Explanatio symboli ad initiandos 1.1
Celebrata hactenus mysteria scrutaminum. Inquisitum est ne immunditia in corpore alicujus haereret. Per exorcismum non solum corporis, sed etiam animae, quaesita et adhibita est sanctificatio.
PL 17, 1155C審査〔scrutamina。洗礼志願者を調べる式〕の奥義は、ここまで執り行われた。誰かの体に汚れがとどまっていないかが調べられた。悪霊祓いによって、体だけでなく魂についても、聖化が求められ、施された。
Explanatio symboli ad initiandos 1.2
Nunc tempus est et dies ut symbolum tradamus; quod symbolum est spiritale signaculum, cordis nostri meditatio, et quasi semper praesens custodia, certe thesaurus pectoris nostri. Primum igitur rationem nominis ipsius debemus accipere.
PL 17, 1155C今や、信条を授ける時であり、その日である。この信条は霊の印であり、我々の心の黙想であり、いわば常に目の前にある守りであり、まさしく我々の胸の宝である。したがって、まずその名そのものの理由を受け取らねばならない。
Explanatio symboli ad initiandos 1.3
Symbolum Graece dicitur, Latine autem collatio: et maxime symbolam negotiatores dicere consuerunt, quando conferunt pecuniam suam, et quasi ex singulorum collatione in unum constipata, integra et inviolabilis conservatur, ut nemo fraudem collationi facere conetur, nemo negotiationi: denique inter ipsos negotiatores ista est consuetudo, ut si quis fraudem fecerit, quasi fraudulentus rejiciatur.
PL 17, 1155Cギリシア語では symbolum と言い、ラテン語では持ち寄り〔collatio〕である。とりわけ商人たちは、自分の金を持ち寄るとき、「持ち寄りの分〔symbola〕」と言う習いである。個々人の持ち寄りから、いわばひとつに積み集められて、それは損なわれず侵されずに保たれる。誰も持ち寄りに対して欺きを働こうとせず、誰も商いに対して欺きを働こうとしないようにするためである。実に商人たちのあいだには、欺きを働いた者は欺瞞者として追い出される、という慣わしがある。
Explanatio symboli ad initiandos 1.4
Sancti ergo apostoli in unum convenientes, breviarium fidei fecerunt, ut breviter fidei totius seriem comprehendamus. Brevitas necessaria est, ut semper memoria et recordatione teneatur.
PL 17, 1155Dそこで聖なる使徒たちは、一つに集まって、信仰の要約を作った。我々が信仰全体の連なりを簡潔に把握できるようにするためである。簡潔さは必要である。つねに記憶と想起によって保たれるようにするためである。
Explanatio symboli ad initiandos 1.5
Scio in partibus maxime Orientis, quod ea quae primo tradita sunt a majoribus nostris, dum quasi fraude alii, alii diligentia, fraude haeretici, diligentia catholici; dum ergo illi fraudulenter conantur irrepere, addiderunt quod non opus est; dum isti fraudem praecavere contendunt, finis majorum velut pietate quadam et incuria videntur esse praetergressi.
PL 17, 1155D私は知っている。とりわけ東方の地域では、我々の先達によって最初に授けられたものについて、ある者たちはいわば欺きによって、ある者たちは用心によって――欺きによるのは異端者たち、用心によるのは公同の者たち――〔手を加えた。本文の構文が崩れているらしく(刷りのとおり)、動詞を補って解した。ミーニュの脚注 b は、同じ考えがルフィヌスの信条注解にあるとする〕。すなわち、前者は欺いて忍び込もうと試みるあいだに、必要のないものを付け加えた。後者は欺きを予防しようと努めるあいだに、ある種の敬虔と不注意とから、先達の定めた限りを越えてしまったように見える。
Explanatio symboli ad initiandos 1.6
Ergo apostoli sancti convenientes fecerunt symbolum breviter. Signate vos. Quo facto, et dicto symbolo; in hoc symbolo divinitas Trinitatis aeternae evidentissime comprehensa est unius operationis.
PL 17, 1156Cこうして聖なる使徒たちは、集まって、簡潔に信条を作った。諸君は〔十字の〕印をせよ。そのようにして信条が唱えられると、この信条のうちには、永遠の三位一体の神性が、一つの働きのものとして、このうえなく明らかに包み込まれている。
Explanatio symboli ad initiandos 1.7
Patrem et Filium et Spiritum sanctum, hoc est venerabilem Trinitatem. Et quod fides nostra ita sit, ut pari genere credamus in Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Ubi enim nulla discretio majestatis est, nec fidei debet esse discretio.
