作者不詳不詳

Epistolae duae de monacho energumeno › 全文

Epistolae duae de monacho energumeno 全文

Anonymous · PL 17, 1153C–1156B

Epistola prima

第1書簡PL 17, 1153C
1

Vir quidam religiosus atque in monachico habitu constitutus tunc, nostro tempore nunc antiqui hostis est inaudita tentatione pulsatus, ita ut idem malignus spiritus vestimentorum ejus particulas et extra illum etiam incompositas, immunda colluvione crebrius foedaret.

PL 17, 1153C

ある敬虔な人が、修道士の衣をまとった者として、そのとき――今この我々の時代に――〔底本は tunc と nunc が並び、本文が崩れているらしい。このように解した〕古き敵の前例のない試みに襲われた。その悪しき霊が、彼の衣の切れ端を、しかも彼の身から離れた、整えられていない〔incompositas。「仕立てられていない」とも読める〕切れ端までも、汚らわしい汚物でたびたび汚したのである。

2

Quae intantum erat horrenda, fetida et noxia, ut pars vestium quam tetigisset, nullius [ Forte nulli, aut nullius rei] deinceps esset usui apta, quamquam fuisset abluta.

PL 17, 1153C

その汚物はあまりにも恐ろしく、臭く、有害であったため、それが触れた衣の部分は、洗われたのちでさえ、その後は何の〔nullius〕用にも(おそらく「nulli」、あるいは「nullius rei」)適さなかった。

3

De qua cum interrogatus fuissem, cur omnipotens Deus talem versuto serpenti potestatem in eum dedisset, ut cordis ejus immunditiam foris ostenderet, quod numquam in exteriori habitu fecisset, nisi interiorem omnino corrupisset, scilicet aut infidelitate et blasphemia, aut certe inani et vana gloria, respondi: Sanies quippe intus in corde foras per vestimenta manavit.

PL 17, 1153C

このことについて、私は尋ねられた。全能の神はなぜ、そのような力を狡猾な蛇に与えて彼に及ぼさせ、彼の心の汚れを外に現させたのか、と。もし内なるものをすっかり腐敗させていなかったなら、蛇は外の衣ではけっしてそれを行わなかったであろうに――すなわち、不信仰と冒瀆によってか、あるいは少なくとも空しく虚ろな栄光によってか。私は答えた。「膿が、内なる心から、衣を通して外へ流れ出たのである」。

4

Quem quia longe positus erat, ego quidem non vidi, sed tamen, ut arbitror, haec in illo vere praevidi.

PL 17, 1153D

彼は遠く離れたところにいたので、私自身は会わなかった。しかし、思うに、これらのことを彼について確かに予見していた。

5

Quod si ita non est, numquid tamen factum putatur sine causa et propterea gestum, ut in eo munditiam cordis foeditas illa servaret, nec hanc callidus hostis inani gloria foedaret: sicuti Paulus ne de revelationis magnitudine timeret, stimulum carnis accepit.

PL 17, 1153D

たとえそうでないとしても、それは理由なくなされたと考えられようか。むしろ、その醜さが彼のうちに心の清さを守り、狡猾な敵がその清さを空しい栄光で汚すことのないように、行われたのではないか。パウロが、啓示の大きさのゆえに恐れることのないように〔底本は timeret(恐れる)。「思い上がる」の tumeret と読むべきか〕、肉の棘を受けたように。

6

Si itaque horum quodlibet, aut certe si non fuerit, numquid tamen quod ad extremum positurus sum verum non erit? Verum est omnino. Verum est quod dico, non esse colluvionem illam extrinsecus animae noxiam, si ipsa servare studuerit intus cordis munditiam.

PL 17, 1153D

そこで、これらのうちのどれかであるとしても、あるいは少なくともそのいずれでもなかったとしても、私が最後に述べようとすることは、やはり真ではないだろうか。まったく真である。私の言うことは真である。すなわち、魂が心の清さを内に保とうと努めるなら、あの汚物は外から魂を害するものではない、ということである。

7

Interea sicut tu ipse judicare curasti, audio quosdam apud vos dicere: Non posse aliquem in patria suae nativitatis perfectum esse, illud in argumentum assumentes, quod Dominus dixit: Nemo propheta acceptus est in patria sua (Luc. IV) .

