conveniam.
PL 18, 361C書く第一の理由は、挨拶の敬意を示すためである。第二は、私に証されたあなたの慎みに、正当な願いをもって赴くためである。
Plurimi enim de familia domus meae per fugam elapsi, in his locis, quae tibi contermina sunt, delitescunt, hos, auditis allegationibus procuratoris mei, quaeso restituas.
PL 18, 361C実に、我が家の奴隷たちの多数が逃亡して抜け出し、あなたに隣接するこの地域に潜んでいる。私の管財人の申し立てを聞いたうえで、彼らを返してほしい。
Convenit enim tuis moribus et amicitiae nostrae contemplationem gerere, et servili nequitiae negare perfugium. Vale.
PL 18, 361Cあなたの人柄と我々の友情への顧慮を持ち、奴隷の不埒に逃げ場を拒むのが、実にふさわしい。健やかであれ。
Liber X, Caput XIX
第X巻 第XIX章PL 18, 361DSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Postquam de freto Siculo litteras tuas sumpsi, ad curam vicissitudinis incitatus, salutem mihi nuntio secundare, tibi opto suppetere. Dehinc de apparatu nostrae editionis admoneo, quamvis religiosus animus monitorem alterum non requirat.
PL 18, 361Dシチリアの海峡からのあなたの書簡を受け取った後、返礼の心遣いに促されて、私の健康は順調であると知らせ、あなたにもそれが備わるよう願う。次に、我々の催しの準備について念を押す。生真面目なあなたの心は、別の忠告者を必要としないだろうが。
Prae caeteris autem quae Romana spectacula desiderant, crocodilos functio theatralis efflagitat. De quibus fidam tuam sponsionem teneo: cui facilis succedet effectus, si peculiariter in rem missos suffragii tui nisus adjuverit. Vale.
PL 18, 361Dローマの見世物が求めるもののうち、とりわけ劇場の務めはワニを要求する。それについては、あなたの確かな約束を私は握っている。その約束は、その件のために特に遣わされた者たちをあなたの支持の力が助けるなら、容易に実現するだろう。健やかであれ。
Liber X, Caput XX
第X巻 第XX章PL 18, 361DSYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
Plures de Dalmatia ursos in apparatum domus nostrae proxime esse venturos fides asserit nuntiorum: quorum subvectionem dispositis vehiculis privatim debemus instruere. Hujus mihi curae absolutionem diligentia tua usu explorata promittit. Quaeso igitur ut hanc provinciam confestim ineundis. . . . . . . . .
PL 18, 361Dダルマティアから、さらに多くのクマがまもなく我々の家の〔催しの〕準備に着くだろうと、使いの報せの確かさが断言している。その運搬を、車を手配して、我々が私的に整えねばならない。この心配を果たしてくれることを、経験で試されたあなたの心配りは約束している。そこで頼む、この任務を直ちに、引き受けるべき……〔底本は ineundis のあとに点線 . . . . . . . . . があり、本文が途切れている〕
Liber X, Caput XXI
第X巻 第XXI章PL 18, 362ASYMMACHUS.
シュンマクスより(宛名を欠く)
. . . . Capitali exitio cunctorum lacrymisque expiavit. Nunc interlucet homo homini. Senatus antiquum obtinet. Vivere libet: natum esse non poenitet, et ad salutem spectant omnia. Nulli a paupertate discrimen est.
PL 18, 362A〔冒頭は点線で始まり、本文が欠けている〕……すべての者の致命的な破滅と涙によって贖った。今や人は人に光を示す〔interlucet homo homini の意は定かでない。人が互いに見通せるようになった、の意に取った〕。元老院は昔の地位を保つ。生きることは喜ばしい。生まれたことを悔いず、すべては安全へ向かっている。誰にとっても、貧しさからの危機はない。
Respub. se in vetustatem recepit et decrepitos mutavere animos, postquam vos ad virtutem verba fecistis.
PL 18, 362A国家は旧き姿に立ち返り、衰えていた心が改まった。諸君が徳へ向けて語りかけて以来である。
Pari vigilia prospectum videmus ut res annonaria satietati urbanae liberalius ingeratur: Flandae monetae nequitiam decoquat larga purgatio: nullo jam provincialis auri incremento trutinam spectator inclinet.
PL 18, 362A同じ警戒をもって、穀物供給が都の飽食のためにより豊かに運び込まれるよう配慮されているのを、我々は見る。鋳造される貨幣の悪質さが、大量の浄化によって煮つめて取り除かれ、属州の金にもはや何の増しもなく、検査人が秤を傾けることもないように〔Flandae monetae 以下の語義と構文は定かでない。鋳造される貨幣の浄化と、金の検査での上乗せの廃止の意に取った〕。
Mille alia, quae si persequi velim, vestrae gloriae memor, meae infantiae immemor deprehendam. Nam nemo prudens humanus verbis corrupit oracula.
PL 18, 362Bほかにも千の事柄があるが、それを述べようとすれば、諸君の栄光は覚えていながら、私の拙さを忘れていることになるだろう。実に、思慮ある人は誰も、人間の言葉で勅語を損なったことがない。
Igitur divina mens tua, juvenis Auguste, Romani nominis decus, vehatur curru eloquii sui; nos in agendis gratiis humi reptamus, socco magis idonei, quam cothurno, postquam facundia res esse coepit imperii.
PL 18, 362Bそれゆえ、あなたの神的な精神は、若きアウグストゥスよ、ローマの名の誉れよ、自らの雄弁の戦車に乗せられて進むがよい。我々は感謝を述べるにあたって地を這い、悲劇の高靴より喜劇の低い履物のほうがふさわしい。雄弁が帝国の事柄となり始めて以来である。
Nam, quod sciam, musis in palatio loca, lautia tu dedisti: quae res prospere vertat vobis vestraeque pietati, quia fastum et otium, fortunae grandioris vitia, nihil moramini. Mihi satis salutis est cum valetis.
PL 18, 362B実に、私の知る限り、あなたは宮廷にムーサたちのための場所と供応を与えた。この事が諸君と諸君の敬虔にとってうまく転ぶように。諸君は、より大きな運命の悪徳である尊大と怠惰を、まったく意に介さないからである。私には、諸君が健やかであれば、安寧は十分である。
Felicitas voto publico exorata praestabit, ut clementiae vestrae, quanta est reddendi voluntas, tanta suppetat copia negotiis promovendis.
PL 18, 362B公の願いによって乞われた幸運が、諸君の寛容に、返礼したいという意志と同じだけの余力を、事業を進めるために備えてくれるだろう。
Liber X, Caput XXII
第X巻 第XXII章PL 18, 362CDOMINO VALENTINIANO SEMPER AUGUSTO SYMMACHUS V. C. PRAEF. URB.
いとも高名な人、首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥス、ウァレンティニアヌスへ
Quieto mihi et jampridem a desideriis honorum remoto, praefecturam multis cupitam sponte tribuistis. Ago gratias tot bonorum circa me principum voluntati. Sed intelligo quanto plus sollicitudinis habeat magistratus qui ex judicio, quam qui ex gratia venit.
PL 18, 362C静かにしていて、すでに久しく官職への望みから遠ざかっていた私に、多くの人が望む長官職を、諸君〔vos。宛名は一人の皇帝(ウァレンティニアヌス)だが、続く「これほど多くの善き君主たち」「君主たちの好意」が示すように、長官職を授けた共同皇帝たちを指すと取り、この書簡では諸君とした〕は自ら授けた。これほど多くの善き君主たちが私に向けた意志に、感謝する。だが私は、好意から来た官職者より、判断から来た官職者のほうが、どれほど多くの憂慮を負うかを悟っている。
Ille enim, ut meritis datus, spem sui debet aequare: iste ut per beneficium quaesitus, a periculo praestationis alienus est, D. imperator. Quis ergo me huic oneri parem faciet? Scilicet vestra clementia, cujus interest ne temere electus existimer.
PL 18, 362C前者は、功績によって授けられた者として、自らへの期待に釣り合わねばならない。後者は、恩恵を通じて求められた者として、〔成果を〕果たす危険とは無縁である、主なる皇帝よ。では、誰が私をこの重荷に釣り合う者にするのか。ほかならぬ諸君の寛容である。私が軽率に選ばれたと思われないことは、その寛容にかかわるのだから。
Mihi ad conscientiam satis est non affectasse publicam curam. Jam qualis inveniar in manu temporum est. Bonos enim magistratus favor principum facit, semperque de moribus vestris virtutes judicum fluunt.
PL 18, 362C私には、公の務めを望まなかったことが、良心にとって十分である。私がどのような者と見出されるかは、時の手の内にある。実に、善き官職者を作るのは君主たちの好意であり、裁く者たちの徳は常に諸君の人柄から流れ出る。
Facite ut omnes intelligant, si forte desit rectoribus integer vigor, et justa conscientia, hominis culpam esse, non saeculi. Non sum voti immodicus, cum honorem meum commendo auctoribus suis. Quantum est enim quod ego numini vestro ago gratias? Facite ut vobis etiam respublica pro me grata sit.
PL 18, 362D諸君は、皆に悟らせてほしい。もし統治者たちに、清廉な気力と正しい良心が欠けるときがあるなら、それは人の咎であって、世の咎ではない、と。私が自分の官職を、それを授けた人々に推すとき、願いが過度なのではない。私が諸君の神威に感謝を述べることは、いかほどのことであろうか。国家もまた私のゆえに諸君に感謝するようにしてほしい。
Liber X, Caput XXIII
第X巻 第XXIII章PL 18, 362DD. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS V. C. PRAEF. URB.
いとも高名な人、首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥス、テオドシウスへ
Olim me, ut res indicat, cognitiones numinis vestri secundo favore respiciunt. Neque enim aliter imperatoribus nihil temere praestantibus, inter primos aut primus occurrerem.
PL 18, 362D昔から、事実が示すように、あなたの神威〔vos。一人の相手への敬意の複数〕の吟味は、追い風の好意をもって私を見てきた。そうでなければ、何事も軽率に授けない皇帝たちに、私が第一級の人々のうちの一人として、あるいは第一の者として現れるはずがない。
Dilatus ergo hactenus mihi cum republica videor, quae ubi in longinquas imperii partes majestatis vestrae curam vocavit, reperit apud vos meditata judicia, D. imperator. Justum est igitur ut aeternitati vestrae pro solo honore, quem cepi, gratias agam.
PL 18, 363Aこうして私は、これまで国家とともに〔登用を〕延ばされていたように思う〔Dilatus … cum republica の取り方は定かでない。国家が皇帝たちの配慮を遠い地方に呼んでいたので、私の登用も国家とともに延ばされていた、と取った〕。国家が帝国の遠い地方へあなたの威光の配慮を向けたとき、それはあなたのもとで熟された判断に出会った、主なる皇帝よ。だから、私が受けた官職の名誉のためだけに、あなたの永遠性に感謝を述べるのは正しい。
Praefectos saepe fecistis, et immensa aetate facietis, sed quos assiduitas et usus ingesserit. Me dudum proconsularem virum cedentem jam diu potentium moribus, ante capere magistratum quam exspectare voluistis.
PL 18, 363A長官たちをあなたはしばしば任命してきたし、果てしない年月のうちに任命するだろうが、それは日々の務めと経験が押し出した者たちであった。私は、すでに久しく有力者たちの風習に身を引いていた、属州総督を務めた者であるのに、官職を待つよりも先に受けることを、あなたは望んだ。
Nunc vos oro, atque obsecro ut favore perpetuo factum vestrum juvetis. Amabile est praeesse civibus, sed placere difficile. Multum enim et inter cognitos semper dura constantia est.
PL 18, 363A今、あなたに願い、乞う。永続する好意をもって、あなたのなしたことを助けてほしい。市民を治めることは好ましいが、気に入られることは難しい。実に、知られた人々のあいだでさえ、堅固であることは常に苛酷である。
Quid quod plerumque evenit, ut aliqui longo potentiae usu, jam nesciant honorem meum? Non deseruerint, qui dederunt. Ego enitar, ut potero, ne clementiam vestram fefellisse de me prior fama videatur: vestri numinis erit communem causam tueri. Nam in bonis magistratibus majorem gloriam quaerit temporum fama quam judicum
PL 18, 363Aしばしば起こることだが、長年の権勢の習いで、ある人々が私の官職をもはや認めなかったら、どうであろうか。授けた者たちが見捨てることはあるまい。私はできるかぎり努め、先立つ評判が、私についてあなたの寛容を欺いたと見えないようにする。共通の事業を守るのは、あなたの神威の務めとなるだろう。実に、善き官職者においては、時代の評判は、裁く者たち〔自身〕の評判よりも大きな栄光を得る〔底本は文末に句点を欠くが、文は quam judicum で終わっていると取った〕。
Liber X, Caput XXIV
第X巻 第XXIV章PL 18, 363BD. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS V. C. PRAEF. URB.
いとも高名な人、首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥス、テオドシウスへ
Quod apud germanum clementiae vestrae divum principem non sileremus, si eo res Romana frueretur, custodibus famae ejus insinuo: ea devotione, qua praefectum vestrum decet fidem praeferre blanditiis, D. imperator.
PL 18, 363B諸君〔vos。宛名は一人の皇帝(テオドシウス)だが、「諸君の寛容の兄弟である神君なる君主」は亡きグラティアヌスで、その兄弟はウァレンティニアヌス2世であるから、共同皇帝たちに宛てた言い方と取り、この書簡では諸君とした〕の寛容の兄弟である神君なる君主のもとでも、もしローマの国家がなお彼を享受していたなら、我々は黙さなかったであろう。そのことを、私は彼の名声の守り手たちに知らせる〔germanum … divum principem は、諸君の兄弟に当たる亡き君主、と取った〕。諸君の長官がへつらいよりも誠実を優先するのにふさわしい忠誠をもって、主なる皇帝よ。
Falso creditum est quod urbanae fastigium potestatis peregrini ac superbi vehiculi usus attolleret. Haec enim ratio sola novum statutum benigno tunc persuasit ingenio, ut veterem magistratum dives pompa gestaret.
PL 18, 363B都の権力の頂が、異国風の傲慢な車の使用によって高められる、という考えは誤りであった。実に、旧い官職を華やかな行列が運ぶべきだというこの理由だけが、当時、新しい定めを寛大な気性に説き伏せたのである。
Recusat istiusmodi decus honor sobrius quem nunquam poenitet sui. Cui si quid patimur accedere, fatemur hactenus defuisse.
PL 18, 363C慎ましい官職は、自らを悔いることがなく、この種の飾りを拒む。それに何かが加わるのを我々が許すなら、これまでは欠けていたと認めることになる。
Itaque oculi civitatis quaerunt privati vehiculi nobilem modum, et degenerem praefecturam populus Romanus existimat, quae posteriora traxit exempla. Absit ut moderator urbis liberae, atque adeo devotae, tanquam Salmoneus alius invehatur.
PL 18, 363Cだから都市の目は、私有の車の気高い節度を求め、新しい先例に倣った長官職を〔quae posteriora traxit exempla の取り方は定かでない。近ごろの先例に引きずられた、の意に取った〕、ローマ人民は堕落したものと見なす。自由であり、しかも忠実な都の統治者が、別のサルモネウス〔雷神を真似て車を駆り、神罰を受けた王〕のように車で乗り込むことがあってはならない。
Nihil moramur externa miracula. Irritamentum superbiae Roma vestra non patitur, memor scilicet bonorum parentum, quos Tarquinii fastus et ipsius Camilli currus offendit. Nam tanto illi viro albentes quadrigae exsilium triste pepererunt.
PL 18, 363C我々は異国の驚異など意に介さない。諸君のローマは傲慢の誘因を容認しない。タルクィニウスの驕りや、カミッルス自身の戦車にさえ憤った善き父祖たちを記憶しているからである。実に、あれほどの人に、白馬の四頭立てが悲しい追放をもたらした。
Submisit Publicola concioni civium consularem securem, et honoris sui culmen infregit ut libertatem civitatis erigeret. Ergo moribus potius quam insignibus aestimemur. Non culpamus novum beneficium, sed bona vetera praeferimus. Submovete vehiculum cujus cultus insignior est: illud malumus cujus usus antiquior.
PL 18, 363Cプブリコラは市民の集会に執政官の斧を下げ、自らの官職の高みを挫いて、国の自由を立てた。ゆえに我々は、飾りよりもむしろ人柄で評価されたい。我々は新しい恩恵を咎めるのではなく、古き善きものを優先するのである。より飾りの目立つ車は退けよ。使用がより古い車のほうを、我々は選ぶ。
Liber X, Caput XXV
第X巻 第XXV章PL 18, 363DD. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS V. C. PRAEF. URB.
いとも高名な人、首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥス、テオドシウスへ
Inter praecipua negotiorum saepe curatum est ut erudiendis nobilibus philosophi praeceptores ex Attica poscerentur. Itaque nonnullos jus et auctoritas publica in usum nostrae urbis accepit, D. imperator.
PL 18, 363D事柄のうちでも主要なものとして、貴族を教育するために、哲学者の教師をアッティカから呼び寄せることが、しばしば取り計らわれてきた。それゆえ、公の権利と権威は、幾人かを我々の都の用に受け入れた、主なる皇帝よ。
Nunc vestri saeculi bonitas ultro optimatem sapientiae Romanis gymnasiis arrogavit: siquidem Celsus, ortus Achetimo patre (quem memoria litterarum Aristoteli supparem fuisse consentit), juventuti nostrae magisterium bonarum artium pollicetur, nullum quaestum professionis affectans, atque ideo dignus in amplissimum ordinem cooptari, ut animum vitiis avaritiae liberum dignitatis praemio muneremur.
PL 18, 363D今やあなたの世〔vos。一人の相手への敬意の複数〕の善良が、自ら進んで、知恵の最良の人をローマの学び舎に与えた。すなわちケルススは、父アケティムス——文献の記憶は、彼がアリストテレスにほぼ並ぶ者だったと認めている——の子として生まれ、善き学芸の教えを我々の若者に約束し、職業の利得を一切求めない。それゆえ、いとも高貴な身分に加えられるにふさわしい。私欲の悪徳から自由な心に、位の報いを与えるためである。
Sunt hujus rei exempla nobilia, quae prudens aemuletur imitatio. Nam et Carneadem Cyrenaeum, et Poenum Clytomachum Atheniensis curia societate dignata est: itidem ut Zaleucum, legum Lucrensium conditorem, civitate donarunt.
PL 18, 364Aこの事には高貴な先例があり、賢明な模倣がそれに倣うがよい。実に、キュレネのカルネアデスとカルタゴ人クリトマコスを、アテナイの議場は仲間に加えることをよしとした。同様に、ロクリスの法の制定者ザレウコス〔底本は Lucrensium。ロクリス(Locrensium)の意か〕にも、市民権を与えた。
Dignum est igitur aeternitate numinis vestri, Celsum, genere, eruditione, voluntate laudabilem, adjudicare nobilibus pignore dignitatis, cum praerogativa scilicet consulari, ne sumptum ejus magis quam magisterium quaesisse videamur, non sine avaritiae nota, si ab eo munia publica postulemus qui spondet gratuita praecepta.
PL 18, 364Aゆえに、あなたの神威の永遠性にふさわしいのは、家柄・学識・志において称賛されるケルススを、位の担保をもって貴族たちの列に加えることである。もちろん、執政官格の特権を伴ってである。彼の教えよりも彼の出費を求めたと我々が見られないためで、無償の教えを約束する者に公の務めを求めるなら、強欲の汚名なしには済まないからである。
Liber X, Caput XXVI
第X巻 第XXVI章PL 18, 364BDD. THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AUG. SYMMACHUS V. C. PRAEF. URB.
いとも高名な人、首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥスたち、テオドシウスとアルカディウスへ
Praecipua quidem beneficia numinis vestri populus Romanus exspectat, DD. imperatores. Sed ea jam quasi debita repetit, quae aeternitas vestra sponte promisit: non quod sibi tribuenda diffidat (nusquam enim major spes est quam in bonorum principum sponsione), verum ne existimetur oblata fastidiose sperare, nisi instanter exegerit.
PL 18, 364Bローマ人民は、諸君の神威のいとも大きな恩恵を待っている、主なる皇帝たちよ。だが人民は、諸君の永遠性が自ら約束したことを、すでにいわば負債として求め直している。それは自らに与えられることを疑うからではない(善き君主たちの約束にまさる希望は、どこにもないのだから)。そうではなく、差し出されたものを、強く求めもせずに高慢に待っていると見なされないためである。
Orat igitur clementiam vestram ut post illa subsidia, quae victui nostro largitas vestra praestabit, etiam curules ac scenicas voluptates circo et Pompeianae caveae suggeratis. His enim gaudet urbana laetitia, cujus desiderium pollicitatione movistis.
PL 18, 364Bそれゆえ人民は諸君の寛容に願う。我々の食糧に諸君の気前が与える支えのあとで、戦車競走と舞台の楽しみをも、競技場とポンペイウスの観覧席に与えてほしい、と。都の歓びはこれを喜び、諸君は約束によってその望みを動かしたのだから。
Exspectantur quotidie nuntii qui propinquare urbi munera promissa confirment. Aurigarum et equorum fama colligitur: omne vehiculum, omne navigium scenicos artifices advexisse jactatur.
PL 18, 364C約束された贈り物が都に近づいたと確かめる報せが、毎日待たれている。御者と馬の評判が集まっている。あらゆる車、あらゆる船が、舞台の芸人たちを運んで来たと噂されている。
Et tamen amor perennitatis vestrae acuit desideria plebis, non cupiditas ludicrorum. Date igitur interim quae petuntur, ut sit locus caeteris, quae sine fine tribuetis.
PL 18, 364Cそれでもなお、民衆の望みを鋭くするのは、諸君の永続性への愛であって、見世物への欲ではない。だから、求められているものを今は与えてほしい。限りなく与えるであろうほかのものに、余地があるように。
Liber X, Caput XXVII
第X巻 第XXVII章PL 18, 364CDD. THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB.
首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥスたち、テオドシウスとアルカディウスへ
Calendas, anni auspices, quibus mensium recursus aperitur, impertiendis strenis dicavit antiquitas, DD. imperatores. Hujus instituti usum munificentiae festinatione praevertitis, seram putantes liberalitatem, quae statis temporibus admovetur.
PL 18, 364C年の吉兆である朔日(カレンダエ)、月のめぐりが開かれるその日を、古来は新年の贈り物(ストレナ)を分かつために捧げた、主なる皇帝たちよ。諸君はこの慣習の用を、気前の良さを急ぐことで先回りする。定められた時に差し出される寛大さは遅い、と考えているのだ。
Felix mehercule saeculum, quo principes cohibere diu nesciunt tribuenda de votis, cum sibi debita cunctentur exigere. Quid ergo primum, quid potissimum praedicem?
PL 18, 364Dまことに幸いな世である。君主たちが、願いに応じて与えるべきものを長く控えるすべを知らず、自分たちに負われたものを取り立てるのはためらうのだから。では、何をまず、何を最も称えようか。
Promptamne numinis vestri, et celerem largitatem, an circa absentes memorem diligentiam, an quod sacrum munus auxistis honore verborum?
PL 18, 364D諸君の神威の敏速で素早い気前をか、不在の者に向けた心にとめる配慮をか、あるいは、聖なる贈り物を言葉の栄誉で増したことをか。
Dicam, ut res est, curasse clementiam vestram ut, tanquam coram locatus, et alloquiis principum fruerer et augusta in ipsis donis ora venerarer. Quando mihi continget expressa potius et viva gaudia capere de vobis?
PL 18, 364D事実のままに言おう。諸君の寛容は、私があたかもその場に居合わせたかのように、君主たちの語りかけを享け、贈り物そのものの中に皇帝たちの顔を拝することができるよう、取り計らってくれた。いつ私に、諸君から、より確かな、生きた喜びを受ける機会があるだろうか。
Quantum veritas est bonum, cujus species et imago mirabilis est! Ago igitur atque habeo gratias, et meam vicem, qui solvendo par non sum, coelestibus, ut sc. dii pro me solvant quod ego non sum solvendo. (Vide Senec. lib. IV de Benef. cap. 11; et nota usum verbi Delegare.) Delego virtutibus. illae clementiam vestram dignis processibus munerentur: nos colimus, nos amamus; quod scitis omnibus rebus esse praestantius; qui ideo salutariter rempub, regitis, ut haec sola mereamini.
PL 18, 364D真実とは、なんと善いものか。その姿と像でさえ驚くべきものだ。それゆえ私は感謝を述べ、感謝している。返済の力が私には足りないので、私の返礼の役を、天の(すなわち、神々が、私に返済できないものを私に代わって返済するように。セネカ『恩恵について』第4巻第11章を見よ。また「委ねる」(delegare)という語の用法に注意せよ。)〔この部分は編者の説明の書き込みで、シュンマクスの文ではない〕諸力〔virtutes〕に委ねる〔coelestibus … virtutibus は書き込みを挟んで続く一句と取った〕。それらの力が、ふさわしい栄進をもって諸君の寛容に報いるように。我々は敬い、我々は愛する。それが何ものにもまさると、諸君は知っている。諸君は、これだけに値するために、国家を救いに満ちて治めているのだ。
Liber X, Caput XXVIII
第X巻 第XXVIII章PL 18, 365ADD. THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AUG. SYMMACHUS V. C. PRAEF. URB.
いとも高名な人、首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥスたち、テオドシウスとアルカディウスへ
Omnium beneficiorum, quae tribuit potior fortuna subjectis, certa sunt tempora, DD. imperatores. Solae leges, quae in bonum commune procedunt, nunquam patiuntur occasum.
PL 18, 365A優位の運命が臣下に与えるあらゆる恩恵には、定まった時期がある、主なる皇帝たちよ。ただ、共通の善のために出される法だけは、決して没することがない。
Agit divinis sanctionibus vestris gratias ordo reverendus, etiam nomine posterorum, quibus resp. emendata tradetur.
PL 18, 365A尊ぶべき身分は、諸君の神聖な裁定に感謝を述べる。矯正された国家が引き渡されるであろう、後世の者たちの名においてもである。
Nam cum foeda jactatio senatorias functiones gravibus impendiis obruisset, et moribus et sumptibus nostris sanitatem veterem reddidistis: ne aut impares facultate collegas tenuis decoloraret editio, aut per verecundiam viribus majora conatos effusio inconsulta demergeret.
PL 18, 365B実に、醜い見栄が元老院議員の務めを重い出費で押し潰していたとき、諸君は我々の風習と出費に、旧き健全さを返した。資力の劣る同僚を、貧弱な催しが色あせさせることのないように、また、体面のために力に余ることを試みた者を、無分別な浪費が沈めることのないようにである。
Ejusdem praeterea rationis salubritate, vetus dicendarum sententiarum forma reparata est: ne summum cuique decernendi locum, non ratio munerum, sed bonorum fortuna praestaret: atque id assensio caeterorum vel invita sequeretur, quod ante omnes felicior censuisset.
PL 18, 365Bさらに、同じ理にかなった健全さによって、意見を述べる旧い形式が回復された。各人に決議の最上の席を与えるのが、務めの勘定ではなく財産の運であることのないように、また、他の誰より先に、より恵まれた者が表決したことに、ほかの者たちの賛同が、たとえ意に反しても従うことのないようにである。
Credimus igitur his remotis, ad regnum suum rediisse virtutes. In editionibus parcimonia, in senatu ordo retinebitur: nec se ostentabit opulentia, semper bonis infirma temporibus.
PL 18, 365Bそれゆえ、これらが除かれて、諸徳はその王国に帰ったと我々は信じる。催しには節約が、元老院には秩序が保たれ、豊かさは自らを誇示しないだろう。豊かさは善き時代にはつねに弱いものである。
Superest ut ea quae serenitas vestra patribus deliberanda legavit, cognito senatusconsulto, lex Augusta confirmet.
PL 18, 365C残るのは、諸君の晴朗さが議員たちの審議に委ねたことを、元老院決議が知られたのち、皇帝の法が確定することである。
Nullo enim dissentiente quis modus censitum, semel aut saepius, quae fungendis mediocritas editionibus applicetur, quae gladiatorio muneri, et quae scenicis ludis sumptuum temperamenta conveniant: quid libertatis habere mereatur praesentis expensio, quid damni absentium contumacia debeat experiri.
PL 18, 365C実に、誰も異を唱えずに〔次のことが定められた〕。財産評価に応じた負担の限度はどれほどか、それは一度か、より度々か。催しを務めるにあたってどんな中庸を当てるか、剣闘の催しと舞台の競技にはどんな出費の節制がふさわしいか。居合わせる者の出費はどれほどの自由に値し、欠席者の頑なさはどれほどの損害を被るべきか〔主文の動詞を欠くので、冒頭のとおり補った。censitum の形も定かでない〕。
Haec aeternitas vestra venerabilis, cum senatui statuenda mandaret, referri ad se protinus imperavit, ut placita cunctis immortali lege solidentur. Jussis paruimus.
PL 18, 365Cこれらを元老院が定めるよう委ねたとき、尊ぶべき諸君の永遠性は、ただちに自分に上申せよと命じた。皆の賛同した決議が不滅の法によって固められるようにである。我々は命令に従った。
Exspectemus oraculum, quo salutariter, ut vestro numini familiare est, Patrum decreta firmetis: adjecta comminatione, si ullus aliquando ambitus haec vel illa corruperit, quae consilio coelesti pro ordinis dignitate sanxistis.
PL 18, 365C勅語を待とう。諸君の神威にとって常のとおり、それによって元老院議員たちの決議を、救いをもたらす形で確定してほしい。諸君が天の計らいにより、身分の品位のために定めたこれやあれを、もしいつか何らかの不正な働きかけが損なうなら、との脅しも添えてである。
Liber X, Caput XXIX
第X巻 第XXIX章PL 18, 365DDD. THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB.
首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥスたち、テオドシウスとアルカディウスへ
Gratiosa beneficiis vestris agere pro urbe Roma ut officii probabilis, ita insolentis audaciae est. Nam neque ingentibus verba conveniunt, et personam populi Romani nulla implet oratio, DD. imperatores.
PL 18, 365D諸君の恩恵に対する感謝をローマ市のために述べることは、称えるべき務めであるのと同じ程度に、不遜な大胆でもある。実に、巨大なものに言葉は釣り合わず、ローマ人民の立場をどんな弁論も満たさない、主なる皇帝たちよ。
Sed quia in talibus negotiis voti magis quam ingenii ratio versatur, non metuo imparis famam, dum fugio nomen ingrati erga Urbem coelo et sideribus acceptam: cui bona terrarum omnium congesta praestatis, atque id praecipue vobis putatis accedere quod Roma quaesiverit.
PL 18, 365Dしかし、このような事柄では、才覚よりも願いの理が問われるので、力の及ばぬという評判は恐れない。天と星々に迎えられた都に対して、恩知らずの名を避けるからである。その都に諸君は全地の善きものを集めて与え、ローマが求めたことこそ諸君に益すると、とりわけ考えている。
Recepimus veteris praerogativae fidam securitatem; siquidem constat imperantibus vobis, populi esse Romani, quidquid ubique generosum vel gignit natura, vel informat industria. Enimvero etiam posteris egregium dedistis exemplum.
PL 18, 366A我々は古来の特権の確かな安心を取り戻した。諸君が支配するかぎり、自然が生み出すものであれ、勤勉が形づくるものであれ、いたるところの高貴なものは何であれ、ローマ人民のものであることが明らかだからである。実に、諸君は後世にも優れた手本を与えた。
Scient futuri ita demum affluere publicas voluptates, si eas palatia non requirant: Hoc est specimen animi continentis, sibi negare quod aliis deferatur, et laetitiam caeterorum propriis anteferre solatiis. Hic usus bonos principes decet.
PL 18, 366A後の世は知るだろう。公の楽しみは、宮廷がそれを求めなければ、まさにそのように溢れるのだと。これこそ節制する心の見本である。他の人に与えられるものを自らには拒み、他の人々の歓びを自分自身の慰めに優先することが。この習いは善き君主にふさわしい。
Namque aurium et oculorum fructus caducus est, largitatis aeternus. Alii triumphis suis haec dona servassent, ut posita lauro novis actoribus personarent Pompeiana proscenia: ut pro captivis tetrarchis Indicae currum belluae praevenirent, ut equorum longus ordo instar gentium duceretur.
PL 18, 366A実に、耳と目の享楽ははかなく、気前の良さの享楽は永遠である。他の者たちなら、これらの賜物を自らの凱旋のためにとっておいただろう。月桂冠を脱いだのち、新しい演者のためにポンペイウスの舞台が鳴り響くように、捕らえられた四分領主たちの代わりにインドの獣が戦車に先立つように、馬の長い列が諸国民のように引かれるように。
Vester triumphus Arsacidas post tergum revinctos, et gazas victae Babylonis accipiet. In magnos quippe animos non cadit affectata jactatio. Nescitis tribuenda differre: quidquid nationum famulatus obtulerit, statim publicum est.
PL 18, 366A諸君の凱旋は、背に手を縛られたアルサケス家の者たちと、征服されたバビロンの財宝を迎えるだろう。大いなる心には、わざとらしい誇示は似つかわしくない。諸君は与えるべきものを延ばすすべを知らない。諸民族の隷属が差し出すものは何であれ、ただちに公のものとなる。
Merito vos senatus ac populus ore celebrat, devotione veneratur, amore complectitur. Mihi credite, arcana omnium pectorum possidetis: illa bonarum necessitudinum loca, quibus liberorum, quibus parentum immoratur affectio.
PL 18, 366B元老院と人民が、口で諸君を称え、忠誠で崇め、愛で抱くのは当然である。私を信じてほしい、諸君はあらゆる胸の奥底を領している。子らの情、親らの情が留まる、善き絆のあの場所を。
Et quia omne praemium, dum beneficiis vestris confertur, angustum est, invenit ordo amplissimus amabilem vicem, qua se gratum probaret.
PL 18, 366B諸君の恩恵に対して与えられる報いは、どれも狭すぎる。そこで、いとも高貴な身分は、感謝を示す好ましい返礼を見いだした。
Nam familiae vestrae et stirpis auctorem, Africanum quondam et Britannicum ducem, statuis equestribus inter prisca nomina consecravit, qui felicissimum sidus, et imperio salutare progenuit. Sic coluntur, quorum liberi ad bonum publicum nati sunt.
PL 18, 366B実に、諸君の家と血筋の始祖、かつてアフリカとブリタンニアの将軍であった人を、騎馬像によって古き名の中に奉った。彼は、いとも幸いな星、帝国に救いとなる星を生んだからである。子らが公の善のために生まれた人々は、このように敬われる。
At vero populus imperialis munificentiae pignoribus expletus, in amorem vestrum prompta inclinatione concessit.
PL 18, 366C人民はといえば、帝の気前の良さの保証に満たされて、諸君への愛へ、素早い傾きで移った。
Qui ubi comperit meo praefatu, adfore dona publicorum parentum, portis omnibus in longinqua fusus erupit, feliciorem caeteris judicans, qui primus bona vestra vidisset. Ego cum exspectari munera principum soleant, nunc tacita venerunt.
PL 18, 366C私の予告で、公の親たちの賜物がまもなく来ると知ると、人民はあらゆる門から遠くへ溢れ出て、諸君の善きものを最初に見た者こそ、他の者より幸いだと考えた。君主たちの贈り物は待たれるのが常であるのに、今回は静かに来たのである〔底本は文頭に Ego があるが、文につながらない。本文が崩れているらしい〕。
Praetereo illum diem, quo elephantos regios per conferta agmina equorum nobilium pompa praecessit.
PL 18, 366C貴い馬の行列が、ひしめく群衆のあいだを、王のゾウの先に立って進んだあの日は、省く。
Malo fremitum Murciae vallis exponere, atque illam quadrigarum distributionem, in qua sibi cum fortunatior videretur, cui electionem mox urna tribuebat, par vel potior erat quem sors fecisset extremum. Quoties sequenti primus invidit?
PL 18, 366Cむしろ、ムルキアの谷〔大競技場の谷〕のどよめきと、あの四頭立て戦車の割り当てを述べたい。そこでは、籤がやがて選択を与える者のほうが幸運に見えたが、籤が最後にした者も、同等か、むしろ優っていた。先の者は、後に続く者を、幾たび妬んだことか。
Dubia est enim optio, cum de similibus judicatur. Nec putetis istiusmodi voluptatem plebi Martiae parvam videri, cui delinimenta circensium finitimorum connubium praestiterunt: cui summus honor visus est, ut ovantes equorum dorsa gestarent, ut triumphantes currus inveheret: quando Victoria, genti Romuleae familiaris, clementiam vestram pro voto omnium muneretur?
PL 18, 366C実に、似た者どうしのあいだで裁かれるときには、選択は定かでない。また、マルスの民〔ローマ人〕にとって、この種の楽しみが小さく見えると思うな。その民には、競技の魅力が隣人との婚姻をもたらし〔建国期の故事を指すか〕、小凱旋の者たちが馬の背に乗り、凱旋の者たちを戦車が運ぶことが最高の栄誉と見えたのである。ロムルスの民に親しい勝利の女神が、皆の願いのとおり諸君の寛容に報いるのは、いつであろうか〔quando … の取り方は定かでない。「…報いるのだから」とも読める〕。
Fecistis ut Urbs cana luxuriet in primam reducta laetitiam, et ver illud quondam vigentis aetatis. Audeo jam sperare potiora. Mittetis etiam regiam classem, quae annonariis copiis augeat devotae plebis alimoniam.
PL 18, 366D諸君は、白髪の都が、最初の歓びへ引き戻されて華やぎ、かつて盛りの年にあったあの春のようになるようにした。私は今や、より大きなことを望んでよいと思う。諸君は王の船団をも送るであろう。穀物の蓄えによって、忠実な民の糧を増やすためである。
Hanc ergo in Tiberinis ostiis mixtus populo senatus excipiet. Venerabuntur tanquam sacras puppes, quae felicia onera Aegyptiae frugis invexerint. Non sunt avara vota, quae saeculi excitavit humanitas. De exemplis venit ista fiducia.
PL 18, 366Dこの船団を、元老院が民と混じって、テヴェレの河口で迎えるだろう。エジプトの穀物の幸いな積み荷を運んで来た船を、聖なる船のように拝むだろう。この世の人情が呼び起こした願いは、貪欲ではない。この確信は先例から来る。
Magna sumendo majora praesumimus. Nunc legite senatus ac populi fausta suffragia: licet sciam plus inesse animis quam vocibus explicari: et quaedam libamina publici in vos amoris accipite. Si parva adhuc sunt dicta, munerum vestrorum imputate miraculis. Nam magnitudo stuporis locum multis plausibus non reliquit.
PL 18, 367A大きなものを受けることで、我々はより大きなものを予期する。さあ、元老院と人民の吉き賛同を読んでほしい。言葉に表されるよりも心に宿るもののほうが多いと私は知っているが。また、公の愛の捧げ物をいくつか、諸君に受けてほしい。まだ言葉が足りぬなら、それは諸君の賜物の驚異のせいにしてほしい。驚きの大きさが、多くの喝采の余地を残さなかったからである。
Liber X, Caput XXX
第X巻 第XXX章PL 18, 367ADD. THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AUG. SYMMACHUS V. C. PRAEF. URB.
