作者不詳不詳

Philosophorum aliquot epistolae › 全文

Philosophorum aliquot epistolae 全文

Anonymous · PL 17, 1147A–1154B

Thales Pherecydi

第1書簡 タレスからペレキュデスへPL 17, 1147A
1

Audio te primum Ionum, de divinis rebus, apud Graecos palam disserere parare. Verum justiore fortasse sententia, inter amicos ea quae scripseris, leges, quam passim quibuscumque permittes, nullo illis emolumento futura.

PL 17, 1147A

〔このラテン訳は、カマルドリ会のアンブロシウス・トラヴェルサーリ(1386–1439。ディオゲネス・ラエルティオスをラテン語に訳した)によるとされる。題の「聖アンブロシウス」はこの人の名との取り違えと考えられる〕あなたが、イオニア人のうちで最初に、神的な事柄についてギリシア人のあいだで公然と論じようとしていると聞いた。しかし、おそらくはより正しい考えとして、あなたが書いたものは、それが何の益にもならない誰彼かまわぬ人々に許すよりも、友人たちのあいだで読む〔leges は lego の未来形と取った〕ほうがよいだろう。

2

Equidem si tibi gratum cognovero, volo conscius eorum quae scribis esse. Ac siquidem jubes, ad te mature proficiscar.

PL 17, 1147A

私としては、もしあなたに喜ばれるとわかれば、あなたが書いていることを知る者でありたい。そして、あなたがそう命じるなら、早々にあなたのもとへ出向こう。

3

Neque enim adeo amentes ac stolidi sumus, ego et Solon Atheniensis, ut cum navigio Cretam petierimus visendi gratia, Aegyptumque itidem penetraverimus, ut istic sacerdotibus et astronomis congrederemur, ad te non pari studio navigaturi simus.

PL 17, 1147A

私とアテナイのソロンは、船でクレタへ見物に出向き、同じようにエジプトの奥深くまで入って、そこで祭司たちや天文学者たちと会ったのだから、あなたのもとへ同じ熱意で船出しないほど、愚かで鈍いわけではない。

4

Veniet enim et Solon ipse, si annuas. Neque tu loci illius amore detentus, raro in Ioniam transis, neque peregrinorum hominum desiderio tangeris. Verum uni tantum, ut spero, scribendi negotio incumbis. At nos, qui nihil scribimus, Graeciam, Asiamque, peragramus. Vale.

PL 17, 1147A

あなたが同意するなら、ソロン自身も来るだろう。あなたはその地への愛に引き止められてか、イオニアにめったに渡って来ず、異国の人々を恋しく思うこともない。ただ、書くという一事にだけ打ち込んでいるのであろう。一方、何も書かない我々は、ギリシアとアジアを巡り歩いている。健やかであれ。

Thales Soloni

第2書簡 タレスからソロンへPL 17, 1147B
1

Athenis si excedas, Mileti, ut equidem reor, commodissime habitare poteris. Est enim vestra colonia, patierisque grave nihil.

PL 17, 1147B

アテナイを出るなら、ミレトスで暮らすのが、私の考えでは最も都合がよいだろう。そこは諸君〔アテナイ人〕の植民市であり、あなたは何一つ不快な思いをしないであろうから。

2

Quod si et apud Milesios exsecraris tyrannidem, aeque enim ubique tyrannos infestos habes, at cum amicis nobiscum vivere erit jucundissimum. Scripsit ad te Bias, ut Prienam proficiscaris: eam tu urbem si libentius inhabitaveris, et ipsi eo ad te advolabimus.

PL 17, 1147B

ミレトスの人々のもとでも僭主政を忌み嫌うというのなら――あなたはどこにあっても僭主たちを敵とするのだから――それでも、友である我々とともに暮らすのは、この上なく楽しいであろう。ビアスが、プリエネに行くようあなたに書き送った。その町にあなたがより喜んで住むなら、我々自身も、そこへあなたのもとへ飛んで行こう。

Pisistratus Soloni

第3書簡 ペイシストラトスからソロンへPL 17, 1147B
1

Neque solus Graecorum tyrannidem arripui, neque mihi rem alienam usurpavi, quippe genus a Cecrope duco. Id enim mihi meo jure vindico, quod Athenienses olim cum in jurejurando firmassent Codro, illiusque genti praebituros, postmodum abstulerant.

PL 17, 1147B

僭主政を握ったのは、ギリシア人のうちで私だけではないし、他人のものを奪ったのでもない。私はケクロプスから血筋を引いているのだから。私はそれを、自分の権利として我が身に取り戻す。アテナイ人はかつて、コドロスとその一族に〔それを〕与えると誓いで固めておきながら、のちに取り上げたのだから。

2

Caeterum in deos, vel in homines nihil alias pecco. Leges, quas ipse Atheniensibus dedisti, servari, atque secundum eas vivere jubeo: et quidem melius servantur, quam possent, si multitudinis imperio res ageretur.

PL 17, 1147C

それ以外には、神々に対しても人々に対しても、私は何の過ちも犯さない。あなた自身がアテナイ人に与えた法を、守るよう、またそれに従って生きるよう、私は命じている。しかも、民衆の支配で事が運ばれる場合に可能な以上に、よく守られている。

3

Permitto enim nemini injuriam fieri: ac tyrannus ego praeter dignitatem et honorem nihil a plebe differo, solis eis stipendiis contentus, quae iis quoque, qui ante me regnarunt, debebantur.

PL 17, 1147C

私は、誰も不当な扱いを受けることを許さない。僭主である私は、地位と名誉のほかは民衆と何も変わらず、私より前に王であった者たちにも与えられるはずだった俸給だけで満足している。

4

Denique Atheniensium singuli decimas frugum suarum separant, non in usus nostros consumendas, verum sacrificiis publicis commodisque communibus: et si quando bellum contra nos ingruerit, in sumptus deputandas.

