作者不詳不詳

De Spiritu Sancto libellus unus › 全文

De Spiritu Sancto libellus unus 全文

Anonymous · PL 17, 1005A–1012B

Caput I

第I章PL 17, 1005A
1

Vos autem in carne non estis, sed in spiritu; si tamen Spiritus Dei habitat in vobis: si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum: spiritus vero vivit propter justitiam.

PL 17, 1005A

「汝らは肉のうちにはおらず、霊のうちにいる。ただし、神の霊が汝らのうちに住んでいるならば。キリストの霊を持たない者は、彼のものではない。もしキリストが汝らのうちにいるなら、体は罪のゆえに死んでいるが、霊は正義のゆえに生きている」。

2

Quod si Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis: qui suscitavit Christum ex mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Rom. VIII, 9 et seq.) .

PL 17, 1005A

「もし、イエスを死者の中から起こした者の霊が汝らのうちに住んでいるなら、キリストを死者の中から起こした者は、汝らのうちに住むその霊のゆえに、汝らの死ぬべき体をも生かすであろう」(ローマ8:9以下)。

3

Divino Apostolus modo et divino eloquio sacramentum Dominicae Trinitatis et fidei nostrae mentibus intimavit.

PL 17, 1005A

使徒は神にふさわしい仕方と神にふさわしい言葉で、主の三位一体と我々の信仰との秘義を、人々の心に告げ知らせた。

4

Nam cum dixisset: Vos autem in carne non estis, sed in spiritu; si tamen Spiritus Dei habitat in vobis; adjecit: Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Quid ergo Apostolus aliud quam unionem Trinitatis edocuit?

PL 17, 1005A

実に、使徒は「汝らは肉のうちにはおらず、霊のうちにいる。ただし、神の霊が汝らのうちに住んでいるならば」と言ったのち、「キリストの霊を持たない者は、彼のものではない」と付け加えた。では使徒は、三位一体の一致〔unio〕のほかに何を教えたのか。

5

Nam Spiritus Dei Spiritus Christi est: spiritus autem Christi et Dei neque a Christo divisus aut separatus est; quoniam neque Deus ab Spiritu suo, neque Christus idem ab Spiritu suo potest separabilis indicari.

PL 17, 1005B

神の霊はキリストの霊だからである。そしてキリストの霊は、神の霊でもあり、キリストから分けられ引き離されてはいない。神が自分の霊から引き離されうると示されることはなく、同じキリストも自分の霊から引き離されうると示されることはないからである。

6

Si autem inseparabilis Deus ab Spiritu suo est, inseparabilis utique et Christus ab Spiritu suo est: ergo Spiritus Dei et Spiritus Christi inseparabilis a Deo et Christo; ac per hoc Deus et Christus et Spiritus sanctus indivisi manifestantur, quia semper Spiritus in Deo et Christo perennis est.

PL 17, 1005B

神が自分の霊から分かたれないのであれば、キリストもまた当然、自分の霊から分かたれない。ゆえに神の霊とキリストの霊は、神とキリストから分かたれない。したがって、神とキリストと聖なる霊は分かたれずに現れる。霊は常に、神とキリストのうちに永遠にいるからである。

7

Nam quid aliud concatenatione hac et connexione significari contendit, quam intelligentiam unitatis; dum per Spiritum Deus et Christus, qui inseparabiles a sese sunt, uniti, et ut ulterius dicam, unum intelligunt?

PL 17, 1005B

実に、この連鎖とこの結びつきによって、一体性の理解のほかに何が示されていると言えようか。神とキリストは、互いに分かたれないものであり、霊によって一つに結ばれ、さらに言えば、一つであると理解される〔底本は intelligunt(能動)。intelliguntur の意に取った〕のだから。

8

Hoc divinum sacramentum est, hoc in se creatura naturaliter aut inseparabiliter non habet; ut unus Spiritus Patris et Filii, aut tres unus, et unum indivisibiliter esse noscantur.

PL 17, 1005B

これは神の秘義である。被造物は本性においても、分かたれない仕方でも、これを自らのうちに持たない。すなわち、父と子の霊は一つであり、あるいは、三つは一つであり、分かたれずに一つであると知られる、という秘義である。

9

Et ideo securus Apostolus, qui hoc fundamentum fidei de sancta Scriptura didicit, et de divina revelatione cognovit, de caetero non timet alibi unum Deum, alibi cum Domino, alibi cum Deo et Domino sanctum Spiritum praedicare; quia sive unus Deus dixerit, scit se nomen Trinitatis implesse: sive autem Dei et Domini solummodo memor sit, scit dicere: Ipse autem Deus, et Pater, et Dominus noster Jesus Christus dirigat viam nostram ad vos (I Thessal. III, 11) , et cavere ne dicat: Ipsi dirigant; sive Dei et sancti Spiritus faciat mentionem, scit se Christo injuriam non fecisse: sive Dei, et Domini, et Spiritus sancti causis competentibus personas aptet, scit dicere: Et omnia haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII, 11) ; quoniam et tres deos dicere impium est, et unum non in Trinitatis nomine confiteri admodum irreligiosum.

