作者不詳不詳

Sermones tres ex codice Sessoriano › 全文

Sermones tres ex codice Sessoriano 全文

Anonymous · PL 18, 109D–142A

Sermo primus. De perfecto, Caput I

第1説教(完全な者について) 第I章PL 18, 109D
1

Domini nostri JESU CHRISTI caeleste praeceptum est sacratissimis euangelicis apicibus adnotatum: « Vendite omnia quae possidetis, et date elemosynam (Luc. XII, 33) . » Praesens sermo caret amhagibus, et nihil relinquit incertum aut obscuritate perplexum: ubi aperta ueritate di tractio possessionis indicitur, et pretii praerogatio non tacetur. « Vendite, inquit, omnia quae pos idetis, et date elemosynam. » Occupatos caelestibus officiis mundanae possessionis cura molestiaque non patitur inplicari; et Deo ipsa denotionis professione iam proximos, uel potius mentis sinceritate Christo coniunctos cura sollicitudineque saecularis possessionis absoluit; omnem operis tui cursum omnemque cogitationis tuae motum eripit mundo, quem deputare dignatus est caelo.

PL 18, 109D

我々の主イエス・キリストの天の命令が、いとも聖なる福音書の文字に記されている。「汝らの持つものをすべて売り払い、施しをせよ」(ルカ12:33)。この言葉には回りくどさがなく、不確かなものも、曖昧さで込み入ったものも何一つ残さない。そこでは、明らかな真理をもって財産の売却が告げられ、代金を分け与えることも黙されていない。「持つものをすべて売り払い、施しをせよ」と彼は言う。この命令は、天の務めに従事する者が、世の財産への気遣いと煩いに絡め取られることを許さない。また、献身の宣言そのものによってすでに神に近く、いやむしろ精神の誠実さによってキリストに結ばれている者たちを、世の財産への気遣いと心配から解き放つ。あなたの業のあらゆる歩みと、あなたの思いのあらゆる動きを、世から奪い取る。あなたを天に割り当てることを、主はよしとしたのである〔quem の先行詞は定かでない。「あなた」と取った〕。

2

Inde namque est et il ut quod aperte demandat: « Nolite cogitare, dicentes: Quid edemus, aut quid uestiemur (Matth. VI, 31) ?

PL 18, 111A

実に、ここからあの命令も明白に託される。「『何を食べようか、何を着ようか』と言って思い煩うな」(マタイ6:31)。

3

Et nolite cogitare de crastino (Ibid., 34) . » Ut ea quae demandauerat, remotis omnibus cogitationis angoribus, impleri facile potuissent: « Vendite, inquit, omnia quae possidetis, et date elemosynam. » Amputauit omnem callidae cupiditatis excusationem, qui nihil relinqui cogitare iubet in crastinum, qui praecepit praerogari omnem substantiae quantitatem.

PL 18, 112A

「また、明日のことを思い煩うな」(マタイ6:34)。命じたことが、思いのあらゆる苦しみを取り除かれて、たやすく果たされるように、こう言ったのである。「持つものをすべて売り払い、施しをせよ」。明日のために何かを残すことを考えるなと命じ、財産の全額を分け与えるよう命じた者は、悪賢い貪欲のあらゆる言い訳を断ち切ったのである。

Sermo primus. De perfecto, Caput II

第1説教(完全な者について) 第II章PL 18, 112A
1

Sed praemissa repetamus disputatione conlustranda « Nolite, inquit, cogitare, dicentes: Quid edemus, aut quid nestiemur? Haec enim nationes quaerunt.

PL 18, 112A

しかし、先に述べたことを、あらためて論じて見渡そう。「『何を食べようか、何を着ようか』と言って思い煩うな」と彼は言う。「実に、これらは諸民族が求めるものである」。

2

Scit autem Pater vester caelestis, quia horum omnium indigetis (Ibid. 32) . » Cogitatio diffidentiae diuinae professionis in te perimit fidem: et dum metuis, ne quit desit in alterum diem, necesse est dubites de promissis; manus deinde retrahis ab operibus iustis: atque ita fit, ut infirma cogitatione detentus, a bono opere desistas, et desistens a bono oper, religionis ac diuinum nomen amittas, et ipsa inbecillita is tuae perfidia aethnicis incredulis conparatus, incredulitatis detestabile nomen, et stultitiae uocabulum gentilitatis incurras.

PL 18, 112A

「汝らの天の父は、汝らがこれらすべてを必要としていることを知っている」(マタイ6:32)。神の宣言への不信の思いは、あなたのうちで信仰を滅ぼす。明日の日に何かが足りなくなりはしまいかと恐れるなら、約束を疑うことは避けがたい。そして、あなたは義の業から手を引く。こうして、弱い思いに捕らわれた者が善い業をやめ、善い業をやめて、信仰の名と神の名〔底本は religionis ac diuinum nomen。語形が揃わず、「信仰の、そして神の名」と解した〕を失い、自らの弱さの背信ゆえに、不信の異教徒たちと同列に置かれ、不信という忌むべき名と、異邦人の愚かさという呼び名を負うことになる。

3

Christianorum est enim spe fidissima futura cogitare, et gentilium desperata, perfidia praesentia quaerere, dicente Christo: « Nolite cogitare, dicentes: Quid edemus, aut quid uestiemur?

PL 18, 113A

実に、キリスト教徒にふさわしいのは、きわめて確かな希望をもって来るべきことを思うことであり、異邦人にふさわしいのは、絶望と背信をもって現在のことを求めることである。キリストがこう言うとおりである。「『何を食べようか、何を着ようか』と言って思い煩うな」。

4

Haec enim gentes quaerunt. » Et adiecit: « Scit autem Pater uester caelestis, quia horum omnium indigetis. »

PL 18, 113A

「実に、これらは諸国民が求めるものである」。さらに、こう付け加えた。「汝らの天の父は、汝らがこれらすべてを必要としていることを知っている」。

Sermo primus. De perfecto, Caput III

第1説教(完全な者について) 第III章PL 18, 113B
1

Condicionis nostrae necessitatis caelesti Patri notitiam latere non posse diuinus sermo commonuit, et eius prouidentia procurationeque nobis omnia adponi demandat; si nos iustitiae operibus inhaerentes, et regni caelestis inquisitione detentos nulla aerumnarum praesentium sollicitudo conpungat , dicens: « Quaerite primum regnum Dei, et justitiam eius; et omnia adponentur uobis (Ibid. 33) . » Deditos justitiae ac pietatis officiis, et caelestibus exercitationibus occupatos tutos facit de omnibus, et securos: ut non auoceris a notitia genitoris, non a cognitione unigeniti distraharis, nec a dono sancti Spiritus professioneque desistas; non aberres a meditatione praecepti, non ab spe promissi, non a fide crediti, non a dilectione proximi, on a perfectione mandati, de quo Moyses (Deut. VI, 6, 8) monet, ut cordi nostro semper insidat, semper conspectui adsistat, meditatione membris omnibus uinculatum sensibus nostris semper inhaereat.

PL 18, 113B

天の父には、我々の境遇の必要が知られずにいることはありえない、と神の言葉は思い起こさせ、父の摂理と配慮によって、すべてが我々に添えられることを命じる。それは、我々が正義の業に固着し、天の国の探求に携わっているなら、現在の労苦についての心配が少しも我々を苛まないようにするためである。こう言う。「まず神の国とその正義を求めよ。そうすれば、これらすべてが汝らに添えられる」(マタイ6:33)。正義と敬虔の務めに身を献げ、天の修練に携わる者を、すべてについて安全にし、平安にする。それは、あなたが生み主を知ることから呼び離されず、独り子を知ることから引き離されず、聖なる霊の賜物とその宣言から離れることがないためであり、戒めの黙想から、約束の希望から、信じたことへの信仰から、隣人への愛から、命令の完全さから、迷い出ることがないためである。この命令について、モーセは(申命記6:6, 8)、それが我々の心に常に宿り、常に目の前に立ち、黙想によってすべての肢体に結ばれ、我々の感覚に常に付着するように、と勧める。

2

De hoc Dauid: « Cantabiles mihi erunt semper iustificationes tuae Domine (Psal. CXVIII, 54). » Et iterum: « In lege Domini fuit uoluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte (Psal. I, 2) . » Et alibi scribtum est: « Non recedat liber legis hujus de manu tua; et meditaberis in eo die ac nocte (Jos. I, 8) . » Similiter-Apostolus hortatur et monet, ad Timotheum scribens: « Haec meditare, in his esto: ut profectus tuus adpareat omnibus (I Timoth. IV, 15) . »

PL 18, 114A

これについてダビデは言う。「主よ、汝の義の定めは、常に私の歌となるだろう」(詩篇118:54)。また、こう言う。「その望みは主の律法にあり、その律法を昼も夜も思い巡らす」(詩篇1:2)。また別の箇所にはこう書かれている。「この律法の書を汝の手から離すな。昼も夜も、それを思い巡らせ」(ヨシュア記1:8)。同様に、使徒もテモテに書き送って勧め、諭す。「これらを思い巡らせ。これらに専心せよ。汝の進歩がすべての人に明らかになるように」(一テモテ4:15)。

Sermo primus. De perfecto, Caput IV

第1説教(完全な者について) 第IV章PL 18, 115A
1

Voluntas religiosi hominis caelestibus legibus detenta, et diuinae iustificationis meditationibus diebus ac noctibus occupata non habet uacuum tempus, quo saeculum cogitet, quo possessionem curet, exornet urbana praedia, rusticationis disciplinam excolat, redditus supputet, inpensa discutiat.

