Caput I
第I章PL 17, 509ANullus igitur qui sanum sapit omnipotentem Deum, qui Trinitas et spiritus est, corpus aliquod visibile aut palpabile arbitretur: sed simplicem rationabilem, invisibilemque naturam intelligat, et quae nulla omnino compage solidata, aut aliquid ei extrinsecus, aut aliunde videatur adjunctum: quem nulla substantia, nulla creatura, nulla umquam dominatio antecedit.
PL 17, 509A〔この論考は「それゆえ」で始まる〕それゆえ、健全な思慮をもつ者は誰も、三位一体であり霊である全能の神を、何か見える、あるいは触れうる体だと考えてはならない。むしろ、単純で理性的で見えない本性と理解すべきである。それは、いかなる結合によっても固められておらず、また何かがそれに外から、あるいは他の所から付け加えられたとも見えない本性である。その神に先立つ実体も、被造物も、いかなる主権も、かつてなかった。
Fons ergo et principium virtutum omnium, visibilium et invisibilium creaturarum, id est, coelestium et terrestrium conditrix, sancta et inseparabilis Trinitas est, quae in se recipit nihil externum; ne circumscripta videatur, aut alicujus rei indiga esse inveniatur, cum pura et unimoda ac mystica, et ut ita dicam, unione fecunda semper est.
PL 17, 509Aそれゆえ、あらゆる力の源泉であり始まりであり、見えるものと見えないものの被造物、すなわち天のものと地のものの造り主であるのは、聖なる分かたれざる三位一体である。三位一体は自らのうちに外のものを何も受け入れない。それは、限定されたものと見えたり、何かを欠くと見いだされたりしないためである。三位一体は純粋で、単一の様態をもち、奥義的であり、言うなれば、合一によってつねに豊かである。
Tanta est enim in tribus inseparabilis et inconfusa unitatis essentia, ut nihil extra se sancta Trinitas agere videatur: in qua sancta et inseparabili Trinitate vera est aeternitas, immutabilis veritas, et aeterna ac perfecta est charitas.
PL 17, 509A三者における分かたれず混ざらぬ一体性の本質は、これほど大きい。それゆえ聖なる三位一体は、自らの外では何も行わないと見える。この聖なる分かたれざる三位一体のうちに、真の永遠、変わらぬ真理、永遠で完全な愛がある。
Et ideo verius cogitatur Deus, quam dicitur; quia incomprehensibilis semper est. Deus ergo omnipotens qui nec sexum habet, nec aetatem, nec definita corporis membra, sic se voluit excellentissime, evidentissime, atque magnificentissime praedicari.
PL 17, 509Bそれゆえ神は、語られるよりも真に思考される。つねに把握しえないからである。それゆえ、性も年齢も、定まった体の肢体ももたぬ全能の神は、このように、最も卓越して、最も明白に、最も壮麗に宣べられることを望んだ。
Aeternitas ergo in Patre, species in imagine, usus in munere est (August. l, VI de Trin. c. 10, ex Hilar. l. II de Trinit.): et haec tria unus est Deus; non tamen in unius singularitate personae, sed unius Trinitatis essentia constans.
PL 17, 509Bそれゆえ、永遠は父のうちにあり、姿は像のうちにあり、享受は賜物のうちにある(アウグスティヌス『三位一体論』第6巻第10章、ヒラリウス『三位一体論』第2巻から)〔この丸括弧はベネディクト会の編者が典拠を示したもの〕。そしてこの三つは一つの神である。ただし、一つのペルソナの単独性においてではなく、一つの三位一体の本質において成り立つ。
Unus ergo diligens eum, qui de illo est: et unus diligens eum, de quo est: et ipsa dilectio idem unus utrorumque, id est, Spiritus sanctus. Et tamen tria haec, ut dictum est, unus bonus, verus, justus, lumen, vita, veritas, spiritus atque charitas est Deus.
PL 17, 510A一方は、自分から出た者を愛し、他方は、自分がそこから出た者を愛し、その愛そのものが、両者に共通する同じ一つの者、すなわち聖なる霊である。それでも、すでに言ったとおり、この三つは、善であり、真であり、正しく、光であり、生命であり、真理であり、霊であり、愛である、一つの神である。
Deus ergo, quia aeternus et auctor est omnium, compositus intelligi non potest; ne anteriora Deo sint, quibus putatur esse compositus. Cunctam ergo creaturam, quae non est quod ipse, non fecit nisi ipse.
PL 17, 510Aそれゆえ神は、永遠であって万物の創造者であるから、合成されたものとは理解されえない。合成の材料と考えられるものが、神より先にあることになってしまうからである。それゆえ、神自身ではない全被造物を、神自身のほかの誰も作らなかった。
Ergo aeternus appellari non potest, nisi is qui initio et fine caret, id est, Deus Pater, qui coaeternum sibi et coomnipotens Verbum et Spiritum habet.
PL 17, 510Aそれゆえ、永遠と呼ばれうるのは、始まりも終わりも欠く者、すなわち父なる神のみである。この神は、自らと同じく永遠で同じく全能の言葉と霊をもっている。
Quod intellectum perspicue probat substantiam Filii ac Spiritus sancti ante omnem creaturam exsistere, et extra omnia tempora, atque principium in Deo Patre semper permanere.
PL 17, 510Aこの理解は、子と聖なる霊の実体が、あらゆる被造物に先立って存在し、すべての時間の外にあり、始原として父なる神のうちにつねにとどまることを、明らかに証明する。
Spiritus ergo sanctus non est genitus, sed genitoris genitique suavitas, sanctitas atque aeternitas est. Nam cum Pater sit Spiritus, et Filius Spiritus: et Pater sanctus, et Filius sanctus; proprie tamen de Spiritu dicitur Spiritus sanctus. Quia ergo coaeternus est, et communis ambobus, id ipse vocatur, quod ambo sunt.
PL 17, 510Bそれゆえ聖なる霊は、生まれたものではなく、生む者と生まれた者の甘美であり、聖さであり、永遠である。父は霊であり、子も霊であり、父は聖であり、子も聖であるが、それでも固有の意味で「聖なる霊」と言われるのは、霊についてである。霊は共に永遠であり、両者に共通であるから、両者がそうであるところのものとして、自らが呼ばれるのである。
Caput II
第II章PL 17, 510BQuanta jam temeritate et infelicitate censentur Ariani, qui dicunt: Erat tempus quando non erat Filius, lector intelligit. Numquid enim potuit esse tempus quando Pater sine vita, sine sapientia, sine virtute, sine Verbo, quod Christus est, fuerit?
PL 17, 510Bアレイオス派は「子のいなかった時があった」と言うが、読者は、彼らがいかに無謀で不幸な者と判じられるかを、すでに理解している。父が、生命なく、知恵なく、力なく、キリストである言葉なしにあった時が、あり得ただろうか。
Absit; cum manifeste ipse declaret Pater dicens: Eructavit cor meum Verbum bonum (Psal. XLIV, 2) . Quod comprobans beatus Joannes dicit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum.
PL 17, 511A断じてあり得ない。父自身がはっきりと宣言しているからである。「私の心は善い言葉を吐き出した」(詩篇44:2)。これを裏づけて、福なるヨハネは言う。「初めに言葉があった。言葉は神とともにあり、言葉は神であった。この言葉は初めに神とともにあった」。
Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1-3) . Quidquid ergo incorporale est et invisibile, diversitate locorum non potest separari.
PL 17, 511A「万物は彼によって成り、彼なしには何一つ成らなかった」(ヨハネ1:1–3)。それゆえ、無体で見えないものは、場所の隔たりによっては分けられえない。
Si enim noster sermo, aut virtus, aut sapientia, a nobis separari non potest, nisi cum e corpore abscedimus, quomodo haec ab immortali et omnipotente Deo, qui omnia per Verbum suum ex nihilo fecit, poterunt separari?
PL 17, 511Aもし我々の言葉、あるいは力、あるいは知恵が、体から離れるとき以外には、我々から分けられえないとすれば、万物を自らの言葉によって無から作った不死で全能の神から、これらがどうして分けられえようか。
Nam cujus erit Pater secundum impios haereticos, si ab eo Filii natura separatur? Et rursus Filius cujus erit Filius, si non origo sua referatur ad Patrem; ut sit ille qui genuit, et ille qui ex eo genitus est?
PL 17, 511B不敬な異端者たちによれば、もし子の本性が父から分けられるなら、父は誰の父となるだろうか。また逆に、子の起源が父に帰されないなら、子は誰の子となるだろうか。生んだ者と、その者から生まれた者がいるはずなのに。
Pater ergo qui origo est deitatis et bonitatis, recte et in Filio et in Spiritu sancto intelligitur et sentitur: in illo, id est, in Filio, velut Verbo, virtute et sapientia: in hoc autem, velut Spiritu ab ipso procedente.
PL 17, 511Bそれゆえ、神性〔deitas〕と善性の起源である父は、子においても聖なる霊においても、正しく理解され感じ取られる。子においては、言葉、力、知恵として、聖なる霊においては、父から発出する霊として。
Ita ergo rectum et catholicum est, ut et unum Deum secundum veritatem substantiae fateamur, et Patrem et Filium, et Spiritum sanctum in sua quemque subsistentia sentiamus.
PL 17, 511Bそれゆえ、我々が、実体の真実に従って一つの神を告白し、父と子と聖なる霊を、それぞれのその自存〔subsistentia〕において思うのは、正しく公同のことである。
Absque ulla est ergo fine credenda sanctae Trinitatis divinitas, et ad sentiendum etiam ipsi menti difficilis. Et hoc solum est, quod ex ea comprehendimus, quia comprehendi non potest. Una est ergo in tribus deitas, et tria sunt in quibus deitas.
PL 17, 511B聖なる三位一体の神性は、いかなる限りもないものと信じられるべきであり、精神自身にとっても感じ取るのが難しい。そしてこれこそ、我々がその神性について把握することである。すなわち、把握されえないということである。それゆえ、三つのうちに一つの神性があり、神性がそのうちにある三つがある。
Nulla ergo in unitate confusio, neque in divinitate discidium est. Et ideo pariter abjicienda est et stulti Sabellii commixtio, et impii Arii separatio: contraria etenim sibi, sed aeque impia protulerunt.
PL 17, 511Cそれゆえ、一体性のうちにいかなる混同もなく、神性〔divinitas〕のうちにいかなる分裂もない。そのため、愚かなサベリオスの混合も、不敬なアレイオスの分離も、等しく退けられねばならない。両者は、互いに相反するが、等しく不敬なことを述べたからである。
Sabellius enim dum omnia nominari putat, nihil esse unumquodque designat; quoniam quidem desinit esse quod est, cum in alterutrum, id quod esse dicitur uniuscujusque, transfunditur: Arius autem dum creaturam Patris Filium, Spiritum vero sanctum Filii impie asserit esse creaturam.
PL 17, 511Cサベリオスは、すべては名で呼ばれるにすぎないと考えることで、それぞれのものを何ものでもないものと示している。それぞれについてあるといわれるものが、互いのうちへ注ぎ移されるとき、あるところのものであることをやめてしまうからである。一方アレイオスは、子を父の被造物、聖なる霊を子の被造物であると不敬にも主張する点で〔誤る〕。〔底本の文は dum 節で終わり、主文を欠く。「誤る」を補った〕
Caput III
第III章PL 17, 511CSed abjectis istis impietatibus et spretis, nobis, sicut beatus Paulus apostolus ait: Unus est Deus Pater, ex quo omnia; et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia; et unus Spiritus sanctus, in quo omnia (I Cor. VIII, 6) .
PL 17, 511Cだが、これらの不敬を捨て、退けて、我々には、福なる使徒パウロが言うように、「父なる神は唯一であり、万物はその神から出る。主イエス・キリストも唯一であり、万物はその主によって存在する。聖なる霊も唯一であり、万物はその霊のうちにある」(一コリント8:6)〔「聖なる霊も唯一であり、万物はその霊のうちにある」の句は一コリント8:6 には無い〕。
Hoc ipsum autem quod dicimus, ex quo, et per quem, et in quo omnia; non naturam secamus, sed unitatem et naturae, et voluntatis, et operationis confitemur. Unus ergo Deus in his tribus, et haec tria unus est Deus.
PL 17, 511D万物は「その者から」、「その者を通して」、「その者のうちに」あると我々が言うこの言い方によって、我々は本性を切り分けるのではなく、本性と意志と働きの一体性を告白している。それゆえ、この三者において神は一つであり、この三つは一つの神である。
Quod ita esse idem comprobat Apostolus dicens: Ex ipso, et per ipsum, et in ipso omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum, amen (Rom. XI, 35) .
PL 17, 512A同じ使徒が、そのとおりであることを、こう言って証している。「万物は、彼から出て、彼によって成り、彼のうちにある。彼に栄光が世々にあるように、アーメン」(ローマ11:35)〔引かれた句はローマ11:36にある〕。
Cujus rei congruens David propheta dicit: Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus; et metuant eum omnes fines terrae (Psal. LXVI, 8) .
PL 17, 512Aこの事柄にふさわしく、預言者ダビデは言う。「神が我々を祝福するように。我々の神が、神が我々を祝福するように。そして地の果てがことごとく彼を畏れるように」(詩篇66:8)。
Pater ergo pater est sine initio; neque enim est aliud aliquid unde Pater sit: et Filius Filius est absque initio dumtaxat; de Patre enim est, et creator omnium temporum est: et ideo non sumit initium ex tempore (Joan. I, 1) , quia Verbum, quia virtus, quia sapientia est, quae omne tempus et fecit et antecedit (I Cor. I, 24) .
PL 17, 512Aそれゆえ、父は始まりなく父である。父がそこから父となるような他の何かはないからである。子もまた、少なくとも始まりなく子である〔dumtaxat の係りは定かでない。子は父から出るので、時から始まりを受けないという限りで言う、と取った〕。子は父から出ており、すべての時の創造者でもあるからである。それゆえ子は、時間から始まりを受けない(ヨハネ1:1)。子は言葉であり、力であり、知恵であって、あらゆる時間を作り、かつそれに先立つからである(一コリント1:24)。
Spiritus autem sanctus vere Spiritus est, procedens quidem ex Patre: sed non est et ipse Filius; quia non generatur, sed procedit a Patre. Omne enim quod est, aut ingenitum est, aut genitum, aut factum.
PL 17, 512B聖なる霊はまことに霊であり、父から発出する。だが、それ自身が子であるのではない。生まれるのではなく、父から発出するからである。存在するものはすべて、生まれざるものか、生まれたものか、作られたものかのいずれかである。
Est ergo quod neque natum, neque factum est: est quod natum est, et factum non est: et est quod neque natum, neque factum est: et est quod factum est, et natum non est: et est quod factum est, et natum est, et renatum est: et est quod factum est, et natum est, et renatum non est.
PL 17, 512Bそれゆえ、生まれたのでも作られたのでもないものがある。生まれたが作られたのではないものがある。生まれたのでも作られたのでもないものがある。作られたが生まれたのではないものがある。作られ、生まれ、再び生まれたものがある。作られ、生まれたが、再び生まれたのではないものがある。〔底本は第一の項と第三の項を同じ形に刷り、ミーニュの脚注が引くローマ版も同じ形である。次の節で父と聖なる霊に当てるので、そのまま訳した〕
Nunc autem propositorum memores, singulis jam rebus substantias designemus. Quod ergo neque natum, neque factum est, Pater est: non enim ab aliquo est. Quod autem natum est, et factum non est, Filius est, qui a Patre genitus est.
PL 17, 512Bだが今は、提示したことを忘れずに、個々のものに実体を割り当てよう。生まれたのでも作られたのでもないものは、父である。父は誰からも出ていないからである。生まれたが作られたのではないものは、子であり、父から生まれた者である。
Quod vero neque natum neque factum est, Spiritus sanctus est, qui a Patre procedit. Quod etiam factum est, et natum non est, coelum, et terra, et caetera quae sunt.
PL 17, 512Cまた、生まれたのでも作られたのでもないものは、父から発出する聖なる霊である。さらに、作られたが生まれたのではないものは、天と地、そしてそのほかにあるものである。
Quod autem factum est, et natum est, et renatum est, homo est, qui primo nascitur carnalis, et in baptismo renascitur spiritualis. Quod vero factum est, et natum est, et renatum non est, animalia sunt.
PL 17, 512C作られ、生まれ、再び生まれたものは人であり、人はまず肉的な者として生まれ、洗礼において霊的な者として再び生まれる。作られ、生まれたが、再び生まれたのではないものは、動物である。
Caput IV
第IV章PL 17, 512CUt ergo singula doceamus exemplis; de Patre enim ita scriptum est: Unus enim Deus Pater, ex quo omnia (I Cor. VIII, 6) ; de Filio autem: Unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia (Ibid.) ; et iterum: Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5) ; de Spiritu vero sancto: Nemo enim novit quae sunt hominis, quae in ipso sunt, nisi spiritus hominis, qui in ipso est: ita et quae Dei sunt, hominum nemo novit, nisi Spiritus Dei (I Cor. II, 11) ; et iterum: Spiritus autem scrutatur etiam alta Dei (Ibid., 10) .
PL 17, 512Cそれゆえ、個々のことを例によって教えよう。父については、こう書かれている。「父なる神は唯一であり、万物はその神から出る」(一コリント8:6)。子については、「主イエス・キリストは唯一であり、万物はその主によって存在する」(一コリント8:6)。また、「神は唯一であり、神と人との仲介者も唯一、人であるキリスト・イエスである」(一テモテ2:5)。聖なる霊については、「人の内にあることを知る者は、その人の内にある人の霊のほかには誰もいない。そのように、神のことも、神の霊のほかには、人の誰も知らない」(一コリント2:11)。また、「霊は神の深みをも究める」(一コリント2:10)。
Quod autem Pater et Filius et Spiritus sanctus initio careat, exinde demonstratur, quia quod Pater est, esse non coepit; et si non coepit, nec Filius coepit: Spiritus autem sanctus, qui a Patre procedit, nec ipse coepit; quia processio ejus continua est, et ab eo est, qui non coepit: non enim Pater coepit esse, et quia non coepit, nec Spiritus coepit esse; ea ratione quia et in ipso est, et ejus est.
PL 17, 512D父と子と聖なる霊に始まりがないことは、次のことから示される。父であるものは、存在し始めたのではない。始まらなかったのなら、子も始まらなかった。父から発出する聖なる霊も、それ自身が始まらなかった。霊の発出は絶え間なく、始まらなかった者から出ているからである。実に、父が存在し始めたのではなく、始まらなかったのだから、霊も存在し始めなかった。霊が父のうちにあり、父のものだという理由によってである。
De Filio iterum quod non coepit, evangelista testatur dicens: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum (Joan. I, 1, 2) .
PL 17, 513A子についても、始まらなかったことを、福音書記者が証言して言う。「初めに言葉があった。言葉は神とともにあり、言葉は神であった。この言葉は初めに神とともにあった」(ヨハネ1:1–2)。
Ergo quia erat, non coepit; et quia apud Deum erat, non coepit: et quia Deus erat, non coepit: et quia hoc erat in principio apud Deum, non coepit: quia ita Deus ex Deo natus est, ut coepisse nesciat.
PL 17, 513Aそれゆえ、あった〔erat〕のだから、始まらなかった。神とともにあったのだから、始まらなかった。神であったのだから、始まらなかった。これが初めに神とともにあったのだから、始まらなかった。神は神から、始まったことを知らぬように生まれたからである。
Neque ergo fraudatus est Pater, eo quod ingenitus est, aut quia genuit Filium: neque Filius defraudatus, eo quod generatus est, aut quia ex ingenito generatur: neque Spiritus sanctus defraudatus est, quia utrorumque, id est, Patris et Filii est.
PL 17, 513Aそれゆえ、父は、生まれざる者であるがゆえにも、子を生んだがゆえにも、損なわれたのではない。子も、生まれたがゆえにも、生まれざる者から生まれるがゆえにも、損なわれたのではない。聖なる霊も、両者、すなわち父と子のものであるがゆえに、損なわれたのではない。
Sic tamen eorum est, ut neque in Patre, neque in Filio refundatur; quia Deus est, neque initium, neque ullum finem habens, utpote qui Patri et Filio et coaeternus est; quia ubi vult, et quos vult, et quantos vult, et quantum vult, inspirat sua propria voluntate (Joan. III, 8) .
PL 17, 513Bだが霊は、両者のものでありながら、父にも子にも注ぎ戻されることはない。霊は神であり、始まりも終わりも持たず、父と子と共に永遠だからである。望む所に、望む者たちに、望むだけの数に、望むだけ、自らの固有の意志によって息を吹き込む(ヨハネ3:8)からである。
Replet ergo gratia sua quos vult, et quantos vult, et quantum vult; non ipse repletur: perfectionem praestat, non accipit: sanctificat, non autem ipse sanctificatur.
PL 17, 513Bそれゆえ霊は、望む者たちを、望むだけの数、望むだけ、自らの恩寵で満たす。自らは満たされない。完成を与え、受けない。聖別するが、自らは聖別されない。
Caput V
第V章PL 17, 513BHic ergo sicut Pater ac Filius et vita est et vivificans, et lux est et illuminans, et bonus et bonitas, et sanctus et sanctitas (Rom. VIII, 15) : hic est Spiritus adoptionis, hic est qui dona sua dividit singulis, prout vult (I Cor. XII, 11) : hic est Spiritus sapientiae et intellectus, scientiae et pietatis, consilii et virtutis ac timoris Dei (Esai. XI, 2) : hic est Spiritus sanctus, per quem Pater agnoscitur, et Filius glorificatur; et a quibus solis ipse cognoscitur, et qui solus omnia eorum per unitatem naturae novit: hic est de quo Filius dixit: Et Pater meus dabit bona petentibus se (Matth. VII, 11) , hoc est, aut ipsum, aut omnes gratias ejus.
PL 17, 513Bそれゆえこの霊は、父や子と同じく、生命であって生かす者であり、光であって照らす者であり、善であって善性であり、聖であって聖性である(ローマ8:15)〔ローマ8:15が引かれる句は、続く「子とされる霊」である〕。これは子とされる霊であり、これは自らの賜物を、望むままに各人に分け与える者であり(一コリント12:11)、これは知恵と理解、知識と敬虔、思慮と力、神への畏れの霊であり(イザヤ11:2)、これは、それによって父が知られ、子が栄光を受ける聖なる霊である。霊は、この二者によってのみ自らが知られ、霊だけが二者のすべてを、本性の一体性によって知る。これは、子がそれについて言った霊である。「私の父は、求める者たちに善いものを与える」(マタイ7:11)。すなわち、霊自身か、あるいはその恩寵のすべてである。
Sicut ergo Dominus Christus et Verbum, et virtus, et sapientia, et justitia, et margarita, et lux, et via, et resurrectio, et caetera quae de eo scripta sunt, appellatur; ita et Spiritus sanctus sapientiae, intellectus, consilii, fortitudinis, scientiae, pietatis ac timoris, ut jam dictum est, nuncupatur.
PL 17, 513Cそれゆえ、主キリストが、言葉、力、知恵、正義、真珠、光、道、復活、そのほか彼について書かれているものと呼ばれるように、聖なる霊も、すでに述べたとおり、知恵、理解、思慮、勇気、知識、敬虔、畏れの霊と呼ばれる。
Non tamen quod diversus sit juxta differentias nominum, sed quod unus atque idem cunctarum virtutum fons sit atque principium, qui in Domino Christo, utpote suae naturae consorte, semper inhabitavit.
PL 17, 513Dだがそれは、名の違いに従って異なるということではなく、あらゆる力の源泉であり始まりである、同一の唯一の霊が、自らの本性を分かつ者である主キリストのうちに、つねに宿ってきた、ということである。
Isti sunt septem oculi, qui in Zacharia propheta in uno lapide (Zach. III, 9) , id est, Domino Christo dicuntur inesse. Proprietas ergo, unicuique immobilis: sed unus cultus, una veneratio, una sanctificatio semper Patris et Filii et Spiritus sancti est.
PL 17, 513Dこれらが、預言者ゼカリヤにおいて、一つの石、すなわち主キリストのうちにあると言われる七つの目である(ゼカリヤ3:9)。それゆえ固有性は、各々において動かないが、父と子と聖なる霊の礼拝、崇敬、聖化は、つねに一つである。
Neque enim dignum est aut Filium defuisse Patri, aut Spiritum sanctum defuisse Filio, sicut impii haeretici mentiuntur. Nos ergo haec praecaventes, servemus bonum propositum, quod a sanctis Patribus suscepimus.
PL 17, 513D子が父に欠けていた、あるいは聖なる霊が子に欠けていたと考えるのは、ふさわしくない。不敬な異端者たちは偽ってそう言うが。それゆえ我々は、これらを前もって警戒し、聖なる父祖たちから受けた善い志を守ろう。
Adoremus Patrem et Filium et Spiritum sanctum, in Filio Patrem, in Spiritu autem sancto Patrem et Filium intelligentes: dividentes antequam conjungamus, et jungentes antequam dividamus: unitatem in Trinitate venerantes, et Trinitatem in unitate confitentes.
PL 17, 514A父と子と聖なる霊を礼拝しよう。子において父を、聖なる霊において父と子を理解しつつ、結合する前に分け、分ける前に結合し、三位一体における一体性を崇め、一体性における三位一体を告白しながら。
Tota ergo a nobis sancta Trinitas adoranda est; quia tota regalis est, quia unius potestatis est, et unius gloriae est supra mundum, supra tempora, increata, invisibilis, incomprehensibilis, investigabilis: quae quo ordine apud semetipsam sit, ipsa sola cognoscit; a nobis autem aequaliter adoratur.
PL 17, 514Aそれゆえ、聖なる三位一体は、我々によって全体として礼拝されねばならない。全体として王的であり、一つの権能、一つの栄光に属し、世界を超え、時を超え、造られず、見えず、把握しえず、究めがたいからである。いかなる秩序で自らのうちにあるかは、三位一体のみが知る。だが我々からは、等しく礼拝される。
In qua invisibili et ineffabili sancta Trinitate nihil tam proprium, tam fixum intelligere debemus, quam pacem et quietem. Neque enim dissensio ulla in natura Dei est, quia nec dissolvi posse sentienda est, utpote quae pax semper et charitas est.
PL 17, 514Aこの見えず言い表しえない聖なる三位一体において、我々は、平和と静けさほどに固有で確固たるものはないと理解せねばならない。神の本性にはいかなる不和もなく、それが解体されうるとも考えられるべきではない。つねに平和であり愛であるものだからである。
Si enim quatuor substantiae, id est, calor, sanguis, flegma et humor, hominem faciunt, et unus homo est; tu in unitate Trinitatem, aut in Trinitate unitatem quomodo non intelligis?
PL 17, 514Bもし四つの実体、すなわち熱、血、粘液、体液が人を作り、それでも人は一人であるなら、あなたは、一体性における三位一体、あるいは三位一体における一体性を、どうして理解しないのか。
Deus ergo Pater omnipotens, omnipotens Verbum et Spiritum habens, supra humanam intelligentiam est, et ultra quam cogitari potest, incomprehensibilis et aeternus: quem tunc, quantum fas imbecillitatis nostrae permittit, possumus agnoscere; quando Dominum Christum, qui ejus forma, et unicus filius est, noverimus; quia sicut ipse ait: Qui vidit Filium, vidit et Patrem, qui misit eum, et qui in eo est, et qui in eo manet (Joan. XIV, 9) ; et iterum: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te Deum verum, et quem misisti, Jesum Christum (Joan. XVII, 3) .
