Caput I
第I章PL 18, 409CEtsi scio te, imperator, et cunctos qui consilium tuum participant posse mirari quod nunc demum gratias agere exorsus sum, quasi beneficia in me tua coeperint a consulatu, fatebor tamen quod ingenii (cujus me poenitet) conscius, etiam nunc tacere voluissem, et prorumpens licet hujus muneris gaudium intra arcanae laetitiae conscientiam coercere.
PL 18, 409C皇帝よ、私は承知している。あなたも、あなたの評議に与る者たちすべても、なぜ私が今になってようやく礼を述べ始めたのかを、いぶかしく思いうることを。あたかも、私へのあなたの恩恵が執政官職から始まったかのように。しかし私は白状しよう。自分の才(それが私は恥ずかしい)を自覚していたので、今なお黙っていたかったのである。この栄職への喜びがあふれ出ようとも、それを秘めた歓びの自覚のうちに閉じ込めておきたかった。
Sed sive errorem nostrum, sive consilium congesta et coacervata in unum beneficia vicerunt; atque in id redegerunt necessitatis ambiguum, ut mihi aut indiserti, aut ingrati esset fama subeunda: malui eloquentiam potius quam pietatem erga te officiumque meum desiderari.
PL 18, 409Cだが、積み重ねられ、一所に積み上げられた恩恵は、我々の過ちを打ち負かしたのか、それとも思慮を打ち負かしたのか、いずれにせよ、どちらとも決めがたい窮地〔necessitatis ambiguum。ミーニュの解釈注は necessitatis angustias(窮地)と言い換える〕に私を追い込み、雄弁でないか、恩知らずか、そのどちらかの評判を受けねばならぬようにした。私は、あなたへの敬愛と私の務めが欠けていると思われるよりは、むしろ雄弁が欠けていると思われるほうを選んだ。
Et sane in his honoribus quibus me prius honestaras, minor esse causa ad agendas gratias videbatur.
PL 18, 409C実に、あなたが先に私に栄誉を授けた諸職においては、礼を述べるべき理由はより小さいように見えた。
Nam cum me aerarium publicum curare voluisti, cum quaereres virum animi magni adversus pecuniam, liberi adversus offensas, constantis adversus invidiam, me, qui tibi viderer ejusmodi, delegisti: idque eo tempore quo exhaustae provinciae partim depraedatione barbarica, partim non minus exitiabilibus quam pudendis praesidentium rapinis ultro opem imperatoris exposcerent, milites saepe anteactis temporibus ludo habiti cum praesens stipendium flagitarent, quoquo modo videbar honorem onere pensare.
PL 18, 410Cあなたが国庫を私に預からせようとしたとき、金銭に対して大きな心を持ち、侮辱に対して自由で、妬みに対して不動の者を求めて、そのような者と見えた私を選んだ。しかもそれは、属州が、一方では蛮族の略奪により、他方では恥ずべきに劣らず破滅をもたらす総督たちの強奪により、疲弊して、みずから皇帝の助けを求め、過ぎた時代にしばしば愚弄されてきた兵士たちが、目前の俸給を要求していたときであり、私は何とかして、栄職を重荷で釣り合わせているように見えた。
At cum me praetoriis praefecisti, et provincias de te egregie meritas meae fidei tutelaeque mandasti, ingens judicii tui fuit munus; sed in eo non mihi solum quem tanta potestate succinxeras, verum etiam negotiis tuis commodasse aliquatenus videbare.
PL 18, 410Cところが、あなたが私を近衛長官に任じ、あなたにすぐれた功のあった諸属州を私の信義と保護にゆだねたとき、それはあなたの判断の巨大な授け物であった。だが、そこでは、あなたはそれほどの権力を帯びさせた私だけでなく、自分の務めにも、いくぶんか益をもたらしたと見えた。
Caput II
第II章PL 18, 411APorro in decernendo consulatu remotis utilitatibus tuis rationem meae solum dignitatis habuisti. Nam in administrationibus labor honori adjungitur: in consulatu honos sine labore suscipitur.
PL 18, 411Aさらに、執政官職を定めるにあたって、あなたは自分の利益を脇に置き、ただ私の位だけを考慮した。実に、行政の職では労苦が栄誉に加わるが、執政官職では栄誉が労苦なしに受けられる。
In illis si laeteris, cupidae ambitionis esse videaris; in hoc nisi aperte et propalam laeteris, ingratus sis. Huc accedit quod ipsa haec urbs, atque hoc augustissimum consilii publici templum officium hujus orationis efflagitant.
PL 18, 411A前者においては、喜べば野心を抱く者と見られようが、これにおいては、公然と人前で喜びを示さなければ恩知らずとなろう。さらに、まさにこの都と、公の評議のこの最も尊い神殿〔元老院議場〕が、この弁論の務めを強く求めている。
Haec tibi, nominis novi, sed antiquissimae nobilitatis, civitas est patria: hic primum editus, hic quasi quoddam salutare humano generi sidus exortus.
PL 18, 411Aこの都は、名は新しいが、いとも古い高貴さをもつ、あなたの祖国である。ここであなたは初めて世に出で、ここで、人類のための救いの星のように昇った。
Hi cives et populares tui silere me non sinunt, nec patiuntur ut quisquam alius auspicatissimo die apud te ac de te loquendi munus usurpet, quam is qui amplissimo sit praeditus magistratu.
PL 18, 411Bここの市民、あなたの同郷人たちは、私が黙ることを許さず、また、この最も吉兆の日に、あなたのもとで、あなたについて語る務めを、いとも高い公職を帯びた者以外の誰かが奪うことも許さない。
Putant aliquid adjicere ad splendorem laudum tuarum consulis nomen, et recte putant. Adjicitur enim laudum dignitati honore laudantis.
PL 18, 411B彼らは、執政官の名があなたの賞賛の輝きに何かを加えると考えており、その考えは正しい。賞賛の品位は、賞賛する者の栄誉によって増すからである。
Ac licet, maxime imperator, publico judicio et nomine agere tibi gratias debeam, tamen illa quae pro summa re domi forisque gessisti, nunc ex parte maxima praetermittam, ut quantocius ad ea quae propria sunt, perveniat oratio.
PL 18, 411Bいと偉大な皇帝よ、私は公の判断と名においてあなたに礼を述べるべきではあるが、国家の最高の事柄のためにあなたが内でも外でも成し遂げたことは、今はそのおおかたを措き、できるだけ早く、私自身に固有の事柄へ弁論が至るようにしよう。
Caput III
第III章PL 18, 411BAn ego nunc receptas virtute tua Gallias, barbariam omnem subactam pergam quasi nova et inaudita memorare, quae in hac Romani imperii parte gloriosissima sint famae laude celebrata, in tantum ut fratris imperatoris mererentur invidiam?
PL 18, 411Bそれとも私は今、あなたの力によって取り戻されたガリア、征服された蛮族のすべてを、新しく聞いたこともないことのように語り続けるべきなのか。それらは、ローマ帝国のこの部分で、いとも栄光ある評判の称賛によって名高くなり、ついには兄弟なる皇帝の妬みを買うほどであった。
Quid enim a te aliud consortis imperatoris alienavit animum, nisi gloriae tuae splendor? Testor immortalem Deum, testor ad vicem numinis mihi sanctam conscientiam meam, me multa constanter in hac urbe fuisse dicturum de his quae adversus optimum imperatorem inclementer et impie cogitata atque suscepta sunt, si etiam nunc hominum coetus divus Constantius frequentaret.
PL 18, 411C実に、共治の皇帝の心をあなたから遠ざけたものは、あなたの栄光の輝きのほかに何があったか。不死の神にかけて誓い、神威に代わる私の聖なる良心にかけて誓う。もし今なお神なるコンスタンティウスが人々の集いに足を運んでいたなら、私はこの都で、最善の皇帝に対して無慈悲に、また不敬虔に企てられ着手されたことについて、多くを揺るぎなく語ったであろう。
Nunquam profecto liberi civis et boni senatoris officio defuissem, quominus redarguerem et convincerem eas illi in te odii fuisse causas, quae amoris inflammatrices et fidei obsides esse debuerunt.
PL 18, 412A私は決して、自由な市民、善き元老院議員としての務めを欠いて、彼のあなたへの憎しみの原因が、愛を燃え立たせ信義の担保となるべきものであったことを、論駁し立証しないでいることはなかっただろう。
Caput IV
第IV章PL 18, 412AFlorentissimas quondam antiquissimasque urbes barbari possidebant, Gallorum illa celebrata nobilitas aut ferro occiderat, aut immitibus addicta dominis serviebat.
PL 18, 412Aかつて最も栄え、いとも古い諸都市を蛮族が占拠し、ガリア人のあの名高い高貴さは、剣に倒れたか、無慈悲な主人に引き渡されて奴隷となっていた。
Porro aliae quas a vastitate barbarica terrarum intervalla distulerant judicum nomine a nefariis latronibus obtinebantur; ingenua indignis cruciatibus corpora; nemo ab injuria liber, nemo intactus a contumelia, nisi qui crudelitatem praedonis pretio mitigasset: ut jam barbari desiderarentur, ut praeoptaretur a miseris fortuna captorum.
PL 18, 412Aまた、蛮族の荒廃からは土地の隔たりによって遠ざけられていた他の諸都市は、裁判官〔総督〕の名をもつ不埒な盗賊どもに握られていた。自由人の身体は不当な責め苦に遭い、不法を免れる者は誰もおらず、侮辱に触れられぬ者は一人もなく、略奪者の残酷さを金で和らげた者だけがその例外であった。そのため、もはや蛮族のほうが懐かしまれ、哀れな者たちは捕虜の境遇をむしろ望むほどであった。
In hoc statu imperator noster Gallias nactus minimum habuit adversus hostem laboris atque discriminis, una acie Germania universa deleta est, uno praelio debellatum, sed emendatio morum, judiciorumque correctio et difficile luctamen, et periculi plenum negotium fuit.
PL 18, 412Bこの状態の中、我々の皇帝はガリアを得て、敵に対しては労苦と危険をごくわずかしか要しなかった。一度の戦列でゲルマニアの全体が滅ぼされ、一度の戦いで制圧された。しかし、風習の矯正と裁判の是正は、困難な闘いであり、危険に満ちた仕事であった。
Nam ut quisque improbissimus erat, ita maxime Caesaris rebus inimicus, vitandis legum poenis de novo scelere remedia quaerebat, et quia defendere admissa flagitia non poterat, in ultorem juris invidiam congerebat.
PL 18, 412B実に、誰であれ最も邪悪な者ほど、カエサル〔副帝〕の事業に最も敵対し、法の刑罰を避けるために新たな悪行に救済策を求め、犯した恥ずべき行いを弁護できなかったので、法の復讐者に憎悪を積み上げた。
Et cum sancti principis mores atque instituta falsarum opinionum, vituperationum licentiam submoverent, callido nocendi artificio accusatoriam diritatem laudum titulis peragebant, in omnibus conventiculis quasi per benevolentiam illa jactantes, Julianus Alamanniam domuit, Julianus urbes Galliae ex favillis et cineribus excitavit.
PL 18, 412Bそして、聖なる君主の風習と制度が、偽りの意見と中傷の放縦を遠ざけていたので、彼らは害するための狡猾な術策として、告発の凶暴さを賛辞の名のもとに行った。あらゆる小さな集まりで、好意からのようにこう言い触らした。「ユリアヌスはアラマンニアを馴らした、ユリアヌスはガリアの諸都市を灰燼から立ち上がらせた」と。
Illae provinciae obsessae, expugnatae, ferro ignique vastatae beatiores sunt his oppidis quae habet sine hoste Constantius. Aestates omnes in castris, hiemes in tribunalibus degit.
PL 18, 412C「あの属州は、包囲され、攻め落とされ、火と剣に荒らされたのに、敵のいないコンスタンティウスが領するこれらの町々よりも幸いである。彼は夏のすべてを陣営で、冬のすべてを法廷で過ごす」〔前節の中傷者たちの言葉の続きと解した〕。
Ita illi anni spatia divisa sunt, ut aut barbaros domitet, aut civibus jura restituat, perpetuum professus aut contra hostem, aut contra vitia certamen.