いとも高名な人、首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥスたち、テオドシウスとアルカディウスへ
Laetarum rerum index esse malueram, DD. imperatores; sed ratio officii publici necessitatem mihi nuntii tristis imposuit. Praetextatus vester, praetextatus honorum, antiquae probitatis assertor, invida morte subtractus est, vir omnium domi forisque virtutum.
PL 18, 367A喜ばしい事の告げ手でありたいと望んでいたが、主なる皇帝たちよ、公の務めの理が、悲しい報せの必要を私に課した。諸君のプラエテクスタトゥス——官職の縁取りの衣をまとった人〔名の praetextatus に、縁取りのあるトガ(praetexta)をまとう官職者の意を掛けた言葉遊び〕、古き誠実の擁護者——が、妬み深い死によって奪われた。内でも外でも、あらゆる徳の人であった。
In cujus locum, vestrae quoque aeternitati, quae optimos novit eligere, nimis arduum est similem subrogare. Itaque summum sui in Republ. desiderium, magnumque civibus gratis reliquit dolorem.
PL 18, 367Bその後任に、優れた者を選ぶすべを知る諸君の永遠性にとってさえ、同等の者を据えることはあまりに難しい。こうして彼は、国家において最大の惜しまれる思いを残し、感謝を抱く市民たちに大きな痛みを残した。
Nam ubi primum Romae amarus de eo rumor increbuit, recusavit populus solemnes theatri voluptates: memoriamque ejus illustrem multa acclamatione testatus, graviter egit cum livore fortunae, quod sibi inclytorum principum beneficium sustulisset.
PL 18, 367B実に、ローマで彼についての苦い噂が広まるやいなや、民衆は劇場の例の楽しみを拒んだ。彼の名高い記憶を大きな喝采をもって証し、名高い君主たちの恩恵を自分たちから奪った運命の妬みに、激しく抗議した。
Et ille quidem functus est lege naturae: nos vero socios animi sui vestrique judicii tanto dolore confudit, ut otii remedium postulemus. Sileo caetera quae me non sinunt praefecturam ferre patienter.
PL 18, 367Bそして彼は、自然の法を果たした。だが我々、彼の心と諸君の判断の同志を、彼はあまりに大きな痛みで混乱させたので、我々は休息という癒しを求めるほどである。私に長官職を平静に耐えさせなくするほかの事情は、黙る。
Vel haec una consortis amissio justa est ad impetrandam vacationem. Ament alii perpetuas potestates: mihi summus est fructus felicitatis, ut coram vestrum numen advenerer, intuear benignitatis vestrae sidera. Hoc unum, prae omnibus, quae praestitistis exopto.
PL 18, 367Bこの同僚を失ったこと一つだけでも、休暇を得るに足る正当な理由である。ほかの人々は、永続する権力を愛するなら愛せよ。私にとって最高の幸福の実りは、諸君の神威の前に参上し、諸君の好意の星を仰ぐことである。諸君が与えたもののうち何よりも、私はこの一つを望む。
Simplex petitio est, nec viam capessendi honoris affectat. Satis enim claruit, nihil aliud esse quod cupiam, cum supplex refugerim magistratum.
PL 18, 367C願いは単純であり、官職を得る道を求めているのでもない。実に、私が哀願して官職を避けたとき、私にはほかに望むものがないことは、十分に明らかになった。
Liber X, Caput XXXI
第X巻 第XXXI章PL 18, 367CD. VALENTINIANO S. AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB.
首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥス、ウァレンティニアヌスへ
Licet arbitrer meas litteras nuntiis aut rumore praeventas: quid enim fama potest esse velocius, D. imperator? ego tamen officii publici necessitate cogente excessum viri illustris crudo adhuc dolore non sileo.
PL 18, 367C私の書簡は、報せか噂に先を越されていると考えざるを得ない。実に、噂より速いものがあろうか、主なる皇帝よ。それでも私は、公の務めの必要に迫られ、顕貴の人〔illustris〕の逝去を、まだ生々しい痛みのうちに、黙ってはいない。
Vettium Praetextatum veteribus parem, virtutum omnium fata rapuerunt, summo patriae gemitu, cui decus insigne praestabat. Cujus ego laudes et justa praeconia animi consternatione praetereo.
PL 18, 367Cウェッティウス・プラエテクスタトゥス、古人に並ぶ人、あらゆる徳の人を、運命が奪った。祖国の最高のうめきのうちにである。祖国には、彼が際立つ栄誉を与えていた。その称賛と当然の誉め言葉を、私は心の動揺のゆえに略する。
Neque enim locus est cujusquam testimonio, cum vitae ejus gloriam clementiae vestrae judicia testentur, mortem celebrem dolor omnium fecerit.
PL 18, 367D実に、誰かの証言の入る余地はない。彼の生涯の栄光はあなたの〔vos。一人の相手への敬意の複数〕寛容の判断が証し、彼の死を名高いものにしたのは皆の痛みだからである。
Liber X, Caput XXXII
第X巻 第XXXII章PL 18, 367DDD. THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB.
首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥスたち、テオドシウスとアルカディウスへ
Licet Vettius Praetextatus naturae lege resolutus sit, vivit tamen in memoria et amore cunctorum: atque hoc uno punit invidiam, quod tantum ei mors ad gloriam contulit, ut huic quoque fortunae livor debeat invidere, DD. imperatores.
PL 18, 367Dウェッティウス・プラエテクスタトゥスは自然の法によって解かれたが、すべての人の記憶と愛のうちに生きている。そして、この一事によって妬みを罰している。死が彼に栄光をこれほど加えたので、妬みはこの運命をも羨まねばならぬほどなのだ、主なる皇帝たちよ。
Nam praeter illum populi Romani inusitatum dolorem, etiam senatus impatiens dispendii sui solatium petit de honore virtutis, vestrumque numen precatur, ut virum nostra aetate mirabilem statuarum diuturnitas tradat oculis posterorum: non quod ille praemia terrena desideret, qui gaudia corporis, etiam cum hominem ageret, ut caduca calcavit; sed quia ornamentis bonorum incitatur imitatio, et virtus aemula alitur exemplo honoris alieni.
PL 18, 367D実に、ローマ人民のあの常ならぬ痛みに加えて、元老院もまた自らの損失に耐えられず、徳の栄誉に慰めを求め、諸君の神威に願う。我々の時代において驚嘆すべきこの人を、彫像の永続が後世の目に伝えるように、と。それは、彼が地上の報いを望むからではない。人であったときですら、体の快楽を朽ちるものとして踏みつけたのだから。そうではなく、善き人々への飾りによって模倣が促され、他人の栄誉の例によって、競い合う徳が養われるからである。
Hinc factum est ut rusticis adhuc saeculis optimi quique civium manu et arte formati in longam memoriam mitterentur. Atque utinam nihil huic decori facilitas adulantium postea derogasset! quamvis paria non sint, quae dispari arte quaeruntur.
PL 18, 368Aこのゆえに、まだ素朴な諸世紀にも、市民のうち最も優れた者たちはみな、手と技によって形づくられ、長い記憶へと送られたのである。のちにへつらう者たちの安易さが、この栄誉を少しも損なわなければよかったのに。もっとも、異なる技で求められるものは同じではない。
Dignum est igitur ut qui in pectoribus omnium manet, sit in ore plurimorum. Ille semper magistratibus suis celsior, in alios temperatus, in se severus, sine contemptu facilis, sine terrore reverendus.
PL 18, 368Aだから、すべての人の胸に宿る者が、多くの人の口にも上るのは、ふさわしいことである。彼は常に、自分が就いた官職よりも高く、他の人々に対しては穏やかで、自分には厳しく、侮りなく気さくで、威嚇なく尊敬された。
Cui si quod commodum successionis evenit, ad testatores proximos mox revertit. Qui nullis prosperis fractus est, nullius risit adversa, indecorae nescius largitatis: ille quem semper invitum secutus est honor, cujus aequitati conterminus quisque limites suos credidit.
PL 18, 368B彼に相続の利得が生じたとしても、それはやがて、遺言者の近親に戻った。彼はどんな繁栄にも挫けず、誰の不運をも笑わず、不名誉な気前良さを知らなかった。栄誉は常に、彼の意に反して彼に従った。彼の隣人はみな、自分の地所の境界を彼の公正に委ねた。
Plura de eo vellem, plura de eo deberem sed clementiae vestrae testimonio cuncta servanda sunt. Illustrior enim laus est, de coelesti profecta judicio. Ergo ut probitatis patroni, bona temporum vestrorum futuris quoque visenda proponite.
PL 18, 368B彼についてもっと言いたく、言うべきでもあるが、すべては諸君の寛容の証言に委ねねばならない。実に、天に属する判断から出た称賛のほうが輝かしい。ゆえに、誠実の守護者として、諸君の時代の善きことを、後世にも見られるものとして示してほしい。
Certe ille est Praetextatus, quem jure consulem feceratis, ut fasti memores celebre nomen extenderent. Aliis utiles, fatalia damna reparate. Abierit cum homine praemium, sed judicium post hominem perseveret. Probate casibus adversus gloriam nihil licere. Nam quod meruit a civibus singulare est: illud multis commune quod perdidit.
PL 18, 368B確かに彼は、諸君が当然に執政官とした、あのプラエテクスタトゥスである。年表が記憶して、名高い名を広めるようにである。他の者たちに益する形で、運命の損失を埋め合わせよ〔Aliis utiles の取り方は定かでない。後の人々の手本となる形で、と取った〕。報いは人とともに去っても、判断は人の後まで続くように。災いは栄光に対して何もできないことを証してほしい。実に、彼が市民から得たものは類のないものであり、彼が失ったものは多くの人に共通のものである。
Liber X, Caput XXXIII
第X巻 第XXXIII章PL 18, 368CD. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB.
首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥス、テオドシウスへ
Si divinae clementiae tuae merita cogitantur, nullae opes, quas aut natura sufficit, aut fortuna circumfert, gratiam nostri erga te amoris aequabunt, D. imperator.
PL 18, 368Cあなたの神的な寛容の功績を思うなら、自然が賄い、あるいは運命がもたらす、いかなる富も、あなたに対する我々の愛の好意には釣り合わないだろう、主なる皇帝よ。
Sed, ut mea fert opinio, publicum de optimo imperatore judicium non est muneribus aestimandum: senatus tamen promptus obsequi, omnes officiorum partes ultro arripit, quibus indicatur affectio, et salutare numen tuum precatur, ut in hac oblatione, quae nonnihil superioribus addidit, intelligas hoc esse curatum ne sub te minus posse videamur.
PL 18, 368Cしかし、私の考えでは、最善の皇帝に対する公の判断は、贈り物で測られるべきでない。それでも元老院は従順に、愛情を示す務めの役割をすべて自ら進んで担い、あなたの救いをもたらす神威に願う。この献上は、先のものにいくらか加えたものであり、これによって、あなたのもとで我々の力が劣って見えないよう配慮されたのだと、悟ってほしい。
Nam divis parentibus tuis, ob decennium singulis minor summa decreta est. Etiam divus frater mansuetudinis vestrae, cum tertium lustrum aevi imperialis exigeret, parciore munificentia honoratus asseritur. Nunc in amorem tuum studia nostra creverunt.
PL 18, 368C実に、あなたの神なる親たちには、十年祭に際して、それぞれにこれより少ない額が決議された。あなたの〔vos。一人の相手への敬意の複数〕温和さの神なる兄弟でさえ、帝位の第三の五年期〔十五年〕を迎えたとき、より控えめな気前で栄誉を受けたと言われる。今や、我々の熱意は、あなたへの愛へと増した。
Nam mille sexcentas auri libras decennalibus imperii tui fastis devotus ordo promisit, urbanis ponderibus conferendas, id est, trutinae largioris examine. Quod si pares animo vires senatus habuisset, scires in publico amore perennitatis tuae esse divitias.
PL 18, 368D実に、忠実な身分は、あなたの帝位の十年祭の暦のために、金千六百リブラを約束した。都の秤で量って渡される、すなわちより気前のよい秤の検定による額である。もし元老院の力が心と等しかったなら、あなたは、あなたの永続性への公の愛のうちに富があると知っただろう。
Sed maluit clementiae tuae solutionis fide placere, quam magnitudine perfidae sponsionis. Dehinc sub imperatore primaevo sanus muneris modus, votum est saepe faciendi. Absit ut bono principi plus quam possumus ingeramus.
PL 18, 368Dしかし元老院は、大きさだけの不実な約束よりも、支払いの信義によってあなたの寛容に気に入られることを望んだ。さらに、若盛りの皇帝のもとでは、健全な贈り物の限度とは、繰り返し行いたいという願いである。善き君主に、我々の力以上のものを押しつけることがあってはならない。
Amantium quippe largitio non deterit vires offerentium. Ergo et nunc libens sume sacro aerario decreta subsidia, et futuris processibus imperii tui obsequiorum similium spem reserva.
PL 18, 368D実に、愛する者たちの贈与は、差し出す者の力を損なわない。だから今も、聖なる国庫のために決議された援助を快く受け取り、あなたの帝位の将来の進展のために、同様の奉仕への望みを取っておいてほしい。
Liber X, Caput XXXIV
第X巻 第XXXIV章PL 18, 369AD. VALENTINIANO SEMPER AUG. SYMMACHUS V. C. PRAEF. URB.
いとも高名な人、首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥス、ウァレンティニアヌスへ
Habent hoc publicae necessitates, ut impossibilia plerumque persuadeant, D. imperator. Sed cauto opus est, ne asperitas negotii effectu irrito solas arcessat offensas, quae nulli magis evitandae sunt, quam juveni et principi, cujus gratia cum aetate debet adolescere.
PL 18, 369A公の必要には、しばしば不可能なことを信じさせるという性質がある、主なる皇帝よ。だが用心が必要である。事の厳しさが、実現されぬまま、ただ不満だけを呼び起こさないようにである。不満は、若者であり君主である者にとって、何にもまして避けるべきものである。その者の人望は、年齢とともに育たねばならない。
Ergo numinis vestri famam simulque arduum recogitans, corporatos negotiatores, membra aeternae Urbis, ad equorum collationem quam litteris imperastis, vocare dubitavi: ne liberationem clementiae vestrae querela publica praeveniret.
PL 18, 369Aゆえに、あなたの神威〔vos。一人の相手への敬意の複数〕の評判と同時に難事を思い返して、組合に組織された商人たち、永遠の都の肢体を、あなたが書簡で命じた馬の供出のために召集することを、私はためらった。公の不満が、あなたの寛容による免除に先んじないようにである。
Integra res est: adhuc salubritatem consilii diligentioris exspectat. Justitiae praestate quod remittitis invidiae.
PL 18, 369B事はまだ手つかずである。なお、より入念な思慮の健全さを待っている。あなたが反感のゆえに取り下げるものを、正義に与えてほしい。
De exemplo veniunt quae cavemus: siquidem coeli particeps parens clementiae vestrae, cum munus exiguum huic hominum generi mandare tentasset, motus libertate plebis abstinuit.
PL 18, 369B我々が警戒しているのは、先例から来ることである。実に、あなたの寛容の親、天に与る者は、この種の人々に小さな負担を課そうとしたとき、民衆の自由に動かされて思いとどまった。
Et certe paucorum curam res illa poscebat, magisque officium desiderabatur tractandae pecuniae publicae, quam dispendium conferendae.
PL 18, 369Bそして確かに、あの事は少数の者の配慮を求めるにすぎず、望まれたのは、公金を取り扱う奉仕のほうであって、拠出による損失ではなかった。
Consuli tamen gloriae suae, ne quid juberet invitis, et diligentissimus ac serius imperator, speratum emolumentum tanquam popularis ignovit. Nec putet aeternitas vestra ab incoepto temere destitisse Deo proximum virum.
PL 18, 369Bそれでもなお、自らの栄光を顧みて、意に反する者に何も命じないよう、最も入念で、しかも重々しい〔serius の意は定かでない。思慮が深い、の意に取った〕皇帝は、期待された利得を、民衆の味方のように免じた。あなたの永遠性は、神に最も近いこの人が、軽率に企てを断念したなどと思わないでほしい。
Noverat horum corporum ministerio tantae urbis onera sustineri. Hic lanati pecoris invector est: ille ad victum populi cogit armentum: hos suillae carnis tenet functio: pars urenda lavacris ligna comportat.
PL 18, 369B彼は、これらの組合の奉仕によって、これほどの都の負担が支えられていることを知っていた。ここには、羊を運び込む者がいる。あちらには、民の食糧のために牛の群れを駆り集める者がいる。これらの者たちは、豚肉の務めを担う。ある者たちは、浴場で焚く薪を運び集める。
Sunt qui fabriles manus augustis operibus accommodant: per alios fortuita arcentur incendia. Jam cauponas et obsequia pistoria, frugis et olei bajulos, multosque id genus patriae servientes, enumerare fastidium est.
PL 18, 369C皇帝の建築に職人の手を提供する者たちがいる。他の者たちによって、偶発の火事が防がれる。さらに、居酒屋やパン焼きの奉仕、穀物と油の運び手、祖国に仕えるそのほか多くの同類の者たちは、数え上げるのが億劫である。
Ad summam, liquet privilegium vetus magno impendio constare Romanis. Jugi obsequio immunitatis nomen emerunt. Quod si adjiciantur insolita, forsitan consueta cessabunt. Quare paternum clementiae tuae ingerimus exemplum.
PL 18, 369C要するに、昔の特権が、ローマの人々にとって大きな費用で成り立っていることは明らかである。彼らは絶え間ない奉仕によって、免除の名を買った。もし慣れないことが加われば、慣れたことが止まるかもしれない。それゆえ、あなたの寛容の父の例を、我々は持ち出す。
Praetuli oraculum, quod pius successor imiteris. Oro atque obsecro ne populum, quem triumphantes saepe veneramini, caeteris urbibus conferatis. Dabit fortuna melior, quidquid castrensis usus efflagitat. Humanitatis merito necessitas vestra sedabitur.
PL 18, 369C私は、敬愛する後継者としてあなたが倣うべき勅語を、前に出した。願い、乞う。あなたが凱旋のたびにしばしば崇敬する民を、ほかの都市と同列に扱わないでほしい。より良い運命が、軍営の用が求めるものを何でも与えるだろう。人情に値する功によって、あなたの必要は鎮まるだろう。
Liber X, Caput XXXV
第X巻 第XXXV章PL 18, 369DDD. VALENTINIANO, THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AUG. SYMMACHUS V. C. PRAEF. URB.
いとも高名な人、首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥスたち、ウァレンティニアヌス、テオドシウス、アルカディウスへ
Ab exortu pene urbis Martiae strenarum usus adolevit, auctoritate Tatii regis, qui verbenas felicis arboris ex luco Strenuae anni novi auspices primus accepit, DD. imperatores.
PL 18, 369D主なる皇帝たちよ、新年の贈り物の習いは、マルスの都のほぼ誕生のときから育ち、王タティウスの権威によった。王は、ストレヌア〔女神の名〕の森から、幸いな木の枝を新年の吉兆として初めて受け取ったのである。
Nomen indicio est viris strenuis haec convenire ob virtutem: atque ideo vobis hujusmodi insigne deberi; quorum divinus animus magis testimonium vigilantiae quam omen exspectat.
PL 18, 369Dその名が証しとなる。こうしたものは、徳のゆえに、勤勉な〔strenuus〕人々にふさわしい〔strena(新年の贈り物)と strenuus(勤勉な)の語呂合わせ〕。それゆえ、この種の印は諸君にこそ捧げられるべきである。諸君の神的な心は、吉兆よりも、むしろ警戒の証を待っている。
Sumite igitur defensores publicae salutis solemniter auro ducta munuscula: non quia divitis metalli honore gaudetis, sed ut nostra devotio felicis saeculi testetur opulentiam. Bonis principibus bene parta libamus.
PL 18, 369Dゆえに、公の安寧の守り手たちよ、恒例の、金で仕上げた小さな贈り物を受けよ。富んだ金属の栄誉を喜ぶからではなく、我々の忠誠が幸いな世の豊かさを証すためである。善き君主たちには、正しく得たものを我々は献げる。
Suscipite a judicibus aperta obsequia, qui pretia occulta damnatis. Merito vobis solemnes pateras, cum quinis solidis, ut numinibus integritatis offerimus: quibus nec vester pudor, nec noster census oneratur.
PL 18, 370A隠れた代価〔賄賂〕を断罪する諸君は、裁判官たちからのあらわな奉仕を受けよ。恒例の献酒の皿を、各五ソリドゥスとともに、清廉の神威に捧げるように、我々は当然諸君に捧げる。それによって諸君の廉恥も、我々の財産も、重荷とならない。
Maneat aevum talis circa nos usus officii: et honorem clementiae vestrae interminus annorum recursus instauret. Libenter strenis solemnibus praefectura fungetur, strenuis deferendis.
PL 18, 370Aこのような務めの習いが、我々のもとに永く続くように。諸君の寛容の栄誉を、果てしない年々の巡りが新たにするように。首都長官職は喜んで、恒例の贈り物〔strenae〕を、勤勉な者たち〔strenuis〕に届けて、その務めを果たすであろう。
Liber X, Caput XXXVI
第X巻 第XXXVI章PL 18, 370AD. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB.
首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥス、テオドシウスへ
Profiteor ultro quod scio clementiam vestram posse rescribere. Verecunde potius quam jure suscepi provocationem, non exstante sententia: ne existimarer offensus liberae quidem, sed immaturae vocis objectu, D. imperator.
PL 18, 370A私は自ら進んで言明する。あなたの寛容〔vos。一人の相手への敬意の複数〕が勅答を下しうることを私は知っている。判決が出ていないのに、私は上訴を、権利によるよりもむしろ遠慮から受理した。自由な、しかし時機尚早の申し立てを突きつけられて、私が気分を害したと思われないためである、主なる皇帝よ。
Nam cum inter proximos Emphasii C. M. V. itemque haeredes scriptos, qui olim beneficio praetoris corporibus defruuntur, super testamenti jure actio verteretur, et sententiam de possessione impatienter exigerent, quibus ab intestato bonorum possessio minime competebat, quod haeredibus scriptis secundum tabulas docebatur indulta: Priscianus et Polemonianus ad denuntiationem dilato negotio provocarunt.
PL 18, 370Bというのは、いとも高名な記憶の人〔C. M. V.。clarissimae memoriae vir の略と取った。読みは定かでない〕エンパシウスの近親者たちと、遺言で指名された相続人たち——彼らはかつて法務官の恩恵により遺産の物件を享受している——とのあいだで、遺言の権利をめぐる訴えが争われ、遺言状に従う遺産占有が指名相続人に与えられていると示されたため、遺言なしの遺産占有がまったく認められない者たち〔近親者と取った〕が、占有についての判決を性急に求めたとき、審理が通告〔denuntiatio〕まで延ばされると、プリスキアヌスとポレモニアヌスが上訴したからである〔二人の立場は文からは定かでない〕。
Et cum ab his ratio quaereretur, alios vocis suae incentores fuisse testati sunt, ut gesta litteris connexa monstrabunt. Nec officium partibus defuit, ad mulctam praejudicii suggerendam.
PL 18, 370B理由を彼らに問われると、彼らは、別の者たちが自分の申し立ての扇動者であったと証言した。添付の記録が示すとおりである。属僚も、予断〔praejudicium〕の罰金を具申する自らの役目〔partes〕を怠らなかった〔判決の前に上訴したことへの罰金を言うらしい〕。
Sed judicem vestri saeculi decuit vim constitutionis sacro oraculo reservare, cum allegaverint petitores, quod se ad incautam provocationem alienus hortatus impulerit.
PL 18, 370Bしかし、請願者たちが、不用意な上訴に他人の勧めが自分たちを駆り立てたと主張した以上、あなたの世の裁判官には、勅法の効力を聖なる勅語に留保することがふさわしかった。
Liber X, Caput XXXVII
第X巻 第XXXVII章PL 18, 370CD. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS V. C. PRAEF. URB.
いとも高名な人、首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥス、テオドシウスへ
Fidem meam convenit amor saeculi vestri, et cura reip. ne corrigenda dissimulem, D. imperator.
PL 18, 370C私の信義に、あなたの世〔vos。一人の相手への敬意の複数〕への愛と国家への配慮が呼びかける。正すべきことを私が黙過しないように、と。主なる皇帝よ。
Cum ad praefecturam urbanam civilium rerum summa pertineat, minoribus officiis certa quaedam membra creduntur, quibus regendis industrios et privatos oportet adhiberi, ut suum quisque munus inculpata facilitate promoveat.
PL 18, 370C首都長官職には市民に関わる事柄の総括が属し、下位の部局には一定の部門が委ねられている。それらを治めるには、勤勉な者と私人を用いねばならない。各人が非難されるところのない円滑さで自分の務めを進めるためである。
Tales nunc de judicio numinis vestri publicus usus exspectat. Sed nolo culpare praesentes, cum satis sit sollicitudini meae, si melioribus viris officia intramurana mandetis.
PL 18, 370Cそのような者たちを、いま公の用は、あなたの神威の判断から待ち望んでいる。しかし、私は現職の者たちを咎めようとは思わない。市壁内の職務をより優れた人々に委ねてもらえるなら、私の気がかりには十分だからである。
Meis quippe humeris rerum omnium pondera sustinentur, cedentibus reliquis, quos clementiae vestrae multiplex occupatio probare non potuit. Habet temporum felicitas digniores. Bonorum virorum vena fecunda est. Melius urbi nostrae in posterum consuletis, et eligatis invitos.
PL 18, 370C実際、あらゆる事柄の重荷は私の肩に支えられており、他の者たちは身を引いている。あなたの寛容の多方面にわたる仕事が、彼らを吟味する余裕を持てなかったのである。時代の幸いは、よりふさわしい者たちを持っている。善き人々の鉱脈は豊かである。あなたは今後、我々の都のためにいっそうよく図るだろう。嫌がる者をこそ選んでほしい。
Liber X, Caput XXXVIII
第X巻 第XXXVIII章PL 18, 370DD. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS V. C. PRAEF. URB.
いとも高名な人、首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥス、テオドシウスへ
Felicitas quidem vestra aeternae Urbi solemnis alimoniae copiam pollicetur, D. imperator. Sed re magis quam spe tuti esse debemus: quod facile factu est, si hanc quoque partem clementiae vestrae cura respexerit.
PL 18, 370Dあなたの幸い〔vos。一人の相手への敬意の複数〕は、永遠の都に恒例の食糧の豊かさを約束している、主なる皇帝よ。しかし我々は、期待よりも事実によって安全でなければならない。それは、あなたの寛容の心配りがこの部分にも目を向けるなら、たやすく成る。
Nam aestate provecta cum ex Africanis partibus minimum devehatur, non inani tangimur metu ne res annonaria in graves cogatur angustias.
PL 18, 370D夏が進んだのに、アフリカの地方からほとんど何も運ばれていないので、穀物供給が重い窮迫に追い込まれはしまいかという、根拠のなくもない恐れに我々は襲われている。
Et ideo oro quaesoque perennitatis vestrae salubre praesidium, ut judices Africanos, et notarium, cui aeternitas vestra mandavit frumentarios commeatus, severiora scripta dissimulent, missis in hoc negotium strenuis, qui onera consueta, dum tractabilis navigatio est, victui Urbis exhibeant.
PL 18, 371Aそれゆえ、あなたの永続性の救いの助けを私は願い求める。アフリカの裁判官たち、およびあなたの永遠性が穀物の輸送を委ねた書記が、いっそう厳しい書面を黙殺する〔dissimulent〕ように、そのために有能な者たちを派遣し、航海がまだ容易なうちに、慣例の貢納を都の食糧として届けさせてほしい〔ut … dissimulent の文意は定かでない。字義どおりに訳した。厳しい書面を送るまでもなく、彼らが怠ることのないように、の意か〕。
Haec saeculo vestro, hoc virtutibus divinis dignum est, ut securitatem Romani populi inter praecipua et prima curetis.
PL 18, 371Aこれらはあなたの世にふさわしく、これは神的な徳にふさわしい。ローマの民の安全を、とりわけ第一の事柄として配慮することが。
Aderunt optatis cursibus plena navigia, et Romanos portus frequens atque onusta classis intrabit, si aspiraverint numinis vestri secunda suffragia.
PL 18, 371A願いどおりの航路で、満載の船が来るだろう。ローマの港に、おびただしい、荷を積んだ船団が入るだろう。あなたの神威の順風の賛助が息を吹きかけるなら。
Liber X, Caput XXXIX
第X巻 第XXXIX章PL 18, 371AD. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB.
首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥス、テオドシウスへ
Difficilis est exitus veterum jurgiorum. Res enim multis agitata judiciis, et actionum varietate, et cognoscentium motu, et personarum mutationibus implicatur, D. imperator.
PL 18, 371A古い争いからの出口は難しい。事柄は、多くの審理に揺さぶられ、訴訟手続の変転、審理者たちの移動、当事者の交代によって、入り組むからである、主なる皇帝よ。
Ut mihi nunc venit usus, cum inter Gaudentium curatorem Martianae clarissimae feminae, itemque Liberium procuratorem amitae ejus eodem nomine, dum viveret, nuncupatae, annosum luctamen audirem.
PL 18, 371Bいま私が身をもって経験したとおりである。私は、いとも高名な女性マルティアナの財産管理人ガウデンティウスと、生前そう呼ばれた同名のその叔母〔父方のおば〕の代理人リベリウスとのあいだの、長年の争いを審理したのである。
Nam in ipso limine quaestionis, cum procuratio, quam C. F. senior Martiana mandaverat, invalida diceretur, quod ante cuidam principi esset injuncta, ubi refusas in dominam comperimus actiones, atque actis praetoriis in Liberium denuo jura translata; objecta cassae procurationis agnovimus: tunc defensio partis adversae negavit stare personam, cujus procurationem superioris gesta judicii non tenerent.
PL 18, 371Bというのは、争点の入口そのところで、年長のいとも高名な女性〔C. F.〕マルティアナが委ねた代理権が、すでにある長〔princeps。誰を指すかは定かでない〕に課されていたので無効だと言われたとき、我々は、訴権が女主人に戻され、法務官の記録によって権利があらためてリベリウスに移されたことを確かめたうえで、代理権無効の異議を聞いた。そのとき、相手方の弁護は、代理権を前の審理の記録が支えていない人物は〔訴訟上の〕立場を保てない、と述べた。
Contra haec exactam prius mandari recitationem, et inter partes tributum procuratori beneficium repatraionis aiebant: huic parti longius, quam oportuit, immorata contentio est.
PL 18, 371Bこれに対し〔こちら側は〕、委任状〔底本は mandari。mandati と読む〕の朗読がまず要求されたこと、また当事者間で代理人に回復〔底本は repatraionis。reparationis と読む〕の恩恵が与えられたことを述べた〔aiebant の主語は明示されない〕。この点に、必要以上に長く争論が留まった。
Sed quia prior cognitor, ut justo defensori restituerat temporum cursum, qui per actores non poterat impetrari, et procuratio legebatur praetoris alligata judicio: haec quoque praescriptio conquievit.
PL 18, 371Cしかし、前の審理者が、正当な弁護人に、代理人たちによっては得られなかった期間の経過を回復させており、また代理権が法務官の審理に結びつけられて読み上げられたので、この抗弁もまた止んだ。
Successit aliud, ut obitu Martianae C. F. mandatum diceretur exstinctum. Sed contra, venerabilis Juliani sanctio stare procuratorum jussit officia, causarum dominis viventibus inchoata.
PL 18, 371C次に別の主張が出た。いとも高名な女性〔C. F.〕マルティアナの死によって委任が消滅した、というのである。しかし反対に、尊ぶべきユリアヌスの定めは、訴訟の主が存命中に始められた代理人たちの務めは存続すると命じていた。
Ergo cum et reparationem superstite Martiana, et conventionem partis adversae super aestimandis bonis Liberius impetrasset, pronuntiavimus non periisse mandatum.
PL 18, 371Cそこで、マルティアナ存命中の回復と、財産評価をめぐる相手方への召喚とをリベリウスが得ていたので、我々は、委任は消滅していないと宣告した。
Dehinc petitore properante, ut ex constitutione numinis vestri, servandi debiti causa in materna corpora mitteretur, quod adversaria aestimationem bonorum conventa facere noluisset, responsum est, de supplicationis fide prius esse tractandum.
PL 18, 371Cその後、請願者が、あなたの神威〔vos。一人の相手への敬意の複数〕の勅法に基づき、債権を保全するため母方の物件の占有に入れられるよう急ぎ——それは相手方が召喚されながら財産評価を行おうとしなかったからである——、まず請願の信憑性が論じられるべきだと回答された。
Id quod probabile videbatur, admisi. Facto igitur aditu de precibus disputandi, defensor C. F. Martianae notare sibi visus est mendacium supplicantis: quod cum Priscae matris suae testamento neptes ejus ex Placidiano genitas haereditatem cepisse dixisset, non omnes neptes ab ea scriptas probaret haeredes.
PL 18, 371Dそれはもっともと思われたので、私は認めた。そこで請願文について論ずる段になると、いとも高名な女性〔C. F.〕マルティアナの弁護人は、請願者の虚偽を指摘できると考えた。請願者は、その母プリスカの遺言により、プラキディアヌスから生まれた彼女の孫娘たちが遺産を受けたと述べたが、すべての孫娘が彼女によって相続人に指名されたとは証明していない、というのである。
Responsum est, de his tantum, quas avia haeredes instituit, supplicatum, nec unquam factam omnium mentionem, sed earum quibus fuerat delata successio.
PL 18, 371D回答は、祖母が相続人に指名した者たちについてのみ請願したのであって、全員への言及はなく、相続が帰属した者たちについてだけだった、というものだった。
His delectum curatoris patrocinium coepit exigere ut petitor ediceret, ex quibus nominibus propositae descenderent actiones. Tunc e diverso veniens ex Placidiani C. V. nomine, qui pater adultae fuit immodicarum donationum causa manasse respondit.
PL 18, 371Dこれに対し、財産管理人が選んだ弁護は、請願者に、提起された訴権がどの名義から出ているかを明示せよ、と要求し始めた。すると相手側から来た者は、それは、年頃の娘〔adulta〕の父であったいとも高名な人〔C. V.〕プラキディアヌスの名義から、過大な贈与のゆえに流れ出たものだ、と答えた。
Supplementum vero unciarum ab haerede Placidiae, cui soror Martiana successit, asseruit postulari.
PL 18, 372Aそして彼は、プラキディアの相続人——その相続に姉妹のマルティアナが就いた——に対して、ウンキア〔遺産の十二分の一の単位〕による補塡が求められている、と主張した。
Haec adversarius eatenus refellebat, ut diceret C. F. juniorem Marcianam, non Placidiani tantum patris successionem, sed etiam Placidiae germanae suae pro certis unciis consecutam, nec tamen ullam Placidiae mentionem precum serie contineri.
PL 18, 372A相手方はこれを、いとも高名な女性〔C. F.〕である年少のマルキアナ〔底本はここで Marcianam と綴る〕が、父プラキディアヌスの相続だけでなく、実の姉妹プラキディアの相続をも一定のウンキアの分について得たのに、請願文の全体にはプラキディアへの言及が一つも含まれていない、と述べる限りで反駁した。
Sed cum allegatio diversae partis astrueret, rem se obnoxiam persequi designatis titulis actionum, et id, quod in litem venit, pro certa parte Martianum C. F. possidere: ejus nomen cum designatione causarum doceret precibus comprehensum, stetit judicii mei deliberatio: hoc asserente, personam Placidiae supplicationi adjici debuisse: illo negante, post designationem rei et ejus personae, quae hodie corporum possessione defruitur, quidquam esse quaerendum.
PL 18, 372Aしかし、相手方の申し立てが、自分は債務を負う物を、指定された訴権の権原にしたがって追及しているのであり、争点となっているものを、いとも高名な人マルティアヌス〔底本は Martianum で男性形。Martianam の誤りと見て、女性のマルティアナと解した。C. F. が付く〕が一定の持分で占有していると主張し、その名が事由の指定とともに請願文に含まれていることを示したので、私の判断は止まった。一方は、プラキディアという人物が請願に付加されるべきだったと主張し、他方は、物と、今日その物件の占有を享受している人物とが指定された以上、それ以上何かを問う必要はないと否定したのである。
Accessit cunctationi meae causa vehementior; quod jubente lege, ut intra quatuor menses ad aestimationem bonorum possessor petitori teneatur; nunc ut gesta monstrabunt, angustum nimis ex conventione tempus fuisse visum est peregrinis corporibus aestimandis.
PL 18, 372B私のためらいに、いっそう強い理由が加わった。法は、占有者が四か月以内に財産評価について請願者に責任を負うよう命じているのに、いま記録が示すとおり、召喚の時から、遠隔の物件を評価するには期間がきわめて短かったと見えたのである。
Et ideo motus ambiguis, oraculo numinis vestri distinguenda cuncta servavi. Nam in rebus dubiis una est salubritatis via, ut divina quaeque vel Deo proxima consulantur.
PL 18, 372Bそれゆえ、疑わしい点に動かされて、私はいっさいを、あなたの神威の勅語によって決められるよう留保した。疑わしい事柄における救いの道は一つ、神的なもの、あるいは神に近いものすべてに諮ることだからである。
Conjunctae paginae, allegationes partium, et supplementa sumpserunt: quae cum majestatis vestrae justitia perpenderit, precor, ut metas curiosae liti absoluta definitione ponatis.
PL 18, 372B綴じ合わせた書面は、当事者たちの主張と補足とを収めている。あなたの威光の正義がそれらを量ったうえで、完結した決定によって、この煩雑な訴えに限りを設けてほしいと、私は願う。
Liber X, Caput XL
第X巻 第XL章PL 18, 372CD. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB.
首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥス、テオドシウスへ
Cum clementia vestra meminisset faciendae carrucae impendium de sacro aerario esse decretum, censuit, ut ejus argentum publicis conditis redderetur, D. imperator: sed examinis reperit fides, ex aliis titulis assumptam speciem, quam vehiculi ornatus accepit.
PL 18, 372Cあなたの寛容〔vos。一人の相手への敬意の複数〕は、馬車〔carruca〕の製作費が聖なる国庫から支出されると決められていたことを思い起こし、その銀を公の貯蔵に返すよう決した、主なる皇帝よ。しかし検証の結果、馬車の装飾に用いられた品は他の費目から調達されたことが分かった。
Cujus rei, etiam vir illustris praedecessor meus, Anthemius Bassus, perennitati vestrae rationem dicitur intimasse. Et ideo saeculi vestri aequitas imperavit, ut examinata, et comperta suggererem.
PL 18, 372Cこのことについては、顕貴の人である私の前任者アンテミウス・バッススも、あなたの永続性に報告したと言われている。それゆえ、あなたの世の公正が、私に、調べて確かめたことを具申するよう命じた。
Cum fiscus in tempore, quod habendum fuerat, non haberet, ex arca questoria, itemque ex formarum condis, praeterea ex argentariorum parcimonia, argentum jusso operi ministratum est. Cujus solutio, si carrucae usus maneret, de thesauris imperialibus jure peteretur.
