作者不詳不詳

Epistola de fide ad beatum Hieronymum presbyterum › 全文

Epistola de fide ad beatum Hieronymum presbyterum 全文

Anonymous · PL 17, 1159B–1162C

Caput I

第I章PL 17, 1159B
1

Apostolica narrat auctoritas: Sine fide impossibile esse ut quisquam placeat Deo. Nos ergo fideliter credimus Patrem, Filium et Spiritum sanctum, unum verum solum Deum in essentiali substantia, ac sanctam et individuam personalem aeternitatem.

PL 17, 1159B

使徒の権威は告げる。「信仰なしには、誰も神に喜ばれることはできない」。そこで我々は、父と子と聖なる霊を、本質としての実体においてただ一つの真実の唯一の神として、また聖にして分かたれないペルソナとしての永遠を〔aeternitatem の係りは定かでない。「信じる」に係ると取った〕、忠実に信じる。

2

Deitas enim Christi par in omnibus et consubstantialis est Patri, et sempiterna atque intemporaliter una eademque potentia genitoris et geniti.

PL 17, 1159B

というのも、キリストの神性〔deitas〕は、あらゆる点で父と等しく、父と同一実体であり、生む者と生まれた者の力は、永遠にして時間を超えて、一つの同じものだからである。

3

Creator quippe omnium naturarum, quoniam per ipsum omnia facta sunt, et sine ipso factum est nihil, superior est omnibus quae creavit, nec umquam creatori suo non fuerunt subjecta quae condidit: cui proprium et sempiternum est nec aliunde quam de Patre, nec alium esse quam Pater est.

PL 17, 1159C

あらゆる本性の造り主は、彼によってすべてが造られ、彼なしには何ひとつ造られなかったのだから、自らの造ったすべてのものの上にあり、彼が創ったものが、その造り主に服さなかったことは一度もない。彼には、他からではなく父から来ること、また父とは別の者ではないことが、固有であり永遠である。

4

Huic si addita esset potestas, si illustrata dignitas, si exaltata sublimitas, minor erat provehente qui creavit, nec habebat divitias ejus naturae, cujus indiguit largitate.

PL 17, 1159C

もし彼に権能が加えられ、尊厳が輝きを増され、高みが引き上げられたのなら、〔万物を〕造った彼は、自分を引き上げる者よりも小さい者であったことになり、その者の気前よさを必要とした以上、その本性の富を持たなかったことになる。

5

In ea plenitudine temporis, quae sempiterno consilio fuerat praestituta, et prophetica dictorum atque gestorum significatione promissa, factus filius hominis non suae conversione substantiae, sed nostrae assumptione naturae, venit quaerere et salvare quod perierat.

PL 17, 1159C

永遠の計画によってあらかじめ定められ、言葉と業による預言的な示しによって約束されていた、時の満ちたとき、彼は、自らの実体が変わることによってではなく、我々の本性を受け取ることによって人の子となり、失われたものを探して救うために来たのである。

6

Venit autem non locali accessu nec motione corporea, tamquam praesens futurus unde adfuisset, aut illinc recessurus unde venisset, sed venit per hoc quod erat visibilis et cunctis cernentibus declarandus.

PL 17, 1159D

しかし彼が来たのは、場所の移動によってでも、体の動きによってでもない。居なかった〔底本は adfuisset(居合わせた)。afuisset と読む〕ところに居合わせようとするように、あるいは、来たその場から去ろうとするようにではない。見える者となり、すべての見る者に示されるはずであった、そのことによって来たのである。

7

Humanam scilicet carnem atque animam in visceribus virginis matris accipiens, ut manens in forma Dei, servi formam assumeret, et in similitudine carnis peccatorum veniret, per quam non minueret divina humanis, sed augeret divinis humana.