PL 17, 1147C

実に、アテナイ人は一人ひとり、自分の収穫の十分の一を分けて取りおく。それは我々の用に費やされるのではなく、公共の犠牲と共通の益のために、そして我々に戦争が襲いかかる場合には、その費用に充てられるのである。

5

Tibi equidem nihil succenseo, quod mentem meam consiliumque detexeris: quippe qui id potius reipublicae studio civitatis, quam mei odio detexeris: ac praeterea quod ignorares cujusmodi ego rex futurus essem.

PL 17, 1147D

あなたが私の心と計画を暴いたことを、私は少しも怒っていない。あなたはそれを、私への憎しみからではなく、国家への、国への熱意から暴いたのだから。しかも、私がどのような王になるかを、あなたは知らなかったのだから。

6

Id enim si didicisses, aequo animo et conatus meos forte tolerasses, et te fugae haudquaquam commisisses. Domum igitur bona fide redi, mihi et injurato credens, nihil esse periculi a Pisistrato Soloni.

PL 17, 1148A

それを知っていたなら、あなたはおそらく私の企てを平静に耐え、逃亡に身を委ねることなど決してなかっただろう。だから、誠意をもって家に帰ってほしい。誓わずとも私を信じ、ペイシストラトスからソロンに危険はまったくないと思ってほしい。

7

Nosti enim neminem, etiam ex inimicorum numero, mali quippiam a me perpessum. Denique si placuerit nostra amicitia frui, inter primos eris: nihil enim in te fraudis, perfidiaeve conspicio.

PL 17, 1148A

あなたは知っているはずだ、敵の数に入る者でさえ、誰も私から何らかの害を受けたことがないことを。実に、我々の友情を享受することを望むなら、あなたは最初の者たちの一人となるだろう。あなたのうちに、私は欺きも背信も少しも見ないのだから。

8

Quod si alioqui habitare Athenis nolueris, pro arbitrio tuo id facies: tantum ne nostri causa, patria excederis. Vale.

PL 17, 1148A

それでも、アテナイに住みたくないのなら、あなたの思うままにそうすればよい。ただ、我々のゆえに祖国を去ることだけはしないでほしい。健やかであれ。

Solon Periandro

第4書簡 ソロンからペリアンドロスへPL 17, 1148A
1

Scribis tibi plurimos insidiari; at tu, siquidem omnes e medio tuleris, ne sic quidem proficies.

PL 17, 1148A

多くの者があなたを陥れようとしていると、あなたは書いている。だが、あなたが彼ら全員を取り除いたとしても、それでも得るところはないだろう。

2

Insidiabitur enim tibi quispiam ex his, quos minime suspectos habes, partim sibi quidem metuens, partim te reprehendens, quod omnia formides, nihilque non metuas: partim item civitati gratificari cupiens.

PL 17, 1148A

あなたがまったく疑っていない者たちのうちの誰かが、あなたを陥れるだろうからだ。ある者は自分のために恐れ、ある者は、あなたが何もかも恐れ、恐れないものがないとして、あなたを非難し、またある者は、同じく国に恩を売ろうと望んで。

3

Esset ergo optimum abstinere tyrannide, ut causas omnis metus evaderes. Quod si tyrannidi omnino insistendum censes, compares tibi, necesse est, externas vires et peregrina auxilia, urbanis viribus majora, ut jam tibi nullus infestus sit, et tu neminem extorrem agas. Vale.

PL 17, 1148B

最善は、僭主政から手を引いて、あらゆる恐れの原因を避けることであろう。だが、どうしても僭主政に固執すべきだと考えるなら、あなたは必ず、都の力よりも大きな外の力と異国の援軍を、自分に備えねばならない。そうすれば、もはや誰もあなたに敵意を持たず、あなたも誰をも追放せずにすむ。健やかであれ。

Solon Epimenidi

第5書簡 ソロンからエピメニデスへPL 17, 1148B
1

Neque leges meae profecto Atheniensibus profuturae multum erant: neque tu eis antiquatis, civitati fuisti emolumento. Deus enim, ac latores legum non soli juvare civitates possunt, sed qui multitudinem agunt, in quamcumque sententiam volunt.

PL 17, 1148B

私の法は、アテナイ人にとって大して益をもたらすはずのものではなかった。あなたも、それらが廃されたうえで〔eis antiquatis の係りは定かでない。「それらの法が廃されて後」と取った〕、国の益とはならなかった。神も立法者たちも、国を助けられるのは彼らだけではなく、望むどんな考えへでも群衆を導く者たちもそうだからだ。

2

His enim, si recte rem administrent, Deus ac leges utiles sunt: sin autem male, nihil prosunt.

PL 17, 1148B

彼らが正しく事を治めるなら、神と法は彼らにとって有益である。そうでなければ、何の役にも立たない。

3

Neque sane meae leges ac jura, quae scripsi, quidquam profuerunt: sed qui illas transgressi sunt, magna reipublicae invexere detrimenta, qui Pisistrato, ne tyrannidem invaderet, non obstiterunt. Neque vero futura praedicenti mihi fides habebatur.

PL 17, 1148C

実際、私が書いた法も権利も、何の益ももたらさなかった。むしろそれらを破った者たちが、国家に大きな損害を持ち込んだ。ペイシストラトスが僭主政に踏み込もうとするのに立ちはだかろうとしなかった者たちである。しかも、未来を予告する私は、信じてもらえなかった。

4

Ille fidelior existimabatur Atheniensibus blandiens, quam ego vera proloquens. Positis igitur armis pro curia, his quidem qui Pisistratum gestire tyrannidem non animadvertunt, sapientiorem: eis vero qui libertatem reipublicae asserere metuerent, fortiorem me esse dixi; at illi Solonis interpretabantur insaniam.

