作者不詳不詳

De poenitentia liber unus › 全文

De poenitentia liber unus 全文

Anonymous · PL 17, 971A–1004D

Caput I

第I章PL 17, 971A
1

Poenitentiae officia et merita narraturus mihi, frater charissime, puto non verbis esse, sed factis opus.

PL 17, 971A

悔い改めの務めと功徳を語ろうとして、いとも愛する兄弟よ、私は思う、必要なのは言葉ではなく行いである、と。

2

Res enim salubris ac necessaria non tam dicenda est, quam docenda: quae totum habeat insitum amaritudinis actum, fructum perfert in effectu dulcedinis; et haeret faucibus, cum cordi impertit salutare remedium.

PL 17, 971A

実に、健全で必要なことは、語るよりもむしろ教えるべきものである。それは苦さの働きをすっかり内に宿しながら、その実りを甘さの成果として運んでくる。喉に引っかかりながら、心に救いの治療を授けるのである。

3

Poenitentia, inquam, est prioris aevi damnatio, et in futuro promissa correctio: et velut in aliam vitam ducitur usus vivendi, dum pia mens, ea quae sunt a tergo, non respicit.

PL 17, 971A

悔い改めとは、私は言う、過ぎた時代への断罪であり、来たるべき時における矯正の約束である。敬虔な心が背後にあるものを振り返らないとき、生きる習いは、いわば別の生へと導かれる。

4

Hanc non ita dictis doceo, sicut gestis exerceo: et quamvis justi persona non competat, me tamen in initio mei sermonis accuso.

PL 17, 971A

私はこれを、言葉で教えるというより、行いで実践している。義人の立場は私にふさわしくないが、それでも私は、この話の初めに自分を責める。

5

Habet enim justitiae partem errati cauta confessio; quia licet, ut tu doces, Dei sit punire commissa, sententiam tamen cognitoris praevenit in humilitate exercita poenitentia; scriptum est enim: Poenitentibus dedit partem justitiae, et corrogavit deficientes sustinere, et destinavit illos in sortem veritatis (Eccl. XVII, 20) .

PL 17, 971A

実に、過ちの用心深い告白は正義の分け前を持つ。あなたが教えるとおり、犯されたことを罰するのは神のことであるが、それでも、裁く者の判決に先んじるのは、謙遜のうちに行われる悔い改めだからである。実に、こう書かれている。「悔い改める者たちに、神は正義の分け前を与え、衰える者たちを支えるよう呼び集め、彼らを真理の相続の分に定めた」(集会の書17:20)。

6

Age igitur, poenitens, propria scelera confitere, pande Deo tuae iniquitatis arcana, denuda secreta pectoris tui, et amove internae praevaricationis operculum. Nota sunt Deo cuncta, quae in occulto fecisti; quae si non dixerit lingua, non potest celare conscientia.

PL 17, 971B

さあ、悔い改める者よ、自らの悪事を告白せよ。神に、あなたの不法の秘密を開き、あなたの胸の隠れ所を露わにし、内なる背反の蓋を取り除け。あなたがひそかに行ったことは、すべて神に知られている。それを舌が語らなくとも、良心は隠すことができない。

7

Frustra te latenti consolatione deludis, et absconsum putas esse posse, quod sine teste commiseris. Patet Deo omne quod clausum est, et in aperto lucet quidquid nox abstrusae cogitationis intenebrat.

PL 17, 971B

あなたはひそかな慰めで自分を欺いているが、それは空しい。証人なしに犯したことなら隠れていられると考えている。閉ざされたものはすべて神に開かれており、隠れた思いの夜が暗くするものは何であれ、あらわな所では明るく照らされる。

8

Reum te tibi officio confessionis institue, causam tuam in conspectu tuo, temetipso accusante, compone: dicta in te sub severitate sententiam, antequam judicis sentias iracundiam: et ut mulgeas misericordiam, exerce prior in teipso censuram.

PL 17, 971B

告白の務めによって、あなた自身に対して、あなたを罪人に立てよ。あなたの訴えを、あなた自身を告発者として、あなた自身の目の前で整えよ。裁き主の怒りを感じる前に、自分に対して厳しく判決を下せ。そして慈しみを搾り取るために、まず自分自身に対して断罪を行え。

9

Crede mihi, totum quo suspectus es, fit illico veniabile, cum inventa fuerit in te hujusmodi poenitudo justitiae, Scriptura dicente: Poenitentibus autem dedit partem justitiae, et corrogavit deficientes sustinere, et destinavit illos in sortem veritatis.

PL 17, 971C

私を信じよ。このような正義の悔やみがあなたのうちに見いだされるなら、あなたが疑われているすべてのことは、たちまち赦されうるものとなる。聖書がこう言うとおりである。「悔い改める者たちに、正義の分け前を与え、衰える者たちを支えるよう呼び集め、彼らを真理の相続の分に定めた」。

10

Exspectat ecce Dominus confessionis munus, si confitentem non involvit reatus: et cum sit nota divinis sensibus hominum conscientia, mavult lingua prodere, quod non possunt occulta cordis celare.

PL 17, 971C

見よ、主は告白という贈り物を待っている。罪責が告白する者を巻き込んでいないならば。人の良心は神の知覚に知られているのだが、それでも神は、心の隠れたことが隠しきれないものを、舌が明らかにすることを望む。

11

Poenitentia itaque est, quae uno actu diversa officia congeminat; hinc enim publicat confitentem, inde confessum revocat innocentem: hinc reatum nundinat, inde crimen excusat: hinc objicit propius peccata peccanti, inde indulgentiam exigit poenitenti; nec permittit Dominus puniri confessum, qui poenitentem noscit revocare damnatum.

PL 17, 972A

かくして悔い改めこそ、一つの行為で異なる務めを二重に果たすものである。一方で告白する者を公にし、他方で告白した者を無罪の者として呼び戻す。一方で罪責を売りに出し、他方で罪過を免じる。一方で罪を犯した者に、その罪をいっそう間近に突きつけ、他方で悔い改める者のために赦しを求める。主は、告白した者が罰せられるのを許さない。悔い改める者なら、断罪された者であっても呼び戻すことを知っているからである。

12

O magnificum bonitatis divinae thesaurum! o singulare clementissimi judicis institutum! Ad hoc de reis vult confessionis exsculpere vocem, ut non inveniat, quod ultum iri debeat: et cum apud saeculi judices confessus mox dirigatur ad poenam, apud Dominum confitens statim pergit ad veniam: nec hoc ullis elicit de confitente tormentis, cum patiens in semetipso officium videatur exercere terroris.

PL 17, 972A

おお、神の善さの壮大な宝よ。おお、いとも寛大な裁き主の比類なき定めよ。罪人たちから告白の声を引き出そうと望むのは、罰せられるべきものを見いださないためである。世の裁判官のもとでは、告白した者はすぐに刑罰へ送られるが、主のもとでは、告白する者はただちに赦しへと進む。主はそれを、告白する者からいかなる拷問によっても引き出さない。告白する者が、自らのうちで苦しみながら、恐れの務めを自分に課しているように見えるからである〔patiens の係りは定かでない。告白する者と取った〕。

13

Lucra sunt enim pii judicis gemitus confitentis, et gaudium cognitoris est sine quaestione confessio: acquiritur Domino, quod non punitur in servo; et multum confertur auctori, si deputatus poenae, veniae condonetur.

PL 17, 972B

実に、慈しみ深い裁き主にとって、告白する者の嘆きは益であり、裁く者にとって、尋問なしの告白は喜びである。僕において罰せられないものは、主に獲得される。刑罰に定められた者が赦しを与えられるなら、作り主に多くが授けられる。

14

Cupit enim damnum esse vindictae, quod non vult perire clementiae: nec optat ulcisci, qui paratus est misereri, ipso de se per prophetam dicente: Nolo mortem morientis, quam ut revertatur, et vivit (Ezech. XVIII, 32) .

PL 17, 972B

実に主は、寛大さにとって失われてほしくないものが、報復にとっては損失となることを望む。憐れむ用意のある者は、報復することを願わない。自ら預言者を通して自分について言う。「私は死にゆく者の死を望まない。むしろ彼が立ち返ることを、そして生きる〔底本は vivit(直説法)。vivat と読む〕ことを」(エゼキエル18:32)。

15

Quibus Sapientia concinens Salomonis: Deus, inquit, mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum (Sap. I, 16) .

PL 17, 972B

これにソロモンの知恵が唱和して言う。「神は死を造らず、生ける者たちの滅びを喜ばない」(知恵の書1:16)〔引かれた句は知恵の書1:13〕。

16

Judicis ergo nostri clementia non optat reos perire vitae, sed perire sententiae: nec desiderat morientis exitium, sed festinat magis servare confessum: Nolo, inquit, mortem morientis, sed ut revertatur, et vivat.

PL 17, 972B

それゆえ、我々の裁き主の寛大さは、罪人たちが命にとって失われることを望まず、判決にとって失われることを望む〔すなわち、判決が彼らに及ばなくなることを言う〕。死にゆく者の破滅を願わず、むしろ告白した者を救おうと急ぐ。「私は死にゆく者の死を望まない。むしろ彼が立ち返り、生きることを」と言う。

17

Ecce verus vitae auctor, qui non vult morientis mortem, sed lamenta conversi: et vult se semper in miseratione esse beneficum; ne justitia teneat judicatum.

PL 17, 972C

見よ、命のまことの作り主を。死にゆく者の死ではなく、立ち返った者の嘆きを望み、常に憐れみにおいて恩恵を施す者でありたいと望む。正義が、裁かれた者を押さえ込むことのないように。

Caput II

第II章PL 17, 972C
1

Damnum ergo in moriente experitur, qui in uno perdito non laetatur; quia in donatore vitae necesse est ut ex morte veniat causa tristitiae, non quasi ex corporalium sensuum lege descendat, quod eum in perdito ac moriente contristat; cum in auctore incorporeo non cadat omne, quod venit e corpore: sed cum nullam capiat ex pereuntis morte laetitiam, tristitiae actus in promptu est; ut sit miserantis affectio, non dolentis anxietas: et decurrens ex pietate tristitia, non de passione ulla externa perpessio.

PL 17, 972C

それゆえ、一人の滅びた者を喜ばない者は、死にゆく者において損失を味わう。命を与える者においては、悲しみの原因が死から生じざるをえない。それは、体の感覚の法則から、滅びて死にゆく者のゆえに悲しむ、ということが由来するかのようなものではない。体から来るものはすべて、体を持たない作り主には当てはまらないからである。むしろ、滅びゆく者の死から何の喜びも得ないので、悲しみの働きは目の前にある。それは憐れむ者の情であって、苦しむ者の不安ではない。慈しみから流れ出る悲しみであって、外からの何らかの情念による苦しみではない。

2

Consequens ergo est ut doleat perditum, qui gaudet inventum: et non laetetur ex mortuo, qui gratulatur ex vivo.

PL 17, 973A

したがって、見いだされたことを喜ぶ者が、失われたことを悲しむのは当然の帰結であり、生きている者を祝う者が、死んだ者を喜ばないのも当然である。

3

Hoc per parabolam Dominus in Evangelio manifestat dicens: Gratulari autem et gaudere te oportet; quoniam frater tuus mortuus fuerat, et revixit: perierat, et inventus est (Luc. XV, 32) , et iterum: Sic erit, inquit, gaudium in coelo coram Patre vestro et Angelis ejus super uno peccatore poenitentiam agente (Ibid., 7) .

PL 17, 973A

このことを主は福音書で、譬えによって明らかにして言う。「喜び楽しむべきである。汝の兄弟は死んでいたのに生き返り、失われていたのに見いだされたのだから」(ルカ15:32)。また言う。「そのように、天において、汝らの父と天使たちの前で、悔い改める一人の罪人のゆえに喜びがある」(ルカ15:7)。

4

Unde per Esaiam prophetam Dominus provocat poenitentem, dicens: Ego sum qui deleo iniquitates tuas, et non rememorabor: tu autem noli oblivisci, et judicemur. Dic tu prior iniquitates tuas, ut justificeris (Isai. XLIII, 25) .

PL 17, 973B

それゆえ主は、預言者イザヤを通して、悔い改める者に呼びかけて言う。「私は、汝の不法を消す者であり、思い出さない。だが汝は忘れるな。そして我々は裁かれよう。汝がまず、汝の不法を言え。義とされるために」(イザヤ43:25)。

5

Quid, oro, hac sponsione jucundius? quid potest hoc invitamento dulcius inveniri? provocare judicem, dicere adversum se reum pro se, non ut puniat, sed ut absolvat: non ut animadvertat in confessum, sed ut justificet a se ipso convictum?

PL 17, 973B

願う、この約束よりも喜ばしいものがあろうか。この招きよりも甘いものが見いだせようか。裁き主に呼びかけ、罪人が自分に不利に、しかし自分のために語ることが。罰するためではなく赦免するために、告白した者を処罰するためではなく、自分自身によって有罪と証明された者を義とするために。

6

Ego autem non memorabor, tu autem noli oblivisci; hoc est dicere: Non remanebit penes me memoria facti tui, si tu proprii non obliviscaris errati: et delebitur infamia criminis tui, si ejus recordatione compulsus, non cesses meis auribus confiteri.

PL 17, 973B

「私は思い出さない。だが汝は忘れるな」とは、こう言うことである。もし汝が自分自身の過ちを忘れないなら、汝の行いの記憶は私のもとに残らない。そして、それを思い出して促され、私の耳に告白するのをやめないなら、汝の罪過の汚名は消し去られる、と。

7

Vides ergo Deum in flagitia peccatoris intentum, si nullum poenitentiae existat officium: et imminentem cervicibus rei iram justi judicis, cui non placuerit gemitus confitentis: illa autem in oblivionem ducere, quae tu non quiveris publicare: et aboleri criminis notam, si non vulneres silentio conscientiam.

PL 17, 973C

あなたは見る。悔い改めの務めが何も無いならば、神が罪人の恥ずべき行いに目を向けること。告白する者の嘆きを喜ばなかった罪人の首に、義なる裁き主の怒りが迫ること。他方、あなたが公にできなかった〔底本は non quiveris。文脈からは否定が崩れているらしい。刷りのまま訳した〕ものを神が忘却へ導くこと、そして、あなたが沈黙によって良心を傷つけないなら、罪過の汚名が消し去られることを。

8

Ego sum, inquit, qui deleo iniquitates tuas, et non rememorabor: tu autem noli oblivisci. Nullum voluit esse temporis punctum, nullum momenti momentum, quo in pectus tuum irrepat oblivio peccatorum: sed ut exsecretis quae ante commiseras, non ut pristinorum oblectatione capiaris; et sit in te non ex desiderio praeteritorum, sed ex doloris recordatione suspirium.

PL 17, 973C

「私は汝の不法を消す者であり、思い出さない。だが汝は忘れるな」と言う。時の一点も、瞬間の一瞬も、あなたの胸に罪の忘却が忍び込むことを望まなかった。むしろ、あなたが以前に犯したことを忌み嫌う〔底本は exsecretis。exsecreris と読む〕ように、また以前のことの楽しみに捕らわれないように、そしてあなたのうちに、過ぎたことへの欲求からではなく、痛みの想起から嘆息が生じるように、と。

9

Casum tuum semper ante oculos proponas et lugeas, et funera tua momentis omnibus plangas, mortuum te jugiter sentias, moriturumque sine dubitatione cognoscas.

PL 17, 973C

あなたの転落を常に目の前に据えて嘆け。あなたの死を毎瞬、悼め。自分が絶えず死んでいることを感じ、必ず死ぬことをためらいなく知れ。

10

Haec Dominus non imputabit ad poenam, sed detorquebit ad gloriam: et ita memorabitur tui, ut obliviscatur eorum, quae ante in peccatis egisti, praebiturus tibi pro temporali luctu aeterna atque infinita solatia; cum peccata tua evaserint impunita, ipso dicente: Beati qui nunc lugent, quoniam ipsi consolabuntur.

PL 17, 973D

主はこれらを刑罰として数えず、栄光へと転じる。そして、あなたが以前に罪のうちに行ったことを忘れるほどに、あなたを思い出す。一時の悲しみの代わりに、永遠で限りない慰めをあなたに与えようとしてである。そのとき、あなたの罪は罰を受けずに済む。主自身がこう言うとおりである。「今悲しむ者たちは幸いである。彼らは慰められるからである」。

11

Tu autem noli oblivisci, et judicemur (Matth. V, 5) . Interea judicemur, ait. An numquid Dominus judicabitur, qui dicit, ut cum peccatore judicetur? Absit.

PL 17, 973D

「だが汝は忘れるな。そして我々は裁かれよう」(マタイ5:5)〔引かれた句はイザヤ43:25–26。この引照は前節の「今悲しむ者たちは幸いである」(マタイ5:5)に当たるものがずれて刷られたらしい〕。「その間に我々は裁かれよう」と言う。では、罪人とともに裁かれようと言う主が、裁かれるのだろうか。決してそうではない。

12

Judicemur, inquit, tu confitens, ego dimittens: tu offerens debita, ego donando peccata: tu dicens iniquitates tuas, ego te absoluta pietate justificans.

PL 17, 974A

「我々は裁かれよう」と主は言う。「汝は告白する者として、私は赦す者として。汝は負い目を差し出す者、私は罪を赦す者。汝は汝の不法を語る者、私は完全な慈しみによって汝を義とする者として」。

13

Denique vide quod sequitur: Dic tu prior, inquit, iniquitates tuas; ut justificeris (Isai. XLIII, 26) , non ut condemneris; ut maneat in te praemium conversi, non confessi supplicium; ut judicium tecum comitetur justi, non nota damnati.

PL 17, 974A

実に、続くところを見よ。「汝がまず、汝の不法を言え。義とされるために」(イザヤ43:26)とあるのは、断罪されるためではない。あなたのうちに、回心した者への報いが残り、告白した者への責め苦が残らないためであり、義人の判決があなたに伴い、断罪された者の汚名が伴わないためである。

14

Et tunc carebis cunctis iniquitatibus tuis, cum adversum te testis et accusator exstiteris. Dic tu, inquit, prior iniquitates tuas, ut justificeris.

PL 17, 974A

そのとき、あなたは自分のあらゆる不法から免れる。あなたが自分に対して証人となり、告発者となったときに。「汝がまず、汝の不法を言え。義とされるために」と言う。

15

Sed numquid tamquam ignorans provocat te, frater, ut confitearis iniquitates tuas, qui scit antequam fiant? et tamquam nescius ex te optat audire, qui necdum natos solet ex praescientia judicare?

PL 17, 974A

だが兄弟よ、事が起こる前から知っている者が、無知であるかのように、あなたが不法を告白するように促すだろうか。まだ生まれていない者たちをも、先見によって裁くのが常である者が、何も知らない者のように、あなたから聞くことを望むだろうか。

16

Aut nescis in utero sanctae Rebeccae geminum partum uno tempore conceptum, eodemque progenitum, praescientiae notione retulisse judicium disparium meritorum?

PL 17, 974B

それとも知らないのか。聖なるリベカの胎内で一度に身ごもられ、同じ時に生まれた双子が、先見の認識によって、異なる功徳に対する裁きを伝えていたことを。

Caput III

第III章PL 17, 974B
1

Vult ergo te magis nosse quid agatur in te, ut cum exponis medico vitium tuum, necessarium tibi propinet antidotum; tunc enim poteris perfectum consequi beneficium medicinae, si non celes medico tuae vulnera conscientiae.

PL 17, 974B

それゆえ神は、あなたのうちで何が行われているかを、あなたがいっそう知ることを望む。あなたが医者に自分の病を明かすとき、必要な解毒剤を飲ませてもらえるように。あなたが良心の傷を医者に隠さないなら、そのときにこそ、医術の恩恵を余すところなく得られるのである。

2

Caeterum qualiter curandus eris, qui ea quae sunt in te absconsa non pandis? Opinor enim, nisi interpelletur medicus, non curatur aegrotus.

PL 17, 974B

そうでなければ、あなたのうちに隠れているものを開かない者が、どうして癒やされようか。実に私は思う、医者が呼びかけられなければ、病人は癒やされない。

3

Exspectat ergo diu sibi ostendi doloris tui causas, ut medicinae remedium jam curatus intelligas; quid enim medico debeatur, justa aestimatione pensabis, si morbum tuum in te ante cognoveris.

PL 17, 974B

それゆえ神は、あなたの苦しみの原因が自分に示されるのを、長く待つ。あなたが、すでに癒やされた者として、医術の治療を理解するようにである。実に、医者に何を負うかは、自分の病を自分のうちで先に知っていれば、正当な見積もりで量ることになる。

4

Et ut pluribus te non teneam, confessio tua poenitens medicina est, ipsa te curat, ipsa te vivificat; nec patitur vulnus tuum tenere putredinem, sed mox ut ingemueris, superinducit inde nodabilem cicatricem.

PL 17, 974C

長くあなたを引き留めまい。悔い改めるあなたの告白こそ薬である。それがあなたを癒やし、それがあなたを生かす。あなたの傷が腐敗を保つのを許さず、あなたが呻くやいなや、その上に結び合わせうる傷痕を被せる。

5

Hodie si quisquam te morbus corporalis afficiat, et sentias artus tuos intestino gravari languore, aut vulnus tuum intelligas tabo et sorde putredinis cancerare, statim curris ad medicum, quaeris de arte remedium, excubas ante januam dormientis, et ante fores ejus matutinus salutator assistis; precibus orare, dona promittere, munera offerre, et totum patrimonium pro tua cupis sanitate prodere: et cum plerumque imperitia ejus aut gravetur languor, aut certe in longa tempora differatur; nihilominus tamen in observatione assidua perseveras: et homo ab homine speras tarda remedia, nec desperas adjutorium profuturum, cum adhuc non sentias corroborationis effectum; et non curris ad Deum tuum gratuitum medicum, ad ultroneum pigmentarium, qui in curandis animae tuae valetudinibus nullum novit pati fastidium, nec exspectat ex sanitate tua praemium, sed magis desiderat praemio munerare curatum.

PL 17, 974C

今日、もし何かの体の病があなたを襲い、あなたの四肢が体内の衰弱に重くなるのを感じ、あるいはあなたの傷が膿と腐敗の汚れで潰瘍になるのを悟るなら、あなたはただちに医者のもとへ走り、術による治療を求め、眠っている彼の戸口で見張り、その門の前で朝の挨拶に立つ。祈りをもって願い、贈り物を約束し、捧げ物を差し出し、全財産をあなたの健康のために投げ出すことを望む。しかも、多くの場合、彼の未熟さのために病が重くなるか、少なくとも長い間引き延ばされるのに、それでもあなたは絶えず付き従い続ける。人でありながら人に遅い治療を望み、まだ回復の効果を感じないのに、助けが役立つことを絶望しない。それなのに、あなたの神、無償の医者、進んで来る薬種商のもとへは走らない。神は、あなたの魂の病を癒やすのに、嫌気を催すことを知らず、あなたの健康から報酬を待たず、むしろ癒やされた者に報酬を与えることを望むのである。

6

Et utique temporalis medicus hoc solum curat, quod ad corpus attinet, caeterum Deus animam sanat, quam peccata convulnerant: et ille profert ad praesens profutura remedia, hic autem adhibet perpetuam medicinam.

PL 17, 974D

そして、一時の医者が癒やすのは、体にかかわることだけである。だが神は、罪が傷を負わせた魂を癒やす。前者は当座役立つ治療を出し、後者は永続する医術を施す。

7

Et tamen homo nec se ipsum potest juvare medicus, nisi subvenerit Deus; nam incassum laborat plerumque astutia medicinae, si Deus aegroto vivendi tempus noluerit prolongare.

PL 17, 975A

それでも、人である医者は、神が助けなければ、自分自身を助けることもできない。実に、神が病人に生きる時を延ばすことを望まなければ、医術の巧みさはしばしば徒労に終わる。

8

Quos nec sibi videbimus nonnumquam posse succurrere, cum praeventi corporalibus vitiis fraudantur beneficio sospitatis. Nullum ergo beneficium medicinae erit, quando medico ipsi medicina non subvenit.

PL 17, 975A

そうした医者たちが、ときに自分自身にさえ救いを与えられないのを、我々は見るだろう。体の病に先に襲われて、健康の恩恵を奪われるときに。それゆえ、医者自身に医術が助けとならないとき、医術の恩恵は何もない。

9

Nemo te, crede mihi, melius reficit, quam qui fecit: nec alius justificat, nisi qui flagellat, et curat.

PL 17, 975A

私を信じよ。あなたを造った者以上にうまくあなたを回復させる者はいない。鞭打ち、かつ癒やす者でなければ、他の誰もあなたを義としない。

10

Solus novit operis sui sarcire rupturas, et limi nostri quassatam speciem in status pristini substantiam reformare, ipso per prophetam dicente: Sicut lutum figuli, sic vos estis in manu mea (Jerem. XVIII, 6) .

PL 17, 975A

彼のみが、自分の業の裂け目を繕い、我々の粘土のひび割れた姿を、元の状態の実質へと作り直すことを知っている。自ら預言者を通して言う。「陶工の粘土のように、汝らは私の手の中にある」(エレミヤ18:6)。

11

Neque hoc ipsum aliquo intervallo temporis operatur: mox ut dixeris vitium tuum, illico impertit et adjutorium: imploranda subsidia et conferenda remedia nullum propemodum tempus intervenit: hoc tantum exspectat, ut fatearis; mora non erit, ut saneris.

PL 17, 975A

しかも、これを何らかの時の隔たりを置いて行うのでもない。あなたが自分の悪を言うやいなや、ただちに助けも与える。求めるべき助けと授けるべき治療の間に、ほとんど時は介在しない。ただ、あなたが言い表すことを待つ。癒やされるのに遅れはない。

12

Dic tu, inquit, prior iniquitates tuas, ut justificeris. Hoc per Ezechielem prophetam idem Spiritus repromittit injustis: Impius quacumque die conversus fuerit ab injustitia, et justitiam fecerit; ipsa die peribunt omnes injustitiae ejus: in sua injustitia quam fecit, non morietur (Ezech. XVIII, 27) ; et alibi: Cum conversus fueris, et ingemueris, tunc salvaberis (Isai. XXX, 15) .

PL 17, 975B

「汝がまず、汝の不法を言え。義とされるために」と言う。同じ霊が、預言者エゼキエルを通して、不義の者たちにこれを再び約束する。「不敬虔な者は、いつの日であれ、不義から回心し、正義を行うなら、その日に彼の不義はことごとく滅びる。彼は、行った自らの不義のために死なない」(エゼキエル18:27)。また別の所で言う。「汝が回心し、嘆くとき、そのとき汝は救われる」(イザヤ30:15)。

Caput IV

第IV章PL 17, 975B
1

Sed forsitan dicas: Non habeo conscium, et nulli omnino manifesta sunt, quae commisi. Quid ergo, si non habes conscium, saltem nescis praescium Deum conscientiae tuae inevitabilem conscium?

