Liber I, Caput I
第I巻 第I章PL 17, 1073DDe quaestione inter defensores liberi arbitrii et praedicatores gratiae tractata, deque scopo ac ordine auctoris. Inter defensores liberi arbitrii et praedicatores gratiae Dei, magna et difficilis dudum vertitur quaestio.
PL 17, 1073D自由意志を擁護する者たちと恩寵を説く者たちのあいだで論じられた問いについて、また著者の目的と順序について。自由意志を擁護する者たちと神の恩寵を説く者たちのあいだで、大きく困難な問いが、久しく問われ続けている。
Quaeritur enim utrum velit Deus omnes homines salvos fieri. Et quia negari hoc non potest: cur voluntas Omnipotentis non impleatur, inquiritur.
PL 17, 1073Dすなわち、「神はすべての人が救われることを望む」のかどうかが問われる。そしてこれは否定できないので、なぜ全能者の意志が成就しないのか、と問われる。
Cumque hoc secundum voluntates hominum fieri videatur, gratia videtur excludi (Rom. XI) : quae si meritis redditur, constat eam non donum esse, sed debitum.
PL 17, 1074Dしかも、これが人々の意志に従って起こるように見えるとき、恩寵は排除されるように見える(ローマ11章)。恩寵がもし功績に対して支払われるなら、それは賜物ではなく負い目〔debitum。当然支払われるべきもの〕であることになるからである。
Unde iterum quaeritur, cur hoc donum, sine quo nemo salvus est, ab eo qui omnes salvari vult, non omnibus conferatur. Atque ita contrariarum disputationum nullus terminus reperitur, dum non discernitur quid manifestum, quid sit occultum (I Tim. II) .
PL 17, 1074Dそこで再び、なぜこの賜物、それなしには誰も救われない賜物が、すべての人が救われることを望む者によって、すべての人に与えられないのか、と問われる。こうして、何が明らかで何が隠されているかが区別されないあいだは、相反する論議に終わりが見いだされない(一テモテ2章)。
De hac igitur compugnantia opinionum, qua mensura et temperantia sentiendum sit, quantum Dominus adjuverit, adnitar inquirere, exercens atque discutiens modulum facultatis meae in iis quae cordi meo sobrie (quantum arbitror) inhaeserunt: ut si in eas regulas processerit stylus, quae nihil offensionis, nihil habeant pravitatis: non solum nobis, sed et aliis utile sit ad aliquem nos limitem pervenisse, quem non debeamus excedere.
PL 17, 1074Dそれゆえ、意見のこの相克について、どのような尺度と節度をもって考えるべきかを、主が助けるかぎり、私は究めようと努める。私の心に、私の思うかぎり慎み深く根づいたことについて、私の力の及ぶ範囲を働かせ、吟味しながら。筆が、何の躓きも何の曲がりももたない規則の域にまで進むなら、我々がある限界に至ったことは、我々だけでなく他の人々にとっても益となるであろう。その限界を、我々は越えてはならない。
Primitus itaque de voluntatis humanae motibus et gradibus disputandum est. Inter quam et gratiam Dei quorumdam non sana discretio est, existimantium quod praedicatione gratiae liberum negetur arbitrium, nec advertentium eadem regula sibi posse objici quod gratiam negent, cum eam humanae voluntatis non ducem volunt esse, sed comitem.
PL 17, 1075Aまず、人の意志の動きと段階について論じねばならない。この意志と神の恩寵とのあいだには、ある人々の健全でない区別がある。彼らは、恩寵を説くことによって自由意志が否定されると考え、同じ規則によって、自分たちこそ恩寵を否定していると責められうることに気づかない。彼らは恩寵を、人の意志の導き手ではなく連れ添う者であることを望むからである。
Si enim tollitur voluntas, ubi ipsa est verarum origo virtutum? Si tollitur gratia, ubi ipsa est bonorum causa meritorum?
PL 17, 1075Aもし意志が取り去られるなら、まことの徳の源はどこにあるのか。もし恩寵が取り去られるなら、善い功績の原因はどこにあるのか。
Liber I, Caput II
第I巻 第II章PL 17, 1075BDe voluntate humanae animae, et quotuplex sit illa voluntas: tum quod Deus numquam non hominum universorum curam agat. Sed jam, auxiliante Christo, quod tractandum concepimus, inchoemus.
PL 17, 1075B人の魂の意志について、その意志がいくつの種類に分かれるか、また神がすべての人々への配慮を決して欠くことがないことについて。さて、いまやキリストの助けを得て、論じようと思い定めたことに取りかかろう。
Omni animae humanae, quantum intelligere atque experiri datur, naturaliter qualiscumque inest voluntas: qua aut appetitur quod placet, aut declinatur quod displicet.
PL 17, 1075B人の魂にはすべて、理解し経験しうるかぎり、本性上、何らかの意志が内在する。それによって、気に入るものが求められ、気に入らないものが避けられる。
Hujus voluntatis, quantum ad naturalem pertinet motum, et ex vitio primae praevaricationis infirmum, genera sunt duo, secundum quae voluntas hominis aut sensualis, aut animalis est.
PL 17, 1075Bこの意志には、自然の動き、しかも最初の背反の欠陥によって弱くなった動きに関わるかぎりで、二つの種類があり、それに従って人の意志は、感覚の意志〔sensualis〕であるか、魂の意志〔animalis。魂(anima)の働きにとどまる意志〕であるかである。
Sed cum adest gratia Dei, accedit ei per donum Spiritus tertium genus, ut possit fieri spiritalis, et per hunc excellentiorem motum omnes affectus undecumque nascentes supernae rationis lege dijudicet.
PL 17, 1075Cしかし神の恩寵がそこにあるとき、霊の賜物によって第三の種類がこれに加わり、意志は霊の意志となりうる。そしてこのより優れた動きによって、どこから生まれようとあらゆる情動を、天上の理性の法に従って判別する。
Sensualis igitur voluntas, quam et carnalem possumus dicere, non erigitur supra eum motum qui de corporis sensibus nascitur, qualis est in animis parvulorum: qui licet nullo judicio rationis utantur, ostendunt tamen aliquid se velle, aliquid nolle, cum videndo, audiendo, odorando, gustando, tangendo, et ea quibus delectantur amant, et ea quibus offenduntur oderunt.
PL 17, 1075Cそれゆえ、感覚の意志は、肉の意志とも言えるが、体の感覚から生まれる動きより上には高められない。幼子たちの魂におけるものがそうである。彼らは理性の判断をまったく用いないが、見ること、聞くこと、嗅ぐこと、味わうこと、触れることによって、何かを欲し、何かを欲しないことを示し、喜ぶものを愛し、不快になるものを憎む。
Quid autem est amare, nisi velle? aut quid est odisse, nisi nolle? Habent ergo etiam ipsi voluntatem suam, quae etsi providendi et consulendi impos atque ignara sit, in his tamen amat agere quae carnis sensibus blandiuntur, donec vigor rationalis ingenii per maturiora ministeria corporis excitetur, et ad famulantium sibi membrorum usum non alieno nutu, sed sua lege moveatur.
PL 17, 1075C愛することとは、欲することでなくて何か。憎むこととは、欲しないことでなくて何か。それゆえ彼らも自分の意志をもっている。その意志は、予見し思案することができず無知であるとはいえ、肉の感覚を喜ばせることを行うのを愛する。理性的な素質の力が、体のより成熟した働きによって目覚め、自分に仕える肢体を用いるために、他人の合図ではなく自分の法によって動かされるようになるまで、そうである。
Ab hoc ergo sensuali appetitu, in quo remanent ii quos etiam in annis majoribus excordes videmus et fatuos, ad animalem surgitur voluntatem: quae priusquam spiritu Dei agatur, etiam si supra sensualem motum sese attollere potest, tamen sine summi amoris participatione in terrenis occiduisque versatur.
PL 17, 1075Dそれゆえ、この感覚の欲求――年を重ねても愚かで鈍いと我々が見る人々は、そこにとどまっている――から、魂の意志へと上る。これは、神の霊に導かれる前には、感覚の動きより上に自らを持ち上げることができるとしても、最高の愛への参与がなく、地上の滅びゆくものの中にいる。
In hac humana etiam ingenia, si corporeae voluptati non turpiter serviant, et cupiditates suas justitiae atque honestatis legibus temperent, nihil supra mercedem gloriae temporalis acquirunt.
PL 17, 1075Dこの意志においては、人の才能も、もし体の快楽に恥ずべき仕方で仕えず、自分の欲望を正義と品位の法で節するならば、一時の栄光という報い以上のものは何も得ない。
Et cum praesentem vitam decenter exornent, aeternae tamen beatitudinis praemium non habent: quia rectas actiones et bona studia sua non ad ejus laudem atque honorem referunt, a quo acceperunt, ut in ipsa animali discretione sublimius saperent, et excellentius caeteris enitescerent.
PL 17, 1076Aそして現在の生を見事に飾りながらも、永遠の至福という褒賞はもたない。自分の正しい行いと善い努力を、それらを授けた者の称賛と栄誉に結びつけないからである。その者から彼らは受けたのである、魂の分別そのもののうちでより高く悟り、他の者にまさって輝くようにと。
Cum enim quidam non solum ad instituta utilissimarum artium, et doctrinas liberalium disciplinarum, sed etiam ad inquisitionem summi boni aciem mentis intenderint, et invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspexerint, non agentes gratias tamen Deo, nec confitentes illum sibi esse hujus facultatis auctorem, sed dicentes se esse sapientes, hoc est, non in Deo, sed in semetipsis gloriantes, quasi ad veritatis inspectionem suis studiis atque rationibus propinquassent, evanuerunt in cogitationibus suis (Rom. I) .
PL 17, 1076A実に、ある人々は、きわめて有益な技芸の制度や自由学芸の教えに精神の鋭さを向けるだけでなく、最高の善の探究にも向け、神の見えないものを、造られたものを通して知られたものとして見てとった。それでも神に感謝せず、神がこの能力の作り手であると告白せず、自分は賢いと言い、すなわち神にではなく自分自身を誇り、あたかも自分の努力と理屈によって真理の洞察に近づいたかのように振る舞って、自分の思いの中でむなしくなった(ローマ1章)。
Et quod, illuminante Dei gratia, invenerant, obcaecante superbia, perdiderunt: relapsi a superna luce ad tenebras suas, hoc est, ab incommutabili atque aeterno bono ad mutabilem corruptibilemque naturam.
PL 17, 1076Bそして、神の恩寵が照らしたときに見いだしたものを、高ぶりが目をくらませたときに失った。上なる光から自分たちの闇へと、すなわち不変で永遠の善から、変わりやすく朽ちうる本性へと滑り落ちたのである。
Cum ergo tales in amorem sui recidunt, et ita sibimet placent, ut totum quod in se laudabile judicant, non ad dona Dei referant, sed sibi vendicent, et studio propriae voluntatis ascribant, procul ab illa spiritali exsulant voluntate, et nihil in se habent quo ad vitam provehantur aeternam, incipientes in semetipsis etiam illa ipsa temporalia Dei dona corrumpere, et a bono eorum usu in consuetudinem innumerabilium transire vitiorum.
PL 17, 1076Bこのような者たちが自己愛に陥り、自分に満足して、自分のうちに称賛すべきと判断するすべてを、神の賜物に帰さず自分のものとし、自分の意志の努力のおかげとするなら、彼らは霊の意志から遠く離れて追放されており、自分のうちに、永遠の生命へと進むための何ものももたない。そして彼らは自分のうちで、神の賜物である一時的なものさえ損ない始め、それらの善い用い方から、数えきれない悪徳の習慣へと移っていく。
Quamvis enim scriptum sit (Deut. XXXII) , quod cum dispertiret Excelsus gentes, quemadmodum dispersit filios Adam, statuit terminos gentium secundum numerum angelorum Dei, et facta est portio Domini populus ejus Jacob, funiculus haereditatis ejus Israel: et scriptum sit Dominum dicere ad Israel: Eritis mihi sancti, quia ego sanctus sum Dominus Deus vester, qui segregavi vos ab omnibus gentibus esse mihi (Levit. XX) ; et quamvis scriptum sit in libro Esther, dicente Mardochaeo: Gratias tibi, Domine, quoniam fecisti nova signa et prodigia, qualia non sunt facta in gentibus dividens omne saeculum in sortes duas, elegisti unam populi tui, reliquam aliis gentibus (Esther. X) ; et Paulus et Barnabas dicant: Et nos mortales sumus, similes vobis homines, annuntiantes vobis converti ab his vanis ad Deum vivum, qui fecit coelum et terram, et mare et omnia quae in eis sunt, qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas (Act. XIV) ; quamvis ergo haec et multa similia veritatis scriptura pronuntiet, secundum ipsam tamen credimus et piissime confitemur, quod numquam universitati hominum divinae providentiae cura defuerit.
PL 17, 1076C実に、「いと高き者が諸国民を分けたとき、アダムの子らを散らしたように、神の天使たちの数に従って諸国民の境を定めた。主の割り当ては、その民ヤコブとなり、その嗣業の縄はイスラエルとなった」と書かれており(申命記32章)、また主がイスラエルに「汝らは私にとって聖なる者となれ。私は汝らの神、主、聖なる者であり、汝らを、私のものであるように、すべての諸国民から分けたからである」と言うと書かれており(レビ記20章)、またエステル記にもモルデカイが「主よ、汝に感謝する。汝は新しいしるしと不思議を行った。それは諸国民のあいだでは行われたことのないものである。汝はすべての世を二つの割り当てに分け、一つを汝の民のために選び、残りを他の諸国民に〔割り当てた〕」と言うと書かれており(エステル記10章)、さらにパウロとバルナバが「我々も死すべき者であり、汝らと同じ人間であって、汝らがこれらのむなしいものから、天と地と海とその中にあるすべてを造った生ける神へと立ち返るようにと、汝らに告げ知らせている。神は過ぎ去った世代において、すべての諸国民が自分の道を行くに任せた」と言うけれども(使徒言行録14章)、このようにこれらや多くの似たことを真理の書が宣言するとしても、我々はまさにその書に従って、神の摂理の配慮が人々の全体に決して欠けたことはなかったと信じ、きわめて敬虔に告白する。
Quae licet exceptum sibi populum specialibus ad pietatem direxerit institutis, nulli tamen nationi hominum bonitatis suae dona subtraxit, ut propheticas voces et praecepta legalia convincerentur in elementorum obsequiis ac testimoniis accepisse.
PL 17, 1076D摂理は、自分のために取り分けた民を特別な定めによって敬虔へと導いたとはいえ、人間のどの民族からも自分の善の賜物を取り去らなかった。それは、預言の声と律法の掟を、諸元素の仕えと証しのうちに受け取っていたことが、彼らに突きつけられるためであった。
Unde et inexcusabiles facti sunt, quia deos sibi Dei dona fecerunt: et quae creata erant ad utendum, venerati sunt ad colendum.
PL 17, 1076Dそれゆえ彼らは弁解の余地がなくなった。神の賜物を自分たちのために神々としたからである。使うために造られたものを、崇めて礼拝したのである。
In quam impietatem etiam illa gens quam sibi ab omnibus gentibus Dominus segregavit, tota transisset, nisi misericordiae suae propositum sustentandis electorum lapsibus praetendisset.
PL 17, 1077Aその不敬虔に、主がすべての諸国民のなかから自分のために分けたあの民もまた、全体が移っていたであろう。もし主が、自分の慈しみの計画を、選ばれた者たちの転落を支えるために差し向けなかったなら。
Nam plenae sunt paginae veteris Testamenti de Israeliticae defectionis relatu, ut aperte appareat divinae semper fuisse gratiae, quod non omnis ille populus discessit a Domino.
PL 17, 1077A旧約の頁は、イスラエルの離反の記述に満ちているからである。そのため、あの民のすべてが主から離れたのではなかったことが、いつも神の恩寵によるものであったと明らかに見える。
Ita humana natura in primi hominis praevaricatione vitiata, etiam inter beneficia, inter praecepta et auxilia Dei, semper in deteriorem est proclivior voluntatem, cui committi, non est aliud quam dimitti.
PL 17, 1077Aこのように、人間の本性は最初の人の背反によって損なわれ、神の恩恵と戒めと助けのさなかにあってさえ、いつもより悪い意志へと傾きやすい。その意志に委ねられるとは、放り出されることにほかならない。
Haec itaque voluntas vaga, incerta, instabilis, imperita, infirma ad efficiendum, facilis ad audendum, in cupiditatibus caeca, in honoribus tumida, curis anxia, suspicionibus inquieta, gloriae quam virtutum avidior, famae quam conscientiae diligentior, et per omnem sui experientiam miserior, fruendo iis quae concupiverit, quam carendo, nihil in suis habet viribus, nisi periculi facilitatem: quoniam voluntas mutabilis quae non ab incommutabili voluntate regitur, tanto citius propinquat iniquitati, quanto acrius intenditur actioni.
PL 17, 1077Aそれゆえこの意志は、さまよい、不確かで、不安定で、未熟で、実行するには弱く、企てるには容易く、欲望には盲目で、名誉には膨れ、心配事に不安で、疑いに落ち着かず、徳よりも栄光を貪り、良心よりも名声に心を砕き、そのあらゆる経験を通して、欲したものを享受するときのほうが、それを欠くときよりも惨めである。自らの力のうちには、危険に陥りやすさのほかには何ももたない。変わりやすい意志が、不変の意志に治められなければ、行動に激しく向かうほど、それだけ速く不法に近づくからである。
Quamdiu ergo homini ea placent quae Deo displicent, voluntas ejus animalis est: quia etiamsi in bonis moribus agat, male adhuc vivit, si non in Dei gloriam vivit. Hoc est enim proprium et praecipuum piorum, ut in Domino glorientur, nec se nisi in Deo diligant.
PL 17, 1077Bそれゆえ、人に、神が気に入らないものが気に入っているかぎり、その人の意志は魂の意志である。たとえ善い品行のうちに行動しても、神の栄光のために生きていないなら、なお悪く生きているからである。主にあって誇り、神においてでなければ自分を愛さないことこそ、敬虔な者たちに固有で際立ったことだからである。
Bene enim se amant, qui in se opera Dei amant. Nam et Deus hoc amat in nobis, quod ipse fecit: et hoc odit, quod ipse non fecit (II Cor. X) .
PL 17, 1077B実に、自分のうちに神の業を愛する者は、自分をよく愛している。神もまた、我々のうちで自分が造ったものを愛し、自分が造らなかったものを憎むからである(二コリント10章)〔この引照は前の節の「主にあって誇り」(二コリント10:17)に当たるらしい〕。
Si ergo opus Dei amamus in nobis, bonam voluntatem recte amamus in nobis: quae utique si opus Dei non esset, amanda non esset. Quis autem homo, nisi malae voluntatis fuerit, bonam in se non amat voluntatem, quae superni agricolae prima plantatio est?
PL 17, 1077Cそれゆえ、我々が自分のうちに神の業を愛するなら、善い意志を自分のうちに正しく愛している。それがもし神の業でないなら、愛すべきものではないはずである。ところで、悪い意志の者でないかぎり、天上の農夫の最初の植え付けである善い意志を自分のうちに愛さない人が、誰であろうか。
Dicente enim Veritate: Omnis plantatio quam non plantavit pater meus coelestis, eradicabitur: quidquid non est eradicandum, manifestum est a patre esse plantatum (Matth. XV) .
PL 17, 1077C真理が「天の私の父が植えなかった植物はすべて根こそぎにされる」と言うとき(マタイ15章)、根こそぎにされるべきでないものはすべて、父によって植えられたものであることが明らかである。
Bona autem voluntas omnium virtutum germen est primum, quae innixa origini suae, in illa aeterna et incommutabili voluntate requiescit, ut vere sit spiritalis: quoniam qui adhaeret Deo, unus spiritus est (I Cor. VI) , dum per communionem illuminantis et illuminati, justificantis et justificati, regentis et subditi, omnis actio ad unum refertur: et quod ad unum refertur, utriusque est: quia nec a Deo alienari potest quod dedit, nec ab homine quod accepit.
PL 17, 1077C善い意志はあらゆる徳の最初の芽であり、自らの起源に支えられて、あの永遠で不変の意志のうちに憩い、まことに霊の意志となる。「神に結びつく者は一つの霊である」(一コリント6章)からである。照らす者と照らされる者、義とする者と義とされる者、治める者と従う者の交わりによって、あらゆる行いが一つのものに帰せられ、一つのものに帰せられるものは、双方のものである。神が与えたものは神から切り離すことができず、人が受けたものは人から切り離すことができないからである。
Liber I, Caput III
第I巻 第III章PL 17, 1077DDe hujus quaestionis tractatione: Cum bonae voluntatis homo esse incipit, num corrigatur prior voluntas, an alia ei detur; et in sacris litteris, Omnes, aliquando pro Aliquibus dicti.
PL 17, 1077Dこの問いの扱いについて。人が善い意志の者になり始めるとき、以前の意志が矯正されるのか、それとも別の意志が与えられるのか。また聖書で「すべて〔omnes〕」がときに「ある者たち〔aliqui〕」の意で言われること。
Hic tractandum videtur utrum cum bonae voluntatis esse homo incipit, eadem quae in ipso erat, corrigatur voluntas: an alia ei quam non habebat, et quae priori repugnet, detur. Quod ut evidentius appareat, altius id non pigeat inquirere.
PL 17, 1077Dここで論じるべきは、人が善い意志の者になり始めるとき、その人のうちにあった同じ意志が矯正されるのか、それとも、その人がもっていなかった、以前の意志に逆らう別の意志が与えられるのか、ということと思われる。これがいっそう明らかになるために、これをより深く究めることを厭うべきではない。
Omnes homines in primo homine sine vitio conditi sumus, et omnes naturae nostrae incolumitatem ejusdem hominis praevaricatione perdidimus.
PL 17, 1078A我々はみな、最初の人において欠陥なく造られたが、みな同じ人の背反によって、我々の本性の無傷の状態を失った。
Inde tracta mortalitas, inde multiplex corporis animique corruptio, inde ignorantia et difficilitas, curae inutiles, illicitae cupiditates, sacrilegi errores, timor vanus, amor noxius, injusta gaudia, poenitenda consilia, et non minor miseriarum multitudo quam criminum.
PL 17, 1078Aそこから死すべき定めが引き出され、そこから体と心の多様な腐敗、無知と困難、無益な心配、許されない欲望、冒瀆的な迷い、むなしい恐れ、有害な愛、不正な喜び、悔やまれる企てが生じ、惨めさの多さは罪過の多さに劣らない。
His ergo atque aliis malis in naturam humanam irruentibus, fide perdita, spe relicta, intelligentia obcaecata, voluntate captiva, nemo in se unde repararetur invenit: quia etsi fuit qui in naturali intellectus conatus sit vitiis reluctari, hujus tantum temporis vitam steriliter ordinavit, ad veras autem virtutes aeternamque beatitudinem non profecit.
PL 17, 1078Aこうしてこれらとほかの悪が人間の本性に襲いかかり、信仰は失われ、希望は捨てられ、知性は目をくらまされ、意志は捕らわれたので、誰も自分の中に、それによって回復されうるものを見いださなかった。たとえ、知性の自然な努力において悪徳に抗おうとした者がいたとしても、この時代だけの生を不毛に整えたにすぎず、まことの徳と永遠の至福には進まなかったからである。
Sine cultu enim veri Dei, etiam quod virtus videtur esse, peccatum est: nec placere ullus Deo sine Deo potest. Qui vero Deo non placet, cui nisi sibi et diabolo placet?
PL 17, 1078Bまことの神への礼拝がなければ、徳と見えるものでさえ罪である。神なしに神に気に入られる者は一人もいない。ところで神に気に入られない者は、自分と悪魔以外の誰に気に入られるのか。
A quo cum homo spoliaretur, non voluntate, sed voluntatis sanitate privatus est: quia nec detrudi ab innocentiae statu posset, nisi voluntate peccaret. Quae ergo natura erat bona, qualitate facta est mala.
PL 17, 1078Bこの悪魔〔a quo は悪魔を指すと取った〕によって人が奪われたとき、人は意志ではなく、意志の健全さを奪われたのである。意志によって罪を犯したのでなければ、無垢の状態から突き落とされることもありえなかったからである。こうして、善であった本性が、性質において悪になった。
Et ille animi motus qui numquam potest sine aliquo esse amore, hoc est, sine aliqua voluntate, non perdidit appetitum, sed mutavit affectum: id recipiens desiderio, quod debuit refutare judicio.
PL 17, 1078Bまた、愛なしには、すなわち何らかの意志なしには決してありえない心の動きは、欲求を失ったのではなく、情動を変えたのである。判断によって退けるべきものを、欲望によって受け入れてしまうのである。
Cum igitur homo ad pietatem redit (de quo ideo dictum est: Spiritus vadens, et non rediens (Psal. LXXVII) ; quia nisi illum Deus converteret, non rediret) non fit novum figmentum, novaque creatura, non alia in eo creatur substantia, sed eadem quae fuerat labefactata, reparatur.
PL 17, 1078Bそれゆえ人が敬虔に帰るとき――これについて「行って、帰らない霊」と言われたのは(詩篇77)、神が人を回心させなければ帰らないからである――新しい造形物、新しい被造物が生まれるのではなく、彼のうちに別の実体が創造されるのでもなく、揺るがされていた同じものが回復されるのである。
Nec aliud ab eo aufertur, nisi vitium, quod natura non habuit. Fuit enim in Adam natura sine vitio, qui per voluntatis inobedientiam mala multa contraxit, et in posteros magis magisque multiplicanda transfudit.
PL 17, 1078Cまた、人から取り去られるのは欠陥にほかならず、本性はそれをもっていなかった。実際、アダムにおいて本性は欠陥がなかったが、彼は意志の不従順によって多くの悪を身に招き、それを子孫へますます増えるように注ぎ込んだ。
Quae ut vincantur, atque in nihilum deducantur, non efficit nisi gratia Salvatoris, qui opus suum opere suo reparat. Sicut enim dicit Joannes apostolus: In hoc apparuit Filius Dei, ut solvat opera diaboli (I Joan. III) .
PL 17, 1078Cこれらの悪が打ち負かされて無に帰されるのは、自分の業を自分の業によって回復する救い主の恩寵によるほかない。実に使徒ヨハネが言うとおりである。「神の子が現れたのは、悪魔の業を滅ぼすためである」(一ヨハネ3章)。
Et sicut rumpit vincula captivi, sic vestit nuditatem spoliati, sic sanat vulnera sauciati: ut quod in ipso agit, etiam per ipsum geratur. Cui utique contra hostem suum non expedit sine protectore confligere.
PL 17, 1078Cまた、彼は捕らわれた者の鎖を断ち切るように、奪われた者の裸を覆い、傷ついた者の傷を癒す。その結果、彼が人のうちで行うことが、人を通しても行われる。実に、〔その〕人が自分の敵に対して保護者なしに戦うのは、得策でない。
Cum illo enim habet certamen, a quo aliquando superatus est. Non ergo fidat de viribus suis, quae etiam cum essent integrae, non steterunt: sed per illum quaerat victoriam, qui solus non est victus, et omnibus vicit.
PL 17, 1078D人は、かつて自分を打ち負かした相手と戦っているからである。それゆえ、自分の力を頼みとしてはならない。その力は、無傷であったときでさえ、立たなかったのである。そうではなく、ただ一人敗れず、すべての者のために勝った者を通して、勝利を求めるべきである。
Et si quaerit, non dubitet quaerendi affectum ab illo se accepisse quem quaerit. Nec quia spiritu Dei agitur, ideo se putet liberum arbitrium non habere, quod ne tunc quidem perdidit quando diabolo voluntate se dedit, a quo judicium voluntatis depravatum est, non ablatum.
PL 17, 1078Dまた、求めるなら、求める情動を、自分が求めるその者から受けたのだと疑ってはならない。また神の霊に動かされているからといって、自分には自由意志がないと考えてはならない。自由意志は、悪魔に意志によって身を委ねたときでさえ失われなかったのである。悪魔によって意志の判断は損なわれたが、取り去られはしなかった。
Quod ergo non interfectum est per vulnerantem, non tollitur per medentem. Vulnus sanatur, non natura removetur. Sed quod in natura periit, non restituitur nisi ab auctore naturae, apud quem quod perdidit natura non periit.
PL 17, 1078Dそれゆえ、傷つける者によって殺されなかったものは、癒す者によっても取り去られない。傷は癒やされるのであって、本性が除かれるのではない。しかし本性において滅びたものは、本性の作り手によるほかに回復されない。本性が失ったものは、その作り手のもとでは滅びていないのである。
Aeterna est enim sapientia, aeterna veritas, aeterna bonitas, aeterna justitia, omnium denique virtutum lumen aeternum est, totumque quod virtus est, Deus est. Qui si non operatur in nobis, nullius possumus participes esse virtutis.
PL 17, 1079A永遠なのは知恵であり、永遠なのは真理、永遠なのは善、永遠なのは正義であり、実にあらゆる徳の光は永遠であり、徳であるすべては神である。神が我々のうちで働かないなら、我々はいかなる徳にも与ることができない。
Sine hoc quippe bono nihil est bonum, sine hac luce nihil lucidum, sine hac sapientia nihil sanum, sine hac justitia nihil rectum. Dicit enim per Esaiam Dominus: Ego sum, ego sum Deus, quia non est praeter me qui salvet (Esai. XLV) .
PL 17, 1079A実に、この善なしには何も善くなく、この光なしには何も輝かず、この知恵なしには何も健全でなく、この正義なしには何も正しくない。主がイザヤを通して言うからである。「私は在る、私こそ神である。私のほかに救う者はない」(イザヤ45章)。
Et Hieremias: Scio, inquit, Domine, quia non est in homine via sua, nec viri est ut dirigat iter suum (Jerem. X) . Homo namque mortalis, damnata in Adam origine, carnaliter natus, ad spiritalem novi generis dignitatem nisi Spiritu sancto regente non pervenit.
PL 17, 1079Aまたエレミヤは言う。「主よ、私は知っている。人の道は人のうちにはなく、自分の歩みを導くことは人にはできない」(エレミヤ10章)。実に死すべき人は、アダムにおいて起源を断罪され、肉によって生まれたので、聖なる霊が導かないかぎり、新しい種類の霊の尊厳には至らない。
Sed nec ullo hanc desiderio appetit qui calorem ipsius desiderii non accepit, de quo dicit Dominus: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat (Luc. XII.) ?
PL 17, 1079Aしかし、その望みの熱を受けていない者は、いかなる望みによってもこの尊厳を求めない。その熱について主は言う。「私は地に火を投じに来た。それが燃え上がること以外に何を私は望むだろうか」(ルカ12章)。
Ignis autem iste dilectio est Dei, quam amator mundi non potest captivo corde comprehendere; plenus est enim amore vanitatum, quas etiamsi potuerit et aliqua parte vitare, et transcensis corporalibus ac visibilibus ad aeterna et invisibilia intelligenda profecerit, si a colendis quoque simulacris recesserit, et venerari coelum et terram, omniaque mundi hujus elementa destiterit; fidem tamen dilectionemque Christi conturbatus de ipsa ejus humilitate non capiet, et scandalum Dominicae nativitatis ac mortis proprio judicio non evincet (I Cor. I) .
PL 17, 1079Bこの火とは神への愛であり、世を愛する者は、捕らわれた心でこれを捉えることができない。彼はむなしいものへの愛に満ちているからである。たとえ、そのむなしいものをある程度は避けることができ、体のものや見えるものを越えて、永遠の見えないものを理解するところまで進み、偶像を礼拝することからも離れ、天と地とこの世のあらゆる元素を崇めることをやめたとしても、それでも、キリストの信仰と愛を、そのへりくだりそのものにかき乱されて受け入れないであろう。主の生まれと死の躓きを、自分の判断で乗り越えることはないであろう(一コリント1章)。
Propter sapientiam enim mundi resistentem sapientiae Dei, ut superbia de se praesumentium caecaretur, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes.
PL 17, 1079B実に、神の知恵に逆らう世の知恵のゆえに、自分を頼む者たちの高ぶりが目をくらまされるように、神は、宣教の愚かさによって信じる者たちを救うことを良しとした。
Unde qui doctrinis saecularibus tument, ridendam magis, quam adorandam crucem Christi existimant: et quanto sublimius quisque ad humanarum disciplinarum instituta conscendit, tanto magis praedicationis nostrae humilia et infirma fastidit.
PL 17, 1079Cそれゆえ、世俗の学説で膨れ上がった者たちは、キリストの十字架を、拝むべきものというよりむしろ笑うべきものと考える。そして人間の学問の制度に高く登る者ほど、我々の宣教のへりくだった弱いものを、いっそう嫌う。
Nec mirum si Evangelio crucis Christi philosophia gentilis obnititur, cui etiam Judaica eruditio reluctatur.
PL 17, 1079Cキリストの十字架の福音に異邦人の哲学が逆らうのは不思議ではない。ユダヤ人の学識さえ、それに抗うのである。
Nec docti igitur, nec indocti, nec cujuslibet stirpis aut ordinis humana ad Deum ratione ducuntur; sed omnis homo qui ad Deum convertitur, Dei primum gratia commovetur. Non enim ipse sibi lumen est, nec cursum radio propriae lucis accendit.
PL 17, 1079Cそれゆえ、学ある者も学なき者も、またいかなる家柄や身分の者も、人間の理性によって神へ導かれるのではない。神へ回心する人は誰でも、まず神の恩寵によって動かされる。人は自分自身にとって光ではなく、自分の光の輝きによって自らの行く道を灯すのでもない。
Si enim beatus Joannes, quo nemo hominum major natus est (Matth. XI) , non erat lumen, quia non suo splendore lucebat, sed de illo vero lumine quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, ut lux esset, acceperat (Joan. I) : quis ille erit, qui tot opinionum colluctationes, tot vincula consuetudinis, tot praejudicia vetustatis, suo tantum judicio usus abrumpat, et sola voce extrinsecus sonante doctoris hoc tantum de gratia habeat, quod audivit, et totum de voluntate, quod credidit?
PL 17, 1079C実に、福なるヨハネ〔洗礼者ヨハネ〕は、彼より偉大な者は人のうちに生まれなかった(マタイ11章)のに、光ではなかった。自分の輝きで輝いたのではなく、この世に来るすべての人を照らすあのまことの光から、光となるために受けたのである(ヨハネ1章)。ならば、これほど多くの意見のせめぎ合い、これほど多くの習慣の鎖、これほど多くの古い偏見を、ただ自分の判断だけを用いて断ち切り、教師の外から響く声だけによって、聞いたということだけを恩寵のものとし、信じたということのすべてを意志のものとする者は、いったい誰であろうか。
Quod si ita esset, nihil inter gratiam legemque distaret; nec indulgentiae quemquam spiritus vivificaret, si occidens littera permaneret.
PL 17, 1079Dもしそうなら、恩寵と律法のあいだに違いはなくなる。殺す文字が残るなら、霊は誰をも赦しへと生かさないであろう。
Lex enim quod fieri aut non fieri jubet, non praestat ut ante fiat aut non fiat: quoniam severitati ejus non libertate, sed timore servitur (II Cor. III) .
PL 17, 1079D実に律法は、なすように、またなさぬようにと命じることを、それが前もってなされ、またなされぬようにしてはくれない。その厳しさには、自由によってではなく恐れによって仕えるからである(二コリント3章)。
Dominus autem ut legem non solveret, sed adimpleret, per gratiae auxilium efficax fecit legis imperium, et multiplicando clementiam sustulit poenam, ut peccatum non ulciscendo plecteret, sed remittendo deleret.
PL 17, 1080Aしかし主は、律法を廃するためではなく成就するために、恩寵の助けの効力によって律法の命令を実効あるものとし、寛大さ〔clementia〕を増し加えることで刑罰を取り去った。罪を、報復することによって罰するのではなく、赦すことによって消し去るためである。
Unde adulteram ex legis constitutione lapidandam et veritate liberavit (Matt. V) et gratia, cum exsecutores correpti, de conscientiis territi, trementem ream sub illius judicio reliquissent (Joan. VIII) , qui venerat quaerere et salvum facere quod perierat.
PL 17, 1080Aそれゆえ、律法の定めによって石で打たれるべきであった姦淫の女を、彼は真理によっても恩寵によっても解放した(マタイ5章)〔この引照は前の節の「律法を廃するためではなく成就するために」(マタイ5:17)に当たるらしい〕。執行者たちは責められ、良心に怯え、震える罪ある女を、彼の裁きのもとに残したのである(ヨハネ8章)。彼は、失われたものを探して救うために来ていたのである。
Et ideo inclinatus, id est, ad humana demissus, et in opus nostrae reformationis inflexus, digito scribebat in terra, ut legem mandatorum per gratiae decreta vacuaret, et ostenderet se esse qui dixerat: Dabo leges meas in sensu ipsorum, et in corde ipsorum scribam eas (Luc. XIX, Joan VIII, Jerem. XXXI) .
PL 17, 1080Aそしてそれゆえ、彼は身をかがめた、すなわち人間のことへと降り、我々の刷新の業へと身を傾けて、指で地に書いた。それは、掟の律法を恩寵の定めによって空しくし、自分が、次のように言った者であることを示すためであった。「私は私の法を彼らの思いの中に与え、彼らの心にそれを書き記す」(ルカ19章、ヨハネ8章、エレミヤ31章)〔ルカ19章は前の節の「失われたものを探して救う」(ルカ19:10)に当たるらしい〕。
Quod utique quotidie facit, dum cordibus vocatorum suam inserit voluntatem, et stylo Spiritus sancti quidquid in animae paginis diabolus invidendo falsavit, veritas miserendo rescribit.
PL 17, 1080B彼はこれを毎日行っている。召された者たちの心に自分の意志を植えつけ、聖なる霊の筆によって、悪魔が妬んで魂の頁に偽り書いたものを、真理が憐れんで書き直すのである。
Cum igitur verbum Dei per ministerium praedicantium auribus carnis infertur, miscetur operatio potentiae divinae cum sono vocis humanae, et qui incitavit evangelizantis officium, audientis quoque formavit affectum.
PL 17, 1080Bそれゆえ、神の言葉が宣べ伝える者たちの務めを通して肉の耳に入れられるとき、神の力の働きが人の声の響きと混じり合い、福音を告げる者の務めを促した者は、聞く者の情動をも形づくったのである。
Dulcescit enim animae cibus verbi, veteres tenebrae nova luce pelluntur, et obtutus interior caligine antiqui erroris exuitur.
PL 17, 1080B実に、言葉の糧は魂にとって甘くなり、古い闇は新しい光に追い払われ、内なる視線は古い迷いの霧から解き放たれる。
Transit animus de voluntate in voluntatem, et illa quae pellitur aliqua cunctatione moratur, ea tamen quae gignitur, electiora quaeque sibi vendicat, ut lex peccati et lex Dei diversas atque discretas in eodem homine habeant mansiones, et concupiscente carne adversus spiritum, carnis autem concupiscentiis spiritu repugnante, per exteriora quidem insidiari tentator audeat, sed mens auxilio Dei munita praevaleat (Rom. VII, Galat. V) .
PL 17, 1080B心は意志から意志へと移り、追い出される意志はいくらかためらって留まるが、生まれる意志のほうは、より優れたものをことごとく自分のものとする。こうして罪の法と神の法は、同じ人のうちに、異なり区別された住まいをもち、肉が霊に逆らって欲し、霊が肉の欲望に逆らって戦うあいだ、誘惑者は外のものを通して罠を仕掛けようと敢えてするが、神の助けに守られた精神が勝つのである(ローマ7章、ガラテヤ5章)。
Ad magnam enim utilitatem fidelium materia est reservata certaminum, ut non superbiat sanctitas, dum pulsatur infirmitas.
PL 17, 1080C実に、信ずる者たちの大きな益のために、戦いの材料は取っておかれた。弱さが打たれるあいだは、聖さが高ぶらないためである。
Unde et Apostolus dicit: In magnitudine revelationum ne extollar, datus est mihi angelus Satanae, qui me colaphizet: propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me: et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII) .
PL 17, 1080Cそれゆえ使徒も言う。「啓示の大きさのゆえに私が思い上がらないように、私を打ち叩くために、サタンの使いが私に与えられた。そのために、私はそれが私から離れるよう三度主に願った。すると主は私に言った。『私の恩寵は汝に十分である。力は弱さにおいて完全にされるからである』」(二コリント12章)。
Quaerat ergo Dominus imaginem suam, et errantem ovem bonus pastor inveniat, nec dedignetur aegram, diuque invio fatigatam humeris suis ferre, et non revocando tantum, sed etiam portando salvare (Luc. XV) .
PL 17, 1080Cそれゆえ、主が自分の像を求めるように。善き牧者が迷える羊を見いだし、病んだ羊を、長く道なき所で疲れ果てていても厭わず、自分の肩に担い、呼び戻すだけでなく運ぶことによっても救うように(ルカ15章)。
Quaerat Dominus imaginem suam, et omnium quae in eam inciderunt, sordium concretione detersa, speculumhumani cordis enubilet. Scriptum est enim: Qui potest facere mundum de immundo conceptum semine? (Job. XIV.) Nonne tu qui solus es?
PL 17, 1080D主が自分の像を求め、そこに降りかかったあらゆる汚れの固まりが拭い去られ、人の心の鏡〔底本は speculumhumani。speculum humani と読む〕が曇りを晴らされるように。書かれているからである。「汚れた種から宿されたものを、誰が清くしうるのか。汝ひとりではないのか」(ヨブ記14章)。
Quaerat Dominus imaginem suam, ut in renovatione ac justificatione ejus gratia reformantis appareat, sicut in se factum Paulus apostolus protestatur, et dicit: Eram autem ignotus facie Ecclesiis Judaeae, quae erant in Christo; tantum auditum habebant, quod is qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem quam expugnabat; et in me clarificabant Deum (Galat. I) .
PL 17, 1080D主が自分の像を求め、その刷新と義とされることにおいて、作り直す者の恩寵が現れるように。使徒パウロが自分に起きたこととして証言して言うとおりである。「私は、キリストにあるユダヤの諸教会には、顔では知られていなかった。ただ、かつて我々を迫害した者が、いまは、自分が攻め破っていた信仰を福音として告げていると、聞いていただけである。そして彼らは私のゆえに神の栄光をたたえていた」(ガラテヤ1章)。
Si ergo tunc Christianus populus didicerat, et illi primitivae Ecclesiae, quorum erat unum cor et una anima (Act. IV) , sic credebant, ut cum viderent quempiam ad agnitionem veritatis ab errore conversum, glorificarent Deum, et fidem correcti confiterentur muneris esse divini; ipse quoque Dominus discipulos suos magistros omnium gentium sic docebat, dicens: Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videntes opera vestra bona magnificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V) .
PL 17, 1081Aもし、そのときキリスト教徒の民が学んでおり、またあの初代の教会の人々、すなわち一つの心と一つの魂をもっていた人々(使徒言行録4章)が、誰かが迷いから真理の認識へと立ち返るのを見ると神の栄光をたたえ、立ち直った者の信仰を神の賜物によると告白するほどに信じていたのであれば、主自身もまた、すべての諸国民の教師となる自分の弟子たちを、こう教えていたのである。「汝らの光が人々の前でこのように輝き、汝らの善い行いを見て、天にいる汝らの父をあがめるようになれ」(マタイ5章)。
Fixa ergo hac fide in cordibus nostris, humiliterque fundata, qua saluberrime credimus omnia bona, ac maxime ea quae ad vitam aeternam provehunt, Dei munere haberi, Dei munere augeri, Dei munere custodiri, puto pius sensus non debeat mea quaestione turbari, quae de omnium, et non de omnium hominum conversione generatur, si ea quae clara sunt, non de his quae occulta sunt, obscuremus; et dum procaciter insistimus clausis, excludamur ab apertis; cum sufficere debeat, ut in eo, in quod pervenimus, ambulemus.
PL 17, 1081Aそれゆえ、この信仰が我々の心に据えられ、へりくだって基礎づけられ、それによって我々が、あらゆる善、とりわけ永遠の生命へ進ませるものが、神の賜物によって持たれ、神の賜物によって増し、神の賜物によって守られると、きわめて救いにかなうしかたで信じるのであれば、敬虔な思いが私の問いによって乱されるべきではないと私は考える。この問いは、すべての人が回心するのか、すべての人が回心するのではないのか〔直訳は「すべての人の、またすべての人のではない回心について」〕をめぐって生じるものである。明らかなことを、隠れたことによって曇らせないかぎり、また閉ざされたものに厚かましくこだわって、開かれたものから締め出されないかぎり、そうである。我々が到達したところで歩めば足りるはずだからである。
Quid enim mirum, si ad vitae sacramenta non veniunt, cum plerique qui videbantur venisse, discedant? De quibus dicitur: Ex nobis exiere, sed non erant ex nobis; si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum (I Joan, II) .
PL 17, 1081B実に、命の秘跡〔sacramenta〕に至らない者がいても、何の不思議があるか。至ったと見えた者の多くが去っていくのに。彼らについて言われる。「彼らは我々から出ていったが、我々に属していなかった。我々に属していたなら、確かに我々とともにとどまったはずである」(一ヨハネ2章)。
Quorum similes sunt et illi, qui profitentur se Deum scire, factis autem negant (Tit. I) .
PL 17, 1081B神を知っていると公言しながら、行いでは否む者たちも、彼らに似ている(テトス1章)。
Nam cum scriptum sit: Omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit (Rom. X) ; de quibus tamen Dominus ait: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum (Matth. VII) ; et: Multi mihi dicent in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? et tunc dicam illis: Numquam vos cognovi; discedite a me, operarii iniquitatis (Ibid.) .
PL 17, 1081B実に、「主の名を呼び求める者は誰でも救われる」と書かれている(ローマ10章)にもかかわらず、彼らについて主は言う。「私に向かって『主よ、主よ』と言う者が皆、天の国に入るのではない。天にいる私の父の意志を行う者が、天の国に入る」(マタイ7章)。また、「その日、多くの者が私に言う。『主よ、主よ、我々は汝の名によって預言し、汝の名によって悪霊を追い出し、汝の名によって多くの力ある業を行ったではないか』。そのとき私は彼らに言う。『私は汝らを決して知らない。私から離れ去れ、不法を行う者たちよ』」(マタイ7章)。
Tales non invocant nomen Domini, qui non habent spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, pater (Rom. VIII) . Nemo enim potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII) .