PL 18, 412C「こうして彼の一年の期間は分けられている。蛮族を馴らすか、市民に法を回復するか、のどちらかであり、敵に対してか悪徳に対してか、絶えざる闘いを公言している」〔これも中傷者たちの言葉の続きと解した〕。
Caput V
第V章PL 18, 413AHae voces fuerunt ad inflammanda odia probris omnibus potentiores. Si enim comminisci aliqua flagitia tentassent, facile ipso splendore laudis et gloriae refutarentur. Invenerunt accusandi genus quod nullus refelleret.
PL 18, 413Aこの言葉は、あらゆる非難にもまして、憎しみを燃え立たせる力があった。もし彼らが何らかの恥ずべき行いをでっち上げようとしても、賞賛と栄光のまさにその輝きによって、たやすく論破されたであろうからである。彼らは、誰も反駁しえない告発の型を見いだした。
Sed quid, oro vos, principem nostrum facere debuisse censetis? Romanas urbes hostibus dederet, ne animum fratris offenderet? Provincias firmissimas, utilissimasque reipublicae sub obtutibus suis vexari ac diripi sineret, ne quid Augustus quod nollet audiret?
PL 18, 413Aだが、諸君に問う、我々の君主は何をなすべきだったと思うか。兄弟の心を害さぬために、ローマの諸都市を敵に明け渡すべきだったのか。国家にとっていとも堅固で有益な諸属州が、自分の目の前で荒らされ略奪されるのを許し、アウグストゥスが望まぬことを耳にしないようにすべきだったのか。
Flagitiis administrantium non modo frena laxaret, sed etiam stimulator accenderet, ne inter principes faceret morum dissimilitudo discordiam?
PL 18, 413A統治する者たちの悪行に対して、手綱を緩めるにとどまらず、拍車をかける者としてさらに燃え立たせるべきだったのか〔底本は stimulator。「煽る者として」と解した〕。君主たちのあいだで、風習の相違が不和を生まぬようにと。
Nobilem Etruriae adolescentem ferunt, cum propter eximiam formae dignitatem multarum in se feminarum amores excitaret, faciem suam ad obliterandam pulchritudinem vulneribus sauciasse.
PL 18, 413Bエトルリアの高貴な若者のことが伝えられている。彼は並外れた容姿の美しさゆえに、多くの女たちの恋を自分に呼び起こしたので、美しさを消し去ろうとして、自分の顔を傷で傷つけたという。
Sed facile fuit juveni dignitati corporis decorem animi praeponenti et candorem decolorare, et oris nitorem alte impressis cicatricibus devenustare. Num aliquid hujusmodi adversus amorem civium facere debuit Julianus?
PL 18, 413Bだが、肉体の品位よりも心の美を上に置くこの若者にとって、肌の白さを損ない、顔の輝きを、深く刻んだ傷痕で醜くすることは容易であった。ユリアヌスが、市民の愛に対して、これと同じようなことをすべきだったろうか。
Ac ne potuit quidem; nisi forte existimamus patientes vulnerum formas esse virtutum. Scilicet et candorem aequitatis potuit obumbrare, et a temperantia purpuram sancti ruboris abolere, vicem fortitudinis indignis confodere vulneribus, eruere oculos providentiae!
PL 18, 413Bしかも、できもしなかった。徳の姿が傷を受け入れうるものだと我々が考えるなら、別であるが。もちろん彼は、公正の清らかさに影を落とし、節制から聖なる赤らみの紫〔羞じらいの色〕を消し去り、勇気の姿を不当な傷で刺し貫き、先見の目をえぐり出すことができたのだろう、というわけだ。
Deinde nisi ille adolescens severam manum propriis vultibus intulisset, dies et mora, non longa aetatis successio omnem illum florem corporis peremisset. At in virtutibus principis nostri quanto aetas prolixior, tanto pulchritudo praestantior.
PL 18, 413Bさらに、あの若者が自分の顔に厳しい手を加えなかったとしても、日と時の経過が、長くはない年齢の移ろいが、あの肉体の花のすべてを奪っていたであろう。だが、我々の君主の徳においては、年齢が長くなるほど、美しさはいよいよ優れる。
Caput VI
第VI章PL 18, 413CMitto cunctam barbariam adversus vindicem Romanae libertatis in arma commotam, gentesque recens victas et adversus jugum nuper impositum cervice dubia contumaces, in redivivum furorem nefandis stimulis excitatas.
PL 18, 413Cローマの自由の擁護者に対して武器を取って動いた蛮族のすべてを、また、最近征服されたばかりで、新たに課されたくびきに対して首を揺らして逆らう諸国民が、忌まわしい刺激によって、再び燃え上がった狂気へと駆り立てられたことを、私は措く。
Quae omnia obstinatam et immobilem principis maximi tandem vicere patientiam. Itaque cum in ipso molimine oppressisset Alamanniam rebellantem, qui paulo ante inaudita regionum, fluviorum, montium nomina exercitu victore peragraverat, per ultima ferarum gentium regna, calcata regum capita supervolans, in medio Illyrici sinu improvisus apparuit.
PL 18, 413Cこれらすべてが、ついに最大の君主の、頑なで不動の忍耐に打ち勝った。そこで彼は、その企ての最中に、反乱するアラマンニアを押さえつけたのち、少し前まで聞いたこともなかった地方・河川・山々の名を、勝利の軍とともに踏破し、野蛮な諸国民の最果ての王国を通り、諸王の頭を踏みつけて飛び越え、イリュリクムのふところの真ん中に、思いがけず現れた。
Vidimus felices illius comites viae stupentes, urbium populos dubitasse credere quae videbant. Non aliter consternatas arbitror gentes quae prolapsum coelo excepere Palladium.
PL 18, 414A我々は見た、あの道の幸運な同行者たちが驚嘆し、諸都市の民が、見ているものを信じることをためらったのを。天から落ちてきたパラディウム〔ミネルウァの像〕を受けた諸国民も、同じように茫然としたのだと私は思う。
Virgines, pueri, feminae, tremulae anus, titubantes senes non sine magno attoniti horrore cernebant imperatorem longam viam sub gravium armorum onere currentem, properantis anhelitum sine sensu lassitudinis, crebriores sudorum rivos per fortia colla manantes, et inter illum pulveris qui barbam et capillum onerarat horrorem micantia sidereis ignibus lumina.
PL 18, 414Aおとめたち、少年たち、女たち、震える老女たち、よろめく老人たちは、深い畏れに打たれ、茫然として、皇帝が重い武具の荷を負って長い道を走るのを見ていた。急ぐ息は、疲れを覚えぬかのようであり、汗の流れはいよいよ頻繁に、強い首筋を伝って流れ、ひげと髪を重くした埃の恐ろしい姿のただ中で、その目は星の火のようにきらめいていた。
Voces gaudentium oppresserat miraculi magnitudo. Cessabant officia laudandi plus quam laudanda cernentibus.
PL 18, 414B喜ぶ人々の声は、奇跡の大きさに押さえ込まれていた。賞賛に値する以上のものを見る者たちには、賞賛の務めは止んでいた。
Caput VII
第VII章PL 18, 414BSufficeret quidem ad expeditionem praesentium negotiorum sola properatio, sed non sufficit principi nostro reipublicae una ratione consulere. Multa pariter aggreditur pectus nullis unquam laboribus fatigatum.
PL 18, 414B当面の事柄を片づけるには、ただ急ぐことだけで足りたであろう。だが、我々の君主にとって、国家のために一つの見地から配慮するだけでは足りない。いかなる労苦にも疲れたことのない胸は、多くのことを同時に企てる。
Ut uno eodemque tempore et componeret fidissimarum provinciarum statum, et barbariam omnem admoto propius terrore percelleret, longissimo cursu Istrum placuit navigari. Proh sancta divinitas!
PL 18, 414B同じ一つの時のうちに、いとも忠実な諸属州の状態を整え、かつ、恐怖をより近くに迫らせて蛮族のすべてを震え上がらせるために、彼はイストロス(ドナウ)を、きわめて長い行程で船で下ることを決めた。ああ、聖なる神性よ!
Quae navigationis illius fuit pompa, cum dexteriorem inclyti fluminis ripam utriusque sexus, omnium ordinum, armatorum atque inermium perpetuus ordo praetexeret, despiceretur ad laevam in miserabiles preces genu nixa barbaria?
PL 18, 414Bその航行の壮観はどのようなものであったか。名高い川の右岸には、男女の別なく、あらゆる身分の、武装した者も武装せぬ者も、切れ目なく列をなして縁取り、左岸には、哀れな嘆願にひざまずく蛮族が見下ろされたのである。
Omnes urbes quae Danubium incolunt aditae, omnium audita decreta, levati status, instaurataeque fortunae, innumerabilibus barbaris data venia, et munus pacis indultum.
PL 18, 414Cダヌビウスに沿って住むすべての町が訪ねられ、すべての者の訴えが聴かれ、境遇は軽くされ、運命は立て直され、数えきれぬ蛮族に赦しが与えられ、平和の贈り物が許された。
Qui properationem illam contemplabitur, nihil legisse praeter viam imperatorem putabit; qui gestarum rerum multitudinem considerabit, properasse non credet.
PL 18, 414Cあの急行を見る者は、皇帝は道をたどるほか何もしなかったと思うだろう。なされた事の多さを考える者は、急いだとは信じないだろう。
Caput VIII
第VIII章PL 18, 414CO facundia potens Graecia, omnium tuorum principum gesta in majus extollere sola potuisti, sola factorum glorias ad verborum copiam tetendisti. Tu navem unam propter aurati velleris furtum, et virginis raptum in coelum usque sublatam sideribus consecrasti.
PL 18, 414Cおお、雄弁に力あるギリシアよ。あなたは、あなたのすべての君主の事績を、いっそう大きく持ち上げることのできた唯一の国であり、事績の栄光を言葉の豊かさへと引き延ばした唯一の国である。あなたは、金羊毛の窃盗と、おとめの略奪のために、一隻の船を天まで引き上げ、星々に献じた。
Tu puerum inventorem serendi, draconum alitum curru volantem semina in terras sparsisse jactasti.
PL 18, 415Aあなたは、種まきの発明者である少年が、翼ある竜の車で飛びながら、地に種を撒いたと誇った。
Quid tu si ad scribendas celebrandasque res principis nostri animum adjeceris, de Juliani lembis liburnisque factura es? quae non modo nihil cuiquam adimunt, neque urbes hospitas populant, sed ultro omnibus populis immunitates, privilegia, pecunias largiuntur.
PL 18, 415Aならば、もしあなたが我々の君主の事績を書き称えることに心を向けたなら、ユリアヌスの小舟と軽船について、何を語るのか。それらは、誰からも何ひとつ奪わず、客を迎える町々を荒らさず、かえって、すべての民に免税と特権と金銭を惜しみなく与えるのだ。
Qua dignitate describes classem, per maximi fluminis tractum remis ventisque volitantem, tum principem nostrum alta puppe sublimem: non per cujuscemodi agros frumenta spargentem, sed Romanis oppidis bonas spes, libertatem, divitias dividentem, tum ex parte altera in barbaricum solum terrorem bellicum, trepidationes, fugas, formidines obserentem?
PL 18, 415Aいかなる威厳をもって、あなたは描くのか。最大の川の流れを、櫂と風によって飛ぶように進む艦隊を。また、高い船尾に立って高く見える我々の君主を。それは、どこかの畑に穀物を撒き散らすのではなく、ローマの町々に良き希望と自由と富を分け与え、他方では蛮族の地に、戦いの恐怖、おののき、敗走、畏怖を蒔くのだ。
Caput IX
第IX章PL 18, 415BJam quale illud fuit, quod Istrum adhuc navigans beneficia tua usque ad Adriam, Tyrrhenum, Maeotidem porrigebas?
PL 18, 415Bではさらに、次のことはどのようなものであったか。あなたはなおイストロスを下りながら、あなたの恩恵を、ハドリア海、テュレニア海、マエオティス(湖)にまで及ぼしたのである。
Ipso enim tempore levati equorum pretiis enormibus Dalmatae, Epirotae ad incitas intolerandi tributi mole depressi, providentia, imperator, tua, non modo miserias exuerunt, sed amplam etiam atque opulentam revexerunt fortunam.