PL 17, 1148C

アテナイ人にとっては、真実を語る私よりも、おもねるあの男のほうが信頼できると思われていた。そこで私は、評議会の前に武器を置き、ペイシストラトスが僭主政を望んでいるのに気づかない者たちには私のほうが賢く、国家の自由を主張することを恐れる者たちには私のほうが勇敢だと言った。だが彼らは、それをソロンの狂気と解釈した。

5

Tandem ita patriam contestatus, excessi: O Patria, hic quidem Solon ille tibi opem ferre, et facto et dicto, promptus et paratus est, caeterum hisce et insanire videor.

PL 17, 1148C

こうして祖国に訴えたうえで、私は去った。「おお祖国よ、ここにいるこのソロンは、行いにおいても言葉においても、あなたを助ける用意と覚悟ができている。だがこの者たちには、私は狂っているようにも見えるのだ」。

6

Itaque, te deserta, proficiscor, solus ex omnibus Pisistrati inimicus: isti vero et favere et obsequi parati sunt. Nosti enim hominem amice, quanto ille astu, quo ingenio, qua arte tyrannidem invaserit.

PL 17, 1148D

こうして、祖国を捨てて、私は旅立つ。ペイシストラトスの敵は、すべての者のうち私ただ一人である。あの者たちは、彼に好意を示し、従う用意ができている。友よ、あなたは知っている、あの男がどれほどの策略、どれほどの才、どれほどの術で僭主政に踏み込んだかを。

7

Nam coepit blande plebem illicere, deinde sibi etiam vulnera inflixit: ac progressus in publicum, eaque se ab hostibus accepisse vociferans, orabat quadringentos robustissimos juvenes sibi custodes darent. At illi, me quidem reluctante et reclamante, acquieverunt.

PL 17, 1148D

彼はまず、民衆を甘言で誘い、次に自分自身に傷を負わせた。公の場に出て、これは敵から受けたものだと叫びつつ、四百人のきわめて屈強な若者を護衛として与えてくれるよう懇願した。それでも彼らは、私が抵抗し異議を唱えたにもかかわらず、同意した。

8

Erant autem hi armati validis fustibus; his itaque stipatus, statum reipublicae evertit. Dumque illi spe inani pauperes suos, ne mercede servirent liberare student, omnes una sub jugum missi sunt, unique serviunt Pisistrato.

PL 17, 1149A

この者たちは、強い棍棒で武装していた。彼はこうして取り巻かれて、国家の体制を覆した。そして、彼ら〔illi の指す者は定かでない。アテナイ人と取った〕が、空しい望みを抱いて、自分たちの貧しい者たちが賃金のために仕えることのないよう解放しようと努めているうちに、皆がともにくびきの下に置かれ、ただ一人ペイシストラトスに仕えている。

Solon Pisistrato

第6書簡 ソロンからペイシストラトスへPL 17, 1149A
1

Credo equidem nihil me abs te passurum mali. Nam ante tyrannidem tibi amicus eram, ne nunc quidem magis infensus, quam alius quivis Atheniensium, qui tyrannidem non ament.

PL 17, 1149A

私があなたから何も悪い目にあわないと、私は信じている。僭主政の前、私はあなたの友であったし、今も、僭主政を好まない他のどのアテナイ人にもまして、あなたに敵意を持っているわけではない。

2

Sive autem unius imperio regi, sive publice rem administrari illis utilius sit, ex sua quisque sententia statuat. Certe tyrannorum te omnium esse praestantissimum fateor.

PL 17, 1149A

アテナイ人にとって、一人の支配で治められるのがよいか、公に国家が治められるのがよいかは、各人が自分の考えで決めればよい。確かに、あなたはあらゆる僭主のうちで最も優れていると、私は認める。

3

Athenas autem redire mihi utile non esse cognosco, ne quis me juste reprehendat, qui Atheniensibus dudum rempublicam ex aequo administrandam tradideram, praesensque oblatam mihi tyrannidem sponte declinaveram, modo rediens factum tuum subita poenitentia probare videar.

PL 17, 1149B

だが、アテナイに帰ることは私にとって益にならないと、私は分かっている。かつてアテナイ人に国家を公平に治めるよう委ね、その場で差し出された僭主政を自ら退けた私が、今になって帰れば、突然の悔い改めによってあなたの行いを是認するように見えて、誰かが私を正当に咎めることのないようにである。

Solon Craeso

第7書簡 ソロンからクロイソスへPL 17, 1149B
1

Amplector mirifice tuam in nos benevolentiam: et per deos immortales, nisi apud me jampridem statuissem ibi sedem habere ubi respublica sit libera, mallem apud te, in tuo regno vitam, quam Athenis agere, violenter tyrannidem exercente Pisistrato.

PL 17, 1149B

あなたの我々への好意を、私はこの上なく喜んで受ける。不死の神々にかけて、自由な国家のあるところに居を構えようと、私がとうに心に決めていなかったなら、ペイシストラトスが暴力で僭主政を行っているアテナイにいるより、あなたのもと、あなたの王国で暮らすほうを望んだであろう。

2

Verum ibi suavius ex instituto nostro vivimus, ubi sunt omnibus aequa et communia jura. Veniam tamen ad te, ut tuo vel hospitio tantisper fruar.

PL 17, 1149C

だが、すべての人に等しく共通の権利があるところでこそ、我々の流儀に従って、いっそう心地よく生きられる。それでも、あなたのもとへ行こう。せめてあなたの歓待を、しばらく味わうために。

Chilo Periandro

第8書簡 キロンからペリアンドロスへPL 17, 1149C
1

Jubes uti militia vacem, extorrisque agam: quasi tu in tuto futurus sis. Atqui ego monarchae nec sua tuta esse puto: felicemque eum tyrannum censeo, cui in sua domo absque sanguine contigerit mori.