PL 18, 372C帝室金庫が、持つべき時に持たなかったので、財務官の金庫〔底本は questoria。quaestoria と読む〕から、また水道〔formae。水道と取ったが定かでない〕の貯えから、さらに銀行家たちの蓄えから、命じられた製作のために銀が供給された。馬車の使用が続くなら、その払い戻しは帝室の宝庫から当然請求されるはずである。
Sed nunc carpenti novitate submota, suum quisque deposcit: nec difficile credimus impetrari, quod a legum parentibus postulatur.
PL 18, 372Dしかしいま、馬車という新奇なものが取り除かれたので、各人が自分の分を返せと求めている。法の親たち〔皇帝〕に求められていることが得られるのは難しくない、と我々は信じる。
Quaeso ut digna temporibus responsa reddatis, quo vir clarissimus et illustris sacrum largitionum comes, refundendum esse cognoscat publicis titulis privatisque personis, quod sine lacuna imperialis aerarii deprompsit aliena collatio.
PL 18, 372D願わくは、時にふさわしい回答を与え、いとも高名で顕貴の人である聖なる施与の伯〔底本は sacrum largitionum。sacrarum largitionum の誤記と見る。財務の長〕が、帝室の国庫に欠損を生じさせずに他人の拠出が引き出したものは、公の費目と私人に払い戻されるべきだと知るようにしてほしい。
Liber X, Caput XLI
第X巻 第XLI章PL 18, 372DDD. THEODOSIO et ARCADIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB.
首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥスたち、テオドシウスとアルカディウスへ
Scio quidem naturae humanae vitio probitatem subjacere livori. Sed mirer eo progressas insidias aemulorum, ut crudo mendacio insontis fama peteretur, DD. imperatores. Quid enim non audeant, quidve intentatum relinquant, qui in arce terrarum.
PL 18, 372D人間の本性の欠陥により、誠実な人が妬みにさらされることを、私はたしかに知っている。しかし、競争者たちの陰謀が、生の偽りによって無実の者の名声を狙うところまで進んだことには驚く、主なる皇帝たちよ。実際、何を敢えてしないだろうか、何を試みずに残すだろうか、地の頂にいて〔文は次節に続く。ミーニュ版(col. 373A)は terrarum のあとを句点でなくコンマとする〕
Christianae legis injuriis vindicata fana finxerunt? Flevit, credo, scenae istius fabricator, cum de Ecclesiae penetralibus raptos ad tormenta simularet, cum de longinquis ac de finitimis urbibus duci antistites in vincula describeret.
PL 18, 373Aキリスト教の法に加えた害によって祠の報復がなされた、とでっち上げた者たちが。この芝居の作り手は泣いたのだろう。教会の奥から拷問へ引きずり出された者たちを装い、遠くの都市からも近隣の都市からも司教たち〔antistites〕が鎖につながれて連れて行かれるさまを描いたときには。
Neque enim serenum clementiae vestrae animum sine his argutiis compulisset sacro edicto populum convenire, ut asperioribus, quam pietati vestrae mos est, litteris, praefectum, quem sine ambitu legistis, argueret.
PL 18, 373A実際、これらの巧妙な作り話がなければ、諸君の寛容の穏やかな心を駆り立てて、勅令により民に呼びかけさせ、諸君の敬虔の習いよりも厳しい書面で、野心なく選んだ長官を咎めさせることは、できなかっただろう。
Reddat nunc, quisquis ille est, causas fallaciae suae, qui sub occasione justae inquisitionis, qua me cultum spoliatorum moenium investigare jussistis, tragicas quaestiones de ministris catholicae religionis jactat agitatas.
PL 18, 373A誰であれ、その者は、自分の偽りの理由を釈明せよ。正当な調査——それによって諸君は私に、荒らされた城壁〔moenia〕の装飾〔cultus〕を調べよと命じた——を機に、公同の宗教の奉仕者たちが悲劇めいた審問にかけられたと言い立てる者は。
Respondeat litteris episcopi Damasi, quibus assectatores ejusdem religionis, negavit ullam contumeliam pertulisse. Non magnopere officii mei praetendo responsa: a quo ideo quaesita est rerum fides, ne factum aliquod recordationem quaesitoris effugeret.
PL 18, 373B司教ダマススの書簡に答えよ。その書簡で彼は、同じ宗教の信奉者たちがいかなる侮辱も受けなかったと否定した。私は、自分の属僚の回答をそう大きく前面に出すつもりはない。ただ、属僚に事実の確かさが問われたのは、調べる者の記憶から何事も逃れないようにするためだった。
Credatur ejus legis antistiti, quae laesa simulatur. Credatur praefecto, qui perennitatis vestrae admonitus edicto, miratur in procinctu creditum quod Roma nescit admissum.
PL 18, 373B傷つけられたと装われているその法の司教〔antistes〕を信じよ。長官を信じよ。長官は、諸君の永続性の勅令によって知らされ、ローマが犯されたと知らないことが、陣中〔in procinctu。宮廷を言うらしい〕で信じられたことに驚いている。
Omitto injuriam praefecturae et conscientiae meae: quando eo processit insimulatio ut vos quoque ipsos, auctores honoris mei, quadam reprehensione perstringat. Nam qui summi loci judices decolorant, sacri testimonii facilitatem videntur incessere.
PL 18, 373B私は、長官職と私の良心への侮辱は措く。告発が、私に栄誉を授けた諸君自身をも、ある種の非難でかすめるところまで進んだからである。最高の地位の裁判官たちを色褪せさせる者は、聖なる証言の寛大さを攻撃しているように見える。
Jam dudum me divus genitor numinis tui praecipuo honore dignatus est: ille meritorum arbiter singularis, cujus imperium cum moribus recepisti. Paternum sequere, tuum tuere judicium. Qui praefecturam sine ambitu meruimus, sine offensione ponamus.
PL 18, 373Bすでに久しく、あなた〔ここだけ単数の tu で一人の皇帝に呼びかける。誰を指すかは定かでない〕の神威の神なる父は、私に格別の栄誉をよしとして与えた。功績の比類なき判定者であり、その支配をあなたは性格とともに受け継いだ。父の判断に従い、あなた自身の判断を守れ。野心なく長官職に値した我々は、つまずきなくこれを置こう。
Suggestionibus viri excellentis et de rep. bene meriti Praetextati praefecti praetorio, abusus existimor. Quid si ex illo decreto, quod probabiliter impetravit, necdum a me quaestio ulla tentata est?
PL 18, 373C私は、卓越した人で国家に功ある近衛長官プラエテクスタトゥスの具申を悪用した、と見なされている。彼がもっともな理由で得たあの決定にもとづいて、私がまだ何の審問も試みていないとしたら、どうなのか。
Praevidi enim quid possent aemuli suspicari, atque ideo obsignata officio praefecturae sacra jussa commiseram. Nec me hujusmodi conjectura decepit: siquidem severe exsecutus insimulor, quod non convincor aggressus.
PL 18, 373C実際、私は競争者たちが何を疑いうるかを予見し、それゆえ、聖なる命令書を封印して長官職の属僚に託していた。この推測は私を欺かなかった。私は、手を付けたことすら立証されないことを、厳しく執行したと咎められているのである。
Haec omnia fide actorum comprehensa subjecti: unum illud adjiciens, ut me perennitas vestra necessitate inquisitionis ejus absolvat, cujus auctoritatem referri ad scrinia palatina jussistis.
PL 18, 373Cこれらすべてを、記録の信憑性で裏づけて添えた。ただ一つだけ付け加える。諸君の永続性が、私をあの調査の必要から解いてほしい。その調査の権威を、諸君は宮廷の文書庫に報告せよと命じたのである。
Nam si tantum de me improbis licuit, exstante praecepto: quid retractatis litteris non licebit? Sane laudabili viro episcopo denegante ullum e suis aut carcere aut vinculis attineri, et officio eadem suggerente, ignoro quos potissimum praeceperitis absolvi.
PL 18, 373D実際、勅令があるのに悪しき者たちに私について許されたのなら、書簡が撤回されれば〔retractatis litteris の意は定かでない〕何が許されないだろうか。それにしても、称えるべき人物である司教が、自分の者の誰ひとり牢獄にも鎖にも拘束されていないと否定し、属僚も同じことを具申している以上、諸君が誰を特に釈放せよと命じたのか、私は知らない。
Tenent quidem leges variorum criminum reos, sed, ut comperi, a mysterio Christianae legis alienos.
PL 18, 373Dたしかに、法はさまざまな罪過の被告人を拘束している。しかし私が知ったところでは、彼らはキリスト教の法の奥義とは無縁である。
Quid igitur aeternitas vestra decernat devotus opperior, et quaeso ut fallaciam retundatis, quae divini pectoris vestri sollicitavit quietem, quae ad edicti necessitatem venerandi principis curam coegit.
PL 18, 373Dそれゆえ、諸君の永遠性が何を決するか、私は謹んで待つ。願わくは、諸君の神的な心の静けさを乱し、尊ぶべき君主の配慮を勅令の必要へと追いやった偽りを、挫いてほしい。
Me munivit invidia: apud aures enim sacras locum postea non habebit convicta mendacii. Si quid tamen denuo obtrectantium murmur ingesserit, opto judicium. Experientur me sub imperiali disceptatione constantem qui nocentem probare non possunt.
PL 18, 373D妬みが私を守ってくれた。偽りを暴かれた妬みは、以後、聖なる耳のもとに席を持たないからである。それでも、誹謗する者たちのつぶやきがまた何かを持ち込むなら、私は裁きを望む。有罪を立証できない者たちは、皇帝の審理のもとで私が動じないことを思い知るだろう。
Liber X, Caput XLII
第X巻 第XLII章PL 18, 374ADD. THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB.
首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥスたち、テオドシウスとアルカディウスへ
De tribunatu vinarii fori nuper orta contentio causam mihi attulit legum arbitros consulendi, D. imperator. Praefectus instabat ut delatum sibi sortiretur officium. Vetus e lege, quae tempora istiusmodi actibus certa decrevit, excusabat honore decedere.
PL 18, 374Aぶどう酒市場の護民官職をめぐって最近起きた争いが、私に、法の判定者たちに諮る理由を与えた、主なる皇帝よ。長官〔praefectus〕が、自分に回ってきた職務を籤で引き受けるよう迫った。古参の者は、この種の務めに定まった期間を定めた法に拠って、官職を退くことを辞退した〔praefectus と vetus の指すところは文からは定かでない〕。
Secutus morem longa aetate servatum, eum qui recens majestatis vestrae beneficium praeferebat, admisi.
PL 18, 374A私は長い年月守られてきた慣例にしたがい、諸君の威光の恩恵を新しく掲げる者の方を認めた。
Sed ut deinceps, si forte usus tulerit, cunctationem judicii absoluta forma submoveat, statui sacrum numinis vestri oraculum sciscitari, utrum fas sit novos tribunos servata lege differri, an magis veteres oporteat devotione removeri.
PL 18, 374Aしかし今後、たまたま事が起きたときに、審理のためらいを確定した規則が取り除くように、私は、諸君の神威の聖なる勅語に諮ることにした。法を守りつつ新任の護民官たちを先送りしてよいのか、それとも、古参の者たちをその忠誠のうちに退かせるのがむしろ正しいのか。
Liber X, Caput XLIII
第X巻 第XLIII章PL 18, 374BD. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB.
首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥス、テオドシウスへ
Unum levamen injuriis meis tribuit eventus, D. imperator, ut Romam publicae utilitatis gratia V. C. et illustris, clementiaeque vestrae semper dicatus, comes Hesperius mitteretur.
PL 18, 374Bひとつの慰めを、事の巡り合わせは私の被った不正に与えた、主なる皇帝よ。公の利益のためにローマへ、いとも高名で顕貴の人であり、あなたの寛容〔vos。一人の相手への敬意の複数〕に常に献身する伯ヘスペリウスが遣わされたのである。
Nam si eum testem contumeliarum, quas pertuli, non haberem, quis dubitaret eam praefecturam, quae Romae superior est caeteris, turbidum aliquid pro potestate fecisse?
PL 18, 374B実際、もし彼が、私の被った侮辱の証人でなかったなら、ローマでほかのどの職にも勝る長官職が、権限に任せて何か騒ぎを起こしたのではないか、と誰が疑わないだろうか。
Is, quoniam semper amicus est veritati, et famam bonorum temporum colit, si dederit aeternitas vestra copiam, contemptum legum et saeculi non silebit.
PL 18, 374B彼は、常に真実の友であり、善き時代の名声を敬うので、あなたの永遠性が機会を与えるなら、法と世に対する侮りを黙っていないだろう。
Ego, ut potero, de multis pauca narrabo, repetitis paululum causis quae mihi, ut arbitror, has insidias excitarunt.
PL 18, 374C私は、できるかぎり、多くのことから少しを語ろう。この陰謀を私に引き起こしたと思われる原因を、少しさかのぼって。
Cum pro diligentia, quae debet omnibus inesse judicibus, argenti publici ratio quaereretur, quod censualibus editores munerum contulerunt; inter caeteras fraudes repertum est, quosdam functionibus absolutos, sumptum debitum reip. non dedisse.
PL 18, 374Cあらゆる裁判官に備わるべき入念さから、催しの主催者たちが査定官たち〔censuales〕に拠出した公の銀の会計が調べられたとき、他の不正の中で、役務を免除された何人かが、国家に負う費用を支払っていなかったことが分かった。
Et ut fallacia ita tegeretur, ex alieno argento tantumdem censualibus, falsis titulis imputatis, quantum duo conferre debuerant, contulerunt.
PL 18, 374Cそして、その不正が覆われるように、偽りの名義を付けて、二人が拠出すべき額と同じだけを、他人の銀から査定官たちに拠出した。
Hoc cum clarissimi viri sponte sine adjectione dispendii reddidissent, senatum prisco more consului, quid in communi causa patrum innueret auctoritas. Dictis aliquot sententiis, factum meum reverendi ordinis probavit assensio.
PL 18, 374Cいとも高名な人々がこれを、損失の上乗せなしに自ら返済したので、私は古来の習いにしたがって元老院に諮り、共通の案件について議員たちの権威が何を示すかを尋ねた。いくつかの意見が述べられたのち、尊い身分の同意が私の措置を認めた。
Interjectis diebus cum Romam V. C. et spectabilis vicarius commeasset, V. C. causidicus fori mei Cessus, socius ejus, qui debitum refudit impendium, tuitionem contra me, et annonae praefectum clarissimum virum de sede vicaria postulavit, cum ego aditus in causa publica, civilem conventionem matri ejus super nepotis sui munere detulissem, responsione servata, qua retinere asseritur patrimonium Candidati; praefectus vero annonae V. C. pistorem publicae annonae verbo tantum reposcere diceretur, quem manibus officialium Celsus eruerat.
PL 18, 374C数日が過ぎたころ、いとも高名で貴顕の代官がローマに来たとき、私の法廷の弁護士であるいとも高名な人ケッスス——負債の費用を返済した者の仲間——は、私と、穀物供給長官であるいとも高名な人とに対する保護を、代官の席から求めた〔底本は Cessus。のちに Celsus ともあり、同一人物か定かでない〕。それは、公の案件で訴えを受けた私が、彼の母に、その孫の催しについて民事の召喚を申し入れ、〔母が〕カンディダトゥスの財産を保持していると言われるその答弁が保留されていた折であり、また穀物供給長官は、公の穀物供給のパン職人を、ただ口頭で取り戻そうとしているだけだと言われていた折で、そのパン職人を、ケルススが属僚たちの手から奪い取っていたのである〔この文の係り(socius ejus、matri ejus、nepotis sui の指す者)は定かでない〕。
Hic jam vestrae perennitatis est aestimare contumeliam praefecturae: cujus causidicus nihil passus, auxilium secundi judicii impetravit. Per haec quoniam patientiam meam minime perculerunt, adjectum est, quod dissimulare non possum.
PL 18, 374Dここから先は、長官職への侮辱を、あなたの永続性が評価すべきことである。その弁護士は何も被らず、第二の裁判の助けを得た。これらによって私の忍耐がまったく揺るがされなかったので、さらに、私が黙っていられないことが加わった。
Nam cum ad examinandos actus Bassi praefecti Urbis potestas vicaria ad secretarium commune prodiisset; nescio quis, vicario libello dato, de officii mei colludio, vel iniquitate conquestus est; quod Memorius litigator, jussus a Basso solvendi debiti gratia ad judicia Africana deduci, cum et a viro illustri decessore meo Aventio, et a me per libellos, ne eo pergeret postuasset, navi esset abductus.
PL 18, 375Aというのは、首都長官バッススの記録を検分するために代官の権限が共同の会議室に出てきたとき、誰とも知れぬ者が、代官に請願書を出して、私の属僚の共謀あるいは不正を訴えたのである。すなわち、訴訟人メモリウスは、バッススによって負債を支払うためアフリカの法廷に連行するよう命じられていたのに、顕貴の人である私の前任者アウェンティウスにも、私にも、そこへ行かないよう請願書で願い出ていたにもかかわらず、船で連れ去られた、というのである〔底本は postuasset。postulasset と読む〕。
Hunc illico V. C. et spectabilis vicarius, ut subscriptio libelli indicat, adesse praecepit. Ubi pariter ambo consedimus, et seriem querelarum recitatione cognovi, admonui ut is qui aderat vicariam sedem probaturus intraret.
PL 18, 375Aその者を直ちに、いとも高名で貴顕の代官は、請願書の署名が示すとおり、出頭せよと命じた。我々が二人並んで着座し、私が不平の一連を朗読によって知ったとき、私は、代官の法廷で〔訴えを〕立証しようとする者に、出頭して入るよう促した〔is qui aderat の読みは定かでない。次の節ではその者は出頭していない〕。
Tunc officium ejus hominem deesse respondit, qui praecepto judicis sui in examen acciri debuerat. Quid hic aestimandum sit, relinquo sapientibus. Semel atque iterum praeconis vocibus advocatur, nec tamen inclamatus accurrit.
PL 18, 375Aそのとき彼の属僚は、裁判官の命令により審理に呼び出されるはずであった者がいない、と答えた。これをどう評価すべきかは、賢い人々に任せる。一度ならず二度、触れ役の声で呼び出されたが、呼ばれても駆けつけなかった。
Tunc nullo assistente, apparitio urbana coepit urgere, quod ad Africam transvectus esset, quo Bassum clarissimum virum criminis posset arguere. Suggestum est paritum esse sententiae: quam cum Bassus post luctamen partium protulisset, provocatio non removit.
PL 18, 375Bそのとき誰も立ち会わぬまま、都の下役たちが、彼はいとも高名な人バッススを罪で告発できるようにアフリカへ渡ったのだ、と迫り始めた。判決には従った、と具申された。その判決は、バッススが当事者たちの争いののちに下したもので、上訴もそれを取り除かなかった。
Ad haec Fulgentius V. C. tribunus et notarius, conventos adjutores urbanae sedis asseruit ne Memorius navigaret, a quo cum requireretur an ad eum aliquid super hisce criminibus Memorius detulisset, ait querelas ejus libellorum paginis contineri: credo simulare non ausus quod accusator esse voluisset.
PL 18, 375Bこれに対し、いとも高名な人である護民官にして書記フルゲンティウスは、都の官署の補佐官たちが、メモリウスが航海に出ないように召喚された、と述べた。彼に、メモリウスがこれらの罪状について何かを持ち込んだかと尋ねると、彼の不平は請願書の頁に含まれている、と言った。告発者になろうとしていたと装う勇気はなかったのだと私は思う。
Ad haec urbani adjutor officii per Felicem sibi a clarissimo viro Fulgentio mandatum esse respondit, ut secundum sententiam Memorius ad Africam duceretur. Mox Felicem censuimus attinendum, quo posset liquere an hujus mandati internuntius extitisset.
PL 18, 375Bこれに対し、都の属僚の補佐官は、いとも高名な人フルゲンティウスからフェリクスを介して、判決にしたがってメモリウスをアフリカへ連れて行くよう命じられた、と答えた。直ちに我々は、フェリクスを留置すべきと決定した。この命令の伝達者であったかどうかを明らかにできるようにである。
Interea vir spectabilis vicarius, cum adessent alii, quos in Bassi causis possemus audire, ob ejus absentiam, quam facile est ex Africanis revocare provinciis, judicium omne deseruit: nescio an ex jussu eorum qui, ut audirentur, affluxerant.
PL 18, 375Cその間に、貴顕の代官は、バッススの案件で我々が聴取できる者たちがほかにいたにもかかわらず、メモリウスの不在——アフリカの属州から呼び戻すのはたやすいのだが——を理由に、審理をすべて放棄した。それは、聴取されるために集まっていた者たちの命令によるのか、私は知らない。
Promissa relatione discedo. Felix, qui in communi jussus est attineri, officii exsecutione corripitur.
PL 18, 375C上申を約して、私は〔会議室を〕退いた。共同の決定で〔in communi〕留置を命じられていたフェリクスは、属僚の執行によって取り押さえられる〔in communi と officii exsecutione の意は定かでない〕。
Is, cum a me insequenti tuitionis auxilium poposcisset, et unius nomenclatoris, ut in urbe pacata adminiculo fretus incederet, post vehiculum praefecturae, jussu Fulgentii, per Gaudentium et Victorem agentes in rebus, et Bonifacium palatinum, qui hactenus in officio urbano militavit, violenter arreptus deducitur in ejus aedes, de cujus mandatis fuerat audiendus.
PL 18, 375C彼は、私に保護の助けと、ひとりの名告げ奴隷〔nomenclator〕〔の付き添い〕とを求め〔insequenti の係りは定かでない。「翌日に」とも読める〕、平穏な都でその支えを頼りに長官職の馬車の後ろを歩いていたところ、フルゲンティウスの命令により、皇帝の使者ガウデンティウスとウィクトル、およびこれまで都の属僚として勤めていた宮廷官ボニファティウスによって、暴力的につかまえられ、その命令について聴取されるはずだった人の家に連れて行かれた。
Quod cum sibi Fulgentius V. C. auctor contumeliae meae invidiosum putaret, ad circi secretarium convolavit, facti illiciti volens praestare rationem, quod sibi metum fuisse dicebat, ne officii subornaretur impulsu.
PL 18, 375Dいとも高名な人フルゲンティウス、私への侮辱の張本人は、これを自分にとって風当たりの強いことと考えたので、競技場の会議室へ駆けつけ、不法な行為の理由を説明しようとした。彼は、〔フェリクスが〕属僚の働きかけで買収されることを恐れていたのだと述べた。
Exspectatis, credo, augustissimi principes, ut praefectus et judicii vestri securus, et innocentiae suae aliquid severum censuisse dicatur. Fateor, neque poenitet, animum temperavi, dum certam de vobis spero vindictam.
PL 18, 375D諸君〔ここは複数の君主たちへの呼びかけ〕は思っていたのだろう、いとも尊い君主たちよ、諸君の裁きにも自らの潔白にも安んじている長官が、何か厳しいことを決した、と言われることを。私は認める、悔いてはいない。心を抑えたのである、諸君からの確かな報復を期待して。
Statui ut Felix vadibus, qui Fulgentio non essent cogniti, traderetur. Quid mitius decerni, quid remissius potuit? Tunc ille, tanquam cossurus egreditur.
PL 18, 375D私は、フェリクスをフルゲンティウスに知られていない保証人たちに引き渡すと決めた。これ以上穏やかな、これ以上ゆるやかな決定がありえただろうか。するとあの男は、譲歩するつもりのように出て行った〔底本は cossurus。cessurus と読む〕。
Sed cum ad ejus aedes semel atque iterum princeps officii commeasset, et obstinatam hominis contumaciam non posset inflectere, inanem syngrapham reportavit, qua redhibitionem Felicis in alterum diem sponsione distulerat.
PL 18, 375Dしかし、属僚の長〔princeps officii〕が彼の家に一度ならず二度赴いても、その男の頑なな強情を曲げられず、彼がフェリクスの返還を翌日まで延ばす約束を記した、空しい証書〔syngrapha〕を持ち帰った。
Tenet domi testem, quem de se noverat audiendum. Etiam hujus injuriae assumo patientiam. Culpate uti vultis, ut dignum est. Scivi meliorem esse judicum causam quae rerum dominis reservatur. Exspectamus ut altero die instructus officio redderetur.
PL 18, 376A彼は家に証人を留めている。自分について聴取されるべきと知っていた者を。この不正をも、私は耐え忍ぶ。望むとおりに、ふさわしく〔彼を〕咎めよ〔Culpate uti vultis, ut dignum est の係りは定かでない。皇帝への言葉と取った〕。裁判官たちの案件では、物の主〔皇帝〕に留保されるものの方がより良いと私は知った。我々は、翌日、属僚の手で整えられてフェリクスが返されるのを待った。
At ille crastina luce, ut gesta monstrabunt, adversum cautionis fidem vicariae potestati tradendus abducitur. Hoc ubi princeps officii comperit, paucis comitatus excurrit: retinet Felicem celebri Urbis loco, nec tamen eripit.
PL 18, 376Aだが彼は翌朝、記録が示すとおり、保証の約束に反して代官の権限に引き渡すべく連れ去られた。属僚の長はこれを知ると、少数の供を連れて駆け出し、フェリクスを都の人通りの多い場所で押さえたが、奪い返すことはできなかった。
Itaque Fulgentius, qui se simulat verberatum, manu validiore legibus repugnavit. Interea Felix a militibus vicariae potestatis abducitur. Et cum princeps officii mei sub conspectu Romanae plebis auditur, video quid de hoc facto perennitas vestra debuit judicare.
PL 18, 376Aこうしてフルゲンティウス——彼は殴られたと装う——は、より強い手で法に逆らった。その間にフェリクスは、代官の権限の兵士たちによって連れ去られた。そして私の属僚の長が、ローマの平民の見守る中で審問されているとき、この件についてあなたの永続性が何を判断すべきであったか、私には見える。
Ego ordinem tenebo gestorum. Fatetur sub alterius cognitoris examine litigator, nihil sibi ab apparitoribus meis adversum Fulgentium esse mandatum.
PL 18, 376B私は事の経過の順序を保とう。訴訟人は、別の審理者の審査のもとで、私の下役たちからはフルゲンティウスに対して何も命じられていない、と認めている。
Hic jussu ejus ad communem secretarium, quo faciendae oblationis gratia summates quosque conduxeram, a principibus officii utriusque perducitur. Nihil enim repertum fuerat quod praefecturam posset involvere.
PL 18, 376Bこの者は、彼〔jussu ejus の ejus が誰を指すかは定かでない〕の命令で、共同の会議室——そこへ私は、献納〔oblatio〕を行うため有力者たちを集めていた——へ、双方の属僚の長によって連れて行かれた。実際、長官職を巻き込みうるものは何も見つかっていなかったのである。
Tunc Fulgentius facti sui conscientia percitus caesum se esse conqueritur. Sed mox ejusdem Felicis ac devotissimi viri principis responsione pars ista purgata est.
PL 18, 376Bそのとき、フルゲンティウスは自分の行いの意識に駆り立てられて、殴られたと訴えた。だが間もなく、同じフェリクスと、忠実な人である属僚の長の答えによって、この点は払拭された。
Et tamen querelae ejus audientiam non negavi, clarissimo et spectabili viro vicario in societatem cognitionis ascito, si vellet struere nomina testium plebeiorum danda.
PL 18, 376Bそれでも私は、彼の訴えの聴取を拒まなかった。いとも高名で貴顕の代官を審理に加えて、もし平民の証人たちの名を挙げて提出する気があるなら、と。
Promisit: credo, ut per moram meus dolor, vel per satisfactionem mitesceret, vel ipse rursus alias moliretur insidias.
PL 18, 376C彼は約束した。思うに、その遅延のうちに私の苦痛が和らぐか、あるいは満足を得て和らぐか、あるいは彼自身がまた別の陰謀を企てるためであった。
Qui ut res indicat, conscientia hominis subornati, a quo vicariae potestati libellus oblatus est, domestice confessus apud eundem factum ausus est postulare, ne apparitores ejus, quos ob discessum litigatoris custodia carceris jusserat attineri, injuriae subjacerent.
PL 18, 376C事の次第が示すとおり、彼は、買収された人間——その者から代官の権限に請願書が差し出された——の意識を共有しつつ、内輪で同じ代官のもとで事を白状したうえで、あえてこう求めた。訴訟人の出奔を理由に牢獄での留置を命じられた彼の下役たちが、不当な扱いを受けないように、と〔この文の係り(domestice confessus apud eundem factum、ejus、jusserat の主語)は定かでない〕。
Post haec usurpato rursum publico neglectoque judicio, audacis facti conscius evolavit ut praefecturae justas querimonias praeveniret, ignarus, ut res est, parentes generis humani magis justitia quam invidia commoveri.
PL 18, 376Cその後、再び公の裁きを横取りして無視し、大胆な行為を自覚する彼は、長官職の正当な訴えに先んじようと飛び出した。人類の親たち〔皇帝〕が妬みよりも正義に動かされることを、彼は知らなかったのである。
Haec ita esse gesta, nec ulla arte fingi, instructio subjecta testabitur. In qua reperiet aeternitas vestra praefecturam, quam in me puro judicio contulistis, nihil saltim ad vindictam publicae disciplinae esse molitam: cum omnibus injuriis cederetur, quas boni quique praesumunt pro vigore saeculi vindicandas.
PL 18, 376Cこれが実際にこのように行われ、いかなる技巧でも作り話でないことは、添付の調査記録が証するだろう。その記録に、あなたの永遠性は、あなたが私に清らかな判断で授けた長官職が、公の規律の報復のためには何ひとつ企てなかったことを見いだす。善良な者たちがみな、世の活力のゆえに報復されるべきと予期するあらゆる不正に、〔私は〕譲歩していたのだから。
Haec enim spes et fiducia jus creditae mihi potestatis infregit, ut auctores honoris mei, et publicae dignitatis, et judicii sui contumeliam justa severitate defendant.
PL 18, 376D実際、この望みと信頼が、私に託された権限の権利を挫いたのである。すなわち、私の栄誉の授与者たちが、私の栄誉と公の品位と自らの判断への侮辱を、正当な厳しさで守ってくれる、という。
Liber X, Caput XLIV
第X巻 第XLIV章PL 18, 376DDOMINO THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB.
首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥス、テオドシウスへ
Per vices mensium singulorum ad perennitates vestras scripta senatus et populi acta mittuntur, quae poterunt indicare quid vir praecelsae illustrisque memoriae Praetextatus, vel ad amplissimum ordinem, vel ad devotum vobis populum, pro saeculi vestri commendatione pertulerit, D. imperator.
PL 18, 376D毎月ごとに、元老院の書簡と民の議事録が、あなたの永続性〔vos。一人の相手への敬意の複数〕に送られる。それらは、いとも高く顕貴な記憶の人プラエテクスタトゥスが、いとも尊い身分に対しても、あなたに献身する民に対しても、あなたの世を推奨するために何を述べたかを示しうるだろう、主なる皇帝よ。
Sed quia speciatim sacris litteris imperastis, ut si qua ab eo Romae in his coetibus gesta sunt, agenti in rebus excerpta tradantur: misi omnia jussis coelestibus obsecutus, quae ipso praesente venerabilium rationum vestrarum sanctio definivit, et patrum probavit auctoritas.
PL 18, 377Aしかし、あなたが聖なる書簡で、もし彼がローマでこれらの集会で何かを行ったなら、その抜粋を皇帝の使者に引き渡せ、と特に命じたので、私は天の命令に従い、すべてを送った。それは、彼の臨席のもとで、あなたの尊ぶべき諸案件〔rationes。会計とも読める〕の裁可が定め、元老院議員たちの権威が承認したものである。
Praeterea, quae apud plebem locutus est ut cunctos in amorem bonorum temporum provocaret, adjunxi.
PL 18, 377Aさらに、彼が民のもとで語ったこと——すべての人を善き時代への愛へと促すためのもの——を付け加えた。
Judicium vero civium, quod supremo die de virtute atque innocentia ejus habuerunt, speciatim viro clarissimo et illustri officiorum magistro, subditis gestorum exemplaribus, intimavi: licet vehiculo publico cum caeteris, quae ex more mittuntur, omnia necesse sit, rursus ad serenitatis vestrae notitiam pervenire.
PL 18, 377Aそして、最期の日に市民たちが彼の徳と無実についてなした判断を、特にいとも高名で顕貴な官房長官に、記録の写しを添えて通知した。ただし、慣例どおり送られる他の物とともに、すべてが公の駅伝によってあらためてあなたの晴朗さの知るところに達することは必要であるが。
Liber X, Caput XLV
第X巻 第XLV章PL 18, 377BD. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB.
首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥス、テオドシウスへ
Jam quidem rescriptum numinis vestri Cyriades V. C. comes et mechanicae professor exhibuit, D. imperator: quo statuerat aeternitas vestra, ut se ipse a quorumdam criminatione purgaret, ac rursus urgeret objectis, si quos fraudis incesseret.
PL 18, 377Bすでにキュリアデス、いとも高名な人、伯にして機械学の教授は、あなたの神威〔vos。一人の相手への敬意の複数〕の勅答を示した、主なる皇帝よ。その勅答であなたの永遠性は、彼が自ら何人かの告発から身を潔白にし、また、もし誰かを欺瞞で責めるなら、告発をもって追及してよいと定めたのである。
Qui cum Auxentium V. C. sub examine decessoris mei coepisset arguere, postquam ad cognitionem meam ventum est, super basilicae atque pontis immodico sumptu, Auxentii V. C. voce perstrictus est.
PL 18, 377B彼は、私の前任者の審理のもとでいとも高名な人アウクセンティウスを告発し始めていたが、事が私の審理に至ったのち、バシリカと橋の過大な費用をめぐって、いとも高名な人アウクセンティウスの申し立てによって逆に非難された。
Quem Cyriades, vir parilis dignitatis, mutua accusatione credidit remordendum. Visum est igitur accommodum ut utriusque aedificationem fida aestimaret inspectio.
PL 18, 377B同格の身分にあるキュリアデスは、相互の告発で彼を咬み返すべきだと考えた。そこで、双方の建築を忠実な検分が評価することが適切と思われた。
Dedi negotium sollicitis, quantum arbitror, viris, et Cyriade pene recusante, decrevi fabrilis artis magistros, quos adversario aequiores putabat, aestimationi operis admovendos: manente nihilominus penes Auxentium cura atque administratione coeptorum, quod necdum aeternitas vestra officium ejus successione mutasset.
PL 18, 377C私は、この務めを、私の思うところ注意深い人々に委ね、キュリアデスがほぼ拒んだけれども、彼が相手に好意的と考えた工匠の親方たちを、工事の評価にあたらせると決めた。それでもなお、着手された工事の管理と運営はアウクセンティウスの手もとに残された。あなたの永遠性がまだ、後任によって彼の職務を替えていなかったからである。
Itaque exactis aliquot diebus, et adhuc pendente operis examine, apparitio, quae Auxentio fuerat deputata, per notarium mihi fecit indicium, deseruisse clarissimum virum susceptorum curam locorum, et sub ipso aestatis exordio, quo possit profectus aedificationis assurgere, nihilum promoveri.
PL 18, 377Cそこで数日が過ぎ、検査がなお続いているうちに、アウクセンティウスに割り当てられていた下役たちが、書記を通じて、いとも高名な人が引き受けた現場の世話を放棄し、夏の初めという、建築の進みが上向きうる時期に、何も進んでいない、と私に知らせた。
Sed quia senatoris fuga non videbatur temere credenda, ut impensius requireretur admonui. Diu nusquam gentium deprehensus, ubi comitatum sacrum numinis vestri adire jussus est, evolavit.
PL 18, 377Cしかし、元老院議員の逃亡は軽々しく信じるべきではないと思われたので、いっそう念入りに探すよう私は命じた。長いあいだ、どこにも見つからなかったが、あなたの神威の聖なる宮廷へ行けと命じられたとき、飛び出した。
Interea Cyriades, V. C. comes et mechanicus, cum statutum meum discessu ejus videret elusum, multum anxius ne quid in absentem adversarius moliatur, ut aeternitati vestrae et relationem V. C. praedecessoris mei, et nunc acta suggererem, depoposcit: cui audientiam negare non potui; eadem via praecepto numinis vestri cupiens edoceri quid facto usus sit de aestimatione sumptuum, quos utriusque insumpsit expensio: siquidem meum spectat officium jacturam pecuniae publicae non tacere.
PL 18, 377Dその間に、いとも高名な人、伯にして機械学者のキュリアデスは、私の決定が相手の出奔によってはぐらかされたと見て、不在の者に相手が何か企てはしまいかとひどく案じ、いとも高名な人である私の前任者の上申書と今の記録をあなたの永遠性に具申するよう求めた。私は聴取を拒めなかった。私自身も、同じ道で、あなたの神威の命令によって、双方の支出が費やした費用の評価について、どのような措置が取られたかを知りたいと思った。公金の損失を黙っていないのは、私の職務に関わることだからである。
Fidem litteris sociata gesta praestabunt. Quae ubi ad sacras aures perennitatis vestrae recitata pervenerint, oro atque obsecro ut incertum animi mei responsis imperialibus instruatur.
PL 18, 377D記録は、書簡に添えられて信憑性を与えるだろう。それがあなたの永遠性の聖なる耳に読み上げられて届いたなら、私は願い、乞う、私の心の不確かさが皇帝の回答によって教えられるように。
Liber X, Caput XLVI
第X巻 第XLVI章PL 18, 378ADD. THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AUG. SYMMACHUS V. C. PRAEF. URB.
いとも高名な人、首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥスたち、テオドシウスとアルカディウスへ
Certum est quidem clementiam vestram fidei amore, et studio veritatis, in examen assiduum saepe explorata revocare, DD. imperatores.
PL 18, 378Aたしかに、諸君の寛容は、信義への愛と真実への熱意から、すでに調べられた事柄をしばしば絶えざる審理に呼び戻す、主なる皇帝たちよ。
Sed cum Auxentius V. C. et Cyriades comes ac mechanicus parilis dignitatis, quadam inter se concertatione dissentiunt, nonnihil superioribus judicibus derogatur.
PL 18, 378Aしかし、いとも高名な人アウクセンティウスと、伯にして機械学者のキュリアデスが、同格の身分でありながら、互いの争いで意見を異にしているので、上位の裁判官たちの権威がいくらか損なわれている。
Jam dudum enim V. C. et illustris Anthemius Bassus pontis novi opere perspecto, sub actorum confectione signavit culpam vel negligentiam singulorum; denuo successor ejus eadem loca rimatus asseritur.
PL 18, 378Aというのは、すでに久しく、いとも高名で顕貴の人であるアンテミウス・バッススは、新しい橋の工事を検分して、記録の作成にあたり、各人の咎あるいは怠慢を記した。その後任もまた同じ場所を調べた、と言われる。
Dehinc cum apud me, ex rescripto, quod Cyriades V. C. impetravit, recidiva cognitione refugerent, atque ipsis consistentibus censuissem, ut utriusque tam sumptus, quam aedificationem investigatio discussionis inquireret, V. C. Auxentius repente deseruit judicatum.