PL 17, 1081Cこのような者たちは主の名を呼び求めていない。彼らは、それによって我々が「アッバ、父よ」と叫ぶ、子とする霊をもっていない(ローマ8章)。聖なる霊によらなければ、誰も「主イエス」と言うことができないからである(一コリント12章)。
Et quicumque spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII) , qui ad Deum per Deum veniunt: et salvari volentes, omnino salvantur, quia ipsum desiderium salutis ex Dei inspiratione concipiunt, et per illuminationem vocantis in agnitionem veniunt veritatis.
PL 17, 1081Cまた、神の霊に導かれる者は誰でも、神の子らであり(ローマ8章)、神を通して神に至る。そして救われることを望む者は、確かに救われる。救いへの望みそのものを、神の霊感によって宿し、召す者の照らしによって真理の認識に至るからである。
Sunt enim filii promissionis, merces fidei, spiritale semen Abrahae, genus electum, regale sacerdotium, praescitum et praeordinatum in vitam aeternam, sicut testatur Spiritus sanctus per Hieremiam prophetam dicens: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et disponam domui Israel et domui Judae testamentum novum, non secundum testamentum quod disposui patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum, ut educerum illos de terra Aegypti, quia ipsi non perseveraverunt in testamento meo, et ego eos neglexi, dicit Dominus (I Pet. II: Jerem. XXXI et Heb. VIII) .
PL 17, 1081Dこれらは実に約束の子らであり、信仰の報い、アブラハムの霊の子孫、選ばれた種族、王の祭司職であって、永遠の生命へと予知され、あらかじめ定められた者たちである。聖なる霊が預言者エレミヤを通して証言して言うとおりである。「見よ、日が来る、と主は言う。私はイスラエルの家とユダの家のために新しい契約を結ぶ。それは、私が彼らの父祖たちの手をつかんで、彼らをエジプトの地から導き出した〔底本は educerum。educerem と読む〕日に、彼らに結んだ契約のようではない。彼ら自身が私の契約にとどまらなかったので、私も彼らを顧みなかった、と主は言う」(一ペトロ2章;エレミヤ31章およびヘブライ8章)。
Quia hoc est testamentum quod disponam domui Israel post dies illos, dicit Dominus: Dabo leges meas in sensu ipsorum, et in corde ipsorum scribam eas: et ero illis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum.
PL 17, 1081D「これこそが、あの日々ののち私がイスラエルの家と結ぶ契約だからである、と主は言う。私は私の法を彼らの思いの中に与え、彼らの心にそれを書き記す。私は彼らの神となり、彼らは私の民となる」。
Et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum: quia omnes cognoscent me a pusillo eorum usque ad magnum: quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum memor non ero.
PL 17, 1082A「また、おのおのが隣人に、おのおのが兄弟に教えて『主を知れ』と言うことはない。彼らの小さい者から大きい者に至るまで、すべての者が私を知るからである。私は彼らの不法を赦す者となり、彼らの罪を覚えない」。
Et dabo illis viam alteram, et cor aliud, ut me timeant omnes dies in bonum ipsis et filiis eorum post eos: et constituam illis testamentum aeternum quod non avertam post eos, et timorem meum dabo in cor eorum, ne discedant a me, et visitabo eos ut bonos eos faciam (Jerem. XXXII) .
PL 17, 1082A「そして私は彼らに別の道と別の心を与える。彼らと、彼らのあとの子らの益のために、彼らが日々私を畏れるようになるためである。私は彼らに永遠の契約を結び、彼らのあとで私はそれを翻さない。私は私への畏れを彼らの心に与え、彼らが私から離れないようにする。そして私は彼らを訪れ、彼らを善い者にする」(エレミヤ32章)。
Per Esaiam quoque de gratia sua Dominus, qua ex omnibus hominibus novam creaturam facit, eadem praenuntiat, dicens: Ecce facio nova quae nunc orientur, et cognoscetis ea: Et faciam in deserto viam, et in sicca terra flumina (Isai. XLIII) .
PL 17, 1082Aまた主は、イザヤを通して、その恩寵――それによってすべての人々から新しい被造物を造る――について、同じことをあらかじめ告げて言う。「見よ、私は新しいことを行う。それがいま芽生え、汝らはそれを知る。私は荒れ野に道を、乾いた地に川を造る」(イザヤ43章)。
Benedicent me bestiae agri, sirenae et filiae struthionum, quod dederim in deserto aquam, et flumina in sicca terra ad potandum genus meum electum, populum meum quem mihi acquisivi, ut enarrent virtutes meas.
PL 17, 1082B「野の獣、セイレーン〔sirenae。ラテン語の聖書が荒れ地に棲む獣の名に当てる語〕とダチョウの娘たちは私をたたえる。私が荒れ野に水を、乾いた地に川を与えたからである。私が選んだ私の種族、私が自分のために獲得した私の民が飲むため、私の力ある業を語り告げるためである」。
Et iterum: Per me ipsum juro, nisi exibit de ore meo justitia, et verba mea non avertentur, quia mihi flectetur omne genu, et confitebitur omnis lingua Deo (Isa. XLV) .
PL 17, 1082Bまた再び言う。「私自身にかけて誓う、正義は私の口から出るに違いなく、私の言葉は翻らない。すべての膝は私に向かってかがみ、すべての舌は神に告白するからである」(イザヤ45章)。
Si ergo impossibile est ista non fieri, quia nec incerta praescientia Dei est, nec mutabile consilium, nec inefficax voluntas, nec falsa promissio: omnes isti de quibus haec praedicta sunt (Jerem. XXXI) , sine cujusquam exceptione salvantur.
PL 17, 1082Bそれゆえ、これらが成就しないことはありえず、神の予知は不確かではなく、計画は変わりうるものではなく、意志は効力なきものではなく、約束は偽りではないのだから、これらが予告されたあの者たちは皆(エレミヤ31章)、誰ひとりの例外もなく救われる。
Dat enim leges suas in sensu ipsorum, easque in cordibus eorum digito suo scribit, ut agnitionem Dei non doctrinae humanae opere, sed magisterio summi eruditoris accipiant: quia neque qui plantat, neque qui rigat, est aliquid, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III) .
PL 17, 1082C実に、神は自分の法を彼らの思いの中に与え、自分の指で彼らの心にそれを書き、神の認識を、人間の教えの業によってではなく、最高の教師の教えによって受けさせる。「植える者も水を注ぐ者も何ものでもなく、成長させる神こそが〔何ものかである〕」からである(一コリント3章)。
Omnes hi a pusillo usque ad magnum cognoscunt Deum, quia ut venirent ad Christum, a Patre audierunt atque didicerunt.
PL 17, 1082Cこれらすべての者が、小さい者から大きい者に至るまで、神を知る。キリストのもとに来るために、父から聞き、学んだからである。
Omnes educti ab errore diriguntur in viam vitae, omnibus, corde mutato, recta sapere et recta velle donatur, omnibus timor quo in mandatis Dei erudiantur, inseritur (Jerem. VI, Joan. VI, Psal. CXVIII) .
PL 17, 1082C迷いから導き出されたすべての者が、命の道へと導かれ、心を変えられたすべての者に、正しく悟り、正しく望むことが与えられ、すべての者に、神の戒めに教え込まれるための畏れが植えつけられる(エレミヤ6章、ヨハネ6章、詩篇118)。
Fit in deserto via, et terra arida fluminibus irrigatur, ut qui prius ad confitendum Deum os non aperiebant, et velut muta atque irrationabilia animalia in feritatem transierant bestiarum, divinorum eloquiorum fontibus mundati, benedicant et laudent Deum (Isa. XLIII) , enarrantes virtutes et mirabilia misericordiae ejus qui elegit eos, et in filios adoptavit, ac novi testamenti fecit haeredes (Ephes. I, Galat. III) .
PL 17, 1082C荒れ野に道ができ、乾いた地は川で潤され、以前は神を告白するために口を開かず、口のきけない理性なき動物のようになって獣の猛々しさへと移っていた者たちが、神の言葉の泉に清められて、神をたたえ賛美するようになる(イザヤ43章)。そして、自分たちを選び、子として迎え、新しい契約の相続人とした者〔神〕の慈しみの力ある業と不思議を語り告げるのである(エフェソ1章、ガラテヤ3章)。
Si autem (ut Apostolus loquitur) hominis confirmatum testamentum spernit aut superordinat, quomodo fieri potest ut ex ulla parte divina promissio resolvatur?
PL 17, 1082Dもし、使徒の言うように、人の確証された遺言〔testamentum。契約の意も持つ語〕を〔誰も〕退けず、付け加えもしない〔底本は「退ける、あるいは付け加える」とあって主語と否定を欠く。「誰も…ない」の意と解した〕のなら、神の約束がどこかで無効になるなどということが、どうして起こりえようか。
Manet prorsus et quotidie impletur quod Abrahae Dominus sine conditione promisit, sine lege donavit: quia etsi quidam quibus haec praedicata sunt, non crediderunt: incredulitas eorum fidem Dei non evacuavit. Est enim Deus verax, omnis autem homo mendax (Rom. III).
PL 17, 1082Dアブラハムに主が無条件に約束し、律法なしに与えたものは、まさしく続いており、毎日成就している。これを告げられた者たちの中に信じなかった者がいたとしても、彼らの不信仰は神の信実〔fides〕を無にしなかった。神は真実であり、人はみな偽り者だからである(ローマ3章)。
Et illi quidem qui audito Evangelio credere noluerunt, inexcusabiliores facti sunt, quam si nullum praeconium veritatis audissent.
PL 17, 1082Dそしてまことに、福音を聞いて信じようとしなかった者たちは、真理の宣教をまったく聞かなかった場合よりも、いっそう弁解の余地がなくなった。
Sed certum est eos apud praescientiam Dei, Abrahae filios non fuisse, nec in illorum sorte numeratos, de quibus dictum est: Benedicentur in semine tuo omnes tribus terrae (Joan. XV, Gen. XXII) .
PL 17, 1083Aしかし彼らは、神の予知においてアブラハムの子らではなく、「地のすべての部族は汝の子孫によって祝福される」と言われた者たちの割り当てに数えられなかったことは確かである(ヨハネ15章;創世記22章)〔引かれた句は創世記22章に当たる〕。
Credituros enim promisit qui dixit: Et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens: Cogosce Dominum: quia omnes cognoscent me a pusillo eorum usque ad magnum.
PL 17, 1083A信じるようになる者たちを約束したのは、こう言った者である。「また、おのおのが隣人に、おのおのが兄弟に教えて『主を知れ』〔底本は Cogosce。Cognosce と読む。1082A の同じ引用では Cognosce と刷る〕と言うことはない。彼らの小さい者から大きい者に至るまで、すべての者が私を知るからである」。
Reconciliandos promisit qui dixit: Propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum memor non ero (Jerem. XXXI, XXXII; Hebr. VIII) . Obedituros promisit qui dixit: Dabo illis viam alteram et cor aliud, ut timeant me omnes dies (Isa. XLV).
PL 17, 1083A和解させられる者たちを約束したのは、こう言った者である。「私は彼らの不法を赦す者となり、彼らの罪を覚えない」(エレミヤ31章、32章;ヘブライ8章)。従う者たちを約束したのは、こう言った者である。「私は彼らに別の道と別の心を与える。彼らが日々私を畏れるようになるためである」(イザヤ45章)〔引かれた句は上に引かれたエレミヤ32章に当たる〕。
Perseveraturos promisit qui dixit: Timorem meum dabo in cor eorum, ne discedant a me: et visitabo eos, ut bonos eos faciam.
PL 17, 1083A堅く留まる者たちを約束したのは、こう言った者である。「私は私への畏れを彼らの心に与え、彼らが私から離れないようにする。そして私は彼らを訪れ、彼らを善い者にする」。
Postremo omnes sine cujusquam exceptione sibi obsecuturos promisit, qui dixit: Per memetipsum juro, nisi exibit de ore meo justitia, et verba mea non avertentur, quia mihi flectetur omne genu, et confitebitur omnis lingua Deo.
PL 17, 1083B最後に、誰ひとりの例外もなく、すべての者が自分に従うようになると約束したのは、こう言った者である。「私自身にかけて誓う、正義は私の口から出るに違いなく、私の言葉は翻らない。すべての膝は私に向かってかがみ、すべての舌は神に告白するからである」。
Hic si dicamus non fieri quod Deus juravit esse faciendum: falsitatem Deo (quod absit) et mendacium ascribimus veritati.
PL 17, 1083Bここで、もし神が為すべしと誓ったことが為されないと我々が言うなら、神に偽りを(あってはならぬことだが)、真理に虚偽を帰することになる。
Si autem (ut pietas fidesque persuadent) Dei verba non excidunt, et fit omnino quod statuit (Matth. XXIV) ; quomodo nobis veracis promissionis firmitas apparebit, cum multa adhuc hominum millia daemoniis serviant, et idolis genu flectant, nisi hujusmodi denuntiationes Dei secundum illam incommutabilem scientiam editas noverimus, in qua apud illum jam universitas humana discreta est, et sive de bonis, sive de malis loquatur, ita unius partis meminit, quasi neminem hominum praetermittat?
PL 17, 1083Bだが、(敬虔と信仰が説くとおり)神の言葉が落ちることなく、神が定めたことが必ず成るのなら(マタイ24章)、なお多くの人々が悪霊に仕え、偶像に膝をかがめているのに、真実な約束の確かさは我々にどのように現れるのか。神のこの種の宣告が、あの不変の知〔scientia〕に従って発せられたものと、我々が知るのでなければ、そうはならない。その知においては、すでに神のもとで人類全体が区分されており、善い者について語るにせよ悪い者について語るにせよ、一方の部分だけを心に留めて、あたかも人のうちの誰一人も除かないかのように語られるのである。
Nam cum dicit Apostolus: Vetera transierunt, ecce facta sunt omnia nova (II Cor. V) : numquid non omnes homines videtur dixisse renovatos?
PL 17, 1083C実際、使徒が「古いものは過ぎ去った。見よ、すべてが新しくなった」(二コリント5章)と言うとき、すべての人が新しくされたと言っているように見えないか。
Aut cum dicit: Quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare, et per ipsum reconciliari omnia in ipso (Coloss. I) : numquid non ita loquitur quasi neminem velit exortem hujus reconciliationis intelligi?
PL 17, 1083Cあるいは「彼のうちにすべての満ちあふれが宿り、彼によってすべてのものが彼のうちで和解させられることが、〔神が〕良しとしたからである」(コロサイ1章)と言うとき、誰一人この和解にあずからない者と解されることを望まないかのように語っていないか。
Aut cum ait: Novissimis istis diebus locutus est nobis in Filio, quem constituit haeredem universorum (Heb. I) : numquid aliud sonat forma sententiae, quam omnes homines in Christi haereditate a Patre esse transcriptos, secundum prophetiam David dicentis: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae (Psal. II) ; dicente enim Domino: Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me (Joan. XII) : nonne universorum videtur promissa conversio?
PL 17, 1083Cあるいは「この終わりの日々に、彼は子において我々に語った。この子を万物の相続人と定めた」(ヘブライ1章)と言うとき、この文の形が告げるのは、すべての人が父によってキリストの相続の中へ移し替えられたということ以外の何であろうか。それはダビデの預言のとおりである。ダビデは言う。「私に求めよ。そうすれば汝に諸国民を汝の相続として与え、地の果てを汝の所有として与える」(詩篇2)。また主が「私が地から上げられるとき、すべてを私のもとに引き寄せる」(ヨハネ12章)と言うのだから、万人の回心が約束されているように見えないか。
Aut cum de Ecclesia prophetatur et dicitur: Omnis vallis replebitur, et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt prava in directa, et aspera in vias planas (Isa. XL) : numquid ullus hominum videtur omissus, qui non significatus sit Christo esse subdendus?
PL 17, 1083Dあるいは教会について預言されて、「すべての谷は満たされ、すべての山と丘は低くされ、曲がったものは真っ直ぐになり、険しいところは平らな道となる」(イザヤ40章)と言われるとき、キリストに服させられると示されなかった者が、人のうちに誰か一人でも見落とされているように見えるか。
Quid cum dicitur: Et veniet omnis caro in conspectu meo ut adorent in Hierusalem, dicit Dominus (Isa. LXVI) ; aut illud; Et erit in diebus illis, Effundam de spiritu meo super omnem carnem (Joel. II) ; aut illud: Allevat Dominus omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos (Psal. XLIV) : numquid non ita pronuntiatum est, quasi ab hoc Dei munere nemo discretus sit?
PL 17, 1083D「すべての肉が私の前に来て、エルサレムで礼拝する、と主は言う」(イザヤ66章)と言われるときはどうか。あるいはあの句、「その日々に、私は私の霊をすべての肉に注ぐ」(ヨエル2章)。あるいはあの句、「主は倒れる者をすべて支え、打ちひしがれた者をすべて起こす」(詩篇44)〔引かれた句は詩篇144:14〕。神のこの賜物から誰も除かれていないかのように語られているのではないか。
Habet ergo populus Dei plenitudinem suam, et quamvis magna pars hominum, salvantis gratiam aut repellat aut negligat, in electis tamen et praescitis, atque ab omnium generalitate discretis, specialis quaedam censetur universitas, ut de toto mundo totus mundus liberatus, et de omnibus hominibus omnes homines videantur assumpti: sicut etiam cum de impiis sermo est, ita locutionem suam divinus stylus ordinat, ut ea quae de quadam parte dicuntur, ad omnes homines pertinere videantur: veluti est illud quod ait Joannes Baptista: Qui de coelo venit, super omnes est: quod vidit et audivit, testificatur, et testimonium ejus nemo accipit (Joan. III) .
PL 17, 1084Aこうして神の民はその満ちあふれを持つ。人々の大部分が救う者の恩寵を退けるか顧みないにしても、選ばれ予知された者たち、万人の一般性から区別された者たちにおいては、ある特別な全体が数えられている。その結果、全世界から全世界が解放され、すべての人々からすべての人々が取り上げられたかのように見える。同様に、不敬虔な者たちについて語られるときにも、神の筆致はその語り方を整えて、ある一部について言われることがすべての人々に関わるように見えるようにしている。たとえば洗礼者ヨハネが言うあの句である。「天から来る者はすべてのものの上にある。彼は見たこと聞いたことを証しするが、その証しを誰も受け入れない」(ヨハネ3章)。
Aut illud Apostoli: Omnes quae sua sunt quaerunt, non quae Jesu Christi (Philip. II) . Aut illud quod psalmus Davidicus canit: Dominus de coelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum (Psal. XIII) .
PL 17, 1084Bあるいは使徒のあの句。「すべての者が自分のものを求め、イエス・キリストのものを求めない」(フィリピ2章)。あるいはダビデの詩篇が歌うあの句。「主は天から人の子らを見下ろした、悟る者、神を求める者がいるかを見るために」(詩篇13)。
Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
PL 17, 1084B「すべての者が逸れ、ともに役立たずになった。善を行う者はいない、一人もいない」。
His igitur et aliis documentis quae possunt ab inquirentibus numerosiora proferri, non dubie demonstratur interdum et pro parte terrae omnem terram, et pro parte mundi totum mundum, et pro parte hominum omnes homines nominari, quorum tamen discretionem plerumque Scriptura cito aperit, ut sensus legentis ab universitatis appellatione ad partem quae intelligenda est transferatur: sicut est illud Apostoli dicentis: Praedicamus Jesum Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis vero vocatis Judaeis atque Graecis Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam (I Cor. I) .
PL 17, 1084Bだから、これらの証拠と、探求する者たちがさらに多く挙げうるほかの証拠から、疑いなく明らかになるのは、ときには地の一部について「全地」と、世界の一部について「全世界」と、人々の一部について「すべての人々〔omnes homines〕」と呼ばれるということである。もっとも聖書は、その区別をたいてい速やかに示し、読む者の思いが全体を指す呼び名から、解すべき部分へと移されるようにしている。使徒が言うとおりである。「我々は十字架につけられたイエス・キリストを宣べ伝える。ユダヤ人には躓き、諸国民には愚かさであるが、召された者たち自身、ユダヤ人にもギリシア人にも、キリストは神の力、神の知恵である」(一コリント1章)。
Numquid ipsis Christus virtus, quibus scandalum? aut ipsis sapientia, quibus stultitia? Sed quoniam quidam ex eisdem justificabuntur fide, quidam autem sua impietate obdurabuntur: unum credentium et non credentium genus sub vocatorum appellatione discrevit, ut quos a fide significabat alienos, eos quamvis audissent Evangelium, ostenderet vocationis extraneos.
PL 17, 1084Cキリストは、躓きとなる者たち自身にとって力であろうか。愚かさとなる者たち自身にとって知恵であろうか。そうではない。彼らのうちのある者たちは信仰によって義とされ、ある者たちは自らの不敬虔によって頑なにされるので、信じる者と信じない者という一つの類を、「召された者たち」という呼び名によって区別したのである。信仰から縁遠いと示した者たちを、たとえ福音を聞いたとしても召命には無縁の者として示すためである。
Hac regula per Esaiam promittit sermo divinus, dicens: Et ducam caecos in viam quam non noverunt, et semitas quas nesciunt calcabunt: et faciam illis tenebras in lucem, et prava in directum. Haec verba faciam, et non derelinquam eos (Isa. XLII) .
PL 17, 1084Cこの規則に従って、神の言葉はイザヤを通して約束し、言う。「私は盲人たちを、彼らの知らない道に導き、彼らの知らない小道を彼らは歩む。私は彼らのために闇を光に、曲がったものを真っ直ぐにする。これらのことを私は行い、彼らを見捨てない」(イザヤ42章)。
Sed quod sequitur: Ipsi autem conversi sunt retro; ad partem quamdam generis ipsorum referendum est, non ad eos de quibus ait: Non derelinquam eos. Iterum dicit Dominus ad Jacob (Isai. XLIII) : Noli metuere, quia tecum sum.
PL 17, 1084Dだが続く言葉、「しかし彼ら自身は後ろへ向きを変えた」は、彼らの類のある一部に関わると解すべきであり、「彼らを見捨てない」と言われた者たちに関わるのではない。再び主はヤコブに言う(イザヤ43章)。「恐れるな、私は汝とともにいる」。
Ab Oriente adducam semen tuum, et ab Occasu colligam te. Dicam Aquiloni, adhuc: et Africo, noli vetare, adhuc filios meos de terra longinqua, et filias meas a summo terrae: omnes in quibus vocatum est nomen meum.
PL 17, 1084D「東から私は汝の子孫を連れて来、西から汝を集める。私は北に『連れて来よ』〔底本は adhuc(なお)。adduc(連れて来よ)と読む。次の adhuc も同じ〕と言い、南西風に『妨げるな。私の息子たちを遠い地から、私の娘たちを地の果てから連れて来よ。私の名が呼ばれたすべての者を』と言う」。
In gloriam enim meam paravi illum, et finxi, et feci illum (Ibid.) . Quod autem sequitur: Et produxi plebem caecam, et oculi eorum sunt caeci, et surdas aures habent; non potest eis ulla ratione congruere, quos in gloriam suam parasse se dicit.
PL 17, 1084D「私の栄光のために、私は彼を備え、形づくり、造った」(イザヤ43章)。ところで続く言葉、「私は盲の民を引き出した。彼らの目は盲いており、耳は聞こえない」は、神が自らの栄光のために備えたと言う者たちには、いかなる道理によってもふさわしくなり得ない。
In iis quippe omnibus verbis quae de uno hominum genere dicuntur, aliis personis priora, aliis posteriora conveniunt. Apud Apostolum quoque quod in parte populi agitur, sub totius populi nuncupatione narratur, et in reliquis plenitudo censetur.
PL 17, 1085A実に、一つの人間の類について言われるこれらすべての言葉においては、前のものはある人物たちに、後のものはほかの人物たちに当てはまる。使徒においても、民の一部において起こることが民全体の名のもとに語られ、残りの者たちにおいて満ちあふれが数えられている。
Cum enim de Judaeorum obcaecatione dissereret, et quosdam ex ipsis gratia salvos fieri demonstraret: Dico ergo, inquit, numquid repulit Deus populum suum? Absit.
PL 17, 1085Aというのも、ユダヤ人の盲目について論じ、彼らのうちのある者たちが恩寵によって救われることを示していたとき、彼は言う。「それでは、私は言う、神はその民を退けたのか。決してそうではない」。
Nam et ego Israelita sum ex semine Abraham de tribu Benjamin: non repulit Deus plebem suam quam praescivit (Rom. XI) . Plebs ergo praescita, plebs non repulsa, ii sunt qui in Christo justificati sunt.
PL 17, 1085A「私もまた、アブラハムの子孫、ベニヤミンの部族に属するイスラエル人だからである。神は、あらかじめ知ったその民を退けなかった」(ローマ11章)。それゆえ、予知された民、退けられなかった民とは、キリストにおいて義とされた者たちである。
Et quod de omni Israele dici videtur, in iis tantum quos sibi gratiae electio reliquos fecit, ostenditur, sicut sequentia Apostolici sermonis enarrant (Ibid.) .
PL 17, 1085Bそして全イスラエルについて言われているように見えることは、恩寵の選びが自らのために残りの者とした者たちにおいてのみ示される。使徒の言葉の続きが説き明かすとおりである(ローマ11章)。
Adjungit enim et dicit: An nescitis in Elia quid dicit Scriptura, quemadmodum interpellat Deum adversus Israel? Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam (III Reg. XIX) .
PL 17, 1085B彼は続けて言う。「汝らは知らないのか、エリヤにおいて聖書が何と言うかを、彼がイスラエルに逆らって神にどう訴えたかを。主よ、彼らは汝の預言者たちを殺し、汝の祭壇を掘り崩し、私だけが残された。彼らは私の魂を求めている」(列王記三19章)。
Sed quid dicit illi responsum divinum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genu Baal (Rom. XI) . Sic ergo, inquit, et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt.
PL 17, 1085Bでは、神の返答は彼に何と告げているか。「私は私のために七千人の男を残した、彼らはバアルに膝をかがめなかった」(ローマ11章)。そして彼は言う。「かくして、この時にも、恩寵の選びによって残りの者が救われた」。
Si autem gratia, jam non ex operibus: alioquin gratia jam non est gratia. Non ergo omnis Israel reprobatus, nec omnis electus est, sed partem caecitas voluntaria avertit, partem sibi illuminatio gratuita reservavit: et tamen ita de eis sermo habetur, ut et in iis qui pereunt, et in iis qui salvi fiunt, (II Cor. II) nulla totius generis videatur facta discretio.
PL 17, 1085B「しかし恩寵によるなら、もはや業によらない。さもなければ、恩寵はもはや恩寵ではない」。だから、イスラエルの全体が捨てられたのでもなく、全体が選ばれたのでもなく、一部は自発的な盲目が遠ざけ、一部は無償の照らしが自らのために取っておいたのである。それでも彼らについては、滅びる者たちにおいても救われる者たちにおいても(二コリント2章)、類の全体になんの区別も設けられていないかのような語り方がされている。
Nam cum legitur: Secundum Evangelium quidem inimici propter vos, secundum electionem autem dilecti propter patres (Rom. XI) : ita locutio sonat, tamquam eosdem dicat dilectos, quos dixit inimicos.
PL 17, 1085Cたとえば「福音に関しては汝らのゆえに敵であるが、選びに関しては父祖たちのゆえに愛された者である」(ローマ11章)と読まれるとき、その語りは、敵と呼んだ者たちをそのまま愛された者と呼んでいるかのように響く。
Sed hanc caliginem Apostolus ipse detersit dicendo: Quia caecitas ex parte in Israel contigit (Ibid.) : ut unum genus in duas species intelligeremus esse divisum: et omnem hominem, omnem plenitudinem, omnem Israelem, non semper ad universitatem, sed plerumque ad partem esse referendum.
PL 17, 1085Cだがこの暗がりを使徒自身が拭い去った。「盲目はイスラエルに一部分生じた」(ローマ11章)と言うことによって、一つの類が二つの種に分けられていることを、我々が理解するようにである。そして「すべての人」「すべての満ちあふれ」「全イスラエル」は、いつも全体にではなく、たいていは部分に関わるものと解すべきなのである。
Inter has autem formulas locutionum, etiam illam in Scripturis dictionem debemus advertere, qua id quod ad diversorum temporum homines pertinet, ita promittitur, quasi de una ejusdem aetatis generatione dicatur, sicut est quod sanctus Petrus apostolus scribens sui et futuri temporis gentibus ait: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum: qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei: qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti (I Pet. II) .
PL 17, 1085Cところで、聖書におけるこうした語り方の型のうちに、我々はさらに次の語法にも注意すべきである。異なる時代の人々に関わることが、あたかも同じ時代の一つの世代について言われるかのように約束される語法である。聖なる使徒ペトロが、自分の時代と未来の時代の諸国民に宛てて書いて言うとおりである。「汝らは選ばれた種族、王の祭司職、聖なる国民、獲得された民であり、汝らを闇から驚くべき光へと召した者の力を告げ知らせるためである。かつては民でなかったが、今は神の民であり、慈しみを受けなかったが、今は慈しみを受けた者たちである」(一ペトロ2章)。
Numquid cum praedicarentur haec, adhuc illi homines permanebant, quos omnes Deus in praeteritis generationibus dimiserat ingredi vias suas (Act. XIV) , et iidem ipsi qui prius traditi fuerant voluntatibus suis, nunc de tenebris in lumen admirabile vocabantur?
PL 17, 1085Dこれらが宣べ伝えられたとき、過ぎ去った世代において神がすべて自分の道を行くに任せたあの人々は、なお留まっていたのか(使徒言行録14章)。以前は自分たちの意志に引き渡されていたその同じ者たちが、今や闇から驚くべき光へと召されていたのか。
Nonne illi jam defecerant, jam in hoc mundo non erant, nec ab errore ad veritatem reditus olim mortuis suppetebat?
PL 17, 1086A彼らはすでに死に絶え、すでにこの世にはおらず、かつて死んだ者たちに、誤りから真理への立ち返りが与えられることはなかったのではないか。
Et tamen quod post multa saecula gratia in posteris impiorum sit, loquendi consuetudo perstrinxit, ut ipsi videantur nunc eligi, qui prius fuerant derelicti.
PL 17, 1086Aそれでも、多くの世紀を経て、不敬虔な者たちの子孫に恩寵が及ぶということを、語りの慣用は縮めて言い表した。その結果、以前は見捨てられていた者たち自身が、今は選ばれているように見えるのである。
Pertinent autem haec non ad eosdem homines, sed ad ejusdem gentis homines: et vocatio quae illuxit prope mundi finem, ad praeteritam non recurrit aetatem.
PL 17, 1086Aだが、これらは同じ人々に関わるのではなく、同じ民族の人々に関わる。世の終わり近くに輝いた召命は、過ぎ去った時代にさかのぼって及ぶことはない。
Ita modo quodam et ipsi et non ipsi sunt, de quibus et quibus ista dicuntur, dum in aliquo speciali a generalibus non dividuntur, in aliquo vero a communibus separantur.
PL 17, 1086Aこうして、これらの言葉が語られている者たちも語りかけられている者たちも、ある仕方で同じ者でもあり、同じ者でもない。何か特別な点では一般の者たちから分けられないが、何か別の点では共通の者たちから切り離されるからである。
Liber I, Caput IV
第I巻 第IV章PL 17, 1086ASolvit calumniam dicentium auctorem per superius dicta contradicere Apostolo definienti, quod Deus velit omnes homines salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire; et quod profunditas divinorum mysteriorum atque judiciorum a nobis non sit perquirenda.
PL 17, 1086A先に述べたことによって著者が、神は「すべての人が救われ、真理の認識に至ることを望む」と定める使徒に逆らっているとする、讒言への解き明かし。また、神の奥義と裁きの深みは我々が究めるべきものではないこと。
Sed cum legerint haec vel audierint qui amant calumniosa certamina, dicent nos per hujusmodi disputationes Apostolo contradicere definienti, quod Deus omnes homines velit salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire (I Tim. II) .
PL 17, 1086Aしかし、中傷にみちた争いを好む者たちは、これらを読み、あるいは聞いて、我々がこうした議論によって、神は「すべての人が救われ、真理の認識に至ることを望む」と定める使徒に逆らっている、と言うであろう(一テモテ2章)。
Quam particulam verborum Apostoli ita nos integre pleneque suscipimus, ut nihil ei de praecedentibus sive subjectis quae ad ipsam pertinent subtrahamus: quoniam ut caetera divinorum eloquiorum testimonia sequestremus, hic locus sufficit ad evacuandum quod calumniose objiciunt, et ad defendendum quod impie diffitentur.
PL 17, 1086A使徒の言葉のこの一句を、我々は完全に、余すところなく受け入れる。それに関わる前後の句から何ひとつ差し引かない。実際、神の言葉のほかの証言を脇に置いても、この箇所だけで、彼らが讒言をもって突きつけることを無効にし、不敬にも否むことを守り抜くのに十分だからである。
Scribens itaque ad Timotheum Paulus apostolus ait: Obsecro igitur primo omnium, fieri obsecrationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et pro iis qui in sublimitate sunt: ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate (Ibid.) .
PL 17, 1086Cそこで使徒パウロはテモテに書いて言う。「そこで私は何よりもまず願う、すべての人のために、王たちのために、高い地位にある者たちのために、嘆願と祈り、感謝がささげられるように。それは、我々が一切の敬虔と貞潔のうちに、静かで平穏な生活を送るためである」(一テモテ2章)。
Hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire. Unus enim Deus, et unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus.
PL 17, 1086C「これは善いことであり、我々の救い主である神の前に受け入れられることである。神は、すべての人が救われ、真理の認識に至ることを望む。神は唯一であり、神と人との間の仲介者もただひとり、人であるキリスト・イエスであって、彼はすべての人のために自らを贖いとして与えた」。
De hac ergo doctrinae apostolicae regula qua Ecclesia universalis imbuitur, ne in diversum intellectum nostro evagemur arbitrio, quid in ipsa universalis Ecclesia sentiat requiramus: quia nihil dubium esse poterit in praecepto, si obedientia concordet in studio.
PL 17, 1086Cそこで、普遍の教会が教え込まれている使徒的教えのこの規則について、我々が自分の判断で別の理解へとさまよい出ることのないように、普遍の教会自身がそれをどう受け取っているかを尋ねよう。従順が熱意において一致するなら、命令に疑いの余地は何もありえないからである。
Praecepit itaque Apostolus, immo per Apostolum Dominus qui loquebatur in Apostolo (II Cor. XIII) , fieri obsecrationes et postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus ac pro iis qui in sublimitate sunt.
PL 17, 1086D使徒は、いや使徒を通して、使徒のうちで語っていた主は(二コリント13章)、すべての人のために、王たちのために、高い地位にある者たちのために、嘆願と祈り、感謝がささげられるようにと命じた。
Quam legem supplicationis ita omnium sacerdotum et omnium fidelium devotio concorditer tenet, ut nulla pars mundi sit, in qua hujusmodi orationes non celebrentur a populis Christianis.
PL 17, 1086Dこの祈願の法を、あらゆる祭司〔sacerdos〕とあらゆる信徒の信心は、一致して保っており、そのため、キリスト教徒の諸民がこうした祈りを行わない世界の部分は存在しない。
Supplicat ergo ubique Ecclesia Deo non solum pro sanctis et in Christo jam regeneratis, sed etiam pro omnibus infidelibus et inimicis crucis Christi (Philip. III) , pro omnibus idolorum cultoribus, pro omnibus qui Christum in membris ipsius persequuntur, pro Judaeis, quorum caecitati lumen Evangelii non refulget, pro haereticis et schismaticis qui ab unitate fidei et charitatis alieni sunt.
PL 17, 1086Dこうして、教会はいたるところで神に祈る。聖なる者たち、すでにキリストにおいて新たに生まれた者たちのためだけでなく、すべての不信の者とキリストの十字架の敵のため(フィリピ3章)、偶像の崇拝者すべてのため、キリストをその肢体において迫害する者すべてのため、福音の光がその盲目に輝かないユダヤ人たちのため、信仰と愛の一体性から遠ざかっている異端者と分派の者たちのために祈るのである。
Quid autem pro istis petit, nisi ut relictis erroribus suis convertantur ad Deum, accipiant fidem, accipiant charitatem, et de ignorantiae tenebris liberati in agnitionem veniant veritatis (II Cor. IV) ?
PL 17, 1087Aでは、これらの者たちのために何を求めるのか。彼らが自分たちの誤りを捨てて神に立ち帰り、信仰を受け、愛を受け、無知の闇から解放されて真理の認識に至ることのほかに何があろうか(二コリント4章)。
Quod quia ipsi praestare sibi nequeunt, malae consuetudinis pondere pressi, et diaboli vinculis alligati, neque deceptiones suas evincere valent, quibus tam pertinaciter inhaeserunt, ut quantum amanda est veritas, tantum diligant falsitatem: misericors et justus Dominus pro omnibus sibi vult hominibus supplicari: ut cum videmus de tam profundis malis innumeros erui, non ambigamus Deum praestitisse, quod ut praestaret oratus est: et gratias agentes pro iis qui salvi facti sunt, speremus etiam eos qui nondum illuminati sunt, eodem divinae gratiae opere eximendos de potestate tenebrarum, ut in regnum Dei priusquam de hac vita exeant transferantur (Coloss. I) .
PL 17, 1087A彼らは悪しき慣わしの重みに押さえつけられ、悪魔の鎖に縛られて、これを自分で自分に与えることができない。しがみついた欺きがあまりに頑なで、真理が愛されるべきである分だけ虚偽を愛しているので、その欺きに打ち勝つこともできない。慈しみ深く正しい主は、すべての人のために自分に祈願がささげられることを望む。それは、これほど深い悪から数知れぬ人々が引き出されるのを見るとき、神が、祈り求められたことを授けたことを疑わず、救われた者たちのために感謝しつつ、まだ照らされていない者たちもまた、同じ神の恩寵の働きによって闇の権力から取り出され、この生を去る前に神の国へ移されることを、我々が望むためである(コロサイ1章)。
Quod si aliquos, sicut videmus accidere, salvantis gratia praeterierit, et pro eis oratio Ecclesiae recepta non fuerit: ad occulta divinae justitiae judicia referendum, et agnoscendum est secreti hujus profunditatem nobis in hac vita patere non posse.
PL 17, 1087Bだが、我々が見るとおり起こることだが、もし救う者の恩寵が何人かを通り過ぎ、彼らのための教会の祈りが聞き入れられなかったなら、それは神の正義の隠れた裁きに帰して考えるべきであり、この秘められた事柄の深さがこの生においては我々に開かれえないことを認めるべきである。
Ex parte enim scimus, et ex parte prophetamus: et videmus nunc per speculum in aenigmate (I Cor. XIII) .
PL 17, 1087B「我々は一部分しか知らず、一部分しか預言しない。我々は今、鏡によって謎のうちに見ている」(一コリント13章)からである。
Nec sapientiores aut scientiores beatissimo Apostolo sumus, qui cum de gratiae potentia disputaret, magnorum mysteriorum ingressus arcanum, iis quae impossibile erat enarrare, succubuit.
PL 17, 1087B我々は、いと福なる使徒より賢くも、より知識があるのでもない。彼は恩寵の力について論じていたとき、大いなる奥義の秘境に踏み入って、語り尽くすことのできないものの前に屈したのである。
Cum enim dixisset: Nolo vos ignorare, fratres, mysterium hoc, ut non sitis vobis ipsis sapientes, quia caecitas ex parte in Israel contigit, donec plenitudo gentium intraret (Rom. XI) , et sic omnis Israel salvus fieret, sicut scriptum est: Veniet ex Sion qui eruat et avertat impietates ab Jacob, et hoc illis a me testamentum, cum abstulero peccata eorum (Isai. LIX) .
PL 17, 1087C彼はこう言っていた。「兄弟たちよ、汝らが自分で賢い者とならぬよう、この奥義を汝らが知らずにいることを私は望まない。盲目はイスラエルに一部分生じた、諸国民の満ちあふれが入るときまで」(ローマ11章)。「こうして全イスラエルが救われる。次のように書かれているとおりである。『シオンから救う者が来て、ヤコブから不敬虔を遠ざける。これが、私が彼らの罪を取り去るときの、彼らとの私の契約である』」(イザヤ59章)。
Secundum Evangelium quidem inimici propter vos, secundum electionem vero dilecti propter patres (Rom. XI) . Sine poenitentia enim sunt dona et vocatio Dei.
PL 17, 1087C「福音に関しては、汝らのゆえに敵であるが、選びに関しては、父祖たちのゆえに愛された者である」(ローマ11章)。「神の賜物と召命は、悔いられることがないからである」。
Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem: ita et isti nunc non crediderunt in vestra misericordia, ut et ipsi misericordiam consequantur.
PL 17, 1087C「汝らがかつて神を信じなかったが、今は彼らの不信のゆえに慈しみを受けたように、彼らもまた、今は汝らへの慈しみのゆえに信じなかったが、それは彼ら自身もまた慈しみを受けるためである」。
Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur. Cum ergo haec divinorum operum mysteria supra mensuras humanae intelligentiae excellentia, quodam mentis suae profudisset excessu, totam expositionis rationem transtulit ad stuporem, et admirator eorum quae protulerat, exclamavit et dixit: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Ibid.) !
PL 17, 1087D「神はすべての者を不信のうちに閉じ込めた、すべての者を憐れむためである」。こうして彼は、人の理解の限りを超えて高いこれら神の業の奥義を、心の恍惚のうちに吐き出したあと、説明の筋道すべてを驚嘆へと移し、自分が語り出したものを賛嘆して叫んで言った。「ああ、神の富と知恵と知識の深さよ。その裁きはなんと測り難く、その道はなんと究め難いことか」(ローマ11章)。
Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia, ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen.
PL 17, 1087D「誰が主の思いを知ったか。誰がその相談相手であったか。誰が先に主に与え、その報いを受けるのか。すべてのものは、彼から出て、彼によって、彼のうちにあるからである。彼に栄光が世々にあるように。アーメン」。
Liber I, Caput V
第I巻 第V章PL 17, 1088ACur anterioribus saeculis dimissae sint omnes gentes ingredi vias suas, uno tantum Israele excepto: et quare Deus uni homini det gratiam, alteri autem deneget.
PL 17, 1088Aなぜ先立つ世紀には、ただイスラエルだけを除いて、すべての諸国民が自分の道を行くに任されたのか。またなぜ神は、ある人には恩寵を与え、別の人には拒むのか。
Praemissa enim docentis assertio, locum dabat multimodae quaestioni, ut variatae per tot populos ac tempora gratiae Dei causa quaereretur: cur scilicet anterioribus saeculis dimissae essent omnes gentes ingredi vias suas (Act. XIV) , uno tantum Israele, qui divinis eloquiis erudiretur, excepto, et ad cognitionem veritatis electo, cujus infidelitas locum tandem salvandis gentibus fecerit: tamquam si unus populus in fide sui generis permaneret, misericordia Dei caeteris se nationibus praestare non posset.
PL 17, 1088A実際、先に掲げた教師の主張は、多様な問いに場を与え、多くの民と時代にわたって神の恩寵が異なることの理由が尋ねられるようにした。すなわち、なぜ先立つ世紀には、すべての諸国民が自分の道を行くに任され(使徒言行録14章)、ただイスラエルだけが、神の言葉によって教育され、真理の認識へと選ばれたのか。そのイスラエルの不信仰が、ついに諸国民が救われる場を作ったのである。それはあたかも、一つの民が自らの類の信仰に留まっていれば、神の慈しみがほかの諸民族に自らを示すことができないかのようである。
Cur denique ipsi quorum diminutio salus gentibus est, ab obcaecatione sua non liberentur priusquam ingrediatur gentium plenitudo: quasi illuminari cum omnibus nequeant, qui omnes, facta omnium gentium adoptione, salvandi sunt; aut quomodo omnis Israel, sublata obcaecatione, salvandus sit, cujus innumerabilis multitudo in sua infidelitate deficiens ad tempora salvandis promissa non pervenit; vel quomodo ipsarum gentium, quarum prius non est facta vocatio, dicatur nunc ingredi plenitudo, cum tanta promiscuae aetatis et conditionis hominum millia in omnibus nationibus quae sunt sub coelo, sine Christi justificatione moriantur?
PL 17, 1088B実に、なぜ、その減少が諸国民の救いである者たち自身が、諸国民の満ちあふれが入る前に、自らの盲目から解放されないのか。あたかも、すべての諸国民が子として迎えられたのち、彼ら全員が救われるはずであるのに、すべての人とともに照らされることができないかのようである。あるいは、全イスラエルは、盲目が取り除かれて、どのように救われるのか。その数知れぬ群衆は、自らの不信仰のうちに衰えて、救いのために約束された時代に至らなかったのに。あるいは、先にはその召命がなされなかった当の諸国民の満ちあふれが、今入ると言われるのは、どうしてか。天の下のあらゆる諸民族において、年齢も身分も入り交じったこれほど多くの人々が、キリストによって義とされることなしに死んでいくというのに。
Sed horum mysteriorum judiciorumque causas pius et doctus magister maluit ad altitudinem divitiarum sapientiae Dei scientiaeque suspendere, quam justissimae veritatis et misericordissimae bonitatis subtractum ab humana cognitione secretum temeraria inquisitione discutere: nihil omittens de iis quae non oportet ignorari, nihil contrectans de iis quae non licet sciri (Rom. XI) .
PL 17, 1088Bしかし、これらの奥義と裁きの理由を、敬虔で博識な教師は、いと正しい真理といと慈しみ深い善性の、人の認識から取り去られた秘密を、無謀な探究によって暴き立てるよりも、神の知恵と知識の富の深みに預けることを選んだ。知らずにいてはならぬことのうちには何ひとつ省かず、知ることの許されぬことのうちには何ひとつ手を触れなかったのである(ローマ11章)。
Multa enim sunt in dispensatione operum divinorum, quorum causis latentibus soli monstrantur effectus, ut cum pateat quod geritur, non pateat cur geratur: negotio in medium deducto, et in occultum ratione subducta: ut in eadem re et de inscrutabilibus praesumptio comprimatur, et de manifestis falsitas refutetur.
PL 17, 1088C実際、神の業の経綸には、原因が隠れたまま結果だけが示されるものが多い。何が為されているかは明らかだが、なぜ為されているかは明らかでない。事柄は公の場に引き出され、理由は隠れたところへ引き去られる。こうして同じ事柄において、究め得ないものについての僭越は抑えられ、明らかなものについての虚偽は論駁される。
Neque enim si nescio cur ille Graecus creetur, hic Barbarus: iste in divitiis, ille in egestate nascatur: hunc valida proceri corporis pulchritudo sublimet, illum debilium membrorum exilitas contracta deformet: iste a catholicis editus in veritatis cunabulis nutriatur, ille haereticorum progenies cum ipso lacte matris hauriat virus erroris: si denique mille alias differentias in habitu corporum, in qualitatibus animorum, in conditione temporum, in more regionum dijudicare non possum: ideo quod omnium horum Deus sit conditor atque ordinator, ignoro.