PL 17, 1149C

あなたは、私に兵役を免れ、追放の身で暮らせと言う。あなたが安全になるかのように。だが私は、独裁者には自分のものさえ安全ではないと思う。自分の家で血を流さずに死ぬことができた僭主こそ、幸せだと私は考える。

Pittacus Craeso

第9書簡 ピッタコスからクロイソスへPL 17, 1149C
1

Jubes me in Lydiam venire, spectatum opes tuas. Ego etsi illas minime aspexi, nihil ambigo, Alyattis filium, regum omnium esse opulentissimum, auroque refertissimum. Neque vero amplius quidquam habituri sumus, si Sardeis ad te accesserimus.

PL 17, 1149C

リュディアに来て、あなたの富を見よと、あなたは命じる。私はそれを少しも見たことがないが、アリュアッテスの子〔であるあなた〕が、すべての王のうち最も富み、金に満ち満ちていることは、疑わない。だが、サルディスのあなたのもとへ行ったとしても、我々にそれ以上のものが得られるわけではない。

2

Auro enim ipsi non indigemus, contenti modico vitae stipendio, quantum satis sit mihi, et amicis. Veniam tamen, ut tibi perhumano et hospitali viro familiaris efficiar. Vale.

PL 17, 1149C

我々自身は、金を必要としない。私にも友人たちにも足りるだけの、わずかな生活の糧で満ち足りているからだ。それでも、きわめて人情に厚く歓待を尽くすあなたと親しくなるために、行こう。健やかであれ。

Cleobulus Soloni

第10書簡 クレオブロスからソロンへPL 17, 1149D
1

Amici quidem tibi sunt permulti, singulisque domus est: verum ego Soloni commodissimam fore ad inhabitandum, Lindum censeo, civitatem liberam. Estque insula maritima, ubi si morari volueris, nihil a Pisistrato mali formidabis, atque ad te amici undique confluent. Vale.

PL 17, 1149D

あなたには友人がきわめて多く、それぞれに家がある。だが私は、ソロンが住むのに最も都合がよいのは、自由な国であるリンドスだと考える。そこは海の島であり、そこに留まるつもりなら、ペイシストラトスから何の害も恐れずにすみ、友人たちもあらゆる所からあなたのもとへ集まるだろう。健やかであれ。

Periander Sapientibus

第11書簡 ペリアンドロスから賢人たちへPL 17, 1149D
1

Gratias immortales ago Pythio Apollini, quod in unum coactos epistolae meae repererunt, ipsaeque Corinthum, ut confido, perducent. Exspecto itaque vos. Certe ipsi videbitis, quam civiliter vos excipiam.

PL 17, 1149D

ピュティアのアポロンに、尽きることのない感謝をささげる。私の手紙が、一か所に集まっている諸君を見つけたからだ。手紙そのものが、望むらくは、諸君をコリントスまで導くだろう。ゆえに、諸君を待っている。諸君自身が、私がどれほど親しく諸君を迎えるかを、確かに目にするだろう。

2

Sicut igitur anno praeterito Sardeis, in Lydiam venistis: ita nunc oro, ne pigeat ad me quoque proficisci, Corinthi tyrannum; videbunt enim vos non sine gratulatione Corinthii, Periandri domum adeuntes.

PL 17, 1150A

昨年、諸君がサルディスに、リュディアに来たように、今度はコリントスの僭主である私のもとにも、ためらわずに来てほしい。コリントス人たちは、ペリアンドロスの家に入る諸君を、喜びなしに見ることはないだろう。

Periander Proclo

第12書簡 ペリアンドロスからプロクレスへPL 17, 1150A
1

Nobis quidem non ex sententia fuit uxoris scelus: tu autem sponte filio ingrato si quid egeris, peccas. Aut igitur immanitatem in filium compesce, aut ego illi opem feram: nam et ipse satis diu poenas dedit.

PL 17, 1150A

妻に対する罪〔uxoris scelus は「妻に対する罪」と取った〕は、我々の意図したことではなかった。だが、あなたが自ら進んで、恩知らずの子に何かするなら、過ちを犯すことになる。だから、息子への残酷さを抑えよ。さもなくば、私が彼を助けよう。彼自身、もう十分に長く刑罰を受けたのだから。

Thrasybulus Periandro

第13書簡 トラシュブロスからペリアンドロスへPL 17, 1150A
1

Praeconi quidem tuo nihil dissimulavi, sed ipsum in segetem inducens, eminentiores spicas bacillo feriens, decutiebam, subsequente illo: tibique, si interrogares, referret quidquid vel viderit vel audierit a me.

PL 17, 1150A

あなたの使者に、私は何も隠さなかった。ただ彼を麦畑に連れ込み、ひときわ高く伸びた穂を杖で打って、叩き落としていた。彼はその後に従っていた。彼はあなたに、尋ねるなら、私のもとで見聞きしたことは何でも報告するだろう。

2

Tu ergo sic facito, siquidem tyrannidem tuto tenere cupis, atque in ea constabiliri. Civitatis principes tolle, sive illi amici, sive inimici videantur: quippe tyranno amici quoque saepe suspecti sunt.

PL 17, 1150B

だからあなたは、僭主政を安全に保ち、そこで固められることを望むなら、こうせよ。国の指導者たちを取り除け、友と見えようが敵と見えようが。僭主には、友でさえしばしば疑わしいからだ。

Anarcharsis Craeso

第14書簡 アナカルシスからクロイソスへPL 17, 1150B
1

Ego, Lydorum rex, in Graeciam adveni, Graecorum mores et studia et instituta percepturus. Auro autem nihil egeo, satisque mihi est, ut ad Scythas redeam melior atque doctior. Veniam tamen ad te Sardeis, plurimi faciens tibi familiarem et amicum fieri.