PL 18, 378Aその後、キュリアデスが得た勅答により、彼らが私のもとで再審理に身を寄せ〔refugerent の意は定かでない。「再審理を避けた」とも読める〕、双方が出頭したまま、私が、費用と建築の両方について検討の調査を行うよう決めたところ、いとも高名な人アウクセンティウスは、突然、決められたこと〔judicatum〕を放棄した。
De cujus facto missurus relationem, quam sollicitudo intermissi operis exigebat, alia numinis vestri decreta rursus accepi, quibus examini meo V. C. et spectabilem vicarium copulastis, ut utroque residente, accusata pontis vitia quaererentur.
PL 18, 378Bその行為についての上申書を送ろうとしていたとき——中断された工事への気がかりがそれを求めていた——、私は諸君の神威の別の決定をまた受け取った。そこでは、いとも高名で貴顕の代官を私の審理に結び付け、両者が着座して、非難された橋の欠陥が調べられるよう命じられていた。
Nec obsequium defuit imperatis. Itaque adhibito V. C. tribuno, et notario Aphrodisio, cui post Auxentium V. C. novarum molitionum cura legata est, habita est de his quaestio qui pontis ejusdem fundamenta posuerunt.
PL 18, 378B命令への従順は欠けなかった。そこで、いとも高名な人、護民官にして書記のアフロディシウス——アウクセンティウスのあとで新しい工事の世話が託された者——を同席させ、この橋の基礎を据えた者たちについて審問が行われた。
Atque ita constitit partem brevem atque discretam sub exordio hyemis inchoatam vi fluminis corruisse, cujus impendium viginti solidorum definitione artifices aestimarunt.
PL 18, 378Bそして、冬の初めに着手された短い離れた一部が、川の力で崩れたことが確定した。その費用を工匠たちは二十ソリドゥスと見積もった。
Sed casus partis istius, utpote adhuc a caetero corpore segregatae, nihil videtur injuriae locis distantibus attulisse: quam facili aedificatione reparandam Cyriades V. C. pollicetur.
PL 18, 378Cしかしこの部分の崩落は、なお残りの部分から切り離されていたので、離れた場所には何の害も与えていないように見える。いとも高名な人キュリアデスは、たやすい工事で修復すると約束している。
Post haec alterius loci exploratio hiulcam compagem lapidum deprehendit, quam Cyriades comes et mechanicus consilio suo et ratione artis ita positam suggerebat, ut infuso postea impensarum liquore hiantia stringerentur.
PL 18, 378Cその後、別の場所の調査が、石の接合が口を開けているのを見つけた。伯にして機械学者のキュリアデスは、自らの考えと技術の理に基づいて、のちに、資材の液〔impensarum liquore。impensae は石灰などの接合材を言うと取った〕を注ぎ込んで、開いた隙間が締まるように置いたのだと具申した。
Quod cum facere debuisset, succedentis industriam affectasse potius dicitur, ut in auctoris invidiam feni et sparti manipulis clauderentur.
PL 18, 378Cこれ〔流し込み〕をなすべきであったのに、後任者の働きは、むしろ施工者〔auctor。キュリアデスを言うと取った〕への反感を招くように、〔隙間が〕干し草とアフリカハネガヤ〔spartum〕の束で塞がれることを図った、と言われている〔succedentis industriam affectasse dicitur の構文は定かでない。後任者がわざと隙間を塞がせた、と取った〕。
Quod cum astrueret recitatione gestorum, factum quidem urinandi artifex non negavit, sed ex usu operis, non in dehonestamentum Cyriadis V. C. asserebat, remedium hujusmodi esse provisum. Tunc responsionum varietate commoti, coercuimus a praeteritis discrepantem.
PL 18, 378Cキュリアデスがこれを記録の朗読で立証したとき、潜水の職人は、事実そのものは否定しなかったが、そのような手当ては工事の必要から、いとも高名な人キュリアデスを辱めるためではなく備えられたのだと主張した。そのとき、答えのまちまちさに動かされて、我々は、以前の供述と食い違う者を押さえつけた。
At ille Cyriadem sibi ait dudum fuisse terrori. Quod credibile non videtur, cum illius temporis cognitor ad fidem veri destricta quaestione pervenerit.
PL 18, 378Dしかし彼は、キュリアデスは以前から自分にとって恐怖であった、と言った。これは信じがたく思われる。その時の審理者が、厳格な審問によって真実の信憑性に達していたからである。
Interea Cyriades V. C. facilem prospectum esse suggessit operis sarciendi, cujus stabilitatem, sicut assertum est, hyems tertia non resolvit. Ipse autem de aedificationibus Auxentii V. C. et de usurpatione immodici auri nonnulla indiciis intimavit.
PL 18, 378Dその間に、いとも高名な人キュリアデスは、修復すべき工事の見通しが容易だと具申した。その堅牢さは、言われるところでは、三度目の冬も損なっていない。彼自身は、いとも高名な人アウクセンティウスの建築と過大な金の流用について、いくつかを告発によって知らせた。
Quae ideo Gestorum paginis applicari placuit ut aeternitas vestra, cunctis per ordinem patienter auditis, providere dignetur quemadmodum concertantium aemulatione compressa, et integritati sumptuum et firmitati operis consulatur.
PL 18, 378Dこれらを、諸君の永遠性が、すべてを順に忍耐強く聞いたうえで、競い合う者たちの対抗心を抑え、費用の清廉と工事の堅固さの両方が図られるよう配慮することをよしとするように、記録書面に付すのがよいと考えた。
Liber X, Caput XLVII
第X巻 第XLVII章PL 18, 379AD. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB.
首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥス、テオドシウスへ
Ut vestri numinis veneror sanctiones, ita observantiam jugem saluberrimis divi genitoris vestri impendo decretis: Quid enim ille constituit, quod possit publica cura deserere?
PL 18, 379Aあなたの神威〔vos。一人の相手への敬意の複数〕の規定を敬うのと同じく、私は、あなたの神なる父の最も有益な決定にも不断の遵守を捧げる。実際、彼が定めたことで、公の配慮が捨ててよいものがあろうか。
Is inter alia, quae in bonum publicum contulit, etiam medendi professoribus dedit ordinem successionis, si locum quempiam decedentis fortuna nudasset. Qua lege cautum est ut primi artis ejusdem de novorum scientia judicarent.
PL 18, 379A彼は、公益のために行ったことのうち、医術の教授たちにも、もし何らかの運で誰かの席が空いたときの継承の順序を与えた。その法により、同じ技術の第一人者たちが新任者の知識を判断すると定められた。
Hanc formam, quantum asserunt, aetas secuta servavit, D. imperator. Nunc Joannes V. P. non eum gradum, quem subrogandis dederunt divalia scripta, sed summo proximum conatur adipisci, fultus Palatinae militiae privilegio, et impetratione specialis oraculi, quo Epicteti archiatri locum tunc adhuc superstitis impetravit.
PL 18, 379Aこの規則を、伝えるところでは、時代は踏襲し守ってきた、主なる皇帝よ。いま、いとも完き人〔V. P.。vir perfectissimus の略と読む〕ヨハンネスは、補欠に神なる文書が与えた段階ではなく、最上位に近い段階を得ようとしている。宮廷勤務の特権と、特別の勅語の取得——それによって、当時まだ存命だった首席医師エピクテトゥスの席を得た——に支えられて。
Sed quia lege et more cogentibus, summates ejusdem professionis par fuit in examen acciri, adhibitum est judicio collegium omne medicorum: quorum potissimi inter venerationem legis et novi beneficii reverentiam judicare non ausi, eum locum Joanni V. P. statuerant deferre nudum, quem tenere potuisset, si eo tempore, quo aulae obsequiis deputatus est, archiatrorum numero fuisset adjunctus.
PL 18, 379Bだが、法と慣習の命じるところにより、この職の第一人者たちが審査に召されるのが当然であったので、医師団全体が審理に加えられた。その中の主立った者たちは、法への尊敬と新しい恩恵への畏敬のあいだで判断を下す勇気がなく、いとも完き人ヨハンネスに、ただ席だけを〔nudum の意は定かでない〕——彼が宮廷の勤めに配されたときに首席医師の数に加えられていたなら保持できたであろう席を——与えると決めていた。
Et cum ab eo palatini honoris officia poscerentur, ut codicillorum praerogativa monstraret, quis illi inter archiatros ordo competeret, asseruit domestica expilatione etiam documenta sibi dignitatis ablata.
PL 18, 379B宮廷の栄誉の職の証が彼に求められ、任命状〔codicilli〕の優先権によって、首席医師のなかでどの順位が自分に属するかを示すよう求められたとき、彼は、家での略奪によって、品位の証書までも自分から奪われたと述べた。
At vero pars magna medicorum, munita lege divali, eorum exempla deprompsit, qui e Palatio in hunc gradum servato ordine transierunt.
PL 18, 379Cしかし医師の大部分は、神なる法に守られ、宮廷からこの段階へ順序を守って移った人々の先例を引いた。
Quare motus ambiguis, et neque divi genitoris vestri ausus rumpere sanctionem, neque obviam specialibus venire praeceptis; divino arbitrio numinis vestri, subditis allegationibus partium, summam negotii reservavi: opperiens quid deliberatio Augusta constituat, cui soli fas est de scitis divalibus judicare.
PL 18, 379Cそれゆえ私は、疑わしい点に動かされ、あなたの神なる父の規定を破ることもあえてせず、特別の命令に逆らうこともあえてせず、当事者たちの主張を添えて、事の全体を、あなたの神威の神的な裁量に留保した。皇帝の審議が何を定めるかを待ちながら。神なる決定を判断することは、ただ皇帝にのみ許されているのだから。
Liber X, Caput XLVIII
第X巻 第XLVIII章PL 18, 379CD. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB.
首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥス、テオドシウスへ
Quid possint justi principes culpare praesentio. In causis etenim, quibus momenti reformatio postulatur, appellationes recipi non oportet.
PL 18, 379C正しい君主たちが何を咎めうるかを、私はあらかじめ察している。実に、仮の状態の回復〔momenti reformatio。仮の占有の回復を言うと解した〕が求められる訴えにおいては、上訴は受理されるべきでない。
Sed consulto nunc objectum provocationis admisi, ut in examen elementiae vestrae, et invasionis indignitas, et modus judicii perveniret, D. imperator.
PL 18, 379Cそれでも私は、上訴の申立てを今回はあえて受理した。侵奪の不当と審理のあり方とが、あなたの寛容〔底本は語頭の字がインクでつぶれている。clementiae と読む〕〔vos。一人の相手への敬意の複数〕の審査に達するようにするためである、主なる皇帝よ。
Nam Scirtius V. P. ereptam sibi partem Caesarianae massae crebra aditione conquestus, cum integrationem status, quem amiserat, impetrasset, haeredes Thesei, qui reluctarentur objecti sunt.
PL 18, 379D実に、いとも完き人〔V. P.、vir perfectissimus の略〕スキルティウスは、皇帝の地所群〔massa〕から自分の持ち分が奪われたとたびたび訴え出て、失っていた地位〔status。占有の状態〕の原状回復を得たところ、これに抵抗するテセウスの相続人たちが相手方に立てられた。
Tum vero Artemisius, Olibrii clarissimi atque illustris viri actor, exsecutori ut ipse professus est, obviavit.
PL 18, 379Dそのとき、いとも高名な顕貴〔illustris〕の人オリュビウスの代理人アルテミシウスは、本人が自ら認めたように、執行官に立ちはだかった。
Et cum ad pernoscendum possessionis statum loci habitatores adesse jussissem, in injuriam legum, Ruffino officiali jussa curanti, qui deducebantur abrepti sunt. Gesta indicabunt facti incivilis auctores.
PL 18, 379Dまた私が、所領の状態をよく知るためその土地の住人たちが出頭するよう命じたところ、法への侮辱として、属僚ルッフィヌスが命令を執行しているあいだに、連行されていた者たちが奪い去られた。記録が、この無法な行いの張本人たちを示すであろう。
Interea distuli vindictam judiciorum, et rursus officio negotium dedi ut necessarios evocaret.
PL 18, 379Dその間、私は裁判の懲罰を延ばし、再び属僚に、必要な〔証人〕たちを召喚する仕事を与えた。
Tunc cessantibus auctoribus clarissimae domus, caeterisque subtractis, ad contradicendum Thesei subrogantur haeredes: uno tantum exhibito qui se assereret libertum esse defuncti.
PL 18, 380Aそこで、いとも高名な家の代理人たち〔底本は auctoribus。actoribus と読む〕は姿を見せず、ほかの者たちも身を引いたので、反対を述べるためにテセウスの相続人たちが代わりに立てられた。故人の解放奴隷であると自称する者がただ一人、出頭させられた。
Is interrogatus quo abiissent incolae praediorum, delituisse nonnullos, Scirtii vero mancipia ad urbanam villam, quae est clarissimi et illustris viri Olibrii, translata respondit.
PL 18, 380Aこの者は、地所の住人たちはどこへ行ったのかと尋ねられ、一部は身を隠し、スキルティウスの奴隷たちは、いとも高名な顕貴の人オリュビウスの、都市にある別荘に移されたと答えた。
Caetera, ut a liberto Thesei dicta, praeteream, licet in eum praescriptio ista non competat, cum a patre minorum beneficium libertatis acceperit. His ita positis, Praenestini in quorum finibus Caesariana possessio jacet, missis apparitoribus exhibentur.
PL 18, 380Aそのほかは、テセウスの解放奴隷の言ったことであるから、省くことにしよう。もっとも、彼にはこの抗弁は当てはまらない。未成年者たちの父から解放の恩恵を受けたからである〔係りは定かでない。解放奴隷の証言を退ける抗弁がこの者には当たらない、と取った〕。以上を前提に、皇帝の所領が境界内にあるプラエネステの人々が、下役を遣わして出頭させられる。
Tunc demum V. C. et spectabilis Olibrii procurator emergit. Adest etiam defensor minorum. Tandem cogentibus judiciis postulatus, Scirtio adversum duos pugna proponitur: quamvis patrocinia clarissimae domus, et successorum Thesei quadam specie dissiderent.
PL 18, 380Aそこで初めて、オリュビウスの代理人である、いとも高名で貴顕〔spectabilis〕の人が姿を現す。未成年者たちの弁護人も出頭する。ついに審理に迫られて召喚され、スキルティウスには二者を相手にする争いが提示された。いとも高名な家の弁護と、テセウスの相続人たちの弁護とは、ある意味で食い違っていたのだが。
Itur in quaestionem possessionis, quae partium variis agitata conflictibus, ad interrogationem testium jure transivit. Admoneri singulatim ut mos est, jubeo curiales nominum et dignitatis.
PL 18, 380B占有の審理に入るが、それは当事者たちのさまざまな争いに揺さぶられたすえ、法にかなって証人の尋問へ移った。慣例どおり、都市参事会員たちに一人ずつ、その名と身分〔の重み〕を心に留めるよう諭すことを、私は命じる〔証言の前に、偽りを言わないよう戒める慣例を言うらしい〕。
Ab unoquoque posco responsa, tum locorum justos possessores requiro: dehinc percunctor quis annuas functiones, aut indicta persolverit.
PL 18, 380B私は一人ひとりから答えを求め、次にその土地の正当な占有者たちを問い、さらに、年ごとの負担あるいは課された負担を誰が納めたかを尋ねた。
Cum secundum Scirtium testimonia cuncta procederent, atque eam possessionem cum Theseo tenuisse constaret, quando aut per quos dejectus esset, examino. Secundum fere vel tertium mensem manare consentiunt, ut eum clarissimae atque illustris domus homines expulerint.
PL 18, 380B証言がすべてスキルティウスに有利に進み、彼がテセウスとともにその所領を保持していたことが明らかであったので、いつ、誰によって追い出されたのかを私は調べた。おおよそ二か月目か三か月目にあたる頃に、いとも高名な顕貴の家の者たちが彼を追い出した、という点で一致する〔secundum fere vel tertium mensem は、二、三か月前と取った〕。
Auditis optimatum testimoniis, denuo defensores admitto jurgantes. Quaesita et responsa partibus intimantur. Ibi Tarpeius V. C. procurator illustris viri Olibrii asseruit, ei sex uncias praediorum Thesei morte quaesitas.
PL 18, 380B有力者たちの証言を聞いたのち、私は再び争う弁護人たちを受け入れる。問いと答えが当事者たちに告げられる。そこで、顕貴の人オリュビウスの代理人であるいとも高名な人タルペイウスは、テセウスの死によって得られたテセウスの地所の六ウンキア〔十二分の六、すなわち半分〕は彼〔オリュビウス〕のものだと主張した。
Contra Scirtius de sex unciis, quas minores etiam se consentiente retinebant, non ibat inficias, nec sua interesse dicebat actores clarissimae domus an haeredes Thesei eadem parte fruerentur.
PL 18, 380Cこれに対しスキルティウスは、未成年者たちが自分の同意のもとでも保持している六ウンキアについては異を唱えなかった。また、いとも高名な家の代理人たちとテセウスの相続人たちのどちらが同じ持ち分を享受しようと、自分には関係がないと言った。
Tunc actionibus copulatis, Scirtium urgere coeperunt, quod secundum mandatum C. F. Facianae sex uncias Theseo per epistolam reddidisset, sex vero alias in eos liberos contulisset spontanea largitate.
PL 18, 380Cそこで彼らは訴えを併せ、スキルティウスを責め立て始めた。いとも高名な女性〔C. F.、clarissima femina の略〕ファキアナの委任に従って、書簡によって六ウンキアをテセウスに返し、別の六ウンキアは自発的な贈与によってその子供たちに与えたではないか、と。
Ad haec Scirtius idem litteris familiaribus, quod donationibus in Theseum, vel parvulos transfusum esse dicebat, ipsius petitu, ut actorum fides beneficium roboraret.
PL 18, 380Cこれに対してスキルティウスは、私信によって〔与えたの〕と同じものを、テセウス自身の求めにより、記録の信実が恩恵を固めるよう、贈与によってテセウスあるいは幼い子供たちに移したのだ、と言った〔この文の係りは定かでない〕。
Et revera, cum posteriora gesta pro indiviso sex uncias massae in eos collatas esse testentur, intelleximus partem donatoris exceptam. Cur enim pro indiviso daret, si nihil resideret quod retineret?
PL 18, 380Cそして実際、後の記録が、持ち分を分割せずに〔pro indiviso〕地所群から六ウンキアがその者たちに与えられたと証しているので、我々は、贈与者の部分は除かれていると解した。何も残らず、保持するものがないのなら、なぜ不分割で与えるのか。
Sed hoc cum ad proprietatis causam dicerem pertinere, recitata est a defensoribus constitutio, quae judicibus tribuit copiam, non imponit necessitatem, ut quoties de possessione successionis judicant, continuo, si casus tulerit, etiam de jure censeant.
PL 18, 380Dしかしこれは所有権の訴えに属すると私が述べたところ、弁護人たちによって一つの勅法が朗読された。それは、裁判官たちが相続の占有について判断するたびに、事情が許せばただちに権利についても判断してよい権能を与えるが、そうする必要を課すものではない、というものである。
Qua actione confessi sunt ad aliam causam se malle transire. Praeterea non solus Scirtius proprietatis quaestione videbatur urgendus, cum ipsi quoque inter se super hac parte quodammodo dissiderent.
PL 18, 380Dこの手続きにより、彼らは別の訴えへ移るほうを望むと認めた。さらに、所有権の問題でスキルティウス一人が責められるべきだとは思われなかった。彼ら自身もこの持ち分についてたがいにいくぶん対立していたからである。
Quare de possessione secundum documenta Scirtii et principalium testimonia judicavi, adversariis ejus sex unciarum retentione et jure firmatis. Principalem vero causam, salvis allegationibus partium futuro examini reservavi.
PL 18, 380Dそれゆえ私は、スキルティウスの証書と主だった者たちの証言に従って占有について判決を下し、その相手方たちには六ウンキアの保持と権利が確保された。主たる訴えは、当事者たちの主張を損なわぬまま、のちの審理に留保した。
Et mox sententiae exemplar emisi, cum ejus editionem procurator spectabilis viri continuo postulasset. Tunc Scirtius obtulit sanctiones, quibus doceret, in reformatione momenti nullum esse appellationibus locum.
PL 18, 381A間もなく判決の写しを送った。貴顕の人の代理人がただちにその交付を求めたからである。するとスキルティウスは、仮の状態の回復〔reformatio momenti〕においては上訴の余地がまったくないことを示すために、法令を提出した。
Postridie procurator clarissimus et illustris, ac defensor minorum, qui putabatur in judicio discrepare, concordiam suam junctis provocationibus indicarunt. Haec est omnis summa luctaminis. Nunc oraculum numinis vestri fortuna litis exspectat.
PL 18, 381A翌日、いとも高名な顕貴の人の代理人〔底本は procurator clarissimus et illustris(いとも高名で顕貴な代理人)。オリュビウスの代理人を言うと解した〕と、審理で食い違うと思われていた未成年者たちの弁護人とが、上訴を併せて、自分たちの一致を示した。これが争いのすべてである。いま、訴訟の運命は、あなたの神威の勅語を待っている。
Gesta et supplementa partis utriusque subjeci: quibus instructa perennitas vestra, exemplo unius causae securitati omnium dignabitur commodare.
PL 18, 381A両当事者の記録と補足書類を添えた。それらによって備えられたあなたの永続性は、一つの訴えの例をもって、すべての人の安全に資することをよしとするであろう。
Liber X, Caput XLIX
第X巻 第XLIX章PL 18, 381BD. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS V. C. PRAEF. URB.
いとも高名な人、首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥス、テオドシウスへ
Vendendis solidis, quos plerumque publicus usus exposcit, collectariorum corpus obnoxium est, quibus arca vinaria statum pretium subministrat.
PL 18, 381Bソリドゥス金貨は公の用がしばしば求めるものだが、それを売ることについて、集金人〔collectarii〕の団体は義務を負っており、彼らにはぶどう酒の金庫が定めの価格を供給する。
Huic hominum generi taxationis exiguae utilitate nutanti, divus frater numinis vestri tantum pro singulis solidis statuit conferendum, quantum aequitas illius temporis postulabat, D. imperator.
PL 18, 381Bこの種の人々は、定められた額が小さく利益が乏しいため、揺らいでいた。あなたの神威〔vos。一人の相手への敬意の複数〕の神なる兄弟は、ソリドゥス一枚につき、当時の公平が求めるだけを拠出すると定めた、主なる皇帝よ。
Sed paulatim auri enormitate crescente, vis remedii divalis infracta est. Et cum in foro venalium rerum majore summa solidus censeatur, nummulariis pretia minora penduntur.
PL 18, 381Bしかし金の高騰が次第に進むにつれ、神君の救済の力は砕かれた。市場では売り物の値としてソリドゥスがより大きな額で評価されるのに、貨幣商たちにはより低い値が支払われている。
Petunt igitur de aeternitate vestra, pro ratione praesenti, justissimae definitionis augmenta, qui jam tanto oneri sustinendo pares esse non possunt. Haec est causa quaerimoniae, quam divinis sensibus vestris fides gestorum plenius intimabit.
PL 18, 381Bそこで彼らは、あなたの永遠性に、現在の状況に応じた、いとも正当な定めの増額を求める。彼らはもはやこれほどの負担を支えるに足りない。これが訴えの理由であり、記録の信実が、あなたの神的な思いにいっそう十分に知らせるであろう。
Si petitionis genus probabile judicatis, quaeso ut huic quoque parti praeceptio mansuetudinis vestrae salubre remedium deferatur.
PL 18, 381Cもしその請願の種類を是認すべきと判断するなら、この件にもあなたの温和さの命令によって有益な救済がもたらされるよう願う。
Liber X, Caput L
第X巻 第L章PL 18, 381CD. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB.
首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥス、テオドシウスへ
Palatini munerationum sacrarum, Amicus et Castor, quaestus publicos eruentes, inter caetera nomina, quae judicio persequuntur, haeredes Postumiani V. C. in examen meum conventionibus evocarunt, D. imperator.
PL 18, 381C宮廷の聖なる賜与を扱う役人たち、アミクスとカストルは、公の収益を掘り起こして、法廷で追及するほかの債権のなかで、いとも高名な人ポストゥミアヌスの相続人たちを召喚によって私の審理に呼び出した、主なる皇帝よ。
Luciano monente, qui census senatoris ante tractavit, quod oblativis functionibus ea demum domus esset obnoxia: pars debiti Lollianam, pars Cattianillam pariter ac Severellam suggerebatur urgere.
PL 18, 381C元老院議員の資産をかつて調べたルキアヌスが、献納の負担〔oblativae functiones〕については、ほかならぬその家が責めを負うべきだと警告したので、債務の一部はロッリアナを、一部はカッティアニッラとセウェレッラとを同様に責めると示された。
Interea sequestrato Lollianae C. F. nomine, quam pro sex unciis astringit exactio: horum orta refragatio est, quos pro singulis bonorum quadrantibus solutionis cura mordebat.
PL 18, 381Dその間、いとも高名な女性ロッリアナの名義は差し押さえられた。徴収は六ウンキア〔十二分の六〕について彼女を縛る。それに対する異議が、財産の各四分の一について支払いの心配に咬まれていた者たちから起こった。
Comperendinato plerumque judicio res eo deducta est, ut fisci patrocinium securitates a clarissimis personis impleti per vices muneris flagitaret, Cattianillae vero ac Severellae defensio scripta ad rationem divini principis mitteretur.
PL 18, 381D審理は幾度も延期されたすえ、事は次の点に至った。帝室金庫の代弁者は、いとも高名な人々に、負担を回ごとに果たしたことの受領証〔securitates〕を求めた〔impleti の係りは定かでない〕。一方、カッティアニッラとセウェレッラの弁護は、文書にして神なる君主の判断に送られるべきとされた。
Vetus enim quaestio, et cognitionibus praefecturae frequenter agitata, usque ad inclyti semperque verendi genitoris vestri cucurrit arbitrium: qui Juventii clarissimae et illustris memoriae praefecti Urbi insinuatione consultus quadam rescripti parte signavit, suis quibusque temporibus a Cattianilla ac Severella clarissimis feminis oblativa munera soluta constare.
PL 18, 381D実に、この古い問題は、首都長官府の審理でたびたび論じられて、あなたの名高く常に畏敬すべき父〔vos。一人の相手への敬意の複数〕の判断にまで及んだ。その父は、いとも高名にして顕貴な記憶の人、首都長官ユウェンティウスの上申に諮られて、勅答のある部分に、いとも高名な女性カッティアニッラとセウェレッラによって、それぞれの時期に献納の負担が納められたことは明らかである、と署した。
Hoc me dudum promptum atque declivem ad efflagitanda illationum documenta defixit, cum videretur omnibus securitatibus esse vehementior imperatoris assertio. De cujus responsis jugi honore mansuris, vestrae clementiae fas est esse judicium.
PL 18, 382Aこれが、かねて納付の証書を求めることに積極的で傾いていた私を、立ち止まらせた。あらゆる受領証よりも皇帝の断言のほうが強いと思われたからである。常に敬われて残るはずのその勅答については、判断はあなたの寛容に属する。
Nos venerari potius, quam interpretari oracula divina consuevimus. Praesto sunt monumenta gestorum, partium quoque supplementa non desinunt. Aequum est ut majestatis vestrae informetur arbitrio humana cunctatio.
PL 18, 382A我々は神聖な勅語を解釈するよりも、敬うことを常としている。記録の書類は手元にあり、当事者たちの補足書類も絶えない。人間のためらいは、あなたの威光の判断によって知らされるのが公正である。
Liber X, Caput LI
第X巻 第LI章PL 18, 382AD. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB.
首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥス、テオドシウスへ
Moribus saevis familiare atque cognatum est armare spiritus impunitatis exemplo, D. imperator. Cur enim secundum desperet effugium, qui laqueos criminis prioris evasit?
PL 18, 382A残忍な性質にとって、不処罰の前例によって心を武装するのは身近で親しいことである、主なる皇帝よ。実に、前の罪の罠を逃れた者が、どうして次の逃げ道に望みを失おうか。
Praesenti causae congruit praemissa sententia, siquidem Valerianus V. C. cui lar in Epiro esse suggeritur, neque rescriptorum veneratione, neque legum severitate, vel pactionum fide, aut judiciorum reverentia permovetur.
PL 18, 382B現在の件には、先に述べた格言がかなう。エピロスに住まい〔lar〕があるといわれるいとも高名な人ウァレリアヌスは、勅答への敬意にも、法の厳格にも、約定の信義にも、裁判への畏敬にも動かされないからである。
Qui primo in examen praetoriae sedis jussus acciri, ad supplicationem V. C. Junioris vim rescripti praecelsae potestatis elusit. Dehinc proconsularibus evocatus edictis, leges pari arte frustratus est.
PL 18, 382B彼は、まず近衛長官の法廷の審理に召喚を命じられたが、いとも高名な人ユニオルの嘆願により、至高の権力の勅答の効力をかわした。次いで属州総督(プロコンスル)の布告〔edicta〕によって召喚されたときも、同じ手口で法を欺いた。
Nam cum et actione civili, et criminali accusatione premeretur, statutis inciviliter repugnavit, ut apparitores praefecturae urbanae, partim notariis, partim suggestione signarunt: quorum unus agenti in rebus, eo mortuo, ad quem sacri praecepti exsecutio pertinebat, affectum se a Valeriano gravibus injuriis indicavit.
PL 18, 382B実に、民事訴訟と刑事告発の両方に迫られていたとき、彼は定めに不法に抵抗した。首都長官府の下役たちが、あるいは書記に、あるいは具申によって、そのことを書き記したとおりである〔partim notariis の意と signarunt の係りは定かでない〕。そのうちの一人は、聖なる命令の執行が属していた者が死んだので、皇帝の使者に、ウァレリアヌスから重い侮辱を受けたと告げた〔agenti in rebus を与格と取った。皇帝の使者その人が死んだ者とも読める〕。
Motus igitur indignitate talium querelarum, cum viderem rursus illudi posse judiciis, si quid severius censuissem, factu optimum credidi, ut aeternitati vestrae causae istius pontificium reservarem. Soli enim jure corrigitis admissa potissimae dignitatis.
PL 18, 382Cそこで私は、そのような訴えの不当に心を動かされ、もし私がやや厳しく判じれば再び裁判がもてあそばれうると見て、この件の裁きの権能〔pontificium〕をあなたの永遠性〔vos。一人の相手への敬意の複数〕に留保するのが最善と考えた。実に、最高の位にある者の過ちを法によって正すのは、あなただけだからである。
Fides gestis rerum cohaerentibus explicatur: nihilominus ad senatum regressus apparitor, qui contumaciam senatoris et serviles impetus nuntiavit, suggestionibus suis, cum forte usus tulerit, adfuturus.
PL 18, 382C記録は、連関した事実によって信実を明らかにしている。それでも、元老院議員の不遜と奴隷のような乱暴を告げた下役が、元老院に戻っており、必要が生じたときには、自分の具申のために出頭するであろう。
Quaeso aeternam clementiam vestram ut, omnibus solita aequitate perpensis, evagari ulterius frustratorem tot judicum non sinatis.
PL 18, 382Cあなたの永遠の寛容に願う。すべてを慣れた公平をもって量ったうえで、かくも多くの裁判官をあざむく者が、これ以上さまよい出ることを許さないでほしい。
Liber X, Caput LII
第X巻 第LII章PL 18, 382DD. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB.
首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥス、テオドシウスへ
Difficile est ut bona causa sit, cujus actio in jus alterius desperatione transfertur. Id adeo res probavit, D. imperator.
PL 18, 382D絶望のゆえに訴権が他人の権利へと移される訴えが、正しい訴えであることは難しい。事実がこれをよく証した、主なる〔D. は domine の略。敬称〕皇帝よ。
Nam Theodorus, ut asseruit, ex pectore ab Anania quadam in re sua procurator creatus, jampridem clarissimo atque emendatissimo viro Cuprasio urbanis tribunalibus praesidente, Flavianum quemdam denuntiata lite pulsavit: sed diem legitimum causae lapsus excessit.
PL 18, 382Dというのも、テオドルスは、自ら主張したところでは、アナニアなる者から、その者の財産について口頭で〔ex pectore。正式の委任状によらず口頭で、の意と取った〕代理人に任ぜられ、かつていとも高名にして非のうちどころのない人クプラシウスが都の法廷を主宰していたとき、あるフラウィアヌスなる者に訴訟を通告して訴えたが、過って訴えの法定の期日を過ぎてしまった。
Longo intervallo petita a me reparatio, cum partes ad necessarium contraxisset examen, post multas allegationes, quas judicia ut invalidas respuerunt, orta praescriptio est, quae assereret novari tempora possessore mortuo debuisse.
PL 18, 382D長い間を置いて私に〔期日の〕回復が求められ、その申し立てが当事者たちを必要な審理へ呼び集めると、裁判所が無効として退けた多くの主張のあとに、抗弁が起こった。それは、占有者が死んだのだから期限が更新されるべきであった、と主張するものだった。
Nam constabat non modo Flavianum, qui propositam legibus quaestionem primus exceperat, sed etiam successorem ejus finem fecisse vivendi. Ad hoc praemissa est lectio, veluti probatur indiciis, novationem tantum petitoris haeredi esse decretam.
PL 18, 382Dというのも、法に基づいて提起された訴えを最初に受けて立ったフラウィアヌスだけでなく、その後継者も生を終えていたことは明らかであったからである。これに対して、証拠によって示されるとおりとして、更新は請求者の相続人にだけ定められている、という〔法の〕朗読が先に持ち出された。
Quod verbo quidem assertum, sed sanctionibus non probatum, contrariae legis recitatione compressum est.
PL 18, 383Aこれは口で主張されたにすぎず、法令によって証明されなかったので、反対の法の朗読によって押さえ込まれた。
Secutus igitur scita manifesta et nullis principum vacuata responsis, cessare processum negotii judicavi: cum lis alteri denuntiata, aliam personam temporibus exactis tenere non posset. Tunc oblatis provocationis etiam novationis libellis, suspensa sententia.
PL 18, 383Aそこで私は、明白で、君主たちのいかなる勅答によっても空しくされていない法令に従い、事の手続きは停止すると判断した。ある者に通告された訴訟は、期限が過ぎたのち別の人物を拘束できないからである。そこで、上訴と更新の訴状が提出されたので、判決は保留された。
Cujus meritum perennitas vestra lectis gestis ac refutatoriis cohaerentibus aestimabit. Ego in referendo prolixus esse non debui, cum pene in ipso actionum vestibulo repulsa legibus causa constiterit.
PL 18, 383Aその価値を、あなたの永続性〔vos。一人の相手への敬意の複数〕は、記録と、添えられた反駁書とを読んで評価するであろう。私は上申の中で冗長であるべきでなかった。訴えは、訴訟のほとんど入口で、法によって退けられたのだから。
Liber X, Caput LIII
第X巻 第LIII章PL 18, 383BD. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB.
首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥス、テオドシウスへ
In causis appellationum malo jus potestatis infringere, quam interpretationum dubia sustinere; praesertim conscius haud iniquae judicationis, cui nonnihil honoris eveniet, si aeternitatis vestrae oraculo roboretur, D. imperator.
PL 18, 383B上訴の件では、職権の権利を損なうほうを、解釈の疑いに耐えるよりも私は望む。まして、不当でない判決の自覚があり、それがあなたの永遠性〔vos。一人の相手への敬意の複数〕の勅語で補強されるなら、いくらか名誉もあるからである、主なる〔D. は domine の略。敬称〕皇帝よ。
Tuli igitur Constantium Suarium temere provocantem, cum ex rescripto numinis vestri statum, quem Theodosio absenti ademerat, reformassem.
PL 18, 383Bそれゆえ私は、あなたの神威の勅答に従って、〔コンスタンティウスが〕不在のテオドシウスから奪っていた地位を回復させたので、コンスタンティウス・スアリウスが軽率に上訴するのを容れた〔Tuli。上訴を受理したの意と取った〕。
Mota enim vestra clementia supplicationibus et querelis, brevi examine jussit inquiri an Theodosio extra conflictum locato, ac deinde ne rebus excideret provocante, possessionem corporum Constantius esset indeptus.
PL 18, 383B実に、あなたの寛容は、請願と訴えに動かされ、短い審理で次のことを調べるよう命じた。すなわち、争いの外に置かれ、のちに財産を失うまいと上訴しているテオドシウスについて、コンスタンティウスが物件の占有を得ていたか否かである。
Allegata igitur praeceptione divina, primo cognitionem totius negotii, quamvis speciatim mihi tranquillitatis vestrae delegatione mandatam, V. C. vicarii praesentiae reservavi: siquidem videbatur haec causa caeteris provocationibus esse conjuncta, quae V. C. praedecessore meo negabantur admissae, et alterum mecum sumpserat cognitorem.
PL 18, 383Cそこで私は、神聖な命令〔praeceptio divina。皇帝の命令を言う〕が提示されたので、まず事案全体の審理を――あなたの平静の委任により特に私に委ねられていたにもかかわらず――いとも高名な人である代官〔vicarius。管区を治め、長官の職務を代わりに執る官〕の臨席のために留保した。この件は、いとも高名な人である私の前任者のもとで受理されなかったと言われていたほかの上訴と結びついていると見え、また〔この件は〕私とともにもう一人の審理者〔代官〕を得ていたからである〔sumpserat の主語は明示されない。この件と取った〕。
Dehinc, ubi eam partem, quae ad illius temporis judicem pertinebat, vestro retinuistis examini, appellationis inquisitione discreta, cum jam participem judicii non haberem, turbatae possessionis querelam rescripto obsecutus audivi.
PL 18, 383C次いで、その時の裁判官に属する部分をあなたが自らの審理に留め、上訴の調べが切り離されると、私にはもはや裁判を共にする者がいなかったので、占有が乱されたという訴えを、勅答に従って聴いた。
Et quia Theodosium judicio non interfuisse constabat, quo sibi demptas questus est facultates, nec ulla precum mendacia Constantius detegebat: exsecutus sum circa germanum supplicatoris haeredem coeleste judicium, reformato statu, quem claruit mox proposita appellatione defensum: licet cultus subditus quaestioni, libellos, quos Theodosius publicavit, apud se resedisse memoraverit.
PL 18, 383Cまたテオドシウスは、自分の財産が奪われたと訴えているその裁判に立ち会っていなかったことが明らかであり、コンスタンティウスは請願のいかなる偽りも暴かなかったので、私は、請願者の兄弟でその相続人である者について、天の〔皇帝の〕裁きを執行し、地位を回復させた。その地位が、ただちに申し立てられた上訴によって守られていたことは明らかになった。もっとも、審問にかけられたクルトゥス〔底本は cultus。人名か、語形の崩れか定かでない〕は、テオドシウスが公表した訴状が自分のもとに留まっていたと述べてはいたが。
Nihilominus obediens imperatis, statui ut fides gestorum superiorum ad Augusta scrinia mitteretur. Hinc orta est provocatio, cujus vel justitia vel contumacia sacro expendetur arbitrio.