PL 18, 415Bちょうどその時に、法外な馬の値〔の負担〕から解かれたダルマティア人、また、耐えがたい貢租の重さに極限まで押しつぶされていたエペイロス人は、皇帝よ、あなたの先見によって、悲惨を脱したのみならず、豊かで富んだ運命を取り戻した。
Urbs Nicopolis, quam divus Augustus in monumentum Actiacae victoriae tropaei instar exstruxerat, in ruinas lacrymabiles prope tota conciderat, lacerae nobilium domus, sine tectis fora, jamdudum aquarum ductibus pessundatis plena cuncta squaloris et pulveris.
PL 18, 415Bニコポリスの都は、神なるアウグストゥスがアクティウムの勝利の記念として、戦勝碑のように築いたものだが、ほとんど全体が痛ましい廃墟と化していた。貴族たちの家は引き裂かれ、広場には屋根がなく、水道はとうの昔に壊されて、あらゆるものが汚れと塵に満ちていた。
Certamen ludicrum, lustris omnibus solitum frequentari, intermiserat temporis moesti deforme justitium. Ipsae illae bonarum artium magistrae et inventrices Athenae, omnem cultum publice privatimque perdiderant. In miserandam ruinam conciderat Eleusina.
PL 18, 415Cあらゆる五年祭ごとに人が集まるのが常であった競技会は、悲しい時代の醜い休止のために中断していた。善き学芸の師であり発見者である、まさにそのアテナイも、公私にわたるあらゆる整えを失っていた。エレウシスは憐れむべき廃墟と化していた。
Sed universas urbes ope imperatoris refotas enumerare perlongum est: scire satis est cunctas Macedoniae, Illyrici, Peloponnesi civitates unis aut binis epistolis maximi imperatoris repentinam induisse novatis moenibus juventutem, aquas omnibus locis scatere: quae paulo ante arida et siti anhelantia visebantur, ea nunc perlui, mundari, madere; fora, deambulacra, gymnasia laetis et gaudentibus populis frequentari, dies festos et celebrari veteres, et novos in honorem principis consecrari.
PL 18, 416Aだが、皇帝の援助によって回復された諸都市をすべて数え上げるのは長きに過ぎる。知れば足りよう。マケドニア、イリュリクム、ペロポネソスのすべての都市は、最大の皇帝の一通か二通の書簡によって、城壁が新たにされ、たちまち若さをまとったこと。あらゆる場所で水が湧き出ていること。少し前まで乾いて渇きにあえぐように見えた所が、今は洗われ、清められ、潤っていること。広場、遊歩道、体育場は、喜び楽しむ民で満たされ、古い祭日が祝われ、新しい祭日が君主を称えて定められていること。
Caput X
第X章PL 18, 416ASi quis mortalium in aliquam coelestem speculam nube sublatus, paulo ante vidisset moesta omnia, semiruta oppida, desolata moenia, ab indigenis solitudinem, exulum turbam; is si nunc in illud idem editum reponatur, ac despiciat cuncta laetantia, agros consitos, urbes frequentes, aquas oppidis influentes, magnifico cultu non privatas aedes, sed publica tecta surgentia, dites pro terrarum ingeniis messibus segetes, vincentes agricolarum vota vindemias, arduos colles, profundasque valles, et lata camporum balatu, hinnitu, mugitibus persona, profecto mirabitur tam brevi cuncta mutata, desiliet e nubibus, et viciniam coeli cupide derelinquet, ut tuis, imperator, terris fruatur.
PL 18, 416Aもし死すべき者の誰かが、雲に持ち上げられて天の高みの物見台に上り、少し前に、あらゆるものが悲しみに沈み、町々は半ば崩れ、城壁は荒れ果て、土地の者はおらず、追放された者たちの群れだけがいるのを見ていたとする。その者が、今、同じ高みに戻されて、すべてが喜びにあふれ、畑は耕され、町は人で満ち、水が町々に流れ込み、壮麗な造作で、私邸ではなく公の建物がそびえ、土地ごとの性質に応じて豊かに実る穀物畑、農夫たちの願いに勝るブドウの収穫、険しい丘、深い谷、そして広い野が、羊の鳴き声、馬のいななき、牛の声で鳴り響くのを見下ろすなら、間違いなく、これほど短い間にすべてが変わったことに驚嘆し、雲から降り立ち、天の近さを喜んで捨てて、皇帝よ、あなたの地を楽しもうとするであろう。
Illud vero cujus miraculi est, neminem ullum in tanto rerum paratu sensisse dispendium, in omnia pecuniam ab imperatore depromi, et quoddam versa vice provinciis pendi tributum, illinc ad universos fluere divitias quo prius undique confluebant?
PL 18, 416Bさらに、これは何という奇跡であろうか。これほどの事業の準備にあって、誰も損失を感じず、あらゆることに皇帝から金銭が出され、いわば立場が逆になって属州に貢租が支払われ、以前はあらゆる方面から流れ込んでいた富が、そこから万人へと流れ出ているとは。
Ut in maxima quaestione sit a quo accipias, imperator, qui sic omnibus largiaris. Sed qui vitae tuae instituta rationemque cognoverit, facile fontem copiae hujus inveniet.
PL 18, 416Cそのため、皇帝よ、これほどまでに万人に惜しみなく与えるあなたが、誰から受け取るのかは、大きな問いとなっている。だが、あなたの生き方の定めと筋道を知る者は、この豊かさの源をたやすく見いだすだろう。
Maximum tibi praebet parcimonia tua, Auguste, vectigal: quidquid enim alii in prodigas cupiditates prodigebant, id omne nunc in usus publicos reservatur.
PL 18, 417Aアウグストゥスよ、あなたの倹約が、あなたにとって最大の収入を与える。他の者が放埓な欲望のために浪費していたものはすべて、今は公の用のために蓄えられているからである。
Caput XI
第XI章PL 18, 417AHucusque solus hic fructus imperii putabatur, ut imperator a caeteris civibus non fortibus factis, nec splendore gloriae, sed magnitudine sumptuum separaretur.
PL 18, 417Aこれまで、帝位の実りとはただ次のことだけだと考えられていた。皇帝が他の市民から区別されるのは、勇ましい行いによってでも栄光の輝きによってでもなく、出費の大きさによってである、ということだ。
Inde nihil necessariae substructionum in aedibus moles, ingentes aulicorum catervae legionum sumptum facile vincebant.
PL 18, 417Aそれゆえ、居所の、必要でもない土台の大建築や、宮廷人たちの巨大な群れが、軍団の費用をたやすく上回っていた。
Quin etiam prandiorum et coenarum laboratas magnitudines Romanus populus sentiebat; cum quaesitissimae dapes non gustu, sed difficultatibus aestimarentur, miracula avium, longinqui maris pisces, alieni temporis poma, aestivae nives, hibernae rosae.
PL 18, 417Aさらに、昼餐と晩餐の苦心の大きさを、ローマの民は感じていた。最も珍しい料理が、味ではなく入手の困難によって値踏みされ、鳥の珍品、遠い海の魚、季節はずれの果実、夏の雪、冬のバラが供されたのである。
Haec cuncta animus voluptatum omnium victor abjecit. Neque enim comparandae sunt picturatae marmorum crustae, et solido auro tecta laquearia, qui majorem anni partem in nuda humo cubet, et coelo tantum tegatur; neque turbae institutorum ad delicias ministrorum, cui tam pauca sint ministranda; neque tempus epulatum ei qui saepius statarium prandium ad necessitatem humani corporis capiat, gaudens castrensi cibo, ministro obvio et poculo fortuito.
PL 18, 417Bこれらすべてを、あらゆる快楽に打ち勝った心は捨てた。実に、一年の大半を裸の地に寝て、ただ空にだけ覆われる者には、彩色した大理石の化粧板や純金の格天井を調える要はない〔comparandae sunt を「調えられるべき」の意と取った〕。仕えてもらうべきことがこれほど少ない者には、贅沢のために仕込まれた従者の群れは要らない。しばしば人間の体の必要のために立ったまま昼食を取り、陣中の食物と、手近な従者と、ありあわせの杯を喜ぶ者には、宴の時間は要らない。
Caput XII
第XII章PL 18, 417BSed inter haec mirari satis nequeo quod tam severe parcus in semet, in cives suos tam liberalis est ac remissus; laborum asperrima sibi sumens, ut nos quietis rebus agitemus, cum id usu venire animadvertamus, ut qui remotam a voluptatibus vitam sequantur difficiles et morosi sint, sibi parum laeti, sed aliis tristiores, moestas atque sollicitas etiam privatas domos faciant.
PL 18, 417Bしかし、こうした中で、私はいくら驚いても足りない。自分にはこれほど厳しく倹約でありながら、市民にはこれほど寛大で緩やかなことを。彼は労苦のうちで最も厳しいものを自分で引き受け、我々が静かな境遇のうちに暮らせるようにする。快楽から遠い生活を送る者は、とかく気難しく不機嫌で、自分にも楽しみが少なく、他人にはいっそう陰鬱で、私邸さえも悲しみと気苦労に満ちたものにするのが常であると、我々は気づいているのにである。
At sanctissimus imperator impense studet ut nos pro dignitate habitemus, ut commodis affluamus, ut castam quidem, sed hilarem ducamus aetatem; cum alios principes labor truces, remissos desidia reddiderit, semperque seriis imperatoribus gratia, communibus defuerit industria.
PL 18, 417Cだが、いとも神聖な皇帝は、我々が身分にふさわしく住み、便宜に恵まれ、貞潔でありながら朗らかな生涯を送れるようにと、大いに心を砕いている。他の君主たちを、労苦は荒々しくさせ、怠惰は緩ませた。そして、謹厳な皇帝たちには常に愛想が欠け、気さくな皇帝たちには勤勉が欠けていた。
Neque quisquam sibi molestus ita se facilem caeteris praebuit, ut non ad suum exemplum alios coerceret.
PL 18, 418Aまた、自分に厳しい者で、他の人々に対して寛容にふるまいながら、自分の模範に従って他の者を律しない者は、一人もいなかった。
Noster imperator nihil sibi veniae, nihil caeteris molestiae ac laboris impartiens, suo negotio omnibus otium praestat, divitiarum largitor, curarum avarus, laboriosissima negotiorum praeoptans ipse agere quam aliis imperare.
PL 18, 418A我々の皇帝は、自分には何の容赦も、他の人々には何の厄介も労苦も分け与えず、自分の務めによって万人に安らぎを与える。富の施し手であり、気苦労にはけちであって、最も骨の折れる務めを、他人に命じるよりも自分で行うことを選ぶ。
Caput XIII
第XIII章PL 18, 418AMulti post exactos reges imperium universae reipublicae solitarium cupierunt. Nota sunt recordantibus nomina eorum videlicet qui in propria furentes, affectati regni supplicia pependerunt.
PL 18, 418A王たちが追放されたのち、多くの者が、全国家の支配を独りで手にすることを望んだ。思い出す者には、その名はよく知られている。すなわち、身内に向かって荒れ狂い〔in propria furentes の係りは定かでない。自分の国・同胞に向かってと取った〕、王位を狙った罪の刑罰を受けた者たちである。
Mitto veteres qui saxo praecipites dati, quorum bona publicata, domus erutae, interdicta posteris nomina; non paucos hujusmodi furore vecordes et nostra aetas tulit, qui propter caecam imperandi cupidinem in ferrum ruerunt.
PL 18, 418A岩から突き落とされた昔の者たちは措く。彼らの財産は没収され、家は覆され、名は子孫に禁じられた。このような狂気で分別を失った者を、我々の時代も少なからず出した。盲目的な支配への欲望のために、剣に身を投じた者たちである。
Si hos deus paulisper vitae redditos alloquatur; heus, verbi gratia, Nepotiane atque Sylvane, per infestos gladios, praesentesque mortes imperium petivistis.
PL 18, 418Bもし神が、しばしの生を返されたこれらの者たちに語りかけるなら、〔こう言うであろう〕。「おい、たとえば、ネポティアヌスとシルウァヌスよ、汝らは敵意ある剣と目前の死をくぐって、支配を求めた」。
At nunc ultro vobis potestas regnandi datur, ut ea, qua Julianus, conditione regnetis, ut pro omnium otio die noctuque vigiletis, et cum domini vocemini, libertati civium serviatis, saepius praelium quam prandium capessatis, nihil cuiquam auferatis, et ultro omnibus largiamini, nulli gratificemini, in neminem saeviatis; toto in orbe terrarum nullius virginis fama violetur, sit lectulus etiam sine concessis, sed legitimus voluptatibus: Vestalium toris purior; aestate Alamannicum pulverem, hieme pruinam Thraciae intectis verticibus perferatis.