PL 18, 115A

天の法に捕らえられ、神の義の定めの黙想に昼も夜も携わる、敬虔な人の意志には、世を思い、財産に気を配り、市中の地所を飾り、田園経営の技を修め、収益を数え、支出を吟味するような暇な時間はない。

2

Si enim istut arripuerit, illut deserit, secundum quod Dominicus sermo promisit: « Nemo ponens manum in aratrum (hoc est caelesti operationi, et Dominicae crucis signo ) retro respiciens, aptus est in regno Dei (Lucae IX, 62). » Non enim potest utrumque peragere quod sibi inimicum est ratione, ueritate diuersum, et aemulum uoluntate.

PL 18, 115A

実に、その人が一方を手にすれば、他方は捨てる。主の言葉が約束したとおりである。「鋤に手をかけて(すなわち天の働きと、主の十字架の印に)後ろを見る者は、神の国にふさわしくない」(ルカ9:62)。道理においては互いに敵であり、真理においては異なり、意志においては張り合うこの二つを、ともに成し遂げることはできないからである。

3

Hoc enim saeculum cogitat, illut caelum exoptat; hoc rationibus mundanis insistit, illut diuinis orationibus, et meditationibus uacat. Denique ut dicta rebus adprobem, et sermonis mei adsertionem operibus firmem, utar exemplo.

PL 18, 115B

一方は世を思い、他方は天を切望する。一方は世の勘定にかかずらい、他方は神への祈りと黙想に専念する。実に、言ったことを事柄によって裏づけ、私の言葉の主張を行いによって固めるために、例を用いよう。

4

Si tibi gestanti diuinum librum in manibus, et oculis apices carpenti pari ac legenti, diuinaque praecepta sensibus conmendanti rationum libri, uel conparatae possessionis tabulae forte tradantur, necesse est, ut abicias librum diuinae legis, quem gestabas in manibus, ut rationum saecularium scribta accipias perlegenda; atque ita fit, ut diuinis libris mundanas praeferens rationes, praecepti contemptor existas, quo crebris admonitionibus intimatur, ne liber manibus desit, ne corde eius meditatio conquiescat.

PL 18, 115B

あなたが神の書を両手に持ち、目で文字を摘み取り、〔同時に〕読み〔底本は pari ac legenti。pariter ac の誤りかと解した〕、神の命令を思いに刻んでいるときに、もし勘定の帳簿か、買い入れた財産の証書が渡されたとするなら、あなたは手に持っていた神の法の書を投げ捨てて、世の勘定の書き物を受け取って読み通さざるをえない。こうして、世の勘定を神の書に優先させることで、あなたは命令を軽んじる者となる。その命令によって、書が手から離れぬよう、その黙想が心から静まらぬよう、たびたびの戒めで告げられているのである。

5

Et ideo Dominus in Euangelio perfectis, et consummatis uolens esse consultum, omnia quae possiderent uendi censuit, et inpendi: nulla ut ratione ab eius possint dilectu diuelli, uel meditatione auocari.

PL 18, 116A

それゆえ主は福音書で、完全な者、成し遂げた者たちのことを思って、彼らの持つものをすべて売り、費やすよう定めた。いかなる理由によっても、その愛〔eius の係りは定かでない。主と取った〕から引き離されたり、黙想から呼び離されたりすることがないようにである。

6

Inde est quod necessitatem ipsam mortalium, id est uestitum, uictum et potum cogitari prohibuit: et a se omnia perficientibus promisit adponi; ut nulla necessitate, sicuti saepe iam dictum est, a conmercia diuini operis retarderis; nulla ut te anni sterilitas turbet; nulla frugum inopia ariditasque camporum, nec olearum uinearumque fallentes fructus excrucient; non pecorum morientium damna concutiant.

PL 18, 116A

ここから、彼は死すべき人間の必要そのもの、すなわち衣・食・飲を思うことを禁じ、すべてを成し遂げる者たちには、〔それらが〕自分によって添えられると約束した〔a se は adponi に係ると取った〕。それは、すでにしばしば言ったとおり、いかなる必要によってもあなたが神の業との交わりから遅れることがないためであり、不作の年があなたを乱さず、作物の不足も畑の乾きも、オリーブとブドウの当てはずれの実りも、あなたを苦しめず、死にゆく家畜の損害もあなたを揺さぶらないためである。

Sermo primus. De perfecto, Caput V

第1説教(完全な者について) 第V章PL 18, 116B
1

Maneat libera inconcussaque deuotio, ut Dei sui et Domini Christi dilectione possessa hymnis resonet, orationibus uacet, ieiuniis ac uigiliis insistat, et in propheticum illut canticum congrue et conpetenter abrumpat: « Ficus non afferet fructus, non erunt nascentia in uineis.

PL 18, 116B

その献身が、自由で揺るがぬままであるように。自らの神、主キリストへの愛に捕らえられて、賛歌を響かせ、祈りに専念し、断食と徹夜に励み、あの預言者の歌の中へ、ふさわしく適切に歌い出すように。「イチジクは実を結ばず、ブドウ畑には実るものが無いであろう」。

2

Mentietur opus oliuae: campi non praestabunt escam. Deficient a pabula oues: et non erunt in praesepibus boues.

PL 18, 116B

「オリーブの業は欺き、畑は食べ物を与えない。羊は牧草を欠き、牛小屋に牛はいなくなる」。

3

Ego autem in Domino exultabo, et gaudebo in Deo salutari meo (Hab. III, 17, 18) . » Gaudet semper et laetatur in Domino, qui mundanae possessionis oneribus abiectis, uel potius in fratrum inopia praerogatis, nec inminentibus, nec praesentibus plagis praestringitur.

PL 18, 116B

「しかし私は、主にあって歓喜し、わが救いの神にあって喜ぶ」(ハバクク3:17, 18)。世の財産の重荷を捨て、いやむしろ兄弟たちの欠乏のために分け与えた者は、常に主にあって喜び、楽しむ。迫り来る災いにも、今ある災いにも、締めつけられることがない。

4

Non eum exactio tributaria necessitatis inpulsat, non possessionis arua squalentia non arbusta cultorum desertione deformia: non eum sollicitat sacua grandinis caedes, non ubertas imbrium longa serenitate suspensa, non tempestatum uastitas crebra: non ruina tectorum, non condicio lanquentium ac morientium proximorum sollicitudo discruciat, non seruorum fuga, non furtum.

PL 18, 117A

必要から課せられる租税の取り立てが、彼を駆り立てることはない。財産の畑が荒れ果て、果樹が耕す者に見捨てられて見苦しくなっても、彼を悩ませない。ひょうによる残酷な打撃も、長い晴天のために引き延ばされた雨の豊かさも、たび重なる嵐の荒廃も、彼を煩わせない。屋根の崩壊も、衰弱し死にゆく近親の様子への心配も、奴隷の逃亡も、盗みも、彼を苦しめない。

Sermo primus. De perfecto, Caput VI

第1説教(完全な者について) 第VI章PL 18, 117A
1

In tuto sunt, omnia quae ad caelum translata sunt; nulla calumnia inquietantur, nulla lite pulsantur, nullo detrimento saeculari depereunt, quae caelo praemissa sunt, quae Deo custode seruantur, dicente Domino IESU CHRISTO: « Nolite uobis condere thesauros in terra, ubi tinea et aerugo exterminat; et ubi fures effodiunt, et furantur.

PL 18, 117A

天に移されたものはすべて安全である。天に先立って送られ、神が守り手として保つものは、いかなる中傷にも乱されず、いかなる争いにも襲われず、世のいかなる損失によっても滅びない。主イエス・キリストがこう言うとおりである。「汝らのために地に宝を積むな。そこでは虫と錆が損ない、盗人が掘り開けて盗む」。

2

Thesaurizate tutem uobis in caelo, ubi neque tinea, neque aerugo exterminat: et ubi fures non effodiunt et furantur.