PL 17, 514Bそれゆえ、全能の父なる神は、全能の言葉と霊をもち、人の理解を超え、思考しうる以上であり、把握しえず永遠である。我々の弱さが許すかぎりで、この神を知りうるのは、その形であり独り子である主キリストを、我々が知るときである。キリスト自身が言うように、「子を見た者は、彼を遣わし、彼のうちにおり、彼のうちにとどまる父をも見た」(ヨハネ14:9)。また、「永遠の生命とは、真の神である汝と、汝が遣わしたイエス・キリストを、人々が知ることである」(ヨハネ17:3)。
Ergo omnipotens Pater nomen Patris per Filium sortitus est; quia nemo sine filio pater esse vel dici potest, neque filius sine patre.
PL 17, 514Cそれゆえ、全能の父は、子を通して父という名を得た。子のない父は誰も、父であるとも父と言われることもできず、父のない子もないからである。
Unigenitum vero Dei Filium, Verbum, et sapientiam, ac Spiritum ejus sanctum substantialiter aequales per omnia Patri confiteri honorificum est.
PL 17, 514C神の独り子である子、言葉、知恵、そしてその聖なる霊が、実体としてあらゆる点で父と等しいと告白することは、栄誉あることである。
Nam quis revera aut colorem, aut habitum, aut magnitudinem Verbi et sapientiae, juxta quod sapientia est, ac Spiritus sancti coaptavit; ut gradus illic requirat, et ordines faciat, ubi omnia invisibilia et unita ac pacifica semper permanent?
PL 17, 514C実際、誰が本当に、言葉と知恵の色や姿や大きさを——知恵であるかぎりにおいて——また聖なる霊のそれを当てはめて、そこに段階を求め、秩序を立てようとするだろうか。そこではすべてが見えず、一つにされ、平和のうちにつねにとどまっているのに。
Caput VI
第VI章PL 17, 514CPrimum ergo omnium credendum est unum esse Deum, qui cuncta ex nihilo per Verbum suum fecit, et per Spiritum sanctum animavit: qui cum universa capiat, ipse a nemine capitur.
PL 17, 514C何よりもまず、唯一の神を信じねばならない。その神は、すべてを無から自らの言葉によって作り、聖なる霊によって生かした。神はすべてを容れるが、自らは誰にも容れられない。
Quod ita esse uno versiculo David propheta comprehendit dicens: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6) . Iste est Spiritus sanctus, qui in principio et fabrica mundi ferebatur super aquas (Gen. I, 2) .
PL 17, 514C預言者ダビデは、このことを一つの句で包んで言う。「主の言葉によって天は固められ、その口の霊によって、天のすべての力は成った」(詩篇32:6)。これが、世の初めの造営のとき、水の上を漂っていた聖なる霊である(創世記1:2)。
Iste est in quo Moyses et Aaron coram Pharaone rege Aegypti signa fecerunt, et de quo Magi dixerunt: Hic digitus Dei est (Exod. VIII, 9) .
PL 17, 514Cこれが、モーセとアロンがエジプトの王ファラオの前で、そのうちにしるしを行った霊であり、魔術師たちがそれについて「これは神の指である」と言った霊である(出エジプト記8:9)〔引かれた句は出エジプト記8:19にある〕。
Iste est qui in Moyse, et in omnibus sanctis patriarchis et prophetis atque apostolis locutus est (II Petr. I, 21) ; de quo Apostolus dicit: Et nos omnes uno Spiritu potati sumus (I Cor. XII, 13) .
PL 17, 515Aこれが、モーセにおいて、またすべての聖なる族長、預言者、使徒において語った霊である(二ペトロ1:21)。使徒はこの霊について言う。「我々はみな、一つの霊によって飲ませられた」(一コリント12:13)。
Iste est, qui carnem Verbi Dei in sacrum Virginis uterum fabricavit (Luc. I, 35) : iste est, quem post baptismum Pater super Filium misit (Matth. III, 16) : iste est, cujus virtute Jesus plenus reversus est a Jordane, et regressus est in Galilaeam (Luc. IV, 14) : iste est, quem Pater petentibus se dat (Luc. XI, 13) : iste est, qui a Filio advocatus noster apud Patrem, et alius paraclitus appellatur, quem Filius ad nos missurum se esse promisit (Joan. XIV, 16) .
PL 17, 515Aこれが、神の言葉の肉をおとめの聖なる胎に造った霊であり(ルカ1:35)、洗礼ののち、父が子の上に遣わした霊であり(マタイ3:16)、その力によってイエスが満ちてヨルダンから戻り、ガリラヤに帰った霊であり(ルカ4:14)、父が求める者たちに与える霊であり(ルカ11:13)、子によって、父のもとでの我々の弁護者、また別のパラクレートス〔弁護者・助け手〕と呼ばれ、子が我々のもとに遣わすと約束した霊である(ヨハネ14:16)。
Si ergo unius naturae non esset cum Patre et Filio, numquam alius a Filio paraclitus diceretur: idcirco ergo alius paraclitus dicitur, ut aequalitatem naturae ac potestatis agnoscamus.
PL 17, 515Aもし霊が、父と子と一つの本性でなかったなら、子とは別のパラクレートスと言われることは決してなかったであろう。それゆえ、別のパラクレートスと言われるのは、我々が本性と権能の等しさを認めるためである。
Alius ergo a nobis ad Patrem ascendens, alius ad nos a Patre veniens, paternum erga nos semper ac piissimum affectum declarat. Qui numquam nos in tentationibus istius mundi et miseriis nec sine advocato nec sine consolatore esse patitur.
PL 17, 515Bそれゆえ、我々から父へ上る別の者〔子〕と、父から我々へ来る別の者〔霊〕は、我々に対する父としての、つねに最も慈しみ深い情愛を示している。〔父は〕この世の試練と悲惨のなかで、我々が弁護者もなく慰め主もなくいることを、決して許さない。〔「Qui」の先行詞は定かでない。父と取った〕
Iste est, qui una cum Patre Filium pro salute generis humani misit, sicut Esaias propheta ex persona Filii loquentis testatur dicens: Dominus misit me, et Spiritus ejus (Esai. XLVIII, 16; Matth. XII, 28) .
PL 17, 515Bこれが、父とともに、人類の救いのために子を遣わした霊である。預言者イザヤが、語る子の人格から証して言う。「主が私を遣わした、またその霊も」(イザヤ48:16;マタイ12:28)。
Iste est, in quo Jesus daemonia ejiciebat: iste est, quem Dominus Jesus Christus post tertiam diem resurgens a mortuis, dedit discipulis suis dicens: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remissa sunt: quorum autem retinueritis, retenta sunt (Joan. XX, 22, 23) .
PL 17, 515Bこれが、そのうちにイエスが悪霊たちを追い出した霊であり、主イエス・キリストが三日ののち死者の中から復活して、弟子たちに授けて言った霊である。「聖なる霊を受けよ。汝らが罪を赦す者たちの罪は赦される。汝らが留める者たちの罪は留められる」(ヨハネ20:22–23)。
Iste est, qui die Pentecostes super apostolos descendens, diversas eis impertitus est linguas et gratias (Act. II, 3) , sancti Joel prophetae vaticinium (Joel II, 28) complens.
PL 17, 515Cこれが、ペンテコステの日に使徒たちの上に降り、彼らにさまざまな言葉〔linguae は「舌」とも取れる〕と恩寵を分け与え(使徒言行録2:3)、聖なる預言者ヨエルの預言(ヨエル2:28)を成就した霊である。
Iste est, qui in sanctis martyribus loquens, diabolum et adversarios Christi vicit: iste est, qui Paulum implevit, et in apostolatum segregavit (Act. XIII, 2) .
PL 17, 515Cこれが、聖なる殉教者たちのうちで語り、悪魔とキリストの敵を打ち負かした霊であり、パウロを満たし、使徒職へと選び分けた霊である(使徒言行録13:2)。
Iste est, qui diversa dona sua in singula membra Domini Christi usque in finem mundi operatur (I Cor. XII, 6) .
PL 17, 515Cこれが、主キリストの個々の肢体に、世界の終わりまで、さまざまな賜物を働かせる霊である(一コリント12:6)。
Iste est, qui non solum a nobis tristitias et moerores et malas turpitudinum cogitationes expellit; verum etiam Dei in nobis memoriam tribuit, ut merito cum David propheta dicere possimus: Memor fui Dei, et delectatus sum (Psal. LXXVI, 4) ; et iterum: Memor ero mirabilium tuorum (Ibidem, 12).
PL 17, 515Cこれが、悲しみと憂いと恥ずべき悪しき思いを我々から追い払うだけでなく、我々のうちに神の記憶を与えて、預言者ダビデとともに、当然にこう言いうるようにする霊である。「私は神を思い起こし、喜んだ」(詩篇76:4)。また、「私は汝の驚くべき業を思い起こそう」(詩篇76:12)。
Iste est, qui nobis recte credentibus, et bene operantibus adveniens, tenebras et angustias ac pusillanimitatem cordis et sua nos luce illuminans, miscet sensui nostro sensum Christi; ut vitam nostram, quae in Christo est abscondita, cogitemus; et in aeternis et superventuris saeculis, qui noster status sit, consideremus, sequentes Jesum Filium Dei, qui penetravit coelos, et in dextera Dei sedens, et in omni consistens loco, nihil suae praesentiae vacuum dereliquit.
PL 17, 515Dこれが、正しく信じ、善く行う我々のもとに来て、闇と苦悩と心の小胆とを〔追い払い〕〔底本はここに動詞を欠くらしい。「追い払い」を補った〕、自らの光で我々を照らして、我々の思いにキリストの思いを混ぜ合わせる霊である。それは、キリストのうちに隠されている我々の生命を思い、永遠の、来たるべき諸世において、我々の状態がどのようであるかを考えるためであり、天を貫いて通り、神の右に座し、あらゆる場所に立って、自らの臨在から空であるものを何も残さなかった、神の子イエスに従いつつ、である。
Si tamen non eum unius loci spatio contineri pro dispensatione corporis pro nostra salute suscepti putemus, aut circumscriptum secundum divinitatis et incorporalitatis suae naturam.
PL 17, 516Aただし、これは、我々の救いのために受けた体の経綸のゆえに、彼が一つの場所の広がりに収められていると、あるいはその神性と無体の本性に従って限定されていると、我々が考えない場合に限る。
Diversitate locorum divinitas non potest separari; quod ita esse ipse Salvator comprobavit dicens: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, qui est in coelo (Joan. III, 13) .
PL 17, 516A神性は、場所の隔たりによって分けられえない。救い主自身が、このことをこう言って確かめた。「天から降った者、天にいる人の子のほかに、天に昇った者はない」(ヨハネ3:13)。
Non ergo ad explenda opera sua loco indiget Spiritus, Verbum, virtus, sapientia, splendor, imago, vapor, et splendor Dei sine macula: quae omnia sine dubio personam Filii demonstrant.
PL 17, 516Aそれゆえ、霊、言葉、力、知恵、輝き、像、息吹、そして神の汚れなき輝きは、自らの業を成し遂げるために場所を必要としない。これらはすべて、疑いなく子のペルソナを示している。
Nullum ergo exstitit tempus, quando Pater sine Filio, aut Filius sine Patre, aut Spiritus sanctus sine Patre ac Filio fuerit.
PL 17, 516Aそれゆえ、父が子なしに、あるいは子が父なしに、あるいは聖なる霊が父と子なしにあった時は、一度もなかった。
Caput VII
第VII章PL 17, 516BProprium ergo Dei est non coepisse, sed semper idem esse, quod semper est. Quod ita esse de semetipso comprobat Deus loquens ad Moysen: Vade, et dic filiis Israel: Qui est, misit me ad vos (Exod. III, 14) .
PL 17, 516Bそれゆえ、始まりを持たず、つねに同じであること、つねにあるところのものであることが、神に固有のことである。神は自分自身についてこのことを、モーセに語りかけて証している。「行って、イスラエルの子らに言え。『ある者が、私を汝らのもとに遣わした』」(出エジプト記3:14)。
Iste est Spiritus sanctus, qui neque natus, neque factus est: sed est infectus, sicut Pater ac Filius.
PL 17, 516Bこれは聖なる霊であり、生まれたのでも作られたのでもなく、父や子と同じく、作られざる者である。
Iste est Spiritus sanctus, qui lapsos erigit; et jacentibus occasionem tribuit resurgendi, singulaque juxta varietatem meritorum, et voluntatem Patris ac Filii dispensat, quorum omnia non per investigationem, sed per unitatem naturae novit.
PL 17, 516Bこれは聖なる霊であり、倒れた者を立たせ、横たわる者に再び立ち上がる機会を与え、個々のことを、功績の多様さに従い、また父と子の意志に従って配剤する。霊は、父と子のすべてを、探究によってではなく、本性の一体性によって知っている。
Ipse est, de quo propheta ait: Spiritus Domini multiplex, mundus, incoinquinatus, et sanctus est (Sap. VII, 22) . Sicut ergo lumen tenebras non recipit, sic et Spiritus sanctus per naturam habet, ut omnium sordium incapax sit.
PL 17, 516B預言者がこの霊について言う。「主の霊は多様で、清く、汚れなく、聖である」(知恵の書7:22)。それゆえ、光が闇を受け入れないように、聖なる霊も、本性によって、あらゆる汚れを受け入れえない。
Iste est, qui se transfert a cogitationibus, quae sine Deo sunt. Iste est, qui se in animas sanctas infundit et amicos Dei atque prophetas constituit.
PL 17, 516Cこれは、神なしにある思いから、自らを遠ざける霊である。これは、聖なる魂たちに自らを注ぎ、神の友と預言者たちを立てる霊である。
Nisi ergo quis Spiritum sanctum habuerit, nec Pater nec Filius, quorum est, et cum quibus unus est Deus, ad eum veniunt; ut apud eum mansionem faciant.
PL 17, 516Cそれゆえ、誰かが聖なる霊をもたないなら、父も子も——霊は二者のものであり、二者とともに一つの神である——その人のもとに来ず、その人のもとに住まいを作ることもない。
Iste est spiritus sapientiae, qui ideo multiplex appellatur, eo quod multa in se habeat, et quae habet, hoc et est, et per omnia unus est, nec in aliquid eorum, quae operatur, ipse mutatur; sicut imago ex annulo, quae in ceram transit, et annulum non relinquit.
PL 17, 516Cこれは知恵の霊であり、多様と呼ばれるのは、自らのうちに多くをもち、もっているものはそのまま自らであり、すべてにわたって一つであり、自らが働くどのものにおいても自らは変えられないからである。それは、指輪から蠟に移る像が、指輪を離れないのと同じである。
Quod ita esse Dominus comprobat, ad Moysen dicens: Auferam igitur de Spiritu, qui est in te; et dabo illis septuaginta (Num. XI, 17) , quasi scilicet ignis de igniculo transferatur, absque detrimento ejus, unde sumitur.
PL 17, 516C主はこのことを確かめて、モーセに言う。「それゆえ、私は汝のうちにある霊から取り、それを彼ら七十人に与えよう」(民数記11:17)。いわば、火が小さな火から、それを取った元に損失を生じさせずに移されるかのようである。
Ob hanc ergo incommutabilitatem et diversam operationem dictum est a Domino de sancto Joanne Baptista, quod in spiritu ac virtute Eliae venerit (Luc. I, 17) .
PL 17, 516Dこの不変性と、多様な働きのゆえに、主は聖なる洗礼者ヨハネについて、彼はエリヤの霊と力をもって来た、と述べた(ルカ1:17)。
Iste est, quem Deus misit in corda nostra clamantem: Abba pater (Galat. IV, 6) ; et in quo clamamus: Abba pater; utrumque enim dictum est, et accepisse nos Spiritum clamantem: Abba pater; et accepisse nos Spiritum in quo clamamus: Abba pater (Rom. VIII, 15) .
PL 17, 516Dこれは、神が我々の心に遣わした、「アッバ、父よ」と叫ぶ霊(ガラテヤ4:6)であり、我々がそのうちで「アッバ、父よ」と叫ぶ霊である。どちらも述べられているからである。すなわち、我々は「アッバ、父よ」と叫ぶ霊を受けた、とも、我々は、そのうちで「アッバ、父よ」と叫ぶ霊を受けた、とも(ローマ8:15)。
Exposuit ergo quod dixit, clamantem, hoc est, clamare nos facientem. Iste est Spiritus, qui gemitibus inenarrabilibus postulat pro nobis, quando quid orare oporteat, humana fragilitas ignorat (Ibidem 26).
PL 17, 517Aそれゆえ〔使徒は〕、「叫ぶ」と言ったことを説明した。すなわち、我々に叫ばせる、ということである。これは、何を祈るべきか人間の弱さが知らないとき、言葉に言い表せないうめきをもって我々のために願う霊である(ローマ8:26)。
Quod in seipso sanctus Apostolus non tantum verbo nos edocuit, verum etiam suo nobis demonstravit exemplo (II Cor. XII, 7 et 8) , hinc quando contra utilitatem suam ac perfectionem nesciens orabat, ut discederet ab eo stimulus carnis, qui eum colaphizabat: quem postea ab ipso Spiritu sancto eruditus, idcirco eum dixit datum sibi, ne magnitudine revelationum suarum extolleretur, et aliquod boni damnum pateretur.
PL 17, 517A聖なる使徒は、このことを自分自身において、言葉だけで我々に教えたのではなく、自らの例によっても示した(二コリント12:7–8)。それは、自分の益と完成に反することを知らずに、自分を打ちたたく肉の棘が自分から去るようにと祈ったときのことである。のちに、聖なる霊その者から教えられて、その棘は、自分の啓示の大きさのゆえに思い上がり、何か善の損失を被ることのないように、自分に与えられたのだと言った。
Sed quia eum Dominus diligebat, qui semper divinitatis suae potentiam per infirma quaeque consuevit ostendere, non fecit quod ignoranter petebat. Ipse est Spiritus sanctus, qui in Ecclesia catholica toto orbe terrarum diffusa omni se gratiarum fonte diffudit.
PL 17, 517Bしかし主は彼を愛していたので——主はつねに自らの神性の力を、あらゆる弱いものを通して示すことを習いとしていた——彼が知らずに求めたことを行わなかった。これは聖なる霊であり、全地に広がる公同の教会において、恩寵のあらゆる泉をもって自らを注いだ霊である。
Iste est Spiritus Domini Jesu (Ibidem 9), qui in fine mundi antichristum potentia sua interficiet (II Thess. II, 8) .
PL 17, 517Bこれは主イエスの霊であり(二コリント12:9)〔Ibidem は直前の二コリントを補った。引かれた句は二コリント12:9に見いだせず、ローマ8:9の「キリストの霊」を指すとも読めるが、定かでない〕、世界の終わりに、反キリストを自らの力で滅ぼす(二テサロニケ2:8)。
Iste est Spiritus sanctus, quem nullus haereticorum habet; qui licet omnes habere se Christi baptisma putent, tamen nisi veniant ad Ecclesiam Christi, Spiritum non poterunt habere Christi.
PL 17, 517Bこれは聖なる霊であり、異端者の誰もこれをもたない。彼らはみな、自分はキリストの洗礼をもっていると思っているが、それでもキリストの教会に来ないかぎり、キリストの霊をもつことはできない。
Quod ita esse comprobat beatus Paulus apostolus dicens: Si quis Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9) . Et iterum: Nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3) .
PL 17, 517B福なる使徒パウロは、このことをこう言って確かめている。「キリストの霊をもたない者は、彼のものではない」(ローマ8:9)。また、「聖なる霊によらなければ、誰も『主イエス』と言うことができない」(一コリント12:3)。
Quod confirmans beatus Joannes apostolus et evangelista (I Joan. IV, 2 et 3) , dicit: In hoc cognoscitur Spiritus Dei, omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est, et omnis spiritus, qui solvit Jesum, ex Deo non est: et hic est antichristus, quem audistis quoniam venit; et nunc jam in mundo est; et iterum: Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei (I Joan. V, 5, et seq) .
PL 17, 517Cこれを確かめて、福なる使徒にして福音書記者のヨハネ(一ヨハネ4:2–3)は言う。「これによって神の霊が知られる。イエス・キリストが肉において来たことを告白する霊はみな、神から出ている。イエスを解く霊はみな、神から出ていない。これは反キリストであり、汝らはそれが来ると聞いた。それは今や、すでに世にいる」。また、「世に勝つ者は誰か。イエスが神の子であると信じる者ではないか」(一ヨハネ5:5以下)。
Hic est qui venit per aquam et sanguinem Jesus Christus, non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est qui testificatur quoniam Jesus est veritas; quia tres sunt, qui testimonium dant in terra, spiritus, aqua et sanguis, et tres unum sunt.
PL 17, 517C「水と血を通して来たのは、このイエス・キリストである。水においてだけでなく、水と血において来た。そして、イエスが真理であることを証しするのは霊である。地上で証しをするのは三つ、すなわち霊と水と血であり、この三つは一つだからである」。
Caput VIII
第VIII章PL 17, 517CJuste ergo eis qui eum sine Spiritu sancto Dominum confitentur, dicturus est in judicio: Quid autem vocatis me, Domine, Domine, et non fecistis quae dixi (Luc. VI, 46) ; et mecum non colligentes sparsistis populos et membra mea, pro quibus ego sanguinem fudi meum?
PL 17, 517Cそれゆえ、聖なる霊なしに彼を主と告白する者たちに、彼は裁きにおいて、正しくこう言うであろう。「なぜ汝らは私を『主よ、主よ』と呼びながら、私の言ったことを行わなかったのか」(ルカ6:46)。「また、私とともに集めず、私が自分の血を流したその民と私の肢体を、汝らは散らしたのではないか」。
Et ideo oblatio haereticorum, qui Spiritum sanctum non habent, non in Dei cultum, sed in cultum daemonum proficit.
PL 17, 518Aそれゆえ、聖なる霊をもたない異端者たちの献げ物は、神への礼拝にではなく、悪霊たちへの礼拝に資する。
Quidquid enim in synagogis suis haeretici, id est, in conventiculis Satanae loquuntur, non est doctrina Domini, sed ululatus et praestigia daemonum sunt.
PL 17, 518A異端者たちが、自分たちの会堂、すなわちサタンの小さな集会で語ることは何であれ、主の教えではなく、悪霊たちのわめき声とまやかしである。
Isti enim sunt, quibus Spiritus sanctus per Esaiam prophetam dicit populum Judaeorum parasse mensam dicens: Et parabatis mensam Fortunae (Esai. LXV, 11) ; et ideo tam ipsos quam peccatores, qui semetipsos non judicantes, audacter ad sacrosanctum corpus et sanguinem Christi accedunt, increpat Apostolus dicens: Non potestis mensae Domini participes esse, et mensae daemoniorum: non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum (I Cor. X, 21) . Haec de oblatione haereticorum dicta sufficiant; nunc autem ad ordinem revertamur.
PL 17, 518A実際、聖なる霊が預言者イザヤを通して、ユダヤ人の民が食卓を整えたと言うその相手は、この者たちである〔quibus の係りは定かでない。「この者たちについて」の意に取った〕。「汝らは運命の女神の食卓を整えていた」(イザヤ65:11)。それゆえ使徒は、この者たちも、自らを裁かずに、至聖なるキリストの体と血に大胆に近づく罪人たちも、叱責して言う。「汝らは、主の食卓と悪霊たちの食卓の両方にあずかることはできない。主の杯と悪霊たちの杯の両方を飲むことはできない」(一コリント10:21)。異端者たちの献げ物についてこれだけ言えば足りる。だが今は、順序に戻ろう。
Caput IX
第IX章PL 17, 518BQuidquid ergo de Spiritu sancto diximus, hoc similiter et a Patre et a Filio fieri intacta et indiscussa dimisimus; licet pro certo noverimus quia sancta et inseparabilis Trinitas numquam aliquid extra se noverit operari.
PL 17, 518Bそれゆえ、聖なる霊について我々が述べたことは、父と子によっても同じように成されるものとして、手つかずのまま、論じ尽くさぬまま措いた。もっとも、聖にして不可分の三位一体は、自らの外で何事かを働くことを決して知らないと、我々は確かに知っている。
Et ut ita esse clareant quae dixi, breviter insinuabo. Incarnationem Verbi Trinitas fecit, et tamen non pertinet incarnatio nisi ad Verbum (Augustin. lib. cont. Serm. Arian. c. 15) .
PL 17, 518B私の述べたことがそのとおりであると明らかになるよう、手短に示そう。言葉の受肉を成したのは三位一体であるが、受肉は言葉にのみ属する(アウグスティヌス『アレイオス派の説教への反論』第15章)。
Vocem de coelo super Filium post baptismum Trinitas fecit, et tamen non pertinet nisi ad Patrem. Adventum Spiritus sancti supra Filium in specie columbae (Luc. III, 22) Trinitas fecit, et tamen non pertinet nisi ad Spiritum sanctum.
PL 17, 518B洗礼ののち子の上に天から声を発したのは三位一体であるが、その声は父にのみ属する。鳩の姿で子の上に聖なる霊が到来したこと(ルカ3:22)を成したのは三位一体であるが、それは聖なる霊にのみ属する。
Quam trinam operationem in unitate manentem comprobat beatus Apostolus dicens: Divisiones enim gratiarum sunt, unus autem Spiritus; et divisiones ministeriorum sunt, unus autem Dominus: et divisiones operationum sunt, unus autem Deus qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 4 et seq) .
PL 17, 518C一体性のうちにとどまるこの三重の働きを、福なる使徒は次のように言って確かめる。「恩寵の分かちは多様であるが、霊は一つである。務めの分かちは多様であるが、主は一つである。働きの分かちは多様であるが、すべての者の内にすべてを働かせる神は一つである」(一コリント12:4以下)。
Tria ergo haec unam credentibus tribuunt gratiam, quia non alia atque alia est substantia sanctae et inseparabilis Trinitatis. Cum ergo singula et Pater et Filius et Spiritus sanctus dicantur operari, omnia tamen pariter operantur.
PL 17, 518Cそれゆえ、この三つは、信じる者たちに一つの恩寵を与える。聖にして不可分の三位一体の実体は、別々のものではないからである。したがって、父も子も聖なる霊も、それぞれが働くと言われるが、すべてのことを等しく共に働くのである。
Sapientia condidit, Spiritu animavit, et justo ordinavit judicio. Ipse ergo justitia sua mundum in varias formas distribuit, et gratia sua ordinante, tanta illius membra incomprehensibiliter dispensat, continet et gubernat: cujus providentiae gubernatio tam justa, tam arcana, tam occulta est; ut quae putatur poena, medicina sit patienti.
PL 17, 518C知恵によって創り、霊によって生かし、正しい裁きによって秩序づけた。それゆえ、神自身がその正義によって世界を多様な形に分け、その恩寵によって秩序を与え、その数多くの部分を、人の測り知れぬ仕方で配剤し、保ち、治める。その摂理の統治はかくも正しく、かくも奥深く、かくも隠れており、刑罰と思われるものが、それを受ける者には薬となるほどである。
Unus ergo Deus in sancta Trinitate consistens haec operatur: quod ipse de se comprobans, per Esaiam prophetam dicit: Ego Dominus, et non est amplius extra me (Esai. XLV, 6 et 7) , hoc est, praeter Verbum et Spiritum meum, virtutem ac sapientiam meam, quae in me est semper; nullus est alter Deus atque salvator, de quo idem propheta dicit: Et mittet eis Dominus salvatorem, qui eos salvos faciat a peccatis eorum (Ibidem 5).