PL 17, 1005C

それゆえ使徒は安んじている。彼は、この信仰の土台を聖書から学び、神の啓示から知った。今後はもはや、ある所では唯一の神を、ある所では主とともに、ある所では神と主とともに聖なる霊を宣べ伝えることを恐れない。唯一の神と言うなら、三位一体の名を満たしたと知っており、また神と主のみを思い起こすなら、「神自ら、また父、また我々の主イエス・キリストが、我々の道を汝らのもとへ導け」(一テサロニケ3:11)と言うことができると知っており、「彼らが導け」と言うことを避けるのである。神と聖なる霊に言及するなら、キリストを侮辱していないと知っており、神と主と聖なる霊について、それぞれにふさわしい事柄に応じてペルソナを当てはめるなら、「これらすべてのことを、唯一の同じ霊が働き、望むままに一人一人に分け与える」(一コリント12:11)と言うことができると知っている。三つの神を言うことは不敬虔であり、唯一の神を三位一体の名において告白しないことも、まことに不信心だからである。

10

Denique sequentia consideremus, quibus hunc sensum confirmat et solidat; nam cum dixisset: Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus; adjecit: Si autem Christus in vobis est (Rom. VIII, 9) .

PL 17, 1006A

実に、使徒がこの意味を確かにし固めている続きの句を考察しよう。使徒は「キリストの霊を持たない者は、彼のものではない」と言ったのち、「もしキリストが汝らのうちにいるなら」(ローマ8:9)と付け加えた。

11

Ergo manifestum est quia per inhabitantem Spiritum Christi Christus habitat; si autem per inhabitantem Spiritum Christi Christus habitat, utique et per inhabitantem Spiritum Dei Deus habitat.

PL 17, 1006B

したがって明らかである。キリストの霊が内に住むことによって、キリストが住む。そしてキリストの霊が内に住むことによってキリストが住むのなら、当然、神の霊が内に住むことによって神も住む。

12

Denique subjunxit: Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Christum ex mortuis, habitat in vobis (Ibid. 11) , hoc est, Dei; ac per hoc non aliud esse Spiritus sanctus, quam Deus et Christus probatur, per quem Deus et Christus habitat: quem qui in se non habet habitantem, nec Deum potest habere, nec Christum.

PL 17, 1006B

実に使徒はさらに続けた。「もし、キリストを死者の中から起こした者の霊が、汝らのうちに住んでいるなら」(ローマ8:11)、すなわち神の霊が、と。したがって、聖なる霊は神とキリストにほかならないと証明される。この霊によって神とキリストは住む。この霊が内に住んでいない者は、神を持つこともキリストを持つこともできない。

13

Sed dicit aliquis: Si per Spiritum suum Deus habitat in nobis, et Spiritus cum Deo et Christo unum atque idem est; quomodo rursum dicitur: Qui suscitavit Christum ex mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra?

PL 17, 1006B

しかし、ある人は言う。「神が自分の霊によって我々のうちに住み、霊が神およびキリストと一つの同じものであるなら、なぜまた『キリストを死者の中から起こした者は、汝らの死ぬべき体をも生かすであろう』と言われるのか」。

14

Quomodo Deus et Christus unum sunt, cum Christus per Spiritum Dei suscitetur ex mortuis? O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei (Rom. XI, 33) ! Vere, ubi sapiens? ubi scriba?

PL 17, 1006C

「キリストが神の霊によって死者の中から起こされるのなら、どうして神とキリストは一つなのか」。ああ、神の知恵と知識の富の深さよ(ローマ11:33)。まことに、賢者はどこにいるか。律法学者はどこにいるか。

15

Vere hoc est, quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (II Cor. XI, 2) .

PL 17, 1006C

まことにこれこそ、「目が見ず、耳が聞かず、人の心に思い浮かびもしなかったこと、神が自分を愛する者たちのために備えたこと」(二コリント11:2)〔引かれた句は一コリント2:9〕である。

16

Praeparavit autem Deus diligentibus se, ut Christus Dominus cum in forma Dei esset, formam servi acciperet, ut solus inveniretur utrumque.

PL 17, 1006C

神が自分を愛する者たちのために備えたのは、主キリストが神の形にありながら僕の形を取り、ただ一人でその両方であると見いだされることであった。

17

Cum ergo Christus utrumque sit, Deus scilicet et homo, suscitatio haec non ideo divinitati ejus ascribitur; quia divinitas ejus aut pati aut mori posset: sed quia Verbum Deus caro factus est, et habitavit in nobis.

PL 17, 1007A

したがってキリストは、すなわち神であり人であるという両方であるから、この起こされることは、その神性に帰されるのではない。その神性が苦しみうる、あるいは死にうるからではなく、神である言葉が肉となり、我々のうちに住んだからである。

18

Caeterum si divinitas ejus pati potuisset, non utique opus fuisset, ut formam servi acciperet: accepit autem formam servi non aliam ob causam, quam ut per eam pro salute diligentium et pati et mori posset.

PL 17, 1007A

ところで、もしその神性が苦しみえたのなら、僕の形を取る必要はなかったはずである。ところが、僕の形を取ったのは、自分を愛する者たちの救いのために、その形によって苦しみ、また死ぬことができるためにほかならない。

19

Et ideo recte dicitur Dominus majestatis crucifixus, et Dominus Jesus Christus ex mortuis excitatus; quia spontanea benignitate et divina sua ratione per templi sui passionem cuncta ipse suscepit et pertulit.