PL 18, 418B「だが今、汝らには自ずと統治の権力が与えられる。ユリアヌスと同じ条件で統治せよ。万人の安らぎのために昼も夜も目を覚まし、『主』と呼ばれながら市民の自由に仕え、昼食よりも戦いにしばしば取りかかり、誰からも何も奪わず、かえって万人に惜しみなく与え、誰にも私情で計らわず、誰にも荒々しくあってはならない。全世界のどのおとめの評判も傷つけられず、寝台は正当なものでありながら、許された快楽さえ無いものであり〔底本は sit lectulus etiam sine concessis, sed legitimus voluptatibus。legitimus を lectulus に係ると取った。ミーニュの脚注は「別に et legitimis と読む者もある」とする。そう読めば「許された正当な快楽さえ無い」となる〕、ウェスタのおとめたちの寝床よりも清らかであれ。夏にはアラマンニの塵を、冬にはトラキアの霜を、覆いのない頭に受けて耐えよ」。
Profecto verborum ipsorum molestiam delicatae aures non poterunt sustinere, tantis negotiis territi, non modo imperium, sed etiam vitam perosi, ad inferiores aliquos inferos redire properabunt.
PL 18, 418C間違いなく、その言葉の厄介さそのものに、繊細な耳は耐えられないだろう。これほどの務めに怯え、支配のみならず生そのものを憎んで、いっそう下の、どこかの冥界へと急いで帰るだろう。
Videbunt enim justum principatum laboribus, curis, vigiliis inquietum: cujus illi faciem amoenam et amabilem contemplantes laborum aspera non videbant.
PL 18, 418C実に彼らは見るだろう。正しい君主職が、労苦と気苦労と不眠で落ち着かぬものであることを。彼らはその愛らしく好ましい顔だけを眺めて、その労苦の厳しさは見なかったのである。
Caput XIV
第XIV章PL 18, 419ACum igitur inter egregia negotia itinere confecto usque ad Thraciae fines perventum foret, cursim disposito exercitus commeatu, ad Romanam urbem, annonae vacuam, mentem reflexit.
PL 18, 419Aそこで、見事な務めのうちに旅程を終え、トラキアの境にまで至ったとき、軍の糧食を急ぎ手配したのち、彼は穀物供給を欠いたローマの都に心を向けた。
Quemlibet alium a subveniendi conatibus gravissima fames, et tristissimum reipublicae periculum deterruisset. Sed stipendiis provinciarum, et patrimonii sui fructibus, tum undique frumentis coemptis usque ad opulentiam abundantiamque esurientem jam Urbem refersit.
PL 18, 419A他の誰であっても、最も重い飢饉と、国家の最も悲惨な危険に、救援の試みを思いとどまっただろう。だが彼は、諸属州の貢租と自分の私産の収益、さらにあらゆる所から買い集めた穀物によって、すでに飢えていた都を、豊かさと潤沢にまで満たした。
Dicet aliquis, quomodo tam multa tam brevi tempore? Et recte. Sed imperator noster addit ad tempus quod otio suo detrahit. Nihil somno, nihil epulis, nihil otio tribuit, ipsa se naturalium necessariarumque rerum usurpatione defraudat, totus commodis publicis vacat.
PL 18, 419Aある者は言うだろう。どうしてこれほど多くのことが、これほど短い時間でできたのか、と。もっともな問いである。だが、我々の皇帝は、自分の休息から削ったものを時間に加える。眠りにも、宴にも、休息にも何も与えず、自然で必要なものを用いることさえ自分に拒み、全身をもって公の利益に身を捧げる。
Itaque grandaevum jam imperium videbitur his qui non ratione dierum, aut mensium, sed operum multitudine, et effectarum rerum modo Juliani tempora metientur.
PL 18, 419Bそれゆえ、ユリアヌスの時代を、日や月の数ではなく、業の多さと成し遂げた事の度合いで測る者には、その統治はすでに老齢のものと見えるだろう。
Cum Romani populi victus, et exercitus commeatus esset in manibus, in media expediendae annonae trepidatione, nuntius venit plurimas naves Africano tritico graves littus Achaicum praetervectas Constantinopolim pervolasse.
PL 18, 419Bローマの民の食糧と軍の糧食が手がけられており、穀物供給を整える焦りのただ中にあったとき、知らせが来た。アフリカ産の小麦を重く積んだ非常に多くの船が、アカイアの海岸を通り過ぎ、コンスタンティノポリスに飛ぶように着いた、と。
Permoti omnes, et adversus eos qui oram maritimam tuebantur irati, venimus ad principem, desidia judicum tantum perisse frumenti certatim pro se quisque conquerimur.
PL 18, 419B皆は動揺し、海岸を守っていた者たちに怒って、我々は君主のもとに行き、総督たち〔judices。属州の統治者を言う〕の怠慢のためにこれほどの穀物が失われたと、競って、めいめい訴えた。
At maximus imperator serenum renidens, nihil esse peccatum, non sibi perisse, quae ad hanc urbem frumenta venissent.
PL 18, 419Bだが、最大の皇帝は、晴れやかに微笑んで〔こう言った〕。何の過ちもない、この都にやって来た穀物は、自分にとって失われたのではない、と。
Nos vocem illam noti amoris in patriam putabamus, cum proditionem futuri verborum ambago celaret: jam tum enim venturae felicitatis eventum conscius divini animus praevidebat.
PL 18, 419B我々は、その言葉を、祖国へのよく知られた愛の言葉だと思っていた。だが、言葉の曖昧さが、来るべき事の暴露を覆い隠していたのである。実に、すでにそのとき、来るべき幸運の帰結を、神的なものを知る心は予見していた。
Caput XV
第XV章PL 18, 419CCis pauculos dies in novum ac florentem statum republica restituta, sacra mens ad honorum et magistratuum ornamenta respexit. Versari coepit in sacri pectoris comitio consulatus. Quid secutus sit ipse scit, et quaecunque consilia ejus gaudet formare divinitas.
PL 18, 419C数日足らずのうちに、国家が新しく栄える状態に立て直されて、聖なる精神は、栄職と公職の飾りに目を向けた。聖なる胸のうちの民会〔比喩〕に、執政官職が議せられ始めた。何を追ったかは、彼自身と、彼のどの計画をも形づくることを喜ぶ神性とが知る。
De omnibus Romani imperii viris primus electus sum, cum honorem meum adoreis militaribus gloriosus collega cumularet.
PL 18, 419Cローマ帝国の全員のうちから、私が最初に選ばれた。栄光ある同僚が、軍功の栄誉をもって私の栄職を積み上げたのである。
Gratias tibi, gratias, imperator, si mereri me credidisti, et plures gratias, imperator, si tantum amasti, ut me consulem faceres etiam non merentem.
PL 18, 419C礼を述べる、礼を述べる、皇帝よ。もしあなたが、私が値すると信じたのなら。そして、さらに多くの礼を述べる、皇帝よ。もしあなたが、値しない私をも執政官にするほど愛したのなら。
Nec ignoro maximos honores ad parum dignos penuria meliorum solere deferri, sed non vereor ne quis malevolorum in consulatu meo id autumet accidisse.
PL 18, 420A私は知らぬのではない。最高の栄職が、より良き者の乏しさのために、あまり値せぬ者に与えられるのが常であることを。だが私は、悪意ある者の誰かが、私の執政官職についてそれが起きたと言うのを恐れない。
Si quis hoc lividus jactitat, ipso tempore refutatur, adversus quem dixisse satis est, jam tum principi nostro Roma parebat.
PL 18, 420Aもし誰か妬む者がこれを言い立てるなら、時そのものによって論駁される。その者に向かっては、こう言えば足りる。「すでにそのとき、ローマは我々の君主に従っていた」。
Quid quod nihil speranti mihi de honoris augmento, neque enim ultra praefecturam se votorum meorum modestia porrigebat, praefertur nuntius consulem me creatum sine impendio, quod jam diu paucis; sine labore, quod nunquam; sine petitione, quod nemini?
PL 18, 420Aさらに言えば、栄職の昇進について何も望んでいなかった私に(実に、私の願いの慎みは、長官職を超えては伸びなかった)、私が執政官に任じられたという知らせがもたらされた。それは費用なしに——長らく少数の者にのみ起こったことである——、労苦なしに——かつてなかったことである——、願い出なしに——誰にもなかったことである——、であった。
Caput XVI
第XVI章PL 18, 420AQuis ignorat tum quoque cum honores populi Romani suffragiis mandabantur multos fuisse candidatorum labores?
PL 18, 420Aローマの民の投票に栄職が託されていた時代にも、候補者たちの労苦が多かったことを、誰が知らぬだろうか。
Ediscenda omnium nomina tribuum, homines, atque etiam singuli salutandi, prehensandae obviorum manus, omnibus arridendum; non solum cum infimis, sed etiam cum ignotis familiaritatis imago simulanda, multaque alia propter honorem agenda, quae alias virum honore dignum facere non deceret.
PL 18, 420A全部族の名を覚え込み、人々を、さらには一人ひとりを挨拶し、行き合う者たちの手を握り、すべての者に微笑まねばならなかった。最下層の者にだけでなく、見知らぬ者にさえ、親しさの像を装わねばならず、栄職のために、ほかのときなら栄職にふさわしい人物が行うのにふさわしくない多くのことを、行わねばならなかった。
Unde illud Crassi celebre dictum, cum peteret consulatum, et forte cum Scaevola socero per vias Urbis incederet, nec praesente gravissimo et severissimo viro blandiri populo, palpare obvios, et artes petitorias auderet exercere.
PL 18, 420Bここから、クラッススの有名な言葉が出た。彼は執政官職に立候補していたとき、たまたま舅のスカエウォラとともに都の通りを歩いており、いとも重厚で厳格な人の前では、民に媚び、行き合う者に取り入り、候補者の術を行う勇気がなかったのである。
Quaeso, inquit, Muci, paulisper abscedas, nec comitatu tuo honestari putes: impedis honorem meum; te spectante ineptus esse non possum. At vero ego nullius favorem turpi assentatione promerui, nihil feci ineptum, nihil egi quod spectare Mucium nollem.
PL 18, 420B「頼む」と彼は言った。「ムキウスよ、しばらく離れてくれ。あなたの随行で自分が栄誉を得ると思わないでくれ。あなたは私の栄職を妨げている。あなたが見ていては、私は愚かなふるまいができないのだ」。だが私は、誰の好意も恥ずべき追従によって得たことはなく、愚かなことは何もせず、ムキウスに見られたくないことは何も行わなかった。
Non modo nullum popularium deprecatus sum, sed ne te quidem ipsum, imperator, quem orare praeclarum, cui preces adhibere plenissimum dignitatis est, verbo saltem adii. Sponte in familiam divinum istud a te munus infusum est.
PL 18, 420B私は、民の誰にも嘆願しなかったのみならず、あなた自身、皇帝よ、あなたに乞うことは輝かしく、あなたに願いを向けることは品位に満ちているのに、そのあなたにも、言葉の一つさえかけて近づかなかった。あの神のごとき授け物は、おのずから、あなたから私の家に注がれたのである。
Caput XVII
第XVII章PL 18, 420CFatebor autem tibi, maxime imperator, et tuto apud te omnia animi operta reserabo. Nunquam in capita civium potestatem, nunquam provincias concupivi, sed quia juvanda etiam a me videbatur pro virili portione respublica, cum ad magistratum vocarer, propter opinionem desidiae non refugi.
PL 18, 420Cだが、いと偉大な皇帝よ、あなたに白状しよう。あなたのもとでは安心して、心の秘めたものをすべて明かそう。私は、市民の命に及ぶ権力も属州も、決して欲したことがない。ただ、国家は私からも力に応じて助けられるべきだと思われたので、公職に召されたとき、怠惰との評判を恐れて避けなかったのである。
Negotium publicum neque ambitu appetii, neque per timiditatem, aut ignaviam recusavi, sed a teneris annis ab aetate puerili ad hanc usque canitiem consulatus amore flagravi. Secundum etiam tibi confessionis gradum debeo.