PL 17, 1156Cすなわち、父と子と聖なる霊、すなわち崇むべき三位一体である。また、我々の信仰は、父と子と聖なる霊を同じ仕方で信じる、というものである。威光に区別がまったくないところでは、信仰にも区別があってはならないからである。
Explanatio symboli ad initiandos 1.8
Deinde frequenter admonui, quod Dominus noster Jesus Christus Filius Dei solus carnem istam suscepit, corporis forma.
PL 17, 1156C次に、私はたびたび諭した。我々の主イエス・キリスト、神の子だけが、この肉を、体の形をとって受けたのだと。
Explanatio symboli ad initiandos 1.9
Corporis istius veritate factus est ut homo; sed habet singulare privilegium generationis suae: non enim ex virili natus est semine, sed generatus Spiritu, inquit, sancto ex Maria virgine.
PL 17, 1156C彼はこの体の真実さによって、人のようになった。しかし彼には、自らの生まれにおける独自の特権がある。男の種から生まれたのではなく、〔信条が〕言うとおり、「聖なる霊によって宿り、おとめマリアから生まれ」たのである。
Explanatio symboli ad initiandos 1.10
Praerogativam auctoris coelestis agnoscis; factus quidem ut homo ut infirmitates nostras in sua carne susciperet, sed cum privilegio venit majestatis aeternae. Ergo dicamus symbolum. (Et cum dixisset, hinc complevit.) Hoc habet Scriptura divina.
PL 17, 1156Dあなたは、天の作り手の優位を認める。彼は我々の弱さを自らの肉に引き受けるために、人のようになったが、永遠の威光の特権をもってやって来た。では、信条を唱えよう。(そして〔信条を〕唱えると、ここから続けた。)このことは神の聖書が持っている。
Explanatio symboli ad initiandos 1.11
Numquid supra apostolorum fines progredi audaci mente debemus? Numquid nos sumus apostolis cautiores? Sed, dicis mihi, postea emerserunt haereses. Quid ergo? vide simplicitatem, vide puritatem.
PL 17, 1156D我々は、大胆な心で、使徒たちの定めた限りを越えて進むべきだろうか。我々が使徒たちより用心深いというのか。だが、あなたは私に言う。その後に異端が現れた、と。それがどうしたというのか。単純さを見よ、純粋さを見よ。
Explanatio symboli ad initiandos 1.12
Patripassiani cum emersissent, putaverunt etiam catholici in hac parte addendum invisibilem et impassibilem, quasi Filius Dei visibilis et passibilis fuerit. Si fuit visibilis in carne, caro illa fuit visibilis, non divinitas.
PL 17, 1157A父受苦説論者〔Patripassiani。父が苦しみを受けたと説く者たち〕が現れたとき、公同の者たちもまた、この箇所に「見えない」「苦しみを受け得ない」を付け加えるべきだと考えた。あたかも神の子が、見える者、苦しみを受け得る者であったかのように。もし彼が肉において見える者であったとしても、見えるのはその肉であって、神性ではない。
Explanatio symboli ad initiandos 1.13
Denique quid dicat audi: Deus, Deus, respice in me; quare me dereliquisti? In passione hoc dicit; Dominus noster Jesus Christus hoc secundum hominem locutus est, quasi caro dicat ad Divinitatem: Quare me dereliquisti?
PL 17, 1157A実に、彼が何と言うか聞け。「神よ、神よ、私を顧みよ。なぜ私を見捨てたのか」。これは受難において言っている。我々の主イエス・キリストは、これを人としてのあり方に即して語ったのである。あたかも肉が神性に向かって、「なぜ私を見捨てたのか」と言うかのように。
Explanatio symboli ad initiandos 1.14
Ergo esto medici fuerint majores nostri; voluerint addere aegritudini sanitatem; medicina non quaeritur. Ergo si medicina non fuit eo tempore necessaria, quo erat haereticorum quorumdam gravis aegritudo animorum: et si fuit tunc temporis quaerenda, nunc non est.
