Caput I
第I章PL 18, 77AQuantam in coelestibus beatitudinem virginitas sancta possideat, praeter Scripturarum testimonia, Ecclesiae etiam consuetudine edocemur: quia discimus peculiare illi subsistere meritum, cujus specialis est consecratio.
PL 18, 77A聖なるおとめの身が天でどれほどの幸いを所有しているかは、聖書の証言のほかに、教会の慣行によっても我々は教えられる。というのも、特別な奉献を受けた者には固有の功績が備わることを、我々は知るからである。
Nam cum universa turba credentium paria gratiae dona percipiat, et eisdem omnes Sacramentorum benedictionibus glorientur, istae proprium aliquid prae caeteris habent, cum de illo sancto et immaculato Ecclesiae grege, quasi sanctiores purioresque hostiae pro voluntatis suae meritis a sancto Spiritu eliguntur, et per summum Sacerdotem Dei offeruntur altario.
PL 18, 77Aすなわち、信じる者の群れ全体は等しい恩寵の賜物を受け、皆が同じ秘跡の祝福を誇るのであるが、おとめたちはほかの者にまさって固有のものを持つ。教会の聖なる汚れなき群れの中から、いわば一層聖なる、一層清いいけにえとして、その意志の功績に応じて聖なる霊に選ばれ、神の大祭司によって祭壇に献げられるからである。
Digna revera Domino hostia tam pretiosi animalis oblatio, et nulla magis ei quam imaginis suae hostia placitura.
PL 18, 77Bかくも貴いいきものを献げることは、まことに主にふさわしいいけにえであり、自らの像のいけにえにまさって主の喜ぶものはない。
De ejusmodi enim Apostolum praecipue dixisse reor: Obsecro autem vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem (Rom. XII, 1) .
PL 18, 77B使徒が特にこうした者たちについて述べたのだと私は思う。「兄弟たちよ、私は神の慈しみによって汝らに勧める。汝らの体を、生きた、聖なる、神に喜ばれるいけにえとして献げよ」(ローマ12:1)。
Possidet ergo virginitas et quod alii habent, et quod alii non habent: dum et communem et peculiarem obtinet gratiam, et proprio, ut ita dixerim, consecrationis privilegio gaudet.
PL 18, 77Bそれゆえおとめの身は、ほかの者が持つものも、ほかの者が持たないものも所有している。共通の恩寵と固有の恩寵をともに得て、言うなれば奉献という固有の特権を喜ぶのである。
Nam et Christi sponsas virgines dicere Ecclesiastica nobis permittit auctoritas; dum in sponsarum modum quas consecrat Domino velat: ostendens eas vel maxime habituras spiritale connubium, quae subterfugerint carnale consortium.
PL 18, 77B実際、教会の権威は、おとめたちをキリストの花嫁と呼ぶことを我々に許している。主に献げる者たちに、花嫁のようにヴェールをかぶせるからである。肉の交わりを避けた者たちこそ、とりわけ霊の婚姻を持つことになると示しているのである。
Et digne Deo per matrimonii comparationem spiritaliter copulantur, quae ejus dilectionis causa humana connubia spreverunt. In his quam maxime impletur illud Apostoli: Qui autem adhaeret Domino unus spiritus est (I Cor. VI, 17) .
PL 18, 77C主を愛するゆえに人間の婚姻を退けた者たちが、婚姻にたとえられて霊において神と結ばれるのは、ふさわしいことである。この者たちにおいて、使徒の次の言葉が最も満たされる。「主に結ばれる者は一つの霊である」(一コリント6:17)。
Caput II
第II章PL 18, 77CGrande est et immortale, et pene ultra naturam corpoream, sopire luxuriam et concupiscentiae flammam adolescentiae facibus accensam animi virtute restinguere, et spiritali conatu vim genuinae oblectationis excludere, vivere contra humani generis morem, despicere solatia conjugum, dulcedinem contemnere liberorum, et quaecunque praesentis vitae esse commoda possunt, pro nihilo spe futurae beatitudinis computare.
PL 18, 77C放縦を鎮め、若さの松明に燃え上がった欲望の炎を心の徳によって消し、霊の努力によって生まれつきの快楽の力を締め出し、人類の習いに逆らって生き、夫婦の慰めを軽んじ、子らの甘美さを蔑み、現在の生のあらゆる便益を、来たるべき幸いへの望みのゆえに無に等しいと数えることは、偉大で不滅であり、体の本性をほとんど超えている。
Magna haec, ut dixi, et admirabilis virtus est, et non immerito pro magnitudine laboris sui ingenti praemio destinata.
PL 18, 77Cこれは、先に述べたとおり、大いなる驚くべき徳であり、その労苦の大きさに応じて、莫大な報いが定められているのも当然である。
Dabo, inquit Dominus, spadonibus meis in domo mea, et in muro meo locum nominatum meliorem a filiis et filiabus Israel, nomen aeternum dabo eis quod non deficiet (Isai. LVI, 4) .
PL 18, 77D主は言う。「私は、私の家と私の城壁のうちに、私の宦官たちに、息子たちや娘たちにまさる名高い場所を与える。私は彼らに、絶えることのない永遠の名を与える」(イザヤ56:4)。
De quibus spadonibus Dominus in Evangelio repetit, dicens: Sunt enim spadones qui seipsos castraverunt propter regnum coelorum (Matth. XIX, 12) . Magnus quidem est pudicitiae labor, sed majus praemium: temporalis custodia, sed remuneratio aeterna.
PL 18, 77Dこの宦官たちについて、主は福音書で重ねて言う。「天の国のために自ら去勢した宦官たちがいる」(マタイ19:12)。貞潔の労苦は大きいが、報いはなお大きい。守るのは一時であり、報われるのは永遠である。
De his enim et beatus Joannes apostolus loquitur, quod sequuntur agnum quocunque ierit (Apoc. XIV, 4) . Quod ita intelligendum puta, nullum eis locum in coelesti aula claudendum, et cuncta eis divinarum mansionum habitacula reseranda.
PL 18, 77D福なる使徒ヨハネも、この者たちについて語っている。彼らは「子羊の行く所どこへでも従う」(黙示録14:4)。これは、天の宮廷のどこにも彼らに閉ざされる場所はなく、神の住まいのすべてが彼らに開かれることだ、と解せよ。
Sed ut illustrius virginitatis meritum clareat, et quam Deo digna sit manifestius possit intelligi, illud cogitetur, quod Dominus et salvator noster Deus, cum propter humani generis salutem hominem dignaretur assumere, non alium quam virginalem elegerit uterum.
PL 18, 78Aしかし、おとめの身の功績がいっそう明らかに輝き、それが神にいかにふさわしいかをいっそうはっきり理解できるように、次のことを思い起こすべきである。我々の主であり救い主である神は、人類の救いのために人を受け入れようとよしとしたとき、おとめの胎のほかを選ばなかった。
Et ut hujusmodi plurimum sibi placere monstraret, et pudicitiae bonum utrique sexui intimaret, virginem habuit matrem virgo mansurus; in se viris, et in matre feminis praebuit virginitatis exemplum: quo demonstraretur in utroque sexu beatam integritatem divinitatis haberi, et plenitudinem meruisse; dum totum in matre fuit, quidquid habebatur in filio.
PL 18, 78Aこのような者が自らに大いに喜ばしいことを示し、貞潔の善を男女両性に知らしめるために、童貞〔virgo〕であろうとする者として、おとめを母とした。自らにおいては男たちに、母においては女たちに、おとめの身の模範を示したのである。これによって、男女いずれの性においても、神性の福なる純潔が保たれ、充満に値したことが示されるのである。子にあったものはすべて、母にもあったからである。
Sed quid ego satago excellens ac sublime pudicitiae meritum revelare, et gloriosae virginitatis bonum ostendere; cum de hac re plerosque perorasse non nesciam, et ejus beatitudinem manifestissimis rationibus comprobasse, et nulli sapienti venire in dubium posse, eam rem majoris esse meriti quae sit amplioris laboris?
PL 18, 78Bしかし、私はなぜ、貞潔の卓越した崇高な功績を明らかにし、栄光あるおとめの身の善を示そうと骨を折るのか。この事柄についてはすでに多くの人が論じ、その幸いを明白きわまる理由によって証明したことを、私は知らないわけではない。しかも、労苦の大きいものほど功績も大きいことは、どんな賢い人にも疑う余地がない。
Quisquis enim pudicitiam aut nullius praemii, aut parvi existimat, certum est illum aut ignorare, aut non voluntarium ferre laborem. Unde illi semper castitati derogant, qui eam aut non habent, aut habere coguntur inviti.
PL 18, 78B貞潔には報いがないとか、わずかだとか考える者は、労苦を知らないか、自ら進んでそれを負っていないかのどちらかである。ゆえに、貞潔をいつも貶めるのは、それを持たない者か、嫌々ながらそれを持たされている者である。
Caput III
第III章PL 18, 78CNunc itaque quoniam paucis licet, tam laborem quam meritum integritatis ostendimus; ne res quae grandi virtute constat, et ingenti praemio destinatur, carere fructu suo possit, diligentius excubandum est.
PL 18, 78Cさて、我々は簡潔にではあるが、純潔の労苦と功績を示した。大いなる徳によって成り立ち、莫大な報いが定められているものが、その実りを欠くことのないように、いっそう注意深く見張らなければならない。
Quanto enim quaecunque species pretiosior fuerit, tanto majori sollicitudine custoditur. Et quoniam multae sunt quae bono proprio carent, nisi aliarum rerum juventur auxilio ut est mellis species, quae nisi cerarum custodia et favorum cellulis conservetur, et (ut verius dixerim) nutriatur, naturalem gratiam perdit, et subsistere per se ipsam non potest.
PL 18, 78Cどんな貴いものでも、貴いほど、いっそう大きな心配りをもって守られるからである。また、ほかのものの助けを受けなければ、固有の善を欠いてしまうものも多い。蜜がそうであって、蠟の守りと蜂の巣の房によって保たれ、(いっそう正しく言えば)養われなければ、その生来の良さ〔gratia〕を失い、それ自体で存続することができない。
Sicut et vini species, quod nisi boni odoris vas sit, et reparatis crebrius picibus foveatur, genuinae vim suavitatis amittit.
PL 18, 78Cぶどう酒も同じである。容器が良い香りでなく、樹脂をたびたび塗り直して保たれなければ、生まれつきの甘美さの力を失う。
Attentius ergo providendum est, ne forte et virginitati alia sint necessaria, sine quibus nequaquam fructum afferre sufficiat: et tantus nihil proderit labor, dum vane prodesse creditur quod absque rebus necessariis possidetur.
PL 18, 78Cそれゆえ、おとめの身にもほかのものが必要であり、それがなければ実りをもたらすのに足りないのではないかと、よりいっそう注意して見極めなければならない。そうでなければ、これほどの労苦も何の役にも立たないであろう。必要なものを欠いたまま持っているものが役に立つと、むなしく信じているのだから。
Nisi enim fallor, ob coelestis regni praemium pudicitiae servatur integritas, quod sine aeternae vitae merito neminem consequi posse satis certum est.