PL 18, 383Dそれでも私は、命令に従い、先の記録の確かな写し〔fides〕を帝室の文書局へ送るよう定めた。ここから上訴が起こった。その正義も、あるいは頑迷さも、聖なる判断によって量られるであろう。
Interea constitutionis memor, sequestrari mobilia fructusque praecepi, ne medii temporis usurpatio abutatur indebitis.
PL 18, 383Dその間、勅法を思い起こして、動産と果実の差し押さえを命じた。その中間の時期の横領が、不当な物を濫用しないようにするためである。
Omnium gestorum fida documenta, supplementis partium relationi ex more sociata sunt, ut diu fluctuanti causae tandem stabilem terminum divino ore ponatis.
PL 18, 383Dすべての記録の確かな証拠書類は、当事者たちの補足書類とともに、慣例に従って上申書に添えられた。長く揺れていた訴えに、ついにあなたが神聖な口〔divino ore。皇帝の言葉を言う〕で確かな終わりを与えるようにするためである。
Liber X, Caput LIV
第X巻 第LIV章PL 18, 384ADD. THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AUG. SYMMACHUS V. C. PRAEF. URB.
いとも高名な人、首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥスたち、テオドシウスとアルカディウスへ
Omnes qui ad amplissimos honorum gradus judicio clementiae vestrae vel favore provehimur, summo studio debemus eniti ut famam saeculi suggestionum veritate tueamur, D. imperator.
PL 18, 384A我々は、諸君の寛容の判断あるいは好意によって栄誉の最高の位に引き上げられた者はみな、全力で努め、具申の真実によって時代の名声を守らねばならない、主なる〔D. は domine の略。敬称〕皇帝よ。
Quod enim genus gratiae beneficiis principum rependendae fortuna impar inveniet, si fidem deserat quae sola munit imperium?
PL 18, 384A実に、帝国をただ一つ守る信義を捨てるなら、力量の及ばぬ我が境遇は、君主たちの恩恵に報いるべきどんな種類の感謝を見いだせようか。
Contemplanti mihi igitur rescriptum numinis vestri, quo arcae vinariae debita a praefecto ejus temporis, quo contracta dicuntur, erui censuistis, silere fas non fuit, quid temporum vestrorum congruat aequitati.
PL 18, 384Aそれゆえ私は、諸君の神威の勅答――それにより、ぶどう酒の金庫の負債を、それが生じたとされる時の長官から取り立てるよう、諸君は決した――を見つめたとき、諸君の時代の公平にかなうものが何かについて、黙しているのは許されなかった。
Jam primum stupere me fateor, coelesti mansuetudini vestrae totius orbis negotiis occupatae, litteras divi Constantii ita esse suggestas, ut comminatio sub conditione deprompta instar cujusdam debiti duceretur: dehinc tacitum quodam casu de ea parte rescripti, quae tenebat officium, ut persona judicis, tanquam vilior, apparitorum suorum impunitate premeretur: tertio, quod ea summa solidorum, quam cognitio et relatio viri illustris praedecessoris mei ex majore parte solutam probavit, aerario, tanquam debita et intacta deposcitur.
PL 18, 384Aまず第一に、私は告白するが、全世界の事務に忙殺されている諸君の天的な温和さに、神なるコンスタンティウスの書簡が、条件付きで出された威嚇が一種の負債のように扱われるような仕方で具申されたことに驚いている。次に、勅答のうち属僚〔officium〕を〔責任あるものとして〕縛っていた部分が、なぜかたまたま黙され、その結果、裁判官の人物が、より軽いものであるかのように、自分の下役たちが罰を免れるなかで責め立てられていること。第三に、私の前任者である顕貴の人の審理と上申が大部分支払い済みと証した金額が、負債であり手つかずであるかのように、国庫のために要求されていること。
Atque ideo inter multa curarum summatim nonnulla tractanda sunt. Namque XI millia CCCCXLVI solidos ex eo anno qui Sergii et Nigriniani sequitur consulatum, sacris accessisse thesauris, et praefecturae inquisitio, et discussorum litterae, et V. C. praedecessoris mei scripta docuerunt.
PL 18, 384Bそれゆえ、数多い心配のなかから、いくつかを要約して論じねばならない。実際、一万一千四百四十六ソリドゥスが、セルギウスとニグリニアヌスの執政官職に続く年から聖なる宝庫に納められたことは、長官府の調査も、会計監査官たち〔discussores〕の書簡も、いとも高名な人である私の前任者の文書も教えている。
Inter haec igitur tam multa valida, fidem clementiae vestrae debitam silentio violare non potui: cum vestrum quoque numen adverterem solita cautione, neque judicis nomen signasse rescripto, et aestimasse, quod conveniendus luce frueretur.
PL 18, 384Bかくも多くの有力な事情のあいだにあって、諸君の寛容に負うべき信義を、沈黙によって破ることは私にはできなかった。諸君の神威もまた、いつもの慎重さで、勅答に裁判官の名を記さず、召喚されるべき者がまだ存命だと見なしていたことに、私は気づいていたからである。
Nam quomodo clementia vestra vim veteris comminationis in mortuum tetendisset, cum gravium etiam noxarum poena fine vitae solvatur? At vero iste terror divi principis litteris comprehensus, ne viventem quidem posset urgere.
PL 18, 384C実に、諸君の寛容は、どうして古い威嚇の力を死者に及ぼしえたであろうか。重い罪の刑罰さえ、生の終わりによって解かれるのに。いやむしろ、神なる君主の書簡に含まれたこの脅しは、生きている者をさえ責め立てることができなかったであろう。
Gravia enim subjectis saepe minitamini, acuendi potius studio quam nocendi. Hoc etiam divus genitor tuus, in omnium semper animis et ore victurus, pia lege constituit: qui sententiam quoque sub comminatione depromptam, effectu atque exsecutione vacuavit.
PL 18, 384C実に、諸君は臣下にしばしば重いことを脅すが、それは害するためというより、奮い立たせようとする熱意からである。この点も、神なるあなたの父は、すべての人の心と口に常に生き続けるであろうが、敬虔な法によって定めた。彼は、威嚇のもとで述べられた判決をも、効果と執行を欠くものとした。
Hanc vero conditionem, quam divus Constantius adjecit litteris suis, multa quae post visa sunt subruerunt.
PL 18, 384C神なるコンスタンティウスが自らの書簡に添えたこの条件を、その後に見られた多くの事柄が覆した。
Nam eodem principe adhuc orbem regente, ad Tertullum Praefectum Urbis memorabilem virum migravit exactio, quae si hominis potestas fuisset, circa personam prioris judicis potuisset haerere.
PL 18, 384D実に、同じ君主がなお世界を統べていたあいだに、取り立ては、首都長官テルトゥッルスという記憶に値する人のもとに移った。もしそれが特定の人に付く権限であったなら、前任の裁判官の人物に留まりえたはずである。
Nec multo post tempore, in Clytholiam Maximum, pari honore tunc praeditum, tituli istius cura convenit.
PL 18, 384Dそれからほどなく、その件の管理は、当時同じ栄誉を備えていたクリュトリウス〔底本は Clytholiam。綴りの崩れた名で、Clytholius の対格と取った〕・マクシムスに移った。
Divo etiam parente numinis tui, Romana jura et fata moderante, praefectis ac discussoribus mandata provincia est, et per vices administrantium publici debiti occurrit exactio.
PL 18, 384Dあなたの神威の神なる親が、ローマの法と運命を統べていたときにも、この件は長官たちと監査官たちに委ねられ、代々の統治者の順に、公の負債の取り立てが行われた。
Novissime relatus in coelum germanus clementiae tuae, eum ipsum Basilium, cum haberet appositum, qui personis judicum non pepercit, primiscrinios urbani officii, quorum sollicitudo per successiones exigenda curaverat, vel solvendo nomini, vel edendae rationi fecit obnoxios.
PL 18, 384D最後に、天に上げられたあなたの寛容の兄弟は、裁判官たちの人物を容赦しなかったそのバシリウスを傍らに置いていたが〔eum ipsum Basilium, cum haberet appositum の係りは定かでない。バシリウスを傍らに置いて、と取った〕、都の属僚の筆頭書記たちを――彼らの配慮が、後任者たちを通じて取り立てるべきものを引き受けていたのだが――支払うべき債務か、勘定の提出かの義務に服させた。
Itaque et a V. C. ac probatissimo Anicio Basso, et Aventio viro spectabili frequentata cognitio, et solutam majorem partem debiti deprehendit, et provincialium judicum reperit sponsionem: qua professi sunt, si urbanum cessaret officium, per se hujus tituli integritatem posse sarciri.
PL 18, 385Aそこで、いとも高名にして最も信頼されるアニキウス・バッススと、貴顕の人アウェンティウスによって繰り返し行われた審理は、負債の大部分がすでに支払われたことを見いだし、また属州の判事たちの約束をも見いだした。その約束で彼らは、もし都の属僚が怠るなら、自分たちでこの名目の全額を補えると言明した。
Haec igitur, si legibus conferantur, pronuntiabit aeternitas vestra in professione verum esse nexum, in comminatione terrorem.
PL 18, 385Aそれゆえ、これらを法と照らし合わせるなら、諸君の永遠性は、申告には真の拘束があり、威嚇にはただ恐れがあるのみと宣するであろう。
Quid, quod proxima apparitio cogendis provinciarum judicibus admota, spem debitis eruendis fecisse suggeritur; non est meum famae incerta sectari. Inveniet divina majestas tua cur huic exactioni perpes cura defuerit.
PL 18, 385Aさらにまた、強制のために属州の判事たちに差し向けられた最近の下役が、負債を取り立てる望みを生んだと示唆されるが、不確かな風聞を追うのは私のなすことではない。あなたの神なる威光は、なぜこの取り立てに持続する配慮が欠けていたかを見いだすであろう。
Nam socerum meum clarissimae memoriae virum Orfitum petit ista molitio: cujus haeredes V. C. et illustris officiorum magister ascripsit litteris suis, cum tuae mansuetudinis verecundia nullum sacro oraculo nomen expresserit.
PL 18, 385A実際、この企ては、私の義父、いとも高名な記憶の人オルフィトゥスを狙っている。その相続人たちを、いとも高名な顕貴の官房長官が自らの書簡に書き加えたが、あなたの温和さの慎みは、聖なる勅語にいかなる名も記さなかった。
Quid ergo existimem merito illius factum, qui major honoribus quam facultatibus ante annos fere quindecim vitam peregit? ut comminatio saepe lecta, semper omissa, et novis post sepulta decretis, quam neque lex divalis admittit, et solutio magnae partis exclusit, resurgat in mortuum, quae non fuit ante viventi?
PL 18, 385Bそれでは、およそ十五年前に、財産よりも栄誉において大きな人として生を終えた彼の功績について、私は何を考えるべきか。しばしば読まれ、常に見逃され、新しい決定によって葬られ、神君の法も受け入れず、大部分の支払いも排除した威嚇が、かつて彼の生前にはなかったのに、死者に対して復活するとは。
An meae potius contumeliae causa, et ordinem tot et talium statutorum, et divi Gratiani recentem praeceptionem, et discussorum diligentiam, et praefectorum cognitiones, et relationis fidem novis suggestionibus arbitrer sauciari?
PL 18, 385Bそれとも、これは私への侮辱のためであって、かくも多く、かくも立派な諸規定の順序も、神なるグラティアヌスの最近の命令も、監査官たちの勤勉も、長官たちの審理も、上申の信実も、新しい具申によって傷つけられると、私は考えるべきなのか。
Testor custodem numinis vestri Deum nihil esse, quod injuria dignus existimer. Quieto mihi hanc praefecturam sine ulla affectione tribuistis.
PL 18, 385B私は、諸君の神威の守り手である神を証人とする。私が不当な扱いに値すると見られる理由は何もない。静かにしていた私に、諸君はこの長官職を、何の私情もなく与えた。
Si quem forte mordet invidia, si alicujus desideriis reip. amore non cessimus, cogitet privata odia adversum leges exercenda non esse.
PL 18, 385Cもし誰かを妬みが咬むなら、もし私が国家への愛のゆえに誰かの欲望に譲らなかったのなら、私的な憎しみを法に逆らって行ってはならないと考えるがよい。
Postremo cognoscat, si quis ille est, me meosque successionem clarissimae atque illustrissimae memoriae viri Orfiti, neque ratione juris, neque bonorum aditione coepisse. Quaeso igitur ne in contumeliam judicii vestri, et juri, et innocentiae fraus paretur.
PL 18, 385C最後に、誰であれその者は知るがよい。私も私の家の者たちも、いとも高名にして最も顕貴な記憶の人オルフィトゥスの遺産を、法の理由によっても、財産の承継によっても、受け始めてはいないと。それゆえ、諸君の裁きへの侮辱として、法と無実に対して欺瞞が仕組まれることのないよう願う。
Quando enim absentibus atque ignorantibus inter alios gesta nocuerunt? Quis unquam sententiam numinis vestri inauditus excepit? Quando comminatio ad haeredes usque porrecta est?
PL 18, 385C実に、不在で何も知らない者に、他人のあいだで行われたことが害を及ぼしたことが、いつあったか。聞かれることなく諸君の神威の判決を受けた者が、誰かいたか。威嚇が相続人にまで延ばされたことが、いつあったか。
Certe ut ipsam causam loquar, quae me, ac necessitudines meas vobis propitiis, nullo jure contingit, pars major debiti soluta monstratur: in evidentibus nominibus pars resedit. Cujus studio absolvendi sunt debitores, ut implicentur innoxii?
PL 18, 385C確かに、事そのものを言うなら――諸君の恩顧のもとで、法的には私にも私の親族にも関わりのないものだが――負債の大部分は支払い済みと示されている。残りは明白な名目の中に残っている。いったい誰の熱意のために、債務者が放免され、無実の者がからめ取られねばならないのか。
Quare insitam divinis sensibus vestris oro justitiam, ne adversum divi Gratiani diffinitionem, adversum rescripta tot principum, qui praefectis debita eruenda mandarunt, adversum relationem, quae uberiorem summam docuit exsolutam, reliquum vero secundum rectorum litteras exsculpendum ab obnoxiis intimavit; ignaros negotii et paternae haereditatis alienos, pulsari incongrua conventione patiaris; neve exemplum novum pius imperator inducas, ut successio optimatium [ num. leg. optimatum?], qui reip. praefuerunt, ad liberos secura non transeat.
PL 18, 385Dそれゆえ、諸君の神的な思いに生まれつき備わる正義に、私は願う。神なるグラティアヌスの定めに反して、長官たちに負債の取り立てを命じた多くの君主の勅答に反して、より多額が支払い済みと教えながら、残りは義務を負う者たちから取り立てるべきだと告げた上申に反して、事情を知らず、父の遺産とは無縁の者たちが、ふさわしくない召喚で責められることを許さないでほしい。また、敬虔な皇帝よ、国家を治めた有力者〔底本は optimatium と刷り、角括弧で num. leg. optimatum?(optimatum と読むべきか)と添える。optimatium も複数属格として通る〕たちの相続が、子供たちに安全に渡らないという新しい前例を持ち込まないでほしい。
Multos haec forma retinebit, et plerosque, ut arbitror justius, si qui forte provinciis vestris male abusi sunt. At vero posteritas illustris memoriae viri Orfiti, nihil ex illo aliud, quam generis insigne quaesivit. Meae tamen injuriae est ista suggestio.
PL 18, 385Dこの形式は多くの者を押さえるであろうし、また、もし諸君の属州をひどく濫用した者がいれば、その大半を、私の思うところいっそう正当に押さえるであろう。しかし、顕貴の記憶の人オルフィトゥスの子孫は、彼から家柄の標のほかには何も得なかった。それでもこの具申は、私への不当である。
Nam tenuitati illius frequenter exhaustae, nemo testamento, nemo nostrum bonorum aditione successit.
PL 18, 386A実に、しばしば使い果たされた彼の乏しい資産に、遺言によって継いだ者はなく、我々のうちで財産の承継によって継いだ者もなかった。
Unde intelligit clementia vestra, quod non metu familiaris causae, quae legibus tuta est, sed temporum amore sollicitor ne ad innocentiam fisci vestri infructuosa tantum recurrat invidia.
PL 18, 386Aこのことから、諸君の寛容は悟る。私が、法に守られた家族の事情への恐れからではなく、諸君の帝室金庫の無辜に、実りのない妬みだけがはね返ってくることのないようにと、時代への愛から憂えていることを。
Et haec quidem cursim, ne mandatum negotium comperendinatio differret, tantum pro conjugis meae Rusticianae C. F. parte quaesita sunt: cujus germana multo angustior facultatibus ex Etruriae longinquis adesse praecepta est.
PL 18, 386A以上は、委ねられた事務を延期が遅らせないよう急いで、ただ私の妻ルスティキアナ〔C. F.、いとも高名な女性〕の持ち分について調べたものである。その姉妹は資産がはるかに乏しく、エトルリアの遠方から出頭するよう命じられた。
Vestrum vero salutare numen omnes precamur, ne quod de tot provinciis pro majore parte jam redditum, adhuc difficilis exsculpit exactio, senatoriae domus inopinata labes speretur posse persolvere. Multis nocuerit ista conditio, qui reipub. praefuerunt.
PL 18, 386A諸君の救いの神威に、我々すべては願う。多くの属州からすでに大部分が返済され、なお困難な取り立てが搾り出している金額を、元老院議員の家の思いがけない破滅が払いうると期待されないように。この条件は、国家を治めた多くの者に害となるであろう。
Neque enim jus fuerit, ut una familia novo opprimatur exemplo. Quaeso igitur ut gesta, quae fidem relationis asserunt, audire dignemini, legesque percenseatis: quarum plerumque duritiam pro clementia vestra decretis moderatoribus temperastis.
PL 18, 386B実に、一つの家族が新しい前例で押しつぶされるのは、法ではあるまい。それゆえ、上申の信実を主張する記録を聞くことをよしとし、諸法を検討してほしい。諸君はその峻厳さを、しばしば寛容により、調整の決定で和らげてきた。
Liber X, Caput LV
第X巻 第LV章PL 18, 386BD. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB.
首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥス、テオドシウスへ
Felicitas quidem vestra indefessas P. R. copias pollicetur, D. imperator. Sed cautio judicum suggerenda non deserit, ut diligentia muniat, quod melior fortuna promittit.
PL 18, 386Bあなたの幸運〔vos。一人の相手への敬意の複数〕は、ローマ人民に尽きることのない物資の豊かさを約束する、主なる〔D. は domine の略。敬称〕皇帝よ。しかし、判事たちの用心は、より良い運命が約するものを勤勉によって固めるよう進言することを怠らない。
Frumenti quotidianus usus in facili est; olei tantum species victum plebis tenuiter invecta sollicitat.
PL 18, 386C穀物の日々の供給は容易である。ただ油という品目だけが、乏しくしか輸入されず、民衆の暮らしを悩ませている。
Cujus rei V. C. praef. annonae, partium suarum diligens exsecutor, praetorianae amplissimae praefecturae, ut ipse asserit, dudum fecit indicium, missis de more brevibus, quae angustias patefacerent conditorum.
PL 18, 386Cこのことについて、穀物供給長官であるいとも高名な人は、自分の役割を勤勉に果たす者として、本人の言うところによれば、いとも高貴な近衛長官府にかねて通知を出した。慣例どおり目録〔breves〕を送り、貯蔵の乏しさを明らかにしたのである。
Sed ingravescente defectu, sileri apud clementiam vestram patriae cura non debuit, cujus spes, atque opes bonorum principum favore cumulantur.
PL 18, 386Cしかし欠乏が重くなるなかで、あなたの寛容の前で祖国への配慮が黙されてはならなかった。その希望も財力も、善き君主たちの好意によって積み上がるのだから。
Quare omnes suppliciter oramus, si exspectatis preces, qui vota omnium beneficiis praevenitis; ut quam primum judices Africanos super hac specie Romanis horreis inferenda divinus sermo distimulet.
PL 18, 386Cそれゆえ我々はみな、嘆願して請う――あなたは恩恵によってすべての人の願いを先取りする者であるが、もし嘆願を待つというのなら――アフリカの判事たちが、ローマの倉に入れるべきこの品について、神聖な言葉〔divinus sermo。皇帝の言葉を言う〕によってできるだけ早く促されるように。
Nam properato opus est, priusquam reliquum profliget diuturna praebitio. Addite igitur hoc munus caeteris, quae praestare consuestis, ut cuncta saeculi bona pari affluant bonitate.
PL 18, 386C実際、急ぎが必要である。長く続く供給が残りを使い果たす前に。それゆえ、あなたがいつも与えていることのうえに、この贈り物も加えてほしい。世のあらゆる善が、等しい善良さで流れ入るように。
Liber X, Caput LVI
第X巻 第LVI章PL 18, 386DD. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB.
首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥス、テオドシウスへ
Dies noctesque sollicitor ut prompto obsequio divinae clementiae vestrae jussa promoveam: siquidem non licet longa comperendinatione differri justitiae ac legibus amica decreta, D, imperator.
PL 18, 386D私は昼も夜も気を揉んでいる。あなたの神聖な寛容〔vos。一人の相手への敬意の複数〕の命令を、迅速な服従で進めるためである。正義と法に好ましい決定は、長い延期で遅らされてはならないからである、主なる〔D. は domine の略。敬称〕皇帝よ。
Unde cauto opus est ne existimationem meam per alios allata praeceptis tarditas devenustet.
PL 18, 386Dそれゆえ、他人のせいで命令に遅れが生じ、私の評判を傷つけることのないよう用心が要る。
Nam cum de Macedonio sequius de rep. merito, itemque Ammiano, dudum mihi judicium perennitas vestra legaverit, Ammianum quidem protectorum attestatione cognovi, cum Urbis vicina contingeret, languore consumptum.
PL 18, 386D実際、国家に対してよからぬ働きをしたマケドニウスと、同じくアンミアヌスについて、あなたの永続性はかつて私に裁きを委ねたが、アンミアヌスについては、都の近くに来たとき病に倒れて死んだと、護衛官たちの証言によって知った。
De Macedonio varia jactantur, quem jam pridem debuit custodum sollicitudo perducere. Quaeso igitur mansuetudinem vestram, ne mihi fraudi sit mora, alieno studio aut torpore contracta: simulque deprecor ut venerabilis aeternitas vestra sigillatim quaerenda distinguat, si forte designatum reum cognitioni meae prosequentium cura tradiderit.
PL 18, 387Aマケドニウスについては種々の噂が流れており、監視人たちの注意がとうに連行すべきであった。それゆえ私は、あなたの温和さに願う。他人の熱意あるいは怠慢で生じた遅れが、私の落ち度とされないように。同時に、もし随行者たちの配慮が指名された被告を私の審理に引き渡すなら、あなたの崇敬すべき永遠性が、個別に尋ねるべき事柄を区別して示してくれるよう懇願する。
Liber X, Caput LVII
第X巻 第LVII章PL 18, 387AD. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB.
首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥス、テオドシウスへ
Soli omnium potestis aeternae Urbis expensas a defectu sumptuum vindicare, D. imperator. Majestati autem vestrae subditae potestates, tantum mediocribus causis valent ferre medicinam, magnarum vero rerum mole superantur.
PL 18, 387Aあなただけが〔vos。一人の相手への敬意の複数〕、永遠の都の支出を、費用の欠乏から救うことができる、主なる〔D. は domine の略。敬称〕皇帝よ。あなたの威光に服する権力は、中程度の事柄にしか癒やしを施せず、大事の重みには打ち負かされる。
Ad vos igitur salutaria numina convolamus, et opem largam P. R. imploramus aerario, cui jam diu solitorum nihil vectigalium decretae provinciae contulerunt.
PL 18, 387Aそれゆえ我々は、救いの神威であるあなたのもとへ駆け寄り、ローマ人民の国庫のために豊かな援助を乞う。決められた属州は、久しく、慣例の税の何一つもそれに納めていない。
Atque ideo justus est metus ne cessantibus subsidiis necessaria deserantur, quae hactenus personae tenues, alieno, ut queruntur, aere tolerarunt.
PL 18, 387Bそれゆえ、援助が止まれば、これまで貧しい人々が(彼らの訴えによれば)借金をして支えてきた必要物が見捨てられるのではないかという恐れは、正当である。
Super haec etiam reverendus ordo consultus, cum per se mederi afflictis rebus nequiret, opem vestrae perennitatis oravit. Edita ratio est vectigalium, quae Hispanienses atque Alexandrinos invehere debuit commeatus.
PL 18, 387Bそのうえ、敬うべき身分〔元老院〕も諮問され、自力では傷んだ事態を癒せないので、あなたの永続性の援助を乞うた。ヒスパニアとアレクサンドリアの補給を運び込むはずであった税収の勘定が提出された。
Expensionum quoque titulos competentes officii cura digessit. Quaeso, ut omnibus, quae cohaerent, libenter inspectis, utilitati publicae velox remedium porrigatis: urgentibus enim causis, negari non potest illatio solemnis impendii.
PL 18, 387B支出の相応の項目も、属僚の配慮により整理された。願わくは、結びつく一切を快く検分したうえで、公益に速やかな救済を差し出してほしい。差し迫った事情があるとき、恒例の費用の納入は拒みえないからである。
Quare ferte propitii, ut soletis, auxilium: et qui mentibus piis nova P. R. beneficia defertis, etiam prisca servate: atque Urbi vestrae annuere dignemini, et quod praetermissio praeterita suspendit, et quod futurus usus exspectat feliciter.
PL 18, 387Bそれゆえ、いつものように好意をもって援助をもたらしてほしい。そして敬虔な思いでローマ人民に新たな恩恵をもたらすあなたが、昔からのものも保ってほしい。そして、過去の怠りが止めたものも、未来の用が待つものも、あなたの都に幸いに認めることをよしとしてほしい。
Liber X, Caput LVIII
第X巻 第LVIII章PL 18, 387CD. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB.
首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥス、テオドシウスへ
In negotiis, tempore ac judicatione finitis, cessare aequum est longae orationis excursum, ne et numinis vestri salutares actus oneret sermo prolixior, et sine argumento rerum loquacitas morosa displiceat, D. imperator.
PL 18, 387C時と判決で終わった事案においては、長い弁論の寄り道は止むのが公平である。冗長な言葉があなたの神威〔vos。一人の相手への敬意の複数〕の救いの業を煩わさぬよう、また、事柄の論拠なき口数の多さが気難しく不快にならぬようにである、主なる〔D. は domine の略。敬称〕皇帝よ。
Cum in judicio moderatoris Apuli, inter Marcellum, qui se dejectum possessione questus est, itemque Venantium stratorem, ut ipse confirmat, ejusque germanam Batrachiam, causa violentiae diceretur, provocatio a reis inconsulta processit, quod provincialis cognitor, praemissis litteris ad vicariam potestatem, susceptum retineret examen.
PL 18, 387Cアプリアの統治者〔底本は moderatoris Apuli。Apuli を「アプリアの」と取った〕の裁判において、占有から追い出されたと訴えたマルケッルスと、本人の言うところでは厩役〔strator〕のウェナンティウスと、その姉妹バトラキアとのあいだで、暴力の件が論じられたとき、被告たちから軽率な上訴がなされた。属州の審理官が、代官〔vicarius。管区を治め、長官の職務を代わりに執る官〕の権限に書簡を送ったうえで、引き受けた審理を保持したからである。
Tunc auditorii sacri judex, rectoris affatu super appellatione est consultus, et praejudicialem mulctam statuit provocationibus inferendam, et ipsum quaesitorem crimini dedit, cum exsecutione vindictae.
PL 18, 387Dそこで聖なる聴訟院〔auditorium sacrum〕の裁判官が、統治者の申し出によって上訴について諮問され、上訴人たちが払うべき予備の罰金を定め、審理官その者を、処罰の執行を伴う罪状に付した。
Post haec obreptionibus partium nonnulla gesta sunt, ut judicatio consummata traheretur. Nam et vir spectabilis decessor meus, cum mulctam didicisset exactam, quam decreto sacri auditorii appellatio praejudicialis agnoverat, statuit causam criminis ad se debere transferri.
PL 18, 387Dその後、当事者たちの欺瞞的な手立てにより、完結した判決が引き延ばされるようにと、いくつかの事が行われた。実に、私の前任者である貴顕の人も、予備の上訴が聖なる聴訟院の決定で認めた罰金が徴収されたと知って、罪状の件は自分に移されるべきだと定めた。
Et ego idem secutus, partes in examen accivi. Sed cum et tempus reparationis esset emensum, et poenam provocationis aut exspectaret aut sumpsisset aerarium, violentiae quoque causam Venantii ac Batrachiae professio, ac quorumdam capitalis damnatio terminasset; pronuntiavi cognitionem sacri esse judicii, et Venantium, quem V. C. et illustris officiorum magister jusserat exhiberi, censui agenti in rebus Decentio, quo prosequente venerat, esse reddendum.
PL 18, 387D私も同じ道をたどって、当事者たちを審理に召喚した。しかし回復の期限が過ぎ、国庫は上訴の刑罰を待っているか、すでに取っており、暴力の件もウェナンティウスとバトラキアの申告と数人の死刑判決によって終わっていたので、私は、審理は聖なる裁判に属すると宣した。そして、いとも高名な顕貴の官房長官が出頭させるよう命じたウェナンティウスは、彼を随行して来た皇帝の使者デケンティウスに返されるべきだと判じた。
Sed cum Venantii stratoris illicitam usurpatamque militiam Marcellus arguerat: quod decurionum ascriptus albo, ut gesta docuerunt, adversum leges ad palatina castra transisset, non debui objecta reticere, ut in ea re, quae modum mei egrediebatur examinis, aeternitas vestra ipsis legibus quas tuetur augustior judicaret.
PL 18, 388Aしかし、マルケッルスが、厩役ウェナンティウスの許されない、不法に奪われた軍務を告発していたとき――記録の示すとおり、都市参事会員名簿に登録された者が、法に反して宮廷の陣営へ移ったとして――私は、持ち出された事柄を黙しているべきではなかった。私の審理の範囲を越えるこの件において、あなたの永遠性が、自らが守る法そのものよりもいっそう尊い者として、裁くようにするためである。
Liber X, Caput LIX
第X巻 第LIX章PL 18, 388BD. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB.
首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥス、テオドシウスへ
Facit plerumque ratio, aut fortuna causarum ut in controversiis alter aequitate, alter jure nitatur. Tunc humano labante consilio, deliberatio cognitoris ad clementiae vestrae recurrit oraculum, D. imperator. Quod etiam praesentis negotii qualitas deposcit.
PL 18, 388Bしばしば、事の道理あるいは訴えの運により、争いにおいて一方は公平に、他方は法に拠る、ということが起こる。そのとき、人間の思慮が揺らぐと、審理官の考慮はあなたの寛容〔vos。一人の相手への敬意の複数〕の勅語に帰る、主なる〔D. は domine の略。敬称〕皇帝よ。現在の事案の性質もこれを求める。
Nam Musa annos egressa legitimos, cum in partem rerum paternarum Syntrophium quereretur admissum, quem veluti adultae suae fratrem dolus Acholii curatoris asciverat, integram restitutionem suffragio juris accepit.
PL 18, 388B実に、ムサは法定の年齢を過ぎてから、父の財産の一部にシュントロピウスが受け入れられたと訴えた。保佐人アコリウスの欺瞞が、成人した彼女の兄弟のようにして彼を迎え入れたのである。ムサは法の支持により、完全な原状回復を得た。
Sed multis provocationibus, variisque tracta judiciis, intra metas justi temporis nequivit exsequi propositas actiones. Ut res monebat, amissum beneficium remedio supplicationis integravit.
PL 18, 388Bしかし、多くの上訴と種々の裁判に引き回され、正当な期間の範囲内では、提起した訴えを遂行できなかった。事柄が促したとおり、失った恩恵を、請願という救済によって回復した。
Sed idem mulierum casus, etiam rescripti humanitate fraudavit: siquidem mensium quatuor dilata curriculis, summo die temporis impetrati excidit cognitor, eamque successor adveniens praemisso interdicto potestate privaverat.
PL 18, 388Bところが女の〔底本は mulierum(複数)。女の、と取った〕同じ不運が、勅答の人情からも彼女を欺いた。四か月の期間に延ばされたが、得た期間の最後の日に、審理官が欠けたからである。着任した後任が、先に出した禁令によって〔彼女から〕権限を奪っていた〔potestate privaverat の目的語は eam(彼女)。訴える権限と解した〕。
Post haec, cum vellet infelicem causae lapsum reparatione sarcire, objectu legis Constantinianae explosa est, quae extra ordinem temporibus indultis, longiorem negavit excursum. Secuta est provocatio judicatum.
PL 18, 388Cその後、彼女が不運な訴えの失墜を回復によって繕おうとしたところ、コンスタンティヌスの法の持ち出しによって退けられた。その法は、定められた順序の外に与えられた期間を超えて、さらに延ばすことを拒んだ。判決に対する上訴が続いた。
Ubi ventum ad sacrae sedis examen, eadem constitutio a Faustino haerede Acholii curatoris rursus ingesta est; pars procuratoris, cui actiones Musa mandaverat, non suo vitio causam cecidisse temporibus approbabat.
PL 18, 388C聖なる座の審理に至ると、同じ勅法が、保佐人アコリウスの相続人ファウスティヌスによって再び持ち出された。ムサが訴えを委ねた代理人の側は、訴えが期限のために倒れたのは自分の過失によるのではないと立証しようとした。
Ad hoc parentum numinis vestri divorum principum protulit sanctiones, quae inter reliquas exceptiones reparationem jurgantibus tribuunt, si per cognitorem causa labatur.
PL 18, 388Cこれに対して、あなたの神威の親たる神なる君主たちの法令が出された。それは、ほかの例外のうちに、審理官のために訴えが倒れた場合には争う者たちに回復を与える、というものである。
Cum igitur et in Constantiana lege, qua reparatio adimitur temporibus extra ordinem datis, casus iste cessantis disceptatoris non sit exceptus, et recentiora scita divorum Principum cunctis negotiis reparatione subvenerint, si forte a judice deserantur: facilis in alteram partem esse non potui, sed quod unum remedium convenit rebus ambiguis, fortunam curiosi luctaminis augustissimis legum arbitriis reservavi, gestis omnibus de more subjectis, ut eorum lectio insinuationis meae astruat veritatem.
PL 18, 388Cそれゆえ、順序の外に与えられた期間による回復を奪うコンスタンティヌスの法には、この審理者が欠ける場合が例外とされていない一方で、神なる君主たちのより新しい法令は、もし裁判官に見捨てられたなら、あらゆる事案に回復をもって助けとしたので、私はどちらか一方の側に安易に傾くことはできなかった。そして、疑わしい事柄に唯一ふさわしい救済として、この入念な争いの運命を、法のいとも尊い判断に留保した。すべての記録は慣例どおり添付し、その朗読が私の通告の真実を裏づけるようにした。
Liber X, Caput LX
第X巻 第LX章PL 18, 388DD. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB.
首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥス、テオドシウスへ
Urbium populorumque luctamina, quoniam sunt majora privatis, judicio augustiore censenda sunt, D. imperator.
PL 18, 388D諸都市と諸民衆の争いは、私人のそれより大きいのだから、より尊い判断によって裁かれるべきである、主なる〔D. は domine の略。敬称〕皇帝よ。
Merito Puteolanorum ac Terracinensium causam, quae post Campani moderatoris examen ad sacrum auditorium ex provocatione migravit, cum perspicerem pari lance libratam, majestatis vestrae arbitrio reservavi. Est autem de quo agitur ejusmodi.
PL 18, 388Dプテオリの人々とテッラキナの人々の件は、カンパニアの統治者の審理ののち、上訴によって聖なる聴訟院〔auditorium sacrum〕に移ったが、私はそれが等しい秤にかけられているのを見て、当然のことながら、あなたの威光〔vos。一人の相手への敬意の複数〕の判断に留保した。問題の事情は次のとおりである。
Puteolanis municipibus divus Constantinus CL M mod. in alimoniam civitatis indulsit. Quae summa a divo Constante regente remp. media parte mutilata est.
PL 18, 389Aプテオリの自治市民に、神なるコンスタンティヌスは、都市の扶養のために十五万モディウスを与えた。この総量は、神なるコンスタンスが国を治めたとき、半分に減らされた。
Post quem Constantius aeque relatus in coelum, supplicatione deposita, annonam Puteolani populi XXV mod. adjectione cumulavit. Atque ita factum est, ut C M mod. ejusdem populi victus acciperet.
PL 18, 389Aその後、同じく天に上げられたコンスタンティウスは、嘆願が提出されると、プテオリの民衆の食糧を、二万五千モディウス〔底本は XXV mod.。千の単位を欠くらしく、続く「十万」から二万五千と解した〕の追加によって増やした。こうして、同民衆は十万モディウスの食糧を受けることとなった。
Sed divo Juliano moderante remp. cum Lupus consulari jure Campaniae praesidens, Terracinensium contemplaretur augustias, quod nihil subsidii decreta dudum oppida conferebant; ne commoda P. R. civitas, quae lavacris publicis ligna, et calcem reparandis moenibus subministrat, defectu subito exhausta succumberet; VM et DCC mod.
PL 18, 389Aしかし神なるユリアヌスが国を治めていたとき、カンパニアの州総督(執政官格)ルプスは、テッラキナの人々の窮乏を顧みた。かつて定められた町々が何の援助も寄せなかったからである。公共浴場に薪を、市壁の修復に石灰を供給する、ローマ人民にとって有益な都市が、突然の欠乏で力尽き倒れることのないよう、五千七百モディウス〔底本は VM et DCC mod.。五千七百と読む〕
Puteolanis municipibus derogatos, Terracinensium usui deputavit, et amplissimae praetorianae sede statuta et diffinita suggessit. Mamertinus id temporis praefecturae honore pollebat.
PL 18, 389Bをプテオリの自治市民から差し引いてテッラキナの人々の用に充て、いとも高貴な近衛長官府の座に、決定され定められたこととして具申した。当時マメルティヌスが長官職の栄誉を担っていた。
Is cum disposita roborasset, nihilominus arbitrium imperiale consuluit, neque ullum responsum, quod eo tempore bello Persico rector imperii tenebatur, accepit.
PL 18, 389B彼は決定を固めたうえで、それでもなお皇帝の判断に諮問したが、いかなる勅答も受け取らなかった。当時、帝国の統治者はペルシア戦争に拘束されていたからである。
Et hinc per aliquot annos cucurrit ista praebitio, donec Capuana legatio apud divum atque inclytum Gratianum, germanum numinis vestri, sua tantum damna deplorans, eum frumenti numerum, quem Cerealis ex multis urbibus R. P. vendicarat, restitui omnibus impetrasset.
PL 18, 389Bそしてそれ以後数年間、この給付は続いた。やがてカプアの使節団が、神なる名高いグラティアヌス、あなたの神威の兄弟のもとで、ただ自分たちの損害を嘆いたにすぎないのに、ケレアリスが多くの都市からローマ国家のために取り立てていた穀物の量を、すべての者に返すことを得た。
Sed occasione rescripti cum sola XXX et VIII modium, quae horreis aeternae Urbis accesserant, provincialium recuperasset alimonia, etiam VM et PCC mod. Puteolani municipes Terracinensibus abnuerunt.