PL 17, 1007A

それゆえ、威光の主が十字架につけられたと言うのも、主イエス・キリストが死者の中から起こされたと言うのも正しい。自発的な善意と、自らの神としての道理によって、自分の神殿の受難を通して、すべてを自ら引き受け、耐え抜いたからである。

20

Ac per hoc, id quod Christus excitatur ex mortuis, proficit ad gloriam Dei, et comprobat omnipotentiam Christi.

PL 17, 1007A

したがって、キリストが死者の中から起こされることは、神の栄光に資し、キリストの全能を確証する。

21

Sed et sequentia loci hujus non minus diligenter inspicere debemus; quoniam alta et profunda doctrina apostolus ita locutus est dicens: Quod si Spiritus ejus qui suscitavit Jesum ex mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Jesum ex mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Christum ex mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Rom. VIII, 11) .

PL 17, 1007B

だが、この箇所の続きも、同じく丁寧に調べなければならない。使徒は深く奥深い教えをもって、こう語ったからである。「もし、イエスを死者の中から起こした者の霊が、汝らのうちに住んでいるなら、イエスを死者の中から起こした者は、汝らのうちに住んでいる〔底本は同じ句を二度刷る。重複と見て、刷られたまま訳した〕。キリストを死者の中から起こした者は、汝らのうちに住むその霊によって、汝らの死ぬべき体をも生かすであろう」(ローマ8:11)。

22

Primum ergo manifestum est quia omnia Deus et Christus per inhabitantem Spiritum suum in nobis operatur; ac per hoc constat quoniam sanctus Spiritus omnia operatur; quia et mortalia corpora nostra vivificabit is, qui suscitavit Jesum ex mortuis, per inhabitantem Spiritum Christi in nobis.

PL 17, 1007B

まず明らかなのは、神とキリストがすべてを、我々のうちに住む自分の霊によって行うということである。したがって、聖なる霊がすべてを行うと確かめられる。イエスを死者の中から起こした者は、我々のうちに住むキリストの霊によって、我々の死ぬべき体をも生かすからである。

23

Et non dixit quia per se suscitat is, qui suscitavit Jesum ex mortuis, neque Christum per se suscitare: sed per inhabitantem in nobis Spiritum Christi. Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum ex mortuis, vivificabit et mortalia corpora nostra.

PL 17, 1007C

そして使徒は、イエスを死者の中から起こした者が自分自身によって起こすとも、キリストが自分自身によって起こすとも言わず、我々のうちに住むキリストの霊によって起こす、と言った。「イエスを死者の中から起こした者の霊が、我々の死ぬべき体をも生かすであろう」。

24

Et utique in Evangelio legimus, dicente Domino: Sicut Pater suscitat mortuos, et vivificat; ita et Filius quos vult, vivificat (Joan. V, 21) . Et non est dictum ibi quia per Spiritum suum suscitat Deus et Christus. Quid ergo? Contrarium hoc erit illi sententiae?

PL 17, 1007C

また我々は福音書において、主がこう言うのを読む。「父が死者を起こして生かすように、子もまた望む者を生かす」(ヨハネ5:21)。そこでは、神とキリストが自分の霊によって起こすとは言われていない。では、どうなのか。これはあの言葉と食い違うのか。

25

Absit: sed intellectus illorum nobis redditur, et docemur per Evangelium beatissimi Pauli qua ratione Deus suscitet, per inhabitantem scilicet Spiritum Christi in nobis; ac per hoc apertissime traditur, quia omnia opera divina Spiritus sanctus operatur.

PL 17, 1007C

決してそうではない。むしろ、その意味が我々に明らかにされ、いとも福なるパウロの福音によって、神がいかなる道理で起こすのかが教えられる。すなわち、我々のうちに住むキリストの霊によってである。したがって、神のすべての業を聖なる霊が行うことが、このうえなく明らかに伝えられている。

26

Et ideo alio in loco idem Apostolus docet dicens: Divisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritus: et divisiones ministeriorum sunt, idem autem Dominus: et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 4) .

PL 17, 1007C

それゆえ同じ使徒は、別の箇所でこう教えている。「賜物〔gratiae〕の分かちはあるが、霊は同じである。務めの分かちはあるが、主は同じである。働きの分かちはあるが、すべてのことをすべての人のうちに働かせる神は同じである」(一コリント12:4)。

27

Quomodo est illud idem Spiritus, si aliud est Spiritus, quam Deus et Dominus? aut quid est illud: Idem Dominus, si aliud est Dominus, quam Deus et Spiritus? aut qua ratione accipies: Idem Deus, si aliud est Deus, quam Dominus Spiritus? et si essentia vel οὐσίᾳ et divinitate et auctoritate aliud et aliud, et non unum sunt.