PL 17, 1088C実際、なぜあの人はギリシア人に、この人は異民族に造られるのか、一方は富のうちに、他方は窮乏のうちに生まれるのか、一方は背の高い体の力強い美しさに持ち上げられ、他方は弱い手足の細く縮んだ姿に損なわれるのか、一方は公同の教会の信徒たちから生まれて真理の揺りかごで育てられ、他方は異端者たちの子孫として母の乳とともに誤りの毒を飲むのか、実に、体の様子、魂の性質、時代の境遇、土地の習いにおける千もの違いについて、私がその理由を見分けられないとしても、だからといって、これらすべての造り主であり秩序づける者が神であることを、私が知らないということにはならない。
Qui utique singulorum hominum ita et corpora creavit et spiritus, ut praeter illam secuturam ex uniuscujusque studio voluntariam diversitatem, ipsa conditionis exordia dissimillima numerositate variaret.
PL 17, 1088D神は、一人ひとりの人の体と霊を、各人の努力から後に生じる自発的な違いのほかに、生まれの出発点そのものがきわめて異なる多様さをもつように造ったのである。
Turbarent autem nos et in diversum distraherent multae vaniloquorum opiniones, qui de incognoscibilibus definire inconvenientia praesumpserunt, et has originales inaequalitates fatis, quae nulla sunt, et sideribus deputarunt, nisi certissima notitia teneremus, Deum creatorem de elementis originalibus, prout vult, vas unumquodque formare, et unam naturam animarum, unam naturam corporum placitis sibi temperare mensuris.
PL 17, 1088Dしかし、知り得ないものについてふさわしからぬ定義を敢えて下し、こうした生まれつきの不平等を、存在しない運命や星々に帰した空言家たちの多くの意見が、我々を乱し、別々の方へ引き裂くであろう。もし我々が、創造主なる神が根源の元素から、望むままに器をそれぞれ形づくり、魂の一つの本性、体の一つの本性を、自らの意にかなう尺度で調え合わせるという、最も確かな知識を保っているのでなければ。
Quae utique opera Dei humanae intelligentiae non subtraherentur, si innotescere debuissent, et manifestaretur cur ita quidque fieret, nisi quod ita fieri, scire sufficeret.
PL 17, 1089A神のこれらの業は、もし知られるべきものであったなら、人の理解から取り去られはしなかったであろうし、なぜそのように為されるのかも明らかにされたであろう。実際には、そのように為されると知るだけで足りるのである。
Dicit Dominus ad Moysen: Quis dedit os homini, et quis fecit mutum et non audientem? videntem et caecum? nonne ego Dominus Deus? (Exod. IV.) Et per Esaiam: Nonne ego fecundam et sterilem feci? dicit Dominus (Isa. LXVI) .
PL 17, 1089A主はモーセに言う。「誰が人に口を与えたのか。誰が口のきけない者を、聞こえない者を、見る者を、盲人を造ったのか。私は主なる神ではないか」(出エジプト記4章)。またイザヤを通して言う。「私が子を産む女と不妊の女を造ったのではないか、と主は言う」(イザヤ66章)。
In libro Ecclesiastico legitur: Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas a Deo sunt (Eccli. XI) . Et Job dicit: Abundant tabernacula praedonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manibus eorum (Job. XII) .
PL 17, 1089B集会の書にはこう読まれる。「善と悪、生と死、貧しさと栄誉は、神からのものである」(集会の書11章)。またヨブは言う。「略奪者たちの天幕は富み、彼らは大胆に神に挑む。彼自身がすべてを彼らの手に与えたのに」(ヨブ記12章)。
Et idem de omnium rerum humanarum profectu et defectu disputans, omnesque mutationes ad judicia Dei referens: Apud ipsum est, inquit, sapientia et fortitudo: ipse habet consilium et intelligentiam (Ibid.) .
PL 17, 1089Bまた同じ者が、人間のあらゆる事柄の進展と衰退を論じ、すべての変転を神の裁きに帰して、こう言う。「彼のもとに知恵と強さ〔fortitudo〕がある。彼が思慮と悟りを持つ」(ヨブ記12章)。
Si destruxerit, nemo est qui aedificet: si incluserit hominem, nullus est qui aperiat: si continuerit aquas, omnia siccabuntur: si emiserit eas, subvertent terram.
PL 17, 1089B「彼が打ち壊すなら、建てる者はいない。人を閉じ込めるなら、開ける者はいない。水をせき止めるなら、すべてが干上がる。水を放つなら、地をひっくり返す」。
Apud ipsum est fortitudo et sapientia, ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur: adducit consiliarios in stultum finem, et judices in stuporem.
PL 17, 1089B「彼のもとに強さ〔fortitudo〕と知恵がある。彼は欺く者も欺かれる者も知っている。助言者たちを愚かな終わりに導き、裁判官たちを茫然自失に導く」。
Balteum regum dissolvit, et praecingit fune renes eorum, ducit sacerdotes ingloriosos, et optimates supplantat: commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens: effundens despectionem super principes, et eos qui oppressi fuerant relevans, qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis, qui multiplicat gentes, et perdit eas, et subversas in integrum restituit, qui immutat cor principum terrae, et decipit eos, ut frustra incedant per invium, palpabunt quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios.
PL 17, 1089B「王たちの帯を解き、その腰を縄で締め、祭司たち〔sacerdotes〕を栄光なき者として連れ去り、貴族たちを突き倒す。真実を語る者たちの唇を変え、老人たちの教えを取り去り、君主たちの上に軽蔑を注ぎ、抑えつけられていた者たちを高く上げる。闇から深い底を現し、死の陰を光へと引き出す。諸国民を増やしてはこれを滅ぼし、覆された者を元どおりに立て直す。地の君主たちの心を変えて欺き、道なき所をむなしく歩ませ、光ではなく闇の中のように手探りさせ、酔った者のようにさ迷わせる」。
Et iterum idem dicens voluntatem Dei irritam esse non posse: Ipse enim, inquit, solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus, et anima ejus quodcumque voluerit, hoc fiet (Job. XXIII) . Liberatur pars hominum parte pereunte.
PL 17, 1089Cまた再び同じ者が、神の意志は空しくされえないと言って、こう言う。「彼は唯一であり、誰も彼の思いをそらすことはできない。彼の魂が望むことは何であれ、成る」(ヨブ記23章)。人々の一部が滅びる一方で、一部は解放される。
Et si hoc voluntatum meritis velimus ascribere, ut malos neglexisse gratia, bonos autem elegisse videatur: resistet nobis innumerabilium causa populorum, quibus per tot saecula nulla coelestis doctrinae annuntiatio coruscavit, nec meliores fuisse eorum posteros possumus dicere, de quibus scriptum est: Gentium populus qui sedebat in tenebris, lucem vidit magnam, et sedentibus in tenebris et umbra mortis lux orta est illis (Isai. IX) .
PL 17, 1089Dそしてもし我々がこれを意志の功績に帰そうとして、恩寵が悪い者たちを顧みず、善い者たちを選んだように見せるなら、数えきれない民の問題が我々に立ちはだかる。彼らには、これほど多くの世紀にわたって、天の教えの告知が輝かなかった。またその子孫の方が善かったとも我々は言えない。彼らについてはこう書かれている。「闇に座していた諸国民の民は、大いなる光を見た。闇と死の陰に座す者たちに、光が昇った」(イザヤ9章)。
Et ad quos apostolus Petrus dicit: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in tam admirabile lumen suum: qui quondam non populus, nunc autem populus Dei: quorum aliquando non est misertus, nunc autem miseretur (I Petr. II) .
PL 17, 1089Dまた使徒ペトロは彼らに言う。「汝らは選ばれた種族、王の祭司職、聖なる国民、獲得された民であり、汝らを闇から実に驚くべき光へと召した者の力を告げ知らせるためである。かつては民でなかったが、今は神の民であり、かつては憐れまれなかったが、今は憐れまれている」(一ペトロ2章)。
Non ergo meritis minorum tribuitur quod non meruere majores, par enim impietas et patres accusabat et filios, eademque ignorantiae caecitas omnes simul in eosdem mergebat errores.
PL 17, 1090Aしたがって、先祖たちが値しなかったことが、子孫たちの功績に帰されているのではない。同じ不敬虔が父たちをも子たちをも告発し、同じ無知の盲目が全員を同時に同じ誤りに沈めていたからである。
Sed cur illorum non misertus, et horum misertus sit Deus: quae scientia comprehendere, quae potest investigare sapientia? Latet discretionis istius ratio, sed non latet ipsa discretio. Non intelligimus judicantem, sed videmus operantem.
PL 17, 1090Aだが、なぜ神は彼らを憐れまず、これらの者を憐れんだのか。どんな知識がそれを把握し、どんな知恵がそれを究めうるのか。この区別の理由は隠れているが、区別そのものは隠れていない。我々は裁く者を理解しないが、働く者を見ている。
Quid calumniamur justitiae occultae, qui gratias debemus misericordiae manifestae? Lauda et venerare quod agitur, quia tutum est nescire quod tegitur.
PL 17, 1090A顕れた慈しみに感謝を負う我々が、なぜ隠れた正義に讒言を投げるのか。行われていることを讃え、敬え。覆われていることは、知らずにいる方が安全だからである。
Respice autem et ad universalem multitudinem parvulorum, in quibus excepto illo quo in damnationem nascitur gens humana delicto, nec praeterita possunt merita nec futura censeri.
PL 17, 1090Aまた幼子たちの全体の群れにも目を向けよ。人類が断罪へと生まれるあの罪〔delictum〕を除けば、彼らには過去の功績も未来の功績も数えられない。
Omnes enim de quibus nunc loquimur, ante ullum intelligentiae usum, ante liberum voluntatis arbitrium, alii ad aeternam beatitudinem regenerati, alii ad perpetuam miseriam transeunt non renati.
PL 17, 1090B実際、いま我々が語っているのはみな、知性をいささかも用いる前、意志の自由な決断の前に、ある者は永遠の至福へと新たに生まれ、ある者は新たに生まれることなく永続する惨めさへ移っていく者たちである。
Si originalem culpam fateris, omnis numerus in reatu est: si moralem innocentiam quaeris, omnis summa sine vitio est. Non invenit quod discernat humana justitia, sed habet quod eligat inenarrabilis gratia Dei.
PL 17, 1090Bあなたが原罪〔culpa originalis〕を認めるなら、全員が責めを負う状態にある。倫理上の無垢を求めるなら、全員が欠陥を持たない。人の正義には、区別すべき根拠が見いだされないが、言い表しがたい神の恩寵には、選ぶべきものがある。
In abscondito est consilium, sed non latet donum: opus exerit pietas, causam obscurat potestas. Sed tam indubitale est quod non videtur, quam quod videtur: quia auctori manifesti operis negari confessio etiam incognitae non potest aequitatis.
PL 17, 1090B計画は隠れたところにあるが、賜物は隠れていない。慈しみ〔pietas〕は業を現し、権能は理由を覆う。だが見えないことは、見えることと同じく疑いえない。顕れた業の作り手に、たとえ知られない公平さであっても、それを認めることは拒めないからである。
Quod si et ad illos dirigas mentis intuitum, qui longam agentes in flagitiis et sceleribus aetatem, sacramento baptismatis Christi in ipso vitae fine renovantur, et sine ullo suffragio bonorum operum in regni coelestis consortium transferuntur: quo intellectu divinum judicium comprehendes, nisi ut indubitanter agnoscas gratuita esse Dei munera: et sicut nulla sunt tam detestanda facinora, quae possint gratiae arcere donum, ita nulla posse tam praeclara opera exire, quibus hoc quod gratis tribuitur, per retributionis indicium debeatur?
PL 17, 1090Bまた、あなたがもし心の眼差しを、長い年月を放縦と悪行のうちに過ごし、人生のまさに終わりにキリストの洗礼の秘跡によって新たにされ、善い業の何の後ろ盾もなく天の国の交わりへ移される人々にも向けるなら、神の裁きをどのような理解で捉えるだろうか。神の賜物が無償であることを疑いなく認めるほかにあるまい。そして、恩寵の賜物を妨げうるほど忌むべき悪行は存在しないように、無償で与えられるものを、報いのしるしとして当然支払われるべきものとするほど輝かしい業も、生じえないのである。
Vilesceret enim redemptio sanguinis Christi, nec misericordiae Dei humanorum operum praerogativa succumberet, si justificatio quae fit per gratiam, meritis praecedentibus deberetur: ut non munus largientis, sed merces esset operantis.
PL 17, 1090C実際、もし恩寵によって生じる義とされることが、先立つ功績に対して当然支払われるべきものであるなら、キリストの血による贖いは価値を失い、人の業の優先権が神の慈しみに屈することもなくなるであろう。そうなれば、それは与える者の賜物ではなく、働く者の報いとなってしまう。
Unde autem posset probari quod ad evacuandum originale peccatum nulla idonea esset industria, nisi et impii et facinorosi per lavacrum Christi assumerentur in regnum, agnoscerentque qui in sua justitia gloriantur, quam nihil dignum agere possint adoptione filiorum Dei, si ad regenerationis non pervenerint sacramentum: cum eadem qua scelestissimi peccatores conditione teneantur: pares futuri in sanctificatione, si adfuerit regeneratio, simul perituri si cessaverit ablutio?
PL 17, 1090Cでは、原罪を無効にするのに適した努力が何ひとつないということは、どこから証明できようか。もし不敬虔な者や悪行の者たちがキリストの洗いによって国に迎え入れられるのでなければ、また、自分の正義を誇る者たちが、再生の秘跡に至っていなければ、神の子とされるにふさわしいことを何も為しえないと認めるのでなければ、どうして証明できようか。彼らは最も邪悪な罪人たちと同じ状態に留められているのであり、再生がそこにあれば聖化において等しくなり、洗いが欠ければともに滅びるはずなのである。
Si ergo etiam ex nequissimis in ipso vitae exitu gratia invenit quos adoptet, cum tamen multi etiam qui minus nocentes videntur, doni hujus alieni sint: quis hoc aut sine dispensatione Dei fieri, aut sine profunda dicat aequitate decerni?
PL 17, 1090Dそれゆえ、生涯のまさに終わりにある最も邪悪な者たちの中からさえ、恩寵が子として迎える者を見いだす一方で、罪の軽いと見える多くの者がこの賜物と無縁であるなら、このことが神の経綸なしに起こる、あるいは深い公平なしに決められると、誰が言えようか。
Quod utique non ideo iniquum est, quia occultum est: sed ideo aequum est, quia judicium Dei esse non dubium est. Quod enim ab illius pendet arbitrio, qua sententia judicari debeat, priusquam judicetur incertum est.
PL 17, 1090Dこれは隠れているからといって不正なのではなく、神の裁きであることが疑いないがゆえに、公平なのである。実際、神の決定に懸かることが、どのような判決で裁かれるべきかは、裁かれる前には不確かである。
Cum autem res ad finem suum venerit, nemini liberum est de exitu conqueri: quid certissimum est nihil aliter Deum facere debuisse, quam fecerit.
PL 17, 1091Aだが事が終わりに至ったとき、その結末について不平を言うことは誰にも許されない。神が、自らの為したこと以外のしかたで為すべきだったことは何ひとつない、と〔quid。底本はこう刷る。quod または quia の誤りと解した〕最も確かだからである。
Qui multimodae vocationis varietatem ad unam gratiam pertinentem, etiam illa regula evangelicae comparationis (Matth. XX) astruxit, qua ostendit patremfamilias diverso tempore conducentem operarios vineae sub pactione denarii, quo vitae aeternae significatur aequalitas, ubi sine dubio hora undecima intromissi in vineam, totius diei operariis exaequati, istorum de quibus nunc loquimur, praeferunt sortem, quos ad commendandam gratiae excellentiam in defectu diei et conclusione vitae divina indulgentia muneravit: non labori pretium solvens, sed divitias bonitatis suae in eos quos sine operibus elegit, effundens: ut etiam ii qui in multo labore sudarunt, nec amplius quam novissimi acceperunt, intelligant donum se gratiae, non operum accepisse mercedem.
PL 17, 1091A神は、多様な召命の多様さが一つの恩寵に属することを、あの福音の比喩の規則(マタイ20章)によっても確かめた。その中で神は、家の主人が異なる時刻にブドウ畑の労働者を、一デナリの約束で雇う姿を示す。この一デナリによって、永遠の生命の等しさが示される。そこでは、疑いなく第十一時にブドウ畑に入れられた者たちが、一日じゅうの労働者たちと同等にされて、いま我々が語っている者たち──恩寵の卓越を示すために、日の尽きる頃、人生の終わりに、神の寛容が報いた者たち──の境遇を、あらかじめ示している。神は労苦に対価を払うのではなく、業なしに選んだ者たちの上に、自らの善さの富を注ぐ。それは、多くの労苦に汗した者たちでさえ、最後の者たちより多くを受けなかったことから、自分たちが受けたのは恩寵の賜物であり、業の報いではないと悟るためである。
Unde si et nos adversum patremfamilias murmuremus, eo quod novissime vocati totius diei operariis coaequentur, nec amplius multa opera quam pene nulla mereantur: dicetur nobis quod uni eorum responsum est: Amice, non facio tibi injuriam, nonne ex denario convenisti mecum?
PL 17, 1091Bそこで、もし我々もまた家の主人に向かって、最後に召された者たちが一日じゅうの労働者たちと同等にされ、多くの業を持つ者がほとんど無に等しい業の者以上のものには値しないといって、不平を言うなら、彼らの一人に与えられた答えが我々にも言われるだろう。「友よ、私は汝に不正をしていない。汝は私と一デナリで合意したではないか」。
Tolle quod tuum est, et vade: volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. Aut non licet mihi de re mea facere quod volo? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? (Ibid.) Certe huic calumniatori injusta videbatur haec largitas.
PL 17, 1091B「汝のものを取って行け。私はこの最後の者にも、汝と同じように与えたいのだ。私のものを、私の望むとおりにしてはならないのか。私が善い者であるゆえに、汝の目は悪いのか」(マタイ20章)。確かにこの讒言者には、この気前のよさは不正に見えたのである。
Et quid eruditionis retulit? quid rationis accepit? Non est ei dispensationis hujus revelata justitia, nec ad inspectionem secreti latentis admissus est: sed ut a discutiendis Dei judiciis abstineret, opposita est ei bonitas miserantis, et volentis potestas, quasi illi et ab Apostolo diceretur: O homo, tu quis es qui respondeas Deo?
PL 17, 1091Cでは、彼は何の教えを得たのか。どんな道理を受けたのか。この経綸の正義は彼に啓示されず、隠れた秘密の検分にも入れられなかった。ただ神の裁きを詮索することを控えさせるために、憐れむ者の善さと、望む者の権能が彼に突きつけられた。それはあたかも、使徒を通してもこう彼に言われているかのようである。「人よ、神に言い返す汝は、いったい誰か」。
Numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quare me fecisti sic (Rom. IX) ? Omnibus ergo hominibus cujuslibet generis, cujuslibet conditionis et aetatis causa percipiendae gratiae voluntas Dei est, apud quam ratio electionis abscondita est, ab ea gratia incipientibus meritis, quam accepere sine meritis.
PL 17, 1091C「造られたものが、自分を造った者に言うだろうか、『なぜ私をこのように造ったのか』と」(ローマ9章)。こうして、いかなる類、いかなる身分、いかなる年齢の人々にとっても、恩寵を受ける原因は神の意志であり、その意志のもとに選びの理由は隠されている。功績は、功績なしに受けたその恩寵から始まるのである。
Quae si possent bona esse sine gratia, non diceretur: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III) ; et: Nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis sanguinem ejus, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI) ; sed diceretur: Nisi quis fuerit justus et bonus, beatus in aeternum esse non poterit.
PL 17, 1091Cそれらの功績が恩寵なしに善でありうるなら、こうは言われないであろう。「水と聖なる霊によって新たに生まれなければ、誰も天の国に入ることはない」(ヨハネ3章)。また「人の子の肉を食べ、その血を飲まなければ、汝らのうちに生命はない」(ヨハネ6章)とも。そうではなく、こう言われるはずである。「義しく善い者でなければ、永遠に幸いな者となることはできない」。
Nec opus esset per aquam et spiritum renasci, si per mandatum sufficeret erudiri. Et evacuaretur fides, quae credit per baptismum omnia peccata dimitti, si gratia non malis et impiis, sed bonis et rectis doceretur impendi.
PL 17, 1091D掟によって教えられれば足りるのなら、水と霊によって新たに生まれる必要もなかったであろう。また、洗礼によってすべての罪が赦されると信じる信仰は、もし恩寵が悪しき者や不敬虔な者にではなく、善く正しい者に与えられると教えられるなら、空しくされるであろう。
Origo itaque verae vitae veraeque justitiae in regenerationis est posita sacramento, ut ubi homo renascitur, ibi etiam ipsarum virtutum veritas oriatur.
PL 17, 1091Dそれゆえ、真の生命と真の正義の起源は、再生の秘跡に置かれている。人が新たに生まれるそこにおいて、徳そのものの真実もまた生じるためである。
Et incipiunt ad perpetuam gloriam proficere per fidem, qui vix ad temporalem vanae laudis poterant pervenire mercedem.
PL 17, 1091Dそして、はかない称賛という、時のうちの報いにさえようやく至りえた者たちが、信仰を通して永続する栄光へと進み始めるのである。
Sive enim Judaeus legis scientia tumens, sive Graecus studio sapientiae naturalis inflatus, priusquam justificetur per fidem Christi, conclusus est sub peccato (I Cor. I, Rom. I) : et si in sua infidelitate perstiterit, ira Dei manet super eum (Joan. III) , illa scilicet in Adae praevaricatione contracta, de qua Apostolus loquitur, dicens: Et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi hujus, secundum principem potestatis aeris hujus, spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiae, in quibus et nos aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II) .
PL 17, 1092Aユダヤ人が律法の知識に高ぶる者であれ、ギリシア人が自然の知恵への熱心に膨れた者であれ、キリストの信仰によって義とされる前には、罪の下に閉じ込められている(一コリント1章、ローマ1章)。そして自らの不信仰に留まるなら、神の怒りがその上に留まる(ヨハネ3章)。それはすなわち、アダムの背反において招かれたあの怒りであり、使徒はそれについてこう言う。「汝らは、自分の罪〔delictum〕と罪〔peccatum〕とによって死んでいた者であり、かつてその中を、この世の時代に従い、この空の権能の支配者に従って歩んでいた。それは今、不信の子らの中に働いている霊である。その中で我々もまた、かつて我々の肉の欲望のうちに生き、肉と思いの意志を行い、ほかの者たちと同じく、本性において怒りの子であった」(エフェソ2章)。
Et iterum: Qui eratis illo tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in mundo (Ibid.) . Et iterum: Eratis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V) .
PL 17, 1092Bまた再び。「汝らは、そのときキリストなしにあり、イスラエルの生き方から遠ざけられ、契約の外の者であり、約束の望みを持たず、世にあって神なき者であった」(エフェソ2章)。また再び。「汝らはかつて闇であったが、今は主にあって光である」(エフェソ5章)。
Et iterum: Gratias agentes Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine, qui eripuit nos de tenebris, et potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suae (Coloss. I) .
PL 17, 1092Bまた再び。「父に感謝しつつ。父は、我々を、光の中にある聖なる者たちの分け前にあずかるにふさわしい者とし、我々を闇から、闇の権力から救い出し、自らの愛する子の国へ移した」(コロサイ1章)。
Et iterum: Eramus et nos aliquando insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem (Tit. III) .
PL 17, 1092Bまた再び。「我々もまた、かつては愚かで、不信で、迷い、さまざまな欲望と快楽に仕え、悪意と妬みのうちに過ごし、憎むべき者であり、互いに憎み合っていた」(テトス3章)。
Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri: non ex operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis Spiritus sancti, quem effudit in nos abunde per Jesum Christum salvatorem nostrum, ut justificati gratia ipsius, haeredes simus secundum spem vitae aeternae.
PL 17, 1092B「しかし、我々の救い主の優しさと人への愛が現れたとき、神は、我々が行った正義の業によらず、自らの慈しみに従って、我々を救った。それは聖なる霊の再生の洗いによる。神はこの霊を、我々の救い主イエス・キリストを通して我々の上に豊かに注いだ。それは、その恩寵によって義とされた我々が、永遠の生命の望みに従って相続人となるためである」。
Liber I, Caput VI
第I巻 第VI章PL 17, 1092CQualis sit natura humana sine gratia. Et ut brevissime pateat qualis sit natura humana sine gratia, dicat Judas apostolus quid agat vel ignorantia imperitorum, vel doctrina sapientium.
PL 17, 1092C恩寵なき人間の本性はどのようなものか。恩寵なき人間の本性がどのようなものかが、できるだけ簡潔に明らかになるために、使徒ユダに、無学な者たちの無知であれ、賢い者たちの教えであれ、それが何を行うかを語らせよう。
Hi autem, inquit, quaecumque quidem ignorant, blasphemant: quaecumque autem naturaliter ut muta animalia norunt, in his corrumpuntur (Judae I) .
PL 17, 1092C「だが、これらの者は、知らないことは何であれ冒瀆し、口のきけない動物のように本性のままに知っていることは何であれ、そのことによって身を滅ぼす」と彼は言う(ユダ1章)。
Dicat etiam sub verbis Zachariae evangelista Lucas, ante illuminationem gratiae in qua humanum genus nocte versetur, et de quibus ignorantiae tenebris Dei populus eruitur: Et tu, inquit, puer, propheta Altissimi vocaberis, praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus, ad dandam scientiam salutis populo ejus in remissionem peccatorum ipsorum, propter viscera misericordiae Domini, in quibus visitavit nos oriens ex alto, lucere iis qui in tenebris et umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis (Luc. I) , Haec autem viscera misericordiae Dominus non ad unius tantum populi redemptionem, sed omnium nationum impendit salutem, dicente Evangelista: Quia Jesus moriturus erat pro gente, non tantum pro gente, sed etiam ut filios Dei dispersos congregaret in unum (Joan. II) .
PL 17, 1092C福音書記者ルカにも、ザカリアの言葉において語らせよう。恩寵による照らしの前に、人類がどのような夜のうちにあるのか、神の民がどのような無知の闇から引き出されるのかをである。彼は言う。「また汝、幼子よ、いと高き者の預言者と呼ばれる。主の顔の前に先立って行き、その道を備え、その民に、罪の赦しにおける救いの知識を与えるためである。主の慈しみの心の奥底〔viscera〕のゆえである。その心の奥底によって、高みから昇る者が我々を訪れ、闇と死の陰に座す者たちを照らし、我々の足を平和の道へと導く」(ルカ1章)。しかも主は、この慈しみの心の奥底を、ただ一つの民の贖いのためにではなく、すべての諸民族の救いのために注いだ。福音書記者はこう言う。「イエスは国民のために死のうとしていた。ただ国民のためだけでなく、散らされた神の子らを一つに集めるためでもあった」(ヨハネ2章〔引かれた句はヨハネ11章に当たる〕)。
Hoc enim ait illa vox Domini, quae per quamdam pietatis tubam toto terrarum orbe resonantem, omnes homines et invitat, et convenit.
PL 17, 1093A実際、主のあの声はこう語っている。その声は、一種の慈しみ〔pietas〕のラッパとなって、全地の世界に鳴り響き、すべての人を招き、呼びかけているのである。
Nam cum dixisset: Confiteor tibi, Pater Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis: ita Pater, quoniam sic beneplacitum est ante te (Matth. II) ; addidit: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo: et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
PL 17, 1093Aというのも、彼はこう言っていた。「父よ、天と地の主よ、私は汝をたたえる。汝がこれらのことを賢い者や分別ある者に隠し、幼子たちに現したからである。そう、父よ、それが汝の前に良しとされたのだから」(マタイ2章〔引かれた句はマタイ11章に当たる〕)。そして付け加えた。「すべては私の父から私に渡された。父のほかに子を知る者はなく、子と、子が現そうと望む者のほかに、父を知る者はない」。
Et deinde adjecit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris.
PL 17, 1093Aさらにその後に言い添えた。「疲れた者、重荷を負う者はみな、私のもとに来よ。私が汝らを休ませる。私の軛を汝らの上に負い、私に学べ。私は柔和で、心のへりくだった者である。そうすれば、汝らの魂に安らぎを見いだす」。
Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est (Ibid.) . Joannes vero Baptista in Evangelio Joannis prophetico spiritu protestatur, dicens: Qui de coelo venit, super omnes est, quod vidit et audivit, testificatur, et testimonium ejus nemo accipit.
PL 17, 1093A「私の軛は負いやすく、私の荷は軽い」(マタイ2章〔引かれた句はマタイ11章に当たる〕)。洗礼者ヨハネは、ヨハネによる福音書の中で、預言の霊をもって証しして言う。「天から来る者はすべてのものの上にある。彼は見たこと聞いたことを証しするが、その証しを誰も受け入れない」。
Qui accipit testimonium ejus, signavit quoniam Deus verax est (Joan. III) . Igitur quantum attinet ad humani generis caecitatem, longa ignorantiae et superbiae nocte contractam, venit in hunc mundum Creator mundi, et mundus eum non cognovit.
PL 17, 1093B「その証しを受け入れた者は、神が真実であることに証印を押した」(ヨハネ3章)。したがって、長い無知と傲慢の夜のうちに招かれた人類の盲目に関して言えば、世の造り主がこの世に来たのに、世は彼を知らなかったのである。
Lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. I) . Qui super omnes est, quod vidit et audivit, testificatur, et testimonium ejus nemo accipit (Joan. III) .
PL 17, 1093B「光は闇の中に輝くが、闇はこれを捉えなかった」(ヨハネ1章)。すべてのものの上にある者は、「見たこと聞いたことを証しするが、その証しを誰も受け入れない」(ヨハネ3章)。
Sed quia non frustra Deus Dei Filius venit in mundum, et dedit semetipsum pro omnibus, mortuusque est non tantum pro gente, sed etiam ut filios Dei dispersos congregaret in unum (Tit. II; Joan. II) , et universis dicit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis (Matth. II) : et servato sibi incognoscibilis electionis arbitrio, dat sui Patrisque notitiam quibus eam voluerit revelare: omnes filii lucis, filii promissionis, filii Abrahae, filii Dei, genus electum, regale sacerdotium (I Petr. II) , veri Israelitae, praecogniti et praeordinati in regnum Dei, qui eos vocavit non solum ex Judaeis, sed etiam ex gentibus: testimonium ejus qui de coelo venit accipiunt (Joan. III) , signantes quia Deus verax est, id est, expresse significantes in sui salvatione quoniam Deus verax est, implens et perficiens quod promisit Abrahae omnium gentium patri: qui pollicente Deo quod haeres futurus esset mundi, non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo, et plenissime sciens quoniam quod promisit, potens est et facere (Rom. IV) .
PL 17, 1093Bしかし、神の子なる神が世に来たのは空しいことではなく、すべての人のために自らを与え、ただ国民のためだけでなく、散らされた神の子らを一つに集めるためにも死んだのであり(テトス2章、ヨハネ2章〔引かれた句はヨハネ11章に当たる〕)、またすべての者に「疲れた者、重荷を負う者はみな、私のもとに来よ」と言う(マタイ2章〔引かれた句はマタイ11章に当たる〕)。そして知りえない選びの決定を自らのために保ちつつ、自分と父についての知を、それを現そうと望む者たちに与える。光の子ら、約束の子ら、アブラハムの子ら、神の子ら、選ばれた種族、王の祭司職(一ペトロ2章)、真のイスラエル人たち、神の国へと予知され予め定められた者たち──神は彼らをユダヤ人からだけでなく、諸国民からも召した──これらすべての者は、天から来る者の証しを受け入れる(ヨハネ3章)。すなわち、神が真実であることに証印を押している。言い換えれば、自分が救われることにおいて、神が真実であることをはっきりと示しているのである。神は、すべての諸国民の父アブラハムに約束したことを成就し、完成する。アブラハムは、神が、彼が世の相続人となると約束したとき、不信によってためらわず、信仰によって強められ、神に栄光を帰し、約束したことを神は成し遂げる力があると十分に知っていた(ローマ4章)。
Quis autem tam alienus est a fide Abrahae, quis tam degener ab universarum gentium patre, qui promissionem Dei aut non impleri, aut ab alio praeter eum qui promisit, dicat impleri? Ille quidem erit mendax, Deus autem est verax (Rom. III) .
PL 17, 1093Dでは、アブラハムの信仰からこれほど遠い者、すべての諸国民の父からこれほど堕した者が、誰かいようか。神の約束が成就されないとか、約束した者以外の者によって成就されるとか言う者が。そのような者は偽り者であり、神は真実である(ローマ3章)。
Et omnis qui accipit testimonium ejus (Joan. III) , hoc signat, hoc indicat, quod per lucem illuminantem factus est videns, factus est obediens, factus est intelligens, sicut Joannes Evangelista testatur, dicens: Scimus quia mundus totus in maligno positus est, et scimus quia Filius Dei venit, et dedit nobis sensum, ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus (I Joan. V) .
PL 17, 1093Dそして「その証しを受け入れる」すべての者は(ヨハネ3章)、照らす光によって見る者となり、従う者となり、理解する者となったことを、このことによって証印し、示す。福音書記者ヨハネが証言して言うとおりである。「我々は、全世界が悪しき者の中に置かれていることを知っている。また、神の子が来て、我々に理解力〔sensus〕を与え、我々が真の神を知り、その真の子のうちにあるようにしたことを知っている」(一ヨハネ5章)。
Liber I, Caput VII
第I巻 第VII章PL 17, 1094ACur Salvator omnium non omnibus dederit ut cognoscerent verum Deum, cur etiam quidam parvuli salvi fiant renati, alii pereant non renati.
PL 17, 1094Aなぜすべての人の救い主は、すべての人に、真の神を知ることを与えなかったのか。またなぜある幼子は新たに生まれて救われ、別の幼子は新たに生まれずに滅びるのか。
Si vero quaeritur cur Salvator omnium hominum non omnibus dederit hunc sensum, ut cognoscerent verum Deum, et essent, id est, permanerent in vero Filio ejus: quamvis credamus nullis hominibus opem gratiae in totum fuisse subtractam, de quo plenius in sequentibus disseremus: tamen ita forte hoc velatum sit, sicut illud absconditum est, cur antea omnibus gentibus praetermissis, unum populum sibi quem ad veritatis cognitionem erudiret exceperit: de quo judicio Dei si non est conquerendum, multo minus de hoc quod cum electione omnium gentium geritur, murmurandum est.
PL 17, 1094Aもし、すべての人の救い主がなぜすべての人に、真の神を知り、その真の子のうちにある──すなわち留まる──ための理解力〔sensus〕を与えなかったのかが問われるなら、たとえ我々が、恩寵の助けがいかなる人からも全く取り去られていたとは信じないにせよ(これについては続く箇所でより詳しく論じる)、それでもおそらくこのことは、あの隠されたことと同じように覆われているのであろう。すなわち、なぜ以前には、すべての諸国民を通り過ぎて、真理の認識のために教育する一つの民を、自らのために取り分けたのか、ということである。この神の裁きについて不平を言うべきでないなら、すべての諸国民の選びとともに行われていることについては、なおさら不平を言うべきではない。
Quae enim Deus occulta esse voluit non sunt scrutanda: quae autem manifesta fecit, non sunt neganda, ne et in illis illicite curiosi, et in istis damnabiliter inveniamur ingrati.
PL 17, 1094B神が隠れたものであることを望んだことは、探ってはならない。神が明らかにしたことは、否んではならない。そうでなければ、我々は前者においては許されぬ詮索をする者、後者においては断罪に値する恩知らずの者と見いだされることになる。
Non autem ignoramus esse quosdam tam inconsideratae praesumptionis, et tam superbae arrogantiae, ut quod praecipuus magister gentium non ab hominibus neque per hominem, sed divinitus eruditus (Galat. I) , supra mensuram scientiae suae longe et alte remotum esse confessus est, audeant falsi nominis temerare doctrina, et nihil illic occultum, nihil velint esse secretum, ubi Apostolus non quid sentiendum esse aperuit, sed quid non scrutandum esset ostendit.
PL 17, 1094Bだが我々は、思慮を欠いた僭越と、あまりに高ぶった傲慢をもつ者たちがいることを知らないわけではない。諸国民の主要な教師は、人からでも人によってでもなく、神から教えられたのだが(ガラテヤ1章)、その彼が、自らの知識の限度を超えて遠く高く隔たっていると告白したことを、彼らは偽りの名の教えで敢えて汚す。使徒が、何を思うべきかを開いたのではなく、何を探ってはならないかを示した、まさにそこに、彼らは何ひとつ隠れたことも、何ひとつ秘められたこともあってほしくないのである。
Nullis etenim (quod supra jam diximus) studiis, nullis ingeniis indagare concessum est quo judicio, quove consilio Deus incommutabiliter bonus, incommutabiliter justus, semper praescius, semper omnipotens, ideo omnia in incredulitate concluserit, ut omnium misereatur (Rom. XI) , et tamen illis saeculis quibus unum Israelem erudiebat, innumerabiles populos impiorum illuminare distulerit, et nunc eumdem Israelem, donec universitas gentium introeat, obcaecatum esse patiatur, pereuntem in tot millibus nascentium atque morientium, et salvandum in eis quos mundi finis invenerit.
PL 17, 1094B実際(先に既に述べたとおり)、いかなる熱意によっても、いかなる才知によっても、次のことを探り出すことは許されていない。すなわち、不変に善く、不変に正しく、常に予知し、常に全能である神が、いかなる裁きにより、いかなる思慮により、すべての者を憐れむために、すべてのものを不信のうちに閉じ込めたのか(ローマ11章)。それでいて、なぜ唯一のイスラエルを教育していたあの時代には、数知れぬ不敬虔な民を照らすことを延期したのか。そして今、諸国民の全体が入るまで、同じイスラエルが盲目であることを許し、生まれ死んでゆく幾千の人々のうちに滅び、世の終わりが見いだす者たちのうちに救われるのか。
Quo mysterio toto Scripturarum corpore dilatato, innotuit quidem nobis quid factum sit, quid fiat, quidve faciendum sit: sed quare ita fieri placuerit, ab humanae intelligentiae contemplatione subtractum est.
PL 17, 1094Cこの奥義は聖書全体にわたって広げられているので、何が為されたか、何が為されているか、何が為されるべきかは我々に知らされている。しかしなぜそのように為されることが良しとされたかは、人の理解の観想から取り去られている。
Isti autem qui nescire aliquid erubescunt, et per occasionem obscuritatis tendunt laqueos deceptionis, omnem discretionem qua Deus alios eligit, aliosque non eligit (multi enim sunt vocati, pauci autem electi (Matth. XX) ad merita humanae referunt voluntatis, docentes scilicet neminem gratis, sed ex retributione salvari, quia naturaliter omnibus sit insitum, ut si velint, possint veritatis esse participes, eisque affluere gratiam, a quibus fuerit expetita.
PL 17, 1094Dだが、何かを知らぬことを恥じ、不明瞭さを機会として欺きの罠を張るこれらの者たちは、神がある者たちを選び、ある者たちを選ばないという区別のすべて(「召された者は多いが、選ばれた者は少ない」(マタイ20章)〔底本は外側の丸括弧を閉じていない〕)を、人の意志の功績に帰する。すなわち彼らは、誰も無償で救われるのではなく、報いによって救われると教える。なぜなら、望むなら真理にあずかることができるということは、すべての人に生まれつき植え付けられており、恩寵は、それを求めた者たちに流れ込むからである、と。
Quae definitio (ut interim de gratiae veritate taceatur) de his videtur aliquam ostentare ratiunculam, qui libero utuntur arbitrio.
PL 17, 1094Dこの定義は(恩寵の真理についてはさしあたり黙しておくとして)、自由意志を用いる者たちについてなら、何らかのもっともらしい小さな理屈を見せているように見える。
De parvulis vero quibus sine ullo bonae voluntatis merito in originali vulnere cum caeteris mortalibus causa communis est, nihil potest expositionis afferri, qua doceatur cur isti salvi fiant renati, illi pereant non renati, sub illius providentia et omnipotentia, in cujus manu est anima omnis viventis, et spiritus universae carnis hominis, et cui dicitur: Breves dies hominis sunt, numerus dierum ejus apud te est (Job. XII) .
PL 17, 1094Dだが幼子たち──善い意志の功績など何もなく、原初の傷において、ほかの死すべき者たちと共通の事情にある者たち──については、なぜこの者たちは新たに生まれて救われ、あの者たちは新たに生まれずに滅びるのかを教えうる説明は、何ひとつ持ち出せない。神の摂理と全能のもとにあってである。神の手にはすべての生きる者の魂と、すべての人の肉の霊があり、神に向かってこう言われる。「人の日々は短く、その日の数は汝のもとにある」(ヨブ記12章〔「人の日々は短く」の句はヨブ記14章に当たる〕)。
Non autem puto istos voluntatum patronos, simplicitate illorum tam impudenter usuros, ut aut fortuitu ista dicant accidere, aut non renatos asserant non perire.
PL 17, 1095Aだが私は、意志の擁護者であるこれらの者たちが、幼子たちの無垢をこれほど恥知らずに利用して、これらのことが偶然に起こると言ったり、新たに生まれなかった者が滅びないと主張したりするとは思わない。
Aperte enim aut cum paganis convincerentur sentire de fato, aut cum Pelagianis transfusum in posteros Adae negare peccatum. Fato autem non baptizari parvulos nec Pelagiani potuerunt dicere, sed quia eos liberos a peccato ausi sunt profiteri, meruere damnari.
PL 17, 1095Aというのも、彼らは明らかに、運命について異教徒たちと同じ考えであると論破されるか、アダムの子孫に伝わった罪をペラギウス派とともに否定するか、そのどちらかになるからである。ところで、幼子たちが洗礼を受けないのは運命によると、ペラギウス派でさえ言えなかった。彼らは幼子たちを罪から自由だと敢えて公言したがゆえに、断罪に値したのである。
Cum autem de discretione omnium hominum quaestio ventiletur, et ab omnibus hominibus parvuli nequeant separari, simulque de totius aetatis hominibus Veritas dixerit: Filius hominis venit quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX) , frustra profunditatem inscrutabilis gratiae per liberum arbitrium conantur aperire, qui causam electionis in eorum constituunt meritis qui eliguntur.
PL 17, 1095Aところで、問いはすべての人の区別について論じられており、幼子たちはすべての人から切り離されえず、しかも真理が全年齢の人々について「人の子は、失われたものを探し救うために来た」(ルカ19章)と言ったのだから、選びの原因を、選ばれる者たち自身の功績に置く者たちが、自由意志によって究め得ない恩寵の深みを開こうと試みても、むなしい。
Et cum multa de majorum voluntate ac judicio inepta et falsa protulerint, in parvulorum tamen discretione deficiunt, nec possunt de ejus quaestionis ratione reddita gloriari, quae de omnibus hominibus tractatur, et non de omnibus expeditur.
PL 17, 1095B彼らは年長者たちの意志と判断について、多くの不適切で偽りのことを述べたうえで、幼子たちの区別においては行き詰まる。すべての人について論じられながら、すべての人については解決されないこの問いに、理由が与えられたと誇ることもできない。
Multiformitas autem et magnitudo divinae gratiae probat istos contra veritatem etiam quod de majorum voluntatibus loquuntur, adstruere, eorumque persuasioni divinorum eloquiorum testimonia repugnare.
PL 17, 1095B神の恩寵の多様さと大きさは、これらの者たちが、年長者たちの意志について語ることにおいても、真理に逆らって主張しており、神の言葉の証言が彼らの説得に反していることを証明する。
Quae si omnia sermoni nostro velimus annectere, modus non erit disserendo. Quae tamen si se recordationi offerunt, non omittentur ut, quantum satis est, manifestetur omne hominis bonum meritum ab initio fidei usque ad perseverantiae consummationem, donum atque opus esse divinum.
PL 17, 1095Cもしこれらすべてを我々の言説に結びつけようとするなら、論じるのに限りがなくなろう。だがそれらが記憶に浮かぶなら、省かれることはない。それは、人のあらゆる善い功績が、信仰の始まりから堅忍の完成に至るまで、神の賜物であり業であることが、足りるだけ明らかにされるためである。
Liber I, Caput VIII
第I巻 第VIII章PL 17, 1095CFides unde nascatur, et unde acquiratur. Igitur fides quae bonae voluntatis et justae actionis est genitrix, quo ipsa fonte nascatur, Apostolus Paulus exponat, qui pro Romanorum fide Deo gratias agit, dicens: Primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis, quia fides vestra annuntiatur in universo mundo (Rom. I) .
PL 17, 1095C信仰がどこから生まれ、どこから得られるかについて。――さて、善い意志と正しい行いの母である信仰が、どの源から生まれるのかを、使徒パウロに説明させよう。彼はローマの人々の信仰のゆえに神に感謝して、こう言う。「まず第一に、私は汝ら皆のために、イエス・キリストを通して私の神に感謝する。汝らの信仰が全世界に告げ知らされているからである」(ローマ1章)。
Ad Ephesios quoque scribens: Propterea, inquit, et ego audita fide vestra quae est in Domino Jesu, et dilectione in omnes sanctos, non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis, ut Deus Domini nostri Jesu Christi, Pater gloriae, det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitionem ejus, illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quae sit spes vocationis ejus, quae divitiae gloriae haereditatis ejus in sanctis (Ephes. I) .
PL 17, 1095Dエフェソの人々に宛てて書くときにも、こう言う。「それゆえ私もまた、主イエスにある汝らの信仰と、すべての聖なる者たちへの愛とを聞いて、汝らのために感謝することをやめず、私の祈りの中で汝らを思い起こしている。我々の主イエス・キリストの神、栄光の父が、汝らに知恵と啓示の霊を与えて神を知るに至らせ、汝らの心の目を照らして、神の召命の望みがいかなるものか、聖なる者たちのうちにある神の嗣業の栄光の富がいかなるものかを、汝らが知るようにと〔祈っている〕」(エフェソ1章)。
De fide etiam Colossensium similiter gratias agens: Gratias agimus, inquit, Deo et Patri Domini nostri Jesu Christi, semper pro vobis orantes, audientes fidem vestram in Christo Jesu, et dilectionem quam habetis in sanctos omnes, propter spem quae reposita est vobis in coelis (Coloss. I) .