PL 17, 518Dそれゆえ、聖なる三位一体のうちに立つ唯一の神が、これらを働く。神はこのことを自ら確証して、預言者イザヤを通して言う。「私は主である。私のほかにさらに〔神は〕ない」(イザヤ45:6–7)。すなわち、私の言葉と霊、私の力と知恵、私の内に常にあるものを除いて、ほかの神も救い主もない、という意味である。同じ預言者はその救い主について言う。「主は彼らに救い主を遣わし、彼らをその罪から救わせる」(イザヤ45:5)〔直前の引照(イザヤ45:6–7)の章の5節を指すが、引かれた句はイザヤ19:20に当たる〕。
Et iterum ex persona Patris supra scriptus propheta dicit: In memetipso juravi, quia egredietur ex ore meo verbum, et ad me vacuum non revertetur (Esai.XIX, 20; XLV, 23; LV, 11) .
PL 17, 519Aまた、先に記した預言者は、父の人格から再び言う。「私は私自身にかけて誓った。言葉が私の口から出て、むなしく私のもとに帰ることはない」(イザヤ19:20;45:23;55:11)〔最初の「19:20」は前の節の句に当たる〕。
Non est revera Verbum Patris ad eum vacuum reversum, quia obsides salutis nostrae, id est, veram animam et verum corpus susceptum in dexteram collocavit Patris.
PL 17, 519A父の言葉は、実際、むなしく父のもとに帰ったのではない。我々の救いの人質、すなわちまことの魂とまことの体を、受け取って父の右に置いたからである。
Quod ita esse futurum in Spiritu propheta intuens dicit: Vere tu es Deus absconditus ( Esai. XLV, 15) , id est, in carne, Deus Israel Salvator; et iterum: Absconditus vultus ejus et despectus (Esai. LIII, 2) ; ut scilicet humano corpore divina potentia celaretur; et iterum: Et homo est, et quis cognoscit eum (Jerem. XVII, 9) ?
PL 17, 519A預言者は、霊において、そうなることを見据えて言う。「まことに汝は隠れた神である」(イザヤ45:15)。すなわち、肉において隠れた神、「イスラエルの神、救い主」である。また、「その顔は隠され、蔑まれた」(イザヤ53:2)。神の力が人の体に覆い隠されるためである。また、「彼は人である。誰が彼を知ろうか」(エレミヤ17:9)。
Et iterum: Hic Deus noster, non aestimabitur ad eum alius, qui in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruc. III, 36) , et iterum: Homo in dolore, et sciens ferre infirmitates (Ibid. 38) ; verum scilicet corpus hominis per haec verba, et veram demonstrans animam, qui sciens ferre infirmitates divinitate superavit, pacificans per sanguinem crucis suae, sive quae in coelis sunt, sive quae in terra (Esai, LIII, 4; Coloss. I, 28) .
PL 17, 519Bまた、「これは我々の神である。ほかの者がこの者に並べて考えられることはない。この者は地上に現れ、人々とともに暮らした」(バルク3:36)。また、「人は苦しみのうちにあり、弱さを担うことを知る」(バルク3:38)〔刷られた引照は「同書38」。引かれた句はイザヤ53:3に当たる〕。これらの言葉によって、人のまことの体を、またまことの魂をも示している。弱さを担うことを知る者は、神性によって勝利し、その十字架の血によって、天にあるものも地にあるものも和らげた(イザヤ53:4;コロサイ1:28)〔引かれた句はコロサイ1:20に当たる〕。
Claruit enim per haec verba, in Dominum Jesum Christum, non ex parte veritatem, et ex parte mendacium: sed omnem in eo esse veritatem, id est, et Dei hominis.
PL 17, 519Bこれらの言葉によって、主イエス・キリストについて明らかにされたのは、真理の一部と偽りの一部があるということではなく、彼のうちにはすべての真理がある、すなわち神にして人であるキリストの真理がある、ということである。
Caput X
第X章PL 17, 519CSed hoc non intelligit humana sapientia, quam condemnat beatus Apostolus dicens: Fides vestra non sit in sapientia hominum, quorum Dominus cogitationes novit, quoniam vanae sunt : sed in virtute Dei (I Cor. II, 5) ; et iterum : Non edocti humanae sapientae verbis, sed edocti Spiritu sancto (Ibidem 13).
PL 17, 519Cしかし、人の知恵はこのことを悟らない。福なる使徒はそれを断罪して言う。「汝らの信仰は人々の知恵にあるのでなく、神の力にあるように。主は人々の思いを知っており、それはむなしい」(一コリント2:5)。また、「人の知恵の言葉によって教えられたのでなく、聖なる霊によって教えられた」(一コリント2:13)。
Ergo fides non sit in hominum sapientia, et haeresis non est. In Patre ergo semper Filius et Spiritus sanctus est; quod ita esse ipse Filius confirmat dicens: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) : unum propter naturam divinitatis, sumus propter personarum proprietates; et iterum: Ecce venit hora . . . ut me solum relinquatis; et non sum solus, quia Pater mecum est (Joan. XVI, 32) ; et iterum: Opera quae ego facio, Pater in me manens, ipse facit ea (Joan. XIV, 10) .
PL 17, 519Cそれゆえ、信仰が人々の知恵にないなら、異端もない。したがって、父のうちには常に子と聖なる霊がある。そのとおりであることを子自身が確かめて言う。「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)。神性の本性のゆえに「一つ」であり、ペルソナの固有性のゆえに「である」〔sumus。一人称複数〕と言う。また、「見よ、時が来る。……汝らは私を一人残す。だが私は一人ではない。父が私とともにいるからである」(ヨハネ16:32)。また、「私が行う業は、私のうちにとどまる父が自ら行う」(ヨハネ14:10)。
Ipse est ergo semper in Patre Filius, qui ad Moysen dicit: Qui est, misit me ad vos (Exod. III, 14) .
PL 17, 520Aモーセに「ある者が私を汝らのもとに遣わした」(出エジプト記3:14)と言った子は、このように常に父のうちにある。
Ipse est, cui perfecto orbe congaudebat Pater; quia tantam molem terrae fundasset super maria, et super flumina collocasset eam; ut elementum gravissimum super tenues aquas ejus penderet arbitrio.
PL 17, 520A世界が完成したとき、父がともに喜んだのはこの子である。父は、かくも大きな地の塊を海の上に据え、川の上に置き、最も重い元素を、その意のままに薄い水の上に懸けたからである〔fundasset の主語と ejus は父とも子とも取れる。父と取った〕。
In stabilitate ergo orbis terrarum, quando illius fundamenta pater firmabat, nullus erat cum eo praeter eos, qui erant in eo, id est, Filius et Spiritus sanctus.
PL 17, 520Aしたがって、地の世界が堅くされたとき、父がその土台を固めていたとき、父とともにいたのは、父の内にある者たち、すなわち子と聖なる霊のほかに、誰もいなかった。
Erubescant ergo impii haeretici, qui Filium Dei aut Spiritum sanctum creaturam dicunt, aut fuisse tempus, quando non fuerint; neque enim temporum conditor habet aliquando principium.
PL 17, 520Aそれゆえ、不敬な異端者たちは恥じるがよい。神の子または聖なる霊を被造物と呼び、あるいは、彼らが存在しなかった時があったと言う者たちである。時を創った者に、いつかの始まりがあるはずはない。
Quidquid ergo Filius loquitur, verba sunt Patris, et verba sunt Spiritus sancti: quidquid Pater loquitur, verba sunt Filii, verba sunt Spiritus sancti: quidquid Spiritus sanctus loquitur, verba sunt patris, verba sunt Filii Dei.
PL 17, 520Aそれゆえ、子が語ることはすべて父の言葉であり、聖なる霊の言葉である。父が語ることはすべて子の言葉であり、聖なる霊の言葉である。聖なる霊が語ることはすべて父の言葉であり、神の子の言葉である。
Ergo unius, qui complet omnia, et in quo sunt omnia, his verbis sub mysterio sanctae Trinitatis notitia praedicatur; ait enim Filius: Spiritus sanctus a Patre procedit (Joan. XV, 26) ; tamen propter societatem unitatemque naturae a Filio mittitur: qui Filius ab Isaia propheta in regnantis habitu visus est, sed propter consortium majestatis unitatemque substantiae Spiritus sanctus in propheta est locutus:in Cherubim sane et Seraphim, ubi ipsa visio facta describitur, ex parte ostenditur Dominus, et ex parte celatur; duabus siquidem alis velabant faciem ejus, et duabus velabant pedes ejus, et duabus volabant ( Esai. VI, 2) .
PL 17, 520Bしたがって、万物を満たし、その内にすべてがある唯一の者についての知が、これらの言葉によって、聖なる三位一体の奥義のもとに告げられる。子は言う。「聖なる霊は父から発出する」(ヨハネ15:26)。しかし、本性の交わりと一体性のゆえに、霊は子から遣わされる。この子は、預言者イザヤに王として君臨する姿で見られたが、威光を共にし、実体が一つであるがゆえに、預言者の内で語ったのは聖なる霊であった。ケルビムとセラフィムのもとで、この幻が成ったと記されるところでは、主は一部が示され、一部が覆われている。二つの翼で彼の顔を覆い、二つの翼で彼の足を覆い、二つの翼で飛んでいたからである(イザヤ6:2)。
Velantur ergo ea, quae ante mundum fuerunt, et ea quae post mundum erunt, quae nec oculus vidit, nec auris audivit (I Cor. II, 9) : ea vero quae in sex diebus facta sunt, nobis in notitiam per sacram lectionem venerunt.
PL 17, 520Cしたがって、世の前にあったもの、世の後にあるであろうもの、すなわち目が見たことも耳が聞いたこともないもの(一コリント2:9)は、覆われている。だが、六日のうちに成されたことは、聖なる朗読を通して我々の知るところとなった。
Nos ergo in Patre et Filio et Spiritus sancto non solum unam operationem, sed et aequalitatem confitemur; quia ubi aequalitas, ibi eadem natura, eademque substantia est.
PL 17, 520Cそれゆえ、我々は、父と子と聖なる霊において、一つの働きだけでなく同等性をも告白する。同等性のあるところには同じ本性、同じ実体があるからである。
Propterea, inquit Evangelista ( Joan. V, 19) , eum Judaei persequebantur, quia non solum solvebat sabbatum, sed etiam Filium Dei se dicendo, aequalem se faciebat Deo.
PL 17, 520C福音書記者が言うように、ユダヤ人が彼を迫害したのは、彼が安息日を破っただけでなく、自らを神の子と言って、自らを神と等しくしたからである(ヨハネ5:19)〔引かれた句はヨハネ5:18に当たる〕。
Quod ipse Dominus comprobat dicens: Ego et Pater unum sumus, et ego in Patre, et Pater in me est; et iterum: Pater quod dedit mihi, majus omnibus est; et nemo potest rapere de manu mea; statimque infert: Et nemo potest rapere de manu Patris (Joan. X, 30; XIV, 10; X, 29) .
PL 17, 520C主自らがこのことを確かめて言う。「私と父とは一つである。私は父のうちにあり、父は私のうちにある」。また、「父が私に与えたものは、すべてのものより大きい。私の手から奪い取ることのできる者はいない」。そして続けて言う。「父の手から奪い取ることのできる者もいない」(ヨハネ10:30;14:10;10:29)。
Si ergo de manu Filii quae Pater dedit, nemo potest rapere, et haec eadem in manu Patris sunt, quae non rapiuntur ab eo; liquido comprobatur omnia Patris et Filii ac Spiritus sancti, qui et Patris et Filii est, esse communia: et Filii manu teneri, quae Patris sunt; et Patris manu teneri, quae Filii sunt.
PL 17, 521Aしたがって、父が子の手に与えたものを誰も奪い取れず、そのものが同じく父の手にもあって、父からも奪われないのであれば、すべては父と子と聖なる霊——父のものでもあり子のものでもある霊——に共通であることが、明らかに確かめられる。父のものは子の手に保たれ、子のものは父の手に保たれているのである。
Dominus ergo Christus Dei et hominis filius, qui semper erat cum Patre et in Patre, duobus locutus est modis, id est, nunc secundum divinitatis suae gloriam, nunc secundum nostrae naturae hominem susceptum.
PL 17, 521Aそれゆえ、神と人の子である主キリストは、常に父とともに、父のうちにあったが、二通りの仕方で語った。すなわち、あるときはその神性の栄光に従い、あるときは受け取られた我々の本性の人に従って語ったのである。
Pater ergo in Filio, et Filius in Patre est, in utroque Spiritus sanctus est: et ideo recta confessio mysterii sanctae et inseparabilis Trinitatis ignoratio nostra est; cum enim sanctus Apostolus judicia Dei inscrutabilia esse testetur (Rom. XI, 33) , jam ipse cujus inscrutabilia et occulta sunt, quam inscrutabilis et occultus sit, sapiens lector intelligit.
PL 17, 521Aしたがって、父は子のうちに、子は父のうちにあり、そのどちらにも聖なる霊がある。それゆえ、聖にして不可分の三位一体の奥義についての正しい告白とは、我々の無知である。聖なる使徒が神の裁きは測りがたいと証しているのだから(ローマ11:33)、その裁きが測りがたく隠れている神自身が、どれほど測りがたく隠れているかを、賢明な読者は悟る。
Qui tamen sanctus Apostolus non dixit: Difficile inveniuntur judicia Dei, aut numquam; ne spem penitus inquirentium amputare videretur: sed ait, Inscrutabilia sunt judicia Dei.
PL 17, 521Bだが、この聖なる使徒は、「神の裁きは見いだしがたい」とも「決して見いだせない」とも言わなかった。探し求める者たちの希望を根こそぎ断つと見られないためである。彼は「神の裁きは測りがたい」と言う。
Quamvis ergo proficiat quis in scientia, et sapientiae deditus, arcana rimetur; tamen creata natura increati substantiam numquam potest comprehendere. Cum enim aliqua invenerit, rursum alia se offerunt quaestioni; cum illa repererit, alia innumera quoque inveniet.
PL 17, 521Bそれゆえ、人が知識において進み、知恵に身を捧げて秘められたことを探り尽くそうとしても、造られた本性が造られざる者の実体を把握することは決してできない。何かを見いだすと、さらに別のものが探究に差し出され、それを見いだすと、さらに無数のものを見いだすことになる。
Tanta itaque investiganti semper materia suggeritur, ut reliquorum ignoratio involvat priorum scientiam.
PL 17, 521Bこのように、探究する者には常にこれほど多くの材料が与えられ、まだ知らぬことの無知が、すでに知ったことの知識を包み込むのである。
Unde et sapientissimus Salomon naturas rerum difficultatesque cognoscens, et imponens mensuram sapientiae suae ait: Dixi, sapiens efficiar, et ipsa longius recessit a me quam erat, et excelsa profunditas, quis inveniet eam? et iterum: Plura enim opera Domini in absconditis sunt; et iterum: Quemadmadmodum nescis quae sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre praegnantis; sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium; et iterum: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris; et iterum: Quemadmodum qui mel multum comedit, non est ei bonum; sic qui scrutator est majestatis opprimitur gloria (Sap.
PL 17, 521Cそれゆえ、最も賢いソロモンは、事物の本性とその難しさを知り、自らの知恵に限りを置いて言う。「私は言った。賢くなろう。だが知恵は、以前よりさらに遠く私から離れた。その高き深みを、誰が見いだそうか」。また、「主の業の多くは隠れたところにある」。また、「霊の道がどのようなものか、また妊婦の胎内で骨がどのように組み合わされるのかを、汝が知らないように、すべてを造る神の業を汝は知らない」。また、「汝より高いものを求めてはならず、汝より強いものを探ってはならない」。また、「蜜を多く食べる者に益はない。同じように、威光を探る者は栄光に押し潰される」(知恵の書〔引照は次の節に続く〕)
VII, 17; Eccl. VII, 24 et 25; XI, 5; III, 12) . Et revera nihil tam verum, nihil tam manifestum; scriptum est enim: Delicta quis intelligit (Psal XVIII, 3) ?
PL 17, 521C(〔前の節の引照の続き〕7:17;コヘレトの言葉7:24–25;11:5;3:12)〔最後の「3:12」は、引かれた句(集会の書3:22、箴言25:27)と合わない〕。実に、これほど真実で、これほど明白なことはない。書かれているからである。「罪を誰が悟ろうか」(詩篇18:3)〔引かれた句は詩篇18:13に当たる〕。
Si ergo delicta sua homines non intelligunt; quanto magis naturam Dei et consilia ejus minime poterunt invenire! Quod comprobans propheta dicit: Generationem ejus quis enarravit (Esai. LIII, 8) ?
PL 17, 521Dそれゆえ、人々が自らの罪さえ悟らないのであれば、神の本性とその計らいを見いだすことは、はるかにできない。そのことを確かめて預言者は言う。「その生まれを誰が語り尽くしたか」(イザヤ53:8)。
Caput XI
第XI章PL 17, 522AIn hunc ergo unum Deum Patrem omnipotentem credimus, visibilium et invisibilium conditorem, cujus judicia atque consilia occulta sunt, iniqua autem numquam.
PL 17, 522Aしたがって、我々は、全能の父なるこの唯一の神を信じる。見えるものと見えないものを創った者であり、その裁きと計らいは隠れているが、不法であることは決してない。
Qui tamen Pater sine ullo sibi patre Pater est: et idcirco Filius de hoc genitus, cujus generationem humanus sermo edicere non valet, inferior ab eo esse non potest; quia, ut dictum est, verbum, virtus et sapientia ejus est.
PL 17, 522Aこの父は、自らに父を持たない父である。それゆえ、この父から生まれた子は、その生まれを人の言葉で言い表すことはできないが、父より劣ることはありえない。すでに述べたとおり、子は父の言葉であり、力であり、知恵だからである。
Deum ergo Dominum fatemur, Deum Filium Dei Patris altissimi, unici unicum, et cum Patre ac Spiritu sancto unum Deum esse confitemur; cujus licet aequalitatem humanus sermo explicare nequeat, incarnationis tamen ejus sacrosancta ac veneranda mysteria a sancto Gabriele Archangelo sanctam virginem Mariam, quae verbo feta sola conscia aure maritata est, alloquente cognovimus.
PL 17, 522A我々は、主を神と認め、いと高き父なる神の子を神と認め、唯一の者の独り子を認める。そして、父と聖なる霊とともに唯一の神であると告白する。その同等性を人の言葉は説き明かせないが、その受肉の聖にして畏るべき奥義を、我々は、聖なる大天使ガブリエルが聖なるおとめマリア——言葉によって身ごもり、ひとりそれを知り、耳によって嫁いだおとめ〔sola conscia aure maritata の係りは定かでない。sola を aure に係けて「ただ耳によって嫁いだ」とも読める〕——に語りかけたことによって知っている。
Ait enim: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35) .
PL 17, 522Bガブリエルは言うからである。「聖なる霊が汝の上に臨み、いと高き者の力が汝を覆う。それゆえ、汝から生まれる聖なる者は、神の子と呼ばれる」(ルカ1:35)。
Non ergo haec generatio, qua de virgine pro salute nostra natus est, posteriorem eum facit Patri sive tempore, sive potestate; quia non est temporalis genitor, ut Filio praejudicetur ex tempore, quia aeternus Pater Filium genuit coaeternum: nec extrinsecus natum aut factum, ut haeretici mentiuntur, sed ex propria substantia Patris generatum vera fides habet.
PL 17, 522Bしたがって、おとめから我々の救いのために生まれたこの生まれは、子を父より後の者とするものではない。時間の上でも、権能の上でもそうではない。父は時間のうちにある生み手ではなく、子が時間によって不利にされることはないからである。永遠の父が、共に永遠の子を生んだのである。異端者たちが偽って言うように、外から生まれたものや作られたものではなく、父自身の実体から生まれたものと、まことの信仰は受け取る。
Ex Deo ergo vero, in quo aeternitas et omnipotentia perfectae et sanctae Trinitatis consistit, verum Filium confiteri honorificum est: et ideo sicut in Patre nos convenit credere, ita et in Filio; quia hoc omnino est ille qui genitus est, quod ille qui genuit.
PL 17, 522Bしたがって、完全にして聖なる三位一体の永遠と全能がそこにある、まことの神から生まれたまことの子を告白することは、尊いことである。それゆえ、我々が父を信じるのがふさわしいのと同じく、子をも信じるのがふさわしい。生まれた者は、生んだ者とまさに同じものだからである。
Credimus et in Spiritum sanctum, cujus majestatem, potentiam et aequalitatem, quam cum Patre et Filio possidet, ipso donante, jam superius ostendimus, procedentem ex Patre, et communem cum Patre et Filio deitatem, operationem, ac substantiam possidentem: et distinguentes personas in proprietatibus suis; deitatem tamen sanctae Trinitatis inseparabilem confitemur; quia quod nominibus, et personis dirimimus, hoc potestate et deitate et unitate jungimus.
PL 17, 522C我々は聖なる霊をも信じる。その威光、力、そして父と子とともに持つ同等性は、霊自身の賜物によって、すでに先に示した。霊は父から発出し、父と子に共通の神性、働き、実体を持つ。我々はペルソナをそれぞれの固有性において区別しつつ、それでも聖なる三位一体の神性が不可分であることを告白する。名とペルソナによって分けているものを、権能と神性と一体性によって結び合わせているからである。
Ergo vocabulum sanctae Trinitatis grande mysterium et arcanum est; et ideo quando de spiritualibus nobis sermo est, nihil de carnalibus est omnino ante oculos cordis proponendum.
PL 17, 522Cしたがって、聖なる三位一体という呼び名は、大いなる奥義であり、隠されたものである。それゆえ、霊的なことについて語るときには、肉的なことを心の目の前に置いてはならない。
Sanctae ergo et inseparabili Trinitati lux invisibilis, virtus inseparabilis, substantia incomprehensibilis, vita interminabilis est, cui pax sempiterna omnis assistit, quam nulla umquam creatura penetrat, nulla conturbat.
PL 17, 522Dそれゆえ、聖にして不可分の三位一体には、見えない光、不可分の力、把握しがたい実体、終わりなき生命がある。永遠の平和がことごとくこれに仕え、いかなる被造物もこれを貫き通さず、乱すこともない。
Si quis ergo extra Patris majestatem aut Filium vocat, aut Spiritum sanctum, videtur sibi spem de semetipso petere, id est, de simili, non de superiori natura; omne enim quod creatum est, quantum ad hoc pertinet, ex eo quod non erat, factum est, et simile sibi est.
PL 17, 523Aもし誰かが、父の威光の外にあるものとして、子を、あるいは聖なる霊を呼ぶなら〔extra Patris majestatem の係りは定かでない。こう取った〕、その者は、自分自身から、すなわち似たものから希望を求めようとしていると見える。より高い本性からではない。造られたものはすべて、この点に関するかぎり、存在しなかったものから成ったのであり、自分と似たものである。
Ergo Domino Christo Deus Pater propria generatio est; nobis autem adoptione voluntaria: illi pater est per naturam, nobis per gratiam: illi Deus est unitate mysterii, nobis autem potestate. Qui ergo aliud quam hoc tenet, et non ita credit, anathema sit.
PL 17, 523Aしたがって、主キリストにとって、父なる神は自らの生みの親であるが、我々にとっては自由な養子縁組による。キリストにとって父は本性による父であり、我々にとっては恩寵による父である。キリストにとって神は奥義の一体性による神であり、我々にとっては権能による神である。これ以外のことを保ち、そのように信じない者は、呪われよ。
Caput XII
第XII章PL 17, 523ASpiritus autem sanctus ipse est, sicut jam dictum est, qui et Patris et Filii est: ipse est, qui sicut Pater ac Filius replet orbem terrae: ipse est, qui a Filio sanctus et bonus pronuntiatus est: ipse est, qui a David propheta, sicut Dominus Christus, bonus et rectus pronuntiatur (Luc. XI, 13) ; ait enim: Rectum est Verbum Domini, hoc de Filio; et: Eructavit cor meum Verbum bonum.
PL 17, 523A聖なる霊は、すでに述べたように、父のものであり、子のものである。霊は、父と子と同じく地の世界を満たす。霊は、子によって聖なる者、善い者と宣言された。霊は、預言者ダビデによって、主キリストと同じく、善い者、正しい者と宣言される(ルカ11:13)。ダビデは言うからである。「主の言葉は正しい」。これは子について言われたことである。また、「私の心は善い言葉を吐き出した」。
De Spiritu autem sancto: Spiritum rectum innova in visceribus meis; et: Spiritus tuus bonus deducet me in viam rectam (Psal. L, 14; XXXII, 4; XLIV, 1; L, 12; CXLII, 10) .
PL 17, 523B聖なる霊については、「正しい霊を私の心の奥底に新たにせよ」、また、「汝の善い霊が私を正しい道に導く」と言われる(詩篇50:14;32:4;44:1;50:12;142:10)。
Ipse est, qui futura tamquam praesentia praevidet; ipse est, qui nobis Christi Domini nativitatem, mirabilia, persecutionem, passionem, crucem, mortem, sepulturam, resurrectionem, in coelis ascensionem, et ad judicium venturum ante plurimos praenunciavit annos.
PL 17, 523Bこの霊は、未来のことを現在のことのようにあらかじめ見る。この霊は、主キリストの誕生、不思議な業、迫害、受難、十字架、死、埋葬、復活、天への昇り、また裁きのために来ることを、はるか多くの年の前に、我々に告げた。
Sicut ergo Pater sine principio, ita et Spiritum sanctum et Filium habet sine principio coaeternum, genitum ex se, non post se.
PL 17, 523Bしたがって、父が始まりなき者であるように、父は聖なる霊をも子をも、始まりなき、共に永遠の者として持つ。自らから生んだ者であり、自らの後に生んだ者ではない〔genitum(生んだ)は子だけを言うとも取れる〕。
Et ideo sicut Pater omnem antiquitatem temporum antecedit, aeternitate consumit, longaevitate superat; ita et Filium genuit tam sibi in virtute, quam in hac, quam diximus, aequalitate consortem: sed haec virtus, haec sapientia, hoc Verbum, quod Filius est, ut verbis utar Apostoli (Philip. II, 6 et seq.) , cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, ut esset aequalis Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo.
PL 17, 523Cそして、父があらゆる時の古さに先立ち、永遠によってそれを使い尽くし、長い齢によってそれを超えるのと同じく、父は、力においても、我々の述べたこの同等性においても、自らと共にある者として子を生んだ。この力、この知恵、この言葉こそ子である。使徒の言葉を用いれば(フィリピ2:6以下)、「神の形であったが、神と等しくあることを奪い取るべきものとは考えず、かえって自らを空しくし、僕の形をとり、人々と同じ姿になり、有様は人として見いだされた」。
Humiliavit semetipsum usque ad mortem, mortem autem crucis, propter quod et Deus exaltavit illum, et dedit illi nomen, quod est super omne nomen; ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.