PL 17, 1150B

リュディア人の王よ、私はギリシア人の習俗と学問と制度を学ぶために、ギリシアに来た。金は私は少しも要らない。スキュタイ人のもとへ、より優れ、より学んだ者となって帰れれば、私には十分だ。それでも、あなたの親しい友となることを何より重んじて、サルディスのあなたのもとへ行こう。

Epimenides Soloni

第15書簡 エピメニデスからソロンへPL 17, 1150B
1

Confide, o amice. Si enim vel servire assuetis, vel non bene institutis Atheniensibus Pisistratus immineret, imperium profecto diuturnum habuisset.

PL 17, 1150B

安心せよ、友よ。ペイシストラトスがもし、隷従に慣れたアテナイ人か、よく教育されていないアテナイ人に迫っているのだったなら、その支配はまことに長く続いただろう。

2

Caeterum viros haud sane malos, aut ignavos servire compulit: sed qui monitorum Solonis memores, prae pudore ingemiscant, servire tyrannidi diutius haudquaquam ferent.

PL 17, 1150C

だが、彼が隷従へと強いたのは、決して悪人でも臆病者でもない人々であり、ソロンの戒めを覚えていて、恥のために嘆く彼らは、これ以上長く僭主政に仕えることを、決して耐えないであろう。

3

Verum etsi Pisistratus civitatem occuparit, non tamen ad illius liberos imperium spero deducendum. Est enim perdifficile hominibus liberis, praeclarisque institutis legibus, sub servitute durare.

PL 17, 1150C

ペイシストラトスが国を占拠したとしても、その支配が彼の子らにまで移されるとは、私は思わない。自由な人々、そしてすぐれて整えられた法をもつ人々にとって、隷従に耐えつづけるのは、きわめて難しいからだ。

4

Tu autem, noli, quaeso, vagus agi, sed in Cretam venire ad nos matura, ubi tyrannus nullus cuiquam molestus est. Si vero illius amici forte, ut fit, in itinere inciderint, metuo ne quid sinistri tibi eveniat.

PL 17, 1150C

あなたは、どうかさまよい歩くことのないようにしてほしい。急いでクレタの我々のもとに来てほしい。そこでは、僭主は誰にも迷惑をかけない。だが、もし彼の友たちが、よくあるように、道中で出くわしたなら、あなたに何か不運が起こるのではないかと、私は恐れる。

Pherecydes Thaleti

第16書簡 ペレキュデスからタレスへPL 17, 1150C
1

Bene moriaris, cum tibi fatalis dies supervenerit. Morbus me invaserat, cum tuas accepi litteras, pediculis opperiebar, et febri quatiebar totus. Mandavi itaque quibusdam ex familiaribus, ut cum me sepelierint, ad te perferant quae scripsi.

PL 17, 1150C

運命の日があなたに臨むとき、よく死を迎えるように。あなたの手紙を受け取ったとき、病が私を襲っていた。私はシラミに覆われ〔底本は opperiebar(待っていた)。operiebar(覆われていた)と読む〕、全身が熱に震えていた。そこで、親しい者たちの何人かに、私を葬ったのち、私が書いたものをあなたに届けるよう託した。

2

Tu autem, siquidem ea probaveris cum sapientibus reliquis, ita legenda demum trades: sin autem improbaveris, nolito edere. Mihi certe necdum satis placebant, est ibi quidem non certa rerum fides. Neque enim id recepi, neque quid sit verum me scire professus sum.

PL 17, 1150D

あなたは、それらを他の賢者たちとともに是認するなら、そうして初めて読まれるべきものとして手渡せ。是認しないなら、公にするな。私自身は、それらがまだ十分に気に入っていなかった。そこには、事柄についての確かな信頼がない。私はそれを請け合ったわけではないし、何が真実かを知っていると明言したわけでもない。

3

Forte quaedam de Theologia reservavi, caetera intelligere oportet. Omnia quippe judico potius, quam aperio. Morbo autem singulis diebus invalescente, neque medicorum quempiam, neque amicorum penitus admitto.

PL 17, 1150D

神学について〔Theologia〕、おそらく若干は取っておいた。残りは察してほしい。私は実際、すべてを明かすよりも、むしろ吟味するのだ。病が日ごとに重くなるので、医者も友人も、誰一人まったく中に入れない。

4

Caeterum assistentibus pro foribus, et interrogantibus quo in statu sim, digito per ostii claustra dimisso, quam pestilenti malo tenear, ostendi: admonuique ut postridie conveniant ad solemnes Pherecydis inferias. Vale.

PL 17, 1150D

ただ、戸口の前に立つ者たちが私の容態を尋ねたとき、戸の閂の隙間から指を差し出して、どれほど疫病のような病に捕らえられているかを示し、翌日ペレキュデスの葬礼に集まるよう促した。健やかであれ。

Anaximenes Pythagorae

第17書簡 アナクシメネスからピュタゴラスへPL 17, 1151A
1

Thales, ab aetatis flore, ad senectutem, per studia virtutis humanitatisque pervectus, inclyta morte defungitur.

PL 17, 1151A

タレスは、若い盛りから老年まで、徳と人間らしさの探究を貫いて、名高い死を遂げた。

2

Is cum, ut consueverat, una cum ancillula, sidera inspecturus, atrio domus matutinus exisset, immemor ut sese loci situs haberet, dum aethera securus explorat, in subjectam foveam cecidit. Milesii siderum observatoris hunc finem tradunt.