PL 17, 1153D

ところで、あなた自身が知らせてくれたとおり〔judicare は「知らせる」(indicare)の意に取った〕、諸君のところには次のように言う者たちがいると聞く。人は自分の生まれた故郷では完全になることができない、と。彼らは、主が言った「預言者は誰も、自分の故郷では受け入れられない」(ルカ4)という言葉を、その論拠に取っている。

8

Quos primum oportet ratione veritatis refelli, et sic demum qualiter intelligenda sit prolata sententia demonstrari. Audiant igitur patienter qui haec dicunt, quia dum sensum sacrae Scripturae prudenter non considerant, pene omnes sanctos contemnant.

PL 17, 1154C

彼らはまず、真理の理によって論駁されなければならず、そのうえで初めて、語られた言葉がどのように理解されるべきかが示されなければならない。だから、こう言う者たちは忍耐して聞くがよい。彼らは聖書の意味を賢く考慮しないために、ほとんどすべての聖人を軽んじることになるのである。

9

Si enim ita est, ut asserunt, ergo quotquot ex Romanis conversi, apud Romanos degunt: quotquot ex Graecis, apud Graecos: quotquot ex Italis, apud Italos: quotquot ex Hiberis, apud Hiberos: quotquot ex Germanicis, apud Germanicos: quotquot ex Aquitanicis, apud Aquitanicos: quotquot ex Anglis, apud Anglos religiose vivunt, imperfecti erunt.

PL 17, 1154C

というのも、彼らの主張するとおりなら、ローマ人の中から回心した者がローマ人のもとで、ギリシア人の中からはギリシア人のもとで、イタリア人の中からはイタリア人のもとで、ヒスパニア人〔Hiberi〕の中からはヒスパニア人のもとで、ゲルマン人の中からはゲルマン人のもとで、アクィタニア人の中からはアクィタニア人のもとで、アングル人の中からはアングル人のもとで、敬虔に生きている限り、その者たちはみな不完全な者となるからである。

10

Ecce Paulus et Antonius ex Thebaeis, apud Thebaeos perfecti sunt. Ecce Hilarion ex Palaestinis, apud Palaestinos perfectus est. Ecce Macharius ex Aegyptiis, apud Aegyptios perfectus est. Ecce Oxyrynchus civitas ex propriis civibus tota perfecta est.

PL 17, 1154C

見よ、パウロとアントニウスはテーバイスの人々の中から出て、テーバイスの人々のもとで完全な者となった。見よ、ヒラリオンはパレスティナの人々の中から出て、パレスティナの人々のもとで完全な者となった。見よ、マカリウスはエジプト人の中から出て、エジプト人のもとで完全な者となった。見よ、オクシュリンコスの町は、自らの市民たちによってすっかり完全な町となった。

11

Ecce, ut ad proximos et vicinos nostros veniamus, Prothasius et Gervasius in propria hac Mediolanensi civitate, propriaque domo manentes, ac per decem annos monachorum vitam exercentes, ita perfecti fuerunt, ut martyres fierent.

PL 17, 1154D

見よ、我々のごく近く、隣の例に来るなら、プロタシウスとゲルウァシウスは、まさにこのミラノの町で、自分の家に留まり、十年のあいだ修道士たちの生活を営んで、殉教者となるほどに完全であった。

12

An forte sola nostra provincia extra hanc regulam erit excepta, ut non de propriis, sed tantum de extremis [ Forte externis] habeat monachos.

PL 17, 1154D

それとも、我々の属州だけがこの規範の外に例外として置かれ、自前の者からではなく、ただ遠方の〔extremis〕(おそらく「externis」)者からのみ修道士を持つというのか。

13

Satagendum igitur magis est, ut ubi quis fuerit, juxta regulam perfectorum vivat, et non parentum, non propinquorum, non affinium illecebris a via perfectionis declinet (Matth. XIX) .