PL 18, 118A

「むしろ、汝らのために天に宝を積め。そこでは虫も錆も損なわず、盗人も掘り開けず、盗まない」。

3

Ubi enim fuerit thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum (Matth. VI, 19, 20, 21) . » Huius praecepti exemplo apostolus Paulus Timotheum beatissimum monet, locupletibus huius saeculi praecipiendum: ut non extollantur pompa mundana, sed christianae humilitatis celsitudine potiantur: neque saecularium diuitiarum spe caduca fallantur, sed diuinarum promissionum perpetuitatibus inuitentur. « Diuitibus, inquit, huius saeculi praecipe non superbe sapere, neque sperare in incerto diuitiarum suarum, sed in Deo uiuo, qui praestat nobis omnia abundare ad fruendum, benefaciant, diuites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut adprehendant ueram uitam (I Tim. VI, 17-19) . »

PL 18, 118A

「汝の宝のあるところに、汝の心もあるからである」(マタイ6:19, 20, 21)。この命令にならって、使徒パウロは、いとも福なるテモテに、この世の富者たちに命じるべきことを諭している。世の見せびらかしによって高ぶることなく、キリスト教の謙遜の高みを得るように。世の富のはかない望みに欺かれることなく、神の約束の永続性に招かれるように。こう言う。「この世の富者たちに命じよ。高ぶった思いを抱かず、不確かな富に望みをかけず、すべてを豊かに与えて楽しませる生ける神に望みをかけよ。善を行い、善い業に富み、気前よく与え、分かち合い、来るべき世のための善い土台を自分たちのために積み、真の生命をつかむようにせよ」(一テモテ6:17–19)。

Sermo II. Adversus eos qui dicunt possessionem non distrahendam, Caput I

第2説教(財産を売らずに収益で施しをせよと言う者たちに対して) 第I章PL 18, 119A
1

Iesu Christi salu tare praeceptum est: « Vendite omnia quae possidetis, et date elemosynam (Luc. XII, 33) . » Dominici ma gistri fides in promptu est, quae non solum distrahi iussit; uerum etiam, quid de distracto fieret, demandauit.

PL 18, 119A

イエス・キリストの救いの命令はこうである。「汝らの持つものをすべて売り払い、施しをせよ」(ルカ12:33)。主である師の信実〔fides〕は明白であり、それは売ることを命じただけでなく、売ったものをどうすべきかをも命じた。

2

Sed hanc fidem praui doctores friuolis ac futilibus uerbis infuscant; quos apostolus Paulus iam non carnis, sed quod prius est, diuinis sermonibus adulteros praedamnauit, dicendo: « Adulterantes uerbum Dei (II Cor. II, 17) . » Et iterum: « Nescitis quia qui templum Dei conrumpit, disperdet illum Deus? (I Cor. III, 17) . » Et illut quod in euangelio Christus Pharisaeos increpans memorauit, dicens: « Reiecitis mandata Dei, ut traditiones uestras statuatis (Marc. VII, 9) . »

PL 18, 119A

しかし、邪な教師たちは、この信実を、軽薄で空しい言葉で曇らせる。彼らを、使徒パウロは、もはや肉についてではなく、それに先立つこと、すなわち神の言葉についての姦通者として、あらかじめ断罪し、こう言った。「神の言葉を偽造する者たち」(二コリント2:17)。また、こう言う。「神の神殿を損なう者を、神は滅ぼすと、汝らは知らないのか」(一コリント3:17)。さらに、福音書でキリストがファリサイ派の人々を叱責して述べた言葉がある。「汝らは、汝らの言い伝えを立てるために、神の戒めを退けた」(マルコ7:9)。

Sermo II. Adversus eos qui dicunt possessionem non distrahendam, Caput II

第2説教(財産を売らずに収益で施しをせよと言う者たちに対して) 第II章PL 18, 119B
1

Non est, inquiunt, distrahenda, sed retinenda possessio; et de eius reditibus misericordiae opera celebranda. Quid sub uestitu operis misericordiae ardorem cupiditatemque habendae retinendaeque possessionis obtegis?

PL 18, 119B

「財産は売り払うべきではなく、保つべきである。その収益から慈しみの業を営むべきだ」と彼らは言う。慈しみの業の衣の下に、財産を持ち保とうとする燃えるような貪欲を、なぜ汝は覆い隠すのか。

2

Quid inpietatis tuae flagitium sub uelamine pietatis obumbras? Quid Dominicum praeceptum, et ipsa sua puritate praeclarum, credentibus subtili eripis persuasione? Quid ficto simulatoque conloquio religiosis denegas caeleste mandatum?

PL 18, 120A

なぜ汝は、自らの不敬虔の恥ずべき行いを、敬虔の覆いの下に隠すのか。それ自体の純粋さによっても輝かしい主の命令を、なぜ巧妙な説得で信じる者たちから奪うのか。なぜ、偽りと見せかけの語らいによって、敬虔な者たちに天の命令を拒むのか。

3

Quid Dei seruulis serpentino consilio paradisum intercludis, qui non introiens ipse, uerum etiam introire cupientibus regnorum caelestium claues abscondis? Non es sapientior Christo nec maior, qui fieri iussit; non melior Paulo apostolo, qui perfecit.

PL 18, 120A

なぜ汝は、蛇のような策略で、神の僕たちに楽園を閉ざすのか。自分が入らないばかりか、入ろうと望む者たちにも、天の国々の鍵を隠すとは。汝は、それを行うよう命じたキリストより賢くも大きくもなく、それを成し遂げたパウロ使徒より優れてもいない。

4

Qui mox inluminatus est gratia, non adquieuit carni et sanguini in passionibus trepidis; non Hierosolymam conscendit, ut a praecedentibus Apostolis consilium sortiretur, quem de omnibus fidei praeconiis instructum fecerat diuinum et caeleste conloquium; non Ciliciam petit propriam ciuitatem, hereditatem accipere paternam, quam pro Christo pauperibus deseruerat; qui nec nobilitatem ipsam romani generis, de quo originem sanguinis duxerat, defensauit, quam passione Dominica nouerat deturpatam: sed per Arabiae regionem, ut nomen illut uenerabile, quod fuerat persecutus iniuria, quod eloquentia oppugnauerat et Pharisaeorum inuidia, salutare esse ac diuinum fido praeconio mortalibus cunctis inferret.

PL 18, 120A

パウロは、恩寵に照らされるや否や、肉と血に、おののく情念のうちに従うことはなかった。先に使徒であった者たちから助言を得ようとエルサレムに上ることもなかった。信仰のあらゆる宣言について、神と天の語らいが彼を教え導いていたからである。自分の町キリキアに赴いて、父の遺産を受け取ることもなかった。キリストのために、それを貧しい者たちに捨てていたからである。また、血筋の出どころであるローマ人の家柄の貴さそのものも、弁護しなかった。それが主の受難によって汚されたことを、知っていたからである。そうではなく、アラビアの地方を通って〔赴いた〕。あの尊ぶべき名——それは不法に迫害され、雄弁とファリサイ派の人々の妬みによって攻撃されたものだが——が、救いをもたらし神的であることを、忠実な宣べ伝えによってすべての死すべき者に伝えるためである。

5

Quis igitur Paulo triumphis multiplicibus praedito similis adprobatur in gestis; qui se omnibus exterit saeculi uinclis et pompis, et rite Dei famulus nuncupabitur; qui obtrectantibus inuidis perseueranter insistit Domini Christi praeceptis implendis, qui dixit: « Vendite omnia quae possidetis, et date elemosynam (Luc. XII, 33) ; et ecce uobis munda sunt omnia (Ibid. XI, 41) . »

PL 18, 121A

それでは、数々の凱旋に恵まれたパウロに、その行いにおいて似ていると認められるのは誰か。世のあらゆる鎖と見せびらかしから身を脱した者、正しく神の僕と呼ばれるであろう者、妬む中傷者たちを前にしても、主キリストの命令を果たすことに粘り強く励む者ではないか。そのキリストは言った。「汝らの持つものをすべて売り払い、施しをせよ」(ルカ12:33)。「見よ、汝らにはすべてが清い」(ルカ11:41)。

Sermo II. Adversus eos qui dicunt possessionem non distrahendam, Caput III

第2説教(財産を売らずに収益で施しをせよと言う者たちに対して) 第III章PL 18, 121A
1

In praecepto indicta d stractio est, et de distracto dispensatio exacta est. Deuotis purificatio mentis promittitur, sordium mundatis caeleste regnum est praeparatum.

PL 18, 121A

命令では売却が告げられ、売ったものの配分が定められた。献身した者たちには精神の清めが約束され、汚れから清められた者たちには天の国が備えられている。

2

Rogo, quid quaeris amplius, aut quid relictum est, nisi, non facientibus famulis quod praecipitur, ut Deus faciat quod minatur? Qui et dixit: « Si in iniusto mammona fideles non fuistis, quod est uerum, quis dabit uobis?

PL 18, 121B

問う。汝はこれ以上、何を求めるのか。僕たちが命じられたことをしないなら、神が脅したことを行う、ということのほかに、何が残っているのか。神はまた、こう言った。「もし不正なマンモンに忠実でなかったなら、誰が汝らに真実のものを与えるだろうか」。

3

Et si in alieno fideles non fuistis, quod est uestrum, quis credet uobis (Ibid. XVI, 11, 12) ? Et abibunt isti in ambustionem aeternam; justi autem in ultam aeternam (Matth. XXV, 46) . »

PL 18, 121B

「また、他人のものに忠実でなかったなら、汝らのものを、誰が汝らに委ねるだろうか」(ルカ16:11, 12)。「この者たちは永遠の焼却へ去り、義人たちは永遠の生命へ入る」(マタイ25:46)。

Sermo III. De caritate, Caput I

第3説教(愛について) 第I章PL 18, 122A
1

Peractis perfectionis inspectisque muneribus, ad potiora eminentioraque Apostoli praeconia, sicut promisimus, procedamus; qui nec mysteri notitiam, nec eloquentiae celsitudinem, nec misericordiae largam pietatem, nec fidei sublime meritum, nec martyrii fortem intrepidamque constantiam prodesse posse memorauit; si caritas fraterna eademque sincera defuerit.

