Prooemium
冒頭 (Prooemium)PL 17, 9A[0009] NUMERORUM liber, de quo nunc nobis est sermo, unus est ex quinque Moysi libris. Eo vero nomine legimus appellari, quoniam Israeliticae plebis ex Aegypto egressae virorum perfectorum numerum et computationem Dei praecepto continet.
PL 17, 9A〔序〕民数記という書、いま我々の語ろうとしている書は、モーセの五書の一つである。この書がこの名で呼ばれていると我々が読むのは、それが、エジプトから出たイスラエルの民の完全な男子の数と計算を、神の命令によって収めているからである。
Sic enim Moysi locutus est Deus: Accipe summam universae congregationis filiorum Israel a viginti annis et supra, per domos familiarum ipsorum, omnis egrediens ad praeliandum in Israel.
PL 17, 9A実に、神はモーセに次のように語った。「イスラエルの子らの全会衆の総数を、二十歳以上で、家ごと、氏族ごとに取れ。イスラエルで戦いに出ることのできる者はみな数えよ。」
Itaque Dominus cum homines a viginti annis et supra, et ad praeliandum idoneos numerari praeceperit, manifestum quod viros perfectos intellexerit.
PL 17, 9Aそれゆえ、主が二十歳以上の、戦いにふさわしい者たちを数えよと命じたのであるから、完全な男子のことを意味していたのは明らかである。
A qua summa mulieres femineae infirmitatis obstaculo, servi, utpote, vita moribusque degeneres, Aegyptii, ut alienigenae et barbari excluduntur (Origenes hom. 1 in Num. ex vers. Ruf.) .
PL 17, 9Aこの総数からは、女は女の弱さという妨げのゆえに、奴隷は生き方も習いも堕落しているがゆえに、エジプト人は異国の者、蛮人であるがゆえに、除かれる(オリゲネス『民数記講話』第1、ルフィヌスの訳から)。
Soli numerantur Israelitae, nec ii omnes; sed robore tantum et virtute praestantes. Sic enim scriptum est: Numeratio filiorum Israel cum exercitu eorum a viginti annis et supra, omnis egrediens ad praeliandum in Israel, etc. (Num. I, 45) .
PL 17, 9A数えられるのはイスラエル人だけであり、その全員でもない。力と徳に優れた者だけである。実に、こう書かれている。「イスラエルの子らの、その軍勢とともに数えられた総数は、二十歳以上で、イスラエルで戦いに出ることのできる者はみな……」など(民数記1:45)。
Nec id mysterio vacat: nam dum puerilis et lubricus sensus, vel feminea et resoluta segnities nobis inest, vel dum Aegyptios, barbarosque gerimus mores, sancto Dei calculo numerari non meremur.
PL 17, 9Bこれは奥義を欠くものではない。我々のうちに幼稚で移ろいやすい思いがあるとき、あるいは女のように締まりのない怠惰があるとき、あるいは我々がエジプト人や蛮人の習いを身に帯びているとき、我々は神の聖なる計算に数えられるにふさわしくないのである。
In eodem deinde libro filiorum Israel itinera, profectiones, mansionesque a finibus Aegypti usque ad tempus et locum, quo Moyses defunctus est, mandato Dei recensentur.
PL 17, 9B次に、同じ書のなかで、イスラエルの子らの旅程、出発、宿営地が、エジプトの境から、モーセが没した時と場所に至るまで、神の命令によって数えあげられている。
Inquit enim: Et scripsit Moyses profectiones eorum et mansiones eorum, per verbum Domini (Ibid. 44) .
PL 17, 9Bこう言うからである。「モーセは、彼らの出発と宿営地を、主の言葉によって書き記した」(民数記1:44〔底本は「同44」と刷る。直前の引照(民数記1:45)を受けるが、引かれた句は民数記33:2〕)。
Nec vero sine causa Moysi hoc scribere a Domino praeceptum est; quia propter instructionem nostram: inquit enim Apostolus: Omnia in figura contingebant illis: scripta [0010] sunt autem haec ad correctionem nostram (I Cor. X, 11) , ut legentes et probantes quanta nobis in hac ad terram viventium profectione immineant discrimina, quantae hostium insidiae, bellorum conflictationes spiritalium, marium et fluminum, mundi et voluptatum pericula (Origenes hom. 27 in Num. ex vers. Ruf.) ; iter nostrum non segniter, neque remisse carpamus, quo labente die, in medio deficiamus itinere, noctis tenebris obruti.
PL 17, 9Bモーセがこれを書くよう主に命じられたのは、理由なきことではない。それは我々の教えのためである。使徒が言うからである。「これらのことはみな、象りとして彼らに起こった。それが書かれたのは、我々の矯正のためである」(一コリント10:11)。それは、読んで吟味する我々が、生ける者たちの地へのこの旅路において、どれほどの危険が我々に迫り、どれほどの敵の罠、霊的な戦いの衝突、海や川の危険、世と快楽の危険があるかを〔知るためであり〕(オリゲネス『民数記講話』第27、ルフィヌスの訳から)、そうして我々が旅路を怠惰にも気ままにも進めず、日が傾いたとき、夜の闇に覆われて道の半ばで力尽きることのないためである。
Nocte enim Aegypti primogenita ab exterminatore percutiuntur (Exod. XII, 29) : nocte avari anima divitis a daemonibus reposcitur (Luc. XII, 20) .
PL 17, 10A夜に、エジプトの初子は滅ぼす者に打たれた(出エジプト記12:29)。夜に、貪欲な富者の魂は悪霊どもに求め返される(ルカ12:20)。
Sed prudenter itineri nos accingentes, fortiterque ad bella praeparati, de virtute ad virtutem transeamus, et Dominus Deus noster praecedat nos ante faciem nostram, debellans inimicos nostros, portansque nos, ut mater filium suum, ac ducens nos in die per nubem, et nocte per ignem; ut tandem superatis quibusque itineris difficultatibus, adversariarumque incursibus potestatum, profectionem nostram gloriose perficiamus.
PL 17, 10Aだが我々は、思慮をもって旅に身を備え、勇んで戦いに備え、徳から徳へと進もう。そして主なる我々の神が、我々の前に立って先を行き、我々の敵を討ち滅ぼし、母がその子を抱くように我々を担い、昼は雲によって、夜は火によって我々を導くように。そうして、ついには旅路のあらゆる困難と、敵対する諸権力の襲撃に打ち勝って、我々の旅立ちを栄光のうちに成し遂げよう。
Mansiones vero filiorum Israel quadraginta et duae numero computantur, quae denarii, quaternarii, et binarii ratione numeri quem continent, multa nos mysteria docent.
PL 17, 10Bイスラエルの子らの宿営地は、数えて四十二である。それらは、含んでいる数の理、すなわち十と四と二の理によって、多くの奥義を我々に教える。
Volentes autem id vobis, fratres, explicare, intuemini, obsecro, et figite memoriae; ne verbi contemptores inveniamini, nec fiat anima vestra via, ubi grana jactata non germinent: et veniant, inquit, volatilia coeli, et rapiant ea.
PL 17, 10B兄弟たちよ、これを諸君に説き明かそうとするのであるから、どうか注意して見よ、そして記憶に刻め。言葉を軽んじる者と見られてはならない。諸君の魂が、投げられた粒の芽を出さない道端とならぬようにせよ。「天の鳥が来て、それらを奪い去る」と言うのである。
Percipite ergo haec, et recondite in cordibus vestris. Denarius numerus mysticus est, et non mediocriter a Moyse commendatus: ad eum namque primitias, oblationesque et vota refert.
PL 17, 10Bそれゆえ、これを受け取り、諸君の心に蔵せよ。十は奥義の数であり、モーセによって並々ならず推奨されている。モーセは初穂も、献げ物も、誓願も、この数に関係づけているからである。
Inquit enim: Omnis decima terrae, et a fructu ligneo, Domino est: et omnis decima boum et ovium, et omne quod venerit in numero, sub virga, decima erit sancta Domino (Levit. XXVII, 30 et seq.) .
PL 17, 10Bこう言うからである。「地のすべての十分の一、また木の実のうちの十分の一は、主のものである。牛と羊のすべての十分の一、また数えられて杖の下に入るあらゆるものは、その十分の一が主に聖なるものとなる」(レビ記27:30以下)。
Denique Jacob, Deo sibi dum ad Laban avunculum suum in Mesopotamiam proficisceretur, in itinere apparenti pollicitus est, dicens: Omnium quae mihi dederis, decimam decimabo tibi (Gen. XXVIII, 22) .
PL 17, 11A実に、ヤコブは、叔父ラバンのいるメソポタミアへ旅立つ途上、現れた神に誓って言った。「汝が私に与えるすべてのものの十分の一を、私は汝に十分の一として献げる」(創世記28:22)。
Hanc ob causam Noe ille qui primus in veteri Scriptura justus pronuntiatus est, decimus a protoplasto inducitur, non ad ostendendam viventium tunc aetatem, vel ad praescribendum numerum hominum: sed ut aperte doceretur quod sicut denarius, numerorum qui unitatem sequuntur, perfectissimus est, ita tranquillitas in anima, finis est re vera actionum vitae.
PL 17, 11Aこの理由で、古い聖書において最初に義人と宣告されたあのノアは、最初に造られた者から数えて十番目に挙げられている。それは、当時の人々の寿命を示すためでも、人の数を定めるためでもなく、十が、一に続く数のうちで最も完全であるように、魂の静穏がまことに生の行いの終わりであることを、はっきりと教えるためである。
Ternio enim per seipsum multiplicatus novenarium complet, et lites, dissidia, bellaque divinis indicat oraculis, ut patet in quatuor et quinque regibus dissidentibus, seseque mutuo impugnantibus.
PL 17, 11A三は、それ自身を掛けると九を満たし、神の託宣のなかで争い、不和、戦いを示す。互いに対立して攻め合った四人の王と五人の王に見られるとおりである。
Unitas vero novenario superveniens, denarium perficit, et pacem, amicitiamque designat. Novem enim certantibus regibus sapiens Abraham quasi decimus superveniens pro tempestate tranquillitatem, pro bello pacem, pro morte victoriam, Deo favente, attulit.
PL 17, 11Bだが一が九に加わると十を成し、平和と友愛を表す。九人の王が争っていたとき、賢いアブラハムは、いわば十番目として来て、神の助けにより、嵐の代わりに静穏を、戦いの代わりに平和を、死の代わりに勝利をもたらした。
Unde et Melchisedech summi Dei sacerdoti decimas exsolvit. Denarius ergo numerus perfectus est, et unitatem designat.
PL 17, 11Bそれゆえ、いと高き神の祭司メルキゼデクに十分の一を納めた。したがって、十は完全な数であり、一体性を表す。
Quaternarius quoque et ipse mysticus est, et in Scriptura commendatur: nam speciosam illam lucem, quae seipsam et caetera manifestat, luminisque genitores solem et lunam, ac praefulgidum stellarum chorum, quae noctem, diemque, menses, annosque oriendo et occidendo terminant, die quarto creata esse sermo propheticus declarat.
PL 17, 11B四もまた、それ自身奥義の数であり、聖書において推奨されている。自らと他のものを現すあの美しい光、光を生む太陽と月、そして夜と昼、月と年を、昇ることと沈むことによって区切る、きらめく星の群れは、第四の日に造られたと預言の言葉が宣言しているからである。
Mundi radices quatuor numerantur, terra, aqua, ignis et aer. Et annuae temporum vices sunt totidem, hiems, aestas, ver et autumnus.
PL 17, 11C世界の根は四つと数えられる。地、水、火、空気である。年の巡りもまた同じ数であり、冬、夏、春、秋である。
Denique de terrae fructibus Deo oblationes annum ante quartum fieri prohibetur: Sic enim scriptum est: Fructus terrae tres annos erit vobis immundus, non comedetis ex eo: at anno quarto erit omnis fructus ejus sanctus et laudabilis Domino (Levit. XIX, 23, 24) .
PL 17, 11C実に、地の実から神に献げ物をすることは、第四年より前には禁じられている。こう書かれているからである。「地の実は、三年の間、汝らにとって汚れたものである。そこから食べてはならない。だが第四年には、その実はすべて聖であり、主に称えられるものとなる」(レビ記19:23–24)。
Nec immerito: quaternioni enim insunt omnia, punctum, linea, superficies, et soliditas, mensurae universorum. Insunt etiam potissimae symphoniae musicae. Deinde quadranguli latera oportet esse aequalia.
PL 17, 11Cこれは当然である。四には、すべてのものが備わっている。点、線、面、立体であり、万物の尺度である。また、音楽の主要な和音も備わっている。さらに、四辺形の辺は等しくなければならない。
Aequalitas vero mater est justitiae, quae caeterarum virtutum dux est et magistra. Justitiam ergo quaternarius insinuat. Binarius demum nec ipse expers est mysterii.
PL 17, 11C等しさは正義の母であり、正義は他の諸々の徳の導き手であり師である。ゆえに四は正義を示す。最後に、二もまた奥義と無縁ではない。
Legimus enim viduam illam insigni laude a Domino commendari, quae aera duo in gazophylacium misit (Luc. XXI, 2) . Samaritanus pro curatione sauciati binos erogavit nummos (Luc. X, 35) .
PL 17, 11D我々は、あのやもめが主によって際立った称賛を受けたと読む。彼女は賽銭箱に二枚の銅貨を入れた(ルカ21:2)。サマリア人は、傷を負った者の手当てのために二枚の貨幣を支払った(ルカ10:35)。
Apud Samaritanos biduum transegit Salvator Christus (Joan. IV, 43) : bipartitam namque significat charitatem, Dei nempe, et proximi: In his duobus, dicit Dominus, universa Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 40) .
PL 17, 11D救い主キリストはサマリア人のもとで二日を過ごした(ヨハネ4:43)。二は、愛が二つに分かれていること、すなわち神への愛と隣人への愛を表すからである。主は言う。「この二つに、律法全体と預言者が掛かっている」(マタイ22:40)。
Mansiones igitur filiorum Israel ab Aegypti finibus, usque ad repromissionis terram quadraginta duae a Moyse recensentur. Sic et sanctus Matthaeus Christi generationem describens, quadraginta duas enumerat.
PL 17, 11Dこうして、イスラエルの子らの宿営地は、エジプトの境から約束の地まで、モーセによって四十二と数えあげられている。聖なるマタイもまた、キリストの生まれを記すとき、四十二〔の世代〕を数えあげている。
Inquit enim: ab Abraham usque ad David, generationes quatuordecim: a David usque ad transmigrationem Babylonis generationes quatuordecim; et a transmigratione Babylonis usque ad Christum, generationes quatuordecim (Matth. I, 17) : ut ostenderet quod verus Israelita qui de saeculi hujus Aegypto ad coelum, veram viventium terram, per tot rerum discrimina et inimicorum tentamenta, pervenire festinat, pace per denarium, justitia per quaternarium, charitate per binarium, armari oportet.
PL 17, 11Dこう言うからである。「アブラハムからダビデまで十四の世代、ダビデからバビロンへの移住まで十四の世代、バビロンへの移住からキリストまで十四の世代」(マタイ1:17)。それは、この世のエジプトから天へ、生ける者たちの真の地へ、これほど多くの危険と敵の誘惑を通って急ぎ至ろうとする真のイスラエル人が、十によって平和を、四によって正義を、二によって愛を身に帯びて武装せねばならぬことを示すためである。
Pace; quia scriptum est: In pace vocavit nos Deus (I Cor. VI) . Justitia; quia dicit idem Apostolus: State induti loricam justitiae (Ephes. VI, 14) . Charitate; quia charitas operit multitudinem peccatorum (I Pet. IV, 8) .
PL 17, 12A平和。「神は平和のうちに我々を召した」と書かれているからである(一コリント6〔底本は章のみを刷る。引かれた句は一コリント7:15〕)。正義。同じ使徒が言うからである。「正義の胸当てを着けて立て」(エフェソ6:14)。愛。「愛は多くの罪を覆う」からである(一ペトロ4:8)。
Christus ergo ad Virginem, Israel ad Jordanem, Christianus ad coelum pari mansionum numero deveniunt: Sed jam ipsas Israelis profectiones sigillatim consideremus.
PL 17, 12Aこうして、キリストはおとめ〔マリア〕に〔マタイの系図の四十二の世代を経て、キリストがおとめから生まれるに至ることを言うらしい〕、イスラエルはヨルダンに、キリスト教徒は天に、同じ数の宿営地によって至る。さて、イスラエルの出発そのものを、一つずつ考察しよう。
Caput I
第I章PL 17, 12BIª mansio, RAMESSES.--Profectionum ordo, mansionumque distinctio filiorum Israel ex Aegypto exeuntium ad terram usque patribus repromissam, iis qui post Deum ambulare contendunt, ad virtutumque profectus aspirant, propter mysteria quae includuntur in illis, scitu valde necessaria sunt (Orig. hom. 27 ex vers. Ruf.) .
PL 17, 12B第1の宿営地、ラメセス。――神の後に従って歩もうと努め、徳の進歩を志す者たちにとって、エジプトから出て父祖たちに約束された地へ至るイスラエルの子らの、出発の順序と宿営地の区分は、そこに含まれている奥義のゆえに、ぜひとも知っておくべきものである(オリゲネス『民数記講話』第27、ルフィヌスの訳から)。
Ea enim quae in populo patrum corporaliter gesta sunt, nedum historiam, rerumque gestarum seriem nobis ostendunt; sed instructioni nostrae spiritaliter intellecta maxime proficiunt.
PL 17, 12B父祖たちの民において体をもって行われたことは、歴史、すなわち出来事の連なりを我々に示すにとどまらない。霊的に理解されるとき、我々の教えに最も益をもたらす。
Huc spectabat Apostolus, dum in epistola ad Romanos dicebat: Quaecumque scripta sunt; ad nostram doctrinam scripta sunt (Rom. XV, 4) .
PL 17, 12B使徒がローマ人への手紙でこう言ったとき、その目はここに向いていた。「書かれたものはすべて、我々の教えのために書かれた」(ローマ15:4)。
Et ad Timotheum: Omnis Scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum et ad erudiendum: in justitia, ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus (II Tim. III, 16) .
PL 17, 12Cまたテモテにはこう言う。「聖書はすべて神の霊感を受けたものであり、教えるのに、論駁するのに、矯正するのに、正義において訓練するのに有益である。それは、神の人が完全になり、あらゆる善い業に備えられるためである」(二テモテ3:16)。
Legimus ergo quod filii Israel, postquam Aegyptus universa tantis plagis percussa est, tempore coelesti oraculo designato, ut ad immolandum Domino Deo in solitudinem proficiscerentur, terram Gessen, quam ad incolendum acceperant, deserentes, in Ramessen urbem primo convenerunt; ibi substiterunt, ibique primam fixerunt mansionem.
PL 17, 12Cそれゆえ、我々は読む。エジプト全土がこれほどの災いで打たれた後、天の託宣に定められた時に、イスラエルの子らは、主なる神に献げ物をささげるために荒れ野へ旅立つこととなり、住むために受けていたゴシェンの地を去って、まずラメセスの町に集まった。そこにとどまり、そこに最初の宿営地を定めたのである。
Ramesses Aegypti civitas est, ab Hebraeis munita, quando saeviente in eos Pharaone, luto, latere et paleis opprimebantur: Sic enim scriptum est: Et aedificaverunt civitates munitas Pharaonis, Phiton Ramessen et On (Exod. I, 11) .
PL 17, 12Cラメセスはエジプトの町であり、ファラオが彼らに対して猛威を振るい、泥とれんがとわらで苦しめられたとき、ヘブライ人が築いて堅固にした町である。こう書かれているからである。「彼らはファラオのために、堅固な町ピトンとラメセスとオンを築いた」(出エジプト記1:11)。
Est denique in extremis illius regni finibus sita, ut habetur in libro Exodi (Exod. XII, 37) .
PL 17, 12D実に、出エジプト記にあるとおり、ラメセスはその国の最果ての境に位置している(出エジプト記12:37)。
In hac mansione populus patrum, mactato agno, ejusque sanguine domorum liminibus, ac utrisque postibus illitis, exterminatoris evaserunt plagam: in hac Aegyptus primogenita sua vidit extincta: in hac farinam non fermentatam, vasaque argentea et aurea ab Aegyptiis mutuo accepta, verbo Dei, sibi populus congregarunt.
PL 17, 12Dこの宿営地で、父祖たちの民は、子羊を屠り、その血を家々の入り口と両側の柱に塗って、滅ぼす者の災いを免れた。この宿営地で、エジプトは自らの初子が死ぬのを見た。この宿営地で、民は、パン種を入れない粉と、エジプト人から借りた銀と金の器を、神の言葉によって自分たちのために集めた。
Horum quae dicta sunt, fratres, singula mysteriis referta sunt, et nostrae proficiunt disciplinae.
PL 17, 12D兄弟たちよ、今述べたことの一つ一つは奥義に満ちており、我々の訓練に益をもたらす。
In primis quia Ramesses secundum aliquos interpretatur commotio turbulenta, quae significat poenitentiam: per ipsam enim turbulenta fit in peccatore commotio, ut aboleatur vetustas peccati et inducatur novitas gratiae: ut homo vetus affigatur cruci, et novus homo resurgat: ut vetere tandem deposita conversatione carnis, novitas inducatur spiritus.
PL 17, 12Dまず、ラメセスは、ある人々によれば「騒がしい揺れ動き」と解される。それは悔い改めを表す。悔い改めによって、罪人のうちに騒がしい揺れ動きが起こり、罪の古さが消し去られて恩寵の新しさが着せられるからである。古い人が十字架に付けられ、新しい人が甦る。ついに肉の古い生き方が脱ぎ捨てられ、霊の新しさが着せられる。
Poenitentia ergo magnam commotionem turbationemque gignit. Ideo propheta: Postquam cognovi, ego ingemui (Jerem. XXXI) .
PL 17, 13Aそれゆえ、悔い改めは大きな揺れ動きと動揺を生む。ゆえに預言者は言う。「私は知った後、嘆いた」(エレミヤ31〔底本は章のみを刷る。引かれた句はエレミヤ31:19〕)。
Qui ergo ad repromissam aeternae haereditatis patriam proficisci desiderat, ac Domino Deo seipsum ut hostiam viventem, sanctam, Patri placentem immolaturus accedit, debet primo adire Ramessen, hoc est commotionem, quae fit per poenitentiam, ibique suam figere mansionem.
PL 17, 13Aそれゆえ、約束された永遠の相続の祖国へ旅立つことを望み、主なる神に、自らを、生きた聖なる、父に喜ばれる献げ物として献げるために近づく者は、まずラメセス、すなわち悔い改めによって生じる揺れ動きのもとに赴き、そこに自らの宿営地を定めなければならない。
Ibi suam mansionem fixit-Achab, quando scissa veste sua, induto cilicio, jejunavit, dormivit in sacco, et demisso ambulavit capite (III Reg. XXI, 27) .
PL 17, 13Aアハブはそこに宿営地を定めた。彼が衣を裂き、粗布をまとい、断食し、粗布の上で眠り、うなだれて歩いたときである(列王記三21:27)。
Ibi Ninive Rex fixit mansionem, quando surgens de throno suo, abstulit stolam propriam, et sacco indutus sedit in cinere (Jon. III, 6) .
PL 17, 13Bニネベの王はそこに宿営地を定めた。王座から立ち上がり、自分の衣を脱ぎ、粗布をまとって灰の上に座ったときである(ヨナ3:6)。
Ibi Corinthii mansionem fixerunt, quando contristati sunt secundum Deum: quae tristitia, ut scribit Apostolus, Poenitentiam in salutem stabilem operatur (II Cor. VII, 10) .
PL 17, 13Bコリントの人々はそこに宿営地を定めた。神に従って悲しんだときである。使徒が書くように、その悲しみは「救いに至る確かな悔い改めを生む」(二コリント7:10)。
Deinde agni mactatio quid aliud est quam passio Christi; qui, ut Propheta dicit, tamquam agnus innocens adductus est ut sacrificetur (Jerem. XI, 19) ?
PL 17, 13B次に、子羊を屠ることとは、キリストの受難でなくて何であろうか。預言者が言うように、キリストは「屠られるために引かれていく、罪のない子羊のように」連れて行かれた(エレミヤ11:19)。
Cujus sanguine super domorum postes effuso, liberamur ab Exterminatore; quia Christi passione per sacramenta nobis participata, liberamur ab eo qui habebat mortis imperium, id est, diabolo, ut ad Hebraeos scribit Apostolus (Hebr. II, 14) .
PL 17, 13Bその血が家々の柱に注がれることで、我々は滅ぼす者から解き放たれる。キリストの受難に、秘跡を通じてあずかることによって、我々は、死の支配権を持つ者、すなわち悪魔から解き放たれるのである。使徒がヘブライ人たちに書いているとおりである(ヘブライ2:14)。
Ideo in alio loco dicit: Christus ut per suum sanguinem sanctificaret populum, extra portam passus est (Hebr. XIII, 12) . In hac etiam mansione Aegypti primogenita exstinguuntur; hoc est, pravi carnis affectus, et desideria mala quae militant adversus animam.
PL 17, 13Bゆえに別の箇所でこう言う。「キリストは、自らの血によって民を聖とするために、門の外で苦しみを受けた」(ヘブライ13:12)。またこの宿営地で、エジプトの初子が滅ぼされる。すなわち、肉の邪な情動と、魂に逆らって戦う悪しき欲望である。
Exstinguuntur vero Aegyptii, dum non agis opera tenebrarum: exstinguuntur Aegyptii dum non carnaliter; sed spiritaliter vivis: exstinguuntur Aegyptii, dum impuras sordidasque cogitationes vel depellis e corde, vel omnino non recipis.
PL 17, 13Cエジプト人が滅ぼされるのは、あなたが闇の業を行わないときである。エジプト人が滅ぼされるのは、あなたが肉に従ってではなく霊に従って生きるときである。エジプト人が滅ぼされるのは、あなたが不潔で汚れた思いを心から追い払うか、あるいはまったく受け入れないときである。
Ideo quaerenti: Quis me liberabit de corpore mortis hujus? respondit Apostolus: Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 24, 25) . In hac mansione farina, argentum et aurum cumulantur.
PL 17, 13Cそれゆえ、「誰がこの死の体から私を解き放つのか」と問うた者に、使徒は答えた。「我々の主イエス・キリストによる神の恩寵である」(ローマ7:24–25)。この宿営地で、粉と銀と金が積み上げられる。
Farina, ex qua panis conficitur, doctrina Christi est; quia panis Christus est, dicente Joanne: Ego sum panis vivus (Joan. VI, 51) .
PL 17, 13Cパンを作る粉は、キリストの教えである。パンはキリストだからである。ヨハネは言う。「私は生けるパンである」(ヨハネ6:51)。
Argentum, divinum designat eloquium: Eloquia enim Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum (Psal. XI, 7) .
PL 17, 13D銀は、神の言葉を表す。「主の言葉は清い言葉、火で試された銀、地で試され、七たび精錬されたもの」(詩篇11:7)。
Aurum, mens bona est: quae non immerito comparatur auro: Nam sicut aurum caeteris praestat metallis, ita mens bona in homine caeteris potior est humanae substantiae portionibus.