PL 17, 523C「自らを低くして、死に至った。それも十字架の死に。それゆえ、神は彼を高く上げ、すべての名にまさる名を与えた。それは、イエスの名において、天上のもの、地上のもの、冥界のものがみな膝をかがめ、すべての舌が、主イエス・キリストは父なる神の栄光にあると告白するためである」。
Ob hoc ergo mysterium Filius Dei Christus vocatur; quod tamen nativitatem ejus secundum carnem, passionem, mortemque significat: sed ista mirabilis et singularis nativitas, qua Christus genitus est, de Spiritu et sancto et Maria virgine facta est, sicut fides sancti symboli testatur.
PL 17, 523Dこの奥義のゆえに、神の子はキリストと呼ばれる。この名は、その肉による誕生、受難、死を指す。しかし、キリストが生まれたこの驚くべき唯一の誕生は、信条の信仰が証しするように、聖なる霊とおとめマリアから成った〔底本は Spiritu et sancto et Maria virgine。et を余分とみて「聖なる霊とおとめマリアから」と読む〕。
Hic ergo unicus in divinitate Filius Dei, etiam in nativitate carnali per quam hominem nostrum, ut salvaret, assumpsit, unicus invenitur; solus est enim natus ex Virgine, quae nec praegnationem de viro, nec corruptionem sensit ex partu.
PL 17, 524Aしたがって、神の子はこの子、神性においては独り子であり、我々の人間を救うために受け取った肉の誕生においても、独り子と認められる。おとめから生まれたのはこの子だけであり、そのおとめは、男からの懐胎も、出産による損なわれも知らなかったからである。
De sancto ergo Spiritu et Maria virgine secundum carnem eum natum fatemur; sic etenim et beatae Mariae virgini futurum, ut jam dictum est, Gabriel Archangelus promiserat dicens: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; et ideo quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35) .
PL 17, 524Aしたがって、我々は、聖なる霊とおとめマリアから、肉に従って彼が生まれたと告白する。すでに述べたように、大天使ガブリエルは福なるおとめマリアにそうなると約束して言ったのである。「聖なる霊が汝の上に臨み、いと高き者の力が汝を覆う。それゆえ、汝から生まれる者は聖なる者、神の子と呼ばれる」(ルカ1:35)。
Qui Filius Dei pro nostra salute sub Pontio Pilato crucifixus est, ac sepultus. Vera ergo caro ex Virgine suscepta, vera crucifixa, vera sepulta, vera est post tertiam diem resuscitata.
PL 17, 524Bこの神の子は、我々の救いのためにポンティウス・ピラトのもとで十字架につけられ、葬られた。したがって、おとめから受け取った肉はまことの肉であり、十字架につけられたのもまことの肉、葬られたのもまことの肉、三日ののちによみがえらされたのもまことの肉である。
Ad viscera igitur sacrae Virginis, et suscipiendi inde carnem, et formandi illic hominem Spiritus sanctus opifex et sanctificator accessit; ut conjunctione Verbi et hominis a prima informatione perfecte Christus mediator Dei et hominum nasceretur, sine fraude humanitatis, sine corruptione deitatis exoriens: obiturus morte, quia creatus; superaturus autem mortis vincula, quasi creator.
PL 17, 524Bそれゆえ、聖なる霊は、造り手として、また聖別する者として、聖なるおとめの胎内に至った。そこから肉を受け取り、そこで人を形づくるためである。言葉と人との結合によって、最初の形づくりから完全に、神と人との仲介者キリストが生まれるためであった。人性を損なうことなく、神性を損なうことなく現れる。造られた者として死ぬはずであり、造り手として死の縄目に勝つはずであった。
Non ergo inter Verbum et assumptum ab eo hominem aliqua separatio dicenda est, quia ex duabus naturis, id est, divina et humana mystica ratione compositis unum Christum Dei Filium confitemur.
PL 17, 524Bしたがって、言葉と、言葉に受け取られた人との間に、何らかの分離があると言ってはならない。奥義にかなった仕方で結び合わされた二つの本性、すなわち神の本性と人の本性から成る一人のキリスト、神の子を、我々は告白するからである。
Caput XIII
第XIII章PL 17, 524CCredere ergo nobis haec, non discutere licet: humiliter quaerere, non superbe inquirere. Verbum ergo et substantia Dei, quae per omnia incorporea est, inseri in corpore humano non poterat, nisi aliqua spirituali natura mediante, id est, anima.
PL 17, 524Cそれゆえ、我々にはこれらを信じることが許されており、論じ立てることは許されていない。へりくだって求めるべきで、高ぶって詮索してはならない。神の言葉であり実体であるものは、あらゆる点で体を持たないものであるから、霊的な本性、すなわち魂が仲立ちしなければ、人の体に植え込まれることはできなかった。
Anima ergo in secreta rationabili arte Verbum Dei capiente, absque ulla contagione viri, Deus natus ex Virgine est.
PL 17, 524Cしたがって、魂が、秘められた理にかなった術によって〔in secreta rationabili arte の読みは定かでない。こう取った〕神の言葉を受け入れ、男のいかなる汚れもなしに、神はおとめから生まれた。
Sicut ergo participatione sui Filius Dei praebens omnibus exemplum, juxta id quod Dei Verbum est atque sapientia, non minuitur communione participii; ita sancta Jesu anima, quae propter nostra peccata et tristis fuit, et conturbata est, nihil exinde contraxit.
PL 17, 524Cそれゆえ、神の子は、自らにあずからせて万人に模範を示すが、神の言葉また知恵であるという点では、あずかりの共有によって減ることがない。同じく、イエスの聖なる魂は、我々の罪のゆえに悲しみ、また乱されたが、そこから何ものも身に帯びなかった。
Haec est, quam dilexit Deus prae participibus suis (Ambr. in Luc., l. X, n. 127) : haec vita nostra, de qua Apostolus ait: Et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3) : haec est, quae dilexit justitiam, et odivit iniquitatem (Psal. XLIV, 8) : haec tristis non pro morte, sed usque ad mortem fuit (Matth. XXVI, 38) : haec in cruce non pro se, sed pro nobis turbata est: non virtus, non sapientia, non Verbum Dei, qui eam pro nostrarum animarum salute assumpsit, et omni virtutum ac sanctitatis decore adornans, in consortium deitatis perduxit.
PL 17, 524Cこれこそ、神が仲間たちにまさって愛した魂である(アンブロシウス『ルカ福音書講解』第10巻127)。これは我々の命であり、使徒はそれについて言う。「汝らの命はキリストとともに神のうちに隠されている」(コロサイ3:3)。これは、正義を愛し、不法を憎んだ魂である(詩篇44:8)。これは、死のためにではなく、死に至るまで悲しんだ魂である(マタイ26:38)。これは、十字架の上で、自分のためにではなく、我々のために乱された魂である。〔乱されたのは〕力でも、知恵でも、神の言葉でもない。神の言葉は、我々の魂の救いのためにこの魂を受け取り、徳と聖さのあらゆる飾りで飾って、神性の交わりに導いたのである。
De hac ergo, quae per omnia nostrarum animarum similis est, Salvator ait: Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam; et: Nemo eam tollit a me, sed ego pono eam a me ipso, et iterum sumo eam (Joan. X, 18) .
PL 17, 525Aしたがって、あらゆる点で我々の魂と同じこの魂について、救い主は言う。「私は、私の魂を置く権能を持ち、それを再び受ける権能を持つ」。また、「誰もそれを私から取りはしない。私が自分からそれを置き、再びそれを受ける」(ヨハネ10:18)。
Haec est beata anima, quae in cruce ad divinitatem clamavit dicens: Deus, Deus meus, respice in me, quare me dereliquisti (Matth. XXVII, 46) ?
PL 17, 525Aこれこそ、十字架の上で神性に向かって叫んだ福なる魂である。「神よ、わが神よ、私を顧みよ。なぜ私を見捨てたのか」(マタイ27:46)。
Clamavit ergo homo divinitatis separatione moriturus: nam cum divinitas mortis libera sit, utique mors esse non poterat, nisi vita discederet, quia vita divinitas est; numquam enim patitur vel mortem, vel corruptionem, quod immortale semper et incorruptum est.
PL 17, 525Bしたがって、叫んだのは、神性の離れによって死のうとしていた人である。神性は死から自由であるから、命が去らなければ、死が起こりえなかったのは確かである。命とは神性であるからである。常に不死で朽ちることのないものは、死も朽ちることも決して受けない。
Deus ergo qui Verbum et Spiritus est, qui ubi vult inspirat (Joan. III, 8) , carnem seu animam susceptam non deseruit invitus: sed quia voluit, ubi voluit, quomodo voluit, et quando voluit, relinquens posuit eam, et iterum assumpsit eam.
PL 17, 525Bそれゆえ、言葉であり霊である神は、望むところに吹く(ヨハネ3:8)。神は、受け取った肉あるいは魂を、いやいや見捨てたのではない。望んだゆえに、望む所で、望むやり方で、望む時に、それを置いて離れ、また再び受け取ったのである。
Non ergo cujusquam jure ac potestate exutus est carne, sed ipse se exuit; nam qui potest non mori, si nollet, procul dubio, quia voluit, mortuus est.
PL 17, 525Bそれゆえ、神は、誰かの権利と権能によって肉を剥ぎ取られたのではなく、自ら脱いだのである。望まなければ死なないことのできる者は、疑いなく、望んだから死んだのである。
Quod ita esse comprobans Apostolus, ait: Spolians se carne, principatus et potestates exspoliavit, triumphans illos in semetipso (Coloss. II, 15) , per mortem scilicet hominis suscepti; ut, sicut idem dicit beatus Apostolus, per mortem hominis suscepti destrueret eum, qui habebat mortis imperium (Hebr. II, 14) , id est, diabolum, et liberaret eos, qui per totam vitam obnoxii erant servituti.
PL 17, 525B使徒はこのことを確かめて言う。「肉を脱ぎ捨てて、もろもろの支配と権威を剥ぎ取り、自分自身において彼らに勝ち誇った」(コロサイ2:15)。すなわち、受け取られた人の死によって、である。同じ福なる使徒の言うように、死の支配を持つ者、すなわち悪魔を、受け取られた人の死によって滅ぼし、生涯を通じて隷属のもとにあった者たちを解き放つためであった(ヘブライ2:14)。
Quod ita futurum multo ante Esaias propheta praedixerat dicens: Sicut ovis ad occisionem ducitur, et sicut agnus coram tondente se obmutuit; et iterum: Oblatus est, quia ipse voluit, ad multorum exhaurienda peccata; et iterum: Tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est; et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus ipse rogavit (Esai. LIII, 7 et seq.) .
PL 17, 525Cイザヤは、はるか前にこのことが起こると預言して言った。「羊のように屠られるために引かれ、子羊のように毛を刈る者の前で黙した」。また、「彼は自ら望んだがゆえに献げられた。多くの者の罪を汲み尽くすためである」。また、「自らの魂を死に渡し、悪人たちとともに数えられた。彼自身が多くの者の罪を担い、背く者たちのために自らとりなした」(イザヤ53:7以下)。
Non ergo necessitate crucem Christus dominus, sed voluntate sustinuit, dicens ad Petrum, qui timoris fragilitate ad crucis mysterium scandalizabatur et humano pavore trepidabat: Vade retro, Satanas, scandalum mihi es; quia non sapis quae Dei sunt, sed quae hominum.
PL 17, 525Cしたがって、主キリストが十字架を耐えたのは、必然によるのではなく、意志による。十字架の奥義につまずき、人としての恐れにおののいていたペトロに、彼は言った。「私の後ろに退け、サタン。汝は私のつまずきである。汝は神のことを思わず、人のことを思っている」。
Calicem enim quem dedit mihi Pater, non vis ut bibam illum (Matth. XVI, 23; Joan. XVIII, 11; Matth. XXVI, 23) .
PL 17, 526A「父が私に与えた杯を、汝は私が飲むことを望まないのか」(マタイ16:23;ヨハネ18:11;マタイ26:23)〔引かれた句はヨハネ18:11に当たる。マタイ16:23は前の節の句で、マタイ26:23は引かれた句に当たらない〕。
Alioquin si non propria voluntate oblatus esset, et crucem sustinere voluisset, qui indicare et praedicere poterat proditorem, et apostolis dicebat: Omnes vos in hac nocte scandalum mei sustinebitis (Matth. XXVI, 31) ?
PL 17, 526Aさもなければ、もし彼が自らの意志で献げられたのでなく、十字架を耐え忍ぶことを望んだのでなかったなら、裏切り者を指し示して予告することができ、使徒たちに「汝らはみな、この夜、私のゆえにつまずく」と言っていた者が、〔そのようなことをしただろうか〕(マタイ26:31)。
Poterat eos qui ad eum comprehendendum missi erant, declinare: quibus intrepidus occurrit et dixit: Quem quaeritis (Joan. XVIII, 4) ? Qui statim ceciderunt retrorsum; quia vocem praesentis Dei ferre non poterant.
PL 17, 526A彼は、自分を捕らえるために遣わされた者たちを避けることもできた。だが恐れずに彼らを迎えて言った。「誰を探しているのか」(ヨハネ18:4)。彼らはたちまち後ろに倒れた。現にいる神の声に耐えられなかったからである。
Non ergo necessitatis fuit ut pateretur, sed voluntatis; non tam suae, sed et Patris, cui dicit: Ut facerem voluntatem tuam, Deus meus, volui (Psal. XXXIX, 9) .
PL 17, 526Aしたがって、彼が苦しんだのは必然によるのではなく、意志による。それも、自分の意志だけでなく、父の意志による。彼は父に言う。「私は汝の意志を行うことを望んだ、わが神よ」(詩篇39:9)。
Per veram ergo carnem immortalis mediatoris Dei et hominum nos mortales redempti, vivificati, salvati atque liberati sumus a laqueis et captivitate diaboli, super quem nobis potestatem dedit dicens: Ecce dedi vobis potestatem calcare super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici (Luc. X, 19) .
PL 17, 526Aしたがって、神と人との不死の仲介者のまことの肉によって、死すべき我々は、贖われ、生かされ、救われ、悪魔の罠と虜囚から解き放たれた。仲介者は、悪魔に対する権能を我々に与えて言う。「見よ、私は汝らに、蛇やサソリを踏みつけ、敵のあらゆる力に勝つ権能を与えた」(ルカ10:19)。
Omnis ergo humilitatis ac mysterii incarnatio ob hoc facta est, ut nos potestatem super diabolum acciperemus, qui se facturam per superbiam cognoscens, in tantam dementiam decidit, ut aequalem se facere voluerit altissimo creatori, dicens: Ponam thronum meum ad aquilonem, et similis ero Altissimo (Esai. XIV, 14) .
PL 17, 526Bあらゆるへりくだりと奥義である受肉は、我々が悪魔に対する権能を受けるために成された。悪魔は、自らが作られたものであることを知りながら、高ぶりによって、いと高き創造者と自らを等しくしようとするほどの狂気に陥り、言った。「私は私の座を北に置き、いと高き者のようになろう」(イザヤ14:14)。
Quod ita esse comprobat Apostolus dicens: Nam quod impossibile erat Legis, in quo infirmabatur, per carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, et de peccato, id est, primi hominis, damnavit peccatum in carne; ut sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo, qui nobis per passionem crucis de latere suo lavacrum et potum martyrio dedicavit, omnes vivificarentur (Rom. VIII, 3; Coloss. II, 15; I Cor. XV, 22) .
PL 17, 526B使徒はこのことを確かめて言う。「律法にできなかったこと、律法が肉によって弱められていたことを、神は、自らの子を罪の肉の似姿において遣わし、罪のゆえに、すなわち最初の人の〔罪〕のゆえに、肉において罪を断罪した」。それは、アダムにおいてすべての者が死ぬように、キリストにおいてもすべての者が生かされるためであった。キリストは、十字架の受難によって、その脇腹から洗いと飲み物を、証しの死によって、我々のために聖別したのである(ローマ8:3;コロサイ2:15;一コリント15:22)。
Caput XIV
第XIV章PL 17, 526COb hoc ergo nos convenit diligentius intueri, quis offerat, cui offerat, quid offerat, et pro quibus offerat is, qui nobis via, veritas, et porta effectus est; de qua porta Spiritus sanctus per Prophetam ait: Haec porta Domini, justi introibunt per eam; et iterum: (Psal. CXVII, 20) .
PL 17, 526Cそれゆえ、誰が献げるのか、誰に献げるのか、何を献げるのか、誰のために献げるのかを——献げるのは、我々にとって道、真理、門となった者である——、我々はより注意深く見つめるのがふさわしい。聖なる霊は預言者を通してこの門について言う。「これは主の門である。義人たちはこれを通って入る」。また、(詩篇117:20)〔「また」に続く句は次の節に回っている。この引照は前の句のもの〕。
Non confundetur, dum loquetur inimicis suis in porta (Psal. CXXVI, 5) . Sed ad istam portam non venient, nisi hi qui meruerint per Dei gratiam et adjutorium de portis mortis exaltari, hoc est, peccatis.
PL 17, 526C「門で自分の敵に語るとき、その者は恥じることがない」(詩篇126:5)。だが、この門に来るのは、神の恩寵と助けによって、死の門、すなわち罪から引き上げられるに値した者たちだけである。
Ejus ergo supplicia, cui credo, constanti professione commemoro, nec me pudet eorum, quae Redemptor mundi et pro mea salute suscepit, et pro sua virtute superavit.
PL 17, 526Cそれゆえ、私は、私が信じる者の苦しみを、揺るぎない告白をもって思い起こす。世の贖い主が、私の救いのために受け、自らの力によって克服したことを、私は恥じない。
Rideas licet, Judaee atque gentilis, quod in eo spem meam locem, quem crucifixum mortuumque profitear; ego tamen in his vulneribus glorior, per quae me placere Redemptori meo, quod tu ignoras, intelligo: Verbum enim crucis, ut ait Apostolus, pereuntibus stultitia est, salvis autem futuris virtus Dei est (I Cor. I, 24 et 25) .
PL 17, 526Dユダヤ人よ、また異邦人よ、汝は笑うがよい。私が、十字架につけられ死んだと告白する者に、私の希望を置くことを。だが私は、これらの傷を誇る。汝の知らないことだが、この傷によって私は私の贖い主に喜ばれると悟っているからである。使徒の言うとおり、「十字架の言葉は、滅びる者たちには愚かさであり、救われる者たちには神の力である」(一コリント1:24–25)〔引かれた句は一コリント1:18に当たる〕。
Ecce Pilati judicis facio mentionem, a quo judicatus est, qui est mundi judex futurus. Quid autem dignitatem fidei meae mordeant poenae illius beati corporis, quas celer resurrectio consecuta destruxit?
PL 17, 527A見よ、私は裁判官ピラトに言及する。やがて世の裁判官となる者が、彼によって裁かれたのである。だが、あの祝福された体の刑罰が、私の信仰の尊厳をどうして損なおうか。速やかな復活がそれに続き、刑罰を無に帰したのである。
Neque enim hic finis fidei meae confessionisque est: sed quid sequatur accipito. Tertia die resurrexit a mortuis, ascendit in coelos, sedet ad dexteram Patris, inde venturus est judicare vivos et mortuos (Act. X, 42) , id est, et justos et peccatores, et Gentiles et Judaeos, seu animas et corpora.
PL 17, 527A私の信仰と告白はここで終わるのではない。続くものを受け取れ。第三の日に死者の中からよみがえり、天に昇り、父の右に座し、そこから生者と死者を裁くために来る(使徒言行録10:42)。すなわち、義人と罪人、異邦人とユダヤ人、魂と体の、どちらをも裁く。
Videturne tibi jam stabilis esse, atque felix nostra credulitas, quae ei innititur, cui nec ipsa mors obviare ac resistere poterit?
PL 17, 527A汝には、我々の信仰がすでに揺るぎなく、幸いなものと見えないか。死そのものも妨げ、抗うことのできない者に、それは寄りかかっているのだから。
Caput XV
第XV章PL 17, 527BDenique numquam magis quanta clementia et patientia Redemptor noster abundaret, apparuit; quam cum mysterii hujus agressus officium est, ut suscipiendo scilicet nostram substantiam, et patibuli et tumuli jura susciperet.
PL 17, 527B実に、我々の贖い主の慈悲と忍耐がどれほど豊かであったかは、この奥義の務めに取りかかったときほど、明らかになったことはない。我々の実体を受け取ることにより、十字架の刑具と墓の掟をも受けたのである。
Nostris ergo prosperis adversa ejus impensa sunt, et divina atque humana in nostro Redemptore natura quoddam inter se sacrum iniere commercium; ut testimonium ab humanitate divinitas, praemium a divinitate ferret humanitas, hoc est, ut vulneribus corporis Deus noster magnitudinem erga nos sui amoris ostenderet, et consortio divinitatis repensari sibi obedientiae gratiam, et animus noster et corpus agnoscerent.
PL 17, 527Bしたがって、彼の逆境は我々の順境のために費やされた。神の本性と人の本性は、我々の贖い主において、互いのあいだで、ある聖なる交換を結んだ。すなわち、神性は人性から証しを受け、人性は神性から報いを受けるためである。つまり、我々の神が体の傷によって我々に対する自らの愛の大きさを示し、従順の恩寵が神性との交わりによって自分たちに報いられることを、我々の心と体が認めるためである〔sibi は心と体を指すと取った。キリストを指すとも読める〕。
Qua igitur fide, quave devotione huic Domino tantorum in nos donorum munifico adhaerere ac servire debeamus, intuendum est; qui ita nullum largiendi modum habuit, ut tantum fidelibus donaret in praemio, quantum ipse possidebat in regno: etiam ut crederemus nos ejus fieri posse cohaeredes, etiam naturae nostrae consors esse delegit; non tamen ut substantiam a divinitatis arce detruderet, sed ut nos infirmos, et in extrema mortis vilitate ac necessitate degentes ad gloriam resurrectionis attraheret.
PL 17, 527Cそれゆえ、これほど多くの賜物を我々に惜しみなく与えるこの主に、どのような信仰、どのような献身をもって寄り添い、仕えるべきかを考えねばならない。主は与えることに限りがなく、報いとして信じる者たちに、自らが国で持つものと同じだけを与えた。我々が主の共同相続人になれると信じるようにさえ、我々の本性の共有者となることを選んだ。ただし、実体を神性の砦から引きずり下ろすためではなく、弱く、死のきわめて卑しい必然のうちに生きる我々を、復活の栄光へと引き寄せるためである。
Quia ergo in se, quidquid nobis pollicebatur, ostendit; et non perire carnis istius substantiam resurgendo perdocuit: et ubi ei post resurrectionem futura esset habitatio, ascensione monstravit.
PL 17, 527C主は、我々に約束するものをすべて自らにおいて示した。また、復活によって、この肉の実体が滅びないことを徹底的に教えた。さらに復活ののちに肉の住まいがどこになるかを、昇天によって示した。
Hoc est ergo magnum, et prorsus magnum pietatis sacramentum, quod in carne manifestatum esse (I Tim. III, 16) , ut rerum proventus, ita gentium Doctor annuntiavit.
PL 17, 527Dしたがって、これこそ大いなる、まことに大いなる敬虔の秘義である。それが「肉において現れた」(一テモテ3:16)ことを、事の成り行きが示したように、諸国民の教師も告げたのである〔quod in carne manifestatum esse は文として整わない。「肉において現れた」と取った〕。
Justificatum autem claret in Spiritu; quoniam mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5) non solum sperandae nobis felicitatis, sed etiam capessendae praebuit veritatis exemplum.
PL 17, 527D「霊において義とされた」ことも明らかである。神と人との仲介者である人、キリスト・イエス(一テモテ2:5)が、我々に、望むべき幸福の模範だけでなく、つかみ取るべき真理の模範をも示したからである。
Quod sane sacramentum pietatis, per quod nos conditor noster ac redemptor amplectitur, sicut testimonio virtutis resplenduit, ita etiam in ascensione assumptum in gloria, celebratum est obsequiis Angelorum; et ideo non est despicienda carnis humanae natura, quae in sanctae Trinitatis substantiam atque consortium per Dominum Christum ingredi meruit.
PL 17, 528Aこの敬虔の秘義によって、我々の創り主にして贖い主は我々を抱く。この秘義は、力の証しによって輝いたように、昇天においても栄光のうちに受け上げられ、天使たちの奉仕によって祝われた。それゆえ、人の肉の本性は軽んじてはならない。主キリストを通して、聖なる三位一体の実体と交わりに入ることにふさわしいとされたからである。
Puto sane quod, Deo donante, de mysterio sanctae Trinitatis, et incarnatione Domini Salvatoris satis dictum sit: verum quoniam in fine dogmatis nostri carnis nostrae ponitur resurrectio; eadem a nobis sunt firmius propter haereticos ac saepius repetenda.
PL 17, 528A私は、神の賜物によって、聖なる三位一体の奥義と、主なる救い主の受肉について、十分に語ったと思う。だが、我々の教えの終わりに我々の肉の復活が置かれているので、異端者たちのゆえに、これはより堅く、またより繰り返して、我々が説かねばならない。
Caput XVI
第XVI章PL 17, 528BVerbum enim Dei, quod dominus Christus est, qui est primogenitus omnis creaturae, et qui est primogenitus ex mortuis, ad imaginem suam, quam prius ipse condiderat, venit; de qua imagine scriptum est: Et plasmavit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam (Gen. I, 27) ; et carnem propter carnem, mediante anima rationabili, ex sancta virgine Maria suscipiens, et similia, id est, animam et carnem per similia purificans, factus est per omnia homo absque peccato.
PL 17, 528Bすべての被造物の初子であり、死者の中からの初子である、主キリストなる神の言葉は、自らが先に創った自らの像のもとへ来た。この像について書かれている。「神は人を、自らの像と似姿に形づくった」(創世記1:27)。言葉は、肉のために肉を、理性ある魂を仲立ちとして、聖なるおとめマリアから受け取り、似たもの、すなわち魂と肉を、似たものによって清めて、あらゆる点で罪のない人となった。
Mediante ergo anima Deo et carni, hic, qui omnes, sicut ait Apostolus, divites faciens, pauper effectus est, ut illius inopia nos divinis atque coelestibus divitiis ditaremur (II Cor. VIII, 9) ; per signum illud salutis, quod Deus generi dedit humano, dicente Esaia propheta (Esai. VII, 14 et seq.) : Ecce Dominus dabit vobis signum, ecce Virgo concipiet in utero, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, nobiscum Deus: qui antequam sciret vocare patrem aut matrem suam, butyrum et mel manducavit, id est, Spiritu sancto repletus est, cujus doctrina nobis dulcior super mel et favum est: qui spolia Samariae a Magis accipiens, homo, rex, et Deus comprobatus est.
PL 17, 528B使徒の言うように、すべての人を富ませる者は、魂が神と肉とを仲立ちするゆえに、貧しくなった。その貧しさによって、我々が神的で天上の富で富まされるためである(二コリント8:9)。これは、預言者イザヤの言葉による、神が人類に与えた救いのしるしを通してである(イザヤ7:14以下)。「見よ、主は汝らにしるしを与える。見よ、おとめが胎に宿り、子を産み、その名はエマヌエルと呼ばれる」。これは訳せば「神は我々とともに」である。この子は、父または母を呼ぶことを知る前に、バターと蜜を食べた。すなわち聖なる霊に満たされた。その教えは、蜜よりも蜂の巣よりも、我々にとって甘い。博士たちからサマリアの戦利品を受けた彼は、人、王、神であると証明された。
De hoc etiam mirabili signo sanctus Simeon ad Mariam virginem dicit: Ecce hic positus est in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur (Luc. II, 34) .