PL 18, 122A

完全さの務めを成し終え、検討し終えたので、約束したとおり、いっそう優れて高い使徒の宣言へと進もう。使徒は、奥義の知識も、雄弁の高みも、慈しみの豊かな情愛も、信仰の崇高な功績も、殉教の強く恐れを知らぬ堅忍も、兄弟への、しかも誠実な愛が欠けているなら、役に立ちえないと述べたのである。

2

Quid enim prodest sumptu nutrias, quem perimas ferro? aut quid iubat eum quibuscumque foueas alimentis, quem latronis odio prosequaris?

PL 18, 122A

実に、剣で殺す相手を、費用をかけて養って何の益があろうか。また、盗賊への憎しみで追い回す相手を、どんな食べ物で温めてやって何の喜びがあろうか。

3

Caret omnibus pietatis officiis, qui odiorum flammis accensus, persequitur in fratrem gratiam, uel diuina ope conlatam, uel laboribus ieiuniorum, uel adsiduitate orationum, uel uigiliarum instantia omnibusque uirtutum generibus conquisitam.

PL 18, 122B

あらゆる敬虔の務めを欠いているのは、憎しみの炎に燃え立って、兄弟の内にある恩寵を迫害する者である。その恩寵は、神の助けによって授けられたものであれ、断食の労苦、祈りの絶え間なさ、徹夜の熱心、あらゆる種類の徳によって得られたものであれ、変わらない。

4

Caritas enim sine misericordia imperfecta est: quia misericordia caritatis corporis membrum est; contra misericordia sine caritate nihil est: quia emoritur omne membrum, quod ex solido corpore uel diuulsum fuerit uel abscissum.

PL 18, 122B

実に、慈しみのない愛は不完全である。慈しみは、愛の体の肢体だからである。逆に、愛のない慈しみは無である。堅固な体から引き裂かれ、あるいは切り離された肢体は、みな死に絶えるからである。

5

Est enim caritas apex quidam membrorum omnium retinens arcem, cui adcorporata connexaque perdurant officia cuncta uirtutum; sine qua omnium bonorum merces aut languescit, aut deperit, dicente Apostolo: « Si linguis hominum loquar et Angelorum, caritatem autem non habeam, unum sum uelut aeramentum, aut cymbalum tinniens.

PL 18, 123A

実に、愛はすべての肢体の頂であり、砦を保つものであって、これに一体となって結ばれたまま、徳のあらゆる務めが続く。これなしには、あらゆる善の報いは衰えるか、滅びる。使徒が言うとおりである。「たとえ私が人々の言葉と天使たちの言葉で語っても、愛を持たなければ、私は一つの青銅、あるいは鳴り響くシンバルにすぎない」。

6

Et si habeam prophetiam, et nouerim mysteria omnia, et omnem scientiam: et si habeam omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum.

PL 18, 123A

「たとえ預言の賜物を持ち、すべての奥義とすべての知識を知り、たとえ山を移すほどのすべての信仰を持っても、愛を持たなければ、私は無である」。

7

Et si donauero omnes facultates meas, et distribuero omnia mea pauperibus, et si tradidero corpus meum urendum, ita ut glorier, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest (I Cor. XIII, 1-3) . »

PL 18, 123A

「たとえ私の全財産を与え、私のものをすべて貧しい人々に分け与え、たとえ誇るために私の体を焼かれるよう渡しても、愛を持たなければ、私には何の益もない」(一コリント13:1–3)。

Sermo III. De caritate, Caput II

第3説教(愛について) 第II章PL 18, 123B
1

Caritas omnium bonorum mater est, misericordiae principium, origo pietatis, fons benignitatis, caput iustitiae, legis adimpletio, perfectio praeceptorum. Sine hac una omnia aut debilitata conruunt, aut regno carent.

PL 18, 123B

愛はすべての善の母であり、慈しみの始まり、敬虔の源、好意の泉、正義の頭、律法の成就、戒めの完成である。この一つを欠けば、すべてが弱って崩れ落ちるか、あるいは〔天の〕国を欠く〔regno carent の意は定かでない。天の国にあずからないと取った〕。

2

Nam et propheticum sentire nihil est; et leue nosse mysteria; paruum est fugare daemones; omniaque uirtutum genera consummare, si caritas desit, inane est.

PL 18, 124A

というのも、預言を悟ることも無に等しく、奥義を知ることも軽く、悪霊を追い払うことも小さい。あらゆる種類の徳を成し遂げても、愛が欠けるなら空しい。

3

Unde Dominus Christus sic ait: « Multi mihi dicunt in illa die: Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetanimus, et in nomine tuo daemonia exclusimus, et in nomine tuo uirtutes magnas fecimus?

PL 18, 124A

それゆえ、主キリストはこう言う。「あの日、多くの者が私に言うであろう。『主よ、主よ、我々は汝の名で預言し、汝の名で悪霊を追い出し、汝の名で大いなる力あるわざを行ったではないか』」。

4

Tunc dicam illis; Discedite a me, non uos noui, qui operamini iniquitatem (Matth. VII, 22, 23) . » Iniquitatis opera est, hominem homini uelle praeferri, fratrem inuidere fratri, alterum alteri non id uelle quod sibi: et cum sit nobis una condicio naturalis, condicionem condicioni uelle praeponi.

PL 18, 124A

「そのとき私は彼らに言おう。『私から離れ去れ。私は汝らを知らない、不法を行う者たちよ』」(マタイ7:22, 23)。不法の業とは、人が人より上に置かれることを望み、兄弟が兄弟を妬み、他方が他方に、自分に望むことを望まないことであり、我々には一つの自然な境遇があるのに、自分の境遇を他人の境遇の上に置かれることを望むことである。

Sermo III. De caritate, Caput III

第3説教(愛について) 第III章PL 18, 124B
1

Cum auctor nostrae salutis, naturae propria, diuinitatis conscius, mortalibus se cunctis mortalem exhibuit, et hominibus omnibus hominem praebuit, et quod maius est, condicionem condicioni subiecit, sui corporis formam in forma nostri corporis coaptauit; ut hoc sacramento celsitudinem humilitati, et humilitatem celsitudini coaequaret; et ut in hoc consummaret patriam uoluntatem, qui dixit: « Non descendi de caelo, ut faciam uoluntatem meam; sed uoluntatem ejus, qui me misit (Joan. VI, 38) . » Et iterum: « Filius hominis, inquit non uenit ministrari, sed ministrare (Matth. XX, 28) . » Et facile qui maiestatis celsitudine sequestrata formam servitutis accepit, dicente Apostolo: « Qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinaniuit formam serui accipiens (Philip. II, 6, 7) . » Et illut: « Non omnis qui mihi dicit: Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est (Matth. VII, 21) . »

PL 18, 124B

我々の救いの創り主は、神性を自らの本性に固有のものとして自覚しつつ、すべての死すべき者の前に死すべき者として自らを現し、すべての人間の前に人間として自らを示した〔文頭の Cum に対応する主節が無い。ここでは理由の意に取り、Cum は訳さなかった〕。さらに大きなことに、境遇を境遇に服させ、自らの体の形を我々の体の形に合わせた。それは、この秘義によって、高さを低さに、低さを高さに等しくするためであり、また、これによって父の意志を成し遂げるためであった。彼は言った。「私が天から降ったのは、私の意志を行うためではなく、私を遣わした者の意志を行うためである」(ヨハネ6:38)。また、「人の子は、仕えられるためではなく、仕えるために来た」と彼は言う(マタイ20:28)。また、威光の高みを脇に置いて僕の形を取った者は、たやすくそれを行った〔底本は Et facile qui … で、述語を欠く。「たやすくそれを行った」と補って解した〕。使徒が言うとおりである。「彼は神の形でありながら、神と等しくあることを奪い取るべきものとは考えず、かえって自らを空しくして、僕の形を取った」(フィリピ2:6, 7)。またあの言葉がある。「私に『主よ、主よ』と言う者がみな、天の国に入るのではない。天にいる私の父の意志を行う者が入るのである」(マタイ7:21)。

Sermo III. De caritate, Caput IV

第3説教(愛について) 第IV章PL 18, 125B
1

Sed non prius uoluntatem Patris facere possumus, nisi quae sit ipsa uoluntas, ante noscamus.

PL 18, 125B

しかし、父の意志が何であるかを先に知らなければ、我々はそれを行うことができない。

2

Voluntas ergo Dei est, auctore apostolo Paulo « Sanctificatio nostra (Thes. IV, 3) ; » quos ab omni facie contagionis antiquae per regenerationem salutaris lauacri hac nostra professione purgauit, qua in carnis infirmitate uenisse credimus Deum, qua natum ex uirgine confitemur, qua non negamus condicioni fuisse subiectum, qua Christum crucifixum extollimus, praedicamus sepultum, et Dei gloria suscitatum.