PL 17, 1007D

もし霊が神や主とは別のものであるなら、どうして「霊は同じ」と言えるのか。もし主が神や霊とは別のものであるなら、「主は同じ」とは何なのか。もし神が主や霊〔底本は Dominus Spiritus。前の二句にならい「主と霊」と取った〕とは別のものであるなら、あなたは「神は同じ」をどう受け取るのか。さらに、本質すなわちウーシア〔ギリシア語。本質・実体を言う〕においても、神性においても、権威においても別々であり、一つではないのなら。

28

Nullo modo possent dici idem, qui longe aliud et aliud reperirentur: inveniretur autem et apostolus falsus testis et contumax in Deum, qui idem ascriberet, ubi idem non est. Sed absit hoc.

PL 17, 1007D

これらは「同じ」と言われることがありえない。遠く隔たった別々のものと見いだされるのだから。また使徒は、同じでない所で「同じ」と記した偽りの証人、神に逆らう者と見いだされることになる。だが、そのようなことは決してない。

29

Non sensu Apostolus laboravit: novit autem Deum et Dominum et Spiritum sanctum, unum Spiritum omnia in omnibus operantem.

PL 17, 1008A

使徒は意味を取り違えたのではない。彼は、神と主と聖なる霊とを、すべてをすべての人のうちに働かせる唯一の霊として知っていた。

30

Et ne quid forte scrupuli mens audientium sustineret; quia cum Trinitatis personas ostendisset, Deum cuncta in omnibus dixerat operantem, dum scit et Trinitatem vere probare, sicut vere et unionem; quamquam error nullus poterat videri, ubi idem saepe jam dixerat: solito tamen suo more Apostolus, et prudentiae suae cautela, immo ut verius dicam, Spiritus sancti gubernatione, quem se revelatorem et doctorem habere saepe profitetur, sicut dixit: Sed docti Spiritu, spiritalibus spiritalia comparantes (I Cor. II, 13) : et alio in loco: Nobis autem revelavit Deus per Spiritum sanctum (I Cor. II, 10) , reddidit omnia unioni, dicens: Alii enim datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alii fides in eodem Spiritu, alii gratia curationum in uno Spiritu, etc. (I Cor. XII, 8) .

PL 17, 1008A

そして、聞く者たちの心が何かのためらいを抱くことのないように――使徒は三位一体のペルソナを示したうえで、神がすべてをすべての人のうちに働かせると言っていたのであり、三位一体を真に証すことも、同じく真に一致〔unio〕を証すことも知っているからである〔quia … unionem の係りは定かでない。挿入された理由の句と取った〕――、すでにたびたび「同じ」と言っていたので、いかなる誤りも見えるはずはなかったのだが、それでも使徒は、いつもの習いと自らの思慮の用心によって、いやむしろより正しく言えば聖なる霊の導きによって、すべてを一致に帰した。彼はこの霊を自分の啓示者・教師として持つとたびたび公言している。「霊に教えられ、霊的なものに霊的なものを比べて」(一コリント2:13)と言い、別の箇所で「神は我々に、聖なる霊によって啓示した」(一コリント2:10)と言ったとおりである。彼は言う。「ある人には霊によって知恵の言葉が与えられ、ある人には同じ霊によって知識の言葉が、ある人には同じ霊において信仰が、ある人には唯一の霊において癒しの賜物〔gratia〕が与えられ」云々(一コリント12:8)。

31

Et in novissima parte concludens ait: Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus (Ibid., 11) ; qui supra scilicet Deus.

PL 17, 1008B

そして最後の部分で結んで言う。「これらすべてのことを、唯一の同じ霊が働く」(一コリント12:11)。この霊は、先に述べたように、神である。

32

Ergo quia omnia operatur Deus atque idem Spiritus, Patrem et Filium et Spiritum sanctum, in quorum nomine per regenerationis baptisma recreamur, unum Deum, quod est nomen unum, accipere debemus et credere; quia uno atque eodem modo, iisdemque virtutibus, nec non et prophetationibus, quibus Patrem Deum discimus, de Spiritu quoque sancto et de Filio edocemur.

PL 17, 1008B

したがって、神でもある同じ霊がすべてを働かせるのだから、我々は父と子と聖なる霊を、唯一の神として受け取り、信じなければならない。その名によって我々は再生の洗礼で新たに造られるのであり、その名は一つである。父なる神について我々が知るのと同じ仕方、同じ力、また同じ預言によって、聖なる霊についても子についても、我々は教えられるからである。

33

Sed forte quis dicat: Omnia dixit, quae ad ordinationem Ecclesiae pertinent: non autem omnia, quae Deus operatur, et Dominus operatur et Spiritus.

PL 17, 1008B

ところで、ある人はおそらく言うだろう。「使徒が語ったのは教会の秩序に関わることのすべてであって、神が働くこと、主が働くこと、霊が働くことのすべてではない」。

34

Ergo de omnibus vel pauca ponenda sunt, quibus probetur Spiritum sanctum omnibus omnino divinis operibus adesse, et ipsum omnia implere. Moyses Spiritu sancto impletur, et per Spiritum prophetiae praescientia docetur, et futura praedicit.