PL 17, 528Cこの驚くべきしるしについて、聖なるシメオンはおとめマリアに言う。「見よ、この子はイスラエルの多くの人の倒れと立ち上がりのために、また反対を受けるしるしとして置かれた」(ルカ2:34)。
De quo signo et beatus apostolus Paulus ait: Judaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt (I Cor. I, 22) .
PL 17, 528Cこのしるしについて、福なる使徒パウロも言う。「ユダヤ人はしるしを求め、ギリシア人は知恵を探す」(一コリント1:22)。
Pro imagine ergo sua Christus, quam in primo condiderat homine, quam viderat in homine diaboli arte fucatam, venit in similitudinem peccati; ut hominem per passionem crucis et mortem ad pristinam revocaret imaginem (Rom. VIII, 3) : quae imago per incuriam quidem obscurari potest, deleri autem per naturam non potest.
PL 17, 528Dそれゆえ、キリストは、最初の人に創った自らの像のために、その像が悪魔の術で塗り隠されたのを見て、罪の似姿において来た。十字架の受難と死によって人をもとの像に呼び戻すためである(ローマ8:3)。この像は、不注意によって曇らされることはありえるが、本性によって消し去られることはありえない。
De hac imagine ait Propheta: Quamquam in imagine Dei perambulet homo, tamen vane conturbabitur (Psal. XXXVIII, 7) . Nullus ergo est, qui non aliquam imaginem habeat, id est, aut sanctitatis aut peccati.
PL 17, 529Aこの像について、預言者は言う。「人は神の像のうちに歩んでも、むなしく乱される」(詩篇38:7)。したがって、何らかの像を持たない者はいない。すなわち、聖さの像か、罪の像かである。
In imaginem Dei ambulamus, quando cogitationes bonae, quae nobis a Deo insitae sunt, in nobis permanent, et ad opera nos bona perducunt.
PL 17, 529A善い思いが、神によって我々の内に植えられて我々の内にとどまり、我々を善い業に導くとき、我々は神の像のうちに歩んでいる。
Memoria ergo Dei excludit a corde nostro cuncta flagitia atque peccata, quae diabolus nititur in corde nostro seminare atque depingere. Unde dicitur a Propheta: Domine, in civitate tua imagines eorum ad nihilum rediges (Psal. LXXII, 20) .
PL 17, 529Aそれゆえ、神の記憶は、あらゆる恥ずべきことと罪を、我々の心から締め出す。悪魔は、それを我々の心に蒔き、描こうとするのである。そこで預言者は言う。「主よ、汝の都で、彼らの像を汝は無に帰す」(詩篇72:20)。
Nihil ergo prodest legisse vel audisse, nisi ea quae aut legeris, aut audieris bona, in memoriae thesauro reposueris.
PL 17, 529Bしたがって、読んだり聞いたりしても、あなたが読んだ善いことや聞いた善いことを記憶の宝庫に納めるのでなければ、何の益もない。
Sicut ergo tria sunt in homine, id est, corpus, anima, et spiritus; sic tria sunt eminentiora, quae nos aut ad bona aut ad mala perducunt, hoc est, aut cogitatio, aut locutio, aut operatio.
PL 17, 529B人に三つのもの、すなわち体、魂、霊があるように、我々を善あるいは悪に導く、きわだった三つのものがある。すなわち、思い、言葉、行いである。
Quae tria breviter Spiritus sanctus in primo psalmo comprehendit dicens: Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit (Psal. I, 1) .
PL 17, 529B聖なる霊は、この三つを、第一の詩篇で簡潔に言い表して言う。「不敬な者たちの計らいに歩まず、罪人たちの道に立たず、疫病の座に座らなかった人は幸いである」(詩篇1:1)。
Isti sunt terni stratores diaboli, qui miserae insidiantur animae; ut aut in dicto, aut in facto, aut in cogitatu eam incitent ad peccatum.
PL 17, 529Bこれらが、悪魔の三つの待ち伏せ者である〔stratores。語義が定かでない。こう取った〕。哀れな魂を狙い、言葉において、行いにおいて、思いにおいて、罪へ駆り立てようとする。
Spiritu ergo, anima, et corpore aut bene agimus, aut male; aut casti sumus, aut fornicamur: et ideo sicut avari atque raptores servi sunt mammonae; et sicut gluttones et ebriosi servi sunt ventris atque libidinis; sic omne peccatum dominatur hominibus, probante hoc propheta ac dicente: Erunt quinque civitates in terra Aegypti, loquentes lingua Chanaan (Esai. XIX, 18) , hoc est, quinque sensus carnales, qui miserae animae tenebris Aegypti oppressae loquuntur; Aegyptus enim persequens sive tribulans atque coarctans interpretatur.
PL 17, 529Bそれゆえ、霊と魂と体によって、我々は善を行い、あるいは悪を行う。貞潔でもあり、淫行を犯しもする。したがって、貪欲な者や略奪者がマモンの奴隷であり、大食らいや酒に溺れる者が腹と情欲の奴隷であるように、あらゆる罪は人々を支配する。預言者はこのことを証しして言う。「エジプトの地に、五つの都があり、カナンの言葉を話す」(イザヤ19:18)。これは、エジプトの闇に押さえつけられた哀れな魂が語る、肉の五つの感覚のことである。エジプトは、「迫害する者」、あるいは「苦しめ、狭める者」と訳されるからである。
Nisi ergo aquilonem frigidissimum ventum calore fidei, Christo nos juvante, qui bona et docet et delectatur, vicerimus; statim nobis calorem concupiscentiae atque libidinis suscitabit.
PL 17, 529Cそれゆえ、我々は、最も冷たい風である北風を、信仰の熱によって、善を教え、かつ善を喜ぶキリストの助けを得て打ち負かさなければ、風はたちまち我々のうちに、欲望と情欲の熱をかき立てるだろう。
Attenuetur ergo jejuniis caro, et circumcidatur omni concupiscentiae cultro, nec regnet peccatum in nostro mortali corpore (Rom. VI, 12) ; ut effugere consortia mundi et opprobria diaboli possimus. Jejunium ergo, contritio atque humiliatio animae est; afflictio autem corporis.
PL 17, 529Cそれゆえ、肉は断食によって細らされ、あらゆる欲望の刃で割礼されるべきであり、罪が我々の死すべき体を支配することがないようにせよ(ローマ6:12)。我々が世の交わりと悪魔の辱めから逃れられるためである。断食とは、魂の悔恨とへりくだりであり、また体の苦行である。
Caput XVII
第XVII章PL 17, 530AHaec de imagine Dei, ad quam factus est homo, dicta sufficiant. Nunc autem ad ordinem revertamur. Ex matre ergo virgine natus est inter homines, sine homine patre; quia patrem Deum habebat in coelis, quem negare non venerat, ut ex alio nasceretur.
PL 17, 530A神の像、すなわち人がそれに従って造られた像について、以上の言葉で足りる。だが今は順序に戻ろう。それゆえ、彼は、おとめである母から、人間たちの中に、人間の父なしに生まれた。天に神を父として持っており、別の者から生まれるために、その父を否むために来たのではなかったからである。
Propter sententiam ergo Evae virginis (Gen. III, 16) , quam post peccatum excepit, quae cum immortalis esset, post transgressionem effecta mortalis est, ipse per Virginem venit: et sicut per virginem mors dominata est; ita per Mariam virginem venit ille, qui mortem vinceret.
PL 17, 530Aしたがって、おとめエバの宣告(創世記3:16)——彼女は罪ののちにこれを受けた。不死であったのに、背きののち死すべき者となった——のゆえに、彼自身がおとめを通して来た。おとめによって死が支配したように、おとめマリアを通して、死に勝つ者が来た。
Occasio mortis ingressa per lignum est, sed morte Domini per lignum exclusa est: mulier de latere viri dormientis producta est (Gen. II, 22) ; similiter autem et Ecclesia de latere Christi in cruce per passionem et soporem mortis formata est.
PL 17, 530A死の機会は木を通して入ったが、主の死によって、木を通して締め出された。女は眠る男の脇腹から出された(創世記2:22)。同じように、教会も、十字架上のキリストの脇腹から、受難と死の眠りによって形づくられた。
Ex latere viri formata est femina; et ideo in latere percutitur Dominus, ut pro muliere vir patiatur, ex cujus latere formata est, quae eum suasit.
PL 17, 530B女は男の脇腹から形づくられた。それゆえ、主も脇腹を突かれる。女のために男が苦しむためである。その脇腹から形づくられた女が、男を説き伏せたのである。
Sed videamus, quia locus expetit, jam quid haereticis respondendum sit, qui animam Adae aut portionem Dei esse volunt, aut ante eum factam, quam ejus corpus de terra fingeretur: quod prorsus alienum a fide catholica, et extraneum est.
PL 17, 530Bだが、場所が求めるので、異端者たちに何と答えるべきかを見よう。彼らは、アダムの魂が神の一部であるとし、あるいは、その体が地から形づくられる前に、魂が造られていたと主張する。これは公同の信仰とまったく相容れず、無縁である。
Scriptum namque est quia plasmavit Deus hominem de limo terrae, et post plasmationem insufflavit in eo spiritum vitae; et factus est homo in animam viventem (Gen. II, 7; Sap. XV, 11) .
PL 17, 530B書かれているからである。神は人を地の泥から形づくり、形づくったのちに、その内に命の息を吹き込んだ。こうして人は生きる魂となった(創世記2:7;知恵の書15:11)。
Quod ita esse Evae mulieris non edocet exemplum, quae cum de costa Adae in mulierem formata esset, postea animam a Deo accepit; quae creationis forma usque ad finem mundi in nobis servatur, sicut Esaias propheta testatur dicens: Qui format spiritum hominis in eo; et David: Qui finxit singillatim corda eorum (Psal. XXXII, 15) .
PL 17, 530B女エバの例は、そのとおりであることを示していないだろうか〔底本は non edocet。反語の問いとして読んだ。nos edocet(我々に教える)の誤りとも読める〕。彼女は、アダムの肋骨から女に形づくられたのちに、神から魂を受けた。この創造の型は、世界の終わりまで我々のうちに保たれる。預言者イザヤが証しして言うとおりである。「人の内に、その霊を形づくる者」〔この句はゼカリヤ12:1に当たる〕。またダビデも言う。「彼らの心を、一人ひとり形づくった者」(詩篇32:15)。
Ergo secundum tam evidens exemplum, nec prior est anima corpore, nec antea condita, nec ex Dei substantia, nec in corporeis atque irrationabilibus creaturis, ut haeretici volunt, multo ante jam tempore nescio ubi fuisse conversata, quod unde probent, non habent.
PL 17, 530Cそれゆえ、これほど明白な例に従えば、魂は体に先立つのではなく、先に造られたのでもなく、神の実体からのものでもない。また、異端者たちが望むように、体を持つ理性なき被造物の内に、はるか前からどこかで暮らしていたのでもない。彼らは、それを証明する手立てを持たない。
Caput XVIII
第XVIII章PL 17, 530CQuotidie ergo Deus majestatis in plasmatis jam corporibus animas facit, et immittit, sicut Moyses legislator de mulieribus praegnantibus testatur: quae formatum, aut necdum formatum infantem habent (Exod. XXI, 23 et 24) .
PL 17, 530Cそれゆえ、威光の神は、毎日、すでに形づくられた体の内に魂を造り、送り込む。立法者モーセが妊婦について証しするとおりである。彼女たちは、形のできた子、あるいはまだ形のできていない子を宿している(出エジプト記21:23–24)。
Quod ita esse comprobat Dominus dicens: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Johan. V, 17) .
PL 17, 530C主はこのことを確かめて言う。「私の父は今に至るまで働いている。私も働いている」(ヨハネ5:17)。
Sicut ergo impium est animam hominis de substantia Dei, vel animam ex anima dici: ita impium est dicere quod ante plasmationem corporis facta sit; cum ipse Adam proclamet, dicens: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea (Gen. II, 23) .
PL 17, 530Dしたがって、人の魂が神の実体からのものである、あるいは魂が魂から生じると言うのが不敬であるように、体が形づくられる前に魂が造られたと言うのも不敬である。アダム自身が声を上げて言っているからである。「これこそ、今や、私の骨の骨、私の肉の肉」(創世記2:23)。
Aliud ergo est Deus, aliud anima hominis; quia ab eo, non de eo facta est. Deus enim invisibilis est, incorruptibilis, impenetrabilis, incoinquinabilis, qui nulla ex parte corrumpi potest, et cui nulla ex parte noceri potest: anima autem hominis, quae Deus non est, peccati capax est, et in aerumna versatur, et in falsitatem ducitur, tentatur, caecatur, conturbatur, corrumpitur, captivatur; et ideo virtute indiget liberatoris.
PL 17, 531Aしたがって、神と人の魂とは別のものである。魂は神によって造られたのであって、神からではないからである。神は見えず、朽ちず、貫かれず、汚されず、いかなる点でも損なわれることがなく、いかなる点でも害されることがない。だが、人の魂は、神ではなく、罪を犯しうるものであり、苦難のうちにあり、偽りに導かれ、試みられ、目をくらまされ、乱され、損なわれ、虜にされる。それゆえ、解き放つ者の力を必要とする。
Haec ergo mutatio animae, haec varietas ostendit mihi manifeste, quod anima hominis nec Deus, nec de ejus substantia sit; nam si anima hominis substantia Dei est, secundum illos qui hoc dicunt, contristatur substantia Dei, pecipitur substantia Dei, caecatur substantia Dei, corrumpitur substantia Dei, captivatur substantia Dei; et modo judicatur, et in die judicii carne suscepta cum diabolo in aeterno igne damnabitur: quod quam sit impium, qui sanum sapit, intelligit.
PL 17, 531A魂のこの変化、この多様さは、人の魂が神でも神の実体からのものでもないことを、私にはっきり示す。人の魂が神の実体であるなら、そう言う者たちによれば、神の実体が悲しみ、神の実体が欺かれ〔底本は pecipitur。decipitur と読む〕、神の実体が目をくらまされ、神の実体が損なわれ、神の実体が虜にされる。そして今は裁かれ、裁きの日には肉を受けて悪魔とともに永遠の火で罰せられる。それがいかに不敬であるかは、健全な思いを持つ者なら悟る。
Clamat ipse Dominus apostolos suos confortans, ac dicit: Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam (Matth. II, 28) .
PL 17, 531B主自らが、使徒たちを励まして叫んで言う。「体を殺しても魂を殺すことのできない者たちを恐れるな。むしろ、魂も体もゲヘナで滅ぼすことのできる者を恐れよ」(マタイ2:28)〔引かれた句はマタイ10:28に当たる〕。
Numquid secundum istos vesanos, ut jam dictum est, portionem aut naturam suam Deus judicabit? Absit.
PL 17, 531Bこの狂った者たちによれば、すでに述べたように、神は自らの部分あるいは本性を裁くことになるのか。断じてそうではない。
Et ideo in ipsis corporibus, quibus nati sumus, et ex quibus animae nostrae egressae mortui sumus, in ipsis post resurrectionem animae nostrae, Deo jubente, introeunt; et resurgunt, si bona fecerunt, in resurrectionem vitae ad gloriam regni coelorum percipiendam: si autem mala egerunt, in resurrectionem judicii et opprobrium et confusionem sempiternam.
PL 17, 531Bそれゆえ、我々が生まれた体、そこから我々の魂が出て我々が死んだその体そのものの中に、復活ののち、神の命令によって、我々の魂は入る。そして、善を行った者は、天の国の栄光を受けるために、命の復活へとよみがえり、悪を行った者は、裁きの復活、永遠の恥辱と辱めへとよみがえる。
Quod ita futurum comprobat beatus Apostolus dicens: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque propria corporis sui, prout gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10) .
PL 17, 531C福なる使徒は、これが起こることを確かめて言う。「我々はみな、キリストの裁きの座の前に現れねばならない。各人が、自分の体で行ったことに応じて、善であれ悪であれ、報いを受けるためである」(二コリント5:10)。
Tunc enim secundum vaticinium Esaiae prophetae (Esai. XXIV, 2) , nulla erit diversitas inter nobilem et ignobilem, sacerdotem et laicum, servum et dominum, ancillam et dominam ejus, divitem et pauperem, feneratorem et eum qui aere premitur alieno, inter ementem et vendentem (Ita Hieron. in eumd. loc. Esai.) .
PL 17, 531Cそのとき、預言者イザヤの預言(イザヤ24:2)によれば、貴い者と卑しい者、祭司〔sacerdos〕と平信徒、奴隷と主人、女奴隷とその女主人、富む者と貧しい者、金貸しと借金に苦しむ者、買う者と売る者のあいだに、何の違いもなくなる(ヒエロニュムスも同じ箇所のイザヤ書について同じように言う)。
Omnes ergo ex aequo stabunt ante tribunal Christi, nec erit personarum acceptio apud Deum. Quod et sanctus Job iisdem propemodum verbis annuntiat dicens: Parvus et magnus ibi sunt, et servus est liber a Domino suo (Job III, 19) .
PL 17, 531Cしたがって、すべての者が等しくキリストの裁きの座の前に立ち、神のもとに人を偏り見ることはない。聖なるヨブも、ほとんど同じ言葉でこれを告げて言う。「小さい者も大きい者もそこにおり、奴隷は主人から自由である」(ヨブ記3:19)。
Et Salvator in Evangelio, cui omne judicium propter gloriosam passionem hominis suscepti traditum est, pleno sermone testatur dicens: Cum enim venerit Filius hominis cum Angelis sanctis in majestate Patris sui, tunc reddet unicuique secundum opera ejus (Matth. XXV, 31) .
PL 17, 531D救い主も福音書の中で——受け取られた人の栄光ある受難のゆえに、すべての裁きが彼に渡された——十分な言葉で証しして言う。「人の子が、聖なる天使たちとともに父の威光のうちに来るとき、そのとき、各人にその業に応じて報いる」(マタイ25:31)。
Haec omnia ergo futura sunt; quia quod futurum est, per prophetas Dominus est locutus, qui dicit: Ego visiones multiplicavi, et in manu prophetarum assimilatus sum (Osee XII, 10) .
PL 17, 532Aしたがって、これらのことはすべて起こる。起ころうとしていることを、主は預言者たちを通して語ったからである。主は言う。「私は幻を増し加え、預言者たちの手によって似せられた」(ホセア12:10)。
Caput XIX
第XIX章PL 17, 532AAd quod incarnationis secretum supra scriptus propheta miratur ac dicit: O custos quid de nocte? quid de nocte custos? Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Vae mihi.
PL 17, 532Aこの受肉の秘密に、先に記した預言者は驚いて言う。「見張りよ、夜はどうか。見張りよ、夜はどうか。私の秘密は私に、私の秘密は私に。私に災いあれ」。
Cum, inquit propheta, haec audissem (Esai. XXI, 11; Esai. XXIV, 16) ; quod videlicet Deus majestatis carnem esset induturus et vaticinium in eum explendum esse prospicerem: locutus sum mihi interno cordis affectu; quia non possum cuncta narrare, quae cerno: haeret lingua faucibus meis, vox dolore ac pavore concluditur; quod tanta mysteria ante oculos versantur meos.
PL 17, 532A預言者は言う。「私がこれらを聞いたとき」(イザヤ21:11;24:16)。すなわち、威光の神が肉をまとい、彼において預言が成就することを私は見通したとき、「私は、心の内なる思いで私に語った」。私は、見ているすべてを語ることができない。舌は私の喉に貼りつき、声は痛みと恐れでふさがれる。これほど大いなる奥義が、私の目の前を巡っているからである。
Video enim praesentia, quae futura sunt: intelligo quod custos Samaritanus ille est ejus, qui de Hierusalem descendens in Hiericho, incidit in latrones. (Luc. X, 33) .
PL 17, 532B私は、将来に起こることを、現在のこととして見ているからである。その見張りが、エルサレムからエリコに下って強盗に襲われた者の、あのサマリア人であること〔ejus の係りは定かでない。「襲われた者の〔ための〕」と取った〕を、私は悟る(ルカ10:33)。
Iste est custos, cui beatus Job dixit (Job. VII, 20) : O custos hominum, quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis? Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam?
PL 17, 532Bこの見張りに、福なるヨブは言った(ヨブ記7:20)。「人々の見張りよ、なぜ汝は私を汝に逆らう者とし、私は自分自身にとって重荷となったのか。なぜ汝は私の罪を取り去らず、私の不法を除かないのか」。
Iste est custos qui dicit: Super custodiam meam ego sum jugiter, tot diebus et noctibus stans (Esai. XXI, 8) ; et de quo Propheta dicit: Ecce non dormitabit, neque obdormiet, qui custodit Israel (Psal. CXX, 4) .
PL 17, 532Bこの見張りが言う。「私は見張り所の上に、絶えず、多くの昼と夜を立っている」(イザヤ21:8)。また、預言者は彼について言う。「見よ、イスラエルを守る者は、まどろむことも眠ることもない」(詩篇120:4)。
Propter haec ergo vocabula, prophetae, et quia commutantur saepius personae in eis plurimae ac parabolae, obscuri sunt. Sed nunc jam ad ordinem revertamur.
PL 17, 532Cそれゆえ、これらの語のゆえに、また彼らの書の中では多くの人物や譬えがしばしば入れ替わるので、預言者たちは分かりにくい。だが、今や順序に戻ろう。
Caput XX
第XX章PL 17, 532CSolent igitur nobis haeretici, qui carnis negant resurrectionem, illud beati Apostoli testimonium opponere, quo dicit: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (I Cor. XV, 50) ; reticentes illud callide, quod sequitur.
PL 17, 532C異端者たち、すなわち肉の復活を否む者たちは、我々に対して、福なる使徒のあの証言を持ち出すのが常である。「肉と血は神の国を所有しない」(一コリント15:50)。だが、それに続く言葉を彼らはずる賢く黙っている。
Cum enim dixisset: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, sequitur ac dicit: Nec corruptio incorruptelam possidebit (Ibidem).
PL 17, 532C使徒は「肉と血は神の国を所有しない」と言ったのち、続けて言う。「朽ちるものは、朽ちないことを所有しない」(一コリント15:50)。
Haec ergo dicta sunt, non quo dispereat natura corporum sanctorum nostrorum, sed quo corruptivum hoc induat incorruptionem, sicut idem comprobat Apostolus dicens: Sic et resurrectio mortuorum; seminatur in corruptione, surget in incorruptione: seminatur in ignobilitate, surget in gloria: seminatur in infirmitate, surget in virtute: seminatur corpus animale; surget corpus spirituale (Ibidem, 42 et seq.) .
PL 17, 532Cしたがって、これらは、我々の聖なる体の本性が滅びるという意味で言われたのではなく、この朽ちるものが朽ちないことを着る、という意味で言われた。同じ使徒がこれを確かめて言うとおりである。「死者の復活もまたそうである。朽ちるものとして蒔かれ、朽ちないものとして立ち上がる。卑しいものとして蒔かれ、栄光あるものとして立ち上がる。弱いものとして蒔かれ、力あるものとして立ち上がる。魂の体が蒔かれ、霊の体が立ち上がる」(一コリント15:42以下)。
Isti sunt enim quatuor ordines resurrectionis, qui in virga illa sacerdotali, quae in tabernaculo Domini floruit, praefigurabantur (Num. XVII, 8; Levit. XXVI, 19) .
PL 17, 532Dこれが、主の幕屋で花を咲かせたあの祭司の杖によって、あらかじめ示されていた復活の四つの段階である(民数記17:8;レビ記26:19)〔レビ記26:19は次の節に引かれる句に当たる〕。
Sic ergo accipiendum est: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, quomodo illud, quod comminatur Deus populo peccatori, dicens: Ponam coelum, quod super vos est, aeneum; et terram, quam calcatis, ferream: non quod elementorum natura mutetur, sed quod per aes et ferrum poenarum magnitudo monstretur.
PL 17, 533Aそれゆえ、「肉と血は神の国を所有しない」は、神が罪ある民を脅して言う言葉と同じように解さねばならない。「私は、汝らの上にある天を青銅とし、汝らの踏む地を鉄とする」。元素の本性が変わるという意味ではなく、青銅と鉄によって刑罰の大きさが示される、という意味である。
Veram ergo resurrectionem futuram in semetipso nobis Dominus Christus manifestavit, qui post tertiae diei resurrectionem typos clavorum et lanceae vulnus discipulis dubitantibus demonstravit (Luc. XXIV, 40) .
PL 17, 533A主キリストは、自らにおいてまことの復活が起こることを、我々に示した。三日目の復活ののち、疑う弟子たちに、釘の跡と槍の傷を見せたのである(ルカ24:40)。
Caput XXI
第XXI章PL 17, 533ANon ergo contemnamus carnem nostram male et luxuriose vivendo, in qua Dominus Christus et natus et passus est, et resurrexit: non despiciamus lutum carnis nostrae, quod in Domini Christi deitatem, quae ignis est, excoctum in testam purissimam regnat in coelis.
PL 17, 533Aそれゆえ、悪く、放埒に生きて、我々の肉を軽んじてはならない。その肉の中に、主キリストは生まれ、苦しみ、よみがえった。我々の肉の泥を侮ってはならない。この泥は、火である主キリストの神性の中で、きわめて清い陶器に焼き上げられて、天で王として治めているのである。
Quaerendum sane est, cur Apostolus dixerit: Etenim Deus noster ignis consumens est (Hebr. XII, 29) : Deus enim noster, qui ignis vivus, divinus et aeternus est, non istas materias corporales, sed conscientias peccatorum consumit, et in sui charitate corda nostra succendit.
PL 17, 533B確かに、問うべきことがある。なぜ使徒は言ったのか。「実に、我々の神は焼き尽くす火である」(ヘブライ12:29)。我々の神は、生ける、神的で永遠の火であり、このような物質的なものを焼き尽くすのではなく、罪の良心を焼き尽くし、自らの愛によって我々の心に火をともすからである。
Et ideo Angeli qui pleni sunt charitate, et ipsi ignis appellantur (Psal. CIII, 4) . Sed et sancti quique, qui illo igne accensi sunt, de quo Dominus ait: Ignem veni mittere in terram, et quam volo ut accendatur (Luc, XII, 49) ! et iterum: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris (Ibidem 35).
PL 17, 533Bそれゆえ、愛に満ちた天使たちも、火と呼ばれる(詩篇103:4)。また、主が言うあの火に燃え立たされた聖なる者たちもみな、〔火と呼ばれる〕。主は言う。「私は地に火を投じるために来た。それが燃え上がることを、私はどれほど望むか」(ルカ12:49)。また、「汝らの腰に帯を締め、汝らの手に燃えるともし火を持て」(ルカ12:35)。
De quo et Apostolus ait: Spiritu ferventes, Domino servientes (Rom. XII, 11) . Ergo divinus sermo ignitus est et fervens.