PL 18, 126A

神の意志は、使徒パウロの権威によれば、「我々の聖化」である(一テサロニケ4:3)。〔神は〕〔purgauit の主語は刷られていない。神と取ったが、神の意志とも読める〕我々を、古い汚染のあらゆる様相から、救いの洗いによる再生を通して、この我々の宣言によって清めた。この宣言によって、我々は神が肉の弱さのうちに来たと信じ、おとめから生まれたと告白し、境遇に服したことを否定せず、十字架につけられたキリストをあがめ、葬られたこと、また神の栄光によって起こされたことを宣べ伝える。

3

Unde cum tantum nobis sola ex professione eius sanctificationis uideamus esse conlatum; ex hoc intellegere possumus, quantum ex eius imitatione uoluntatisque peractae uel cognitae conferri poterit praemiorum: de qua nos sic docet Apostolus: « ut sciatis quae est uoluntas Dei, quod bonum, et quod placitum, et perfectum (Rom. XII. 2) . » Voluntas Dei est dilectio proximi frater, ut congandeas fratri, ut non inuideas meliori, inferiorem ut praeferas tibi, ut non admittas offensam, ut remittas admissam, ut honorificentia praecedas honorantes, ut dilectu anteuenias diligentes, ut pro inimicis ores, ut cibes aduersarios, ut non oderis persequentes (Rom. XII, 9 seqq.) .

PL 18, 126A

ゆえに、我々はその聖化の宣言だけからでさえ、これほどのものが我々に授けられていると見るのだから、そこから、それを模倣し、意志を行い、あるいは知ることによって、どれほどの報いが授けられうるかを悟ることができる。この意志について、使徒は我々にこう教える。「それは、神の意志とは何か、何が善く、何が喜ばれ、何が完全であるかを、汝らが知るためである」(ローマ12:2)。神の意志とは、隣人への愛である、兄弟よ。兄弟とともに喜び、より優れた者を妬まず、劣った者を自分より優先し、自分の側から過ちを犯さず〔ut non admittas offensam は「侮辱を心に受け入れない」とも読める〕、犯された過ちは赦し、尊敬において尊敬する者に先んじ、愛において愛する者に先んじ、敵のために祈り、敵対者に食べさせ、迫害する者を憎まないことである(ローマ12:9以下)。

4

Sic et omnis uirtus decus efficitur, ornamentum, fides, perfectio, misericordia, martyrium, flammis corpus exustum; sic filii Dei efficimur, cum Patri caelesti operibus similamus (Rom. VIII. 16, 17) ; sic Christo hereditario iure coniungimur, cum bonis, ac malis bona largimur, cum aut obliuiscimur iniuriae aut corde dimittimus retentatam, cum eminentiore dilectu pro amicis non solum nostra, sed et nosmetipsos inpendimus; sic sancto Spiritu abundabimus, cuius et sumus, si omni mansuetudine, quae benignitatis sunt, impleamus.

PL 18, 127A

このようにして、あらゆる徳も、信仰も、完全さも、慈しみも、殉教も、炎に焼かれた体も、栄誉となり飾りとなる〔列挙の係りは定かでない。fides 以下も decus, ornamentum の主語と取った〕。このようにして、我々は神の子となる、天の父に業において似るときに(ローマ8:16, 17)。このようにして、我々は相続の権利によってキリストに結ばれる、善い者にも悪い者にも善を惜しみなく与え、不当な仕打ちを忘れるか、いったん抱いた〔恨み〕を心から赦し、いっそう優れた愛をもって、友のために我々のものだけでなく我々自身をも費やすときに。このようにして、我々は聖なる霊に満ちあふれるであろう。我々もまたその霊のものなのだから、あらゆる柔和をもって、好意に属することを満たすならば。

Sermo III. De caritate, Caput V

第3説教(愛について) 第V章PL 18, 127B
1

Inde Dominus Christus Apostolos ad ultionem inhospitum Samaritanorum properantes monuit, dicens: « Nescitis cuius spiritus estis? (Luc. IX, 55.) » utique mansuetudinis: qui ab omnibus commotionibus alienus sit, qui nulla concutiatur iniuria. qui ab omnibus perturbationibus uacet, qui tranquillitate subnixus, mitis, benignus, lenis, et blandus est; quem tertio uidit Helias , dicente Scribtura: « Exies crastina die, et stabis ante conspectum Domini: et ecce Dominus transiet, et ecce spiritus magnus, potens, comminuens montes, et conterens petras in conspectu Domini: et non in eo spiritu Dominus, et post spiritum ter emotus: et non in terremotu Dominus, et post terremotum ignis: et non in igne Dominus, et post ignem nox aurae tenuis: et in eo Dominus (III Reg. XIX, 11, 12) . » Sed hoc quod per sacramentum Helias nidere meruit, aperte propheta Eseias Domino reuelante cognouit. « Super quem, inquit, requiescam, nisi super humilem, et mansuetum, et trementem uerba mea? (Isai. LXVI, 2) » Sic et Samuhel ille, ille Samuhel sacerdos inlustris, praeclarissimos fratres specie consimiles, pares proceritate, uirtute non inpares Domini praecepto reprobat et depellit, et Dauid eorum fratrem humilitate subiectum, mansuetudine infirmum, et tranquillitatis spiritu leniorem Domini praecepto unxit in regem; unde ipse praecatus ait: « Memento, Domine Dauid, totius lenitatis eius (Psal. CXXXI, 1) . » Haec electio Dei mansit semper et manet, ut superbos obpugnet et deprimat, et humiles foueat et extollat.

PL 18, 127B

そこから、主キリストは、客を受け入れないサマリア人への報復に急ぐ使徒たちを戒めて言った。「汝らは、自分がどのような霊に属するかを知らないのか」(ルカ9:55)。すなわち柔和の霊である。それはあらゆる動揺から遠く、いかなる侮辱にも揺さぶられず、あらゆる乱れから免れ、静けさに支えられ、穏やかで、親切で、優しく、温和な霊であり、エリヤが三度目に見たものである。聖書は言う。「明日、汝は出て、主の前に立て。見よ、主が通り過ぎる。見よ、大きく強い霊が、主の前で山々を砕き、岩を打ち砕く。だが主はその霊の中にはいない。霊のあとに地震〔底本は ter emotus と割れて刷る。terraemotus と読む〕がある。だが主は地震の中にはいない。地震のあとに火がある。だが主は火の中にはいない。火のあとに、かすかな風の声〔uox と読む。刷りは n と u の見分けがつきにくい〕がある。主はその中にいる」(列王記三19:11, 12)。しかし、エリヤが秘義を通して見ることを許されたものを、預言者イザヤは、主が啓示することで、あらわに知った。「私は、へりくだり、柔和で、私の言葉におののく者のほか、誰の上に憩うだろうか」と彼は言う(イザヤ66:2)。同じく、あのサムエル、あの名高い祭司サムエルは、容姿が似通い、背丈が等しく、徳においても劣らない、いとも優れた兄弟たちを、主の命令によって退け、遠ざけた。そして、その兄弟ダビデ——へりくだりにおいて従順で、柔和において弱く、静けさの霊によっていっそう穏やか——を、主の命令によって王に油注いだ。それゆえ、彼自身が祈って言う〔ipse の指す者は定かでない〕。「主よ、ダビデを、その柔和さのすべてを思い起こせ」(詩篇131:1)。神のこの選びは常に続いてきたし、今も続いている。傲慢な者を攻めて押し下げ、へりくだる者を温めて高めるためである。

2

Exaltatio haec sine humiliatione non potest esse, nec electio sine reprobatione, nec vocatio sine discretione. Et ideo cum infirma et despecta et ultima diliguntur, quae summa et magna sunt reprobantur; Deo enim magna infirma, et infirma sunt magna.