PL 17, 975B

しかし、おそらくあなたは言うだろう。「私には知る者がいない〔conscius(知る者)と conscientia(良心)は同じ語から出る〕。私が犯したことは、誰にも全く明らかでない」と。ではどうなのか。知る者がいないとしても、あなたの良心の避けがたい知る者としての、前もって知っている神を、あなたは少なくとも知らないのか。

2

Et si facta tua nemo hominum novit, nempe Deus facta tua et adhuc futura praenoscit. Quid enim non videt, qui ubique et totum videt, ipso ad Job dicente: Quis putet aliquid me latere?

PL 17, 975C

あなたの行いを人間の誰も知らないとしても、神はあなたの行いを、これから起こることまでも、まぎれもなく前もって知っている。いたるところで、すべてを見る者に、見えないものがあろうか。神自身がヨブに言う。「誰が、何かが私に隠れていると思うだろうか」。

3

Da mihi locum, in quo non sit Deus, qui totus est occultus; et eris in factis tuis et tu, sicut arbitraris, occultus.

PL 17, 975C

神のいない場所、すっかり隠れた場所〔qui totus est occultus は場所(locus)に係ると取った〕を私に示せ。そうすれば、あなたもまた、自分で考えているとおり、あなたの行いにおいて隠れた者となるだろう。

4

Sed Deus ubique est, et totus in toto est, ipso dicente: Coelum mihi sedes est, terra vero scabellum pedum meorum (Isai. LXVI, 1) ; et: Coelum et terram ego impleo (Jerem. XXIII, 24) .

PL 17, 975C

だが神はいたるところにあり、全体が全体の中にある。神自身が言う。「天は私の座、地は私の足台である」(イザヤ66:1)。また、「天と地を私は満たす」(エレミヤ23:24)。

5

Unde et beatissimus propheta David: Quo ibo, inquit, a Spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu ibi es: si descendero in inferos, tu ibi venies.

PL 17, 975C

それゆえ、いとも福なる預言者ダビデも言う。「どこへ私は行こうか、汝の霊から離れて。汝の顔から離れて、どこへ逃れようか。天に上るなら、汝はそこにいる。冥界に降るなら、汝はそこに来る」。

6

Si recepero pennas meas directas, ut inhabitem in novissimo maris; etenim illuc manus tua, Domine, deducet me, et continebit me dextera tua (Psal. CXXXVIII, 7 et seq.) .

PL 17, 975C

「もし私が自分のまっすぐな翼を取り戻して、海の果てに住むとしても、実にそこへも、主よ、汝の手は私を導き、汝の右手は私を捕らえる」(詩篇138:7以下)。

7

Frustra ergo dicis non habere te conscium, cum audias Deum totum ubique, et per omnia majestatis suae ambitione diffusum, cui sit notum quidquid putatur absconsum. Sed non habeo, inquies, conscium.

PL 17, 975D

それゆえ、「私には知る者がいない」とあなたが言うのは空しい。神は、いたるところに全体が在り、威光の広がりによってすべてを通じて行き渡っており、隠れていると思われるものは何でも神に知られている、と聞いているのだから。だが、あなたは言うだろう。「私には知る者がいない」と。

8

Hoc recte dixisses, si exemplum Cain parricidarum principis non haberes. Persuaserat ire secum in campum pio fratri parricidalis impietas, et nihil de fratre se custodire aestimans rudis adhuc et nova germanitas, praeceptis ejus bono simplicitatis obtemperat.

PL 17, 975D

もしあなたに、近親殺しの首領カインの例がなければ、それは正しく言えたであろう。近親殺しの不敬虔は、敬虔な兄弟に、ともに野へ行くよう説き伏せていた。まだ初心で新しい兄弟の間柄は、兄弟について自分が守るべきことは何もないと思い、素直さの善によってその指図に従う。

9

Gradiuntur uno pariter comitatu ambo germani, et parricida infaustus ad perficiendum nefarii sceleris cogitatum quasi locum elegit sine teste.

PL 17, 976A

兄弟の二人は一つの連れ立ちで一緒に進み、不幸な近親殺しは、不義の悪事の企てを成し遂げるために、証人のいない場所をいわば選んだ。

10

Quasi vero si sibi hominem conscium non haberet, latere aliquid Dei oculos potuisset: aut celare posset studio solitudinis, cum nihil obtutibus celetur Auctoris.

PL 17, 976A

まるで、人間の知る者を持たなければ、何かが神の目に隠れうるかのように。あるいは、孤独に努めて隠せるかのように。作り主の眼差しからは、何も隠されないのに。

11

At ubi infandi facinoris artifex primitivus aptum judicavit locum perpetrando flagitio, insiliit in furorem, et patientissimum fratrem ac minime repugnantem, diabolo instigante, interfecit.

PL 17, 976A

さて、言語に絶する悪行の最初の企て人は、場所が罪悪を犯すのにふさわしいと判断すると、怒り狂って飛びかかり、きわめて忍耐強く、まったく抵抗しない兄弟を、悪魔にそそのかされて殺した。

12

Res quidem in effectu evidens erat, sed quantum Cain ratus fuerat, sine conscio admissa latebat. Et credebat crudelissimus hominum sine teste aditum crimini non fateri, cum ob hoc ipsum crimen agnosceret, quod occultare cupiebat.

PL 17, 976A

事は結果として確かに明白だった。だがカインが思ったかぎり、知る者なしに犯されて、隠れていた。そして、人間のうちで最も残酷なこの者は、証人がなければ罪過への入口は明かされない〔aditum … non fateri は意味が取りにくい。このように解した〕と信じていた。まさにそれを隠そうと望んだ、そのことのゆえに、それが罪過であることを自分でも認めていたのに。

13

Sed ecce rerum Dominus, cui quidquid absconsum putatur, in promptu est, et quem non potest latere quod in cogitationum occultis agitur, Scriptura dicente: Cogitatio hominis confitebitur tibi (Psal. LXXV, 11) ; et iterum: Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur (Psal. CXXXVIII, 16) ; et iterum: Scrutans corda et renes Deus (Psal. VII, 10) .

PL 17, 976B

だが見よ、万物の主を。隠れていると思われるものは何でも主の目の前にあり、思いの隠れた所で行われることは主に隠れえない。聖書が言うとおりである。「人の思いは汝に告白する」(詩篇75:11)。また、「汝の目は私の未完のものを見た。汝の書に、すべてが書き記される」(詩篇138:16)。また、「心と腎を探る神」(詩篇7:10)。

14

Unde idem propheta David: Cogitationes, inquit, meas a longe vidisti (Psal. CXXXVIII, 2) , parricidam voce indignantis appellat.

PL 17, 976B

それゆえ同じ預言者ダビデは言う。「汝は私の思いを遠くから見た」(詩篇138:2)。〔神は〕憤る者の声で、近親殺しを呼ぶ〔appellat の主語は示されない。次の節の問いから神と取った〕。

15

Et sciens ferocis facti atrocem spiritum quem gesserat, negaturum; ut reatum cumularet impii parricidae, simulat se veluti quod admissum fuerat, ignorare. Et dixit, inquit, Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus?

PL 17, 976B

そして、カインが抱いていた、その荒々しい行いの残酷な心が否むだろうと知って、不敬虔な近親殺しの罪責を積み上げるために、〔神は〕犯されたことをあたかも知らないかのように装う。主はカインに言った。「汝の兄弟アベルはどこにいるか」と。

16

Et dixit Cain: Nescio, numquid custos fratris mei sum ego (Gen. IV, 9) ? O insaniam detestabilem! o audaciam singularem!

PL 17, 976B

カインは言った。「知らない。私は兄弟の番人だろうか」(創世記4:9)。おお、忌むべき狂気よ。おお、比類なき図々しさよ。

17

Fidus negat, quod sine teste commiserat: et credidit sine conscio crimen publicari non posse, cum ipso negotio reatum magis proderet conscientiae. Quid agis, Cain infelix?

PL 17, 976C

確信して〔底本は Fidus(忠実な)。fidens の意と取った〕、証人なしに犯したことを否む。そして、知る者がなければ罪過は公にされえないと信じた。まさにその振る舞いによって、むしろ良心の罪責を明かしているのに。何をしているのか、不幸なカインよ。

18

Non habes ullum hominem testem: ecce habes effusum sanguinem proditorem: ipse te publicat et accusat. Vox ejus adversum te interpellat Auctorem, et facit cruor diffusus invidiam; ne latentem praetereat ultio parricidam. Quid, inquit, fecisti?

PL 17, 976C

汝には、証人となる人間は一人もいない。だが見よ、汝には、流された血という裏切り者がいる。血そのものが汝を公にし、告発する。その声は、汝に対して作り主に訴え、流された血は憎しみを呼び起こす。隠れている近親殺しを、報復が見逃さないように。「汝は何をしたのか」と〔主は〕言う。

19

Ecce vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra (Ibid., 10) . Verum ubi parricida sensit proditum, quod putabat occultum, et sanguine teste convictus, frustra finxisse contumaces insidias; facinus confitetur: exoptat in se acrius dictari judicium, cum excusare non posset conscientia parricidium perpetratum.

PL 17, 976C

「見よ、汝の兄弟の血の声が、地から私に叫んでいる」(創世記4:10)。ところが近親殺しは、隠れていると思っていたものが露見したのを悟り、血という証人によって、頑なな策略を巡らしたのは無駄だったと有罪とされると、悪行を告白する。そして、犯した近親殺しを良心が弁解できなかったので、より厳しい裁きが自分に下されることを切に望む。

20

Sed differtur interim severior poena, ut tanti facinoris auctorem diutius trucidaret lenta sententia, nec celeritas irrogati supplicii compendium magis videretur addicti: et fieret poenali diuturnitate longaevum, quod latrocinii moriendi extenuaret facinus parricidii.

PL 17, 976D

だが、より厳しい刑罰は、ひとまず延期される。これほどの悪行の張本人を、遅い判決がいっそう長く苦しめるためであり、科された責め苦の速さが、宣告された者にとって近道と見えないためである。そして、刑罰が長く続くことによって〔カインの命は〕長らえるものとなり、死ぬことの遅さによって、近親殺しの悪行を少しずつ償い減じるためである〔底本の latrocinii moriendi は崩れているらしい。ミーニュの脚注 d は、ジロの欄外が poena diuturnitate longaevior, quod lentitudine moriendi aestimaret facinus parricidii と読み、ローマ版はこの読みを採りながら extenuaret を残す、と記す。lentitudine moriendi(死ぬことの遅さによって)と読んで訳した〕。

21

Quid ergo tibi super eo blandiris, quod non habeas conscium; cum videas testimonio sanguinis innocentis Cain fuisse convictum pariter, et punitum?

PL 17, 976D

それゆえ、知る者がいないということで、あなたはなぜ自分をなだめるのか。無実の者の血の証言によって、カインが有罪とされると同時に罰せられたのを、見ているというのに。

Caput V

第V章PL 17, 977A
1

Sed conscium, inquies, non habeo, qui mea facta divulget. Rogo, dicas mihi, si non habes conscium, non habes conscientiae testimonium? aut te ipsum potes effugere, et conscientiam declinare?

PL 17, 977A

だが、あなたは言うだろう。「私の行いを言いふらす知る者を、私は持たない」と。願う、私に言え。知る者がいないとしても、あなたは良心の証言を持たないのか。それとも、あなた自身から逃れ、良心を避けることができるのか。

2

Conscientiam, inquam, apud quam non moritur omne quod gerimus, quae nos in factis nostris accusat et judicat: quae cum non habeat loquendi usum, nescit tamen tenere silentium.

PL 17, 977A

良心、と私は言う。我々の行うことのすべてが、その前では死なない良心である。我々の行いについて我々を告発し、裁く良心である。語る用いを持たないのに、沈黙を保つことを知らない。

3

Potest conscius morte subduci, potest tibi ad tempus prodesse testis absentia: haec tecum semper est, et sine te non est: haeret pectori, nec umquam te deserit; et velut quaedam pedissequa nullo abs te temporis intervallo discedit: tenet te reum, et in sua semper ditione captivum.

PL 17, 977A

知る者は死によって取り去られうる。証人の不在は、しばらくのあいだ、あなたの役に立ちうる。だが良心は、常にあなたとともにあり、あなたなしにはない。胸に宿り、決してあなたを見捨てない。いわば付き添いの召使いのように、少しの時の隔たりもあなたから離れない。あなたを罪人として捕らえ、常に自らの支配のもとに囚われの身とする。

4

Si quando mentem tuam laetior secundarum rerum actus avocarit, et sensus tuos coeperit facti delectatione jucunditas; subito te illa stimulat, illa medullitus pulsat et interpellat sensum, interrumpit gaudium, ettotam pectoris regionem moestis suspiriis inquietat: et quasi vulnerata opprobrio teneatur, non invenitur homini remedium, quo curetur; semper enim offenditur, cum alius castigatur, et in alieno vulnere primo ipsa percutitur.

PL 17, 977B

もしいつか、順調な事の運びの快さがあなたの心を引き離し、行ったことの楽しさがあなたの思いをとらえはじめると、にわかに良心があなたを突き刺し、骨の髄まで打ち、思いを遮り、喜びを断ち切り、胸の領域をすっかり〔底本は ettotam。et totam と読む〕悲しい嘆息で乱す。そして〔良心は〕辱めに傷つけられたものとして捕らえられていて〔teneatur の主語は定かでない。良心と取った〕、人にはそれによって癒やされる治療が見いだされない。実に、他の者が懲らされるときにも良心は常に痛み、他人の傷において、まず自分自身が打たれるからである。

5

Deinde vis nosse quanta sit severitas conscientiae? Potest tibi conscius auro corrumpi, potest pecunia comparari: conscientia nihil corruptionis admittit, manet integrum ejus testimonium tota fidei firmitate vallatum.

PL 17, 977B

さらに、良心の厳しさがどれほどか、知りたいか。知る者は金で買収されうる。金銭で買い取られうる。だが良心は買収をいっさい受け入れず、その証言は損なわれないまま、信頼の確かさをすっかり備えて残る。

6

Quin etiam adversus conscium conducitur patrocinium, et defensionis ingenio argumenta versutiae conquiruntur, et testimonii veritas loquelae impudentis calliditate pervertitur: judex quoque redimitur, ut facti qualitas excusetur.

PL 17, 977B

それどころか、知る者に対抗して弁護が雇われ、弁明の巧みさによって策略の論拠がかき集められ、証言の真実が、厚かましい言葉の悪賢さによってねじ曲げられる。裁判官さえ買収され、行いの性質が弁解される。

7

Vacant haec omnia, ubi interest conscientia: et cum homo moriatur, conscientia certe non moritur, quae post mortem corporis in anima judicatur. Et putas prodesse tibi te non habere conscium cum conscientiae quotidianum sentias perpetuumque judicium?

PL 17, 977C

良心がかかわるところでは、これらはみな無用である。人が死んでも、良心は決して死なない。良心は、体の死のあと、魂において裁かれる。それなのにあなたは、良心の日ごとの、絶えざる裁きを感じていながら、自分に知る者がいないことが自分の益になると思うのか。

8

Sed plane eum non comitabitur ultio divina, quem propria judicaverit conscientia; vacet enim ibi necesse est potestas judicis, ubi conscius sibi reus adversum se testis et accusator exstiterit.

PL 17, 977C

だが、自分自身の良心が裁いた者には、神の報復は付き従わない。実に、自分に知る者である罪人が、自分に不利な証人かつ告発者として立つとき、そこでは裁き主の権能が空くのは必然だからである。

9

Nam proculdubio geminabitur causa peccati, si contumax conscientia facta sua noluerit confiteri; tunc enim ex peccatore fit impius, qui in peccatis suis fatendis exstiterit induratus; ut et flagitia perstringat digna sententia, et contumaciae poenas luat pervicax conscientia.

PL 17, 977C

実に、疑いなく、強情な良心が自分の行いを告白しようとしないなら、罪の訴えは倍になる。そのとき、自分の罪を言い表すことにおいて頑なになった者は、罪人から不敬虔な者になる。悪行にふさわしい判決が下り、頑固な良心が、頑なさの刑罰を償うためである。

10

Frangitur enim commotio judicis, ubi poenitudinis et severitatis enixa districtio confessionis oppugnatione lenitur: depromptum indignatione judicium satisfactione percellitur, et comminantis intentio orationis humillimae verecundia temperatur.

PL 17, 977D

実に、悔やみと厳しさに身を尽くした厳格さが、告白という攻撃によって和らげられるとき、裁き主の動揺は砕かれる。憤りから取り出された裁きは償いによって打ち砕かれ、脅す者の意図は、きわめてへりくだった祈りの慎みによって和らげられる。

11

Hoc ex Ninivitis addisce, quorum confessione deleta est jam dicta sententia, et aversa imminens ira, ne inanis fieret confitens poenitentia.

PL 17, 977D

これをニネベの人々から学べ。その告白によって、すでに告げられた判決は消され、迫っていた怒りは向きを変えられた。告白する悔い改めが、空しくならないためである。

12

Pendebat super miseram civitatem coelitus jam vibrata sententia, et animadversionis divinae securis cervicibus infelicium perurgebat. Jam productus fuerat coelestis gladius e vagina, et in ultione perpetratorum criminum vehemens ira fervebat.

PL 17, 978A

すでに天から振るわれた判決が、惨めな都の上に垂れ下がり、神の懲罰の斧は、不幸な者たちの首に迫っていた。天の剣はすでに鞘から抜かれ、犯された罪過への報復に、激しい怒りが煮えたぎっていた。

13

Vox praeconis interitum populis minitabatur, et denuntiabat cunctis proximum perituris prophetae clamor exitium: Post triduum, inquit, Ninive civitas subvertetur. Heu quid de Deo exigitis scelera, quid peccata mercamini?

PL 17, 978A

触れ役の声は人々に滅びを予告し、預言者の叫びは、滅びゆくすべての者に、近づく破滅を告げていた。「三日ののち、ニネベの都は覆される」と言う。ああ、悪事よ、諸君は神に何を取り立てるのか。罪よ、諸君は何を買い取るのか〔scelera と peccata は呼びかけと取った。擬人化された罪に語りかけている〕。

14

Ipsam Dei nostri clementissimam praevenistis pietatem, de quo tam propinquam et ante tempus exegistis ultionem. Videre itaque mihi videor quanta miseros arctabat angustia, et qualis perstrinxerat in tremore necessitas.

PL 17, 978A

諸君は、我々の神のいとも寛大な慈しみに先んじ、神に、これほど近い報復を、時にも先立って要求した。そこで私には、惨めな者たちがどれほどの窮境に締めつけられ、どのような必然が彼らを震えのうちに捕らえていたかが、見える思いがする。

15

Consilium metus amiserat, remedium desperatio non habebat; ita enim fuerat temporis praecipitata celeritas, ut ne spatiis quidem attributa diram suspicionem criminis relaxaret. Post triduum, inquit, Ninive civitas subvertetur (Jonae III, 4) .

PL 17, 978B

恐れが思慮を失わせ、絶望は救いの道を持たなかった。時の速さがそれほどに突き落とされ、与えられた猶予さえも、罪過への恐ろしい疑いを和らげなかった。「三日ののち、ニネベの都は覆される」(ヨナ3:4)と言うのである。

16

Et quaenam futura erat illa subversio, quae indicitur perituris? Non utique hostilem significabat incursum, non armorum strepitum nec clangorem terribilem buccinarum; quibus forsitan poterant resistentium obviare tutamina, aut praeliis promulgatis partium conferri certamen, aut fugae praesidiis sortem projicere captivorum: sed divinae indignationis et vindictae coelestis interitus praedicatur, cui puniendus nec fuga subducitur, nec bellicis artibus defendendi cura datur. Quis enim posset irrogatum exitium declinare, quod aetherius fragor incipiebat effundere?

PL 17, 978B

では、滅びゆく者たちに告げられた、その覆されるとはどのようなものだったのか。敵の襲来を意味したのでは決してなく、武器の響きでも、ラッパの恐ろしい響きでもなかった。そうであれば、抵抗する者たちの守りが対抗できたかもしれず、あるいは戦いが告げられて、双方が戦いを交ええたかもしれず、あるいは逃走の備えによって、捕虜の運命を投げ捨てえたかもしれない。そうではなく、神の憤りと天の報復による破滅が宣告された。それには、罰せられる者は逃走によって免れず、戦いの術によって守る手立てが与えられることもない。実に、天空の轟きが注ぎはじめた、科された破滅を、誰が避けえようか。

Caput VI

第VI章PL 17, 978C
1

At ecce miseros non deserit in pavore consilium, et invenit remedium ex periculo desperatio. Ad se ipsos redeuntes conscientias suas vice judicantis interrogant, currunt ad propugnaculum poenitentiae, et confessionis scuto opposito declinant sagittam.

PL 17, 978C

だが見よ、惨めな者たちを、恐れのただ中でも思慮は見捨てず、絶望は危険の中から治療を見いだす。自分自身に立ち返り、裁き主の役割で自らの良心に問い、悔い改めの砦へ走り、告白の盾を掲げて矢を避ける。

2

Itur ab omnibus in curationem criminum fatendorum, et in satisfactionis officium exposita morti turba conspirat.

PL 17, 978C

人々はみな、告白すべき罪過の癒やしへ向かう。死にさらされた群衆は、償いの務めのために心を一つにする。

3

Indicunt sibi necessarium perituri jejunium, in ipsis corporibus animas humilitatis flagello castigant: induunt pro veste cilicium, et pro unguentis cinere se aspergunt, ac prostrati humo pulverem lambunt.

PL 17, 978C

滅びゆく者たちは、必要な断食を自らに命じ、体そのものの中で、へりくだりの鞭によって魂を懲らす。衣の代わりに粗布を着、香油の代わりに灰をふりかけ、地にひれ伏して塵をなめる。

4

Mortem suam lacrymis funerant, et vitam plangimoniis prosequuntur: reatum suum gemitibus publicant, et actuum suorum pandunt arcana facinora.

PL 17, 978C

涙で自らの死を葬り、嘆きの声で自らの命を見送る。うめきによって自らの罪責を公にし、自分たちの行いの隠れた悪行を開く。

5

Omnis aetas et sexus indiscrete lugubribus se aptat officiis: depositus omnis cultus, dejectus ornatus: sed plane illae sordes corporis ornamenta fuerunt poenitentiae, et virtus habitudinis summum fuit decus confessionis.

PL 17, 978D

あらゆる年齢、あらゆる性が、区別なく悲しみの務めに身を合わせる。あらゆる装いは捨てられ、飾りは投げ捨てられた。だが確かに、あの体の汚れこそ悔い改めの飾りであり、身なりの力〔virtus habitudinis の virtus は徳とも取れる。みすぼらしい身なりの効き目と取った〕は告白の最高の栄誉であった。

6

Negata quoque sunt ipsis alimenta lactentibus, et aetas necdum propriis peccatis infecta, onera sustinuit aliena. Cibum suum mutum pecus esurivit, et naturalia pabula brutum animal non accepit.

PL 17, 978D

乳飲み子たちにまで食物は拒まれ、まだ自分の罪に染まっていない年齢が、他人の重荷を負った。物言わぬ家畜は自分の餌に飢え、獣は自然の飼料を受けなかった。

7

Unus audiebatur per moenia civitatis ejulatus disparium naturarum, et per omnia tecta urbis flebilia resonabant lamenta plangentium; et ut semel dixerim, terra mugitus confitentium sustinebat, sed et astra ipsa voce poenitentiae personabant.

PL 17, 979A

都の城壁じゅうに、さまざまな本性のものたちの一つの泣き声が聞こえ、都のすべての屋根を通して、嘆く者たちの涙ながらの哀歌が響いた。ひとことで言えば、地は告白する者たちの唸りを担い、星々さえ悔い改めの声で鳴り響いた。

8

Impletum est quod scriptum est: Oratio humiliantis se nubes penetravit (Eccl. XXV, 31) . Denique sic placavit offensum Deum, sic mitem fecit rigidum, sic demulsit iratum, et mucronem ultionis in techa recondidit: quia conscientia de se judicium judicavit.

PL 17, 979A

書かれていることが満たされた。「へりくだる者の祈りは雲を貫いた」(集会の書25:31)〔引かれた句は集会の書35:21〕。実に、こうして怒らされた神をなだめ、こうして頑なな者を穏やかにし、怒った者をなだめ、報復の切っ先を鞘〔底本は techa。theca と読む〕に収めさせた。良心が自分について裁きを裁いたからである。

9

Eripuit reos poenae confessio, et vindictae jam deditos poenitentia sibimet vindicavit. Deletum est statim condemnationis elogium lacrymis confitentium, et absolvit obnoxios poenae astipulatio confessa de crimine.

PL 17, 979A

告白は罪人たちを刑罰から救い出し、すでに報復に引き渡されていた者たちを、悔い改めは自分のために取り戻した。告白する者たちの涙によって、断罪の宣告はたちどころに消され、罪過についての告白された同意が、刑罰の責めを負う者たちを赦免した。

10

Vidit pius Deus tulisse in se judicium poenitentes, et errata suae conscientiae ea astipulatione damnantes continuo donavit veniae, quos destinaverat poenae, et illico pepercit afflictis, ut exempti supplicio lucra fierent pietatis.

PL 17, 979A

慈しみ深い神は、悔い改める者たちが裁きを自分自身に引き受け、自らの良心の過ちをその同意によって断罪するのを見て、刑罰に定めていた者たちをただちに赦しに与え、苦しむ者たちをすぐに容赦した。責め苦を免れた者たちが、慈しみの益となるためである。

11

Probatum est testimonium prophetiae, quod in superioribus paulo ante disposuimus: Ego sum qui deleo iniquitates tuas, et non rememorabor: tu autem noli oblivisci, et judicemur (Isai. XLII, 25) .

PL 17, 979B

預言の証言は実証された。それは少し前に、上で我々が述べたものである。「私は、汝の不法を消す者であり、思い出さない。だが汝は忘れるな。そして我々は裁かれよう」(イザヤ42:25)〔引かれた句はイザヤ43:25〕。

12

Dic tu, inquit, prior iniquitates tuas, ut justificeris; et iterum: Cum conversus fueris, et ingemueris, tunc salvaberis (Isai. XXX, 15) ; et iterum: Convertimini ad Dominum Deum vestrum; quia misericors et pius est, patiens et multae misericordiae, et qui sententias flectat adversum malitias irrogatas (Joel. II, 12) .

PL 17, 979B

「汝がまず、汝の不法を言え。義とされるために」と言う。また、「汝が回心し、嘆くとき、そのとき汝は救われる」(イザヤ30:15)。また、「汝らの神である主に立ち返れ。主は慈しみに富み、慈しみ深く〔pius〕、忍耐強く、多くの慈しみを持ち、科された悪に対する判決を曲げる者だからである」(ヨエル2:12)〔引かれた句はヨエル2:13〕。

13

Unde et beatissimus David: Peccatum, inquit, meum ego scivi, et iniquitatem meam non cooperui.