PL 17, 1159D

すなわち、おとめである母の胎に人の肉と魂を受けて、神の形にとどまったまま僕の形を受け取り、罪ある肉の似姿で来たのである。それによって、神的なものを人間的なものによって減じるのではなく、人間的なものを神的なものによって増し加えた。

8

Talis enim erat omnium a primis ducta genitoribus causa mortalium, ut originali peccato transeunte per posteros, nullus poenam damnationis evaderet, nisi Verbum caro fieret et habitaret in nobis.

PL 17, 1159D

実に、最初の生み手たちから引き継がれた死すべき者すべての事情はこのようであって、原罪が子孫を通って伝わるため、言葉が肉となって我々のうちに住むのでなければ、誰も断罪の刑罰を免れなかったのである。

9

Quod deitatis est, caro non minuit; quod carnis est, deitas non peremit. Idem enim et sempiternus ex Patre, et temporalis ex matre, in sua virtute inviolabilis, in nostra infirmitate passibilis.

PL 17, 1160B

神性に属するものを、肉は減じず、肉に属するものを、神性は滅ぼさない。同じ者が、父からは永遠であり、母からは時間のうちにあり、自らの力においては侵され得ず、我々の弱さにおいては苦しみを受け得る。

10

In deitate tantum et cum Patre et cum Spiritu sancto unius ejusdemque naturae; in susceptione autem hominis, non unius substantiae, sed unius ejusdemque personae: ut idem esset dives in paupertate, omnipotens in submissione, impassibilis in supplicio, immortalis in morte.

PL 17, 1160C

神性においてのみ、父とも聖なる霊とも、一つの同じ本性である。しかし人を受け取ったことにおいては、一つの実体ではなく、一つの同じペルソナである。それは、同じ者が、貧しさのうちで富み、へりくだりのうちで全能であり、責め苦のうちで苦しみを受け得ず、死のうちで不死であるためである。

11

Nec enim Verbum aut in carnem aut in animam aliqua sui parte conversum est; cum simplex et immutabilis natura deitatis tota in sua sit semper essentia; nec damnum sibi recipiens nec augmentum; et sic assumptam naturam beatificans, ut glorificata in glorificante permaneat.

PL 17, 1160C

言葉は、肉にも魂にも、自らのいかなる部分においても変わってはいない。神性の単純で不変の本性は、つねに全体として自らの本質のうちにあり、損失も増加も受け入れないからである。そして、受け取られた本性を至福にして、栄光を受けたものが栄光を与える者のうちにとどまるようにする。

12

Cur autem inconveniens aut impossibile videatur, ut Verbum et caro atque anima unus homo Christus et unus Dei hominisque sit Filius, si caro et anima, quae dissimilium naturarum sunt, unam faciunt, etiam sine Verbi incarnatione, personam?

PL 17, 1160C

だが、言葉と肉と魂が一人の人キリストであり、神と人との一人の子であることが、なぜ不都合で不可能に見えるのか。もし、似ていない本性のものである肉と魂が、言葉の受肉がなくとも、一つのペルソナをなすのなら。

13

Cum multo facilius sit, ut hanc unitatem sui atque hominis, deitatis praestet potestas, quam ut eam in substantiis suis obtineat solius humanitatis infirmitas.

PL 17, 1160D

神性の力が自らと人間とのこの一体性を与えるほうが、人間性だけの弱さがそれを自らの実体のうちに保つよりも、はるかに容易なのだから。

14

Nec Verbum igitur in carnem, nec in Verbum caro mutata est: sed utrumque in uno manet, et unus in utroque est: non diversitate divisus, non permixtione confusus, nec alter ex Patre, alter ex matre; sed idem ex Patre ante omne principium, et idem in fine saeculorum ut esset mediator Dei et hominum, homo Jesus Christus in quo habitaret plenitudo divinitatis.