PL 18, 129A

この高められることは、卑しめられることなしにはありえず、選びは捨てることなしに、召しは区別なしにありえない。ゆえに、弱く、軽んじられ、最後にあるものが愛されるとき、最高で大いなるものは捨てられる。神にとっては、大いなるものは弱いものであり、弱いものは大いなるものである。

3

Docuit hoc apostolus Paulus, qui uocationem credentium demonstrauit ex hac electione descendere. « Videte, ait, uocationem uestram, fratres; quia non multi sapientes secundum carnem, non multi fortes, non multi nobiles: sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes; et infirma mundi elegit Deus. ut confundat fortia; et ignobilia huius mundi et contemptibilia elegit Deus, quae non sunt (utique contemptibilia), ut ea quae sunt (contemptibilia scilicet) destrueret: Ut non glorietur omnis caro in conspectu eius (I Cor. I, 26-29) . »

PL 18, 129A

使徒パウロはこれを教えた。信じる者の召しが、この選びから出ていることを示したのである。彼は言う。「兄弟たちよ、汝らの召しを見よ。肉に従って賢い者は多くなく、強い者は多くなく、高貴な者は多くない。むしろ、神は世の愚かなものを選んで賢い者たちを辱め、世の弱いものを選んで強いものを辱めた。また、この世の卑しいもの、軽んじられるもの、存在しないもの(もちろん軽んじられるもの)を神は選んで、存在するもの(つまり軽んじられるもの)を無にした。すべての肉が、神の前に誇ることのないためである」(一コリント1:26–29)。

Sermo III. De caritate, Caput VI

第3説教(愛について) 第VI章PL 18, 130A
1

Itaque glorientur in mundo qui gloriantur in carne, glorientur in carne qui gloriantur in homine, qui extolluntur honoribus mundi, qui diuitiis inflantur, qui nobilitate superbiunt. « Nobis autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi: per quem ipsi crucifixi sumus mundo, et mundus crucifixus est nobis (Gal. VI, 14) ; » cuius pompas et noluntates iam tunc nos amisimus et abiecimus, cum meliore concursu ad caelum transitum fecimus; sicut lobannis admonitio caelestis uitae magistra formam uiuendi imaginemque nobis expressit: « Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt Si quis dilexerit mundum, non est caritas Patris in illo: quia omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi: quae non est a Patre, sed ex concupiscentia saeculi (I Joan. II, 15, 16) . »

PL 18, 130A

こうして、肉において誇る者たちは、世において誇るがよい。人において誇る者たちは、肉において誇るがよい。世の栄誉で高ぶり、富で膨れ、高貴さに驕る者たちは。「だが、我々には、我々の主イエス・キリストの十字架のほか、誇ることがあってはならない。彼によって、我々は世に対して十字架につけられ、世は我々に対して十字架につけられている」(ガラテヤ6:14)。その〔世の〕見せびらかしと意志〔uoluntates と読む。刷りは n と u の見分けがつきにくい。uoluptates(快楽)とも読める〕を、我々はすでにあのとき失い、捨てた。より善い集まりをもって、天へ移ったときである。ちょうど、天の生活の師であるヨハネの戒めが、我々に生き方の型と像を示したとおりである。「世を愛するな。世にあるものも愛するな。誰かが世を愛するなら、父の愛はその者のうちにない。世にあるものはすべて、肉の欲望、目の欲望、世の野心であって、父からのものではなく、世の欲望から出たものだからである」(一ヨハネ2:15, 16)。

Sermo III. De caritate, Caput VII

第3説教(愛について) 第VII章PL 18, 130B
1

Qui mundum odit, odia mundi non pertimescit: ipse enim suo odio mundum ad sui odium prouocauit; et ideo fas non est odia eius uel pertimescere uel horrere, si tibi nitatur adpendere quae te sibi probauerit praerogasse .

PL 18, 130B

世を憎む者は、世の憎しみを恐れない。実に、自らの憎しみによって、世に自分への憎しみを呼び起こしたのである。それゆえ、世の憎しみを恐れたり、怖れ慄いたりするのは正しくない。たとえ世が、あなたが世のために先に差し出していたと示されるもの〔憎しみ〕を、あなたに量り返そうと努めるとしても〔si 以下の係りは定かでない。「あなたが先に差し出した憎しみを、世が量り返す」と取った〕。

2

Itaque istut odium saeculare, cuius obtrectationibus laceramur, cuius blasphemiis deridemur, non est nouum neque repentinum; quod iam pridem Domino Christo, et apostolis ejus non ignoramus inlatum, dicente Euangelista: « Si patrem familias Belzeebu uocauerunt, quanto magis domesticos ejus (Matth. X, 25) ? » Et « Si mundus uos odit, scitote quoniam me prius odio habuit (Joan. XV, 18) . » Sic et Apostolus ait: « Spectaculum facti sumus huic mundo, et angelis, et hominibus (I Cor. IV, 9) ; » idest gentibus, et fratribus fictis, qui sub nomine religionis trasfigurant se in angelos lucis.

PL 18, 130B

それゆえ、我々が悪口で引き裂かれ、冒瀆で嘲られる、この世の憎しみは、新しいものでも突然のものでもない。それがすでに久しい前に、主キリストとその使徒たちに加えられたことを、我々は知らないわけではない。福音書記者が言うとおりである。「家の主人をベルゼブルと呼んだなら、その家の者たちはなおさらではないか」(マタイ10:25)。また、「世が汝らを憎むなら、世が私を先に憎んだことを知れ」(ヨハネ15:18)。使徒もまた言う。「我々は、この世と天使たちと人々に対して、見世物とされた」(一コリント4:9)。すなわち、諸国民と、偽りの兄弟たちに対して、である。彼らは信仰の名のもとに、光の天使へと姿を変えている。

3

Denique aperte hoc supra infraque conplexus est. « Jam, inquit, saturati estis, diuite facti estis: sine nobis regnatis: et utinam regnetis, ut et nos uobiscum conregnemus (Ibid., 8) . » Et infra: « Nos stulti propter Christum, uos autem prudentes in Christo: nos infirmi, uos autem fortes.

PL 18, 131A

実に、このことを使徒は、前後ではっきりと述べている。「すでに汝らは満腹し、富む者となった。我々なしに王となっている。ああ、汝らが王となってくれればよいのに。我々も汝らとともに王となれるのだが」(一コリント4:8)。また、少し先にはこうある。「我々はキリストのゆえに愚かだが、汝らはキリストにあって賢い。我々は弱いが、汝らは強い」。

4

Usque in hanc horam et esurimus, et nudi sumus, et culafizamur, et instabiles sumus (idest non resistimus, uel non defendimus), et laboramus operantes manibus nostris: maledicimur, et benedicimus: persecutionem patimur, et sustinemus: blasphemati depraecamur: tamquam purgamenta huius mundi facti sumus, omnium perispsema (Ibid., 10, 11, 12, 13) . » Haec apostolica doctrina est, hoc Dei et Christi mysterium, haec conuersatio caelestis, haec professio spiritalis; hoc mundus non recipit; hoc ypocrisis respuit, dicente Apostolo: « Animalis homo non percipit, quae sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi (I Cor. II, 14) . »

PL 18, 131A

「今のこの時に至るまで、我々は飢え、裸で、打たれ、居所も定まらない(すなわち、抵抗せず、あるいは守りもしない)。我々は自分の手で働いて労苦する。ののしられては祝福し、迫害されては耐え、冒瀆されては懇願する。我々は、この世のごみのように、あらゆるものの屑のようになった」(一コリント4:10, 11, 12, 13)。これが使徒の教えであり、神とキリストの奥義であり、天の生き方であり、霊の宣言である。これを世は受け入れず、これを偽善は退ける。使徒が言うとおりである。「生まれながらの人は、神の霊に属することを受け入れない。それは彼には愚かだからである」(一コリント2:14)。

Sermo III. De caritate, Caput VIII

第3説教(愛について) 第VIII章PL 18, 132A
1

Fructus autem sunt Spiritus, quos Apostolus enumerat, dicens: « Caritas, gaudium, pax, patientia, bonitas, mansuetudo, fides, lenitas, continentia, castitas (Gal. V, 22, 23) . » Et illud de quo litteris suis Ephesiorum Ecclesiam idem Apostolus monuit: « Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis (Ephes. IV, 30) . » Contristatur autem Spiritus a contrariis desideriis, idest ab operibus carnis, quae inter cetera latentia haec sunt: « Inimicitiae, contentiones, aemulationes, indignationes, prouocationes, irae, rixae, dissenciones, sectae, inuidiae, ebrietates, comisationes (idest comestores) (Gal. V, 20, 21) . » His enim operibus contristatur Spiritus, offenditur; deserit et abscedit Solomone dicente: « Sanctus enim Spiritus disciplinae effugiet fictum (Sap. I, 5) . »

PL 18, 132A

霊の実とは、使徒が数え上げるものである。「愛、喜び、平和、忍耐、善良さ、柔和、信仰、温和、自制、貞潔」(ガラテヤ5:22, 23)。また、同じ使徒が、手紙でエフェソの教会に戒めた言葉がある。「神の聖なる霊を悲しませるな。汝らは、贖いの日のために、その霊において印を押されている」(エフェソ4:30)。霊は、反対の欲望、すなわち肉の業によって悲しまされる。それは、ほかの隠れた〔ミーニュの脚注は、使徒(ガラテヤ5:19)も教父たちもこれらを「明らかな」(manifesta)業と言うことを挙げ、manifesta の語が落ちたか、あるいはアンブロシウスが、列挙から省いた姦淫などのいっそう露わな罪と比べて、これらを「隠れた」と呼んだのかとする。刷りのまま「隠れた」と訳した〕ものとともに、次のものである。「敵意、争い、妬み〔aemulationes〕、憤り、挑発、怒り、口論、不和、党派、妬み〔inuidiae〕、泥酔、宴会騒ぎ(すなわち大食い)」(ガラテヤ5:20, 21)。実に、これらの業によって霊は悲しまされ、損なわれ、去って遠ざかる。ソロモンが言うとおりである。「規律の聖なる霊は、偽りの者を避ける」(知恵の書1:5)。

Sermo III. De caritate, Caput IX

第3説教(愛について) 第IX章PL 18, 133A
1

« Nolite, inquit apostolus Paulus, contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis (Ephes. IV, 30) . » Dies redemptionis est, in quo salutaris indulgentiae dono redempti, a mortis sententia liberamur; in quo ueterem hominem cum actibus eius exponimus, et induimus nouum, qui secundum Deum creatus est in operibus bonis.