PL 17, 979B

それゆえ、いとも福なるダビデも言う。「私は自分の罪を知り、自分の不法を覆わなかった」。

14

Dixi, confitebor adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti iniquitatem peccati mei (Psal. XXXI, 6) ; et iterum: Quia iniquitatem meam ego scio, et peccatum meum coram me est semper (Psal. L, 5) .

PL 17, 979C

「私は言った。私の不義を、私に不利に主に告白しよう、と。すると汝は、私の罪の不法を赦した」(詩篇31:6)〔引かれた句は詩篇31:5〕。また、「私は自分の不法を知っており、私の罪はいつも私の前にある」(詩篇50:5)。

15

Vides ergo quotidiano in se peccanti opus esse judicio, quo cum nudatur conscientia, operitur; et cum publicatur, operitur.

PL 17, 979C

だからあなたは見る、罪を犯す者には、自分自身に対する日ごとの裁きが必要であり、その裁きによって、良心は裸にされるとき覆われ、公にされるとき覆われることを。

16

Et licet notum sit Deo omne quod gerimus, nec occultetur sensibus ejus, antequam fiat; mavult tamen cordis tui nudare secretum, et facinora prodere conscientiae, ut indulgentiae suae dono operiat turpitudinis nuditatem.

PL 17, 979C

我々の行うことはすべて神に知られており、事が起こる前から神の知覚に隠されてはいない。それでも神は、あなたの心の秘密を裸にし、良心の悪行を明らかにすることを望む。自らの赦しの賜物によって、恥ずべき裸を覆うためである。

17

Quomodo vult spoliatum venia dimittere confitentem? De talibus Propheta beatissimus cecinit dicens: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1) .

PL 17, 979C

神は、裸にされた告白者を、赦しを奪われたまま去らせることを望むだろうか。そのような者たちについて、いとも福なる預言者は歌って言った。「幸いである、その不法を赦され、その罪を覆われた者たちは」(詩篇31:1)。

18

Quamquam hoc evidentius pertinet ad renatos, quorum et iniquitates et crimina baptismo operiuntur et teguntur; fidelem enim veniae locum tenet non infida confessio, et in tuto est poenitens conscientia, si indulgentiae remissionem non dubitet.

PL 17, 979D

もっとも、これはより明白には、新たに生まれた者たちにかかわる。彼らの不法も罪過も、洗礼によって覆われ、隠される。実に、不実でない告白が、赦しの信頼できる場を占め、悔い改める者の良心は、赦し〔indulgentia〕による罪の免除を疑わなければ、安全である。

Caput VII

第VII章PL 17, 979D
1

At e contrario peccati cumulus erigitur, si quod admittitur, id negatur: quod in facto Cain supra memoravimus, qui dum putavit Auctori suo facinus abnegare, se ipsum poenae non est remissus eximere; ut conscientia in facti sui atrocitate publicum frustraret ei ex negatione fructum poenitentiae.

PL 17, 979D

だが反対に、犯したことを否むなら、罪の山は積み上がる。これは、我々が先にカインの行いで述べたことである。カインは、自分の作り主に悪行を否もうと考えたとき、自分自身を刑罰から免れさせることを許されなかった。良心が、その行いの残酷さのうちで、否認のゆえに悔い改めの実りを、公に彼から奪い去るためであった〔ut conscientia … publicum frustraret の構文は取りにくい。publicum を「公に」と取った〕。

2

Negans enim est convictus, non ex voluntate confessus, et punita est in scelere contumacia, quia interrogationem non subsecuta est confitens poenitentia.

PL 17, 979D

実に、否む者は有罪と証明され、自ら進んで告白したのではなく、悪事において頑なさが罰せられた。問いに告白する悔い改めが続かなかったからである。

3

Libet igitur pedetentim hic illius vindictae septemplicem aperire rationem, et quaenam causa coegerit tam duram coacervari sententiam, evidentis rei probatione monstrare; ne enormitate vindictae pateat ad suspicionem injustitiae via calumniae: quamquam novi sceleris inventum vehemens debeat comitari supplicium, quod longioribus esset posteris in exemplum.

PL 17, 980A

そこで、その報復の七重の理由を、ここで一歩一歩開くのがよい。そして、なぜこれほど苛酷な判決が積み上げられたのかを、明白な事柄の証明によって示そう。報復の大きさのゆえに、不義の疑いへ、中傷の道が開かれることのないように。もっとも、新たな悪事の考案には、激しい責め苦が伴うべきであり、それは遠い後の世の子孫にとって例となるはずだった。

4

Errat enim, qui putat uno teneri crimine parricidam, cum ejusmodi sceleris testimonio constipata sint omnia facinora; audio enim Dominum dixisse: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota virtute tua: et diliges proximum tuum tamquam te ipsum (Matth. XXII, 37 et seq.); unde in his duobus mandatis tota Lex pendet et prophetae.

PL 17, 980A

実に、近親殺しが一つの罪過だけに囚われていると考える者は誤っている。この種の悪事の証言には、あらゆる悪行が詰め込まれているからである。実に、私は主がこう言ったと聞いている。「汝の神である主を、汝の全心と汝の全力で愛せ。また、汝の隣人を汝自身のように愛せ」(マタイ22:37以下)。それゆえ、この二つの掟に、律法全体と預言者が懸かっている。

5

Cum ergo duobus his praeceptis pendeat omne quod Legis est, videamque Cain nec Deum dilexisse, cujus primum fabricam violavit: et germanum vehementer odisse, quem instinctu impietatis occidit: apparet illum adhuc munus solvisse vindictae, in cujus facto cuncta inveniuntur crimina convenire.

PL 17, 980B

それゆえ、律法に属するすべてがこの二つの掟に懸かっており、またカインが神を愛さず(その造ったものを彼はまず損なった)、不敬虔の衝動によって殺した兄弟を激しく憎んだのを、私が見る以上、彼がなお報復の負担を払ったのは明らかである。その行いに、あらゆる罪過が集まっているのが見いだされるからである。

6

Et jure in illo exertum septiforme supplicium, in quo universa tenebant scelera principatum.

PL 17, 980B

そして、あの者において七重の責め苦が執行されたのは当然である。あの者においては、あらゆる悪事が首位を占めていた。

7

Et tamen specialiter septem in illo deprehendo flagitia, quibus singulis singula sunt deputata tormenta; primum enim crimen est, quia non recte divisit; hoc est, de primitivis terrae fructibus primo comedit, antequam obtulit: secundum est, quia cum muneris sui dignum videretur accepisse repudium, contumacem concepit spiritum; et cum nulla rejectae oblationis culpa pii fratris existeret, quasi vindicandum se infaustus credidit de Auctore, si pro hoc fratrem Deo probatum videretur occidere: tertium crimen est, quod invidiae felle suffectus, et livoris amaritudine venenatus, innocentissimum zelavit truculenta animositate germanum: quartum est, quod dolo fefellit obsecundantem sibi, ut pariter comitarentur in campum, quo justus initiaret sub ovis simplicitate martyrium, parricidio terram macularet injustus: quintum est, quod fratrem nefarius crudelitatis auctor occidit: sextum, quod cum scelus perficeret, insuper et negavit, et putavit Deum alicujus facti ignarum, quem conscientiae suae secretum multasse persenserat; cum competens retulisset in oblationis suae reprobatione repudium: septimum crimen est, quod post mortem se non credidit proditus, parricidio puniri, cum ob infamiam criminis publicati ad praesens tempus sese postulavit occidi.

PL 17, 980B

それでも私は、あの者に七つの悪行を、とりわけ見いだす。そのそれぞれに、それぞれの責め苦が割り当てられた。第一の罪過は、彼が正しく分けなかったことである。すなわち、地の初物から、献げる前にまず食べた。第二は、自分の献げ物が退けられるにふさわしいと見えたとき、頑なな心を抱いたことである。敬虔な兄弟には、退けられた献げ物にいかなる咎もなかったのに、不幸な彼は、そのために神に認められた兄弟を殺すように見えるなら、作り主に対して仇を討てると信じた。第三の罪過は、妬みの胆汁に満たされ、嫉みの苦さに毒され、残忍な激情をもって、このうえなく無垢な兄弟を妬んだことである。第四は、野に一緒に行くよう、自分に従う者を欺いたことである。そこで義人は羊の単純さのもとで殉教を始め、不義の者は近親殺しによって地を汚した。第五は、残酷さの悪辣な張本人が、兄弟を殺したことである。第六は、悪事を成し遂げながら、さらに否み、神がある行いを知らないと思ったことである。神が自分の良心の秘密を罰したのを、彼は感じ取っていたのに。彼は自分の献げ物の拒絶において、ふさわしい退けをすでに受けていた〔cum competens retulisset … の係りは定かでない。神が罰したことを彼が感じ取っていた理由と取った〕。第七の罪過は、暴かれたのち、近親殺しのゆえに死後に罰せられるとは信じず、罪過が公にされた汚名のゆえに、当座の間は自分が殺されることを求めたことである。

8

Merito ergo in Cain septuplum vindicatum est, in quo totidem praerogata sunt tormenta, quot crimina. Cui tantae inflictae sunt plagae, quantae numerantur et causae; ut nec justitia modum ultionis excederet, nec numerum criminum vindicta competens praeteriret. Quod idcirco iterum posui, ne insinuatae expositionis praeteriret occasio.

PL 17, 980D

したがって、カインにおいて七倍の報復がなされたのは正当である。そこには、罪過と同じ数だけの責め苦があらかじめ定められていた。数えられる理由と同じだけの打撃が、彼に加えられたのである。正義が報復の度を越えず、また報復が罪過の数を下回らないためである。これを私が再び述べたのは、示した説明の機会を見逃さないためである。

Caput VIII

第VIII章PL 17, 981A
1

Jamdiu me a proposito inchoati operis sentio deviasse, et in aliam detorsisse partem cursum celerem dictionis: sed facilis est ad omissa recursio, et cito repetitur trames declinatae materiae, cum a finibus ejus interjectae probationis non exorbitat argumentum.

PL 17, 981A

私は、始めた作品の趣旨から、ずいぶん前に逸れ、速い語りの進みを別の方へねじ曲げてしまったと感じている。だが、省いた所へ戻るのは易しく、挟まれた証明の範囲から議論が脱線しないなら、逸れた主題の道はすぐに取り戻される。

2

Peccatum ergo, inquit, meum scivi, et iniquitatem meam non cooperui. Dixi, confitebor adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti iniquitatem peccati mei (Psal. XXXI, 6) ; et iterum: Quia iniquitatem meam ego scio, et peccatum meum coram me est semper (Psal. L, 5) .

PL 17, 981A

それゆえ〔ダビデは〕言う。「私は自分の罪を知り、自分の不法を覆わなかった」。「私は言った。私の不義を、私に不利に主に告白しよう、と。すると汝は、私の罪の不法を赦した」(詩篇31:6)〔引かれた句は詩篇31:5〕。また、「私は自分の不法を知っており、私の罪はいつも私の前にある」(詩篇50:5)。

3

Hoc non solum verbis docuit, sed et factis implevit; quia non sufficit ad consummationem sapientiae spiritalis verbis praeferre virtutem, nisi doctrina ornetur ex rebus; tunc enim demum tribuitur competens auctoritas magisterio, si proprio innititur exemplo.

PL 17, 981A

ダビデはこれを言葉だけで教えたのではなく、行いでも果たした。霊的な知恵を完成させるには、言葉で徳を前に出すだけでは足りず、教えが行いによって飾られなければならない。実に、自らの例に支えられるときにこそ、教えるわざにふさわしい権威が与えられる。

4

Denique Dominus in Evangelio: Qui fecerit, inquit, et sic docuerit, maximus vocabitur in regno coelorum (Matt. V, 19) ; ut et facto doctrina firmetur, et factorum fides ex doctrina accipiat testimonium.

PL 17, 981B

実に、主は福音書で言う。「行い、かつそう教える者は、天の国で最も大いなる者と呼ばれる」(マタイ5:19)。教えが行いによって固められ、行いの信頼が教えから証しを受けるためである。

5

Alioquin non erit nixis viribus fundata doctrina, quae verborum phaleris gloria virtutis abutitur; erit enim facundiae locuples lingua, non erit plena operum divitiis conscientia, et privabitur merito suo, qui privilegio fruitur alieno.

PL 17, 981B

さもなければ、力強く基礎づけられた教えにはならない。言葉の飾りによって徳の栄光を濫用する教えは。そのとき舌は雄弁に富むが、良心は行いの富に満ちない。他人の特権を享受する者は、自らの功績を奪われるのである。

6

Videamus ergo quid gesserit, qui ista cantavit. Uno igitur tempore duo regi peccata subrepserant, et pellexerat principem in facinoris perpetrationem regni licentia; cum enim vult adulterium cooperire crimen incidit homicidii.

PL 17, 981B

では、これらの歌を歌った者が何を行ったかを見よう。一時に二つの罪が王に忍び寄り、王の座の自由が君主を悪行の遂行へ誘っていた。実に、姦淫を隠そうとして、殺人の罪過に陥ったのである。

7

Perfecit tamen utrumque non violentia regii stemmatis, nec ambitione potestatis; quia licet de incesti licentia descenderet adulterium, tamen non ex odio fuerat homicidium perpetratum.

PL 17, 981B

それでも彼は、王家の血筋の威勢によっても、権力への野心によっても、その両方を成し遂げたのではない。姦淫は不純の放縦から生じたとしても、殺人は憎しみから犯されたのではなかった。

8

Mittitur ergo a Domino propheta, qui apud eum causas adulterii et caedem peroraret occisi, et sub quodam colore compositae fabulae eliceret de nesciente judicium.

PL 17, 981C

そこで主から預言者が遣わされ、王のもとで姦淫の理由と殺された者の殺害を弁じ尽くし、仕組まれた物語のある装いのもとで、知らない者から判決を引き出した。

9

Sed ubi propheta quod proposuerat, explicuit, fert ille commotus indesignatam in se sub veritate sententiam, et disceptator ignarus in se ipsum exerit ultionem.

PL 17, 981C

だが預言者が提起したことを説き終えると、王は心を動かされ、真理のもとで、自分を名指ししない判決を自分に下し、事情を知らぬ裁定者が、自分自身に報復を向けた。

10

Porro ubi praeventus cognitor, proprio se vidit perstringi judicio, et reum se sibi examinator justissimus approbavit, nec poenam sensit vitare posse judicii, in quo judex ipse detinebatur conditione damnati; arripit saluberrimum in tanta rerum necessitate consilium: et cum non posset ad justitiam judicii provocare, confugit ad secretarium poenitentiae.

PL 17, 981C

さらに、先手を打たれた審理者は、自分自身の判決で締め上げられるのを見て、いとも正しい審査者として、自らを自分に対する罪人と認め、判決の刑罰を避けうるとも感じなかった。そこでは、裁判官自身が断罪された者の状態に捕らえられていたからである。これほどの切迫した事態の中で、救いに満ちた方策をつかむ。そして裁きの正義に訴えることができなかったので、悔い改めの奥の間へ逃れた。

11

Peccatum suum proditum scivit, et iniquitatem suam nulla negationis nube contexit: dixit adversum se protinus testimonium, et voce confessionis emissa, statim adeptus est veniam peccatorum: Peccavi enim, inquit hic, Domino.

PL 17, 981D

彼は自分の罪が暴かれたことを知り、自分の不法を否認の雲で覆わなかった。ただちに自分に不利な証言を述べ、告白の声を発すると、すぐに罪の赦しを得た。実に、この者は言う。「私は主に対して罪を犯した」。

12

At ille propheta non interposuit absolutionis moras, non effectum distulit remittendi: repente ut manifestatus reus confessionem dedit, indulgentiam criminum ex Dei voluntate deprompsit dicens: Dominus abstulit peccatum tuum (II Reg. XII, 13) .

PL 17, 981D

だが、あの預言者は赦免の遅れを挟まず、赦す実効を延ばさなかった。罪人として明らかにされるや、すぐに彼が告白を差し出したので、預言者は神の意志による罪過の赦しを取り出して言った。「主は汝の罪を取り去った」(サムエル記下12:13)。

13

Impletum est illud, quod in psalmo cantavit dicens: Peccatum meum scivi, et iniquitatem meam non cooperui. Dixi, confitebor adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti iniquitatem peccati mei (Psal. XXXI, 6) .

PL 17, 982A

詩篇で歌ったことが満たされた。「私は自分の罪を知り、自分の不法を覆わなかった。私は言った。私の不義を、私に不利に主に告白しよう、と。すると汝は、私の罪の不法を赦した」(詩篇31:6)〔引かれた句は詩篇31:5〕。

Caput IX

第IX章PL 17, 982A
1

Aliud quoque in sancto David poenitentiae aperiamus exemplum; ita enim rex hic egregius vitae imitabilis instituto, divinis se cultibus fideli servitio mancipaverat; ut relinqueret nobis suorum morum non exempla, sed monumenta.

PL 17, 982A

聖なるダビデにおいて、悔い改めのもう一つの例も開こう。この卓越した王は、模倣すべき生き方の定めによって、忠実な奉仕をもって神への礼拝に身を献げていた。それゆえ我々に、彼の行いの手本ではなく、記念碑を残したのである。

2

Contra interdictum namque populum numerari mandaverat, et voluerat nosse cuncti exercitus quantitatem.

PL 17, 982A

すなわち、禁じられていたのに、民を数えるよう命じ、全軍の数を知ろうと望んだ。

3

Obsecundatum est voluntati regali, et renuntiata est totius agminis dinumerata collectio, atque inclyte coepit scire, quod nocuit: felicitatem suam popularibus extulit incrementis, et lucra multiplicati exercitus inter principalia gaudia numeravit.

PL 17, 982A

王の意志に従われ、全軍の数え上げられた総数が報告された。そして彼は、害となったことを、華々しく知りはじめた。民の増加によって自分の幸いを誇り、軍が増えた利得を、君主の喜びの内に数えた。

4

Mox ad eum alius propheta dirigitur, et non ei, ut primo actum est, subtiliter peccati causa praetenditur: sed jam pro facto proponitur poenalis electio: Et factum est verbum Domini ad Gad prophetam, dicens: Vade ad David, et loquere: Haec dicit Dominus, tria ego tollo in te, elige tibi unum ex ipsis, et faciam tibi.

PL 17, 982B

まもなく、別の預言者が彼のもとへ遣わされ、最初のときのように巧みに罪の理由が示されるのではなく、すでに行いに対する、刑罰の選択が提示される。「主の言葉が預言者ガドに臨んで言った。『ダビデのもとへ行って語れ。主はこう言う。私は三つのものを汝の上に課す。そのうち一つを汝のために選べ。私は汝にそれを行う』」。

5

Et venit Gad ad David, et nuntiavit ei, dicens: Elige tibi quid fieri velis e tribus, sive famen triennio super terram, aut tribus mensibus fugere te a facie inimicorum tuorum, ut ipsi persequantur te, aut tribus diebus fieri mortem in terra; et nunc scito, et vide quid respondeam ei qui misit ad te verbum (II Reg. XXIV, 11 et seq.) .

PL 17, 982B

「ガドはダビデのもとに来て、彼に告げて言った。『三つのうち何が行われるのを望むか、汝のために選べ。地に三年の飢饉があるか、あるいは三か月、汝が敵の顔から逃げて、敵が汝を追うか、あるいは三日、地に死が起こるか。今、知れ。そして、汝に言葉を遣わした者に私が何と答えるか、見よ』」(サムエル記下24:11以下)。

6

Quaenam ergo est nunc in animo ejus versata pugna consilii? Quae cogitationis fuit in electione turbatio? Hinc inimicorum metus, hinc famis vastitas, inde divinae animadversionis plaga terrebat. Nihil horum vellet incidere, sed offensa non poterat inulta remanere.

PL 17, 982B

では、そのとき彼の心の中で、どのような決断の戦いが渦巻いたか。選択における思いの動揺はどれほどであったか。一方では敵への恐れ、一方では飢饉の荒廃、さらに一方では神の懲罰の打撃が彼を脅かした。これらのいずれも起こることを望まなかったが、その罪が報復なしに残ることはありえなかった。

7

Inter ipsas tantum electionis angustias, cum utriusque periculi vallaretur articulo, praecedentis veniae doctus exemplo, acrius eligit in ipsa volutatione supplicium, et contulit se ad majorem poenam, ut posset provocare clementiam.

PL 17, 982C

まさにこの選択の窮境の中で、二つの危険の急所に囲まれながらも、先立つ赦しの例に教えられて、揺れ動くその最中に、いっそう厳しい刑罰を選び、より大きな刑罰へ身を委ねた。寛大さを呼び起こしうるように。

8

Lenitur enim rigor justitiae, cum de miseratione praesumitur, et apud clementissimum judicem prima pietatis causa tractatur; qui enim errata confitentibus donat, pervicaces non de voluntate condemnat.

PL 17, 982C

実に、憐れみが頼みにされるとき、正義の厳しさは和らぎ、いとも寛大な裁き主のもとでは、慈しみの理由がまず扱われる。実に、過ちを告白する者たちを赦す者は、頑なな者たちをも、望んで断罪するのではない。

9

Et ideo rex iste devotus cum deliberationis fluctuat tempestate, non dimisit anchoram poenitentiae; et fidus de pietate terrentis, magnitudinem non contemplatus est ultionis: Et dixit, inquit, David ad Gad: Angustiae mihi valde in iis tribus, sed melius mihi incidere in manus Domini; quia magna est misericordia ejus valde, quam in manus hominum incidam (Ibid., 14) .

PL 17, 982C

そこで、この敬虔な王は、熟慮の嵐に揺れながらも、悔い改めの錨を手放さなかった。そして、脅す者の慈しみを信じて、報復の大きさを思いめぐらさなかった。「ダビデはガドに言った。『この三つのことで、私は大いに窮している。だが、主の手に落ちるほうがよい。主の慈しみは大いにあるから。人の手に落ちるよりは』」(サムエル記下24:14)。

10

Sequitur illico vindicta consensum, et electionem placabilem placabilis poena comitatur: fit strages innumera peremptorum, et multitudo populi angelica percussione mactatur.

PL 17, 982D

ただちに報復が同意に続き、宥められうる選択に、宥められうる刑罰が伴う。数えきれない殺戮が起こり、民の群れは天使の打撃によって屠られる。

11

Percutiuntur septuaginta millia de exercitu, et acerbius perurgebat dulcem animum miserabilis ruina castrorum: objicit se auctorem facti telo supplicii, et induit contra saevientem justitiae machaeram confessionis loricam, puniendum se magis instans inter punitos exclamat, et optat in se derivari sententiam, ut possit a populo revocare fracturam.

PL 17, 982D

軍から七万人が打たれ、陣営の痛ましい破滅が、優しい心をいっそう厳しく責めた。彼は行いの張本人として、責め苦の矢の前に身を投げ出し、荒れ狂う正義の剣に対して、告白の胸当てを着け、自分こそ罰されるべきだとさらに迫って、罰された者たちの中で叫び、判決が自分に向け変えられることを願った。民から打撃を引き戻しうるように。

12

Ecce sum ego, inquit, ego pastor peccavi, et ego male feci: grex autem hic quid fecit? In me manum tuam converte, et domum patris mei (II Reg. XXIV, 17) .

PL 17, 983A

「見よ、私はここにいる。罪を犯したのは、牧者である私であり、悪を行ったのは私である。だが、この群れは何をしたか。私と、私の父の家に、汝の手を向けよ」(サムエル記下24:17)。

13

Ecce satisfactionis officio poena percellitur, et in armis confessionis indignatio propugnatur; ut nec in eum ulterius vindicta procederet, et erga populum quassatio coelitus effusa quiesceret.

PL 17, 983A

見よ、償いの務めによって刑罰は打ち砕かれ、告白という武器によって憤りは防がれる。報復がもはや彼に向かって進まず、民に対して天から注がれた打撃も止むためである。

14

Uno actu poenitentiae et sibi mercatus est pietatem, et a populo suspendit protinus ultionem, ut merito veniae condonatus cantaverit dicens: Dixi, confitebor adversum me iniquitatem meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei (Psal. XXXI, 5) ; quia cum assisteret sub desperatione convicti, dignus reputari meruit expiari.

PL 17, 983A

一つの悔い改めの行いによって、彼は自分のために慈しみを買い取り、また民から報復をただちに取り除いた。それゆえ、赦しにふさわしく赦された者として、歌って言った。「私は言った。私の不法を、私に不利に主に告白しよう、と。すると汝は、私の罪の不敬虔を赦した」(詩篇31:5)。有罪とされた者の絶望のもとに立っていたとき、彼は清められるにふさわしい者と見なされるに値したからである。

15

Sed premit te tuorum enormitas peccatorum; et eorum ditione captivus, in coelum oculos non audes attollere. Probo quidem conscientiae metum, non laudo consilium: sed malo te super indulgentiae consecutione suspectum, non de salutis reparatione penitus desperatum.

PL 17, 983B

だが、あなたの罪の途方もなさがあなたを圧迫している。それらの支配のもとに囚われ、天に目を上げる勇気がない。私は良心の恐れを認めるが、その考えを称賛はしない。むしろ私は、あなたが赦しを得ることについて疑っていても、救いの回復について全く絶望していないほうを選ぶ。

Caput X

第X章PL 17, 983B
1

Tenet enim quamdam confessionis partem supplicandi confusio, quae suorum conscia peccatorum non de Auctoris remissione dubitat, sed de magnitudine sui sceleris erubescit, reatum enim agnovisse confessionis initium est, et proximum fit veniae, quod stimulat poenitudo.

PL 17, 983B

懇願するときの恥じらいは、告白のある部分を占めている。それは、自らの罪を知る者として、作り主の赦しを疑うのではなく、自らの悪事の大きさに赤面するのである。実に、罪責を認めたことは告白の始まりであり、悔いが駆り立てるものは赦しに近いものとなる。

2

Sed retro agit me meorum, inquies, abundantia peccatorum. Quin immo tanto magis insistendum est confessionis officio, quanto peccatorum sarcinis es oneratus; ut quod per amicitiam non es dignus exigere, per impudentiam valeas obtinere.

PL 17, 983C

「しかし、私の罪の多さが私を引き戻す」とあなたは言うだろう。いや、むしろ罪の重荷を負っているほど、いっそう告白の務めに励まねばならない。友情によっては求める資格のないものを、厚かましさによって得られるようになるためである。

3

Audis enim in Evangelio Dominum dixisse quia, cui pusillum dimittitur, minus diligit (Luc. VII, 47) . Deinde impium facis Deum, si putas eum repudiare conversum, et affectum negare redeunti, a quo scias perditos affectu commiserationis inquiri.