PL 17, 1008C

それゆえ、すべてについて、少なくともわずかなことを挙げねばならない。それによって、聖なる霊が神のあらゆる業にまったく伴っており、自らすべてを満たしていることが証明される。モーセは聖なる霊に満たされ、霊によって預言の予知を教えられ、将来のことを告げた。

35

Quid prophetae omnes deinceps? Num Spiritu sancto pleni prophetaverunt, et plagas populo imminentes annuntiaverunt, et adventum Domini et passionem praedicaverunt, probante Domino et dicente per os Zachariae prophetae: Verumtamen verba mea et legitima mea accipite, quae ego mando in Spiritu meo servis meis prophetis (Zach. I, 6) ; ac per hoc manifestum est omnes prophetas in Spiritu sancto prophetasse.

PL 17, 1008C

ほかの預言者はみなどうか。彼らは聖なる霊に満ちて預言し、民に迫る災いを告げ知らせ、主の到来と受難を宣べ伝えたではないか。主は預言者ゼカリヤの口を通して、それを認めて言う。「それでも、私の言葉と私の定めを受けよ。私は、私の僕である預言者たちに、私の霊によってこれを命じる」(ゼカリヤ1:6)。したがって、すべての預言者が聖なる霊において預言したことは明らかである。

36

Legem quoque ipsam per Spiritum sanctum datam accepimus et scriptam; dicit enim Moyses: Et dedit Dominus duas tabulas lapideas digito Dei scriptas (Exod. XXXI, 18) .

PL 17, 1008D

律法そのものも、我々は聖なる霊によって与えられ、記されたと受け取っている。モーセは言う。「主は、神の指で記された二枚の石の板を与えた」(出エジプト記31:18)。

37

Digitum autem Dei Spiritum sanctum dici Evangelia manifestant; cum enim Dominus daemonem ejecisset, et accusaretur à Judaeis quod in Beelzebub principe daemoniorum daemonia expelleret, secundum Lucam quidem respondisse perhibetur: Quod si ego in digito Dei expello daemonia (Luc. XI, 20) ; secundum Matthaeum vero: Si autem ego in Spiritu Dei ejicio daemones (Matth. XII, 28) , unde manifestum est Spiritum digitum Dei dici.

PL 17, 1008D

神の指が聖なる霊と呼ばれることは、福音書が明らかにしている。主が悪霊を追い出したとき、悪霊の頭ベルゼブル〔Beelzebub〕によって悪霊を追い出していると、ユダヤ人たちから非難された。ルカによれば、主はこう答えたと伝えられる。「もし私が神の指によって悪霊を追い出すのなら」(ルカ11:20)。マタイによれば、「もし私が神の霊によって悪霊を追い出すのなら」(マタイ12:28)である。ここから、霊が神の指と呼ばれることは明らかである。

38

Cum ergo constet Spiritum sanctum digitum Dei dici, manifestum est quia tabulas lapideas Spiritus sanctus scripsit, quas Moyses digito Dei scriptas accepit: et Spiritus sanctus dedit, quia digitus Dei non aliud quam Deus est; quoniam in omnibus operatur.

PL 17, 1008D

こうして聖なる霊が神の指と呼ばれることが定まるのだから、モーセが神の指で記されたものとして受け取った石の板を記したのは聖なる霊であり、与えたのも聖なる霊であることは明らかである。神の指は神にほかならず、すべてのうちに働くからである。

39

Virtutes quoque ipsas, quas divina potentia in Aegypto in doctrinam et in experimentum sui peccatoribus operata est, num manifestum est in digito Dei esse perfectas, probante Domino, qui se in digito Dei, id est, in Spiritu sancto ejicere daemonia profitetur; quia idem ipse in Aegypto, et Spiritus sanctus eadem consummavit et gessit.

PL 17, 1009A

エジプトで神の力が罪人たちへの教えと試みのために行った力ある業もまた、神の指において成し遂げられたことが明らかではないか。主が、自分は神の指によって、すなわち聖なる霊によって悪霊を追い出すと明言して、それを証している。エジプトで同じことを成し遂げ行ったのは、主自身であり、聖なる霊だからである。

40

Quod quidem sensibus nostris intimans Dominus, in digito Dei se profitetur expellere daemonia, docens scilicet opera sua opera esse sancti Spiritus; cum opera sancti Spiritus opera Christi sint: opera autem Christi opera Patris sunt, sicut in Evangelio secundum Joannem legimus, ipso Domino dicente: Amen, amen dico vobis, non potest Filius facere a se quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; quaecumque autem ille facit, eadem et Filius facit similiter (Joan. V, 19) ; et: Sicut Pater mortuos suscitat, et Filius quos vult, vivificat (Ibid., 21) .

PL 17, 1009A

主はこのことを我々の思いに告げて、自分は神の指によって悪霊を追い出すと明言している。これは、自分の業が聖なる霊の業であると教えるものである。聖なる霊の業はキリストの業であり、キリストの業は父の業だからである。ヨハネによる福音書で、主自身がこう言うのを我々は読む。「アーメン、アーメン、私は汝らに言う。子は、父が行うのを見ることのほかは、自分からは何事も行うことができない。父が行うことは何であれ、子も同じように行う」(ヨハネ5:19)。また、「父が死者を起こすように、子も望む者を生かす」(ヨハネ5:21)。

41

Ergo hoc gradu et hac ratione agnoscimus opera sancti Spiritus esse opera paterna; quia quae Pater operatur, eadem et Filius operatur similiter: quae autem Filius operatur, eadem et sanctus Spiritus operatur.