PL 18, 78D私の思い違いでなければ、貞潔の純潔が守られるのは、天の国の報いのためである。永遠の生命に値することなしには、誰もそれを得られないことは十分に確かである。
Aeternam vero vitam non nisi per omnem divinorum praeceptorum custodiam promereri posse Scriptura testatur, dicens: Si vis ad vitam venire, serva mandata (Matth. XIX, 17) .
PL 18, 78D永遠の生命は、神の命令のすべてを守ることによらなければ得られないと、聖書は証言して言う。「生命に至りたいなら、戒めを守れ」(マタイ19:17)。
Vitam ergo non habet nisi qui cuncta legis mandata servaverit: et qui vitam non habuerit, coelestis regni non potest esse possessor, in quo non mortui, sed vivi quique regnabunt.
PL 18, 78Dそれゆえ、律法の戒めをすべて守った者でなければ、生命を持たない。生命を持たない者は、天の国の所有者となることができない。その国では、死者ではなく、生きている者だけが皆支配するのである。
Nihil ergo virginitas sola proficiet, quae coelestis regni gloriam sperat; nisi et illud habuerit, cui perpetua vita promittitur, per quam coelestis regni praemium possidetur.
PL 18, 78Dしたがって、天の国の栄光を望むおとめの身が、それだけで何かを成し遂げることはない。永遠の生命が約束されているもの、それによって天の国の報いが所有されるところのものを、おとめの身が併せ持たなければ。
Ante ergo omnia pudicitiam integritatemque servantibus et ejus remunerationem a Dei aequitate sperantibus mandatorum sunt custodienda praecepta, ne gloriosae castitatis et continentiae labor in irritum deducatur.
PL 18, 79Aそれゆえ何よりもまず、貞潔と純潔を守り、その報いを神の公正に望む者たちは、戒めの命令を守らなければならない。栄光ある貞潔と自制の労苦が、むなしく終わることのないためである。
Supra mandatum vel praeceptum esse virginitatem, sapiens et legens nullus ignorat; Apostolo dicente: De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do (I Cor. VII, 25) .
PL 18, 79Aおとめの身が戒めや命令を超えるものであることは、賢い者も読む者も、誰も知らないわけではない。使徒が言うからである。「おとめたちについて、私は主の命令を持たない。だが、勧告は与える」(一コリント7:25)。
Cum ergo obtinendae virginitatis consilium dat, non praeceptum statuit; supra mandatum vel praeceptum eam esse professus est. Quicunque ergo virginitatem servant, magis quam praeceptum est faciunt.
PL 18, 79Aそれゆえ、使徒はおとめの身を得るように勧告を与えているのであって、命令を定めているのではない。おとめの身が戒めや命令を超えるものであると、彼は明言したのである。したがって、おとめの身を守る者は誰でも、命じられた以上のことを行っている。
Tunc enim proderit amplius fecisse quam jussum est, si quod jussum est facias. Cupiens divinum implere consilium, ante omnia serva mandatum: volens virginitatis praemium consequi, vitae amplectere merita, ut tua remunerari castitas possit.
PL 18, 79A実に、命じられた以上のことをしたことが役に立つのは、命じられたことを行う場合である。神の勧告を満たすことを望むなら、何よりもまず戒めを守れ。おとめの身の報いを得ようと望むなら、生命の功績を抱け。そうすればあなたの貞潔が報われることができる。
Nam ut vitam praestat remuneratio mandatorum; ita e contrario eorum generat praevaricatio mortem. Et qui per praevaricationem in mortem fuerit deputatus, virginitatis coronam sperare non poterit; neque pudicitiae praemium exspectare constitutus in poena.
PL 18, 79B戒めの報いが生命を与えるように、反対にその背反は死を生む。背反によって死に定められた者は、おとめの身の冠を望むことができない。刑罰のうちに置かれた者は、貞潔の報いを待つこともできない。
Caput IV
第IV章PL 18, 79BTres enim species sunt, per quas coelestis regni possessio introitur. Prima est pudicitia; secunda mundi contemptus; tertia vero justitia: quae ut connexae plurimum se possidentibus praestant; ita divisae prodesse difficile possunt: dum unaquaeque earum non propter se tantum, sed propter aliam efflagitatur.
PL 18, 79B天の国の所有に入る道は三つある。第一は貞潔、第二は世の蔑み、第三は正義である。これらは結びついていれば、所有する者に大いに益をもたらすが、切り離されては益となりがたい。そのどれもが、それ自体のためだけでなく、他のもののために求められているからである。
In primis ergo quaeritur pudicitia, ut facilius subsequatur mundi contemptus: quia ab illis mundus contemni levius potest, qui matrimonii nexibus non tenentur.
PL 18, 79Cまず貞潔が求められるのは、世の蔑みがより容易にあとに続くためである。婚姻の絆に縛られていない者たちのほうが、世をたやすく蔑めるからである。
Mundi vero contemptus exposcitur, ut justitia conservetur; quam implere difficile possunt, qui saecularium bonorum et mundanarum voluptatum negotiis implicantur!
PL 18, 79C世の蔑みが要求されるのは、正義が保たれるためである。世俗の財と世の快楽にかかわる営みに巻き込まれている者たちには、正義を満たすことが難しい。
Quisquis ergo possidet primam speciem pudicitiae, et secundam quae est mundi contemptus, non obtinet, pene sine causa possidet primam, quando secundam non habet, propter quam prima quaesita est.
PL 18, 79Cそれゆえ、第一の貞潔を持ちながら、第二の世の蔑みを得ていない者は、第一のものを、ほとんど理由なく持っていることになる。第一のものが求められたのは第二のもののためであるのに、その第二のものを持たないからである。
Et si primam et secundam habeat, cui tertia, quae est justitia, desit; frustra laborat: quoniam superiores duae propter justitiam praecipue requiruntur.
PL 18, 79Cまた、第一と第二を持っていても、第三の正義を欠いているなら、その労苦はむなしい。上の二つは、とりわけ正義のために求められているからである。
Quid enim prodest propter mundi contemptum pudicitiam habere, et propter quod eam habeas non habere; vel cur res mundi contemnas, si justitiam, propter quam pudicitiam et mundi contemptum habere te convenit, non custodias?
PL 18, 79C世の蔑みのために貞潔を持ちながら、そのために貞潔を持つはずのものを持たないとは、何の益があろう。また、貞潔と世の蔑みを持つべき理由である正義を守らないのなら、なぜ世の事物を蔑むのか。
Quia ut prima species propter secundam est; ita prima et secunda propter tertiam: quae si non fuerit, nec prima nec secunda proficiet.
PL 18, 79D第一のものが第二のもののためにあるように、第一と第二は第三のためにある。この第三のものがなければ、第一も第二も益とならない。
Caput V
第V章PL 18, 79DDicis forsitan, doce ergo me quid sit justitia; ut eam si cognoverim facilius implere sufficiam.
PL 18, 79Dあなたは言うかもしれない。「それなら、正義とは何か、私に教えよ。それを知れば、より容易に果たすことができよう」と。
Dicam breviter ut valeo, et verborum utar simplicitate communium: quia causa de qua agimus talis est, quae disertioribus facundiae sermonibus nequaquam debet obscurari, sed simplicioribus eloquentiae narrationibus pandi: res enim in commune necessaria communi debet sermone monstrari.
PL 18, 79D私は力の及ぶかぎり簡潔に述べ、ありふれた言葉の素朴さを用いる。我々が論じている事柄は、雄弁な修辞の言葉によって覆い隠されてはならず、素朴な叙述によって示されるべきものだからである。万人に必要な事柄は、万人に通じる言葉で示されなければならない。
Justitia ergo non est aliud quam non peccare. Non peccare autem, est legis praecepta servare. Praeceptorum autem observatio duplici genere custoditur: ut nihil eorum quae prohibentur facias, et cuncta quae jubentur implere contendas.
PL 18, 79Dそれゆえ、正義とは罪を犯さないこと以外のものではない。罪を犯さないとは、律法の命令を守ることである。命令を守ることは二つの仕方で保たれる。禁じられていることを何一つ行わず、命じられていることをすべて果たそうと努めることである。
Hoc est quod dicit: Recede a malo, et fac bonum (Psalm. XXXIII, 15) . Nolo enim putes in hoc constare justitiam, ut malum non facias; cum et bonum non facere malum sit, et in utroque legis praevaricatio committatur.
PL 18, 80Aこれこそ、「悪から退き、善を行え」(詩篇33:15)と言われていることである。あなたは、悪を行わないことに正義が成り立つとは考えてはならない。善を行わないことも悪であり、そのどちらにおいても律法の背反が犯されるからである。
Quoniam qui dixit: Recede a malo; et ipse dixit, fac bonum. Si a malo recesseris et non feceris bonum, transgressor es Legis; quae non tantum in malorum actuum abominatione, sed et in bonorum operum perfectione completur.
PL 18, 80A「悪から退け」と言った者が、「善を行え」とも言ったのだからである。悪から退いても善を行わなければ、あなたは律法の違反者である。律法は、悪い行いを忌み嫌うことにおいてだけでなく、善い業を完成することにおいても満たされる。
Neque enim hoc solum tibi praecipitur, ut vestitum suis non spolies indumentis; sed et ut spoliatum operias tuis: neque ut habenti panem, non auferas suum, sed ut non habenti, tuum libenter impertias: neque solum ut pauperem suo non pellas hospitio; sed ut pulsum et non habentem recipias tuo.
PL 18, 80Aあなたに命じられているのは、衣を着た者からその衣を剝ぎ取らないことだけではない。剝ぎ取られた者をあなたの衣でおおうことでもある。パンを持つ者から、その持ち物を取り上げないことだけでなく、持たない者に、あなたのものを喜んで分け与えることでもある。貧しい者をその宿から追い出さないことだけでなく、追い出されて持たない者を、あなたの宿に迎え入れることでもある。
Praeceptum enim nobis est, Flere cum flentibus (Rom. XII, 15) . Quomodo cum illis flemus, si in nullo eorum necessitatibus participamus, nec aliquod eis in his propter quas lacrymantur causis praebemus auxilium?
PL 18, 80B我々には「泣く者とともに泣け」(ローマ12:15)と命じられている。彼らの必要に何一つ与らず、彼らが涙を流す原因となっている事柄において、何の助けも与えないのなら、どうして我々は彼らとともに泣いていると言えるだろうか。
Neque enim fletuum nostrorum Deus infructuosum quaerit humorem; sed quia lacrymae doloris indicium sunt, vult te ita alterius angustias sentire ut tuas; et quomodo tibi in tali tribulatione si esses subveniri cuperes, ita alteri subvenias propter illud: Quaecunque vultis ut faciant vobis homines bona, ita et vos facite illis similiter (Matth. VII, 11) .
PL 18, 80B神は、我々の涙の実りのない潤いを求めるのではない。涙は痛みのしるしであるから、あなたが他人の苦難を自分のものと同じように感じることを望むのである。あなたも、同じ苦難の中にあれば助けられたいと願うであろうように、他人を助けよ。それは次の言葉のとおりである。「人々が汝らに善をなすことを汝らが望むなら、何であれ、汝らも同じように彼らにせよ」(マタイ7:11)〔引かれた句はマタイ7:12〕。
Nam cum flente flere, et nihil, cum possis, flenti conferre, subsannationis, non pietatis indicium est.