PL 17, 533C使徒もこの火について言う。「霊に燃え、主に仕えて」(ローマ12:11)。したがって、神的な言葉は火のようであり、燃えている。
Quod ipse Dominus comprobat dicens ad Hieremiam prophetam: Ecce dedi verba mea in ore tuo sicut ignem (Jer. V, 14) ; quem ignem intra se ipse propheta exaestuantem declarat dicens: Factumque est in corde meo quasi ignis exastuans (Ibid. XX, 9) .
PL 17, 533C主自身が、預言者エレミヤに言ってこれを確かめる。「見よ、私は私の言葉を、火のように汝の口に与えた」(エレミヤ5:14)。預言者自身は、自らの内に沸き立つこの火について言う。「それは私の心の中で、沸き立つ火のようになった」(エレミヤ20:9)。
Quod ergo dictum est: Deus noster ignis consumens est, ita dictum est, non quo Deus qui spiritus est, ignis sit; sed quo justos illuminet, sustinentibus vero poenam ignis esse videatur. Haec de eo quod dictum est: Deus noster ignis consumens est. Nunc ad ordinem revertamur.
PL 17, 533Cそれゆえ、「我々の神は焼き尽くす火である」と言われたのは、霊である神が火であるという意味ではなく、義人たちを照らし、刑罰を受ける者たちには火と見える、という意味である。以上は、「我々の神は焼き尽くす火である」と言われたことについてである。今や順序に戻ろう。
Caput XXII
第XXII章PL 17, 533CQuomodo ergo resurrectio carnis negatur, cum multo ante per prophetam ex persona sua Dominus Christus dixerit: Caro mea requiescit in spe (Psal. XV, 9) ; et in alio loco: Caro ejus non videbit corruptionem (Act. II, 31) ; et iterum: Sepultura ejus sublata est: et iterum: Et videbit omnis caro salutare Dei; et iterum: Veniet omnis caro, quae adoratura est in conspectu Domini (Esai. LXIX, 23; I Tim. II, 8) , id est, aut in Hierusalem coelesti, aut in omni loco, ubi corruerit, aut sepulta fuerit, secundum illud Apostoli: Volo viros orare in omni loco, levantes manus mundas; si enim sol, qui creatura est, cui praecipitur ut oriatur, in omni orbe terrarum videtur, ac radios suos extendit; quanto magis creator et omnipotens Deus in omni credendus est consistere loco!
PL 17, 533Cそれなのに、どうして肉の復活が否まれるのか。主キリストは、はるか前に預言者を通して、自らの人格から言ったのではないか。「私の肉は希望のうちに憩う」(詩篇15:9)。また、別の箇所では、「その肉は朽ちるのを見ない」(使徒言行録2:31)。また、「その埋葬は取り去られた」。また、「すべての肉は神の救いを見る」。また、「主の前で礼拝するために、すべての肉が来る」(イザヤ69:23〔底本は LXIX。引かれた句はイザヤ66:23に当たる。ミーニュの脚注が挙げるローマ版の ut adoret in conspectu meo(私の前で礼拝するために)も、この句に合う〕;一テモテ2:8)。すなわち、天のエルサレムで、あるいは、肉が倒れ、あるいは葬られた、あらゆる所で、ということである。使徒の言葉のとおり、「私は、男たちがあらゆる所で、清い手を上げて祈ることを望む」。造られたものである太陽は、昇れと命じられて、全世界のあらゆる所に見え、光線を伸ばす。まして、創造主であり全能の神は、あらゆる所に存在すると信じるべきではないか。
Cui Propheta dicit: Quo ibo a facie tua? Si descendero in infernum, ades (Psal. CXXXVIII, 7 et 8) ; et caetera.
PL 17, 534Aこの神に預言者は言う。「汝の顔を離れて私はどこへ行こう。冥界に下っても、汝はそこにいる」(詩篇138:7–8)。などと続く。
Si ergo omnis caro adoratura est Dominum, et e contrario cadavera virorum, qui praevaricati sunt in Deum, aeternis tradentur ardoribus; in utramque partem vera carnis erit resurrectio.
PL 17, 534Aしたがって、すべての肉が主を礼拝するのであり、またその反対に、神に背いた者たちの死体は、永遠の火熱に渡される。いずれの側にも、肉の復活はまことのものとなる。
Et ideo nec ad dexteram, nec ad sinistram ab hac sancta et catholica fide declinandum nobis est, id est, ut nec judaicum, nec haereticum errorem sequamur; quorum alii qui carnales sunt, solas diligunt carnes: alii ingrati beneficiorum Dei habere detrectant, quod Dominus Jesus Christus et natus habuit, et resurgens possidet in aeternum.
PL 17, 534Aそれゆえ、右にも左にも、この聖なる公同の信仰から逸れてはならない。すなわち、ユダヤ人の誤りにも異端者の誤りにも従ってはならない。そのうち一方の、肉的な者たちは肉だけを愛し、他方の、神の恩恵に恩知らずな者たちは、主イエス・キリストが生まれたときにも持ち、よみがえって永遠に所有しているもの〔肉〕を、持つことを拒む。
Haec est enim vera resurrectio, quae sic gloriam carni tribuit, ut non auferat veritatem, sicut jam dictum est, dicit Apostolus: Corruptibile hoc induet incorruptionem, et mortale hoc induet immortalitatem; et iterum: Nolumus igitur spoliari, subaudi carne: sed superindui cupientes gloriam, quae de coelo est; et iterum: Ut vestiti et non nudi inveniamur, ut devoretur, quod mortale est, a vita (I Cor. XV, 53; II Cor. V, 2, 3) .
PL 17, 534Bこれこそまことの復活である。肉に栄光を与えつつ、その真実を取り去らない。すでに述べたように、使徒は言う。「この朽ちるものは朽ちないものを着、この死すべきものは不死を着る」。また、「我々は脱がされることを望まず」——「肉を」と補って聞け——「天からの栄光を上に着ることを願う」。また、「着ている者として、裸でないものとして見いだされ、死すべきものが命に呑み込まれるように」(一コリント15:53;二コリント5:2–3)。
Nemo ergo superinduitur, nisi qui ante vestitus est; sicut et Dominus noster, qui in monte transfiguratus est in gloriam, tunc quando Moysen et Eliam ad testimonium exhibuit suum (Matth. XVII, 3) ; cujus non solum vestimenta, sed et facies fulgebat ut sol; ubi autem facies nominatur, aestimo quod et caetera membra conspecta sint.
PL 17, 534Bそれゆえ、上に着ることができるのは、先に着ている者だけである。山で栄光の姿に変えられた我々の主も、モーセとエリヤを自らの証人として現れさせたとき、そうであった(マタイ17:3)。その衣だけでなく、顔も太陽のように輝いていた。顔が名指されているところでは、ほかの肢体もまた見えていたと、私は思う。
Caput XXIII
第XXIII章PL 17, 534CAd hanc igitur clarificationem, justi omnes in resurrectione transformabuntur, probante hoc Joanne Evangelista ac dicente: Charissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus (I Joan. III, 2) .
PL 17, 534Cそれゆえ、この栄光化に向けて、義人はみな復活のとき姿を変えられる。福音書記者ヨハネがこれを証して言う。「愛する者たちよ、我々は神の子らである。我々がどうなるかは、まだ現れていない。我々は知っている、〔彼が〕現れるとき、我々は彼に似た者となる」(一ヨハネ3:2)。
Et justus dicit: Ego autem cum justitia apparebo in conspectu tuo; satiabor, dum manifestabitur mihi gloria tua (Psal. XVI, 15) . Resurgent ergo corpora nostra in aeternum aut ad gloriam aut poenam mansura (Dan. XII, 2).
PL 17, 534Cまた義人は言う。「私は正義をもって汝の前に現れる。汝の栄光が私に現されるとき、私は満たされる」(詩篇16:15)。それゆえ我々の体は復活し、永遠に、栄光に向けてか刑罰に向けてか、とどまり続ける(ダニエル12:2)。
Cujus testes sunt Elias et Henoc, qui per tot series annorum ita usque ad secundum adventum Domini Christi permanent.
PL 17, 534Dその証人はエリヤとエノクである。彼らは長い年月を経ながら、このまま主キリストの第二の到来に至るまでとどまっている。
Quod ita esse comprobat beatus Job dicens: Scio quia Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum; et rursus circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum. Reposita est haec spes mea in sinu meo (Job XIX, 25 et seq.) .
PL 17, 534D福なるヨブは、これがそのとおりであることを確証して言う。「私は知っている、私の贖い主は生きており、最後の日に私は地から起き上がる。私は再び自分の皮で囲まれ、自分の肉において神を見る。この望みは私の懐にしまわれている」(ヨブ記19:25以下)。
Erubescant ergo haeretici, qui aerium aut phantasticum corpus aut Domini fuisse, aut nostrum futurum esse, aut metempsychosin mentiuntur.
PL 17, 535Aそれゆえ、空気のような、あるいは幻の体が、主のものであった、あるいは我々のものとなると偽る者たち、あるいは魂の転生(メテンプシュコーシス)〔ラテン語に写されたギリシア語〕を偽る者たち、すなわち異端者たちは、恥じるがよい。
Caput XXIV
第XXIV章PL 17, 535ASatis re vera impium est et injustum, ut Job, qui oculis suis vulnera conspexit sua, et putredines ac vermes corporis sui manibus palpavit suis (Job. VII, 5) , in aliam dicatur aut carnem aut animam resurgere.
PL 17, 535Aヨブは、自分の目で自分の傷を見、自分の体の腐れと蛆を自分の手でさわった(ヨブ記7:5)。そのヨブが、別の肉あるいは別の魂へと復活すると言われるのは、まことに不敬であり、不義である。
Quod ergo de beato Job diximus, hoc de Petro, hoc de Paulo, et de omnibus sanctis, qui diversis pro Deo tormentis animas posuerunt.
PL 17, 535Aそれゆえ、福なるヨブについて我々が言ったことを、ペトロについても、パウロについても、神のためにさまざまな責め苦によって魂を差し出したすべての聖なる者たちについても〔同じく〕言う。
Quaeritur sane illusorie a nobis ab haereticis, utrum in resurrectione diversitas sexus sit, id est et feminae cum viris resurgant, ignorantes caeci sententiam Domini dicentis: Regina austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit eos (Luc. XI, 31) .
PL 17, 535A異端者たちは我々に向かって、復活において性の違いがあるか、すなわち女も男とともに復活するのかと、あざけって問う。盲目ゆえに、主の言葉を知らないのである。主は言う。「南の女王は、この世代の男たちとともに裁きの座で立ち上がり、彼らを罪に定める」(ルカ11:31)。
Ubi ergo vera caro, ibi diversitas sexus est; et ubi diversitas sexus, ibi Joannes Joannes est, et Maria Maria est.
PL 17, 535Bそれゆえ、真の肉のあるところには性の違いがあり、性の違いのあるところでは、ヨハネはヨハネであり、マリアはマリアである。
Vera ergo carnis resurrectio sine operibus carnis erit; quia sicut veritas ait: Neque nubent, neque uxores accipient, sed erunt sicut Angeli in coelo (Matth. XXII, 30) .
PL 17, 535Bそれゆえ、肉の真の復活は肉の業なしにあるだろう。真理が言うとおりである。「彼らは嫁ぐことも、妻を迎えることもなく、天の天使たちのようになる」(マタイ22:30)。
Similitudo ergo nobis angelica promittitur, non substantia carnis negatur; quando enim dicitur: Neque nubent, neque nubentur; de his dicitur, qui possunt nubere, et tamen non nubent.
PL 17, 535Bそれゆえ、我々に約束されるのは天使に似ることであって、肉の実体が否まれるのではない。実に、「嫁ぐことも、嫁がされることもない」と言われるとき、それは、嫁ぐことができるのに嫁がない者たちについて言われているのである。
Si enim hic in ista vita, quae tentatio est super terram, multi propter regnum coelorum semetipsos castrantes, non nubunt; et non solum viri, sed etiam feminae, hoc, Christo juvante, faciunt: quanto magis hoc in illa beata vita non dicamus fieri, sed nec cogitare licebit!
PL 17, 535B実に、地上で試みであるこの生において、天の国のために自ら去勢して嫁ぐことのない者が多くいる。しかも男だけでなく女もまた、キリストの助けによってこれを行う。ならば、あの祝福された生においては、どれほどなおさらであろうか。そこではこれが行われるとは言うべきでなく、考えることさえ許されないのである。
Catholicum ergo et rectum est utrumque sexum in carnis resurrectione sine sexus operibus confiteri: cum, ut jam dictum est, adhuc in hac vita positi nitamur cum Dei adjutorio opera carnis, quae contra spiritum concupiscit, non implere; probante hoc Apostolo, ac dicente: Vos in carne non estis, sed in spiritu (Rom. VIII, 9) ; negando enim eos in carne, quos in carne esse constabat, non carnis substantiam, sed peccata, id est, opera carnis in eis damnavit; et iterum: Ut absorbeatur quod mortale est, a vita (II Cor. V, 4) ; quia licet exterior homo noster corrumpitur, sed renovatur interior: quod tamen non solum in regno coelorum et baptismate, sed etiam in poenitentibus quotidie fieri noverimus, in quibus carnis interitus ad profectum cedit spiritualem.
PL 17, 535Cそれゆえ、肉の復活において男女の両性が性の業なしにあると告白することは、公同の、正しいことである。すでに述べたとおり、この生にとどまっているあいだでさえ、我々は神の助けにより、霊に逆らって欲する肉の業を果たすまいと努めるのである。使徒がこれを証して言う。「汝らは肉にあるのではなく、霊にある」(ローマ8:9)。肉にあることが明らかであった者たちを肉にあるのではないと言って否むことで、使徒は肉の実体ではなく、彼らにある罪、すなわち肉の業を断罪したのである。また重ねて言う。「死ぬべきものが、生によって呑み込まれるために」(二コリント5:4)。我々の外なる人が朽ちても、内なる人は新たにされるからである。ただし、これが天の国と洗礼においてだけでなく、悔い改める者たちにおいても日ごとに起こることを、我々は知っている。彼らにおいて、肉の滅びは霊的な進歩となるのである。
Cui ergo nec opera carnis erunt, nec augmenta membrorum, nec capillus crescit aut unguis: quia omnes in virum perfectum, qui Christus est, resurgemus (Ephes. IV, 13) .
PL 17, 536Aそれゆえ、復活した者には〔Cui は文脈から「復活した者には」と取った〕、肉の業もなく、肢体の増大もなく、髪も爪も伸びない。我々はみな、完全な人、すなわちキリストへと復活するからである(エフェソ4:13)。
Si enim Patribus in eremo quadraginta annis non capilli, non ungues creverunt, aut vestimenta aut calceamenta attrita sunt (Deut. XXIX, 5) ; hoc in regno coelorum, ubi aufugiet dolor, et gemitus, et tristitia, quaeri quam impium sit, sapiens lector intelligit.
PL 17, 536A実に、荒れ野で四十年のあいだ、父祖たちには髪も爪も伸びず、衣服も履物もすり切れなかった(申命記29:5)のなら、苦痛と嘆きと悲しみが逃げ去る天の国でこれを問うことがいかに不敬か、賢い読者は悟る。
Caput XXV
第XXV章PL 17, 536ASed contra hanc tam veram, tam firmam doctrinam, et tam clara documenta et omni virtute subnixa, solent nobis haeretici illud Apostoli opponere (Tertul. l. de Resurr. c. 52) , quod ait: Non omnis caro eadem caro, sed alia caro hominis, alia pecoris, alia volucrum (I Cor. XV, 39) , et caetera; non intelligentes miseri beatum Apostolum corporis hoc honore, non generis differentia dixisse.
PL 17, 536Aだが、これほど真実で堅固な教えに対して、またあらゆる力に支えられたこれほど明らかな証拠に対して、異端者たちは我々に、使徒のあの言葉を持ち出すのが常である(テルトゥリアヌス『肉の復活について』第52章)。使徒は言う。「すべての肉が同じ肉なのではない。人の肉は別、家畜の肉は別、鳥の肉は別である」(一コリント15:39)、云々。惨めな者たちは、福なる使徒が体の名誉について言ったのであって、類の違いを言ったのではないことを悟らない。
Alia est ergo caro hominis, id est, servi Dei, alia pecoris, id est, ethnici, et peccatoris, atque haeretici, qui cum in honore esset, sanguine Christi redemptus atque honoratus, non intellexit, sed comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13) .
PL 17, 536Bそれゆえ、人の肉、すなわち神の僕の肉は別であり、家畜の肉、すなわち異邦人、罪人、そして異端者の肉も別である。この者は名誉のうちにあり、キリストの血によって贖われ、名誉を与えられたのに、悟らず、「思慮のない獣に比べられ、それらに似た者となった」のである(詩篇48:13)。
Alia volucrum, id est, martyrum, qui ad coelestia pennis Spiritus sancti subvecti conscendunt. Alia piscium, id est, qui post salvatoris baptismi aquam assumuntur.
PL 17, 536B鳥の肉は別であり、すなわち殉教者たちのものである。彼らは聖なる霊の翼に運ばれて、天上のものへと昇る。魚の肉は別であり、すなわち救い主の洗礼の水のあとに受け入れられる者たちのものである。
Alia gloria solis, id est, Christi: alia gloria lunae, id est, Ecclesiae: et alia gloria stellarum, id est, seminis Abrahae, et eorum qui se per fidem, et opera bona filios ejus ostendunt; stella enim ab stella differt in gloria (I Cor. XV, 41) , id est, apostoli et prophetae illi, qui cupierunt videre et audire Christum: isti autem qui viderunt et audierunt eum, et corpora coelestia, et corpora terrestria, id est, christianorum et Judaeorum.
PL 17, 536B太陽の栄光は別、すなわちキリストの栄光。月の栄光は別、すなわち教会の栄光。そして星の栄光は別、すなわちアブラハムの子孫と、信仰と善い業によって自分が彼の子らであることを示す者たちの栄光である。「星と星とは栄光において異なる」(一コリント15:41)。すなわち、使徒たちと、キリストを見、聞くことを切望したあの預言者たちである。この者たち〔使徒たち〕は彼を見、聞いたのである。また天上の体と地上の体、すなわちキリスト教徒たちの体とユダヤ人たちの体である〔この箇所は文が崩れているらしい。illi を預言者たち、isti を使徒たちと取り、天上の体と地上の体をキリスト教徒とユダヤ人に当てたと解した。ミーニュの脚注によれば、ローマ版は「使徒たちが預言者たちと異なるように」(ut apostoli a prophetis)とし、天上の体をキリスト教徒の、地上の体をユダヤ人の体とする。この解に合う〕。
Postremo autem, ut omnium resurrectionem ostenderet, sic conclusit sententiam suam, dicens: sic et resurrectio mortuorum (Ibidem 42). Quod ut ita possit intelligi, nostrae conditionis, quae in hoc saeculo fit, ponamus exempla.
PL 17, 536C最後に、使徒はすべての者の復活を示そうとして、こう自分の言葉を結んだ。「死者の復活もこのとおりである」(一コリント15:42)。これがそのように理解されるよう、この世で我々の状態に生じることから例を挙げよう。
Infans enim cum in puerum creverit, puer vero in juvenem, juvenis autem in virum, et vir in senem, nequaquam per singulas aetates perit, sed semper idem est, qui fuit. Paulatim ergo hic aetas, non autem natura perit.
PL 17, 536C幼児が少年に成長し、少年が青年に、青年が壮年に、壮年が老人に成長しても、それぞれの年齢において滅びるのではなく、いつも以前と同じ者である。それゆえ、ここで少しずつ滅びるのは年齢であって、本性ではない。
In illa autem Hierusalem coelesti, ubi sol iste ac luna septuplum lucebunt, diversitates non erunt aetatum; ibi enim nec infans, nec senex, nec parvus erit, qui non impleat dies suos, utpote filius resurrectionis, et in mensuram perveniat aetatis plenitudinis Christi, ut nec desint alicui annorum spatia, nec supersint.
PL 17, 537Aだが、この太陽と月が七倍に輝くあの天のエルサレムには、年齢の違いはない。そこには、自分の日々を満たさない幼児も老人も小さな者もいないからである。誰もが復活の子として自分の日々を満たし、キリストの充満の年齢の尺度に達するのであって、誰にとっても、年数の隔たりが欠けることも、余ることもないのである。
In illo ergo tempore, cum aetas fuerit una cunctorum, et sanctus et peccator erunt simili resurrectione perfecti, nec inter se variabunt tempore: sed alius ad praemia aeterna, et in centuplum bona recipiendia, alius ad supplicia pertrahitur aeterna.
PL 17, 537Aそれゆえ、その時、すべての者の年齢が一つになるとき、聖なる者も罪人も、似た復活によって完成され、時によって互いに異なることはない。ただ、一方は永遠の報いと百倍の善きものを受けるために〔底本は recipiendia。recipienda と読む〕、他方は永遠の責め苦へと引かれていく。
Cum ergo in genere humano aliter et aliter nascantur homines, in carnis resurrectione una omnibus et similis erit resurrectio; aliter enim Adam, aliter Eva, aliter Cain et Abel, et omnes homines nati sunt atque nascuntur: aliter autem homo Christus Jesus, qui est mediator Dei et hominum, natus est (Gen. II, 22; IV; 1; I Tim. II, 5) .
PL 17, 537A人類においては人々がさまざまに生まれるが、肉の復活においては、すべての者にとって復活は一つであり、同じである。アダムの生まれ方、エバの生まれ方、カインとアベルの生まれ方、そしてすべての人間が生まれ、また生まれる生まれ方はそれぞれに異なる。だが人であるキリスト・イエス、神と人との仲介者の生まれ方は、また別であった(創世記2:22;4;1;一テモテ2:5)〔刷りは「4; 1」。創世記4:1 と取る〕。
Licet ergo diversis exordiis homo nascatur, una tamen hominis natura non differt resurrectione carnis omniumque membrorum: quae omnia membra una Domini sententia declarantur, cum de illo homine loqueretur, qui non habuit vestem nuptialem (Matth. XXII, 11) , nec servavit illud mandatum: Omni tempore munda sint vestimenta tua; quem manibus pedibusque constringi jussit et auferri, ne recumberet in convivio, ne sederet in solio, ne staret ad dexteram Dei: sed mitti in gehennam ignis, ubi est fletus oculorum, et stridor dentium (Conf. Tertull. l. de Resurr. Carn. cap. 35) .
PL 17, 537Bそれゆえ、人はさまざまな始まりによって生まれるが、人の本性は、肉とすべての肢体の復活において異ならず、一つである。そのすべての肢体は、婚礼の衣を持たなかった(マタイ22:11)あの人について語られたとき、主の一つの言葉で明らかにされた。彼は「いつの時も、汝の衣は清くあれ」という戒めを守らなかった。主はその者を手足を縛って取り去るよう命じた。宴席に横たわることも、座に座ることも、神の右に立つこともないように、そして火のゲヘナに投げ入れられるように、と。そこには目の涙と歯ぎしりがある(テルトゥリアヌス『肉の復活について』第35章と比べよ)。
Caput XXVI
第XXVI章PL 17, 537BPorro de capillis nostris dubitare satis impium est, quos Dominus dinumeratos esse signavit (Matth. X, 30) . Frustra ergo numerati sunt si aliquando perituri sunt: sed non pereunt, quia in similitudinem Domini Christi cum omnibus membris resurrecturi sumus.
PL 17, 537Bさらに、我々の髪について疑うことは甚だ不敬である。主は、髪が数えられていると示した(マタイ10:30)。いつか滅びるのなら、数えられたのは無駄であろう。だが滅びない。我々は主キリストの似姿へと、すべての肢体とともに復活するからである。
Si enim in istum ignem temporalem, qui omne quod accipit, absumit, omnipotens Deus potentiam suam in tribus pueris ostendit, qui in camino ignis ardentis capillos eorum intactos reservavit (Dan. III, 50) ; in resurrectione capillos nostros non resuscitabit?
PL 17, 537C実に、受け取ったものをすべて呑み尽くすこの一時的な火の中で、全能の神が三人の若者に自分の力を示し、燃える火の炉の中で彼らの髪を損なわずに保ったのなら(ダニエル3:50)、復活において我々の髪を復活させないことがあろうか。
Resuscitabit plane sine aliquo augmento vel detrimento. Nulla ergo in resurrectione mortuorum varietas aut differentia erit, sicut nunc fragilis in nobis est carnis infirmitas, quae sui oneris mole deprimitur, quae fucatur, foedatur, caecatur, injuriatur, vulneratur, sanatur, moritur, corrumpitur, et in terram ac pulverem revocatur; et tamen post haec omnia in die judicii in simplicis gloria primi Adae atque secundi reformabitur.
PL 17, 537C復活させるに決まっている、増すことも損なうこともなしに。それゆえ、死者の復活には、今のようないかなる変化も違いもない。今、我々のうちにある肉の弱さは脆く、自分の重荷の重みに押さえつけられ、飾り立てられ、汚され、盲目にされ、不当に扱われ、傷つけられ、癒やされ、死に、朽ち、地と塵へと呼び戻される。それでも、これらすべてのあと、裁きの日に、第一のアダムの単純な本性と第二のアダムの栄光のうちに作り直される〔底本は in simplicis gloria primi Adae atque secundi で、語形が崩れているらしい。ミーニュの脚注が挙げるローマ版の in simplici natura primi Adae, atque in secundi gloria に従って訳した〕。
Vera ergo in carne resurrectio mortuorum, atque diversitas sexus erit sine opere carnis et sanguinis: Veniet, ait Dominus, hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei, et procedent (Joan. V, 28 et 29) .
PL 17, 537Dそれゆえ、死者の復活は肉における真のものであり、性の違いもまた、肉と血の業なしにあるだろう。主は言う。「時が来る。墓にいる者がみな、神の子の声を聞き、出て来る」(ヨハネ5:28–29)。
Audient ergo auribus, et procedent pedibus, sicut Lazarus, et omnes quos Salvator suscitavit (Joan. XI, 44) . ipsi ergo procedent de monumentis, qui in monumentis illati fuerant.
PL 17, 538Aそれゆえ彼らは耳で聞き、足で出て来る。ラザロや、救い主が起こしたすべての者のようにである(ヨハネ11:44)。墓に運び入れられていた者たち自身が、墓から出て来るのである。
Veniet ergo omnis caro non solum de terra, sed etiam de mari, et de fluminibus; ut videant salutare Dei (Tertull. l. de Resurr. Carn. cap. 31) .
PL 17, 538Aそれゆえ、すべての肉が、地からだけでなく海からも川からも来る。神の救いを見るためである(テルトゥリアヌス『肉の復活について』第31章)。
Mandabit enim piscibus ac fluminibus maris, et bestiis terrae, et volatilibus coeli; et eructabunt ossa et carnes omnium mortuorum; ut resurgant, alii in vitam aeternam, alii in opprobrium et confusionem sempiternam.
PL 17, 538A実に神は、魚と海の流れに、地の獣に、天の鳥に命じる。すると彼らは、すべての死者の骨と肉を吐き出す。こうして、ある者は永遠の生命へ、ある者は永遠の恥辱と辱めへと復活する。
Tunc videbunt justi impiorum poenas atque cruciatus; quoniam vermis eorum non morietur et ignis eorum non exstinguetur, et erunt in aspectu omni carni (Esai. LXVI, 24) .