PL 17, 1009B

したがって、この段階とこの道理によって、我々は聖なる霊の業が父の業であると認める。父が行うことを子も同じように行い、子が行うことを聖なる霊も行うからである。

42

Ac sic semper Trinitas unus Deus et unus Spiritus per se, sed ex sese eadem et omnia in omnibus operatur.

PL 17, 1009B

こうして三位一体は常に、唯一の神であり唯一の霊であり、それ自身によって、しかし自らから出た同じ働きとして、すべてをすべての人のうちに働かせる。

43

Quem quidem sanctum Spiritum quia in virtutibus suis et potentia divina agnoscere Egyptii noluerunt, plagis compulsi sunt confiteri, in quas ne nunc audientes incidant, a Domino admonentur, ut sero incipiant dicere: Digitus Dei est (Exod. VIII, 19) ; ac per hoc manifestum est, quia unus atque idem Spiritus omnia in omnibus operatur (I Cor. XII, 8) .

PL 17, 1009B

エジプト人は、この聖なる霊を、その力と神としての能力のうちに認めようとしなかったため、災いに迫られて告白せざるをえなかった。今これを聞く者たちは、遅きに失して「これは神の指だ」(出エジプト記8:19)と言い始めるような、その災いに陥ることのないように、主によって警告されている。したがって、唯一の同じ霊がすべてをすべての人のうちに働かせることは明らかである(一コリント12:8)〔引かれた句は一コリント12:6、11〕。

44

Nativitas quoque ipsius Domini Jesu secundum carnem nonne per Spiritum sanctum facta praedicatur, evangelizante Gabriele angelo Mariae, et dicente: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. II, 35) ? et iterum Joseph angelus in somnis apparet, dicens: Joseph fili David, ne timueris accipere Mariam conjugem tuam; quod enim in ea generatum est, de Spiritu sancto est (Matth. I, 20) ? et inde perspicuum est quia omnia et in omnibus ipse operatur et perficit.

PL 17, 1009C

主イエス自身の肉による誕生も、聖なる霊によって成ったと宣べ伝えられているではないか。天使ガブリエルはマリアに福音を告げて言う。「聖なる霊が汝の上に臨み、いと高き者の力が汝を覆うであろう」(ルカ2:35)〔引かれた句はルカ1:35〕。また天使は、眠るヨセフに現れて言う。「ダビデの子ヨセフよ、汝の妻マリアを迎え入れることを恐れるな。彼女のうちに生まれたものは、聖なる霊によるからである」(マタイ1:20)。ここからも、聖なる霊がすべてを、すべての人のうちに行い、成し遂げることは明らかである。

45

Sed aiunt quidam: Omnia quidem divina operatur, et de operibus Deus intelligitur: sed nihil tamen sua auctoritate probatur operari; quia omnia per eum Deus operatur et Dominus.

PL 17, 1009C

しかし、ある人たちは言う。「霊はたしかに神のあらゆる業を行い、その業から神であると理解される。だが、霊が自分の権威で何かを行うことは何も証明されない。すべてを霊によって行うのは神であり主だからである」。

46

Jam quidem de auctoritate ejus satis constat, cum Deus probatur, Deus agnoscitur, cum inseparabilis a Deo invenitur, cum unionem habere cum Deo et Domino manifestetur: sed quoniam de auctoritate ejus quaeritur, quam Scriptura non tacuit, edoceri nos oportet, primum quidem cum dicitur: Haec autem omnia operatur nunc atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII, 8) .

PL 17, 1009D

霊の権威については、すでに十分に明らかである。神であることが証され、神であると認められ、神から分かたれないことが見いだされ、神および主との一致〔unio〕を持つことが示されているからである。だが、聖書が黙さなかった霊の権威が問われているのだから、我々は教えられなければならない。まず、こう言われるときである。「これらすべてのことを、唯一の〔底本は nunc。同じ頁(1009C)ではこの句を unus atque idem Spiritus と引くので、unus と読む〕同じ霊が働き、望むままに一人一人に分け与える」(一コリント12:8)〔引かれた句は一コリント12:11〕。

47

Dividit, manifestum est quia non ex imperio operatur alieno: et attendendum quia quae prout vult, dividit, non est scriptum quae aliena sunt.

PL 17, 1009D

霊は分け与える。それは他者の命令によって働くのではないということが明らかである。また、霊が「望むままに」分け与えるのであって、それが他者のものだとは書かれていないことに注意せねばならない。

48

Et rursum in Actibus apostolorum legimus: Deservientibus autem illis et jejunantibus Domino, dixit Spiritus sanctus: Segregate mihi Barnabam et Paulum, in opus ad quod vocavi eos (Act. XIII, 2) .

PL 17, 1010A

さらに我々は使徒言行録にこう読む。「彼らが主に仕えて断食していたとき、聖なる霊は言った。『バルナバとパウロを、私のために分けよ。私が彼らを呼んだ業のために』」(使徒言行録13:2)。

49

Quid ergo clarius, quid lucidius ad manifestandam divinitatem et auctoritatem Spiritus sancti dici potest: Segregate mihi? Non enim dixit: Segregate Deo, sed mihi; neque in opus, ad quod vocavimus eos, sed in opus ad quod vocavi.