PL 18, 80B泣く者とともに泣き、できるのに、泣く者に何も与えないのは、嘲りのしるしであって、情愛〔pietas〕のしるしではない。
Denique Salvator noster cum Maria et Martha Lazari sororibus flevit; et immensae misericordiae affectum lacrymarum contestatione monstravit, et verae pietatis indicia mox opera subsecuta sunt, cum suscitatus Lazarus, cujus causa fundebantur, sororibus redditur.
PL 18, 80C実に、我々の救い主は、ラザロの姉妹マリアとマルタとともに泣いた。そして、限りない慈しみの情を涙の証しによって示した。まことの慈しみ〔pietas〕のしるしとして、すぐに業が続いた。彼女たちが涙を流す原因であったラザロが、よみがえらされて姉妹たちに返されたのである。
Hoc fuit pie cum flentibus flere, occasionem fletus auferre. Sed quasi potens, inquies, fecit. Verum nec tibi impossibile aliquid imperatur: implevit omnia qui quod potuit fecit.
PL 18, 80Cこれが、慈しみ深く〔pie〕泣く者とともに泣くことであり、涙の原因を取り去ることであった。あなたは言うだろう。「だが、彼は力ある者としてそれを行ったのだ」と。しかし、あなたに不可能なことが命じられているのではない。できることを行った者は、すべてを果たしたのである。
Caput VI
第VI章PL 18, 80CSed, ut dicere coeperamus, non sufficit Christiano a malis se abstinere, nisi etiam bonorum operum officia perfecerit.
PL 18, 80Cしかし、言い始めたとおり、キリスト教徒にとって、悪から身を遠ざけるだけでは足りず、善い業の務めをも完成しなければならない。
Quod illo vel maxime testimonio comprobatur, quod comminatur Dominus aeterni ignis reos fore, qui quamvis mali nihil gesserint, non fecerint omne quod bonum est, dicens: Tunc dicet Rex his qui ad sinistram sunt: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, quem praeparavit Pater meus diabolo et angelis ejus.
PL 18, 80Cこのことは、主が脅して述べる次の証言によって何よりも確かめられる。何も悪を行わなかったとしても、善であることをすべて行わなかった者は、永遠の火に値する罪に定められるのである。主は言う。「そのとき王は、左にいる者たちに言う。『呪われた者どもよ、私から離れ、悪魔とその使いたちのために私の父が備えた永遠の火に入れ』」。
Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare, etc. (Matth. XXV, 41) . Non dixit: Discedite a me, maledicti, quia homicidium, quia adulterium, aut quia furta fecistis: non enim quia malum fecissent; sed quia bonum non fecerant condemnantur et aeternae gehennae suppliciis addicuntur: nec quia quae prohibita sunt admisissent; sed quia quae praecepta erant implere noluere.
PL 18, 80D「私は飢えていたが、汝らは私に食べさせなかった」云々(マタイ25:41)。主は、「呪われた者どもよ、私から離れよ。汝らは殺人を、姦淫を、盗みを行ったからだ」とは言わなかった。悪を行ったからではなく、善を行わなかったがゆえに、彼らは罪に定められ、永遠のゲヘナの責め苦に渡されるのである。禁じられたことを犯したからではなく、命じられたことを果たそうとしなかったからである。
Unde advertendum est, quam spem habere possint qui adhuc aliquid eorum faciunt quae prohibentur; cum etiam rei sunt qui non fecerunt quae jubentur.
PL 18, 80Dそれゆえ、なお禁じられていることを何かしている者たちに、どんな望みがありうるのかを考えなければならない。命じられたことを行わなかった者たちでさえ、有罪となるのだからである。
Nolo enim tibi in hoc blandiaris, si aliqua non feceris, quia aliqua feceris, cum scriptum est: Qui universam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus (Jac. II, 10) .
PL 18, 80Dあなたが、いくつかのことを行ったからといって、別のことを行わなくてもよいと、この点で自らを慰めることを私は望まない。こう書かれているからである。「律法全体を守っても、一つの点でつまずく者は、すべてについて有罪となった」(ヤコブ2:10)。
Adam enim semel peccavit, et mortuus est: et tu te vivere existimas illud saepe committens, quod alium dum semel perpetrasset occidit? An grande illum commisisse crimen putas, unde merito poena damnatus sit acriori? Videamus ergo quid fecerit contra mandatum.
PL 18, 81Aアダムは一度罪を犯して死んだ。それなのに、あなたは、彼が一度行って殺されたことを、しばしば行いながら生きていると思うのか。彼が行った罪過は大きいものだったと、あなたは思うのか。そのために、彼はもっともなことに、より厳しい刑罰を宣告されたのだと。では、彼が戒めに背いて何を行ったのか見てみよう。
De fructu arboris edit. Quid ergo? Propter arboris fructum Deus hominem morte mulctavit? Non propter arboris fructum, sed propter mandati contemptum. Ergo non agitur de qualitate peccati, sed de transgressione mandati.
PL 18, 81A彼は木の実を食べた。それでは、どうなのか。神は木の実のために人を死で罰したのか。木の実のためではなく、戒めを蔑んだためである。したがって、問題は罪の質ではなく、戒めの違反である。
Et qui dixit Adae, ut de arboris fructu non ederet; ipse tibi praecepit ut non maledicas, non mentiaris, non detrahas, non detrahentem auscultes, ut omnino non jures, ut non concupiscas, non invideas, non sis tepidus, non sis avarus; ut nulli malum pro malo reddas, ut inimicos tuos diligas, ut maledicentibus benedicas, ut pro calumniatoribus et pro persecutoribus tuis ores, ut percutienti maxillam alteram praebeas, ut in judicio saeculari non litiges, ut si quis tua auferre voluerit, gratanter amittas, ut nec iracundiae, nec zeli, nec livoris malum intra pectus admittas, ut crimen avaritiae fugias, ut omnis superbiae ac jactantiae malum caveas, et humilis ac mitis Christi vivas exemplo; malorum consortia in tantum vitans, ut cum fornicatoribus, aut avaris, aut maledicentibus, aut invidis, aut detractoribus, aut ebriosis, aut rapacibus nec cibum capias.
PL 18, 81Aアダムに木の実を食べるなと言った者その人が、あなたにも命じている。呪うな、偽るな、中傷するな、中傷する者に耳を傾けるな、決して誓うな、むさぼるな、妬むな、生ぬるくあるな、貪欲であるな。誰にも悪に悪を返すな、敵を愛せ、呪う者を祝福せよ、あなたを誹る者と迫害する者のために祈れ、頰を打つ者には他方の頰を差し出せ、世俗の裁判で争うな、誰かがあなたのものを奪おうとするなら喜んで失え、怒りの悪も、嫉妬の悪も、妬みの悪も胸に入れるな、貪欲の罪過を避けよ、あらゆる高ぶりと誇りの悪を警戒せよ、柔和でへりくだったキリストの模範に従って生きよ。悪人との交わりをことごとく避けて、淫らな者、貪欲な者、呪う者、妬む者、中傷する者、大酒飲み、奪う者とは、食事さえともにしてはならない。
Quem si in aliquo contempseris, si pepercit Adae, parcet et tibi. Imo illi magis parcendum fuerat, qui adhuc rudis et novellus erat, et nullius ante peccantis et propter peccatum suum morientis retrahebatur exemplo: tibi vero post tanta documenta, post legem, post Prophetas, post Evangelia, post Apostolos, si delinquere volueris: quomodo indulgere possit ignoro.
PL 18, 81Bこの者を、何かにおいて蔑んでも、彼がアダムを容赦したのだから、あなたをも容赦するだろう〔とあなたは言うのか〕。いや、むしろ容赦されるべきだったのは、アダムのほうである。彼はまだ未熟で新しく、これ以前に罪を犯し、その罪のゆえに死んだ者の模範に引き止められることもなかった。ところが、あなたには、これほどの証しがあり、律法、預言者たち、福音書、使徒たちのあとで、もし罪を犯そうとするなら、どうして彼があなたを赦すことができるのか、私は知らない。
Caput VII
第VII章PL 18, 81CAn tibi de virginitatis praerogativa blandiris? memento Adam et Evam virgines deliquisse, nec integritatem corporis profuisse peccantibus. Virgo quae peccat, Evae, non Mariae comparanda est.
PL 18, 81Cあなたは、おとめの身の特権で自らを慰めているのか。思い起こせ。童貞〔virgo〕のアダムとおとめのエバが罪を犯したのであり、体の純潔は罪を犯す者に何の益ももたらさなかった。罪を犯すおとめは、マリアにではなく、エバになぞらえられるべきである。
Non negamus in praesenti tempore poenitentiae remedium; sed hortamur magis praemium sperare debere quam veniam.
PL 18, 81C我々は、現在の時に悔い改めの救いがあることを否定しない。だが、むしろ赦しよりも報いを望むべきだと勧める。
Turpe est enim illis delicti indulgentiam postulare, quae palmam virginitatis exspectant; et illicitum aliquid incurrere, quae se etiam a licitis castravere. Licitum quippe est matrimonii inire consortium.
PL 18, 81Cおとめの身のヤシを待ち望む者が、罪〔delictum〕の赦しを請うのは恥ずべきことであり、許されたことからさえ自らを去勢した者が、許されないことに陥るのも恥ずべきことである。婚姻の交わりに入ることは、実に許されている。
Et ut laudandae sunt, quae propter Christi amorem et coelestis regni gloriam copulam contempserint nuptiarum; ita damnandae non sunt, quae propter innocentiae voluntatem nondum Deo devotae remedio apostolico abutuntur.
PL 18, 81Dキリストへの愛と天の国の栄光のために結婚の結びつきを蔑んだ者たちは称賛されるべきであるが、無垢でありたいという望みのゆえに、まだ神に献げられていない身で使徒の救済策〔結婚のこと。一コリント7章で使徒が許す婚姻を言う〕を用いる〔abutuntur〕者たちは、非難されるべきではない。
Ergo, ut diximus, quae connubia deserunt, non illicita, sed licita spernunt. Ejusmodi autem si jurent, si maledicant, si detrahant, si detrahentes patiantur audire, si malum pro malo reddant, si cupiditatis in alienis, aut avaritiae in propriis crimen incurrant, si zeli aut livoris venena possideant, si contra legalia et apostolica instituta indecens aliquid aut loquantur aut cogitent; si in carne placendi studio compte et ornate procedant; si aliqua quae, ut assolet, illicita sunt faciant, quid proderit eis sprevisse quod licuit, et exercere quod non licet?