PL 17, 1157Aそれゆえ、我々の先達は医者であったとしよう。彼らは病に健康を加えようと望んだとしよう。〔しかし今は〕薬は求められない。それゆえ、ある異端者たちの心の重い病があったその時代に、薬が必要でなかったとして〔、まして今は必要ない〕――また、当時は求められるべきものであったとしても、今はそうではない〔条件文に帰結がなく、本文が崩れているらしい。そのまま訳した〕。
Explanatio symboli ad initiandos 1.15
Qua ratione? Fides integra adversus Sabellianos. Exclusi sunt Sabelliani maxime de partibus Occidentis.
PL 17, 1157Bどういう理由でか。サベリウス派に対して、信仰は損なわれていない。サベリウス派は、とりわけ西方の地域から締め出された。
Explanatio symboli ad initiandos 1.16
Ex illo remedio Ariani invenerunt sibi genus calumniae: et quoniam symbolum Romanae Ecclesiae nos tenemus, ideo visibilem et passibilem Patrem omnipotentem illi aestimarent et dicerent: vides quia symbolum sic habent, ut visibilem Filium et passibilem designarent?
PL 17, 1157Bその療法から、アレイオス派は自分たちのために一種の中傷を見つけ出した。また、我々がローマの教会の信条を保っているために〔ミーニュの脚注 a は、ローマの信条には何も付け加えられず、入信する者たちが公に唱えるのが習いであったと、ルフィヌスが前掲箇所で語るとする(ルフィヌス自身はアクィレイアの信条に従う)〕、彼らは、全能の父が見える者、苦しみを受け得る者だと見なして〔底本は aestimarent et dicerent(接続法)〕、こう言うのである。「見よ、彼らは、子を〔底本は Patrem と Filium が食い違う〕見える者、苦しみを受け得る者と示すために、信条をこのように持っているではないか」と。
Explanatio symboli ad initiandos 1.17
Quid ergo? Ubi fides integra est, sufficiunt praecepta apostolorum. Cautiones licet sacerdotum non requirantur. Quare? quia tritico immixta zizania sunt. Hinc symbolum. Credo unicum Dominum nostrum. Sic dicite: Filium ejus unicum. Non unicus Dominus?
PL 17, 1157Bではどうなのか。信仰が無傷であるところでは、使徒たちの教えで足りる。司教〔sacerdos〕たちの用心は、求められなくてもよい。なぜか。麦に毒麦が混ざっているからである〔この問いと答えが前の文とどう係るかは定かでない〕。そこでこの信条がある。「我々の唯一の主を信じる」。諸君はこう唱えよ。「その独り子を」。〔父は〕唯一の主ではないのか。
Explanatio symboli ad initiandos 1.18
Unus Deus est, unus et Dominus: sed ne calumnientur et dicant, quia una persona; dicamus Filium etiam unicum Dominum nostrum. Quia de divinitate Patris et Filii venitur ad incarnationem ipsius, qui natus et sepultus, habes et passionem ipsius, et sepulturam.
PL 17, 1157C神は一つであり、主も一つである。だが、彼らが一つのペルソナにすぎないと言って中傷することのないように、子をも我々の唯一の主と言おう。父と子の神性から彼自身の受肉へと進むので、「生まれ、葬られ」とあって、あなたは彼の受難も葬りも持っている。
Explanatio symboli ad initiandos 1.19
Tertio die a mortuis; habes et resurrectionem ejus. Ascendit et sedet ad dexteram Patris. Vides ergo quia caro divinitati imminuere nil potuit; immo de incarnatione triumphus magnus quaesitus est Christo.
PL 17, 1157C「三日目に死者のうちから」。あなたは彼の復活をも持っている。「昇り、父の右に座す」。こうして、あなたは見る。肉は神性を少しも減じ得なかった、むしろ、受肉からキリストのために大いなる凱旋が獲得されたのだと。
Explanatio symboli ad initiandos 1.20
Qua ratione enim ubi de morte ascendit, sedet ad dexteram Patris? Quasi qui patri retulerit bonae fructum voluntatis. Duo habes: surrexit a morte, sedet ad dexteram Patris. Nullum ergo potuit afferre caro divinitatis gloriae detrimentum.
PL 17, 1157C死から昇って、父の右に座すとは、どういう理由によるのか。善い意志の実を父に持ち帰った者のようにである。あなたは二つのことを持っている。死から復活したこと、父の右に座していること。したがって、肉は神性の栄光にいかなる損害ももたらし得なかった。
Explanatio symboli ad initiandos 1.21
Duo habes: aut quasi secundum praerogativam divinitatis et substantiae generationis suae Dominus noster Jesus Christus sedet ad dexteram, a morte surrexit: aut certe quasi triumphator aeternus qui bonum regnum Deo Patri comparavit, praerogativam sibi suae victoriae vindicavit, sedens ad dexteram Patris. [ Judicare vivos ] et mortuos.