PL 17, 1151A

彼は、いつものように若い女奴隷とともに、星を見ようと朝早く屋敷の前庭から出たが、自分のいる場所の地形を忘れ、安心して天空を調べているうちに、足もとの穴に落ちた。ミレトスの人々は、この星の観測者の最期をこう伝えている。

3

Caeterum nos, qui litterarum amore tenemur, tanti viri jugiter meminimus, atque in illius maxime doctrina acquiescimus, initiumque sermonis nostri Thaletem semper instituimus.

PL 17, 1151A

だが、学問への愛に捉えられている我々は、これほどの人物をつねに思い起こし、とりわけその教えに安らぎ、我々の論の始まりに、つねにタレスを置く。

Anaximenes Pythagorae

第18書簡 アナクシメネスからピュタゴラスへ(二通目)PL 17, 1151B
1

Consultius nobis egisti, ut quietus viveres, qui ex Samo Crotonem commigrasti. Nam Aeacidae cum aliis infesti sunt, tum Milesiis tyranni dominantur. Medorum item rex nobis acriter imminet, nisi velimus esse tributarii.

PL 17, 1151B

サモスからクロトンへ移ったあなたは、静かに暮らすために、我々よりも賢明に事を運んだ〔nobis は「我々に比べて」と取った〕。アイアコスの裔は他の者たちに敵意をもち、ミレトス人は僭主たちに支配されている。さらに、メディア人の王が、我々が貢ぎ物を納める者になろうとしないかぎり、激しく迫っている。

2

Quamquam videntur Iones pro libertate omnium cum Medis dimicare. Ita enim illi nos undique urgent, ut nulla nobis spes salutis sit. Quonam igitur animo possit Anaximenes coeli secreta rimari, cui jugis aut mortis, aut servitutis incumbit metus?

PL 17, 1151B

もっとも、イオニア人たちは、皆の自由のためにメディア人と戦っているように見える。実に彼らは、我々を四方から追い詰めるので、我々には救いの望みがない。絶え間なく死か隷従かの恐れにのしかかられているアナクシメネスが、いったいどんな心で、天の秘密を探ることができようか。

3

Atqui tu Crotoniatis atque Italis caeteris gratus atque in pretio es, quem accedunt et ex Sicilia studiosi quique.

PL 17, 1151B

それにひきかえ、あなたはクロトン人や他のイタリアの人々に好まれ、尊ばれている。シチリアからも、学びを求める者たちが誰彼となくあなたのもとに集まっているのだから。

Archytas Dionysio

第19書簡 アルキュタスからディオニュシオスへPL 17, 1151C
1

Misimus omnes Platonis necessarii Lamiscum, et Photidam, virum illum abs te recepturi jure antiquae nostrae amicitiae.

PL 17, 1151C

プラトンの親しい者である我々は皆、ラミスコスとポティダスを遣わした。あの人を、我々の古い友情の権利に基づいて、あなたから受け取るためである。

2

Recte igitur feceris, si memineris quanto a nobis studio efflagitasti Platonis ad te adventum, ut nos illum venire hortaremur, facturum te spondens omnia illumque libere accedere et abire permissurum.

PL 17, 1151C

それゆえ、あなたが我々に、プラトンがあなたのもとへ来ることを、どれほど熱心に求めたかを思い起こすなら、あなたは正しく行うことになる。あなたは、すべてをなし、彼が自由に来て去ることを許すと約束して、我々に彼の来訪をすすめさせたのだから。

3

Memor esto igitur, quanti illius adventum feceris, quodque eo tempore plus caeteris amaveris. Quod si qua orta simultas est, humanius te agere convenit, illumque nobis restituere illaesum. Haec enim si facis, justitiam coles, ac nobis gratificaberis.

PL 17, 1151C

だから、彼の来訪をあなたがどれほど重んじたか、そしてあの時、他の誰よりも彼を愛したことを、思い起こせ。もし何か反目が生じたのなら、あなたはもっと人間らしくふるまい、彼を無傷で我々に返すのがふさわしい。これを行うなら、あなたは正義を重んじ、我々に好意を示すことになる。

Arcesilaus Thaumasiae

第20書簡 アルケシラオスからタウマシアスへPL 17, 1151C
1

Testamenta mea Diogeni tradidi ad te perferenda. Quia enim saepius aegroto, et corpore non recte valeo, testamentum conficere placuit: ut si quid contingat inopinatum, sine tua injuria proficiscar ex vita, qui unus ex omnibus maximo me affectu prosecutus es.

PL 17, 1151C

私の遺言書を、あなたに届けてもらうため、ディオゲネスに託した。私はたびたび病み、体の調子もよくないので、遺言書を作ることにした。何か思いがけないことが起きても、あなたに不当を加えることなく、この世を旅立てるように。あなたは、すべての人のうち唯一、この上ない愛情で私に付き添ってくれたのだから。

2

Fidelissimus autem omnium, qui hic sunt, cum mihi semper fueris, diligenter et servare stude, tum propter aetatem, tum propter necessitudinem.

PL 17, 1151D

ここにいる誰よりも私に忠実であったあなたは、それを念入りに保管することにも努めよ〔servare の目的語は省かれている。遺言書と補った〕。年齢〔aetas が誰の年齢かは定かでない〕のゆえにも、親しい間柄のゆえにも。

3

Cura igitur memor, quantum tuae fidei committam, ut quod apud te totum deponetur, quantum in te est, et negotia mea honeste disposita sint.

PL 17, 1151D

だから、私があなたの信義にどれほどを託すかを、心に留めて配慮せよ。すべてがあなたのもとに預けられるのだから、あなたの力の及ぶかぎり、私の用件も立派に整えられているように〔ut の節の係りは定かでない〕。

Rex Antigonus Zenoni philosopho

第21書簡 王アンティゴノスから哲学者ゼノンへPL 17, 1151D
1

Ego fortuna me quidem et gloria vitam tuam anteire existimo: caeterum disciplinis studiisque liberalibus, et perfecta felicitate, quam tu possides, longe abs te praecelli sentio.