PL 18, 81Dそれゆえ、すでに述べたとおり、婚姻を捨てる者たちは、許されないことではなく、許されたことを退けているのである。ところが、そうした者たちが、誓い、呪い、中傷し、中傷する者に耳を貸し、悪に悪を返し、他人のものへの貪欲、自分のものへの吝嗇の罪過に陥り、嫉妬と妬みの毒を持ち、律法と使徒の定めに反して何かふさわしくないことを語り、あるいは思い、肉において人に気に入られようと熱心に、身を飾り立てて出歩き、いつものことであるが、許されないことを何か行うなら、許されたことを退けながら許されないことを行うことが、彼女たちに何の益になるだろうか。
Si vis prodesse tibi quod licitum contempsisti; vide ne quid eorum quae non licent facias. Stultum enim est timuisse quod minus est, et non timere quod majus est: aut ab his non vitari quae prohibentur, si subterfugerint quae conceduntur.
PL 18, 82A許されたことを蔑んだことがあなた自身の益となることを望むなら、許されないことを何も行わないよう気をつけよ。小さいほうを恐れながら大きいほうを恐れないのは愚かであり、許されたことを避けながら禁じられたことを避けないのも愚かである。
Dicit enim Apostolus: Innupta cogitat quae Domini sunt, quomodo placeat Deo, ut sit sancta corpore et spiritu. Quae autem nupta est, cogitat quae sunt hujus mundi, quomodo placeat viro (I Cor. VII, 34) .
PL 18, 82A使徒は言う。「未婚の女は、主のことを思い、いかに神に喜ばれるかを思って、体も霊も聖であろうとする。だが、結婚した女は、この世のことを思い、いかに夫に喜ばれるかを思う」(一コリント7:34)。
Nuptam placere viro asserit, cogitando quae mundi sunt: innuptam vero Deo, eo quod nulla cura illi sit saeculi. Dicat ergo mihi quae virum non habet, et tamen quae sunt mundi cogitat, cui placere desiderat?
PL 18, 82A使徒は、結婚した女は世のことを思うことによって夫に喜ばれ、未婚の女はこの世の心配が少しもないので神に喜ばれる、と断言している。それなら、夫を持たないのに世のことを思う女は、誰に喜ばれることを望んでいるのか、私に言ってみよ。
Nonne incipiet illi nupta praeponi? quia illa cogitando quae mundi sunt, complacet vel marito: ista vero non marito, quem non habet, potest placere, nec Deo.
PL 18, 82B結婚した女のほうが、彼女よりも優先され始めるのではないか。結婚した女は、世のことを思うことで、少なくとも夫には気に入られる。だが、この女は、持たない夫にも気に入られることができず、神にも気に入られることができないのである。
Caput VIII
第VIII章PL 18, 82BSed nec illud silentio praeterire nos convenit, quod dixit: Innupta cogitat quae Domini sunt, quomodo placeat Deo, ut sit sancta corpore et spiritu (I Cor. VII, 34) .
PL 18, 82Bだが、使徒が「未婚の女は、主のことを思い、いかに神に喜ばれるかを思って、体も霊も聖であろうとする」(一コリント7:34)と言ったことを、我々は沈黙のうちに見過ごすべきではない。
Quae sunt ergo Domini, dicat Apostolus: Quaecunque sunt sancta, quaecunque justa, quaecunque amabilia, quaecunque bonae famae. Si qua virtus, si qua laus disciplinae (Psal. IV, 8) .
PL 18, 82Bそれでは、主のものとは何か、使徒に言わせよう。「すべて聖なること、すべて正しいこと、すべて愛すべきこと、すべて良い評判のこと。徳があり、訓育の称賛があるなら」(詩篇4:8)〔引かれた句はフィリピ4:8〕。
Ista sunt Domini, quae sanctae et verae, et apostolicae virgines die noctuque sine ullo temporis intervallo meditantur et cogitant.
PL 18, 82Bこれらが主のものであり、聖なる真実の使徒的なおとめたちは、昼も夜も、少しの間もおかずに、これらを黙想し、思っている。
Domini est regnum coelorum; Domini est resurrectio mortuorum; Domini immortalitas; incorruptio Domini est; splendor solis qui sanctis promittitur Domini est, sicut in Evangelio scriptum est: Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno patris eorum (Matth. XIII) .
PL 18, 82B天の国は主のものである。死者の復活は主のものである。不死は主のものであり、不朽は主のものである。聖なる者たちに約束された太陽の輝きは主のものである。福音書に書かれているとおりである。「そのとき、正しい者たちは、彼らの父の国で太陽のように輝く」(マタイ13)〔節の番号は刷られていない。引かれた句はマタイ13:43〕。
Domini sunt plures sanctorum in coelestibus mansiones; Domini est fructus tricesimus et sexagesimus atque centesimus. Haec cogitant, et quibus possint operibus promereri quae Domini sunt cogitant.
PL 18, 82C天にある聖なる者たちの多くの住まいは主のものである。三十倍、六十倍、百倍の実は主のものである。おとめたちは、これらを思い、また主のものにふさわしくなりうる業を思っている。
Domini est etiam lex Novi et Veteris Testamenti, in quibus oris ejus eloquia sancta refulgent; quae si quae virgines sine intermissione meditantur, quae Domini sunt cogitant; et completur in eis illud propheticum: Fundamenta aeterna super petram solidam: et mandata Domini in corde mulieris sanctae (Eccles. XXVI, 24) .
PL 18, 82C新約と旧約の法もまた主のものであり、その中で彼の口の聖なる言葉が輝いている。もしおとめたちが、これを絶え間なく黙想するなら、主のものを思っているのであり、彼女たちにおいて、次の預言の言葉が満たされる。「永遠の基は堅固な岩の上にあり、主の戒めは聖なる女の心にある」(集会の書26:24)。
Sequitur: Quomodo placeas Deo. Deo, inquam, non hominibus: Ut sit sancta corpore et spiritu (I Cor. VII, 34) . Non dixit, ut sit sancta membro aut corpore tantum; sed, ut sit sancta corpore et spiritu.
PL 18, 82C続けて言う。「いかに神に喜ばれるか」。神に、と私は言う。人にではない。「体も霊も聖であるように」(一コリント7:34)。使徒は、肢においてだけ、あるいは体においてだけ聖であるように、とは言わず、「体も霊も聖であるように」と言ったのである。
Membrum enim una corporis pars est: corpus vero omnium compago membrorum est. Cum ergo dicit: ut sit sancta corpore, ex omnibus membris eam sanctificari debere testatur. Quia non proderit caeterorum sanctificatio membrorum, si inveniatur vel in uno corruptio.
PL 18, 82D肢は体の一部であり、体は、すべての肢の組み合わせである。それゆえ「体において聖であるように」と言うとき、使徒は、すべての肢によって彼女が聖化されなければならないと証言している。残りの肢の聖化は、たとえ一つの肢にでも腐敗が見いだされるなら、益とならないからである。
Et jam non erit sancta corpore, quod ex omnibus constat membris, quae vel unius fuerit coinquinatione polluta.
PL 18, 82Dたとえ一つの肢の汚れによってであれ汚された女は、もはや、すべての肢から成る体において聖ではない。
Caput IX
第IX章PL 18, 82DSed ut quod dico manifestius et lucidius fiat; esto, sit quaecunque omnium membrorum sanctificatione purgata, et lingua tantummodo peccet, qua aut blasphemet, aut falsum testimonium dicat; nunquid liberabunt omnia membra unum? an propter unum judicabuntur et caetera?
PL 18, 82Dしかし、私の言うことがいっそう明らかに、明瞭になるように述べよう。仮に、ある女が、すべての肢の聖化によって清められているのに、舌だけが罪を犯すとしよう。その舌で神を冒瀆するか、偽証をするのである。すべての肢は、その一つを免れさせるだろうか。それとも一つのゆえに、残りの肢もまた裁かれるのか。
Ergo si nec aliorum membrorum sanctificatio proderit, cum in uno sit vitium; quanto magis si diversorum flagitio peccatorum omnia corrumpantur, unius nihil proderit integritas?
PL 18, 83Aそれゆえ、一つの肢に欠陥があるなら、ほかの肢の聖化も益とならないのであるから、ましていくつもの罪の恥ずべき行いによって全体が腐敗しているなら、一つの肢の純潔は何の益にもならない。
Unde quaeso te, virgo, neque in sola tibi pudicitia blandiaris, ne in unius membri integritate confidas: sed secundum Apostolum soli Deo conserva corporis sanctitatem.
PL 18, 83Aそれゆえ、おとめよ、私はあなたに乞う。貞潔だけで自らを慰めてはならない。一つの肢の純潔に頼ってはならない。使徒に従って、体の聖性を神にのみ保て。
Munda ab omni inquinamento caput: quia crimen est illud post chrismatis sanctificationem, aut croci, aut alterius cujuslibet pigmenti fuco vel pulvere sordidari; aut auro vel gemmis cujuscunque terrenae speciei comi: quod jam coelestis ornatus splendore refulget.
PL 18, 83A頭をあらゆる汚れから清めよ。聖油〔chrisma〕による聖化のあとで、サフランや、ほかのどんな顔料の染料や粉で汚れたり、地上のどんな種類の金や宝石で髪を飾られたりするのは、罪過だからである。頭は、すでに天の飾りの輝きで光っているのである。
Grandis quippe divinae gratiae contumelia est mundani et saecularis ornamenti praelatio. Munda frontem, ut humana non divina opera erubescat, et illam confusionem recipiat, quae non peccatum, sed Dei gloriam parit, Scriptura dicente; Est confusio adducens peccatum: et est confusio adducens gloriam (Eccli. IV, 25) .
PL 18, 83A神の恩寵への大きな侮辱は、この世の、世俗の飾りを優先することである。額を清めよ。人間の業を恥じて、神の業は恥じず、罪ではなく神の栄光を生む恥を受けよ。聖書はこう言う。「罪を招く恥があり、栄光を招く恥がある」(集会の書4:25)。
Munda collum, ut non aurea reticula capillus portet, et suspensa monilia, sed illa potius ornamenta circumferat, de quibus Scriptura dicit: Misericordia et fides non deficiant a te, suspende autem illa in corde velut in collo tuo (Prov. III, 13) .
PL 18, 83B首を清めよ。髪が金の網を負い、首飾りを垂らすのではなく、むしろ聖書が語る飾りを身にまとえ。「慈しみと信実が汝から離れることのないように。それらを、汝の首にかけるように、心にかけよ」(箴言3:13)〔引かれた句は箴言3:3〕。
Munda oculos, dum eos ab omni concupiscentia retrahis, et ab intuitu pauperum nunquam avertis, et ab omnibus fucis liberos ea quae a Deo facti sunt sinceritate custodias. Munda linguam a mendacio: quia, os quod mentitur occidit animam (Sap. I, 11) .
PL 18, 83B目を清めよ。あらゆる欲望から目を引き離し、貧しい者を見ることから決して背けず、あらゆる染料から自由な、神によって造られたままの誠実さで目を守れ。舌を偽りから清めよ。「偽る口は魂を殺す」(知恵の書1:11)からである。
Munda eam a detractione, a juramento, ab adulatione, a perjurio. Nolo praeposterum ordinem putes, quod prius a juramento, quam a perjurio linguam dixi debere mundari: quia tunc perjurium facilius effugies, si in toto non jures.