PL 17, 13D金は、善い精神である。これは金に比べられて当然である。金が他の金属にまさるように、人における善い精神は、人間の実体の他の部分にまさるからである。
Tria ergo in Ramesse coacervantur, farina, argentum et aurum: doctrina, eloquium, et mens bona: in quibus census sapientis consistit: Sed interim pretiosam commutationem consideremus.
PL 17, 13Dこうして、ラメセスには三つのものが積み上げられる。粉、銀、金である。すなわち、教え、言葉、善い精神である。賢者の財産はこれらにある。だが、さしあたり、その尊い交換を考えよう。
Filii Israel dederunt paleas quae inextinguibili comburuntur igne, et receperunt farinam, in qua sapiens illa mulier fermentum abscondit.
PL 17, 13Dイスラエルの子らは、消えぬ火で焼かれるわらを渡し、粉を受け取った。あの賢い女がそのなかにパン種を隠した粉である。
Dederunt lutum, quod deletur, quia scriptum est: Ut lutum platearum delebo eos (Psal. XVII, 43) : et receperunt argentum, quod est sermo justi. Scriptum est enim: Argentum igne examinatum lingua justi (Prov. X, 20) .
PL 17, 13D彼らは泥を渡した。泥は消し去られるものである。こう書かれているからである。「私は彼らを、通りの泥のように消し去る」(詩篇17:43)。そして銀を受け取った。それは義人の言葉である。こう書かれているからである。「義人の舌は、火で試された銀」(箴言10:20)。
Dederunt lateres, qui cadunt; quia scriptum est: Lateres ceciderunt, et receperunt aurum (Esai. IX, 10) , quod est mens bona qua servimus legi Dei. Bona ergo commutatio: unde dicit Apostolus: Jam saturati estis, jam divites facti estis (I Cor. IV, 8) .
PL 17, 14A彼らはれんがを渡した。れんがは崩れる。こう書かれているからである。「れんがは崩れ落ちた」(イザヤ9:10)。そして彼らは金を受け取った。これは、それによって我々が神の法に仕える善い精神である。よい交換である。ゆえに使徒は言う。「汝らはもう満ち足りている。もう富む者となった」(一コリント4:8)。
Has nos divitias comparemus nobis, quibus intelligibiles animae nostrae thesauros repleamus: sed ipse Dominus dat nobis gratiam, ut ab Aegyptiis illas eripere possimus: Ideo bene dicit Apostolus ad Hebraeos: Optimum est gratia stabilire cor (Hebr. XIII, 9) . Bona igitur mansio Ramesse.
PL 17, 14A我々はこの富を、自らのために手に入れよう。それによって、我々の魂の、知性で捉えられる宝庫を満たすのである。だが、それをエジプト人から奪い取ることができるよう、主自らが我々に恩寵を与える。ゆえに使徒はヘブライ人たちに、よく言っている。「心が恩寵によって堅くされるのは最もよいことである」(ヘブライ13:9)。したがって、ラメセスはよい宿営地である。
Caput II
第II章PL 17, 14BIIª mansio, SOCOTH.--Secunda filiorum Israel profectio fuit in Socoth: ibique tentoria, Aegypto relicta, figentes, secundam mansionem habuerunt. Ideo dicit: Profecti autem filii Israel ex Ramesse, castrametati sunt in Socoth (Num. XXXIII, 3) .
PL 17, 14B第2の宿営地、スコト。――イスラエルの子らの第2の出発はスコトへであった。エジプトを去ってそこに天幕を張り、第2の宿営地とした。ゆえに言う。「イスラエルの子らはラメセスを出発して、スコトに宿営した」(民数記33:3)。
Intentio sancti Prophetae Moysi, qui Dei mandato populi processum ex Aegypto usque ad Jordanem descripsit, non fuit singula notare loca ad quae ei in universo itinere divertere contigerit; sed illa tantum in quibus aliqua mysteria facta sunt.
PL 17, 14B聖なる預言者モーセの意図は、神の命令により、民のエジプトからヨルダンに至る進行を記すにあたって、全旅程のなかで自分が立ち寄ることになった場所を一つ一つ書きとめることではなく、何らかの奥義が成就した場所だけを記すことにあった。
Socoth urbs est in montanis, extra terram Aegypti; ei tamen finitima, ut legitur in libro Jesu Nave (Josue XIII, 7) . Denique Socoth interpretatur tabernacula. Unde Jacob quando ab Esau qui ei a Mesopotamia revertenti occurrit, se divisit.
PL 17, 14Bスコトは山地にある町で、エジプトの地の外にあるが、それに隣接している。ヌンの子ヨシュアの書に読まれるとおりである(ヨシュア記13:7〔引かれた句はヨシュア記13:27〕)。実に、スコトは「天幕」〔tabernacula〕と解される。ヤコブが、メソポタミアから帰る途中で出会ったエサウと身を分けたときのことである。
Reversus est, inquit Scriptura, in tabernacula (Gen. XXXIII, 17) . Ubi alia translatio habet: Reversus est Socoth. Et subjungit ibi: Et fecit Jacob sibi domos, et pecoribus suis fecit tabernacula: propter hoc vocavit nomen loci illius, Tabernacula.
PL 17, 14B聖書は言う。「彼は天幕へ戻った」(創世記33:17)。ここで別の訳は、「彼はスコトへ戻った」としている。そしてそこに続けて言う。「ヤコブは自分のために家々を建て、家畜のために天幕を作った。それゆえ、その場所の名を『天幕』と呼んだ」。
Et ibi alia translatio dicit: Appellavit nomen loci illius Socoth, id est, tabernacula. In hac quoque mansione coxerunt farinam: Dicitur enim in libro Exodi: Et fecerunt ex farina subcinericios azymos (Exod. XII, 39) ; Non enim fermentata fuit: ejecerunt namque eos Aegyptii.
PL 17, 14Cそこでも別の訳は言う。「その場所の名をスコトと呼んだ。すなわち天幕である」。またこの宿営地で、彼らは粉を焼いた。出エジプト記にこう言われているからである。「彼らは粉から、灰の下で焼いたパン種なしのパンを作った」(出エジプト記12:39)。パン種が入れられなかったのは、エジプト人が彼らを追い出したからである。
In hac fit insuper annorum computatio quibus Israel fuit in Aegypto. Inquit enim: At habitatio filiorum Israel, quam habitaverunt ipsi et patres eorum in terra Aegypti, etc. (Ibid., 40) .
PL 17, 14Cさらにこの宿営地で、イスラエルがエジプトにいた年数の勘定がなされる。こう言うからである。「イスラエルの子らの住まい、すなわち彼ら自身とその父祖たちがエジプトの地に住んだ住まいは……」など(出エジプト記〔12:〕40)。
In hac tandem praecipitur ut hujus ex Aegypto liberationis perpetuum exstet apud eos memoriale.
PL 17, 14Cまたこの宿営地で、ついに、このエジプトからの解放が彼らのあいだで永く記念として残るよう命じられる。
Inquit enim: Dixit Moyses ad populum: Recordamini diei hujus, in qua egressi estis ex Aegypto, ex domo servitutis: in manu enim forti eduxit vos hinc Dominus (Exod. XIII, 3) . In hac demum solemnitas azymorum, ritusque azyma comedendi praescribitur.
PL 17, 14Cこう言うからである。「モーセは民に言った。『汝らがエジプトから、奴隷の家から出たこの日を覚えよ。主が強い手で、汝らをここから導き出したからである』」(出エジプト記13:3)。さらにこの宿営地で、パン種なしのパンの祭りと、パン種なしのパンを食べる儀礼が定められる。
Nam inquit: Sex dies comedetis azyma; at die septima festum Domino: non apparebit ibi fermentatum (Ibid., 6) . Haec quoad litteram.
PL 17, 14Dこう言うからである。「汝らは六日間、パン種なしのパンを食べよ。七日目は主の祭りである。そこにパン種の入ったものが現れてはならない」(出エジプト記〔13:〕6)。以上が文字どおりの意味である。
Quoad mysteria vero, dicimus quod profectus filiorum Israel in Socoth, quod interpretatur Tabernacula, designat quod qui mansionem habuit in Ramesse, hoc est in commotione poenitentiae, debet proficisci in Socoth, hoc est, in tabernacula quasi per considerationem ambulare.
PL 17, 14D奥義の意味では、こう言う。イスラエルの子らが「天幕」と解されるスコトへ出発したことは、次のことを表している。ラメセス、すなわち悔い改めの揺れ動きに宿営地を持った者は、スコト、すなわち天幕へ、いわば考察によって歩み入るべきである。
Quod sicut ille qui alio tendit, nec firmam habet domum, moratur in tabernaculis. Unde quid aliud est in tabernaculis habitare, quam peregrinari? sicut Apostolus ad Hebraeos de patribus loquens testatur.
PL 17, 14Dというのは、他の所へ向かう者は、定まった家を持たず、天幕に身を置くからである。それゆえ、天幕に住むことは、旅住まいをすること以外の何であろうか。使徒がヘブライ人たちへの手紙で、父祖たちについて語りつつ証しているとおりである。
Inquit enim: Confitentes quod peregrini et hospites essent super terram (Hebr. XI, 13) : et videns se peregrinum in terra, dicat cum Propheta: Advena ego sum in terra (Psal. XXXVIII, 13) .
PL 17, 15Aこう言うからである。「自分たちは地上では旅人であり、寄留者であると告白して」(ヘブライ11:13)。自分が地上で旅人であることを見た者は、預言者とともに言うべきである。「私は地上の寄留者である」(詩篇38:13)。
Consideret item Apostoli dictum: Non habemus hic manentem civitatem (Hebr. XIII, 14) . Cognoscat denique quod quamdiu est in corpore, peregrinatur a Domino: unde rejiciat ea quae in mundo sunt; quia concupiscentia carnis est; quia concupiscentia oculorum; et quia superbia vitae.
PL 17, 15A同じく、使徒の言葉を考えるべきである。「我々はここに、とどまる町を持たない」(ヘブライ13:14)。実に、体にある限り主から離れて旅住まいをしていると知るべきである。ゆえに、世にあるものを退けるべきである。それは肉の欲望であり、目の欲望であり、生の傲りだからである。
Sequatur Apostoli consilium: Ne tetigeritis, ne gustaveritis, neque adtaminaveritis, quae sunt omnia in interitum, ipso usu: sed ingemiscat habitationem quae de coelo est, semper contendens placere Deo (Coloss. II, 21 et seq.) .
PL 17, 15A使徒の勧めに従うべきである。「触れてはならない、味わってはならない、手を付けてはならない。それらはみな、用いれば滅びに至るものである」。むしろ、天からの住まいを慕って嘆き、つねに神に喜ばれることを目指すべきである(コロサイ2:21以下)。
Subcinericiorum coctio azymorum docet, quod expurgato is veteri philosophorum nequitiae et Judaeorum malitiae fermento, epuletur in azymis sinceritatis et veritatis.
PL 17, 15B灰の下でパン種なしのパンを焼くことは、哲学者たちの邪悪とユダヤ人たちの悪意という古いパン種が取り除かれたうえで〔底本は expurgato is veteri。is は余計な字と解した〕、誠実と真理のパン種なしのパンによって宴を催すべきことを教える。
Memoria jugiter unusquisque nostrum teneat illud Domini praeceptum dicentis: Intuemini et cavete a fermento Pharisaeorum (Matth. XVI, 6) , et apostoli ne obliviscatur cautionem: Videte ne quis vos depraedetur per Philosophiam et inanem fallaciam (Coloss. II, 8) .
PL 17, 15B我々一人一人は、主の次の命令をつねに心に留めるべきである。「ファリサイ派のパン種に気をつけ、注意せよ」(マタイ16:6)。また、使徒の戒めを忘れてはならない。「誰かが、哲学とむなしい惑わしによって汝らを略奪することのないよう、気をつけよ」(コロサイ2:8)。
Deinde in Socoth indicitur computatio annorum quibus populus fuit in Aegypto: quia poenitenti dicitur quod debeat sicut hirundo clamare, et sicut columba meditari annos ejus in amaritudine animae suae (Esai. XXXVIII, 14) : nec de propitiatione peccati esse sine timore (Eccli. V, 5) ; sed dolere, et cum Propheta dicere: Et peccatum meum contra me est semper (Psal. L, 5) .
PL 17, 15B次に、スコトでは、民がエジプトにいた年数の勘定が示される。悔い改める者は、ツバメのように叫び、ハトのように、自らの魂の苦しみのなかでその年月を思い巡らすべきだと言われているからである(イザヤ38:14)。また、罪の宥めについて恐れを欠いてはならず(集会の書5:5)、悲しまねばならず、預言者とともにこう言わねばならない。「私の罪は、いつも私の前にある」(詩篇50:5)。
Quod non retro aspiciat, pristinas appetendo vanitates, ut uxor Lot, et ut canis revertens ad vomitum.
PL 17, 15Cロトの妻のように、また吐いたものに戻る犬のように、かつての空しいものを求めて後ろを振り返ってはならない。
Quin potius sicut semetipsum immunditiae et iniquitati prostituit, ita exhibeat membra sua servire justitiae in sanctificationem, ut quantum se glorificaverit et in deliciis fuerit; tantum errata sua corrigens et in se vindicans, sentiat tormentum et luctum.
PL 17, 15Cむしろ、自らを不潔と不法に身売りしたように、自分の肢体を、聖化のために正義に仕えるものとして差し出せ。自らを誇り、快楽に暮らした分だけ、自分の過ちを正し、自らの内でそれを罰して、苦痛と嘆きを感じるように。
Demum festum et perpetua azymorum solemnitas praescribitur, hoc est, meditationis et operum perseverantia indicitur: quia qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
PL 17, 15C最後に、祭りとパン種なしのパンの永続する祝いが定められる。すなわち、思索と業の堅持が命じられる。終わりまで耐え忍ぶ者は、救われるからである。
Unde Apostolus: In disciplina perseverate, filii Profectio igitur ex Ramesse ad Socoth est ad meliora.
PL 17, 15Cゆえに使徒は言う。「訓練に耐え忍べ、子らよ」〔底本はここで引用の終わりも引照も刷らず、次の文が続く〕。したがって、ラメセスからスコトへの出発は、よりよいものへ向かう。
Caput III
第III章PL 17, 15CIIIª mansio, ETHAN.--Tertia mansio est Ethan. Nam a Socoth recedentes filii Israel, pervenerunt in Ethan: ibique tentoria figentes, tertiam stationem peregerunt. Inquit enim: Et profecti e Socoth, castrametati sunt in Ethan (Num. XXXIII, 5) .
PL 17, 15C第3の宿営地、エタム。――第3の宿営地はエタムである。スコトを去ったイスラエルの子らはエタムに着き、そこに天幕を張って第3の宿営を過ごした。こう言うからである。「スコトを出発して、エタムに宿営した」(民数記33:5)。
Ethan regio est inter Aegyptum et solitudinem in qua est Petra oppidum, in cujus spelunca habitavit Samson cum ab Allophylis infestaretur: Et sedit, inquit, in spelunca Petrae Ethan, qui locus erat valde munitus, ut testatur Josephus (Lib. Antiq. cap 10) .
PL 17, 15Dエタムは、エジプトと荒れ野のあいだにある地方で、そこにペトラの町がある。サムソンはペリシテ人〔ラテン語では「異族」〕に脅かされたとき、その町の洞穴に住んだ。「彼はエタムのペトラの洞穴に座した」と言う。そこはきわめて堅固な場所であったと、ヨセフスが証言している(『古代誌』第10章)。
Erat autem haec regio in principio solitudinis. Ideo dicit: Et est pars deserti. Regionis hujus meminit David propheta dicens: Tu siccasti fluvios Ethan (Psal. LXXIII, 15) .
PL 17, 15Dこの地方は荒れ野の入り口にあった。ゆえに言う。「そこは荒れ野の一部である」。この地方に預言者ダビデは言及して言う。「汝はエタム〔ラテン語では Ethan〕の川を干上がらせた」(詩篇73:15)。
In hac mansione primum apparuit Dominus nocte in columna ignis, et die in columna nubis, ostendens iter populo, ad terram usque successionis eorum: Et non defecit, inquit, columna nubis in die, et columna ignis in nocte, coram omni populo (Exod. XIII, 22) .
PL 17, 15Dこの宿営地で、主は初めて、夜は火の柱に、昼は雲の柱に現れて、民に、彼らが受け継ぐ地に至るまでの道を示した。「昼は雲の柱が、夜は火の柱が、民全体の前から離れなかった」と言う(出エジプト記13:22)。
Verum quia Ethan nobis sonat fortitudo; unde adversus Jeroboam parans se Roboam defendere: Aedificavit, inquit, civitates munitas, Ethan et Thecue (II Paral XI, 6) , hoc est civitates fortitudinis, docemur quod ubi in Socoth hujus peregrinationis, in meditatione et exercitio bonorum operum usque in finem perseverare quis statuerit, ascendit ad Ethan, hoc est, ad fortitudinem: quia ipse Dominus dat virtutem et fortitudinem plebi suae.
PL 17, 16Aさて、エタムは我々には「力」〔fortitudo〕を意味する。ゆえに、ヤロブアムに対して身を守ろうとしたレハブアムは、「堅固な町、エタムとテコアを築いた」(歴代誌下11:6)。すなわち力の町々である。そこで我々は教えられる。この旅住まいのスコトで、思索と善い業の実践を終わりまで貫こうと決意した者は、エタム、すなわち力へと上る。主自らがその民に徳と力を与えるからである。
Hinc dicebat Apostolus: Omnia possum in eo qui me confortat Christus Jesus (Philip. IV, 13) , immo per nubem et ignem aperit ei viam, et fit dux itineris ejus, donec videat bona Domini in terra viventium. Ascendamus igitur et nos in Ethan, ut diabolo resistamus fortes in fide.
PL 17, 16Aゆえに使徒は言っていた。「私を力づけるキリスト・イエスにあって、私はすべてをなしうる」(フィリピ4:13)。それどころか、〔主は〕雲と火によって彼に道を開き、彼の旅の導き手となって、ついに生ける者たちの地で主の良きものを見るまで導く。それゆえ我々もエタムに上ろう。信仰において強く、悪魔に抵抗するためである。
Caput IV
第IV章PL 17, 16BIVª mansio, OS EROTH.--Quarta mansio dicitur Os Eroth. Unde sequitur: Et profecti ex Ethan, castrametati sunt ad Os Eroth, quae est contra Beelsephon, et contra Magdalon (Num. XXXIII, 7) .
PL 17, 16B第4の宿営地、オス・エロト。――第4の宿営地はオス・エロトと呼ばれる〔ラテン語では Os Eroth。新共同訳ではピ・ハヒロト〕。ゆえに続けて言う。「エタムを出発して、バアル・ツェフォンの前、ミグドルの前にあるオス・エロトに宿営した」(民数記33:7)。
Os Eroth alia translatione dicitur Phiairoth; vicus est et suburbium Magdali, versus mare Rubrum, ut habetur in libro Exodi.
PL 17, 16Bオス・エロトは、別の訳ではピアイロトと呼ばれる。紅海の方角にある、ミグドルの村であり郊外である。出エジプト記にあるとおりである。
In hac mansione indignatus Pharao quod Israel Aegyptum desereret, commparato exercitu grandi, eos insequitur, dicens: Quid fecimus, ut dimitteremus filios Israel, ut non servirent nobis (Exod. XIV, 2 et seq.) .
PL 17, 16Bこの宿営地で、ファラオは、イスラエルがエジプトを去ったことに憤り、大軍を整えて〔底本は commparato。comparato と読んだ〕彼らを追った。こう言いながらである。「我々は何ということをしたのか。イスラエルの子らを去らせて、我々に仕えなくさせたとは」(出エジプト記14:2以下)。
Et subjungit: Junxit ergo Pharao currus suos, etc. (Ibid., 5) . Quo vero ad morale: per Os Eroth, quod os nobilium interpretatur (Hierony. ep. 127) , ostenditur quod assumpta fortitudine in Ethan, ascendimus in Os Eroth, quia nobilitamur in Domino.
PL 17, 16Bそして続けて言う。「ファラオは自分の戦車を整え……」など(出エジプト記〔14:〕5)。道徳の意味では、オス・エロトは「高貴な者たちの口」と解されるので(ヒエロニュムス、書簡127)、エタムで力を得た我々がオス・エロトに上るのは、主にあって高貴にされるからだと示される。
Quod vero Os Eroth sit vicus, non caret mysterio: ut primo parva quaeque capiantur: est enim ordo ut a parvis ad magna veniatur: Periculosa namque semper fuit in initiis immoderata prosperitas aeque ac adversitas (Orig. hom. 27. in Num. ex Ruf. vers.) .
PL 17, 16Cオス・エロトが村であることも、奥義を欠いていない。まずは小さなものから捉えるためである。小さなものから大きなものへ至るのが順序だからである。実に、初めにあっては、節度のない順境も逆境と同じく、つねに危険であった(オリゲネス『民数記講話』第27、ルフィヌスの訳から)。
Sicut ergo per suburbium ad urbem progredimur, ita per ima ad summa ascendimus. Denique Beelsephon, quod est interpretatum, Dominus Aquilonis, diabolum designat: quia dixit, ut testatur Esaias propheta: Sedebo in monte sublimi, super montes excelsos ad Aquilonem (Esa. XIV, 13) .
PL 17, 16Cそれゆえ、郊外を通って町へ進むように、低いものを通って高いものへ上る。実に、バアル・ツェフォンは、「北の主」と解され、悪魔を表す。預言者イザヤが証言するように、悪魔はこう言ったからである。「私は高い山に、高くそびえる山々の上、北の方に座そう」(イザヤ14:13)。
Est igitur os Eroth contra Beelsephon, id est, contra diabolum, qui stat semper ut adversetur euntibus in Hierusalem, quae in coelo est. Ideo dicebat Apostolus: Induite vos armaturam Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli (Ephes. VI, 13) . Idem quoque designatur per Pharaonem populum insequentem.
PL 17, 16Cしたがってオス・エロトは、バアル・ツェフォン、すなわち悪魔の前にある。悪魔は、天にあるエルサレムへ向かう者たちに、つねに立ちはだかって逆らう。ゆえに使徒は言っていた。「悪魔の罠に立ち向かうことができるよう、神の武具を身に着けよ」(エフェソ6:13〔引かれた句はエフェソ6:11〕)。同じことは、民を追うファラオによっても表されている。
Caput V
第V章PL 17, 16DVª mansio, MARAH.--Marah quinta est mansio: Sic enim dicit: Et profecti contra Os Eroth, transierunt per medium maris in desertum, et ambulaverunt viam trium dierum per desertum ipsi, et castrametati sunt in Marah.
PL 17, 16D第5の宿営地、マラ。――マラは第5の宿営地である。こう言うからである。「オス・エロトの前を出発して、海の真ん中を通って荒れ野に入り、荒れ野を三日の道のり歩いて、マラに宿営した」。
Marah locus est in deserto Sur, tali vocatus nomine ob aquarum amaritudinem: sic enim scribitur in libro Exodi: Venerunt autem in Marah, et non potuerunt bibere aquam de Marah (Exod. XV, 23) . Amara enim erat, propter hoc vocatum est nomen loci illius, Amaritudo.
PL 17, 16Dマラはシュルの荒れ野にある場所で、水の苦さのゆえにこの名で呼ばれた。出エジプト記にこう書かれているからである。「彼らはマラに来たが、マラの水を飲むことができなかった」。その水は苦かったので、その場所の名は「苦さ」と呼ばれた(出エジプト記15:23)。
Circa hanc mansionem tria sunt consideranda, profectio, mansio et operatio. Profectio, quia in hujus itinere filii Israel Rubrum mare sicco vestigio transierunt: nam dicit Scriptura: At Filii Israel perrexerunt per siccum in medio maris: et aqua erat eis murus a dextris, et murus a sinistris, Pharao vero cum suo exercitu submersus est in aquis vehementibus (Exod. IV, 22) : sic enim de eo scribitur: Et reversa aqua cooperuit currus et ascensores, et omnem exercitum Pharaonis, qui ingressi fuerunt post eos in mare, et non relictus est ex eis ullus (Ib. 28) .
PL 17, 17Aこの宿営地については、三つのことを考えねばならない。出発、宿営地、業である。出発。この旅路で、イスラエルの子らは紅海を乾いた足で渡ったからである。聖書は言う。「イスラエルの子らは海の中の乾いた所を進んだ。水は彼らにとって、右にも左にも壁であった」。ファラオはその軍勢とともに、荒れ狂う水の中に沈められた(出エジプト記4:22〔引かれた句は出エジプト記14:22〕)。ファラオについてはこう書かれている。「水は戻って、戦車と騎兵、また海に入って彼らの後を追ったファラオの全軍を覆い、彼らのうち一人も残らなかった」(出エジプト記4:28〔底本は「同28」と刷る。引かれた句は出エジプト記14:28〕)。
Mansio; quia invenerunt aquas amaras, quarum amaritudinem sentientes, bibere nequiverunt, licet magna vexarentur siti.
PL 17, 17A宿営地。彼らは苦い水を見つけ、その苦さを感じて、ひどい渇きに苦しんでいたにもかかわらず、飲むことができなかったからである。
Operatio; quia mandato Domini Moyses ligno tetigit aquas: et quae prius erant amarae, in dulcedinem versae potabiles effectae sunt, unde sitim exstinguere potuerunt.
PL 17, 17A業。主の命令により、モーセが木で水に触れると、さきには苦かった水が甘くなり、飲めるものとなって、渇きを癒やすことができたからである。
Per quae primo significatur nobis quod ad gratiam properantibus occurrit Pharao cum exercitu suo, hoc est, diabolus cum potestate tam forti, ut, sicut scriptum est (Apoc. XX, 9) , non sit quidquam in terra simile factum illi: sed tandem ut Pharao cum exercitu submergitur in aquis vehementibus, ita et diabolus mittitur in stagnum ignis et sulphuris.
PL 17, 17Bこれらによってまず我々に示されるのは、恩寵へと急ぐ者たちのもとに、ファラオがその軍勢とともに立ちはだかるということ、すなわち、悪魔が、書かれているように(黙示録20:9〔引かれた「地上に彼に似たものは何一つ造られていない」の句は黙示録に無く、ヨブ記41章のレビヤタンについての句に近い〕)、地上に彼に似たものは何一つ造られていないほどの強い力を持って立ちはだかるということである。だが、ついにはファラオが軍勢とともに荒れ狂う水の中に沈められたように、悪魔もまた火と硫黄の池に投げ込まれる。
Unde nec ideo terreamur, ut desertionem faciamus. Deinde in mansione aquae gustantur amarae, quoniam adhuc existentes in gratia multiplices manent tribulationum amaritudines.
PL 17, 17Bゆえに、だからといって、我々は恐れて逃げ出してはならない。次に、宿営地では苦い水が味わわれる。恩寵のうちに在ってもなお、さまざまな苦難の苦さが残るからである。
Unde Joannes apostolus dicebat: Ego Joannes frater vester et particeps in tribulatione (Apoc. I. 9) . Immo apostolus Paulus dicebat: Si extra disciplinam estis, adulterini et non filii estis (Hebr. XXII, 8) .