PL 17, 1095Dコロサイの人々の信仰についても、同じように感謝して、こう言う。「我々は、我々の主イエス・キリストの神にして父に、いつも汝らのために祈りつつ感謝する。キリスト・イエスにある汝らの信仰と、汝らがすべての聖なる者たちに対して抱いている愛とを聞いたからであり、天に汝らのために蓄えられている望みのゆえである」(コロサイ1章)。
Et ut alia bona ab eodem bonorum auctore percipiant, quid pro eis oret enarrans: Ideo, inquit, et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes et postulantes, ut impleamini agnitione voluntatis ejus in omni sapientia et intellectu spiritali, ut ambuletis digne, Deo placentes, in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei, in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus, in omni patientia et longanimitate cum gaudio (Ibid.) .
PL 17, 1096Aそして、彼らが同じ善の作り手から、ほかの善をも受けるようにと、彼らのために何を祈るのかを述べて、こう言う。「それゆえ我々も、聞いた日からこのかた、汝らのために祈り求めることをやめない。汝らが、あらゆる知恵と霊的な理解のうちに、神の意志の認識に満たされ、神にふさわしく歩み、神に喜ばれ、あらゆる善い業において実を結び、神を知る知識において成長し、神の栄光の権能に従って、あらゆる力で強められ、あらゆる忍耐と寛容のうちに、喜びをもって〔歩むように〕と祈るのである」(コロサイ1章)。
Item ad Thessalonicenses, qui spiritu fidei dilectionisque serviebant: Gratias agimus, inquit, Deo semper pro omnibus vobis, memoriam vestri facientes in orationibus nostris sine intermissione, memores operis fidei vestrae et laboris et charitatis et sustinentiae spei Domini nostri Jesu Christi ante Deum et Patrem nostrum (I Thess. I) : Et infra: Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione, quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis non ut verbum hominum, sed (sicut est vere) verbum Dei, qui operatur in vobis qui credidistis (I Thess. II) .
PL 17, 1096A同じく、信仰と愛の霊に仕えていたテサロニケの人々に宛てて、こう言う。「我々は、汝ら皆のためにいつも神に感謝し、絶え間なく我々の祈りの中で汝らを思い起こし、汝らの信仰の業と、労苦と、愛と、我々の主イエス・キリストへの希望の忍耐とを、我々の神にして父の前で思い起こしている」(一テサロニケ1章)。また下の方ではこう言う。「それゆえ我々もまた、絶え間なく神に感謝する。汝らは我々から神の聞くべき言葉を受けたとき、それを人間の言葉としてではなく、(まことにそうであるとおり)神の言葉として受け入れたからである。その言葉は、信じた汝らのうちに働いている」(一テサロニケ2章)。
Potuit ne plenius aut evidentius demonstrari Dei esse donum, credentium fidem, quam ut ideo agerentur gratiae Deo, quoniam ii quibus verbum Dei per homines praedicabatur, non quasi de hominum sermone dubitarunt, sed tamquam Deo loquenti per homines crediderunt, qui in ipsis est operatus ut crederent?
PL 17, 1096B信じる者たちの信仰が神の賜物であることを、これ以上に十分に、あるいは明白に示すことができただろうか。すなわち、神の言葉を人々を通して説かれた者たちが、それを人間の語りであるかのように疑うことなく、人々を通して語る神に対するかのように信じたがゆえに、神に感謝がささげられたのであり、その神が彼らのうちに働いて、信じさせたのである。
In secunda quoque ad eosdem Thessalonicenses epistola de fide in Christo proficientium ita Apostolus loquitur: Gratias agere debemus Deo semper pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat charitas uniuscujusque vestrum in invicem, ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus quas sustinetis in exemplum justi judicii Dei, ut digni habeamini in regno Dei, pro quo et patimini (II Thess. I) .
PL 17, 1096B同じテサロニケの人々に宛てた第二の手紙でも、使徒は、キリストにあって進歩する者たちの信仰について、こう語る。「兄弟たちよ、我々はいつも汝らのために神に感謝せねばならず、それはふさわしいことである。汝らの信仰はますます育ち、汝らの一人ひとりの互いに対する愛は豊かになっているからである。それゆえ我々自身も、神の諸教会の中で、汝らのあらゆる迫害と、汝らが耐えている艱難のうちにある、汝らの忍耐と信仰を誇っている。それは神の正しい裁きの証拠であり、汝らが神の国にふさわしい者とされるためである。その国のために汝らは苦しんでもいる」(二テサロニケ1章)。
Petrus quoque Apostolus ex Deo haberi fidem praedicans, ita scribit: Scientes quod non corruptibilibus auro et argento redempti estis de vana conversatione vestra paternae traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et immaculati Christi Jesu, praecogniti quidem ante constitutionem mundi, manifestati autem novissimis temporibus propter vos qui per ipsum fideles estis in Deum, qui suscitavit eum a mortuis, et gloriam ei dedit, ut fides vestra et spes esset in Domino (I Pet. I) .
PL 17, 1096C使徒ペトロもまた、信仰が神から与えられることを説いて、こう書いている。「知っているとおり、汝らは、朽ちる金銀によってではなく、汝らの先祖伝来の空しい生き方から贖い出された。そうではなく、傷なく汚れのない子羊のようなキリスト・イエスの尊い血によってである。キリストは世の基が置かれる前からあらかじめ知られていたが、終わりの時に、汝らのために現れた。汝らは、キリストによって、キリストを死者のうちから復活させ、栄光を与えた神への信者となったのであり、こうして汝らの信仰と望みは主にあるものとなった」(一ペトロ1章)。
Item idem in secunda Epistola de fidei perceptione sic loquitur: Simon Petrus servus et apostolus Jesu Christi, his qui coaequalem nobis adepti sunt fidem per justitiam Domini et Salvatoris Jesu Christi (II Petr. I) .
PL 17, 1096D同じ人が第二の手紙でも、信仰を受けることについて、こう語る。「シモン・ペトロ、イエス・キリストの僕にして使徒、主であり救い主であるイエス・キリストの正義によって、我々と等しい信仰を得た者たちへ」(二ペトロ1章)。
Unde autem habeatur spiritus fidei, Joannes apostolus manifestissime docet, dicens: Omnis spiritus qui confitetur Jesum in carne venisse, ex Deo est: et omnis spiritus qui solvit Jesum, ex Deo non est, et hic est antichristus (I Joan. IV) .
PL 17, 1096D信仰の霊がどこから得られるかは、使徒ヨハネが最も明らかに教えている。「イエスが肉をとって来たことを告白するすべての霊は、神から出ている。イエスを解体するすべての霊は、神から出ていない。これは反キリストである」(一ヨハネ4章)。
Item dicit ab eo recipi Evangelium, in quo est Spiritus veritatis. Nos, inquit, ex Deo sumus: qui novit Deum, audit nos: qui non est ex Deo, non nos audit. In hoc cognoscimus spiritum veritatis, et spiritum erroris (Ibid.) .
PL 17, 1096Dさらに彼は、福音は、真理の霊がそのうちにある者によって受け入れられると言う。「我々は神から出ている。神を知る者は我々の言うことを聞く。神から出ていない者は我々の言うことを聞かない。これによって我々は、真理の霊と誤りの霊とを見分ける」(一ヨハネ4章)。
Item in Actibus apostolorum Petrus apostolus fidem esse per Dominum Jesum pronuntians: Hunc, inquit, quem videtis et nostis, confirmavit nomen ejus, et fides quae per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum (Act. III) .
PL 17, 1097A同じく『使徒言行録』で、使徒ペトロは、信仰は主イエスによるものであると宣言して、こう言う。「汝らが見て知っているこの人を、その名が強くし、彼を通して与えられる信仰が、汝ら皆の前で、この完全な癒やしを彼に与えた」(使徒言行録3章)。
De fide quoque Lydiae, cujus inter alias mulieres quae Evangelium pariter audiebant, Dominus cor aperuit, ita in eadem narratur historia: Die autem sabbatorum egressi sumus extra portam juxta flumen, ubi videbatur esse oratio, et sedentes loquebamur mulieribus quae convenerant: et quaedam mulier nomine Lydia purpuraria civitatis Thyatirenorum, colens Deum, audivit, cujus Dominus cor aperuit ut intenderet iis quae dicebantur a Paulo (Act. XVI) .
PL 17, 1097Aリディアの信仰についても、福音を共に聞いていたほかの女たちのうちで、主がその心を開いたのが彼女であったと、同じ物語の中でこう語られている。「安息日に我々は門の外の川のほとりへ出た。そこに祈りの場があると思われたからである。我々は座って、集まっていた女たちに語りかけた。すると、ティアティラ人の町の紫布を商う、神を敬うリディアという名の一人の女が聞いた。主はその心を開き、パウロの語ることに心を留めさせた」(使徒言行録16章)。
Non autem ex humana sapientia esse fidem, sed ex inspiratione divina, ipsius veritatis voce firmatur. Dicente enim Domino ad discipulos suos: Vos autem quem me esse dicitis? respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus Filius Dei vivi.
PL 17, 1097A信仰が人間の知恵によるのではなく、神の霊感によるものであることは、真理そのものの声によって確かめられる。主が弟子たちに「では、汝らは私を誰と言うか」と言ったとき、シモン・ペトロは答えて言った。「汝はキリスト、生ける神の子である」。
Respondens autem Jesus, dixit ei: Beatus es, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est (Matth. XVI) .
PL 17, 1097Bイエスは答えて彼に言った。「汝は幸いである、シモン・バルヨナ。肉と血が汝に啓示したのではなく、天にいる私の父が啓示したのである」(マタイ16章)。
Paulus vero apostolus hanc ipsam fidem secundum mensuram dari pro arbitrio largientis ita praedicat: Dico enim per gratiam quae data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oporteat sapere, sed sapere ad sobrietatem, sicut unicuique divisit Deus mensuram fidei.
PL 17, 1097B使徒パウロは、この同じ信仰が、与える神の裁量によって、量りに応じて与えられると、こう説く。「私は、私に与えられた恩寵によって、汝らのうちにいる皆に言う。思うべき以上に思ってはならない。節度をもって思うべきである。神が一人ひとりに信仰の量りを分け与えたとおりに」。
Item idem unitatem rectae fidei, et consensionem in honorem Dei a Deo esse commendans. Deus autem, inquit, patientiae et consolationis det vobis id ipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum: ut unanimes uno ore honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Jesu Christi (Rom. XII) .
PL 17, 1097B同じ人は、正しい信仰の一致と、神の栄誉のための合意とが、神からのものであると勧めて、こう言う。「忍耐と慰めの神が、汝らに、イエス・キリストに従って、互いに同じことを思う心を与えるように。それは、汝らが心を一つにし、一つの口で、我々の主イエス・キリストの神にして父に栄誉を帰するためである」(ローマ12章)〔引かれた句はローマ15:5–6〕。
Et infra: Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo, ut abundetis spe in virtute Spiritus sancti (Rom. XV) . Quo testimonio non solum fides, sed etiam gaudium et pax, et abundantia spei docentur nisi in virtute sancti Spiritus non haberi (Ibid.) .
PL 17, 1097Cまた下の方ではこう言う。「望みの神が、信じることにおいて汝らをあらゆる喜びと平和で満たし、汝らが聖なる霊の力によって望みにあふれるようにするように」(ローマ15章)。この証言によって、信仰だけでなく、喜びも平和も望みの豊かさも、聖なる霊の力によらなければ得られないことが教えられている(ローマ15章)。
Ad Ephesios vero scribens Apostolus de divitiis gratiae pro malis bona retribuentis, et de fide quae non ex nobis, sed ex Dei dono habetur, haec loquitur: Deus autem qui dives est in misericordia, propter nimiam suam charitatem qua dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo, cujus gratia salvi facti sumus, et conresuscitavit, et considere fecit in coelestibus in Christo Jesu (Ephes. II) .
PL 17, 1097Cエフェソの人々に宛てて書く使徒は、悪に対して善を報いる恩寵の富について、また我々からではなく神の賜物によって得られる信仰について、こう語る。「しかし、慈しみに富む神は、我々を愛したその大いなる愛のゆえに、我々が罪によって死んでいたときにも、キリストと共に我々を生かした。その恩寵によって我々は救われたのである。神は、キリスト・イエスにあって、我々を共に復活させ、天上で共に座らせた」(エフェソ2章)。
Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis. Dei enim donum est, non ex operibus, ne quis glorietur. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus.
PL 17, 1097D「汝らは恩寵によって、信仰を通して救われたのである。それは汝ら自身から出たものではない。神の賜物である。業によるのではない。誰も誇ることがないためである。我々は神の作品であり、キリスト・イエスにあって善い業のために造られた。神はそれを、我々がその中を歩むように、あらかじめ備えたのである」。
Proprium ergo hoc habet nova creatura per gratiam, ut qui figmentum Dei sunt, qui nativitate coelesti conduntur in Christo, non otio torpeant, nec desidia resolvantur, sed de virtute in virtutem proficiant (Psal. LXXXIII) , per viam bonorum operum ambulando; hoc est enim fingi, hoc de vetere creatura novam fieri, hoc de imagine terreni hominis ad imaginem coelestis hominis reformari: quod totum sive palam per cooperatores gratiae, sive occulte per subministrationem spiritus, ille inchoat, ille auget et perficit, cujus aedificatio, et cujus figmentum sumus (I Cor. III, XV) .
PL 17, 1097Dそれゆえ、恩寵による新しい被造物には、次のような固有の性質がある。神に形づくられたものであり、天の誕生によってキリストのうちに据えられた者たちは、怠惰のうちに鈍ってしまうことも、無気力のうちに弛んでしまうこともなく、善い業の道を歩みつつ、「徳から徳へ」(詩篇83)と進むのである。実に、形づくられるとはこのことであり、古い被造物から新しいものとなるとはこのことであり、地に属する人の像から天に属する人の像へと造り変えられるとはこのことである。このすべては、あるいは恩寵の協力者たちを通して公然と、あるいは霊の配剤によって隠れて行われるが、それを始め、増し、完成するのは、神である。我々は神の建物であり、神の作品である(一コリント3章、15章)。
Liber I, Caput IX
第I巻 第IX章PL 17, 1098AQuod Deus sit auctor omnium virtutum et omnis boni. Abunde, quantum arbitror, his testimoniis (quamvis et alia documenta aggregari potuerint) demonstratum est fidem qua justificatur impius, nisi ex Dei munere non haberi, eamque nullis meritis praecedentibus tribui, sed ad hoc donari, ut principium possit esse meritorum: ut cum ipsa data fuerit, non petita, ipsius jam petitionibus bona caetera conferantur.
PL 17, 1098A神がすべての徳とすべての善の作り手であることについて。――私が思うに、これらの証言によって(ほかの証拠も加えることができたが)、不敬虔な者がそれによって義とされる信仰は、神の贈り物によらなければ得られないこと、また信仰はいかなる先行する功績にもよらずに授けられ、功績の始めとなりうるようにと与えられること、その結果、信仰が(求められたのではなく)与えられたとき、その信仰の祈り求めによって、ほかの善が授けられることが、十分に示された。
Unde itaque quaedam de plurimis assumenda sunt testimonia, quae in diversitate donorum ostendant gratiae largitatem.
PL 17, 1098Bそれゆえ、数多くの証言のうちからいくつかを取り上げねばならない。それらは、賜物が多様であることのうちに、恩寵の惜しみなさを示すであろう。
Ex Deo utique esse, ut homo viam Dei eligat, et ut surgat a lapsu, psalmus Davidicus canit, dicens: A Domino gressus hominis dirigentur, et viam ejus volet. Cum ceciderit, non collidetur: quia Dominus supponit manum suam (Psal. XXXVI) .
PL 17, 1098B人が神の道を選ぶことも、倒れたところから立ち上がることも、神に由来することを、ダビデの詩篇はこう歌う。「人の歩みは主によって導かれ、主は彼の道を望む。彼は倒れても打ち砕かれない。主が手を差し伸べるからである」(詩篇36)。
Item idem quod duce Deo veniatur ad Deum: Emitte lucem tuam, et veritatem tuam, ipsa me deduxerunt et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua (Psal. XLII) .
PL 17, 1098B同じく、神を導き手としてこそ神のもとに至ることを、こう歌う。「汝の光と汝の真理を送り出せ。それらが私を導き、汝の聖なる山へ、汝の幕屋へと連れて来た」(詩篇42)。
Item quod in Domino sit hominis fortitudo, et Dei voluntas praeveniat liberandum: Fortitudinem, inquit, meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus, Deus meus, voluntas ejus praeveniet me (Psal. LVIII) .
PL 17, 1098B同じく、人の強さ〔fortitudo〕が主のうちにあること、また神の意志が、解放されるべき者に先立つことを、こう歌う。「私は私の強さを汝のために守る。神は私を支える者だからである。私の神、その意志が私に先立つ」(詩篇58)。
In Proverbiis quoque legimus de sapientia et intellectu: Quoniam Dominus dat sapientiam, et a facie ejus scientia et intellectus (Prov. II) .
PL 17, 1098C『箴言』にも、知恵と理解について、こう読む。「主が知恵を与え、その顔から知識と理解が出る」(箴言2章)。
Item in eodem libro de dispensationibus sapientiae Dei, sine qua nullae rectae sunt actiones, ita dicitur: Meum consilium et mea tutela: mea prudentia, mea autem virtus. Permereges regnant, et tyranni per me obtinent terram (Prov. VIII) .
PL 17, 1098C同じ書には、神の知恵の采配について、それなしにはいかなる行いも正しくないその知恵について、こうある。「計画も守りも私のもの、思慮も私のもの、力も私のもの。私によって王たちは治め〔底本は Permereges と一語に綴る。per me reges と読む〕、僭主たちは私によって地を保つ」(箴言8章)。
Item alibi, quod nemo possit recte incedere nisi Domino dirigente: A Domino corriguntur gressus viri, mortalis autem quomodo intelligit vias suas (Prov. XX) ? Item alibi: Omnis vir videtur sibi justus, dirigit autem corda Dominus (Prov. XXI) .
PL 17, 1098C同じく別の箇所には、主が導かなければ誰も正しく歩むことができないことが、こうある。「人の歩みは主によって正される。死すべき者が、どうして自分の道を理解できようか」(箴言20章)。同じく別の箇所に。「どの人も自分には正しく見える。しかし心を導くのは主である」(箴言21章)。
Et alibi: Praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII) . Item ibidem de cogitatione atque consilio: Multae cogitationes in corde viri, consilium autem Domini obtinet (Prov. XIX) .
PL 17, 1098Cまた別の箇所に。「意志は主によって備えられる」(箴言8章)。同じ書に、思いと計画について。「人の心には多くの思いがある。しかし堅く立つのは主の計画である」(箴言19章)。
In libro vero Ecclesiastae dicitur quod et habere necessaria, et eis bene uti, donum sit Dei: Non est, inquit, bonum homini, nisi quod manducat et bibit, et ostendit animae suae bonum in labore suo (Eccle. II) . Et quidem haec vidi ego, quia a manu Dei est.
PL 17, 1098Dコヘレトの言葉には、必要なものを持つことも、それを善く用いることも、神の賜物であると言われている。「人にとって善いものは、食べて飲み、自分の労苦のうちに自分の魂に善を示すことのほかにない」(コヘレトの言葉2章)。「確かに私はこれを見た。それは神の手から出ているからである」。
Quoniam quis manducabit aut pascet absque illo? Item in eodem libro legitur quod corda et opera justorum in manu sint Dei, et tantum in studiis suis proficiant, quantum ille donaverit.
PL 17, 1098D「神なしに誰が食べ、誰が養うだろうか」。同じ書には、正しい者たちの心と業は神の手のうちにあり、彼らは自分の営みにおいて、神が与えただけ進歩することも読まれる。
Quantumcumque laboraverit homo ut quaerat, non inveniet: et quodcumque dixerit sapiens ut sciat, non poterit invenire, quia universum hoc dedi in cor meum, et cor meum universum hoc vidit, quia et justi et sapientes, et operationes eorum in manu Dei (Eccle VIII, IX).
PL 17, 1098D「人はどれほど労して探し求めても、見いだせない。賢い者がどれほど知ろうと言っても、見いだすことはできない。私はこれをすべて心に置き、私の心はこれをすべて見たからである。正しい者も賢い者も、その業も、神の手のうちにある」(コヘレトの言葉8章、9章)。
In libro autem Sapientiae de eodem gratiae opere ita dicitur: Quoniam ipse et sapientiae dux est, et sapientium emendator (Sapien. VII) ; in manu enim illius et nos, et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientiae disciplina.
PL 17, 1099A『知恵の書』には、恩寵の同じ働きについて、こう言われている。「神自身が知恵の導き手であり、賢い者たちを正す者だからである」(知恵の書7章)。「その手のうちに、我々も我々の言葉も、あらゆる知恵も、業にかかわる知識の訓練もある」。
De continentia quoque quod ex Dei habeatur munere, eadem Scriptura sic loquitur: Ut scivi quia aliter non possum esse continens, nisi Deus det: et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum (Sapien. VIII) .
PL 17, 1099A自制もまた神の賜物として得られることを、同じ聖書はこう語る。「神が与えなければ私は自制する者でありえないと知ったとき——そしてこの賜物が誰のものかを知ること、それがすなわち知恵に属することであった——」(知恵の書8章)。
Cui sententiae Pauli apostoli doctrina concordat in prima ad Corinthios haec scribentis: Volo autem omnes homines esse sicut meipsum: sed unusquisque proprium habet donum ex Deo: alius sic, alius vero sic (I Cor. VII) .
PL 17, 1099Aこの言葉に、使徒パウロの教えは、コリントの人々に宛てた第一の手紙でこう書くところで合致する。「私は、すべての人が私自身のようであることを望む。しかし各人は神から自分の賜物を受けている。ある人はこのように、ある人はあのように」(一コリント7章)。
Dominus vero in Evangelio secundum Matthaeum haec de continentiae dono insinuasse narratur: Dicentibus namque discipulis suis: Si ita est causa viri cum uxore, non expedit nubere: dicit illis Jesus: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est a Patre meo (Matth. XIX) .
PL 17, 1099A主は、マタイによる福音書の中で、自制の賜物についてこのことを示したと語られている。弟子たちが、夫と妻のことがそのようであるなら、結婚するのは得策ではないと言ったとき、イエスは彼らに言う。「すべての者がこの言葉を受け入れるのではなく、私の父から与えられた者が受け入れる」(マタイ19章)。
De timore Dei et sapientia in Ecclesiastico legitur: Corona sapientiae timor Domini: utraque autem dona sunt Dei (Eccli. I) . Item de eodem: Timor Domini super omnia se superposuit, beatus cui donatum est habere timorem Domini (Eccli. XXV) .
PL 17, 1099B神への畏れと知恵については、集会の書にこう読む。「知恵の冠は主への畏れである。しかし二つとも神の賜物である」(集会の書1章)。同じ主題について。「主への畏れはすべてにまさる。主への畏れを持つことを授かった者は幸いである」(集会の書25章)。
Esaias quoque de divitiis spiritalibus, quarum auctor est Dominus, ita loquitur: In thesauris salus nostra advenit: sapientia, et pietas, et disciplina a Domino, hi sunt thesauri justitiae (Esaiae XXXIII).
PL 17, 1099B主を作り手とする霊的な富についても、イザヤはこう語る。「我々の救いは宝のうちに来る。知恵と敬虔と教えが主から出る。これらが正義の宝である」(イザヤ33章)。
Item de altitudine divitiarum sapientiae et scientiae Dei (Rom. XI) , cujus bonitas nullius merito praevenitur, haec dicit: Qui mensus est manu aquam, et coelum palmo, et universam terram pugillo, qui statuit montes in libra, et rupes in statera.
PL 17, 1099B神の知恵と知識の富の深さについて(ローマ11章)、すなわちその善性がいかなる者の功績にも先んじられることのないことについて、同じ預言者はこう言う。「水を手で量り、天を掌で量り、全地をこぶしで量り、山を秤で、岩を天秤で定めた者」。
Quis cognovit sensum Domini, aut quis ejus fuit consiliarius, qui instruat eum, aut quem consuluit, et instruxit eum, vel quis ostendit ei judicium, aut viam prudentiae quis ostendit ei, vel quis prior dedit ei, et retribuetur illi (Esaiae XL)?
PL 17, 1099C「誰が主の思いを知ったか。誰がその助言者となって主を教えるのか。誰に諮り、誰が主を教えたのか。誰が主に裁きを示し、誰が主に賢明の道を示したのか。あるいは誰が先に主に与えたので、主がその者に報いるのか」(イザヤ40章)。
Unde et in libro Job secundum eumdem sensum leguntur Domini verba, dicentis: Quis ante dedit mihi, ut retribuam illi? Omnia quae sub coelo sunt, mea sunt (Job. XLI) .
PL 17, 1099Cそれゆえ、同じ意味に従って、ヨブ記にも主の言葉が読まれる。主はこう言う。「誰が先に私に与えたので、私が報いなければならないのか。天の下にあるものはすべて私のものである」(ヨブ記41章)。
Hieremias vero quod a Deo sit homini recta sapientia, sic profatur: Scio, Domine, quia non est in homine via ejus, nec viri est ut dirigat iter suum (Jerem. X) .
PL 17, 1099Cエレミヤは、正しい知恵が人にとって神から来ることを、こう述べる。「主よ、私は知っている。人の道は人のうちにはなく、自分の歩みを正すことは人のなすことではない」(エレミヤ10章)。
Item quod ad Deum conversio cordis ex Deo sit, per ipsum Dominus protestatur et dicit: Restituam illos in terram istam, et reaedificabo, et non destruam, et plantabo eos, et non evellam, et dabo illis cor ut sciant me, quia ego sum Dominus, et erunt mihi in populum, et ego ero illis in Deum, quia convertentur ad me ex toto corde suo (Jerem. XXIV) .
PL 17, 1099C同じく、神への心の回心が神に由来することを、主は彼を通して宣言して言う。「私は彼らをこの地に戻し、建て直し、壊さず、植え、抜かない。彼らが私を知るように、私が主であることを知るように、彼らに心を与える。彼らは私の民となり、私は彼らの神となる。彼らは心を尽くして私に立ち帰るからである」(エレミヤ24章)。
Item idem praedicans quod ut Deus cognoscatur ex Deo sit: Et scient, inquit, quia ego Dominus Deus illorum: et dabo illis cor cognoscendi me, et aures audiendi (Baruch. II) .
PL 17, 1099D同じ預言者は、神が知られることもまた神に由来することを、こう説く。「彼らは知る。私が彼らの主なる神であることを。私は彼らに、私を知る心と、聞く耳とを与える」(バルク2章)。
Quod autem omne verbum bonum et omne opus sanctum subministratio sit Spiritus sancti, sine quo nihil recte agatur, in prima ad Corinthios Paulus apostolus docet, dicens: Ideo notum vobis facio, quod nemo in spiritu Dei loquens dicit anathema Jesu.
PL 17, 1099Dすべての善い言葉とすべての聖なる業は、聖なる霊の供与であり、この霊なしには何ものも正しくなされないことを、使徒パウロはコリントの人々に宛てた第一の手紙でこう教える。「それゆえ私は汝らに知らせる。神の霊によって語る者は誰も、『イエスは呪われよ』とは言わない」。
Et nemo potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto. Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus: et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus: et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus.
PL 17, 1100A「また、聖なる霊によらなければ、誰も『イエスは主である』と言うことはできない。恩寵の分け方は様々であるが、霊は同じである。務めの分け方は様々であるが、主は同じである。働きの分け方は様々であるが、すべてのものの中ですべてを働かせる神は同じである」。
Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alteri fides in eodem Spiritu, alii gratia sanitatum in uno Spiritu, alii prophetatio, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum.
PL 17, 1100A「各人には、益のために霊の顕れが与えられる。ある人には霊を通して知恵の言葉が、ある人には同じ霊に従って知識の言葉が、別の人には同じ霊において信仰が、ある人には一つの霊において癒やしの恩寵が、ある人には預言が、ある人には霊の見分けが、ある人には種々の異言が、ある人には言葉の解釈が与えられる」。
Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII) .
PL 17, 1100A「これらすべてを、一つの同じ霊が働かせ、望むままに一人ひとりに分け与える」(一コリント12章)。
Tantum vero unumquemque habere gratiae, quantum Dominus donaverit, idem Apostolus ad Ephesios ait (Ephes. IV) : Unum corpus, et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae: unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium, qui super omnes est, et super omnia, et in omnibus nobis.
PL 17, 1100A各人が、主が授けただけの恩寵を持つことを、同じ使徒はエフェソの人々に宛てて語る(エフェソ4章)。「一つの体、一つの霊。汝らが汝らの召命の一つの望みにおいて召されたとおりである。一人の主、一つの信仰、一つの洗礼、すべての者の上にあり、すべてのものを超え、我々すべてのうちにある、一人の神、すべての者の父」。
Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi, propter quod dicit: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem; dedit dona hominibus (Psal. LXVII) .
PL 17, 1100B「しかし我々一人ひとりに、キリストの賜物の量りに従って恩寵が与えられた。それゆえ彼は言う。『高みに昇り、捕虜を捕らえて引いて行き、人々に賜物を与えた』」(詩篇67)。
Item idem in secunda ad Corinthios dicit, quod ne ad cogitandum quidem quod spiritale est, idonei simus, nisi per gratiam Dei: Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum, non quod sufficientes simus aliquid cogitare a nobis quasi ex nobismetipsis, sed sufficientia nobis ex Deo est, qui et idoneos fecit nos ministros novi Testamenti, non littera, sed spiritu.
PL 17, 1100B同じ人はコリントの人々に宛てた第二の手紙で、霊的なことを考えることさえ、神の恩寵によらなければ我々にはできないと言う。「我々はキリストを通して神に対し、このような確信を持っている。何かを我々自身から出たもののように考える力が我々にあるのではなく、我々の十分な力は神から出ている。神は我々を、新約の奉仕者として、文字によるのではなく霊によるものとして、ふさわしい者とした」。
Littera enim occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III) . Et iterum in eadem Epistola, docens bonorum operum effectum et sufficientiam a Dei gratia ministrari: Potens est autem, inquit (II Cor. IX) , Deus omnem gratiam abundare facere in vobis, ut in omnibus per omnia sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum, sicut scriptum est: Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in aeternum (Psal. III) .
PL 17, 1100C「文字は殺し、霊は生かすからである」(二コリント3章)。また同じ手紙で、善い業の成果とそれに足る力が神の恩寵によって供されると教えて、彼は言う(二コリント9章)。「神は、あらゆる恩寵を汝らのうちに満ちあふれさせることができる。それは、汝らがあらゆることにおいてあらゆる点で十分な力を持ち、あらゆる善い業にあふれるためである。書かれているとおりである。『彼は散らし、貧しい者に与えた。その正義は永遠に続く』(詩篇3)〔引かれた句は詩篇111:9〕」。
Qui autem ministrat semen seminanti, et panem ad manducandum praestabit, et augebit incrementa frugum justitiae vestrae, ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem.
PL 17, 1100C「種を蒔く者に種を供する者は、食べるパンをも供し、汝らの正義の実りの収穫を増し加える。それは、汝らがすべてにおいて豊かにされて、あらゆる純真さにあふれるためである」。
Ad Ephesios vero scribens Apostolus docet quod omnia bona quibus placetur Deo, dona sint Dei, et quod ab ipso peti oporteat, ut ea non habentibus tribuat: Hujus rei, inquit, gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in coelo et in terra nominatur, ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtutem corroborari per spiritum ejus in interiori homine, habitare Christum per fidem in cordibus vestris, in charitate radicati et firmati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo et longitudo, sublimitas et profundum, supereminentem scientiae charitatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.
PL 17, 1100Cエフェソの人々に宛てて書く使徒は、神に喜ばれるすべての善は神の賜物であり、それを持たない者たちに神が与えるよう、神にこそ求めるべきであると教える。「この理由のゆえに、私は我々の主イエス・キリストの父の前にひざまずく。天と地にあるすべての父性は、この父から名づけられる。父が、その栄光の富に従って、汝らが、その霊によって内なる人において力で強められ、キリストが信仰によって汝らの心に住み、汝らが愛に根ざして堅くされ、すべての聖なる者たちと共に、幅と長さ、高さと深さがいかなるものか、知識を超えるキリストの愛を悟ることができ、神のあらゆる充満へと満たされるよう、与えるように」。
Ei autem qui potens est omnia facere superabundantius quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem quae operatur in nobis: ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnia saecula saeculorum, amen (Ephes. III) .
PL 17, 1100D「我々が求め、また理解するよりもはるかに豊かに、すべてのことをなす力を持つ者に、我々のうちに働く力に従って、教会において、またキリスト・イエスにおいて、世々限りなく、栄光があるように。アーメン」(エフェソ3章)。
Omnis autem boni Deum esse auctorem, cujus dona nec incerta sint nec mutabilia, sed ex aeterna voluntate venientia, Jacobus apostolus ita loquitur: Nolite errare, fratres mei dilecti.
PL 17, 1101A神がすべての善の作り手であり、その賜物は不確かでも変わりやすくもなく、永遠の意志から来るものであることを、使徒ヤコブはこう語る。「誤ってはならない、私の愛する兄弟たちよ」。
Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio (Jacob. I) . Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturae ejus.
PL 17, 1101A「すべての最善の授かり物、すべての完全な賜物は、上から、光の父から下る。父のもとには変化も、移り変わりの陰もない」(ヤコブ1章)。「父は自らの意志によって、真理の言葉をもって我々を生んだ。我々が父の被造物の初穂となるためである」。
Cui et Zacharias propheta concinit, dicens: Salvabit Dominus in die illo sicut oves populum suum, quoniam lapides sancti volvuntur super terram ipsius: quia si quid bonum, ipsius est: et si quid optimum, ab ipso est (Zachar. IX) .
PL 17, 1101Aこの言葉に、預言者ゼカリヤもまた唱和して、こう言う。「その日、主は羊のように自分の民を救う。聖なる石が主の地の上に転がるからである。何か善があるなら主のものであり、何か最善のものがあるなら主から出る」(ゼカリヤ9章)。
In Evangelio vero secundum Matthaeum, quod scientiae et intellectus dona sint Dei, quae quibus voluerit largiatur, ita dicitur: Tunc accedentes discipuli ejus dixerunt: Quare in parabolis loqueris ad eos?
PL 17, 1101Bマタイによる福音書では、知識と理解の賜物が神のものであり、神が望む者に与えることが、こう語られている。「そのとき弟子たちが近づいて言った。『なぜ汝は譬えで彼らに語るのか』」。
At ipse respondens ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni coelorum, illis autem non est datum (Matth. XIII) .
PL 17, 1101B「しかしイエスは答えて彼らに言った。『汝らには天の国の奥義を知ることが与えられている。しかしあの者たちには与えられていない』」(マタイ13章)。
Joannes quoque Evangelista pronuntiat neminem aliquid boni habere, nisi quod desursum acceperit, dicens: Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de coelo (Joan. III) .
PL 17, 1101B福音書記者ヨハネもまた、天から受けたもののほかに善いものを持つ者は誰もいないと宣言して、こう言う。「人は、天から与えられなければ、何ものも受けることはできない」(ヨハネ3章)。
In ejusdem vero Evangelio doctrina est ipsius veritatis, quod nemo veniat ad Filium, nisi attractus a Patre: quia venturum Deus et intelligentem et obedientem facit.
PL 17, 1101B同じ福音書には、真理そのものの教えがある。父に引き寄せられなければ誰も子のもとに来ないこと、神は、来ようとする者を、理解する者とし、従う者とすることである。
Nemo, inquit, potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, attraxerit eum: et ego resuscitabo eum in novissimo die. Scriptum est enim in Prophetis: Et erunt omnes dociles Dei (Isaiae LIV). Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me (Joan. VI) .
PL 17, 1101B彼は言う。「私を遣わした父が引き寄せなければ、誰も私のもとに来ることはできない。私はその者を終わりの日によみがえらせる。預言者たちのうちに書かれているからである。『彼らは皆、神に教えられる者となる』(イザヤ54章)。父から聞いて学んだ者は皆、私のもとに来る」(ヨハネ6章)。
Et infra: Propter hoc dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi datum fuerit ei a Patre meo (Joan. VI) .
PL 17, 1101Cまた下の方でこう言う。「それゆえ私は汝らに言った。父から与えられなければ、誰も私のもとに来ることはできないと」(ヨハネ6章)。
In fide autem et in operibus bonis proficere ac perseverare usque in finem, muneris atque auxilii esse divini, sanctarum Scripturarum confirmat auctoritas.
PL 17, 1101C信仰と善い業において進み、終わりまで堅く留まることが、神の贈り物と助けによることを、聖書の権威は確かにする。
Etenim scribens Paulus apostolus Philippensibus ait: Confidens hoc ipsum, quia qui coepit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu (Philip. I) .
PL 17, 1101C実に、使徒パウロはフィリピの人々に宛てて書き、こう言う。「汝らのうちで善い業を始めた者が、キリスト・イエスの日に至るまでそれを成し遂げると、私はまさにこのことを確信している」(フィリピ1章)。
Hujus autem testimonii virtutem quidam volens ad sui sensus pravitatem convertere, ita quod dictum est: Qui coepit in vobis, volebat intelligi, quasi dictum esset: Qui coepit ex vobis: ut et initium et consummatio operis non ad Deum, sed ad hominem referretur, qui et incipere et perficere voluisset.
PL 17, 1101Cところが、ある者はこの証言の力を自分の思いの歪みに向けて曲げようとし、「汝らのうちで始めた者」と言われたことを、「汝らから始めた者」と言われたかのように理解させようとした。こうして、業の始めも完成も神にではなく、始めることも成し遂げることも望んだ人間に帰せられることになる。
Sed hanc insanissimam superbiam in eadem Epistola excellentissimus gratiae praedicator elidit, dicens: In nullo terreamini ab adversariis, quae est illis causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo: quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed etiam ut pro illo patiamini (Ibid.) .
PL 17, 1101Dだが、この最も狂気じみた傲慢を、恩寵の最も卓越した説教者が、同じ手紙で打ち砕いて言う。「何事においても、敵対者を恐れてはならない。それは彼らにとっては滅びの原因であり、汝らにとっては救いの原因である。しかもそれは神から来る。汝らには、キリストのために、キリストを信じることだけでなく、キリストのために苦しむことも授けられたからである」(フィリピ1章)。
Et iterum: Cum metu, inquit, et tremore vestram salutem operamini. Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate (Philip. II) .
PL 17, 1101Dまた重ねてこう言う。「畏れとおののきをもって、汝らの救いを成し遂げよ。神こそ、善き意志に従って、汝らのうちに、望むことと成し遂げることとを働かせる者だからである」(フィリピ2章)。
Item in prima ad Thessalonicenses docet ex Deo esse principium et profectum, consummationemque virtutum, dicens: Ipse autem Deus, et Pater noster, et Dominus Jesus dirigat viam nostram ad vos: vos autem Dominus multiplicet, et abundare faciat charitatem in invicem et in omnes, quemadmodum et nos in vos, ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum in adventu Domini nostri Jesu Christi, cum omnibus sanctis ejus (I Thess. III) .
PL 17, 1101D同じく、テサロニケの人々に宛てた第一の手紙で、徳の始めも進歩も完成も神に由来することを教えて言う。「我々の神にして父、また主イエスが、汝らのもとへの我々の道を導くように。主が汝らを増し加え、互いに対しても、すべての人に対しても、我々が汝らに対して抱くように、愛にあふれさせるように。それは、我々の主イエス・キリストが、そのすべての聖なる者たちと共に来る時に、我々の神にして父の前で、汝らの心を聖性において非難されるところなく堅くするためである」(一テサロニケ3章)。
Ad Corinthios quoque scribens, et omnium virtutum proficientem perseverantiam Dei donum esse commendans: Gratias, inquit, ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei quae data est vobis in Christo Jesu, quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et sapientia; sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis, ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini Jesu Christi; qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine, in diem adventus Domini nostri Jesu Christi.
PL 17, 1102Aコリントの人々に宛てて書くときにも、すべての徳において進歩する堅忍が神の賜物であることを勧めて、こう言う。「私は汝らのために、いつも私の神に感謝する。キリスト・イエスにあって汝らに与えられた神の恩寵のゆえである。汝らはキリストにあって、あらゆる言葉と知恵において、あらゆる点で豊かにされたからである。キリストの証しが汝らのうちに確かにされたとおり、主イエス・キリストの現れを待ち望む汝らは、どの恩寵にも欠けるところがない。主はまた、我々の主イエス・キリストの来臨の日に、汝らを終わりまで罪過のない者として堅くするであろう」。
Item ad Romanos de charitate Christi, qua eos quos diligit, inseparabiles facit, id est, usque in finem perseverantes: (nam quid est aliud perseverare, quam tentatione non vinci?) Quis nos, inquit, separabit a charitate Christi?
PL 17, 1102B同じく、ローマの人々に宛てては、キリストの愛について語る。この愛は、愛する者たちを引き離しえない者とする、すなわち終わりまで堅く留まる者とする(実際、堅く留まるとは、試みに負けないこと以外の何であろうか)。彼は言う。「誰が我々をキリストの愛から引き離すだろうか」。
Tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die, aestimati sumus sicut oves occisionis (Psal. XLIII) .
PL 17, 1102B「艱難か、窮乏か、迫害か、飢えか、裸か、危険か、剣か。書かれているとおりである。『汝のゆえに、我々は一日中、殺されている。屠られる羊のように見なされている』(詩篇43)」。
Sed in his omnibus superamus per eum qui dilexit nos (Rom. VIII) . Item ad Corinthios de victoria quam perficit Christus: Stimulus, inquit, mortis peccatum est: virtus vero peccati, lex.
PL 17, 1102B「しかし、これらすべてにおいて、我々を愛した者によって、我々は打ち勝つ」(ローマ8章)。同じく、コリントの人々に宛てては、キリストが成し遂げる勝利について言う。「死の針は罪であり、罪の力は律法である」。
Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Jesum Christum Dominum nostrum (I Cor. XV) .
PL 17, 1102B「しかし神に感謝する。神は、我々の主イエス・キリストを通して、我々に勝利を与えた」(一コリント15章)。
Item ad Thessalonicenses de perseverantia quam Deus tribuit: Ipse autem, ait, Deus pacis sanctificet vos per omnia, ut integer spiritus vester, et anima et corpus sine querela in adventum Domini nostri Jesu Christi servetur.
PL 17, 1102C同じく、テサロニケの人々に宛てて、神が授ける堅忍について言う。「平和の神みずからが、すべてにおいて汝らを聖なる者とするように。汝らの霊も魂も体も、非難されるところなく、我々の主イエス・キリストの来臨の時まで守られるように」。
Fidelis est qui vocavit vos, qui etiam faciet (I Thess. V) . Item ad Thessalonicenses, quod omnia bona nostra sive in operando, sive in loquendo, et in eis perseverantia, dona sint Dei, ita praedicat dicens: Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem aeternam, et spem bonam in gratia, exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono.
PL 17, 1102C「汝らを召した者は真実であり、またそれを成し遂げる」(一テサロニケ5章)。同じく、テサロニケの人々に宛てて、我々の善いすべてのこと、すなわち行うことにおいても語ることにおいても、またそれらにおける堅忍も、神の賜物であることを、こう語って説く。「我々の主イエス・キリストみずから、また我々の父なる神、すなわち我々を愛し、永遠の慰めと恩寵による善い望みとを与えた者が、汝らの心を励まし、あらゆる善い業と言葉において堅くするように」。
De caetero, fratres, orate pro nobis, ut sermo Domini currat, et clarificetur, sicut et apud vos, et ut liberemur ab importunis hominibus et malis. Non enim omnium est fides. Fidelis autem Deus est, qui et confirmabit nos, et custodiet a malo (II Thess. II) .
PL 17, 1102C「そのほかの点では、兄弟たちよ、我々のために祈れ。主の言葉が速やかに走り、栄光を受けるように、汝らのもとでそうであるとおりに。そして我々が、無作法な悪い人々から救い出されるように。信仰はすべての人のものではないからである。しかし神は真実であり、我々を堅くし、悪から守る」(二テサロニケ2章)〔引かれた句は二テサロニケ3:1–3。2章に当たるのは前の節の句(2:16–17)〕。
Petrus quoque apostolus unde esse virtutem perseverantiae doceat, audiamus: Deus autem, inquit, omnis gratiae, qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos, ipse perficiet, confirmabit, solidabitque, cui est virtus et potestas in saecula saeculorum (I Pet. V) .
PL 17, 1102D使徒ペトロが、堅忍の力がどこから来ると教えるかを聞こう。彼は言う。「あらゆる恩寵の神は、キリスト・イエスにおいて、永遠の栄光へと我々を召した。少しの間苦しんだ我々を、神みずから完成し、堅くし、固めるであろう。神に力と権能が世々にある」(一ペトロ5章)。
Joannes vero apostolus quod victoria sanctorum opus Dei sit habitantis in sanctis, ita loquitur: Vos ex Deo estis, filioli, et vicistis mundum: quoniam major est qui in vobis est, quam qui in mundo (I Joan. IV) .
PL 17, 1102D使徒ヨハネは、聖なる者たちの勝利が、聖なる者たちのうちに住む神の業であることを、こう語る。「幼子たちよ、汝らは神から出ており、世に勝った。汝らのうちにいる者は、世にいる者よりも大いなる者だからである」(一ヨハネ4章)。
Item idem: Omne quod natum est ex Deo, vincit mundum, et haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra (I Joan. V) .
PL 17, 1103A同じ人はまたこう言う。「神から生まれたものはすべて世に勝つ。世に勝つ勝利、それは我々の信仰である」(一ヨハネ5章)。
In Evangelio autem secundum Lucam, Deum dare ut in fide perseveretur, ita promitur: Dixit autem Jesus Petro: Simon, Simon, ecce Satanas postulavit, ut vos cribraret sicut triticum.
PL 17, 1103Aルカによる福音書では、信仰に堅く留まるようにと神が与えることが、こう語られる。イエスはペトロに言った。「シモン、シモン、見よ、サタンは汝らを麦のようにふるいにかけることを求めた」。
Ego autem rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua: et tu conversus, confirma fratres tuos, et roga ne intretis in tentationem (Luc. XXII) .