PL 17, 1157Cあなたには二つの理解がある。我々の主イエス・キリストが右に座し、死から復活したのは、神性の優位と、自らの生まれの実体に従ってであるか、あるいは少なくとも、神である父のために善き王国を獲得した永遠の凱旋者として、自らの勝利の優位を自らのものと主張し、父の右に座してであるか、である。「[生きている者を裁き]、また死んだ者を〔裁く〕」。
Explanatio symboli ad initiandos 1.22
Audi, homo. Debes quidem cito credere. Fides ipsa de charitate promatur. Qui amat, nil derogat: amicus, qui amicum amat, nihil derogat: qui amat Dominum, multo magis non debet derogare. Quare dico sedet? Qui amat, habet quid timeat. Unde et mortuos?
PL 17, 1157D人よ、聞け。あなたはすみやかに信じるべきである。信仰そのものは愛から引き出されるべきである。愛する者は何も貶めない。友が友を愛するなら、何も貶めない。主を愛する者は、なおさら貶めてはならない。なぜ私は「座す」と言うのか。愛する者には、恐れるべきことがある。では、なぜ「死んだ者を」〔も裁く〕とも言うのか。
Explanatio symboli ad initiandos 1.23
Ipse de nobis judicaturus est. Cave ergo detrahere ei, quem judicem habiturus es. Quare hoc mysterium? Numquid non unum judicium est Patris et Filii et Spiritus sancti? Numquid non una voluntas est? Numquid non una majestas?
PL 17, 1158A彼自身が我々を裁く者となる。したがって、あなたが裁き手として持つことになる者を貶めることのないよう、気をつけよ。なぜこの奥義なのか。父と子と聖なる霊の裁きは一つではないか。意志は一つではないか。威光は一つではないか。
Explanatio symboli ad initiandos 1.24
Quare tibi dicitur quod Filius judicaturus est, nisi ut intelligas nihil Filio derogandum? Ergo vide: credes in Patrem, credes et in Filium. Et quid tertio? et in Spiritum sanctum. Quaecumque accipies sacramenta, in hac trinitate accipies. Nemo te fallat.
PL 17, 1158Aなぜあなたに、子が裁くと言われるのか。子を何ひとつ貶めてはならないとあなたが悟るためでなくて、何であろう。だから見よ。あなたは父を信じ、子をも信じる。では第三は何か。聖なる霊をも〔信じる〕。あなたが受けるどの秘跡も、この三位一体において受ける。誰にもあなたを欺かせるな。
Explanatio symboli ad initiandos 1.25
Vides ergo unius operationis, unius sanctificationis, unius majestatis esse venerabilem trinitatem.
PL 17, 1158Aこうして、あなたは見る。崇むべき三位一体は、一つの働き、一つの聖化、一つの威光のものである、と。
Explanatio symboli ad initiandos 1.26
Sane accipe rationem quemadmodum credimus in auctorem; ne forte dicas, sed habet et in Ecclesiam, sed habet et in remissionem peccatorum, sed habet et in resurrectionem. Quid ergo? Par causa est.
PL 17, 1158Aさて、我々がどのようにして作り手を信じる〔credimus in〕のか、その理由を受け取れ。あなたが、「だが信条は、教会を〔in〕も、罪の赦しを〔in〕も、復活を〔in〕も持っている」と言うことのないように。ではどうか。事情は同じである。
Explanatio symboli ad initiandos 1.27
Sic credimus in Christum, sic credimus in Patrem, quemadmodum credimus et in Ecclesiam, et in remissionem peccatorum, et in carnis resurrectionem. Quae ratio est? Quia qui credit in auctorem, credit et in opus auctoris.
PL 17, 1158B我々は、キリストを信じ、父を信じるのと同じように、教会をも、罪の赦しをも、肉の復活をも信じる。その理由は何か。作り手を信じる者は、作り手の業をも信じるからである。
Explanatio symboli ad initiandos 1.28
Denique ne hoc ingenii nostri putetis, accipite testimonium: Si mihi non creditis, vel operibus credite. Ergo hoc habes. Nunc fides tua amplius elucebit, si in opus auctoris tui fidem veram et integram putaveris deferendam.