PL 18, 420C公の務めを、野心から求めたのでも、臆病や怠惰から拒んだのでもない。幼い年から、少年の年齢から、この白髪の今に至るまで、私は執政官職への愛に燃えてきた。あなたには、告白の第二の段階をも負っている。
Cum in aliorum principum esset potestate respublica, diu inanem cupiditatem sine spei solatiis fovi. Unde enim mihi aspirandi ad hoc nomen esset amentia, opum vacuo et ignaro ambiendi?
PL 18, 421A国家が他の君主たちの権力のもとにあったとき、私は長いあいだ、望みの慰めもない空しい欲求を抱き続けた。実に、富を欠き、運動の術を知らぬ私に、この名へ手を伸ばすなどという狂気が、どこから生じえただろうか。
Nam primum cum Caesar esses, marcentem jam cupiditatis meae flammam spei bonae flatibus excitasti. Cum vero te, Auguste, mirificum innocentiae ac virtutum spectatorem viderem, tunc mecum, Claudi Mamertine, hucusque non frustra vixisti.
PL 18, 421A実に、まずあなたがカエサルであったとき、すでに萎えていた私の欲求の炎を、良き望みの息吹で燃え立たせた。だが、アウグストゥスよ、あなたが無垢と徳の驚くべき観察者であるのを見たとき、そのとき私は自分に〔言った〕。「クラウディウス・マメルティヌスよ、あなたはここまで空しく生きてきたのではなかった」。
Habes idoneum fidei ac industriae judicem. Memento in magno res tuas esse discrimine. Scietur non meruisse te consulatum, si tibi non detulerit hic imperator.
PL 18, 421A「あなたは、信義と勤勉の適切な判定者を得ている。心せよ、あなたの事柄は大きな危うさのうちにある。もしこの皇帝があなたに授けなかったなら、あなたは執政官職に値しなかったと知られるだろう」。
Caput XVIII
第XVIII章PL 18, 421AHabes, Auguste, proditionem silentii mei, et rem a me non brevis aevi taciturnitate celatam. Nondum tamen cuncta prodidimus. Nullum hinc jam mecum volo referre secretum, omnia pectoris arcana vacuabo.
PL 18, 421Aこれが、アウグストゥスよ、私の沈黙の種明かしであり、私が短くない年月のあいだ黙して隠してきた事柄である。だが、まだすべてを明かしたわけではない。もはやここから、秘密を一つも持ち帰りたくない。胸の奥にあるものをすべて空にしよう。
Suspendisses benevolentiam tuam, et tuae isti in me liberalitati contra mores tuos artificii aliquid addidisses, forsitan rogassem.
PL 18, 421Bあなたが好意を保留し、私へのその気前のよさに、いつものあなたに似ず何らかの手管を加えていたなら、あるいは私は願い出ていたかもしれない。
Parvi autem, imperator, putas esse beneficii quod rogandi mihi periculum remisisti? periculum inquam, sanctissime imperator, si praestare dubitasses, si in posterum distulisses, quid me fieret post repulsam?
PL 18, 421B皇帝よ、あなたは、私が願い出るという危険を免じたことを、小さな恩恵だと思うのか。危険と私は言う、いとも神聖な皇帝よ。もしあなたが与えることをためらっていたなら、もし後の日に延ばしていたなら、拒まれたあとの私はどうなっていたことか。
In levissimis quoque beneficiis petitis, nec impetratis, amicitia dissolvitur. Namque is quo amicitia continetur amor, apud utrumque polluitur. Alter amari se quia non praestitit non putat, alter odio se esse quia non obtinuit arbitratur.
PL 18, 421Bごく些細な恩恵であっても、求めて得られなかったときには、友情は解けてしまう。友情を保つ愛が、双方においてけがされるからである。一方は、与えなかったので愛されていないと思い、他方は、得られなかったので憎まれていると考える。
Nec sane mihi consul gratuito factus viderer, si honorem precibus emissem. Miserum enim et laboriosum subiissem meliore aevi parte transacta tirocinium rogandi. Neque enim existimo molestius esse pecuniam quam preces fundere.
PL 18, 421Bもし私が懇願によって栄職を買ったのなら、私は執政官に無償でなったとは思えないであろう。生涯の良い部分を過ぎてから、願い出るという見習いを務めることになれば、惨めで骨の折れることだったであろうから。私は、金を注ぎ出すより懇願を注ぎ出すほうがいっそう厄介だと考える。
Denique omnes in emendo videmus repensandi fiducia magno erectoque animo aurum argentumque depromere; eos vero qui preces allegant humiles atque demissos vix cunctabunda atque titubantia verba proferre, neque orationem solum inclinare, sed totis corporibus in genua submitti. Prorsus, ut ex animi sententia loquar, maximo vendit beneficium qui preces accipit.
PL 18, 421C実に、買うときには誰もが、見返りを得る確信をもって、大らかに胸を張って金銀を取り出すのを我々は見る。ところが懇願を持ち出す者たちは、卑屈に身をかがめて、ためらいがちに口ごもる言葉をようやく発し、言葉を低くするだけでなく、体ごとひざまずく。心のままに言うなら、懇願を受ける者こそ、恩恵を最も高く売るのである。
Caput XIX
第XIX章PL 18, 422AAn vero si centuriatis comitiis consul creatus essem, gloriosius mihi universi populi suffragiis declaratus viderer? Minime: siquidem etiam illis priscis temporibus, multorum ambitu fuit campus infamis.
PL 18, 422Aそれとも、ケントゥリア民会で執政官に選ばれていたなら、私は全人民の票で宣言された者として、より栄光ある者に見えたであろうか。決してそうではない。古い時代にも、マルスの野は多くの者の運動で悪名高かったのだから。
Nota divisorum flagitia, notae loculorum praestigiae, tum operarum ad vim et seditionem manus emptae. Nec sane potest in confusa imperitorum multitudine quidquam esse perpensum.
PL 18, 422A買収の金を配る者たち〔divisores〕の悪行は知られ、財布の手品も知られ、さらに暴力と騒乱のために雇われた労務者の群れも知られている。無知な者たちの入り乱れた群衆のなかでは、何一つ熟慮されることなどありえない。
Nam cum boni rari sint, improborum vulgus immensum, in campo autem numerus et turba praepolleat, sine dubio intelligitur eum suffragiis populi magistratum capere, quem plures, id est, quem pejores probarunt.
PL 18, 422A善人は稀で、悪人の群れは膨大であり、野では数と群衆がまさる以上、人民の票で公職を得るのは、より多くの者が、すなわちより劣った者たちが承認した者であることは疑いなく分かる。
Unde factum est ut majores nostri viderent Gabinios designatos et repulsos Catones. Sed haec vetusta dent recordari quemadmodum paulo ante honor petitus sit.
PL 18, 422Bそのために、我々の祖先は、ガビニウスたちが指名され、カトーたちが退けられるのを目にしたのである。だが、こうした古い話は、つい先ごろ栄職がどのように求められたかを思い出させるにとどめよう〔dent recordari の言い回しは定かでない。古い話は措いて、近ごろのことを思い起こさせよ、と取った〕。
Vix pauci exstiterunt quorum virtutibus deferretur: cum quidem ipsis illis tarda industriae ac probitatis merces veniret.
PL 18, 422Bその徳によって栄職が授けられた者は、ほとんど出なかった。しかもその者たち自身にも、勤勉と廉直の報いは遅れてやって来た。
Caeteri vero perditissimum quemque ex aulicis frequentabant, uti quispiam per artes turpissimas imperatori acceptissimus videbatur, eum assiduis obsequiis emerebantur, donisque captabant.
PL 18, 422B他の者たちは、宮廷人のうちでも最も身持ちの悪い者を片端から足しげく訪ね、いやしい手管で皇帝に最も気に入られていると見えた者があれば、絶え間ない奉仕で取り入り、贈り物で籠絡した。
Nec viros quidem, sed mulierculas exambibant, nec feminas tantum, sed spadones quoque, quos quasi a consortio humani generis extorres ab utroque sexu aut naturae origo, aut clades corporis separavit.
PL 18, 422B男たちではなく、取るに足らぬ女たちにへつらい、女たちだけでなく宦官にまで取り入った。宦官は、生まれつきの出自か、体の損傷かによって、どちらの性からも分かたれ、人類の交わりから追放された者のようなものである。
Ita praeclara illa veterum nomina sordidissimum quemque ex cohorte imperatoria et probrosissimum adulabant. Hi cum in provincias immissi erant, qua sacra, qua profana rapiebant, iter sibi ad consulatum pecunia munientes. Itaque nullum jam erat bonarum artium studium.
PL 18, 422Bこうして、昔の人々のあの輝かしい名が、皇帝の側近のうちで最もいやしく最も恥ずべき者を片端から追従していた。この者たちは属州に送り込まれると、聖なるものも俗なるものも奪い、金で執政官職への道を自分たちのために敷いた。それゆえ、もはや善き技芸への熱意はなかった。
Caput XX
第XX章PL 18, 422CMilitiae labor a nobilissimo quoque pro sordido et illiberali rejiciebatur. Juris civilis scientia, quae Manlios, Scaevolas, Servios in amplissimum gradum dignitatis evexerit, libertorum artificium dicebatur.
PL 18, 422C軍務の労苦は、最も高貴な者たちから、いやしく自由人にふさわしくないものとして退けられていた。マンリウスたち、スカエウォラたち、セルウィウスたちを最高の位にまで引き上げた市民法の知識は、解放奴隷の技術と呼ばれた。
Oratoriam dicendi facultatem, multi laboris et minimi usus negotium, nostri proceres respuebant, dum homines noluisse videri volunt, quod assequi nequiverunt.
PL 18, 423A弁論の才は、骨が折れるのに役に立たない仕事として、我々の有力者たちに斥けられた。彼らは、到達できなかったものを、自分は望まなかったのだと人に見せたいのである。
Et vere tantum laboris vigiliarumque suscipere ad adipiscendum cujus usus agendae vitae ornamenta non adjuvaret, dementia ducebatur. Itaque omne studium pecuniae coacervandae. Tanto enim vir quisque melior, quanto pecuniosior habebatur.
PL 18, 423A実際、生涯を飾る栄誉に役立たないものを得るために、それほどの労苦と不眠を引き受けるのは、狂気と見なされていた。それゆえ、あらゆる熱意は金を積み上げることに向けられた。人は金持ちであるほど、それだけ優れた者と見なされたからである。
Jam serviendi miseranda patientia, assentandi mira calliditas. Ministrorum aulae quotidie limina terebantur.
PL 18, 423Aそのうえ、隷従に耐える哀れな忍耐、追従の驚くべき巧みさがあった。宮廷の下僚たちの敷居は毎日すり減らされた。
Ad fores eorum qui regiis cupiditatibus serviebant ternos patriciae gentis viros cerneres ab hujusmodi dedecore non imbri, non gelu, non amaritudine ipsius injuriae deterreri. Demissi, jacentesque vix capita supra eorum quos precabantur genua tollebant.
PL 18, 423A王の欲望に仕える者たちの戸口には、貴族の家柄の男たちが三人ずつ立っているのが見られたであろう。彼らは、雨にも、霜にも、侮辱そのものの苦さにも、こうした不名誉からひるまなかった。身を低くして伏し、願い求める相手たちの膝より上へ、ほとんど頭を上げなかった。
Ad postremum, honores non judicio, aut benevolentia superborum, sed misericordia merebantur.
PL 18, 423B最後に、栄職を、傲慢な者たちの判断や好意によってではなく、慈しみによって得た。
Caput XXI
第XXI章PL 18, 423BAt nunc quisquis provincias, tribunatus, praefecturas, consulatus cupit, nihil necesse est pecuniam per fas et nefas quaerat, ac libertatem suam salutator vilis imminuat. Quanto fuerit paratior servituti tanto honore indignior vocabitur.
PL 18, 423Bところが今は、属州、護民官職、長官職、執政官職を望む者は、正しい手段であれ不正な手段であれ金を求める必要は少しもなく、朝の挨拶回りをするいやしい者として自分の自由を損なう必要もない。隷従に備えができているほど、栄職にふさわしくない者と呼ばれるであろう。
Tum aliud quoddam hominum genus est in amicitia principis nostri, rude, ut urbanis istis videtur, parum come, subrusticum; blandimentis adulantium repugnat, pecuniae vero alienae tanquam rei noxiae tactum reformidat, maximas opes in reipublicae salute et gloriosa imperatoris sui laude constituit.