PL 18, 83C舌を、中傷から、誓いから、へつらいから、偽誓から清めよ。誓いから先に、偽誓から後に舌を清めるべきだと私が言ったことを、順序が逆だと考えてはならない。全く誓わないなら、偽誓をより容易に避けられるからである。
Impleatur in te illa sententia: Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum (Psal. XXXIII) . Et memor esto dicentis Apostoli: Benedicite, et nolite maledicere (Rom. XII, 14) .
PL 18, 83Cあなたにおいて、次の言葉が満たされるように。「汝の舌を悪から守り、汝の唇が偽りを語らぬようにせよ」(詩篇33)〔節の番号は刷られていない。引かれた句は詩篇33:14〕。また、使徒の言葉を忘れるな。「祝福せよ、呪うな」(ローマ12:14)。
Sed illud crebrius recordare: Videte ne quis malum pro bono alicui reddat, neque maledictum pro maledicto; sed econtrario benedicentes: quia in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditate possideatis (I Petr. III, 9) ; et illud: Si quis autem in lingua non offendit, hic perfectus est (Jac. III, 2) .
PL 18, 83Cさらに、次の言葉をしばしば思い起こせ。「誰も誰かに、善に代えて悪を、呪いに代えて呪いを返さぬよう、気をつけよ。むしろ祝福せよ。汝らは、祝福を相続するために召されたのだからである」(一ペトロ3:9)。また、「舌でつまずかない者がいるなら、その者は完全である」(ヤコブ3:2)。
Nefas est enim ut labia illa quibus Dominum confiteris, rogas, benedicis, et laudas, alicujus polluantur sorde peccati. Nescio qua conscientia et lingua quis Deum rogat, qua aut mentitur, aut maledicit, aut detrahit.
PL 18, 83Cあなたが主を告白し、主に願い、主を祝福し、主を賛美するその唇が、何らかの罪の汚れによって汚されることは許されない。偽り、呪い、中傷するその舌で、どんな良心をもって神に願うのか、私は知らない。
Labia sancta exaudit Deus; et ipsis annuit cito precibus, quas lingua immaculata pronuntiat.
PL 18, 83D神は聖なる唇を聞き入れ、汚れのない舌が唱える祈りに、速やかにうなずく。
Munda aures, ut non nisi sermonibus sanctis et veris auditum praebeant; ut nunquam obscena, aut turpia, aut saecularia verba suscipiant, aut aliquem de altero audiant derogantem, propter illud quod scriptum est: Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam (Eccli. XXVIII, 29) ; ut cum eo habere partem possis, de quo dicitur, quoniam auditu et visu justus erat; hoc est, nec auribus, nec oculis delinquebat.
PL 18, 83D耳を清めよ。聖なる真実の言葉にだけ聞くことを与え、卑猥な、恥ずべき、世俗の言葉を決して受け入れず、誰かが他人を貶めるのを聞かないようにせよ。こう書かれているからである。「汝の耳を茨で囲め。邪悪な舌を聞くな」(集会の書28:29)。それは、「聞くことと見ることにおいて正しかった」と言われる者〔二ペトロ2:8 でロトについて言われる句〕とともに、あなたが分け前を持てるようになるためである。つまり、耳によっても目によっても罪を犯さなかった者である。
Manus ne porrectae ad accipiendum sint, ad dandum autem collectae, nec ad feriendum paratae, sed ad omnia misericordiae et pietatis opera satis promptae.
PL 18, 83D手は、受け取るために差し出されず、与えるために集められるように。打つために備えられず、慈しみと情愛のあらゆる業にすぐに向かうようにせよ。
Munda pedes, ne latam et spatiosam pergant viam, quae ducit ad splendida saeculi et pretiosa convivia; sed arduum magis et angustum gradiantur iter, quod tendit ad coelum, quia scriptum est: Iter rectum facite pedibus vestris (Isai. LVII, 14) .
PL 18, 84A足を清めよ。この世の華やかで高価な宴会に通じる、広く開けた道を進まず、むしろ天に向かう険しく狭い道を歩め。こう書かれているからである。「汝らの足で、まっすぐな道をつくれ」(イザヤ57:14)〔引かれた句はヘブライ12:13〕。
Agnosce tibi a Deo artifice non ad vitia, sed ad virtutem membra formata: et cum universos artus mundaveris ab omni sorde peccati, et toto fueris sanctificata corpore, tunc tibi castitatem intelligas profuturam, et cum omni fiducia palmam virginitatis exspecta.
PL 18, 84Aあなたの肢は、造り主なる神によって、悪徳のためでなく徳のために形づくられたことを認めよ。すべての四肢をあらゆる罪の汚れから清め、全身において聖化されたとき、貞潔があなたに益をもたらすと理解し、全き確信をもっておとめの身のヤシを待て。
Caput X
第X章PL 18, 84AQuid sit sanctam esse corpore, breviter quidem, sed plene me exposuisse arbitror: nunc quod sequitur, et spiritu, nosse debemus: hoc est, ut quod opere nefas est fieri, nec fas sit cogitatione concipere.
PL 18, 84A体において聖であるとはどういうことかは、簡潔にではあるが、十分に説明したと思う。今や、続く「霊においても」を知らなければならない。すなわち、行いにおいてなされるのが許されないことは、思いにおいて抱くことも許されないということである。
Illa enim est sancta tam corpore quam spiritu, quae nec mente, nec corde delinquit; sciens etiam cordis esse inspectorem Deum: et idcirco satagit ut omnimodo etiam animum cum corpore mundum habeat a peccato, sciens scriptum esse: Omni custodia serva cor tuum (Prov. IV, 23) ; et iterum: Diligit Dominus sancta corda; accepti sunt autem ei omnes immaculati; et alibi: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8) .
PL 18, 84B体においても霊においても聖である女とは、精神においても心においても罪を犯さない女である。神が心を見る者であることを知っているので、体とともに心も罪から清く保つよう、あらゆる努力をする。こう書かれていることを知っているからである。「あらゆる見張りをもって汝の心を守れ」(箴言4:23)。また、「主は聖なる心を愛し、汚れのない者は皆、主に受け入れられる」。さらに別の箇所には、「心の清い者は福なる者である。彼らは神を見るからである」(マタイ5:8)。
Quod de illis dici arbitror, quos conscientia in nulla redarguit culpa peccati. De quibus Joannem in Epistola dixisse reor: Si cor nostrum nos non reprehendit, fiduciam habemus ad Deum, et quaecunque petierimus accipiemus ab eo (I Joan. III, 20) .
PL 18, 84Bこれは、良心が罪の咎を何ひとつ責めることのない者たちについて言われていると私は思う。彼らについて、ヨハネは書簡の中で言ったのだと私は思う。「我々の心が我々を責めないなら、我々は神に対して確信を持ち、何を求めても神から受ける」(一ヨハネ3:20)〔引かれた句は一ヨハネ3:21–22〕。
Nolo existimes te crimen fugisse peccati, si voluntatem non sequatur effectus, cum scriptum sit: Quicunque viderit mulierem ad concupiscendam eam, jam moechatus est in corde suo (Matth. V, 17) .
PL 18, 84C結果が意志に伴わないからといって、罪の罪過を逃れたと考えてはならない。こう書かれているからである。「女を見て、これを欲する者は誰でも、すでに心の中で姦淫を犯したのである」(マタイ5:17)〔引かれた句はマタイ5:28〕。
Nec dicas, cogitavi quidem, sed non perfeci: quia etiam concupiscere nefas est. Unde beatus Petrus praecepit dicens: Animas vestras castificantes (I Petr. I, 22) , qui si nullam animae constuprationem nosset, nec castificari eam desiderasset.
PL 18, 84Cまた、「思いはしたが、成し遂げはしなかった」と言ってはならない。欲することさえ、許されないからである。ゆえに福なるペトロは命じて言う。「汝らの魂を貞潔にして」(一ペトロ1:22)。魂の凌辱があることを知らなかったなら、魂が貞潔にされることを望まなかったであろう。
Sed et locum illum quo continetur: Hi sunt qui se cum mulieribus non coinquinaverunt, virgines enim permanserunt: hi sequuntur Agnum, quocunque ierit (Apoc. XIV, 4) , attentius considerare debemus et animadvertere, si solius integritatis pudicitiae merito ipsi divino comitatui copulentur, et per omnia coelorum tabulata discurrant: an et alia sint, quibus adjuncta virginitas tantae beatitudinis gloriam consequatur.
PL 18, 84Cさらに、次の箇所にも、我々はいっそう注意深く考え、気づかなければならない。「彼らは、女たちとともに身を汚さなかった者である。おとめのままであったからである。彼らは、子羊の行く所どこへでも従う」(黙示録14:4)。彼らが神の随行の列に結ばれ、天のあらゆる階層を駆けめぐるのは、ただ貞潔の純潔という功績によるのか。それとも、ほかのものもあって、それが加わったおとめの身が、かくも大きな幸いの栄光を得るのか。
Sed unde hoc scire poterimus? De sequentibus, nisi fallor, in quibus scriptum est: Hi empti sunt ex hominibus primitiae Deo et Agno, et in ore ipsorum non est inventum mendacium: sine macula enim sunt (Ibid. IV, 5) .
PL 18, 84Dだが、これをどこから知ることができるのか。私の思い違いでなければ、続く箇所からである。そこにはこう書かれている。「彼らは、神と子羊のための初穂として、人々の中から買い取られた者である。その口には偽りが見いだされなかった。彼らには傷がないからである」(黙示録4:5)〔引かれた句は黙示録14:5〕。
Vides ergo quod non in uno tantum membro dominicis referantur inhaerere vestigiis; sed illi qui praeter virginitatem ab omni contagione peccati immaculatam gesserint vitam.
PL 18, 84Dそれゆえ、あなたは見る。主の足跡に付き従うと言われるのは、一つの肢についてだけではない。おとめの身に加えて、罪のあらゆる感染から離れた汚れのない生涯を送った者たちである。
Idcirco virgo vel maxime nuptias spernit, ut dum securior est, facilius, quod etiam a nubentibus quaeritur, ab omni se delicto custodiat, et universa legis mandata perficiat.
PL 18, 84Dだからこそ、おとめは何よりも婚姻を退けるのである。より安全であるので、結婚する者にも求められているように、あらゆる罪〔delictum〕から自らをより容易に守り、律法の戒めをすべて全うするためである。
Nam si non nubat, et ea nihilominus faciat a quibus et nuptae esse jubentur immunes, non nupsisse quid proderit?
PL 18, 84D結婚しない女が、結婚した女でさえ免れるべきこととして命じられていることを、やはり行うなら、結婚しなかったことは何の益になろうか。
Quanquam enim nulli Christianorum peccare liceat, et omnes quicunque spiritalis lavacri sanctificatione purgantur, immaculata decurrere conveniat vita; ut Ecclesiae quae sine macula, sine ruga, sine aliquo ejusmodi esse describitur, possint visceribus intimari: multo magis tamen hoc Virginem implere necesse est, quam nec mariti, nec filiorum, nec alterius necessitatis causa prohibet, quominus divinam Scripturam perficiat; nec aliqua, si peccet, poterit excusatione defendi.