PL 17, 538Aそのとき義人たちは、不敬な者たちの刑罰と苦悶を見る。彼らの蛆は死なず、彼らの火は消えず、彼らはすべての肉なる者の見るものとなるからである(イザヤ66:24)。
Quia ergo verissime hanc habemus spem sicut, exhibuimus membra nostra famulari immunditiae, et iniquitati ad iniquitatem (Rom. VI, 13) ; ita exhibeamus ea famulari justitiae in sanctificationem vitae: ut resurgentes a mortuis, in novitate vitae ambulemus, ut vita nominis Jesu manifestetur in carne nostra mortali propter Spiritum ejus habitantem in nobis (II Cor. III, 18) .
PL 17, 538Bそれゆえ、我々はこの望みをまことに確かに抱いているのだから、我々が自分の肢体を、不潔と、不法へ向かう不法とに仕えるよう差し出したように(ローマ6:13)〔引かれた句はローマ6:19に当たる〕、それらを正義に、生命の聖化に仕えるよう差し出そう。それは、死者の中から復活する者として、生命の新しさのうちに歩み、イエスの名の生命が、我々のうちに住む彼の霊のゆえに、我々の死ぬべき肉において現れるためである(二コリント3:18)〔引かれた句は二コリント4:10–11、ローマ8:11に当たる〕。
Justum ergo est, et vere justum, ut qui semper mortificationem Christi in cropore nostro circumtulimus (II Cor. IV, 12) , vita quoque ejus in corpore nostro manifestetur.
PL 17, 538Bそれゆえ、我々がいつもキリストの死を自分の体に帯びて持ち歩いているのなら(二コリント4:12)〔引かれた句は二コリント4:10に当たる〕、彼の生命もまた我々の体に現れるのは正しく、まことに正しい〔底本は cropore。corpore と読む〕。
Spoliantes ergo nos, sicut dicit Apostolus (Coloss. III, 9) , veterem hominem cum actibus suis, erroris tunicam ac peccati non requiramus; ut novam, qui Christus est, induamus (Ephes. IV, 24) , imitantes sponsam ejus dicentem nocte: Exui me tunicam meam, quomodo induar illam? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos (Cant. V, 3) ?
PL 17, 538Bそれゆえ、使徒が言うように(コロサイ3:9)、古い人をその行いとともに脱ぎ捨てて、誤りと罪の衣を求めず、新しい衣、すなわちキリストを着よう(エフェソ4:24)。夜に語る彼の花嫁に倣うのである。「私は衣を脱いだ。どうしてまた着られよう。足を洗った。どうして汚せよう」(雅歌5:3)。
Caput XXVII
第XXVII章PL 17, 538CHanc ergo majestatis ac potentiae artem, id est, resurrectionem figulus ille facit, qui per Hieremiam prophetam ad populum loquitur peccatorem, dicens: Numquid sicut figulus, iste non potero vos reformare ac redintegrare domus Israel (Jerem. XVIII, 6) ?
PL 17, 538Cそれゆえ、威光と力のこの技、すなわち復活を行うのは、預言者エレミヤを通して罪ある民に語る、あの陶工である。彼は言う。「イスラエルの家よ、私は、この陶工のように、汝らを作り直し、元どおりにすることはできないだろうか」(エレミヤ18:6)。
Qui etiam hanc mirabilem majestatis suae operam in manu Moysi ostendit (Exod. IV, 6 et 7) , quam in candore mutatam deinceps colori pristino restituit. Sed et ipsum resurrectionis vocabulum aperte significat, non aliud mori, et aliud resuscitari.
PL 17, 538C彼はまた、自分の威光のこの驚くべき業をモーセの手に示した(出エジプト記4:6–7)。その手が白く変わったのち、彼は元の色に戻した。だが復活という語そのものが、死ぬものと復活させられるものとが別のものでないことを、はっきりと示している。
Quod ergo in homine moritur, hoc et vivificatur. Ita ergo secundum resurrectionem mortuorum nec cum errat, ignorat.
PL 17, 538Cそれゆえ、人において死ぬものが、また生かされるのである。したがって、死者の復活に従えば、〔彼は〕迷うときでさえ、無知なのではない〔この文は崩れているらしい。主語が定かでなく、逐語的に解した。ミーニュの脚注は、ローマ版がここを id quod erat, resurgit(それがそうであったものが起き上がる)とすると記す〕。
Vulneratus denique ille teneris Hiericuntinus (Luc. X, 34) totus refertur ad stabulum, et delictorum plagae per miserentis gratiam immortalitate sanantur.
PL 17, 538D実に、エリコから下った、あの傷を負った者は(ルカ10:34)〔底本は teneris。意味が定かでない。ミーニュの脚注が引くローマ版は Hiericuntinus ille continuo fertur ad stabulum(あのエリコの者はただちに宿屋に運ばれる)で、teneris を欠く。continuo などの崩れとも考えられる〕、全身が宿屋に運ばれ、罪の傷は、憐れむ者の恩寵によって不死のうちに癒やされる。
Prophetia ergo, quae pendebat vere in Domini Christi carne completa est, quam Spiritus sanctus nos cupiens edocere locutus est; ait enim: Quae est ista, quae ascendit dealbata, innitens supra fratruelem suum, et deliciis affluens?
PL 17, 539Aそれゆえ、主キリストの肉において成就を待っていた預言が、まことに成就した。聖なる霊が我々を教えようとして語ったのである。霊は言う。「白くされて上って来るこれは誰か。従兄弟にもたれ、歓びにあふれて」。
Et iterum: Fratruelis meus candidus et rubicundus (Cant. VIII, 5; V, 10) . Rubicundus igitur ex incarnatione, candidus autem ex divinitate.
PL 17, 539Aまた重ねて言う。「私の従兄弟は白く、赤みを帯びている」(雅歌8:5;5:10)。赤みを帯びているのは受肉によるのであり、白いのは神性によるのである。
Quod ita esse comprobat beatus Joannes Evangelista, cum dicit quia equus super quem sedebat Dominus, rubeus erat (Apoc. VI, 4) , corpus scilicet sanctum, quod ex sancta Virgine assumpsit.
PL 17, 539A福なる福音書記者ヨハネは、これがそのとおりであることを確証して、主が座していた馬は赤かったと言う(黙示録6:4)。すなわち、聖なるおとめから受け取った聖なる体である。
Cui in coelis ascendenti dicitur: Quis est iste, qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra; et: Quare rubrum est vestimentum tuum et indumenta tua quasi calcantium in torculari (Esai. LXIII, 1, 2) ? et est sensus: Quis est iste, qui ascendit e terra, cujus vestimenta sanguine sunt aspersa?
PL 17, 539A天に上るその者に、こう言われる。「エドムから、ボツラから染めた衣を着て来るこれは誰か」。また、「なぜ汝の衣は赤く、汝の着物は酒ぶねを踏む者のようなのか」(イザヤ63:1–2)。その意味は、「地から上るこれは誰か。その衣は血をまかれている」である。
Illud autem quod in Zacharia propheta dicitur (Zach. I, 8) , quia sequebantur eum equi variorum colorum, id est, qui vel in martyrio rubri, vel sturnini in volatu, id est varii in virtutibus, vel candidi in virginitate monstrantur.
PL 17, 539Bところで、預言者ゼカリヤに(ゼカリヤ1:8)、さまざまな色の馬が彼に従っていたと言われているのは、すなわち、殉教において赤く、あるいは飛翔においてムクドリ色、すなわち徳において多彩で、あるいはおとめの身において白いと示される者たちのことである。
Quod autem equus iste rufus, albus denuo a sancto Joanne describitur (Apoc. XIX, 11) , divinitas, immortalitas et incorruptio ejus ostenditur.
PL 17, 539Bこの赤い馬が、のちに再び聖なるヨハネによって白い馬として描かれる(黙示録19:11)ことで、彼の神性、不死、朽ちないことが示される。
Et ideo omnes, qui eum sequuntur, candidis non solum utuntur vestibus, sed etiam equis sedent (Ibidem, 14), incorruptis videlicet et immortalibus corporibus.
PL 17, 539Bそれゆえ、彼に従う者はみな、白い衣を着るだけでなく、馬にも座る(黙示録19:14)。すなわち、朽ちない不死の体にである。
Et ideo hunc omnes sancti, ipso juvante, imitantur; quia vestimenta sua non coinquinant, ac virgines, gratia ipsius donante, permanent. Et ideo in albis vestibus, ut dictum est, erunt sequentes agnum, qui tulit peccatum mundi.
PL 17, 539Bそれゆえ、聖なる者たちはみな、彼の助けにより彼に倣う。自分の衣を汚さず、彼の恩寵が授けるゆえに、おとめのままとどまるからである。それゆえ、述べたとおり、世の罪を取り去った子羊に従う者として、白い衣をまとうであろう。
Caput XXVIII
第XXVIII章PL 17, 539CTotum ergo hominem, sicut dictum est, Filius Dei suscepit ex Virgine, totum integrum resuscitabit, id est, animam et corpus, adimplens sententiam suam, qua ait: Omne quod dedit mihi Pater, non perdam ex eo quidquam; sed ego resuscitabo illud in novissimo die (Joan. VI, 39) : quod dictum tam de se quam de membris suis Dominum Christum dixisse intelligimus, qui suo et membrorum suorum ore in omnibus sanctis loquitur libris.
PL 17, 539Cそれゆえ、すでに述べたとおり、神の子は人間全体をおとめから受け取った。全体を、損なわれない形で、すなわち魂と体を復活させる。こう言った自らの言葉を成就するのである。「父が私に与えたものは、私はそのうち何も失わない。私はそれを終わりの日に復活させる」(ヨハネ6:39)。我々は、主キリストがこれを自分についてもその肢体についても言ったものと解する。主は自分の口と肢体の口で、すべての聖なる書において語るからである。
Clamat ergo ad Deum et caput in corpore, et corpus in capite, hoc est, et Ecclesia in Christo, et Christus in Ecclesia; quia in nullo membra a capite, neque caput separatur a membris.
PL 17, 539Cそれゆえ神に向かって叫ぶのは、体における頭であり、頭における体である。すなわち、キリストにおける教会であり、教会におけるキリストである。肢体は決して頭から、頭は肢体から切り離されないからである。
Tunc ergo videbunt eum adversarii ejus, qui eum compunxerunt, et clamaverunt: Tolle, tolle, crucifige eum (Joan. XIX, 15) . Tunc Angelorum vaticinium comprobabitur, qui stupentibus apostolis dixerunt: Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum?
PL 17, 539Dそのとき、彼を突き刺した敵対者たち、「取り除け、取り除け、十字架につけよ」(ヨハネ19:15)と叫んだ者たちが、彼を見る。そのとき、驚く使徒たちに天使たちが言った預言が確証される。「ガリラヤの人たちよ、なぜ天を見つめて立っているのか」。
Sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 11) . Et sane hoc quaerendum est, utrum post resurrectionem comessuri sumus (Tertul. de Resur. Carn. cap. 60) , ac bibituri in regno coelorum, sicut et Dominus post resurrectionem, ut verum corpus ostenderet, comedit ac bibit, ac sicut Lazarus (Joan. XI, 44) , et caeteri quos suscitavit.
PL 17, 539D「彼は、汝らが天に行くのを見たのと同じように来る」(使徒言行録1:11)。ところで、実にここで問うべきは、復活ののち、我々は天の国で食べ、また飲むのかどうかである(テルトゥリアヌス『肉の復活について』第60章)。主が復活ののち、真の体を示すために食べ、飲んだように、またラザロ(ヨハネ11:44)や、主が復活させたほかの者たちのようにである。
Comedit ergo Dominus, ut veritatem corporis ostenderet (Luc. XXIV, 43) , et dubitantes apostolos confirmaret, qui eum spiritum ac phantasma putabant: comedit favum, ut prophetiam impleret, quae ex persona ejus loquitur dicens: comedi favum cum melle meo; comedite, amici, et inebriamini, vicini (Cant. V, 1) .
PL 17, 540A主は、体の真実を示し、自分を霊や幻影と思って疑う使徒たちを確信させるために食べた(ルカ24:43)。蜂の巣を食べたのは、主の人格から語る預言を成就するためである。預言は言う。「私は蜂の巣を私の蜜とともに食べた。友らよ、食べよ。隣人らよ、酔え」(雅歌5:1)。
Ob hanc ergo prophetiam, et verum corpus manifestandum post resurrectionem comedit Dominus ac bibit, probante hoc beato Petro apostolo, ac dicente: Nobis autem manifestatus est, qui manducavimus, ac bibimus cum eo, postquam resurrexit a mortuis (Act. X, 40 et 41) .
PL 17, 540Aそれゆえ、この預言のゆえに、また復活ののち真の体を現すために、主は食べ、飲んだ。福なる使徒ペトロがこれを証して言う。「しかし我々には現れた。我々は、彼が死者の中から復活したのち、彼とともに食べ、また飲んだのである」(使徒言行録10:40–41)。
Nobis ergo post resurrectionem cibus Verbi, et visio Dei, et laudes ejus, et alleluia erunt, et illa quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9) .
PL 17, 540Aそれゆえ、我々には復活ののち、言葉の食物と、神を見ることと、神への賛美と、アレルヤがあるだろう。そして、目が見ず、耳が聞かず、人の心に上りもしなかったこと、神が自分を愛する者たちのために備えたものがあるだろう(一コリント2:9)。
Non ergo post resurrectionem manducandum nobis ac bibendum est nec incorrupta et immortalia corpora alimoniis sustentanda terrenis sunt; alioquin ubi cibi, sequuntur et morbi, et caetera, quae in hoc saeculo perpetimur.
PL 17, 540Bそれゆえ、復活ののち、我々は食べ、飲む必要はなく、朽ちない不死の体が地上の食物で支えられる必要もない。さもなくば、食物のあるところには病が続き、この世で我々が耐えるそのほかのことも続くからである。
Caput XXIX
第XXIX章PL 17, 540BSicut ergo veram carnem Dominus suscepit, et vere passus est, et vere resurrexit, et vere post resurrectionem manus et latus ostendit discipulis (Joan. XX, 14; Luc. XXIV, 40) ; ita et vere manducavit, vere pedibus ambulavit, et vera lingua cum omnibus apostolis, et cum Cleopha locutus est, et vero cubitu cum eis in coena discubuit, et veris manibus accepit panem et benedixit ac fregit et porrexit illis.
PL 17, 540Bそれゆえ、主が真の肉を受け取り、まことに苦しみを受け、まことに復活し、復活ののちまことに手と脇腹を弟子たちに示した(ヨハネ20:14;ルカ24:40)〔ヨハネ20:14は引かれた句に合わない。手と脇腹はヨハネ20:20に当たる〕ように、まことに食べ、まことに足で歩き、まことの舌ですべての使徒たちとも、クレオパとも語り、まことの肘で食事の席に彼らとともに横たわり、まことの手でパンを取り、祝福し、裂いて、彼らに差し出した。
Quod autem ex oculis eorum repente evanuit, divinae virtutis fuit, non umbrae aut phantasmatis: alioquin et ante passionem cum tenuissent, et eduxissent eum de Nazareth, ut praecipitarent eum de supercilio montis (Luc. IV, 29) super quem civitas eorum posita erat; transivit per medium eorum, id est, lapsus est de manibus eorum.
PL 17, 540C彼が突然彼らの目から消えたのは、神の力によるのであって、影や幻影によるのではない。そもそも受難の前にも、彼らが彼を捕らえ、彼らの町が建つ山の崖から突き落とそうとして、ナザレから連れ出したとき(ルカ4:29)、彼は彼らの真ん中を通り抜けた、すなわち彼らの手から滑り落ちたのである〔alioquin は「そもそも、ほかにも」の意に取った〕。
Aut numquid carnem non habuit, qui flagellum de fune fecit, et omnes inimicos ac persecutores suos de templo eliminavit (Joan. II, 15; Joan. XX, 26) ? ubi omnis divinitatis ejus potentia claruit.
PL 17, 540Cあるいは、縄で鞭を作り、自分のすべての敵と迫害者を神殿から追い出した者(ヨハネ2:15;ヨハネ20:26)〔ヨハネ20:26 は引かれた句に当たらない。次の節の閉ざされた戸の句に当たる〕が、肉を持たなかったとでもいうのか。そこには彼の神性のあらゆる力が輝いたのである。
Illud autem quod post resurrectionem ad discipulos clausis ingressus est januis, ejusdem virtutis fuit, cujus et ex oculis evanescere.
PL 17, 540C復活ののち、閉ざされた戸を通って弟子たちのところに入ったのは、目から消えたのと同じ力によるのである。
Dicunt enim homines saeculi istius quod Apollonius magus, cum ante Domitianum imperatorem in consistorio staret, repente non comparuisset (Philost. Lemn. lib. VIII, cap. 2; Lactan. de Instit. l. V, c. 3) .
PL 17, 540C実に、この世の人々は、魔術師アポロニオスがドミティアヌス皇帝の前の法廷に立っていたとき、突然姿を消したと言う(レムノスのフィロストラトス第8巻第2章。ラクタンティウス『神の教え』第5巻第3章)。
Haec tamen nos diximus, non quo magum daemone repletum Domino Christo comparemus, sed ut haereticorum insaniam confutaremus. Quod ergo mago licet, si tamen verum est, Domino non licet?
PL 17, 540Dだが我々がこれを言ったのは、悪霊に満たされた魔術師を主キリストと比べるためではなく、異端者の狂気を論駁するためである。では、魔術師に許されること、もしそれがまことであるならば、それが主に許されないことがあろうか。
Lynceus, ut fabulae ferunt, videbat trans parietem (Plin. l. VIII Nat. Hist., cap. 8): Dominus clausis ostiis, nisi phantasma fuerit, intrare non poterat (Matth. XIV, 29) ? qui certe et ante resurrectionem pendulo super mare ambulavit incessu, et hoc ipsum apostolo praebuit Petro, qui cum fide super aquas ambularet, infidelitate postea mergi coepit, nisi eum citius dextera Domini continuisset (Hieron. in Isai. sub fin. Item in cap. 24 Matth.) .
PL 17, 540Dリュンケウスは、物語が伝えるように、壁の向こうを見ることができた(プリニウス『博物誌』第8巻第8章)。主は、閉じた戸を通って、幻影でない限り、入ることができなかったというのか(マタイ14:29)〔引かれた句はこの節の後のペトロが水の上を歩く句に当たる〕。主は確かに復活の前にも、海の上を宙に浮いた歩みで歩き、このことを使徒ペトロにも与えた。ペトロは信仰によって水の上を歩いたが、のちに不信仰によって沈みはじめた。主の右手がすぐに彼を支えなければ、そうなっていたであろう(ヒエロニュムス『イザヤ書注解』の終わり。また『マタイ福音書注解』第24章)。
Aquilae et vultures transmarina sentiunt cadavera: Salvator apostolos suos, nisi ostia aperuerit, non videbit? ad postremum, dicas velim, mihi quid majus sit, tantam terrae magnitudinem tribus appendere digitis (Esai. XL, 12) , et super aquas incertas librari; an Deum per clausam creaturam transire?
PL 17, 541Aワシとハゲタカは海の向こうの死体を感じ取る。救い主は、戸を開けなければ自分の使徒たちを見ないというのか。最後に、汝に私へ言ってもらいたい。どちらが大きいか。大地のこれほどの大きさを三本の指で量って(イザヤ40:12)、不確かな水の上で釣り合わせることか。それとも神が閉ざされた被造物を通り抜けることか。
Creatori quod majus est tribuis, et quod minus calumniaris. Petrus apostolus, ut jam dictum est, super aquas ambulavit (Matth. XIV, 36) , et gravi et solido corpori mollis unda, nisi paululum dubitasset, non cesserat: et tu Deum calumniaris, quare clausis ingressus sit ostiis?
PL 17, 541A汝は、より大きなことを創造主に帰し、より小さなことには言いがかりをつける。使徒ペトロは、すでに述べたとおり、水の上を歩いた(マタイ14:36)〔引かれた句はマタイ14:29に当たる〕。重く堅い体に対して、柔らかな波は、〔ペトロが〕わずかに疑わなければ、道を譲らなかったのである。それなのに汝は、神がなぜ閉ざされた戸を通って入ったのかと、神に言いがかりをつける。
Paululum ergo fides Petri dubitavit, et statim naturam suam corpus agnovit; ut nos sciremus super aquas non corpus ambulasse, sed fidem.
PL 17, 541Bペトロの信仰がわずかに疑うや、体はたちまち自らの本性を知った。我々が、水の上を歩いたのは体ではなく信仰だったと知るためである。
Caput XXX
第XXX章PL 17, 541BNoli ad judicium tuum potentiam Domini magorum praestigiis aut aequare aut inferiorem facere; ut videatur fuisse quod non fuit, ut putetur comedisse sine dentibus, fregisse panem sine manibus, ambulasse sine pedibus, locutus fuisse sine lingua, aut capite, latus monstrasse sine corpore.
PL 17, 541Bあなたは、自分の判断で、主の力を魔術師たちのまやかしと同列にしたり、それより低いものにしたりしてはならない。実際にはなかったことがあったように見えるとか、歯なしで食べたとか、手なしでパンを裂いたとか、足なしで歩いたとか、舌なしで、あるいは頭なしで語ったとか、体なしで脇腹を示したとか、思われるようにしてはならない。
Et quomodo, inquit, non cognoscebant eum in itinere si ipsum habebat corpus, quod ante habuit?
PL 17, 541Bしかし、と〔異端者は〕言う、以前に持っていたのと同じ体を持っていたのなら、なぜ道で彼を見分けなかったのか。
Erras enim et multum erras, qui non audis Evangelistam dicentem: Quia oculi eorum tenebantur, ne eum agnoscerent; et paulo post: Aperti sunt, inquit, oculi eorum, et cognoverunt eum (Luc. XXIV, 16, 31) .
PL 17, 541B汝は誤っている、それも大いに誤っている。福音書記者が、「彼らの目はとどめられていて、彼を見分けられなかった」と言い、少しのち、「彼らの目が開かれ、彼らは彼を見分けた」と言うのを聞かないのか(ルカ24:16, 31)。
Numquid in tantum desipies, ut eum alium fuisse dicas, quando cognoscebatur; et alium quando non cognoscebatur? Et certe unus atque idem erat.
PL 17, 541C汝は、見分けられたときの彼と、見分けられなかったときの彼とを別人だと言うほど、愚かになるのか。しかも確かに、彼は一人の同じ者であった。
Cognoscere ergo et non cognoscere videntium oculis fuit, non ejus qui videbatur, ut vaticinium sancti Hieremiae compleretur, quo ait: Quare sicut colonus futurus est in terra, et sicut vir declinans ad manendum (Jerem. XIV, 8) ?
PL 17, 541Cそれゆえ、見分けることと見分けないことは、見る者たちの目にあったのであって、見られていた者にあったのではない。聖なるエレミヤの預言が成就するためである。預言は言う。「なぜ彼は、地の寄留者のように、泊まるために脇に寄る旅人のようになるのか」(エレミヤ14:8)。
Denique ut scias errorem, qui versabatur in medio, non corporis Domini, sed oculorum fuisse clausorum: Aperti sunt oculi eorum (Joan. XX, 16) , et mox cognoverunt eum.
PL 17, 541C実に、汝が知るためである。真ん中にあった誤りは、主の体にではなく、閉ざされた目にあった。「彼らの目が開かれた」(ヨハネ20:16)〔引かれた句はルカ24:31に当たる〕。そしてすぐに、彼らは彼を見分けた。
Nam et Maria Magdalene quamdiu vivum quaerebat inter mortuos, non cognoscebat Jesum; at ubi eum agnovit, mox Dominum confitetur. In navi etiam una omnibus discipulis positis, Jesus stabat in littore (Joan. XXI, 7) ; caeteris autem non cognoscentibus eum.
PL 17, 541Cマグダラのマリアも、生きている者を死者の中に探していたあいだは、イエスを見分けなかった。だが彼を見分けるや、ただちに主と告白する。またすべての弟子たちが一つの舟に乗っていたとき、イエスは岸に立っていた(ヨハネ21:7)。ほかの者たちは彼を見分けなかった。
Joannes prior agnovit, et dixit: Dominus est. Decebat revera, et satis congruum erat, ut virginitas virginale prius agnosceret corpus. Idem ergo erat, et non idem ab omnibus videbatur.
PL 17, 542Aヨハネが先に見分けて言った。「主だ」。実に、おとめの身が、おとめの体をまず見分けるのは、ふさわしく、十分に適っていた。それゆえ、彼は同じ者であったのに、すべての者から同じではなく見られたのである。
Caput XXXI
第XXXI章PL 17, 542AStatimque subjungens Evangelista, dicit: Et nemo audebat eum amplius interrogare: Tu quis es (Joan. XXI, 12) ?
PL 17, 542A福音書記者はすぐに続けて言う。「そして、もはや誰も彼に、『汝は誰か』と尋ねようとしなかった」(ヨハネ21:12)。
Quia vescentes pariter ac bibentes cum eo, hominem verum ac Deum videbant; non tamen quod alter Deus, alter homo esset: sed unus atque idem esset Filius Dei et Filius hominis; cognoscebatur enim ut homo, adorabatur ut Deus, complens illud, quod eis ipse Dominus imprecatus fuerat, dicens ad Patrem: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te unum et verum Deum, et quem misisti, Jesum Christum (Joan. XVII, 3) .
PL 17, 542A彼とともに食べ、また飲んでいた彼らは、真の人であり神である者を見ていたからである。ただし、一方が神で他方が人であるというのではなく、神の子と人の子とは一つの同じ者であった。彼は人として知られ、神として礼拝されたのであり、主自身が彼らのために父に向かって祈り求めたことを成就していたのである。主は言った。「永遠の生命とは、汝を、唯一の真の神を、また汝が遣わしたイエス・キリストを、彼らが知ることである」(ヨハネ17:3)。
Dignum ergo est, et satis dignum, ut caro hominis coelis inferretur, cujus habitator Deus esse dignatus est: nec potest videri hominem contra meritum factum esse incolam coeli, cujus vaginam non est dedignatus Spiritus, qui Deus est.
PL 17, 542Bそれゆえ、神が住むにふさわしいとした人の肉が天に携え上げられるのは、ふさわしく、十分にふさわしい。神である霊がその鞘をさげすまなかった人が、功績に反して天の住人にされたとは見られえない。
Justum ergo fuit ut corpus, in quo Deus habitando terram visitare dignatus est, per quod particeps nostri factus est, ad immortalitatem perduceret, et in coelestibus collocaret.
PL 17, 542Bそれゆえ、神が住むことで地を訪れるにふさわしいとした体、それによって我々の仲間となった体を、不死へと導き、天上のものの中に据えたのは、正しかった。
Ubi ergo Dei habitatio esse debuit, nisi in regno Dei? ubi autem regnum Dei, nisi in coelis ubi et nos omnes, ipso donante atque juvante, tunc futuri sumus, quando corruptivum hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem (I Cor. XV, 53) ; ut omnis caro videat salutare Dei (Esai. XL, 5), et agnoscat quod redemptor atque salvator ille sit, qui luctatus est cum Jacob (Gen. XXXII, 24) , qui virtus et auxiliator fuit ipsi Jacob, qui in passione voluntaria superatus, quod illa lucta praefigurabat, crucifigentes se benediceret, atque pro eis oraret, dicens: Pater, ignosce eis, non enim sciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34) , confirmans et illud, quod per David ante praedixerat: Dum appropinquarent mihi, qui edebant carnes meas, ego autem orabam (Psal. CVIII, 4) .