PL 17, 983C

実に、主が「少なく赦される者は、愛することも少ない」と福音書で言ったことを、あなたは聞いている(ルカ7:47)。さらに、あなたは神を慈しみのない者にしてしまう、もし神が立ち返った者を退け、帰る者に愛情を拒むと思うならば。失われた者は憐れみの情によって探し求められると、あなたは知っているはずなのに。

4

Hoc Apostolus probat dicens: Et si nos infideles exstiterimus, ipse fidelis perseverabit, negare se ipsum non potest (I Tim. II, 12) .

PL 17, 983C

このことを使徒は、次のように言って証する。「たとえ我々が不信であっても、彼は信実にとどまる。自らを否むことはできない」(一テモテ2:12)〔引かれた句は二テモテ2:13〕。

5

An nescis novies tentatum in eremo Dominum distulisse vindictam, nec ipsa decima tentationis vice damnare potuisse duritiam, si praeteritis novem culpis, egisset populus poenitentiam, ipso dicente: Ecce jam decies exacerbant me in deserto hoc (Num. XIV, 27) ?

PL 17, 983C

あなたは知らないのか。荒れ野で九度試みられた主が報復を延ばし、十度目の試みの時にさえ、頑なさを断罪することができなかったことを。もし民が過ぎた九つの咎について悔い改めを行っていたならば、そうだったのである。主自らこう言っている。「見よ、すでに十度、彼らはこの荒れ野で私を怒らせている」(民数記14:27)〔引かれた句は民数記14:22〕。

6

Lege librum Judicum, et invenies innumeris vicibus filios Israel coram Domino fecisse maligna, et traditos incursibus nationum: sed iterum conversum populum per electos duces de captivitatibus variis liberatum, nec vindicari potuisse commissa, si toties factum sequeretur competens poenitentia; quia licet poenalis correctio non deesset, non erat tamen perditionis abscissio, sed conversionis oratio.

PL 17, 983D

士師記を読め。そうすれば、イスラエルの子らが数え切れぬほど主の前に悪を行い、諸民族の侵入に引き渡されたこと、しかし立ち返った民が、選ばれた指導者たちによってさまざまな捕囚から解放されたこと、そして、そのたびに相応の悔い改めが続いたなら、犯された事柄が罰せられることはありえなかったであろうことが分かる。刑罰による矯正は欠けていなかったが、それは滅びへの断絶ではなく、回心への祈りだったからである。

7

Cum enim castigatus filius recipitur in affectum, admonitum eum constat ad satisfactionis officium, non punitum: nec odii videtur esse correctio, sed amoris; cum reverso identidem post flagellum non negantur jura pietatis.

PL 17, 983D

実に、懲らしめられた息子が愛情のうちに迎え入れられるとき、彼は罰せられたのではなく、償いの務めへと諭されたのだと明らかである。矯正は憎しみからではなく愛からと見える。鞭のあとに帰ってきた者に、たびたび、情愛の権利が拒まれることはないからである。

8

Denique audi Dominum per prophetam increpantem hujusmodi verbere fornicariam, et probrosis deditam, inquinatamque contagiis voluisse sibi jure conversionis adsciscere: Et dixi, inquit, postquam fornicata es haec omnia, ad me revertere; et non es reversa incomposita Juda (Jerem. III, 7) .

PL 17, 984A

実に、預言者を通して主が、このような鞭で、淫行の女、恥ずべきことに身を委ね、汚れに染まった女を叱りながら、回心の権利によって彼女を自分のものにしようと望んだことを聞け。「私は言った。汝がこれらすべての淫行を行った後に、私のもとに帰れ、と。だが汝は帰らなかった、乱れたユダよ〔incomposita は「不実な」とも読める〕」(エレミヤ3:7)。

9

Quod idem Dominus in Evangelio manifestat, cum induratos increpat dicens: Hierusalem, Hierusalem, quae interficis prophetas, et lapidas missos ad te; quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub alas suas, et noluisti (Matth. XXIII, 37)?

PL 17, 984A

同じ主は、福音書でも、頑なになった者たちを叱りながら、同じことを示している。「エルサレム、エルサレム、預言者たちを殺し、汝のもとに遣わされた者たちを石で打つ者よ。雌鶏がひなを翼の下に集めるように、私は幾たび汝の子らを集めようとしたことか。だが汝は望まなかった」(マタイ23:37)。

10

Ultimum, crede, vitae nostrae actum Dominus exspectat, et in quo nos exitus finalis invenerit, in eo judicabit; si scilicet multiplicibus septus erratis, circumvolvent supra caput tuum umbrae facinorum, oculos tuos scelerum caligo pernubilet, et peccati jugum tuam cervicem incurvet, atque intra conscientiae penetrale flagitiorum probrum subinde vulnus exulceret: si animam tuam non in desperationis projeceris vilitatem, cum unum circumcordialis secreti effuderis in confessione sermonem, non negabit remedium veniae, qui venit animas salvare, non perdere; quia non vult mortem morientis, conversum procul dubio suadet ad vitam, ipso Domino dicente: Filius hominis non venit animas hominum perdere, sed salvare (Luc. IX, 56) ; et iterum: Venit enim Filius hominis quaerere, et salvare quod perierat (Luc. XIX, 10) .

PL 17, 984B

信じよ、主は我々の生の最後の行いを待っており、最後の終わりが我々をどのような状態に見いだしたか、その状態において裁くであろう。たとえ、あなたが多くの過ちに取り囲まれ、悪行の影があなたの頭上を巡り、悪事の闇があなたの目を曇らせ、罪の軛があなたの首を曲げ、良心の奥底で恥ずべき行いの汚名がたえず傷を膿ませようとも、あなたが自分の魂を絶望の卑しさの中に投げ込まないならば、心の奥底の秘密の言葉を一言でも告白において注ぎ出したとき、赦しの治療は拒まれない。魂を救うために来たのであって滅ぼすために来たのではない主は、死にゆく者の死を望まず、立ち返った者を疑いなく生命へと促すからである。主自らこう言っている。「人の子は、人々の魂を滅ぼすためではなく、救うために来た」(ルカ9:56)。また、「人の子は、失われたものを探し、救うために来たのだ」(ルカ19:10)。

11

Nisi quia praepotentem facis diabolum, si putas quia de faucibus ejus Dominus non potest eruere captivatum: aut quemadmodum ille vigilat semper ut perdat, non ita satagit Dominus ut acquirat.

PL 17, 984C

さもなければ、あなたは悪魔を強大な者にしてしまう、主がその喉から捕らわれた者を救い出すことはできないと思うならば。あるいは、悪魔が滅ぼすために常に目を覚ましているのに、主は獲得するために同じようには努めないというのか。

Caput XI

第XI章PL 17, 984C
1

In hac igitur te veluti praesentis loci fiducia ultima confessio latronis inducat, et spem maximam tribuat novissima desperatis non desperantis in cruce confessio.

PL 17, 984C

それゆえ、盗賊の最後の告白が、いわばこの今ある場の確信の中へと〔in hac … praesentis loci fiducia の意味は定かでない。十字架の上のこの場の確信と取った〕あなたを導き、十字架の上で絶望しなかった者の最期の告白が、絶望した者たちに最大の希望を与えるように。

2

Omne igitur vitae suae actum ille latrociniis cruentaverat, et egerat semper in saeculo diabolicae feritatis armigerum, numquam Dei meminerat, nulla Legis audierat mandata, aut certe si audierat, proclivior ad facinora non curabat, totam spem in desperatione versabat, et exercebat crudelitatem more sceleratorum satellitum; ob hoc namque damnatus in cruce, et cum ipsis criminibus suis affixus ligno pendebat.

PL 17, 984C

さて、あの盗賊は生涯のあらゆる行いを強盗によって血に染め、常に世にあって、悪魔的な凶暴さの武器持ちとして生き、神を思い起こしたこともなく、律法の戒めを聞いたこともなかった。あるいは、聞いたとしても、悪行に傾きやすく、気にかけなかった。すべての望みを絶望の中でころがし、悪人どもの手下のやり方で残酷を行っていた。それゆえ、十字架で断罪され、自らの罪過そのものとともに木に釘づけにされて、かかっていたのである。

3

Tandem perditus resipuit, et in ipso supplicio constitutus, magnum sibi mercatus est ex morte compendium; Deum enim cum quo pendebat, agnovit: judicem futurum cui adhaerebat, intremuit: conscientiae suae crimina publicavit, baptismum sanguinis perfusione protinus acquisivit, et cum Domino in paradisum purpuratus confessor intravit.

PL 17, 984D

ついに、滅びた者が正気に返り、まさに責め苦のただ中にあって、死から大きな利益を買い取った。ともにかかっている神を認め、すがりついている相手が来たるべき裁き主であると知って震え、自らの良心の罪過を公にし、血を浴びることで直ちに洗礼〔血の洗礼〕を得、紫衣をまとった告白者として、主とともに楽園に入った。

4

Haec vera consultatio poenitentiae, hoc praecipuum pragmaticum confitendi, si Filium Dei quem non ignoras auctorem, credas et judicem, ipso dicente: Pater neminem judicat, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22) ; et ad spem salutis perpetuae capessendam non praesenti vitae consulere, sed de futuro judicio cogitare.

PL 17, 984D

これこそ悔い改めの真の熟慮であり、告白の格別の実益である。すなわち、あなたが作り主として知っている神の子を、裁き主とも信じること(子自らこう言っている。「父は誰をも裁かず、すべての裁きを子に与えた」(ヨハネ5:22))、そして永遠の救いの望みを得るために、現在の生を顧みるのではなく、来たるべき裁きを思うことである。

5

Primo enim in conspectu judicis se se damnatus exposuit, et confessus de criminibus suis, implevit officium poenitentis: deinde cum crucis cerneret poenam, intellexit judicium affixo commune esse, non causam; Deum tamen tunc credidit, quando eum Judaea pertinaciter abnegavit: et futuri non immemor in cruce judicii, memoriam sui commendabat judicio regnaturi.

PL 17, 985A

まず彼は、断罪された者として、裁き主の眼前に自らをさらし、自分の罪過を告白して、悔い改める者の務めを果たした。次に、十字架の刑罰を見て、判決は釘づけにされた者に共通でも、その原因は共通でないと悟った〔judicium affixo commune esse, non causam は定かでない。ともに釘づけにされた者(キリスト)と判決は同じでも、罪状は同じでない、と取った〕。それでも彼は、ユダヤが神を頑なに否んでいたまさにその時に、神を信じた。そして、十字架の上で来たるべき裁きを忘れず、王として治める者の裁きに、自分への記憶を委ねていた。

6

Hoc Evangelium manifestat: Respondens autem, inquit, alius latro, corripiebat illum, dicens: Non times Deum, qui in eadem damnatione es? Nos quidem juste quemadmodum egimus, et percipimus: hic autem nihil mali admisit.

PL 17, 985A

福音書はこれを示している。「もう一人の盗賊が答えて、彼をたしなめて言った。『汝は同じ断罪を受けていながら、神を恐れないのか。我々は行ったとおりに、正当に報いを受けている。だがこの人は何も悪を行わなかった』」。

7

Et dicebat ad Jesum: Domine, memor esto mei, cum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 39 et seq.) . Sed vide repente quid meruit, quid ex ore Veritatis audivit, quid gratia judicantis accepit: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Ibid., 42) .

PL 17, 985A

「そして彼はイエスに言っていた。『主よ、汝が汝の国に来るとき、私を思い起こせ』」(ルカ23:39以下)。だが見よ、彼がたちどころに何を受けるにふさわしくされたか、真理の口から何を聞いたか、裁く者の恩寵から何を受けたかを。「アーメン、私は汝に言う。今日、汝は私とともに楽園にいる」(ルカ23:42)〔引かれた句はルカ23:43〕。

Caput XII

第XII章PL 17, 985B
1

Sed ais mihi: Peccata peccatis adjeci, et qui jam cadens erectus fueram, iterum cecidi, et conscientiae meae vulnus jam pene curatum peccati exulceratione recruduit. Quid trepidas? quid vereris? Idem semper est, qui ante curavit, medicum non mutabis.

PL 17, 985B

しかし、あなたは私にこう言う。「私は罪に罪を加えた。すでに倒れて起こされていたのに、再び倒れた。私の良心の傷は、ほとんど癒えていたのに、罪が膿んでぶり返した」。なぜおののくのか。なぜ恐れるのか。以前に癒やした者は、つねに同じである。あなたは医者を取り替えることにはならない。

2

Non laborabit explorare valetudinis tuae causam, nec tentabit erga te noviter medicaminis virtutem examinare, noto te sanabit antidoto. Experimentum adjutorii non exspectat, qui languoris tui novit originem.

PL 17, 985B

彼はあなたの健康が損なわれた原因を探る労をとらず、新たに薬の力を試すこともせず、知っている解毒剤であなたを癒やすだろう。あなたの病の起こりを知っている者は、助けの効果を試す必要がない。

3

Unde dudum curatus fueras, inde iterum curaberis: nec tu eris de remedio medelae suspectus, et medicus de reparatione tua securus.

PL 17, 985B

以前あなたが癒やされた、その同じところから、あなたは再び癒やされるだろう。あなたは治療の薬を疑うことはなく、医者はあなたの回復について安心している〔nec … et は「…ず、そして…」と二つの句を並べると取った〕。

4

Castigabit plane intemperantiam tuam, et dura objurgatione impatientiam verberabit: sed non negabit auxilium, qui non contemnit aegrotum. Audi Prophetam dicentem: Numquid qui dormit, non adjiciet ut resurgat (Psal. XL, 9) .

PL 17, 985C

彼は確かにあなたの無節制を懲らしめ、厳しい叱責であなたの短気を打つだろう。だが病人を軽んじない者は、助けを拒まない。預言者が言うのを聞け。「眠る者は、さらに起き上がることはしないのか」(詩篇40:9)。

5

Aut qui naufragavit, non itidem navigat? aut qui messem perdidit, numquid semel desperatus, non iterum aut arat aut seminat? Cursus hic noster in quodam salo mundi jactatur: navigandum nobis est, et malorum tendiculis vela insinuanda sunt.

PL 17, 985C

あるいは、難破した者は、同じように再び航海しないのか。収穫を失った者は、一度絶望したからといって、再び耕しも種まきもしないのか。我々のこの行路は、世の海のなかで揺さぶられている。我々は航海せねばならず、悪の罠のあいだに帆を滑り込ませねばならない。

6

Procella saevit, ventus consurgit, tempestas insanit: si ita clavum tenueris, ut navis tuae retinacula non amittas, ad portum, illibatis mercibus, tendes: sin vero fluctibus adversis illisus scopulis implicantibus, ac flatibus praepeditus, inter freta rixantia tumidi gurgitis naufragaveris, redeundum est saburram, reficiendum primo navigium, merces emenda, rursus pericula subeunda, et praeteriti casus referendi per causas; et ut liceat perdita reparare, non dubitabis te prisco discrimini sub spe incerta committere.

PL 17, 985C

嵐が荒れ、風が起こり、暴風が狂う。もしあなたが、船の綱を失わぬよう舵を握っていれば、荷を損なわずに港へ向かうだろう。しかし、逆らう波に打たれ、絡みつく岩礁に叩きつけられ、風に阻まれて、荒れ狂う海峡のうねる渦のただ中で難破したなら、バラストを積み直しに戻らねばならない〔底本は redeundum est saburram。語形が崩れているらしく、saburra(バラスト、船の重し)を積み直すために戻る、と解した〕。まず船を修理し、荷を買い、再び危険に身を置き、過ぎた災難をその原因をたどって語り直さねばならない。そして、失ったものを取り戻すことが許されるように、あなたは不確かな望みのもとで、かつての危険に身を委ねることをためらわないだろう。

7

Nam proculdubio mendicabis, si post naufragium ad negotiandi usum reverti nolueris: nec de egestate atque aerumnis tuis queri postmodum poteris, si captus sorte naufragii sub ignaviae stupore efficiaris calamitate mendici.

PL 17, 985D

実に、難破のあとに商いの習いへ戻ろうとしなければ、あなたは疑いなく乞食になるだろう。難破の運命に捕らわれ、怠惰の麻痺のもとで乞食の災厄に陥るなら、あなたは後になって、自分の窮乏と苦難を嘆くこともできまい。

8

Et si mundani negotiatoris haec cura est, ut plerumque post naufragii jacturam non desperet praeterita sua damna industriae emolumento sarciri: nec exspoliatus incursibus detegi suam patitur nuditatem, sed studet magis e parvo concrescere, et spebus dubiis aucupatur potiora lucra, peccato lenocinante, conquirere; quanto magis tibi animae tuae damna cogitanda sunt, et in vestigio reparanda perditio, in qua futurae spei damna numerantur, et vitae perpetuae infeliciter quaestus amittitur!

PL 17, 986A

世の商人の心がけは、たいてい、難破による損失のあとにも、過ぎた損害が勤勉の稼ぎによって償われうることに絶望しないことである。襲撃で身ぐるみ剥がれても、自分の裸があらわになるのを許さず、むしろわずかなものから増やそうと努め、不確かな望みに賭けて、より大きな利益を求めようとする〔peccato lenocinante は「罪が誘うのに任せて」と取ったが、前後と合わず、本文が乱れているらしい〕。ましてあなたは、どれほど自分の魂の損失を考えねばならず、直ちに失われたものを取り戻さねばならないことか。そこでは来たるべき望みの損失が数えられ、永遠の生命の稼ぎが不幸にも失われるのだ。

Caput XIII

第XIII章PL 17, 986A
1

Eundum tibi est ad armarium idonei largitoris; et foenore poenitentiae ac satisfactionis oblatis usuris conscribe syngrapha, mitte chirographa, eme tibi ab illo aurum ignitum Dei dono, qualibuscumque si non pretiosis, mercibus imple navigium, censum tuum in comparando illam pretiosam margaritam depende, ex qua animae tuae turpitudinem possis ornare; ut cum ad civitatem magnam, delatis mercibus, veneris, lucris dignioribus et mercibus beatissimis amplior sis.

PL 17, 986A

あなたは、ふさわしい贈与者の金庫へ行かねばならない。悔い改めと償いという利子によって利息を差し出し、証文を書け。自筆の証文を送れ。彼から、神の賜物によって、火で精錬された金を買え。たとえ高価でなくとも、どんな品であれ、船に積み込め。あなたの財産を、あの高価な真珠を買うために費やせ。それによって、あなたの魂の醜さを飾ることができるからである。そうして、積み荷を携えて大きな都に着いたとき、よりふさわしい利益と、このうえなく幸いな商品によって、いっそう豊かになるように。

2

Nam si te segnitiae stupor invaserit, et dominari sensibus coeperit corporis ignavia, nec ulla animae tuae reficiendae argumenta quaesieris, subjicieris cruciatibus creditoris, obnoxius fenori detineberis.

PL 17, 986B

もし怠惰の麻痺があなたを襲い、体の怠けがあなたの感覚を支配しはじめ、魂を立て直すための手立てを何一つ求めなかったなら、あなたは債権者の責め苦に服させられ、利息の債務者として拘束されるだろう。

3

Dicetur liberalis illa sententia, quam non valebis tui conscius evadere, aut appellationis interjecta voce suspendere: Omni habenti dabitur, et abundabit, ab eo autem qui non habet, et quod habet, auferetur ab eo (Matth. XXV, 29) ; et: Servum supervacuum expelle foras in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium (Ibid, 30).

PL 17, 986B

あの寛大な〔liberalis。断罪の宣告の形容として落ち着かないが、字のとおり訳した〕宣告が言い渡されるだろう。あなたは自分の罪を知っているので、それを逃れることも、控訴の声を挟んで停止させることもできまい。「すべて持つ者は与えられて豊かになり、持たない者は、持っているものまで取り上げられる」(マタイ25:29)。また、「無用な僕を外の暗闇に追い出せ。そこには泣き叫びと歯ぎしりがある」(マタイ25:30)。

4

Tunicam tuam vilissimi operis lanificio confectam non pateris induere: horret tibi vestis tua, quae sit deformis ex macula; et non tibi horret anima tua, quae fit peccati sorde et sceleris inquinatione polluta!

PL 17, 986C

あなたは、ごく粗末な毛織りの仕事でできた自分の上着を着ることに耐えない。染みで見苦しくなったあなたの衣は、あなたにとって忌まわしい。それなのに、罪の汚れと悪事の汚染で汚されたあなたの魂は、あなたにとって忌まわしくないのか。

5

Nisi quia eodem momento tunicam festinas eluere, ut possis eam mundam et sine ullo naevo foeditatis induere: animae vero tuae infectum squalore criminum non desideras recuperare candorem; nec optas dilui conscientiam tuam, quam scias flagitiorum illuvie et contaminatione scelerum coenulentam.

PL 17, 986C

そのくせ〔Nisi quia の係りは定かでない。前の文を受けて「そのくせ」と取った〕、あなたは同じ時に上着を急いで洗い、清らかな、汚れの染み一つない状態で着られるようにする。だが、罪過の汚れに染まったあなたの魂の白さを取り戻すことは望まない。あなたの良心が、恥ずべき行いの汚物と悪事の汚染で泥にまみれていると知りながら、それが洗われることを願わない。

6

Quis, rogo, cadit, et non quaerit surgere? quis infirmatur, et non desiderat convalescere? quis periclitatur, et non optat evadere? quis pauper effectus, patrimonium non cupit reparare?

PL 17, 986C

問う。誰が、倒れて、起き上がろうとしないだろうか。誰が、病んで、快復を望まないだろうか。誰が、危険にさらされて、逃れることを願わないだろうか。誰が、貧しくなって、財産を取り戻そうと望まないだろうか。

7

Haec si rerum patitur natura, ut istiusmodi emergentibus casibus, quispiam redire nequeat ad status pristini qualitatem, aemulare priora, ut deteriora percipias, dimitte manus, et semivigiles oculos stoliditate involve, obdormisce numquam evigilaturus, jace numquam surrecturus, et hebetem mentem stupore soporis elide.

PL 17, 986C

もし事物の本性が、このような事態が生じたとき、誰かが以前の状態の質に戻れないことを許すというのなら、以前のものを追い求めて、より悪いものを得るがよい〔aemulare priora, ut deteriora percipias は皮肉の命令と取った。aemulare は「張り合う」とも「追い求める」とも取れる〕。手を落とせ。半ば覚めた目を愚鈍で包め。二度と目覚めないつもりで眠り込め。二度と起き上がらないつもりで横たわれ。鈍った精神を眠りの麻痺で押しつぶせ。

8

Poenitebit te postmodum tarditatis, cum nihil quod utilitati animae tuae proficiat, cogitaveris.

PL 17, 986D

魂の益になることを何一つ考えなかったなら、あなたは後になって自分の遅さを悔いるだろう。

9

Eris semper jacens infirmus, nudus, paupertate confectus, et, ut ita dixerim, somni ebrietate temulentus, elogium illud quo numquam careas, auditurus: Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt (Psal. LXXV, 6) .

PL 17, 986D

あなたはいつも、病み、裸で、貧しさにすり減り、言ってみれば眠りの酔いに酔いしれて、横たわっているだろう。そして、決して免れることのない、あの宣告を聞くことになる。「彼らは自分の眠りを眠り、何も見いださなかった」(詩篇75:6)。

10

Exsurge, frater, exsurge; et malesani consilii pelle torporem: vigila, semper vigila, et esto pro tua salute sollicitus, non ut dormias desperatus.

PL 17, 987A

兄弟よ、起きよ、起きよ。正気を欠いた考えの麻痺を追い払え。目を覚ませ、つねに目を覚ませ。自分の救いのために心を配れ、絶望して眠るのではなく。

11

Cave nocturnum furem, ne domus tuae perfodiat parietem, et meridianum jaculatorem sagittae volantis evita; patet enim incursibus incauta securitas, et facile dormienti subrepitur, ut lethaliter feriatur.

PL 17, 987A

夜の盗人に用心せよ、あなたの家の壁を掘り抜かれないように。真昼に飛ぶ矢の射手を避けよ。不用意な安心は襲撃にさらされ、眠る者には容易に忍び寄られて、致命的に打たれるからである。

12

In vigilante fiducia est, in dormiente nihil tutum: convenit sobriae menti somnum servum habere, non dominum.

PL 17, 987A

目覚める者には確信があるが、眠る者には何も安全ではない。節度ある精神には、眠りを奴隷として持つことがふさわしく、主人として持つことはふさわしくない。

13

Refugit hostis, quem non invenerit dormientem: Et beatus servus erit, quem adveniens dominus invenerit vigilantem (Ephes. V, 14) ; quia dicit: Surge qui dormis, exsurge a mortuis (Matth. XXIV, 46) ; et attinge Christum.

PL 17, 987A

敵は、眠っているところを見いだせなかった者から逃げ去る。「到着した主人が、目を覚ましているところを見いだす僕は幸いである」(エフェソ5:14)〔引かれた句はマタイ24:46〕。それは、「眠る者よ、起きよ。死者の中から立ち上がれ」(マタイ24:46)〔引かれた句はエフェソ5:14〕と言うからである。そして、キリストに触れよ。

Caput XIV

第XIV章PL 17, 987A
1

Sed non audeo, inquies, orare, quia me revocat conscientia; non enim semel, sed saepius et frequenter erravi. At ego dicam: Si te orandi revocat verecundia, peccandi desinat pertinacia, et fiet beneficium timoris, non desperationis causa, quod metuis.

PL 17, 987A

しかし、「私は祈る勇気がない、良心が私を引き戻すからだ。私は一度ではなく、たびたび、繰り返し過ちを犯した」とあなたは言うだろう。だが私は言おう。もし恥じらいがあなたを祈ることから引き戻すなら、罪を犯す頑迷さのほうがやむがよい。そうすれば、あなたが恐れていることは、絶望の原因ではなく、恐れの恩恵となるだろう。

2

Revereri enim potestatem judicis non erit verecundiae, sed pudoris; quia licet frequens sit peccandi licentia, excusabilis tamen efficitur conscientia, quam pertulit in peccati recordatione timiditas.

PL 17, 987B

実に、裁き主の権能を畏れることは、恥じらいではなく、慎みに属する。罪を犯す放縦がたびたびあったとしても、罪を思い出すときに臆病さが耐え忍んだ良心は、弁解の余地あるものとなる。

3

Exemplum Achab illius impiissimi regis te doceat; hic namque Naboth Jezraelitae vineam concupiverat, quod suae esset possessioni confinis.

PL 17, 987B

いとも不敬虔な王アハブの例があなたを教えるように。彼は、イズレエルの人ナボトのブドウ畑が自分の所有地に隣接していたので、これを欲したのである。

4

Offert pretium, aut certe vicariam vineae quantitatem: ille neglexit, asserens haereditariam se rem nulla in alterum posse ratione transcribere. Hac repulsa compunctus, tristis domum revertitur, quod appetitus sui libido recidisset incassum.