PL 18, 389Bしかし、勅答を機に、属州民の扶養〔の穀物〕が、永遠の都の倉に加えられていた三十八モディウス〔底本は XXX et VIII modium。千の単位を欠くらしい〕だけを取り戻したにすぎないのに、プテオリの自治市民は、五千七百モディウス〔底本は VM et PCC mod.。刷りの最初の字は欠けて P のように見えるが、第5節では同じ額を VM et DCC と刷っており、DCC と読む〕をもテッラキナの人々に拒んだ。
Cum igitur haec causa in judicium provinciale venisset; V. C. non considerata summa, quae rescripto divi principis tenebatur, judicatione generali omnia Puteolanis reddenda decrevit.
PL 18, 389Cそこでこの件が属州の裁判に来たとき、いとも高名な人〔統治者〕は、神なる君主の勅答に含まれていた総量を考慮せず、一般的な判決によってすべてをプテオリの人々に返すよう決した。
Verum post appellationem cognitio auditorii sacri cum illum frumenti modum, qui Campanis fuerat restitutus, a VM et DCC mod. quos ob necessitates Urbis aeternae civitas Terracinensis accepit, decretum esse perspiceret; manente decreto divalis oraculi, ea subsidia, quae Terracinenses judicio Lupi et Mamertini praefecti confirmatione capiebant, nec roborare potuit, cum responsi sacri nulla exstaret auctoritas; nec demere civitati, ne populus utilitatibus aeternae Urbis obnoxius, justis commodis indigeret.
PL 18, 389Cしかし上訴ののち、聖なる聴訟院の審理は、カンパニアの人々に返された穀物の量が、永遠の都の必要のためにテッラキナ市が受けた五千七百モディウスとは別に定められたものであることを見た。そこで、神君の勅語の決定が存続するかぎり、ルプスの判断とマメルティヌス長官の確認によってテッラキナの人々が得ていた援助を、聖なる勅答の何の権威も存在しなかったので、固めることもできず、また、民衆が永遠の都の便益に服していながら正当な利益に事欠くことのないよう、その市から奪うこともできなかった。
Ergo, ut in rebus dubiis fieri solet, ad clementiae vestrae salubre judicium convolamus; licet defensio Puteolana post promissam relationem incassum crediderit provocandum. Praesto est gestorum fides, quae perennitatem vestram possit munire. Quaeso atque obsecro ut negotio multa aetate nutanti tandem stabile remedium deferatur.
PL 18, 389Dそこで、疑わしい事柄で常にそうであるように、我々はあなたの寛容の救いの判断のもとへ駆け寄る。もっとも、プテオリ側の弁護は、上申が約束されたのちに、空しく上訴すべきだと思ったのだが〔incassum crediderit provocandum の取り方は不確か〕。記録の信実が手元にあり、それはあなたの永続性を支えうる。長年揺れてきた件についに安定した救済が与えられるよう、私は願い、懇願する。
Liber X, Caput LXI
第X巻 第LXI章PL 18, 390ADD. VALENTINIANO, THEODOSIO ET ARCADIO SEM. AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB.
首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥスたち、ウァレンティニアヌス、テオドシウス、アルカディウスへ
Ubi primum senatus amplissimus semperque vester, subacta legibus vitia cognovit, et a principibus piis vidit purgari famam proximorum temporum, boni saeculi auctoritatem secutus, evomuit diu pressum dolorem, atque iterum me querelarum suarum jussit esse legatum.
PL 18, 390A〔この上申書は PL 16 のアンブロシウスの書簡集にも収められ、本サイトに訳がある(Ambr. Ep. Relatio)。ここでは PL 18 の本文から訳す〕いとも高貴な身分である元老院は、常に諸君のものであるが、法によって抑え込まれた悪徳を知り、近年の評判が敬虔な君主たちによって清められるのを見るや、善き時代の権威に従い、久しく押し殺していた痛みを吐き出し、再び私を自らの訴えの使節に命じた。
Cui ideo divi principis denegata est ab improbis audientia, quia non erat justitia defutura, DD. imperatores. Gemino igitur functus officio et ut praefectus vester gesta publica prosequor, et ut legatus civium mandata commendo.
PL 18, 390A元老院は、神なる君主の聴聞を、不正な者たちによって拒まれた。正義が〔元老院に〕欠けることはなかったはずだからである、主なる皇帝たちよ。そこで私は二重の務めを果たす者として、諸君の長官として公の職務の報告を続け、また市民の使節として彼らの委任を申し述べる。
Nulla est hic dissensio voluntatum; quia jam credere homines desierunt aulicorum se studio praestare, si discrepent. Amari, coli, diligi, majus imperio est. Qui ferat, obfuisse reip. privata certamina?
PL 18, 390Aここには意志の不一致はない。意見を異にすれば宮廷の人々の熱意において優る者になれる、などとは、人々はもはや信じなくなっているからである〔この文の係りは取りにくい。意見を異にすれば宮廷の人々の熱意において優る、と人々はもはや信じない、と解した〕。愛され、敬われ、慕われることは、支配にまさる。私的な争いが国家を害したことを、誰が容認しようか。
Merito senatus illos insequitur, qui potentiam suam famae principis praetulerunt. Noster autem labor pro clementia vestra ducit excubias.
PL 18, 390B元老院が、自らの権勢を君主の名声より上に置いた者たちを追及するのは当然である。我々の労苦は、諸君の寛容のために不寝番を務める。
Cui enim magis commodat quod instituta majorum, quod patriae jura et fata defendimus, quam temporum gloriae? quae tum est major, cum vobis contra morem parentum intelligitis nil licere. Repetimus igitur religionum statum, qui reip. diu profuit.
PL 18, 390B我々が父祖の制度を、祖国の法と運命を守ることは、時代の栄光にこそ何よりも益となるのではないか。その栄光は、諸君が父祖の習いに反しては何も許されないと悟るとき、いっそう大きい。ゆえに我々は、長く国家に益をなしてきた諸宗教の状態を求め返す。
Certe numerentur principes utriusque sectae sententiae: proximus eorum caeremonias patrum coluit, recentior non removit. Si exemplum non facit religio veterum, faciat dissimulatio proximorum. Quis ita familiaris est barbaris ut aram Victoriae non requirat.
PL 18, 390B両方の立場の君主を数えてみるがよい。直近の者は父祖の祭儀を守り、より新しい者はそれを退けなかった。古い宗教が先例とならないなら、直近の者たちの黙認が先例となれ。蛮族とこれほど親しく、勝利の女神の祭壇を求めない者がいるだろうか。
Cauti imposterum sumus, et tristium rerum ostenta vitamus: reddatur tantum nomini honor, qui numini denegatus est. Multa Victoriae debet aeternitas vestra, et adhuc plura debebit. Aversentur hanc potestatem, quibus nihil profuit.
PL 18, 390B我々は今後に備えて用心し、不吉な事柄の前兆を避ける。せめて、神威に対して拒まれた栄誉が、名には返されるようにせよ。諸君の永遠性は勝利の女神に多くを負い、さらに多くを負うだろう。この力を避けるのは、それから何の益も得なかった者たちに任せておけ。
Vos amicum triumphis patrocinium nolite deserere. Cunctis potentia ista votiva est. Nemo colendam neget, quam profitetur optandam. Quod si hujus ominis non esset justa vitatio, saltem ornamentis curiae decuit abstineri.
PL 18, 390C諸君は、勝利に好意をもつこの庇護を見捨てるな。この力は万人にとって願いの的である。願うべきものと自ら認めておきながら、崇めるべきでないと言う者があってはならない。たとえこの前兆を避けることに正当な理由がないとしても、せめて元老院議場の飾りは手放さずにおくのがふさわしかった。
Praestate, oro vos, ut ea quae pueri suscepimus, senes posteris relinquamus. Consuetudinis amor magnus est. Merito divi Constantis factum diu non stetit. Omnia vobis exempla vitanda sunt, quae mox remota didicistis.
PL 18, 390C願う、諸君、我々が少年のころに受け継いだものを、老いて後の世代に残せるようにせよ。習慣への愛は大きい。神なるコンスタンス〔底本は Constantis。次の第12節の Constantius との関係は定かでない〕の行いが長く続かなかったのも当然である。諸君が、すぐに撤回されたと知った先例は、どれも避けねばならない。
Aeternitatem curamus famae et numinis vestri, ne quid futura aetas inveniat corrigendum. Ubi in leges vestras et verba jurabimus? qua religione mens falsa terrebitur, ne in testimoniis mentiatur? Omnia quidem Deo plena sunt, nec ullus perfidis tutus est locus.
PL 18, 390C我々は、諸君の名声と神威が永遠であることを気づかう。後の世が何か改めるべきものを見出すことのないように。どこで我々は諸君の法と言葉に誓うのか。いかなる宗教の畏れによって、偽る心は、証言で偽らぬよう恐れさせられるのか。万物は神に満ちており、不実な者に安全な場所はない。
Sed plurimum valet ad metum delinquendi etiam praesentia religionis urgeri. Illa ara concordiam tenet omnium, illa ara fidem convenit singulorum, neque aliud magis auctoritatem facit sententiis nostris, quam quod omnia quasi juratus ordo decernit.
PL 18, 390Dしかし、罪を犯すことへの恐れのためには、宗教が目の前にあることによっても迫られるのが、何より力がある。あの祭壇が万人の和合を保ち、あの祭壇が各人の信義に訴える。身分全体がいわば誓った者としてすべてを決議すること、これ以上に我々の議決に権威を与えるものはない。
Patebit ergo sedes profana perjuriis, et hoc inclyti principes probabile judicabunt, qui sacramento publico tuti sunt? Sed divus Constantius idem fecisse dicitur.
PL 18, 390Dでは、その俗なる座は偽誓に対して開かれるのか。公の誓約によって守られている名高い君主たちは、これを是認できると判断するだろうか。だが神なるコンスタンティウスも同じことをしたと言われる。
Caetera potius illius principis aemulemur; qui nihil tale esset aggressus, si quis ante se alius deviasset. Corrigit enim sequentem lapsus prioris, et de reprehensione antecedenti sexempli nascitur emendatio.
PL 18, 391Aむしろあの君主のほかの事柄にこそ、我々は倣おう。彼は、先に誰かが道を外れていたのでなければ、そのようなことは企てなかっただろう。先行する者の過ちは後に続く者を正し、先立つ先例〔底本は antecedenti sexempli。antecedentis exempli と読む〕への非難から、矯正が生まれるからである。
Fors fuit ut parens ille clementiae vestrae in re adhuc nova non caveret invidiam. Num potest etiam nobis eadem defensio convenire, si imitemur quod animus improbat? Accipiat aeternitas vestra alia ejusdem principis facta, quae in usum dignius trahat.
PL 18, 391Aおそらく、諸君の寛容の親であるあの人は、まだ新しい事柄であったため、非難を避けることをしなかったのだろう。しかし、心が是としないことを我々が真似るなら、同じ弁明が我々にも当てはまるだろうか。諸君の永遠性は、同じ君主のほかの行いを受け取れ。それをいっそうふさわしい習いに引き入れるがよい。
Nil ille decerpsit sacrarum virginum privilegiis, decrevit nobilibus sacerdotia, Romanis caeremoniis non negavit impensas: et per omnes vias aeternae Urbis laetum secutus senatum, vidit placido ore delubra, legit inscripta fastigiis deum nomina, percontatus est templerum origines, miratus est conditores.
PL 18, 391A彼は聖なるおとめたちの特権を何も削らず、貴族たちに祭司職を定め、ローマの祭儀への費用を拒まなかった。そして永遠の都のすべての道を、喜ぶ元老院に従って進み、穏やかな顔で神域を見、破風に刻まれた神々の名を読み、神殿の由来を問い〔底本は templerum。templorum と読む〕、その創建者たちに感嘆した。
Cumque alias religiones ipse sequeretur, has servavit imperio. Suus enim cuique mos, suus cuique ritus est. Varios custodes urbibus cunctis mens divina distribuit. Ut animae nascentibus, ita populis natales genii dividuntur.
PL 18, 391B彼自身は他の宗教に従っていたが、これらの宗教を帝国のために保った。各人にはそれぞれの習いがあり、それぞれの儀礼があるからである。神的な精神は、すべての都市にさまざまな守り手を配った。魂が生まれ来る者たちに分け与えられるように、生まれの守護霊が諸民族に分けられる。
Accedit utilitas, quae maxime homini deos asserit. Nam cum ratio omnis in operto sit; unde rectius, quam de memoria atque documentis rerum secundarum, cognitio venit numinum?
PL 18, 391Bさらに有益さがあり、これが何にもまして人に神々の存在を確かにする。理はすべて隠されているのだから、順調な事柄の記憶と証拠から以上に、いずこから神威の認識がより正しく来ようか。
Jam si longa aetas auctoritatem religioni facit, servanda est tot saeculis fides, et sequendi sunt nobis parentes, qui secuti sunt feliciter suos. Romam nunc putemus assistere, atque his vobiscum agere sermonibus.
PL 18, 391Bさて、長い年月が宗教に権威を与えるなら、かくも多くの世紀にわたる信義は守られねばならず、幸いにも自分たちの父祖に従った父祖に、我々は従わねばならない。いまローマが傍らに立ち、諸君にこのような言葉で語りかけていると考えてみよう。
Optimi principes, patres patriae, reveremini annos meos, in quos me pius ritus adduxit, ut utar caeremoniis avitis: neque enim poenitet. Vivam more meo, quia libera sum.
PL 18, 391Bいとも善き君主たちよ、祖国の父たちよ、私の年月を敬え。敬虔な儀礼が私をそこまで導いた。私は父祖伝来の祭儀を用いる。悔いてはいないからである。私は自由であるから、私の習いに従って生きよう。
Hic cultus in leges meas orbem redegit; haec sacra Annibalem a moenibus, a Capitolio Senonas repulerunt. Ad hoc ergo servata sum ut longaeva reprehendar? Videro quale sit quod instituendum putatur. Sera tamen et contumeliosa est emendatio senectutis.
PL 18, 391Cこの祭祀が世界を私の法のもとに収めた。この祭儀がハンニバルを城壁から、セノネス人をカピトリウムから撃退した。私は、老いたものとして非難されるために保たれてきたのか。企てられているものがどのようなものか、私は見極めよう。だが、老年に対する矯正は遅きに失し、しかも侮辱的である。
Ergo diis patriis, diis indigetibus pacem rogamus. Aequum est, quidquid omnes colunt, unum putari. Eadem spectamus astra, commune coelum est, idem nos mundus involvit. Quid interest, qua quisque prudentia verum inquirat?
PL 18, 391Cゆえに我々は、祖国の神々、土着の神々〔indigetes〕に平和を乞う。万人が崇拝するものは一つと見なすのが公平である。我々は同じ星を仰ぎ、天は共通であり、同じ世界が我々を包んでいる。各人がどのような知恵によって真理を探求するかは、何の違いがあろうか。
Uno itinere non potest perveniri ad tam grande secretum. Sed haec otiosorum disputatio est. Nunc preces, non certamina offerimus. Quanto commodo sacri aerarii vestri vestalium virginum praerogativa detracta est?
PL 18, 391Cこれほど大きな秘奥には、一つの道では至ることができない。だが、これは暇な者たちの議論である。今、我々は争いではなく願いを差し出す。諸君の聖なる国庫に、どれほどの利益があって、ウェスタのおとめたちの特権は取り去られたのか。
Sub largissimis imperatoribus denegatur, quod parcissimi praestiterunt. Honor solus est in illo velut stipendio castitatis. Ut vittae earum capiti decus faciunt, ita insigne ducitur sacerdotii vacasse muneribus.
PL 18, 391D最も気前のよい皇帝たちのもとで、最も倹約な皇帝たちが与えたものが拒まれている。いわば貞潔への俸給であるあの〔特権〕には、名誉しかない。髪帯が彼女たちの頭に飾りとなるように、公の負担を免れていることが、祭司職の徽章と見なされる。
Nudum quodammodo nomen immunitatis requirunt, quoniam paupertate a dispendio tutae sunt. Itaque amplius laudi earum tribuunt, qui aliquid rei detrahunt: siquidem saluti publicae dicata virginitas crescit merito, cum caret praemio.
PL 18, 391D彼女たちは、いわば免除の名だけを求めている。貧しいために損失からは守られているからである。ゆえに、何かを取り去る者たちは、かえって彼女たちへの称賛を増している。公の救いに捧げられたおとめの身は、報いを欠くときにこそ、その功によって高まるからである。
Absint ab aerarii vestri puritate ista compendia. Fiscus bonorum principum, non sacerdotum damnis, sed hostium spoliis augeatur. Ullumne lucrum compensat invidiam?
PL 18, 391D諸君の国庫の清らかさから、そのような利得は遠ざかれ。善き君主たちの帝室金庫は、祭司たちの損失によってではなく、敵からの戦利品によって増えよ。いかなる利得が、憎悪に見合うというのか。
Et quia avaritia in vestros mores non cadit, hoc miseriores sunt quibus subsidia vetera decerpta sunt. Etenim sub imperatoribus, qui alieno abstinent, qui resistunt cupiditati, ad solam detrahitur amittentis injuriam, quod desiderium non movet auferentis.
PL 18, 391Dまた、貪欲は諸君の人柄には当てはまらない以上、昔からの助けを削り取られた者たちは、それだけいっそう惨めである。他人の物を控え、欲望に抗う皇帝たちのもとでは、奪う者の欲望が動かしもしないものが、失う者に不当を加えるためだけに取り去られるのである。
Agros etiam virginibus et ministris deficientium voluntate legatos fiscus retentat Oro vos justitiae sacerdotes, ut Urbi vestrae sacris reddatur privata successio. Dictent testamenta securi, et sciant sub principibus non avaris stabile esse, quod scripserint.
PL 18, 392Aさらに、亡くなる人々の意思によっておとめたちと奉仕者たちに遺贈された農地を、帝室金庫が留め置いている〔底本は retentat のあとに句点を欠く〕。正義の祭司たちよ、諸君に願う、諸君の都の祭儀のために、私的な相続が返されるようにせよ。遺言を安心して口述させ、貪欲でない君主たちのもとでは、自らが書いたものが確固としていると知らせよ。
Delectet vos ista felicitas generis humani. Coepit causae hujus exemplum sollicitare morientes. Ergo Romanae religiones sub Romana jura non pertinent? Quod nomen accipiet ablatio facultatum, quas nulla lex, nullus casus fecit caducas?
PL 18, 392A人類のこの幸福が諸君を喜ばせるように。この件の先例は、死にゆく人々を不安にさせ始めた。では、ローマの諸宗教はローマの法に属さないのか。いかなる法も、いかなる偶発事も無主〔caduca。受け取る者がなく国庫に帰属する遺産〕としなかった財産を取り上げることは、何という名で呼ばれようか。
Capiunt legata liberti, servis testamentorum justa commoda non negantur. Tantum nobiles virgines et fatalium sacrorum ministri excluduntur praediis haereditate quaesitis.
PL 18, 392A解放奴隷は遺贈を受ける。奴隷にも、遺言によるしかるべき利益は拒まれない。ただ貴族のおとめたちと、運命に関わる祭儀の奉仕者たちだけが、相続によって得た地所から締め出されている。
Quid juvat saluti publicae castum corpus dicare, et imperii aeternitatem coelestibus fulcire praesidiis; armis vestris atque alis vestris amicas applicare virtutes, pro omnibus efficacia vota suscipere, et jus cum omnibus non habere?
PL 18, 392B貞潔な体を公の救いに捧げ、帝国の永遠を天の守りで支え、諸君の武器と諸君の翼〔alis。軍の翼とも勝利の女神の翼とも取れる〕に好意ある力を添え、万人のために効験ある祈願を引き受けながら、万人と同じ権利をもたないとは、何の益があるのか。
Itaque melior est servitus, quae hominibus impenditur. Remp. laedimus, cui nunquam expedit, ut ingrata sit. Nemo me putet solam causam religionum tueri. Ex hujusmodi facinoribus orta sunt cuncta humani generis incommoda.
PL 18, 392Bだから、人間に対して費やされる隷属のほうがまだましである。我々は国家を害している。国家にとって、恩知らずであることは決して益にならない〔ut ingrata sit の主語は国家と取った〕。私が宗教の大義だけを守っているのだと誰も思うな。この種の悪行から、人類のあらゆる不幸が生じたのである。
Honoraverat lex parentum vestales virgines, ac ministros deorum victu modico, justisque privilegiis. Stetit muneris hujus integritas usque ad degeneres trapezitas, qui ad mercedem vilium bajulorum sacrae castitatis alimenta verterunt.
PL 18, 392B父祖の法は、ウェスタのおとめたちと神々の奉仕者たちを、慎ましい糧食と正当な特権で顕彰していた。この務めの全きさは、堕落した両替商〔trapezitae。ギリシア語由来の語〕たちに至るまで保たれた。彼らは聖なる貞潔の養いを、卑しい荷担ぎ人の賃金に転じたのである。
Secuta est fames publica, et spem provinciarum omnium messis aegra decepit. Non sunt haec vitia terrarum. Nihil imputamus austris: nec rubigo segetibus obfuit, nec avena fruges necavit. Sacrilegio annus exaruit.
PL 18, 392B公の飢饉が続き、実らぬ収穫が全属州の望みを裏切った。これは大地の欠陥ではない。我々は南風に何も帰さない。錆が作物を害したのでも、カラスムギが穀物を枯らしたのでもない。年は瀆聖によって干からびたのである。
Necesse enim fuit perire omnibus, quod religionibus negabatur. Certe si est hujus mali aliquod exemplum, imputemus tantam famem vicibus annorum. Gravis hanc sterilitatem aura constrinxit.
PL 18, 392C宗教に拒まれたものは、万人にとって失われるほかなかったからである。確かに、この災いに何らかの先例があるなら、これほどの飢饉は年々の巡りのせいにしよう。だが、重苦しい空気がこの不毛を固く締めつけたのだ。
Sylvestribus arbustis vita producitur, et rursus ad Dodonaeas arbores plebis rusticae inopia convolavit. Quid tale proavi pertulerunt, cum religionum ministros honor publicus pasceret?
PL 18, 392C野の木々の実で命がつながれ、田舎の民の窮乏は、再びドードーナの木々〔どんぐりを食べた古い時代を言う〕へと駆け戻った。曾祖父たちは、公の栄誉が宗教の奉仕者たちを養っていたとき、そのようなことを何か耐えたか。
Quando in usus hominum concussa quercus? quando vulsae sunt herbarum radices? quando alternos regionum defectus deseruit fecunditas mutua, cum populo et virginibus sacris communis esset annona?
PL 18, 392Cいつ、人間の用のためにカシが揺さぶられたか。いつ、草の根が引き抜かれたか。地域が代わる代わる不作に陥っても、民とおとめたちとが共通の穀物配給をもっていたとき、相互の豊かさがそれを見捨てたことがあったか。
Commendabat enim terrarum proventus victus antistitum, et remedium magis quam largitas erat. An dubium est, semper pro copia omnium datum, quod nunc inopia omnium vindicavit? Dicet aliquis, sumptum publicum denegatum alienae religionis impendiis.
PL 18, 392C神官たちの糧が大地の実りを〔神々に〕執り成していたのであり、それは気前のよさというよりむしろ救済であった〔Commendabat の主語は victus antistitum と取った〕。万人の豊かさのためにいつも与えられていたものが〔奪われたことの〕報いを、今や万人の窮乏が取り立てたことに、疑いがあろうか。ある者は言うだろう、公の費用は他人の宗教の出費のために拒まれたのだ、と。
Absit a bonis principibus ista sententia, ut quod de communi quibusdam tributum est, in jure fisci esse videatur. Nam cum respub. de singulis constet, quod ab ea proficiscitur, fit rursus proprium singulorum.
PL 18, 392D善き君主たちからは、その意見が遠ざかれ。共同体から一部の者に与えられたものが、帝室金庫の権利に属すると見なされるようなことがあってはならない。国家は個々の人々から成るのだから、国家から出るものは、再び個々の人々の固有のものとなる。
Omnia regitis, sed suum cuique servatis, plusque apud vos justitia quam licentia valet. Consulite certe munificentiam vestram, an haec publica velit existimari, quae in alios transtulistis.
PL 18, 392D諸君はすべてを統べるが、各人にその物を守る。諸君のもとでは、放縦よりも正義のほうが力をもつ。ぜひ諸君の気前のよさに問うてみよ、他の者たちに移したものを、公のものと見なすことを望むかどうかを。
Semel honori Urbis delata compendia desinunt esse tribuentium; et quod a principio beneficium fuit, usu atque aetate fit debitum.
PL 18, 392Dひとたび都の栄誉に与えられた収入は、与えた者のものであることをやめる。そして初めは恩恵であったものも、慣用と年月によって負債となる。
Inanem igitur metum divino animo vestro tentat incutere, si quis asserit conscientiam vos habere praebentium, nisi detrahentium subieri is invidiam.
PL 18, 393Aゆえに、もし誰かが、諸君は、取り去る者たちの憎悪を身に受けないかぎり〔底本は subieri is。subieritis と読む〕、与える者たちの共犯の自覚〔conscientia〕を負うことになる、と主張するなら、その者は、諸君の神的な心に空しい恐れを吹き込もうと試みているのである。
Faveant clementiae vestrae sectarum omnium arcana praesidia, et haec maxime, quae majores vestros aliquando juverunt, vos defendant, a nobis colantur.
PL 18, 393A諸君の寛容に、あらゆる宗派の秘められた守りが加護を与えるように。とりわけ、かつて諸君の祖先を助けたこれらの守りが、諸君を守り、我々に崇拝されるように。
Eum religionum statum petimus, qui divo parenti culminis vestri servavit imperium, qui fortunato principi legitimos suffecit haeredes. Spectat senior ille divus ex arce siderea lacrymas sacerdotum, et se culpatum putat more violato, quem libenter ipse servavit.
PL 18, 393A我々が求めるのは、諸君の高位〔culmen〕の神なる親に支配を守り、幸運な君主に正統の後継者を備えたあの宗教の状態である。年長のあの神君は、星の城塞から祭司たちの涙を見、自ら進んで守ってきた習いが破られたことで、自分が咎められていると思っている。
Praestate etiam divo fratri vestro alieni consili correctionem; tegite factum quod senatui displicuisse nescivit: siquidem constat ideo exclusam legationem, ne ad eum judicium publicum perveniret.
PL 18, 393Aさらに、諸君の神なる兄弟に、他者の方針の矯正を施せ〔consili は consilii の綴り〕。元老院が不満であったことを彼が知らなかった行為を、覆い隠せ。使節が退けられたのは、公の判断が彼のもとに届かないようにするためだったと知られているからである。
Pro existimatione est temporum superiorum ut non dubitetis abolere quod probandum est principis non fuisse.
PL 18, 393B以前の時代の評判のためにも、君主のものでなかったと認められるべきものを廃することを、ためらうな。
Liber X, Caput LXII
第X巻 第LXII章PL 18, 393BD. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB.
首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥス、テオドシウスへ
Certum atque dilucidum est nihil esse tam familiare legibus, quam vestra decreta, D. Imperator. Sed exsecutorum prava interpretatio, dum supplicantibus favet, plerumque jussa corrumpit.
PL 18, 393B確実で明白なことは、あなたの〔vos。一人の相手への敬意の複数〕決定ほど法に親しいものはない、ということである、主なる皇帝よ。しかし、執行者たちの誤った解釈は、請願者に肩入れするあまり、しばしば命令を歪める。
Statuerat receptus in coelum germanus numinis vestri, cum Martianus dudum protector Aggariae bona tanquam vacantia postulasset, ut si ea haereditas scriptum successorem vel legitimum non haberet, in jus fisci tanquam domino nuda concederet; et tunc insinuato per rationalem patrimonii modo, opperiretur petitor quid ei sacra deferret humanitas.
PL 18, 393B天に迎えられたあなたの神威の兄弟は、かつて護衛官〔protector〕マルティアヌスがアッガリアの財産を空位のものとして請願したとき、こう定めていた。もしその遺産に指定相続人も法定相続人もいないなら、所有者に対するように何の負担もないまま帝室金庫の権利に帰すること、そしてそのときは、会計官〔rationalis〕を通じて家産の規模が届け出られたのち、請願者は、聖なる人情が彼に何を授けるかを待つこと、と。
Annus fere secundus est ut per defensores et rationales augustissimae domus, cum justitia solemnis oraculi, scripti fatigantur haeredes, licet jam sextus annus a testamenti recitatione numeretur.
PL 18, 393Cほぼ二年になる。皇室の弁護人たちと会計官たちによって、正規の勅語の正義があるにもかかわらず、指定相続人たちは苦しめられている。遺言の朗読から数えれば、すでに六年目になるのに。
Novissime fortuna causae impetibilem scopulum foedae cognitionis incurrit. Nam cum apud virum perfectissimum rationalem Bassianum, primo delator bonorum, secundum sacra scita peteretur, novo ausu calcata praescriptio est.
PL 18, 393Cついに最近、訴訟の運は、醜い審理という避けがたい暗礁に乗り上げた。いとも完全な人〔perfectissimus。位階の称号〕、会計官バッシアヌスのもとで、まず財産の告発者〔delator〕〔を明かすこと〕が聖なる定めに従って求められたとき〔primo delator bonorum … peteretur の構文は取りにくい。告発者を明かすことが求められた、と取った〕、前例のない大胆さで、その抗弁〔praescriptio〕が踏みにじられたのである。
Dehinc, cum testamenti jure confecti fidem recitatio publicaret, calumnia inanis objecta est, quod signatores nescio quid legati ex eadem voluntate coepissent.
PL 18, 393Cその後、遺言が法に従って作成されたことの確かさを朗読が公にしたとき、署名者たちが同じ遺志に基づいて何かの遺贈を受けていた、という空しい中傷が持ち出された。
Adduntur etiam scripta divalia quibus astipulatio cujusdam remota est, qui suam juvisse causam testimonio diceretur: quasi vero simile esset exemplum, ut tenuis honor, quo subscriptores ob amicitiam defunctus asperserat, legitimum posset abolere judicium.
PL 18, 393Cさらに、ある人の保証〔astipulatio。補強の証言〕が除かれた皇帝の文書が添えられる。その人は、自分の訴えを証言によって助けたと言われたのである。あたかも、亡き人が友情ゆえに署名者たちにふりかけたささやかな栄誉が、合法の判決を無効にしうるというのが、似た先例であるかのように。
Nam si his legibus viveremus, inimicis signatoribus tutius uteremur, quorum offensa nihil de testatore humanitatis exigeret. Piget dicere in quinque numero solidos potissimum subscriptoris fuisse legatum.
PL 18, 393Dもし我々がこのような法のもとで生きるなら、むしろ敵対する署名者のほうを、より安全に用いることになろう。その者たちの不興は、遺言者から人情を求めることを要しないからである。言うのも憂鬱だが、署名者への遺贈は、せいぜい五ソリドゥスであった〔in quinque numero solidos potissimum の意味は定かでない。せいぜい五ソリドゥス、と取った〕。
Caeteris enim magis commemoratio honesta, quam pecuniae quaestus accessit. Ergo aut extremae paupertatis successio fui, si putatur exiguus honor fidem legitimi judicii sauciasse: aut si census haereditarius existimatur uberior, aliena est a suspicionibus brevis summa legati.
PL 18, 393D他の者たちには、金銭の利得よりも、名誉ある言及のほうが付いた。ゆえに、もしささやかな栄誉が合法の判決の信用を傷つけたと考えられるなら、この相続は極貧のものであった〔底本は fui。fuit と読む〕ことになる。また、もし遺産の財産がより豊かと見なされるなら、遺贈の少額は疑惑とは無縁である。
Quis non familiarissimum quemque signandis adhibet, cum extrema conduntur? jam quid mirum est si in oculis positus mereatur aliquod monumentum religionis, qui meruit advocari? Non fero signatorem, cui pars bonorum magna defertur.
PL 18, 393D臨終の事柄が整えられるとき、最も親しい者を署名に呼ばない者があろうか。ならば、目の前に置かれ、呼ばれるに値した者が、義理〔religio〕の記念の何かを受けるに値するのは、何の不思議があろう。私が容認しないのは、財産の大きな部分を与えられる署名者である。
Nam etsi integra conscientia, non tamen sincero pudore ditatur. At vero haec levia pignora, aut amoris gratia, aut testatoris verecundia relinquuntur. Nihil huic religioni novis legibus derogatum est. Manet iste usus, et nobis jura servantibus semper manebit.
PL 18, 394A良心は清くとも、恥じらいを純粋に保ったまま富むのではないからである。だが、これらの軽い記念の品は、愛情ゆえに、あるいは遺言者の遠慮ゆえに遺される。この義理に対しては、新しい法によって何も削られていない。この慣行は残り、我々が法を守るなら、常に残るだろう。
Unus et solus post humanam memoriam rationalis emersit, qui exemplum novae judicationis induceret. Hinc orta est provocatio.
PL 18, 394A人の記憶以来、ただ一人の会計官だけが現れて、新しい判決の先例を持ち込んだ。ここから上訴が生じた。
Quae ubi auditorium sacrum decreto etiam vestrae legis intravit, rursus eludendi judicii causa propositum est inane commentum, ut ab illustri viro privatae rei comite delegata cognitio diceretur rationalis examinis, atque ideo rursus ad ejusdem judicium debere transferri; cum omnis quaestio ex precibus Martiani dudum protectoris, et vestrae clementiae largitate descendens, sacro potius auditorio ex provocatione competeret: accedente etiam proxima sanctione, quae indiscretas hujusmodi appellationes sedi quae vicem principum tuetur prisco jure commisit.
PL 18, 394Aその上訴が、あなたの法の決定によって聖なる聴訟院に入ると、再び裁判を欺くために、空しい作り事が持ち出された。すなわち、顕貴の人〔illustris〕、帝室財産の伯(コメス)によって会計官の審査の審理が委任されたと言われ、それゆえに再びその者の判断へ移すべきだというのである。しかし、すべての争点は、かつての護衛官マルティアヌスの請願から、またあなたの寛容の恵みから生じているのだから、むしろ上訴によって聖なる聴訟院に属する。そのうえ最近の制定が加わり、この種の区別なき上訴を、君主たちの代理を務める座〔皇帝に代わって裁く座を言う〕に、古い法によって委ねている。
Examinatis igitur omnibus, pronuntiavi bona obnoxia non esse rescripto: cum vestri numinis aeterna justitia, si scriptis aut legitimis successoribus vacaret haereditas, fiscum statuisset admitti: has autem facultates, Marcellus, Bizias et Heliodorus juxta defuncti voluntatem coepissent.
PL 18, 394Bそこで、すべてを審査したうえで、私は、これらの財産は勅答に服さないと宣告した。あなたの神威の永遠の正義は、遺産に指定相続人も法定相続人もいないなら帝室金庫の受け入れを定めていたはずだが、この財産はマルケッルス、ビジアス、ヘリオドルスが、故人の意思に従って受け取っていたからである。
Nunc sententiam meam defensor venerabilis domus inusitata provocatione suspendit. Sed cum hujus rei nullum exemplum cognitionalis exstare suggereret, nihilominus subjectam vocem libenter admisi, et relatione summatim cuncta complexus, Gestorum quoque documenta subtexui, praesumens bonis placitura principibus, quae secundum leges pro fama temporum judicavi.
PL 18, 394Bいま、私の判決を、尊き家の弁護人が、異例の上訴によって停止させた。しかし、この件に審理の先例は何も存在しないと具申されたにもかかわらず、私は提出された申立てを喜んで受理し、上申書で全体を簡潔に包み、記録の文書も添えた。法に従い、時代の評判のために私が判じたことは、善き君主たちの気に入るだろうと見込んだからである。
Liber X, Caput LXIII
第X巻 第LXIII章PL 18, 394CD. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB.
首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥス、テオドシウスへ
Petronianus urbanarum dudum cohortium miles, ad corniculariorum gradum inculpati laboris diuturnitate provectus, more institutoque majorum testimonium meruit castrensis industriae, quod caeteris quoque post honestum cursum stipendiorum judicia detulerunt, D. imperator.
PL 18, 394C都の守備隊〔cohortes urbanae〕の兵士ペトロニアヌスは、非の打ち所のない勤めの長さによって補佐官〔cornicularius〕の階級に昇り、父祖の習いと制度に従って、軍営での勤勉の証を受けるにふさわしかった。これは他の者たちにも、誉れある兵役の経歴ののち、評価が授けてきたものである、主なる皇帝よ。
Dignum est igitur divina vestrorum temporum felicitate, ut peractam sine offensione militiam, si perennitatis vestrae pius vultus arriserit, praerogativa solemnis exornet.
PL 18, 394Cゆえに、非難なく終えた兵役を、もしあなたの永続性〔vos。一人の相手への敬意の複数〕の敬虔な顔がほほえむなら、慣例の特権が飾ることは、あなたの時代の神的な幸福にふさわしい。
Liber X, Caput LXIV
第X巻 第LXIV章PL 18, 394DD. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB.
首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥス、テオドシウスへ
Curae mihi est ut qui animis et majestate congruitis, mutua honorificentia gaudeatis. Dignum est igitur, D. imperator, ut decretum senatus ad invictissimos fratres numinis tui, si ita placet, clementia tua insinuante perveniat.
PL 18, 394D心においても威光においても一致している諸君が、互いの尊敬を喜び合うことが、私の気にかかっている。ゆえに、主なる皇帝よ、元老院の決議が、あなたの神威のいとも不敗な兄弟たちのもとに、もしよければ、あなたの寛容が伝えることによって届くことは、ふさわしい。
Quorum auctor et parens, ut dudum V. C. et illustri officiorum magistro me scripsisse memini, statuarum equestrium honore decoratus est, quas ei ordo venerabilis Africani et Britannici belli recordatione decrevit: ea scilicet causa, ut justis superiorum ducum titulis, praesentium circa vos devotio provocetur.
PL 18, 394D彼らの始祖にして親〔auctor et parens〕は、かつていとも高名な人、顕貴の官房長官に私が書き送ったと記憶しているとおり、騎馬像の栄誉で飾られた。その像を、尊き身分は、アフリカとブリタンニアの戦役の記憶から彼に決議した。先の将軍たちの正当な顕彰によって、いまの人々の諸君に対する献身が奮い立つように、という理由である。
Liber X, Caput LXV
第X巻 第LXV章PL 18, 395AD. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB.
首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥス、テオドシウスへ
Cum mancipes salinarum magno ex numero ad paucos redacti, necessitatis publicae molem ferre non possent, delata supplicatione meruerunt ut hi qui decreti atque excusati ante fuerant, redderentur, et ex aliis corporibus, seu vacantibus, justa supplementa incunctanter acciperent, D. imperator.
PL 18, 395A塩の請負人たちは、多数から少数にまで減り、公の必要の重みに耐えられなくなったので、請願を提出し、次のことを認められた。以前に割り当てられて免除されていた者たちが戻されること、そして他の団体、あるいは所属の無い者たち〔vacantes〕から、正当な補充を遅滞なく受けること、である、主なる皇帝よ。
Allegata igitur praeceptione divina, cum plerosque consortio suo ante decretos muniri Macedonii suffragio reperissent, relationem super eorum muniminibus impetrarunt: vestrae enim tantum clementiae liberum est inique elicita rescripta rescindere.