PL 17, 1010A

聖なる霊の神性と権威を明らかにするために、これより明確な、これより明白なことが言えようか。「私のために分けよ」である。霊は「神のために分けよ」とは言わず、「私のために」と言った。「我々が彼らを呼んだ業のために」とは言わず、「私が呼んだ業のために」と言った。

50

Satis utique probavit nobis auctoritatem et divinitatem suam, qui segregationem apostolorum non alii quam sibi ascripsit: quos et in opus non alienum, sed suum advocasse se dixit; quod utique alienus a Deo et Domino et ab auctoritate divina facere numquam potuisset.

PL 17, 1010A

霊は、使徒たちを分けることを他の誰にも帰さず、自分に帰した者として、自らの権威と神性を、我々に十分に証したのである。また霊は、使徒たちを他者の業でなく自分の業に呼び寄せたと言った。神と主から、また神としての権威から離れた者には、決してなしえないことである。

51

Atque ut clarius luceat Trinitatis sanctae auctoritas una et divinitas excolenda, Esaiae prophetae nobis contemplanda prophetatio est, quam per apostolos ipse Spiritus sanctus nobis interpretatus est, quam ita legimus: Et audivi vocem Domini dicentis: Quem mittam, et quis ibit ad populum istum?

PL 17, 1010A

聖なる三位一体の一つの権威と崇めるべき神性がより明らかに輝くように、預言者イザヤの預言を我々は観想しなければならない。その預言は、聖なる霊自身が使徒たちを通して我々に解き明かしたものである。我々はこう読む。「私は主の声を聞いた。主は言う。『私は誰を遣わそうか。誰がこの民のところへ行くだろうか』」。

52

Et dixi: Ego, ego sum, mitte me. Et dixit: Vade, et dic populo huic: Aure audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non aspicietis, etc. (Esai. VI, 8) .

PL 17, 1010B

「そこで私は言った。『私だ、私がここにいる。私を遣わせ』。すると主は言った。『行って、この民に言え。汝らは耳で聞くが悟らない。見ても見るが、目に留めない』」云々(イザヤ6:8)。

53

Et utique modo dicens supra in eadem visione, Dominum sabaoth vidisse se dixit sedentem in throno gloriae suae, et Seraphim audivisse dicentes: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth; plena est omnis terra majestate ejus (Ibid., 3) .

PL 17, 1010B

そしてまさに、これより前の同じ幻において、イザヤは万軍の主が栄光の座に座しているのを見たと言い、セラフィムがこう言うのを聞いたと言った。「聖なるかな、聖なるかな、聖なるかな、万軍の主なる神。全地はその威光に満ちている」(イザヤ6:3)。

54

Et certe Dominus sabaoth, cui laus haec et gloria redditur, unus atque idem in prophetis ostenditur, et ipse est qui Esaiae locutus est dicens: Quem mittam, et quis ibit ad populum istum?

PL 17, 1010B

確かに、この賛美と栄光を受ける万軍の主は、預言者たちにおいて唯一の同じ者として示されており、イザヤに語った者もこの主である。「私は誰を遣わそうか。誰がこの民のところへ行くだろうか」と。

55

Et cum unus atque idem in prophetis significetur, ab apostolis tamen et ab Ecclesia Trinitas intelligitur.

PL 17, 1010C

預言者たちにおいては唯一の同じ者が示されているのに、使徒たちと教会はそれを三位一体と理解する。

56

Unde etiam tractum est per omnes fere orientales Ecclesias, et nonnullas occidentales, ut in oblationibus sacrificiorum, quae Deo Patri offeruntur, una cum sacerdote voce populus utatur, id est, Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus sabaoth: plena est omnis terra majestate ejus.

PL 17, 1010C

このことから、東方のほとんどすべての教会と西方のいくつかの教会に、次の習いが伝わった。父なる神に献げられるいけにえの献げ物のときに、民が祭司〔sacerdos〕とともに声を合わせて、「聖なるかな、聖なるかな、聖なるかな、万軍の主なる神。全地はその威光に満ちている」と唱えるのである。

57

Ergo secundum prophetam constat hoc ad personam Dei Patris referri oportere. Joannes autem Evangelista informat nos, et docet de Filio intelligi debere; nam cum supradictum testimonium Evangelio inscripsisset, et interpretatus esset, postea subjunxit: Haec dixit Esaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo, id est, Domino Christo.

PL 17, 1010C

したがって、預言者に従えば、これは父なる神のペルソナに帰すべきものと定まる。だが福音書記者ヨハネは、これを子について理解すべきだと我々に教え、教示する。ヨハネは前に述べた証言を福音書に記して解き明かしたのち、さらに付け加えた。「イザヤがこう言ったのは、その栄光を見たときであり、彼について語ったのである」。すなわち、主キリストについてである。

58

Paulus autem apostolus Romae Judaeis contradicentibus doctrinae suae, et blasphemantibus viam Domini Christi, exaltans vocem suam, ait: Bene prophetavit Spiritus sanctus per Esaiam, dicens: Vade, et dic populo huic: Aure audietis, et non intelligetis; et videntes videbitis, et non aspicietis, etc. (Act. XXVIII, 26) .