PL 17, 1103A「しかし私は汝のために、ペトロよ、汝の信仰が失われないようにと祈った。汝は立ち帰ったとき、汝の兄弟たちを堅くせよ。そして汝らが試みに入らないように祈れ」(ルカ22章)。
In Evangelio quoque Joannis, de ovibus Christi quae de manu ipsius a nullo rapiuntur, haec legimus dicere veritatem: Sed vos non creditis, quia non estis de ovibus meis.
PL 17, 1103Aヨハネの福音書でも、誰からもキリストの手から奪い取られないキリストの羊について、真理がこう言うのを我々は読む。「しかし汝らは信じない。汝らは私の羊に属さないからである」。
Oves meae vocem meam audiunt, et ego novi illas, et sequuntur me, et vitam aeternam do illis, et non peribunt in aeternum, nec quisquam rapiet eas de manu mea (Joan. X) .
PL 17, 1103A「私の羊は私の声を聞き、私は彼らを知り、彼らは私に従う。私は彼らに永遠の生命を与え、彼らは永遠に滅びず、誰も私の手から彼らを奪い取らない」(ヨハネ10章)。
Item in eodem Evangelio, de iis quos Pater dat Filio, qui et omnes veniunt ad Filium, et quorum nullus perit, haec ipsius Domini ore dicuntur: Omne quod dat mihi Pater, venit ad me; et eum qui venit ad me, non ejiciam foras: quia descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me Patris: ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo quidquam, sed resuscitem illud in novissimo die (Joan. VI) .
PL 17, 1103B同じ福音書で、父が子に与える者たち、すなわちすべて子のもとに来て、その一人も滅びない者たちについて、主自身の口からこう語られている。「父が私に与えるものはすべて私のもとに来る。私のもとに来る者を、私は外に追い出さない。私が天から降ったのは、私の意志を行うためではなく、私を遣わした父の意志を行うためである。父が私に与えたものを、私はそのうち何一つ失わず、終わりの日によみがえらせるためである」(ヨハネ6章)。
Multa sunt alia in canonicarum serie Scripturarum, quae vitandae prolixitatis studio praeterimus: quoniam quae assumpsimus, nec pauca sunt, nec obscura, nec levia: quibus plenissime declaratur, omnia quae ad promerendam vitam aeternam pertinent, sine gratia Dei nec inchoari, nec augeri posse, nec perfici: et contra omnem electionem de libero arbitrio gloriantem, illam invictissime reniti sententiam dicentis Apostoli: Quis enim te discernit?
PL 17, 1103B正典の聖書の連なりには、ほかにも多くのものがあるが、冗長を避けようとして我々は省く。我々が取り上げたものは、少なくもなく、不明瞭でもなく、軽くもないからである。それらによって、永遠の生命に値することに属するすべてのことは、神の恩寵なしには始められることも、増されることも、完成されることもできないこと、また、自由意志を誇るあらゆる選択〔electio〕に対して、使徒の次の言葉が最も打ち勝ちがたく立ち向かうことが、十分に明らかにされている。「実に、誰が汝を〔他の者から〕区別するのか」。
Quid autem habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV) ?
PL 17, 1103C「汝が受けなかったもので、汝の持っているものがあるか。受けたのなら、なぜ受けなかったかのように誇るのか」(一コリント4章)。
Igitur profunditas illius quaestionis quam secundum admirationem Apostoli impenetrabilem confitemur, per liberi arbitrii velle et nolle non solvitur: quia licet insit homini bonum nolle, tamen nisi donatum non habet bonum velle, et illud contraxit natura per culpam, hoc recipit natura per gratiam.
PL 17, 1104Aそれゆえ、使徒の驚嘆に従って我々が究め得ないと告白するあの問いの深みは、自由意志の望むことと望まないこととによっては解かれない。人には善を望まない力が備わっているが、それでも、与えられなければ善を望むことを持たないからである。前者は本性が咎によって負ったものであり、後者は本性が恩寵によって受けるものである。
Sed quid illud sit, quod haec eadem natura in omnibus hominibus ante reconciliationem rea, in omnibus misera, non in omnibus justificatur: et a pereuntibus quadam sui parte discernitur ab eo qui venit quaerere et salvare quod perierat (Luc. XIX) , humano sensu prorsus non potest indagari.
PL 17, 1104Aしかし、この同じ本性が、和解の前にはすべての人において有罪であり、すべての人において悲惨であるのに、すべての人において義とされるのではなく、滅びゆく者たちから、その本性のある部分において、失われたものを尋ね求めて救うために来た者によって(ルカ19章)選び分けられる、そのことが何であるのかは、人間の思いではまったく探り出すことができない。
Quantumlibet enim impiorum malignitas accusetur resistens gratiae Dei, numquid probabuntur eam, quibus est collata, meruisse: aut illa virtus gratiae quae sibi quos voluit subdidit, convertere eos qui inconvertibiles permansere, non potuit?
PL 17, 1104A恩寵に逆らう不敬虔な者たちの悪意がどれほど責められようとも、恩寵を授けられた者たちが、それに値したことが証明されるだろうか。あるいは、望む者をみずからに服させたあの恩寵の力は、回心しえないままに留まった者たちを回心させることができなかったのか。
Tales fuerunt qui sunt attracti, quales ii qui in sua duritia sunt relicti. Sed illis tribuit gratia stupenda quod voluit, istis retribuit veritas justa quod debuit: ut judicium Dei magis inscrutabile sit in electione gratiae, quam in retributione justitiae.
PL 17, 1104B引き寄せられた者たちは、頑なさのうちに捨て置かれた者たちと同じようなものであった。しかし前者には驚嘆すべき恩寵が望んだものを授け、後者には正しい真理が負うべきものを報いた。こうして、神の裁きは、正義の報いにおいてよりも、恩寵の選びにおいて、いっそう究め得ない。
Verumtamen ne illa pars fidei qua pie credimus Deum velle ut omnes homines veritatis agnitione salventur (I Tim. II) , per hoc quod de effectibus gratiae evidenter ostenditur, infirmata videatur, annitendum est auxiliante Christo ut nobis stabilitas hujus definitionis appareat.
PL 17, 1104Bしかし、神が、すべての人が真理の認識によって救われることを望む(一テモテ2章)と我々が敬虔に信じる、その信仰の部分が、恩寵の効果について明白に示されることによって弱められたように見えることのないよう、キリストの助けを得て、この規定の確かさが我々に明らかになるよう努めねばならない。
Sed quia necessariae inquisitionis negotium non levem operam sibi poscit impendi, secuturam disputationem ab exordio alterius voluminis inchoemus.
PL 17, 1104Bしかし、必要な探究の務めは並々ならぬ労力を費やすことを求めるので、続く論述は、別の巻の初めから始めよう。
Liber II, Caput I
第II巻 第I章PL 17, 1103CQuod tria sint quibus in quaestione superius disputata inhaereri debeat: quodque Deus justus sit ordinator, et quemadmodum secundum ea quae praedicatoribus a Domino jussa sunt, nullarum nationum facta sit discretio, nemoque sit exceptus, sed ad omnes homines missum sit Evangelium, et gratia salutaris Dei omnibus hominibus apparuerit, et de mysterio ejus quod dictum fuit apostolis: In viam gentium ne abieritis; ac de occultis Dei judiciis in hominum vocatione.
PL 17, 1103C先に論じた問いにおいて堅く保つべき三つのことがあること。神は正しく秩序を定める者であること。主が福音を説く者たちに命じたことに従って、いかなる諸民族のあいだにも区別が立てられず、誰も除かれず、福音はすべての人に遣わされ、神の救いの恩寵がすべての人に現れたこと。使徒たちに「諸国民の道に行くな」と言われたことの奥義について。また人々の召命における神の隠れた裁きについて。
Remotis abdicatisque omnibus concertationibus quas intemperantium disputationum gignit animositas, tria esse perspicuum est, quibus in hac quaestione, de qua secundum volumen incipimus, debeat inhaereri: unum, quod profitendum est, Deum velle omnes homines salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire (I Tim. II) ; alterum, quod dubitandum non est, ad ipsam cognitionem veritatis, et perceptionem salutis, non suis quemquam meritis, sed ope atque opere divinae gratiae pervenire; tertium, quod confitendum est, altitudinem judiciorum Dei, humanae intelligentiae penetrabilem esse non posse: et cur non omnes salvet, qui omnes vult salvos fieri, non oportere disquiri: quoniam si quod cognosci non potest, non quaeratur inter primam ac secundam definitionem, non remanebit causa certaminis, sed secura ac tranquilla fide utrumque praedicabitur, utrumque credetur.
PL 17, 1103D節度なき論争の激情が生む一切の論戦を退け、斥けて言えば、第二巻をここから始めるこの問いにおいて堅く保たねばならないことは三つであると、明らかである。第一は、公言すべきこと、すなわち神が「すべての人が救われ、真理の認識に至ることを望む」ということ(一テモテ2章)。第二は、疑ってはならないこと、すなわち真理の認識そのものと救いの受領に、誰であれ自分の功績によってではなく、神の恩寵の助けと働きによって至るということ。第三は、告白すべきこと、すなわち神の裁きの深さは人間の知性には貫き通せないということ、そして、すべての人が救われることを望む神が、なぜすべての人を救わないのかは、究明されるべきでないということである。知りえないことを、第一の規定と第二の規定のあいだで問わなければ、争いの原因は残らず、安らかで静かな信仰をもって、両方が説かれ、両方が信じられるであろうからである。
Deus quippe, apud quem non est iniquitas, et cujus universae viae misericordia et veritas (Rom. IX; Psal. XXIV) , omnium hominum bonus conditor, justus est ordinator, neminem indebite damnans, neminem debite liberans: nostra plectens cum punit noxios, sua tribuens cum facit justos: ut obstruatur os loquentium iniqua (Psal. LXII) , et justificetur Deus in sermonibus suis, et vincat cum judicatur (Psal. L) .
PL 17, 1104D実に神は、そのうちに不法はなく、その道はすべて慈しみと真理であり(ローマ9章;詩篇24)、すべての人の善き造り主であり、正しく秩序を定める者であって、誰をも不当に断罪せず、誰をも当然のこととして〔debite。負い目(debitum)として支払われるべきものとして〕解放せず、咎ある者たちを罰するときには我々のものを打ち、人を義とするときには自分のものを与える。それは、不法を語る者たちの口がふさがれ(詩篇62)、神がその言葉において義とされ、裁かれるとき勝つ(詩篇50)ためである。
Nec damnati justa querimonia, nec justificati verax est arrogantia: si vel ille dicat non meruisse se poenam, vel iste asserat meruisse se gratiam.
PL 17, 1104D断罪された者の訴えは正当でなく、義とされた者の誇りは真実でない。前者が自分は刑罰に値しなかったと言い、後者が自分は恩寵に値したと主張するならば。
Sicut autem ea quae ad manifestationem gratiae ex divinis proferuntur eloquiis, nulla possunt ratione, disserendi arte violari, ut perspicuae consonantesque in tanta numerositate sententiae ad aliquod pravae interpretationis trahantur incertum: ita etiam quod de salvatione omnium hominum in eodem Scripturarum corpore reperitur, nulla contraria argumentatione temerandum est, ut quanto hoc ipsum difficiliore intellectu capitur, tanto fide laudabiliore credatur.
PL 17, 1104D恩寵を明らかにするために神の言葉から持ち出されるものは、どのような論法によっても、議論の技によっても、損なわれることがありえず、これほど多くの、明白で調和した言葉が、誤った解釈の何か不確かなものへと引きずられることがありえないのと同じように、同じ聖書全体に見いだされるすべての人の救いについてのことも、いかなる反対の論証によっても汚されてはならない。理解によって捉えることが難しいほど、信仰によって信じることはいっそう称賛に値するのである。
Magna enim fortitudo est consensionis, cui ad sequendam veritatem auctoritas sufficit etiam latente ratione. Proinde vigilanter consideremus, praedicatoribus Evangelii quid a Domino jubeatur.
PL 17, 1105A同意の強さ〔fortitudo〕は大きい。その同意にとっては、理由が隠れていても、真理に従うには権威で足りるからである。それゆえ、福音を説く者たちに主が何を命じているかを、注意深く考えよう。
Secundum Matthaeum quippe sic ait: Data est mihi potestas omnis in coelo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis: et ecce vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII) .
PL 17, 1105Aマタイによれば、主はこう言う。「天においても地においても、すべての権能が私に与えられている。それゆえ行って、すべての諸国民を教え、父と子と聖なる霊の名において彼らに洗礼を授け、私が汝らに命じたことをすべて守るように彼らに教えよ。見よ、私は世の終わりまで、すべての日、汝らと共にいる」(マタイ28章)。
Secundum Marcum vero eisdem apostolis ita dicitur: Ite in orbem universum, praedicate Evangelium universae creaturae: et qui crediderit, et baptizatus fuerit, ipse salvus fiet: qui vero non crediderit, damnabitur (Marc. XVI) .
PL 17, 1105Bマルコによれば、同じ使徒たちにこう言われている。「全世界に行って、すべての被造物に福音を宣べ伝えよ。信じて洗礼を受ける者は救われ、信じない者は断罪される」(マルコ16章)。
Numquid hac praeceptione ullarum nationum ullorumve hominum facta discretio est? Neminem merito excepit, neminem separavit genere, neminem conditione distinxit.
PL 17, 1105Bこの命令によって、いかなる諸民族のあいだに、いかなる人々のあいだに、区別が立てられたというのか。功績によって誰も除外せず、生まれによって誰も分けず、境遇によって誰も区別しなかった。
Ad omnes prorsus homines missum est Evangelium crucis Christi: et ne praedicantium ministeria humano tantum viderentur opere peragenda: Ecce ego, inquit, vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII) .
PL 17, 1105Bキリストの十字架の福音は、まったくすべての人に遣わされた。そして、宣べ伝える者たちの務めが人間の業だけで果たされるべきものと見えないように、主は言った。「見よ、私は世の終わりまで、すべての日、汝らと共にいる」(マタイ28章)。
Id est, cum sicut oves introieritis in medium luporum (Matth. X) , nolite de vestra infirmitate trepidare, sed de mea potestate confidite, qui vos usque ad consummationem saeculi in hoc opere non derelinquam: non ad hoc ut nihil patiamini, sed quod multo majus est, praestiturus ut nulla saevientium crudelitate superemini.
PL 17, 1105Bすなわち、「汝らが羊のように狼の群れの中に入るとき(マタイ10章)、汝らの弱さを恐れるな。私の権能を信頼せよ。私は世の終わりまで、この務めにおいて汝らを見捨てない。それは何も苦しまないようにするためではなく、はるかに大きなこととして、荒れ狂う者たちのどんな残酷さにも汝らが打ち負かされないようにするためである」。
In mea enim potestate praedicabitis, et per me fiet, ut inter contradicentes, inter furentes, Abrahae filii de lapidibus suscitentur (Matth. III) . Ego insinuabo quod docui, ego faciam quod promisi.
PL 17, 1105C「汝らは私の権能において説き、私によって、反対する者たちのあいだで、荒れ狂う者たちのあいだで、アブラハムの子らが石から起こされることになる(マタイ3章)。私は、教えたことを心に染み入らせ、約束したことを果たす」。
Tradent enim vos in consiliis, in synagogis suis flagellabunt vos, et ante reges et praesides stabitis propter me, in testimonium illis et gentibus. Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini.
PL 17, 1105C「人々は汝らを議会に引き渡し、彼らの会堂で汝らを鞭打つ。汝らは私のゆえに王たちや総督たちの前に立たされ、彼らと諸国民への証しとなる。人々が汝らを引き渡すとき、どのように、また何を語るかを思い煩うな」。
Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. Tradet enim frater fratrem in mortem, et pater filium, et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient. Et eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum.
PL 17, 1105C「語るのは汝らではなく、汝らの父の霊が汝らのうちで語るからである。兄弟は兄弟を死に渡し、父は子を渡し、子らは親に逆らって立ち、彼らを死なせる。汝らは私の名のゆえにすべての人に憎まれる」。
Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X) . Apparuit ergo, ut Apostolus ait, gratia salutaris Dei omnibus hominibus (Tit. II) , et tamen ministri gratiae odio erant omnibus hominibus; et cum alii essent qui oderant, alii qui odiis persequentium premebantur: neutra tamen pars nuncupatione omnium hominum privabatur: habente quidem salutis suae damnum rebellium portione, sed obtinente plenitudinis censum fidelium dignitate.
PL 17, 1105D「しかし終わりまで堅く留まる者は、救われる」(マタイ10章)。こうして、使徒が言うように、神の救いの恩寵はすべての人に現れた(テトス2章)。しかしそれでも、恩寵の奉仕者たちはすべての人に憎まれていた。憎む者たちがおり、迫害する者たちの憎しみに圧迫される者たちがいたが、いずれの側も「すべての人」という呼称を奪われなかった。背く者たちの部分は自分たちの救いの損失を負っているが、信ある者たちの尊さは、全体の資格を保っているのである。
Dicit enim Joannes apostolus: sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris; non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi (I Joan. II) .
PL 17, 1105D使徒ヨハネは言う。「しかし、たとえ誰かが罪を犯しても、我々には、父のもとに弁護する者、義なるイエス・キリストがいる。彼は我々の罪のための宥めの供え物である。我々のためだけでなく、全世界のためでもある」(一ヨハネ2章)。
Magni autem et inenarrabilis sacramenti mysterium est, quod praedicatoribus, quibus dictum est: Ite in orbem universum, et praedicate Evangelium universae creaturae (Marc. XVI) : iisdem prius dictum fuerat: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne introieritis; sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. X) .
PL 17, 1106A福音を説く者たちに、「全世界に行って、すべての被造物に福音を宣べ伝えよ」(マルコ16章)と言われたその同じ者たちに、先にはこう言われていたということは、大いなる語り尽くせない秘義の奥義である。「諸国民の道に行くな。サマリア人の町に入るな。むしろイスラエルの家の失われた羊のところへ行け」(マタイ10章)。
Quamvis enim ad omnium hominum vocationem Evangelium dirigeretur, omnesque Dominus salvos fieri, et in agnitionem veritatis vellet venire (I Tim. II) , non tamen sibi dispensationum suarum abstulerat potestatem, ut aliter quam occulto justoque judicio statuerat, consilii sui ordo decurreret.
PL 17, 1106A福音はすべての人の召命に向けられており、主は「すべての人が救われ、真理の認識に至ることを望む」のであった(一テモテ2章)が、それでも主は、自分の采配についての権能を自分から取り去ってはいなかった。主が隠れた正しい裁きによって定めていたのとは別の仕方で、主の計画の順序が進むことがないようにである。
Unde locum non habent contumacium murmura querelarum, quia quod Deus fieri voluit, constat non aliter fieri debuisse quam voluit.
PL 17, 1106Aそれゆえ、頑なな者たちの不平のつぶやきには入る余地がない。神が起こるよう望んだことは、望んだとおり以外には起こるべきでなかったことが、明らかだからである。
Posteriore vero tempore cum jam Dominus Jesus in Dei Patris gloria consederet, et praedicatores verbi suscepto negotio deservirent, volentes apostoli evangelizare verbum in Asia, vetiti sunt ab Spiritu sancto; et disponentes ire in Bithyniam, prohibiti sunt ab spiritu Jesu (Act. XVI) : non utique negata illis populis gratia, sed quantum apparuit retardata.
PL 17, 1106Bその後の時代に、主イエスがすでに父なる神の栄光のうちに座し、言葉を説く者たちが引き受けた務めに仕えていたとき、使徒たちは、「アジアで言葉を告げ知らせようとしたが、聖なる霊に妨げられ、ビテュニアへ行こうとしたが、イエスの霊に禁じられた」(使徒言行録16章)。それは決してこれらの民に恩寵が拒まれたのではなく、見たところ遅らされたのである。
Nam postea etiam apud ipsos fides christiana convaluit. Quae autem fuerit differendae vocationis causa, non claret; et tamen rei gestae docemur exemplo, quod inter generalia vel promissa, vel opera, vel praecepta, quaedam Deus a communibus excepta causis occultiore novit ordinare ratione, credo ut interpositis quibusdam obumbrationibus ea quae secretius micant, mirabilius innotescant, ne negligentior fiat acies de facilitate cernendi, et quodammodo dormitet assuetis, si non excitetur insolitis.
PL 17, 1106B実に、後にはこれらの民のもとでもキリスト教の信仰が力を得た。しかし召命を遅らせた理由が何であったかは明らかでない。それでも我々は、起きた事柄の例によって、一般的な約束、業、命令のうちにも、神がある事柄を共通の原因から除外して、より隠れた理由によって秩序づけるすべを知っていることを教えられる。私が思うに、いくつかの陰が間に置かれることによって、より秘かに輝くものがいっそう驚くべきものとして知られるようにするため、また鋭い視力が、見やすいことのゆえにいっそう怠惰となり、いわば見慣れたものに眠り込んでしまうことがないように、見慣れぬものによって呼び覚まされるためである。
Has autem incognoscibiles illuminationum dilationes, inter quas utique multi in infidelitate deficiunt, non solum in populis remotioribus impiorum, sed etiam in civitatibus fidelium per plurimas domos ac familias novimus fieri, dum christianae fidei etiam qui christiani futuri sunt adversantur.
PL 17, 1106Cこれらの、知りえない照らしの遅延は、その間に多くの者が不信仰のうちに倒れるものであるが、それが起こることを、我々は、遠く離れた不敬虔な民においてだけでなく、信者たちの町々においても、多くの家と家族のうちに知っている。やがてキリスト教徒となる者たちでさえ、キリスト教の信仰に反対しているのである。
Multi enim quod oderunt, amabunt: quod non recipiunt, praedicabunt. Et quis inter haec querulis aut curiosis notum faciet, cur adhuc sol justitiae quibusdam gentibus non oriatur, et a tenebrosis cordibus etiam nunc radios suos veritas revelanda contineat?
PL 17, 1106C多くの者は、今憎むものを愛するようになり、今受け入れないものを宣べ伝えるようになる。それなのに、この中で、不平を言う者や詮索する者に、誰が知らせるだろうか。なぜ正義の太陽が今なお一部の諸国民の上に昇らないのか。なぜ、啓示されるはずの真理が、暗い心からは今もその光線を差し控えているのかを。
Cur corrigendi tamdiu sinantur errare, et quod senibus in fine praestandum est, per tam longam non tribuatur aetatem? Cur filiis jam in Christum credentibus nec dum credant parentes: Et rursum a religiosis parentibus, soboles prava discordet?
PL 17, 1106Cなぜ正されるべき者たちが、それほど長く迷うに任されるのか。なぜ老人に終わりに与えられるべきものが、それほど長い年月を通じて与えられないのか。なぜ、子らがすでにキリストを信じているのに、親はまだ信じないのか。また逆に、なぜ信心深い親から、曲がった子孫が離反するのか。
Cum tamen Deo, qui initiorum fidei incrementique largitor est, secundum ipsius praeceptum quotidie pro omnibus supplicetur: ut et si exaudit, nota sit gratia miserationis: et si non exaudit, intelligatur judicium veritatis.
PL 17, 1106Dそれでも、信仰の始まりと成長を授ける神には、その命令に従って、日々すべての人のために祈り求められる。聞き届けられるならば憐れみの恩寵が知られ、聞き届けられないならば真理の裁きが理解されるためである。
Sed ne in praeteritis quidem saeculis haec eadem gratia, quae post Domini nostri Jesu Christi resurrectionem ubique diffusa est (Act. XIV) , et de qua scriptum est: Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae (Psal. LXXVI) , defuit mundo.
PL 17, 1106Dしかし、過ぎ去った世々においても、主イエス・キリストの復活の後にどこにでも広がった(使徒言行録14章)この同じ恩寵、「汝の閃光は世界を照らした」(詩篇76)と書かれているこの恩寵は、世界に欠けてはいなかった。
Quamvis enim speciali cura atque indulgentia Dei populum Israeliticum constet electum, omnesque aliae nationes suas vias ingredi, hoc est, secundum propriam permissae sint vivere voluntatem, non ita se tamen aeterna Creatoris bonitas ab illis hominibus avertit, ut eos ad cognoscendum se atque metuendum nullis significationibus admoneret.
PL 17, 1106Dイスラエルの民が神の特別な配慮と寛容によって選ばれたことは確かであり、ほかのすべての諸民族が自分たちの道を行くに任され、すなわち自分自身の意志に従って生きることを許されたとしても、創造主の永遠の善性は、それらの人々から身を背けて、自分を知り畏れるよう、何の徴によっても彼らに促さなかった、ということはなかった。
Coelum quippe ac terra et mare, omnisque creatura quae videri atque intelligi potest, ad hanc praecipue disposita est humani generis utilitatem, ut natura rationalis de contemplatione tot specierum, de experimentis tot bonorum, de perceptione tot munerum, ad cultum et dilectionem sui imbueretur auctoris, implente omnia Spiritu Dei, in quo vivimus, movemur, et sumus (Act. XVII) : quoniam etsi longe est a peccatoribus salus (Psal. CXVIII) , praesentia tamen salutis ipsius ac virtute nihil vacuum est.
PL 17, 1107A天も地も海も、見ることと理解することができるすべての被造物は、とりわけ人類の益のために配されたのであり、理性的な本性が、これほど多くの種類のものを観想し、これほど多くの善を経験し、これほど多くの贈り物を受けることから、自分の作り手への礼拝と愛へと養われるためである。神の霊がすべてを満たしており、我々はその中で生き、動き、存在する(使徒言行録17章)。たとえ救いが罪人たちから遠い(詩篇118)としても、その救い自体の現臨と力から空虚なものは何もないからである。
Igitur sicut dicit Propheta: Misericordia Domini plena est terra (Psal. XXXII) : quae nullis umquam saeculis, nullis generationibus defuit, eamque providentiam qua universitatem rerum administrat et continet, regendis alendisque naturis semper impendit, dispositum habens ex incommutabilis aeternitate consilii, quibus quidque temporibus distribueret, et multiformis gratiae suae inscrutabiles investigabilesque mensuras, per quae dona ac sacramenta variaret.
PL 17, 1107Aそれゆえ、預言者が言うように、「主の慈しみは地に満ちている」(詩篇32)。この慈しみはいかなる世にも、いかなる世代にも欠けたことがなく、万物を治め保つ摂理を、本性を導き養うことにつねに注いできた。変わることのない永遠の計画のうちに、どの時代に何を配るかを、また、それによって賜物と秘義を変化させる、多様な恩寵の測り知れず、たどり尽くせない量りを、あらかじめ定めていたのである。
Sicut enim ista gratiae largitas quae in omnes gentes novissime effluxit, non evacuat eam quae super unum Israel sub lege roravit, nec praesentes divitiae fidem praeteritae abrogant parcitati: ita nec de illa cura Dei, quae patriarcharum filiis proprie praesidebat, conjiciendum est gubernacula divinae misericordiae caeteris hominibus fuisse subtracta, qui quidem in comparatione electorum videntur abjecti, sed numquam sunt manifestis occultisque beneficiis abdicati.
PL 17, 1107B実に、最後にすべての諸国民に流れ出たこの恩寵の惜しみなさは、ただ一つのイスラエルの上に律法のもとで露のように降り注いだ恩寵を空しくせず、現在の富が過去の乏しさに対する信頼を取り消すこともないのと同じく、族長たちの子らに固有に配されていた神の配慮から、神の慈しみ〔misericordia〕の舵が他の人々から取り去られていたと推し測ってはならない。彼らは選ばれた者たちと比べれば捨てられたように見えるが、明らかな恩恵によっても隠れた恩恵によっても、決して退けられはしなかった。
Legimus enim in Actibus apostolorum Paulum et Barnabam apostolos Lycaoniis dicere: Viri, quid haec facitis?
PL 17, 1107C実に、使徒言行録に、使徒パウロとバルナバがリカオニア人たちにこう言うのを、我々は読む。「人々よ、なぜこのようなことをするのか」。
Et nos mortales sumus, similes vobis homines, annuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit coelum et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt: qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas.
PL 17, 1107C「我々もまた死すべき者であり、汝らと同じ人間である。汝らに、これらの空しいものから生ける神に立ち帰ることを告げ知らせている。神は天と地と海と、その中のすべてのものを造った。神は過ぎ去った世代に、すべての諸国民が自分の道を行くに任せた」。
Et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit, benefaciens de coelo, dans pluvias et tempora fructifera, implens cibo et laetitia corda vestra (Act. XIV) .
PL 17, 1107C「しかも神は、自分自身を証しなしに残したことはなかった。天から善を施し、雨と実りの季節を与え、食物と喜びで汝らの心を満たした」(使徒言行録14章)。
Quod est autem hoc testimonium quod semper Domino deservivit, et numquam de ejus bonitate ac potestate conticuit, nisi ipsa totius mundi inenarrabilis pulchritudo, et inenarrabilium beneficiorum ejus dives et ordinata largitio, per quae humanis cordibus quaedam aeternae legis tabulae praebebantur, ut in paginis elementorum, ac voluminibus temporum, communis et publica divinae institutionis doctrina legeretur?
PL 17, 1107C常に主に仕え、その善性と権能について決して沈黙しなかったこの証しとは、全世界の語り尽くせない美しさ、そして主の語り尽くせない恩恵の豊かで秩序ある配分のほかに何があろうか。これらによって、人間の心に永遠の法の書板のようなものが示され、元素の頁と時の巻物の中に、神の定めの共通で公けの教えが読まれるようになっていたのである。
Coelum ergo, cunctaque coelestia, mare et terra, omniaque quae in eis sunt, consono speciei suae ordinationisque concentu protestabantur gloriam Dei, et praedicatione perpetua majestatem sui loquebantur auctoris.
PL 17, 1107Dそれゆえ、天とそれに属するすべてのもの、海と地とその中のすべてのものは、その形姿と秩序の調和した合奏によって神の栄光を証しし、絶え間ない宣べ伝えによって、その作り手の威光を語っていた。
Et tamen maximus numerus hominum qui vias voluntatis suae ambulare permissus est, non intellexit, nec secutus hanc legem est, et odor vitae qui spirabat ad vitam, factus est ei odor mortis ad mortem: ut etiam in illis visibilibus testimoniis disceretur quod littera occideret, spiritus autem vivificaret. (II Cor. II, III) .
PL 17, 1107Dしかし、自分の意志の道を歩むに任された人々の大多数は、悟らず、この法に従わなかった。命へと香っていた命の香りは、彼らには死に至る死の香りとなった。こうして、あの目に見える証しにおいても、文字は殺し、霊は生かすことが学ばれるためであった(二コリント2章、3章)。
Liber II, Caput II
第II巻 第II章PL 17, 1108AQuod ad ipsam cognitionem veritatis et perceptionem salutis non quisquam suis meritis, sed ope et opera divinae gratiae perveniat.
PL 17, 1108A真理の認識そのものと救いの受容に、誰も自らの功績によってではなく、神の恩寵の助けと働きによって至ること。
Quod ergo in Israel per constitutionem legis et prophetica eloquia gerebatur, hoc in universis nationibus, totius creaturae testimonia et bonitatis Dei miracula semper egerunt.
PL 17, 1108Aそれゆえ、イスラエルにおいては律法の制定と預言者の言葉によって行われていたことを、あらゆる諸民族においては、全被造物の証しと神の善意の奇跡が、常に行ってきたのである。
Sed cum in illo populo, cui utraque eruditio praefuit, nemo nisi gratia justificatus sit per spiritum fidei; quis ambigat eos qui de quibuscumque nationibus quibuslibet temporibus Deo placere potuerunt, spiritu gratiae Dei fuisse discretos?
PL 17, 1108Aしかも、二つの教え〔被造物の証しと、律法・預言者の言葉と〕を備えていたあの民においてさえ、信仰の霊によって恩寵により義とされた者以外には誰もいなかった。そうであるなら、いずれの諸民族のうちからであれ、いかなる時代であれ、神に喜ばれることができた者たちが、神の恩寵の霊によって選り分けられていたことを、誰が疑うだろうか。
Quae etsi parcior antea atque occultior fuit, nullis tamen saeculis se negavit, virtute una, quantitate diversa, consilio incommutabili, opere multiformi.
PL 17, 1108Aその恩寵は、以前はより乏しく、より隠されていたとしても、いかなる世にも自らを否むことはなかった。力は一つ、量は異なり、計画は不変、働きは多様であった。
Nam et in iis diebus quibus totum mundum ineffabilium donorum flumina rigant, non idem modus omnibus, nec eadem mensura confertur.
PL 17, 1108B実に、言い表しがたい賜物の流れが全世界を潤している今の日々においてさえ、すべての者に同じ度合いが、同じ量が与えられているのではない。
Quamvis enim per ministros verbi et gratiae Dei eadem cunctis veritas praedicetur, eadem cohortatio adhibeatur; Dei tamen agricultura est, Dei aedificatio, cujus virtus invisibiliter agit, ut incremento proficiat quod aedificatur aut colitur: sicut attestatur Paulus apostolus, dicens: Quid igitur est Apollo? quid vero Paulus?
PL 17, 1108Bなぜなら、言葉と神の恩寵の奉仕者たちを通して、すべての者に同じ真理が宣べ伝えられ、同じ勧めがなされるとしても、それは神の耕地、神の建物であり、その力は目に見えない仕方で働いて、建てられ耕されるものが成長によって進むようにするからである。使徒パウロが証しして、こう言うとおりである。「では、アポロとは何か。パウロとは何か」。
Ministri ejus cui credidistis, unicuique sicut Dominus dedit. Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit. Itaque neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus. Qui plantat autem, et qui rigat, unum sunt.
PL 17, 1108B「彼らは、汝らが信じた者の奉仕者であり、各人に、主が与えたとおりである。私は植え、アポロは水をやったが、成長を与えたのは神である。それゆえ、植える者も水をやる者も何者でもなく、成長を与える神こそが〔何者かである〕。植える者と水をやる者は一つである」。
Unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem (I Cor. III) . Dei enim sumus adjutores, Dei agricultura estis. Dei aedificatio estis.
PL 17, 1108C「各人は、自らの労苦に応じて自らの報いを受ける」(一コリント3章)。「実に我々は神の協力者であり、汝らは神の耕地である。汝らは神の建物である」。
Agriculturae ergo hujus atque aedificationis in tantum quisque adjutor et operarius ac minister est, in quantum unicuique Dominus dederit. Et ii qui ministrorum labore excoluntur, ad eum proficiunt modum ad quem illos incrementi auctor evexerit.
PL 17, 1108Cしたがって、この耕地と建物の協力者、労働者、奉仕者であるのは、各人に主が与えた分だけにおいてである。また、奉仕者たちの労苦によって耕される者たちが進むのは、成長の作り手が彼らを引き上げた度合いまでである。
In agro enim Domini non uniformis nec una plantatio est. Et quamvis in unum decorem totius templi structura conveniat, non idem tamen locus est, nec idem usus omnium lapidum: sicut et in uno corpore non omnia membra eumdem actum habent (Rom. XII) , dicente Apostolo: Nunc autem posuit Deus membra, et unumquodque eorum sicut voluit (I Cor. XII) .
PL 17, 1108C主の畑における植え付けは、一様でも一つでもない。また、神殿全体の造りが一つの美しさへと調和していても、すべての石が同じ場所を占め、同じ用いられ方をするのではない。それは、一つの体においてもすべての肢体が同じ働きをするのではない(ローマ12章)のと同じであり、使徒が次のように言うとおりである。「今、神は肢体を置いた。その一つ一つを、自らの望んだとおりに〔置いた〕」(一コリント12章)。
Haec vero membra unde apta, unde utilia, unde sint pulchra, idem doctor exponit, dicens: Ideo notum vobis facio quod nemo in spiritu Dei loquens dicit anathema Jesu: et nemo potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto.
PL 17, 1108Dこれらの肢体がなぜふさわしく、なぜ有益で、なぜ美しいのかを、同じ教師が示して言う。「それゆえ、汝らに知らせる。神の霊によって語る者は誰も『イエスは呪われよ』と言わず、聖なる霊によらなければ、誰も『イエスは主である』と言うことはできない」。
Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus: et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus: et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus. Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem.
PL 17, 1108D「恩寵の賜物には種々あるが、霊は同じである。奉仕には種々あるが、主は同じである。働きには種々あるが、すべてのことをすべての人の中で働かせる神は同じである。各人に、霊の現れが益のために与えられる」。
Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alteri fides in eodem Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetatio, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum: haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII) .
PL 17, 1108D「ある者には霊によって知恵の言葉が与えられ、ある者には同じ霊に従って知識の言葉が、別の者には同じ霊において信仰が、ある者には力ある業の働きが、ある者には預言が、ある者には霊の見分けが、ある者には種々の異言が、ある者には言葉の解釈が与えられる。これらすべてのことを、一つの同じ霊が、望むままに各人に分け与えて働かせる」(一コリント12章)。
Haec magistro gentium tanta luce, tanta evidentia praedicante, qua ratione, qua causa dubitandum est, an omnium nobis virtutum germen ex Deo sit? vel quis nisi insipientissimus de differentia divinorum munerum conqueratur, aut imparibus ascribendum meritis arbitretur, quod non aequaliter de superna liberalitate confertur?
PL 17, 1109A諸国民の教師がこれほどの光、これほどの明白さで宣べ伝えているのに、あらゆる徳の芽が我々にとって神に由来するのかどうかを、いかなる理由、いかなる根拠から疑うべきだろうか。また、神の賜物の違いについて、よほど愚かな者でなければ誰が不平を言うだろうか。あるいは、天上の寛大さから等しく与えられないことを、釣り合わぬ功績のせいにすべきだと考える者がいるだろうか。
Si enim haec distributio secundum praecedentium operum merita proveniret, non ipsorum donorum catalogum tali conclusione Apostolus terminaret, ut diceret: Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult (Ibid.) .
PL 17, 1109A実に、もしこの分配が先立つ業の功績に従って行われるのなら、使徒は賜物そのものの目録を、次のように言って結びはしなかったであろう。「これらすべてのことを、一つの同じ霊が、望むままに各人に分け与えて働かせる」(一コリント12章)。
Ubi utique si meritorum causas voluisset intelligi, diceret: Dividens singulis prout merentur: sicut plantatoribus aut rigatoribus praemium devotionis spopondit, dicens: Unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem (I Cor. III) .
PL 17, 1109Aそこで、もし功績の理由を理解させようとしたのなら、使徒は「各人に、値するところに応じて分け与える」と言ったであろう。それは、植える者や水をやる者に献身への褒賞を約束して、「各人は、自らの労苦に応じて自らの報いを受ける」(一コリント3章)と言ったのと同じである。
Datur ergo unicuique sine merito unde tendat ad meritum, et datur ante ullum laborem, unde quisque mercedem accipiat secundum laborem.
PL 17, 1109Bしたがって、各人には、功績なしに、功績へと向かうための元手が与えられ、いかなる労苦にも先立って、労苦に応じて報いを受けるための元手が与えられる。
Quod ita esse etiam Evangelicae veritatis testimonio agnoscitur, ubi per comparationem dicitur, quod homo peregre proficiscens vocavit servos, et tradidit illis substantiam suam: et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum (Matth. XXV) , unicuique secundum propriam virtutem, id est, secundum propriam et naturalem possibilitatem, non autem secundum proprium meritum: quia aliud est posse operari, aliud operari: et aliud est posse habere charitatem, aliud habere charitatem: et aliud est capacem esse continentiae, justitiae, sapientiae, aliud vero esse continentem, justum, atque sapientem.
PL 17, 1109Bこのことがそうであると、福音の真理の証しによっても認められる。そこでは、たとえによって、旅に出ようとする人が僕たちを呼び、自分の財産を彼らに託し、ある者には五タラント、ある者には二、ある者には一を与えたと言われる(マタイ25章)。それは各人の力に応じてであり、すなわち、それぞれ固有の自然的な可能性に応じてであって、それぞれの功績に応じてではない。業を行うことができることと業を行うことは別であり、愛を持つことができることと愛を持つことは別であり、自制、正義、知恵を受け入れる能力があることと、自制する者、正しい者、知恵ある者であることは別だからである。
Non itaque omnis reparabilis reparatur, nec omnis sanabilis sanatus est; quia reparabilem et sanabilem esse, de natura est: reparatum autem et sanatum esse, de gratia est.
PL 17, 1109Cそれゆえ、回復され得るすべての者が回復されるのではなく、癒やされ得るすべての者が癒やされたのでもない。回復され癒やされ得ることは本性に属し、回復され癒やされていることは恩寵に属するからである。
Denique isti quibus secundum modulum capacitatis suae, quem in eis distributor substantiae praevidebat, dispar creditus est numerus talentorum, non meriti remunerationem, sed operis accepere materiam.
PL 17, 1109C実に、財産の分配者が彼らのうちに予見していた受容能力の度合いに応じて、異なる数のタラントを託された者たちは、功績への報償ではなく、業の材料を受けたのである。
In qua duorum servorum vigilantissima industria non solum gloriosis laudibus honestatur, sed etiam in aeterna Domini sui gaudia intrare praecipitur.
PL 17, 1109Cこの材料において、二人の僕のきわめて目覚めた勤勉は、栄えある賞賛で飾られるだけでなく、主人の永遠の喜びに入るよう命じられもする。
Tertii vero pigrum otium, et desidiosa nequitia sic punitur, ut et vituperationis dedecoretur opprobrio, et portione quam acceperat, exuatur. Dignus enim erat perdere inutilem fidem, qui non exercuerat charitatem.
PL 17, 1109Cこれに対し、第三の僕の怠惰な暇と無気力な邪悪は、非難の恥辱によって辱められ、受けていた分を剥ぎ取られるほどに罰せられる。愛を働かせなかった者が、役に立たない信仰を失うのは当然であった。
Unde et in subsequenti sermone, quo apertissime declaratur futuri forma judicii, sedente Filio hominis in sede majestatis suae, ante facta congregatione omnium gentium, alii dicuntur ad dexteram, alii ad sinistram constituendi (Ibid.) : laudatis dextris de operibus charitatis, nihil aliud sinistris objicitur, quam misericordiae benevolentiaeque neglectus.
PL 17, 1109Dそれゆえ、その後に続く言葉、すなわち来たるべき裁きの様がきわめて明らかに告げられている箇所でも、人の子がその威光の座に就き、あらかじめすべての諸国民が集められて、ある者は右に、ある者は左に置かれると言われている(マタイ25章)。右の者たちは愛の業によって賞賛されるが、左の者たちには、慈しみと善意をなおざりにしたことのほかは何も責められない。
Acceperant ergo etiam isti fidem, sed non sectati fuerant dilectionem: nec de non servato, sed de non aucto munere damnabuntur.
PL 17, 1109Dすなわち、彼らもまた信仰を受けていたが、愛を追い求めなかった。賜物を守らなかったからではなく、増やさなかったからこそ、断罪されるであろう。
Quamvis enim omnia bona, dona sint Dei; a Deo tamen quaedam etiam non petita tribuuntur, ut per ipsa quae accepta sunt, ea quae nondum sunt donata, quaerantur.
PL 17, 1109D善いものはすべて神の賜物であるとはいえ、求められなかったものまでが神から授けられることがある。受けたものを通して、まだ与えられていないものが求められるようにするためである。
Semen quippe quod jacitur in terram, non ob hoc seritur, ut ipsum solum maneat, sed ut fructum afferendo multiplex atque numerosum sit.
PL 17, 1110A実に、地に蒔かれる種は、それだけが残るために蒔かれるのではなく、実を結んで多く、数多くなるために蒔かれる。
Cui quidem profectus ab illo est qui dat incrementum (I Cor. III) : sed terra vivens, et de gratiae jam imbre fecunda, habet quod ab ipsa exspectetur ad id quod accepit, augendum.
PL 17, 1110Aその成長はたしかに、成長を与える者から来る(一コリント3章)。しかし、生きている地、すでに恩寵の雨によって実り豊かになった地には、受けたものを増すために、その地自身から期待されるものがある。
Liber II, Caput III
第II巻 第III章PL 17, 1110ADe consideratione differentiarum quibus divinae gratiae opera et dona variata sunt. His recte (ut arbitror) quantum Dominus tribuit pertractatis, ad id unde digressa est disputatio, revertamur: ad considerationem scilicet differentiarum quibus divinae gratiae opera ac dona variata sunt.
PL 17, 1110A神の恩寵の業と賜物が多様なものとなった、その違いについての考察。――これらのことを、主が与えた限りにおいて、私が思うに正しく論じ終えたので、議論がそこから逸れた点に戻ろう。すなわち、神の恩寵の業と賜物が多様なものとなった、その違いの考察である。
Altitudo quippe divitiarum sapientiae et scientiae Dei cujus inscrutabilia sunt judicia, et investigabiles viae (Rom. XI) , sic semper misericordiam suam et judicium temperavit, ut secretissima aeterni consilii voluntate noluerit in omnibus super omnes generationes aut super omnes homines, aequales donorum suorum esse mensuras.
PL 17, 1110B実に、神の富と知恵と知識の深さは──「その裁きは究め得ず、その道はたどり尽くせない」(ローマ11章)──、常に自らの慈しみと裁きを調和させてきた。そのため、永遠の計画のきわめて秘められた意志によって、あらゆる世代にわたり、またすべての人にわたって、自らの賜物の度合いが等しくあることを望まなかったのである。
Siquidem aliter eos juverit: quos ad cognoscendum se, coeli et terrae testimoniis conveniebat: aliter illos quibus non solum elementorum famulatu, sed etiam doctrina legis prophetarum oraculis, miraculorum signis, et angelorum cooperationibus consulebat.
PL 17, 1110B実際、神が助けた仕方は、自らを知るようにと天と地の証しによって呼びかけた者たちと、諸元素の奉仕だけでなく、律法の教え、預言者たちの託宣、奇跡のしるし、天使たちの協力によっても配慮した者たちとでは、異なっていた。
Et multo magis aliter misericordiam suam universis hominibus declaraverit, quando Filius Dei factus est filius hominis, ut inveniretur ab eis qui eum non quaerebant, et appareret iis qui illum non interrogabant, et non in uno tantum populo Israeliticae stirpis excelleret, sed in omni gente quae est sub coelo, multiplicatum Abrahae semen oriretur, in quam haeredum successionem non filii carnis, sed filii promissionis intrarent (Isaiae LXV).