PL 17, 987B

彼は代価を差し出し、あるいは少なくともそれに代わる広さの畑を示したが、ナボトは取り合わず、それは世襲の財産であって、いかなる理由でも他人に譲渡できないと主張した。この拒絶に心を刺されて、アハブは悲しんで家に帰った。欲望の欲求が空しく挫かれたからである。

5

Tum ejus mulier sacrilega Jezabel tristitiae mariti causas requirit, quibus compertis, veluti saucio cordi ejus fomitem consolationis injecit: qua arte, compluribus concinnatis falsitate calumniis consilio impurae mulieris, Naboth innocens lapidatus occiditur.

PL 17, 987C

そのとき、その妻である、神を冒瀆する女イゼベルが、夫の悲しみの理由を尋ね、それを知ると、いわば傷ついたその心に慰めの火口を投げ入れた。その術により、不浄な女の謀略で、多くの偽りの中傷がでっち上げられ、無実のナボトは石で打たれて殺された。

6

Funesti voti sui mulier impleto flagitio, velut victrix ad maritum ingreditur, interempti exitio narratura laetitiam: quae ne sola teneretur in crimine, egit astutia mulieris primitivae, ut maritum ad conscientiam sceleris obligaret, et utrosque jugales conscios una facinoris catena vinciret.

PL 17, 987C

その女は、自らの不吉な願いの悪行が遂げられると、勝者のように夫のもとへ入り、殺された者の滅びに対する喜びを告げようとした。彼女は、自分ひとりが罪過に問われることのないよう、最初の女〔mulier primitiva。エバを言うらしい〕の狡猾さをもって、夫を悪事の自覚に結びつけ、夫婦の双方を共犯者として、悪行の一つの鎖で縛るようにした。

7

Surge, inquit, posside vineam Naboth Jezraelitae, qui noluit tibi eam dare pretio; quia ecce mortuum est (III Reg. XXI, 15) .

PL 17, 987C

彼女は言う。「立て。イズレエルの人ナボトのブドウ畑を所有せよ。彼は代価で汝に与えようとしなかったが、見よ、死んだのだから」(列王記三21:15)。

8

At ille dolens materiam se praebuisse mortis occisi, facinoris nuntia perhorrescit, et mortis ejus causam flebili dolore lucrificat: discissis enim regalibus indumentis accingit se vestitu funereo, non tam conscientiae reatui, quam poenitentiae primae cogitationis attestans.

PL 17, 987C

しかし彼は、殺された者の死の原因を自分が与えたことを悲しみ、悪行の知らせに身震いし、その死の原因を、涙ながらの悲しみによって自分の益とした。実に、王の衣を引き裂いて喪服をまとい、良心の罪責というより、最初の思いに対する悔い改めを証していたのである。

9

Et factum est quomodo audivit, inquit, Achab quia mortuus est Naboth Jezraelites, disrupit vestimenta sua, et accinxit se sacco (Ibid., 16) .

PL 17, 987D

〔聖書は〕言う。「アハブは、イズレエルの人ナボトが死んだと聞くや、自分の衣を引き裂き、粗布を身にまとった」(列王記三21:16)。

10

Vacare ergo potuit Achab effusi sanguinis culpa; quia de concepto, non de parricidio egerat poenitentiam, et remanserat in profana muliere impietas homicidii, quae pretio quodam cruoris effusi putavit se vineam debuisse mercari.

PL 17, 987D

それゆえアハブは、流された血の咎から自由でありえたのである。彼が悔い改めたのは、抱いた企てについてであって、近親殺し〔parricidium。ナボトはアハブの親族でないので、ここでは重い殺人一般を言うらしい〕についてではなかったからである。殺人の不敬虔は、流された血のいわば代価でブドウ畑を買うべきだったと思った、あの不敬な女のうちに残った。

11

Sed ecce sicut canis reversus ad vomitum suum, odibilis fit: oblitus Achab poenitudinis suae, statim deposito luctu, pergit perempti vineam possidere. Et perdit innocentiae meritum, qui vineae cupiditate pellectus, innexuit interfecti occisioni consensum.

PL 17, 988A

しかし見よ、アハブは、犬が自分の吐いたものに戻るように、忌まわしい者となる。自分の悔い改めを忘れ、たちまち嘆きをやめて、殺された者のブドウ畑を所有しに行く。ブドウ畑への欲に誘われて、殺された者の殺害に同意を織り込んだ者は、無垢の功績を失う。

12

Mox ad eum venerandus Elias propheta mandatur, et sententia in eum cum indignatione depromitur, ut acta dudum poenitentia frustraretur, et vindictae occasionem tribueret sceleris geminata praesumptio.

PL 17, 988A

やがて、尊ぶべき預言者エリヤが彼のもとへ遣わされ、憤りとともに彼に対する宣告が下された。先に行われた悔い改めが無駄にされ、重ねられた悪事の僭越が報復の機会を与えたのである。

13

Et ait Elias ad Achab: Haec dicit Dominus: Ecce ego superinduco super te mala, et incidam post te, et exterminabo de Achab mingentem ad parietem, et contemptum et derelictum in Israel: et dabo domum Achab sicut domum Jeroboam filii Nabat, et quomodo domum Baasa filii Ahiae, pro omnibus quibus irritasti Deum, et fecisti declinare Israel (Ibid., 21 et seq.) .

PL 17, 988A

エリヤはアハブに言った。「主はこう言う。見よ、私は汝の上に災いを重ね、汝の後ろに襲いかかり、アハブから、壁に向かって小便をする者、イスラエルにあって蔑まれ見捨てられた者を絶つ。私はアハブの家を、ネバトの子ヤロブアムの家のように、またアヒヤの子バシャの家のようにする。汝が神を怒らせ、イスラエルを逸脱させたすべてのことのゆえに」(列王記三21:21以下)。

14

Verum ille cum sententiae ictum non valeret effugere, ad priorem poenitentiam convertit repente consilium, reatum fletibus confitetur, cilicio dejecit regium potentatum, saccum induit poenitentiae, et reveritus faciem comminantis, tacito gemitu publicabat offensam, non excusabat conscientiam.

PL 17, 988B

しかし彼は、宣告の一撃を逃れることができないと知り、にわかに考えを、先の悔い改めへと向け直した。涙とともに罪責を告白し、粗布によって王の権勢を退け、悔い改めの粗布をまとい、威嚇する者の顔を畏れて、黙した嘆きのうちに自らの過ちを公にし、良心を弁解しなかった。

15

Factum est, inquit, quomodo audivit Achab sermones hos, reveritus est a facie Domini, et ibat flens, et scidit vestimenta sua, et accinxit se sacco. Tunc dixit Dominus ad Eliam: Vidisti quemadmodum reveritus est Achab a facie mea?

PL 17, 988B

〔聖書は〕こう言う。「アハブがこれらの言葉を聞いたとき、主の顔の前に畏れ、泣きながら歩み、自分の衣を引き裂き、粗布を身にまとった。そのとき、主はエリヤに言った。『汝は、アハブが私の顔の前でどのように畏れたかを見たか』」。

16

Non adjiciam adducere mala in diebus ejus, sed in diebus filii ejus adducam (Ibid., 27 et seq.) . En quonam perduxit timidum reverentia, et quantum severitatis motum fregit metus!

PL 17, 988B

「私は、彼の日々には災いをもたらさない。その子の日々にもたらす」(列王記三21:27以下)。見よ、畏れが臆する者をどこまで導いたことか。恐れが、厳しさの動きをどれほど砕いたことか。

17

Non orationis pompa, non sermonis ornatu, nec eloquii copia placuit Deo: sed multis precibus lacrymarum. Os tacuit, sed cor ingemuit: oculis flevit, sed conscientia planxit, et verecundiam poenitudinis pietas laudavit Auctoris.

PL 17, 988C

神を喜ばせたのは、祈りの見せびらかしでも、言葉の飾りでも、雄弁の豊かさでもなく、涙の多くの祈りだった。口は黙したが、心はうめいた。目で泣き、しかし良心で嘆き、悔いの恥じらいを、作り主の慈しみが称えた。

18

Parum fuit reum debitum evasisse supplicium, nisi accepisset reverentia probabilis testimonium. Et probatus est in timore, qui damnabatur in crimine: nec prius quod mortem luxit occisi, inane fuit; sed repetitam identidem culpam iterata lamentatione purgavit.

PL 17, 988C

罪ある者が当然の責め苦を免れたことは、取るに足りなかっただろう。畏れが是認の証しを受けなかったなら。罪過で断罪されていた者が、畏れにおいて是認された。先に殺された者の死を悼んだことも、無益ではなかった。繰り返された咎を、繰り返された嘆きによって清めたのである。

Caput XV

第XV章PL 17, 988C
1

Nec Manasses quoque rex filius Ezechiae tacendus est, qui cunctorum praetergressus audaciam profanorum, manus tetendit impias contra Deum, et paternis moribus degenerans, ex toto prae divinis cultibus idolorum caput erexit insanum.

PL 17, 988C

ヒゼキヤの子、王マナセのことも、黙して過ごしてはならない。彼はすべての不敬な者たちの大胆さを超え、神に向かって不敬虔な手を伸ばし、父祖の習いを捨てて、神の礼拝よりも偶像の狂った頭をすっかりもたげた。

2

Hic sacrilego furore possessus, in domo Dei exsecrandae superstitionis aras instituit, simulacris daemonum funestavit, templi sacra altaria lapideis figmentis implevit, lucos excoluit, igni profano filios suos dicavit, captavit auguria, vitam suam maleficiis inquinavit, populum ad idolorum observationes induxit, ceremoniis polluit, diabolo mancipavit, et omnia quae divinis legibus prohibentur, ultra omnem insolentiam desperatae mentis exercuit.

PL 17, 988C

彼は神を冒瀆する狂気に取りつかれ、神の家に、呪われるべき迷信の祭壇を設け、悪霊たちの像で穢し、神殿の聖なる祭壇を石の造り物で満たし、林を営み、汚れた火に自分の子らを献じ、占いに手を出し、呪術によって自分の生を汚し、民を偶像の儀礼に導き、祭儀によって汚し、悪魔に引き渡し、神の法で禁じられているあらゆることを、絶望した心のあらゆる傲慢さを超えて行った。

3

Pro his tot tantisque flagitiis ductus in praedam, et vinculis innexus, gravatusque compedibus, pertulit captivi supplicium, atque in Babyloniam transportatus, impietatis suae poenas luit; ut divinam ultionem sentiret addictus, cujus numquam antea meminerat induratus.

PL 17, 988D

これらの数々の大きな悪行のゆえに、彼は獲物として引き立てられ、鎖につながれ、足枷を負わされて、捕らわれ人の責め苦を耐え、バビロニアに移されて、自らの不敬虔の刑罰を償った。それは、囚われの身となって、頑なであったときには一度も思い起こさなかった神の報復を、感じるためであった。

4

Denique congruo correptus flagello convertitur, et Deum in poena constitutus agnovit, quem in regno positus antea non quaesivit. Profuit afflictio desperato, et correcta est in agnitione de stimulo correctionis improbitas.

PL 17, 989A

実に、ふさわしい鞭に打たれて、彼は回心し、刑罰のうちに置かれて、王位にあったときには求めなかった神を認めた。苦難は絶望した者に益となり、懲らしめの刺激によって、邪悪さが認識のうちに正された。

5

Fuit vindicta illa mentis perditae medicina, et multum saluti contulit castigatio, quae ideo verberavit impium, ut Deo faceret acceptum, quem diabolus per impotentiam fecerat alienum: et animae sanitati profuit, quod inflictum fuerat vanitati.

PL 17, 989A

あの報復は、滅びた心の薬となり、懲らしめは救いに大いに寄与した。それは、悪魔が放縦によって〔神から〕疎遠にしていた者を、神に受け入れられる者とするために、不敬虔な者を打ったのである〔per impotentiam が誰の放縦(または横暴)を言うかは定かでない〕。虚しさに加えられたものが、魂の健やかさに益となった。

6

Hoc scripturae dominicae fides admittit: Et locutus est, inquit, Dominus adversum Manassen et adversum populum, et non audierunt: et induxit super illos Dominus principes virtutum Assyriorum, et comprehenderunt Manassen, et alligaverunt eum vinculis et compedibus, et adduxerunt eum in Babyloniam.

PL 17, 989A

このことを、主の書の確かさが認めている。〔聖書は〕こう言う。「主はマナセと民に向かって語ったが、彼らは聞かなかった。主は彼らの上にアッシリア人の軍勢〔virtutes。ここでは「力」でなく軍勢の意に取った〕の長たちを来たらせ、彼らはマナセを捕らえ、鎖と足枷で縛り、バビロニアへ連れて行った」。

7

Et mox afflictus quaesivit Dominum Deum suum, et humiliatus est nimis ante faciem Dei patrum suorum, et oravit ad Deum, et exaudivit illum Dominus, et revocavit illum in Hierusalem, in regnum ejus. Et cognovit Manasses quia Dominus ipse est Deus.

PL 17, 989B

〔聖書は〕続けてこう言う。「そしてすぐ、苦しめられて、彼は自分の神である主を求め、父祖たちの神の顔の前でいたくへりくだり、神に祈った。主は彼の祈りを聞き入れ、彼をエルサレムの彼の王国に呼び戻した。マナセは、主こそが神であると知った」。

8

Ecce quantum repentinae lamentationis ex corde converso peccatum suum flevit et diluit, et lacrymis tersit, quod nefas infecerat.

PL 17, 989B

見よ、立ち返った心から、どれほど突然の嘆きとともに、彼は自分の罪を泣いて洗い流し、冒瀆の悪事が染めたものを涙で拭い去ったことか。

9

Oravit tamen conscius reatus sui; et veniam meruit satisfactione mercari: usque adeo ut illa sacra quae dudum profani actus contaminatione polluerat, in pristinum restitueret veneramen, et in cultum timoris Dei cuncta reponeret.

PL 17, 989B

それでもなお、彼は自らの罪責を知る者として祈り、償いによって赦しを買い取るに値した。その結果、かつて不敬な行いの汚染で穢した聖なるものを、元の崇敬に立ち戻らせ、すべてを神への畏れの礼拝に戻した。

10

Consummatione conversi impletum est propheticum illud divini oris oraculum: Cum conversus fueris et ingemueris, tunc salvaberis (Isai. XXX, 25) .

PL 17, 989C

回心の成就によって、神の口の預言のあの神託が成就した。「汝が立ち返り、うめくとき、そのとき汝は救われる」(イザヤ30:25)〔引かれた句はイザヤ30:15〕。

Caput XVI

第XVI章PL 17, 989C
1

Sed quid ego eorum regum faciam mentionem, quos electi generis origo laudabilis non sinebat ab urbe sacrae religionis pessima persuasione discedere: cum Nabuchodonosor ille feralis et alienigena principalis divina animadversione multatus sit; ut per emendationem vindictae cogeretur agnoscere, quem sacrilegiis ausus fuerat abnegasse, et virtutibus eum crederet, quem per ferociam spiritus ante nescisset: usque adeo ut qui elatus spiritus pervicaci Deum se non timuerat antea praedicari, non auderet postmodum super ejus incomparabili majestate mentiri; cum ingenti in se facti admiratione correctus, non desiit solum Deum verum ex toto corde, decretisque praeconantibus confiteri?

PL 17, 989C

しかし、私はなぜ、あの王たちに言及するだろうか。選ばれた民の称賛すべき出自のゆえに、聖なる宗教の都から、最悪の説得に従って離れることなど本来許されなかった王たちに。外国人で凶暴な君主ネブカドネツァルでさえ、神の懲罰によって罰せられ、報復による矯正を通じて、冒瀆によってあえて否んでいた神を認めざるをえなくなり、心の凶暴さゆえにそれまで知らなかった神を、力ある業によって信じるまでになった。そのため、かつて頑なな傲慢の心から、自分が神と宣べ伝えられることを恐れなかった彼は、その後は神の比類ない威光について偽ることをあえてせず、自分の身に起きたことへの大いなる驚きに矯められて、唯一の真の神を、心を尽くし、布告による宣言をもって、告白することをやめなかったというのに。

2

Sed si male tibi conscius revereris orare, habes magisterium publicani; etsi suspectum geris, ne cum pro peccatis tuis oraveris, non merearis audiri.

PL 17, 989D

しかし、もしあなたが、後ろめたい自覚のゆえに、祈ることを恐れるなら、徴税人という師がいる。たとえ、自分の罪について祈っても、聞き入れられるに値しないのではないかと、あなたが疑っているとしても。

3

Ingressus ille templum fuerat peccatorum mole decurvata cervice, et oculorum palpebris gravi morbo iniquitatis compressis, coelum non audebat aspicere: retro gradum timidus revocat, et extremum se non tam loco, quam judicio conscientiae sistit: nec ad supplicandum irreverenter pedem incitat promptus audacia, sed vestigiis modum subtrahit; publicans verecundiam reum pectus percussum crebro commemorat, et cor conscium pugni admonitione contundit.

PL 17, 989D

あの徴税人は神殿に入ったが、罪の重さに首を垂れ、目のまぶたは不法という重い病に閉ざされて、天を仰ぐことをあえてしなかった。臆して歩みを後ろに引き、場所というより良心の判決によって、最後尾に立った。敬いを欠いたまま、大胆さに逸って懇願へと足を進めることはせず、歩みから勢いを取り去った。恥じらいをあらわにしつつ〔publicans(あらわにして)は publicanus(徴税人)と語呂を合わせるらしい〕、罪ある胸をしきりに打って〔罪を〕思い起こし、罪を知る心を、拳の戒めで打ち砕いた。

4

Audiebantur oris ejus non verba, sed gemitus; et quinque tantum sermonibus celebrata est tota confessio.

PL 17, 990A

彼の口から聞こえたのは、言葉ではなく、うめきであった。わずか五つの言葉で、告白のすべてが果たされた。

5

Hoc Dominus in Evangelio manifestat, homines duos ascendisse in templum adorare: unus erat pharisaeus, et alter publicanus: pharisaeus autem cum stetisset, talia apud se precabatur dicens: Deus, gratias ago tibi; quia non sum sicut caeteri homines injusti, raptores, adulteri: quomodo et publicanus iste.

PL 17, 990A

主は福音書で、これを示している。二人の人が祈るために神殿に上った。一人はファリサイ派の者、もう一人は徴税人であった。ファリサイ派の者は立ったまま、自分に向かってこのように祈っていた。「神よ、私は汝に感謝する。私は、他の人々のように、不義な者、奪う者、姦淫する者ではなく、この徴税人のようでもないからだ」。

6

Jejuno bis in sabbato, decimas do omnium, quae possideo. Publicanus autem de longe stabat, et neque oculos in coelum volebat levare; sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII, 11 et seq.) .

PL 17, 990A

「私は週に二度断食し、持てるすべてのものの十分の一を献げる」。徴税人は遠くに立ち、天に目を上げようともせず、自分の胸を打って言った。「神よ、罪人である私に、慈しみ深くあれ」(ルカ18:11以下)。

7

Sed adverte quid de inspectore cordis exegerit reverens supplicatio: verecundia mercede munifica sensit Deum, quem cupiebat habere propitium.

PL 17, 990B

しかし、心を見通す神に対して、畏れ慎む懇願が何を引き出したかに注意せよ。恥じらいは、豊かな報いのうちに、自分に慈しみ深くあってほしいと願った神を感じたのである。

8

Et statim meruit justificari verecundia, quae probata est in humilitate confessa, Domino dicente: Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam, magis quam ille pharisaeus; quia omnis qui se exaltaverit, humiliabitur: et qui se humiliaverit, exaltabitur (Ibid., 14) .

PL 17, 990B

そして恥じらいは、へりくだりのうちに告白して是認されたので、ただちに義とされるに値した。主が言っている。「私は汝らに言う。この者は、あのファリサイ派の者よりも、義とされて自分の家に下った。自分を高くする者は低くされ、自分を低くする者は高くされるからである」(ルカ18:14)。

Caput XVII

第XVII章PL 17, 990B
1

Ubi deinde ponis exemplum mulieris illius peccatricis, quae crimina sua non verbis visa est exposuisse, sed lacrymis, cujus cum orando tacuerit lingua, poenitentiae officio confessa est conscientia.

PL 17, 990B

では次に、あなたはあの罪の女の例をどこに置くのか。彼女は、自分の罪過を言葉ではなく涙によって述べたと見え、祈りにあたって舌は黙したが、悔い改めの務めによって良心が告白したのだ。

2

In domo namque pharisaei cujusdam Dominus recumbebat, et praeparaverat velut homini temporaneum invitato ille convivium.

PL 17, 990C

実に、主はあるファリサイ派の者の家で食卓に着いており、その者は、いわばただの人を招いたかのように、当座の宴を用意していた〔velut homini temporaneum invitato の意味は定かでない。主をただの人として招き、一時の宴でもてなしたと取った〕。

3

Hoc reperiens mulier prostituta, pharisaei domum audacter ingreditur, atque ad pedes Domini recumbentis assistit, lavat lacrymis sancta vestigia, capillis extergit, osculatur incessabiliter plantas, et pretioso pedes madefacit unguento, atque omnibus pene membris quibus ante peccaverat, scelerum suorum maculas expiabat.

PL 17, 990C

これを知った娼婦の女は、ファリサイ派の者の家に大胆に入り、食卓に身を横たえた主の足もとに立ち、涙で聖なる足を洗い、髪で拭い、足の裏に絶えず口づけし、高価な香油で足を濡らした。そして、以前に罪を犯したほとんどすべての肢体で、自らの悪事の汚れをそそいでいた。

4

Tunc Dominus apud quem ossa nostra discreta sunt, propheta dicente: Omnia ossa mea dicent, Domine, quis similis tibi (Psal. XXXIV, 10) ? obtrectantis pharisaei murmur obverberat, occultam mulieris cogitationem, sed manifestam fidem admirabili probatione collaudat, et praefert apparatibus invitantis confitentis obsequium, magis delectatus mulieris facto, quam prandio, cui plus fuit conversione delectari, quam pasci; ut qui cibi desiderio minime ducebatur, confessionis epulis pasceretur: Vides, inquit, hanc mulierem?

PL 17, 990C

そのとき主は ― 預言者が「私の骨はみな言う。主よ、誰が汝に似ているか」(詩篇34:10)と言うとおり、我々の骨が主のもとで見分けられているのだが〔apud quem ossa nostra discreta sunt の意味は定かでない。字のとおり訳した〕 ― 非難するファリサイ派の者のつぶやきを打ち返し、女の隠れた考え、しかし明らかな信仰を、驚くべき是認によって称え、招いた者の備えよりも、告白する者の奉仕を上に置いた。主は食事よりも女の行いをいっそう喜んだ。主にとっては、食べることよりも、回心を喜ぶことのほうが大きかったからである。こうして、食物への欲に少しも導かれなかった主は、告白の饗宴で養われた。主は言う。「汝はこの女を見るか」。

5

Intravi in domum tuam, osculum mihi, et aquam pedibus meis non dedisti: haec autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos. Oleo caput meum non unxisti, haec autem unguento unxit pedes meos.

PL 17, 990D

「私は汝の家に入ったが、汝は私に口づけも、私の足に水も与えなかった。だがこの女は、入ってからというもの、私の足に口づけすることをやめなかった。汝は私の頭に油を塗らなかったが、この女は香油で私の足に塗った」。

6

Propter quod dico tibi, remittuntur ei peccata multa, quia dilexit multum. Et conversus ad mulierem dixit: Dimissa sunt tibi peccata tua (Luc. VII, 45 et seq.) . Parvum est hoc? Postmodum autem vide quid audiat: Filia, fides tua te salvam fecit, vade in pace.

PL 17, 990D

「それゆえ私は汝に言う。この女の多くの罪は赦される。多く愛したからである」。そして女のほうを向いて、主は言った。「汝の罪は赦された」(ルカ7:45以下)。これは小さなことか。さらに、彼女が何を聞くかを見よ。「娘よ、汝の信仰が汝を救った。平和のうちに行け」。

7

Dudum peccatrix, absoluta mox filia, et in Domini pace confestim absoluta dimittitur, quae suorum bello criminum vastabatur.

PL 17, 991A

さきには罪の女であった者が、いまや娘として赦免され、主の平和のうちに、ただちに赦免されて送り出される。自らの罪過の戦いによって荒らされていた者が。

8

Hoc est illud propheticum oraculum: Cum conversus fueris et ingemueris, tunc salvaberis; et: Dic tu prior iniquitates tuas, ut justificeris (Isai. XLIII, 26) .

PL 17, 991A

これこそ、あの預言の神託である。「汝が立ち返り、うめくとき、そのとき汝は救われる」。また、「汝自身が先に汝の不法を述べよ。汝が義とされるために」(イザヤ43:26)。

9

Cum ergo tot ac talibus documentis agnoscas delectari poenitentiae sacrificio, nec contriti cordis et humiliati spiritus apud pium judicem verearis perire mercedem, Scriptura dicente: Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L, 19) ; cur non de profundo luxuriae, et de mundanae voluptatis gurgite festinas emergere, atque ad poenitentiae officia capessenda ex temulentis actibus respirare?

PL 17, 991A

それゆえ、これほど多くの、このような証しによって、神が悔い改めのいけにえを喜ぶと知っているのに、また、砕かれた心とへりくだった霊の報いが、慈しみ深い裁き主のもとで失われるとは恐れないのに ― 聖書は言う。「神へのいけにえは、悩まされた霊。砕かれ、へりくだった心を、神は退けない」(詩篇50:19)― なぜあなたは、贅沢の深みから、世の快楽の渦から、急いで浮かび上がらないのか。なぜ悔い改めの務めを担うために、酔いしれた行いから息をつかないのか。

10

Nec putes quod te ab ipso elongaveris, ideo aurem tibi ejus occludi: mox ut pulsaveris, fores aperiet, et in septa cortis suae miserandum miseratus includet: tantum est ut doloris tui quarela flectatur!

PL 17, 991B

あなたが神から遠ざかったからといって、あなたに対して神の耳が閉ざされているなどと考えるな。あなたが叩くや否や、神は戸を開き、憐れむべき者を憐れんで、自分の中庭の囲いの中に入れる。ただ、あなたの苦しみの訴えが神を動かせば足りるのだ〔tantum est ut … flectatur は「それほどまでに神は…動かされる」とも読める〕。

11

Quanto tu procul abscesseras, tanto celerius proximabit, propheta dicente: Proximus est Deus tribulatis corde, et humiles spiritu salvos faciet (Psal. XXXIII, 19) . De quibus Dominus in Evangelio: Beati, inquit, plangentes, quia ipsi consolabuntur (Matth. V, 4) .