PL 18, 423Bさらに、我々の君主の友情のうちには、別種の人々がいる。あの洗練された都人たちの目には、粗野で、愛想に欠け、いくぶん田舎くさく見える。追従する者たちの甘言には逆らい、他人の金には害をなすものに触れるかのように恐れて近づかず、最大の富を、国家の安寧と、自分の皇帝の栄えある称賛に置いている。
Jam ipse ingenti divinaque providentia adversus omnes assentatorum illecebras captionesque munitus est. Quippe ei a fucatis adulantium venenis quod periculum est, qui aures etiam veris laudibus gravatus impertiat?
PL 18, 423B今や彼自身が、あらゆる追従者の誘いと罠に対して、大いなる神的な先見によって守られている。まことに、真実の称賛であっても煩わしく感じて耳を貸す人に、取り繕った追従の毒から来る危険が、どれほどあるだろうか。
Sed multo multoque nunc facilior est ratio honorum petendorum. Quisquis, inquam, capere magistratum voles, auri atque argenti negligens esto; nullas ostiatim potentium aedes obito, nullius pedes, nullius genua complectitor.
PL 18, 423Cだが、栄職を求める道は、今でははるかにはるかに容易である。公職を得ようとする者は誰でも、と私は言う、金銀を顧みるな。権力者の家を一軒ずつ訪ね歩くな。誰の足も、誰の膝も抱くな。
Adhibeto tantum tibi gratuitas et paratu facillimas comites, justitiam, fortitudinem, temperantiam, atque prudentiam; ultro ad te maximus imperator accedet, et ut capessas rempublicam flagitabit.
PL 18, 423Cただ、費用がかからず、備えも至って容易な伴侶、すなわち正義、勇気、節制、思慮を傍らに置け。偉大な皇帝のほうから、おのずとあなたのもとに来て、国家を担うよう求めるであろう。
Otioso tibi atque alia curanti provinciae, praefecturae, fasces, sella curulis, atque insignia omnia magistratuum perferentur.
PL 18, 424Aあなたが暇にして他のことに心を向けていても、属州、長官職、束桿(ファスケス)、高官椅子(セッラ・クルリス)、公職のあらゆる標章が、あなたのもとへ運ばれてくる。
Quid enim sibi verae vir perfectaeque virtutis non constanter de honore promittat, cum me propter tantillum innocentiae meritum uno in anno ter videat honoratum?
PL 18, 424Aまことに、真実の完全な徳をもつ人が、栄職について確信をもって自分に約束しないものがあろうか。ほんのわずかな潔白の功しかない私が、一年のうちに三度も栄職を授けられたのを、彼は目にしているのだから。
Caput XXII
第XXII章PL 18, 424AEcquis deus uno in anno multiplices fructus agro uni dedit? Num quisquam in eadem novali aestate una amplius quam semel messuit? Num cui uno autumno, unoque vineto vindemia triplex fluxit? Una certe unius est hiemis olivitas.
PL 18, 424Aいったい、どの神が、一年のうちに一枚の畑へ幾重もの実りを与えたことがあるか。同じ休耕地で、一夏のうちに一度より多く刈り取った者がいるか。一つの秋に、一つのブドウ畑から三度の収穫が流れ出た者がいるか。オリーブの収穫は、確かに一冬に一度である。
Sed in nostri principis beneficiis miraculo caret multiplicata fecunditas. Ut de aliis optimis vitis taceam, qui a priore in proximum autumnum fructus honorum multipliciter messuerunt, mihi certe tertia unius anni ubertas est consulatus.
PL 18, 424Aだが我々の君主の恩恵においては、幾重にも重なる豊かさは不思議ではない。ほかの最良の蔓〔底本は vitis。ブドウの木にたとえた人々と取った。刷りの t は薄く、viris(人々)とも読め、続く qui … messuerunt にはそのほうが合うかもしれない〕、すなわち前の秋から次の秋にかけて栄職の実りを幾度も刈り取った者たちについては黙するとして、私にとって、一年の第三の豊かさは執政官職である。
Primum thesaurorum omnium mandata custodia, et dispensatio largiendi. Secundum locum tenet in honorum meorum fructibus praefectura. Additus his, quo vel solo cujuslibet aviditas vinceretur, proventuum tuorum tertius, consulatus.
PL 18, 424B第一は、あらゆる財宝の保管と、施与の分配を委ねられたことである。私の栄職の実りのうち、第二の位を占めるのは長官職である。これらに加えられたのが、それだけでも誰の貪欲をも打ち負かすに足る、あなたの収穫の第三、執政官職である。
Dein cum ager assiduitate fructuum in maciem decoquatur: imperatoris nostri posterior liberalitas vincit priorem, nec fit effeta gignendo, sed per vices fructuum fecundatur. Nova prorsus fuit honorum deferendorum et insperata congestio.
PL 18, 424Bさらに、畑は絶え間なく実りを出すと、痩せ細るまで疲れ果てる。だが我々の皇帝の後の気前のよさは前のそれに勝り、産むことで衰えるのでなく、実りの順番ごとにいっそう豊かになる。栄職を授けるこの重ね方は、まことに新しく、思いがけないものであった。
Nondum statum suum siderum curricula mutaverant, jam princeps cursum dignitatis alterius commovebat; et jam tum sol ab eorumdem astrorum regione radiabat, jam Augustus tertia magistratus mei signa transcenderat.
PL 18, 424B星々の運行がまだその位置を改めていないうちに、君主はすでに別の位の歩みを動かしていた。そしてその時すでに、太陽は同じ星々の領域から光を放っており、すでにアウグストゥスは、私の公職の三つ目の標章を越えていた〔signa は公職の標章と星座(黄道の宮)との掛けことばとも読める〕。
Quaeso, non vobis inanis gloriae cupidissimus, non flagrans ambitione notabili videretur, si quis in se tanta pariter optasset, quanta in me uno tempore Augustus ingessit?
PL 18, 424C諸君に尋ねる。アウグストゥスが私一人に同時に積み上げたほどのものを、もし誰かが自分のために同時に望んだなら、その者は、空しい栄光をこの上なく欲し、非難に値する野心に燃えていると見えないだろうか。
Caput XXIII
第XXIII章PL 18, 424CHabitari ab justis viris terras in Oceano ferunt, quas Fortunatorum insulas vocant, quod per eas non arato solo frumenta nascuntur, fortuitis vitibus juga collium vestiuntur, sponte pomis arbor gravatur, ad herbarum vicem olus vulgo est.
PL 18, 424C大洋のなかに、正しい人々が住む陸地があると言い伝えられ、それは幸いなる者たちの島々と呼ばれる。そこでは耕されない地から穀物が生え、丘の尾根はひとりでに生えたブドウに覆われ、木はおのずと果実で重くなり、野菜が草のかわりに一面にあるという。
Quantula ista sunt, si deum auctorem consideres, munera? Nempe nobis quoque, cum agrum non nostris manibus excolamus, haec illaborata nascuntur. Quanto felicior nostra conditio, quanto beatitudo praestantior?
PL 18, 424C神が作り手であると考えるなら、これらの賜物はいかにささやかなものか。実のところ我々にも、自分の手で畑を耕さなくても、こうしたものは労せずに生じる。我々の境遇はどれほど幸いで、その幸福はどれほどまさっていることか。
Non spica triticea, non viles uvarum racemi; sed opes atque divitiae nihil laborantibus ingeruntur; provinciae, praefecturae, fasces sponte proveniunt.
PL 18, 425A小麦の穂ではなく、安物のブドウの房でもない。富と財が、何も労しない者たちに積み上げられ、属州、長官職、束桿(ファスケス)がおのずと生じる。
Tu tu, inquam, maxime imperator, exsulantes relegatasque virtutes ad rempublicam quodam postliminio reduxisti: tu exstincta jam litterarum studia flammasti: tu philosophiam paulo ante suspectam, ac nedum spoliatam honoribus, sed accusatam ac ream non modo judicio liberasti, sed amictam purpura, auro gemmisque redimitam in regali solio collocasti.
PL 18, 425Aあなたこそ、あなたこそ、と私は言う、いと偉大な皇帝よ。追放され遠ざけられていた諸徳を、帰還権によるかのように国家へ連れ戻したのは。消えかけた学芸への熱意に火をつけたのは。つい先ごろまで疑いをかけられ、栄誉を奪われたどころか、告発され被告とされていた哲学を、裁判から解き放つだけでなく、紫の衣をまとわせ、金と宝石の冠をかぶせて、王座に据えたのは。
Suspicere jam in coelum licet, et securis contemplari astra luminibus, qui paulo ante pecorum atque quadrupedum animantium ritu in humum visus trepidos figebamus. Quis enim spectare auderet ortum sideris, quis occasum?
PL 18, 425A今や天を仰ぎ、恐れのない目で星々を眺めることができる。つい先ごろまで我々は、家畜や四つ足の獣のように、おびえた視線を地面に釘づけにしていたのだ。いったい誰が、星の昇るのを、誰が沈むのを、見つめる勇気をもったであろうか。
Ne agricolae quidem, quorum opera ad motum signorum coelestium temperanda sunt, tempestatum praesagia rimabantur. Ipsi nautae, qui nocturnos cursus ad astra moderantur, stellarum nominibus abstinebant. Prorsus terra marique non ratione coelesti, sed casu ac temere vivebatur.
PL 18, 425B農夫たちでさえ、その仕事は天の星座の動きに合わせて整えるべきものであるのに、天候の予兆を探らなかった。夜の航路を星で導く水夫たちでさえ、星の名を口にすることを避けた。要するに、陸でも海でも、天の理によってではなく、偶然にまかせて向こう見ずに生きていたのである。
Caput XXIV
第XXIV章PL 18, 425BNihil igitur mirum est, imperator, si tantus amor, et tam verus in te civium fervet. Neque enim ullum puto post homines natos tanto generis humani ardore dilectum. Caeterorum regum atque imperatorum charitates admodum rarae, nec unquam diuturnae fuerunt.
PL 18, 425Bそれゆえ、皇帝よ、市民たちのあなたへの愛がこれほど大きく、これほど真実に燃えているのは、何の不思議もない。人が生まれて以来、これほどの熱情を人類から寄せられて愛された者は、一人もいないと私は考える。ほかの王たちや皇帝たちへの愛は、まったく稀で、長続きしたこともなかった。
In summis enim hominum habitavere pectoribus, subita et fortunata benevolentia provocatae, non virtutum admiratione devinctae.
PL 18, 425Bその愛は、人々の胸の最上層に宿っていたが、突然の幸運な好意に呼び起こされたもので、諸徳への感嘆に結ばれたものではなかったのである。
At vero noster affectus veri certique judicii est, imis mentis sedibus alligatus animus, et vitae immixtus et unitus, resolutis etiam morte corporibus cum immortali mente victurus.
PL 18, 425Cだが我々の情愛は、真実で確かな判断に基づくものであり、精神の最も深い座に結びつけられた心であって、生命と混ざり合い一つになり、体が死によって解体されても、不死の精神とともに生きるであろう。
Arma igitur, et juvenes cum gladiis atque pilis non custodiae corporis sunt, sed quidam imperatoriae majestatis solemnis ornatus. Quid enim istis opus est, cum firmissimo sis muro civici amoris obseptus?
PL 18, 425Cだから、武具も、剣と投げ槍を携えた若者たちも、あなたの体を守る護衛ではなく、皇帝の威光の荘重な飾りである。市民の愛という最も堅固な城壁に囲まれているあなたに、それらが何の要があろう。
An metuenda tibi curia est, cum senatui non solum veterem reddideris dignitatem, sed plurimum etiam novi honoris adjeceris? An populus est timendus procuratori alimentorum suorum, vitae vindici, libertatis auctori? Nam quid de militibus loquar?
PL 18, 425C元老院議場を恐れるべきだろうか。あなたは元老院に昔の品位を返しただけでなく、新しい栄誉を大いに加えたのだ。民を恐れるべきだろうか。民の糧を取り計らい、生命を守り、自由をもたらしたあなたが。兵士たちについては、何を語ることがあろう。
Duo, aut tria ferme ex vetere memoria amicorum paria proferuntur. Nego quempiam ab uno amico plus dilectum quam tu, imperator, non modo a comitibus, tribunis tuis, sed a legionibus cunctis, equitibus ac peditibus, gregariis etiam militibus diligaris.