PL 17, 1158B実に、諸君がこれを我々の才知から出たものと思わないように、証言を受け取れ。「私を信じないなら、せめて業を信じよ」。こうして、あなたはこれを持っている。今や、あなたの信仰は、あなたの作り手の業に対して、真実で無傷の信仰を捧げるべきだとあなたが考えるなら、いっそう輝くだろう。
Explanatio symboli ad initiandos 1.29
In Ecclesiam sanctam, et in remissionem peccatorum. Crede ergo ex fide, quia omnia tibi peccata remittuntur. Quare legisti in Evangelio, dicente Domino: Fides tua te salvum fecit. Resurrectionem. Crede quia resurget et caro.
PL 17, 1158B「聖なる教会を、罪の赦しを」。したがって、信仰によって、すべての罪があなたに赦されると信じよ。あなたは福音書で、主がこう言うのを読んだのだから。「汝の信仰が汝を救った」。「復活を」。肉もまた復活すると信じよ。
Explanatio symboli ad initiandos 1.30
Quid enim opus fuit, ut Christus carnem susciperet? quid opus fuit ut Christus mortem gustaret, sepulturam susciperet et resurgeret, nisi propter tuam resurrectionem? Totum hoc sacramentum tuae est resurrectionis.
PL 17, 1158Bキリストが肉を受ける必要がどこにあったか。キリストが死を味わい、葬りを受け、復活する必要がどこにあったか。あなたの復活のためでなければ。このすべての秘義は、あなたの復活のためのものである。
Explanatio symboli ad initiandos 1.31
Si Christus non resurrexit, vana est fides nostra: sed quia resurrexit, ideo firma est fides nostra. Ergo dixi apostolos symbolum composuisse.
PL 17, 1158C「キリストが復活しなかったなら、我々の信仰は空しい」。だが、彼は復活したのだから、それゆえ我々の信仰は確かである。したがって、私は使徒たちが信条を作り上げたと言ったのである。
Explanatio symboli ad initiandos 1.32
Si ergo mercum istarum negotiatores et collatores pecuniae hanc habent legem, ut si qui symbolam suam violaverit, improbus et intestabilis habeatur, multo magis cavendum est nobis, ne de majorum symbolo aliquid detrahatur: cum habeas in libro apocalypsis Joannis, qui libellus canonizatur, et maxime ad fidei proficit fundamentum: ibi enim evidenter omnipotentem Dominum nostrum Jesum Christum memoravit.
PL 17, 1158Cそうであれば、これらの商品〔底本は mercum。mercium と読む〕の商人たち、金を持ち寄る者たちが、自分の持ち寄りの分〔symbola〕を損なった者は不正な者、証言能力のない者とされる、という法を持っているのなら、我々はなおさら、先達の信条から何かが削られることのないよう、気をつけねばならない。あなたは、ヨハネの黙示録の書――この小さな書は正典とされており、とりわけ信仰の土台を築くのに役立つ――を持っているのだから。そこで彼〔ヨハネ〕は、我々の主イエス・キリストを全能の者として明白に記したのである。
Explanatio symboli ad initiandos 1.33
Licet et in aliis locis, tamen in ipso libello: Si qui, inquit, addiderit aut detraxerit, judicium sibi sumit et poenam.
PL 17, 1158C他の箇所でもそうだが、まさにこの書そのものの中で、こう言っている。「もし誰かが――と彼は言う――付け加え、あるいは削るなら、自らに裁きと刑罰を招く」。
Explanatio symboli ad initiandos 1.34
Sic unius apostoli Scripturis nihil est detrahendum, nihil addendum, quemadmodum nos symbolo quod accepimus ab apostolis traditum atque compositum, nihil debemus detrahere, nihil adjungere.
PL 17, 1158D同じように、一人の使徒の書き物から何も削ってはならず、何も付け加えてはならないように、我々も、使徒たちから授けられ作り上げられたものとして受けた信条から、何も削ってはならず、何も付け加えてはならない。
Explanatio symboli ad initiandos 1.35
Hoc autem est symbolum quod Romana Ecclesia tenet, ubi primus apostolorum Petrus sedit, et communem sententiam eo detulit. Ergo quemadmodum duodecim apostoli, et duodecim sententiae. Signate vos.