PL 17, 991B

あなたが遠く離れていたほど、神は速やかに近づく。預言者が言う。「神は、心の砕かれた者に近く、霊のへりくだった者を救う」(詩篇33:19)。これらの者について、主は福音書でこう言う。「嘆く者は幸いである。その人たちは慰められる」(マタイ5:4)。

Caput XVIII

第XVIII章PL 17, 991B
1

Sed aspera tibi fortassis videtur post voluptates saeculi poenitentia. Verum est, sentio valetudinis tuae vitium, video animi tui morbum: sed si curari desideras, medelae impetum non attendas, nec expavescas remedium; cum admoverit tuo vulneri ferramentum, celerior cura sectionis efficitur.

PL 17, 991B

しかし、世の快楽のあとでは、悔い改めはあなたにはおそらく苦く見える。確かにそうだ。私はあなたの健康の欠陥を感じ、あなたの心の病を見ている。だが、もし癒やされることを望むなら、治療の激しさに気を取られるな。薬を恐れおののくな。治療の刃物が傷に当てられたとき、切開による治療はより速く果たされる。

2

Nam pessime sedulitas medendi palpatur, cum non continuo suppurata labes abscinditur. Amarus est gustus antidoti, sed vitale ac salutare est, quod est faucibus insuave. Curat nos Dominus non ut exteros, extraneos sibi servat quoscumque sanaverit delinquentes.

PL 17, 991C

実に、膿んだ腐敗がすぐに切り取られないとき、治療の熱心さは最もひどくなだめすかされる。解毒剤の味は苦いが、喉に不快なものこそ、生命を与え、救いとなる。主は我々を、他人を扱うように癒やすのではない。癒やしたどんな罪人をも、自分にとって縁のない者として保つこともしない〔底本は non ut exteros, extraneos sibi servat。後の句の否定が落ちているらしく、両方を否定に取った〕。

3

Omni hora, omni die in curandis intentus, nec retardatur tempore, nec ullis morarum obstaculis impeditur. Plane tunc ejus virtus impeditur, cum non inventus fuerit, qui curetur; vacet enim necesse est beneficium Domini, cum non exstat, cui debeat misereri.

PL 17, 991C

主は、あらゆる時、あらゆる日、癒やすことに専心しており、時間に妨げられることも、いかなる遅れの障害に妨げられることもない。確かに、癒やされるべき者が見いだされないとき、主の力は妨げられる。憐れむべき相手がいないとき、主の恩恵は空しくならざるをえないからである。

4

Aspera est castigatio poenitentiae, sed lenior efficitur, si modus culpae tractetur. Jampridem te mundialis pompae oblectabat ambitio, et in servum te sibi dominatus saeculi vindicabat, nunc in luxuria remissum, nunc in vinolentia demersum.

PL 17, 991C

悔い改めの懲らしめは厳しい。だが、咎の程度を考えれば、より穏やかになる。かつて、世の見せびらかしの野心があなたを喜ばせ、世の支配があなたを自分の奴隷として要求し、あるときは贅沢に身を緩め、あるときは酒に沈んでいた。

5

Hi te modo exercitio aleonis intentum viderunt, alii ad ganeandum, alii in scortum projectum, isti lupanaribus mancipatum, unguentis oblitum, aromatibus delibutum, et peregrinis cernebant oculis infectum.

PL 17, 991D

ある者たちは、あなたが賭博の習いに熱中しているのを見た。ほかの者たちは飲み食いの放蕩に、またほかの者たちは娼婦のもとに身を投げているのを。さらにある者たちは、あなたが娼館に身を委ね、香油を塗られ、香料に浸され、見知らぬ者たちの目にも、汚れているのが見えていたのを見ていた〔peregrinis cernebant oculis infectum の読みは定かでない。「よそ者の目にも汚れて見えた」と取った〕。

6

Splendebas vestibus, auro fulgebas, gemmis et pretiosissimis margaritis ornabaris. Vicem ergo vici restitue, et sero saltem compensationem temporum temporibus redde: reciprocam vitam tuam in utroque actu aequali moderatione partire.

PL 17, 991D

あなたは衣で輝き、金で光り、宝石と最も高価な真珠で飾られていた。それゆえ、番には番を返せ〔底本は vicem … vici。vice の誤りらしく、「番を番で返せ」と解した〕。遅くとも今、時の埋め合わせを時に対して返せ。交互になったあなたの生を、双方の営みに等しい配分で分けよ。

7

Fuisti tunc diaboli, esto nunc Dei; immo vero esto jam tuus, qui dudum fueras alienus. Et forsitan si consideres, multum temporis decoxisti; ut id quod residuum est, breve tempus angustet.

PL 17, 992A

あなたはそのとき悪魔のものであった。いまは神のものであれ。いや、むしろ、先には他人のものであったあなたは、いまこそあなた自身のものとなれ。おそらく、考えてみれば、あなたは多くの時を使い果たしてしまったので、残されたものを短い時が狭めている。

8

Vaca jam tibi, non tempori: vaca, dixi, non ut torpeas, sed ut negotio confessionis insistas. Revertere in viam a cujus semitis aberraveras, damna quae gesseras, quaere quod fueras.

PL 17, 992A

いまこそ、あなた自身のために暇を持て、時のためにではなく。暇を持てと言ったのは、だらけるためではなく、告白の務めに励むためだ。かつてその小道からあなたが迷い出た道に戻れ。あなたが行ったことを断罪し、かつてのあなたを探し求めよ。

9

Primo te ipsum inveni, ut quod quaeris, invenias; et si te inveneris, abs te ipso nihil quaeras. Saccum indue, cinerem asperge, in jejunio semper ora, in oratione jejuna. Pretiosa magis haec sunt, quibus corpus afficitur; ut pulchritudo animi reparetur.

PL 17, 992A

まずあなた自身を見いだせ、探しているものを見いだすために。あなたが自分自身を見いだしたなら、あなた自身には何も求めるな。粗布をまとい、灰をまけ。断食のうちに常に祈り、祈りのうちに断食せよ。体が苦しめられるこれらのことは、むしろ貴い。心の美しさが回復されるために。

10

Horret humilis vestis, sed hoc valde decet, quod Deo non displicet: vilis est corporis cultus, sed ipse praecipuus sanctitatis ornatus. Et adhuc de indignitate forsitan quereris indumenti, qui nuptialem tunicam perdidisti?

PL 17, 992A

卑しい衣は粗くごわつく。だが、神に不快でないものこそ大いにふさわしい。体の飾りは粗末だが、それこそ聖さの第一の飾りである。それなのに、婚礼の衣を失ったあなたは、なお衣のふさわしくなさをこぼすのか。

11

Et cum appareas foeditatis tuae nuditate deformis, non cogitas qualiter identidem vestiaris?

PL 17, 992B

あなたは、自分の醜さの裸のゆえに見苦しい姿をしているのに、どのようにして再び衣を着せられるかを考えないのか。

12

Non metuas, quaeso, ne cum illo qui ad regiam coenam vocatus intravit, a convivio recumbentium simili exprobratus damnatione pellaris, et audias dici tibi: Amice, quomodo huc venisti, non habens vestem nuptialem (Matth. XXII, 12) ?

PL 17, 992B

頼むから、恐れないのか〔non metuas は「恐れないのか」と解した〕。王の宴に招かれて入ったあの者と同じように、横たわる客たちの席から、同じ断罪をもって咎められて追い出され、あなたに言われるのを聞くことを。「友よ、婚礼の衣を着ずに、どうしてここに入ったのか」(マタイ22:12)。

13

Et cum argumentum non repereris excusandi, dicat: Tollite eum ligatis manibus et pedibus, et mittite in tenebras exteriores; illic erit ploratio et stridor dentium (Ibid., 13) .

PL 17, 992B

そして、あなたが弁明の手立てを見いだせないとき、〔王が〕こう言うのを。「手足を縛って、外の暗闇に投げ出せ。そこには泣き叫びと歯ぎしりがある」(マタイ22:13)。

14

Et utique ille, quia non quaesierat, aut acceperat, dicitur abjectus; vocatus enim intravit, sed non vestitus accubuit.

PL 17, 992B

確かに、あの者は、求めなかった、あるいは受けなかったために、投げ出されたと言われる。招かれて入ったが、衣を着ずに席に着いたからである。

15

Si ergo is qui numquam habuit, taliter, quia non quaesivit, exivit; qualiter jam puniendus erit, qui tunicam accepit, et perdidit, et vestiri iterum non potuit?

PL 17, 992B

それゆえ、一度も持たなかった者が、求めなかったためにそのように出て行ったのなら、衣を受けながら失い、再び着ることができなかった者は、どれほど罰せられることになるだろうか。

Caput XIX

第XIX章PL 17, 992C
1

Sed, credo, dubitas amissum non posse repeti vestimentum, aut ab eo qui nuper dederat, cum petieris, posse negari.

PL 17, 992C

だが、思うに、あなたは疑っているのだろう。失った衣は取り戻せない、あるいは、先ごろ与えた者から、願ったときに拒まれうるのではないかと。

2

Intuere in Evangelio filium juniorem perdito patrimonio mendicantem, usque eo fuisse perductum, ut egestatis impulsu pastor vellet esse porcorum (Luc. XV, 15 et seq.) .

PL 17, 992C

福音書の弟息子を見よ。財産を失い、物乞いとなり、窮乏に押されて豚の牧者になろうとするところまで落ちたのだ(ルカ15:15以下)。

3

Is summa inopia et egestate confectus, cum nec porcorum vesci pastibus sineretur, reversus ad pristinam mentis propriae sanitatem, prioris aevi coepit desiderio conflagrare, et paternae domus abundantiam cogitans, reatum suum conversionis animadversione damnare.

PL 17, 992C

彼は極度の貧しさと窮乏にすり減り、豚の餌を食べることすら許されず、自分自身の心の以前の健全さに立ち返って、先の日々への思慕に燃えはじめ、父の家の豊かさを思い、自らの罪責を回心の自覚によって断罪しはじめた。

4

Habito igitur tandem poenitenti tractatu, et secum in corde satisfactionis arcano locutus, velut postliminio ad lares patrios nudus exsulque revertitur.

PL 17, 992C

こうしてついに悔い改めの熟考を持ち、償いの秘められた心の中で自分に語りかけ、あたかも帰還の権利を得た者のように、裸で、追放された者として、父祖の家へ戻る。

5

Tum ille pater, qui cogitantis viderat in corde consilium, antequam verba perditus filius in confessione profunderet, affectum dolentis anticipat, et misericorditer suscipit redeuntem.

PL 17, 992D

そのとき、あの父は、考える彼の心の思いをすでに見ていたので、滅びた息子が告白の言葉を注ぎ出す前に、悲しむ者の愛情を先取りし、帰って来る者を慈しみをもって迎えた。

6

In collum ejus irruit, osculis reconciliat, et adhuc trepidum, nihilque loquentem pater mire confirmat.

PL 17, 992D

父は彼の首に飛びつき、口づけして和解させ、なおおののいて何も言えない彼を、驚くほど力づけた。

7

Sed ille consultissimus poenitens, et confessor egregius de voto patris securus, atque adhuc de sua satisfactione suspectus, meditatum confessionis ordinem pandit, et verbis explicat, quod corde ruminaverat: Pater, inquit, peccavi in coelum et coram te, jam non sum dignus vocari filius tuus, fac me sicut unum de mercenariis tuis (Luc. XV, 21) .

PL 17, 992D

だが、あの思慮深い悔い改める者、すぐれた告白者は、父の望みについては安心しながら、なお自らの償いについては疑いを抱き、心の中で思い巡らしていた告白の順序を開き、言葉で述べた。「父よ、私は天に対し、また汝の前に罪を犯した。もはや、汝の子と呼ばれるにふさわしくない。私を、汝の雇い人の一人のようにせよ」(ルカ15:21)。

8

Placatus itaque pater precibus confitentis, stolam primam mandat afferri, et statim nudum praecipit amisso nuper indumento vestiri.

PL 17, 993A

こうして父は、告白する者の願いに宥められ、最上の長衣を持って来るよう命じ、先ごろ失った衣のゆえに裸であった彼にすぐ着せるよう命じた。

9

Dare jubet et annulum, symboli reparat sigillum, pedes includit munimine praeceptorum, et in reparatione ejus mactari jubet vitulum saginatum, hoc est, pro reconciliato offerri imperat gratissimum sacrificium, quod esset acceptum et coelo et exercitibus Angelorum.

PL 17, 993A

さらに指輪を与えるよう命じ、信条〔symbolum〕の封印を回復させ、戒めの守りで足を囲い、彼の回復に際して、肥えた子牛を屠るよう命じた。すなわち、和解した者のために、天にも天使たちの軍勢にも受け入れられるであろう、最も喜ばしいいけにえを献げるよう命じたのである。

10

Erexerat in germani odium fratris severior pertinacia, exprobrans crimina recepti major filius contradicit.

PL 17, 993A

兄弟への憎しみへと、より厳しい頑なさが〔彼を〕立ち上がらせ、兄息子は、受け入れられた者の罪過を非難して異を唱える。

11

Mandatum non revocatur, pietas patris non mutatur, frater ejus asseritur, filius nuncupatur: et plenum patris in se provocavit affectum, qui perfectum habuit in poenitendo consilium.

PL 17, 993A

命令は取り消されず、父の情愛は変わらず、彼の兄弟であると断言され、息子と呼ばれる。悔い改めにおいて完全な決意を持った者は、父の十全な愛情を自らに引き出したのである。

12

Jucundatus, inquit, sum et gavisus; quia hic frater tuus mortuus fuerat, et revixit; perierat, et inventus est (Ibid., 24) . Vides ergo converso filio stolam pristinam poenitentiae mercimonio restitutam, et votis omnibus celebrasse patrem reditum confitentis.

PL 17, 993B

「私は喜び、楽しんだ。汝のこの兄弟は、死んでいたのに生き返り、失われていたのに見つかったからだ」(ルカ15:24)〔引かれた句はルカ15:32〕。このように、あなたは、立ち返った息子に元の長衣が悔い改めの取引によって返され、父があらゆる願いをこめて、告白する者の帰還を祝ったのを見る。

13

Patrimonium enim perditum baptismi insinuat sacramentum, in quo sunt cuncta aedificia coelestium constituta regnorum.

PL 17, 993B

実に、失われた財産は、洗礼の秘跡を暗示する。そこに、天の国々のあらゆる建物が据えられている。

14

Hoc ille filius, hoc est, fidelis christianus libertatem patris indeptus, libidinis ac luxuriae contagione perdiderat, et longe a Deo suo positus, probrosis se actibus tota foeditate polluerat, ac diabolo mancipatus, cui se perditissima conversatione dediderat, porcorum, hoc est, immundorum spirituum coepit exercere pasturam, quorum cum non permitteretur cibo depasci; quia per carnis obtentum daemoniacis non poterat siliquis ingurgitari, utrobique desertus, et undique destitutus, bonae frugis inopia defessus desudabat.

PL 17, 993B

あの息子、すなわち、父の自由を得た忠実なキリスト教徒は、それを情欲と放縦の汚染によって失い、自分の神から遠く離れて、恥ずべき行いによって醜さのすべてに自らを汚し、悪魔に引き渡され、このうえなく滅びた生き方で自らを悪魔に委ねたため、豚、すなわち汚れた霊たちの飼育をするようになった。その餌を食べることは許されなかった。肉の口実によって、悪霊に属するイナゴ豆の莢を貪り食うことができなかったからである。どちらにも見捨てられ、四方から見放されて、善い実りの乏しさに疲れ果て、汗を流していた。

15

Sed reversus, omne illico quo fuerat privatus, accepit, et in concordiam patris reputata substantia prioris possessionis remansit. Revertere ergo et tu, frater, revertere, et ex mortuo revivisce, et ex perdito reparare.

PL 17, 993C

だが立ち返ると、彼はたちまち、奪われていたすべてを受け取り、父との和合のうちに、財産が勘定されて、以前の所有物のままにとどまった。それゆえ、兄弟よ、あなたも立ち返れ、立ち返れ。死んだ者から再び生き、失われた者から回復されよ。

Caput XX

第XX章PL 17, 993C
1

Quaerit ovem suam bonus pastor errantem, et amplius de inventa, quam de non perdita gratulatur.

PL 17, 993C

善い牧者は、さまよう自分の羊を探し、失われなかった羊のことよりも、見つけた羊のことをいっそう喜ぶ。

2

Humeris revehit ipsam, in gregis sui consortio reponit, ipsam diversorio priscae securitatis includit: nec attendit relictarum numerum, qui quaerebat ex reparatione unius perditae complesse integrum centenarium.

PL 17, 993C

肩に担いで連れ戻し、自分の群れの交わりに戻し、昔の安全の宿に入れる。残された羊の数には気を留めない。失われた一匹を回復して、百という全数を満たそうとしていたからである。

3

Drachmam perditam mulier vehementer inquirit, lucernam accendit, domum scopis emundat, et charas pariter ac vicinas invitat ad gaudium inventae drachmae.

PL 17, 993D

失われたドラクメを女は熱心に探し、灯火をともし、家を箒で掃き清め、親しい女たちや隣人の女たちを、見つかったドラクメの喜びに招く。

4

Et putat aliquis Deum non laetari de reparatione conversi, cum parabolam videat specialiter in personam poenitentis aptari? ipso dicente: Dico vobis, sic erit gaudium coram angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente (Ibid., 10) .

PL 17, 993D

そして、この譬えが特に悔い改める者の立場に当てはめられているのを見ながら、なお、立ち返った者の回復を神が喜ばないと思う者がいるだろうか。主自らこう言っている。「私は汝らに言う。同じように、一人の罪人が悔い改めるなら、神の天使たちの前に喜びがある」(ルカ15:10)。

5

Animadverte tandem sententiam illam Domini singularem, qua dixit: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus; non enim veni vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam (Matth. IX, 12) .

PL 17, 993D

主のあの比類のない言葉に、ついに注意せよ。主はこう言った。「医者が必要なのは、健やかな者ではなく、病んでいる者である。私が来たのは、義人を招くためではなく、罪人を悔い改めへと招くためだからだ」(マタイ9:12)。

6

Vocat ergo Dominus ad poenitentiam peccatores, et optat medicus noster languidis magis prodesse, quam sanis.

PL 17, 993D

それゆえ主は、罪人を悔い改めへと招き、我々の医者は、健やかな者よりも衰えた者に益を与えることを望む。

7

Sed non ideo justos praeterit, quia peccatores adsciscit: nam justorum vita divina vocatio est, sicut nonaginta et novem oves in montibus dereliquit, qui unam erraticam requisivit; illis debitum reddens justitiae praemium, istis beneficium misericordiae collaturus.

PL 17, 994A

だが、罪人を迎え入れるからといって、義人を通り過ぎるのではない。義人の生は神の召しであり、それは、一匹のさまよう羊を探した者が、九十九匹の羊を山に残した、というとおりである。彼は、前者には正義の報いという負債を返し、後者には慈しみの恩恵を与えようとする。

8

Hoc Apostolus probat dicens: Ei autem qui non operatur, et credit in eum, qui justificat impium, accepta est fides ejus in justitia secundum propositum gratiae Dei (Rom. IV, 5) .

PL 17, 994A

このことを使徒は証する。「働きはしないが、不敬虔な者を義とする者を信じる者には、その信仰が、神の恩寵の定めに従って、義と認められる」(ローマ4:5)。

9

Denique Dominum audi quibus jaculis in Evangelio feriat corda peccantium, et intelliges quanti fecerit poenitentiae sacramentum. Aderant autem, inquit, qui ei nuntiarent de Galilaeis, quorum Pilatus sanguinem miscuit cum sacrificiis eorum.

PL 17, 994A

実に、福音書で主がどのような矢で罪ある者たちの心を打つかを聞け。そうすれば、主が悔い改めの秘跡をどれほど重んじたかが分かるであろう。〔聖書は〕こう言う。「その場に、彼にガリラヤ人たちのことを知らせる者たちがいた。ピラトが彼らの血を、彼らのいけにえに混ぜたのである」。

10

Tunc dicit illis Jesus: Putatis quia isti Galilaei prae omnibus Galilaeis fuerint peccatores, quia talia passi sunt? Dico vobis, nisi poenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis (Luc. XIII, 3, et seq.) .

PL 17, 994A

〔聖書は続けて〕こう言う。「そのときイエスは彼らに言う。『汝らは、これらのガリラヤ人が、このような目に遭ったのは、すべてのガリラヤ人にまさって罪人だったからだと思うのか。私は汝らに言う。悔い改めなければ、汝らは皆同じように滅びる』」(ルカ13:3以下)。

11

Aut illi decem et octo super quos cecidit turris in Siloe, et occidit eos, putatis quia prae caeteris peccatores fuerint, qui habitabant Hierusalem? Dico vobis, nisi poenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis.

PL 17, 994B

〔イエスは続けて言う〕「あるいは、シロアムの塔が倒れて彼らを殺した、あの十八人は、エルサレムに住んでいた他の人々にまさって罪人だったと、汝らは思うのか。私は汝らに言う。悔い改めなければ、汝らは皆同じように滅びる」。

12

Et subjecit ad probationem rei comparationis exemplum, ficulneae arboris faciens mentionem, quae fructu sterilis et infrugifera jubetur abscindi: sed interventu coloni interitum differri permittitur, donec congruis circumfossa culturis, adhibito cophino stercoris, ad proferendos fructus poenitentiae differatur.

PL 17, 994B

そして、この事の証明のために、比較の例をさらに加え、イチジクの木に言及した。実を結ばない不毛なその木は、切り倒せと命じられる。だが、園丁の取りなしによって、滅びが延ばされることを許される。それは、ふさわしい手入れで周りを掘られ、肥やしの籠を加えられて、悔い改めの実を結ぶまでのことである。

13

Porro si arbor quae generis sui fructum nullum edidit, ante tempus praecepta est amputari quali jam ferramento truncanda, vel securi caedenda est, quae vepribus obsita, et spinis alienigenis constipata, nullam habuit in sui restauratione culturam?

PL 17, 994B

さらに、自分の種の実を一つもつけなかった木が、時期の前に伐採せよと命じられたのなら、茨に覆われ、他種の棘に詰め込まれて、自らの回復のために何の手入れも受けなかった木は、いまやどのような刃物で切り倒され、どのような斧で伐られるべきであろうか。

14

Nam exemplum arboris similitudo est hominis fidelis, qui fidei suae fructu jejunus, nihil quod ad futurae spei lucrum proficeret, cogitavit; plantata enim in vinea fuerat, quae vinea specialiter designat Ecclesiam, in qua arbor fuerat illa plantata: sed cultor hujus vineae illius sacerdotis persona videtur exprimi, qui scrobem infructuosi plantarii cultura dominicorum exerceat praeceptorum: et stercoris cophino poenitentiae designatur officium.

PL 17, 994C

実に、この木の例は、信仰ある人の似姿である。信仰の実に乏しく、来たるべき望みの益となることを何も考えなかった人の。木はブドウ畑に植えられていたが、そのブドウ畑は特に教会を表し、その中にあの木は植えられていた。だが、このブドウ畑の園丁には、あの祭司〔sacerdos〕の立場が表されていると見える。実らぬ苗木の穴を、主の戒めの手入れによって耕す者である。そして、肥やしの籠によって、悔い改めの務めが表される。

15

Quod si inveniri in ea fructus post dilationem temporis omnino non posset. convulsa in futuro radicitus exaresceret, hoc est, futuro abscissa judicio tamquam ligni inutilis abjecta materies, pabulum effecta aeterni ignis arderet; quamquam hoc et de Christo possit et de plebe Judaica subaudiri.

PL 17, 994C

もし、時の猶予の後にも、その木に実が見いだされなかったなら〔底本は posset の後に終止符を打つ。直後の語と続けて読む〕、来たるべき時に根こそぎ引き抜かれて枯れる。すなわち、来たるべき裁きで切り離され、役に立たない木の捨てられた材のように、永遠の火の薪とされて燃えるであろう。もっとも、このことはキリストについても、ユダヤの民についても、補って解することができる。

Caput XXI

第XXI章PL 17, 994D
1

Credo tuis sensibus his probationibus, quae studio de infirmis ingenti ad erigendum animum tuum suscitandumque protulimus, satis abundeque claruisse, ita Deum misericordiae fontem nolle interitum peccantium, sed flagitiosum magis habere correctum; ut quantae numerantur offensae, tanta sit actio poenitentiae.

PL 17, 994D

あなたの思いには、弱い者たちについて大きな熱意をもって、あなたの心を励まし奮い立たせるために我々が示したこれらの証しによって、神が慈しみの泉であり、罪を犯す者たちの滅びを望まず、むしろ放埒な者の矯正を望むこと、すなわち、犯した過ちの数と同じだけ悔い改めの行いも大きくあるべきことが、十分に、あり余るほど明らかになったと私は信じる。

2

Non desperet reditus sui reformationem celerem, qui audiat ipsum Dominum peccatori poenitentiam suadentem.

PL 17, 994D

主自身が罪人に悔い改めを勧めているのを聞く者は、自分の立ち返りによる立て直しが速やかであることを絶望してはならない。

3

Hoc expressius Apocalypsis beatissimi Joannis exponit, in qua Ecclesiarum angelos increpat, ut pristinis fraudati erroribus ad poenitentiae lamenta curventur; nam probatur sic Dominus nullius desiderare ruinam, qui cadenti ingerit poenitentiam.

PL 17, 994D

このことをいっそうはっきりと述べているのが、いとも福なるヨハネの黙示録である。そこで〔主は〕諸教会の天使たちを叱責し、以前の過ちにだまされていた彼らが悔い改めの嘆きへと向き直るようにしている。倒れる者に悔い改めを迫る主は、このようにして、誰の破滅をも望まないことが証明されるからである。

4

Angelo denique Ecclesiae Ephesi: Memento, inquit, unde cecideris, et age poenitentiam, et fac prima opera: sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi poenitentiam egeris (Apoc. II, 5) .

PL 17, 995A

実に、エフェソの教会の天使には、こう言う。「どこから倒れたかを思い出せ。悔い改めを行い、初めの行いをせよ。さもなくば、私は汝のもとに来て、汝の燭台をその場所から動かそう。悔い改めを行わないならば」(黙示録2:5)。

5

Et ecce tamen angelus dicitur, cui poenitentiae cura conversioque mandatur, et ad priora opera perficienda suadetur, ut nihil amisisse ex totis suis meritis intimetur.

PL 17, 995A

それでも見よ、悔い改めの務めと回心を委ねられ、初めの行いを成し遂げるよう勧められる者が「天使」と呼ばれており、その功徳のどれも失っていないことが示されている。

6

Gravius tamen minatur admonitio poenitentiam non agenti, si contumaciam pertulerit indurati; erit enim inexcusabilis severitas ultionis, si cervicem indomitam non flexerit prima correctio: et malo suo peribit, qui comminantis auctoritate praemonitus, satisfactionis jugo pervicacia colla non subjicit.