PL 18, 133A

「神の聖なる霊を悲しませるな。汝らは、贖いの日のために、その霊において印を押されている」と使徒パウロは言う(エフェソ4:30)。贖いの日とは、その日に、我々が救いの赦しの賜物によって贖われ、死の宣告から解かれる日であり、その日に、古い人をその行いとともに脱ぎ捨て、神に従って善い業において造られた新しい人を着る日である。

2

Eo enim die et sancto Spiritui consignamur, cum sacramentis omnibus consummamur, dicente Euangelista: « Et baptizato Iesu confestim ascendit de aqua: et ecce aperti sunt caeli, et uidit Spiritum Dei descendentem de caelo sicut columbam, uenientem in ipsum (Matth. III, 16) . » Columba innocentia simplex uel simplicitate innocens, non clamore uiolenta, non furoresaeua, non moribus iracunda, non amaritudine fellis infesta: et ideo eodem Spiritu, qui in modum eius descendit, accepto subiunxit Apostolus, ut diceret, « Omnis, inquit, amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia auferantur a uobis (Ephes. IV, 31) .

PL 18, 133A

実に、その日に、我々は聖なる霊にも印を押され、あらゆる秘跡によって完成される。福音書記者が言うとおりである。「イエスが洗礼を受けると、すぐに水から上がった。すると見よ、天が開かれ、神の霊がハトのように天から降り、彼の上に来るのを見た」(マタイ3:16)。ハトは、無垢において純朴であり、あるいは純朴において無垢であって、叫びで荒れることなく、怒りで猛ることなく、気質において怒りやすくなく、胆汁の苦さで害をなすこともない。それゆえ、そのような姿で降った同じ霊を受けたことをふまえて、使徒は続けて言った。「あらゆる苦々しさ、怒り、憤り、叫び、冒瀆は、汝らから取り去られよ」(エフェソ4:31)。

3

Amaritudo est inimicitias concipere, ructari odia, enomere nenena, obtrectare proximis, disseminare laetalia, sicut in Deutheronomio scribtum est: » Inimici nostri insensati.

PL 18, 134A

苦々しさとは、敵意を孕み、憎しみを吐き出し、毒を吐き、隣人を中傷し、死をもたらすものを撒き散らすことである。申命記に書かれているとおりである。「我々の敵は無分別である」。

4

De uinea Sodomorum uitis eorum, et palmites eorum de Gomorra: una eorum una fellis, et botrus amaritudinis ipsorum. Ira drachonum uinum eorum, et furor aspidum insanabilis. (Deut. XXXII, 31, 32, 33) .

PL 18, 134A

「彼らのブドウの木はソドムのブドウ畑から、そのつるはゴモラから出た。彼らのブドウは胆汁のブドウ、彼らの房は苦さの房である。竜の怒りが彼らのぶどう酒であり、毒蛇の治らぬ憤りである」(申命記32:31, 32, 33)。

5

Et David: « Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant, quorum os maledictione et amaritudine plenum est (Psal. XIII, 3) .

PL 18, 135A

またダビデは言う。「彼らの喉は開いた墓であり、舌で欺いていた。その口は呪いと苦さに満ちている」(詩篇13:3)。

6

Ira inquit, ira est innidere meliori, felici detrahere, gemere profectibus proximi; unde Propheta sic dicit: Peccator uidebit, et irascetur, dentibus suis frendet, et tabescet (Psal. CXI, 10) .

PL 18, 135A

怒りとは、と彼は言う、より善い者を妬み、幸運な者をそしり、隣人の進歩に嘆息することである。それゆえ預言者はこう言う。「罪人は見て、怒り、歯ぎしりして、衰える」(詩篇111:10)。

7

Indignatio, inquit, indignatio est indigne ferre inferiorem superiori dono gratiae coaequari, aut gradu charismatis anteferri; cum Apostolus Galatis dicat: Non est seruus neque liber: non inest masculus, neque femina; sed omnes uos unum estis in Christo lesu (Gal. III, 28) .

PL 18, 135A

憤りとは、と彼は言う、劣った者が恩寵の賜物において優れた者と等しくされ、あるいは賜物の位階において上に置かれるのを、不当と受け止めることである。使徒はガラテヤの人々に言っている。「奴隷もなく自由人もなく、男もなく女もない。汝らはみな、キリスト・イエスにおいて一つである」(ガラテヤ3:28)。

Sermo III. De caritate, Caput X

第3説教(愛について) 第X章PL 18, 135B
1

Docet beatissimus Paulus in omnibus ferme epistulis suis, ex omni natione, dignitate, nobilitate, aetate, uel sexu conuocatos ad fidem unum effectus in Christo; cuius passionis sacramento dehonestatus est mundi principatus, deturpata nobilitas, celsitudo deiecta, exaltata humilitas, eleuata depraessa, purificata sordida, iacentia erecta, et uiuificata sunt mortua.

PL 18, 135B

いとも福なるパウロは、ほとんどすべての手紙で、あらゆる民族・地位・高貴さ・年齢・性から信仰へ召された者たちが、キリストにおいて一つとされたことを教える。その受難の秘義によって、世の支配は辱められ、高貴さは汚され、高みは打ち倒され、へりくだりは高められ、押し下げられていたものは引き上げられ、汚れたものは清められ、倒れていたものは起こされ、死んでいたものは生かされた。

2

Sic apud Eseiam (Isa. XI., 4) uallium fossa replentur, montium ardua humiliantur; sic praua diriguntur, et aspera deplanantur: sic collium omnium prona in aequalitate librata in planitie sunt deducta camporum; sic caedri Libani tenuati sunt, uirgulta uitulaminum roborata pinguescunt; sic leonum faeritas mansuefacta boni coniungitur, et carnium pinguitudine fastidita cum boue paleis uescitur: sic lupus rabie deposita cum agnis camporum prata depascitur: sic ursus cum uitulo, et haedus cum pardo concordat (Ibid. XI, 6, 7) : sic infantes cavernis aspidum manus ingerunt, nec nocent: sic humani generis uarietas quia de boue ad Deum non pertinet) in unum redigetur: sic diuers tas natalium unitate concordat: sic conditiones aemulae pares efficiuntur; dum moriuntur per baptismum natalibus mundi, et nobilitati per gratiam caelo nascuntur, dicente Eseia propheta: « Ecce nunc dominator Dominus Sabaoth conturbabit gloriosos cum uirtute, et qui superbi sunt contumelia conterentur, et humiliahuntur, et cadent excelsi gladio.

PL 18, 136A

こうして、イザヤのもとで(イザヤ11:4)〔引かれた句はイザヤ40:4に当たる〕、谷の窪みは満たされ、山々の険しさは低くされる。こうして、曲がったものはまっすぐにされ、でこぼこは平らにされる。こうして、すべての丘の斜面は均されて等しくなり、野の平地へと導かれる。こうして、レバノンのスギは細められ、若木の枝は強められて肥える。こうして、獅子の獰猛さは手なずけられて牛〔boui と読む。刷りは n と u の見分けがつきにくい〕と結ばれ、肉の脂身を嫌って、牛とともに藁を食べる。こうして、狼は猛りを捨てて、子羊とともに野の牧草を食む。こうして、クマは子牛と、子山羊はヒョウと和合する(イザヤ11:6, 7)。こうして、幼子たちは毒蛇の穴に手を入れても、害を受けない。こうして、人類の多様さは、(牛のことは神に関わりがないのだから〔底本は閉じ括弧だけを刷る。ミーニュの脚注は、この箇所を分かりやすくするために括弧で示したとする。quia の前に開き括弧を補った〕)一つにまとめられる。こうして、生まれの多様さは一体性のうちに調和する。こうして、張り合う境遇は等しくされる。洗礼によって世の生まれに対して死に、恩寵によって高貴にされて天に生まれるからである。預言者イザヤが言うとおりである。「見よ、今、万軍の主である支配者が、力をもって栄えある者たちを揺り動かし、高ぶる者たちは辱めによって砕かれ、へりくだらされ、高い者たちは剣で倒れる」。

3

Libanus uero cum altis cadet (Ibid. X, 33, 34), » Frequenter Libanum montem et caedrorum eius cacumina regno mundano conparat eiusque principibus sermo diuinus; quod regnum eiusque ministros Dominus Christus sua passione deiecit et pressit.

PL 18, 136B

「レバノンは、高い者たちとともに倒れる」(イザヤ10:33, 34)。神の言葉は、レバノン山とそのスギの梢を、しばしば世の王国とその君主たちになぞらえる。主キリストは、その受難によって、その王国とその役人たちを打ち倒し、押さえつけた。

4

Et ne nos tractorum diuersitas perturbaret, ipsius Domini Christi personam, qui haec omnia esset consummaturus, designans idem propheta subiunxit, ut diceret: « Exiet uirga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet (Ibid. XI, 1) . » Radix utique Dauid significauit personam, ex cuius semine Christus est natus in carne, qui ex patris sui Iesse lumbis erumpens usque ad florem Dominicae natiuitatis carnalis porrexit originem.