PL 17, 17Bゆえに使徒ヨハネは言っていた。「汝らの兄弟であり、苦難にあずかる者である私ヨハネは」(黙示録1:9)。それどころか使徒パウロは言っていた。「もし汝らが訓練の外にいるなら、汝らは私生児であって、子ではない」(ヘブライ22:8〔引かれた句はヘブライ12:8〕)。
Denique in operatione, sicut verbo suo adest Dominus, ut dulcescant aquae, ita praestat in tribulationibus suam nobis praesentiam, dicente Propheta: Cum ipso sum in tribulatione, ut afflictiones mitescant (Psal. XC, 15) .
PL 17, 17C最後に、業においては、主がその言葉によって臨み、水を甘くするように、苦難のなかでも、我々に自らが共にいることを与える。預言者は言う。「私は苦難のうちで彼とともにいる。苦しみが和らぐように」(詩篇90:15)。
Hinc Esaias proclamat Propheta: Si transieris per aquam, tecum sum, et flumina non cooperient te: et si transieris per ignem, non combureris (Esa. XLIII, 2) . Ideo Stephano in dulcedinem fuerunt torrentis lapides: et Laurentio in refrigerium prunae. Merito igitur dicit Apostolus: Gloriamur in tribulationibus (Rom. V, 3) .
PL 17, 17Cそこで預言者イザヤは宣言する。「汝が水を渡るなら、私は汝とともにいる。川は汝を覆わない。汝が火の中を通るなら、焼かれない」(イザヤ43:2)。ゆえにステファノにとって、急流の石〔torrentis lapides。ステファノを打ち殺した石を言う〕は甘いものとなり、ラウレンティウスにとって、燠火は涼しさとなった。したがって使徒は当然に言う。「我々は苦難のなかで誇る」(ローマ5:3)。
Caput VI
第VI章PL 17, 17CVIª mansio, ELIM.--Mansio sexta vocatur Elim: A Marah enim recedentes filii Israel, venerunt in Elim: ibi substiterunt, et ibi tabernacula erexerunt. Unde dicit: Et profecti ex Marah, venerunt in Elim.
PL 17, 17C第6の宿営地、エリム。――第6の宿営地はエリムと呼ばれる。マラを去ったイスラエルの子らはエリムに来て、そこにとどまり、そこに天幕を立てたからである。ゆえに言う。「マラを出発して、エリムに来た」。
In Elim vero erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta arbores palmarum; et castrametati sunt illic apud aquas (Num. XXXIII, 9) .
PL 17, 17D「エリムには水の泉が十二、ナツメヤシの木が七十本あった。彼らはそこで水のほとりに宿営した」(民数記33:9)。
Idem legitur in libro Exodi: Sed pulcher ordo, felixque virtutis progressus, qui semper tendit ad optima: ex tenebris ad lucem, ex aerumnis ad felicitatem.
PL 17, 17D同じことが出エジプト記にも読まれる〔底本はここにコロンを刷るが、引用が続かない。出エジプト記15:27 の同じ記事を指すらしい〕。だが、何と美しい順序であり、何と幸いな徳の進歩であろう。それはつねに最善へ向かう。闇から光へ、苦難から幸福へと。
Ecce filii Israel, post Pharaonis et Aegyptiorum saevitias, post maris desertique discrimina, post triduanae sitis ardorem, et Marah amaritudines, venerunt tandem ad palmas, venerunt ad fontes.
PL 17, 17D見よ、イスラエルの子らは、ファラオとエジプト人の猛威、海と荒れ野の危険、三日の渇きの焼けるような苦しみ、マラの苦さを経て、ついにナツメヤシのもとに来、泉のもとに来た。
Per quod instruimur quod qui asperitatibus praegravantur, eos tandem laeta et amoena loca suscipiunt: quoniam ad requiem non nisi per laborem, et ad gaudia, non nisi per tristia pervenitur.
PL 17, 17Dこれによって我々は教えられる。厳しさに押しひしがれている者たちを、ついには喜ばしく快い場所が迎え入れるということを。休息には労苦を通ってしか至らず、喜びには悲しみを通ってしか至らないからである。
Venit populus ad palmas: sed prius Aegyptiorum plurimas sustinuit angustias. Venit ad fontes; sed prius trium dierum sitim, et aquarum amaritudines passus est.
PL 17, 17D民はナツメヤシのもとに来た。だがその前に、エジプト人のもとでの数多い苦難に耐えた。泉のもとに来た。だがその前に、三日の渇きと水の苦さを味わった。
Nec tamen in his adhuc finis est itineris, nec ultima laborum requies; quia et graviora manent: sed cunctorum dispensator Deus, qui omnia suaviter disponit, interserit in ipso etiam itinere refrigeria quaedam, ut iis refota, vique reparata anima promptior ad reliquos redeat labores (Orig. hom. 27 in Num. ex vers. Ruf.) .
PL 17, 18Aとはいえ、これらはなお旅の終わりでも、労苦の最後の休息でもない。さらに重いものが待っているからである。だが、すべてを配剤する神は、万物を穏やかに整えるが、旅のさなかにもいくらかの涼しさを差し挟む。それによって魂が元気づけられ、力を取り戻して、いっそう進んで残りの労苦に戻るためである(オリゲネス『民数記講話』第27、ルフィヌスの訳から)。
Denique observandum est quod Elim interpretatur Arietes. Arietes vero duces sunt ovium. Ideo duodecim fontes, et septuaginta palmae designant Christiani gregis ductores: nempe duodecim Apostolos, de quibus ita scribit Lucas: Elegit duodecim ex ipsis, quos Apostolos nominavit (Luc. VI, 13) , et septuaginta Discipulos quos sanctus Lucas alibi meminit, dicens: Designavit Dominus et alios septuaginta, et misit illos binos ante faciem suam (Luc. X, 1) .
PL 17, 18A実に、注意すべきは、エリムが「雄羊」〔arietes〕と解されることである。雄羊は羊の導き手である。ゆえに十二の泉と七十本のナツメヤシは、キリスト教徒の群れの導き手たちを表す。すなわち十二人の使徒であり、これについてルカはこう書く。「彼らのなかから十二人を選び、使徒と名づけた」(ルカ6:13)。また七十人の弟子であり、聖なるルカは別の箇所でこれに言及して言う。「主はほかに七十人を指名し、二人ずつ自分の前に遣わした」(ルカ10:1)。
Quorum distinctionem ponit Apostolus, agens de Domini post ejus resurrectionem apparitionibus. Inquit enim ad Corinthios: Visus est Cephae, et post hoc undecim, et deinde visus est Apostolis omnibus (I Cor. XV, 1) .
PL 17, 18B使徒は、主が復活の後に現れたことを論じて、これらの区別を立てている。コリントの人々にこう言うからである。「ケファに現れ、その後十一人に現れ、それから使徒たち全員に現れた」(一コリント15:1〔引かれた句は一コリント15:5–7〕)。
Qui tamen omnes duces et magistri sunt gregis Dominici. Quare de iis scriptum est: Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit (Luc. X, 16) .
PL 17, 18Bそれでもこの人々はみな、主の群れの導き手であり師である。ゆえに彼らについてこう書かれている。「汝らに聞く者は私に聞き、汝らを退ける者は私を退ける」(ルカ10:16)。
Hauriamus igitur nos de uberrimis hujusmodi fontibus, et bibamus: carpamus quoque de solidis harum victoriae palmarum fructibus, et manducemus alacriter, ut talibus cibo potuque refecti, validiores ad reliquas mansiones peragendas inveniamur (Hieronym. ep. 127) .
PL 17, 18Bそれゆえ我々は、このような豊かな泉から汲んで飲もう。また、これらの勝利のナツメヤシの堅い実を摘んで、喜んで食べよう。そうして、このような食べ物と飲み物で元気づけられ、残りの宿営地を踏破するのにいっそう強い者と見いだされるためである(ヒエロニュムス、書簡127)。
Caput VII
第VII章PL 17, 18CVIIª mansio, MARE RUBRUM.--Septima mansio est juxta mare Rubrum: nam transito mari Rubro, et Marah et Elim mansionibus peragratis, occurrit iterum filiis Israel sinus quidam ipsius maris (Hier. ep. 127) .
PL 17, 18C第7の宿営地、紅海。――第7の宿営地は紅海のかたわらにある。紅海を渡り、マラとエリムの宿営地を通り過ぎたのち、その海の入り江がまたイスラエルの子らの前に現れたからである(ヒエロニュムス、書簡127)。
Et quia ibi applicuerunt, tentoriaque erexerunt, ideo nunc ad mare castrametari dicuntur. Dicit enim: Et profecti ex Elim, castrametati sunt super mare Rubrum (Num. XXXIII, 10) .
PL 17, 18C彼らはそこに着いて天幕を張ったので、今は海に宿営したと言われる。実に、こう言う。「エリムを出発して、彼らは紅海のほとりに宿営した」(民数記33:10)。
Sed observa quod vident mare, non tamen illud intrant, nam sufficit semel tantum intrasse et pertransisse, quoniam illud mare baptismi nostri figura fuit (Orig. hom. 27. in Num. ex vers. Ruf.) , ut Apostolus ad Corinthios scribit dicens: Quia patres nostri omnes baptizati sunt in nube et in mari (I Cor. X, 2) .
PL 17, 18Cだが注意せよ。彼らは海を見るが、その中には入らない。ただ一度入って渡りきれば足りるからである。あの海は我々の洗礼の象りであった(オリゲネス『民数記講話』第27、ルフィヌスの訳から)。使徒はコリントの人々に宛てて書き、こう言っている。「我々の父祖たちはみな、雲のうちで、また海のうちで洗礼を受けた」(一コリント10:2)。
Sed baptismus eorum in figura fuit, nostrum autem in veritate. Et quia baptismus iterandus non est, cum scriptum sit: Unus Deus, una fides, unum baptisma (Ephes. IV, 5) , sicut semel baptizari oportuit, ita et semel mare intrasse satis fuit.
PL 17, 18Cだが彼らの洗礼は象りにおいてあり、我々の洗礼は真理においてある。そして洗礼は繰り返されるべきものではない。「一人の神、一つの信仰、一つの洗礼」と書かれているからである(エフェソ4:5)。一度洗礼を受けることが必要であったのと同じく、一度だけ海に入れば十分でもあった。
Nunc igitur pergenti ad promissam haereditatem populo iterum mare occurrit, ut illud videns, illiusque undas aspiciens, cautius incedat, ne deterius aliquid ei contingat.
PL 17, 18Dそれゆえ今、約束された相続へ向かう民の前に、再び海が現れる。その海を見、その波を眺めて、より慎重に進み、より悪い何事かが身に降りかからぬようにするためである。
Caput VIII
第VIII章PL 17, 18DVIIIª mansio, desertum SIN.--Octova mansio est desertum Sin. Ideo dicit: Et profecti a mari Rubro, castrametati sunt in desertum Sin (Num. XXXIII, 11) : sed observandum quod tota haec solitudo a mari Rubro, usque ad montem Sinai appellatur Sin (Hier. ep. 127) .
PL 17, 18D第8の宿営地、シンの荒れ野。――第8〔底本は Octova。Octava と読む〕の宿営地はシンの荒れ野である。それゆえ、こう言う。「紅海を出発して、彼らはシンの荒れ野に宿営した」(民数記33:11)。ただし、注意すべきは、紅海からシナイ山に至るこの荒れ野の全体がシンと呼ばれることである(ヒエロニュムス、書簡127)。
In qua filii Israel quinque habuerunt mansiones: nempe mare Rubrum, ut supra, hanc de qua agimus, et tres sequentes. Haec autem specialis est; licet communi nomine appellatur desertum Sin, ex nomine totius deserti: sicut et Moab nomen est civitatis et provinciae.
PL 17, 18Dその中でイスラエルの子らは五つの宿営地をもった。すなわち、先に述べた紅海、今論じているこの宿営地、そして続く三つである。だが、この宿営地は特別なものである。共通の名では、荒れ野全体の名によってシンの荒れ野と呼ばれるにせよ、それは、モアブが町の名であり地方の名でもあるのと同じである。
Verum quia Sin interpretatur rubus, significat nobis quod sicut octava mansione venimus ad Sin, hoc est ad rubum, in quo actum est de liberatione filiorum Israel a servitute Aegypti: ita in resurrectione, quae per octavam intelligitur, veniemus ad rubum, in quo agetur de liberatione nostra a servitutec orruptionis: quam exspectamus, ut Apostolus dicit: Et ipsi intra nos gemimus, adoptionem filiorum exspectantes redemptionem corporis nostri (Rom. VIII, 23) .
PL 17, 19Aだが、シンは「柴」と解されるので、このことは我々に次のことを示している。我々が第8の宿営地でシンに、すなわち柴に来たように——その柴においてイスラエルの子らのエジプトの隷属からの解放が行われた——、復活において——それは第8によって解される——我々は柴に来るであろう。そこで、朽ちることへの隷属〔底本は servitutec orruptionis。servitute corruptionis と読む〕からの我々の解放が行われるであろう。使徒が言うとおり、我々はそれを待ち望んでいる。「我々自身も、内にあって呻き、子とされること、我々の体の贖いを待ち望んでいる」(ローマ8:23)。
Et alibi: Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritudinis suae (Philip. III, 20) .
PL 17, 19Aまた別の箇所で言う。「我々は救い主として我々の主イエス・キリストを待ち望む。主は、我々の卑しい体を、自らの栄光の体と同じ形に造り変える」(フィリピ3:20)。
Et tunc videbimus rubum ardere et non comburi; quia corpus humanitatis nostrae morietur; sed non consumetur; immo resurget ad majorem claritatem.
PL 17, 19Bそのとき我々は、柴が燃えながら焼き尽くされないのを見るであろう。我々の人間性の体は死ぬが、消え尽くされず、むしろより大いなる栄光へと復活するからである。
Dicit Apostolus: Seminatur in ignobilitate, surget in gloria: seminatur in infirmitate, surget in virtute (I Cor. XV, 43) . Oremus igitur Deum ut ad octavam mansionem venire valeamus, vel potius ipsa ad nos cito veniat.
PL 17, 19B使徒は言う。「蒔かれるときは卑しさのうちに、復活するときは栄光のうちに。蒔かれるときは弱さのうちに、復活するときは力のうちに」(一コリント15:43)。それゆえ神に祈ろう、我々が第8の宿営地に来ることができるように。いや、むしろそれ自身が速やかに我々のもとへ来るように。
Caput IX
第IX章PL 17, 19BIXª mansio, DEPHCHA.--Nona mansio dicitur Dephcha: quae in mansionibus deserti Sin tertia computatur: recedentes enim filii Israel a mansione quae a communi nomine, desertum appellatur, venerunt ad hanc.
PL 17, 19B第9の宿営地、ドフカ。――第9の宿営地はドフカと呼ばれる。シンの荒れ野の宿営地の中では3番目に数えられる。実にイスラエルの子らは、共通の名で荒れ野と呼ばれる宿営地を去って、ここに来たのである。
Quare subjungit: Et profecti de deserto Sin, castrametati sunt in Dephcha (Num. XXXIII, 12) . Haec mansio in Exodo non habetur: sed a deserto ad Raphidim tantum profectio scribitur.
PL 17, 19Bそれゆえ続けて言う。「シンの荒れ野を出発して、彼らはドフカに宿営した」(民数記33:12)。この宿営地は出エジプト記には記されておらず、そこには荒れ野からレフィディムへの出発だけが書かれている。
Sub silentio igitur praeteritur haec et sequens mansio; quia non ille erat locus in quo per verbum Dei profectiones feriatim Moyses recenseret. Denique Dephcha sanitas interpretatur (Orig. hom, 27 in Num. ex vers. Ruf.) .
PL 17, 19Cそれゆえ、この宿営地と続く宿営地は沈黙のうちに通り過ぎられている。そこは、神の言葉に基づいてモーセが出発を逐一〔底本は feriatim。seriatim と読んだ〕数え上げるべき場所ではなかったからである。実に、ドフカは「健康」と解される(オリゲネス『民数記講話』第27、ルフィヌスの訳から)。
Perfecta autem animae sanitas est qua non potest peccare, sicut perfecta corporis sanitas est qua non contigit aegrotare; quod non nisi in resurrectione succedit: tunc enim, sicut dicit Esaias propheta: In capite eorum laus et laetitia apprehendet eos: fugiet dolor, moeror et gemitus (Esai. LI, 11) .
PL 17, 19C魂の完全な健康とは、罪を犯しえない状態であり、体の完全な健康とは、病むことが起こらない状態である。これは復活においてしか実現しない。実にそのとき、預言者イザヤが言うとおり、「彼らの頭には賛美と喜びが臨んで彼らをとらえ、苦痛と悲嘆と呻きは逃げ去る」(イザヤ51:11)。
Vides igitur ordinem profectuum. Filii Israel de octava mansione assequuntur Dephcha: et nos a resurrectione perfectam animae et corporis adipiscimur sanitatem, ut Joannes Apostolus in Apocalypsi testatur, dicens: Et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque, dolor erit ultra (Apoc. XXI, 4) .
PL 17, 19Cそれゆえあなたは進歩の順序を見る。イスラエルの子らは第8の宿営地からドフカに至り、我々は復活から魂と体の完全な健康を得る。使徒ヨハネが黙示録で証言し、こう言うとおりである。「神は彼らの目からあらゆる涙をぬぐい去り、もはや死はなく、嘆きも叫びも苦痛ももはやない」(黙示録21:4)。
Sed quia animae languor peccatum est unde dixit Propheta: Sana animam meam, quia peccavi tibi (Psal. XL, 5) : languor animae nostrae superbia est, ira est, avaritia est: ideo unusquisque nostrum cordis et corporis genua flectens oret Dominum nostrum Jesum Christum, qui sanat omnes infirmitates nostras: et cum propheta dicat: Sana me, Domine, et sanabor; salva me, et salvabor (Jerem, XVII, 14).
PL 17, 19Dだが、魂の病は罪であり、それゆえ預言者は言った。「私の魂を癒やせ、私は汝に対して罪を犯したからである」(詩篇40:5)。我々の魂の病は、高ぶりであり、怒りであり、貪欲である。それゆえ、我々のひとりひとりは、心と体のひざをかがめて、我々のすべての病を癒やす我々の主イエス・キリストに祈るがよい。また預言者とともにこう言うがよい。「主よ、私を癒やせ、そうすれば私は癒やされる。私を救え、そうすれば私は救われる」(エレミヤ17:14)。
Dicat et cum David: Sana me, Domine, quoniam conturbata sunt omnia ossa mea (Psal. VI, 3) .
PL 17, 19Dダビデとともにもまた言うがよい。「主よ、私を癒やせ。私の骨はことごとく乱れているからである」(詩篇6:3)。
Caput X
第X章PL 17, 20AXª mansio, HALUS.--Decima mansio Halus est: ad quam a Dephcha profecti sunt filii Israel. Ideo dicit: Et profecti de Dephcha, castrametati sunt in Halus (Num. XXXIII, 13) .
PL 17, 20A第10の宿営地、アルシュ。――第10の宿営地はアルシュである。イスラエルの子らはドフカからそこへ出発した。それゆえ言う。「ドフカを出発して、彼らはアルシュに宿営した」(民数記33:13)。
In Exodo nec ista mansio distincte nominatur; sed comprehenditur sub mansionibus a deserto Sin usque ad Raphidim.
PL 17, 20Aこの宿営地も、出エジプト記では区別して名が挙げられておらず、シンの荒れ野からレフィディムに至るまでの宿営地のうちに含まれている。
Dum enim dicit: Et profecta est omnis congregatio filiorum Israel ex deserto Sin per castra sua, secundum verbum Domini (Exod, XVII, 1); innuit quod plures fuerint castrametationes et hospitia. Tria in hac mansione geruntur.
PL 17, 20A実に、「イスラエルの子らの全会衆は、主の言葉に従って、シンの荒れ野から、自分たちの宿営ごとに出発した」と言うとき(出エジプト記17:1)、宿営と宿泊地が複数あったことを示しているのである。この宿営地では三つのことが行われる。
Primo, populus Dei gloriam intuetur: nam scriptum est in Exodo: Et gloria Domini apparuit in nube (Exod. XVI, 10) : Deinde, pascitur carnibus: Factum est vespere, ut ibi legitur, et ascendit coturnix, et cooperuit castra (Ibid., 13) .
PL 17, 20A第一に、民は神の栄光を目にする。出エジプト記に書かれているからである。「主の栄光が雲のうちに現れた」(出エジプト記16:10)。次に、肉で養われる。そこに読まれるとおり、「夕べとなり、ウズラが上ってきて宿営を覆った」(出エジプト記16:13)。
Tertio, cibatur manna de coelo. Sic enim Moyses populum alloquitur: Hic est panis quem dedit vobis Dominus ad manducandum (Ibid., 15) : hoc est verbum quod constituit Dominus.
PL 17, 20A第三に、天からのマナで養われる。実に、モーセは民にこう語りかける。「これは、主が汝らに食べるために与えたパンである」(出エジプト記16:15)。これは主が定めた言葉である。
Per quae monemur quod qui in decima quiescit mansione, id est in observatione legis, per denarium enim numerum lex significatur, quae in decem verbis consistit, ut scriptum est: Et scripsit Moyses verba haec decem in tabulis foederis (Exod. XXXIV, 28) ; Dei gloriam conspicit.
PL 17, 20Bこれによって我々は戒められる。第10の宿営地、すなわち律法の遵守に安らう者は、神の栄光を見る、と。実に、十という数によって律法が表されるのであり、律法は十の言葉から成る。「モーセは契約の板にこれら十の言葉を書いた」と書かれているとおりである(出エジプト記34:28)。
Quare sciscitanti Prophetae, quis habitaturus in Dei tabernaculo, et quis in monte sancto ejus requieturus esset, respondetur quod sedulus observator legis, dum dicitur: Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam: qui loquitur veritatem in corde suo, etc. (Psal. XIV, 2 et seq.) .
PL 17, 20Bそれゆえ、神の天幕に誰が住み、その聖なる山に誰が休らうのかと問う預言者に対しては、律法の熱心な遵守者がそれであると答えられる。こう言われているからである。「汚れなく歩み、正義を行い、心のうちで真理を語る者」云々(詩篇14:2以下)。
Et idem carne et manna coelesti pascitur, hoc est, pretioso Domini nostri Jesu Christi corpore.
PL 17, 20Bそして同じ者は、肉と天のマナ、すなわち我々の主イエス・キリストの尊い体で養われる。
Cujus corpus est vera caro, dicente Joanne apostolo: Caro mea vere est cibus, et verum est manna, non in typo, sed in veritate: Ego sum, inquit, panis vivus qui de coelo descendi (Joann. VI, 35) .
PL 17, 20Cその体は真の肉である。使徒ヨハネが言うとおり、「私の肉はまことに食べ物であり、まことのマナである」。予型においてではなく、真理においてである。「私は」と彼は言う、「天から降った生けるパンである」(ヨハネ6:35)。
Est vera caro propter veram humanitatem: est panis vivus propter divinitatem. Cum igitur Christi corpus manducamus, divinitatem et humanitatem participamus, ut Apostolus ad Corinthios scribit (I Cor. XI, 24 et seq.) .
PL 17, 20C真の肉であるのは真の人性のゆえであり、生けるパンであるのは神性のゆえである。それゆえ、我々がキリストの体を食べるとき、神性と人性にあずかるのであり、使徒がコリントの人々に書いているとおりである(一コリント11:24以下)。
Merito autem beneficia haec potiora in hoc loco praestantur: Nam Halus interpretatur labor; laboranti autem congruum est ut Domini appareat gloria, quo praemii visione alacrius labores sustineat.
PL 17, 20Cこれらのよりすぐれた恩恵がこの場所で与えられるのは理にかなっている。アルシュは「労苦」と解されるからである。労苦する者にとっては、主の栄光が現れることがふさわしい。報いの光景によって、より勢いよく労苦に耐えるためである。
Congruum est etiam ut subministretur cibus, quo refectus inchoatum fortius prosequatur iter.
PL 17, 20Cまた、食物が供されることもふさわしい。それによって力を回復して、始められた旅路をより力強く続けるためである。
Caput XI
第XI章PL 17, 20DXIª mansio, RAPHIDIM.--Undecima mansio peragitur in Raphidim: Ibi enim populus duro fatigatus itinere, refrigerium sumpsit. Ideo sequitur: Et profecti ex Halus, castrametati sunt in Raphidim: et non erat illic aqua ad bibendum (Num. XXXIII, 14) .
PL 17, 20D第11の宿営地、レフィディム。――第11の宿営地はレフィディムで過ごされる。そこで民は、つらい旅に疲れて、憩いを得たからである。それゆえ続けて言う。「アルシュを出発して、彼らはレフィディムに宿営した。そこには飲むべき水がなかった」(民数記33:14)。
Eadem mansio scribitur etiam in Exodo: Et castrametati sunt, inquit, in Raphidim, non erat autem aqua populo ad bibendum (Exod. XVII, 1) . Haec mansio trium admirabilium operum praerogativa maxime decoratur.
PL 17, 20D同じ宿営地は出エジプト記にも記されている。「彼らは」と言う、「レフィディムに宿営したが、民には飲むべき水がなかった」(出エジプト記17:1)。この宿営地は、三つの驚くべき業の特権によって、とりわけ飾られている。
Primo, mirabili eductione aquae e petra: nam populus montium asperitate et longitudine viae fessus, magno sitis ardore flagrabat. Veniens autem Raphidim, visoque loco arido, aquisque carente, adversus Moysen iratus tumultuari coepit (Ibid., 7) .
PL 17, 20D第一は、岩から水が導き出された驚くべき出来事である。民は山々の険しさと道の長さに疲れ、渇きの大きな熱に燃えていた。そしてレフィディムに来て、乾いて水の乏しい場所を見ると、モーセに対して怒り、騒ぎ立て始めた(出エジプト記17:7)。
Unde locus jurgii in Scriptura nuncupatus est. At ille accepta virga, petram Domini mandato percussit: illa vero percussa tam largam aquarum effudit copiam, ut populus ac jumenta omnem sitim exstinguere possent.
PL 17, 20Dそのため、その場所は聖書で「争い」の場所と呼ばれた。だが彼は杖を取り、主の命によって岩を打った。打たれた岩は、民と家畜があらゆる渇きを癒やせるほど豊かに水を流し出した。
Quod admirans David propheta, in haec prorupit verba: Quoniam percussit petram, et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt (Psal. LXXVII, 20) .
PL 17, 21A預言者ダビデはこれに驚いて、次の言葉を発した。「彼が岩を打つと、水が流れ出て、奔流があふれた」(詩篇77:20)。
Secundo, memoranda contra Amalechitas victoria: Nam populo suam hic stationem agente, Amalechitarum gentes ei obsistere, eum vexare, eumque valido comparato exercitu oppugnare coeperunt.
PL 17, 21A第二は、アマレク人に対する記憶すべき勝利である。民がここに宿営していると、アマレク人の諸国民が民に立ちふさがり、悩ませ、強力な軍勢を整えて攻撃し始めたからである。
At Moyses, consideratis populi viribus longi itineris defatigatione jam fractis, et ad repellendam hostium audaciam non satis aptis, ad divinum confugere decrevit auxilium.