PL 17, 995A

しかし、悔い改めを行わない者には、もし頑なになって強情を貫くなら、警告はいっそう重く脅す。最初の矯正がその手に負えない首を曲げなかったなら、報復の厳しさは弁明の余地のないものとなるからである。脅す者の権威によってあらかじめ警告されながら、強情な首を償いの軛に差し出さない者は、自分の悪のゆえに滅びる。

7

Rediturum eum sane ad statum praeteritum profitetur, qui ad verae vitae stadium decurrendum digna confessionis humilitate corrigitur. Hoc uberius paulo posterius declaratur, cum Angelus Ecclesiae Thyatirae objurgationis verbere castigatur.

PL 17, 995B

実に、真の生の競走路を走り抜くために、ふさわしい告白の謙遜によって矯正される者は、以前の状態に戻るであろうと〔主は〕宣言している。このことは少し後で、ティアティラの教会の天使が叱責の鞭で懲らしめられるとき、さらに豊かに示される。

8

Habeo, inquit, adversum te multa, quia dimittis mulierem Jezabel, quae se dicit prophetissam, et docet, et seducit servos meos fornicari et manducare de immolatis.

PL 17, 995B

彼は言う。「私は汝に対して言うべきことが多くある。汝は、自ら預言者と称して私の僕たちに教え、姦淫を行わせ、偶像に供えたものを食べさせて惑わしている女イゼベルを、放置しているからだ」。

9

Et dedi illi tempus ut poenitentiam ageret, et noluit poenitere a fornicationibus suis: et mittam illam in lectum; et qui moechantur cum ea, in tribulatione magna erunt, nisi poenitentiam egerint ab omnibus operibus suis: et filios ejus interficiam gladio; et scient omnes Ecclesiae, quia ego sum scrutator cordis et renum, qui reddo unicuique secundum facta sua (Apoc. II, 20) .

PL 17, 995B

「そして私は彼女に悔い改めを行う時を与えたが、彼女は自分の淫行から悔い改めようとしなかった。私は彼女を床に投げ入れる。彼女と姦通する者たちは大きな苦難のうちにあるであろう。もし彼らが自分のすべての業から悔い改めを行わないならば。また彼女の子らを剣で殺す。すべての教会は、私が心と腎を探る者であり、各人にその行いに応じて報いる者であることを知るであろう」(黙示録2:20)。

10

Quid vero potest humanius, quid clementius dici? Et dedi, inquit, illi tempus ut poenitentiam ageret, et noluit poenitere.

PL 17, 995C

これよりも人間味のある、これよりも寛大なことが、何か言えようか。彼は言う。「そして私は彼女に悔い改めを行う時を与えたが、彼女は悔い改めようとしなかった」。

11

Non habes, peccator, non habes quod excuses: non est quod cum causa dubites, non est quod sine causa desperes; his te ad confitendum exemplis accingere, his ad poenitentiam documentis armare.

PL 17, 995C

罪人よ、あなたには弁解すべきことがない。理由があって迷う必要はなく、理由もなく絶望する必要もない。これらの例によって告白に身を固め、これらの証しによって悔い改めに武装せよ。

Caput XXII

第XXII章PL 17, 995C
1

Differt enim Dominus poenam, ut inveniat poenitentiam: et moraturis utens spatiis, protelat patientiam; ne amittat clementia, quod debuit fieri censura. Non praeterita mala spectat, nec errata computat, sed correcta collaudat.

PL 17, 995C

主が刑罰を延ばすのは、悔い改めを見いだすためである。延べられる猶予の時を用いて忍耐を長引かせるのは、裁きとなるはずのものを寛大さが失わないためである。過ぎた悪を見ず、過ちを数えず、正された点をほめるのである。

2

Habes promissum ad poenitentiam suadentis tibi, si non poenitueris, imputabit: Et dedi illi, inquit, tempus ut poenitentiam ageret, et noluit poenitere.

PL 17, 995C

あなたは約束を得ている。悔い改めを勧めている者は、あなたが悔い改めなければ、それをあなたに帰する。彼は言う。「そして私は彼女に悔い改めを行う時を与えたが、彼女は悔い改めようとしなかった」。

3

Huic simile propheticum illud: Et dixi, postquam fornicata est omnia haec: Ad me revertere, et noluit ad me reverti (Jerem. III, 1) .

PL 17, 995D

これに似た預言の句がある。「そして私は言った、彼女がこれらすべてのことで姦淫を行ったあとで、私のもとに帰れ、と。だが彼女は私のもとに帰ろうとしなかった」(エレミヤ3:1)〔引かれた句はエレミヤ3:7〕。

4

Caeterum si te in desperationis gurgitem enormitate tuorum scelerum circumactus abjeceris, aut itineris tui dubitaveris represso gradu exstirpare congeriem, vel sinistrae mentis prolapsu declivior in pronum vergentia adducas lubrica exercitatione vestigia, illico tibi spes amissa reparationis adimitur, rapiet te sorbens in abruptum vorago facinorum, claudentur oculi tui nocte peccati, ne veri luminis videant radium permicantem; mortis se caecitas opponet, et per ludum quemdam huc atque illuc te circumducent angeli deceptores.

PL 17, 995D

しかし、もしあなたが、自分の悪事の巨大さに駆り立てられて絶望の渦へ身を投げるなら、あるいは足を抑えて、自分の道に積もったものを取り除くことをためらうなら〔itineris tui … exstirpare congeriem の係りは定かでない。道の障害の堆積を除くのをためらう、と取った〕、あるいは、邪まな心の転落によっていっそう下り坂となって、滑りやすい習慣のうちに傾いていく足取りを引き寄せるなら、ただちにあなたから、立て直しへの望みは失われて取り去られ、悪行の渦があなたを呑み込んで断崖へと引きずり込み、あなたの目は罪の夜に閉ざされて、真の光のきらめく光線を見ることができなくなり、死の盲目が立ちはだかり、欺く天使たちが、いわば遊戯のようにあなたをあちこちへ連れ回すであろう。

5

Fient tibi grata cuncta flagitia, et peccandi licentia tibi penitus allubescet: tenebit te diabolus sub spe libertatis addictum; ut sit tibi liberum peccare, non vivere.

PL 17, 996A

あらゆる放埒があなたには快いものとなり、罪を犯す放縦があなたを心底喜ばせるであろう。悪魔は自由への望みのもとにあなたを縛りつけて捕らえる。罪を犯すことは自由だが、生きることは自由でない、という具合に。

6

Nec sinet te respicere ante qui fueras, cum blandimento peccandi, dulcedine te criminum pellacissimus avocaverit: et ut semel dixerim, ita te pereundi suavitate decipiet, ut delectabilius tibimet videatur perire, potius quam redire.

PL 17, 996A

また、罪の甘言、罪過の甘美さであなたをいとも巧みに引き離してしまったので、あなたがかつて何者であったかを振り返ることも許さないであろう。一言で言えば、滅びの甘さによってあなたをあざむき、立ち返るよりも滅びるほうが自分には楽しいと思わせるのである。

7

Omne namque peccatum absque sui delectatione non geritur, nec alias inviscare animum poterit, nisi suavitate desiderii illiciat, quem deceperit; dulcis enim mixtura, et suavis sit necesse est faucibus lethalis poculi funesta confectio, ne amaritudinis prima libatio revocet haurientem.

PL 17, 996A

すべての罪は、その楽しみなしには行われず、欲望の甘さで誘惑しなければ、心を鳥もちで捕らえることもできない。致命的な杯の毒の調合は、喉にとって甘く快いものでなければならず、そうでなければ苦さの最初のひと口が、飲む者を引き戻してしまうからである。

8

Sic denique visum est mulieri primitivae bonum esse ad aspectum et dulce ad cibum arboris illius venenum, cujus postquam mentita est suavitas labris comedentis, infecit morientis haustus violenta subtilitas, quod vigens ac vividum manebat, exstinxit; et in contrarium per intemperantiam recidentibus votis, ad exsilium mundi et spectaculum saeculi de paradiso beatitudinis et praedio securitatis ejecit.

PL 17, 996B

実に、最初の女には、あの木の毒が、見るに良く、食べるに甘いものと見えた。その甘さが食べる者の唇を欺いたのち、その激しく巧妙な毒が、死にゆく者の飲んだものに染みわたり、生き生きとして残っていたものを消し去った。そして、節度のなさによって望みが逆さまに崩れると、〔その毒が〕彼女を至福の楽園と安全の地所から、世界への追放と世の見せ物へと投げ出した〔ejecit の主語は定かでない。violenta subtilitas(激しい巧妙さ、すなわち毒)と取った〕。

Caput XXIII

第XXIII章PL 17, 996B
1

Oro te, frater, haec metuas, fugias et expavescas; nec patiaris inimicum de tua perditione gaudere, et in conspectu Dei supercilium efferre victoris. Cave reditum septem spirituum immundorum, quibus se ducem malorum omnium sociavit octavus.

PL 17, 996B

兄弟よ、あなたに願う。これらのことを恐れ、避け、おののけ。敵があなたの滅びを喜び、勝者の傲慢を神の前で振りかざすのを許してはならない。汚れた七つの霊の再来に用心せよ。八番目の者が、あらゆる悪の頭として、彼らと結びついたのだ。

2

Et cum unum nemo patiatur diabolum, quis octo sustinere valeat dominatum? Domino dicente: Cum immundus spiritus exierit ab homine, pertransit loca inaquosa, quaerens requiem, et non inveniens, dicit: Revertar in domum meam, a qua exieram: et reversus invenit eam vacantem, mundatam scopis, et compositam.

PL 17, 996B

たった一人の悪魔にさえ誰も耐えられないのに、八つの支配に誰が耐えられようか。主がこう言っている。「汚れた霊は人から出て行くと、水のない所を通り抜けて休み場を求めるが、見つからず、言う。私は出て来た自分の家に帰ろう、と。そして帰ってみると、その家は空いており、箒で掃かれ、整えられているのを見いだす」。

3

Tunc vadit et adducit secum alios septem spiritus nequiores se, et ingressi habitabunt illic: et fient novissima illius hominis pejora prioribus (Matth. XII, 43) .

PL 17, 996C

「そこで行って、自分より悪い他の七つの霊を連れて来て、入り込んでそこに住む。そしてその人の最後の状態は、初めよりも悪くなる」(マタイ12:43)。

4

Si te obsidione bellica septum manus accepisset hostilis, et sub incursione barbarica tenuisset praedonis urna captivum, quos fletus ederes, quos ejulatus dares, quae lamenta jactares?

PL 17, 996C

もし敵の手が戦の包囲のうちにあなたを閉じ込め、野蛮な侵入のもとで略奪者の一隊〔底本は urna。turma と読む〕があなたを捕虜として捕らえたなら、あなたはどんな涙を流し、どんな叫びを上げ、どんな嘆きを撒き散らすことか。

5

Ageres omni die nocteque suspirium, non cibum quaereres, potum non desiderares, siti exhaustus et fame enectus, sola in te asperae cutis ariditas et rugosa macies appareret, rigeret concreta sordibus coma, et hirsuta caesaries squallentis verticis, promissaeque barbae impressi artus horrerent, patrimonium redderes redemptoris sub gladio, districtus ambulares nudus, pauper atque omni sensu evolutus: quaesisses evadere, aut si fugae aditus praeberetur, sub maximo incertus discrimine meditareris periculum superare.

PL 17, 996C

あなたは昼も夜も嘆息をつき続け、食べ物を求めず、飲み物を望まず、渇きに尽き果て飢えに衰え、荒れた皮膚の乾きと皺だらけのやつれだけがあなたに現れ、髪は汚れで固まって硬直し、荒れ果てた頭の髪は乱れ、伸ばした髭に覆われて、締めつけられた手足は震え〔impressi artus の係りは定かでない。手足が締めつけられて震える、と取った〕、あなたは財産を、剣の下で身代金を取る者に差し出し、縛られ、裸で歩き、貧しく、あらゆる感覚を奪われて〔omni sensu evolutus の意味は定かでない。字のとおりに取った〕、逃れようとしたであろうし、もし逃げ道が開かれるなら、きわめて大きな危険の中、心もとないままその危険を乗り越えようと考えたであろう。

6

Captivum te tenet auctor scelerum, vinculis non ferreis, sed catenis habet criminum te ligatum: compedes tibi libidinis imposuit, et undique te sepsit arctiori custodia: legem tibi dedit ut licitum putes omne, quod non licet: vivum te aeternae mortis fovea demersit; et non ingemiscis salutis tuae damnum, spei aeternae dispendium, et vitae perpetuae detrimentum?

PL 17, 996D

あなたを捕虜として捕らえているのは、悪事の創始者である。鉄の鎖ではなく、罪過の鎖で縛っている。情欲の足枷をあなたにはめ、四方からいっそうきつい監視であなたを囲った。許されないことをすべて許されたと思うよう、あなたに法を与えた。あなたを生きたまま、永遠の死の穴に沈めた。それなのにあなたは、自分の救いの損失、永遠の望みの喪失、絶えることのない生命の損害を嘆かないのか。

7

Incedis comptus ornatu vestium, celebras opulentis cibis refectiones, vino mades, pinguificas epulis quotidianis animam, et torosi corporis excolere non quiescis ingluviem, ut interim de caeteris criminibus taceam.

PL 17, 997A

あなたは衣服の装いで身を飾り、豊かな食事で食事の祝いをし、ぶどう酒に浸り、日ごとの宴で魂を肥やし、筋骨たくましい体の貪欲を養うことをやめない。ほかの罪過は黙っておくとしても。

8

Putas etiam, putas et hoc non esse animadversionis divinae, ut nescias quemadmodum debeas de tuis sceleribus poenitere; Apostolo probante, qui ait: Propter quod non habuerunt Deum in notitia, tradidit eos in reprobum sensum, facere inconvenientia (Rom. I, 28) ; et iterum: Pro eo quod dilectum veritatis non receperunt, ut salvarentur, misit Deus illis operationem erroris, ut judicentur qui non crediderunt veritati (II Thess. II, 10) .

PL 17, 997A

あなたはなお思うのか、いや、こうも思うのか。自分の罪についてどう悔い改めるべきかを知らないということもまた、神の懲罰ではないと。使徒がそれを証して言う。「彼らは神を認識にとどめることをしなかったので、神は彼らを、ふさわしくないことを行う退けられた思いに引き渡した」(ローマ1:28)。また言う。「救われるための真理への愛を受け入れなかったので、神は彼らに迷いの働きを送り、真理を信じなかった者たちが裁かれるようにした」(二テサロニケ2:10)。

9

De talibus denique metuit, ne veniens Corinthum lugeret multos ex his, qui non egerunt poenitentiam ex immunditiis, quas fecerunt, et fornicationibus, et libidine (II Cor. XII, 21) .

PL 17, 997A

実に、こうした者たちについて、使徒は、コリントに来たときに、自分たちの行った汚れと淫行と情欲から悔い改めを行わなかった多くの者たちのことを嘆くことになりはしないかと恐れた(二コリント12:21)。

Caput XXIV

第XXIV章PL 17, 997B
1

Cogita divitis illius opiparas coenas, et copiosarum dapum uberem affluentiam, purpura, murice pinguiori, et textilibus inclusi serici nitoribus, totum de spe praesentis temporis, nihil tamen de futuro tractantis. Quid illi post ista omnia reponatur, ausculta.

PL 17, 997B

あの金持ちの豪勢な食事と、豊かな料理のあふれる潤沢さを思え。彼は紫布、豊かな紫貝染め、織り込まれた絹の輝きに包まれ、すべてを今の時への望みに懸け、将来については何も考えなかった。そのすべての後に彼に何が用意されたか、聞け。

2

Post purpuram flamma, post epulas egestas, ut aquae guttulam quaereret, qui guttam antea pretiosi nectaris ebibisset, et ab eo peteret, nec tamen acciperet, summitatis digiti humentis solatium, cui in saeculo micas suarum negaverat epularum.

PL 17, 997B

紫の後には炎、宴の後には窮乏。かつて高価な甘露の一滴を飲み干した者が、水のひとしずくを求め、彼に――世にあって自分の宴のパン屑さえ拒んだ相手に――濡れた指先のわずかな慰めを請うたが、受けられなかった。

3

Confitere, quaeso, cuncta quibus reum te memineris, confitere, et faciem Dei praeveni satisfactionis officio, humilia ante eum cor tuum, et in conspectu ejus curva cervicem: flecte genua, et eliso vultu terrae prosternere.

PL 17, 997B

頼む、あなたが罪ある者と覚えているすべてを告白せよ。告白して、償いの務めをもって神の顔に先んじよ。その前にあなたの心をへりくだらせ、その目の前で首を垂れよ。膝を折り、顔を伏せて地にひれ伏せ。

4

Suscipiet gemitum tuum coelestis ille protinus advocatus, et non praetermittet pro te interpellare Patrem suum, qui fidum praebere consuevit poenitentibus patrocinium.

PL 17, 997C

あの天の弁護者は、ただちにあなたの嘆きを受け入れ、あなたのために自分の父に執り成すことを怠らない。悔い改める者たちに確かな擁護を与えるのを常としているからである。

5

Causam suam non argumentis ad praescriptum genus eloquentiae perorabit, illico impetraturus veniae beneficium, qui de superato non exspectat aliquod honorarium. Hoc Apostolus probat, dicens: Quis accusabit adversus electos Dei?

PL 17, 997C

彼は自分の弁論を、定められた雄弁の型の論証で行うのではなく、ただちに赦しの恩恵を得させる。打ち負かした相手から何の謝礼も期待しないからである。使徒はこれを証して言う。「誰が神の選ばれた者たちを訴えるのか」。

6

Deus qui justificat, quis est qui condemnet? Christus qui mortuus est, verum etiam et resurrexit, qui est in dextera Dei, qui et interpellat pro nobis (Rom. VIII, 33) .

PL 17, 997C

「義とするのは神である。誰が罪に定めるのか。死んだ、いやむしろよみがえったキリストは、神の右にいて、我々のために執り成しもしている」(ローマ8:33)。

7

Concinnens Joannes apostolus beatissimus in epistola sua ponit et dicit: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est: si autem confessi fuerimus peccata nostra, et fidelis, et justus est Deus, qui nobis peccata dimittat, et mundet nos ab omni iniquitate.

PL 17, 997C

いとも福なる使徒ヨハネも、同じ調べで〔底本は Concinnens。concinens と読む〕自分の手紙に記して言う。「もし我々に罪がないと言うなら、我々は自らをあざむいており、真理は我々のうちにない。だがもし我々が自分の罪を告白するなら、神は信実で正しく、我々の罪を赦し、あらゆる不法から我々を清める」。

8

Si dixerimus quia non peccamus, mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis. Filioli mei, haec scribo vobis, ut non peccetis: et si quis peccaverit, habemus advocatum apud Patrem Jesum, et ipse exorat pro peccatis nostris (I Joan. II, 8 et seq.) .

PL 17, 997D

「もし我々が罪を犯していないと言うなら、我々は彼を偽り者とし、彼の言葉は我々のうちにない。わが小さな子らよ、汝らが罪を犯さないために、私はこれを汝らに書く。もし誰かが罪を犯したなら、我々には父のもとに弁護者、イエスがいる。彼自身が我々の罪のために願う」(一ヨハネ2:8以下)〔引かれた句は一ヨハネ1:8–2:2〕。

9

Omne quod Dei Filius Dominus Jesus Christus, qui est via, veritas et vita, locutus est, lex est: et sub exemplo sui fieri docuit, quod nobis in scripto mandavit; neque enim a nobis fieri aliquid vellet, quod aut ipse non fecerit, aut quod ei in nobis facientibus non placeret.

PL 17, 997D

神の子、主イエス・キリストが語ったことはすべて、道であり真理であり生命である彼が語ったのだから、法である。彼は、我々に文書で命じたことを、自らの模範によって行うべきことと教えた。我々に行うことを望むのが、自分では行わなかったことであるとか、我々が行うのを見て喜ばないことであるとかは、ありえないからである。

10

Sed nec displicere posset quod ipse mandasset; quia qui mandasset, ipse antea fecisset. Inanis enim fieret doctrina mandati, si in facto doctoris non praeiret auctoritas: sed quidquid Dominus praecepit, et fecit, inane non erit quod sub imitatione sui faciendum esse mandavit.

PL 17, 998A

また、自ら命じたことが彼の気に入らないということもありえない。命じた者が、先に自ら行ったのだから。教える者の行いにおいて権威が先行しないなら、命令の教えは空しくなろう。だが主が命じ、かつ行ったものは何であれ、自分を模倣して行うべしと命じたことは、空しくはならない。

11

Idem ergo Dominus discipulis haec custodienda proposuit: Attendite vobis: Si peccaverit in te frater tuus, dimitte illi: et si septies in die peccaverit in te, et septies revertatur ad te dicens: Poenitet me; dimitte illi, et dimittetur tibi (Luc. XVII, 4) .

PL 17, 998A

そこで同じ主は、弟子たちにこれらを守るべきこととして示した。「汝ら、気をつけよ。もし汝の兄弟が汝に対して罪を犯したなら、彼を赦せ。一日に七度汝に対して罪を犯し、七度汝のもとに帰って『私は悔いている』と言うなら、彼を赦せ。そうすれば汝も赦される」(ルカ17:4)。

12

Atque cum a sancto apostolo Petro fuisset in causa consultus, et diceret: Domine, si peccaverit in me frater meus, quoties dimittam illi? usque septies? Dixit illi Jesus: Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies (Matt. XVIII, 21) .

PL 17, 998A

また、聖なる使徒ペトロからこの件で問われて、ペトロが「主よ、もし私の兄弟が私に対して罪を犯したなら、何度彼を赦すべきか。七度までか」と言ったとき、イエスは彼に言った。「汝に言う、七度までではなく、七の七十倍までだ」(マタイ18:21)。

13

Qui ergo dimittenda septies fratri in nos peccanti debita nobis donare imperat, erga nos formam praecepti sui non servat? Aut qui dixit: Misericordiam plus volo, quam sacrificium (Ose. VI, 6) ; misericordiae nobis potest negare thesaurum?

PL 17, 998B

では、我々に対して罪を犯す兄弟に、七度赦すべき負い目を免じるよう我々に命じる者が、我々に対して自分の命令の型を守らないことがあろうか。また、「私はいけにえよりも慈しみを望む」(ホセア6:6)と言った者が、慈しみの宝を我々に拒むことができようか。

14

Hoc, est, quod exorata prius venia dixerim, credere Dominum Jesum cuncta quae docuit, fuisse mentitum, si circa nos formam custodire suorum noluerit praeceptorum.

PL 17, 998B

先に赦しを請うたうえで言うなら、もし主イエスが、我々に関して自らの命令の型を守ろうとしないとすれば、それは、主イエスが教えたすべてを偽ったと信じることになる。

Caput XXV

第XXV章PL 17, 998B
1

Et bene quod repente aptat huic sententiae de comparatione parabolam duorum scilicet servulorum, de quibus unus cum ob debitum numerosum, aere decocto, una cum uxore et filiis distrahi juberetur, et patientiam Domini prostratus ejus pedibus exoraret, ut tributo sibi spatio, omne debitum reddidisset, meruissetque misericordia Domini cuncta sibi donari: qui sub conditione tali ad cruciatus detinebatur addictus, ipse conservo suo debitori noluit misereri; quia oblitus est collocati sibi nuperrime beneficii: statim tortoribus traditur, et de ejus cruciatibus idem, quod dudum fuerat donatum, exigitur.

PL 17, 998B

そして、この主張に対して、すぐに二人の僕の比較の譬えを当てているのは適切である。一人は、多額の負債のため、財産を使い果たし、妻や子らとともに売られるよう命じられたが、ひれ伏して主の忍耐に願った。猶予が与えられれば、すべての負債を返しますと。彼は主の慈しみによって、すべてを赦される値打ちを得た。ところが、そのような条件のもとで責め苦に引き渡される身として留め置かれていたその者自身が、負債のある同僚の僕を憐れもうとしなかった。つい先ごろ自分に与えられた恩恵を忘れたからである。彼はただちに拷問人に引き渡され、その責め苦によって、先に赦されたのと同じものが取り立てられる。

2

Inde est quod Dominus hujusmodi orandi ordinem posuit dicens: Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12) ; ut tanta scias posse tibi dimitti, quantum tu proprio dimiseris debitori: immo vero ut tibi parcere videaris, cum alii obsecratus ignoveris.

PL 17, 998C

ここから、主は祈りの順序をこのように定めて言った。「我々の負い目を我々に赦せ。我々も我々に負い目のある者たちに赦すように」(マタイ6:12)。それは、あなた自身が自分の負債者に赦しただけのものを、あなたも赦されうると知るためであり、いや、むしろ、願われて他の者に赦すとき、あなた自身を容赦していることになるからである。

3

Nam judicio tuo proculdubio judicaberis, si dimitti tibi ipse cupiens, alii dimittere nolueris, Domino dicente: In quo judicio judicaveritis, in eodem judicabitur de vobis: et in qua mensura mensi fueritis, in eadem remetietur vobis (Matth. VII, 2) .

PL 17, 998C

実に、あなたは自分の判断でこそ裁かれるであろう。自分は赦されたいと望みながら、他の人を赦そうとしないなら。主がこう言っている。「汝らが裁く裁きで、汝らも裁かれる。汝らが量る秤で、汝らにも量り返される」(マタイ7:2)。

4

Legas volo intentius prophetae Zachariae principium, et illic quo robustius animeris, invenies. Iratus est, inquit, Dominus ad patres nostros ira magna (Zachar. I, 2) .

PL 17, 998D

預言者ゼカリヤの初めの部分を、もっと注意深く読んでほしい。そうすれば、あなたはそこに、いっそう力強く奮い立つものを見いだすであろう。彼は言う。「主は我々の父祖たちに、大いなる怒りをもって怒った」(ゼカリヤ1:2)。

5

Quis non hoc audiens contremiscat? quis non hujus vocis tonitru perterritus arefieret? aut quem sensum non haec indignatio intimata turbaret? Quis enim status teneri poterat sanitatis, ubi tam vehemens ira denuntiabatur Auctoris?

PL 17, 998D

これを聞いて、誰が身を震わせずにいられよう。この声の雷鳴に脅かされて、誰が干からびずにいられよう。この憤りが告げられて、どんな思いが乱されずにいられよう。創り主の怒りがこれほど激しく告げられているのに、どうして健やかな状態が保てようか。

6

Et parum fuit dixisse iram, nisi denuntiaretur et magna, quasi si non esset magna, sustineri ejus posset vel lentior iracundia. Sed videamus quem exitum pronuntiet tanta commotio.

PL 17, 998D

しかも「怒った」と言うだけでは足りず、「大いなる」とまで告げられた。大いなる怒りでないなら、緩やかな怒りならば耐えられるかのように。では、これほどの激動がどんな結末を告げるか、見てみよう。

7

Credo, dixit, bellicis vos inquietabo tumultibus, et captivitatis vos saeva ditione mulctabo, fame vos afficiam, morbo quatiam, morte consumam, ferarum atque bestiarum rapiet inopinata vastatio, profugos et ubique dispersos agitabit exsilium.