PL 18, 85A確かに、どんなキリスト教徒にも罪を犯すことは許されておらず、霊の洗いの聖化によって清められた者は皆、汚れのない生涯を歩むのがふさわしい。それは、しみもしわも、そのようなものが何ひとつないと記されている教会の懐に入れられるためである。しかしなお、おとめがこれを満たすことは、いっそう必要である。夫も、子らも、ほかのどんな必要も、彼女が神の聖書を全うすることを妨げない〔関係節 quam… prohibet の係りは定かでない。おとめを受けると取った〕。彼女が罪を犯すなら、どんな弁明でも擁護することはできない。
Caput XI
第XI章PL 18, 85AO Virgo, serva propositum tibi magno praemio destinatum. Praeclara est apud Deum virginitatis et pudicitiae virtus, si non aliis peccatorum et malorum lapsibus infirmetur. Agnosce statum tuum, agnosce locum, agnosce propositum.
PL 18, 85Aおとめよ、大きな報いが定められたあなたの志を守れ。おとめの身と貞潔の徳は、神のもとで輝かしい。ほかの罪や悪の失墜によって弱められなければ。あなたの身分を知れ、あなたの立場を知れ、あなたの志を知れ。
Christi sponsa diceris; vide ne quid indignum eo, cui desponsata videris, admittas: cito scribet repudium, si in te vel unum viderit adulterium.
PL 18, 85Bあなたはキリストの花嫁と呼ばれる。婚約したと見られる相手にふさわしくないことを何ひとつ犯さないよう気をつけよ。たとえ一つの姦淫でもあなたに見いだせば、彼はすぐに離縁状を書くであろう。
Quaecunque enim humanorum sponsaliorum pignoribus subarrhatur, statim a domesticis, a familiaribus, ab amicis sponsi sollicite et diligenter requirit et a servulis, quales juvenis habeat mores, quid potissimum diligat, quid accipiat, quo usu vivat, qua se consuetudine regat, quibus utatur dapibus, quibus praecipue rebus delectetur et gaudeat.
PL 18, 85B人間の婚約の手付けで婚約した女は誰でも、すぐに花婿の家の者から、親しい者から、友から、また若い奴隷たちから、念入りに、熱心に尋ねる。その若者の性格はどうか、何を最も好むか、何を受け入れるか、どんな習慣で暮らしているか、どんなやり方で身を律しているか、どんな食事を用いるか、とりわけ何に喜び楽しむかを。
Quae cum didicerit, ita se in omnibus temperat, ut sponsi moribus suum obsequium, sua jucunditas, sua diligentia; sua vita concordet.
PL 18, 85Bそれを知ると、すべてにおいて自分を整えて、花婿の性格に、自分の従順も、快活さも、心配りも、生き方も合うようにする。
Et tu quae Christum sponsum habes, a domesticis et familiaribus ejus, sponsi tui mores interroga, et strenue ac solerter inquire; in quibus praecipue delectetur, qualem compositionem in te vestium diligat, cujusmodi concupiscat ornatum.
PL 18, 85Bあなたはキリストを花婿としているのだから、同じように、彼の家の者や親しい者から、花婿の性格を尋ねよ。熱心に、巧みに探れ。彼が何に特に喜ぶのか、あなたにどんな衣服の整えを好むのか、どんな飾りを望むのかを。
Dicat tibi ejus familiarissimus Petrus, qui ne nuptis quidem corporalem permittit ornatum, sicut in epistola sua scripsit: Mulieres similiter subjectae viris suis, ut si qui non credunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant: considerantes in timore Dei castam conversationem vestram, quarum sit non extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus; sed qui absconsus cordis est homo, in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus, quod est in conspectu Dei locuples (I Petr. III, 1 seqq.) .
PL 18, 85C彼の最も親しい者ペトロに語らせよ。ペトロは結婚した女たちにさえ、身の飾りを許さない。自らの書簡にこう書いた。「同様に、妻たちは自分の夫に従う者であれ。たとえ言葉を信じない者がいても、妻たちの生き方によって、言葉なしに得られるためである。神への畏れのうちに、汝らの貞潔な生き方を見ることによって。彼女たちの〔飾り〕は、外側の編んだ髪や、金を身に巻くことや、衣服の着飾りではなく、心の隠れた人であり、朽ちることのない、静かで慎み深い霊のうちにある。これこそ神の前で価高いものである」(一ペトロ3:1以下)。
Dicat et alius apostolus beatus Paulus, qui ad Timotheum scribens episcopum, eadem de fidelium feminarum disciplina testatur: Mulieres similiter in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se, non intortis crinibus, aut auro, aut margaritis, aut veste pretiosa; sed quod decet mulieres promittentes castitatem per bonam conversationem (I Tim. II, 9) .
PL 18, 85Cもう一人の使徒、福なるパウロにも語らせよ。パウロは司教テモテに書き送って、信ある女たちの規律について同じことを証言している。「同様に、女たちは、慎みと節度をもって、整った身なりで自らを飾れ。編んだ髪や、金や、真珠や、高価な衣服によってではなく、貞潔を公言する女たちにふさわしく、善い生き方によって」(一テモテ2:9)。
Caput XII
第XII章PL 18, 85DSed forsitan dicis: cur haec iisdem apostoli virginibus non jusserunt? Quia non necessarium judicabant: ne talis virginibus commonitio potius injuria quam emendatio videretur.
PL 18, 85Dあなたは言うかもしれない。「なぜ使徒たちは、これらのことを同じおとめたちに命じなかったのか」と。使徒たちは、それが必要だとは判断しなかったからである。そのような諭しが、おとめたちには矯正よりもむしろ侮辱と見えてはならないからであった。
Sed nec eas unquam tantae temeritatis fore credidissent, ut ne nuptis quidem concessa carnalia ornamenta et terrena praesumerent.
PL 18, 85Dそれどころか、使徒たちは、結婚した女たちにさえ許されていない肉の地上の飾りを、おとめたちが敢えて身につけるほどの軽率さを、決して信じなかったであろう。
Revera ornare se et componere Virgo debet: nam quomodo sponso suo placere poterit, nisi composita et ornata processerit? ornetur plane, sed interioribus ornamentis, et spiritualiter, non carnaliter componatur: quia Deus non corporis, sed animae decorem in illa considerat.
PL 18, 85D実際、おとめは身を飾り整えるべきである。自分の花婿に気に入られるには、整えられ飾られて出歩くのでなければ、どうしてできようか。大いに飾るがよい。ただし内なる飾りで飾り、霊的に整え、肉的に整えてはならない。神が彼女のうちに見るのは、体の美ではなく、魂の美だからである。
Ergo et tu, quaecunque animam tuam a Deo diligi et inhabitari concupiscis, omni eam diligentia compone, et spiritalibus indumentis exorna. Nihil in ea dedecorum, nihil foedum appareat.
PL 18, 86Aそれゆえ、あなたも、自分の魂が神に愛され、神が住まうことを望むなら誰であれ、あらゆる心配りをもって魂を整え、霊の衣で飾れ。魂のうちに、恥ずべきものも醜いものも現れないようにせよ。
Resplendeat auro justitiae, gemmis refulgeat sanctitatis, ac pretiosissimo pudicitiae margarito coruscet.
PL 18, 86A魂が正義の金で輝き、聖性の宝石で光り、最も貴い貞潔の真珠で燦然とするように。
Pro bysso et serico, misericordiae et pietatis tunica vestiatur, secundum quod scriptum est: Induite ergo vos, sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, etc. (Colos. III, 12) .
PL 18, 86A亜麻布と絹の代わりに、慈しみと情愛の衣をまとわせよ。こう書かれているとおりである。「それゆえ汝らは、神に選ばれた聖なる愛される者として、慈しみの心の奥底、親切、謙遜を身にまとえ」云々(コロサイ3:12)。
Et non decorem cerussae aut alterius pigmenti quaerat, sed innocentiae ac simplicitatis candorem habeat. Roseum verecundiae colorem et purpureum ruboris pudorisque possideat. Coelesti abluatur nitro doctrinae, et lamentis spiritualibus emundetur.
PL 18, 86A魂は、白粉やほかの顔料の美しさを求めず、無垢と素朴の白さを持つように。慎みのバラ色と、赤面と恥じらいの紅を所有するように。天のナトロン〔nitrum〕である教えで洗われ、霊の嘆きで清められるように。
Nulla in ea malitiae, nulla diaboli macula relinquatur; et ne quando male redoleat odore peccati, unguento suavissimae sapientiae et scientiae perfundatur.
PL 18, 86B魂に、悪意の染みも悪魔の染みも残してはならない。罪の臭いがいつか悪く匂うことのないよう、このうえなく甘美な知恵と知識の香油を注げ。
Caput XIII
第XIII章PL 18, 86BHujusmodi Deus quaerit ornatum, et animam taliter compositam concupiscit. Memento te Dei filiam dici secundum quod ait: Audi, filia, et vide (Psal. XLIV, 11) . Sed et tu ipsa quotiescunque Deum patrem nominas, Dei te filiam esse testaris.
PL 18, 86B神はこのような飾りを求め、このように整えられた魂を望む。あなたが神の娘と呼ばれることを思い起こせ。「聞け、娘よ、そして見よ」(詩篇44:11)と言われているとおりである。さらに、あなた自身も、神を父と呼ぶたびごとに、自分が神の娘であると証ししている。
Ergo si Dei filia es, vide ne quid eorum facias, quae Deo Patri incongrua sint; sed age omnia quasi filia Dei. Cognosce quomodo hujus saeculi nobilium se filiae gerant, quibus assuescant moribus, quibusve se disciplinis instituant.
PL 18, 86Bそれゆえ、神の娘であるなら、父なる神にふさわしくないことを何ひとつしないよう気をつけよ。万事を神の娘として行え。この世の貴族の娘たちがどう振る舞い、どんな習慣に慣れ、どんな教育で自らを形づくっているかを知れ。
Tanta quibusdam verecundia est, tanta gravitas, tanta modestia, ut caeterorum hominum ritum intuitu humanae ingenuitatis excedant: et ne quam honestis parentibus suis per lapsum suum infamiae inurant notam, alteram sibi quodammodo inter homines consuetudinis studeant facere naturam.
PL 18, 86Cある娘たちには、それほどの慎みがあり、それほどの重々しさ、それほどの節度があって、人間の生まれの良さを顧みて、他の人々の振る舞いを超えている。そして、自らの失敗によって、品位ある両親に何らかの汚名の烙印を押すことのないように、人々の中で、習慣によっていわば第二の本性を自分のものにしようと努める。
Et tu ergo originem tuam respice, genus intuere, gloriam nobilitatis adverte: agnosce te non hominis, sed Dei filiam, et divinae nativitatis nobilitate decoratam. Ita te exhibe, ut in te coelestis nativitas pareat, et ingenuitas divina clarescat.