PL 17, 21Aだがモーセは、民の力が長い旅の疲労ですでに挫けており、敵の大胆さを撃退するには不十分であると見て、神の助けに逃れ寄ることを決めた。
Unde et resistendi hosti, et belli gerendi toto negotio penes Josue relicto, ipse Deum oraturus in collem secessit. Sed o mira orationis potentia! dum Moyses palmas tendebat ad coelum, praevalebat Israel: dum vero remittebat, succumbebat.
PL 17, 21Aそこで、敵に抵抗し戦を遂行する一切の任務をヨシュアに任せ、自らは神に祈ろうと丘に退いた。だが、祈りの何と驚くべき力か。モーセが両の手のひらを天に伸ばしている間はイスラエルが優勢であり、下ろすと屈したのである。
Aaron autem et Hur manus ejus usque ad solis occasum sustentantibus, adeptus est Josue victoriam, ut Scriptura dicit: Fugavit Amalech et omnem populum ejus in occisione gladii (Exod. XVII, 13) .
PL 17, 21Bそしてアロンとフルが日没までその両手を支えたので、ヨシュアは勝利を得た。聖書が言うとおりである。「彼はアマレクとその全民を、剣による殺戮のうちに敗走させた」(出エジプト記17:13)。
Tertio, prudenti consilio in moderandis rebus publicis Jethro: nam cernens Jethro Moysen ejus generum in audiendis vulgi causis diutius quam par esset occupari, et a diluculo usque ad vesperum in his tempus omne consumi: consuluit ut judices, tribunos, et alios belli pacisque praefectos institueret, qui populum judicarent, causas audirent, lites dirimerent et breviter levia cuncta absolverent, rebus tantum gravibus ejus judicio reservatis.
PL 17, 21B第三は、公の事柄を治めるにあたってのエトロの思慮深い助言である。エトロは、その婿モーセが民衆の訴えを聞くのにふさわしい以上に長く手を取られ、夜明けから夕べまで時間のすべてがそれに費やされているのを見て、裁判人、千人隊長、またそのほか戦いと平和の長官を立てるよう勧めた。彼らが民を裁き、訴えを聞き、争いを裁定し、手短にすべての軽い事柄を処理し、重大な事柄だけをモーセの裁きに留めるためである。
Cui Moyses assensit. Ideo scriptum est: Audivit autem Moyses vocem soceri sui, et fecit quaecumque dixit ei (Exod. XVIII, 24) .
PL 17, 21Cモーセはこれに同意した。それゆえ書かれている。「モーセは舅の声を聞き、彼が言ったことをすべて行った」(出エジプト記18:24)。
Et quia Raphidium laus judicii interpretatur, merito in ejus mansione petra exhibet aquam: quia petra Christus custodienti judicium suae aquam gratiae exhibet: nam scriptum est: Beati qui custodiunt judicium (Psal. CV, 3) ! vincitur Amalech; quia judicio damnatur diabolus: docetur recta populi administratio; quia scriptum est: Judex sapiens docet populum suum (Eccl. X, 27) : hic est qui judicat omnia, et ipse a nemine judicatur (I Cor. II, 15) .
PL 17, 21Cレフィディムは「裁きの賛美」〔laus judicii〕と解されるので、その宿営地で岩が水を与えるのは当然である。岩であるキリストは、裁きを守る者に恩寵の水を与えるからである。実に、「裁きを守る者は幸いである」と書かれている(詩篇105:3)。アマレクが打ち負かされるのは、裁きによって悪魔が罪に定められるからである。民の正しい統治が教えられるのは、「賢い裁き人は自らの民を教える」と書かれているからである(集会の書10:27〔底本は Eccl. と刷る。引照の数字から集会の書と解した。引かれた句は集会の書10:1〕)。「この者こそ、すべてを裁き、自らは誰からも裁かれない者である」(一コリント2:15)。
Caput XII
第XII章PL 17, 21CXIIª mansio, desertum SINAI.--Duodecima mansio habita est in deserto Sinai. Ideo subjungit: Et profecti ex Raphidim, castrametati sunt in deserto Sinai (Num. XXXIII, 15) .
PL 17, 21C第12の宿営地、シナイの荒れ野。――第12の宿営地はシナイの荒れ野に置かれた。それゆえ続けて言う。「レフィディムを出発して、彼らはシナイの荒れ野に宿営した」(民数記33:15)。
Celebratissima est mansio haec ubi Deus descendit in igne, in montem, et Moyses purificato populo, Dei mandato in verticem montis ascendit, et cum eo locutus est, et accepit praecepta decalogi.
PL 17, 21Dこの宿営地はきわめて名高い。ここで神は火のうちに山へ降り、モーセは民を清めたのち、神の命によって山の頂に登り、神と語り、十戒の掟を受けた。
Ibi ostenditur exemplar fabricae Tabernaculi, ibi praecipitur victimarum multiplicitas, vasorum distinctio, indumenta Pontificis, Sacerdotum et Levitarum ceremoniae.
PL 17, 21Dそこで天幕の造りの雛形が示され、そこで犠牲の多様な種類、器の区別、大祭司の衣、祭司たちとレビ人たちの儀式が命じられる。
Ibi numerus populorum Levitarumque, et per singulas tribus populi distributio: oblationes quoque principum in hac mansione descriptae sunt.
PL 17, 21Dそこで民とレビ人の数、また部族ごとの民の配分が定められ、長たちの献げ物もこの宿営地で記されている。
Duae quoque argenteae tubae ad promovenda castra ibidem fieri jubentur, ibique praecipitur immundis super anima hominis, qui primo mense Paschae interesse non potuissent, ut mense secundo convenirent: et qui longius habitabant, vel immundi fuerant, in secundo mense Pascha jussi sunt facere.
PL 17, 21D同じ所で、宿営を移すための銀のラッパ二本を作るよう命じられ、また、人の魂に関して汚れていて〔死者によって汚れていて〕第一の月に過越に与れなかった者たちは、第二の月に集まるよう命じられ、遠くに住んでいた者や汚れていた者も、第二の月に過越を行うよう命じられた。
Quod nimirum in typum intelligitur populi gentium, quae cum daemoniis fornicatae fuerint, immundae videbantur in anima salubri vero fidei confessione in secunda nativitate, quasi in secundo mense purificari praecipiuntur.
PL 17, 22Aこれはまことに、諸国民の民の予型と解される。彼らは悪霊どもと姦淫を犯して魂において汚れていると見えたが、しかし救いをもたらす信仰告白によって、第二の生まれにおいて、いわば第二の月に清められるよう命じられている。
Jubetur quoque in hac mansione Nazaraeis, ut vinum et siceram non bibant, nec acetum quidem e vino vel sicera: nec uvam recentem comedant, nec uvas quidem passas (Num. VI, 2 et seq.) ; quod et in Proverbiis praecipitur: Principes qui iracundi sunt, vinum non bibant; ne cum biberint, obliviscantur sapientiae (Prov. XXXI, 4, 5) .
PL 17, 22Aまたこの宿営地で、ナジル人たちはぶどう酒と強い酒を飲まず、ぶどう酒や強い酒から造った酢も飲まず、生のブドウも干しブドウも食べないよう命じられる(民数記6:2以下)。これは箴言にも命じられている。「怒りやすい君主たちはぶどう酒を飲むな。飲んで知恵を忘れることのないように」(箴言31:4–5)。
Quid ergo Nazaraeorum nomine, nisi abstinentium continentiumque vita significatur; quibus in vino luxuria prohibetur, in sicera omnis voluptas terrena? Sicera enim ex diverso conficitur genere, sicut voluptas ex diversa vitiorum oritur colluvie.
PL 17, 22Aでは、ナジル人の名によって、禁欲する者たちと自制する者たちの生き方のほかに何が表されているのか。彼らには、ぶどう酒において放縦が、強い酒においてあらゆる地上の快楽が禁じられている。強い酒は実に多様な種類から造られ、快楽が悪徳の多様な混濁から生じるのと同じである。
Unde illi vinum bibere dicuntur, qui ad decipiendos homines umbras quasdam et imagines se simulant habere virtutum. Uva passa illi vescuntur, qui propter humanos oculos abstinentiae pallore inficiuntur, ut gloriam capiant ab hominibus.
PL 17, 22Bそれゆえ、ぶどう酒を飲むと言われるのは、人々を欺くために、徳の影や似姿をもつふりをする者たちである。干しブドウを食べるのは、人の目のために禁欲の蒼白さに染まり、人々から栄光を得ようとする者たちである。
Acetum autem hi bibunt, qui post vitae sanctitatem in praeteritis relabuntur vitiis, et corruptione veteris nequitiae delectantur.
PL 17, 22Bまた酢を飲むのは、聖なる生活ののち過去の悪徳に逆戻りし、古い邪悪の腐敗を喜ぶ者たちである。
Praecepit itaque Deus, ut qui sanctitatis induerint titulum, cunctis careant vitiis, nullamque hujusmodi perturbationem quae statum mentis evertat, appetant.
PL 17, 22Bそれゆえ神は命じた。聖性の名をまとった者たちは、あらゆる悪徳を免れ、精神の状態を覆すようなこの種の動揺を何ひとつ求めてはならない、と。
In hac mansione separantur de castris leprosi, seminiflui, et immundi: leprosi doctrina, seminiflui cogitatione, immundi opere, id est, haeretici, schismatici et luxuriosi: hi tamquam contagiosi et morbidi a castris ejiciuntur, ne contagione perfidiae vel morum suorum, vitam polluant innocentum.
PL 17, 22Bこの宿営地で、重い皮膚病の者、漏出のある者、汚れた者が宿営から隔てられる。重い皮膚病の者は教えにおいて、漏出のある者は思いにおいて、汚れた者は行いにおいてであり、すなわち異端者、分派者、放蕩者である。彼らは伝染する病人のように宿営から追い出される。背信か自らの行状の感染によって、無垢な者たちの生を汚さないためである。
Denique ab anno vigesimo et supra annumerantur populi qui ad praelium apti inveniuntur: sed cur ab anno vigesimo, nisi quia hac aetate contra unumquemque vitiorum bella nascuntur.
PL 17, 22C実に、二十歳以上の民が、戦いに適した者と認められて数えられる。だが、なぜ二十歳からなのか。この年齢で、それぞれの悪徳に対する戦いが生まれるからにほかならない。
Ideoque ad pugnam eliguntur, ut habeant contra libidinem conflictum, nec luxuria superentur.
PL 17, 22Cそれゆえ、情欲に対する闘いをもち、放縦に打ち負かされないよう、戦いに選ばれるのである。
Hic etiam ab anno vigesimo et quinto Levitis in Tabernaculo servire mandatur, et a quinquagenario custodes vasorum constituuntur: quid enim per annum quintum ac vigesimum, in quo flos juventutis oboritur, nisi ipsa contra unumquemque, vitiorum bella significantur: et quid per quinquagenarium, in quo Jubilaei ratione, etiam terra quiescit, nisi aeterna requies edomita bello mentis exprimitur?
PL 17, 22Cここでもまた、二十五歳からレビ人は天幕で仕えるよう命じられ、五十歳から器の守り手に立てられる。実に、青春の花が咲き出す二十五歳の年によって、それぞれの悪徳に対するまさにその戦いのほかに何が表されようか。また、ヨベルの定めにより地さえ休む五十歳によって、精神の戦いが鎮められたときの永遠の安息のほかに何が表されようか。
Quid per vasa tabernaculi, nisi fidelium animae figurantur? Levitae ergo ab anno vigesimo et quinto tabernaculo serviunt, et a quinquagenario custodes vasorum fiunt, ut videlicet qui adhuc impugnantium vitiorum certamina per consensum delectationis admittunt, aliorum curam suscipere non praesumant.
PL 17, 22D天幕の器によって、信徒たちの魂のほかに何が象られていようか。それゆえレビ人は二十五歳から天幕に仕え、五十歳から器の守り手となる。すなわち、攻めてくる悪徳の闘いを、悦楽への同意によってなお受け入れている者は、他の者たちの世話を引き受けようと思い上がってはならない、ということである。
Cum autem tentantium bella subegerint, cum apud se jam de intima tranquillitate securi probabiliter aestimantur, tunc animarum custodiae deputari poterunt: sed quis haec praelia sibi perfecte superare potest, cum Paulus dicat: Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae (II Cor. XI, 2) ?
PL 17, 22Dだが、試みる者たちの戦いを征服し、自らのうちの内なる平穏について、すでに確かな根拠をもって安全と見なされるとき、そのとき魂たちの守りに任ぜられうる。しかし誰が、これらの戦いを自分で完全に打ち破りうるのか。パウロは言うではないか。「私は、私の肢体に、私の精神の法に逆らう別の法を見る」(二コリント11:2)〔引かれた句はローマ7:23〕。
Sed aliud est bella fortiter perpeti, aliud bellis enerviter expugnari. In illis exercitatur virtus, ne quis extolli debeat, in his omnino extinguitur, ne subsistat.
PL 17, 23Aだが、戦いを雄々しく耐え忍ぶことと、戦いに弱々しく打ち負かされることとは別である。前者においては、誰も思い上がることのないよう、徳が鍛えられ、後者においては、徳がまったく消え失せ、存続しなくなる。
Praecepit dehinc lex Levitas omnes pilos carnis radere (Num. VIII, 7) : quia hi qui obsequiis divinis assumuntur, debent ante Dei oculos a cunctis carnis cogitationibus mundi apparere, ne illicitas cogitationes mens proferat; et pulchram animae speciem quasi pilis excrescentibus deformem reddant.
PL 17, 23Aその後、律法はレビ人たちに、肉の毛をすべて剃るよう命じた(民数記8:7)。神への奉仕に就く者は、神の目の前で、肉のあらゆる思いから清らかに見えねばならず、精神が許されない思いを生み出して、魂の美しい姿を、伸びてくる毛のように醜いものにしてはならないからである。
Post haec jubentur etiam fieri duae tubae, quarum clangore populi moverentur ad praelium. Sic enim scriptum est de his ad Moysen: Fac tibi duas tubas argenteas ductiles (Num. X, 2) ; et paulo post: Et cum concisus clangor increpuerit, movebuntur castra (Ibid., 5) .
PL 17, 23Aこの後、二本のラッパも造るよう命じられる。その響きによって民は戦いに動かされる。これらについて、モーセに向けてこう書かれている。「汝のために、打ち延ばした銀のラッパ二本を作れ」(民数記10:2)。またしばらく後に、「短く切った響きが鳴り渡るとき、宿営は動き出す」(民数記10:5)。
Per duas enim tubas exercitus ducitur, quia per duo Testamenta, sive per duo praecepta charitatis ad praelium fidei populus vocatur, quae idcirco argenteae fieri praecipiuntur, ut praedicatorum verba eloquii nitore refulgeant, et auditorum mentes nulla sui obscuratione confundant; idcirco autem ductiles, quia necesse est ut hi qui venturam vitam praedicant, tribulationum praesentium tunsione crescant.
PL 17, 23A二本のラッパによって軍勢が導かれるのは、二つの契約〔Testamenta。旧約と新約〕によって、あるいは愛の二つの掟によって、民が信仰の戦いに呼び出されるからである。ラッパが銀で造られるよう命じられるのは、説教者たちの言葉が弁舌の輝きで光り、聴く者たちの精神が、その言葉の曇りによって混乱することのないようにするためである。また打ち延ばしたものであるのは、来るべき生を説く者が、現在の艱難の鍛えによって成長せねばならないからである。
Bene autem dicitur: Cum concisus clangor increpuerit, movebuntur castra; quia nimirum cum subtilior ac minutior praedicationis sermo tractatur, auditorum mentes contra tentationum certamina ardentius excitantur.
PL 17, 23Bよく言われている。「短く切った響きが鳴り渡るとき、宿営は動き出す」。まことに、より精緻で細やかな説教の言葉が扱われるとき、聴く者たちの精神は、誘惑との闘いに向けてより熱く奮い立たされるからである。
Jam abhinc promoventur Filii Israel de monte Sina, et transeunt in Sepulcra concupiscentiae.
PL 17, 23Bここからイスラエルの子らはシナイ山から移り、欲望の墓に進む。
Caput XIII
第XIII章PL 17, 23BXIIIª mansio, SEPULCRA CONCUPISCENTIAE.--Decima tertia mansio habetur in Sepulcris concupiscentiae. Ideo inquit: Et profecti de deserto Sinai, castrametati sunt in Sepulcris concupiscentiae (Num. XXXIII, 16) .
PL 17, 23B第13の宿営地、欲望の墓〔新共同訳ではキブロト・ハタアワ〕。――第13の宿営地は欲望の墓にある。それゆえ言う。「シナイの荒れ野を出発して、彼らは欲望の墓に宿営した」(民数記33:16)。
Haec mansio ab eventu nomen accepit: Nam populus manna pertaesus, carnes, pisces, pepones, et alia quae apud Aegyptios erant gulae incitamenta concupivit, et adversus Moysen tumultum excitavit.
PL 17, 23Cこの宿営地は出来事から名を得た。民はマナに飽き、肉や魚、メロン、そのほかエジプト人のもとで食欲をそそった物を欲しがり、モーセに対して騒ぎを起こしたからである。
Quare iratus Dominus, misit coturnicum prope terram volantium innumerabilem copiam, quibus eorum gulam possent explere: Sed dicit Scriptura: Carnes adhuc erant in dentibus eorum (Num. XI, 33) : hoc est, antequam digererentur, percussit Dominus populum plaga magna valde: Et hinc, inquit, vocatum est nomen loci illius, Sepulcra concupiscentiae; quia ibi sepelierunt populum desideratorem (Ibid., 34) .
PL 17, 23Cそこで主は怒り、地のすぐ近くを飛ぶウズラを数えきれぬほど送った。それで彼らは食欲を満たせたはずであった。だが聖書は言う。「肉はまだ彼らの歯の間にあった」(民数記11:33)。すなわち、消化される前に、主は民を非常に大きな災いで打った。さらにこう言う。「それゆえ、その場所の名は『欲望の墓』と呼ばれた。そこで、欲を抱いた民を葬ったからである」(民数記11:34)。
Ex quibus docemur, ut qui conversationem reliquimus saeculi, et Aegyptias ollas id est carnalium desideriorum fervores contempsimus, non debere murmurare contra coelestem panem, nec virulenta Aegyptiorum appetere, quae sunt magnarum carnium; sed simplicem mannae cibum, id est, puram et coelestem vitam quaerere.
PL 17, 23Cこれによって我々は教えられる。世の生き方を捨て、エジプトの鍋、すなわち肉の欲望の熱を軽んじた我々は、天のパンに対してつぶやいてはならず、エジプト人たちの毒のあるもの、すなわち大きな肉を欲してもならず、マナの質素な食物、すなわち清く天上的な生活を求めねばならない、と。
Alioquin si post praecepta, Angelicam escam, mannaque coelestis vitae, sive doctrinae rursus carnes Aegyptias, quae sunt carnales hujus saeculi voluptates, et vetustorum concupiscentias vitiorum appetere voluerimus, statim ira Domini percussi torquebimur, desideria nostra vertentur in tumulos, ut simus sepulcra dealbata, quae foris apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt omni spurcitia.
PL 17, 23Dさもなければ、掟と天使の食物、天上の生活あるいは教えのマナを受けたのちに、再びエジプトの肉、すなわちこの世の肉の快楽や古い悪徳の欲望を求めようとするなら、直ちに主の怒りに打たれて苦しめられ、我々の欲望は墓塚に変わり、我々は白く塗られた墓となるであろう。それは外では人々に美しく見えるが、内はあらゆる汚れで満ちている。
In hac mansione Moyses mandato Dei septuaginta viros seniores ex populo delegit, qui ad regendam plebem ei adjutores forent: Et sustinebunt, inquit, tecum impetum populi, et non feres illos tu solus (Exod. XI, 22) .
PL 17, 24Aこの宿営地でモーセは、神の命により、民の中から70人の長老を選んだ。民を治めるにあたって彼の補佐となるためである。神は言う。「彼らは汝とともに民の勢いを支え、汝一人で彼らを担うことはない」(出エジプト記11:22)〔引かれた句は民数記11:17〕。
Super quos postea Spiritus descendit, et prophetaverunt. Quod in typo factum est: quoniam Spiritus sanctus in die Pentecostes Apostolis se infudit, ut et ad fundandam Ecclesiam sapientes essent, et ad regendam fortes: Attendite, inquit, ut in actibus Apostolorum legitur, vobis et universo gregi, in quo posuit vos Spiritus sanctus episcopos regere Ecclesiam Dei (Actor. XX, 28) .
PL 17, 24Aその後、彼らの上に霊が降り、彼らは預言した。これは予型において起こったことである。聖なる霊が五旬節の日に使徒たちに注がれ、教会を建てるにあたって賢く、治めるにあたって強い者となったからである。使徒言行録に読まれるとおりである。「汝ら自身と、すべての群れとに心を配れ。聖なる霊は、その群れの中に汝らを司教として立て、神の教会を治めさせたのである」(使徒言行録20:28)。
Donum itaque virtutis coelestis quod olim in Moyse et in Prophetis exstitit, super Apostolos visibiliter apparuit.
PL 17, 24Aこうして、かつてモーセと預言者たちのうちにあった天の力の賜物が、使徒たちの上に目に見える形で現れた。
Caput XIV
第XIV章PL 17, 24BXIVª mansio, ASEROTH.--Decima quarta mansio in Aseroth consummatur: nam subjungit: Et pro fecti ex Sepulcris concupiscentiae, castrametati sunt in Aseroth (Num. XXXIII, 17) .
PL 17, 24B第14の宿営地、ハツェロト。――第14の宿営地はハツェロトで果たされる。続けて言うからである。「欲望の墓を出発して〔pro fecti は底本の行末の分かち〕、彼らはハツェロトに宿営した」(民数記33:17)。
De eadem mansione alibi sic quoque legitur: A Sepulcris concupiscentiae profectus est populus in Aseroth (Num. XI, 34) . Hic Aaron et Maria soror, eo quod Moyses Aethiopissam alienigenam duxerat uxorem, satis ei procaciter obtrectarunt.
PL 17, 24B同じ宿営地については、別の箇所にもこう読まれる。「欲望の墓から民はハツェロトに出発した」(民数記11:34)。ここでアロンと姉のミリアム〔ラテン語では Maria〕は、モーセがクシュの女〔ラテン語では「エチオピアの女」〕、異国人を妻に迎えたというので、彼をかなり厚かましく非難した。
Unde illa contagione leprae illico perfusa ab aliorum consortio, ad sanitatis usque tempus ejecta fuit.
PL 17, 24Bそのため彼女は、重い皮膚病の伝染にたちまち覆われ、健康になる時まで、ほかの者たちの交わりから追い出された。
Quod novi figuram mysterii praetulit evidentem: nempe quod sacerdotalis illa plebs patrum, zelo Christi Salvatoris nostri adversus Ecclesiam ex gentibus congregatam insurrectura foret.
PL 17, 24Bこれは新しい奥義の明らかな象りを示していた。すなわち、父祖たちのあの祭司の民が、我々の救い主キリストをめぐる熱情から〔zelo Christi の係りは定かでない。「キリストをめぐる熱情」と取った〕、諸国民から集められた教会に対して立ち上がろうとしていた、ということである。
Quo perfidiae impura livore in Dei tabernacula non admittenda veniret, donec praefinitum claruerit tempus, quo plenitudo gentium consummaretur, ut ad Romanos scripsit Apostolus (Rom. XI, 25) .
PL 17, 24Bそれは、背信の汚れた〔底本は impura。perfidiae に係る impurae とも、livore に係る impuro とも読める〕妬みのゆえに、その民が神の天幕には受け入れられない者となるためである。定められた時が明らかになり、使徒がローマの人々に宛てて書いたとおり、諸国民の満ちる時が成就するまで、そうである(ローマ11:25)。
Nam tunc tantum pristinam poterit recuperare sanitatem, cum septiformis ei Spiritus gratia ad veniam fuerit suffragata.
PL 17, 24Cその民が昔の健康を取り戻しうるのは、七重の霊の恩寵が赦しのために彼らを助けたときだけだからである。
Verum quia Aseroth beatitudo interpretatur, merito a sepulcris concupiscentiae in hanc stationem venitur: quoniam nisi carnis concupiscentias quis sepelierit, ad aeternam beatitudinem pervenire non poterit.
PL 17, 24Cハツェロトは「至福」と解されるので、欲望の墓からこの宿営へ来るのは当然である。肉の欲望を葬らぬ者は、永遠の至福に至りえないからである。
Idcirco inquit Apostolus, Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt (I Cor. XV, 50) .
PL 17, 24Cそれゆえ使徒は言う。「肉と血は神の国を所有できない」(一コリント15:50)。
Caput XV
第XV章PL 17, 24CXVª mansio, REHTMA.--Decima quinta mansio dicitur Rethma. Ideo sequitur: Et profecti ex Aseroth castrametati sunt in Rethma (Num. XXXIII, 18) .
PL 17, 24C第15の宿営地、リトマ。――第15の宿営地はリトマと呼ばれる。それゆえ続く。「ハツェロトを出発して、彼らはリトマに宿営した」(民数記33:18)。
Verum quia alibi legitur: Et post haec profectus est populus de Aseroth, et castrametatus est in deserto Pharan (Num. XIII, 1) : ne Scripturae loca contrariari videantur, attendendum est quod hinc usque ad Asiongaber, mansiones omnes, quae decem et octo enumerantur, omnes, inquam, sequentes ad trigesimam usque secundam, sub deserti Pharan nomine continentur.
PL 17, 24Cだが別の箇所には、「その後、民はハツェロトを出発し、パランの荒れ野に宿営した」と読まれる(民数記13:1)。聖書の箇所が互いに矛盾するように見えないよう、注意すべきは、ここからエツヨン・ゲベルに至るまでの宿営地、すなわち18と数えられるすべての宿営地、つまり第32に至るまでの続くすべてが、パランの荒れ野という名のもとに含まれる、ということである。
Appellatur ergo mansio haec alibi, Pharan, communi nomine solitudinis cum caeteris multis; sed Rethma voce propria. Scriptura in alio loco Pharan commendat, dicens: Deus ab Austro veniet, et sanctus de monte umbroso Pharan (Habac. III, 2) .
PL 17, 24Dそれゆえこの宿営地は、ほかの箇所では、他の多くの宿営地と共通の荒れ野の名でパランと呼ばれるが、固有の名ではリトマである。聖書は別の箇所でパランをたたえて言う。「神は南から来り、聖なる者は陰深いパランの山から来る」(ハバクク3:2)〔引かれた句はハバクク3:3〕。
Sub hoc deserto viros duodecim ad terram explorandam mandato Dei Moyses destinavit, qui botrum uvae, mala punica, et ficus terrae retulerunt (Num XIII, 4). Sub hoc deserto Dathan, Abiron et Core filii cum eorum familiis hiatu terrae, ob seditionem sorbentur.
PL 17, 24Dこの荒れ野のもとで、モーセは神の命により12人を、土地を探らせるために遣わし、彼らはブドウの房、ザクロ、土地のイチジクを持ち帰った(民数記13:4)。この荒れ野のもとで、ダタン、アビラム、コラの子ら〔Core filii の係りは定かでない。「コラの子ら」とも、filii を三人全員に係けて「ダタン、アビラム、コラの者ら」とも読める〕は、その家族とともに、反逆のゆえに地の裂け目に呑み込まれた。
Sub hoc deserto Aaron sacerdos inter viventes mortuosque medius constitutus, incensi oblatione Deum indignantem placavit, plagam cohibuit.