PL 17, 1154D

それゆえ、人はどこにいようと、完全な者たちの規範に従って生き、両親、親族、姻族の誘惑によって完全さの道から逸れることのないよう、いっそう努めねばならない(マタイ19)。

14

Sic certe, juxta Salvatoris sententiam, patri, matrique, fratribus, sororibusque, uxoribus, filiis, domibus, agris, et cunctis quae possidet renuntiare valebit.

PL 17, 1154D

そうしてこそ、救い主の言葉に従って、父にも母にも、兄弟にも姉妹にも、妻にも子らにも、家にも畑にも、自分の持つすべてのものにも別れを告げることができるだろう。

15

Hoc autem dico non quo secessores qui de regno ad regnum, de publico ad eremum transeunt, summa laude non ducam: sed quo etiam illos qui magis effectibus [ Forte, affectibus] patriam fugiunt, quam gressibus, felices atque perfectos ostendam.

PL 17, 1155A

しかし私がこう言うのは、王国から王国へ、公の場から荒野へと移っていく隠遁者たちを、最高の称賛に値すると考えない、ということではない。そうではなく、足取りによってよりも、むしろ効果〔effectibus〕(おそらく「affectibus」)〔affectibus なら「心の向き」〕によって故郷を逃れる者たちをも、幸いで完全な者として示すためである。

16

Obsecro itaque illos qui haec apud vos fieri posse denegant, ut vigilanti studio considerent, cur non dixerit Dominus: Nemo propheta perfectus est in patria sua, sed: Nemo acceptus est in patria sua (Luc. IV) .

PL 17, 1155A

そこで私は、諸君のところでこれらのことが起こりうることを否定する者たちに願う。目覚めた熱意をもって考えてほしい。主はなぜ、「預言者は誰も、自分の故郷で完全ではない」とは言わず、「誰も自分の故郷では受け入れられない」(ルカ4)と言ったのかを。

17

Sed ibi quid aliud intelligendum est, nisi quia non acceptum dixit, nequaquam receptum. Quod de antiquis prophetis et seipso dictum intelligi voluit, qui apud incredulos Judaeos non fuerunt accepti, sed magis spreti, Stephano ad eos dicente: Quem prophetarum non sunt persecuti (Act. VII) ?

PL 17, 1155A

しかしそこで理解すべきことは、主が「受け入れられない」と言ったのは、決して迎え入れられないということだ、というほかに何があろうか〔non acceptum … nequaquam receptum の取り方は定かでない。「受け入れられない」を「迎え入れられない」と言い換えたものと取った〕。主は、これが古い預言者たちと自分自身について語られたものと理解されることを望んだのである。彼らは不信仰なユダヤ人のもとで、受け入れられず、むしろ蔑まれた。ステファノが彼らに向かって言っているとおりである。「預言者のうち、彼らが迫害しなかった者が誰かいたか」(使徒言行録7)。

Epistola altera

第2書簡PL 17, 1155B
1

Praedicator omnipotentis Domini Paulus apostolus dicit: Seniorem ne increpaveris (Tit. V) . Sed haec ejus sententia in ea re servanda est, cum culpa senioris exemplo suo non tradat [ Forte, trahat] ad interitum corda juniorum.

PL 17, 1155B

全能の主の宣教者である使徒パウロは言う。「年長者を叱るな」(テトス5)〔引かれた句は一テモテ5:1〕。だが、この言葉が守られるべきなのは、年長者の咎が、その手本によって若者たちの心を滅びへ引き渡す〔tradat〕(おそらく「trahat」)ことのない場合である。

2

Ubi autem senior juvenibus exemplum ad interitum praebet, ibi districta increpatione feriendus est, quia scriptum est: Laqueus juvenum omnes vos (Esaiae XLII): et rursum Propheta dicit: Et peccator centum annorum maledictus (Ibid., 65) .