PL 18, 86Cそれゆえ、あなたも、自分の起源を顧み、家系を見つめ、高貴さの栄光に気づけ。自分が人の娘ではなく神の娘であり、神の生まれの高貴さに飾られていることを認めよ。あなたのうちに天の生まれが現れ、神の生まれの良さが輝くように、自らを示せ。
Sit in te nova gravitas, honestas admirabilis, stupenda verecundia, mira patientia, virginalis incessus, et verae pudicitiae habitus, et sermo semper modestus, et suo in tempore proferendus; ut quisquis te viderit, admiretur et dicat: quae haec novae inter homines gravitatis patientia est?
PL 18, 86Cあなたのうちに、新しい重々しさ、驚くべき品位、驚嘆すべき慎み、不思議な忍耐があるように。おとめにふさわしい歩み、まことの貞潔の身のこなし、つねに節度ある、折にかなって発せられる言葉があるように。あなたを見る者は誰でも、驚いて言うであろう。「人々のうちにあって新しい重厚さの、この忍耐は何か」。
Quae pudoris verecundia? Quae honestatis modestia? Quae maturitas sapientiae? Non est ita humana institutio, nec disciplina mortalis: coeleste mihi aliquid in terreno corpore redolet. Puto quod habitet in quibusdam hominibus Deus.
PL 18, 86D「この恥じらいの慎みは何か。この品位の節度は何か。この知恵の円熟は何か。これは人間の教育でも、死すべき者の教育でもない。地上の体のうちに、何か天のものが私に香ってくる。神がある人々のうちに住んでいるのだと私は思う」と。
Et cum te Christi famulam esse cognoverit, majore stupore tenebitur, et cogitabit qualis ille sit Dominus, cujus talis ancilla est.
PL 18, 86Dあなたがキリストの仕え女であると知るなら、見る者はいっそう大きな驚きに捕らえられ、その仕え女の主人がどのような主であるかを思うであろう。
Caput XIV
第XIV章PL 18, 86DSi vis ergo esse cum Christo, et partem habere cum Christo, Christi tibi exemplo vivendum est, qui ab omni malitia et nequitia ita fuit extraneus, ut nec inimicis quidem vicem redderet, quin potius et pro ipsis oraret.
PL 18, 86Dそれゆえ、キリストとともにあり、キリストとともに分け前を持つことを望むなら、キリストの模範に従って生きなければならない。キリストは、あらゆる悪意と邪悪からあまりに遠く、敵にさえ仕返しをせず、むしろ彼らのために祈った。
Nolo enim eas animas Christianas existimes, quae aut fratres aut sorores non dico oderunt, sed quae proximos toto corde et conscientia coram Dei testimonio non diligunt; cum Christianis, Christi similitudine, inimicos etiam amare necesse sit.
PL 18, 86D兄弟姉妹を憎む者とまでは言わないが、全き心と良心をもって、神の証しの前で隣人を愛さない者たちを、私は、キリスト教徒の魂と考えるようにあなたに望まない。キリスト教徒には、キリストに似て、敵をさえ愛することが必要なのである。
Si sanctorum cupis habere consortium, a malitiae et nequitiae cogitatu pectus emunda. Nemo te circumveniat, nemo te fallaci sermone seducat. Non nisi sanctos et justos et simplices et innocentes et puros coelestis aula suscipiet.
PL 18, 87A聖なる者たちとの交わりを持つことを望むなら、悪意と邪悪の思いから胸を清めよ。誰にもあなたを欺かせるな。誰にも偽りの言葉であなたを惑わせるな。聖なる者、正しい者、素朴な者、無垢な者、清い者でなければ、天の宮廷は受け入れない。
Nullum apud Deum habet malitia locum. Ab omni nequitia et dolo mundum esse necesse est, qui cupit regnare cum Christo. Nihil tam contrarium, nihil tam exsecrabile Deo, quam aliquem odisse, aliquem velle laedere: nihil tam probabile, quam omnes amare.
PL 18, 87A悪意は神のもとに居場所を持たない。キリストとともに支配することを望む者は、あらゆる邪悪と欺きから清くなければならない。誰かを憎み、誰かを傷つけようとすることほど、神に反し、神に忌まわしいものはない。すべての人を愛することほど、神に是認されるものはない。
Quod Propheta sciens testatur dicens: Qui diligitis Dominum, odite malum (Psal. XCVI, 10) .
PL 18, 87A預言者はそれを知って証しして言う。「主を愛する者らよ、悪を憎め」(詩篇96:10)。
Caput XV
第XV章PL 18, 87BVide ne in aliquo humanam gloriam diligas; ne et tua inter illos portio computetur, quibus dictum est: Quomodo vos potestis credere, gloriam ab invicem quaerentes (Joan. V, 44) ? Et de quibus per Prophetam dicitur: Auge eis mala, auge mala gloriosis terrae.
PL 18, 87B何であれ、人の栄光を愛することのないよう気をつけよ。あなたの分け前が、次のように言われた者たちの中に数えられることのないように。「互いに栄光を求めながら、どうして汝らは信じることができるのか」(ヨハネ5:44)。また、預言者によって、こう言われる者たちについても。「彼らに災いを増し加えよ。地の栄光ある者らに災いを増し加えよ」。
Et alibi: Confundimini a gloriatione vestra, ab opprobrio in conspectu Dei (Isai. XLV) . Nolo enim illas respicias, quae saeculi, non Christi sunt virgines; quae propositi sui et professionis immemores gaudent in deliciis, in opibus delectantur, et corporeae nobilitatis origine delectantur.
PL 18, 87Bまた別の箇所には、こうある。「汝らの誇りを恥じよ、神の前での恥辱から」(イザヤ45)〔節の番号は刷られていない。引かれた句はエレミヤ12:13(ギリシア語訳に拠る本文)〕。あなたは、世のおとめであって、キリストのおとめではない女たちを見ないでほしい。彼女たちは自らの志と誓願を忘れ、贅沢を喜び、富に楽しみ、肉の高貴な生まれの起源を楽しんでいる。
Quae si profecto Dei filias se esse crederent, nunquam post divinos natales nobilitatem admirarentur humanam, nec gloriarentur in patre quolibet honorato: si Patrem Deum se habere sentirent, nobilitatem carnis non amarent.
PL 18, 87B彼女たちが本当に自分を神の娘と信じるなら、神の生まれのあとで、人間の高貴さを賛美したり、誰か尊ばれる父を誇ったりは決してしないであろう。父なる神を持つと感じるなら、肉の高貴さを愛さないであろう。
Quid tibi in generis nobilitate blandiris et complaces? Duos homines fecit ab exordio Deus, ex quibus totius generis humani silva descendit: mundanam nobilitatem non naturae aequitas praestitit, sed cupiditatis ambitio.
PL 18, 87Cあなたは、なぜ家柄の高貴さで自らを慰め、満足するのか。神は初めに二人の人を造り、その二人から人類全体の森が生い出た。この世の高貴さをもたらしたのは、本性の公正ではなく、貪欲の野心である。
Certe omnes per divini lavacri generationem aequales efficimur, et nulla inter eos potest esse discretio, quos nativitas secunda generavit; per quam tam dives quam pauper, tam liber quam servus, tam nobilis quam ignobilis, Dei efficitur Filius; et terrena nobilitas splendore coelestis gloriae adumbratur, et nusquam omnino jam comparet: dum qui retro in saecularibus honoribus impares fuerant, coelestis et divinae nobilitatis gloria aequaliter vestiuntur.
PL 18, 87C確かに、神の洗いによる生まれによって、我々は皆等しくされ、第二の生まれが産んだ者たちのあいだには、どんな区別もありえない。この生まれによって、富める者も貧しい者も、自由人も奴隷も、貴い者も卑しい者も、神の子となる。地上の高貴さは、天の栄光の輝きに覆われてどこにも現れなくなる。以前は世俗の栄誉において等しくなかった者たちが、天の神の高貴さの栄光を等しくまとうのである。
Nullus jam ignobilitati locus, nec degener quisquam est, quem divinae nativitatis sublimitas ornat, nisi apud illos, qui non putant humanis coelestia praeponenda: aut si putant, quam vanum est, ut se illis in minoribus praeferant, quos sibi in majoribus pares sciunt, et quasi infra se positos in terra existiment, quos sibi aequales in coelestibus credunt?
PL 18, 87C神の生まれの崇高さが飾る者には、もはや卑しさの居場所はなく、劣った者は誰もいない。ただし、天のものを人間のものに優先させるべきではないと考える者たちのもとでは別である。そう考えるとしても、大きなことで自分と等しいと知っている者たちに、小さなことで勝っていると誇るのは、なんと空しいことか。天では自分と等しいと信じている者たちを、地上では自分より下に置かれた者のように見なすのは。
Tu autem quaecunque Christi, non saeculi virgo es, omnem praesentis vitae gloriam fuge, ut eam quae in futuro promittitur consequaris.
PL 18, 87Dあなたはキリストのおとめであって、この世のおとめではない。現在の生の栄光をことごとく避けよ。将来に約束されたものを得るためである。
Caput XVI
第XVI章PL 18, 87DContentionum verba, et animositatis causas evita; discordiarum quoque et litium occasiones subterfuge.
PL 18, 87D論争の言葉と、いきり立つ心の因とを避けよ。不和と争いの機会からも逃れよ。
Nam si juxta Apostoli doctrinam: Servum Domini litigare non oportet (II Tim. II, 24) ; quanto magis Dei ancillam? cujus quo verecundior est sexus, animus debet esse modestior.
PL 18, 87D使徒の教えに従えば、「主の僕は争ってはならない」(二テモテ2:24)というのであるから、神の仕え女はなおさらではないか。その性が慎み深いほど、心はいっそう穏やかでなければならない。
Linguam a maliloquio cohibe, et ori tuo frenum Legis impone; ut tunc, si forte loquaris, quando tacere peccatum sit, cave ne quid quod in reprehensionem veniat dicas. Lapis emissus est sermo prolatus; quapropter diu antequam proferatur cogitandus est.
PL 18, 87D舌を悪口から抑え、あなたの口に律法の轡をはめよ。語るとしても、黙っていることが罪となるときに限り、非難を招くようなことは何も言わぬよう用心せよ。口から放たれた言葉は投げられた石である。ゆえに、それを口にする前に長く思案せねばならない。
Beata quippe labia sunt, quae nunquam quod revocare iterum velint, emittunt. Pudicae mentis sermo etiam debet esse pudicus, qui aedificet semper magis, quam aliquando destruat audientes, secundum quod praecepit Apostolus dicens: Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat: sed si quis bonus ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus (Ephes. IV, 29) .
PL 18, 88A取り戻したいと思うようなことを決して口から出さない唇は、実に幸いである。貞潔な精神の言葉もまた貞潔でなければならず、聞く者をときに打ち壊すよりも、常に建て上げるものでなければならない。使徒が命じて、こう言うとおりである。「悪しき言葉は一切、汝らの口から出てはならない。ただ、善い言葉があれば、信仰を建てるために、聞く者に恩寵を与えるものとせよ」(エフェソ4:29)。
Pretiosa Deo lingua est, quae non sine divinis rebus novit verba construere; et sanctum os, unde coelestia semper eloquia proferuntur.