PL 18, 426A昔の記憶から、友の二組か三組が語り伝えられている。しかし私は否定する。一人の友からでも、皇帝よ、あなたが愛されるほどに愛された者がいたことを。あなたは伯(コメス)たちや護民官たちからだけでなく、すべての軍団から、騎兵からも歩兵からも、一兵卒に至るまで愛されているのだから。
Itaque, quod ad te attinet, cuncta jam a custodia tui arma removeres, sed quando hoc potes persuadere militibus? Anxia est fidelium diligentia. Maximo amori maximus timor junctus est.
PL 18, 426Aそれゆえ、あなた自身に関しては、あなたの警護からすべての武具を今にも取り去るであろう。だがそれを、いつ兵士たちに納得させられるのか。忠実な者たちの気遣いは、不安に満ちている。最大の愛には、最大の恐れが結びついている。
Non nobis sufficit quod obtinuisti ut nemo te velit laedere, nisi nos curamus ut nemo possit.
PL 18, 426A誰もあなたを害そうと望まなくなったという、あなたが得たことだけでは、我々は満足しない。誰もそれをできないよう、我々が配慮しないかぎりは。
Caput XXV
第XXV章PL 18, 426AHabuerunt nonnulli alii principes devotam et amantem sui cohortem, sed alio quodam modo; primum quod imperiti ac rudes indoctissimum quemque in consilium deligebant, scilicet ut ipsorum prudentia vulgo suo aliquatenus eminerent.
PL 18, 426Aほかの君主たちのなかにも、自分に献身して自分を愛する側近団をもった者はいくらかいたが、それは別の仕方であった。第一に、未熟で粗野なため、最も無学な者を片端から評議に選んだ。自分たちの思慮が、そうして自分の取り巻きの群れよりいくらかは抜きん出るだろうと考えたのである。
Ita cum vilissimus quisque honorum et divitiarum potitus foret; sua commoda, et vitia principum diligebant. Ab his optimus quisque abigebatur procul, cum suspecta esset probitas et invisa; et quanto quisque honestior, tanto importunior turpium arbiter vitaretur.
PL 18, 426Bこうして、最もいやしい者が栄職と富を手にすると、彼らは自分の利得と君主たちの悪徳を愛した。この者たちによって、最も優れた者は誰もが遠くへ追いやられた。廉直は疑わしく、疎ましかったからである。人は高潔であるほど、恥ずべきことを裁く者としては煩わしいとして避けられた。
At tu, Auguste, omnibus nugis remotis, optimum et doctissimum quemque perquiris. Si quis praestat virtutibus bellicis et laude militiae, in amicis habetur; qui in oratoria facultate, qui in scientia juris civilis excellit, ultro ad familiaritatem vocatur.
PL 18, 426Bだがあなたは、アウグストゥスよ、あらゆる戯言を遠ざけて、最も優れ最も学のある者を一人残らず探し求める。軍事の徳や軍務の誉れにおいて秀でた者は友に数えられ、弁論の才や市民法の知識において卓越した者は、こちらから進んで親しい交わりに招かれる。
Quicunque in administratione reipublicae innocentem se unquam et strenuum praebuit, in consortium munerum receptatur. Regendis provinciis non familiarissimum quemque, sed innocentissimum legis. Omnes a te augentur pecunia, locupletantur divitiis, honoribus honestantur.
PL 18, 426B国家の統治において、潔白で精力的なところを一度でも示した者は誰でも、職務の仲間に迎え入れられる。属州の統治には、最も親しい者を片端から選ぶのでなく、最も潔白な者を選ぶ。すべての者があなたによって金で増し加えられ、富で豊かにされ、栄職で飾られる。
Caput XXVI
第XXVI章PL 18, 426CProrsus amicitias tueris privati fide, imperatoris opulentia, quae perpetuae et constantis benevolentiae prima fiducia est, certissima virtutum, et princeps veritas. Num quem in animo esse suspicatum audivi?
PL 18, 426Cまことに、あなたは友情を、私人の誠実さと皇帝の豊かさをもって守り、そして何よりも真実をもって守る。真実こそ、永続し揺るがない好意の第一の拠り所であり、諸徳のうち最も確かなものである〔quae … et princeps veritas の係りは定かでない。quae の先行詞を veritas と取った〕。あなたが誰かに疑いを抱いていると、私は聞いたことがあるだろうか〔Num quem in animo esse suspicatum audivi の取り方は定かでない。皇帝が誰かを心に疑っていると取った〕。
Nemo simulatis blanditiis, nemo falsa pollicitatione deceptus est. Quis nescit aliorum imperatorum hilarem diritatem, cachinnantemque saevitiam; a quibus ingenita crudelitas figmento laetitiae tegebatur? Mira est in principe nostro mentis linguaeque concordia.
PL 18, 426C取り繕った甘言に欺かれた者も、偽りの約束に欺かれた者も、一人もいない。ほかの皇帝たちの陽気な残忍さ、笑いながらの凶暴さを、誰が知らないであろうか。彼らは、生まれつきの残酷さを、作り物の喜びで覆っていた。我々の君主においては、心と舌の一致が驚くべきものである。
Non modo humilis et parvi animi, sed servile vitium scit esse mendacium. Et vere, cum mendaces homines aut inopia, aut timor faciat, magnitudinem fortunae suae imperator qui mentitur ignorat. Quis, oro vos, plura praebuit fidei constantiaeque documenta?
PL 18, 427A彼は、偽りが卑しく小さな心の悪徳であるばかりか、奴隷の悪徳であることを知っている。実際、人を偽り者にするのは貧しさか恐れであるから、偽りを言う皇帝は、自分の運の大きさを知らないのである。諸君に問う、誰が、信義と恒常の証拠をこれ以上に示したであろうか。
Omnes quos privatus in familiaritatem recepit, eodem habet imperator affectu. Nemo gradu pulsus, nemo aditu prohibitus, nulli palatii fores clausae sunt. Omnes bonos habet. In recipiendis amicis optimus judex est. Si aliqui sunt improbi tolerandi, familiarium vitiis immutabilis est amicus.
PL 18, 427A私人であったときに親しい交わりに迎えた者たちを皆、皇帝になった今も同じ情愛で遇している。位を追われた者も、近づくのを禁じられた者もなく、宮殿の扉はどの者に対しても閉ざされていない。彼はすべての者を善人とする。友を迎え入れるにあたっては、最良の裁き手である。もし不正直な者が何人かいて容認せざるをえないとしても、彼は親しい者たちの悪徳によっても変わることのない友である。
Caput XXVII
第XXVII章PL 18, 427AAt mutant secundae res animos? Nostrum principem si nondum mutaverint, quando mutabunt? Cujus unquam divinior felicitas fuit?
PL 18, 427Aだが順境は心を変えるというのか。我々の君主を、もしまだ変えていないのなら、いつ変えるのか。これまでに、誰の幸運がこれほど神的であったであろうか。
Paulo ante in laceratis Galliae provinciis lapsus inimicorum capitalium apertis armis, et occultis insidiis petebatur; in pauculis mensibus divino munere Libyae, Europae, Asiaeque regnator est. Quae majora exspectabimus dei praemia, quaeve uberiora dona fortunae?
PL 18, 427Bつい先ごろまで、引き裂かれたガリアの諸属州で、窮した身のまま〔lapsus の係りと意味は定かでない。窮した身と取った〕、命を狙う敵どもから、公然の武力と隠れた陰謀によって攻められていた。ところが数か月のうちに、神の賜物によって、リビア、ヨーロッパ、アジアの支配者となっている。我々は、神の報いとして何をこれ以上に大きく、運の贈り物として何をこれ以上に豊かに待ち望めようか。
Videte num secundis rebus elatus aliquid de prioris vitae mansuetudine et moderatione mutaverit. Mutavit plane, mutavit. Nam civilior factus prosperorum infregit invidiam.
PL 18, 427B諸君、見よ。順調な境遇に高ぶって、以前の生き方の穏やかさと節度を何か変えたであろうか。確かに変えた、確かに変えたのだ。というのは、より市民らしくなって、順境が招く妬みを打ち砕いたからである。
Cui non vel illud tempus sedatae praebuit mentis indicium, quo horrendi belli metu republica liberata, elati sumus cuncti gestiente laetitia?
PL 18, 427B国家が恐るべき戦争の懸念から解かれ、我々の誰もが躍る喜びに舞い上がったあの時でさえ、静まった心の証しを示したことを、誰が認めないであろうか。
Sed imperator, quanquam coelesti ope salutem reipublicae propagatam videret, et conditionem doluit humanam, et, offensarum gratiam faciens, induit fratrem, et cujus armis vitam impugnatam sciebat; mortem ejus ornavit, ac postea ipse justa persolvit. Et memoria, et oblivione mirabilis, oblitus inimici, meminit haeredis.
PL 18, 427Bだが皇帝は、天の助けによって国家の安寧が延ばされたのを目にしながらも、人の境遇を嘆き、〔過去の〕侮辱を免じて、兄弟〔の役〕を身に帯び〔induit fratrem。induere は役を身にまとうこと。兄弟としてふるまったと取った〕、その武力によって自分の生命が攻められたと知っていた者の死を飾り、のちには自ら葬いの礼を果たした。記憶においても忘却においても驚くべき人である。敵を忘れて、後継者を思い出したのだ〔haeredis が誰を指すかは定かでない〕。
Caput XXVIII
第XXVIII章PL 18, 427CSed quid ego longius indicia mitis et mansuetae mentis accerso? Hic ipse, hic inquam ipse dies praebuit civilis animi satis clara documenta. Ego et collega meus, ne quid maximus imperator propensius humanitatis studio faceret verebamur.
PL 18, 427Cだが、穏やかで柔和な心の証しを、なぜ私はこれ以上遠くから引いてくる必要があろうか。まさにこの日、この日そのものが、市民としての心の十分に明らかな証拠を示した。私と私の同僚は、いと偉大な皇帝が人間らしさへの熱意からあまりに行き過ぎたことをしはしないかと恐れていた。
Itaque matutino crepusculo palatium petimus. Adventare nos principi, forte tum danti operam salutatoribus, nuntiatur. Statim e solio tanquam praeceptus exsiluit, vultu trepido atque satagente, qualis mens mea esse potuisset, si principi serus occurrerem.
PL 18, 427Cそこで、明け方の薄明かりのうちに宮殿へ向かった。たまたまそのとき挨拶に来る者たちを引見していた君主に、我々が近づいていることが告げられた。すると彼は、先を越されでもしたように、たちまち玉座から跳び上がった。その顔つきは慌てて気遣わしげで、もし私が君主に遅れて出会っていたなら、私の心がそうであったであろうような様子であった。
Aegre remotis populi qui nos praegrediebatur agminibus, ut quam longissime nobis obviam procederet laboravit. Illic, proh sancta divinitas! gaudentibus cunctis, quo ore? qua voce? inquit. Ave, consul amplissime.
PL 18, 428A我々の前を進んでいた人々の群れを苦労して脇へ退け、できるだけ遠くまで我々を迎えに出ようと努めた。そこで、ああ、聖なる神性よ、皆が喜んでいるなか、どのような口で、どのような声で言ったことか。「ごきげんよう、いとも高き執政官よ」と。
Dignatus osculo oris illius divinis affatibus consecrati dexteram dedit, illam dexteram, immortale pignus virtutis, et fidei.
PL 18, 428A神的な語りかけによって聖別されたその口の接吻を〔我々に〕与えることをよしとして、右手を差し出した。徳と信義の、不滅の保証であるその右手を。
Poetae ferunt altissimum illum, et cuncta potestate cohibentem deum, qui ditione perpetua divina atque humana moderatur, cum despiciat in terras habitu oris tempestatum incerta mutare, ejus nutu mundum tremiscere, illius hilaritate turbines abigi, nubes fugari, nitentia per orbem serena refundi.
PL 18, 428A詩人たちは言い伝える。あの至高の、すべてを力で抑える神、永続の支配によって神事も人事も治める神が、地上を見下ろして顔つきで天候の定めなさを変えるとき、世界はその頷きに震え、その上機嫌によって旋風は追い払われ、雲は散らされ、輝く晴天が全世界に注ぎ返される、と。
Caput XXIX
第XXIX章PL 18, 428BHoc ita esse, paulo ante oculis licuit experiri. In quantam laxatus est populus te consulibus tuis arridente laetitiam? Vidimus attonitos admirantium vultus, multiformes laetantium status, varios corporum motus.