PL 17, 542Bでは、神の住まいはどこにあるべきか。神の国においてでなければ。神の国はどこか。天においてでなければ。そこには我々もみな、彼が与え、助けることによって、この朽ちるものが朽ちないものを着、この死ぬべきものが不死を着るとき(一コリント15:53)、あることになる。それは、すべての肉が神の救いを見るため(イザヤ40:5)、また、ヤコブと格闘した者(創世記32:24)、すなわちヤコブ自身にとって力であり助け手であった者こそが、あの贖い主であり救い主であると悟るためである。彼は自発の受難において打ち負かされた。あの格闘が予表していたとおりである。そして自分を十字架につける者たちを祝福し、彼らのために祈って言った。「父よ、彼らを赦せ。彼らは自分が何をしているのか知らないのだから」(ルカ23:34)。ダビデを通して前もって語っていたことも、彼は確証した。「私の肉を食べていた者たちが私に近づいたとき、私はしかし祈っていた」(詩篇108:4)〔引かれた句の前半は詩篇26:2に近い〕。
Caro ergo Verbi, non Verbum editur: caro, non Deus, qui spiritus est, comeditur. Vos me, ait, persequentes flagellastis, vos faciem meam conspuistis, vos me crucifixistis: ego vos tamen ad poenitentiam provoco: Nolo enim mortem peccatoris, sed tantum ut revertatur, et vivat (Ezech. XVIII, 32) .
PL 17, 542Cそれゆえ、食べられるのは言葉の肉であって、言葉ではない。食べられるのは肉であって、霊である神ではない。主は言う。「汝らは私を迫害して鞭打った。汝らは私の顔に唾を吐いた。汝らは私を十字架につけた。だが私は、それでも汝らを悔い改めへと招く。私は罪人の死を望まず、ただ彼が立ち帰って生きることを望むからである」(エゼキエル18:32)。
Quod ita esse comprobat beatus Apostolus dicens: Et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu carnis vestrae in operibus malis, reconciliavit vos in corpore carnis suae per mortem (Coloss. I, 21 et 22) .
PL 17, 542C福なる使徒は、これがそのとおりであることを確証して言う。「汝らも、かつては肉の思いにおいて悪しき業のうちに疎遠となり敵となっていたが、彼は、その肉の体において、死によって、汝らを和解させた」(コロサイ1:21–22)。
Caput XXXII
第XXXII章PL 17, 543AIllud autem quod objiciunt dixisse Apostolum: Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt (Rom. VIII, 8) ; haec dicta sunt, non quo carnis natura damnetur, cujus conditor Deus est, et in qua plurimi sanctorum placuerunt Deo, et regnant cum Christo: sed quo sensus et opera carnis repudientur (Tertul. l. de Resur. carn. cap. 46) .
PL 17, 543Aところで、彼らが使徒の言葉として突きつける、「肉にある者は神を喜ばせることができない」(ローマ8:8)は、肉の本性が断罪されるという意味で言われたのではない。肉の造り主は神であり、聖なる者の多くが肉にあって神を喜ばせ、キリストとともに支配しているからである。そうではなく、肉の思いと業が退けられるという意味で言われたのである(テルトゥリアヌス『肉の復活について』第46章)。
Cum ergo lutum carnis nostrae, ut jam dictum est, spiritualibus pennis cum subvectione angelorum volaverit ad coelum, ibi verum et pacificum suae salutis obsidem habet in aeternum, ad quem rapiemur in nubibus obviam Christo in aera (I Thess. IV, 16) , sicut Esaias propheta testatur dicens: Super humeros tollentur, et portabuntur ad loca sua (Esai. LXVI, 12) ; et iterum: Qui sunt isti, qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas (Esai. LX, 8) ? id est, ad mansiones meritorum suorum, de quibus Dominus dicit: Multae mansiones sunt apud Patrem meum (Joan. XIV, 2) ; et iterum: Et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus in Hierusalem in equis, et mulis, et quadrigis, et carrucis, et lecticis, dicit Dominus Deus (Esai. LXVI, 20) .
PL 17, 543Aそれゆえ、すでに述べたとおり、我々の肉の泥が、霊的な翼をもち、天使たちに運ばれて天へ飛ぶとき、そこで自分の救いのまことの、平和をもたらす保証を永遠に持つ。その保証のもとへ、我々は雲の中で、空中にキリストを迎えるために引き上げられる(一テサロニケ4:16)〔引かれた句は4:17に当たる〕。預言者イザヤが証して言うとおりである。「肩に乗せられて運ばれ、自分たちの場所へ連れて行かれる」(イザヤ66:12)。また、「雲のように、また窓辺に帰るハトのように飛ぶ、これらは誰か」(イザヤ60:8)。すなわち、自分の功績にふさわしい住まいへである。それについて主は言う。「私の父のもとには多くの住まいがある」(ヨハネ14:2)。また、「彼らは、汝らのすべての兄弟たちを、あらゆる諸国民の中から、馬と、騾馬と、四頭立ての馬車と、荷車と、輿に乗せて、エルサレムへ連れて来る、と主なる神は言う」(イザヤ66:20)。
Quod ne alicui forte dubium videatur hominem in corpore isto positum in aera posse volitare, confirmat hoc idem Apostolus dicens: Fide Henoch translatus est, ne videret mortem (Hebr. II, 5) : nam et Elias in corpore isto positus, in quo nunc usque est, curru igneo, id est, angelorum subvectione, qui sunt spiritus et flamma ignis, qui faciunt voluntatem Dei, quasi usque ad coelum raptus (IV Reg. II, 2): et Habacuc propheta de Judaea in Chaldaeam ab angelo ductus et reductus est in momento temporis (Dan. XIV, 35) : et ipse apostolus Paulus raptus est usque ad tertium coelum (II Cor. XII, 2) , et in paradisum; et inde reductus est in mundum.
PL 17, 543Bこのような体にある人が空中を飛びうることが、誰かにとって疑わしく見えるといけないので、同じ使徒がこれを確証して言う。「信仰によってエノクは移され、死を見なかった」(ヘブライ2:5)〔引かれた句はヘブライ11:5に当たる〕。エリヤもまた、今に至るまでいるこの体のまま、火の戦車、すなわち天使たち──彼らは霊であり火の炎、神の意志を行う者たちである──に運ばれて、いわば天まで引き上げられた(列王記四2:2)〔引かれた句は2:11に当たる〕。預言者ハバククも、ユダヤからカルデアへ、天使に導かれ、また連れ戻された。一瞬のうちにである(ダニエル14:35)。使徒パウロ自身も第三の天まで引き上げられ(二コリント12:2)、楽園にまで引き上げられて、そこから世に連れ戻された。
Ut autem manifestius clareat vehicula ista sanctorum spiritus esse, id est, angelos Dei, docet nos exemplum sancti Philippi unius ex septem, quem spiritus Domini de Gaza rapiens, subito posuit in Azotum (Act. VIII, 39 et 40) .
PL 17, 543Cこれら聖なる者たちの乗り物が霊、すなわち神の天使たちであることがより明らかになるよう、七人のうちの一人、聖なるフィリポの例が我々に教える。主の霊が彼をガザから引き上げ、たちまちアゾトに置いた(使徒言行録8:39–40)。
Enucleatius haec, et membratim quodammodo articulatimque scrutata, quantum intentionem meam Dominus adjuvare dignatus est, dicta sufficiant.
PL 17, 543Cこれらのことは、より詳しく、いわば肢体ごと、関節ごとに調べ、主が私の意図を助けるのをよしとした分だけ、述べた。述べたことで足りるとしよう。
Tamen ne omisisse aliquid videamur, ipsius Domini ac Salvatoris nostri probanda sunt verbis; ait enim, cum de agro et tritico ac zizania, loqueretur: In consummatione enim saeculi mittet Pater meus angelos, qui separent zizania (Matth. XIII, 41) , id est, peccatores, a tritico, hoc est, a justis.
PL 17, 543Cだが、何か落としたと見られないよう、我々の主であり救い主自身の言葉によって確かめなければならない。主は畑と麦と毒麦について語ったとき、言った。「世の終わりに、私の父は天使たちを遣わし、毒麦を分けさせる」(マタイ13:41)。すなわち、罪人を、麦から、つまり義人から〔分けさせる〕。
Isti sunt angeli, qui Lazarum in agone paupertatis simul et infirmitatis probatum in sinum ac requiem sustulerunt Abrahae (Luc. XVI, 22) .
PL 17, 544Aこれらは、貧しさと病との闘いのうちで試されたラザロを、アブラハムの懐、安息へと運んだ天使たちである(ルカ16:22)。
Caput XXXIII
第XXXIII章PL 17, 544AVere, sicut scriptum est, probavi te in camino paupertatis (Isai. XLVIII, 10) . Diversis ergo modis probantur homines, id est, alius per inopiam et infirmitatem corporis, alius per divitias et sanitatem corporis.
PL 17, 544Aまことに、書かれているとおり、「私は貧しさの炉の中で汝を試した」(イザヤ48:10)。人々はさまざまな仕方で試される。すなわち、ある者は欠乏と体の病によって、ある者は富と体の健康によってである。
Quae tamen omnia nec summa bona, nec summa mala sunt; summum enim malum mors aeterna est, et summum bonum vita aeterna est.
PL 17, 544Aだが、これらはすべて、最高の善でも最高の悪でもない。最高の悪は永遠の死であり、最高の善は永遠の生命だからである。
Ista ergo omnia, quae vita mortalium habet, media sunt; in utroque enim tentatio est: plerosque enim quos nec inopia nec infirmitas fregit, fregit sanitas, et exstinguunt divitiae.
PL 17, 544Aそれゆえ、死すべき者の生が持つこれらすべては中間のものである。そのどちらにも試みがあるからである。欠乏にも病にも折られなかった多くの者を、健康が折り、富が滅ぼす。
Quae comprobat sapientissimus Salomon, dicens ad Dominum: Divitias et paupertatem ne dederis mihi, tribue autem tantum victui meo necessaria (Prov. XXX, 8) ; scilicet, ne aut in illis extolleretur, aut in istis factis pejeraret, aut blasphemaret.
PL 17, 544Aこれを、いとも賢いソロモンが主に向かって言うことで確証している。「富も貧しさも私に与えるな。ただ、私の糧に必要なものだけを与えよ」(箴言30:8)。すなわち、富においては高ぶることのないように、貧しさに陥っては偽りの誓いをしたり冒瀆したりすることのないように、ということである。
Quod autem haec, quae media diximus, aliena sint a nobis, comprobat Dominus dicens: Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis (Ambr. l. VII in Luc. sub fin.; Ibid., l. VIII, n. 85) ?
PL 17, 544Bところで、我々が中間のものと呼んだこれらが我々にとって他人のものであることを、主は確証して言う。「他人のものにおいて忠実でなかったなら、汝らのものを、誰が汝らに与えるだろうか」(アンブロシウス『ルカ福音書講解』第7巻の終わり。『ルカ福音書講解』第8巻85)。
Alienae ergo a nobis sunt divitiae, quia extra nostram naturam sunt; neque enim nobiscum nascuntur, aut transeunt. Et ideo haec scientes non serviamus alienis, qui nullum Deum habere debemus, nisi Christum.
PL 17, 544Bそれゆえ、富は我々にとって他人のものである。我々の本性の外にあるからである。富は我々とともに生まれもせず、あの世へ移りもしない。それゆえ、これを知って、他人のものに仕えまい。我々は、キリストのほかにいかなる神も持ってはならないのだから。
Hospites ergo sumus rerum nostrarum; quidquid enim de saeculo est, in saeculo remanet: et quidquid haeredum conquirimus nobis, perdimus; quia nobiscum non aliud, nisi aut bona aut mala opera portamus.
PL 17, 544Bそれゆえ、我々は自分の持ち物の客人である。この世のものは何であれ、この世にとどまり、相続人たちのために我々が手に入れるものは何であれ、我々は失う。我々が自分とともに運ぶのは、善い業か悪い業のほか、何もないからである。
Non ergo malae sunt divitiae, sed male utentibus malae sunt; quia bona, quae Deus fecit, bona sunt valde.
PL 17, 544Cそれゆえ、富は悪いのではない。ただ、悪く用いる者にとって悪いのである。神が作った善きものは、きわめて善いからである。
Et ideo philosophi mundi istius non dicunt summum bonum, nisi pacem, honestatem atque virtutem; et summum malum non ponunt, nisi malitiam, inhonestatem, avaritiam atque turpitudinem.
PL 17, 544Cそれゆえ、この世の哲学者たちは、平和と高潔と徳のほかを最高の善と言わず、悪意と卑劣と貪欲と醜行のほかを最高の悪と置かない。
Omnium ergo bonorum repromissio ac retributio vita aeterna est: et omnium malorum comminatio ac retributio mors secunda est.
PL 17, 544Cそれゆえ、あらゆる善の約束と報いは永遠の生命であり、あらゆる悪の威嚇と報いは第二の死である。
Caput XXXIV
第XXXIV章PL 17, 544CHaec licet extrinsecus dicta videantur, tamen necessaria nobis et utilia sunt: et ideo nunc nobis ad ordinem revertendum est.
PL 17, 544Cこれらは本筋から外れて言われたように見えるかもしれないが、我々にとって必要で有益である。それゆえ、今は順序に戻らなければならない。
Cum ergo lutum carnis nostrae, ut jam dictum est, in testam fuerit excoctum; ut quae prius gravi pondere premebatur in terram, acceptis pennis gratiae spiritualis cum subvectione angelorum volet ad coelum, ibi verum et pacificum suae salutis obsidem habet in aeternum.
PL 17, 544Cそれゆえ、すでに述べたとおり、我々の肉の泥が土器に焼き上げられると、以前は重い重みで地に押さえつけられていたものが、霊的な恩寵の翼を受け取り、天使たちに運ばれて天へ飛ぶ。そこで、自分の救いのまことの、平和をもたらす保証を永遠に持つ。
Quid tam verius, tam manifestius, tam lucidius inveniri potest? Tamen ne aliquid omisisse videamur, accipe plenissimum atque firmissimum hujus spei nostrae specimen, alitem illum Orientis, qui phoenix nominatur, peculiarem, de singularitate famosum, et de posteritate monstruosum: qui semetipsum libenter funerans, naturali fine discindens atque succindens, iterum phoenix, iterum ipsa est, et non alia (Tertul. de Resurr. carn. c.
PL 17, 545Aこれ以上に真実で、明白で、明るいものが見いだされうるだろうか。それでも、何か落としたと見られないよう、我々のこの望みの最も完全で堅固な徴を受け取れ。東方のあの鳥、フェニックスと呼ばれるものである。それは特別で、唯一であることで名高く、子孫の奇しさで知られる。自らを喜んで葬り、自然の終わりに身を裂き〔discindens atque succindens は意味が定かでない。「裂き、また立て直し」と解した〕、再びフェニックスとなり、再び同じものであって、別のものではない(テルトゥリアヌス『肉の復活について』第〔ミーニュはこの丸括弧を et alii まで一続きに刷る。本版の節の切れ目が括弧の途中に落ちたので、章の番号「13」以下は次の節に続く〕)
13; Auctor. Const. Apost. l. V, c. 6; Cyrill. catech. 18; Lactan., Ambr. et alii) . Cui rei documentum ad spei nostrae firmitatem, etiam Spiritus sanctus, qui Deus est, in Scripturis posuit sanctis dicens: Et florebunt velut phoenix, hoc est, florebunt de morte, de funere suo, sicut phoenix resurget de pulvere suo.
PL 17, 545A(〔前の節からの丸括弧の続き。ミーニュは一続きに刷る〕13章。『使徒憲章』の著者、第5巻第6章。キュリロス『教理講話』18。ラクタンティウス、アンブロシウス、ほか)。この事柄の証拠を、我々の望みの確かさのために、神である聖なる霊もまた聖なる書物に置いて言った。「彼らはフェニックスのように花咲く」〔phoenix はナツメヤシをも言う語で、著者は詩篇の句のこの語を鳥のフェニックスと取る〕、すなわち、死から、自分の葬りから花咲く、フェニックスが自分の塵から起き上がるように。
Si ergo caro avis de cineribus suis resurgit, caro hominis de cineribus suis non resurget? Et ubi est, quod Dominus Christus multis passeribus meliores esse pronuntiavit?
PL 17, 545B鳥の肉がその灰から起き上がるのなら、人の肉はその灰から起き上がらないのか。主キリストが、〔我々を〕多くのスズメよりもすぐれていると宣言したことは、どこにあるのか。
Ubi est et illud, quod nobis per Prophetam promisit, dicens: Renovabitur sicut aquilae juventus tua (Vide Rabbi Kimhi et alios Interpr. in hunc loc.; item P. Damiani Opusc. 52, c. 23; Albert. Mag. l. XXIII de Animal.; Gesner., Aldrov. et alios) ?
PL 17, 545Bまた、預言者を通して我々に約束したこと、「汝の若さは、ワシのように新たにされる」はどこにあるのか(この箇所についてラビ・キムヒとほかの解釈者たちを見よ。また、ペトルス・ダミアニ『小論集』52、第23章。アルベルトゥス・マグヌス『動物について』第23巻。ゲスナー、アルドロヴァンディ、ほかの者たち)。
Cujus avis naturam hanc esse tradunt: cum enim ad summam venerit senectutem, dicitur tamdiu in aera sublimari, ut usque ad nubes et ignem perveniat: quo igne contacta, mox se in secretissimum fontem praecipitem dans, tertio mergit; et mox ad pristinae juventutis vires atque speciem revocatur.
PL 17, 545Bこの鳥の本性はこうであると伝えられている。極度の老年に達すると、雲と火に至るまで空高く舞い上がるといわれる。その火に触れると、すぐに、いちばん隠れた泉に真っ逆さまに身を投じ、三度沈む。そしてすぐに、元の若さの力と姿に呼び戻される。
Quod nobis ita futurum beatus Apostolus promisit, dicens: Uniuscujusque quale sit opus, ignis probabit. Aves enim diversae glutiunt uvam, olivam, et caetera poma; et post nimium calorem grana eorum per stercora digerentes, rursum vites, rursum arbores renascuntur.
PL 17, 545Bこれが我々にもそうなることを、福なる使徒は約束して言った。「各人の業がどのようなものかは、火が試す」。実に、さまざまな鳥はブドウ、オリーブ、そのほかの果実をのみ込み、はなはだしい熱ののち、その種を糞とともに散らして、再びブドウの木が、再び木々が生まれる。
Si ergo hoc aves propter te, Deo jubente, faciunt; de te Deus propter fidem et retributionem suam non faciet? Crede mihi quia faciet propter promissum suum; cum enim nihil essemus aliquando, Domino omnium creaturarum Deo ipso jubente, facti sumus.
PL 17, 545Cそれゆえ、鳥が神の命によってあなたのためにこれを行うのなら、神はあなたについて、自分の信実〔fides〕と報いのゆえに、これを行わないだろうか。私を信じよ、神は自分の約束のゆえに行う。我々はかつて無であったとき、すべての被造物の主である神自身が命じることで作られたのだから。
Qui ergo fecit ex nihilo, quod non erat, poterit iterum facere id, quod ante ex nihilo fecerat.
PL 17, 545Cそれゆえ、無から、存在しなかったものを作った者は、前に無から作ったものを、再び作ることができるだろう。
Caput XXXV
第XXXV章PL 17, 545CNam si caro hominis, ut caeci haeretici mentiuntur, non resurget, quomodo Esaias Spiritu Dei plenus, qui non tam propheta, quam evangelista dicendus est, dicit: Veniet omnis caro, quae adoratura est in conspectu Domini, in Hierusalem; ut videat cadavera hominum mortuorum, qui praevaricati sunt in Deum (id est, vel Judaeos, vel impios, vel peccatores), vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Hieron. in cap. ult. Isai.) .
PL 17, 545C実に、盲目の異端者たちが偽るように、人の肉が復活しないのなら、神の霊に満ちたイザヤ、預言者というよりむしろ福音を告げる者と呼ぶべき彼は、どうして言うのか。「すべての肉なる者が、主の前で礼拝するために、エルサレムに来る。神に背反した死者たち(すなわち、ユダヤ人、あるいは不敬虔な者、あるいは罪人)の死体を見るために。彼らの蛆は死なず、彼らの火は消えない」(ヒエロニュムス『イザヤ書注解』の最終章)。
Quem vermem aut ignem multi conscientiam peccatorum, quae torqueat in suppliciis constitutos, intelligi volunt, quare vitio suo atque peccato, tanto caruerint bono, juxta illud quod scriptum est: Ambulate in lumine ignis vestri, et flamma quam succendistis vobis (Isa. L, 11) ; et iterum: Sicut tinea vestimentum, et vermis comedit lignum, sic moeror excruciat cor viri (Prov. XXV, 2) .
PL 17, 545Dこの蛆や火を、多くの者は、罪の意識、すなわち刑罰の中に置かれた者たちを責めさいなむものと解したがる。自分の悪徳と罪によって、これほどの善を欠いたからである。書かれていることに従ってである。「汝らの火の光の中を歩め、汝らが自分たちのために燃やした炎の中を」(イザヤ50:11)。また、「衣に虫が付き、木を蛆が食うように、悲しみは人の心を責めさいなむ」(箴言25:2)〔引かれた句は箴言25:20に当たる〕。
Sicut enim animi laetitia interdum corporis dolores mitigat, sic dolor animi corpus deprimit et excruciat, dicente propheta: Animus gaudens aetatem floridam facit, spiritus tristis exsiccat ossa (Prov. XVII, 22) .
PL 17, 546A実に、心の喜びがときに体の苦痛を和らげるように、心の苦痛は体を押さえつけ、責めさいなむ。預言者が言うとおりである。「喜ぶ心は盛んな年齢をもたらし、悲しむ霊は骨を枯らす」(箴言17:22)。
Si ergo eveniat, ut ad aegrotationem corporis accedat animi aegritudo, duplicatur infirmitas.
PL 17, 546Aそれゆえ、体の病に心の病が加われば、弱さは倍になる。
Haec tamen ita dicta sunt, ut non negetur praevaricatorum et Deum negantium aeterna esse supplicia, dicente Scriptura: Dominus omnipotens vindicabit in eis in diem judicii, dare ignem et vermes in carnes ipsorum; et comburentur, ut sentiant in aeternum (Judith, XVI, 20 et 21).
PL 17, 546Aだが、これは、背反した者や神を否む者たちに永遠の責め苦があることが否まれないように言われたことである。聖書が言うとおりである。「全能の主は、裁きの日に彼らに報復し、彼らの肉に火と蛆を与える。彼らは焼かれ、永遠に感じる」(ユディト記16:20–21)。
Quod ita futurum Dominus noster atque Salvator confirmat dicens: Et resurgent omnes de terrae pulvere, qui bona fecerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 29) ; et iterum: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo, et angelis ejus (Matth. XXV, 41) ; et iterum de illo qui vestem non habuit nuptialem dicitur: Tollite eum, et ligatis manibus ac pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores, illic erit fletus et stridor dentium (Ibidem XXII, 15).
PL 17, 546B我々の主であり救い主は、これがそうなることを確証して言う。「善を行った者たちは、みな地の塵から復活し、裁きの復活に至る」(ヨハネ5:29)〔善を行った者が「裁きの復活」に至るとは、ヨハネ5:29の句と食い違う。刷りのまま訳した〕。また、「行け、悪魔とその天使たちのために備えられた永遠の火の中へ」(マタイ25:41)。また、婚礼の衣を持たなかった者について言われる。「彼を連れて行け。その手足を縛って、外の闇に投げ込め。そこには涙と歯ぎしりがある」(マタイ22:15)〔引かれた句はマタイ22:13に当たる〕。
Cum ergo et manus, et pedes, et fletus, et tenebras exteriores, quae ad oculos pertinent, et stridorem dentium a Domino in carne futura resurrectione verissime pronuntiatur, miror quosdam haereticos, qui aerium corpus, et paulatim in auras tenues dissolvendum post resurrectionem conantur introducere.
PL 17, 546Bそれゆえ、主が、未来の復活において、手も足も、涙も、目に関わる外の闇も、歯ぎしりも、肉にあるとまことに宣言するのだから、私は、復活のあと空気のような体、しだいに薄い大気に溶けてしまう体を持ち込もうと試みる異端者たちがいることに驚く。
Quomodo ergo sanctus vestimentum Dei est, et vestitur salutis atque laetitiae tunica; sic e contrario peccator, qui portat imaginem veteris hominis atque terreni, meretur audire: Ecce vos omnes quasi vestimentum vetus tinea devorabit (Isai. LI, 8) .
PL 17, 546Bそれゆえ、聖なる者が神の衣であり、救いと喜びの衣を着るように、これに対して、古い地上の人の像を帯びる罪人は、こう聞くにふさわしい。「見よ、汝らはみな、古い衣のように、虫に食い尽くされる」(イザヤ51:8)。
Morum ergo diversitas variis in Scripturis sanctis signatur nominibus. Sicut ergo diversitas arborum ac musicorum in Scripturis divinis diversitatem significat gratiae spiritualis; ita et diversitas ferarum atque serpentium diversitatem significant peccatorum.
PL 17, 546Cそれゆえ、振る舞いの違いは、聖書においてさまざまな名で示される。木々と楽器の種類の違いが、神の聖書において霊的な恩寵の違いを意味するように、野獣と蛇の種類の違いは、罪の違いを意味する。
Quae tamen diversa genera musicorum ideo Deus majestatis in libris divinis nominari et uti voluit, ut populum Judaeorum de carnalibus sacrificiis auferens, ad spiritales et laudabiles hostias invitaret.
PL 17, 546Cところで、この楽器のさまざまな種類を、威光の神が神の書物に名づけ、用いさせようとしたのは、ユダヤの民を肉の犠牲から引き離し、霊的でほむべき献げ物へ招くためである。
Sed nuuc jam sufficiant ista, quae dicta sunt; quamquam pro rei magnitudine numquam aliquid sufficienter de causis et rebus superius nominatis dici potest.
PL 17, 546Cだが今は、すでに述べたことで足りるとしよう〔底本は nuuc。nunc と読む〕。もっとも、事柄の大きさに比べれば、上に名を挙げた原因や事柄について、十分に語られることは決してない。
Et ideo sancta, veneranda, perfecta, atque inseparabilis Trinitas, quae tota nobis fide coleris atque adoraris, tuum est hoc opus, quod ego ex Patrum famulorum tuorum libris, te adjuvante atque illuminante, ad aedificationem meam excerpsi; tuaque perfectio ad gloriam et laudem nominis tui per omnia saecula saeculorum. Amen.
PL 17, 546Dそれゆえ、聖なる、崇めるべき、完全で、分かたれることのない三位一体よ、汝は、そのすべてが我々によって信仰をもって敬われ、礼拝される。この作品は汝のものである。私はこれを、汝の僕である父祖たちの書物から、汝の助けと照らしを受けて、私自身の築き上げのために抜き出した。その完成もまた汝のものであり〔tuaque perfectio に動詞が無く、前の tuum est を受けると取った〕、汝の名の栄光と賛美のためである、世々限りなく。アーメン。