PL 18, 395Aそこで皇帝の命令書を提示して、以前に自分たちの組合に割り当てられた多くの者が、マケドニウスの口添えによって保護されているのを見出したので、彼らの保護について上申を求めた。不当に引き出された勅答を廃することは、あなたの寛容〔vos。一人の相手への敬意の複数〕にのみ許されているからである。
Tunc urgente defectu, navicularios aeque lignorum obnoxios functioni ad parem sollicitudinem vocare coeperunt, ut utriusque corporis cura conjuncta indiscretum munus agnosceret.
PL 18, 395Aそのとき、欠員が迫ったので、同じく木材の負担を負う船主たちを、同じ務めに呼び入れ始めた。両団体の世話を併せて、務めを区別なく認めさせるためである。
At illi nonnullos de turmalibus suis tradere maluerunt, quam in societatem tanti oneris convenire. Itaque factum est ut, iisdem volentibus, certi homines mancipibus jungerentur.
PL 18, 395Bしかし彼らは、これほどの重荷の組合に集まるよりは、自分たちの仲間〔turmales。組の者と取った〕の何人かを引き渡すほうを選んだ。こうして、彼ら自身の望みにより、一定の人々が請負人たちに結び付けられたのである。
Nunc perennitatis vestrae stabilem censionem publica causa deposcit ne obreptivis supplicationibus subsidia integrati corporis subluantur.
PL 18, 395Bいま公の事情は、あなたの永続性の確かな決定を求めている。詐取的な請願によって、再構成された団体の助けが損なわれることのないようにである。
Relationi Gesta conjunxi, tam de his habita quos Macedonii interventus absolverat, quam me disceptante confecta: quibus sine veneratione cujusquam voluntas naviculariorum nonnullos mancipibus deputavit.
PL 18, 395B上申書に記録を添えた。マケドニウスの介入が免じた者たちについてなされたものと、私の審理によって作成されたものである。後者においては、誰かへの敬意に左右されることなく、船主たちの意志が、何人かを請負人たちに割り当てた。
Erit jam sacrosancti numinis vestri et illorum antiquare suffragia, quos ostenditur ambitus liberasse, et his obstruere aditum supplicandi, quos sui corporis adjudicavit assensus.
PL 18, 395B買収が自由にしたと示された人々の口添えを無効にし、自らの団体の同意が割り当てた人々に請願の道をふさぐことは、あなたのいとも聖なる神威のなすところとなろう。
Liber X, Caput LXVI
第X巻 第LXVI章PL 18, 395CD. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB.
首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥス、テオドシウスへ
Devotione et more commonitus, magistratuum nomina, quibus varias functiones designationum tempore amplissimus ordo mandavit, ad aeternitatis vestrae perfero notionem, D. imperator: ut muneribus exhibendis, aut subeundis fascibus destinatos cognitio imperialis accipiat.
PL 18, 395C献身と慣例に促されて、官職に就く者たちの名を、いとも高貴な身分が指名のときにそれぞれの務めを委ねた者たちの名を、あなたの永遠性〔vos。一人の相手への敬意の複数〕の知るところにもたらす、主なる皇帝よ。催しを行うべき者、あるいは束桿を担うべく定められた者を、皇帝の認知が受け入れるようにするためである。
His copulati sunt quos senatui vestro recens ortus adjecit. Prolixus in talibus rebus esse non debeo, cum decreti publici fides gestorum potius insinuationem postulet, quam largum referentis eloquium.
PL 18, 395Cこれらの者に連ねられるのは、新たに生まれて〔recens ortus の意味は定かでない。新たに元老院身分に生じた者、と取った〕あなたの元老院に加わった者たちである。この種の事柄で私は冗長であってはならない。公の決議の信頼性は、報告する者の豊かな弁舌よりも、記録の通達を求めるからである。
Liber X, Caput LXVII
第X巻 第LXVII章PL 18, 395DD. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB.
首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥス、テオドシウスへ
Etiamsi prisca institutio mittendis ad clementiam vestram censuum brevibus cursum vel ordinem non dedisset, D. imperator, diligentia tamen boni saeculi fidem publicae instructionis exigeret: siquidem convenit principes et parentes humani generis edoceri quid reverendo ordini vel senatorum novorum accessus adjiciat, vel excusatio detrahat.
PL 18, 395Dたとえ古い制度が、あなたの寛容〔vos。一人の相手への敬意の複数〕に送る財産査定の覚書に、道筋も順序も与えていなかったとしても、主なる皇帝よ、善き時代の配慮は、公の報告の信実さを要求しただろう。人類の親である君主たちが、尊き身分に、新しい元老院議員の加入が何を加え、免除が何を減らすかを教えられることは、適切だからである。
Harum rerum aeternitati vestrae fidum exhibebit indicium trimestris instructio quam solemniter sumptam de officio censuali, paginis relationis annexui: ut majestas vestra cognoscat quis in amplissimam curiam collegarum numerus influxerit, et quid censibus senatoriis, aut nova professio incrementi dederit, aut exemptio vetus amputarit.
PL 18, 395Dこれらの事柄について、あなたの永遠性に確かな手がかりを示すのは、三か月分の資料である。私はそれを、財産査定の部局から慣例どおり取り寄せ、上申書の頁に付けた。あなたの威光が、いとも高貴な議場にどれほどの数の同僚が流れ込んだか、また元老院議員の財産査定に、新たな申告が何の増加を与え、あるいは古い免除が何を削ったかを、知るためである。
Liber X, Caput LXVIII
第X巻 第LXVIII章PL 18, 396AD. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB.
首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥス、テオドシウスへ
Bellorum quidem vestrorum gloriosos exitus fama non occulit, sed major est victoriae fides quae oculis approbatur, D. imperator. Dudum fando acceperat P. R. caesorum funera Sarmatarum. At nunc confirmata est nuntiorum laetitia spectaculo triumphali.
PL 18, 396Aあなたの〔vos。一人の相手への敬意の複数〕戦いの栄光ある結末を、名声が隠すことはないが、目で確かめられる勝利の確かさは、それにまさって大きい、主なる皇帝よ。ローマの民は、サルマタイ人の戦死者たちのことを、すでに伝え聞いていた。だが今、使者たちの喜びは、凱旋の見世物によって確証された。
Jam minores non sumus vetustatis exemplis. Vidimus quae acta miramur, catenatum agmen victae gentis induci, illosque jampridem truces vultus misero pallore mutatos.
PL 18, 396Aもはや我々は、古の先例に劣らない。我々は、行われたと聞いて驚嘆していたものを目にした。鎖につながれた、敗れた民の列が引き入れられ、かつては猛々しかったその顔が、惨めな蒼白に変わっているのを。
Stetit arenae medio subjecta voluptati, quae fuit ante formidini: assuetae armis gentilibus manus gladiatoria instrumenta tenuerunt.
PL 18, 396Aかつて恐怖の的であった者たちが、快楽に供されて闘技場の中央に立った。自らの民の武器に慣れていた手が、剣闘士の道具を握った。
Felicem nimis belli istius ducem qui, divinae clementiae vestrae fretus auspiciis, ex numero hostium alios ad securitatem provinciarum penitus exstinxit, alios ad laetitiam plebis Martiae reservavit.
PL 18, 396Aこの戦いの将軍は、あまりに幸いである。あなたの神的な寛容の吉兆を頼みとして、敵の一部を属州の安全のために徹底して滅ぼし、他の一部をマルスの民〔plebs Martia。ローマの民を言うらしい〕の喜びのために取っておいたのだから。
Merito illi judicia vestra respondent: jure in litteris imperialibus saepe celebratur. Neque enim tanta devotio digniorem possit invenire praeconem.
PL 18, 396Bあなたの評価が彼にふさわしく応えているのは当然である。皇帝の書簡にしばしば称えられているのも正当である。これほどの献身が、より値する称賛者を見出すことはできないだろう。
Sit vobis frequens usus ac facilis laurearum, et eos qui forte ausus impios in Romanum nomen extulerint, fortitudo militum capiat, arena urbis expendat. Perpetua haec devotis civibus virtutis vestrae tanquam tributa praestetis.
PL 18, 396Bあなたに、月桂冠の頻繁で容易な機会があるように。そして、もしたまたまローマの名に不敬虔な企てを向けた者があれば、兵士たちの勇気が捕らえ、都の闘技場が償わせよ。これらを、献身する市民たちに、あなたの力のいわば貢ぎとして、絶えず与えよ。
Liber X, Caput LXIX
第X巻 第LXIX章PL 18, 396BD. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB.
首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥス、テオドシウスへ
Certa officia sunt omnium potestatum. Praefecturae urbanae proprium negotium est senatorum jura tutari, D. imperator. Quare partium mearum conventus necessitate, allegationibus clarissimorum virorum justa poscentium desse non potui.
PL 18, 396Bあらゆる権能には、定まった務めがある。首都長官職に固有の仕事は、元老院議員たちの権利を守ることである、主なる皇帝よ。それゆえ私は、自分の役割の必要に迫られて、正当なことを求めるいとも高名な人々の申し立てを、見捨てることができなかった。
A quibus pleraque servitia palatinus Eusebius jussus eruere, ut bonorum Catuli clarissimae memoriae viri quaestio judicat onibus sacrisque responsis consummata repetatur, querimonias optimatum, qui dudum partis fruuntur, exscivit.
PL 18, 396C彼らから多数の奴隷を取り上げるよう命じられた宮廷の者エウセビウスは、故いとも高名な人カトゥルスの財産について、審問と判決〔底本は judicat onibus。judicationibus と読む〕と聖なる勅答によって完結した件が、再び取り上げられるようにしようとして、すでに分け前を享受している有力者たちの訴えを引き起こした〔exscivit は excivit の綴りと取った〕。
Ventum est igitur ad leges, exsecutore cupiente, quem contradictio repellebat: implorataeque vestri numinis sanctiones, quae senatorum controversias transferre ab urbano foro ad peregrina vetuerunt.
PL 18, 396Cそこで法に訴える事態となった。執行者は望んでいたが、反対の抗弁が彼を退けたのである。そして、あなたの神威〔vos。一人の相手への敬意の複数〕の制定が呼び求められた。それは、元老院議員たちの争いを、都の法廷から外の法廷へ移すことを禁じたものである。
Sed cum asserem in non eamdem praerogativam esse servorum, quibus supplicantibus certum perennitas vestra detulit cognitorem, responsum est quod fortunas clarissimarum personarum precatio subtilis incesserit.
PL 18, 396Cしかし私が、奴隷たちは〔元老院議員と〕同じ特権に立たず、彼らが請願したので、あなたの永続性は定まった審理者を与えたのだと主張したところ、巧妙な請願がいとも高名な人々の財産を侵したのだ、という答えが返ってきた〔responsum est の答え手は書かれていない。相手方の答えと取った〕。
Inter haec, cum Donatus assisteret, caeteris peccatoribus sacro junctus oraculo, quaesivi, uti mos est, eodemne nomine alius subderetur, quae hominem conditio haberet, et an ipse de Catuli judicio supplica set.
PL 18, 396Cその間に、他の違反者たちとともに聖なる勅語で結び付けられたドナトゥスが立っていたので、私は慣例どおり、同じ名の別の者がすり替えられていないか、その者はどのような身分か、彼自身がカトゥルスの判決について請願したかどうかを尋ねた〔supplica set は supplicasset の綴りの崩れ〕。
Tunc ille Hilariani clarissimi viri servum professus, ab illarum precum conscientia, quas dicitur obtulisse cum caeteris, alienum se constanter asseruit. Atque ita visa est supplicationis fides etiam de auctore nutare.
PL 18, 396Dそのとき彼は、いとも高名なヒラリアヌスの奴隷であると述べ、他の者たちとともに提出したと言われるあの請願については関知しないと、はっきり主張した。こうして請願の信用は、その発起人についてさえぐらつくように見えた。
Adjecta est alia plena juris atque rationis; quod post crebras cognitiones et rescripta ad relationem numerosa, poenam legis inciderint qui denuo contra vetitum supplicarunt.
PL 18, 396Dもう一つの理由が加えられた。法と理に満ちたものである。たび重なる審理と、上申に対する数多くの勅答ののちに、禁令に反して再び請願した者たちは、法の刑罰に陥ったのである。
Exstant quippe sententiae, quas cum provocatio tentasset inhibere, consultus relatione divus genitor clementiae vestrae finem posuit quaestioni.
PL 18, 396D実際、判決が存在する。上訴がそれを阻もうとしたとき、上申によって相談を受けたあなたの寛容の神なる父〔genitor clementiae vestrae。あなた(皇帝)の父を言う〕が、この争いに終止符を打ったのである。
Cui victoriae fiscus accessit, emolumentum bonorum Catuli clarissimae memoriae viri, ut assertum est, pro certa parte sortitus.
PL 18, 396Dこの勝訴には帝室金庫も加わった。伝えられるところでは、故いとも高名な人カトゥルスの財産の利益を、一定の割合で受けたのである。
Cum igitur senatorum allegatio rescriptis ac legibus niteretur, maluerunt causam suam vestrae per me aperire justitiae, quam legitimo vindicare judicio, securi decretorum quae et necessitate juris, et divi patris veneratione servabitis.
PL 18, 397Aそこで、元老院議員たちの申し立ては勅答と法に拠っていたのに、彼らは自分たちの件を、合法の裁判で主張するよりも、私を通して、あなたの正義に開くほうを選んだ。法の必要と神なる父への敬意の両方から、あなたが守るであろう決定に、安んじてである。
Itaque servos bona fiducia tradiderunt, quos in praejudicium absentium, post consummationem negotii, aequitas temporum, quantum praesumimus, non patietur audiri.
PL 18, 397Aそこで彼らは、信頼をもって奴隷たちを引き渡した。事の完了後に、不在の者たちに不利な予断となるかたちでその奴隷たちが聴かれることを、時代の公平さは、我々が予想するかぎり、許さないだろう。
Liber X, Caput LXX
第X巻 第LXX章PL 18, 397ADD. VALENTINIANO, THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB.
首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥスたち、ウァレンティニアヌス、テオドシウス、アルカディウスへ
Quid habeat conditionis inscriptio nostis prae caeteris, juris publici conditores, DD. imperatores. Provisum est enim ne quis temere in alieni capitis discrimen irrueret, ni se idem prius poenae sponsione vinciret.
PL 18, 397A告発書〔inscriptio。告発者が署名し、告発が偽りなら刑罰を負うと約する書面〕がどのような条件をもつかを、公法の制定者である諸君は、誰にもまして知っている、主なる皇帝たちよ。すなわち、まず自分自身を刑罰の誓約で縛らぬかぎり、誰も軽率に他人の身の危険へ突き進むことのないように、と定められているのである。
Secundum haec scita legum agens in rebus Africanus, accusationem professus, Compano et Higino clarissimis viris violentiae crimen objecit. Continuo, ut severitas exigebat, reos custodia militaris dissimulata dignitate circumdedit.
PL 18, 397Bこれらの法の定めに従って、皇帝の使者アフリカヌスは、告発を表明し、いとも高名な人コンパヌスとヒギヌスに暴力の罪過を訴えた。ただちに、峻厳さの求めるとおり、軍の拘禁が、被告人たちの地位を顧みることなく彼らを囲んだ。
Sed ubi partes sub examine constiterunt, multo luctamine patronorum decursa cognitio, oratione magis, quam probationibus redundavit.
PL 18, 397Bしかし両当事者が審理に出頭すると、審理は弁護人たちの激しい争いのうちに進み、証明よりも弁舌があふれた。
Cum longa verborum serie causa traheretur, summates Aricinae urbis, quos ut conscios accusator exciverat, adhibuimus quaestioni, gestorum ordinem sciscitamur. Omnium convenit assertio, nihil turbarum esse conflatum.
PL 18, 397B言葉の長い連なりによって訴訟が引き延ばされていたので、告発者が関係者として呼び出していたアリキアの都市の有力者たちを、我々は審問に召喚し、事の経過を尋ねた。皆の証言は一致した。何の騒擾も起こされていない、と。
Tunc ad eludendum judicium praesentia cujusdam coepit exposci, quem non tenebat inscriptio. Eo denique res rediit, ut a partibus Africani accusationis omissio desperatione peteretur. Supererat ut, crimine non probato, in accusatorem formidata reis poena transiret.
PL 18, 397Bそのとき、審理を欺くために、告発書に拘束されていない某の出頭が求められ始めた。実に、アフリカヌスの側から、絶望のあまり告発の取り下げが願われるに至った。罪過が証明されなかったのだから、残るのは、被告人たちが恐れた刑罰が告発者に移ることであった。
Sed cum me Africani militia pariter atque incauta adolescentia permoveret, malui judicium de eo clementiae vestrae reservare.
PL 18, 397Cしかし、アフリカヌスの兵役と、同時にその軽率な若さが私を動かしたので、彼についての判断は諸君の寛容に留保するほうがよいと考えた。
Alia est enim conditio magistratuum, quorum corruptae videntur esse sententiae, si sint legibus mitiores; alia dominorum principum potestas, quos decet acrimoniam severi juris inflectere. Relationi gesta subtexui, partium quoque supplementa sociavi. Quaeso vestram augustissimam perennitatem ut, perpensis omnibus, sequenda jubeatis.
PL 18, 397C官職者たちの身分は別である。その判決は、法より穏やかであれば、堕落していると見られる。別であるのは、主なる君主たちの権能であって、君主には峻厳な法の厳しさを曲げることがふさわしい。私は上申書に記録を添え、両当事者の補足文書も合わせた。いとも尊き諸君の永続性に願う、すべてを熟慮のうえ、従うべきことを命じてほしい。
Liber X, Caput LXXI
第X巻 第LXXI章PL 18, 397CD. IMP. HONORIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB.
首都長官シュンマクスより、主なる皇帝、常のアウグストゥス、ホノリウスへ
Quaecunque in Urbe geruntur me tacere non convenit pro debito famulatus quem majestati vestrae semper exhibeo.
PL 18, 397C都で行われるいかなることについても、私が黙っているのはよくない。私が諸君の威光〔見出しの宛先はホノリウス一人であるが、本文は二人の皇帝ホノリウスとテオドシウスに呼びかける(10.71.3)。vos を諸君と訳す〕に常に捧げている奉仕の務めのためである。
Cum diu episcopus Zosimus gravi incommodo laboraret, usque adeo, ut frequenter mortuus jactaretur, accidit ut secundo die post ingressum meum vita decederet.
PL 18, 397D司教ゾシムスが長く重い病に苦しみ、しばしば死んだと言いふらされるほどであったが、私が着任した二日後に、命を終えた。
Statim (ut convenerat) populum alloquendo commonui, ut cum quieto clericorum tractatu omnia finirentur, nec se rebus disponendis misceret turbatio popularis: siquidem certum esset in eligendo episcopo Dei omnipotentis exspectandum esse judicium, domini imperatores (Honori et Theodosi, pii, felices et inclyti victores, semper Augusti).
PL 18, 397Dただちに私は(申し合わせどおり)民に呼びかけて促した。すべてが聖職者たちの静かな協議によって決着し、民衆の騒乱が事の処理に混じらぬように、と。司教を選ぶにあたっては、全能の神の判断を待たねばならないことは確かだからである、主なる皇帝たちよ(ホノリウスよ、テオドシウスよ、敬虔にして幸福な、名高い勝利者たる、常のアウグストゥスたちよ)。
Admonui et corporatos, officiis quoque interminatus sum, ac majores deterrui regionum, ne quis quietem Urbis vestrae turbare tentaret. Quod ita custoditum est, ut sine strepitu omnia finirentur.
PL 18, 397D私は同業団体の人々をも戒め、属僚たちにも脅しをかけ、各区の長たちを威して、誰も諸君の都の平穏を乱そうと企てることのないようにした。これは守られ、騒ぎなくすべてが決着した。
Verum cum vir sanctus Eulalius ad Ecclesiam Lateranensem de exsequiis prioris episcopi a populo et a clericis fuisset adductus, ibi per biduum cum maxima multitudine et cum pluribus sacerdotibus remoratus est, ut exspectaretur dies consuetus quo posset solemniter ordinari.
PL 18, 398Aところが、聖なる人エウラリウスが、先の司教の葬儀の場から、民と聖職者たちによってラテラノ聖堂へ導かれたとき、そこで彼は二日間、非常に多くの群衆と、多くの司教たち〔sacerdotes。司祭を含めて言うとも読める〕とともに留まった。正規に叙階されうる、慣例の日を待つためである。
Cum hic ita essent, subito aliquanti presbyteri cum Bonifacio ejusdem ordinis ad Theodorae ecclesiam, collecto populo, properarunt, ibique, habito tractatu, ipsum ordinare episcopum velle coeperunt.
PL 18, 398Aこうしているうちに、突然、ある司祭たちが、同じ司祭の位にあるボニファティウスとともに、民を集めてテオドラの教会へ急ぎ、そこで協議を行ったのち、彼自身を司教に叙階しようとし始めた。
Quod ubi comperi, omnes qui pariter erant ad me ut venirent presbyteros depoposci: ac residens cum clarissimo viro tribuno Sereniano, eos admonui, ne quid temere fieri paterentur, aut contra sacrae legis ordinem venirent, aut contra consuetudinis rationem.
PL 18, 398Aこれを知るや、私は、共にいたすべての司祭たちを私のもとへ来るよう呼び出し、いとも高名な人、護民官セレニアヌスとともに座して、彼らに戒めた。軽率に何事かが行われるのを許すな、聖なる法の秩序にも、慣例の理にも背くな、と。
Sed tanta pertinacia restiterunt, ut quidquid minatum fuerit, facere minime dubitarent. Nam etiam presbyterum Bonifacium in ecclesia Marcelli ordinandum esse duxerunt, atque cum eo ad S. Petri basilicam processerunt.
PL 18, 398Bしかし彼らはあまりに頑固に抵抗し、何を脅されようとも、事を行うのを少しもためらわなかった。実際、司祭ボニファティウスはマルケッルスの教会で叙階されるべきだと考え、彼とともに聖ペトロの聖堂へ進んだ。
Et quoniam pietatis vestrae est de hac parte ferre judicium, statim pro competenti sollicitudine vestram majestatem credidi consulendam, ut quod pietas vestra decernat, praecepto vestri numinis evidenter informet, etc. Dat. quarto calend. Januarii.
PL 18, 398Bそして、この件について判断を下すのは諸君の敬虔に属するので、私はただちに、しかるべき配慮として、諸君の威光に伺いを立てるべきだと考えた。諸君の敬虔が決定することを、諸君の神威の命令が明らかに告げるように、等々。1月のカレンダエの4日前〔12月29日〕に発す。
Liber X, Caput LXXII
第X巻 第LXXII章PL 18, 398BIMP. HONORIUS AUGUSTUS SYMMACHO PRAEF. URB.
皇帝ホノリウス・アウグストゥスより首都長官シュンマクスへ
Gestis omnibus recensitis, laudandae sublimitatis tuae relatione perclaruit in ordinatione venerabilis sacerdotis quietem veterem paucorum insolentiam attentare voluisse.
PL 18, 398B記録のすべてを検討したところ、称えるべきあなたの崇高さの上申によって、尊き司教の叙階において、少数の者の傲慢が旧来の静穏を乱そうとしたことが、はっきりした。
Nam cum post abcessum venerabilis viri Zosimi circa meritum Eulalii ordine subrogandi communi judicio conveniens multitudo sonuisset, ac plena erga se omnia quae regula Catholicae posceret disciplinae successoris confirmatio custodiret, vehementer miramur aliquos exstitisse qui solemnitate contempta circa ordinationem alterius festinarent.
PL 18, 398C尊き人ゾシムスの逝去のあと、後任に補われるべきエウラリウスの功績をめぐって、集まった群衆が一致した判断で声をあげ、後継者を承認することが、公同の規律の定めが求めるあらゆる点で十分に整っていたのに、儀式を軽んじて別の者の叙階に急いだ者たちがいたことに、我々は大いに驚いている。
In quorum castigandum factum mansuetudinem nostram rite oportet insurgere, nisi hoc tantum gerere decernemus eos ad veniam pertinere, quod lapsum cito proprium contuentes, ad deprecandi suffragium sunt relapsi, ignosci sibi super id, quod vim perpessi conquesti sunt, postulantes.
PL 18, 398Cその行為を懲らしめるために、我々の温和さが立ち上がるのが当然である。ただし、次の一点だけは彼らが赦しにあずかるに値すると我々が決するのでなければである〔nisi hoc tantum gerere decernemus の構文は取りにくく、gerere の係りも定かでない。このように解した〕。すなわち、彼らは自分たちの過ちをすぐに認めて、とりなしを乞う助けへと立ち戻り、暴力を被ったと訴えたことについて、自分たちが赦されるよう求めたのである。
Convenire ergo votum et studium nostrum circa Eulalium sacrae legis antistitem sublimitas tua clementiae nostrae auctoritate praesenti cognoscat; cui competens numerus ordinantium, legitimi solemnitas temporis, locique qualitas recte venerandi nominis apicem contulerunt.
PL 18, 398Cしたがって、聖なる法の長〔antistes。司教を言う〕エウラリウスに対して我々の願いと熱意が一致していることを、あなたの崇高さは、我々の寛容のこの権威によって知れ。彼には、叙階する者たちの相応の人数、合法の時期の儀式、場所の性格が、尊ぶべき名の頂を正しく授けたのである。
Cum autem Bonifacio constet omnia defuisse, superflue exspectatam sententiam nostram esse sensimus, cum factum suum ipsi qui praesumpserant admotis damnasse precibus rideantur.
PL 18, 398D一方、ボニファティウスにはすべてが欠けていたことが明らかである以上、我々の判決が待たれたのは余計であったと我々は感じる。企てた当人たちが、嘆願を差し出して自らの行為を断罪したと見えるのだから〔底本は rideantur。videantur と読む〕。
Absoluta itaque decernimus jussione, extraordinaria praesumptione submota, Bonifacium interdicta confestim Urbe prohiberi (erit verecundiae ejus ut, morem gerens coelestibus constitutis, sponte discedat), pertinacius resistentem, invitum praecipimus expelli.
PL 18, 398Dこうして我々は、断固たる命令によって定める。異例の僭越を退けて、ボニファティウスは都への立入りを禁じられ、ただちに締め出される(天上の定めに従って、自ら去るのが彼の慎みにふさわしいであろう)。なおも頑固に抵抗するなら、意に反してでも追放することを我々は命ずる。
Plebeiae sane seditionis auctores cum sociis suis sublimitas tua, Symmache parens carissime atque amantissime, statuat attineri; atque in eos congrue vindicari. ut res temere praesumpta non transeat impunita.
PL 18, 398D民衆の扇動の首謀者たちを、その仲間とともに、いとも親愛なる、いとも愛情深い親〔parens。皇帝が高官に呼びかける敬称〕シュンマクスよ、あなたの崇高さは拘束するよう定めよ。そして彼らに対して相応に処罰を行え。軽率に企てられたことが、罰を受けずに済まされぬように。
In qua re Aphrodisium V. C. tribunum et notarium dirigi a nostra mansuetudine placuit, ut, praesente eo, quae statuimus celerius impleantur, quatenus quies populi nulla perturbatione vexetur, et pacata eum veneretur universitas, quem secundum veterem consuetudinem observata sacrae legis mysteria susceperunt. Dat. III non. Januarii, Ravennae.
PL 18, 399Aこの件で、いとも高名な人、護民官にして書記アフロディシウスを、我々の温和さによって派遣することをよしとした。彼の臨席のもとで、我々の定めたことがより速やかに果たされ、民の平穏がいかなる混乱にも悩まされず、そして静まった全体が、古い習いに従って守られた聖なる法の奥義が受け入れた者〔正規の式で叙階された者を言うと取った〕を敬うようにするためである。1月のノナエの3日前〔1月3日〕、ラヴェンナにて発す。
Liber X, Caput LXXIII
第X巻 第LXXIII章PL 18, 399AD. HONORIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB.
首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥス、ホノリウスへ
Ubi primum sacer sermo pietatis vestrae exspectationem populi celeritate praevenit, omne quod sibi diversitas voluntatum usurpaverat de episcoporum electione, submovit, ac divina provisione inter initia resecavit, quod tarditate imperitae multitudinis, crescentibus studiis, difficilius potuisset auferri, D. imperator.
PL 18, 399Aあなたの敬虔〔vos。一人の相手への敬意の複数〕の聖なる言葉が、民の期待を速やかに先んじるや、意志の相違が司教の選出について自ら奪っていたものをことごとく退け、神の配慮によって、初めのうちに断ち切った。それは、未熟な群衆の鈍さのなかで、熱意が募るにつれて、はるかに取り除きがたくなっていたであろうものである、主なる皇帝よ。
Ob quam rem statim debito famulatu implere quae fuerant imperata properavi; et quod felicitati clementiae vestrae ascribendum est, res novi exempli, et maximae contentionis magnique certaminis, ut sine commonitione populi coepta fuerat, ita salva clementia vestra cum totius multitudinis quiete finita est.
PL 18, 399Bそのため私はただちに、奉仕の務めとして、命じられたことを果たすべく急いだ。そして、あなたの寛容の幸運に帰すべきことだが、新しい先例にあたる、きわめて大きな争いと闘いの件は、民への勧告なしに始められていたのと同じく、あなたの寛容を損なうことなく、全群衆の静穏のうちに終結した。
Nam cum eo tempore ad me sacra perlata esset auctoritas quo sancti die erat celebranda solemnitas, statim (ut oportebat), misso primiscrinio, Bonifacium ad me venire admonui, quod praeceptum fuerat, agniturum, ut a processione, quam sibi inhibitam didicerat abstineret.
PL 18, 399Bというのも、聖人の日の祭典が行われるはずであったその時に、聖なる勅書が私のもとに届けられたので、ただちに(当然のこととして)書記長〔primiscrinius〕を遣わし、ボニファティウスに、命じられたことを承知するため私のもとへ来るよう促し、禁じられたと知っていた行列から身を控えさせようとしたのである。
Qui, conventione contempta, processit, atque eum quem dixeram dedit populo verberandum. Quod ubi nuntiatum est, habito cum V. C. tribuno Sereniano tractatu, ad sanctum Paulum, quo convenerat, et sacra exemplaria pro cautela direxi, ne quid in injuriam publicam de praeceptis immissa multitudo temeraret, et partem officii pariter destinavi.
PL 18, 399B彼は召喚を無視して行列に出て、先に述べた者〔書記長〕を、民に打たせるべく引き渡した。それが知らされるや、私は、いとも高名な人、護民官セレニアヌスと協議したのち、彼が集まっていた聖パウロの聖堂へ、用心のために聖なる文書の写しも送った。放たれた群衆が、命令に反して公への侮辱になるようなことを犯さぬようにである。同時に属僚の一部も派遣した。
Sed neutrum fieri passus, cum ad Urbem vellet pariter cum populo remeare, statim ad portas tam contubernales quam apparitores occurrerunt, qui eum (ut statutum fuerat) Urbem vestram ingredi prohiberent.
PL 18, 399Cしかし彼は、そのどちらも行われるのを許さず〔neutrum(どちらも)が何を指すかは定かでない〕、民とともに都へ戻ろうとした。するとただちに門で、同僚たちも下役たちも駆けつけ、(定められていたとおり)彼があなたの都に入るのを禁じた。
Verum ipsos quoque contemnendos credidit, atque violenter ingressus, a certa Urbis parte pluribus occurrentibus est repulsus, nec permissus quod cogitabat implere. Quod ubi turba quae comitabatur aspexit, sine aliquo tumultu dispersa est.
PL 18, 399Cだが彼は、彼ら自身をも軽んじてよいと考え、強引に入り込んだ。しかし都のある場所で、多くの者が立ち向かって撃退され、考えていたことを遂げることを許されなかった。付き従っていた群衆はそれを見ると、何の騒ぎもなく散った。
Ipse vero extra murum deductus non longe ab Urbe remoratur: qui ne, occulte per noctem ingressus Urbem, ad ecclesiam convolaret, et rursus populi studia commoveret, communi tractatu pro competenti sollicitudine contubernales et apparitores quatuor illic sine injuria ejus observare disposui, exspectans quid pietas vestra decernat, ut quies possit quae hactenus servata est perdurare.
PL 18, 399C彼自身は城壁の外へ連れ出され、都から遠くないところにとどまっている。彼が夜に密かに都に入って教会へ駆け込み、再び民の熱を動かすことのないように、私は、共同の協議により、しかるべき配慮から、同僚たちと下役四人に、そこで彼を傷つけることなく見張らせるよう命じた。あなたの敬虔が何を決するかを待っている。これまで保たれてきた静穏が続きうるようにである。
Circa partem vero Eulalii episcopi venerabilis viri, qui eo die pene cum omni multitudine ad sancti apostoli Petri basilicam solemnia celebrabat, ubi primum pietatis vestrae praecepta sunt publicata, fuit totius laetitia civitatis.
PL 18, 399D一方、尊き人である司教エウラリウスの側では、彼がその日ほぼ全群衆とともに聖使徒ペトロの聖堂で祭典を行っていたが、あなたの敬虔の命令が公にされるや、全都市の喜びが起こった。
Unde ea quae populus Romanus publico gaudio diversis acclamationibus agens gratias majestati vestrae (testatus est) credidi publicanda, et relationi mea universa subjeci, ut agnosceret pietas vestra quanta quiete Urbis totius correcta sint quae male fuerant admissa temeritate paucorum; et quanta gratia suscepta sint quae clementia vestra divino indicio et perseverandae religionis reverentia decernenda credidit, et pro quiete populi Romani in perpetuum servandi constituit. Dat. sexto idus Januarii.
PL 18, 399Dそれゆえ、ローマの民が公の喜びのうちに、さまざまな喝采をもってあなたの威光に感謝して(証した)ことを、公にすべきだと考え、私の上申書〔底本は relationi mea。meae と読む〕にそのすべてを添えた。あなたの敬虔が、都全体のどれほどの静穏のうちに、少数の者の軽率によって悪しく許されていたことが正されたか、また、あなたの寛容が、神の示しと、守り続けるべき宗教への畏敬とから決定すべきものと信じ、ローマの民の静穏のために永遠に守るべきものとして定めたことが、どれほどの好意をもって受け入れられたかを、知るようにである。1月のイドゥスの6日前〔1月8日〕に発す。
Liber X, Caput LXXIV
第X巻 第LXXIV章PL 18, 400APRESBYTERI EX PARTE BONIFACII, QUOD SCIRENT IMPERATOREM DECEPTUM RELATIONE, DATIS LITTERIS SEU PRECIBUS REM GESTAM CERTA FIDE NARRANT.
ボニファティウスの側の司祭たちが、皇帝が上申書に欺かれたことを知って、書簡すなわち嘆願書を送り、起きたことを確かな信義をもって語る
Petimus clementiam vestram, piissimi et clementissimi impp. Honori et Theodosi semper AA. post abscessum S. Zosimi papae Ecclesiae Catholicae urbis Romae (ut fieri mos volebat atque ipsa religionis disciplina dictabat) plures in unum convenimus sacerdotes, ut de constituendo successore communi judicio tractaremus.
PL 18, 400A〔この書簡から第83書簡までは、418–419年のローマ司教選挙をめぐる文書で、シュンマクスの書いたものではない〕我々は諸君の寛容に願う〔願いの内容は 10.74.6 で述べられる〕、いとも敬虔にしていとも寛容なる皇帝たち、ホノリウスとテオドシウス、常のアウグストゥスたちよ。ローマ市の公同の教会の教皇、聖ゾシムスの逝去ののち、(慣例が求め、宗教の規律そのものが命じたとおり)我々多くの祭司〔sacerdos〕は一つに集まった。後継者を定めることについて共同の判断で協議するためである。
Sed quoniam Lateranensem ecclesiam, obstructis pene omnibus ingressibus, archidiaconus Eulalius, contemptis impie summi sacerdotis exsequiis, diaconis et paucissimis presbyteris, ac multitudine turbatae plebis observabat, altero die ad eamdem ecclesiam, ubi prius ab omnibus fuerat constitutum, habita omnium collatione, properavimus: ibique participato cum Christiana plebe concilio, quem Deus jussit elegimus.
PL 18, 400Bしかし、ラテラノの教会を、ほとんどすべての入口をふさいだうえで、大助祭エウラリウスが、最高司教の葬儀を不敬虔にも軽んじ、助祭たちとごく少数の司祭たち、そして騒ぎ立てられた民の群衆とともに占拠していたので、翌日、すべての者の協議の末、先にみなで定めていたその同じ教会〔どの教会を言うかは定かでない〕へと我々は急いだ。そしてそこで、キリスト教徒の民と評議を分かち合い、神が命じた者を我々は選んだ。
Nam venerabilem virum Bonifacium, veterem presbyterum, in lege doctissimum, ac bonis moribus comprobatum, et (quod eum magis ornabat) invitum, acclamatione totius populi ac consensu meliorum civitatis asseruimus divinae institutionis ordine consecratum.
PL 18, 400Bすなわち、尊き人ボニファティウス、年長の司祭にして法にいとも通じ、良き習いによって是認され、(彼をいっそう飾ったことだが)意に反して選ばれた者を、全民の喝采と都の善き人々の同意によって、神の制度の秩序に従って聖別された者として、我々は認めた。
Nam subscribentibus plus minus septuaginta presbyteris, astantibus novem diversarum provinciarum episcopis, benedictionem competenti tempore constat fuisse celebratam. Ac prius omnia quae solemnitas exigebat celebrata sunt.
PL 18, 400B署名する司祭が約七十人、九つの異なる属州の司教たちが立ち会うなかで、祝福が適切な時に執り行われたことは確かである。そして先に、儀式が求めるすべてが執り行われた。
Sed cum praedictus Eulalius (qui antea per tres consacerdotes nostros fuerat ex multorum auctoritate conventus, ne quid sibi temere praeter conscientiam cleri majoris assumeret), circumventis paucissimis presbyteris, male acceptis his, ac diversae custodiae mancipatis qui ad prohibendum cum litteris venerant, exhibito etiam cum aliis Ostiensi episcopo, quem prope mortuum constat accitum (nam tractum esse nolentem senis aegritudo testatur) in locum sibi non debitum, incustodito religionis ordine, per ambitum proruisset, coepit factum suum per homines disciplinae inscios ac religionis indecenter tueri, aestimans humanis perturbationibus se confundere sententiam posse divinam.