PL 17, 1158Dこれこそ、ローマの教会が保つ信条である。そこには使徒たちの第一の者ペトロが座し、共通の見解をそこへ携えて来た。したがって、使徒が十二人であるように、句も十二ある。諸君は〔十字の〕印をせよ。
Explanatio symboli ad initiandos 1.36
Quo facto; Credo [in Deum Patrem omnipotentem, creatorem coeli et terrae, et in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria] virgine; [habes Patrem omnipotentem, habes Filium unicum] habes incarnationem Filii, quemadmodum dixi.
PL 17, 1158Dそのようにして〔印がなされると〕、「私は[全能の父である神、天と地の造り主を、またその独り子、我々の主イエス・キリストを]信じる。[彼は聖なる霊によって宿り、]おとめ[マリアから生まれ]」〔角括弧はミーニュが本文に刷る補いで、刷りでは Credo と virgine だけが括弧の外にある。ミーニュの脚注 c は「写本で落ちている語を角括弧に入れる」とする〕。[あなたは全能の父を持ち、独り子を持つ]。あなたは子の受肉を持つ。すでに述べたとおりである。
Explanatio symboli ad initiandos 1.37
Sub Pontio Pilato passus et sepultus; habes passionem et sepulturam. Ecce quatuor istae sententiae. Videamus alias. Tertia die [resurrexit a mortuis, ascendit ad coelos, sedet ad dexteram Dei Patris, inde venturus est judicare vivos] et mortuos.
PL 17, 1159A「ポンティオ・ピラトのもとで苦しみを受け、葬られ」。あなたは受難と葬りを持つ。見よ、これで四つの句である。他のものを見よう。「三日目に[死者のうちから復活し、天に昇り、父である神の右に座し、そこから来て、生きている者を裁く]、また死んだ者を〔裁く〕」。
Explanatio symboli ad initiandos 1.38
Ecce aliae quatuor sententiae, hoc est octo sententiae. Videamus adhuc alias quatuor sententias. Et in Spiritum sanctum [sanctam Ecclesiam, remissionem peccatorum, carnis] resurrectionem. Ecce secundum duodecim apostolos, et duodecim sententiae comprehensae sunt.
PL 17, 1159A見よ、さらに四つの句、すなわち八つの句である。さらに四つの句を見よう。「聖なる霊、[聖なる教会、罪の赦し、肉の]復活を〔信じる〕」。見よ、十二人の使徒に応じて、十二の句も包括された。
Explanatio symboli ad initiandos 1.39
Illud sane monitos vos volo esse, quoniam symbolum non debet scribi, quia reddere illud habetis. Sed nemo scribat. Qua ratione? Sic accepimus ut non debeat scribi. Sed quid! Teneri. Sed dicis mihi, quomodo potest teneri, si non scribitur?
PL 17, 1159A次のことは、諸君に注意しておきたい。信条は書き記されてはならない。諸君はそれを唱えて返さねばならないから〔reddere。授けられた信条を暗誦して返すこと〕である。だが誰も書いてはならない。どういう理由でか。書かれるべきではないものとして、我々は受けたからである。では何か。保たれることである。だが、あなたは私に言う。書かれないなら、どうして保たれ得るのか、と。
Explanatio symboli ad initiandos 1.40
Magis potest teneri, si non scribatur. Qua ratione? Accipite. Quod enim scribes, securus quasi relegas, non quotidiana meditatione incipis recensere: quod autem non scribis, times ne amittas, quotidie incipis recensere.
PL 17, 1160A書かれないほうが、いっそうよく保たれ得る。どういう理由でか。受け取れ。あなたは、書いたものは、安心してまた読み返せばよいと思い、日ごとの黙想によって唱え直し始めることはない。だが書かないものは、失うことを恐れて、毎日唱え直し始める。
Explanatio symboli ad initiandos 1.41
Magnum autem tutamentum est: nascuntur stupores animi et corporis, tentatio adversarii qui numquam quiescit, tremor aliqui corporis, infirmitas stomachi; symbolum recense intra te, maxime recense intra te ipsum. Quare consuetudinem facias et cum solus, [ut] fortius recenseas ubi sunt fideles.
PL 17, 1160Aそれは大いなる守りである。心と体の麻痺が生じ、決して休まない敵対者の試みが、体の何らかの〔底本は aliqui。aliquis と読む〕震えが、胃の弱りが〔生じるとき〕、信条を心の内で唱え直せ、とりわけあなた自身の内で唱え直せ。だから、ひとりでいるときにも習慣とせよ。[そうして]信者たちのいるところで、いっそう力強く唱え直すように。