PL 17, 25Aこの荒れ野のもとで、祭司アロンは生者と死者の間に立ち、香を献げて、憤る神をなだめ、災いを止めた。
Sub hoc deserto Aaron virga in tabernaculo arens posita, miraculo et germinavit et floruit: et alia plurima, prout in libro Numerorum legitur, gesta sunt, non tamen per singulas distributa mansiones.
PL 17, 25Aこの荒れ野のもとで、アロンの枯れた杖が天幕に置かれ、奇跡によって芽を出し、花を咲かせた。そのほか民数記に読まれるとおり、きわめて多くの事が、宿営地ごとに分けられてはいないが、行われた。
Per quae mystice docemur quod viri ad explorandam uberem terram missi, et qui populum a promissa Domini haereditate desperarunt, scribarum et pharisaeorum praetulerunt imaginem: sicut enim illi a Moyse missi sunt ut fecunditatem soli consideratione sollicita tractantes, populum ad ejus adeptionem animarent: ita et isti per Legem et Prophetas, ut Scripturarum investigatione Dominicum specularentur adventum, in quo vitam aeternam consequi possent, constituti sunt: sed sicut illi a spe possidendae haereditatis retraxerunt, vel ipse populus eorum revelatione a Dei promissione se alienavit: ita et isti ne in Christum Dominum crederent, plebi fallaciis disuaserunt.
PL 17, 25Aこれによって我々は奥義の意味で教えられる。豊かな土地を探るために遣わされた者たち、また民を主の約束された相続について絶望させた者たちは、律法学者たちとファリサイ派の人々の似姿を示していた。実に、前者がモーセによって、土地の豊かさを入念に考察して、民をその獲得へと励ますために遣わされたように、後者もまた、律法と預言者を通じて、聖書の探究によって主の到来を見定めるために——その到来において永遠の生命を得られるのであるが——立てられた。だが、前者が相続を所有する望みから民を引き戻し、あるいは民自身が彼らの報告によって神の約束から遠ざかったように、後者もまた、主キリストを信じないよう、民を欺瞞によって思いとどまらせた。
Ideo in eos dicitur: Vae vobis qui tulistis clavem scientiae: ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis (Luc. XI, 52) . Botrum vero quem retulerunt, Christus est.
PL 17, 25Bそれゆえ彼らについて言われる。「災いあれ、汝らに。知識の鍵を取り上げた者たちよ。汝ら自身は入らず、入ろうとする者たちを妨げた」(ルカ11:52)。彼らが持ち帰った房は、実はキリストである。
Ideo in Canticis Canticorum dicit Ecclesia de Christo: Botrus Cypri fraternus meus mihi in vineis Engaddi (Cant. I, 13) . Malum punicum ob ejus ruborem sanguis Christi est. Unde Esaias: Unde fulvor vestium de Bosra (Esa. LXIII, 1) ?
PL 17, 25Bそれゆえ雅歌で教会はキリストについて言う。「私の兄弟は、私にとって、エン・ゲディのブドウ畑にあるキプロスの房である」(雅歌1:13)。ザクロは、その赤さのゆえにキリストの血である。それゆえイザヤは言う。「ボツラから来る衣の赤さは、どこから来たのか」(イザヤ63:1)。
Ficus ob ejus suavitatem lex evangelica: ideo jugum meum suave est (Matth. XI, 30) . Per Dathan et Abiron, quid aliud quam qui haereses et schismata in ecclesiam introducunt, significantur?
PL 17, 25Bイチジクは、その甘美さのゆえに福音の法である。それゆえ「私の軛は甘美である」(マタイ11:30)。ダタンとアビラムによって、異端や分派を教会に持ち込む者たち以外の何が表されようか。
Ii sacerdotis auctoritate contempta, ab eo et Dei Ecclesia se segregantes, alias ecclesias, aliud altare, alios mores, ut Apollinaris, Novatianus, et similes somniant: et Dei ordinatione rejecta, proprias conantur statuere vanitates: haereticis tandem Schismaticisque terrae deglutitis voragine, Aaron sacerdos, id est, Christus Dominus sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech constituitur medius ad placandum Deum: quia ipse sempiternum habet sacerdotium, semper vivens ad interpellandum pro nobis (Heb. VII, 24) .
PL 17, 25C彼らは、司教の権威を軽んじ、司教と神の教会から自らを切り離して、アポリナリオスやノウァティアヌスやその同類が夢想するように、別の教会、別の祭壇、別の習俗を思い描く。そして神の定めを退けて、自分たち独自の空しいものを打ち立てようとする。こうして異端者たちと分派者たちが地の淵に呑み込まれたのち、祭司アロン、すなわち、メルキゼデクの位に従って永遠に祭司である主キリストが、神をなだめるために中に立てられる。キリスト自身は永遠の祭司職をもち、常に生きて我々のために執り成すからである(ヘブライ7:24)。
Arida virga Aaron quae postea miraculo germinavit, Christi caro est, quae virga dicitur a propheta: Egredietur virga de radice Jesse (Esai. XI, I) . Haec arida floruit, quia mortua resurrexit.
PL 17, 25Cアロンの枯れた杖〔virga〕は、のち奇跡によって芽を出したが、それはキリストの肉であり、預言者によって「若枝」〔virga〕と呼ばれる。「エッサイの根から若枝が出る」(イザヤ11:1)。この枯れたものが花を咲かせたのは、死んだものが復活したからである。
Caput XVI
第XVI章PL 17, 25DXVIª mansio, REMON-PHARES.--Decima sexta mansio Remon-phares appellatur. Sequitur enim: Et profecti ex Rethma, castrametati sunt in Remon-phares (Num. XXXIII, 19) Haec est mansio secunda in deserto Pharan, quae in nostra lingua divisio sublimis interpretatur: quia ubi quis in Rethma, quod est os videntis, commoratus est, hoc est, perfectam rerum adeptus est intelligentiam, venit ad Remon-phares, hoc est, ad sublimem divisionem, qua a terrenis coelestia, et ab infimis sublimia separare potest.
PL 17, 25D第16の宿営地、リモン・ペレツ。――第16の宿営地はリモン・ペレツと呼ばれる。続けて言うからである。「リトマを出発して、彼らはリモン・ペレツに宿営した」(民数記33:19)。これはパランの荒れ野の第2の宿営地であり、我々の言葉では「高い分かれ目」と解される。リトマ、すなわち「見る者の口」に滞在した者、すなわち物事の完全な理解を得た者は、リモン・ペレツ、すなわち高い分かれ目に至り、それによって地上のものから天上のものを、低いものから高いものを分けることができるからである。
Nec immerito: nam vigorato intellectu, crescenteque rerum notitia, infunditur judicium, quo a temporalibus aeterna, et a caducis perpetua discernuntur. Ideo per Prophetam dicitur: Si eduxeris pretiosum a vili, quasi os meum eris (Jerem. XV, 19) .
PL 17, 25Dそれも当然である。理解が強められ、物事の知識が増すと、判断力が注がれ、それによって時間的なものから永遠のものが、はかないものから常なるものが見分けられるからである。それゆえ預言者を通じて言われる。「もし汝が貴いものを卑しいものから引き出すなら、汝は私の口のようになる」(エレミヤ15:19)。
Caput XVII
第XVII章PL 17, 26AXVIIª mansio, LEBNA.--Mansio decima septima in Lebna agitur, quare subjungit: Et profecti ex Remon-phares, castrametati sunt in Lebna (Num. XXXIII, 20) .
PL 17, 26A第17の宿営地、リブナ。――第17の宿営地はリブナで過ごされる。それゆえ続けて言う。「リモン・ペレツを出発して、彼らはリブナに宿営した」(民数記33:20)。
Hac mansione mystice docemur, quod in itinere hujus vitae abluti corpore et mundi corde esse debemus, ut Apostolus ad Hebraeos scribit dicens: Accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda (Hebr. X, 22) .
PL 17, 26Aこの宿営地によって、我々は奥義の意味で教えられる。この生の旅路にあって、我々は体を洗われ、心を清められていなければならない、と。使徒はヘブライ人に宛てて書き、こう言っている。「真実の心と信仰の満ちあふれをもって近づこう。心は悪しき良心から離れて振りかけを受け、体は清い水で洗われている」(ヘブライ10:22)。
Id ipsum namque Lebna vocis interpretatio indicat: sonat enim Latine Lebna idem quod dealbatio.
PL 17, 26Aリブナという語の解釈がまさにそのことを示している。リブナは、ラテン語では「白くすること」と同じ意味を表すからである。
Non est autem dealbatio, qua culpabiliter dicitur et paries dealbatus, et sepulcra dealbata (Orig. hom. 27 in Num. ex vers. Ruf.) ; sed quam Propheta precatur, dicens: Lavabis me, et super nivem dealbabor (Psal. L, 9) , quam Dominus per prophetam pollicetur dicens: Si fuerint peccata vestra sicut phoenicium, quasi nivem dealbabo: et si fuerint sicut coccinum, velut lanam candida efficiam (Esai. I, 18) .
PL 17, 26Aだがそれは、咎められるべき意味で、「白く塗られた壁」とも「白く塗られた墓」とも言われる白くすることではない(オリゲネス『民数記講話』第27、ルフィヌスの訳から)。それは、預言者が祈り求める白くすることである。預言者は言う。「汝は私を洗い、私は雪にまさって白くされる」(詩篇50:9)。また、主が預言者を通じて約束する白くすることである。主は言う。「汝らの罪が緋のようであっても、私は雪のように白くする。紅のようであっても、羊毛のように白くする」(イザヤ1:18)。
Haec dealbatio ex candore judicii de Remon-phares, et claritate visionum de Rethma, ubi verus Israelita suas peragit mansiones, potenter exsurgit.
PL 17, 26Bこの白くすることは、リモン・ペレツの裁きの純白と、リトマの示現の明るさから——そこで真のイスラエル人は自らの宿営地を過ごす——力強く立ち上がる。
Caput XVIII
第XVIII章PL 17, 26BXVIIIª mansio, RESSA.--Mansio decima octava in Ressa peragitur. Unde subjungit: Et profecti ex Lebna, castrametati sunt in Ressa (Num. XXXIII, 21) .
PL 17, 26B第18の宿営地、リサ。――第18の宿営地はリサで過ごされる。それゆえ続けて言う。「リブナを出発して、彼らはリサに宿営した」(民数記33:21)。
Mystice hac mansione docemur quod quamvis profecisse quis plurimum videatur, grandesque profectus fuerit consecutus, eum tamen tentationes non deserunt: tantum enim jam profecerat Paulus apostolus, ut et usque ad tertium coelum raptus fuerit, audieritque arcana ineffabilia, nihilominus prodigiosis adhuc tentationibus urgeri se sentiebat.
PL 17, 26Bこの宿営地によって、我々は奥義の意味で教えられる。人がどれほど進歩したと見え、大きな進歩を遂げたとしても、試練は彼を見捨てない、と。使徒パウロはすでに第三の天にまで引き上げられ、言い表せぬ秘密を聞くほど進歩していたのに、それでもなお異常な試練に迫られていると感じていた。
Unde querebatur: Datus est mihi stimulus carnis Angelus Satanae, ut me colaphizet (II Cor. XII, 7) .
PL 17, 26Cそれで彼は嘆いて言う。「私に、肉の棘、すなわち私を打つサタンの使いが与えられた」(二コリント12:7)。
Tentationes tamen hujusmodi laudabiles esse Jacobus apostolus testatur, dicens: Omne gaudium existimate, fratres, cum in varias tentationes incideritis (Jacob. I, 2) , hae namque velut custodia quaedam homini adhibentur.
PL 17, 26Cだが、このような試練が称賛すべきものであることを、使徒ヤコブが証言して言う。「兄弟たちよ、さまざまな試練に陥るときには、それをすべて喜びと思え」(ヤコブ1:2)。これらはいわば人間に与えられた番人のようなものだからである。
Sicut enim caro quamvis praecipua sit, nisi sale aspergatur, corrumpitur: ita et anima, quantumvis perfecta, nisi assiduis saliatur tentationibus, relaxatur (Orig. hom. 27 in Num. ex vers. Ruf.) . Hoc autem, quia Ressa, laudabilis tentatio interpretatur.
PL 17, 26C肉は、どれほど上等であっても、塩を振られなければ腐る。それと同じく魂も、どれほど完全であっても、絶え間ない試練によって塩漬けにされなければ、たるんでしまう(オリゲネス『民数記講話』第27、ルフィヌスの訳から)。これは、リサが「称賛すべき試練」と解されるからである。
Caput XIX
第XIX章PL 17, 26DXIXª mansio, CALATHA.--Decima nona mansio Calatha dicitur: ad quam filii Israel Ressa abeuntes pervenerunt. Unde sequitur: Et profecti de Ressa, castrametati sunt in Calatha (Num. XXXIII, 22) . Calatha sonat Latine virgam, et dominium significat.
PL 17, 26D第19の宿営地、ケヘラタ。――第19の宿営地はケヘラタと呼ばれる。イスラエルの子らはリサを去ってそこに着いた。それゆえ続けて言う。「リサを出発して、彼らはケヘラタに宿営した」(民数記33:22)。ケヘラタはラテン語では「杖」を意味し、支配を表す。
Juxta illud: Virga aequitatis: virga regni tui (Psal. XLVI, 7) . Merito autem post Ressa sequitur Calatha: quoniam ubi anima in Ressa tentationes superavit, ita fortis evadit ut ascendat Calatha, hoc est, ut dominium acquirat nedum inferiorum suarum virtutum, sed et totius mundi.
PL 17, 26Dこれは次の句に合致する。「公正の杖、汝の王国の杖」(詩篇46:7)〔引かれた句は詩篇44:7〕。リサのあとにケヘラタが続くのは当然である。魂がリサで試練に打ち勝つと、強くなって、ケヘラタに登るからである。すなわち、自らの下位の諸力の支配のみならず、全世界の支配を獲得するためである。
Huc ascenderat Apostolus, quando dixit: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14) .
PL 17, 26D使徒はここまで登っていた。彼は言った。「私にとって世は十字架につけられ、私も世にとってそうである」(ガラテヤ6:14)。
Castrametemur igitur et nos in hanc mansionem, ut carnem cum vitiis et concupiscentiis crucifigentes, et facta ejus mortificantes, dicamus cum Apostolo: Quod autem vivo in carne, in fide vivo Filii Dei (Galat. II, 20) .
PL 17, 27Aそれゆえ我々もこの宿営地に宿営しよう。肉を悪徳と欲望とともに十字架につけ、その行いを殺して、使徒とともに言おう。「私が今、肉において生きているのは、神の子への信仰において生きているのである」(ガラテヤ2:20)。
Caput XX
第XX章PL 17, 27AXXª mansio, ARSAPHAR.--Mansio vigesima est in Arsaphar. Ideo dicit: Et profecti de Calatha, castrametati sunt in Arsaphar (Num. XXXIII, 23) .
PL 17, 27A第20の宿営地、アルサファル〔新共同訳ではシェフェル山〕。――第20の宿営地はアルサファルにある。そこで聖書は言う。「ケヘラタを出発して、アルサファルに宿営した」(民数記33:23)。
Animosa statio ista est; ad ardua quippe nos invitat, nempe ad bella, et bella asperrima, et contra fortissimos et saevissimos hostes.
PL 17, 27Aこの宿営は気概に満ちている。まことに我々を困難へ、すなわち戦いへ、それも最も苛烈な戦いへ、最も強く最も残忍な敵に対する戦いへと招くからである。
De quibus dicebat Apostolus: Non est nobis lucta adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates hujus mundi, adversus tenebrarum harum rectores, etc. (Ephes. VI, 12) .
PL 17, 27Aこれらの敵について使徒は言っていた。「我々の闘いは、血肉に対するものではなく、この世の支配と権威に対して、これら闇の支配者たちに対してである」など(エフェソ6:12)。
A quibus urgeri, vimque sibi inferri, idem Apostolus sentiebat; unde dixit: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24) ? Hoc autem, quia Arsaphar tubae clangor, sive tubicinatio est, quod est belli signum.
PL 17, 27A同じ使徒は、自分がこれらの敵に迫られ、暴力を加えられていると感じていた。そこでこう言った。「不幸な人間、私は。誰がこの死の体から私を解放するのか」(ローマ7:24)。ところで、これはアルサファルが「ラッパの響き」〔tubae clangor〕、すなわち「ラッパを吹き鳴らすこと」〔tubicinatio〕であり、戦いの合図だからである。
Nec immerito; quoniam anima superioribus mansionibus, tot tantisque virtutibus se cernens armatam, contineri non potest, quin procedat in medium, et se ad certamina nedum offerat, sed paratam se praeferat: quin et tubarum clangor reliquos etiam cum Propheta provocet, dicens: Assumite arma, scuta adducite in praelium, sternite equos, ascendite equites, polite lanceas (Jerem. XLVI, 4) .
PL 17, 27Bそれも当然である。魂は、先の宿営地で、これほど多くの大いなる徳をそなえた自分を見て、中央へ進み出ずにはいられず、戦いに身を差し出すにとどまらず、備えのできた者として自らを示すからである。さらにラッパの響きは、預言者と共に、他の者たちをも奮い立たせて言う。「武器を取れ、盾を戦いへ携えて来い、馬を整えよ、騎兵たちよ、上れ、槍を磨け」(エレミヤ46:4)。
Immo cum alio propheta dicat: Praedicate hoc in gentibus, sanctificate bellum, suscitate pugnatores, accedite viri bellatores (Joel III, 9).
PL 17, 27Bいや、別の預言者はこう言っている。「これを諸国民の間に告げ知らせよ。戦いを聖別し、闘士たちを奮い立たせよ。戦士である男たちよ、進み出よ」(ヨエル3:9)。
Hoc bellum tractarunt et vicerunt patres, ut refert Apostolus ad Hebraeos: Obturaverunt ora leonum, extinxerunt impetum ignis, effugaverunt aciem gladii, fortes facti sunt in bello (Hebr. XI, 33) . Plena igitur roboris ac spiritus haec mansio est.
PL 17, 27Bこの戦いを父祖たちは担い、そして勝利した。使徒がヘブライ人たちに宛てて述べるとおりである。「彼らは獅子たちの口をふさぎ、火の勢いを消し、剣の刃を逃れ、戦いにおいて強くされた」(ヘブライ11:33)。それゆえこの宿営地は、力と気迫に満ちている。
Caput XXI
第XXI章PL 17, 27CXXIª mansio, ARADA.--Vigesima prima mansio Arada est; ideo dicit: Et profecti ex Arsaphar, castrametati sunt in Arada (Num. XXXIII, 24) . Haec quoque mansio longis est praeconiis recolenda. Arada namque idoneum effectum indicat.
PL 17, 27C第21の宿営地、ハラダ。――第21の宿営地はハラダである。そこで聖書は言う。「アルサファルを出発して、ハラダに宿営した」(民数記33:24)。この宿営地もまた、長い称賛をもって思い起こされるべきである。実にハラダは、「相応しい者とされたこと」〔idoneum effectum〕を示すからである。
Adest pulcher ordo; sed observandi sunt proficientium gradus, et series profectuum inspicienda est.
PL 17, 27Cここには美しい秩序がある。ただし、進歩する者たちの諸段階が注視されねばならず、進歩の連なりが見られねばならない。
Nam ubi anima tentationes superavit, vires inferiores premere audet: et ubi super eis imperium habere se conspicit, adversariis potestatibus insultat, earumque potentias nedum non timet, sed ad certamen provocat.
PL 17, 27C魂は、試練に打ち勝つと、下位の諸力を抑えつける勇気をもつ。そして、それらの上に自分が支配を行っていると見るや、敵対する諸権力をあざけり、その力を恐れないどころか、戦いへと挑発する。
Nunc autem de victoria secura ascendit in Arada, id est, gloriatur in Domino se idoneam effectam, et dicit cum Apostolo: Sufficientia nostra ex Deo est, qui et idoneos nos fecit ministros novi Testamenti (II Cor. IV, 5, 6) . Oremus igitur Deum, ut et nos ad Arada pervenire, et ibi stationem habere valeamus.
PL 17, 27Dいま、魂は勝利に安んじてハラダへ上る。すなわち、自分が相応しい者とされたことを主において誇り、使徒と共に言う。「我々の十分さは神から来る。神は我々を、新約の相応しい奉仕者ともした」(二コリント4:5–6)〔引かれた句は二コリント3:5–6〕。それゆえ神に祈ろう。我々もハラダに到達し、そこに宿営できるように。
Caput XXII
第XXII章PL 17, 27DXXIIª mansio, MACELOTH.--Mansio vigesima secunda dicitur Maceloth; idcirco subjungit: Et profecti de Arada, castrametati sunt in Maceloth (Num. XXXIII, 25) .
PL 17, 27D第22の宿営地、マクヘロト。――第22の宿営地はマクヘロトと呼ばれる。それゆえ聖書は続ける。「ハラダを出発して、マクヘロトに宿営した」(民数記33:25)。
Maceloth interpretatur ab initio, per quod innuitur quod qui tendit ad perfectionem, vel eam aliquo modo assecutum se sentit, ad rerum initium, a quo universa dependent, respicere, ad ipsumque cuncta referre debet, nec ab eo umquam recedere (Orig. loco sup. cit.) .
PL 17, 27Dマクヘロトは「初めから」〔ab initio〕と解される。これによって示されるのは、完成を目指す者、あるいは何らかの仕方でそれに達したと感じる者は、万物がそれに依存するところの事物の初めを見つめ、すべてをその初めに帰し、決してそこから離れてはならない、ということである(オリゲネス、上に引いた箇所)。
Deus est principium et finis, ut in Apocalypsi scribitur: Ego sum principium et finis, dicit Dominus Deus qui est, et qui erat, et qui venturus est omnipotens (Apoc. I, 8) . Ideo ad Deum reducenda sunt omnia.
PL 17, 28A神は初めであり終わりである。黙示録に書かれているとおりである。「私は初めであり終わりである、と主なる神は言う。今おり、かつており、やがて来る全能者である」(黙示録1:8)。それゆえ、すべては神へと立ち返らされねばならない。
Hunc ut principium recognoscebat propheta, dum dixit: Nonne tu a principio, Domine Deus meus sancte (Habac. I, 12) .
PL 17, 28A預言者は神を初めとして認めていた。こう言ったときである。「主よ、私の聖なる神よ、汝は初めからいたのではないか」(ハバクク1:12)。
Hunc recognoscebat Apostolus dicens: Flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis familia in coelis et in terra nominatur (Ephes. III, 14) .
PL 17, 28A使徒も神を認めていた。言う。「私は、我々の主イエス・キリストの父に膝をかがめる。この父から、天と地にあるすべての家族が名を受ける」(エフェソ3:14)。
Caput XXIII
第XXIII章PL 17, 28AXXIIIª mansio, THAATH.--Mansio vigesima tertia est Thaath; ideo sequitur: Et profecti de Maceloth, castrametati sunt in Thaath (Num. XXXIII, 26) .
PL 17, 28A第23の宿営地、タハト。――第23の宿営地はタハトである。それゆえ聖書は続ける。「マクヘロトを出発して、タハトに宿営した」(民数記33:26)。
Verum quia Thaath longanimitatem seu tolerantiam latine significat, per ipsam indicatur nobis, quod qui in via Dei proficere, aliisque prodesse contendit, multa pati, multa aequanimiter perferre necesse est.
PL 17, 28Aところで、タハトはラテン語では「辛抱強さ」〔longanimitas〕、すなわち「耐え忍ぶこと」〔tolerantia〕を意味するので、それによって我々に示されるのは、神の道において進歩し、他の人々の益になろうと努める者は、多くを受け、多くを平静に耐え抜かねばならない、ということである。
Idcirco apostolis dicitur: In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 19) . Ad tolerantiam nos invitat Apostolus, praecedentium patrum, Christique exemplum proponens.
PL 17, 28Bそれゆえ使徒たちに語られる。「汝らは汝らの忍耐によって、汝らの魂を得るであろう」(ルカ21:19)。使徒は、先立つ父祖たちとキリストの模範を示して、我々を耐え忍びへと招く。
Inquit enim: Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus et circumstans peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum Christum (Heb. XII, 1) .
PL 17, 28B実に彼は言う。「それゆえ、我々もまた、これほど大きな証人たちの雲を上に置かれているのだから、あらゆる重荷と、まとわりつく罪を捨て、忍耐によって、我々に定められた競走を走ろう。信仰の創始者であり完成者であるイエス・キリストを見つめながら」(ヘブライ12:1)。
Dominus enim noster Jesus Christus multa erga homines mansuetudinis, tolerantiae malorum, prout dilucide recensentur in Evangeliis, exempla, quo ejus sequeremur vestigia, ut Petrus apostolus dicit, nobis exhibuit (I Pet. II, 21) .
PL 17, 28B我々の主イエス・キリストは、福音書に明らかに数え上げられているとおり、人々に対する柔和と、悪への耐え忍びの、多くの模範を、使徒ペトロの言うように、我々がその足跡に従うために、我々に示したのである(一ペトロ2:21)。
Caput XXIV
第XXIV章PL 17, 28CXXIVª mansio, THARE.--Mansio vigesima quarta dicitur Thare; sequitur namque: Et profecti de Thaath, castrametati sunt in Thare (Num. XXXIII, 27) .
PL 17, 28C第24の宿営地、テラ。――第24の宿営地はテラと呼ばれる。実に聖書は続ける。「タハトを出発して、テラに宿営した」(民数記33:27)。
Thare Latine interpretatur stupor, graece ἒκτασις, quae est vehementis cujusdam admirationis species, ex arduarum et insolitarum rerum visione proveniens.
PL 17, 28Cテラはラテン語では「驚き」〔stupor〕、ギリシア語では「脱我(エクスタシス)」〔ギリシア語〕と解される。これは、困難でなじみのない事柄を目にすることから生じる、ある激しい驚嘆の一種である。
Nam cum aliqua insolita, naturae vero impossibilia humano se offerunt obtutu; quia in investigatione hujusmodi causae sensus deficiunt, et ratio succumbit, mens stupet.
PL 17, 28C何かなじみのない、しかも自然には不可能なものが人間の眼差しの前に現れるとき、そうしたものの原因の探究において感覚は力を失い、理性は屈し、精神は呆然とするからである。
Quod Daniel clarius expressit, dicens: Stupebam visionem, et non erat intelligens (Dan. VIII, 27) .
PL 17, 28Cこのことをダニエルはいっそう明らかに表現して言った。「私は幻に呆然としたが、悟る者はいなかった」(ダニエル8:27)。
Unde cum paralyticum qui portabatur a quatuor, ad solam Domini vocem surrexisse, lectum in quo jacebat, tulisse, et in domum suam abiisse intuitus esset populus; quia hoc supra facultatem erat hominis, obstupuit.
PL 17, 28Cそれゆえ、四人に担がれていた中風の者が、主の声ひとつで起き上がり、横たわっていた寝床を取り上げて、自分の家へ帰って行くのを民衆が目にしたとき、それが人間の能力を超えていたので、彼らは驚き呆れた。
Ideo dicit sanctus Lucas: Et stupor apprehendit omnes (Luc. V, 26) . De hoc agens Hieremias propheta, ait: Stupor et horribilia facta sunt in terra (Jerem. V, 30) .