PL 17, 1110Bさらに、神の子が人の子となったときには、神は自らの慈しみをすべての人に、はるかに異なる仕方で示した。それは、自分を求めなかった者たちに見いだされ、自分に尋ねなかった者たちに現れ、イスラエルの血筋の一つの民においてだけ際立つのではなく、天の下のあらゆる国民のうちにアブラハムの増え広がった子孫が起こり、その相続の継承に、肉の子らではなく約束の子らが入るためであった(イザヤ65章)。
Et quanta in praeteritis saeculis super caeteras nationes, tanta nunc esset in gente Judaea parcitas gratiae: cum tamen introducta plenitudine gentium (Rom. IX) , etiam ipsorum ariditati earumdem rigationum inundatio spondeatur.
PL 17, 1110Cまた〔そのために〕、過ぎ去った世々に他の諸民族にあったのと同じだけの恩寵の乏しさが、今はユダヤの国民にあることになった。もっとも、諸国民の充満が導き入れられたのちには(ローマ9章)〔引かれた句はローマ11:25〕、彼らの乾きにも、同じ灌漑の氾濫が約束されている。
Quae itaque causae sint harum sub eadem gratia dissimilitudinum, quaeve rationes, sanctis Scripturis non loquentibus, quis loquetur?
PL 17, 1110Cでは、同じ恩寵のもとでのこれらの不同の原因は何か、その理由は何か。聖書が語らないのなら、誰が語るだろうか。
Et cum in eis scientia Pauli apostoli a disputatione transeat ad stuporem: cujus erit tanta praesumptio, qui haec disserendo, existimet aperienda potius quam silentio miranda?
PL 17, 1110Cしかも、それらについて使徒パウロの知識さえ、論議から驚嘆へと移っているのに、これらを論じて、沈黙のうちに驚嘆すべきものではなくむしろ解き明かすべきものだと考えるほどの僭越が、誰にあろうか。
Patienter igitur et aequanimiter ignoretur tam remotum ab humana cognitione secretum: nec tamen quia nequeunt clausa penetrari, ideo etiam reseratorum est praetereundus introitus.
PL 17, 1110Dゆえに、人間の認識からこれほど遠く隔たった秘密については、忍耐強く、心穏やかに知らぬままでいよう。とはいえ、閉ざされたものには入り込めないからといって、開かれたものへの入り口を素通りしてよいことにはならない。
Manifestaverunt enim divinorum eloquiorum multae auctoritates, et continua omnium saeculorum experimenta docuerunt, justam Dei misericordiam, misericordemque justitiam nec alendis umquam corporibus hominum, nec docendis juvandisque eorum mentibus defuisse.
PL 17, 1110Dというのも、神の言葉の多くの権威が明らかにし、あらゆる世々の絶え間ない経験が教えてきたように、神の正しい慈しみ、また慈しみ深い正義は、人の体を養うことにも、その精神を教え助けることにも、決して欠けたことがなかったからである。
Semper etenim pluit super bonos et malos, semper solem suum oriri fecit super justos et injustos (Matth. V) , semper vitales auras praebuit, semper diei et noctis vicissitudines ministravit: ubertatem agris, multiplicationem seminibus, fecunditatem generandis hominibus semper impendit.
PL 17, 1110D実に神は、常に善人にも悪人にも雨を降らせ、常に自らの太陽を正しい者にも不正な者にも昇らせ(マタイ5章)、常に命の息を与え、常に昼と夜の移り変わりを供し、畑には豊穣を、種には増殖を、生まれる人々には多産を、常に注いだ。
Et si quando aliquid horum minuit, benignis correptionibus aversionem desidiamque male utentium castigavit, ut miserationes ejus quaererent in adversis, cujus justitiam non timuerant in secundis.
PL 17, 1111Aそして、もしこれらのいずれかを減らしたことがあっても、それは善意の懲らしめによって、悪用する者たちの背きと怠慢を戒めるためであった。順境では神の正義を恐れなかった者が、逆境では神の憐れみを求めるようにするためである。
Denique si ad ipsa mundi exordia recurramus, inveniemus omnium sanctorum qui diluvium praecesserunt, Dei Spiritum fuisse rectorem, propter quod et filii Dei nominati sunt (Gen. VI) : quoniam sicut ait Apostolus: Quicumque spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei (Rom. VIII) .
PL 17, 1111A実に、世の初めにまでさかのぼれば、洪水以前のすべての聖なる者たちの導き手は神の霊であったことが分かる。それゆえに、彼らは神の子らと呼ばれた(創世記6章)。使徒が言うとおり、「神の霊に導かれる者は誰であれ、神の子である」(ローマ8章)からである。
Et cum iidem neglecta observantia patrum, illicitis se reproborum connubiis miscuissent, atque ob nefariam societatem digni exterminio judicarentur, Dominus ait: Non permanebit Spiritus meus in hominibus istis, quoniam caro sunt (Gen. VI) .
PL 17, 1111Aところが、その者たちが父祖の定めを軽んじ、捨てられた者たちとの許されない婚姻に交わり、不敬な結びつきのゆえに滅ぼされるに値すると裁かれたとき、主は言った。「私の霊は、これらの人々のうちにとどまらない。彼らは肉だからである」(創世記6章)。
Unde apparet quod iste populus, cujus generationes discreto ordine cum annorum numero digeruntur, spiritalis antea fuit, ea utique voluntate cui Spiritus sanctus praesidebat, sic impendens moderaminis sui regimen, ut declinandi ad vitia non adimeret potestatem, qua potestate hic populus si non uteretur, non relinqueret Deum, nec relinqueretur a Deo, essetque ille de quo dictum est: Felix qui potuit transgredi, et non est transgressus.
PL 17, 1111Bこのことから明らかなのは、この民──その世代が、年数とともに区別された順序で並べられている──が、以前は霊的であったことである。それは聖なる霊が司る意志によるのであり、霊は自らの統治をそのように注いで、悪へそれる能力を奪わなかった。この民がその能力を用いなければ、神を離れず、神からも離されず、「踏み越え得たのに、踏み越えなかった者は幸いである」と言われた、その者であったであろう。
Quamdiu ergo apud Deum mansit, ea voluntate mansit, quam Deus inspiravit et rexit. Praeparatur enim (sicut scriptum est) voluntas a Domino.
PL 17, 1111Bゆえに、この民が神のもとにとどまった間は、神が吹き込み、導いた意志によってとどまったのである。実に、「意志は主によって備えられる」と書かれているとおりである。
Sed hujus praeparationis non unus semper provectus, nec una mensura est: quoniam multis modis et innumerabilibus differentiis gratiae opera et dona variantur, inque ipsis singulis generibus munerum dissimiles sunt gradus, et impares quantitates.
PL 17, 1111Bしかし、この備えの進み方は常に一つではなく、尺度も一つではない。恩寵の業と賜物は、多くの仕方と無数の違いによって変化し、賜物の個々の種類の内部にも、段階の異なり、量の不揃いがあるからである。
Sicut enim in germinibus herbarum atque lignorum quae terra producit, non una species, nec unum in omnibus genus est, sed singula quaeque in sui seminis forma, et in suae stirpis qualitate gignuntur: plenum autem decorem non statim ut eduntur accipiunt, sed certis et ordinatis provehuntur augmentis, donec ad perfectam sui habitus quantitatem per succedentia sibi incrementa perveniant: ita et semina charismatum, plantaeque virtutum non in omni agro cordis humani totum hoc pariter quod sunt futura nascuntur, nec facile reperitur in exordio maturitas, et in inchoatione perfectio.
PL 17, 1111C実に、地が生み出す草木の芽に、すべてを通じて一つの種や一つの類があるのではなく、それぞれがその種の形、その株の性質に従って生じ、生え出るとただちに十全な美しさを得るのではなく、定まった秩序ある成長によって進み、次々に続く成長を経て、その姿の完全な大きさに至る。それと同じく、賜物〔charismata〕の種も徳の苗も、人の心のあらゆる畑において、いずれそうなるはずのすべてを同時に生み出すわけではなく、始まりにおいて成熟が、はじめにおいて完全が見いだされることも容易でない。
Exserit quidem frequenter potens et misericors Deus mirabiles istos suae operationis effectus, et quibusdam mentibus non exspectata profectuum mora, totum simul quidquid collaturus est, invehit.
PL 17, 1111D力ある慈しみ深い神は、自らの働きのこれらの驚くべき結果をしばしば現す。そして、ある者たちの精神には、成長の遅れを待つことなく、与えようとするものすべてを一度に注ぎ込む。
In Abrahae lumbis Levi sanctificatur, et simul cum eo domus Aaron et sacerdotalis ordo benedicitur (Heb. VII) . In Isaac de repromissione concepto, et contra spem sterilium senum nato, omnium gentium vocatio, et tota Christi forma praeconditur (Gen. XVIII) .
PL 17, 1111Dアブラハムの腰のうちにレビは聖別され、彼とともにアロンの家と祭司の階級が祝福される(ヘブライ7章)。約束によって宿され、望みに反して子のなかった老いた者たちから生まれたイサクのうちに、すべての諸国民の召命とキリストの全き型があらかじめ据えられる(創世記18章)。
Jacob nullo merito suffragante dilectus priusquam nascatur eligitur (Malach. V) . Hieremiae dicitur: Priusquam te formarem in utero, novi te: et priusquam exires de vulva, sanctificavi te (Jer. I) .
PL 17, 1111Dヤコブは、いかなる功績も助けにならないまま愛され、生まれる前に選ばれる(マラキ5章)〔引かれた句はマラキ1:2–3〕。エレミヤには言われる。「私は、汝を胎の中で形づくる前から汝を知り、汝が胎から出る前に汝を聖別した」(エレミヤ1章)。
Joannes intra Elisabeth matris viscera Spiritu sancto repletus exsultat (Luc. I) ; et ut nullus inter natos mulierum major sit, prius sentit initia gratiae, quam naturae (Matth. XI) .
PL 17, 1111Dヨハネは母エリサベトの胎内で聖なる霊に満たされて喜び躍る(ルカ1章)。そして、女から生まれた者のうちに彼より大いなる者がいないように(マタイ11章)、彼は本性の始まりよりも先に、恩寵の始まりを感じ取る。
Sed cum et alia similium documentorum exempla non desint, quae brevitatis studio praeterimus: multo tamen crebrior, multoque numerosior pars illa hominum est, cui particulatim quidquid superna largitas donat, accrescit, ut conferendorum munerum causae de iis quae sunt collata, pariantur.
PL 17, 1112Aほかにも同様の証拠となる例が欠けてはいないが、簡潔を旨としてここでは省く。しかし、はるかに頻繁で、はるかに数が多いのは、天上の寛大さが与えるものが一部ずつ増し加わっていく人々である。こうして、与えるべき賜物の理由が、すでに与えられたものから生み出される。
Quidam accepta fide diffidentia non carent, quam utique inesse sibi noverat qui dicebat: Credo, Domine, adjuva incredulitatem meam (Marc. IX) . Quam nec illi abesse penitus a suis animis sentiebant qui dixerunt: Domine, auge nobis fidem (Luc. XVII) .
PL 17, 1112Aある者たちは、信仰を受けても疑念を免れない。その疑念が自分にあることを、「主よ、私は信じる。私の不信仰を助けよ」(マルコ9章)と言った者は確かに知っていた。それが自分たちの心からまったく去っていないことは、「主よ、我々の信仰を増せ」(ルカ17章)と言った者たちも感じていた。
Quidam quod credunt, non intelligunt, et multi diu in suae simplicitatis modulo detinentur. Multi vero cito intellectus lumen accipiunt. Ipsa autem intelligentia non in omnibus eumdem habet vigorem, aut similem facultatem.
PL 17, 1112Aある者たちは、信じていることを理解せず、多くの者は長く自らの素朴さの分にとどめ置かれる。多くの者は早く理解の光を受ける。そして理解そのものも、すべての者において同じ力、同じ能力を持つのではない。
Et plurimi cum et fide et intellectu videantur ornati, laborant tamen indigentia charitatis: et iis quae fide et intellectu vident, nequeunt inhaerere: quoniam perseverari in eo non potest, quod non toto corde diligitur.
PL 17, 1112Bそして、信仰においても理解においても飾られていると見える者の多くが、愛の欠乏に苦しみ、信仰と理解によって見ているものに固着できない。心を尽くして愛していないものにおいて、堅く留まることはできないからである。
Donum quoque ipsius charitatis non semper ejusmodi est, ut quidquid ad plenitudinem pertinet, simul a percipiente sumatur. Est enim amor qui potest alio amore superari.
PL 17, 1112B愛という賜物そのものも、常に、充満に関わるすべてを受ける者が一度に受け取るようなものではない。実際、別の愛に打ち負かされ得る愛がある。
Et saepe dilectio Dei ex mundi dilectione marcescit, nisi ad eum fervorem Spiritu sancto inflammante profecerit, qui nullo exstingui frigore, nullo possit tepore languere.
PL 17, 1112Bまた、神への愛は、世への愛によってしばしば萎える。聖なる霊が燃え立たせて、いかなる冷たさにも消されず、いかなるぬるさにも衰えることのない熱にまで高まるのでないかぎりは。
Cum itaque in hoc inenarrabili dono Deo omnium summa donorum, et quaedam sit cunctarum vita virtutum: ad hoc caetera conferuntur, ut habeat animae fidelis intentio, per quae ad perfectam charitatem possit eniti.
PL 17, 1112Bしたがって、この言い表しがたい神の賜物〔底本は dono Deo。dono Dei と読む〕は、すべての賜物の頂であり、またすべての徳のいわば命でもあるのだから、ほかのものはこれのために与えられるのである。信ある魂の志向が、それによって完全な愛へと努力できるものを持つようにするためである。
Quae quoniam non solum ex Deo, sed etiam Deus est, stabiles et perseverantes atque insuperabiles facit quos flumine suae voluptatis impleverit.
PL 17, 1112C愛は、神から来るだけでなく、神そのものである。ゆえに、自らの快楽の流れで満たした者たちを、堅固で、堅く留まる、打ち負かされない者とする。
Qui autem istarum aquarum dulcedinem nesciunt, adhuc de mundi hujus torrentibus bibunt; aut etiam si aliquid primoribus labris de vitae fonte gustaverunt, inebriari tamen aureo Babylonis calice delectantur (Jer. LI; Apoc. XVI) : suo prorsus decipiuntur arbitrio, sua voluntate labuntur: et si in hac desidia perseverant, ipsi se iis quae accepere, dispoliant.
PL 17, 1112Cこれらの水の甘さを知らない者たちは、なおこの世の急流から飲んでいる。あるいは、命の泉から唇の先でわずかに味わった者でも、バビロンの金の杯に酔うことを喜ぶ(エレミヤ51章;黙示録16章)。彼らは、まさに自らの判断に欺かれ、自らの意志によって滑り落ちる。そして、この怠慢にとどまり続けるなら、自ら、受けたものを自分から剥ぎ取るのである。
Facile enim quaelibet bona sine charitate possunt perire, quae non possunt sine charitate prodesse.
PL 17, 1112C愛を欠いては役立つことのできない善は、愛を欠けば、どのようなものでも容易に滅びうる。
Liber II, Caput IV
第II巻 第IV章PL 17, 1112DQuod aversio a Deo non sit divinae constitutionis, sed propriae voluntatis. Haec autem summatim breviterque perstricta ad id valent, ut certissime noverimus nullum fidelium a Deo non discedentem relinqui, neque cujusquam ruinam ex divina esse constitutione dispositam: sed multis qui jam judicio rationis utuntur, ideo liberum esse discedere, ut non discessisse sit praemium: et ut quod non potest nisi cooperante spiritu Dei fieri, eorum meritis deputetur, quorum id potuit voluntate non fieri.
PL 17, 1112D神から背くのは、神の定めによるのではなく、自らの意志によること。――以上のことを要約して簡潔に述べたのは、次のことを最も確実に知るためである。すなわち、信ある者のうち、神から離れない者は誰も見捨てられないこと、また誰の破滅も神の定めによって配されたものではないことである。むしろ、すでに理性の判断を用いる多くの者には、離れることが自由であり、それは、離れなかったことが褒賞となるようにするためである。また、神の霊の協力なしにはなしえないことが、それをしないこともその意志によってできた者たちの功績に帰せられるようにするためである。
Quae voluntas in malis actionibus sola esse potest, in bonis autem sola esse non potest. Quamvis enim secundum naturam sit homini ut bonae voluntatis sit, vitium tamen quod per malam voluntatem irruit in naturam, non naturae superatur virtute, sed gratiae.
PL 17, 1112Dこの意志は、悪い行いにおいては単独でありえても、善い行いにおいては単独ではありえない。人にとって善い意志を持つことは本性に従うとはいえ、悪い意志を通して本性に襲いかかった欠陥は、本性の力によってではなく、恩寵によって克服されるのである。
Regebatur ergo primus ille populus Dei Spiritu Dei, et a maledicti ac praedamnati populi societate ac moribus per eruditionem sancti Spiritus abstinebat, custodiens discretionem sui a permixtione carnalium, quorum mala tamdiu sustinuit patientia Dei, quamdiu boni per id quod eos non imitabantur, placere potuerunt.
PL 17, 1113Aそれゆえ、あの最初の神の民は神の霊によって統べられ、聖なる霊の教えによって、呪われてあらかじめ断罪された民との交わりと習俗から身を遠ざけ、肉に属する者たちとの混交から自らを区別して守っていた。神の忍耐は、その者たちの悪を、善い者たちが彼らを真似ないことによって神に喜ばれることができた間、耐え忍んだ。
Ubi vero etiam boni malorum imitatione corrupti sunt, et per voluntatis defectum in eamdem nequitiam conspiravit universitas: quos (excepta Noe domo) una impietas profanavit, sententia una delevit (Gen. VI) .
PL 17, 1113Aしかし、善い者たちまでが悪い者たちを真似て堕落し、意志の欠陥によって全体が同じ邪悪へと結託したとき、ノアの家を除いて、一つの不敬虔が彼らを汚し、一つの判決が彼らを滅ぼした(創世記6章)。
Bonitas autem Dei ne illi quidem parti defuit, quae in charitate non stetit, et ab initio sui veneno diabolici livoris intumuit.
PL 17, 1113Aだが神の善意は、愛に立たず、最初から悪魔的な妬みの毒で膨れ上がった部分にさえ欠けなかった。
Principem enim gentis impiae sancti fratris meritis invidentem, caedemque ejus parricidali corde meditantem, dignatur Dominus paterno mitigare consilio, dicens ad Cain: Ut quid tristis factus es? ut quid concidit vultus tuus?
PL 17, 1113B実に、不敬虔な民の長が聖なる兄弟の功績を妬み、その殺害を近親殺しの心で企てていたとき、主は父のごとき忠告で和らげることをよしとし、カインに言った。「なぜ汝は悲しんでいるのか。なぜ汝の顔は沈んだのか」。
Nonne si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti? Quiesce. Ad te enim erit conversio ejus et tu dominaberis ejus. Depone, inquit, ortam de invidiae aemulatione tristitiam, et flammas odii crudelis exstingue.
PL 17, 1113B「汝が正しく献げながら、正しく分けなかったのなら、汝は罪を犯したのではないか。静まれ。それは汝に向かって振り返り、汝がそれを治めるのだから」。神は言う。「妬みの競い心から生じた悲しみを捨て、残酷な憎しみの炎を消せ」。
Nihil tibi Abel nocuit, nec mihi placendo te laesit: despexi munera tua meo judicio, non illius voto. Opus enim bonum negligenter egisti: recta fuisset oblatio tua, si fuisset recta discretio. Sciens cui offerres, scire debueras quid voveres.
PL 17, 1113B「アベルは汝に何の害も与えなかった。私に喜ばれることで汝を傷つけたのでもない。私が汝の捧げ物を退けたのは、私自身の判断によるのであって、彼の願いによるのではない。汝は善い業を、いい加減に行った。区別が正しければ、汝の供え物も正しかったであろう。誰に献げるかを知っていたのだから、何を誓うかも知っているべきであった」。
Non digne inter me et te divisisti, quoniam tibi electiora servasti. Tuus ergo hic error est, tuumque peccatum, quiesce, et noli in insontem fratrem moveri, ad te potius tua culpa revocetur; noli peccato regnum in te dare, sed tu potius in ipsum sume dominatum.
PL 17, 1113B「汝は私と汝のあいだを、ふさわしく分けなかった。より良いものを自分のために取っておいたからである。ゆえにこれは汝の誤りであり、汝の罪である。静まれ。罪なき兄弟に対して心を動かすな。むしろ汝自身の咎が汝に呼び戻されるようにせよ。罪に汝への支配を与えるな。むしろ汝が罪の上に支配を取れ」。
Poenitendo enim nec in majus facinus progredieris, et ab eo in quo te doles displicuisse, mundaberis (Gen. IV) .
PL 17, 1113C「悔い改めるならば、汝はより大きな悪行へ進むこともなく、喜ばれなかったと汝が嘆いているその事柄から、清められるであろう」(創世記4章)。
Cum ergo talia ad Cain loqueretur Deus, numquid ambiguum est voluisse, eum, et quantum ad medendi modum sufficiebat, egisse, ut Cain ab illo impietatis furore resipisceret? Sed malitia pertinax inde facta est inexcusabilior, unde debuit esse correctior.
PL 17, 1113Cこのようなことを神がカインに語ったのだから、神が、カインがあの不敬虔の狂乱から我に返るように望み、かつ、癒やす仕方としては十分なだけのことを行ったということに、疑いがあろうか。しかし頑固な悪意は、矯正されるべきところから、かえって弁解の余地をいっそう失った。
Et utique praesciebat Deus ad quem finem insanientis esset progressura conceptio. Neque ex eo quod falli scientia divina non poterat, necessitate peccandi urgebatur facinus voluntatis: a cujus utique intentione atque effectu potuit incolumitas Abel illaesa defendi, nisi placuisset Deo cum magna laude patientiae suae, ut temporalis furor impii fieret perpetuus honor justi.
PL 17, 1113Cそして神は、狂おしい構想がどんな終わりへ進むかをもちろん予知していた。だが、神の知識が欺かれ得なかったということから、意志による悪行が、罪を犯す必然に迫られたのではない。その企てと結果からアベルの無事は害を受けずに守られ得たはずだが、神は、不敬虔な者の一時の狂乱が義人の永遠の栄誉となることを、アベルの忍耐〔patientiae suae。suae は神を指して「神の忍耐」とも取れる〕の大いなる賞賛とともに良しとした。
Posteris vero istius fratricidae, quamvis in progenitoris sui moribus viverent, numquam se divinam bonitatem negasse quis non facile advertat, si consideret quantum eis prodesse potuerit tam longa patientia Dei, tam dives bonorum temporalium copia, et multiplicatae fecunditatis tam numerosa propagatio?
PL 17, 1113Dこの兄弟殺しの子孫に対しても、彼らが祖先の習俗のうちに生きていたにもかかわらず、神の善意は決して自らを否まなかったことを、誰が容易に悟らないだろうか。神の忍耐がこれほど長く、現世の善の蓄えがこれほど豊かで、増し加わった多産による子孫の繁殖がこれほど数多くなったことが、彼らにどれほど益となりえたかを考えるなら。
Quae beneficia licet obduratis nihil remedii et emendationis attulerint, probant tamen aversionem eorum non divinae fuisse constitutionis, sed propriae voluntatis.
PL 17, 1113Dこれらの恩恵は、頑なになった者たちには何の癒やしも矯正ももたらさなかったとしても、彼らの背きが神の定めによるのではなく、自らの意志によることを証明している。
In conservatione autem Noe filiorumque ejus et nuruum, in quibus omnium gentium seminarium disponebatur (Gen. VII) , quanta divinae gratiae opera revelata sint, sancta Scriptura manifestat, dum in illa mirandae capacitatis arca universi generis animalium quantum reparationi sat erat, receptrice, congregatura ad se omne hominum genus Ecclesia figuratur, dum per lignum et aquam redemptio crucis Christi, et ablutio generationis aperitur, dum in iis qui ex illa mundi vastatione salvati sunt, omnium gentium plenitudo benedicitur, dum donum fecunditatis iteratur, et solo esu suffocatorum et sanguinis interdicto, libertas edendi quod placuerit, augetur, salutisque securitas in testimonio versicoloris arcus, hoc est, in signo multiformis gratiae consecratur (Gen. IX) .
PL 17, 1114Aノアとその子ら、その嫁たちの保存においては──そこにはすべての諸国民の苗床が備えられていた(創世記7章)──、神の恩寵の業がどれほど啓示されたかを、聖書は明らかにしている。すなわち、驚くべき容量をもつあの箱舟が、あらゆる種類の動物を、その再生に足るだけ受け入れたとき、そこに、人類全体を自らのもとに集めることになる教会が象られ、木と水を通して、キリストの十字架による贖いと生まれ〔generationis。洗礼による新生を言うらしく、再生(regeneratio)の意と取った。人の世代(人類)の洗いとも読める〕の洗いが開かれ、あの世の荒廃から救われた者たちにおいて、すべての諸国民の充満が祝福され、多産の賜物が繰り返され、絞め殺されたものと血を食べることだけが禁じられて、望むものを食べる自由が増し、救いの確かさが、色とりどりの虹の証しにおいて、すなわち多様な恩寵のしるしにおいて聖別される(創世記9章)。
Quae utique mysteria atque sacramenta non unius tantum familiae paucissimos tunc homines, sed in ipsis omnes eorum posteros imbuebant, ut quod eruditioni impendebatur parentum, proficeret scientiae filiorum.
PL 17, 1114Bこれらの奥義と秘義は、そのとき、一つの家族のごく少数の人々だけでなく、その人々を通してその子孫すべてをも教え込んだ。親の教育のために注がれたものが、子らの知識において実を結ぶためである。
Jam vero procurrente humanae propagationis augmento, cum ipsa mortalium numerositas de suis multiplicationibus superbiret, et secundum elationis suae altitudinem coelo cuperet molem immodicae instructionis inserere, quam mirabilis erga cohibendam hanc insolentiam fuit divinae censura justitiae?
PL 17, 1114Bやがて、人の増殖が進み、死すべき者たちの数そのものがその繁殖を誇り、高ぶりの高さに応じて、天に過大な建造物の塊を差し入れようと望んだとき、この傲慢を抑えるための神の正義の裁決は、いかに驚くべきものであったか。
Quae unam illorum populorum loquelam notis sibi invicem significationibus consonantem septuaginta et duarum linguarum varietate confudit (Gen. XI) : ut et inter dissonas voces operantium pereunte concordia, insanae molitionis machina solveretur, et habitando orbi terrarum daret incolas malae congregationis opportuna dispersio.
PL 17, 1114Bその裁決は、互いに知られた意味によって調和していたあの民の一つの言語を、七十二の言語の多様さに混乱させ(創世記11章)、作業する者たちの不協和な声のあいだに一致が失われて、狂気の企ての仕掛けが解体され、悪しき集まりの時宜を得た分散が、住まわれるべき世界に住人を与えるようにした。
In isto autem opere providentiae Dei praeordinabantur miracula gratiae christianae, quae omnem hanc dispersionem in illius aedificationis erat vocatura compagem, in qua omne genu flectitur Deo, et omnis lingua confitetur, quoniam Jesus in gloria Dei Patris est (Philip. II) .
PL 17, 1114Cだが、神の摂理のこの業において、キリスト教の恩寵の奇跡があらかじめ定められていた。その恩寵は、この分散のすべてを、あの建物の組み合わせへと召すことになっていた。そこでは「すべてのひざは神にかがみ、すべての舌は、イエスが父なる神の栄光のうちにあると告白する」(フィリピ2章)。
Hanc latitudinem gratiae in plenitudine dispositorum temporum revelandae, facta ab Abraham promissio Dei signis jam luculentioribus indicabat, quando duplex ejus successio, filii scilicet carnis, et filii promissionis, multitudini arenarum comparabatur et siderum, et vir senex per annosam uxoris sterilitatem ab spe jam prolis alienus (Gen. XVI, XXI) , credebat laudabili fide per germen unius filii patrem futurum esse se mundi, prospiciens illum in semine suo, immo conspiciens, qui dixit: Abraham diem meum vidit, et gavisus est (Joan. VIII) .
PL 17, 1114C定められた時の充満において啓示されるはずのこの恩寵の広がりを、アブラハムになされた神の約束は、すでにいっそう明らかなしるしで示していた。それは、彼の二重の子孫、すなわち肉の子らと約束の子らが、砂と星の群れにたとえられ、また老人は、妻が年を重ねて不妊であったため、もはや子の望みから遠ざかっていた(創世記16章、21章)にもかかわらず、一人の子の芽を通して自らが世界の父となることを、称賛すべき信仰で信じ、自らの子孫のうちに彼を見通し、いやむしろ、「アブラハムは私の日を見て、喜んだ」(ヨハネ8章)と言った者を眺め見ていたときである。
Qua fide Abraham cum justificaretur, nondum mandatum circumcisionis acceperat, sed cum esset in praeputio naturali, reputata est fides ejus ad justitiam (Gen. XV; Rom. IV) ; et eadem fides signaculum circumcisionis acceperat in eo corporis membro, per quod semen procreationis perventurum erat ad eam carnem, in qua sine carnali semine Dei Filius Deus verbum caro fieret, ac de Abrahae filia Maria virgine nasceretur, assumptis omnibus in hujus nativitatis consortium qui in Christo per Spiritum sanctum regenerati, quod Abraham credidit, credidissent.
PL 17, 1114Dこの信仰によってアブラハムが義とされたとき、彼はまだ割礼の命令を受けておらず、生まれながらの無割礼のうちにあって、彼の信仰は義と認められた(創世記15章;ローマ4章)。そして同じ信仰が、割礼のしるしを、体のあの部分に受けた。そこを通して生殖の種が、あの肉に至ることになっていた。その肉において、肉の種なしに神の子、神なる言葉が肉となり、アブラハムの娘であるおとめマリアから生まれることになる。この誕生の交わりに、キリストにおいて聖なる霊によって再生され、アブラハムの信じたことを信じた者たちがみな、迎え入れられるのである。
Liber II, Caput V
第II巻 第V章PL 17, 1115AQuod etiam ante adventum Christi nationes quae alienatae a conversatione Israel spem non habebant, ob hoc non sint excusabiles, et quomodo propter persecutiones bonorum Christus populum suum auxerit.
PL 17, 1115Aキリストの到来の前でさえ、イスラエルの暮らしから疎外されて希望を持たなかった諸民族は、それでも弁解の余地のないものであること、またキリストは善人たちへの迫害によって、自らの民をいかに増やしたかについて。
Haec autem fides antequam veniret hoc semen, de quo Abrahae dictum est: In semine tuo benedicentur omnes gentes terrae (Galat. III; Gen. XXII) : intra unius stirpis populum continebatur vigente apud veros Israelitas spe redemptionis nostrae: quoniam etsi fuerint ex alienigenis quos temporibus legis veritas illustrare dignata sit, tamen tam pauci fuerunt, ut vix recognoscantur an fuerint.
PL 17, 1115Aしかし、この信仰は、アブラハムに「汝の子孫によって、地のすべての諸国民が祝福される」(ガラテヤ3章;創世記22章)と言われた、その子孫が来る前は、一つの血筋の民の内にとどめられていた。真のイスラエル人たちのもとでは、我々の贖いの希望が盛んだったからである。律法の時代に、真理が光を当てることをよしとした者が異族の中から出たとしても、その数はあまりに少なく、そういう者がいたのかどうかさえ、ほとんど認められないほどであった。
Neque ob hoc excusabiles sint nationes, quae alienatae a conversatione Israel, spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo sub ignorantiae tenebris perierunt (Ephes. II) : quia haec abundantia gratiae quae nunc universum mundum rigat, pari antea largitate non fluxit.
PL 17, 1115Aしかし、今全世界を潤しているこの恩寵の豊かさが、以前には同じ寛大さで流れていなかったからといって、イスラエルの暮らしから疎外され、希望を持たず、この世で神なきまま、無知の闇のもとで滅びた諸民族(エフェソ2章)が、弁解の余地のあるものとなるのではない。
Adhibita enim semper est universis hominibus quaedam supernae mensura doctrinae quae etsi parcioris occultiorisque gratiae fuit, suffecit tamen, sicut Dominus judicavit, quibusdam ad remedium, omnibus ad testimonium: ut non dubie, sed evidenter appareat, quod nisi ubi abundavit peccatum, superabundaret gratia (Rom. V) , nunc quoque universum genus humanum similis obcaecaret impietas.
PL 17, 1115B実際、すべての人には常に、天上の教えのある度合いが与えられていた。それは、より乏しく、より隠された恩寵ではあったが、主が判断したとおり、ある者には癒やしのために、すべての者には証しのために、なお十分であった。それは、罪が増したところに恩寵が満ちあふれたのでなければ(ローマ5章)、今も同様の不敬虔が全人類を盲目にしたであろうことが、疑いなく、明白に示されるためである。
An forte (ut plerique garriunt) meliora quam veterum ingenia nostris saeculis orta sunt, et aptiores divinis donis animas tempora extrema pepererunt?
PL 17, 1115Bそれとも、多くの者が言い立てるように、もしかして我々の世には古人の資質よりも優れたものが生まれ、終わりの時が、神の賜物にいっそうふさわしい魂を産んだのだろうか。
Quod etiam si ita esset, ad bonitatem id referendum esset auctoris, qui vocandis ad vitam aeternam populis, ea quae non reniterentur, corda finxisset.
PL 17, 1115C仮にそうだとしても、それは作り主の善意に帰すべきことであった。永遠の生命へと召されるべき民のために、逆らわない心を造った、ということだからである。
Sed nihil prorsus novatum est in generatione carnali, nec generosior avis minorum orta successio est, cum potius in hominibus illius temporis quo mundi redemptor advenit, quanto erat propago tardior, tanto sit iniquitas inventa robustior.
PL 17, 1115Cしかし、肉による世代においては何も新しくならなかった。後の者たちの継承が、祖先よりも高貴な生まれになったのでもない。むしろ、世の贖い主が来た時代の人々においては、血筋が遅くなるほど、不法はいっそう強く見いだされたのである。
Probavit hoc Judaici furoris impietas: et quam apta Evangelio Christi fuerit illa generatio, non solum populi, sed etiam Scribarum et principum ac sacerdotum corda docuerunt: quibus parum fuit in agnum Dei tollentem peccatum mundi (Joan. I) , contra testificationem legis, contra oracula prophetarum, contra divinarum experimenta virtutum, seditionibus, contumeliis, sputis, alapis, colaphis, lapidibus, flagris, et ad postremum crucis atrocitate saevisse, nisi etiam testes resurrectionis ejus eadem persequerentur insania: quam apostoli quando a pontificibus flagellati sunt, ostenderunt in psalmo Davidico prophetatam, dicentes (Act. IV) : Domine, tu es Deus qui fecisti coelum et terram et mare, et omnia quae in eis sunt: qui Spiritu sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania: astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum ejus (Psal. II) ?
PL 17, 1115Cユダヤ人の狂気の不敬虔がこれを証明した。あの世代がキリストの福音にいかにふさわしかったかは、民だけでなく、律法学者たち、君主たち、祭司たちの心が教えた。彼らは、世の罪を取り除く神の子羊(ヨハネ1章)に対して、律法の証言に逆らい、預言者たちの託宣に逆らい、神の力が示した証しに逆らい、騒乱、侮辱、唾、平手打ち、拳、石、鞭をもって、最後には十字架の残虐をもって荒れ狂うだけでは足りず、その復活の証人たちまでも同じ狂気で迫害するほどであった。使徒たちは、大祭司たちに鞭打たれたとき、これがダビデの詩篇に預言されていたことを示して言った(使徒言行録4章)。「主よ、汝は天と地と海と、その中のすべてのものを造った神である。汝は聖なる霊によって、我々の父であり汝の僕であるダビデの口を通して言った。『なぜ諸国民は騒ぎ立ち、諸々の民は空しいことを思い巡らしたのか。地の王たちは立ち上がり、君主たちは主とそのキリストに逆らって、一つに集まったのか』(詩篇2)」。
Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum filium tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israel, facere quae manus tua et consilium decreverunt fieri (Luc. XXII) .
PL 17, 1115D「実に、この町で、汝が油を注いだ汝の聖なる子イエスに逆らって、ヘロデとポンティオ・ピラトが、諸国民とイスラエルの民とともに集まり、汝の手と計画が行われるよう定めたことを行った」(ルカ22章)〔引かれた句は使徒言行録4:27–28〕。
Igitur ad manifestandam gratiam Dei, quae externo ejus incommutabilique consilio in salutem omnium gentium disponebatur, non priora quasi incapacia declinata sunt tempora, sed ista electa, quae tales populos ediderunt, quorum ferox et voluntaria iniquitas non consulendi affectu, sed intentione saeviendi persisteret facere quae manus Dei et consilium decreverunt fieri, ut mirabilior esset gratia et potentia Dei, quae de tam duris animis, tam tenebrosis mentibus, tam inimicis cordibus fecit sibi populum fidelem, subditum, sanctum: qui non per sapientiam hujus mundi pervenit ad lumen sapientiae Dei, sed per illius donum, de quo testatur Joannes Apostolus, dicens: Scimus quia Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus (I Joan. V) .
PL 17, 1116Aゆえに、神の恩寵、すなわちすべての諸国民の救いのために永遠で〔底本は externo。aeterno と読む〕不変の計画によって定められていた恩寵を明らかにするために、先の時代が、いわば受け入れ得ないものとして避けられたのではなく、これらの時代が選ばれたのである。この時代は、荒々しい自発の不法が、思慮する心からではなく猛り狂う意図から、神の手と計画が行われるよう定めたことを行うことに固執するほどの民を生み出した。それは、これほど頑なな心、これほど闇に覆われた精神、これほど敵意に満ちた心から、神が自らのために、信ある、従順な、聖なる民を造った恩寵と力が、いっそう驚嘆すべきものとなるためである。この民は、この世の知恵によってではなく、神の知恵の光に至った。使徒ヨハネが証しして、こう言う賜物によってである。「我々は知っている。神の子が来て、我々に、真の神を知るための思いを与え、その真の子のうちに我々がいるようにしたことを」(一ヨハネ5章)。
Cui testimonio apostolus Paulus consonat, dicens: Gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine, qui eripuit nos de tenebris, et de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suae (Coloss. I) .
PL 17, 1116Bこの証言に使徒パウロも同調して言う。「父に感謝しつつ。父は、光の中にある聖なる者たちの分け前の籤にあずかる者として、我々をふさわしくした。父は我々を闇から、闇の権力から救い出し、自らの愛する子の国へと移した」(コロサイ1章)。
Et iterum idem: Eramus enim, inquit, aliquando insipientes, increduli, errantes, servientes, desideriis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.
PL 17, 1116Bさらに同じ者は再び言う。「我々もかつては愚かで、不信で、迷い、さまざまの欲望と快楽に仕え、悪意と妬みのうちに生き、憎まれるべき者であり、互いに憎み合っていた」。
Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri, non ex operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis Spiritus sancti, quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum, ut justificati gratia ipsius haeredes simus secundum spem vitae aeternae (Tit. I) .
PL 17, 1116B「しかし、我々の救い主の優しさと人への愛が現れたとき、我々が行った正義の業によってではなく、自らの慈しみに従って、神は我々を、聖なる霊の再生の洗いによって救った。この霊を、神は我々の救い主イエス・キリストを通して豊かに我々の上に注いだ。それは、その恩寵によって義とされた我々が、永遠の生命の希望に従って、相続人となるためである」(テトス1章)〔引かれた句はテトス3:3–7〕。
Potuitne plenius, luculentius, verius explicari, quae merita hominum Christus invenerit, et quos sibi mores subjecerit, quae ad se corda converterit, quando venit mederi non sanis, sed male habentibus, et vocare non justos, sed peccatores (Matth. IX) ? quoniam gentium populus qui sedebat in tenebris, lucem vidit magnam, et sedentibus in tenebris et umbra mortis, lux orta est illis (Isa. IX) .
PL 17, 1116C人々のどんな功績をキリストが見いだしたのか、どんな習俗を自らに服させたのか、どんな心を自らに向け変えたのかを、これ以上に十全に、明らかに、真実に説明することができただろうか。キリストは、健やかな者ではなく病んでいる者を癒やすため、義人ではなく罪人を召すために来たのである(マタイ9章)。実に、「闇の中に座していた諸国民の民は大いなる光を見、闇と死の影の中に座していた者たちに、光が昇った」(イザヤ9章)と書かれている。
Fremebant gentes, irascebantur populi, saeviebant reges, et potestates contradicebant, superstitiones et totius mundi reluctabantur errores.
PL 17, 1116C諸国民は騒ぎ、諸々の民は怒り、王たちは荒れ狂い、権力者たちは逆らい、迷信と全世界の誤りは抵抗した。
Sed de resistentibus, furentibus, persequentibus populum suum Christus augebat, et per vincula ac supplicia mortesque sanctorum roborabatur fides, vincebat veritas, perque universum mundum Dominici agri segetis multiplicabatur ubertas.
PL 17, 1116Cしかしキリストは、抵抗し、荒れ狂い、迫害する者たちの中から、自らの民を増やした。聖なる者たちの鎖、責め苦、死を通して信仰は強められ、真理は勝ち、全世界にわたって主の畑の実りの豊かさが増し加わった。
Tanta enim desuper praebebatur constantia fidei, fiducia spei, fortitudo tolerantiae, ut ille ignis dilectionis, quem in cordibus fidelium Spiritus sanctus accenderat, nullo modo ab opprimentibus posset exstingui: cum et qui cruciabantur, vehementius inardescerent: et qui saeviebant, eamdem quam persequebantur, flammam saepe conciperent, qua beatus apostolus Paulus ignitus fidenter ferventerque dicebat: Justificati igitur ex fide pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem et accessum habemus fide in gratiam istam in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei: non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V) .
PL 17, 1116D実に、天から、信仰の揺るぎなさ、希望の確信、忍耐の勇気がこれほど与えられたので、信ある者たちの心に聖なる霊が燃え立たせた愛の火は、迫害する者たちによってはどうしても消され得なかった。責め苦を受ける者はいっそう激しく燃え上がり、荒れ狂う者もしばしば、自分たちが迫害していたその炎を宿したのである。福なる使徒パウロはその炎に燃やされて、確信をもって熱烈にこう言った。「それゆえ、信仰によって義とされた我々は、我々の主イエス・キリストによって神に対して平和を持とう。彼によって我々は、信仰によって、我々が立っているこの恩寵に近づくことを得た。我々は神の子らの栄光の希望を誇る。それだけでなく、艱難をも誇る。艱難は忍耐を、忍耐は練達を、練達は希望を生むと知っているからである。希望は恥に終わらせない。我々に与えられた聖なる霊によって、神の愛が我々の心に注がれているからである」(ローマ5章)。
Et iterum (Rom. VIII) : Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? Sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die, aestimati sumus sicut oves occisionis (Ps. XLIII) .
PL 17, 1117Aまた言う(ローマ8章)。「誰が我々をキリストの愛から引き離すのか。艱難か。苦悶か。迫害か。飢えか。裸か。危険か。剣か。書かれているとおりである。『汝のゆえに我々は一日中死に渡され、屠られる羊のように見なされた』(詩篇43)」。
Sed in his omnibus superamus, per eum qui dilexit nos. Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei quae est in Christo Jesu Domino nostro.
PL 17, 1117A「しかし、これらすべてにおいて、我々は、我々を愛した者によって勝ち越える。私は確信する。死も命も、天使も支配者も、現在のものも未来のものも、強さ〔fortitudo〕も高みも深みも、他のいかなる被造物も、我々の主キリスト・イエスにある神の愛から、我々を引き離すことはできない」。
Haec charitas diffusa per Spiritum sanctum fecit, ut mundus fidelium mundum vinceret impiorum.
PL 17, 1117B聖なる霊によって注がれたこの愛が、信ある者たちの世界が不敬虔な者たちの世界に勝つようにしたのである。
Haec Neronis crudelitatem, Domitiani furorem, multorumque post eos principum glorioso innumerabilium martyrum fine confudit, donante Christo imitatoribus suis de persecutionibus regum, aeternarum stemmata coronarum.
PL 17, 1117Bこの愛が、ネロの残酷、ドミティアヌスの狂気、またそのあとの多くの君主たちの残酷を、数え切れない殉教者たちの栄えある最期によって辱めた。キリストは、自らに倣う者たちに、王たちの迫害から、永遠の冠の花環を与えたのである。
Liber II, Caput VI
第II巻 第VI章PL 17, 1117BQuod Christus pro omnibus impiis et peccatoribus mortuus fuerit. Nulla igitur ratio dubitandi est Jesum Christum Dominum nostrum pro impiis et peccatoribus mortuum: a quorum numero si aliquis liber inventus est, non est pro omnibus mortuus Christus.
PL 17, 1117Bキリストはすべての不敬虔な者と罪人のために死んだこと。――したがって、我々の主イエス・キリストが不敬虔な者たちと罪人たちのために死んだことを疑う理由は無い。その数から免れている者が誰か見いだされるなら、キリストはすべての人のために死んだのではないことになる。
Sed prorsus pro omnibus mortuus est. Nemo ergo omnium hominum ante reconciliationem, quae per Christi sanguinem facta est, non aut peccator aut impius, dicente Apostolo: Si enim Christus cum adhuc infirmi essemus, juxta tempus pro impiis mortuus est: vix enim pro justo quis moritur, nam pro bono forsitan quis audeat mori.
PL 17, 1117Cしかし、キリストは間違いなくすべての人のために死んだ。ゆえに、キリストの血によって成った和解の前には、すべての人のうち誰も、罪人か不敬虔な者でない者はいない。使徒が言うとおりである。「実に〔底本は si enim(もし…なら)。帰結の句が続かないので「実に」の意に取った〕、キリストは、我々がなお弱かったとき、時に応じて不敬虔な者たちのために死んだ。義人のために死ぬ人はほとんどいない。善い人のためなら、あるいは死ぬことをあえてする者もいよう」。
Commendat autem suam charitatem Deus in nobis, quoniam si cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est, multo magis justificati in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum.
PL 17, 1117C「しかし神は、我々のうちに自らの愛を示す。なぜなら、我々がなお罪人であったときにキリストが我々のために死んだのであれば、その血によって義とされた我々は、いっそう、彼によって怒りから救われるであろうから」。
Si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius (Rom. V) .
PL 17, 1117C「なぜなら、我々が敵であったときに、その子の死によって神と和解したのであれば、和解した今は、いっそう、その命によって救われるであろうから」(ローマ5章)。
Idem autem Apostolus in secunda ad Corinthios ait: Charitas enim Christi urget nos, judicantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est, ut et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est, et resurrexit (II Cor. V) .