PL 17, 1160D

それゆえ、言葉が肉へ変わったのでも、肉が言葉へ変わったのでもない。両者が一つのうちにとどまり、一人が両者のうちにある。違いによって分かれず、混ざり合いによって混ざらず、一方は父から、他方は母からという別々の者ではなく、同じ者があらゆる始まりに先立って父から〔生まれ〕、また同じ者が世々の終わりに〔母から生まれた〕。それは彼が、神と人との仲介者、人であるイエス・キリストとなり、その者のうちに神性の充満が宿るためである。

15

Nativitas enim Domini secundum carnem quamvis habeat quaedam propria, quibus humanae conditionis initia transcendat, sive quod solus ab inviolata virgine sine concupiscentia est conceptus et natus; sive quod ita e visceribus matris est editus, ut fecunditas pareret, et virginitas permaneret; non alterius tamen naturae erat ejus caro quam nostra est: nec alio illi quam caeteris hominibus anima est inspirata principio, quae excelleret non diversitate generis sed sublimitate virtutis.

PL 17, 1161A

主の生まれは、肉に従っては、人の条件の始まりを超えるいくつかの固有のものを持っている。すなわち、傷つかないおとめから、欲望なしに宿り、生まれた唯一の者であること、あるいは、母の胎から、豊かさが産み、おとめの身が保たれるようにして生み出されたことである。それでも、その肉は我々のものとは別の本性ではなく、その魂も他の人々とは別の始原から吹き込まれたのではない。その魂は、類の違いによってではなく、徳の高さによって卓越していたのである。

16

Nihil enim carnis suae habebat adversum; non discordia desideriorum gignebat compugnantiam voluptatum: sensus corporei vigebant sine lege peccati, et veritas affectionum sub moderamine deitatis et mentis, nec tentabatur illecebris, nec cedebat in vitiis: verus homo vere unitus est Deo: nec secundum existentem prius animam deductus e coelo, nec secundum carnem creatus ex nihilo: eamdem gerens in Verbi deitate personam, et tenens communem nobiscum in corpore animaque naturam.

PL 17, 1161A

実に、彼は自らの肉に逆らうものを何も持たなかった。欲望の不一致が快楽の争いを生むこともなかった。体の感覚は罪の法なしに活力をもち、情動の真実は神性と精神の統御のもとにあり、誘惑にそそのかされることも、悪徳に屈することもなかった。まことの人が、まことに神と一つにされたのである。魂が先に存在していて天から導かれたのでもなく、肉が無から造られたのでもなく、言葉の神性においては同じペルソナを担い、体と魂においては我々と共通の本性を保って。

17

Non enim esset Dei hominumque mediator, nisi idem Deus idemque homo in utroque et unus esset et verus. Invitat quidem nos ad latitudinem disserendi materiae magnitudo; sed apud eruditionem tuam non est copia laborandi.

PL 17, 1161B

もし同じ者が神であり同じ者が人であって、両者においてひとりの真実の者でなかったなら、神と人との仲介者ではなかっただろう。主題の大きさは、我々を論じることの広がりへと誘う。だが、あなたの学識の前では、骨折って言葉を尽くすまでもない。

18

Apud te est Bethleem, in qua salutifer Virginis partus illuxit, quem involutum pannis, inter angustias diversorii, praesepe suscepit. Apud te est declarata ab angelis, adorata a magis, post multorum infantium ab Herode mortem Salvatoris infantia est persecuta.

PL 17, 1161B

あなたのもとにはベツレヘムがある。そこで救いをもたらすおとめの出産が輝き出た。おむつに包まれたその子を、宿の狭い場所のなかで、飼い葉桶が受けた。あなたのもとには、天使たちによって告げられ、博士たちによって礼拝され、多くの幼子たちがヘロデによって殺されたのちに迫害された〔persecuta est。受動の意味に取った〕、救い主の幼年期がある。

19

Apud te, inquam, locus est, ubi pueritia adolevit, ubi adolescentia maturavit, et per incrementa corporea in virum perfectum veri hominis natura profecit, non sine cibo esuritionis, non sine somno quietis, non sine fletu miserationis, nec sine pavore formidinis.