PL 17, 28Dそこで聖ルカは言う。「驚きがすべての人を捕らえた」(ルカ5:26)。預言者エレミヤはこのことを論じて言う。「驚きと恐るべきことが地に起こった」(エレミヤ5:30)。
Et quia in iis mansionibus multa praeclara et admirabilia edita sunt opera, quorum causas non potest humana mens ratione comprehendere, ideo tandem venitur in Thare, hoc est, in stupore; sic enim interpretatur. Unde scriptum est: Stupebant autem omnes super magnalia Dei (Luc. IX, 44) .
PL 17, 28Dこれらの宿営地では、人間の精神が理性では原因を捉えることのできない、多くの卓越した驚くべき業がなされた。こうして、ついにテラに、すなわち驚きのうちに至る。そのように解されるからである。そこで書かれている。「みなは神の偉大な業に驚いていた」(ルカ9:44)。
Caput XXV
第XXV章PL 17, 28DXXVª mansio, METCHA.--Mansio vigesima quinta agitur in Metcha; ideo dicit: Et profecti de Thare, castrametati sunt in Metcha (Num. XXXIII, 28) . Metcha Latine dicitur nova mors.
PL 17, 28D第25の宿営地、ミトカ。――第25の宿営地はミトカで営まれる。そこで聖書は言う。「テラを出発して、ミトカに宿営した」(民数記33:28)。ミトカはラテン語では「新しい死」〔nova mors〕と呼ばれる。
Ut autem intelligatur quae sit nova mors, est observandum quod triplicem mortem legimus in Scripturis. Una est mors corporis, qua terrestris domus nostra hujus habitationis, ut Apostoli utar verbis, dissolvitur, et a corporis tabernaculo anima recedit.
PL 17, 29Aでは、新しい死とは何かが理解されるために、注意せねばならないのは、我々が聖書に三重の死を読むということである。一つは体の死であり、これによって、使徒の言葉を用いれば、この住まいである我々の地上の家が解体され、体の天幕から魂が去る。
De hac scribit Apostolus: Statutum est hominibus semel mori (II Cor. V, 1) . Hac Abraham et prophetae mortui sunt, hac morte omnes moriemur, et sicut aqua effusa super terram, non congregabimur.
PL 17, 29Aこれについて使徒は書く。「人間には、ただ一度死ぬことが定められている」(二コリント5:1)〔引かれた句はヘブライ9:27〕。この死によってアブラハムも預言者たちも死んだ。この死によって我々はみな死に、地の上にこぼされた水のように、集められることはない。
Alia mors est animae, qua peccati contagio anima confecta moritur, non quidem in sui substantia, quae mori nescit, sed in Dei vivificatrice gratia. Nam demerito peccati, Deo recedente, spiritalem anima vitam amittit.
PL 17, 29Aもう一つは魂の死であり、これによって、罪の感染に打ちのめされた魂が死ぬ。それは、死を知らない自らの実体において死ぬのではなく、神の生かす恩寵において死ぬのである。罪の報いにより、神が去ることで、魂は霊的な生命を失うからである。
Unde dicit Apostolus: Quae vivens mortua est (II Tim. V, 6) . Mori autem tunc per peccatum dicitur; quia anima quae peccaverit, ipsa morietur (Ezech. XVIII, 4) .
PL 17, 29Bそこで使徒は言う。「生きていながら死んでいる」(二テモテ5:6)〔引かれた句は一テモテ5:6〕。そのとき魂は罪によって死ぬと言われる。「罪を犯した魂は、その魂が死ぬ」(エゼキエル18:4)からである。
Morietur autem Domino non naturae infirmitate, sed demerito culpae, quae non est ab hac vita recessus, sed lapsus erroris.
PL 17, 29Bただし、魂が主に対して死ぬのは、本性の弱さによるのではなく、咎の報いによる。この咎は、この生からの離脱ではなく、過ちへの転落である。
Tertio est culpae, qua carnis concupiscentia moritur, ut mens Deo vivat; de qua Apostolus: Vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato (Rom. VI, 6) .
PL 17, 29B第三は咎に対する〔死〕であり、これによって肉の欲望が死に、精神が神に対して生きる。これについて使徒は言う。「我々の古い人は共に十字架につけられた。罪の体が滅ぼされ、我々がもはや罪に仕えることのないためである」(ローマ6:6)。
Nec id immerito; nam sicut mortuus vita non est amplius obnoxius culpae, sic renatus per gratiam non debet ulterius servire peccato. De qua morte loquitur Apostolus, dicens: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3) .
PL 17, 29Bこれも当然である。生を終えて死んだ者がもはや咎に服さないように、恩寵によって新しく生まれた者は、もはや罪に仕えるべきではない。使徒はこの死について語って言う。「汝らは死んだのであり、汝らの生命はキリストと共に神のうちに隠されている」(コロサイ3:3)。
Hujusmodi mortuos redarguens idem Apostolus, dicit: Si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quid tamquam viventes in mundo decernimini (Coloss. II, 20) ? Una igitur mors est naturalis, alia poenalis, tertia spiritalis.
PL 17, 29Cこのような死んだ者たちを論駁して、同じ使徒は言う。「汝らがキリストと共に世の諸要素に対して死んだのなら、なぜ世に生きている者のように規定を課されるのか」(コロサイ2:20)。こうして、一つの死は自然の死、もう一つは刑罰としての死、第三は霊的な死である。
Hanc postremam designat Metcha, quae nova mors dicitur; quia veterem innovat hominem, et novam facit creaturam, dicente Apostolo: Vetera transierunt, ecce facta sunt omnia nova (II Cor. V, 17) . Itaque et nos hic mansionem faciamus, ut peccatis mortui, justitiae perpetuo vivamus.
PL 17, 29Cこの最後のものをミトカは示す。それは「新しい死」と言われる。古い人を新しくし、新しい被造物をつくるからである。使徒は言う。「古いものは過ぎ去った。見よ、すべてが新しくなった」(二コリント5:17)。それゆえ我々もここに宿営し、罪に対して死んで、正義に対して永遠に生きよう。
Caput XXVI
第XXVI章PL 17, 29CXXVIª Mansio, ESMONA.--Mansio vigesima sexta Esmona nuncupatur; nam dicit: Et profecti ex Metcha, castrametati sunt in Esmona (Num. XXXIII, 29) . Esmona Latine dicitur acceleratio, quod congrue huic mansioni aptatur.
PL 17, 29C第26の宿営地、ハシュモナ。――第26の宿営地はハシュモナと呼ばれる。聖書は言う。「ミトカを出発して、ハシュモナに宿営した」(民数記33:29)。ハシュモナはラテン語では「加速」〔acceleratio〕と呼ばれ、これはこの宿営地にふさわしく当てはまる。
Nam ubi anima morte peccati per superiorem stationem in novam evasit creaturam, sistere animo non potest, non otio torpere: sed ulterius progredi, et accelerare iter contendit.
PL 17, 29D魂は、罪に対する死によって、前の宿営を通り、新しい被造物へと抜け出たので、心では立ち止まることができず、閑暇に鈍ることもできない。さらに先へ進み、旅路を急ごうと努める。
Viatoribus autem celeritas aptissima est: ea propter populo patrum manducare pascha praecipitur, et festinanter. Hinc apostolis mandatum est: Neminem per viam salutaveritis (Luc. X, 5) .
PL 17, 29D旅人には迅速さが最もふさわしい。それゆえ、父祖の民は過越を、しかも急いで食べるよう命じられた。ここから使徒たちに命令が下された。「道では誰にも挨拶するな」(ルカ10:5)〔引かれた句はルカ10:4〕。
Sic Elisaeum in Regnorum libro Giezi injunxisse legitur: Accinge, inquit, lumbos tuos, et tolle baculum meum in manu tua, et vade: et si inveneris aliquem, non benedicas ei, et si benedixerit tibi quispiam, non respondeas ei (IV Reg. IV, 29) : nam opus Dei praeproperam etiam festinationem exigit.
PL 17, 29Dこうして、エリシャは列王記でゲハジに命じたと読まれる。彼は言う。「汝の腰に帯を締め、私の杖を汝の手に取り、行け。もし誰かに会っても、これを祝福するな。もし誰かが汝を祝福しても、これに答えるな」(列王記四4:29)。神の業は、性急とさえ言えるほどの迅速さをも求めるからである。
Maledictus, inquit propheta, qui facit opus Dei negligenter (Jerem. XLVIII, 10) . Ideo discipulus ille, qui citius Petro ad monumentum praecucurrit (Joan. XX, 4) , immodice commendatur.
PL 17, 29D預言者は言う。「神の業をおろそかに行う者は呪われる」(エレミヤ48:10)。それゆえ、ペトロよりも速く墓へ走って行ったあの弟子は、並外れて称賛される(ヨハネ20:4)。
In via Dei vel festinam oportet progressionem esse, ut diabolo, qui stat semper a dextris, quo sanctis adversetur, coeptum iter impediendi spatium non relinquatur.
PL 17, 30A神の道では、進みが迅速でなければならない。いつも右に立つ悪魔が、聖なる者たちに敵対するために、始められた旅路を妨げる余地を残されないためである。
Nos igitur qui peccatis mortui, justitiae per Metcha vivimus, non sequamur modo ad palmam supernae vocationis; sed in Esmona curramus, festinantes ad propositum nobis certamen. Festinantes namque pastores venerunt, et invenerunt puerum Jesum (Luc. II, 16) .
PL 17, 30Aそれゆえ、罪に死に、ミトカを通って正義に生きる我々は、ただ上からの召しの賞を追い求めるにとどまらず、ハシュモナで走ろう。我々に課された競走に向かって急ぎながら。実に、「牧者たちは急いで来て、幼子イエスを見つけた」(ルカ2:16)。
Caput XXVII
第XXVII章PL 17, 30AXXVIIª mansio, MOSEROTH.--Mansio vigesima septima appellatur Moseroth; dicit enim: Et profecti ex Esmona, castrametati sunt in Moseroth (Num. XXXIII, 30).
PL 17, 30A第27の宿営地、モセロト。――第27の宿営地はモセロトと呼ばれる。聖書は言う。「ハシュモナを出発して、モセロトに宿営した」(民数記33:30)。
Congrue nunc Moseroth succedit; significat enim disciplinas, ut qui festinationem in Esmona sibi adscivit, eam modo ad comparandas disciplinas sapienter accersat: Et sit, quod Jacobus apostolus docet, omnis homo velox quidem ad audiendum (Jacob. I, 19) .
PL 17, 30Bいまモセロトが続くのはふさわしい。それは「規律」〔disciplinae〕を意味するからである。ハシュモナで迅速さを身に付けた者が、今度はそれを、規律を得るために賢く呼び寄せるためである。使徒ヤコブが教えるとおり、「人はみな、聞くに速く」あるようにするためである(ヤコブ1:19)。
Deus disciplinae hujus auctor est: dicitur enim per prophetam: Quis ascendit in coelum, et accepit eam, et eduxit eam e nubibus? Quis transivit trans mare, et invenit eam, et afferet eam auro electo?
PL 17, 30B神がこの規律の創始者である。預言者を通して語られているからである。「誰が天に上って、これを受け、雲の中から導き出したか。誰が海を渡って、これを見いだし、選り抜きの金をもってこれを持って来るのか」。
Non est cognoscens viam ejus, neque qui consideret semitas ejus: sed sciens omnia cognoscit eam, et adinvenit eam prudentia sua (Baruch. III, 29 et seq.) .
PL 17, 30B「その道を知る者はなく、その小道を考える者もない。ただ、すべてを知る者がこれを知り、自らの思慮でこれを見いだした」(バルク3:29以下)。
Ideo ab ipso expetenda est, dicente Jacobo apostolo: Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo qui dat omnibus, affluenter (Jacob. I, 5) . Haec Deum, ejusque opera revelat.
PL 17, 30Bそれゆえ、これは神自身に求められねばならない。使徒ヤコブが言うとおりである。「汝らのうち誰かが知恵に欠けるなら、すべての人に惜しみなく与える神に求めよ」(ヤコブ1:5)。この知恵は、神とその業を啓示する。
Doctrix, inquit Salomon, est Dei disciplina, et electrix operum illius, ejus custodia virga correctionis est. Scriptum est enim: Plagae et correptiones dant sapientiam (Prov. XXIX, 15) .
PL 17, 30Cソロモンは言う。「神の規律は教える者であり、その業を選ぶ者であり、その守りは矯正の杖である」。実に、こう書かれている。「鞭と叱責は知恵を与える」(箴言29:15)。
Legitur in Numeris hominem quemdam in die sabbati ligna colligentem comprehensum fuisse, coram Moyse et senioribus sisti mandatum, et tandem jussu Dei morte punitum, lapidibus obrutum: Morte, inquit, moriatur homo, lapidabitis eum lapidibus omnis congregatio extra castra (Num. XV, 35) .
PL 17, 30C民数記には、安息日に薪を集めていたある男が捕らえられ、モーセと長老たちの前に立たせるよう命じられ、ついに神の命令により、石で埋められて死の罰を受けたと読まれる。神は言う。「その人は必ず死なねばならない。会衆はみな、宿営の外で、これを石で撃て」(民数記15:35)。
Quod in hac mansione aliqui factum putant. Hinc Apostolus quoque dicebat: Peccantem coram omnibus argue, ut coeteri timorem habeant (I Tim. V, 20) . Habeamus igitur stationem in Moseroth, id est, correptionum mortificatione in disciplina Dei contineamur.
PL 17, 30Cこれがこの宿営地で起こったと考える者もいる。ここから使徒もまた言っていた。「罪を犯す者を、すべての人の前で戒めよ。他の者たちが恐れを抱くためである」(一テモテ5:20)。それゆえ、モセロトに宿営しよう。すなわち、叱責による克己〔mortificatio〕を通して、神の規律のうちにとどまろう。
Caput XXVIII
第XXVIII章PL 17, 30DXXVIIIª mansio, BANEJACHAM.--Vigesima octava mansio in Banejacham peragitur; inquit enim: Et profecti de Moseroth, castrametati sunt in Banejacham (Num. XXXIII, 31) .
PL 17, 30D第28の宿営地、ベネ・ヤアカン。――第28の宿営地はベネ・ヤアカンで営まれる。聖書は言う。「モセロトを出発して、ベネ・ヤアカンに宿営した」(民数記33:31)。
Qui in Dei disciplina stationem habet, studium omne, omnemque operam, ut ne minimum quidem ex ipsa Dei lege violatum intercidat, sedulo impendere debet; et ut Salvator ait, ne iota unum, aut unus apex a Lege praetereat (Matth. V, 18) .
PL 17, 30D神の規律のうちに宿営する者は、神の法そのもののうちの、ごく小さなものですら損なわれて失われることのないよう、あらゆる熱意とあらゆる努力を、怠りなく注がねばならない。救い主が言うように、「一つのヨタも、一画も、律法から過ぎ去らない」ためである(マタイ5:18)。
Debet enim illud evangelii mente perpetuo retinere, quo dicitur: Dico tibi, non exies inde, donec etiam minimum quadrantem reddas (Matth. X. 26) ? nam sicut non prius foenoris debitum evacuatur, quam totius sortis ad minimum usque nummulum quocumque solutionis genere quantitas universa solvatur; sic nec peccati poena, nisi charitatis reliquarumque compensatione virtutum, vel stricta satisfactione dissolvitur.
PL 17, 30D福音書のあの言葉を、精神に常に留めねばならない。そこにはこう語られている。「私は汝に言う、汝は最も小さなクァドランスまで返すまでは、そこから出ることはない」(マタイ10:26)〔引かれた句はマタイ5:26〕。利息の負債は、元金全体の額が、最小の小銭に至るまで、何らかの弁済の仕方で全額支払われるまでは消えないように、罪の刑罰も、愛とその他の徳による埋め合わせ、あるいは厳密な償いによらなければ解消されないのである。
Non eluitur peccatum, fratres, nisi poenis tamdiu noxius exerceatur, ut commissi supplicia erroris expendat. Dicebat Jacobus apostolus: Qui totam Legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus (Jacob. II, 10) .
PL 17, 31A兄弟たちよ、罪は洗い流されない。咎ある者が、犯した過ちの責め苦を払い尽くすまで、刑罰によって鍛えられなければ。使徒ヤコブは言っていた。「律法全体を守っても、一つの点でつまずくなら、すべてについて責めを負う者となった」(ヤコブ2:10)。
Ponderanda est quoque illa Dei sententia, quae in Lege scripta est: Ego sum Dominus Deus tuus, Deus zelotes (Exod. XX, 5) . Lex igitur Dei exactissima quaque censura est examinanda, et omni qua potest majori sedulitate servanda, ne ab ea forte excidamus.
PL 17, 31Aまた、律法に書かれているあの神の言葉も、重く量られねばならない。「私は汝の神、主である。熱情の神である」(出エジプト記20:5)。それゆえ神の法は、最も厳密な吟味で調べられ、できる限りの大きな注意をもって守られねばならない。もしや我々がそこから落ちることのないように。
Hoc nos praesens mansio docet: Banejacham enim excolationem designat. Qui autem legem Dei percolat, ne minima quidem vel syllaba vel apex negligenter labatur, diligenter observat.
PL 17, 31Aこのことをこの宿営地は我々に教える。ベネ・ヤアカンは「濾し分けること」〔excolatio〕を表すからである。神の法を余すところなく濾し分ける者は、最も小さな一音節も一画も、おろそかにされて失われることのないよう、注意深く守る。
Caput XXIX
第XXIX章PL 17, 31BXXIXª mansio, GADGAD.--Vigesima nona mansio habetur in monte Gadgad; dicit namque: Et profecti de Banejacham, castrametati sunt in monte Gadgad (Num. XXXIII, 32) .
PL 17, 31B第29の宿営地、ガドガド〔新共同訳ではホル・ギドガド〕。――第29の宿営地はガドガド山にある。聖書は言う。「ベネ・ヤアカンを出発して、ガドガド山に宿営した」(民数記33:32)。
Tentatio animae fideli custodia, fortitudo et virtutis augmentum est; nam anima justi, nisi tentationibus interdum se urgeri sentiret, nedum in custodia non maneret, quin potius tamquam gratiarum copia diffluens relaxaretur.
PL 17, 31B試練は、忠実な魂にとって、守りであり、強さであり、徳の増進である。義人の魂は、時に試練に迫られていると感じることがなければ、守りのうちにとどまらないどころか、むしろ恩寵の豊かさにあふれ出て、たるんでしまうだろうからである。
A Moyse sancto documentum hoc clare habetur. Dum populus lampades et montem fumigantem cerneret, vocesque audiret, et territus a Domino fugeret, dixit Moyses: Confidite, causa enim tentandi vos venit Deus ad vos; ut sit timor ejus in vobis, et non peccetis (Exod. X, 20) .
PL 17, 31B聖なるモーセから、この教訓がはっきりと得られる。民が松明と煙る山を目にし、声を聞き、おびえて主から逃げたとき、モーセは言った。「安心せよ。神が汝らのもとへ来たのは、汝らを試すためである。神への畏れが汝らのうちにあり、汝らが罪を犯さないためである」(出エジプト記10:20)〔引かれた句は出エジプト記20:20〕。
Dicitur quoque fortitudo; nam anima a multiplicibus se tentamentis septam agnoscens, cautius incedit, et majorem a Domino virtutem postulat, dicens cum Propheta: Miserere mei, Deus, quoniam multi bellantes adversum me (Psal. LV, 2) .
PL 17, 31Cまた「強さ」とも言われる。魂は、多くの試みに囲まれていると知って、いっそう用心深く歩み、主により大きな力を求め、預言者と共に言う。「神よ、私を憐れめ、多くの者が私に戦いを挑んでいる」(詩篇55:2)。
Virtutis vero augmentum, quatenus anima tentationibus exercita purior egreditur. Ideo Salomon in Proverbiis dicit: Sicut probatur in camino argentum et aurum, sic electa corda apud Dominum (Prov. XVII, 3) .
PL 17, 31C徳の増進とは、魂が試練に鍛えられて、いっそう清らかになって出てくる限りにおいてである。そこでソロモンは箴言で言う。「銀と金が炉で試されるように、主のもとで選ばれた心もそうである」(箴言17:3)。
Tentationibus animam proficere sanctus quoque Jacobus apostolus testatur dicens: Beatus vir qui suffert tentationem; quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae (Jacob. I, 12) .
PL 17, 31C魂が試練によって進歩することは、聖なる使徒ヤコブも証して言う。「試練に耐える人は幸いである。試された後には、生命の冠を受けるからだ」(ヤコブ1:12)。
Sunt igitur non fugiendae, sed expetendae tentationes; unde David propheta dicit: Proba me, Domine, et tenta me (Psal. XXV, 2) . Progredientibus ergo in via Domini tentamenta frequentius ingeruntur, ut cautius, fructuosiusque incedant.
PL 17, 31Cそれゆえ、試練は避けられるべきではなく、求められるべきものである。そこで預言者ダビデは言う。「主よ、私を調べ、私を試みよ」(詩篇25:2)。主の道を進む者たちには、いっそう用心深く、いっそう実り豊かに歩むように、試みがより頻繁に課される。
Hoc nobis mansio haec insinuat; nam Gadgad tentamentum interpretatur. Ne igitur tantarum copia virtutum superiorum mansionum viator difflueret vel laberetur, superiori ista mansio succedit.
PL 17, 31Dこのことをこの宿営地は我々に示唆する。ガドガドは「試み」〔tentamentum〕と解されるからである。それゆえ、旅人が、先の宿営地での、これほど多くの徳の豊かさのために、あふれ出たり滑り落ちたりしないよう、この宿営地が先の宿営地に続く。
Caput XXX
第XXX章PL 17, 31DXXXª mansio, JETHEBATHA.--Mansio trigesima celebratur in Jethebatha; unde sequitur: Et profecti de monte Gadgad, castrametati sunt in Jethebatha (Num. XXXIII, 33) .
PL 17, 31D第30の宿営地、ヨトバタ。――第30の宿営地はヨトバタで営まれる。そこで聖書は続ける。「ガドガド山を出発して、ヨトバタに宿営した」(民数記33:33)。
Tentationum experimento virtus justi, ut in superiori mansione dictum est, magis conspicua, clariorque elucescit.
PL 17, 31D試練を経験することによって、義人の徳は、前の宿営地で述べたように、いっそう目に見え、いっそう明らかに輝き出る。
Hinc etiam Petrus apostolus: Exultabitis nunc, inquit, si oportet contristari variis tentationibus; ut probatio vestrae fidei multo pretiosior auro, quod per ignem probatur, inveniatur (I Pet. I, 6) .
PL 17, 31Dここから使徒ペトロもまた言う。「汝らは今、喜ぶであろう、もし様々な試練によって悲しまねばならないとしても。それは、汝らの信仰の試験が、火で試される金よりもはるかに貴いものと見いだされるためである」(一ペトロ1:6)。
Majorem etiam per illud acquirit gratiam, ideo in libro Sapientiae scriptum est: Probata autem virtus corripit insipientes (Sap. I, 3) .
PL 17, 32Aそれによって義人はより大きな恩寵をも得る。それゆえ知恵の書に書かれている。「試された徳は、愚か者たちを戒める」(知恵の書1:3)。
Per illud in medio etiam nationis pravae latens exerit se virtus et lucet; ideo apostolus Paulus ad Corinthios inquit: Oportet haereses esse, ut qui probati sunt, manifesti fiant in vobis (I Cor. XI, 19) .
PL 17, 32Aそれによって、邪悪な民族の只中にひそむ徳もまた姿を現し、輝く。それゆえ使徒パウロはコリントの人々に言う。「異端が起こるのは必要である。試された者たちが、汝らのうちで明らかになるためである」(一コリント11:19)。
Sincerior bonitas e tentationibus prodit, sicut purius argentum e camino ignis; inquit enim Scriptura: Quoniam in igne probatur argentum, et homines receptibiles in camino humilitatis (Eccles. II, 5) .
PL 17, 32A善良さは試練から、いっそう純粋になって現れる。銀がいっそう純粋になって火の炉から出るのと同じである。聖書は言う。「銀は火で試され、受け入れられる人々は、へりくだりの炉で試される」(集会の書2:5)〔底本は Eccles. と刷る。引照の数字から集会の書と解した〕。
Cum igitur purior e tentamento bonitas veluti e camino exeat, merito nunc Jethebatha, quae bonitas interpretatur, succedit.
PL 17, 32A善良さが、炉から出るように、試みからいっそう純粋になって出てくるのだから、いまヨトバタ、すなわち「善良」〔bonitas〕と解される宿営地が続くのは当然である。
Caput XXXI
第XXXI章PL 17, 32AXXXIª mansio, EBRONA.--Mansio trigesima prima agitur in Ebrona; ideo dicit: Et profecti de Jethebatha, castrametati sunt in Ebrona (Num. XXXIII, 34) .
PL 17, 32A第31の宿営地、アブロナ。――第31の宿営地はアブロナで営まれる。そこで聖書は言う。「ヨトバタを出発して、アブロナに宿営した」(民数記33:34)。
Justus quamvis in hac vita ad bonitatem etiam perfectam devenerit, haud tamen animo sistit, nec praesenti contentatur statu; quin potius cuncta pertransiens, flagranti etiam desiderio ad meliora contendit.
PL 17, 32B義人は、この生で完全な善良さにさえ達したとしても、心では立ち止まらず、現在の状態に満足せず、むしろすべてを通り過ぎ、燃える願いをもって、さらによいものへと努める。
Hinc David propheta dixit: Haec recordatus sum, et effudi in me animam meam; quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei (Psal. IV, 5) . Ibi vero quiescet, ibi implebitur omne ejus desiderium.
PL 17, 32Bここから預言者ダビデは言った。「私はこれらのことを思い出し、私のうちに私の魂を注ぎ出した。私は驚くべき天幕の場所へ、神の家に至るまで、通って行くからだ」(詩篇4:5)〔引かれた句は詩篇41:5〕。そこでこそ彼は憩い、そこで彼のすべての願いが満たされる。
Ideo alio in loco idem propheta dixit: Satiabor, Domine, cum apparuerit mihi gloria tua (Psal. XVI, 15) . In hac vita non quies, sed perennis est transitus.
PL 17, 32Bそれゆえ、別の箇所で同じ預言者は言った。「主よ、汝の栄光が私に現れるとき、私は満たされる」(詩篇16:15)。この生には安息はなく、絶え間ない通過がある。
Quare sponsus in Canticis canticorum ob cursus pernicitatem caprae hinnuloque cervorum assimilatur (Cant. II, 9) ; unde et salit super montes, et transilit super colles.
PL 17, 32Bそれゆえ雅歌では、花婿が走る速さのゆえに、ノロジカやシカの子になぞらえられる(雅歌2:9)。そこで彼は山々の上を跳び、丘の上を飛び越える。
Hoc nos docet mansio ista, quoniam Ebrona transitus est; ut quamvis ad bonitatem per superiorem mansionem perveneris, omnia tamen sunt praetereunda: oportet te ad meliora transire, quousque venias ad illud bonum, quod est summum, et quod omne satiat desiderium, et in quo perpetuo permanere debeas. (Orig. loco cit.)