PL 17, 1155B

だが年長者が若者たちに滅びへ向かう手本を示すところでは、そこでは厳しい叱責をもって打たれねばならない。「若者たちにとって、汝らはみな罠である」(イザヤ42)〔引かれた句はイザヤ42:22〕と書かれているからである。さらに預言者は言う。「百歳の罪人は呪われる」(イザヤ65)〔引かれた句はイザヤ65:20〕。

3

Tanta autem nequitia ad aures meas de tua senectute pervenit, ut eam nisi adhuc humanius pensaremus, fixa jam maledictione feriremus.

PL 17, 1156A

ところで、これほどの邪悪が汝の老年について私の〔底本は単数 meas。動詞は複数 pensaremus〕耳に届いた。もし我々がなお人間味をもって量っていなかったなら、すでに定まった呪いをもってそれを打っていたであろう。

4

Dictum quippe est, quod dominicorum die priusquam Missarum solemnia celebrares, ad exarandam messem Latoris praesentium perrexisti: et post exarationem ejus Missarum solemnia celebrares.

PL 17, 1156A

実に、主日に、ミサの荘厳な祭儀を執り行う前に、汝がこの書簡を携える者の作物の畑を耕しに行き、その耕作の後にミサの荘厳な祭儀を執り行った〔底本は celebrares(接続法)。celebrasti と解した〕、と伝えられている。

5

Post Missarum solemnia etiam terminos possessionum illius eradicare minime timuisti. Dubii autem de tanta hac perversitate fueramus, sed filius noster Quiriacus abbas a nobis requisitus dum esset Caralis, ita se cognovisse perhibuit.

PL 17, 1156A

ミサの荘厳な祭儀の後には、その者の所有地の地境を取り払うことをも、少しも恐れなかった。我々はこれほどの邪悪について疑っていたが、我々の子、修道院長クィリアクスが、カラリス〔今日のカリャリ〕にいたときに我々から尋ねられ、そのように知っていると証言した。

6

Et quia adhuc canis tuis parcimus, hortamur aliquando resipisce, senex, atque tantam lenitatem morum et operum perversitatem compesce: qui quanto morti vicinior efficeris, tanto fieri sollicitior atque timidior debes.

PL 17, 1156A

そして我々はなお汝の白髪を赦しているのだから、勧める。ついに我に返れ、老人よ。そして、これほどの風習の緩み〔底本は lenitatem(穏やかさ)。文脈から「緩み」と解した。levitatem(軽率さ)の意かもしれない〕と行いの邪さを抑えよ。汝は死に近づくほど、それだけいっそう気遣い深く、また畏れ慎む者とならねばならない。

7

Et quidem poenae sententia in te fuerat jaculanda; sed quia simplicitatem tuam cum senectute novimus, interim tacemus.

PL 17, 1156B

本来ならば、刑罰の宣告を汝に投げつけるべきであった。だが、汝の素朴さを老年とともに知っているので、さしあたり黙している。

8

Eos vero quorum consiliis haec egisti, in duobus mensibus excommunicatos decernimus: ita ut si quid eis infra duorum mensium spatium humanitus evenerit, benedictione viatici non priventur.

PL 17, 1156B

しかし、汝がその者たちの助言によってこれらを行った、その者たちを、我々は二か月のあいだ破門と定める。ただし、その二か月の期間のうちに人の身に起こる成り行き〔humanitus。死〕が彼らに起こった場合には、旅路の糧〔viaticum。死に臨む者の聖体〕の祝福を奪われないものとする。

9

Deinceps autem ab eorum consiliis cautus exsiste, teque sollicitus custodi: ne si eis in malo discipulus fueris, quibus magister in bono esse debuisti, nec simplicitati tuae nec senectuti tuae ulterius parcamus.

PL 17, 1156B

今後は、彼らの助言に対して用心深くあれ。自らを気遣って守れ。善において彼らの師となるべきであった汝が、悪において彼らの弟子となることのないように。さもなければ、我々は汝の素朴さをも老年をも、もはや赦さない。