PL 17, 1161C

あなたのもとには、と私は言う、幼年が成長し、青年期が成熟し、体の成長を通して、まことの人の本性が完全な男へと進んだ場所がある。飢えの食物を欠かず、休息の眠りを欠かず、憐れみの涙を欠かず、恐れのおののきを欠かずに。

20

Unus enim atque idem est qui in Dei forma operatur miracula magnae virtutis. Ut autem repararet omnium vitam, recepit omnium causam: et vim veteris chirographi, quod solus inter omnes non debuit, pro omnibus solvendo vacuavit: ut sicut per unius reatum omnes facti fuerant peccatores, ita per unius innocentiam omnes fierent innocentes: inde in homine manente justitia, ubi est suscepta humana natura.

PL 17, 1162A

神の形において大いなる力の奇跡を行うのは、一人の同じ者である。だが、すべての者の生命を回復するために、すべての者の事情を引き受けた。そして、古い証書――すべての者のうちただ一人、彼だけがそれを負っていなかった――の力を、すべての者のために支払うことによって無にした。一人の罪責によってすべての者が罪人とされたのと同じく、一人の無垢によってすべての者が無垢とされるためである。それゆえ、人間の本性が受け取られたそこで、人のうちに正義がとどまっている。

21

Nulla enim ratione extra nostri corporis veritatem. Nam quia captivitatis nostrae originalia vincula solvi non poterant, nisi exsisteret homo nostri generis nostraeque naturae, quem primi praejudicia non tenerent, et qui immaculato sanguine suo chirographum lethale dilueret, sicut erat ab initio divinitus praeordinatum; ita est in plenitudine praefiniti temporis factum, ut multis modis significata promissio diu exspectato veniret effectu; nec posset esse ambiguum quod continuis significationibus semper fuerat nuntiatum.

PL 17, 1162A

というのも、それは決して我々の体のまことの外においてではない〔この文には動詞がない。前の文の「人間の本性が受け取られた」を受けると解した〕。なぜなら、我々の捕らわれの原初の鎖は、我々の類、我々の本性の人が現れるのでなければ解かれ得なかったからである。その人は、最初の者〔アダム〕に下された先の断罪〔praejudicia〕に拘束されず、汚れのない自らの血で致死の証書を洗い流す。それは、初めから神によってあらかじめ定められていたとおり、定められた時の満ちるときに実現した。多くの仕方で示されていた約束が、長く待たれた成就として到来し、絶え間ない示しによって常に告げられていたことについて、疑いがあり得ないようにするためである。

22

In magno autem sacrilegio diversa haereticorum impietas manifestatur, cum specie deitatis honorandae, humanae carnis in Christo derogant veritatem; et religiose aestimant credi, si dicatur in Salvatore nostro verum non esse quod salvat; cum ita secundum promissionem omnia saecula praecurrentem mundus sit Deo reconciliatus in Christo, ut nisi Verbum dignaretur caro fieri, nulla caro posset salvari.

PL 17, 1162B

大いなる瀆聖において、異端者たちの不敬虔はさまざまに現れる。彼らは、崇められるべき神性という名目で、キリストにおける人の肉のまことを貶める。そして、我々の救い主において、救うものがまことではないと言うなら、それが敬虔に信じられていると考えている。実際には、すべての世に先立つ約束にしたがって、世界はキリストにおいて神と和解させられたのであり、言葉が肉となることをよしとしなかったなら、いかなる肉も救われ得なかったのである。

23

Enucleatius autem declarare fidei sacramentum, et confundere haereticam pravitatem tuum est, pater optime Hieronyme. Hoc unum oro et deprecor, mei ut memor sis frequentius, invictissime miles Christi. Amen.

PL 17, 1162B

信仰の秘義をいっそう詳しく説き明かし、異端の邪悪を論破することは、最良の父ヒエロニュムスよ、あなたの務めである。私はただこのことを願い、懇願する。キリストの不屈の兵士よ、私のことをもっとたびたび覚えていてほしい。アーメン。