PL 17, 32Cこのことをこの宿営地は我々に教える。アブロナは「通過」だからである。すなわち、前の宿営地によって善良さに達したとしても、あなたはすべてを通り過ぎねばならない。最高の善であって、あらゆる願いを満たし、そこに永遠にとどまるべきその善に至るまで、よりよいものへ移らねばならない(オリゲネス、前掲箇所)。
Caput XXXII
第XXXII章PL 17, 32CXXXIIª mansio, ASIONGABER.--Mansio trigesima secunda dicitur Asiongaber, quo filii Israel applicuerunt; unde sequitur; Et profecti de Ebrona, castrametati sunt in Asiongaber (Num. XXXIII, 35) .
PL 17, 32C第32の宿営地、エツヨン・ゲベル。――第32の宿営地はエツヨン・ゲベルと呼ばれ、イスラエルの子らが着いたところである。そこで聖書は続ける。「アブロナを出発して、エツヨン・ゲベルに宿営した」(民数記33:35)。
Postrema filiorum Israel in deserto Pharan statio haec est; nam ut in superioribus diximus, plurimas ambiens mansiones illa solitudo hucusque protenditur: interpretatur vero consilia viri.
PL 17, 32Cここは、イスラエルの子らがパランの荒れ野でとった最後の宿営である。上で述べたように、あの荒れ地は多くの宿営地を巻き込んで、ここまで広がっているからである。エツヨン・ゲベルは「成人の思慮」〔consilia viri〕と解される。
Et recte intentioni quadrat: quoniam qui tantas peregit mansiones, tot virtutum penetravit sinus, tot charismatum spiramina sensit, tot se studiis perfectionum exercuit; jam desiit esse puer sensibus, jam ad mensuram aetatis plenitudinis Christi pervenit, jam crevit in virum perfectum.
PL 17, 32Dそして、それは意図にふさわしい。これほど多くの宿営地を踏破し、これほど多くの徳の懐に入り、これほど多くのカリスマの息吹を感じ、これほど多くの完成への努力に身を鍛えた者は、もはや思いにおいて子どもであることをやめ、すでにキリストの充満の年齢の度量に達し、すでに成熟した成人へと成長したからである。
Et ideo viri consilia adeptus est, ut cum Apostolo dicat: Cum autem factus sum vir, quae parvuli erant, deposui (I Cor. XIII, 11) . Quin potius altum adeptus est consilium, quia Salomon in Proverbiis dicit: Aqua profunda consilium in corde viri (Prov. XX, 5) .
PL 17, 32Dそれゆえ成人の思慮を得たのであり、使徒と共に言う。「私は成人となったとき、幼子のものを捨てた」(一コリント13:11)。いやむしろ、深い思慮を得たのである。ソロモンが箴言で言うからである。「人の心にある思慮は、深い水である」(箴言20:5)。
De consilio isto sapiens dicebat: Sine consilio nihil facias, et in faciendo ne te poeniteat (Eccl. XXXII, 24) .
PL 17, 32Dこの思慮について賢者は言っていた。「思慮なしに何事もするな。行ったあとで悔いることのないように」(集会の書32:24)〔底本は Eccl. と刷る。引照の数字から集会の書と解した〕。
Quod non est illud, de quo queritur Dominus, per prophetam dicens: Vae filii apostatae! haec dicit Dominus: Fecistis consilium non per me, et pactum non per Spiritum meum (Esai. XXX, 1) .
PL 17, 32Dこれは、主が預言者を通して嘆くあの思慮ではない。主は言う。「災いだ、背教の子らよ。主はこう言う。汝らは私によらずして計らいを立て、私の霊によらずして契約を結んだ」(イザヤ30:1)。
Sed illud de quo sapiens: Cognitio sapientis tamquam inundatio abundabit, et consilium illius sicut fons purus vitae, quod custodit a malo (Eccl. XXI, 16) ; quia consilium bonum custodiet te, cogitatio autem sancta servabit te.
PL 17, 33Aそうではなく、賢者が語るあの思慮である。「賢者の知識は氾濫のようにあふれ、その思慮は生命の清い泉のようで、悪から守る」(集会の書21:16〔底本は Eccl. と刷る。引照の数字から集会の書と解した〕)。善い思慮はあなたを守り、聖なる思いはあなたを保つからである。
Huc ergo incunctanter pergamus, et nostra hic alacres tentoria erigamus; ut Deo in toto corde nostro, sicut David in concilio justorum, et congregatione, confiteri valeamus (Psal. CX, 1) .
PL 17, 33Aそれゆえ、ためらわずにここへ進み、我々の天幕を喜んでここに張ろう。それは、ダビデが義人たちの集いと会衆の中でしたように、我々も心を尽くして神に告白できるようになるためである(詩篇110:1)。
Caput XXXIII
第XXXIII章PL 17, 33AXXXIIIª mansio, SIN.--Mansio trigesima tertia est in deserto Sin; quare subjungit: Et profecti de Asiongaber, castrametati sunt in deserto Sin. (Num. XXXIII, 36) .
PL 17, 33A第33の宿営地、ツィン〔ラテン語では第8の宿営地と同じ Sin。新共同訳ではツィンの荒れ野、すなわちカデシュ〕。――第33の宿営地はツィンの荒れ野にある。それゆえ聖書は付け加える。「エツヨン・ゲベルを出発して、ツィンの荒れ野に宿営した」(民数記33:36)。
Octava mansio supra eodem quoque nomine nuncupatur; inquit enim: Et profecti a mari Rubro, castrametati sunt in deserto Sin. Sed attendendum quod hic locus alius ab illo est; ideo infra subjungitur: De deserto Sin, haec est Cades (Num. XX, 1) .
PL 17, 33A第8の宿営地も、先に同じ名で呼ばれている。聖書は言うからである。「紅海を出発して、シンの荒れ野に宿営した」。しかし注意すべきことに、この場所はあの場所とは別である。それゆえ、下で付け加えられている。「ツィンの荒れ野、すなわちカデシュ」(民数記20:1)。
Et alibi, dum populus in hac moraretur mansione, mittens nuntios Moyses ad regem Edom: Et nunc sumus, inquit, in Cades civitate, ex parte finium tuorum (Ibid., 14) . Hanc meminit David propheta, dicens: Et commovebit Dominus desertum Cades (Psal. XXVIII, 8) .
PL 17, 33Bまた別の箇所でも、民がこの宿営地に留まっていたとき、モーセはエドムの王に使者を送って言う。「いま我々は、汝の領土の端にある町カデシュにいる」(民数記20:14)。預言者ダビデはこの地を記して言う。「主はカデシュの荒れ野を揺り動かす」(詩篇28:8)。
Hic Maria Moysi soror diem suum obivit, mortua et sepulta est, ut supra legitur. Quod Josephus quoque describit dicens: Tunc itaque sororem ejus Mariam finis vitae accepit, [cum quadragesimum complesset annum, ex quo Aegyptum dereliquit: sepelieruntque eam publice nimis splendide (Lib. IV Antiqq. cap. 4).
PL 17, 33Bここで、モーセの姉ミリアム〔ラテン語では Maria〕は最期の日を迎え、死んで葬られた。上に読まれるとおりである。ヨセフスもこれを記して言う。「そのとき、彼の姉ミリアムを生の終わりが迎えた。〔底本はこの句の頭に「[」に似た印を刷るが、活字の欠けらしく、意味は無い〕エジプトを去って以来四十年目を満たしたときである。人々は彼女を公に、きわめて盛大に葬った」(『古代誌』第4巻第4章)。
Hic denique penuria aquae laborat populus; quare iratus tumultuatur in Moysen: a quo petra jussu Dei mirabili virga percussa, aqua manavit copiosa; unde bibentibus cunctis cupiditas sitis ablata est.
PL 17, 33C実にここで、民は水の欠乏に苦しむ。そこで怒ってモーセに向かって騒ぎ立てた。モーセが神の命令により不思議な杖で岩を打つと、水が豊かに湧き出て、飲んだ皆から渇きの欲求が取り去られた。
Caput XXXIV
第XXXIV章PL 17, 33CXXXIVª mansio, HOR.--Mansio trigesima quarta est in monte Hor; dicit enim: Et profecti de deserto Sin, haec est Cades, castrametati sunt in Hor monte prope terram Edom (Num. XXXIII, 37) .
PL 17, 33C第34の宿営地、ホル。――第34の宿営地はホル山にある。聖書は言うからである。「ツィンの荒れ野、すなわちカデシュを出発して、エドムの地の近くのホル山に宿営した」(民数記33:37)。
Stationem apud Cades in deserto Sin filiis Israel agentibus, Moyses ad Idumaeorum regem, ut per illius fines viam sibi una cum suo populo concederet, legatos misit; certiorem tamen eum facturos, ut nec aquam sine pretio sibi exhiberi posceret.
PL 17, 33Cイスラエルの子らがツィンの荒れ野のカデシュで宿営していたとき、モーセはエドム人の王のもとへ、その領土を通る道を自分と自分の民に許すようにと、使者を送った。ただし使者は、水さえも代価なしに供されるようには求めないと、王に確かに告げることになっていた。
Ille vero petitioni non consentiens, nec transitum cedens, respondit: Non transibis per me, alioquin bello in occursum tibi exibo (Num. XX, 18) .
PL 17, 33Cしかし王は、願いに同意せず、通行を許さず、こう答えた。「汝は私のところを通ってはならない。さもなければ、戦いをもって汝を迎え撃ちに出る」(民数記20:18)。
Quare populus mandato Dei, ut in Deuteronomio habetur, ab eo declinavit: et de Cades egressus ad Hor montem pervenit, et hanc quam legimus (Ibid., 27 et seq.) , habuit mansionem.
PL 17, 33Dそこで民は、申命記に記されているとおり、神の命令によって彼から身をそらし、カデシュを出てホル山に着き、我々が読むこの宿営地を取った(民数記20:27以下)。
Ubi juxta Domini praeceptum Aaron cum Moyse fratre et Eleazar filio in Hor montem ascendit: ubi Moyses verbo Dei pontificalibus Aaron indumentis nudato Eleazar filium, cui propter aetatem pontificatus obveniebat, universo vel mirante populo, quis ex adverso stabat, protinus vestivit.
PL 17, 33Dそこでは、主の命令に従い、アロンが兄弟モーセと息子エレアザルと共にホル山に上った。そこでモーセは、神の言葉によって、アロンから大祭司の衣を脱がせ、年齢のゆえに大祭司職が回ってくる息子エレアザルに、向かいに立っていた全民が驚き見守るなか〔universo vel mirante populo の vel の働きは定かでない。強めの語と取った。続く quis は qui と読む〕、ただちにそれを着せた。
Ibique Aaron vita functo, ad suumque populum apposito, Eleazar filius sacerdos pro Aaron patre suo declaratus est. Memorabilis est igitur ista mansio.
PL 17, 33Dそこでアロンが生を終え、自分の民に加えられると、息子エレアザルが、父アロンに代わって祭司と宣言された。それゆえ、この宿営地は記憶に値する。
Caput XXXV
第XXXV章PL 17, 34AXXXVª mansio, SALMONA.--Mansio trigesima quinta habetur in Salmona; nam sequitur: Et profecti ex Hor monte, castrametati sunt in Salmona (Num. XXXIII, 38) .
PL 17, 34A第35の宿営地、ツァルモナ。――第35の宿営地はツァルモナにある。聖書は続けるからである。「ホル山を出発して、ツァルモナに宿営した」(民数記33:38)。
Egressus ex Hor monte populus, non rectam quam coeperat, prosecutus est viam: sed Edom terram circumiens, mare Rubrum versus iter arripuit; ut juxta verbum Domini, fratres suos bello non incesseret, nec prorsus laederet: inquit enim: Ne moveatis contra ipsos bellum (Deut. II, 5) .
PL 17, 34Aホル山を出ると、民は、始めた直線の道をたどらず、エドムの地を迂回して、紅海のほうへ道を取った。主の言葉に従い、兄弟たちに戦いを仕掛けて煩わせることも、まったく害することもないようにするためである。実に主は言う。「彼らに戦いを仕掛けてはならない」(申命記2:5)。
Tot igitur viarum fatigatus anfractibus, manna pertaesus, locutus est, inquit, contra Deum et Moysen. Quare iratus Dominus virulentos lethiferosque serpentes, qui morsu internecabant, in populum immisit; unde periit populus multus nimis.
PL 17, 34Aこうして、これほど多くの道の曲がりに疲れ果て、マナにも飽き飽きして、民は、聖書の言うように、神とモーセに逆らって語った。そこで主は怒って、毒を持ち死をもたらす蛇を民の中に送った。蛇は咬んで殺し、そのため民の非常に多くが死んだ。
De quibus meminit etiam Apostolus, dicens: Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt (I Cor. X, 9) .
PL 17, 34Aこの蛇たちのことを使徒もまた記して言う。「我々は、彼らのうちのある者たちがキリストを試み、蛇たちに滅ぼされたように、キリストを試みてはならない」(一コリント10:9)。
Tunc oranti Moysi pro serpentum exstinctione, respondit Deus: Fac tibi serpentem aeneum et pone illum pro signo: et omnis morsus videns illum, vivet (Num. XXI, 8) . Fecit Moyses juxta mandatum Domini, et populus a plaga liberatus est.
PL 17, 34Bそのとき、蛇が滅ぼされるようにと祈るモーセに、神は答えた。「汝のために青銅の蛇を作り、それを印として立てよ。咬まれた者はみな、それを見れば生きる」(民数記21:8)。モーセは主の命令どおりにし、民は災いから解放された。
Verum quia Salmona interpretatur umbra, factum istud mansioni recte aptatur. Serpens namque ligno suspensus, typus et umbra Christi fuit pro salute nostra in cruce pendentis, sicut ipse exponit in Evangelio, dicens: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto; ita exaltari oportet filium hominis; ut omnis qui credit in eum, non pereat; sed habeat vitam aeternam (Joan. III, 14) .
PL 17, 34Bところで、ツァルモナは「影」と解されるので、この出来事はこの宿営地にふさわしく当てはまる。木に掛けられた蛇は、我々の救いのために十字架にかかったキリストの予型であり、影だったからである。キリスト自身が福音書で説き明かして言うとおりである。「モーセが荒れ野で蛇を上げたように、人の子も上げられねばならない。彼を信じる者がみな滅びず、永遠の生命をもつためである」(ヨハネ3:14)。
Frequentemus igitur nos stationem istam, ut aspiciamus Christum pro mundi salute in cruce pendentem; quoniam salutaris est.
PL 17, 34Bそれゆえ、我々もこの宿営をしばしば訪れよう。世の救いのために十字架にかかるキリストを仰ぎ見るためである。それは救いをもたらすからである。
Caput XXXVI
第XXXVI章PL 17, 34CXXXVIª mansio, PHINON.--Mansio trigesima sexta Phinon nuncupatur; dicit namque: Et profecti de Salmona, castrametati sunt in Phinon (Num. 33, 42) .
PL 17, 34C第36の宿営地、プノン。――第36の宿営地はプノンと呼ばれる。聖書は言うからである。「ツァルモナを出発して、プノンに宿営した」(民数記33:42)。
Linguae moderationem inter ea quae homini non minus necessaria quam difficilia sunt, sanctus Jacobus apostolus fuso enumerat sermone, dicens: Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir, potens freno circumducere etiam totum corpus (Jacob. III, 2) .
PL 17, 34C舌の抑制は、人間にとって、困難であるのに劣らず必要なことの一つである。聖なる使徒ヤコブは、これを長い言葉で数え上げて言う。「もし誰かが言葉においてつまずかないなら、その人は完全な人であり、全身をも轡で引き回すことができる」(ヤコブ3:2)。
Ecce equis frena in ora mittimus, ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus. Ecce et naves, cum tam magnae sint, et a ventis validis minentur, circumferuntur a modico gubernaculo, quocumque impetus dirigentis voluerit.
PL 17, 34C「見よ、馬を我々に従わせるために、その口に轡をはめ、その全身を引き回す。見よ、船もまた、これほど大きく、強い風に押されても、小さな舵によって、操る者の勢いが望むところへ引き回される」。
Ita et lingua modicum membrum est, et magna jactat. Ecce parvus ignis quam magnam silvam incendit. Et lingua ignis est, universitas iniquitatis (Eccl. XXVIII, 28, 29) ; et caetera quae tibi sanctus apostolus disserit ad propositum facientia.
PL 17, 34C「そのように、舌もまた小さな器官であるが、大きなことを誇る。見よ、小さな火がどれほど大きな森を燃やすか。舌もまた火であり、不法の全体である」(集会の書28:28–29〔底本は Eccl. と刷る。引照の数字から集会の書と解した〕)〔引かれた句はヤコブ3:5–6〕。そのほか、この主題にかなう事柄を、聖なる使徒はあなたに論じている。
Si tot mala homini e lingua immineant, quis illam moderatione non indigere, dicere audebit?
PL 17, 34D舌から人間にこれほど多くの災いが迫るのに、舌に抑制は要らないなどと、誰が敢えて言えようか。
Ideo Sapiens id praecipit, dum dicit: Circumvalla possessionem tuam spinis, et ori tuo fac januas et seras: argentum tuum et aurum tuum confla, et sermonis tui fac stateram, et ori tuo fac portam et seram (Ibid., 12) .
PL 17, 34Dそれゆえ賢者はこれを命じて言う。「汝の所有地を茨で囲め。汝の口に戸とかんぬきを作れ。汝の銀と金を溶かし、汝の言葉に秤を作れ。汝の口に門とかんぬきを作れ」(集会の書28:12)〔引かれた句は集会の書28:28–29〕。
Verum cum statera, porta et sera pro lingua non facile ei occurreret, dicebat idem Sapiens: Quis dabit mihi super os meum custodiam, et super labia mea signaculum (Eccl. XXII, 33.) ?
PL 17, 34Dしかし、舌のための秤や門やかんぬきは、彼にたやすくは手に入らなかったので、同じ賢者は言っていた。「誰が私の口の上に見張りを、私の唇の上に封印を置いてくれるだろうか」(集会の書22:33)。
David vero propheta a Domino haec dona praestari agnoscens, Dominum his precabatur verbis: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae circum labia mea (Psal. CXL, 3) . Linguae moderatio in hac mansione suam habet sedem.
PL 17, 34D預言者ダビデは、これらの賜物が主から与えられると知っていたので、次の言葉で主に祈っていた。「主よ、私の口に見張りを置け。私の唇のまわりに、取り巻く戸を置け」(詩篇140:3)。舌の抑制は、この宿営地にその座を持つ。
Nam Phinon oris parcimonia interpretatur. Curemus igitur et nos nostram hic stationem habere; ut quae, quando, quomodo et quibus loqui deceat, scire valeamus: et os nostrum meditetur sapientiam, et lingua nostra judicium loquatur (Psal. XXXVI, 30) .
PL 17, 35Aプノンは「口の控え」〔oris parcimonia〕と解されるからである。それゆえ、我々もここに宿営を持つよう努めよう。何を、いつ、どのように、誰に語るのがふさわしいかを、知ることができるように。「我々の口が知恵を思い巡らし、我々の舌が裁きを語るように」(詩篇36:30)。
Caput XXXVII
第XXXVII章PL 17, 35AXXXVIIª mansio, OBOTH.--Mansio trigesima septima dicitur Oboth, quo demum filii Israel applicuerunt; sequitur ergo: Et profecti de Phinon, castrametati sunt in Oboth (Num. XXXIII, 43) .
PL 17, 35A第37の宿営地、オボト。――第37の宿営地はオボトと呼ばれ、イスラエルの子らはそこについに行き着いた。それゆえ、こう続く。「プノンを出発して、オボトに宿営した」(民数記33:43)。
De hac mansione alibi legitur: Et profecti filii Israel, castrametati sunt in Oboth (Num. XXI, 11).
PL 17, 35Aこの宿営地については、別の箇所にこう読まれる。「イスラエルの子らは出発して、オボトに宿営した」(民数記21:11)。
Verum attendendum quod majora perniciosioraque tentamenta, quibus anima in hac vita impugnatur, daemonum illusiones, magorumque ac pythonum praestigia omnium consensu aestimantur.
PL 17, 35Bところで、心得るべきことがある。この世の生において魂が攻められる試みのうち、より大きく、より有害なものは、悪霊どもの惑わしと、魔術師たちや占い師たち〔pythones〕の幻術であると、万人の一致をもって判断されている。
Ii namque maleficiis magicisque artibus, ut divinitatis culturam ab hominum cordibus eliminent, ea efficere protestantur, quae divinae tantum naturae sunt possibilia. Unde ejus potestati perpetuo resistere audent.
PL 17, 35B彼らは妖術と魔術の技によって、神性への崇敬を人々の心から追い出そうとして、ただ神の本性にのみ可能なことを成し遂げると公言するからである。それゆえ、その力に絶えず逆らおうとさえする。
Sed tandem vanitatibus eorum detectis, artibusque profligatis, virtus semper divina supereminet. Magi coram Pharaone Moysi resistere audebant, suasque virgas fieri dracones contendebant.
PL 17, 35Bしかし、ついにその空しさが暴かれ、術が打ち破られると、神の力が常に上に立つ。魔術師たちはファラオの前でモーセに逆らおうとし、自分たちの杖が竜になると言い張った。
Sed tandem Moysi virga Dei providentia et virtute in colubrum versa, in magorum dracones insiliens, eos illico devoravit (Exod. VII, 10 et seq.) . Nam a Moyse non errore, non praestigiis, sed veritate ista fiebant; ideo mirabili potentia subsistebant.
PL 17, 35Bしかし、ついにモーセの杖が、神の摂理と力によって蛇に変わり、魔術師たちの竜に躍りかかって、たちまちこれを呑み込んだ(出エジプト記7:10以下)。モーセによってこれらのことが起こったのは、迷いや幻術によってではなく、真理によってだったからである。それゆえ、驚くべき力をもって立ち続けたのである。
Legitur etiam in Actibus apostolorum (Act. XIII, 8 et seq.) , quod dum praedicaret Paulus apostolus coram Sergio proconsule, qui verbum Dei audire cupiebat, resistebat, inquit, Elymas magus, quaerens avertere, proconsulem a fide.
PL 17, 35C使徒言行録にも読まれる。使徒パウロが、神の言葉を聞くことを望んでいた総督セルギウスの前で宣べ伝えていたとき、「魔術師エリマが逆らって、総督を信仰から遠ざけようとした」と〔使徒言行録は〕言う(使徒言行録13:8以下)。
Denique dum ab Apostolo argueretur, caecus effectus est, ita ut circumiens, inquit, quaereret qui ei daret manus.
PL 17, 35C実に、使徒に論駁されると、彼は盲目にされ、そのため「歩き回って、手を引いてくれる者を探した」と〔使徒言行録は〕言う。
Ideo in lege eorum commercium caveri praecipue jubetur; inquit enim: Anima quae secuta fuerit ventriloquos, vel incantatores, ut fornicetur post eos; obfirmabo faciem meam contra animamillam, et perdam illam de populo suo (Levit. XX, 6) .
PL 17, 35Cそれゆえ律法では、彼らとの交わりを避けることがとりわけ命じられている。律法はこう言うからである。「口寄せ、あるいは呪文を唱える者の後に従い、その後を追って姦淫を行う魂があれば、私はその魂〔底本は animamillam。animam illam と読む〕に対して私の顔を固くし、その魂を自らの民の中から滅ぼす」(レビ記20:6)。
Haec statio ad magos perdendos colitur: nam Oboth in magos interpretatur. Adeamus igitur et nos ad Oboth, erigamus tibi tabernacula nostra; ut in protectione Dei coeli commorantes, non timeamus a timore nocturno, non a sagitta volante in die, non a negotio perambulante in tenebris, nec ab incursu et daemonio meridiano (Psal. XC, 2, 6) .
PL 17, 35Cこの宿営は魔術師たちを滅ぼすために営まれる。オボトは「魔術師たち」と解されるからである。それゆえ、我々もまたオボトに行こう。汝のために我々の天幕を立てよう〔tibi の宛先は定かでない。神・キリストへの呼びかけと取り「汝」と訳した〕。天の神の保護のもとに住まって、夜の恐れも、昼に飛ぶ矢も、暗闇の中を歩き回る事柄も、真昼の襲撃と悪霊も、恐れないためである(詩篇90:2, 6)〔引かれた句は詩篇90:1、5–6〕。
Caput XXXVIII
第XXXVIII章PL 17, 35DXXXVIIIª mansio, JEABARIM.--Mansio trigesima octava vocatur Jeabarim; sic enim habetur: Et profecti ex Oboth, castrametati sunt in Jeabarim, in eo quod ultra, in finibus Moab (Num. XXXIII, 44) .
PL 17, 35D第38の宿営地、イイェ・アバリム。――第38の宿営地はイイェ・アバリムと呼ばれる。こう記されているからである。「オボトを出発して、向こう側の地、モアブの領域にあるイイェ・アバリムに宿営した」(民数記33:44)。
De hac mansione in alio loco clarius legitur: Et discedentes, inquit, ex Oboth, castrametati sunt in Jeabarim, in deserto quod est in conspectu Moab, ad orientem solis (Num. XXI, 11) .
PL 17, 35Dこの宿営地については、別の箇所でいっそう明らかに読まれる。聖書は言う。「オボトを去って、日の昇る方、モアブの前にある荒れ野のイイェ・アバリムに宿営した」(民数記21:11)。
Propter quod meminisse oportet quod Idumaei, ut in superioribus diximus, per eorum terras transitum filiis Israel praestare hostiliter recusarunt. Unde divertentes ab eis, Moabitarum fines circumire coacti fuerunt.
PL 17, 35Dそのために思い起こすべきことがある。前に述べたように、エドム人は、イスラエルの子らが自分たちの土地を通ることを、敵意をもって拒んだ。そのため彼らから逸れて、モアブ人の領域を回ることを余儀なくされたのである。
Hinc dicitur quod in finibus Moab ad orientem venerunt. Jeabarim vero acervum lapidum transeuntium sonat, quod est Ecclesia justorum. Lapides enim transeuntes justi sunt.
PL 17, 36Aここから、彼らはモアブの領域の東に来たと言われる。イイェ・アバリムは「通り過ぎる石の山」を意味し、それは義人たちの教会である。通り過ぎる石とは、義人たちだからである。
Ii namque propter eorum firmitatem lapides appellantur, de quibus Petrus apostolus scribit dicens: Et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus spiritalis (I Pet. II, 5) .
PL 17, 36A彼らはその堅固さのゆえに石と呼ばれるのであり、使徒ペトロは彼らについてこう書いている。「汝ら自身も、生きた石として、霊の家へと築き上げられる」(一ペトロ2:5)。
Justis vero firmitas recte adscribitur, eo quod ipsi nec fluctuent, nec circumferantur omni vento doctrinae; unde in Evangelio domui supra firmam petram fundatae, in quam descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et non cecidit, comparantur (Matth. VII, 2) .