PL 17, 1117D同じ使徒は、二コリントにおいてこう言う。「キリストの愛が我々を駆り立てる。我々はこう判断するからである。もし一人がすべての人のために死んだのなら、すべての人が死んだのである。そして彼はすべての人のために死んだ。それは、生きている者たちがもはや自分のためにではなく、自分たちのために死んでよみがえった者のために生きるためである」(二コリント5章)。
De se ipso vero quid pronuntiet audiamus: Fidelis, inquit, sermo, et omni acceptione dignus, quia Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum.
PL 17, 1117D彼が自分自身について何と宣言するかを聞こう。「この言葉は信頼でき、あらゆる受容に値する。キリストは、罪人を救うためにこの世に来た。私はその罪人の第一である」と彼は言う。
Sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam (I Tim. I) .
PL 17, 1117D「しかし、私が慈しみを受けたのは、キリスト・イエスがまず私において、あらゆる忍耐を示し、彼を信じて永遠の生命に至ることになる者たちの手本とするためである」(一テモテ1章)。
Sive ergo circumcisio, sive praeputium, peccato universaliter concludebatur, unusque omnes reatus obstrinxerat, et inter magis minusque impios nemo erat qui posset absque Christi redemptione salvari: quae redemptio universo sese intulit mundo, et omnibus hominibus indifferenter innotuit: quandoquidem in die quinquagesimo ab illo pascha in quo se hostiam Deo verus Agnus obtulerat, cum apostoli et qui cum eis unanimes erant, repleti Spiritu sancto linguis omnium gentium loquerentur, conveniebat excita miraculo diversi generis hominum multitudo, ut Evangelium Christi in eis qui aderant, totus mundus audiret.
PL 17, 1118Aそれゆえ、割礼であれ無割礼であれ、すべての者が罪のもとに閉じ込められ、一つの罪責がすべてを縛っていた。より多く不敬虔な者とより少なく不敬虔な者のあいだにも、キリストの贖いなしに救われうる者は一人もいなかった。この贖いは全世界に及び、すべての人に差別なく知らされた。真の子羊が自らを神への犠牲として献げた〔その〕過越から五十日目に、使徒たちと、彼らとともに心を一つにしていた者たちが、聖なる霊に満たされてすべての諸国民の言葉で語ったとき、その奇跡に促されて、さまざまな種類の人々の群れが集まったのである。そこに居合わせた者たちのうちに、全世界がキリストの福音を聞くためであった。
Confluxerant autem (sicut scriptum est) Parthi et Medi: Elamitae, et qui inhabitant Mesepotamiam, Judaeam et Cappadociam, Pontum et Asiam, Phrygiam et Pamphyliam, Aegyptum et partes Libyae, quae est circa Cyrenen, et advenae Romani, Judaei quoque et Proselyti, Cretes et Arabes, audientes eorum linguis praedicari magnalia Dei (Act. II) : quorum testificatio etiam in eas gentes quae remotiores sunt, longe lateque procurreret.
PL 17, 1118A書かれているとおり、集まったのはパルティア人、メディア人、エラム人、メソポタミア、ユダヤ、カパドキア、ポントとアジア、フリギアとパンフィリア、エジプトとキレネに近いリビアの地方に住む者たち、滞在中のローマ人、ユダヤ人と改宗者、クレタ人とアラビア人であり、彼らは自分たちの言葉で神の大いなる業が宣べ伝えられるのを聞いた(使徒言行録2章)。彼らの証しは、さらに遠くにある諸国民にまで、遠く広く行き渡ることになっていた。
Ad cujus rei effectum credimus providentia Dei Romani regni latitudinem praeparatam, ut nationes vocandae ad unitatem corporis Christi, prius jure unius imperii consociarentur impietatis; quamvis gratia christiana non contenta sit eosdem limites habere quos Roma, multosque jam populorum sceptro crucis Christi illa subdiderit, quos armis suis ista non domuit.
PL 17, 1118Bこの事の成就のために、神の摂理がローマ帝国の広さを備えたと我々は信じる。キリストの体の一体性へと召されるべき諸民族が、まず一つの帝国の法のもとで、不敬虔において〔impietatis の係りは定かでない。「一つの不敬虔の帝国の法のもとで」とも読める〕結び合わされるためである。とはいえ、キリスト教の恩寵は、ローマと同じ境界を持つことで満足せず、ローマが武力で従えなかった多くの民を、キリストの十字架の笏のもとにすでに服させた。
Quae tamen per apostolici sacerdotii principatum amplior facta est arce religionis, quam solio potestatis.
PL 17, 1118Bしかし〔ローマは〕、使徒的な司教職〔sacerdotium〕の首位によって、権力の玉座によってよりも、信仰の砦によっていっそう大きくなった〔Quae は前文の Roma を指すと取った〕。
Quod si forte, quemadmodum quasdam gentes, quod non volunt, in consortium filiorum Dei novimus adoptatas, ita etiam nunc in extremis mundi partibus sunt aliquae nationes quibus nondum gratia Salvatoris illuxit: non ambigimus etiam circa illas occulto judicio Dei tempus vocationis esse dispositum, quo Evangelium quod nondum viderunt, audiant atque suscipiant.
PL 17, 1118Cもし、ちょうど我々がある諸国民が、望まないのに〔底本は quod non volunt。係りは定かでない。「望んだわけでもないのに」と取った〕神の子らの交わりへと養子にされたのを知っているように、いまなお世界の果ての地に、救い主の恩寵がまだ輝いていない諸民族があるとしても、我々は、それらについても、神の隠れた裁きによって召命の時が定められており、その時にまだ見たことのない福音を聞き、受け入れることを疑わない。
Quibus tamen illa mensura generalis auxilii quae desuper omnibus semper hominibus est praebita, non negatur: quamvis tam acerbo natura humana vulnere sauciata sit, ut ad cognitionem Dei neminem contemplatio spontanea plene valeat erudire, nisi obumbrationem cordis vera lux discusserit, quam inscrutabili judicio Deus justus et bonus non ita praeteritis saeculis quemadmodum in novissimis diebus effudit.
PL 17, 1118Cそれでも、天から常にすべての人に与えられてきた、あの一般の助けの度合いは、彼らにも否まれていない。もっとも、人間の本性はきわめて痛ましい傷を負っており、真の光が心の陰りを払い除けないかぎり、自然な観想だけでは誰一人として神の認識へと十分に教え導くことはできない。義にして善なる神は、その光を、究め得ない裁きによって、過ぎ去った世々には、終わりの日々のようには注がなかったのである。
Unde et beatus apostolus Paulus scribens Colossensibus ait: Mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis ejus, quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti hujus in gentibus, quod est Christus in vobis spes gloriae (Coloss. I) .
PL 17, 1118Dそれゆえ、福なる使徒パウロはコロサイの人々に書き送って言う。「世々と世代のあいだ隠されていたが、今は聖なる者たちに現された奥義。神は、この秘義の栄光の富が諸国民のあいだでどのようなものかを、彼らに知らせようと望んだ。それは、汝らのうちにあるキリスト、栄光の希望である」(コロサイ1章)。
Liber II, Caput VII
第II巻 第VII章PL 17, 1118DQuomodo mysterium vocationis gentium prophetis fuerit cognitum et apostolis. Numquid hoc mysterium etiam prophetis incognitum fuit? et illi per quos Spiritus sanctus loquebatur, ea quorum ab ipsis fiebant denuntiationes, nesciebant?
PL 17, 1118D諸国民の召命の奥義が、預言者たちと使徒たちにいかに知られていたかについて。――この奥義は、預言者たちにも知られていなかったのか。聖なる霊が彼らを通して語ったその人々は、自分たちが告げているそのことを知らなかったのか。
Non ita plane intelligendum puto, sed ipsis gentibus absconditum fuisse mysterium, quod Dominus quando voluit, et quibus voluit revelavit.
PL 17, 1119A私は、そのようにまったく理解すべきではないと思う。むしろ、この奥義は諸国民自身に隠されていたのであり、主は望んだときに、望んだ者たちに啓示したのである。
Nam de vocatione gentium quae non erant populus Dei, et quibus prius non misertus est, nunc autem miseretur, in Deuteronomio ita dicitur; Et vidit Dominus, et zelavit, et iratus est propter iram filiorum suorum et filiarum, et dixit: Avertam faciem meam ab eis et ostendam quid erit in novissimo, quia generatio perversa est, filii in quibus non est fides in illis.
PL 17, 1119Aというのも、神の民ではなかった諸国民──以前は憐れまず、今は憐れんでいる──の召命については、申命記にこう言われているからである。「主は見て、妬み、自らの息子たちと娘たちの怒りのゆえに怒った。そして言った。『私は彼らから顔を背け、終わりに何が起こるかを示そう。彼らは曲がった世代、信仰が彼らのうちにない子らだからである』」。
Ipsi in zelum compulerunt me in eo quod non est Deus, irritaverunt me in idolis suis, et ego in zelum incitabo eos in ea quae non erat gens, super gente insipiente irritabo eos (Deut. XXXII) .
PL 17, 1119A「彼らは、神でないものによって私に妬みを起こさせ、偶像によって私を怒らせた。私も、国民でなかったものによって彼らに妬みを起こさせ、愚かな国民によって彼らを怒らせよう」(申命記32章)。
Et David haec de adoraturis Deum omnibus gentibus praecinit: Omnes gentes quascumque fecisti, venient et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum (Ps. LXXXV) . Et iterum idem: Et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei (Ps. LXXI) .
PL 17, 1119Aダビデも、すべての諸国民が神を拝むことになることについて、あらかじめ歌った。「汝が造ったすべての諸国民は、来て、汝の前で礼拝し、主よ、汝の名に栄光を帰すであろう」(詩篇85)。また同じ者が再び言う。「地のすべての王は彼を礼拝し、すべての諸国民は彼に仕えるであろう」(詩篇71)。
Et iterum: Benedicentur in ipso omnes tribus terrae; omnes gentes magnificabunt eum (Ibid.) .
PL 17, 1119Bまた言う。「地のすべての部族は彼において祝福され、すべての諸国民は彼を大いなるものとするであろう」(詩篇71)。
Esaias quoque similia annuntiat, dicens: Quoniam erit in novissimis diebus manifestus mons Domini, et domus Dei in cacumine montium, et exaltabitur super colles, et venient ad eum omnes gentes (Isai. II) .
PL 17, 1119Bイザヤも同じようなことを告げて言う。「終わりの日々に、主の山が現れ、神の家は山々の頂にあり、丘の上に高く上げられ、すべての諸国民が彼のもとに来る」(イザヤ2章)。
Et iterum idem: Et faciet, inquit, Dominus sabaoth omnibus gentibus, in monte isto bibent in jucunditate vinum, ungentur unguento in monte ipso, tradet haec omnia gentibus, hoc enim consilium super omnes gentes (Isai. XXV) .
PL 17, 1119Bまた同じ者が言う。「万軍の主はすべての諸国民に行う〔faciet の目的語は刷られていない。宴を設けることを言うらしい〕。この山で、人々は喜びのうちにぶどう酒を飲み、この山で香油を塗られる。主はこれらすべてを諸国民に渡す。これは、すべての諸国民に対する計画だからである」(イザヤ25章)。
Et iterum idem: Et revelabit Dominus brachium suum sanctum in conspectu omnium gentium, et videbunt omnes fines terrae salutem quae a Domino est (Isai. LII) . Et iterum: Ecce advenae ad te per me accedent, et ad te fugient (Isai. LIV) .
PL 17, 1119Cまた同じ者が言う。「主は、その聖なる腕をすべての諸国民の目の前に現し、地の果てはみな、主から来る救いを見るであろう」(イザヤ52章)。また言う。「見よ、寄留者たちが、私を通して汝のもとに来て、汝のもとへ逃れる」(イザヤ54章)。
Et infra: Gentes quae te non cognoverunt, invocabunt te: et populi qui te nesciunt, ad te confugient (Isai. LV) .
PL 17, 1119Cそのあとに言う。「汝を知らなかった諸国民は汝を呼び、汝を知らない諸々の民は汝のもとへ逃れる」(イザヤ55章)。
Osee quoque paria prophetat, dicens: Et erit in loco in quo dictum est eis: Non populus meus vos, ibi vocabuntur filii Dei vivi et congregabuntur filii Juda et filii Israel in idipsum (Osee I) .
PL 17, 1119Cホセアも同じことを預言して言う。「『汝らは私の民でない』と彼らに言われたその場所で、彼らは生ける神の子らと呼ばれ、ユダの子らとイスラエルの子らは一つに集められる」(ホセア1章)。
Et iterum: Miserebor non dilectae, et dicam non populo meo: Populus meus es tu, et ipse dicet: Deus meus es tu (Osee II) .
PL 17, 1119Cまた言う。「私は愛されなかった者を憐れみ、私の民でない者に言う。『汝は私の民である』と。そして彼は言う。『汝は私の神である』」(ホセア2章)。
Sub apostolis vero cum ii qui in Christum ex circumcisione crediderant, eos qui gentiles erant, dicebanturque praeputium, justificationum gratiae arbitrarentur participes esse non posse: docet beatus apostolus Petrus quam indiscretus apud Deum uterque sit populus, si in unitatem fidei ambo convenerint.
PL 17, 1119C使徒たちの時代には、キリストを信じた割礼の者たちが、異邦人であって「無割礼」と呼ばれる者たちは、義とする恩寵にあずかることはできないと考えていた。福なる使徒ペトロは、両方の民が信仰の一体性において会するなら、神のもとでいかに区別がないかを教える。
Cum autem, inquit, coepissem loqui, decidit Spiritus sanctus super eos, sicut et in nos in initio. Recordatus sum autem verbi Domini sicut dicebat: Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto.
PL 17, 1119Dペトロは言う。「私が語り始めたとき、聖なる霊が、最初に我々の上に降ったように、彼らの上にも降った。そこで私は、主の言葉を思い出した。主はこう言っていたのである。『ヨハネは水で洗礼を授けたが、汝らは聖なる霊で洗礼を受ける』」。
Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis, qui credidimus in Dominum Jesum Christum, ergo quis eram qui possem prohibere Deum? His auditis, tacuerunt, et glorificaverunt Deum, dicentes: Ergo et gentibus Deus poenitentiam ad vitam dedit (Act. XI) .
PL 17, 1119D「それゆえ、主イエス・キリストを信じた我々に与えたのと同じ恩寵を、神が彼らにも与えたのなら、私は何者で、神を妨げることができたであろうか」。これを聞いて、彼らは黙り、神に栄光を帰して言った。「それでは、諸国民にも、神は命に至る悔い改めを与えた」(使徒言行録11章)。
Jacobus quoque apostolus de hac vocatione gentium dicit (Act. XV) : Viri fratres, audite me: Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo et huic concordant verba prophetarum, sicut scriptum est: Post haec revertar, et reaedificabo tabernaculum David, quod cecidit, et diruta ejus aedificabo, et erigam illud (Amos IX) , ut requirant caeteri hominum Dominum, et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens haec: notum a saeculo est Domino opus suum.
PL 17, 1120A使徒ヤコブも、諸国民のこの召命について言う(使徒言行録15章)。「兄弟である人々よ、私に聞け。シモンは、神が初めにいかに諸国民から自らの名のために民を取ることを顧みたかを語った。そしてこれに預言者たちの言葉が一致する。書かれているとおりである。『この後、私は戻り、倒れたダビデの幕屋を再び建て、その廃墟を建て直し、それを立て直す』(アモス9章)。『それは、人々の残りの者たちと、私の名が呼ばれたすべての諸国民とが、主を求めるためである』と、これを行う主は言う。『その業は、永遠の昔から主に知られている』」。
Simeon quoque ille, cui responsum erat a Spiritu sancto non eum visurum mortem priusquam videret Christum Domini, de salute omnium gentium quae in Christo revelabatur, haec dixit: Nunc dimitte servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace: quia viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum, lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israel (Luc. II) .
PL 17, 1120Aあのシメオンも、聖なる霊から、主のキリストを見るまでは死を見ないと告げられていたが、キリストにおいて啓示されるすべての諸国民の救いについて、こう言った。「主よ、今、汝の僕を、汝の言葉に従って平安のうちに去らせよ。私の目は、汝の救いを見たからである。汝はそれを、すべての民の前に備えた。諸国民への啓示の光、汝の民イスラエルの栄光である」(ルカ2章)。
His et aliis testimoniis Scripturarum non dubie demonstratur istam ditissimam, potentissimam, benignissimam gratiam qua in novissimo mundi tempore omnes gentes in regnum Christi vocantur, prioribus saeculis in occulto Dei absconditam fuisse consilio.
PL 17, 1120Bこれらの証言と聖書のほかの証言によって、疑いなく示される。世の終わりの時にすべての諸国民がキリストの国へと召されるこの最も豊かで、最も力ある、最も寛大な恩寵は、以前の世々には、神の隠れた計画のうちに隠されていたのである。
Et cur hac manifestatione qua nunc universis nationibus innotescit, antea revelata non fuerit, nullam posse scientiam comprehendere, nullam intelligentiam penetrare: cum tamen illud quod de bonitate Dei piissime creditur, quia omnes homines velit salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire (I Tim. II) , non oporteat nisi perpetuum aeternumque sentiri, secundum eas mensuras quibus Deus dona generalia specialibus novit cumulare muneribus: ut et qui exsortes gratiae fuerint, de sua nequitia redarguantur: et qui ejus lumine enituerint, non in suo merito, sed in Domino glorientur.
PL 17, 1120Bまた、この恩寵が、今それによってすべての諸民族に知られるようになっているこの顕現によって、なぜ以前には啓示されなかったのかを、いかなる知識も把握できず、いかなる理解力も見抜けない。とはいえ、神の善意について最も敬虔に信じられていること、すなわち神が「すべての人が救われ、真理の認識に至ることを望む」(一テモテ2章)ということは、永続し永遠に変わらぬこととしてのみ受け取られるべきである。それは、神が一般的な賜物に特別な賜物を積み重ねることを知っている、その度合いに従ってであり、それによって、恩寵にあずからなかった者たちは自らの邪悪を論駁され、恩寵の光に輝いた者たちは、自らの功績ではなく主において誇るのである。
In hoc sane angusto quidem, sed tamen recto intelligentiae tramite non parum difficultatis opponit consideratio parvulorum, qui nullo judicio rationis utuntur, quo auctoris sui beneficia sentientes, ad agnitionem valeant veritatis accedere, nec videntur de neglectu opitulantis gratiae juste argui, in illa ignorantia naturaliter constituti, quam dubium non est nullam recipere scientiam, nullam sentire doctrinam.
PL 17, 1120Cこの狭いが、しかし正しい理解の小道において、幼子たちを考えることは少なからぬ困難を呈する。幼子たちは理性の判断をまったく用いず、それによって自らの作り主の恩恵を感じ取って真理の認識に近づくことができない。けれども、助ける恩寵を怠ったことで正しく責められているとも見えない。彼らは、いかなる知識も受けず、いかなる教えも感じ取らないことが疑いのない無知の中に、生まれながらに置かれているからである。
Liber II, Caput VIII
第II巻 第VIII章PL 17, 1120CQuare tanta multitudo non regeneratorum infantium a perpetua alienetur salute. Unde cum omnes homines velit Deus salvos fieri (Ibid.) , quid est quod alienatur a salute perpetua tanta infantium multitudo, totque in his aetatibus hominum millia extra vitam relinquuntur aeternam; quasi ad hoc tantum conditi sint ab eo, qui neminem odiens creavit, ut quia in hunc mundum cum peccati carne venerunt, insolubilis culpae vincula sine reatu propriae actionis inciderent?
PL 17, 1120C新たに生まれなかった乳飲み子のこれほど大きな群れが、永遠の救いから遠ざけられるのは、なぜか。――それゆえ、神は「すべての人が救われることを望む」(一テモテ2章)というのに、これほど多くの乳飲み子の群れが永遠の救いから遠ざけられ、この年齢の幾千もの人々が永遠の生命の外に置き去りにされるのは、どういうことか。誰をも憎まずに創造した者によって、罪の肉をまとってこの世に来たがゆえに、自らの行いの責めもないまま、解けない咎の鎖に落ちるために、ただそのためだけに造られたかのようではないか。
Quid hoc profundius, quid mirabilius esse potest? Neque credi fas est, eos qui regenerationis non adepti sunt sacramentum, ad ullum beatorum pertinere consortium.
PL 17, 1120Cこれより深いこと、これより驚くべきことがありえようか。しかも、再生の秘跡を得なかった者たちが、福なる者たちのいかなる交わりにも属すると信じることは、許されない。
Et magis stupendum, magisque sit mirum, quod ubi actio non offendit, ubi arbitrium non resistit, ubi eadem miseria, similis imbecillitas, causa communis est, non unum esse de tanta parilitate judicium; et quales reprobat abdicatio, tales adoptat electio.
PL 17, 1121Aさらに驚嘆すべく、さらに不思議なのは、行いが罪を犯さず、自由意志が逆らわず、同じ悲惨、同じ弱さ、共通の原因があるところで、これほどの同等さにもかかわらず裁きが一つでないこと、そして、拒絶が捨てる者と同じ種類の者を、選びが養子とすることである。
Verumtamen de hac altitudine discretionis Dei non conturbabitur cor nostrum, si firma et stabili fide omne judicium Dei justum esse credamus, nec appetamus habere cognitum, quod voluit esse secretum; ut ubi investigari non potest quare ita judicet, sufficiat scire quis judicet.
PL 17, 1121Aしかしながら、神の区別のこの深さについて、我々の心は乱されないであろう。堅く確かな信仰によって神のあらゆる裁きは正しいと信じ、神が秘められたものとすることを望んだことを、知られたものとして持とうと求めないならば、である。なぜそのように裁くのかを究めることができないところでは、誰が裁くのかを知れば足りる。
Quamquam non ita incognoscibilis ista sit quaestio, ut nihil sit quod de ea eruditionis possimus acquirere, si ad contemplandum id quod videri potest, tranquillus sobrii cordis adhibeatur intuitus.
PL 17, 1121Aもっとも、この問いは、そこから学識を何も得られないほど知り得ないものではない。見えるものを観想するために、節度ある心の静かな眼差しを向けるならば、である。
Cum enim consideramus inter paganos, inter Judaeos, inter haereticos, inter ipsos catholicos christianos quam multiplex pereat numerus parvulorum, quos quantum ad proprias pertinet voluntates, neque bonum aliquid, neque malum constat egisse: discimus super eos illam manere sententiam, quam humanum genus praevaricatione primi parentis excepit, cujus sententiae rigor dum etiam circa tales non resolvitur, quam magnum illud peccatum fuerit demonstratur.
PL 17, 1121Aすなわち、異教徒のあいだで、ユダヤ人のあいだで、異端者のあいだで、公同のキリスト教徒自身のあいだでさえ、いかに多くの数の幼子たちが滅びるかを考えるとき――彼らは、自らの意志に関するかぎり、善も悪も行わなかったことが明らかである――我々は、最初の親の背反によって人類が受けたあの宣告が、彼らの上にもとどまっていることを学ぶ。この宣告の厳しさが、このような者たちについてさえ緩められないことによって、あの罪がどれほど大きかったかが示される。
Nemo autem putaretur non innocens nasci, nisi etiam talibus esse noxium non renasci. De immaturitate vero mortis non est ratio conquerendi, cum semel in naturam nostram per peccatum ingressa mortalitas obnoxium sibi omnem vitae nostrae fecerit diem.
PL 17, 1121B実際、このような者たちにとってさえ、新たに生まれないことが害となるのでなければ、誰も、無垢でなく生まれるとは考えられないであろう。早すぎる死について嘆く理由はない。死すべき定めがひとたび罪によって我々の本性に入り込んだ以上、我々の生の日はすべて、その定めに従属させられたのだから。
Esset enim, quoniam secundum aliquem modum immortalis dici homo posset, si esset tempus intra quod mori omnino non posset. Sed numquam corruptio ita incorruptionis est particeps, ut non semper obnoxium sit defectioni quod debetur occasui.
PL 17, 1121Bというのも、もしその内では全く死ぬことのできない時があるとすれば、〔嘆く理由も〕あったであろう〔Esset enim の主語は刷られていない。前の節の ratio conquerendi(嘆く理由)を受けると取った〕。そのときには、人はある意味で不死と言われうることになるからである。しかし、朽ちるものが朽ちないものにあずかって、衰えに従属しなくなることは決してない。没落を負うものは、つねに衰えに服している。
Vitae hujus principium, mortis exordium est: nec prius incipit augeri aetas nostra, quam minui. Cui si quid adjicitur spatii temporalis, non ad hoc accedit ut maneat, sed in hoc transit ut pereat.
PL 17, 1121Cこの生の始まりは死の始まりである。我々の年齢は、減り始めるより先に増え始めることはない。そこに時間の長さが何か加えられても、それは留まるために加わるのではなく、滅びるために移っていくのである。
Quod ergo ab initii sui die mortale est, qualibet occidat die, non contra legem mortalitatis occumbit, nec umquam ei vicinius est posse vivere, quam posse deficere.
PL 17, 1121Cしたがって、その始まりの日から死すべきものは、どの日に倒れようとも、死すべき定めの法に背いて倒れるのではなく、生きうることが衰えうることより近い、ということも決してない。
Quamvis autem ex una causa omnium hominum sit orta mortalitas, non in unam tamen, sed in multiplicem imbecillitatem corruptibilis natura distrahitur.
PL 17, 1121Cすべての人の死すべき定めは一つの原因から生じたが、朽ちる本性は、一つの弱さにではなく、多様な弱さへと引き裂かれる。
Et sive morbis, sive debilitatibus, sive vulneribus, non solum anni aut menses vel dies aetatis humanae, sed et omnes horae omniaque momenta subjecta sunt.
PL 17, 1121C病によるにせよ、障害によるにせよ、傷によるにせよ、人間の年齢の年や月や日だけでなく、すべての時間とすべての瞬間がそれらにさらされている。
Nec est aliquod mortis genus, aut ullus obeundi modus, qui non intra universitatem mortalium in aliquam incidat portionem. Manet enim grave jugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum, in diem sepulturae in matrem omnium (Eccl. XL) .
PL 17, 1121D死の種類にせよ、死にゆく仕方にせよ、死すべき者たち全体の中のどこかの部分に降りかからないものはない。実に、「重いくびきが、アダムの子らの上に、母の胎を出る日から、万物の母〔なる大地〕に葬られる日まで、とどまる」(集会の書40章)。
Sed hujus asperrimi jugi pondera non ita in Adae filios irruerunt, ut divina justitia nihil eis suae dimensionis adhiberet, quae defectionum legibus ita defectura subjecit, ut ab eis moderationum suarum non averteret potestatem.
PL 17, 1121Dしかし、この最も苛酷なくびきの重みは、神の正義が自らの尺度を何も彼らに加えないほどに、アダムの子らに襲いかかったのではない。神の正義は、衰えゆくものを衰えの法に従わせたが、そのとき、自らの加減の権能を彼らから取り去ることはなかった。
Nec ideo omnia omnes inciderent mala, quia per communem conditionem omnes omnibus subjacerent, sed ut generali necessitate variata, causas sibi Dominus indulgentiae correptionisque servaret, essetque in uno omnium debito quod et misericors remitteret, et justus exigeret.
PL 17, 1121Dまた、すべての人があらゆる悪に陥るというのではない。共通の条件によってすべての人がすべての悪に服しているからといって、そうなるのではなく、むしろ、一般の必然に変化が与えられることで、主が寛容と懲らしめの理由を自らのために保ち、すべての人に共通のただ一つの負い目の中に、主が慈しみ深い者として赦し、正しい者として取り立てるものがあるようにするためである。
Cum igitur justa et omnipotens providentia Dei incessabiliter universa dijudicet, et nemo in hunc mundum veniat, neque ab hoc mundo exeat, nisi eo ortu atque decessu, quem rerum arbiter secundum altissimam scientiam suam sapientiamque decernit, sicut scriptum est in libro Job: Quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit, in cujus manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis (Job. XII) ?
PL 17, 1122Aさて、神の義にして全能の摂理は、やむことなくすべてを裁き分けており、万物の裁定者が自らのいと高き知識と知恵に従って定める誕生と死去によるのでなければ、誰もこの世に来ることも、この世を去ることもないのであるから〔cum 節の主節は明示されず、次節の「究め得ない」に続くと取った〕、ヨブ記に書かれているとおりである。「これらすべてを主の手が作ったことを、知らない者があろうか。その手の内に、生きるすべてのものの魂と、すべての人の肉の霊がある」(ヨブ記12章)。
Et iterum: Breves dies hominis sunt, et numerus dierum ejus apud te est: quis audeat causas operum et consiliorum ejus inquirere (Job. XIV) ? Inscrutabile enim est, valdeque secretum cur tantis differentiis conditio humana variata sit.
PL 17, 1122Aまた言う。「人の日は短く、その日の数は汝のもとにある。誰が、その〔ejus。神を指すと取った〕業と計画の理由をあえて調べようとするか」(ヨブ記14章)。実に、人間の境遇がこれほどの違いに変わっている理由は、究め得ず、きわめて秘められている。
Illum ab infantia usque in senectutem longaeva carpit infirmitas, nec inter perseverantes dolores statutae deficit tempus aetatis. Illum integris valentem viribus annosissimus vigor vegetat. Huic in pueritia finis est, illi in adolescentia.
PL 17, 1122Bある者を、幼いときから老年まで、長く続く病弱がむしばみ、続く苦痛のさなかにも、定められた年齢の時は尽きない。ある者を、力が損なわれずに強く、きわめて長い年月の活力が生き生きとさせる。この者には少年のうちに終わりがあり、あの者には青年のうちに終わりがある。
Huic ultra juventutem non licet progredi: illi impossibile est usque ad loquendi rudimenta grandescere.
PL 17, 1122Bこの者は青年期を越えて進むことが許されず、あの者は、言葉を話す初歩にまで成長することさえできない。
Quas vitae metas multiformiter inaequales minus acerbas experiretur caduca mortalitas, si praesentis tantum saeculi detrimenta pateretur, et non in aeternas miserias caderent, qui hinc sine lavacro regenerationis exissent.
PL 17, 1122Bこのように多様に不均等な生の終着点を、移ろいやすい死すべき定めは、もし現在の世の損失だけを被り、再生の洗いなしにここから去った者たちが永遠の悲惨に落ちるのでなければ、それほど苦くは経験しないであろう。
Sed cum inscrutabilis sit causa tam donorum quae gratia tribuit, quam miseriarum quas natura promeruit: ipsa nos intelligentiae difficultas ad nostrum remittit auctorem.
PL 17, 1122Bしかし、恩寵が与える賜物の理由も、本性が値した悲惨の理由も、究め得ないのであるから、理解のその困難そのものが、我々を我々の創造者のもとへと送り返す。
Et cum quaerimus quomodo omnes homines salvos fieri velit, qui non omnibus illud tempus impertit, in quo per voluntariam fidem percipiendae gratiae sint capaces, non irreligiose arbitror credi, neque inconvenienter intelligi quod isti paucorum dierum homines ad illam pertineant gratiae partem, quae semper universis est impensa nationibus, qua utique si bene eorum uterentur parentes, etiam ipsi per eosdem juvarentur.
PL 17, 1122Cすべての人に、自発的な信仰によって恩寵を受け取りうる時を与えない神が、どのようにして「すべての人が救われることを望む」のかと我々が問うとき、私は、次のように信じることは不敬虔でなく、理解することも不適切でないと思う。すなわち、これら数日だけの命の者たちは、つねにすべての諸民族に注がれてきた恩寵の部分に属するのであり、親たちがそれをよく用いるならば、彼らもまた親たちを通して助けられるのである。
Omnium namque exordia parvulorum, totaque illa principia necdum rationalis infantiae, sub arbitrio jacent voluntatis alienae, nec ullo modo eis nisi per alios consuli potest, et consequens est illos ad eorum pertinere consortium, quorum vel recto vel pravo aguntur affectu.
PL 17, 1122C実際、すべての幼子の始まり、まだ理性に至らない乳児期のその初めはみな、他人の意志の裁量の下に置かれており、他の人々を通してでなければ、いかなる仕方でも彼らのために配慮することはできない。したがって、彼らは、その人々の正しいあるいは曲がった心の向きによって動かされる、その人々の交わりに属することになる。
Sicut enim ex aliena confessione credunt, ita ex aliena infidelitate aut dissimulatione non credunt. Et cum ipsi nec praesentis vitae desiderium habuerunt, nec futurae; quam ipsorum factum est nasci, tam ipsorum efficitur non renasci.
PL 17, 1122C実に、彼らは他人の告白によって信じるのと同じく、他人の不信仰や黙認によって信じない。また、彼ら自身が現在の命も未来の命も望んだわけではないのだから、生まれることが彼ら自身のなしたことである程度に応じて、新たに生まれないことも彼ら自身のなしたこととされる〔いずれも本人のなしたことではないという含みと取った〕。
Sicut autem circa majores praeter illam generalem gratiam parcius atque occultius omnium hominum corda pulsantem, excellentiore opere, largiore munere, potentiore virtute vocatio specialis exseritur, ita etiam circa innumeros parvulos eadem manifestatur electio; quae quidem nec illis qui renati non sunt, in parentibus defuit, sed iis qui renati sunt, prae parentibus adfuit; ita ut multis saepe quos suorum impietas deseruit, alienorum cura servierit, et ad regenerationem venerint per extraneos, quae eis non erat providenda per proximos.
PL 17, 1122Dさて、成人たちにおいては、すべての人の心をより控えめに、より隠れた仕方で打つ、すべての人に及ぶあの恩寵のほかに、より優れた働き、より豊かな賜物、より強い力をもって特別の召命が現れるのと同様に、数知れぬ幼子たちにおいても同じ選びが現れる。この選びは、新たに生まれなかった者たちには、親たちにおいて欠けたのでもなく〔in parentibus defuit の意は定かでない。新たに生まれなかったことを親の側の欠けだけに帰すのではない、と取った〕、新たに生まれた者たちには、親たちにまさってそばにあった。こうして、親の不敬虔が見捨てた多くの者たちに、他人の配慮が仕え、近親を通して備えられるはずのなかった再生へ、赤の他人を通して至ったことがしばしばある。
In quo opere gratiae quis nisi arrogantissimus atque vanissimus de divina justitia conqueratur, quod non omnibus parvulis similis providentia consulat, omniaque pericula quae moriturorum regenerationem prohibere possunt, aut potestate submoveat, aut miseratione praeveniat?
PL 17, 1123A恩寵のこの業において、きわめて傲慢で、きわめて空しい者でなければ、誰が神の正義について嘆くであろうか。すべての幼子に同じ摂理が配慮せず、死にゆく者の再生を妨げうるあらゆる危険を、権能によって取り除くことも、憐れみによって先んじて防ぐこともしない、と。
Quod utique erga omnes ita fieret si ita fieri deberet. Non autem latet quantum cordibus fidelium desidiae gigneretur, si in baptizandis parvulis nihil de cujusquam negligentia, nihil de ipsorum esset mortalitate metuendum: quandoquidem ut tales Baptismo fraudarentur, nullo modo posset accidere.
PL 17, 1123Aそれがすべての人に対してそのようになされるべきなら、確かにそうなったであろう。他方、幼子に洗礼を授けるにあたり、誰かの怠慢についても、幼子たち自身の死すべき定めについても、何も恐れるべきことがないとすれば、信者たちの心にどれほどの怠惰が生じるかは、明らかである。そのような者たちが洗礼を欠くことは、決して起こりえないのだから。
Hac vero tam inamissibili felicitate infantium vehementissime opinio illius roboraretur erroris, qui gratiam Dei secundum merita hominum dari audet contra fidem catholicam praedicare.
PL 17, 1123A実に、幼子たちのこれほど失われえない幸福によって、神の恩寵は人々の功績に応じて与えられる、と公同の信仰に反して宣べ伝えようとあえてする、あの誤りの見解が、きわめて強められることになろう。
Videretur quippe inculpabili innocentiae hoc tota aequitate deberi, ut neminem eorum adoptio praeteriret, quos nullus reatus perstringeret: nec impie a quodam de parvulorum Baptismo dictum fuisset, Habet gratia quod adoptet, non habet unda quod diluat.
PL 17, 1123Bというのも、咎なき無垢には、いかなる責めも捕らえない者たちを養子縁組が誰も素通りしないことが、全き公正からして当然とされると見えるであろうし、ある者が幼子たちの洗礼について、「恩寵には養子とすべきものがあるが、水には洗い流すべきものがない」と言ったのも、不敬虔ではなかったことになろうからである。
Sed hoc detestabiliter praedicatum omnes discipuli veritatis intelligunt; et inde manifestum est eos qui salvi fiunt, non merito, sed gratia liberari, quia sine baptismo mortuos perisse non dubium est.
PL 17, 1123Bしかし、この忌まわしく宣べ伝えられたことを、真理の弟子たちはみな見抜く。そこから、救われる者たちは功績によってではなく恩寵によって解放されることが明らかである。洗礼なしに死んだ者たちが滅びたことは疑いないからである。
Qui utique nisi gravissimi peccati essent participes, non perirent. Nunc autem occulta quidem Dei discretione, sed justa, sic ostenditur et quid conferat gratia, et quid praevaricatrix mereatur natura; ut nec contra donum elevetur superbia, nec contra periculum cesset industria.
PL 17, 1123Bその者たちが、きわめて重い罪にあずかる者でなかったなら、滅びることはなかったであろう。しかるに今、神の区別は隠れてはいるが正しく、恩寵が何を与え、背反した本性が何に値するかが、こうして示される。賜物に逆らって高ぶりが起こらず、危険に逆らって努力が止まないように、である。
Sive igitur novissima contemplemur saecula, seu prima, seu media, rationabiliter creditur omnes homines salvos fieri Deum velle, semperque voluisse; et hoc non aliunde monstratur, quam de iis beneficiis, eaque providentia Dei, quam universis generationibus communiter atque indifferenter impendit.
PL 17, 1123Cそれゆえ、最後の時代を見つめるにせよ、最初のそれ、中間のそれを見つめるにせよ、神は「すべての人が救われること」を望み、つねに望んできたと、理にかなって信じられる。そしてこれは、神がすべての世代に共通に、差別なく及ぼしてきた恩恵と摂理から示されるのであって、ほかのところからではない。
Fuerunt enim ac sunt hujusmodi dona ita generalia, ut per ipsorum testimonia ad quaerendum verum Deum possent homines adjuvari; quibus donis auctorem suum per omnia saecula protestantibus, specialis gratiae largitas superfusa est.
PL 17, 1123C実に、この種の賜物は、その証しによって人々が真の神を求めるよう助けられうるほどに、一般的なものであったし、今もそうである。これらの賜物があらゆる世を通して自らの作り手を証ししているところに、特別な恩寵の豊かさが上から注がれた。
Quae licet copiosius nunc quam ante praestetur, causas tamen distributionum suarum Dominus apud scientiam suam tenuit, et intra secretum potentissimae voluntatis occuluit; quae si omnibus uniformiter affluerent, non laterent.
PL 17, 1123Cこの〔特別な恩寵〕が今は以前より豊かに与えられているとしても、主は、自らの分配の理由を自らの知識のもとに保ち、きわめて力強い意志の秘密の内に隠した。もしそれらがすべての人に一様にあふれるなら、隠れたままではないであろう〔quae の指すものは定かでない。分配の理由と取った〕。
Et quam nulla est ambiguitas de benignitate generali, tam de speciali misericordia nihil quod stupendum esset existeret, ac proinde illa esset gratia, ista non esset.
PL 17, 1123D一般の善意について疑いが全くないのと同じく、特別な慈しみについても驚嘆すべきものは何も生じないであろう。したがって、前者が恩寵であり、後者はそうでないことになろう〔illa は一般の善意、ista は特別な慈しみと取った。この論の運びは定かでない〕。
Deo autem placuit et hanc multis tribuere, et illam a nemine submovere; ut ex utraque appareat non negatum universitati, quod collatum est portioni; sed in aliis praevaluisse gratiam, in aliis resiluisse naturam.
PL 17, 1123Dしかし神は、この〔特別な慈しみ〕を多くの者に与え、あの〔すべての人に及ぶ善意〕を誰からも取り去らないことを良しとした。それは、双方から、一部の者に授けられたものが全体に対して拒まれていたのではなく、ある者たちにおいては恩寵が勝り、ある者たちにおいては本性が跳ね返ったことが、明らかになるためである。
Hanc quippe abundantiorem gratiam ita credimus atque experimur potentem, ut nullo modo arbitremur esse violentam, quo quidquid in salvandis hominibus agitur, ex sola Dei voluntate peragatur, cum etiam ipsis parvulis per alienae voluntatis subveniatur obsequium.
PL 17, 1123D実にこのより豊かな恩寵を、我々は力あるものと信じ、また経験するが、それを、人々を救うにあたって行われることが何であれただ神の意志だけによって成し遂げられるような、強制するものとは決して考えない。幼子たちにさえ、他人の意志の従順を通して助けが与えられるからである。
Liber II, Caput IX
第II巻 第IX章PL 17, 1124AQuomodo gratia tamquam famulam et receptricem donorum suorum praeparet voluntatem. Gratia quidem Dei in omnibus justificationibus principaliter praeeminet, suadendo exhortationibus, monendo exemplis, terrendo periculis, incitando miraculis, dando intellectum, inspirando consilium, corque ipsum illuminando, et fidei affectionibus imbuendo.
PL 17, 1124A恩寵が、意志を、自らの賜物の仕え女、受け手として、どのように備えるかについて。――神の恩寵は、あらゆる義とされることにおいて、第一のものとして抜きん出ている。勧めによって説き勧め、実例によって諭し、危険によって恐れさせ、奇跡によって奮い立たせ、理解を与え、思慮を吹き込み、心そのものを照らして、信仰の情を染み込ませることによってである。
Sed etiam voluntas hominis subjungitur ei atque conjungitur, quae ad hoc praedictis est excitata praesidiis, ut divino in se cooperetur operi, et incipiat exercere ad meritum, quod superno semine concepit ad studium: de sua habens mutabilitate si deficit, de gratiae opitulatione si proficit.
PL 17, 1124Aしかし、人の意志もまた、それに結び合わされ、つなぎ合わされる。意志は、これのために前述の助けによって奮い立たされたのであって、自らの内で神の業に協力し、上からの種によって熱意として宿したものを、功績に向けて働かせ始める。意志が衰えるなら、それは自らの可変性による。進むなら、それは恩寵の助けによる。
Quae opitulatio per innumeros modos sive occultos, sive manifestos omnibus adhibetur; et quod a multis refutatur, ipsorum est nequitiae: quod autem a multis suscipitur, et gratiae est divinae, et voluntatis humanae.
PL 17, 1124Bこの助けは、数知れぬ仕方で、隠れた仕方でも明らかな仕方でも、すべての人に差し向けられる。多くの者がそれを拒むのは、その者たち自身の邪悪によるが、多くの者がそれを受け入れるのは、神の恩寵によるとともに、人の意志による。
Sive igitur initia, sive profectus fidelium, sive usque in finem perseverantium cogitemus genus, nulla species cujusquam virtutis occurrit, quae vel sine dono divinae gratiae, vel sine consensu nostrae voluntatis habeatur.
PL 17, 1124Bそれゆえ、信者たちの始まりを考えるにせよ、進歩を考えるにせよ、終わりまで堅く留まる者たちの類いを考えるにせよ、神の恩寵の賜物なしに、あるいは我々の意志の同意なしに保たれるような徳は、いかなる種類のものも見いだされない。
Ipsa enim gratia hoc omni genere medendi atque auxiliandi agit, ut in eo quem vocat, primam sibi receptricem et famulam donorum suorum praeparet voluntatem.
PL 17, 1124B実に、恩寵そのものが、この癒しと助けのあらゆる仕方によって働くのは、自らが召す者において、まず意志を、自らの賜物の受け手、仕え女として備えるためである。
Nam virtus nolentium nulla est, nec potest asseri vel fidem, vel spem, vel charitatem eis inesse, quorum ab his bonis consensus alienus est.
PL 17, 1124Bというのも、望まない者に徳はなく、これらの善から同意が遠く離れている者たちに、信仰も希望も愛もあると主張することはできないからである。
Hunc autem consensum non solum cohortatio praedicantium, et incitamenta doctrinae, sed et metus gignit; propter quod scriptum est: Principium sapientiae timor Domini (Prov. VI) .
PL 17, 1124Cこの同意を生むのは、宣べ伝える者たちの勧めや教えの刺激だけでなく、恐れでもある。それゆえ、こう書かれている。「知恵の初めは主への恐れである」(箴言6章)〔引かれた句は箴言9:10〕。
Qui quantislibet terroribus inferatur, non aliud agit, quam ut quem fecerit timentem, faciat et volentem: nec solum volentem, sed etiam sapientem. Unde et illud scriptum est: Beatus cui donatum est habere timorem Dei (Eccli. XXV) .
PL 17, 1124Cこの恐れがどれほどの恐怖によって注ぎ込まれようとも、それがなすのは、恐れる者にしたその者を、望む者にもすることにほかならず、望む者だけでなく、知恵ある者にもすることである。それゆえ、また次のように書かれている。「神への恐れを持つことを授けられた者は、幸いである」(集会の書25章)。
Quid enim tam beatificum quam hic timor, qui genitor eruditorque sapientiae est? In cujus utique devotione devota est et voluntas, quae auctore gratiae eodem proficit timore, quo coepit.
PL 17, 1124C実に、知恵の生み手であり教え手であるこの恐れほど、人を幸いにするものがあろうか。その恐れへの献身の中で、意志もまた献身している。意志は、恩寵をその作り手として、始まったのと同じ恐れによって進むのである。
Cum ergo hic timor etiam per quamdam vim magni terroris immittitur, non ibi ratio exstinguitur, nec intellectus aufertur, sed illa potius quae mentem premebat caligo discutitur, ut voluntas depravata prius atque captiva, recta efficiatur et libera.
PL 17, 1124Cしたがって、この恐れが、大きな恐怖のある種の力によってさえ注ぎ込まれるとき、そこで理性が消されることも、理解が奪われることもなく、むしろ精神を圧していた暗闇が払われ、先に曲げられ捕らわれていた意志が、正しく自由なものとされる。
Unde sicut animus nihil virtutis capit nisi radium veri acceperit luminis, ita gratia nihil ei quem vocat, confert, nisi oculos in eo aperuerit voluntatis.