PL 18, 400Cところが、前述のエウラリウスは(彼は以前、我々の同僚の祭司三人を通じ、多くの者の権威にもとづいて、上位の聖職者団の知らぬまま軽率に何かを自らに引き受けぬよう、勧告されていた)、ごく少数の司祭たちを欺き、禁じるために書簡を携えて来た者たちを虐待して別々の監禁に引き渡し、また他の者たちとともに、ほとんど死にかけていたことが知られる状態で召し出されたオスティアの司教を(老人の病が、彼が意に反して引きずり出されたことを証している)連れ出して、本来自分に属さぬ座へ、宗教の秩序を守ることなく、買収によって突進した。そして、規律と宗教を知らぬ人々を通じて、自らの行為を不当に擁護し始めた。人間の騒乱によって、神の判決を混乱させうると思っていたのである。
Et quoniam clementiam vestram constat falsidica relatione deceptam, ut nescio quid in injuriam divini numinis sanciretis (nam divinum est quidquid tantorum firmat electio), petimus pietatem vestram ut removeri priora constituta jubeatis, atque Eulalium, qui in locum surrepsit alienum, ad comitatum serenitatis vestrae cum auctoribus suis debere adduci.
PL 18, 400Dそして、諸君の寛容が偽りの上申によって欺かれ、神の神威への侮辱として何事かを裁可したことは明らかであるので(これほど多くの者の選出が確かにするものは、何であれ神的であるから)、我々は諸君の敬虔に願う、先の定めを撤回するよう命じ、他人の座に忍び込んだエウラリウスを、その発起人たちとともに、諸君の晴朗さの宮廷に連行すべきこととせよ。
Nos enim profitemur S. papam Bonifacium nostris cum sacerdotibus adfuturum: relictis singulis titulis presbyteri omnes aderunt, qui voluntatem suam, hoc est, Dei judicium proloquantur.
PL 18, 400D我々は、聖なる教皇ボニファティウスが我々の祭司〔sacerdos〕たちとともに出頭することを請け合う。各教会を離れて、司祭たちはみな出頭するだろう。彼らは自らの意志、すなわち神の判断を述べるのである。
Jubeat etiam vestra clementia omnes adesse quos causa constringit, ejici etiam civitate nolentes, qui se non patientur adduci.
PL 18, 400D諸君の寛容はまた、事案に関わるすべての者が出頭するよう命じよ。連行されるに甘んじない者たちは、意に反しても都から追い出せ。
Invenietis, cum coeperit agitari incerta discussio, quod omnibus divinis legibus abhorreat, verum etiam displicere possit humanis: quo hoc consecuti agamus aeterno imperio vestro maximas atque uberes gratias.
PL 18, 400D不確かな事案の審理が始まれば、諸君は、あらゆる神の法に背くばかりか、人間の法にも嫌われうることが〔なされたと〕見出すだろう。これを得たなら、我々は諸君の永遠の支配に、最大にして豊かな感謝を捧げよう。
Liber X, Caput LXXV
第X巻 第LXXV章PL 18, 401AIMP. HONORIUS SEMPER AUG. SYMMACHO PRAEF. URB.
皇帝ホノリウス、常のアウグストゥスより首都長官シュンマクスへ
Post relationem sublimitatis tuae delatam mansuetudinis nostrae auribus, presbyterorum legatio causam nobis non supervacuae deliberationis injecit.
PL 18, 401Aあなたの崇高さの上申が我々の温和さの耳に届けられたのち、司祭たちの使節が、余計ではない審議の課題を我々に投げかけた。
Ideo decet, ambiguitate seposita, fidelem rerum ordinem cominus experiri: quamque partem praetermissus gestae rei ordo arguat, quam servatus annuat, multis coram censentibus, approbari, ut, utriusque facti simul qualitate perpensa, et circa unam rite definita consistat, et circa aliam temere assumpta non maneat, Symmache parens carissime et amantissime.
PL 18, 401Aゆえに、曖昧さを退けて、事の順序の信実を間近に検証することがふさわしい。すなわち、見過ごされた事の経緯がどちらの側を咎め、守られた経緯がどちらの側を認めるかを、多くの人々が居合わせて判定するなかで確かめ、両方の行為の性質を同時に量ったうえで、一方については正規に定められたものが確立し、他方については軽率に企てられたものが続かないようにするためである、いとも親愛なる、いとも愛情深い親シュンマクスよ。
Ob quam rem illustris et praecelsa magnitudo tua, suspensis omnibus quae superius sunt decreta, nullique interim praejudicio comparato, auctoritate praesentis oraculi, utrumque, hoc est, Bonifacium et Eulalium religiosissimos viros instantia digna convenies, ut intra diem sextum iduum Februarii Ravennatem civitatem praesentiam suam maturare non differant: omnibus atque singulis admonitis, qui auctores utriusque ordinationis existunt, ut, amota excusatione, non desint, et facto quisque erga alterum proprio, prolatis ecclesiasticae institutionis exemplis, defensor existat; seque purgato alium magis in legem Catholicam deliquisse, praesumpta immeriti electione convincat: judicium de statu suo quisque si adesse neglexerit, sortiturus; nimirum intelligens improvide, immo illicita se fecisse, quod eoram non audeat defensare.
PL 18, 401Aそのため、あなたの名高く至高の偉大さは、先に決定されたことをすべて停止し、その間いかなる予断も作らぬまま、この勅語の権威により、双方、すなわちいとも敬虔なボニファティウスとエウラリウスの両者を、ふさわしい強さで召喚せよ。2月のイドゥスの6日前〔2月8日〕までに、ラヴェンナの都にその身を急ぎ参上することを遅らせぬように、と。双方の叙階の発起人となっている者たちの一人一人にも、弁解を退けて欠席しないよう通告せよ。そして各人が、他方に対する自分自身の行為について、教会の制度の先例を示して弁護者となり、自らを潔白にして、他方こそが公同の法に背いたこと、資格のない者の選出が僭称されたことを論証するようにせよ。各人は、出頭を怠れば、自らの地位に関する判決を受けることになる。当然、自分が無思慮に、いや不法に事を行ったと悟っているのである。それを彼らの前で〔底本は eoram。eorum か coram の崩れと見て、「彼らの前で」と取った〕弁護する勇気がないのだから。
Nos quoque ex diversis provinciis competentem numerum sacerdotum scriptis nostrae serenitatis accivimus, ut rem deductam in dubium absolvat nobis coram deceptatio plurimorum.
PL 18, 401B我々もまた、さまざまな属州から相応の数の司教を、我々の晴朗さの書簡で召集した。疑義に付された事案を、多くの人々の討議〔底本は deceptatio。disceptatio と読む〕が我々の面前で決着させるためである。
Cum autem omnia futuro integra sint judicio reservata, de transactis sibi blandiri neminem decet. Praesentis etiam judicii docebit exemplum, quid in ejusmodi negotiis observari debeat in futurum. Datum XVIII cal. Februarii per Aphtonium.
PL 18, 401Cしかし、すべては将来の判決のために損なわれずに留保されているので、すでに為されたことについて自らを慰めることは、誰にもふさわしくない。現在の判決の先例もまた、この種の事案において今後何が守られるべきかを教えるだろう。2月のカレンダエの18日前〔1月15日〕、アプトニウスを通じて発す。
Liber X, Caput LXXVI
第X巻 第LXXVI章PL 18, 401CD. HONORIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB.
首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥス、ホノリウスへ
Cum vir clarissimus Aphtonius decurio sacri palatii vestri cum coelesti praeceptione ad Urbem venerabilem convenisset, omni genere festinavi, quatenus praeceptis numinis vestri obedientiam commodarem.
PL 18, 401C〔首都長官シュンマクス(書簡集の著者とは別人)〕いとも高名な人、あなたの〔vos。一人の相手への敬意の複数〕聖なる宮廷のデクリオ〔decurio〕であるアプトニウスが、天の命令をもって尊ぶべき都に来たとき、私はあらゆる手を尽くして急ぎ、あなたの神威の命令に従順を捧げようとした。
Nam statim conventis proceribus sacra jussio publicata, et ad religiosos viros Bonifacium et Eulalium missa conventio est, D. imperator: clericos quoque eorum praecepi pariter admoneri, ut nihil futuro, cognoscente pietate vestra, deesset examini.
PL 18, 401C実に、直ちに貴顕たちを召集して聖なる命令を公布し、敬虔な人ボニファティウスとエウラリウスに召喚状を送った。主なる皇帝よ〔敬称〕、彼らの聖職者たちにも同じく通告するよう命じた。あなたの敬虔が将来の審理を知るにあたり、何ひとつ欠けることのないようにするためである。
Unde haec omnia, gestorum serie comprehensa, ad plenam instructionem subter annexui. Verum postquam pars utraque populi diversis seditionibus exagitaretur, singulos admonitione missa conveni, ne ad unam Ecclesiam convenirent, et, quod fieri non licebat, inter se multitudo confligeret.
PL 18, 401Dそこで、これらすべてを、記録の順序にまとめ、完全な資料として下に添えた。ところが、民の両派がさまざまな騒乱に揺さぶられたので、私は一人ひとりに通告を送って召し、一つの教会に集まらぬよう、また、あってはならぬことだが、群衆が互いに衝突することのないようにと命じた。
Sed hoc illis visum est, credo, suspectum, quo quietem suadendam credidi hominibus perturbare volentibus civitatem. Ob quam rem ambae partes calumniosissime crediderunt contestationibus appetendum, ut errorem suum compositis mendaciis excusarent.
PL 18, 401Dだが、これは彼らには、おそらく疑わしく見えた。私は、都を乱そうとする者たちに、静穏を勧めるべきだと考えたのである。そのため両派は、きわめて中傷的に、証言によって〔私を〕攻めるべきだと考え、でっち上げた虚偽によって自分たちの過ちを弁解しようとした。
Quod ne in aliquo clementiam vestram lateat, eadem quae obtulerunt actis inserta transmisi, ne quidquam suppressum esse querantur.
PL 18, 402Aこのことがあなたの寛容に何ひとつ隠れることのないよう、彼らが差し出したものそのままを、記録に挿入して送った。何ひとつ伏せられたと彼らが嘆くことのないためである。
Superest ut apud clementiam vestram nullius partis studiis famuli vestri appetatur absentia, qui semper majestati vestrae puris servitiis approbatus, ab impugnatione et favore ambarum partium, ut decebat, credidit temperandum. Dat. VIII cal. Febr.
PL 18, 402A残るは、あなたの寛容のもとで、どちらの派の熱意によっても、あなたの僕の不在が攻撃の的とされぬことである。この僕は、常にあなたの威光に清らかな奉仕によって認められており、ふさわしくも、両派への攻撃からも肩入れからも身を慎むべきだと考えたのである。2月のカレンダエの8日前〔1月25日〕に発す。
Liber X, Caput LXXVII
第X巻 第LXXVII章PL 18, 402AIMP. HONORIUS AUG. SYMMACHO PRAEF. URB.
皇帝ホノリウス・アウグストゥスより首都長官シュンマクスへ
Magnarum deliberationum non debet citum esse judicium, nec temere proferenda sunt quae servanda in perpetuum sanciuntur. Saepe de episcopis Urbis aeternae altercatione partium sub examine sacerdotum concessa cognitio est.
PL 18, 402A重大な審議の判断は急いではならず、永久に守られるべく定められることを軽率に宣してはならない。永遠の都の司教たちについては、派の争いがあったとき、司教たちの審理のもとで審問が認められることがしばしばあった。
Sed ne quid festinum celeritate judicii proferatur, id clementiae nostrae sedit arbitrio. At quoniam vicinitas sanctorum dierum episcopi praesentiam postularet, nec in urbe sacratissima fas est, pascharum praesertim dies, sine sacerdote celebrare, idcirco, Symmache parens carissime atque amantissime, illustris magnificentia tua Achilleum nos elegisse cognoscat, quem a favore partium constat esse alienum, qui mysteria sacra observationis impleret.
PL 18, 402Bだが、判断の速さによって何ひとつ性急に宣せられることのないよう、それは我々の寛容の裁量が決めたことである。ところで、聖なる日々が近づいて司教の臨席が求められ、いとも神聖な都において、とりわけ復活祭の日々を司教なしに祝うことは許されないので、それゆえ、いとも親愛なる、いとも愛情深い親シュンマクスよ、顕貴〔illustris〕なるあなたの壮麗さは、我々がアキッレウスを選んだと知れ。彼が派への肩入れから離れていることは明らかであり、祭日の守りの聖なる奥義を執り行う者としてである〔observationis の係りは定かでない。祭日を守ることと取った〕。
Transactis vero festis diebus ex judicio sacerdotum quae debeant custodiri concilio maturiore tractabimus.
PL 18, 402B祝日が終わってのち、司教たちの判断にもとづいて何が守られるべきかを、いっそう熟した協議で扱おう。
Monemus sane ut regionum primatibus evocatis, disciplinae publicae quietique prospicias: quibus decretorum nostrorum praecepta jubeas aperiri, ne quis scilicet ullum tumultum neque seditionem audeat commovere: quam si quis insana persuasione conquiret, non in eos tantum qui in perturbatione fuerint deprehensi, sed in regionum quoque priores sciat vindicandum.
PL 18, 402Bまた、地区の首長たちを召集し、公の規律と静穏に配慮せよと勧告する。彼らに我々の決定の命令を開示するよう命じよ。いかなる騒乱も反乱も、誰も敢えて起こしてはならぬからである。もし誰かが、狂った説得によってこれを引き起こすなら、混乱の中で捕らえられた者たちのみならず、地区の長たちにも罰が及ぶと知れ。
Novimus enim quietem publicam facile custodiri, si incentorum cupiditates et fomenta cessaverint.
PL 18, 402C実に我々は、煽動の欲望と火種が絶えれば、公の静穏が容易に保たれることを知っている。
Liber X, Caput LXXVIII
第X巻 第LXXVIII章PL 18, 402CDOMINO SEMPER ILLUSTRI ET IN CUNCTIS MAGNIFICO MERITOQUE SUBLIMI CONSTANTIO SYMMACHUS PRAEF. URB.
首都長官シュンマクスより、常に顕貴にして、すべてにおいて壮麗で、功によって崇高な主、コンスタンティウスへ
Quaecunque subito, nullo opinante, proveniunt, nec ad culpam judicis referri possunt, et populum rationis ignarum insperata novitate perturbant. Vir namque religiosus Eulalius quinto decimo cal.
PL 18, 402C突然、誰も予期せぬうちに起こることは、裁判官の咎に帰せられえず、理を知らぬ民を予期せぬ新奇さによって動揺させもする。実に、敬虔な人エウラリウスは、カレンダエの十五日前〔日付は次節冒頭の「四月の」に続く〕
Aprilis Urbem, me nesciente, meridianis horis ingressus est: quem credidi aliquod secum pertulisse praeceptum.
PL 18, 402C四月の〔カレンダエの十五日前、すなわち3月18日〕、私の知らぬうちに、昼の時刻に都に入った。私は、彼が何らかの命令を携えてきたと考えた。
Verum eodem die circa vesperum Spoletinus episcopus, missis litteris, me credidit admonendum quod sacra ad se manantia in Urbe die sancto Paschae jussus sit celebrare.
PL 18, 402Cだが同じ日の夕刻ごろ、スポレティウム〔スポレト〕の司教が手紙を送って私に告げてきた。自分に届いた聖なる〔命令〕により、聖なる復活祭の日に都で〔祭儀を〕執り行うよう命じられた、と。
Quod praeceptum ante penitus ignoravi, Domine semper illustris et in cunctis magnifice, meritoque sublimis ac praecelse patrone. Quod cum mihi prius S. Eulalii innotuisset adventus, statim parendum credidi invictissimi principis imperatis.
PL 18, 402D私はこの命令を以前はまったく知らなかった。常に顕貴にして、すべてにおいて壮麗な主よ〔敬称〕、功によって崇高にして卓越した守護者よ。聖エウラリウスの到着がまず私に知らされたので、私は直ちに、いとも不敗の君主の命令に従うべきだと考えた。
Verum cum interim dicto die Urbem S. Achilleus esset ingressus, commotio exstitit populorum, ut ab una parte multitudo armata ferro et telis ad forum militari habitu conveniret.
PL 18, 402Dところが、その間に、先に述べた日に聖アキッレウスが都に入ったので、民衆の騒乱が起こり、一方の側から、剣と飛び道具で武装した群衆が、軍装で広場に集まった。
Et cum, convocatis proceribus, processissem, ut habito tractatu pro quiete Urbis, populum alloquendo compescerem, primo ad conventum venerunt; deinde cum exspectaretur S. Achillei praesentia, ut quae jussa fuerant publicaret, multitudine resistente, venire non potuit.
PL 18, 402D私は貴顕たちを召集して進み出、都の静穏のために協議したうえで、民に語りかけて抑えようとしたところ、彼らはまず集会に来た。次に、聖アキッレウスの臨席が待たれた。命じられていたことを彼が公布するはずであったが、群衆が妨げたため、彼は来ることができなかった。
Et cum ad forum Vespasiani tam ego quam vir spectabilis vicarius perurgente populo fuissemus ingressi, ut quietem utriusque partis multitudini suaderemus, subito armati servi telis et saxis, aliquanti etiam ferro, populos partis Eulalii aggressi sunt, qui inermes convenerant, ut quod praeceptum de episcopo Spoletino esset agnoscerent: quosque ita sauciaverunt, qui parati adversus imparatos venerant, ut me quoque et virum spectabilem vicarium crederent appetendos, dum seditioso furore nullam admittunt penitus rationem, nisi ad liberandum nos divinitas adfuisset, egressique per secretiorem partem ictum saxorum et impetum conspirantis multitudinis vitassemus, minime potuissemus evadere: quorum majorem partem in servis constat fuisse, ex quibus aliquanti agniti atque tenti sunt audiendi.
PL 18, 403Aそして、民衆が強く迫ったので、私も貴顕の人〔spectabilis〕である代官〔vicarius。管区を治め、長官の職務を代わりに執る官〕も、両派の群衆に静穏を説くため、ウェスパシアヌスの広場に入ったところ、突然、武装した奴隷たちが、飛び道具と石で、さらに幾人かは剣で、エウラリウス派の民を襲った。この民は、スポレトの司教について何が命じられたかを知ろうと、武器を持たずに集まっていたのである。備えのある者たちが備えのない者たちに向かって来て、彼らをこれほどまでに傷つけ、さらに私と貴顕の人である代官までも襲うべきだと考えた。反逆の狂気のあまり、およそ理性を受け入れなかったからである。もし神性が居合わせて我々を救わず、我々が人目につかぬ側から出て、石の打撃と、結託した群衆の襲撃を避けなかったなら、逃れることはまったくできなかったであろう。その群衆の大半が奴隷であったことは明らかで、そのうち幾人かは見分けられ、取り押さえられて、尋問されることになっている。
Unde quid partium mearum fuit, excellentiae vestrae suggerere properavi, ut certum finem, rebus cognitis quae gesta sunt, magnitudo vestra decernat.
PL 18, 403Bそこで、私の務めであったことを、あなたの卓越〔vos。一人の相手への敬意の複数〕に急ぎ具申した。起こったことを知ったうえで、あなたの偉大さが確かな結論を定めるようにである。
Cum ita S. Eulalius fuisset ingressus, et tertia die secutus esset episcopus Spoletinus, nec aliqua ad me data virtutum vestrarum, quae sequerer, praecepta venissent, perturbatio totius plebis, quae in se et in periculum judicum saeviret, exorta est: et ni celeri responso ante diem venerabilem Paschae quid fieri debeat jusseritis, minantur se populi invicem pugnaturos, dum de Lateranensi basilica alterutrum se existimant excludendos.
PL 18, 403Bこのようにして聖エウラリウスが入り、三日目にスポレトの司教が続いたが、あなたの徳から私が従うべきいかなる命令も私に届かなかったので、全民衆の混乱が起こり、それは自分たち自身にも裁判官たちの危険にも向かって荒れ狂った。もし迅速な返答によって、尊き復活祭の日の前に、何をなすべきかを命じないなら、民衆は互いに闘うと脅している。互いに、相手をラテラノ聖堂から締め出すべきだと考えているからである。
Ne quid igitur adversi (quod sublimitatis vestrae felicitas avertat) eveniat, peto ut evidenti praecepto excludi furiosae contentionis periculosam pertinaciam censeatis. Dat. XII cal. April.
PL 18, 403Bそれゆえ、何か不都合なことが起こらぬよう(それをあなたの崇高さの幸運が遠ざけるように)、明白な命令によって、狂った争いの危険な頑迷さを排除すると定めてほしい。4月のカレンダエの12日前〔3月21日〕に発す。
Liber X, Caput LXXIX
第X巻 第LXXIX章PL 18, 403CCONSTANTINUS SYMMACHO PRAEF. URB.
コンスタンティヌスより首都長官シュンマクスへ
Ut certa possimus quaeque cognoscere, et factionum auctores fideli nuntio et inspectore non lateant, cancellarium nostrum Vitulum direximus, ut Domini invictissimi principis affatus, atque judicium ad eximietatem tuam et ad populum celeri festinatione deferret.
PL 18, 403Cあらゆることを確実に知ることができるように、また、党派の首謀者たちが忠実な使者と監察者から隠れおおせないように、我々は我々の書記官〔cancellarius〕ウィトゥルスを遣わした。主なる、いとも不敗の君主の言葉と判断を、あなたの卓抜さ〔eximietas〕と民のもとへ、迅速に届けさせるためである。
Illudque monemus, ut quidquid sacris auctoritatibus continetur, nulla temeritate violetur, et quae praecepta sunt effectui celeri mandentur instantia; ne Augusti clementia, quod nunc agnoscit distulisse, commoto majestatis suae vigore, emendare non differat.
PL 18, 403Cまた、こう勧告する。聖なる権威の中に含まれることは何であれ、いかなる軽率によっても破られてはならず、命じられたことは、迅速な実行へと熱心に委ねられねばならない。さもなくば、アウグストゥスの寛容は、いま遅らせてきたと自ら認めていることを、その威光の力を奮い起こして、ためらわず正すであろう。
Liber X, Caput LXXX
第X巻 第LXXX章PL 18, 403DIMP. HONORIUS AUG. SYMMACHO PRAEF. URB.
皇帝ホノリウス・アウグストゥスより首都長官シュンマクスへ
Dum ad sanandum primae perturbationis errorem hoc genus consilii clementia nostra reparandae pacis cupida reperisset, ut donec de confirmatione urbani sacerdotii sententia procederet absoluta, uterque eorum quorum causa tumultus antea concrevisset, a sacratissima Urbe conversatione sejunctus, futuri judicii exspectatione penderet, spatio quo contineretur alteruter evidenter expresso, aequo animo dissimulare non possumus ceptis clementiae nostrae publicum pene bellum, quo calcarentur, indictum; movendi ejus caput Eulalium, qui jussa transcendit, exstitisse, secundum ordinem praeceptorum paulisper abesse non passum.
PL 18, 403D最初の混乱の過ちを癒すために、平和の回復を望む我々の寛容がこの種の方策を見いだしたとき、すなわち、都の司教職の確認について最終の判決が出るまで、先に騒乱が起こった原因である両人が、いとも神聖な都での交わりから隔てられ、将来の判決を待って宙づりとなり、それぞれが留め置かれる場所が明示されるという方策であったのに、我々の寛容の企てを踏みにじるべく、ほとんど公の戦いが宣せられたことを、平静な心で見過ごすことはできない。それを起こした首謀者は、命令を踏み越えたエウラリウスであり、命令の順序に従ってしばらく不在でいることを肯んじなかったのである。
Symmache parens carissime. Unde sublimitas tua hoc nos statuisse cognoscat, ut et salubris superior ordo praecepti, et moderata synodi ordinatio deberet custodiri, quod aliter fieri non posse censemus, nisi Eulalius omnimode urgeatur, ut, omni celeritate ab Urbe discedens, insolenti populo praesens incitamenta non praebeat, nec innocentibus causa mortis existat; cui esse dubium non debebit, si in hac praesumptionis obstinatione duraverit, non solum de statu suo judicium jam prolatum, verum etiam de salutis discrimine proferendum.
PL 18, 403Dいとも親愛なる親シュンマクスよ。そこで、あなたの崇高さは、我々が次のことを定めたと知れ。上に述べた命令の健全な順序と、教会会議の節度ある定めとが守られねばならず、これはエウラリウスがあらゆる手段で迫られ、一刻も早く都を去って、傲慢な民に自分がいて煽りの種を与えず、罪なき者たちの死の原因ともならぬ限り、ほかには成り得ないと我々は考える。彼に疑いがあってはならない。この僭越の頑迷さに居座り続けるなら、彼の地位についてすでに下された判決のみならず、命の危険についての判決も下されるであろう。
Culpa enim nullam veniam jam meretur, quae cum praedicitur, non cavetur. Nihil ex hoc excusationis habiturus, quod eo invito a plebe asserat retentari.
PL 18, 404A実に、予告されながら用心されない咎は、もはやいかなる赦しにも値しない。彼は、自分の意に反して民に引き留められていると主張しても、これによっていかなる弁明も得られないであろう。
Si qui autem ex numero clericorum communicandum Eulalio, judicio pendente, censuerit, pari se sciat sententia esse damnandum.
PL 18, 404A聖職者の数の者で、判決が出ていないうちにエウラリウスと交わりを持つべきだと考える者があれば、同じ判決で罰せられると知れ。
Laicos vero qui post interdictum mansuetudinis nostrae communionem Eulalii putaverint expetendum, honestioris loci poenam proscriptionis, servos vero capitis esse subituros, nec ab hoc periculo dominos eruendos.
PL 18, 404Bまた、我々の温和さの禁令のあとにエウラリウスとの交わりを求めるべきだと考えた俗人のうち、より身分の高い者は財産没収〔proscriptio〕の刑を、奴隷は死刑を受けることになり、その主人たちもこの危険から救われないと〔我々は定める〕。
Primates vero regionum, nisi spiritum plebis inconditae domuerint ac frenarint, sciant se raptos, ultimo judicio esse subdendos: Spoletinus autem episcopus (sicut dudum fuerat definitum) sanctis Paschae diebus ordinem festae solemnitatis implebit, cui ad celebranda mysteria Lateranensem ecclesiam soli patere decernimus, reliquis qui hoc praesumere voluerint propulsatis.
PL 18, 404B地区の首長たちも、粗野な民の気勢を馴らし抑えないなら、捕らえられて最終の裁きに付されると知れ。一方、スポレトの司教は(さきに定められたとおり)、聖なる復活祭の日々に祝祭の式を果たす。彼が奥義の祭儀を行うために、ラテラノの教会は彼のみに開かれると我々は定め、これを行おうとするその他の者は退けられる。
Sane ut praedictus sacerdos Spoletinae civitatis in loco ejus sanctorum mysteriorum ordinem completurus suscipi debeat, admonemus.
PL 18, 404Bまた、スポレトの都市の前述の司教は、彼〔エウラリウス〕の代わりに〔in loco ejus は「その場所(ラテラノの教会)で」とも読める〕聖なる奥義の式を果たすために、迎え入れられるべきことを通告する。
Per omnes vero titulos et loca, quae conventu celebri frequentantur, haec quae statuimus proponantur, ut universis liqueat, et noluisse nos turbidum aliquid perpetrare, et adhuc ut turbata componi debeant opperiri.
PL 18, 404B我々が定めたこれらのことは、人々が盛んに集まるすべての教会堂〔tituli〕と場所に掲示せよ。我々が何か騒擾を引き起こそうとしたのではないこと、そして乱れたことがなお整えられるのを待っていることが、すべての人に明らかになるようにである。
Sciat sane sublimitas tua primiscrinium et reliquum officium, quod tuis actibus obsecundat, non solum gravissimae mulctae dispendiis affligendum, sed et supplicium capitis sortiturum, nisi enixi opera commodata statutis clementiae nostrae praebere maturarit effectum. Dat. XVIII cal. Aprilis, Ravennae.
PL 18, 404Cまた、あなたの崇高さは知れ。書記長〔primiscrinius〕と、あなたの職務に従うその他の属僚は、きわめて重い罰金の損失で苦しめられるのみならず、全力を尽くして助力を貸し、我々の寛容の定めを速やかに実行に至らせぬなら、死刑を受けるであろう。4月のカレンダエの18日前〔3月15日〕、ラヴェンナにて発す。
Liber X, Caput LXXXI
第X巻 第LXXXI章PL 18, 404CDOMINO SEMPER ILLUSTRI ET PER CUNCTA MAGNIFICO, MERITOQUE SUBLIMI AC PRAECELSO CONSTANTIO SYMMACHUS PRAEF. URB.
首都長官シュンマクスより、常に顕貴にして、すべてを通じて壮麗で、功によって崇高にして卓越した主、コンスタンティウスへ
Ubi primum sacra Domini nostri invictissimi principis praecepta perlata sunt, statim (ut convenerat) debitum tribui famulatum.
PL 18, 404C我々の主である、いとも不敗の君主の聖なる命令が届けられると、私は直ちに(取り決めたとおり)当然の奉仕を捧げた。
Sed Eulalius ea obstinatione qua sine praecepto sacro Urbem ingressus est, etiam egredi constrictus per omnes potestates pari pertinacia detrectavit.
PL 18, 404Dだが、エウラリウスは、聖なる命令なしに都に入ったのと同じ頑迷さで、あらゆる権限によって〔退去を〕迫られても、同じ頑固さで出ることを拒んだ。
Nam vespertinis horis per officium Urbanum id quod praeceperat invictissimus imperator, ea die qua perlatum est, ei innotuisse agnoscitur, Domine semper illustrissime, sacratissime, magnifice, meritoque sublimis ac praecelse patrone.
PL 18, 404D実に、いとも不敗の皇帝が命じたことは、それが届いた日の夕刻に、都の属僚を通じて彼に知らされたと認められる。常にいとも顕貴にして、いとも神聖で、壮麗な主よ〔敬称〕、功によって崇高にして卓越した守護者よ。
Quo lecto, mandavit se diligentius tractaturum, nec tamen instanter admonitus exire curavit. Alia vero die rursum per omnem apparitionem etiam nocturnis horis admonitus, collecta multitudine, Lateranensem basilicam ausu temerario credidit invadendam.
PL 18, 404Dそれを読んで、彼はより入念に検討すると返答したが、切迫して督促されても、出る手配をしなかった。翌日、あらゆる下役を通じて、夜の時刻にも再び督促されたが、彼は群衆を集め、向こう見ずな企てでラテラノ聖堂を襲うべきだと考えた。
Verum habito tractatu cum proceribus, omnibus officiis destinatis ut pelleretur injunctum est. Nam et vir spectabilis vicarius ad eamdem basilicam ire decreverat, sed primo accedere prae nimio terrore non potuit.
PL 18, 404Dだが、貴顕たちと協議したうえで、すべての属僚を派遣し、彼を追い出すよう命じた。貴顕の人〔spectabilis〕である代官も同じ聖堂に行くと決めていたが、あまりの恐怖のために、初めは近づくことができなかった。
Ego autem tam corporatis directis quam omni officio, ideo illuc ire non potui, ne quis mihi aemulus faceret religionis invidiam.
PL 18, 405Aだが私は、同業組合の者たちも全属僚も派遣したにもかかわらず、自分自身はそこへ行くことができなかった。敵意ある誰かが、宗教をめぐる反感を私に向けて作り出すことのないようにである。
Tamen salva excellentia vestra, irruentibus pluribus corporatis, et majoribus regionum, qui praeceptis imperialibus serviunt, de eadem ecclesia fugatus Eulalius, de Urbe expulsus est, atque adjunctis apparitoribus illuc directus ubi jussus fuerat residere.
PL 18, 405Aそれでも、あなたの卓越〔vos。一人の相手への敬意の複数〕を損なうことなく、多数の同業組合員と、皇帝の命令に仕える地区の長たちが突入し、エウラリウスは同じ教会から逐われ、都から追放され、下役を付けられて、居住するよう命じられていた場所へ送られた。
Mandatum etiam ut vir religiosus, sanctus Achilleus episcopus, cum quiete quae jussa sunt, illo ejecto, sine strepitu populi, pro sanctorum dierum reverentia celebraret. Nam ad custodiam basilicae Lateranensis apparitores apposui, ne cui alii redderetur.
PL 18, 405Aさらに、敬虔な人、聖なる司教アキッレウスが、彼が追い出されたのち、民衆の騒ぎなく静かに、聖なる日々への畏敬のために、命じられたことを執り行うよう命じた。ラテラノ聖堂の守りには下役を配置し、他の誰にも戻されぬようにした。
Partis quoque Eulalii aliquanti capti clerici seditionis auctores, de quibus quid jubeatur exspecto.
PL 18, 405Bエウラリウス派からも幾人かの聖職者が、騒乱の首謀者として捕らえられた。彼らについては、何が命じられるかを待っている。
Et quoniam de his interim quae gesta sunt universa virtutibus vestris credidi suggerenda, quidquid sequentibus diebus pro quiete Urbis, quam vestra felicitas regit, suggestum fuerit, sigillatim pro rerum fide et ordine melioribus indiciis nuntiabo.
PL 18, 405Bこれまでに起きたことの全体は、あなたの徳に具申すべきだと考えた。以後の日々に、あなたの幸運が治める都の静穏のために何が具申されるにせよ、事の真実と順序にしたがって、より確かな証拠をもって一つずつ報告しよう。
Liber X, Caput LXXXII
第X巻 第LXXXII章PL 18, 405BIMP. HONORIUS AUG. SYMMACHO PRAEF. URB.
皇帝ホノリウス・アウグストゥスより首都長官シュンマクスへ
Moderatione praecipua egit nostra serenitas, ne locum posset invenire praesumptio. Dei enim judicio venerabilium sacerdotum est dilata cognitio: ut quidquid religio, quidquid veritas postulabat, absque ulla perturbatione hoc disceptatio tranquilla decerneret.
PL 18, 405B我々の晴朗さは格別の節度をもって行動し、僭越が入り込む余地がないようにした。実に、神の判断のもとで、尊ぶべき司教たちの審理は延べられた。宗教が求めるもの、真理が求めるものは何であれ、静かな討議がいかなる混乱もなくそれを決するようにである。
Sed per Eulalium usurpatione contra sententiam venerabilis synodi multa illicite commissa fuisse, relationis textus edocuit, qui praesentia sua causam furoris populo subministrans, totum perire voluit quidquid moderatio nostra conservat.
PL 18, 405Cだが、エウラリウスによって、尊ぶべき教会会議の判決に反する僭称のもとに、多くの不法がなされたことを、上申書の文面が教えた。彼は自分の臨席によって民に激昂の理由を供し、我々の節度が守るもののすべてを滅ぼそうとした。
Nam cum ordinatione nostra et sententia episcoporum, quorum in synodo major se multitudo collegerat, consensu etiam partium et professione id fieri definitum esset, ut sciret se specialiter esse damnatum quicunque ad incitandum populum Urbem fuisset ingressus: oblitus sui, probavit ex praesenti facto quale videatur habuisse principium.
PL 18, 405C実に、我々の定めと、教会会議に多数が集まった司教たちの判決により、また両派の同意と表明によって、民を煽るために都に入る者は誰であれ、自分が特別に罪に定められると知るべし、と定められていたのに、彼は自分を忘れ、現在の行いによって、その始まりがどのようなものであったと見られるかを示した。
Quoniam ergo recte hunc, post tot admissa, Urbe constat esse depulsum, ad quam eum accedere non debere clementiae nostrae et episcoporum videretur statuisse judicium, Bonifacium venerabilem virum episcopum (ad cujus moderationem auctoritatem nostram recte censuimus jungendam), Symmache parens carissime et amantissime, sublimitas tua Urbem ingredi debere nos statuisse cognoscat; ut sub ejus gubernaculis religiosae legis reverentia moderatione solida compleatur. Dat. III nonas Aprilis, accepta idus Aprilis.
PL 18, 406Aそれゆえ、これほど多くの不法のあと、彼が都から正当に追われたことは明らかであり、我々の寛容と司教たちの判決は、彼がその都に近づいてはならぬと定めたと見えるので、尊ぶべき人、司教ボニファティウスが(その節度に、我々の権威を正当に結びつけるべきだと我々は考えた)、いとも親愛なる、いとも愛情深い親シュンマクスよ、都に入るべきだと我々が定めたことを、あなたの崇高さは知れ。その舵取りのもとで、宗教の法への畏敬が堅固な節度をもって果たされるようにである。4月のノナエの3日前〔4月3日〕に発す。4月のイドゥス〔4月13日〕に受領。
Liber X, Caput LXXXIII
第X巻 第LXXXIII章PL 18, 406BD. HONORIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB.
首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥス、ホノリウスへ
Quaecunque Deo auctore fiunt, merito divino pietatis vestrae judicio firmantur. Nuper namque cum ad me famulum vestrum sacra clementiae vestrae emanasset auctoritas, quasi ambiguitate submota, venerabilis viri Bonifacii episcopi sacerdotium majestas vestra roboravit.
PL 18, 406B神を創始者としてなされることは、当然、あなたの敬虔〔vos。一人の相手への敬意の複数〕の神的な判断によって堅められる。先ごろ、あなたの僕である私に、あなたの寛容の聖なる権威がもたらされ、いわば疑いが除かれたかのように、あなたの威光は、尊ぶべき人、司教ボニファティウスの司教職を確固たるものにした。
Tam grata universis quae jussa sunt exstitere, ut hoc et ordo amplissimus et Romanus populus comprobaret, D. imperator.
PL 18, 406B命じられたことは万人にきわめて喜ばれ、これをいとも高貴な身分とローマの民が是認した。主なる皇帝よ。
Nam cum statuta coelestia per me essent recitata populis, et edictis ex amore propositis publicata, tantus fervor et laetitia totius exstitit civitatis, ut scilicet et religionem redditam, et praestitam quietis securitatem omnes gratulatione congrua testarentur.
PL 18, 406B実に、天の定めが私によって民に読み上げられ、愛をもって〔底本は ex amore。ex more(慣例どおり)の誤りとも読める〕掲げられた勅令によって公にされると、全市に非常な熱狂と歓喜が起こり、回復された宗教と、与えられた静穏の安全とを、全員が相応の感謝をもって証したのである。
Interjecto itaque biduo, Urbem supra memoratus venerabilis episcopus, omni accurrente plebe, ingressus est, sicut serenitas vestra constituit: officii quoque mei obsequia minime defuerunt.
PL 18, 406Bこうして二日の間を置いて、前述の尊ぶべき司教は、全民衆が駆けつける中、あなたの晴朗さの定めたとおり都に入った。私の職務の奉仕も欠けることがなかった。
Nec jam aliqua dissensio remanet populorum, et omnes divino judicio et majestatis vestrae acquieverunt voluntati.
PL 18, 406Cもはや民のあいだにいかなる不和も残っておらず、すべての者が神の判断と、あなたの威光の意志に従った。
Cessantibus ergo studiis, omnes quod praecepto Dei admoniti statuistis sentire coeperunt, atque acclamationibus quae subjectae sunt gaudii sui causas plebs Romana testata est, ac serenitati vestrae gratias in dies singulos agere non desistit; quorum provisio sicut pacem orbis tuetur, ita quietem Urbis restituit, populoque concordiam.
PL 18, 406C党派の熱が止んだので、皆が、神の命令に促されてあなたが定めたこと〔statuistis と次の quorum は複数。一人の相手への敬意の複数と取った〕を、同じ思いで受け入れ始め、ローマの民は、以下に付した歓呼によって自分たちの喜びの理由を証し、日々あなたの晴朗さに感謝を捧げて止まない。その配慮は、世界の平和を守るように、都の静穏を回復し、民に和合をもたらした。