PL 17, 36A義人たちに堅固さが帰せられるのは当然である。彼らは揺れ動かず、あらゆる教えの風に引き回されることがないからである。それゆえ福音書では、堅い岩の上に建てられた家、雨が降りかかり、川が押し寄せ、風が吹いても倒れなかった家に、たとえられる(マタイ7:2)〔引かれた句はマタイ7:24–25〕。
Transeuntes etiam dicuntur; quia secundum Apostolum, confitentur quod hospites et advenae sunt super terram (Hebr. I, 13) . Denique merito Ecclesia dicitur acervus lapidum; quia ipsa est columna et firmamentum veritatis (I Tim. III, 15) .
PL 17, 36Aまた、通り過ぎる者とも言われる。使徒によれば、彼らは地上で寄留者であり旅人であると告白するからである(ヘブライ1:13)〔引かれた句はヘブライ11:13〕。実に、教会が「石の山」と呼ばれるのはもっともである。教会自身が真理の柱であり土台だからである(一テモテ3:15)。
Habeamus igitur et nos stationem in Jeabarim, ut secundum apostolum Paulum, teneamus propositam spem, sicut anchoram animae tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis (Hebr. VI, 19) ; ut juxta apostolum quoque Petrum, praescientes caveamus, ne errore nefariorum abducti, excidamus a propria firmitate (II Pet. III, 17) .
PL 17, 36Bそれゆえ、我々もイイェ・アバリムに宿営を持とう。使徒パウロに従って、前に置かれた希望を、魂の安全で堅い錨として、また垂れ幕の内側にまで入って行くものとして保つためである(ヘブライ6:19)。また使徒ペトロに従って、あらかじめ知って警戒し、邪悪な者たちの迷いに引き去られて、自分自身の堅固さから落ちることのないようにするためである(二ペトロ3:17)。
Caput XXXIX
第XXXIX章PL 17, 36BXXXIXª mansio, DIBONGAD.--Mansio trigesima nona habetur in Dibongad; sic enim legitur: Et profecti ex Jeabarim, castrametati sunt in Dibongad (Num. XXXIII, 45) .
PL 17, 36B第39の宿営地、ディボン・ガド。――第39の宿営地はディボン・ガドにある。こう読まれるからである。「イイェ・アバリムを出発して、ディボン・ガドに宿営した」(民数記33:45)。
Verum de hac mansione longe diversum in alio loco legi videtur; nam scriptum est: Et discedentes ex Oboth, castrametati sunt in Jeabarim, in deserto quod est in conspectu Moab, ad orientem solis.
PL 17, 36Bところが、この宿営地については、別の箇所でまったく異なることが読まれるように見える。こう書かれているからである。「オボトを去って、日の昇る方、モアブの前にある荒れ野のイイェ・アバリムに宿営した」。
Inde discesserunt, et castrametati sunt in valle Zared, haec ibi (Num. XXI, 11) . Si ergo (Origen. loco cit.) in valle Zared castrametati sunt, dices: Quomodo in Dibongad? Verum ibi locus communis, hic vero proprius exprimitur.
PL 17, 36C「そこから出発して、ゼレドの谷に宿営した」。以上がそこの記述である(民数記21:11)。では(オリゲネス、前掲箇所)、ゼレドの谷に宿営したのなら、あなたは言うだろう。「どうしてディボン・ガドなのか」と。しかし、あちらでは共通の場所が、こちらでは固有の場所が述べられているのである。
Est enim Dibongad circa vallem Zared, quae est inter fines Amorrhaeorum et Moabitarum. Mystice vero Dibongad apiarium tentationum significat. Quo docemur quod quamvis justus perfectionis vel summae proximus existat, haud tamen ei tentationes desunt.
PL 17, 36Cディボン・ガドは、アモリ人とモアブ人の領域のあいだにあるゼレドの谷の近くにあるからである。奥義の意味では、ディボン・ガドは「試みのミツバチの巣箱」を意味する。そこから我々は教えられる。義人は完全な境地、あるいは最高の境地のすぐ近くにあっても、試みが彼に欠けることはないと。
Quod est divinae cautela providentiae, ne a recto deflectendi bonis successibus ansam arripiamus. Hinc Job dicebat: Beatus homo quem corripuit Dominus: increpationem omnipotentis ne renuas (Job V, 17) .
PL 17, 36Cこれは神の摂理の用心であり、我々が良い成功を口実にして、正しい道から逸れることのないようにするためである。それゆえヨブは言っていた。「主が懲らしめる人は幸いである。全能者の叱責を拒むな」(ヨブ記5:17)。
Quod et si dum in carne sumus, tentationes nobis amarae videntur, mirifice nihilominus ad futuram nobis vitam proficiunt, dicente Apostolo: Omnis quidem disciplina in praesenti videtur non esse gaudii, sed moeroris: postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet justitiae (Hebr. XII, 11) .
PL 17, 36Dたとえ我々が肉にある間は、試みが我々に苦く思われても、それでもなお、その試みは驚くべき仕方で、我々の来たるべき生に益をもたらす。使徒が言うとおりである。「すべての懲らしめは、さしあたっては喜びではなく悲しみに思われる。しかし後には、それによって鍛えられた者たちに、正義のきわめて平和な実を結ばせる」(ヘブライ12:11)。
Accedamus ergo nos, et in hanc mansionem ingredi festinemus: scientes quod a Domino interdum corripimur, ne cum hoc mundo damnemur (I Cor. XI, 32) .
PL 17, 36Dそれゆえ、我々も近づき、この宿営地に入ることを急ごう。我々は、この世とともに罪に定められないために、ときに主から懲らしめられるのだと知っているからである(一コリント11:32)。
Certam quoque spem habeamus, quod non patietur nos Deus supra id quod possumus, tentari: sed faciet cum tentatione proventum, ut possimus sustinere (I Cor. X, 13) .
PL 17, 36Dまた、確かな希望を持とう。「神は、我々が耐え得る以上に我々が試みられることを許さず、試みとともに成り行きを備えて、我々が耐えられるようにする」からである(一コリント10:13)。
Caput XL
第XL章PL 17, 37AXLª mansio, ELMON DEBLATHAIM.--Mansio quadragesima in Elmon deblathaim a filiis Israel peragitur; sic enim scribitur: Et profecti ex Dibongad, castrametati sunt in Elmon deblathaim (Num. XXXIII, 46) .
PL 17, 37A第40の宿営地、アルモン・ディブラタイム。――第40の宿営地は、イスラエルの子らによってアルモン・ディブラタイムで営まれる。こう記されているからである。「ディボン・ガドを出発して、アルモン・ディブラタイムに宿営した」(民数記33:46)。
Vox haec Elmon deblathaim sicut est duplex, ita et duo indicat, nempe contemptum ficuum, hoc est, contemptum terrenae dulcedinis; ficus namque dulcedinem ostendunt. Unde Hieremias propheta vidit ficus bonas, bonas valde (Jerem. XXIV, 3) .
PL 17, 37Aアルモン・ディブラタイムというこの名は二重であるように、二つのことを示す。すなわち「イチジクの軽蔑」であり、つまり地上の甘さの軽蔑である。イチジクは甘さを示すからである。それゆえ預言者エレミヤは、良いイチジク、非常に良いイチジクを見た(エレミヤ24:3)。
Et Salvator noster esuriens, scribarum pharisaeorumque amaritudines deserens, accessit ad arborem fici; ut saltem in plebe aliquam inveniret dulcedinem: et cum non invenisset nisi folia tantum, maledixit ei, dicens: Numquam ex te fructus nascatur (Matth. XXI, 19) .
PL 17, 37Aまた我々の救い主は、飢えて、律法学者やファリサイ派の苦さを離れ、イチジクの木に近づいた。せめて民の中に何らかの甘さを見いだそうとしたのである。そして葉のほか何も見いだせなかったので、これを呪って言った。「汝から決して実が生じることのないように」(マタイ21:19)。
Contemptus ergo terrenarum delectationum ad coelum properanti apprime necessarius est. Nam nisi voluptatum illecebras, et ea quae in terris delectare videntur, neglexerimus, ad coelestia nos ipsos erigere non possumus.
PL 17, 37Aそれゆえ、地上の楽しみを軽んじることは、天へと急ぐ者にとって、何よりも必要である。快楽の誘いや、地上で楽しませると見えるものを我々が顧みないでいなければ、我々自身を天上のものへと引き上げることができないからである。
Ideo Apostolus admonet, dicens: Quae sursum sunt sapite, non quae super terram (II Coloss. III, 2) . Immo sapere terrena, confusio est. Ita scribit Apostolus: Gloria in pudendis ipsorum, qui terrena sapiunt (Philip. III, 19) .
PL 17, 37Bだから使徒は勧めて言う。「上にあるものを思え、地上にあるものを思うな」(コロサイ3:2)〔底本は書名に「II」を付ける〕。むしろ、地上のものを思うことは恥辱である。使徒はこう書いている。「彼らの栄光は恥ずべきものの中にあり、彼らは地上のものを思う」(フィリピ3:19)。
Verum quia nostra conversatio in coelis est, qui cum Christo surreximus (Ibid., 20) , omni cordis alacritate calcatis mundi illecebris, in ejus mansionis tabernacula ingrediamur, quae sursum sunt quaerentes, ubi Christus est in dextera Dei sedens (Coloss. III, 1) : contendamusque sive absentes sive praesentes placere domino Deo nostro.
PL 17, 37Bところで、我々の暮らしは天にあり、我々はキリストとともによみがえったのであるから(フィリピ3:20)、心を弾ませて世の誘いを踏みつけ、この宿営地の天幕に入ろう。上にあるもの、キリストが神の右に座している所にあるものを求めつつ(コロサイ3:1)。そして、離れていても、そばにいても、我々の主なる神に喜ばれるよう努めよう。
Caput XLI
第XLI章PL 17, 37BXLIª mansio, ABARIM.--Mansio quadragesima prima fit a filiis Israel in montibus Abarim; nam sequitur: Et profecti ex Elmon deblathaim, castrametati sunt super montes Abarim contra Nebo (Num. XXXIII, 47) .
PL 17, 37B第41の宿営地、アバリム。――第41の宿営地を、イスラエルの子らはアバリムの山々に持つ。こう続くからである。「アルモン・ディブラタイムを出発して、ネボに向かい合うアバリムの山々の上に宿営した」(民数記33:47)。
Verum longe alienum videtur huic, quod alio in loco de hac mansione legitur. Nam inquit: Castrametati sunt in valle Zared; inde descendentes, castrametati sunt trans Arnon in deserto, quod eminet a finibus Amorrhaeorum (Num. II, 12, 13) .
PL 17, 37Cところが、別の箇所でこの宿営地について読まれることは、これとはまったく異なって見える。こう言うからである。「ゼレドの谷に宿営した。そこから下って、アモリ人の領域から突き出ている荒れ野の、アルノンの向こうに宿営した」(民数記2:12, 13)〔引かれた句は民数記21:12–13〕。
Ex quibus verbis videtur quod filii Israel non in montibus Abarim, sed in deserto trans Arnon mansionem post Elmon habuerint. Sed nulla est diversitas, quoniam Abarim in deserto est trans Arnon.
PL 17, 37Cこれらの言葉からは、イスラエルの子らはアルモン〔アルモン・ディブラタイム〕の後の宿営を、アバリムの山々ではなく、アルノンの向こうの荒れ野で持ったように見える。しかし、相違はない。アバリムはアルノンの向こうの荒れ野にあるからである。
Quod ergo alibi sub communi, hic sub proprio nomine Scriptura expressit. Unde subjungit: Est enim Arnon ad fines Moab inter Amorrhaeos; et ibi habetur mons Abarim, ad cujus radices juxta Amorrhaeos Arnon labitur amnis.
PL 17, 37C聖書は、別の箇所では共通の名で、ここでは固有の名で述べたのである。それゆえ続けて言う。「アルノンはモアブの境、アモリ人のあいだにあるからである」〔聖書の句がどこまでかは定かでない。この句だけを聖書の語と取り、以下を著者の説明とした〕。そして、そこにはアバリム山があり、その麓、アモリ人のかたわらを、アルノンの川が流れ下る。
Dicitur vero mons Abarim trans Arnon, non ad transitum Hebraeorum, sed ad situm terrae sanctae, sicut mos est Moysi in hac descriptione; nam in libro Deuteronomii legitur: Haec verba quae locutus est Moyses omni Israel trans Jordanem in deserto ad occidentem (Deut. I, 1) .
PL 17, 37Dアバリム山が「アルノンの向こう」と言われるのは、ヘブライ人の渡りに即してではなく、聖なる地の位置に即してである。この記述におけるモーセの習いはそのようなものである。実に、申命記にこう読まれる。「これらは、モーセが全イスラエルに、ヨルダンの向こうの荒れ野で、西のほうに語った言葉である」(申命記1:1)。
Moyses tamen, Jordanem nullatenus transivit: erat ergo citra ad Hebraeorum viam, trans vero ad terrae sanctae situm.
PL 17, 37Dしかし、モーセはヨルダンを決して渡らなかった。それゆえ「こちら側」はヘブライ人の道に即しており、「向こう側」は聖なる地の位置に即している。
Sub hac mansione ad Seon Ammorhaeorum regem legatos Moyses destinavit, ut ei cum populo per suas terras commeatum praeberet, absque omni suorum prorsus laesione: Transibimus, inquiunt, per terram tuam, non declinabimus neque ad agrum, neque ad vineam, neque bibemus aquam de puteo; via regia transibimus (Num. XXI, 22) .
PL 17, 37Dこの宿営地のもとで、モーセはアモリ人の王シホンのもとに使者を送った。自分が民とともにその地を通ることを、シホンの民に少しの害も加えずに許してくれるよう求めたのである。使者たちは言う。「我々は汝の地を通ろう。畑にも、ブドウ畑にも外れず、井戸の水も飲まない。王の道を通ろう」(民数記21:22)。
Seon vero id omnino recusans dura respondit: immo valido exercitu armato, ad fluvium Arnon, qua Israel transiturus erat, ut viam impediret, oppugnantique resisteret, protinus descendit.
PL 17, 38Aしかし、シホンはこれをまったく拒み、厳しく答えた。それどころか、強い軍勢を武装させ、道をふさぎ、攻めて来る者に抗するために、イスラエルが渡ろうとしていたアルノン川のほとりへ、直ちに下った。
Sed divina factum est virtute, ut rege in praelio extincto, Hebraei Amorrhaeorum populum in occisione gladii percusserint, eorumque terras vastantes depopularint.
PL 17, 38Aしかし、神の力によって、王が戦いで滅ぼされると、ヘブライ人はアモリ人の民を剣による殺戮で打ち、その土地を荒らして略奪した。
Interim Og rex Basan, ut auxilium Amorrhaeo praeberet amico, ingentes copias armat, quibus Israel hostiliter impugnaturus aggreditur.
PL 17, 38Aその間に、バシャンの王オグは、友であるアモリ人に助けを与えるため、莫大な軍勢を武装させ、敵意をもってイスラエルを攻めようと進み出た。
Sed Israel superna dimicans ope, et ipsum in bello regem peremit, exercitum omnem extinxit, universam denique terram eorum subegit; unde cum insigni victoria grandes divitiarum copias reportavit. Quae omnia Josephus fuso sermone perscripsit (Lib. IV Antiquit. cap. 4) .
PL 17, 38Aしかし、イスラエルは天からの助けによって戦い、彼をも戦いで討ち、全軍を滅ぼし、実にその全土を従えた。そのため、輝かしい勝利とともに、莫大な富を持ち帰った。これらすべてを、ヨセフスは詳しく書き記している(『古代誌』第4巻第4章)。
Caput XLII
第XLII章PL 17, 38BXLIIª mansio, apud JORDANEM.--Mansio quadragesima secunda habetur in campestribus Moab apud Jordanem; ideo dicit: Et profecti de finibus Abarim, venerunt ad occidentem Moab, supra Jordanem juxta Jericho; ibique castrametati sunt apud Jordanem inter Bethsimon, usque Belsachin, in occidente Moab (Num. XXXIII, 48) .
PL 17, 38B第42の宿営地、ヨルダンのほとり。――第42の宿営地は、ヨルダンのほとりのモアブの平野にある。それゆえ、こう言う。「アバリムの境を出発して、モアブの西、ヨルダンの上手、エリコのそばに来た。そこで、モアブの西で、ヨルダンのほとり、ベト・エシモトからベルサキン〔ラテン語では Belsachin。新共同訳ではアベル・シティム〕までのあいだに宿営した」(民数記33:48)。
Alio in loco mansionem eamdem meminit Scriptura, dicens: Et discedentes filii Israel, castrametati sunt ad occidentem Moab, apud Jordanem, juxta Jericho (Num. XXII, 1) .
PL 17, 38B聖書は、別の箇所で同じ宿営地を記して言う。「イスラエルの子らは出発して、モアブの西、ヨルダンのほとり、エリコのそばに宿営した」(民数記22:1)。
Denique postrema hujus laboriosi diuturnique filiorum Israel itineris a Moyse per verbum Dei descripta mansio haec est. In qua licet plurima dicta gestaque sint memoratu digna, pauca tamen haec enarrabimus.
PL 17, 38B実に、これは、イスラエルの子らの労苦に満ち長く続いた旅程のうち、神の言葉によってモーセが記した最後の宿営地である。ここでは語られ行われた記憶に値することが非常に多いが、我々はそのうちのわずかをこれから物語ろう。
Primum Balac Moabitarum rex cernens filios Israel tanto proficere incremento, tamque secundis eorum res prosperari successibus, magnam rerum suarum formidinem concepit, ut in iis quae ad populum Madian praelocutus est, apparet.
PL 17, 38Cまず、モアブ人の王バラクは、イスラエルの子らがこれほどの増大をもって進み、その事柄がこれほど順調な成功に恵まれているのを見て、自分の事柄について大きな恐れを抱いた。そのことは、彼がミディアンの民に語った言葉に明らかである。
Inquit enim: Nunc linget congregatio haec omnes, qui in circuitu nostro sunt, sicut lingit vitulus virentia ex campo (Ibid., 4) . Quare armis haud eos palam invadere ausus, deliberavit, ne saltem potentiores efficerentur, ad occultas artes confugere.
PL 17, 38C彼は言う。「今、この会衆は、子牛が野の青草をなめ尽くすように、我々の周りにいるすべての者をなめ尽くすだろう」(民数記22:4)。そこで、武器をもって公然と彼らを攻める勇気を持てず、せめて彼らがさらに強くならないように、隠れた術に頼ることを決めた。
Unde Balaam magum ad se accersitum rogavit, ut imprecationibus, maleficisque ejus artibus populum malediceret, perderetque.
PL 17, 38Cそのため、魔術師バラムを呼び寄せて、呪いと、その妖術の技によって民を呪い、滅ぼしてくれるよう頼んだ。
Quod ab illo nec suasionibus, nec muneribus, divina obsistente providentia, obtinere umquam potuit; quin immo ipse magus, Domino os ejus aperiente, bona precatus est populo, faelicesque predixit successus: Quam pulchrae, inquit, tuae domus, Jacob, tabernacula tua, Israel, tamquam valles obumbrantes, tamquam horti super fluvium, et velut tabernacula quae fixit Dominus (Num. XXIV, 5) ; et infra: Benedicentes te benedicti sint, et maledicentes te maledicti sint; item: Orietur stella ex Jacob, et exsurget homo ex Israel (Ibid., 17) .
PL 17, 38Cしかし、説得によっても贈り物によっても、神の摂理が妨げて、彼からそれを得ることは決してできなかった。それどころか、その魔術師自身が、主が彼の口を開いたので、民に良いことを祈り、幸いな成功を予言した。「ヤコブよ、汝の家々はなんと美しいことか。イスラエルよ、汝の天幕は、影をなす谷のように、川のほとりの園のように、主が張った天幕のようだ」と彼は言う(民数記24:5)。さらに下で言う。「汝を祝福する者は祝福され、汝を呪う者は呪われよ」。また言う。「ヤコブから星が昇り、イスラエルから人が立つ」(民数記24:17)。
Deinde quia Madianitarum amore mulierum populus, deserto vero Deo, ad idola diverterat, Phinees Eleazar filius, Aaronque nepos zelo zelatus pro Domino exercituum, antequam per licentiam fortius grassaretur iniquitas, Hebraeum et Madianitidem feminam in fornicatione comprehensos, et coram Moyse adductos publice evaginato pugione peremit: cujus exemplo provocati plerique arreptis in fornicarios armis insurrexerunt, et ad internecionem caesa sunt die illa viginti quatuor hominum millia.
PL 17, 38D次に、民がミディアン人の女たちへの愛のゆえに、神を捨てて偶像のほうへ逸れたので、エレアザルの子でアロンの孫であるピネハスは、万軍の主のために熱情を燃やした。そして、放縦によって不法がいっそう猛威を振るう前に、姦淫の現場で捕らえられ、モーセの前に引き出されたヘブライ人の男とミディアン人の女を、公然と短剣を抜いて討ち殺した。その模範に促されて、多くの者が武器を取って姦淫の者たちに立ち向かい、その日、二万四千人が皆殺しに討たれた。
Quare peremptis fornicariis, reconciliatus est cum populo Deus: Et cessavit, inquit, plaga a filiis Israel (Num. XXV, 8) .
PL 17, 39Aそこで、姦淫の者たちが討たれると、神は民と和解した。「災いはイスラエルの子らから止んだ」と聖書は言う(民数記25:8)。
Insuper quia Chananaeorum terra, ad quam filii Israel possidendam per verbum Dei tendebant, e vicino jam prominebat, ipsique terrae sanctae per quadraginta et plures annos fugientis fere jam oras prendebant; et quia non nisi armata manu, viribusque infractis, illam capere ipsis praestabatur: idcirco Eleazar sacerdos novam populi ad bellum apti computationem facere Dei mandato decrevit, in qua praeter tribum Levi, ad specialem Dei cultum destinatam, et mulieres, sexcenta millia et mille septingenti triginta viri, a viginti annis et supra, ad bella parati, ut Scriptura inquit, numerati sunt.
PL 17, 39Aさらに、イスラエルの子らが神の言葉によって所有しようと向かっていたカナン人の地が、すでに近くに迫っていた。四十年あまりのあいだ、逃げ去るかに見えた聖なる地の縁を、彼らはすでにほとんどつかんでいたのである。しかも、武装した手と、くじけぬ力〔viribusque infractis は「敵の力を砕いて」とも読める。くじけぬ力と取った〕によるのでなければ、それを取ることは彼らに許されなかった。それゆえ、祭司エレアザルは、神の命令によって、戦いに適う民の新たな数え上げをすることを定めた。そこでは、神への特別な礼拝のために定められたレビ部族と、女たちを除いて、二十歳以上の、戦いに備えた男子が、聖書の言うところでは、六十万一千七百三十人数えられた。
Alia vero quam plurima ad religionem Deique cultum, nec non ad rem publicam bello paceque moderandam spectantia, Moyses Eleazarque sacerdos in hac mansione in ordinem redegerunt (Num. XXVI, 51) : quae ne in nimis longum nostram protraherent lectionem, vel quia saepius aliis in locis ea digessimus, nunc omittenda censemus.
PL 17, 39Bそのほかにも、宗教と神への礼拝に、また戦いと平和における国家の統治にかかわる非常に多くのことを、モーセと祭司エレアザルは、この宿営地で整えた(民数記26:51)。それらは、我々の読みを長引かせすぎないよう、また他の箇所でしばしば整理して述べたので、今は省くべきと考える。
Silentio tamen praetereundum non duximus, quod Moyses extremum sibi tandem per verbum Dei instare diem agnoscens, declarato sibi successore, populique duce, mandato Dei, Jesu Nave, praescriptisque benedictionibus ac maledictionibus (Deut. XXXIV, 1 et seq.) , quibus observatores praevaricatoresve divinae legis incurrerent, nec non praenuntiatis singulis tribubus quae in illos singillatim superventura forent, super montem Nebo conscendit, indeque amplam, optimamque Chananaeorum regionem, terram utique lacte et melle manantem, patribus repetitis etiam oraculis repromissam, monti Nebo ex adverso positam, et oculis perlustravit, et animo consideravit, et ut Apostoli verbis (Hebr. XI, 13) utar, e longe salutavit.
PL 17, 39Bしかし、次のことは黙って通り過ぎるべきではないと考えた。モーセは、ついに自分に最後の日が神の言葉によって迫っていると悟り、神の命令によって、後継者であり民の指導者として、ヌンの子ヨシュアを定め、神の法を守る者たちと背反する者たちがそれぞれ受けることになる祝福と呪いを定め(申命記34:1以下)、さらに各部族に、それぞれ個別に臨むことを予告したのち、ネボ山に登った。そこから、先祖たちに繰り返された託宣によっても約束された、乳と蜜の流れる地、カナン人の広く最良の地、ネボ山の向かいにある地を、目で見渡し、心で思い巡らし、使徒の言葉(ヘブライ11:13)を用いて言えば、遠くから挨拶した。
Quo denique peracto, dixit illi Dominus: Ostendi terram hanc oculis tuis, sed illius non ingredieris (Deut. XXXIV, 4) . Et confestim per verbum Dei mortuus est, et sepultus in valle: et sepulcrum ejus nemo novit usque in hodiernum diem.
PL 17, 40A実に、これが成し遂げられると、主は彼に言った。「私はこの地を汝の目に示した。しかし、汝はそこに入らない」(申命記34:4)。そして、直ちに神の言葉によって死に、谷に葬られた。その墓を、今日に至るまで誰も知らない。
Hic finis Moysi, mansionumque populi jussu Dei in ordinem recensitarum. Caeterum nonnulla mystica nunc explicanda forent, nisi horum pleraque per tractatum praesentem sparsissemus, alia vero in aliis locis explicassemus.
PL 17, 40Aこれがモーセの終わりであり、神の命令によって順に数え上げられた民の宿営地の終わりである。なお、奥義の意味でいくつか今説明すべきところであろうが、そのうちの大半はこの論考の全体に散りばめておいたし、残りは別の箇所で説明したので、そうはしない。
Illud denique observandum operae pretium judicavimus, quod universis hic transitus ideo commemoratur, proptereaque omnis hic cursus consummandus proponitur; ut ad Jordanem Dei fluvium demum pervenientes, divinae undis sapientiae irrigemur; ut per omnia purificati, promissionis terram, Deo tandem miserante, intrare, et cum Apostolo dicere valeamus: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi, et justitiae corona quam Dominus justus judex reddet in illa die iis, qui diligunt adventum ejus (II Tim. IV, 7, 8) , reponatur nobis per Jesum Christum Dominum nostrum, cui cum Patre et Spiritu sancto omnis est honor, gloria, et perpetuitas in saecula saeculorum. Amen.
PL 17, 40B実に、次のことも注意する価値があると我々は判断した。この通過がすべての者のために思い起こされ、この行程全体が完遂されるべきものとして示されるのは、神の川ヨルダンにようやく行き着いて、神の知恵の波に潤されるため、あらゆる点で清められ、ついに神が憐れんで、約束の地に入ることができ、使徒とともにこう言うことができるためである。「私は良い戦いを戦い、走るべき道を走り終え、信仰を守った。そして、正義の冠は、正しい審判者である主がその日に、その到来を愛する者たちに授ける」(二テモテ4:7, 8)。この冠が我々のために蓄えられるように、我々の主イエス・キリストによって。彼には、父と聖なる霊とともに、あらゆる誉れと栄光と永続が、世々限りなくある。アーメン。