PL 17, 1151D

私は、運と栄光においては、私のほうがあなたの生を上回っていると考える。だが、学問と自由学芸、そしてあなたが持つ完全な幸福においては、あなたにはるかに及ばないと感じている。

2

Quocirca te orare statui, uti ad me proficiscaris, id mihi persuadens, te preces meas minime irritas fieri passurum. Tu igitur modis omnibus enitere, ut tuo contubernio fruamur: certo sciens non mei tantum, sed omnium simul Macedonum eruditorem fore.

PL 17, 1151D

それゆえ、私のもとへ来てくれるよう、あなたに願うことにした。あなたが私の願いをむだにはさせないだろうと、私は信じている。だから、あらゆる手段で努め、我々があなたとの共の暮らしを享受できるようにしてほしい。あなたが、私一人のためだけでなく、マケドニア人すべてのための教師となることを、確かに知ったうえで。

3

Nam qui Macedoniae regem erudit, atque in virtutem imbuit, eum et subditos quosque instruere ad fortitudinem et probitatem certum est. Nam cujusmodi fuerit dux, tales ut plurimum subditos fieri necesse est. Vale.

PL 17, 1152A

マケドニアの王を教え、徳を身につけさせる者は、その臣下たちをも、勇気と誠実へと教え導くことは確かだからである。実に、指導者がどのような者であったかに応じて、臣下もたいていそのようになるほかない。健やかであれ。

Zeno Antigono regi

第22書簡 ゼノンから王アンティゴノスへPL 17, 1152A
1

Amplector tuum tam vehemens discendi studium, quod veram, utilem atque necessariam, non popularem et quae ad pervertendos mores tendit, eruditionem apprehendere instituis.

PL 17, 1152A

学ぶことへのあなたのこれほど激しい熱意を、私は喜んで受け入れる。あなたは、通俗的でなく、風俗を退廃させる方向にも向かわない、真実で有益で必要な教養を、身につけようと決めているのだから。

2

Qui enim philosophiae amore ac studio tenetur, declinatque celebrem illam et vulgarem voluptatem, quae quorumdam adolescentulorum animos effeminat: eum non natura modo nobilitatem tueri, sed verum quidem virtutis quoque institutum, manifestum est.

PL 17, 1152A

哲学への愛と熱意に捉えられ、一部の若者たちの心を軟弱にする、あの有名で通俗的な快楽を避ける者は、生まれつきの高貴さを守るだけでなく、徳の真の志をも守ることは、明らかである。

3

Porro liberali ac nobili ingenio si adjiciatur modica exercitatio, neque desit praeceptoris copia, mature ad perfectam virtutis evadit frugem. Equidem nisi senectus mihi obsisteret, sum enim octogenarius, corpusque praeterea invalidum, ipse ad te venirem, ut jubes.

PL 17, 1152B

さらに、自由で高貴な素質に、少しの鍛錬が加わり、教師が足りているなら、早々に徳の完全な実りに至る。私自身、老年が妨げなければ――私は八十歳であり、そのうえ体も弱い――あなたが命じるとおり、自分で出向くのだが。

4

Quia vero id datur, quosdam ex conturbernalibus meis ad te mitto, qui animi bonis me minime inferiores sunt, et corporis etiam commodis exsuperant. His si tu studiose congrediare, nihil quod ad perfectam pertinet beatitudinem, desiderabis.

PL 17, 1152B

それが叶わないので〔底本は id datur(それが与えられているので)。文脈から「叶わないので」と解した。id non datur の non が落ちたものか〕、私の仲間のうち何人かをあなたのもとに送る〔底本は conturbernalibus。contubernalibus と読む〕。彼らは、心の善において私にけっして劣らず、体の長所ではまさっている。彼らと熱心に会うなら、あなたは、完全な至福に属するものを何一つ欠かないだろう。

Pythagoras Anaximeni

第23書簡 ピュタゴラスからアナクシメネスへPL 17, 1152C
1

At tu, virorum optime, si nihil Pythagora, et genere et gloria praestantior esses, profecto ad nos jam ex Mileto migrasses: nunc vero te continuit paterna et avita gloria, quae et me continuisset, si essem Anaximeni similis.

PL 17, 1152C

だが、最良の人よ、あなたが家柄においても名声においても、このピュタゴラスよりまったく優れていないのであれば、きっとすでにミレトスから我々のもとへ移ってきていただろう。しかし実際には、あなたは父祖伝来の名声に引き留められている。その名声は、私がアナクシメネスに似ていたなら、私をも引き留めただろう。

2

Caeterum vos si augurio urbes deseretis, eis quidem ornatus adimetur, Medique illis infestius instabunt. Neque vero semper convenit astrorum ac coeli vestigare rationes. Praestat interdum, ad patriam curas cogitationesque convertere.

PL 17, 1152C

ところで、諸君が鳥占いの兆しに従って町々を見捨てるなら、町々からは飾りが奪われ、メディア人はいっそう敵意をもって町々に迫るだろう。また、星々と天空の理を探究することが常にふさわしいわけではない。ときには、祖国への配慮と思慮に心を向けるほうがよい。

3

Quamquam ego non semper meis vaco fabulis, verum et bellis interdum quibus inter se invicem Itali dissident.

PL 17, 1152C

もっとも、私自身も常に自分の物語〔fabulae。自分の教説や著作を言うか、定かでない〕にばかり暇を費やしているのではなく、イタリアの人々が互いに争っている戦いにも、ときに携わっている。

Archytas Platoni

第24書簡 アルキュタスからプラトンへPL 17, 1152C
1

Facis tu quidem recte, quod nobis re convaluisse ex aegritudine significaris: de Damisco item certiores feceris. De Commentariis autem curavimus venimusque ad Lucanos, ibique convenimus Occelli nepotes.