PL 18, 88A神にとって貴いのは、神のことがらを離れては言葉を組み立てることを知らない舌であり、天の言葉が常に語り出される口は聖なる口である。
Absentium obtrectatores quasi malignos, Scripturae auctoritate deterre: quia hoc inter virtutes perfecti hominis Propheta commemorat, si ante conspectum justi malignus ad nihilum deducatur, qui contra proximum non probanda protulerit.
PL 18, 88Aその場にいない者をそしる者たちを、悪意ある者として、聖書の権威をもって諫め退けよ。預言者は、完全な人の徳の一つとして、隣人に対して認められぬことを口にした悪意ある者が、義人の目の前で無に帰せられることを挙げているからである。
Non licet tibi alterius vituperationem patienter audire; quia nec ab aliis optas recipi tuam (Psal. LXXIV, 5) . Injustum quippe est quidquid contra Christi Evangelium venit, si alteri quod tibi ab alio fieri molestum est, patiaris inferri.
PL 18, 88Bあなたは他人への非難を黙って聞いていてはならない。あなた自身への非難が他人に受け入れられることを、あなたも望まないからである(詩篇74:5)〔詩篇74:5 は文意に合わない。言われていることは詩篇14:3 の「隣人への非難を受け入れなかった」に近い〕。キリストの福音に反するものはすべて不正であり、自分が他人からされて不快なことを、他人に加えられるままにしておくなら、それはこれに当たるからである〔この文は構文が緩い。前半を一般の命題、後半をその当てはめと取った〕。
Semper linguam tuam de bonis loqui adsuesce, et auditum tuum ad bonorum magis laudem, quam ad malorum vituperationem accommoda.
PL 18, 88B常に、あなたの舌を善い者たちのことを語るのに慣らし、あなたの耳を、悪い者たちへの非難よりも、善い者たちへの称賛に向けよ。
Vide ut omnia quaecunque benefacis, propter Deum facias; sciens ejus rei tantum te a Domino recepturam esse mercedem, quam ejus timoris et dilectionis causa perfeceris.
PL 18, 88Bあなたが善を行うことはすべて、神のために行うよう心せよ。あなたが〔主への〕畏れと愛のゆえに成し遂げたことについてだけ、主から報いを受けるのだと知れ。
Sancta magis esse quam videri stude: quia nihil prodest aestimari quod non sit: et duplicis peccati reatus est, non habere quod creditur, et quod non habeas simulare.
PL 18, 88B聖なる者と見られるよりも、聖なる者であることに努めよ。そうでないものと思われても何の益もなく、信じられているものを持たず、持たないものを装うのは、二重の罪に問われることだからである。
Caput XVII
第XVII章PL 18, 88CIn jejuniis magis quam in epulis delectare, illius viduae memor, quae non discedebat de templo jejuniis et obsecrationibus Deo serviens die ac nocte. Et si vidua quidem in Judaea talis erat; qualem nunc virginem convenit esse Christi.
PL 18, 88C宴よりも断食に喜びを見いだせ。あのやもめを思え。彼女は神殿から離れず、断食と祈願をもって昼も夜も神に仕えていた。ユダヤのやもめがそのようであったのなら、今のキリストのおとめにふさわしいあり方は〔なおさらである〕。
Divinae magis lectionis convivium dilige, et spiritalibus te saturari dapibus concupisce; et illos potius quaere cibos, quibus anima magis quam corpus reficiatur.
PL 18, 88C聖書の読書という宴をいっそう愛し、霊の饗応に満たされることを願え。体よりも魂が養われる食べ物を、むしろ求めよ。
Carnis et vini species quasi caloris fomenta et libidinis incitamenta fuge, et tunc, si forte, vino exiguo utere, cum stomachi dolor et nimia corporis compellat infirmitas.
PL 18, 88C肉とぶどう酒の類は、熱を煽るもの、情欲を駆り立てるものとして避けよ。やむをえず用いるときは、胃の痛みと体のひどい衰弱がそうさせるときに、わずかなぶどう酒を用いよ。
Iracundiam vince; animositatem cohibe; et quidquid illud est, quod post factum poenitentiam ingerit, velut proximi criminis abominationem declina.
PL 18, 88C怒りっぽさに打ち勝て。いきり立つ心を抑えよ。行ったあとに悔い改めをもたらすものは、それが何であれ、罪過にほど近い忌まわしいものとして避けよ。
Satis tranquillam et quietam convenit esse mentem, et ab omni perturbatione furoris alienam, quae Dei habitaculum esse desiderat; qui per Prophetam testatur et dicit: Super quem requiescam alium, nisi super humilem et quietum, et trementem verba mea (Isai. LXVI, 3) ?
PL 18, 88D神の住まいとなることを望む精神は、十分に穏やかで静かであり、あらゆる激情の乱れから遠くなければならない。神は預言者を通して証しして言う。「私は、へりくだり、静かで、私の言葉におののく者のほか、誰の上に憩うだろうか」(イザヤ66:3)〔引かれた句はイザヤ66:2〕。
Omnium operum et cogitationum tuarum speculatorem Deum crede, et cave ne quidquam quod divinis oculis indignum sit, aut opereris, aut cogites.
PL 18, 88D神があなたのすべての業と思いを見張る者であると信じ、神の目にふさわしくないことは、行うことも考えることも決してせぬよう用心せよ。
Caput XVIII
第XVIII章PL 18, 88DCum orationem celebrare desideras, talem te exhibe quasi quae sis cum Domino locutura. Cum psalmum dicis, cujus verba dicis agnosce; et in cumpunctione magis animi quam in tinnulae V cis dulcedine delectare.
PL 18, 88D祈りを営もうと望むときには、主と語ろうとする者のように自らを示せ。詩篇を唱えるときには、自分が唱える言葉が誰のものであるかを知れ。そして、響きのよい声〔底本は v cis と字が欠けて刷る。vocis と読む〕の甘美さよりも、むしろ心の痛悔〔底本は cumpunctione。compunctione と読む〕に喜びを見いだせ。
Lacrymas enim psallentis Deus magis quam vocis gratiam comprobat, sicut Propheta dicit: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum timore (Psal. II, 11) . Ubi timor et tremor est, ibi non vocis elatio est, sed animae flebilis et lacrymosa dejectio.
PL 18, 89A神は、詩を歌う者の声の魅力よりも涙を是認する。預言者が言うとおりである。「畏れをもって主に仕え、畏れをもって彼に歓呼せよ」(詩篇2:11)。畏れとおののきのあるところには、声の高ぶりではなく、魂の嘆きと涙にくれた打ち伏しがある。
Omnibus actibus tuis diligentiam adhibe, quia scriptum est: Maledictus homo qui facit opus Domini negligenter (Jerem. XLVI, 10) .
PL 18, 89Aあなたのすべての行いに心を尽くせ。「主の業を怠って行う者は呪われる」と書かれているからである(エレミヤ46:10)〔引かれた句はエレミヤ48:10〕。
Crescat in te cum annis gratia, crescat cum aetate justitia; et fides eo perfectior videatur, quo senior es: quia Dominus noster Jesus, qui nobis vivendi reliquit exemplum, proficiebat non aetate tantum corporea, sed et sapientia et gratia spiritali coram Deo et hominibus (Luc. II, 25) .
PL 18, 89A恩寵が年とともにあなたのうちに増し、正義が年齢とともに増すようにせよ。信仰は、年を重ねるほどいっそう完全に見えるようにせよ。我々の主イエスは、我々に生き方の模範を残した。彼は、体の年齢においてだけでなく、神と人の前で、霊の知恵と恩寵においても進んだのである(ルカ2:25)〔引かれた句はルカ2:52〕。
Omne tempus in quo te non meliorem senseris, hoc te aestima perdidisse. Coeptum virginitatis propositum ad finem usque conserva; quia non inchoasse tantum, sed perfecisse virtutis est, sicut in Evangelio Dominus ait: Qui perseveraverit usque in finem hic salvus erit (Matth. XXII, 10) .
PL 18, 89A自分がより善くなったと感じなかった時はすべて、失った時と思え。始めたおとめの身の志を、終わりまで守れ。始めただけでなく、成し遂げることが徳だからである。福音で主が言うとおりである。「終わりまで耐え忍ぶ者、この者が救われる」(マタイ22:10)〔引かれた句はマタイ10:22〕。
Cave ne cui vel concupiscendi occasionem tribuas: quia sponsus tuus Deus zelans est: criminosior est enim Christi adultera, quam mariti.
PL 18, 89B誰に対しても、欲望を抱かせる機会さえ与えるな。あなたの花婿は妬む神だからである。実に、キリストの姦婦は、夫の姦婦よりも罪過が重い。
Unde pulchre Romana Ecclesia, Apostolico sine dubio, cujus sedem obtinet, spiritu animata, tam severam nuper hujusmodi sententiam statuit, ut vix, vel poenitentia dignam judicaret, quae sanctificatum Deo corpus libidinosa coinquinatione violasset.
PL 18, 90Aそれゆえ、ローマの教会は、疑いなく、その座を占める使徒の霊に生かされて、先ごろ、このような者についてきわめて厳しい判決を定め、神に聖別された体を情欲による汚れで冒した女は、悔い改めに値するとさえほとんど判断しなかった。見事なことである。
Caput XIX
第XIX章PL 18, 90AEsto ergo omnibus vivendi forma, esto exemplum; praecede et in actu quos in castitatis sanctificatione praecurris. Virginem te in omnibus exhibe; nihil corruptionis objiciatur capiti tuo, cujus corpus integrum est, ut et tua sit inviolabilis conversatio.
PL 18, 90Aそれゆえ、すべての人にとって生き方の型となり、模範となれ。貞潔の聖化において先に走っている者たちに、行いにおいても先立て。あらゆる点で、あなた自身をおとめとして示せ。体が無傷であるあなたの頭に、いかなる堕落の非難も投げかけられぬよう、あなたの生き方も侵されぬものとなれ。
Et quoniam sicut in exordio epistolae praefati sumus, te Dei sacrificium factum: quod utique sanctitatem suam etiam aliis impertit; ut quisquis ex eo digne sumpserit, sanctificationis et ipse sit particeps; ita ergo et per te, quasi per divinam hostiam sanctificentur et caeterae, cum quibus te ita in omnibus exhibeas, ut quisquis vitam tuam aut auditu contigerit aut visu, sanctificationis vim sentiat, et in tantum sibi intelligat gratiam ex tua conversatione transfundi, ut dum te imitari concupiscit, Dei sacrificio et ipse sit dignus.
PL 18, 90Aそして、この書簡の初めに我々が先に述べたように、あなたは神の犠牲となった。この犠牲はもとよりその聖性をほかの者たちにも分け与えるものであり、そこから相応しく受ける者は誰でも、自らも聖化にあずかる者となる。それゆえ、あなたを通しても、神のいけにえを通してのように、ほかの〔おとめ〕たちも聖化されるように。彼女たちのあいだで、あなたはあらゆる点で次のように身を示せ。あなたの生を耳にし、あるいは目にした者は誰でも、聖化の力を感じ、あなたの生き方から恩寵が自分に注ぎ移されることを深く悟り、あなたに倣いたいと熱望するうちに、自らも神の犠牲にふさわしい者となるように。