PL 18, 137A

そして、論じられたことの多様さに我々が惑わされぬよう、これらすべてを成し遂げようとする主キリストその人の人物を指し示して、同じ預言者は続けてこう言った。「エッサイの根から枝が出て、その根から花が咲き上る」(イザヤ11:1)。根は、まさにダビデという人物を意味した。その子孫からキリストは肉において生まれた。ダビデは、父エッサイの腰から出て、主の肉における誕生という花に至るまで、系譜を延ばしたのである。

5

Denique sic adiecit, ut diceret: « Requiescet in eo Spiritus Dei, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et uirtutis, spiritus cognitionis et pietatis, replebit eum spiritus sancti timoris Dei (Ibid., 2, 3) . » Et ut apertius Christum intellegi oportere monstraret, prosequitur, dicens: « Non secundum gloriam iudicabit, neque secundum eloquentiam redarguet; sed iudicabit humili iudicio, et redarguet gloriosos terrae, et percutiet terram uerbo oris sui, et spiritu per labia interficiet inpium (Ibid., 4) ; » eo scilicet uerbo, et labiorum adspiratione, qua dixit: « Principatus huius mundi (id est dominatus) mittetur foris (Joan. XII, 31) .

PL 18, 137A

実に、彼はこう付け加えた。「彼の上に神の霊が憩う。知恵と知性の霊、思慮と力の霊、知識と敬虔の霊が。聖なる神への畏れの霊が彼を満たす」(イザヤ11:2, 3)。そして、キリストのことと理解すべきだとさらにあらわに示すために、続けて言う。「栄光によって裁かず、雄弁によって責めることもない。むしろ、へりくだった裁きで裁き、地の栄えある者たちを責め、その口の言葉で地を打ち、唇の息で不敬虔な者を殺す」(イザヤ11:4)。つまり、「この世の支配(すなわち統治)は外に追い出される」(ヨハネ12:31)と言った、その言葉と唇の息によるのである。

6

De quo iterum: Venit principatus mundi, et non inueniet in me nihil (Joan. XIV, 30) . » Et ut sacramentum crucis ostenderet, adiecit, dicens: « Et erit iustitia praecinctus lumbos, et ueritate inuolatus ( sic ) latera (Isai. XI, 5) . » « Tunc, ait, (id est ex eo tempore) pascet lupus cum agno, et pardus requiescet cum aedo, et uitulus, et taurus, et leo simul pascentur; et puer paruulus ducet eos (hoc est sacerdos, uel aetatis paruitate innocus, uel innocentiae puritate subnixus gubernabit eos).

PL 18, 138A

これについて、また、「この世の支配が来るが、私のうちには何も見出さないであろう」(ヨハネ14:30)。また、十字架の秘義を示すために、こう付け加えた。「正義がその腰の帯となり、真理がその脇腹を覆う〔原文のまま〕」(イザヤ11:5)。「そのとき、と彼は言う(すなわちそのときから)、狼は子羊とともに草を食み、ヒョウは子山羊とともに憩い、子牛も雄牛も獅子も、ともに草を食む。幼い子が彼らを導く(すなわち、年の幼さゆえに害のない、あるいは無垢の清さに支えられた祭司〔sacerdos〕が、彼らを治める)」。

7

Et bos, et ursus simul pascentur (et natio eorum una erit), et leo, et bos manducabunt paleas (id est aridas escas) (Ibid., 6, 7) . » Ac ne mea interpretatio praesumpta uel temeraria a sollicitis auditoribus iudicetur, apostoli Pauli disputationem meis interpretationibus interseram, dicentis: « Expoliate uos ueterem hominem cum actibus eius, et induite nouum qui renouatur in agnitione Dei secundum imaginem eius, qui creauit eum.

PL 18, 138A

「牛もクマも、ともに草を食む(彼らの民族は一つとなる)。獅子も牛も藁(すなわち乾いた餌)を食う」(イザヤ11:6, 7)。そして、私の解釈が、僭越あるいは軽率なものと、気遣う聴衆に判断されないよう、使徒パウロの議論を、私の解釈の間に差し挟もう。使徒はこう言う。「汝らは古い人をその行いとともに脱ぎ捨て、それを造った者の像に従って、神の認識において新たにされる新しい人を着よ」。

8

Ubi non est masculus et femina, Graecus et Iudaeus, circumcisio et praeputium, barbarus et Scyta, seruus et liber: sed omnia et in omnibus Christus (Coloss. III, 9, 10, 11) . » Veteris actibus spoliatos conuersatione noui hominis, qui Christus est, uestit; nec passus est relinquere exutos, sed tegmine honestae conuersationis, et bonorum operae claritate contexit. « Induite uos, inquit, sicut electi Dei et sancti uiscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, patientiam, modestiam, sufferentes inuicem, et donantes uobismetipsis, si quis aduersum aliquem habet querellam, sicut et Dominus donauit uobis, ita et uos facite (Ibid., 12, 13) . »

PL 18, 139A

「そこには、男も女もなく、ギリシア人もユダヤ人もなく、割礼も無割礼もなく、未開の人もスキタイ人もなく、奴隷も自由人もなく、キリストがすべてであり、すべてのうちにいる」(コロサイ3:9, 10, 11)。古い人の行いを脱がされた者たちに、キリストである新しい人の生き方を着せ、裸のままに残すことを許さず、立派な生き方の覆いと、善い業の栄光で包んだ。「汝らは、神に選ばれた聖なる者として、慈しみの心、親切、謙遜、忍耐、控えめを身に着けよ。互いに忍び合い、誰かが誰かに対して訴えを持つなら、汝ら自身のあいだで赦し合え。主が汝らを赦したように、汝らもそうせよ」(コロサイ3:12, 13)。

Sermo III. De caritate, Caput XI

第3説教(愛について) 第XI章PL 18, 139B
1

Deo donante remissa sunt nobis omnia; permanebimus indemnes si et nos fratrum remittamus offensa: si caritatis uinculis inseparabili nexu iungamur (Ibid., 14 seq.) : si pacis munere alterno amore laetemur: si diuinis nos aedificemus eloquiis: si psalmis ad caelestia prouocemus: si ad superna canticis inuitemus: si omnia quae facimus opere, quae sermone loquimur, quae cogitatione complectimur, in Dei timore perficimus; gratias referentes Patri per Filium, laudantes Deum in Christo, et Christum praeferentes in Deo, ut caelestes caelestibus conparati, spiritales spiritalibus similemus.

PL 18, 139B

神が赦すことによって、すべてが我々に赦されている。我々もまた兄弟たちの過ちを赦すなら、我々は損なわれずにとどまるであろう。愛のきずなによって、離れえぬ結びで結ばれるなら(コロサイ3:14以下)、平和の賜物に、互いの愛をもって喜ぶなら、神の言葉で互いを建て上げるなら、詩篇によって天のことへ促し合うなら、賛歌によって高きものへ招き合うなら、行いで為すこと、言葉で語ること、思いに抱くことのすべてを、神への畏れのうちに成し遂げるなら、子を通して父に感謝を返し、キリストにおいて神を賛美し、神においてキリストを重んじるなら——天のものとして天のものに並び、霊のものとして霊のものに似るために。

2

Quod opus aliut nullum est, nisi Dei gloriam diuina uoce conlaudent, dicente Iohanne: « Vidi et audiui nocem multorum in circuitu throni, et animalium, et seniorum: et erat numerus decies centena millium, dicentes uoce magna: Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere potestatem, et uirtutem, et diuitias, et patientiam, et honorem, et fortitudinem, et gloriam, et benedictionem.

PL 18, 140A

そこでの務めは、神の栄光を神の声でともに賛美することのほかにはない。ヨハネが言うとおりである。「私は見て、玉座と生き物たちと長老たちの周りに、多くの者の声を聞いた。その数は百万であって、大声で言っていた。『屠られた子羊は、権能と、力と、富と、忍耐と、誉れと、強さ〔fortitudo〕と、栄光と、賛美とを受けるにふさわしい』」。

3

Et omnem creaturam, quae est in caelo, et super terram, et mare, et quae in eis sunt omnia (Apoc. V, 11-13) . » Et iterum monet: « Angeli stabant circa thronum, et seniores, et quatuor animalia: et prociderunt ante thronum in faciem suam, et adorauerunt Deum, dicentes: Benedictio, et gloria, et sapientia, et gratiarum actio, et honor, et potestas, et uirtus Deo nostro in saecula saeculorum. Amen (Ibid. VII, 11, 12) . » EXPLICIT SERMO SANCTI AMBROSI.

PL 18, 140B

「また、天にあり、地の上にあり、海にある、すべての被造物と、そこにあるすべてのものを〔聞いた〕」(黙示録5:11–13)。また、再びこう戒める。「天使たちは玉座の周りに立ち、長老たちと四つの生き物もいた。彼らは玉座の前にひれ伏し、神を拝して言った。『賛美と栄光と知恵と感謝と誉れと権能と力が、我々の神にあるように、世々にわたって。アーメン』」(黙示録7:11, 12)。聖アンブロシウスの説教、終わり。