PL 17, 1152C

あなたが、病から実際に快復したと我々に知らせてくれたのは、まことに正しいことだ。ダミスコスについても、同じく知らせてくれた。『覚え書き』〔Commentaria〕については手配し、ルカニア人のもとへ赴いて、そこでオケロスの孫たちに会った。

2

Quae igitur de regno, legibus, justitia, omniumque generatione, et ipsi habemus, et ex his quaedam misimus. Reliqua modo reperiri non possunt: cum inventa fuerint, ad te deferentur.

PL 17, 1152D

そこで、王権、法、正義、万物の生まれ〔generatio〕について、我々自身も〔書き物を〕持っており、そのうちのいくつかを送った。残りは今のところ見つからない。見つかったなら、あなたのもとへ届けられるだろう。

Plato Archytae

第25書簡 プラトンからアルキュタスへPL 17, 1152D
1

Quae abs te nobis allata sunt Commentaria, dici non potest, quam libenter accepimus; quique illa scripsit, in primis admirati sumus. Ostendit enim profecto vir ille, dignum se majoribus illis suis, antiquissimis atque optimis viris.

PL 17, 1152D

あなたから我々のもとへ届けられた『覚え書き』を、どれほど喜んで受け取ったか、言い表すことができない。それを書いた人を、我々は何よりも称賛した。あの人は、自分があの先祖たち、最も古く最も優れた人々にふさわしい者であることを、まことに示したのである。

2

Feruntur autem isti viri, Myraei fuisse: hi autem ex illis fuere Trojanis, qui cum Laomedonte migrarunt, viri boni, ut de illis tradita significant.

PL 17, 1152D

その人々はミュラの人々であったと伝えられる。そして彼らは、ラオメドンとともに移住したあのトロイア人の出であり、彼らについての伝承が示すとおり、善き人々であった。

3

Quae apud me sunt Commentaria, de quibus scripsisti, nondum satis elucubrata sunt, neque umquam satis erunt; ea tamen misi. De custodia vero ambo consentimus: nihil itaque adhortatione opus est. Vale.

PL 17, 1153A

あなたが手紙で触れた、私のもとにある『覚え書き』は、まだ十分に練り上げられておらず、これからも十分にはならないだろう。それでもそれを送った。守り〔custodia。何を守ることを言うのか、定かでない〕については、二人とも同意している。だから励ましはまったく要らない。健やかであれ。

Rex Darius, Hystaspis filius, Heraclitum Ephesium, sapientem virum, salutat

第26書簡 ヒュスタスペスの子、王ダレイオスからエフェソスのヘラクレイトスへPL 17, 1153A
1

Librum de Natura scripsisti obscurum, difficilemque in plerisque, qui si ad verbum exponatur, vim quamdam speculationis continere videtur mundi totius, et quae in eo fiunt omnium, quae quidem sunt in divino motu constituta.

PL 17, 1153A

あなたは『自然について』の書を、難解で、多くの箇所で読みにくいものとして書いた。それは、もし字義どおりに説き明かされるなら、全世界と、その中で生じる万物――神的な運動のうちに据えられているもの――についての、ある思索の力を含んでいるように見える。

2

In quibus plurimi haeserunt adeo, ut et qui complura legerunt, ambigant, cum recta abs te narratio conscripta videatur. Rex igitur Darius, Hystaspis filius, auditor esse tuus cupit, particepsque Graecae eruditionis fieri.

PL 17, 1153A

それらの点で多くの者がつまずき、多くを読んだ者さえ迷うほどである。あなたの叙述は正しく書かれたように見えるのに。そこで、ヒュスタスペスの子である王ダレイオスは、あなたの聴講者となり、ギリシアの学識にあずかる者となることを望んでいる。

3

Venias itaque quam primum ad conspectum meum, ac regiam domum. Graeci enim, ut plurimum sapientibus viris observandis minus dediti, aspernantur ea quae ab his recte fuerint elucubrata: tametsi ejusmodi sint, ut eruditione et gravitate non careant.

PL 17, 1153B

だから、できるだけ早く私の前に、王の宮殿に来てほしい。ギリシア人は、たいてい賢人たちを敬うことにあまり熱心でなく、賢人たちによって正しく練り上げられたものを軽んじる。それらが学識と重みを欠いてはいないにもかかわらず、である。

4

Apud me autem aderit tibi omnis honor, primatusque omnis, quotidieque sollicita observatio, et grata collocutio, vitaque tuis moribus probabilis. Vale.

PL 17, 1154A

しかし私のもとでは、あなたにはあらゆる名誉とあらゆる首位の席があり、日ごとの気遣いの行き届いた世話と、心地よい語らいと、あなたの流儀にかなう生活があるだろう。健やかであれ。

Heraclitus Ephesius regi Dario, Hystaspis filio

第27書簡 エフェソスのヘラクレイトスからヒュスタスペスの子、王ダレイオスへPL 17, 1154A
1

Quotquot mortales in terris vivunt, a veritate ac justitia abstinent, avaritiae autem et inani gloriae inexplebiliter intendunt, perditae dementiae causa.

PL 17, 1154A

地上に生きる死すべき者はみな、真理と正義を避け、貪欲とむなしい栄光に、飽くことなく向かっている。破滅的な狂気のゆえである。

2

Ego autem, omnis immemor nequitiae, fastidiumque devitans omnis invidiae domesticae, quae splendorem comitari solet, numquam in Persarum solum advenirem, paucis contentus, quae sunt secundum meam sententiam.

PL 17, 1154A

だが私は、あらゆる邪悪を忘れ、栄華に付き従うのを常とする身内の妬みの、あらゆる嫌悪を避けて、ペルシアの地へは決して赴かないであろう。私の考えに適ったわずかなもので満ち足りて。