PL 17, 1124Dそれゆえ、心が真の光の光線を受けなければ徳を何も得ないように、恩寵は、自らが召す者に、その者の内に意志の眼を開かなければ、何も授けない。
Quae in plerisque (sicut superius disputatum est) ab ipso initio sui ardentissima citis et magnis ditatur augmentis: in plerisque autem tarde cunctanterque proficiens, vix ad ea incrementa provehitur, quae idoneam ad perseverandum habeant firmitatem.
PL 17, 1124Dその意志は、多くの者においては(先に論じたとおり)、その始まりそのものから非常に燃え立ち、速く大きな増大によって豊かにされる。しかし多くの者においては、ゆっくりとためらいながら進み、堅く留まるのにふさわしい強固さをもつ成長に、ようやく到達する。
Dicit quidem Dominus: Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit me, attraxerit eum (Joan. VI) .
PL 17, 1124D主は確かに言う。「私を遣わした父が引き寄せるのでなければ、誰も私のもとに来ない」(ヨハネ6章)。
Sed hoc ideo dictum est, ut illam fidem, sine qua nemo ad Christum venit, ex Patris haberi munere noverimus, secundum illud quod Apostolo dicitur: Beatus es, Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est (Matth. XVI) .
PL 17, 1124Dしかし、これが言われたのは、それなしには誰もキリストのもとに来ない信仰が、父の賜物によって得られることを、我々が知るためである。使徒に言われたことに従ってである。「幸いである、シモン・バルヨナ。肉と血が汝に啓示したのではなく、天にいる私の父が啓示した」(マタイ16章)。
Qui in cordibus trahendorum hoc egit, ut crederent: hoc effecit, ut vellent. Non enim esset unde traherentur, si sequaces fide et voluntate non essent: quoniam qui non credunt, nec trahuntur omnino, nec veniunt; neque accedunt qui dissentiunt, sed recedunt.
PL 17, 1125A父は、引き寄せられる者たちの心の内で、信じるようにはたらき、望むようにした。実際、もし彼らが信仰と意志において従う者でなかったなら、引き寄せられる理由もなかったであろう。信じない者は全く引き寄せられず、来ることもないからである。同意しない者は近づかず、離れていく。
Qui ergo veniunt, amore ducuntur; dilecti enim sunt, et dilexerunt: quaesiti sunt, et quaesierunt; et quod eos voluit Deus velle, voluerunt: qui ad obediendum sibi ipsum velle sic donat, ut etiam a perseveraturis illam mutabilitatem quae potest nolle, non auferat.
PL 17, 1125Aそれゆえ、来る者は愛に導かれて来る。彼らは愛された者であり、愛した。探し求められた者であり、探し求めた。神が彼らに望ませようとしたことを、彼らは望んだ。神は、自らに従うために望むこと自体をそのように授けるが、堅く留まる者たちからさえ、望まないこともありうるあの可変性を取り去らない。
Alioquin nemo umquam fidelium recessisset a fide. Neminem concupiscentia vinceret, neminem tristitia elideret, neminem iracundia debellaret, nullius charitas refrigesceret, nullius patientia frangeretur, et collatam sibi gratiam nemo negligeret.
PL 17, 1125Aそうでなければ、信者の誰も信仰から離れることはなかったであろう。欲望が誰をも打ち負かさず、悲しみが誰をも打ち砕かず、怒りが誰をも征服せず、誰の愛も冷めず、誰の忍耐も砕けず、与えられた恩寵を誰も軽んじなかったであろう。
Sed quia haec possunt fieri, et in consensum talium tentationum facilis nimium proclivisque descensio est, numquam debet in auribus fidelium vox illa Domini non sonare, qua apostolis dicitur: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI) .
PL 17, 1125Bしかし、これらは起こりうるのであり、そうした誘惑への同意へと落ちるのは、あまりにたやすく傾きやすいのであるから、使徒たちに言われる主のあの言葉、「目を覚ましていよ、また祈れ。汝らが誘惑に陥らないために」(マタイ26章)が、信者たちの耳に響かないことがあってはならない。
Ubi si de vigilando tantum, non etiam de orando discipulos admoneret, solas liberi arbitrii vires videretur hortatus. Sed cum addidit: Et orate, satis docuit superni futurum muneris, ut eos etiam vigilantes tentationis procella non vinceret.
PL 17, 1125Bそこで、もし主が弟子たちに目を覚ますことだけを戒めて、祈ることを戒めなかったなら、自由意志の力だけを勧めたように見えたであろう。しかし「また祈れ」と付け加えたとき、目を覚ましている者たちさえ誘惑の嵐に打ち負かされないのは、上からの賜物によることになる、と十分に教えたのである。
Tale est et illud quod ait: Simon, Simon, ecce Satanas expostulavit ut vos cribraret velut triticum; ego autem rogavi pro te, ne deficiat fides tua; et tu tandem conversus, confirma fratres tuos, et roga, ne intretis in tentationem (Luc. XXII) .
PL 17, 1125B次のように言ったこともこれと同じである。「シモン、シモン、見よ、サタンが汝らを小麦のようにふるいにかけることを求めた。しかし私は、汝のために、汝の信仰が衰えないよう祈った。汝はついに立ち帰って、汝の兄弟たちを強めよ。そして祈れ、汝らが誘惑に陥らないように」(ルカ22章)。
Si ergo defectura erat fides tanti apostoli nisi pro eo Christus oraret, inerat ei proculdubio mutabilitas, quae posset in tentatione nutare, et non ita jam perseverantiae fuerat virtute solidatus, ut nullis periculis esset obnoxius.
PL 17, 1125Cそれゆえ、もしそれほどの使徒の信仰が、キリストが彼のために祈らなければ衰えるはずであったなら、疑いなく彼の内には、誘惑のなかで揺らぎうる可変性があったのであり、いかなる危険にも服さないほど、堅忍の徳によってすでに固められてはいなかった。
Si quidem tam gravis eum perturbatio etiam post ista concusserit, ut in Caiphae domo unius ancillae interrogatione pavefactus, usque ad trinam negationem Christi, cui moriturum se spoponderat, constantia deficiente perductus sit (Matth. XXVI) .
PL 17, 1125C実際、これらの後でさえ、これほど重い動揺が彼を揺さぶったのであり、カヤファの家で一人の女奴隷の問いに怯え、自分が死ぬと請け合ったキリストを三度否むに至るまで、気丈さが失われて導かれたのである(マタイ26章)。
Qui ergo tunc conturbatum cor apostoli, non humanis, sed divinis convenit oculis, et ad largos poenitudinis fletus potenti incitavit aspectu, potuit hanc firmitatem animi praecipuo conferre discipulo, ut sicut ipsum Dominum nihil ab explendae passionis proposito deterrebat, ita nec beatum Petrum ulla tunc formido superaret.
PL 17, 1125Cそれゆえ、あのとき使徒の乱れた心を、人の眼ではなく神の眼で見据え、力ある眼差しで悔い改めの豊かな涙へと駆り立てた者は、この心の堅固さを、特に選ばれた弟子に授けることもできたはずである。すなわち、主自身を、受難を果たす決意から何ものも脅かして退けなかったように、福なるペトロをも、そのとき何の恐れも打ち負かさないようにである。
Sed haec stabilitas illius tantummodo propria fuit, qui solus vere potenterque dicebat: Potestatem habeo ponere animam meam, et potestatem habeo iterum sumere eam (Joan. X) .
PL 17, 1125Dしかし、この不動は、ただ彼にだけ固有のものであった。彼は、ただ一人、真実に、力強く言った。「私は私の魂を捨てる権能を持ち、再びそれを受ける権能も持つ」(ヨハネ10章)。
In caeteris vero hominibus, donec caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. V) , et donec spiritus quidem promptus est, caro autem infirma (Matth. XXVI) , incommutabilis animi firmitudo non potest reperiri: quoniam non hujus, sed alterius vitae est vere perfecta et secura felicitas.
PL 17, 1125Dしかし他の人々においては、肉が霊に逆らって欲し、霊が肉に逆らって欲するあいだ(ガラテヤ5章)、また、「霊は意欲に満ちているが、肉は弱い」あいだ(マタイ26章)、変わることのない心の堅固さは見いだされえない。真に完全で安全な幸福は、この生ではなく、別の生に属するからである。
In praesentis autem agonis incerto ubi tota vita tentatio est, et ab insidianti superbia nec ipsa est tuta victoria (Job. VII) , mutabilitatis periculo non caretur, Et licet innumeris sanctis suis donet virtutem perseverandi usque in finem divina protectio, a nullis tamen aufert quod ipsis repugnat ex ipsis, ut in omnibus studiis eorum atque conatibus semper inter se velle et nolle decertet.
PL 17, 1125D現在の闘いの不確かさの中では、生涯全体が誘惑であり、待ち伏せする高慢からは勝利そのものさえ安全でないところ(ヨブ記7章)、可変性の危険は免れない。そして、神の保護が数知れぬ自らの聖徒たちに終わりまで堅く留まる力を与えるとしても、それでも神は、彼ら自身から出て彼ら自身に逆らうもの、すなわち、彼らのあらゆる熱意と努力において、つねに自らの内で望むことと望まないこととが争うその状態を、誰からも取り去らない。
Quam compugnantiam idem beatissimus Petrus etiam in ipsa palmarum omnium consummatione perpessus est.
PL 17, 1126Aこの内なる争いを、同じいと福なるペトロは、あらゆるヤシ〔殉教の勝利〕の成就そのものにおいてさえ、堪え忍んだ。
Siquidem hoc ipse Dominus protestetur et dicat: Amen, amen dico tibi, quando juvenis eras, praecingebas te, et ambulabas ubi volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te praecinget, et ducet quo tu non vis.
PL 17, 1126Aというのも、主自身がこう証し、語っているのである。「まことに、まことに、汝に言う。汝が若かったとき、汝は自ら帯を締め、望むところを歩いた。しかし汝が年老いたときには、汝は手を伸ばし、他の者が汝に帯を締めて、汝の望まないところへ導くであろう」。
Hoc autem dixit, significans qua morte glorificaturus esset Deum (Joan. XXI) . Quis ergo ambigat, quis ignoret hanc fortissimam petram, quae ab illa principali petra communionem et virtutis sumpsit et nominis, hoc desiderium semper habuisse, ut ei moriendi pro Christo constantia donaretur?
PL 17, 1126Aしかし主がこう語ったのは、どのような死によって神を栄光に帰すかを示してであった(ヨハネ21章)。それゆえ、この最も強い岩――あの第一の岩から、力と名との交わりを受けた岩――が、キリストのために死ぬ不動の心を与えられるようにという望みを、つねに抱いていたことを、誰が疑い、誰が知らないでいようか。
Verumtamen ita inevitabilis erat obluctatio trepidationis, ut vir martyrii avidissimus, adepturus quidem denuntiaretur victoriam passionis, sed non sine tentatione formidinis.
PL 17, 1126Bしかし、恐れのもがきは避けがたかったので、殉教をきわめて熱望した者は、受難の勝利を得ることを予告されたが、恐れの誘惑なしにではなかった。
Merito igitur non solum incipientibus, verum etiam a provectissimis sanctis uniformiter Domino supplicatur, et dicitur: Ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo (Matth. VI) .
PL 17, 1126Bそれゆえ、始める者たちからだけでなく、最も進んだ聖徒たちからさえ、一様に主に願い求められ、こう言われるのは当然である。「我々を誘惑に導くな。我々を悪から救い出せ」(マタイ6章)。
Universis enim qui in fide et dilectione permanent, ab ipso donatur ne in tentatione superentur; ut qui gloriatur, in Domino glorietur: ipsamque gloriam iisdem quibus eam impertit, ascribit (I Cor. I) : ut quamvis auxilio Dei steterint, tamen quia in se habebant unde caderent, ipsorum sit meritum quod steterunt.
PL 17, 1126B実に、信仰と愛のうちにとどまるすべての者に、誘惑のなかで打ち負かされないことが、神自身から与えられる。それは、誇る者が主において誇るためであり、神はその栄光そのものを、それを分け与えた同じ者たちに帰する(一コリント1章)。したがって、彼らが神の助けによって立ったとしても、自らの内に倒れる理由を持っていたのだから、立ったことは彼ら自身の功績となる。
Igitur sicut qui crediderunt juvantur ut in fide maneant: sic et qui nondum crediderunt, juvantur ut credant. Et quemadmodum illi in sua habent potestate ut exeant: ita et isti in sua habent potestate ne veniant.
PL 17, 1126Cしたがって、信じた者たちが信仰に留まるために助けられるのと同じく、まだ信じていない者たちも、信じるために助けられる。そして、前者が出て行くことを自分の権能の内に持つように、後者もまた、来ないことを自分の権能の内に持つ。
Fitque manifestum quod diversis atque innumeris modis omnes homines vult Deus salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire (I Tim. II) . Sed qui veniunt, Dei auxilio diriguntur; qui non veniunt, sua pertinacia reluctantur.
PL 17, 1126Cこうして、神がさまざまな数知れぬ仕方で「すべての人が救われ、真理の認識に至ることを望む」ことが明らかになる(一テモテ2章)。しかし、来る者は神の助けによって導かれ、来ない者は自らの頑なさによって逆らうのである。
Quamvis autem multi amantes tenebras suas, splendorem non recipiant veritatis, et multi qui illuminati fuerant, tenebrescant: verbum tamen Dei manet in aeternum, et de promissionis veritate nihil excidit (Isa. XL) .
PL 17, 1126C多くの者が自分たちの闇を愛して真理の輝きを受け入れず、照らされていた多くの者が暗くなっても、神の言葉は永遠にとどまり、約束の真実からは何も落ちることがない(イザヤ40章)。
Intrat quotidie praescita et promissa gentium plenitudo, et in Abrahae semine omnis gens, omnis tribus, omnis lingua benedicitur (Joan. VI) . Quod enim pater filio dedit, filius non amittit, neque quisquam potest de manu ejus eripere quod accepit (Joan. X) .
PL 17, 1126D前もって知られ約束された諸国民の満ちあふれが日々入り、アブラハムの子孫において、すべての国民、すべての部族、すべての言語が祝福される(ヨハネ6章)〔引かれた句は創世記22:18 に近い。ヨハネ6章は次の句に当たる〕。実に、父が子に与えたものを、子は失わず、受けたものを、その手から奪い取ることのできる者もいない(ヨハネ10章)。
Firmum fundamentum Dei stat (II Tim. II) , et mansuri in aeternum templi aedificatio non vacillat, praetenta super omnes veritate et misericordia Dei: a quo quod et nemini negatur, et nulli debetur, in iis quos promisit, efficitur.
PL 17, 1126D神の堅固な土台は立ち(二テモテ2章)、永遠にとどまる神殿の建築は揺るがない。神の慈しみと真実がすべての人の上に差し伸べられているのであって、この神によって、誰にも拒まれず、また誰にも負われていないもの〔恩寵〕が、神が約束した者たちにおいて成し遂げられる。
Ipse enim operatur omnia in omnibus (I Cor. XII) . Sed omnia proculdubio justa et bona. Universae enim viae Domini, misericordia et veritas (Ps. XXIV) .
PL 17, 1126D実に神自身が、すべてにおいてすべてを働かせる(一コリント12章)。しかも、すべては疑いなく正しく、善い。「主の道はすべて、慈しみと真実である」からである(詩篇24)。
Qui sicut praescivit ante saecula quanta totius mundi hominum multitudo, vel communibus usa donis, vel specialibus adjuta praesidiis, declinans tamen ab itinere veritatis et vitae ingressura esset latitudinem erroris et mortis: ita semper praecognitum habuit quantus piorum numerus per opem gratiae, et per servitutem obedientiae ad aeternam beatitudinem pertineret; ut nullo excidente de plenitudine promissorum, qui nec provectu erat fallendus, nec auxilio defuturus, eos glorificaret prae omnibus, quos elegit ex omnibus.
PL 17, 1126D神は、全世界の人間の群れのどれほどが、一般の賜物を用い、あるいは特別な助けに支えられながら、それでも真理と生命の道から逸れ、誤りと死の広い道に入ることになるかを、世々の前から予知していたように、恩寵の助けによって、また従順という奉仕によって、永遠の至福に属する敬虔な者たちの数がどれほどであるかを、つねにあらかじめ知っていた。それは、約束の満ちあふれから誰も落ちることなく、進歩において欺かれることも、助けにおいて欠けることもないはずの神が、すべての人から選んだ者たちを、すべての人にまさって栄光に与らせるためである。
Universitati quippe hominum, quod abunde probavimus, ita multiplex atque ineffabilis bonitas Dei consuluit semper et consulit, ut neque ulli pereuntium excusatio suppetat de abnegato sibi lumine veritatis, neque cuiquam sit liberum de sua justitia gloriari, cum et illos propria nequitia demergat ad poenam, et istos Dei gratia perducat ad gloriam.
PL 17, 1127A実に、我々が十分に証明したように、神の多様で言い尽くせぬ善は、人類全体のために、つねに配慮してきたし、今も配慮している。それは、滅びる者の誰にも、真理の光を拒まれたという弁明が成り立たず、誰にも、自分の正義を誇ることが許されないためである。一方の者たちを彼ら自身の邪悪が刑罰へと沈め、他方の者たちを神の恩寵が栄光へと導くのだから。
Liber II, Caput X
第II巻 第X章PL 17, 1127BDe recapitulatione in hoc secundo libro definitorum, et operis conclusione, quemadmodum videlicet Deus omnes homines velit salvos fieri.
PL 17, 1127Bこの第二巻で定められたことの総括と、本書の結論について、すなわち、神がいかにして「すべての人が救われることを望む」かについて。
Quod itaque in principio secundi hujus voluminis insinuavimus, hoc nunc iterum commendamus, ut cum de gratiae profunditate et altitudine disputatur, tribus illis saluberrimis et veracissimis definitionibus simus innixi.
PL 17, 1127Bそれゆえ、この第二巻の初めに示したことを、我々は今ふたたび勧める。すなわち、恩寵の深みと深さについて論じるときには、あの三つのきわめて有益で、きわめて真実な定めに、我々がよりどころを置くことである。
Quarum una profitetur aeternum et proprium divinae esse bonitatis, ut omnes homines salvos fieri velit, et in agnitionem veritatis venire (I Tim. II) ; alia simul praedicat, omnem hominem qui salvus fit, quique in agnitionem veritatis venit, Dei auxilio juvari et regi, utque in fide quae per dilectionem operatur permaneat, custodiri (Galat. V) ; tertia vero temperanter et sobrie protestatur non omnem voluntatis Dei comprehendi posse rationem, et multas divinorum operum causas ab humana intelligentia esse subductas: ut cum in temporibus, in nationibus, in familiis, in parvulis, in nondum natis et genitis quaedam aut varie aut insigniter gesta noscuntur, non ambigamus ea ex illis esse quae justus et misericors Deus in hoc transituro saeculo noluit sciri.
PL 17, 1127Bその第一は、「すべての人が救われ、真理の認識に至ることを望む」のが神の善に永遠で固有のことであると告白する(一テモテ2章)。第二は同時に、救われるすべての人、真理の認識に至るすべての人は、神の助けによって助けられ導かれ、愛を通して働く信仰のうちにとどまるよう守られると宣べる(ガラテヤ5章)。第三は、節度をもって慎み深く、神の意志の理由はすべてが把握されうるのではなく、神の業の多くの理由は人間の理解から取り去られていると証しする。したがって、時代において、諸民族において、家々において、幼子たちにおいて、まだ生まれておらず産み出されてもいない者たちにおいて、あるいは多様に、あるいは際立って行われたと知られる事柄があっても、我々は、それが、義にして慈しみ深い神が、過ぎゆくこの世においては知られることを望まなかったものに属することを、疑ってはならない。
Quod quidem ad utilitatem nostram dispositum sentiendum est, ut quoniam spe salvi facti sumus (Rom. VIII) , cui praeparavit Deus quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II) , sicut constanter credimus videndum quod nondum videmus, ita patienter exspectemus intelligendum, quod nondum intelligimus.
PL 17, 1127Cこれは確かに我々の益のために定められたものと受け取られるべきである。すなわち、「我々は希望において救われた」(ローマ8章)のであり、その希望〔cui の先行詞は定かでない。単数なので spe(希望)を受けると取った〕のために神は「目が見ず、耳が聞かず、人の心に思い浮かびもしなかったもの」を備えた(一コリント2章)のであるから、まだ見ていないものをいずれ見ると我々が確固として信じるように、まだ理解していないものをいずれ理解すると、忍耐して待つためである。
Si ergo cesset insidiosa malignitas, si insolens praesumptio conquiescat: his recte (ut arbitror) pertractatis, nullius superest causa certaminis, neque ultra necesse est nos interminabilibus quaestionibus occupari (I Tim. I) .
PL 17, 1127Dそれゆえ、陰険な悪意がやみ、不遜な僭越が静まるなら、これらが正しく(私の思うところでは)論じ尽くされた以上、争いの理由は何も残らず、我々がこれ以上、果てしない問いに追われる必要もない(一テモテ1章)。
Elaboratum est enim, quantum Dominus adjuvit, ut non solum in novissimis diebus, sed etiam in cunctis retro saeculis probaretur gratiam Dei omnibus hominibus affuisse, providentia quidem pari, et bonitate generali, sed multimodo opere, diversaque mensura: quoniam sive occulte sive manifeste, ipse est (ut Apostolus ait) salvator omnium hominum, maxime fidelium (I Tim. IV) .
PL 17, 1127D実に、主の助けた限りにおいて、終わりの日々においてだけでなく、過去のすべての世においても、神の恩寵がすべての人に及んでいたことが証明されるよう、努めてきた。摂理は等しく、善は一般的であるが、働きは多様で、尺度は異なっていた。なぜなら、隠れた仕方であれ明らかな仕方であれ、神自身が(使徒の言うとおり)「すべての人の救い主、とりわけ信じる者たちの救い主」だからである(一テモテ4章)。
Quae sententia subtilissimae brevitatis, et validissimi roboris, si tranquillo consideretur intuitu, totam hanc de qua egimus controversiam dirimit. Dicendo enim: Qui est salvator omnium hominum, confirmavit bonitatem Dei super universos homines esse generalem.
PL 17, 1128Aこの句は、きわめて精緻な簡潔さと、きわめて強い力をもち、静かな眼差しで考察されるなら、我々が論じてきたこの論争の全体を解決する。実に、「すべての人の救い主である」と言うことによって、神の善がすべての人の上に一般的であることを確かめた。
Adjiciendo autem: Maxime fidelium, ostendit esse partem generis humani, quae merito fidei divinitus inspiratae, ad summam atque aeternam salutem specialibus beneficiis provebatur: quod utique nulla iniquitate agitur justissimi et misericordissimi Dei, cujus judicium in his dispensationibus non cum arrogantia discutiendum, sed cum tremore laudandum est: siquidem in ipsis quoque fidelium populis (quod jam superius ostensum est) non eadem omnibus nec paria conferantur, et ante ulla humanorum pondera meritorum, dissimillima divinorum mensura sit munerum.
PL 17, 1128A「とりわけ信じる者たちの」と付け加えることによって、人類の一部があることを示した。その一部は、神から吹き込まれた信仰の功績ゆえに、特別な恩恵によって、至高で永遠の救いへと進められていた。これは決して、最も義しく最も慈しみ深い神の不法によって行われるのではなく、この神の裁きは、これらの采配においては、傲慢をもって吟味されるべきではなく、畏れをもってたたえられるべきである。実に、信者たちの民そのものにおいてさえ(すでに先に示したように)、すべての人に同じものが、等しいものが与えられるのではなく、人間のいかなる功績の重みよりも前に、神の賜物の尺度は最も異なっている。
Si enim de parentum carnalium judiciis conqueri non audemus, cum aliquos filios suos ante ulla morum examina, ante aliqua pietatis obsequia, indulgentiore amplectuntur affectu: in dominis quoque erga famulos libera est dispositio, nec juste a quoquam reprehenditur qui de unius conditionis familia quosdam sibi quos benignius honestaret, et quos liberius erudiret, elegit: numquid de summi Patris et veri Domini benevolentissima aequitate causandum est, quod in magna domo ejus innumeris differentiis universa variantur?
PL 17, 1128Bというのも、肉の親たちが、ある子らを、品行の吟味の前に、何らかの情愛による奉仕の前に、より寛大な愛情で抱きしめても、その判断について我々は嘆くことをあえてしないのであり、主人たちが召し使いたちに対してもつ采配も自由であって、同じ身分の家内の者たちの中から、より親切に重んじ、より自由に教育する者たちを自分のために選んだ者が、誰からも正当に非難されることはない。まして、至高の父にして真の主の、好意きわまりない公正について、その大きな家の中ですべてが数知れぬ違いをもって異なっていることを、訴えてよいであろうか。
Cumque nemo aliquid boni habeat quod non ille donaverit, non omnes tamen iisdem virtutibus micant, aut eadem charismatum dote ditantur.
PL 17, 1128Bまた、誰も、神が与えなかった何か善いものを持たないにもかかわらず、すべての人が同じ徳で輝くのでも、同じカリスマの賜物で豊かにされるのでもない。
Nec possumus hanc diversitatem graduum causis aptare meritorum, cum totius boni meriti principalis causa sit gratia, de cujus opibus sumitur quidquid in singulis probabile reperitur.
PL 17, 1128C我々はこの段階の違いを、功績の理由に当てはめることもできない。あらゆる善い功績の第一の原因は恩寵であり、個々の人に称賛すべきものとして見いだされるものは何であれ、その豊かさから汲み取られるからである。
Sicut ergo de iis quae intra Ecclesiam multiformiter Spiritus sanctus operatur, impium est ullam querelam corde concipere, ita etiam de illa providentia quae infidelibus praesidet, nullatenus murmurandum est: quoniam et justus et bonus arbiter nec voluntatis iniquae est, nec discretionis incertae, ut sub immensa omnipotentis Dei misericordia atque justitia putemus quod quisquam pereat, qui perire non debeat.
PL 17, 1128Cそれゆえ、聖なる霊が教会の内で多様に働くことについて、いかなる不平も心に抱くのが不敬虔であるように、不信仰な者たちを司る摂理についても、つぶやいてはならない。義にして善い裁定者は、不法な意志も、不確かな区別も持たないのだから、全能の神の無限の慈しみと正義のもとで、滅びるべきでない者が誰か滅びる、と考えるべきではない。
Nulla pars mundi ab Evangelio vacat Christi; et licet illa generalis vocatio non quiescat, tamen etiam ista specialis jam universis est facta communis.
PL 17, 1128C世界のどの部分も、キリストの福音を欠いていない。あの一般の召命がやまないとしても、この特別な召命もまた、すでにすべての人に共通のものとなった。
Ex omni gente, ex omni conditione adoptantur quotidie millia senum, millia juvenum, millia parvulorum, et effectibus gratiae Christianae etiam ipsa quibus mundus atteritur, arma famulantur.
PL 17, 1128Dあらゆる国民から、あらゆる境遇から、日々、幾千の老人、幾千の青年、幾千の幼子が養子とされ、キリストの恩寵の働きのために、世界を打ち砕いている武器さえも仕えている。
Quam multos enim qui in tranquillitate pacis, sacramentum baptismatis suscipere differebant, ad aquam regenerationis confugere instantis periculi metus impulit! et lentis tepidisque animis quod diu cohortatio quieta non suasit, minax subito terror extorsit.
PL 17, 1128D実に、平和の静けさの中で洗礼の秘跡を受けることを延ばしていたどれほど多くの者を、迫る危険への恐れが、再生の水へと逃れ込ませたことか。遅く生ぬるい心に、静かな勧めが長く説得しえなかったものを、脅す恐怖が突然もぎ取った。
Quidam Ecclesiae filii ab hostibus capti dominos suos Christi Evangelio manciparunt: et quibus conditione bellica serviebant, eisdem fidei magisterio praefuerunt.
PL 17, 1128D教会の子らのある者は、敵に捕らえられて、自分の主人たちをキリストの福音のものとした。戦時の境遇によって仕えていた相手を、信仰の教えによって導いたのである。
At alii Barbari dum Romanis auxiliantur, quod in suis locis nosse non poterant, in nostris didicere regionibus, et ad sedes suas cum Christianae religionis institutione remearunt.
PL 17, 1128Dまた、別の蛮族たちは、ローマ人の援軍となるうちに、自分たちの地では知ることのできなかったことを、我々の地方で学び、キリスト教の宗教の教えとともに、自分の住処へ帰った。
Ita nihil obsistere divinae gratiae potest, quominus id quod voluerit, impleatur, dum etiam discordiae ad unitatem trahunt, et plagae in remedia vertuntur, ut Ecclesia unde metuit periculum, inde sumat augmentum.
PL 17, 1129Aこうして、神の恩寵が望んだことが成し遂げられるのを、何ものも妨げえない。不和さえ一体性へと引き寄せ、打撃が癒しに変わり、教会が危険を恐れていたまさにそこから、成長を得るほどである。
Ad quoslibet igitur rerum humanarum exitus se nostra convertat inspectio, nulla saecula, nulla negotia, nullos generationes ortus atque decessus ab aeternis et inscrutabilibus judiciis Dei vacare reperiet.
PL 17, 1129Aそれゆえ、人間のどのような事柄の成り行きに我々の目を向けても、どの世も、どの営みも、どの世代の誕生と死去も〔底本は nullos generationes。性が合わない。「いずれの世代の」と取った〕、永遠で究め得ない神の裁きから外れていることはないと分かるであろう。
Omnes varietatum compugnantiae, et universae dissimilium proventuum causae, quas investigare et discernere non valemus, in illa aeterna scientia simul notae, simulque divisae sunt.
PL 17, 1129Aあらゆる多様さの衝突、異なる結果のあらゆる原因は、我々が調べ分けることのできないものであるが、あの永遠の知識の内では、同時に知られ、同時に区別されている。
Et nihil ibi inordinatum est etiam necdum existentium qualitatibus actionum: quoniam non est in Deo accidens motus, aut nova voluntas, aut temporale consilium, nec cogitatio ejus cum rerum mutabilium inaequalitate variatur, sed cuncta pariter tempora et temporalia sempiterno ac stabili comprehendit intuitu, et omnibus omnia jam retribuit, qui quae sunt futura jam fecit (Ephes. I) .
PL 17, 1129Bそしてそこには、まだ存在していない者たちの行いの性質についてさえ、無秩序なものは何もない。神には偶発の動きも、新しい意志も、時間的な計画もなく、神の思考は変わりやすい事物の不均等によって変化することなく、すべての時と時間的なものを、永遠で不動の眼差しで同時に包み、すべての者にすべてをすでに報いているからである。神は、これから起こることをすでに成し遂げたのである(エフェソ1章)〔引かれた句はイザヤ45:11(七十人訳)に近い〕。
Hinc illud est beati Pauli apostoli scribentis ad Ephesios: Benedictus Deus et pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in coelestibus in Christo: sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate.
PL 17, 1129Bここから、福なる使徒パウロがエフェソの人々に書き送ったあの言葉が出る。「我々の主イエス・キリストの神にして父は、ほむべきかな。キリストにおいて、天上のあらゆる霊的な祝福をもって我々を祝福した。世の基の置かれる前に、キリストにおいて我々を選んだ。それは、愛のうちに、その前で聖なる傷なき者となるためである」。
Qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum Dominum nostrum, secundum propositum voluntatis suae, in laudem gloriae gratiae suae, et caetera quae sub ejusdem sensus praedicatione connectit, docens donum atque opus gratiae in aeterno semper Dei mansisse consilio, omnesque adoptionis filios non solum in eo tempore quo jam exsistentes vocati sunt, sed etiam priusquam mundus conderetur, electos.
PL 17, 1129B「その者は、自らの意志の計画に従って、我々を、イエス・キリスト、我々の主を通して、子らとしての養子縁組へとあらかじめ定めた。自らの恩寵の栄光の賛美のためである」。また、同じ意味の宣べ伝えに結びつけているその他のことがあり、そこで使徒は、恩寵の賜物と業が永遠に神の計画の内にとどまっていたこと、また養子縁組のすべての子らが、すでに存在して召された時においてだけでなく、世が造られる前から選ばれていたことを教えている。
In qua electione quidquid hominum in Christo praecognitum non est, nulla eidem ratione sociabitur. Omnes enim qui in regnum Dei de cujuslibet temporis vocatione venturi sunt, in ista quae saecula cuncta praecessit, adoptione signati sunt.
PL 17, 1129Cこの選びにおいて、キリストにおいてあらかじめ知られていない人間は誰であれ、いかなる仕方でもこの選びに加えられることはない。実に、どの時代の召命によってであれ、神の国に入るはずのすべての者は、あらゆる世に先立つこの養子縁組において印づけられている。
Et sicut nullus infidelium in hac sorte numeratus, ita nullus piorum ab hac sorte discretus est.
PL 17, 1129C不信仰な者の誰一人としてこの割り当てに数えられていないのと同じく、敬虔な者の誰一人としてこの割り当てから切り離されていない。
De plenitudine quippe membrorum corporis Christi, praescientia Dei, quae falli non potest, nihil perdit, et nullo detrimento minui potest summa praecognita, atque in Christo ante saecula aeterna praeelecta, sicut ad Timotheum scribens Apostolus dicit (II Tim. VI) : Collabora Evangelio secundum virtutem Dei, qui nos liberavit, et vocavit vocatione sancta, non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum, et gratiam quae data est nobis in Christo Jesu ante tempora aeterna.
PL 17, 1129C実に、キリストの体の肢体の満ちあふれについて、誤ることのありえない神の予知は何も失わず、あらかじめ知られ、永遠の世々の前にキリストにおいてあらかじめ選ばれた総数は、いかなる損失によっても減ることがない。使徒がテモテに書き送って言うとおりである(二テモテ6章)〔引かれた句は二テモテ1:8–9。番号は刷りのまま写した〕。「福音のために労苦を共にせよ、神の力に従って。神は我々を救い、聖なる召命をもって召した。我々の行いによらず、自らの計画と、永遠の時の前にキリスト・イエスにおいて我々に与えられた恩寵によってである」。
Contra hanc invictae veritatis splendidissimam lucem, solent quidam non sobrie dicere, superfluo ad acquirenda bonorum operum merita laborari, frustra etiam orationibus quibus Deus exorandus speratur, insisti, si ex incommutabili proposito ejus Christianae gratiae subsistit electio: nec aliter quidquam procedere potest, quam omnipotentis voluntate dispositum est.
PL 17, 1129Dこの打ち負かされない真理のきわめて輝かしい光に逆らって、ある者たちは、節度なく、こう言うのが常である。「善い業の功績を得ようと労するのは余計であり、神が祈り求められるべきだと期待して祈りに励むのも空しい。キリストの恩寵の選びが神の変わらぬ計画に基づくのなら、すべては全能者の意志によって定められたとおりにしか進みえないのだから」。
Sed qui se ingeniose hoc arbitrantur opponere, non intelligunt scientiam Dei, quae et praeterita et praesentia et futura complectitur, tempore non teneri, et tam in conspectu ejus astare ea quae gerenda sunt, quam illa quae aut geruntur aut gesta sunt.
PL 17, 1130Aしかし、こう言って巧みに反論していると思う者たちは、過去も現在も未来も包む神の知識が時間に縛られず、これから行われることが、今行われていること、あるいは行われたことと同じく、神の目の前に立っていることを理解していない。
Quod cum verissimum sit, non indiget mora cernendi et discernendi illa virtus, quae perpetuo veroque contuitu creata et creanda, orta et oritura, acta et agenda simul aspicit: et quidquid in universitate rerum per saecula praefinita evolvitur, ac multimodis varietatibus explicatur, id totum in eo jam ordine comprehendit, quem ex ipsius summo illo perfectoque judicio mundi hujus finis accipiet.
PL 17, 1130Aこれがまったく真実であるから、被造のものと造られるべきもの、生じたものと生じるはずのもの、なされたものとなされるべきものを、永遠で真実な一つの眼差しで同時に見るその力は、見ることと見分けることのための猶予を必要としない。そして、定められた世々を通じて万物の全体の内に展開し、多様な差異をもって繰り広げられるものはすべて、すでにその秩序の内に包んでいる。その秩序を、この世の終わりは、その最高で完全な裁きから受けるのである。
Haec autem aeterna et semper tranquilla cognitio nulla nos urget necessitate peccandi: nec inde manat iniquitas, unde justitia: quia cum bonus Deus omnia bona fecerit, et mali nulla sit omnino natura, a liberis voluntatibus, quas utique bonum fuit liberas fieri, spontanea est orta transgressio, et natura mutabilis, cujus incolumitas ab incommutabili pendebat essentia, a summo se bono, dum proprio perverse delectatur abrupit, cui nunc ruinae medetur gratia Dei.
PL 17, 1130Aこの永遠でつねに静かな認識は、我々を罪へ迫る必然を何も課さず、不法はそこから、すなわち正義の源から流れ出るのでもない。善なる神がすべてを善く造り、悪には全く本性がないのであるから、背きは、自由な意志たち――それが自由となったことは確かに善であった――から自発的に生まれた。そして可変的な本性は、その健全さが不変の本質に懸かっていたのに、自らのものを歪んで喜ぶあいだに、最高の善から自らを切り離した。今、神の恩寵がこの破滅を癒している。
Et propterea Jesus Christus venit in hunc mundum, ut solvat opera diaboli, quae utique sic solvuntur, ut in destructione eorum, etiam ab iis quibus succurritur, laboretur, quoniam et hoc a salvante donatur (I Joan. III) .
PL 17, 1130Bそれゆえ、イエス・キリストは悪魔の業を滅ぼすためにこの世に来た。その業は、実に、それを滅ぼすにあたって、助けられる者たちもまた労する、というふうに滅ぼされる。これもまた救う者から与えられるからである(一ヨハネ3章)。
Ideo beatus Apostolus: Non solum autem inquit, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio autem spem, spes autem non confundit, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. VII) .
PL 17, 1130Bそのために福なる使徒は言う。「それだけでなく、我々は苦難をも誇る。苦難は忍耐を生み、忍耐は練達を、練達は希望を生み、希望は我々を恥じ入らせないと知っているからである。我々に与えられた聖なる霊を通して、神の愛が我々の心に注がれているからである」(ローマ7章)〔引かれた句はローマ5:3–5。番号は刷りのまま写した〕。
Itemque idem ad Ephesios: Gratia, inquit, salvati estis per fidem, et hoc non ex vobis, Dei enim donum est, non ex operibus, ne quis glorietur (Ephes. II) .
PL 17, 1130C同じ使徒は、エフェソの人々にも言う。「恩寵によって汝らは信仰を通して救われた。これは汝らから出たことではなく、神の賜物である。行いによるのではない。誰も誇ることのないためである」(エフェソ2章)。
Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus. Deus ergo iis quos elegit sine meritis, dat unde ornentur et meritis.
PL 17, 1130C「実に我々は、神の作品であり、善い行いのためにキリストにおいて創造された者である。神は、我々がそれらのうちを歩むようにと、それらをあらかじめ備えた」。それゆえ神は、功績なしに選んだ者たちに、功績によっても飾られる、そのもとになるものを与える。
Et frustra dicitur quod ratio operandi non sit in electis, cum etiam ad hoc operentur ut electi sint. Virtutum quippe munera otiosa esse non possunt, quoniam sicut Veritas ait: Omnia habenti dabitur, non habenti autem etiam quod habet auferetur ab eo (Matth. XXV) .
PL 17, 1130C選ばれた者たちのうちに、働く理由がないと言うのは空しい。彼らは、選ばれた者となるためにも働くのだからである。徳の賜物は怠惰ではありえない。真理が言うとおりである。「持っているすべての者には〔底本は Omnia habenti。omni habenti の崩れと見て、こう読む〕与えられ、持たない者からは、持っているものまで取り上げられる」(マタイ25章)。
Non igitur ad hoc datur continentia, ut concupiscentiis non repugnet: nec ideo cuiquam tribuitur sapientia et intellectus, ut non die ac nocte in Domini lege meditetur. Quid agit donum dilectionis, si benevolentiae sollicitudo non vigilat?
PL 17, 1130Dそれゆえ、自制は欲望に逆らわないために与えられるのではなく、知恵と理解は、昼も夜も主の律法のうちに思い巡らさないために誰かに授けられるのでもない。愛の賜物は、好意の気遣いが目覚めていなければ、何をなすのか。
Quis fructus est patientiae, si non habet fortitudo quod toleret? Aut quomodo in Christo pie vivere ostenditur, qui nulla persecutione pulsatur? Vel pax quae est a Deo, et cum Deo, numquid bene quieta est si non discordat a mundo?
PL 17, 1130D忍耐の実りとは何か、耐えるべきものを勇気が持たないのなら。また、いかなる迫害にも打たれない者について、キリストにおいて敬虔に生きていることが、どうして示されるのか。あるいは、神から出て神とともにある平和は、世と不和でないなら、はたして良い静けさであろうか。
Aut amor Dei poterit sine diaboli inimicitiis obtineri? Neminem prorsus Dei gratia intentabilem facit, neque ob hoc coelestium armorum praesidio a dextris et sinistris instruitur Christiana militia, ut cum nullo hoste confligat, cum laudabilius sit atque felicius pugnantem non potuisse vinci, quam desidem non potuisse tentari.
PL 17, 1130Dまた、神への愛が、悪魔の敵意なしに保たれうるだろうか。神の恩寵は、誰をも決して試みられえない者にしないし、キリストの軍勢が右と左から天の武具の守りを備えられているのは、いかなる敵とも戦わないためではない。戦う者が打ち負かされえなかったことのほうが、怠惰な者が試みられえなかったことよりも、称賛に値し、幸いであるからである。
Orationum vero sollicitudinem divinae electionis proposito non resolvi, uno testimonio evidenter probabo, ut caetera studio brevitatis omittam.
PL 17, 1131A祈りの熱心が神の選びの計画によって解消されないことを、私はただ一つの証言によって明らかに証明しよう。他のことは簡潔さのために省く。
In libro igitur Tobiae ad filium ejus Tobiam Raphael angelus dicit: Memor esto mandatorum patris tui, quoniam praecepit tibi accipere debere uxorem de genere patris tui (Tob. VI) . Et nunc audi me, frater, noli computare daemonium illud, sed postula eam.
PL 17, 1131Aすなわち、トビト記で、天使ラファエルがその子トビアに言う。「汝の父の命令を心に留めよ。父は汝に、汝の父の血筋から妻を迎えるべきだと命じたのだから」(トビト記6章)。「今、私に聞け、兄弟よ。あの悪霊を勘定に入れず、彼女を求めよ」。
Et scito, quoniam dabitur tibi hac nocte uxor: et cum intraveris in cubiculum, tolle de jecore piscis illius, et impone super carbones, et odor manabit, et odorabitur illud daemonium, et fugiet, et non apparebit circa illam omnino in perpetuum.
PL 17, 1131A「そして知れ、今夜、汝に妻が与えられる。汝が寝室に入ったなら、あの魚の肝臓を取って炭火の上に置け。すると匂いが立ちのぼり、あの悪霊はそれをかぎ、逃げ去り、決して、永遠に、彼女のあたりに現れなくなる」。
Et cum coeperis velle esse cum illa, surgite primum ambo, et deprecamini Dominum coeli, ut detur vobis misericordia et sanitas. Et noli timere, tibi enim destinata est ante saecula, et tu eam sanabis.
PL 17, 1131B「彼女と共にいようと望み始めるときには、まず二人とも立ち上がり、天の主に祈り願え。汝らに慈しみと健やかさが与えられるように。恐れるな。汝のために、世々の前から定められている。汝が彼女を癒すであろう」。
Quamvis ergo quod statuit Deus, nulla possit ratione non fieri, studia tamen non tolluntur orandi: nec per electionis propositum, liberi arbitrii devotio relaxatur: cum implendae voluntatis Dei ita sit praeordinatus effectus, ut per laborem operum, per instantiam supplicationum, per exercitia virtutum, fiant incrementa meritorum: et qui bona gesserint, non solum secundum propositum Dei, sed etiam secundum sua merita coronentur.
PL 17, 1131Bそれゆえ、神が定めたことが、いかなる理由によっても成らずにいることはありえないとしても、祈る熱意は取り去られず、選びの計画によって自由意志の献身が緩められもしない。神の意志が果たされる結果は、働きの労苦により、懇願の粘り強さにより、徳の鍛錬により、功績の増大が生じるように、あらかじめ秩序づけられているからである。善を行った者たちは、神の計画によってだけでなく、自らの功績によっても冠を受ける。
Ob hoc enim, in remotissimo ab humana cognitione secreto, praefinitio hujus electionis abscondita est, et de nullo ante ipsius finem pronuntiari potest, quod in electorum gloria sit futurus, ut perseverantem humilitatem utilis metus servet, et qui stat, videat ne cadat (I Cor. X) : et si forte aliqua victus tentatione corruerit, non absorbeatur tristitia, nec de ejus miseratione diffidat, qui allevat omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos (Psal. CXLIV) .
PL 17, 1132Aこの理由のために、人間の認識から最も遠い秘密のうちに、この選びのあらかじめの定めは隠されており、誰についても、その人の終わりの前に、選ばれた者たちの栄光の内にあることになるとは、言い渡されえない。それは、有益な恐れが堅く留まる謙遜を守り、「立っている者は、倒れないよう気をつけよ」(一コリント10章)となるためであり、また、もし誰かが何らかの誘惑に負けて倒れても、悲しみに呑み込まれず、倒れるすべての者を支え、打ち砕かれたすべての者を起こす〔神の〕憐れみを疑わないためである(詩篇144)。
Dum enim in hoc corpore vivitur, nullius est negligenda correctio, nullius est desperanda reparatio. Oret itaque sancta Ecclesia, et pro iis qui crediderunt gratias agens, proficientem eis perseverantiam petat: pro iis autem qui extra fidem sunt, poscat ut credant.
PL 17, 1132A実際、この体で生きているあいだは、誰の矯正も軽んじられてはならず、誰の回復も絶望されてはならない。それゆえ、聖なる教会は祈るべきである。信じた者たちのために感謝しつつ、彼らに進みゆく堅忍を願い、信仰の外にいる者たちのためには、信じるようにと求めるべきである。
Nec ideo ab obsecrationibus cesset, si pro aliquibus exaudita non fuerit. Deus enim, qui omnes vult ad agnitionem veritatis venire, non potest quemquam sine justitia refutare (I Tim. II) .
PL 17, 1132Bまた、ある人々のために聞き入れられなかったからといって、請願をやめてはならない。実に神は、すべての人が真理の認識に至ることを望んでおり、正義なしに誰かを退けることはできない(一テモテ2章)。