PL 17, 1010D

また使徒パウロは、ローマでユダヤ人たちが自分の教えに反論し、主キリストの道を冒瀆したとき、声を張り上げて言った。「聖なる霊は、イザヤを通して正しく預言した。『行って、この民に言え。汝らは耳で聞くが悟らない。見ても見るが、目に留めない』」云々(使徒言行録28:26)。

59

Cum ergo in prophetia divinitas una doceatur ab apostolis, et tamen ab Ecclesia Trinitas intelligatur, certissime utique docemur quia Trinitas idem Pater et Filius et Spiritus sanctus unum et unus Deus sunt: et cum unus Deus intelligantur et agnoscantur, unius etiam et auctoritatis intelligantur necesse est.

PL 17, 1010D

したがって、預言において使徒たちは一つの神性を教え、しかも教会は三位一体と理解するのであるから、我々は最も確かに教えられる。三位一体とは、同じ父と子と聖なる霊であり、一つのもの、唯一の神であると。そして唯一の神と理解され認められるのなら、一つの権威を持つと理解されることも必然である。

60

Et rursum Dominus in Evangelio hujus unionis Trinitatem docet dicens: Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, etc. (Matth. XXVIII, 19) .

PL 17, 1010D

主はまた福音書で、この一致〔unio〕における三位一体を、こう言って教えている。「それゆえ行って、すべての諸国民を教え、彼らに父と子と聖なる霊の名によって洗礼を授けよ」云々(マタイ28:19)。

61

Et cum Patris, et Filii, et Spiritus sancti significantiam edidisset, Trinitatis tamen ipsius nomen unum observare nos docuit, quod est, Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus sabaoth: plena est omnis terra majestate ejus (Esai. VI, 3) : ac per hoc consuetudo Scripturae manifesta est, quae et cum unum Deum nuncupat, intellectum tamen Trinitatis non amputat: et cum Patris et Filii et Spiritus sancti meminit, nomen non interimit majestatis unius.

PL 17, 1011A

主は、父と子と聖なる霊の意味を示したのちにも、三位一体そのものの名は一つであると守るよう我々に教えた。その名とは、「聖なるかな、聖なるかな、聖なるかな、万軍の主なる神。全地はその威光に満ちている」(イザヤ6:3)である。したがって、聖書の習いは明らかである。聖書は、唯一の神と呼ぶときにも三位一体の理解を断ち切らず、父と子と聖なる霊に言及するときにも、一つの威光の名を滅ぼさない。

62

Et quid plura? Deficiet mihi pagina, deficiet tempus, si cuncta quae ad probandam divinitatem Spiritus sancti scripta sunt, revolvere aut enumerare voluero.

PL 17, 1011A

これ以上、何を言おうか。聖なる霊の神性を証すために書かれたすべてのことを、繰り返し述べ、数え上げようとするなら、私には紙が足りなくなり、時間が足りなくなるだろう。

63

Haec autem breviter dicta sunt ad retundendam impudentiam eorum, qui divinitatem Spiritus sancti, immo ut verius dicam, ipsam Trinitatem abnegare conantur: ipsam autem negant, quando non ita ut est, Deum fatentur: quando non ita credunt, ut Scriptura divina nos docuit, et ut credere oportet; sed prout illos traxerit sensus sui libido: et ut intelligant quam longe a fide Dei sint, aut quam alieni a salute quae est in Christo Jesu, qui Spiritum sanctum, quo credentes signamur in die redemptionis nostrae, contristare et abnegare nituntur: et ut sciant qui talia sentiunt, quia hujusmodi machinantur, quae neque ad veniam, neque ad remissionem peccatorum suorum poterunt pertinere; quia scriptum est: Qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo, neque in futuro (Matth. XII, 31) : sed illi se potius sententiae subjicere non nesciant, quam divina mensura idem per os Esaiae protulit dicens: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Esai. LXVI, 24) .

PL 17, 1011B

だが、これを手短に述べたのは、聖なる霊の神性、いやより正しく言えば三位一体そのものを否もうとする者たちの厚かましさを打ち砕くためである。彼らは、神をありのままに告白しないとき、三位一体そのものを否む。神の聖書が我々に教えたとおりに、また信じるべきとおりに信じず、自分の思いの欲望が引きずるままに信じるときである。また、彼らは神の信仰からどれほど遠く、キリスト・イエスにある救いからどれほど縁遠いかを悟るべきである。彼らは、信じる者が贖いの日のために印を受ける聖なる霊を、悲しませ、否もうと努めているからである。そして、このように考える者たちは、このようなことを企てて、自分の罪の赦しにも免除にも至りえないことを知るべきである。「聖なる霊を冒瀆する者は、この世でも来たるべき世でも赦されない」(マタイ12:31)と書かれているからである。むしろ、同じ者〔idem。聖なる霊と取った〕が神の尺度によってイザヤの口を通して下した判決に、自らが従わねばならないことを知らないでいてはならない。「彼らの虫は死なず、彼らの火は消えない」(イザヤ66:24)。