PL 18, 428Bこのとおりであることを、つい先ごろ、目で確かめることができた。あなたが自分の執政官たちに微笑みかけたとき、民はどれほどの喜びに解き放たれたことか。我々は、驚嘆する人々の呆然とした顔、喜ぶ人々の様々な姿、体の様々な動きを見た。
Clamores inconditos profundebat laudandi effusa libertas. Tripudiabat crebris saltibus multitudo. Nimiae laetitiae decoris sunt et gravitatis immemores. Illa jactatio togarum, illa exsultatio corporum nescientibus pene hominibus excitabatur.
PL 18, 428B称賛の限りない自由が、乱れた叫びをほとばしらせた。群衆は、しきりに跳びはねて踊った。度を越した喜びは、品位も重々しさも忘れるものである。トガを振り回すあの様子、体を躍らせるあの様子は、人々がほとんど我を忘れて引き起こしたものだった。
Omnem modestiam populi, omnem verecundiam tui gaudia effrena superaverant. Ave, consul amplissime. Aveo plane, imperator, et avebo. Neque enim eventus esse potest optati hujus ambiguus; cum is avere jubeat, qui jam fecit ut averem. Consul amplissime.
PL 18, 428B民のあらゆる慎みも、あなたへのあらゆる遠慮も、歯止めのない喜びが越えてしまっていた。「ごきげんよう、いとも高き執政官よ」。「私は確かに息災である〔aveo。挨拶の Ave と、aveo(息災である・切に望む)とを掛けた言葉遊び〕、皇帝よ、これからもそうであろう」。この願いの結果が不確かなはずはない。ごきげんようと命じる者が、すでに私をそうさせているのだから。いとも高き執政官よ。
Sum plane et consul, et amplissimus consul. Quis enim me fuit amplior consul, quem sublimat et illustrat consulatus, quem tribuisti: amplitudo, quam tribuis.
PL 18, 428C私は確かに執政官であり、いとも高き執政官である。実に、誰が私より高い執政官であっただろうか。私を高く掲げて輝かせるのは、あなたが授けた執政官職であり、あなたが授ける威厳なのだから。
Post primae salutationis fausta colloquia, quid pro jure consulari agere nobis placeat sciscitatur, senatorium impleturus officium si libeat tribunal petere, si concionem advocare, si rostra conscendere.
PL 18, 428C最初の挨拶の吉兆の言葉のあと、彼は、執政官の権利に基づいて我々が何をするのを望むかを尋ねた。もし我々が法廷に就くこと、民会を召集すること、演壇に上ることを望むなら、元老院議員の務めを果たすつもりで。
Sed nos ad curiam solemnia hujus diei senatusconsulta ducebant. Itaque se comitem statim praebet, et utrumque latus consulatus praetextatis tectus incedit, non multum differens a magistratibus suis et genere et colore vestitus.
PL 18, 428Cだが我々は、この日の恒例の元老院決議のために、元老院議場へ向かっていた。すると彼はたちまち我々の同行者となり、両脇を、執政官職の縁取りのトガ〔praetexta〕をまとった者たちに守られて進んだ〔utrumque latus consulatus praetextatis tectus の係りは定かでない。両脇を執政官たちに守られてと取った〕。衣の型も色も、自分の公職者たちとほとんど違わなかった。
Caput XXX
第XXX章PL 18, 429ASuperfluum forte videatur quae vosmetipsi vidistis iterare, neque enim auribus expetuntur quae fuerint usurpata luminibus, sed mandanda sunt litteris, inserenda monumentis, mittenda in posteros venturis saeculis vix credenda miracula.
PL 18, 429A諸君自身が目にしたことを繰り返すのは、あるいは余計に見えるかもしれない。目で用いられたものは耳に求められないからである。だが、後の世にはほとんど信じがたいこの不思議は、文書に託し、記念の碑に刻み、来たるべき世代へ伝えねばならない。
Pene intra ipsas palatinae domus valvas, lecticas consulares jussit inferri; et cum, honori ejus venerationique cedentes, sedile illud dignitatis amplissimae recusaremus, suis nos prope manibus impositos mixtus agmini togatorum praeire coepit pedes, gradum moderans pene ad lictoris nutum, et viatoris imperium.
PL 18, 429A彼は、宮殿の扉のほとんど内側まで、執政官用の輿を運び入れるよう命じた。我々は彼への敬意と崇敬から譲って、最高の位のあの座席を辞退したが、彼はほとんど自らの手で我々をそれに乗せ、トガを着た者たちの列に混じって、徒歩で先に立って歩み始めた。歩みは、ほとんど先導吏(リクトル)の合図、伝令吏の命令に合わせて調えていた。
Credet hoc aliquis qui illa purpuratorum vidit paulo ante fastidia, qui ideo tantum honorem in suos, ne inhonoros contemnerent, conferebant? Credet aliquis tanto post veterem illam priscorum temporum libertatem reipublicae redditam?
PL 18, 429Aつい先ごろの紫衣の廷臣たちの傲慢を見た者が、これを信じるであろうか。彼らが自分の側近に栄誉を与えたのは、栄誉のない者を見下さずにすむようにするためにすぎなかった。かくも長い時を経て、昔の時代のあの古い自由が国家に返されたと、信じる者がいるであろうか。
Neque enim ego Lucii Bruti, et Publii Valerii, qui primi exactis regibus potestate annua civibus praefuerunt, consulatum nostro anteponendum puto.
PL 18, 429B実際、私は、王を追放して最初に一年の権限で市民の上に立ったルキウス・ブルトゥスとプブリウス・ウァレリウスの執政官職を、我々のそれより優先すべきだとは思わない。
Uterque bono publico, uterque Romanae reipublicae salutaris, uterque insignis principiis commodorum; sed habet aliquid unusquisque praecipuum. Illi potestatem consularem per populum acceperunt, nos per Julianum recepimus. Illorum anno libertas orta est, nostro restituta.
PL 18, 429Bどちらも公共の善のためであり、どちらもローマ国家に益をもたらし、どちらも利益の始まりにおいて際立つ。だが、それぞれに何か格別のものがある。彼らは執政官の権限を民から受け、我々はユリアヌスから受け取った。彼らの年に自由が生まれ、我々の年に自由が回復された。
Caput XXXI
第XXXI章PL 18, 429BSed sint, sanctissime imperator, ea quae tu juste, moderate, civiliter facis aliis forte miraculo; mihi esse non possunt, qui te omnibus humanis vitiis absolutum et liberum, sciam solo immortalitatis amore flagrare, dirigere omnes opes et cogitationes tuas ad memoriam posteritatis aeternam, atque his maxime servire judicibus qui de rebus gestis tuis sine odio et gratia venturis saeculis judicabunt.
PL 18, 429Bいとも神聖な皇帝よ、あなたが正しく、節度をもって、市民らしく行うことは、他の人々にはあるいは不思議であろう。だが私にはそうでありえない。あなたがあらゆる人間の悪徳から解かれて自由であり、不死への愛だけに燃え、あなたのすべての力と思いを後世の永遠の記憶へ向け、とりわけ、あなたの業績について憎しみも好意もなく来たるべき世代に判断を下す審判者たちに仕えていることを、私は知っているからである。
Non potest quidquam abjectum et humile cogitare, qui scit de se semper loquendum. Nunc si tibi, imperator, parum ampla, nec respondente meritis tuis oratione usus videbor, quaeso obtestorque te, meae id naturae potius quam magnitudini beneficiorum tuorum putes esse tribuendum.
PL 18, 429C自分についてつねに語られることを知っている者は、何であれ卑しく低いことを考えることはできない。さて皇帝よ、私の弁論が、あなたに対して十分に広がりを欠き、あなたの功績にふさわしくないように見えるなら、どうかそれを、あなたの恩恵の大きさのせいではなく、むしろ私の生まれつきのせいだと考えてもらいたい。切に願い、誓って頼む。
Nemo unquam post homines natos ampliora praemia a regibus atque imperatoribus consecutus est; nulli plus oneris impositum.
PL 18, 430A人が生まれて以来、王や皇帝からこれほど大きな報いを得た者はなく、これほど重い負担を課された者もない。
Non abnuam praefecturas, et consulatus multis esse delatos, sed his post immensos labores, honos quasi debitus restitutus est: mihi cum jam honorem adeptus sim, nunc demum ut merear laborandum est.
PL 18, 430A長官職や執政官職が多くの者に授けられたことを、私は否定しない。しかしそれらの者には、膨大な労苦のあとに、いわば当然の栄誉が返されたのである。私は栄職をすでに得てしまっているので、今ようやく、それに値するよう努めねばならない。
Versa ratione temporum, permutata munerum vice modo enitendum est ut praemio dignus existimer, cum jam praemium ceperim. O mihi festinae tuae benevolentiae gravissimum pondus! Vereor ut aperte exprimere difficultatum mearum ordinem valeam.
PL 18, 430A時の順序が逆になり、授与の番が入れ替わったので、私はすでに報いを受けてしまっているのに、いま報いにふさわしいと見なされるよう努めねばならない。ああ、あなたの急ぎの好意が私に負わせた、いとも重い荷よ。私の難儀の次第を、はっきりと言い表す力が私にあるか、危ぶまれる。
Facilius est, imperator, bonis artibus mereri consulem fieri, quam industria et labore perficere ut videaris meruisse cum factus sis.
PL 18, 430A皇帝よ、善き技芸によって執政官になるにふさわしいと認められることは、すでになってしまってから、勤勉と労苦によって、ふさわしかったように見えるようにすることよりも、たやすい。
Caput XXXII
第XXXII章PL 18, 430BAbsit, Auguste, et istud sancta divinitas omen avertat, ut tu a quoquam mortalium exspectes vicem beneficii! Verumtamen, quod solum vel accipere potest ista fortuna, vel a nobis opibus tuis tribui, immortalitatem munerum tuorum colam officiis sempiternis.
PL 18, 430Bアウグストゥスよ、そのようなことがあってはならない。聖なる神性がその凶兆を退けるように。あなたが、死すべき者の誰かから恩恵のお返しを待つようなことが。とはいえ、あなたのその境遇が受けうるもの、あるいは我々があなたの富に差し出しうるものはただ一つ、あなたの賜物の不滅を、絶えざる奉仕をもって尊ぶことである。
Omne negotium, omne otium meum in ornandis rebus tuis celebrandisque ponetur; neque solum vivente me ac vigente grati animi benevolentia declarabitur; sed etiam cum anima defecerit, monumenta tui in me beneficii permanebunt.
PL 18, 430B私のあらゆる仕事、あらゆる余暇は、あなたの事績を飾り、称えることに費やされる。私が生き、盛んであるあいだだけ、感謝する心の好意が示されるのではない。息が絶えたのちも、あなたが私に施した恩恵の記念は残り続ける。
In referenda autem gratia, sanctissime imperator, hoc tibi polliceor, semperque praestabo, mihi neque in suggerendis consiliis veritatem, neque in adeundis, si res poposcerit, periculis animum, neque in sententia simpliciter ferenda fidem, neque in hominum voluntatibus pro republica teque laedendis libertatem, neque in laboribus perferendis industriam, neque in augendis imperii tui commodis grati animi benevolentiam defuturam; idque omni vitae meae tempore summis opibus enixurum, elaboraturum, effecturum, ut honores in me tui non quia necesse fuerit ad quemcunque delati, sed quia oportuerit recte positi et ratione collocati esse videantur.
PL 18, 430Bさて、恩を返すにあたり、いとも神聖な皇帝よ、私はあなたにこのことを約束し、つねに果たす。助言を差し出すにあたって真実が、必要なら危険に身をさらすにあたって心が、意見を率直に述べるにあたって信義が、国家とあなたのために人々の意向を損なうにあたって自由が、労苦に耐えるにあたって勤勉が、あなたの帝国の利益を増すにあたって感謝する心の好意が、私に欠けることはない。そして私の生涯のあらゆる時に、全力を尽くして努め、励み、成し遂げる。あなたが私に授けた栄職が、誰であれ必要だったから与えられたのではなく、そうすべきだったからこそ正しく置かれ、道理にかなって据えられたものと見えるように。