PL 17, 999A

思うに〔credo を挿入の「思うに」と取った。そのまま読めば「私は信じる」〕、彼はこう言った。「私は戦の騒乱で汝らを悩ませ、捕囚の苛烈な支配で汝らを罰し、飢えで汝らを苦しめ、病で揺さぶり、死で滅ぼす。野獣や獣の思いがけない荒らしが〔汝らを〕奪い、逃げ去って至る所に散らされた者たちを、追放が駆り立てる」。

8

Hoc enim intellectui relinquitur, ut iram magnam vehementior vindicta sequatur. Iratus est, inquit. Dominus ad patres nostros iramagna, dicens ad eos (Zach. I, 2) . Quid dixerit audiamus: Convertimini ad me, et convertar ad vos.

PL 17, 999A

大いなる怒りには、いっそう激しい報復が続くと、理解に任されている。彼は言う。「主は我々の父祖たちに、大いなる怒り〔底本は iramagna。ira magna と読む〕をもって怒り、彼らに言った」(ゼカリヤ1:2)。彼が何と言ったか、聞こう。「私に立ち返れ。そうすれば私は汝らに立ち返る」。

9

O indignationem de pictate manantem! o magnam iram, quae infert misericordiam! Rogo qui sic irascitur, quemadmodum miseretur? Aut si ita miseretur, quemadmodum indignatus irascitur?

PL 17, 999A

ああ、慈しみ〔pietas〕〔底本は pictate。pietate と読む〕から流れ出る憤りよ。ああ、慈しみ〔misericordia〕をもたらす大いなる怒りよ。尋ねる。これほどに怒る者は、どれほど憐れむのか。あるいは、これほどに憐れむなら、どれほど憤って怒るのか。

10

Hoc alius propheta proloquitur: Revertere, Israel, ad Dominum tuum, propter quod infirmatus es in iniquitatibus tuis.

PL 17, 999A

別の預言者はこう語る。「イスラエルよ、汝の主のもとに帰れ。汝は自分の不法のゆえに弱ってしまったからだ」。

11

Dicite ei: Potens es remittere peccata nostra, non ut accipiatis iniquitatem, sed ut accipiatis bona; et reddite ei fructus labiorum vestrorum, et epulabitur in bonis cor vestrum (Ose. XIV, 2) ; et alibi: Redite, inquit, filii desertores. dicit Dominus (Esai. XLVI, 8) ; et iterum: Revertimini, filii revertentes, et sanabo tribulationem vestram (Jerem. XIV, 22) .

PL 17, 999B

「彼に言え。『汝は我々の罪を赦すことができる』と。汝らが不法を受けるためではなく、善いものを受けるためである。汝らの唇の実りを彼に返せ。そうすれば汝らの心は善いもので宴を楽しむ」(ホセア14:2)。また別の箇所で彼は言う。「戻れ、背き去った子らよ」と主は言う(イザヤ46:8)〔引かれた句はエレミヤ3:14に当たるらしい〕。さらに言う。「帰れ、帰る子らよ。そうすれば私は汝らの苦難を癒やす」(エレミヤ14:22)〔引かれた句はエレミヤ3:22〕。

12

His consona David beatus peccatorum solatia decantavit dicens: Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia ejus (Psal. CV, 1) .

PL 17, 999B

これと調和して、福なるダビデは、罪人たちの慰めを歌って言った。「主に告白せよ。主は善であり、その慈しみは永遠だからだ」(詩篇105:1)。

Caput XXVI

第XXVI章PL 17, 999B
1

Nec hoc dixerim, ut latiores admodum videar habenas dedisse licentiae, et sub veniae divinitus tribuendae praetextu peccandi magis fomitem Auctoris poenitentiam praebuisse; hoc enim sermone meo cadentem erigo, stantem non impello: nec praejudico innocentiae, qui exhortor ad poenitentiam peccatorem.

PL 17, 999B

これを言うのは、私が手綱をはなはだしく緩めて放縦に道を開き、神によって与えられる赦しを口実に、創り主の〔与える〕悔い改めが、罪を犯すためのいっそうの火口となったかのように見せるためではない〔Auctoris の係りは定かでない。「悔い改め」に係ると取った〕。この私の言葉で、私は倒れる者を起こすのであって、立つ者を突き倒すのではなく、罪人に悔い改めを勧める私は、無垢を損なうのでもない。

2

Siquidem, ut supra jam diximus, innocentia exigit de Deo debitum vitae suae praemium: poenitentia vero exspectat misericordiae beneficium; non peccare enim timere est, poenitere vero plusquam timere.

PL 17, 999C

すでに上で述べたとおり、無垢は神に対して、自分の生に対する当然の報いを求める。悔い改めは慈しみの恩恵を待つ。罪を犯さないことは恐れることであり、悔い改めることは恐れる以上のことだからである。

3

Nam plerumque offensionibus subjacet secura felicitas: cautior autem ad evitanda praeterita efficitur, quem metus emendat; quia sollicitior semper erit, qui cavet ne identidem ibi incidat, ubi jam antea cecidit.

PL 17, 999C

実際、安心しきった幸運は、しばしば過ちに陥りやすい。恐れによって正される者は、過ぎたことを避けることにいっそう慎重になる。すでに前に倒れた所に再び陥らないよう用心する者は、常にいっそう気を配るからである。

4

Sic gubernatorem faciunt pericula experta sollicitum, et in offensos portus nonnumquam veretur intrare, qui vel semel incurrerit ex securitate naufragium.

PL 17, 999C

このように、経験した危険は舵取りを用心深くし、一度でも安心のゆえに難破した者は、かつて痛い目に遭った港に入ることを、しばしば恐れる。

5

Denique Scriptura divina: Qui non tentatus est, inquit, qualia scit (Ezech., 33) ? ut ostenderet per tentationis causam tentatum semper effici cautiorem, et per timorem magis corrigi, qui incautus antea fuerit tentationis scientia.

PL 17, 999C

実に、神の書は言う。「試みられなかった者は、どれほどのことを知っているのか」(エゼキエル33)〔引かれた句は集会の書34:11〕。それは、試みの経験によって、試みを受けた者は常にいっそう用心深くなり、以前は不用心だった者が、恐れによっていっそう正されることを示すためである。

6

Usque adeo autem peccantibus Dominus optat ignoscere, qui non vult mortem morientis, quantum ut revertatur et vivat; ut quos pro facinoribus suis aliquoties destinat poenae, interpellatus poenitentia, illico festinet absolvere: et ut recondat in vagina machaeram, commutat animadversionis satisfactione sententiam.

PL 17, 999D

罪を犯す者を、主はこれほどまでに赦したいと望む。死にゆく者の死を望まず、その者が立ち返って生きることを望む主は。そのため、悪行のゆえに時に刑罰へと定めた者たちを、悔い改めに願われると、ただちに赦免へと急ぐ。そして剣を鞘に収めるために、償いによって罰の宣告を変える。

Caput XXVII

第XXVII章PL 17, 999D
1

Et quamquam hoc ex Ninivitarum facto superius sit probatum, tamen etiam Hieremiae prophetae super eo accipe testimonium; ut ex testimoniis plenius tibi probetur exemplum.

PL 17, 999D

ニネベの人々の行いからはすでに上で証明されたが、それでもなお、このことについて預言者エレミヤの証言をも受け取れ。多くの証しによって、例がいっそう十分にあなたに証明されるためである。

2

Sermo, inquit, qui factus est a Domino ad Hieremiam, dicens: Exsurge, et descende in domum figuli, et ibi audies verba mea.

PL 17, 1000A

彼は言う。「主からエレミヤに臨んだ言葉。立って、陶工の家に下れ。そこで汝は私の言葉を聞くであろう」。

3

Et descendi in domum figuli, et ecce ipse opus faciebat super lapides, et cecidit vas quod ipse faciebat in manibus suis; et iterum fecit illud vas aliud, sicut placuit coram ipso facere.

PL 17, 1000A

「そこで私は陶工の家に下った。見よ、彼は石の上で仕事をしていて、自分の手の中で作っていた器が壊れたので、自分の見て良いと思うように、また別の器を作り直した」。

4

Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Sicut figulus iste non potero vos facere, domus Israel? Ecce sicut lutum figuli vos estis in manibus meis: et tantum si loquar super gentem aut super regnum; ut tollam eos, et ut perdam eos.

PL 17, 1000A

「そして主の言葉が私に臨んだ。この陶工のように、私は汝らを作ることができないのか、イスラエルの家よ。見よ、陶工の粘土のように、汝らは私の手の中にある。ただ、私が民または王国について、彼らを取り除き、滅ぼそうと語っても」。

5

Etsi conversa fuerit gens illa a malis suis cogitationibus, poenitentiam agam pro malis, quae cogitabam ut facerem eis, et non faciam.

PL 17, 1000A

「もしその民が自分たちの悪い思いから立ち返るなら、私は彼らに行おうと考えていた悪について悔い改めを行い、行わない」。

6

Et tamen si locutus fuero super regnum aut gentem, ut reaedificetur et circumplantetur; et fecerit iniqua in conspectu meo, ut non exaudiat vocem meam: poenitentiam agam pro bonis, quae locutus sum ut facerem eis, et non faciam.

PL 17, 1000B

「だがまた、私が王国または民について、再建され、周りに植えられるようにと語っても、その民が私の目の前に不正を行い、私の声に聞き従わないなら、私は彼らに行おうと語った良いことについて悔い改めを行い、行わない」。

7

Et nunc dic ad viros Juda, et inhabitantes Hierusalem: Ecce ego fingo mala super vos, et cogito super vos cogitationem. Convertatur unusquisque a via sua maligna, meliores facite cogitationes vestras (Jerem. XXIII, 1 et seq.) .

PL 17, 1000B

「今、ユダの人々とエルサレムの住民に言え。見よ、私は汝らの上に悪を形づくり、汝らの上に考えを巡らす。各人は自分の悪しき道から立ち返れ。汝らの思いをいっそう良くせよ」(エレミヤ23:1以下)〔引かれた句はエレミヤ18:1以下〕。

8

Suadet ergo figulus noster a viis pessimis et cogitationibus nos malignis averti, ut conversio poenitentiae in aliud vas possit fracturas nostras vitiaque plasmare.

PL 17, 1000B

だから我々の陶工は、最悪の道と悪意ある思いから我々が向きを変えるよう勧めている。悔い改めの回心によって、我々の砕け目と欠陥を、別の器へと形づくり直すことができるためである。

9

Et vult operis sui substantiam non perire in poenitentiam; ne sententia reum teneat, quem confessio excusat.

PL 17, 1000B

また彼は、自分の作品の実質が滅びずに、悔い改めへと至ることを望む〔in poenitentiam の係りは定かでない。滅びるのでなく悔い改めへ向かうことと取った〕。告白が弁護する者を、宣告が罪ある者として留めないためである。

10

Huic consonat Sapientia Salomonis: Sed misereris, inquit, Domine, omnium, quia omnia potes, et negligis peccata hominum, propter poenitentiam; subest enim tibi cum voles posse, et cum sis omnium Dominus, omnibus te parcere facis (Sap. XI, 24) .

PL 17, 1000B

これと調和するのが、ソロモンの知恵の書である。それは言う。「しかし主よ、汝はすべての者を憐れむ。汝はすべてをなしうるからである。汝は人々の罪を、悔い改めのゆえに見過ごす。汝が望むとき、〔そうすることが〕汝にはできる。汝はすべてのものの主であるから、すべての者を容赦する」(知恵の書11:24)〔後半の「汝が望むとき…」は知恵の書12:18、「汝はすべてのものの主であるから…」は12:16 の句〕。

11

Convertamur ergo et confiteamur Domino, cum in hoc saeculi degimus commeatu, et judici nostro poenitentiae viaticum praeparemus. Non sint temporis nostri otiosa curricula, nec nos nati ad peccandum, sed ad bene agendum convivamus.

PL 17, 1000C

だから、この世の旅路を過ごしているあいだに、立ち返り、主に告白しよう。我々の裁き主のために、悔い改めという旅の糧を備えよう。我々の時の歩みが空しいものであってはならず、我々は罪を犯すために生まれたのではなく、善く行うために共に生きよう〔convivamus は意味が定かでない。「共に生きよう」と取った〕。

12

Aut si peccato fuerimus obnoxii, quoniam deesse non potest in hoc mundi theatro quin peccemus, reminiscamur nostri, ut evadere gehennae praecipitium cupiamus. Poeniteamus ergo ex fide, oremus ex corde, ploremus ex viscere.

PL 17, 1000C

あるいは、もし我々が罪に陥るなら――この世の劇場で、我々が罪を犯さずにいることはできないのだから――我々自身を思い起こし、ゲヘナの断崖から逃れたいと願おう。ゆえに信仰から悔い改め、心から祈り、心の奥底から泣こう。

13

Et sicut Propheta dicit: Adoremus et procidamus et ploremus ante Dominum, qui fecit nos; quia qui serunt in lacrymis, in gaudio metent (Psal. XCIV, 6) .

PL 17, 1000C

預言者が言うとおりである。「我々を造った主の前に礼拝し、ひれ伏し、泣こう。涙のうちに種を蒔く者は、喜びのうちに刈り取るからだ」(詩篇94:6)〔後半の「涙のうちに…」は詩篇125:5 の句〕。

14

Felix, heu nimium felix officium lacrymarum, quo futuro tempore colliguntur praemia! et beatum seminis incrementum, quod in fletu profunditur, ut in laetitia metatur! Scriptum est enim: Felix homo, qui agnoscit ululatum suum.

PL 17, 1000D

ああ、幸いな、まことに幸いな涙の務めよ。それによって、来たるべき時に報いが集められる。涙のうちに撒かれた種の実りは幸いである。喜びのうちに刈り取られるために。こう書かれているからである。「自らの叫びを知る人は幸いである」〔詩篇88:16「歓呼を知る民は幸いである」に近い句〕。

15

Levemus oculos nostros ad montes, unde veniet auxilium nobis; quia sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum, et sicut oculi ancillae ad manus dominae suae: sic et oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, usque dum misereatur nobis (Psal. CXXII, 3) .

PL 17, 1000D

我々の目を山々に上げよう〔詩篇120:1 による〕。そこから我々に助けが来る。なぜなら「僕たちの目が主人たちの手に向かい、仕え女の目が女主人の手に向かうように、我々の目も我々の神である主に向かう。主が我々を憐れむまで」(詩篇122:3)〔引かれた句は詩篇122:2〕だからである。

Caput XXVIII

第XXVIII章PL 17, 1000D
1

Neque ita conversionis nostrae consilium temporis delectationibus prolongemus, ut sub scientia peccandi et delectatione pereundi usque ad extremam aetatem nos in voraginem criminum demergamus; cum vivendi nobis usum a divina dignatione collatum qui terminus claudat, habeatur incertum.

PL 17, 1000D

また、回心の決意を時の楽しみのために引き延ばし、罪を犯すことを知りつつ、滅びることを楽しみつつ、老いの終わりまで罪過の淵に自らを沈めてはならない。神の計らいによって与えられた生きることを、どの終わりが閉じるのか、定かでないのだから。

2

Et forsitan hoc quod aut primum putatur, aut medium, imminentis occidui meta jam limitet, sitque debitus finis indignantis Domini ex conversionis tarditate vocatio; quando quidem ex admonitione rumpendarum in conversione morarum propositum videatur oraculum: Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem; subito enim venit ira ejus, et in tempore vindictae disperdet te (Eccli. V, 8) ; et iterum: Fili, peccasti, ne adjicias iterum, sed et de pristinis deprecare, ut tibi dimittantur; et ne adjicias peccatum super peccatum, et dicas: Miseratio Dei magna est; misericordia enim et ira ab illo (Eccli. XXI, 1) .

PL 17, 1001A

そして、おそらく、人が初めの時あるいは半ばと思っているものを、すでに迫る日没の終点が区切っているかもしれず、回心の遅れに憤る主の呼びかけが、受けるべき終わりとなるかもしれない〔sitque … vocatio の係りは定かでない。主の呼びかけが終わりとなる、と取った〕。回心において遅れを断ち切るよう戒める箇所に、神託が示されているからである。「主に立ち返るのを遅らせるな。日から日へと延ばすな。その怒りは突然来て、報復の時に汝を滅ぼすからだ」(集会の書5:8)。また言う。「子よ、汝は罪を犯した。再び犯すな。以前のことについても赦されるよう祈れ。罪の上に罪を加えて、『神の憐れみは大きい』と言ってはならない。慈しみも怒りも、彼から来るからだ」(集会の書21:1)〔後半の「罪の上に罪を加えて…」は集会の書5:5–7 の句〕。

3

Nec nos usque ad mortem fieri mancipia patiamur, et demus corpora nostra scelerum ditioni, sed obediamus Apostolo dicenti: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis ei (Rom. VI, 12) ; ut quia peccata deesse non possunt, certe non regnent, hoc est, ne sine respectu evadendi fiat abrupta licentia peccandi.

PL 17, 1001B

また我々は、死に至るまで奴隷になることを許さず、我々の体を悪事の支配に引き渡すこともせず、使徒の言葉に従おう。「罪が汝らの死ぬべき体を支配して、汝らがそれに従うことのないようにせよ」(ローマ6:12)。罪が欠けることはありえないにせよ、せめて支配しないように、すなわち、逃れることを顧みずに、罪を犯す放縦が歯止めを失うことのないようにするためである。

4

Aut certe si putat aliquis restare sibi tempus ut peccet, et satiata libidine cum jam imperassent animo corporis vires, tunc ad poenitendi redire judicium, ultimum vitae suae mihi tempus edicat, quo calculante, didicerit, quo insinuante, cognoverit; ut jure sibi, ut ita dicam, de temporis spatio blandiatur.

PL 17, 1001B

あるいは、もし誰かが、罪を犯す時がなお自分に残っていると考え、情欲を満たして体の力がすでに心を支配し終えてから、悔い改めるという判断に戻ればよい、と考えるのなら、彼は私に、自分の生の最後の時を告げてみよ。誰の計算によってそれを学び、誰の知らせによってそれを知ったのかも。そうしてはじめて、時の長さについて自分を甘やかすのも、いわば正当なことになろう。

5

At cum nobis inopinatus sit exitus terminalis, et vitae nostrae dubia sint ex mortis ignorantia curricula; quomodo sibi quisque superesse ad confitendum tempus existimat, qui temporis sui tempus ignorat, cum utique audiat dicentem Scripturam: Vivens et sanus fateberis, et laudabis Deum, et in partem vades saeculi sancti cum vivis et dantibus confessionem (Eccli. XVII, 27) .

PL 17, 1001B

だが我々には最期の出口は思いがけず、我々の生の歩みは死が知られないために定かでない。それなのに、自分の時の時を知らない者が、どうして告白のための時が自分に残っていると考えるのか。聖書がこう言うのを聞いているはずなのに。「生きていて健やかなうちに汝は告白し、神を賛美し、聖なる世の分け前へと、生きている者たち、告白を献げる者たちとともに入る」(集会の書17:27)。

6

Dilatio enim temporis confessionem creet, et non desperationem generet; quia exaggeratur in dilato damnatio, qui divinam patientiam pertinaci animositate cogitat.

PL 17, 1001C

時の延期は告白を生むべきであって、絶望を生んではならない。頑なな意地で神の忍耐を思い巡らす者は、延期のうちに罰が積み上がるからである。

7

Quod sancti Noe temporibus docetur effectum, cum per centum annos pertracta patientia implacabilem per mundi ambitum fudit cataclysmum, inundante censura.

PL 17, 1001C

これは聖なるノアの時代に実際に起こったと教えられる。百年にわたって引き延ばされた忍耐ののち、裁きがあふれて、容赦のない洪水が世界を取り巻いて注がれたのである。

8

Unde beatus Apostolus ait: An numquid opulentiam bonitatis ejus, et longam patientiam contemnis, ignorans quod Dei bonitas ad poenitentiam te adducit?

PL 17, 1001C

そこで福なる使徒は言う。「汝は、神の善さの豊かさと長い忍耐を侮るのか。神の善さが汝を悔い改めへと導くことを知らずに」。

9

Tu autem secundum duritiam tuam et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum facta sua (Rom. II, 4) .

PL 17, 1001D

「だが汝は、自分の頑なさと悔い改めない心のゆえに、怒りの日、神の正しい裁きが現れる日に、自分のために怒りを積み上げている。神は各人にその行いに応じて報いる」(ローマ2:4)。

Caput XXIX

第XXIX章PL 17, 1001D
1

Volo dicas mihi, quae rerum praesentium gloria, qui sint hujus temporis fructus, quae utilitas caducorum.

PL 17, 1001D

私に言ってほしい。現在のものの栄光とは何か、この時代の実りとは何か、過ぎ去るものの益とは何か。

2

Regni potentia, ut dixi, morte finitur, potestatis ambitio successione dirimitur, divitiarum copia vivis nobis plerumque subtrahitur, voluptatis effectio tristitia interveniente corrumpitur, jucunditas gaudiorum metus formidine violatur, et omne quod capitur desiderio, corpus aut anima corporis desiderat, finis falce succiditur.

PL 17, 1001D

王国の権勢は、すでに述べたように、死によって終わる。権力への野心は、後継ぎによって分かたれる。富の豊かさは、我々が生きているうちにしばしば奪われる。快楽の成就は、悲しみが割り込んで損なわれる。喜びの楽しさは、恐れの不安に侵される。欲望によって捉えられるあらゆるもの、体あるいは体の魂が望むものは、終わりの鎌で刈り取られる。

3

Nec potest perfectum privilegium beatitudinis obtinere, quod aeternitatis non circumvallat infinitas; caducum enim sit necesse est, quod inevitabili necessitate metitur: obnoxium et inconstans atque infirmum procul dubio remanebit, cujus vitam nonnumquam fortuitus eventus intercipit.

PL 17, 1002A

永遠の無限に囲まれないものは、幸福の完全な特権を保つことができない。避けられない必然によって刈り取られるものは、必ず移ろうものである。その生命を偶然の出来事が時に奪い去るものは、疑いなく、従属的で不安定で弱いままにとどまるであろう。

4

His ergo cunctis morte finitis, nostrum in ipsa morte quid proprium? Si nihil quod boni operis incremento conscientia subsarcinetur, habebimus; et si nihil boni ex nobis habere potuimus, quid nobiscum remeantes ad patriam deferemus?

PL 17, 1002A

では、これらすべてが死によって終わるなら、その死そのものにあって、我々自身のものとは何か。もし良い業が積み増されて良心に荷として負わされるものを何も持たず、我々自身から何も善いものを持ちえなかったなら、故郷へ帰るとき、我々は何を携えて行くのか。

5

Quam nuda atque deformis anima nostra remanebit, si nos eam saltem poenitentiae velaminibus et confessionis amictibus non oblegamus! nisi quia turpitudinem festinamus abscondere, et animae operire non contendimus nuditatem, cujus cum sit naturaliter invisibilis pulchritudo, visibilis fiet peccatorum sorde deformitas.

PL 17, 1002A

我々の魂は、せめて悔い改めの覆いと告白の衣で包まないなら、どれほど裸で醜いまま残ることか。魂の美しさは本性として目に見えないのに、罪の汚れによって、見える醜さとなるであろう。これは、ほかでもない、我々が恥ずべき姿を隠すことは急ぐのに、魂の裸を覆うことには努めないからである〔nisi quia の係りは定かでない。「ほかでもない…からである」と取った〕。

Caput XXX

第XXX章PL 17, 1002B
1

Illa sunt occupanda commercia, illae complectendae divitiae, illa captanda potentia, quam non tempus eripit, non locus subtrahit, non persona subducit, quae manet statu perpetuo, quae privilegio servatur aeterno, quae fini non subducitur, quae mortis jugo nec premitur nec urgetur.

PL 17, 1002B

取り込むべきは、あの取引であり、抱くべきは、あの富であり、求めるべきは、あの権力である。時が奪わず、場所が奪わず、人物が取り去らないもの、とこしえの状態にとどまり、永遠の特権によって保たれ、終わりに奪われず、死の軛が圧しも迫りもしないものを。

2

Ibi enim bona tuta sunt conscientiae, ubi jam non licebit post praesentia saeculi mala peccare, ubi diabolo nullus accessus, ubi tenebrarum non est locus; sed neque qui decipit, neque qui decipi possit, penitus invenitur.

PL 17, 1002B

そこでは良心の善いものは安全だからである。現在の世の悪の後には、もはや罪を犯すことが許されないそこでは、悪魔に近づく道はなく、闇のための場所もなく、欺く者も欺かれうる者も、まったく見いだされない。

3

Illic bona omnia, illic cuncta felicia, illic prospera universa: non dies lucis incremento mutabilis, non sol lentior in ortu, in fulgendo clarior, in occasu fuscior apparebit: nox omnino vacabit, luna non erit, nec siderum micatus ardentior rutilabit: famem nemo sentiet, lacrymae detergentur, timor nullus, metus ex nihilo, jucunditas omnia, pax totum, gaudium quidquid obnoxium tristitiae fuerat, possidebunt.

PL 17, 1002B

そこにはすべての善があり、すべての幸いがあり、すべての栄えがある。光が増して移ろう昼はなく、昇るときには鈍く、輝くときにはさらに明るく、沈むときには暗くなる太陽は現れない。夜はまったくなく、月はなく、星のきらめきがいっそう赤く燃えることもない。飢えを感じる者はなく、涙はぬぐわれ、恐れはなく、不安は何からも生じず、楽しさがすべてを、平和が全体を、喜びが、かつて悲しみに従っていたものすべてを占めるであろう。

4

Omnia propheta Esaias evidenter exponit (Isai. LX, 2 et seq.) . Quae tunc ibi gloria felicium, quae supplicia miserorum, qui gemitus, quae suspiria peccantium, quae beatitudo sanctorum?

PL 17, 1002C

預言者イザヤは、このすべてをはっきりと述べている(イザヤ60:2以下)。そのとき、そこで、幸いな者たちの栄光は何であろうか。惨めな者たちの責め苦は何か。罪人たちの呻きは何か、その嘆息は何か。聖なる者たちの至福は何か。

5

His cum Deo consortium, illos donari gehennalium cruciamento flammarum: hos incomparabili perfrui refrigerio, illos incendio indomitabili trucidari: hos paradisi fontibus, nemorumque verticibus a rivulis indefessos amoenari, illos stagno ignis, et fluento incendii, atque atrae noctis tenebris obsessos, poenis inextricabilibus perurgeri: ad postremum hos bonis coelestibus uti, illos totius gehennae et aeternae mortis edacitate consumi?

PL 17, 1002C

この者たちには神との交わりがあり、あの者たちはゲヘナの炎の責め苦に引き渡される。この者たちは比類ない憩いを味わい、あの者たちは消しがたい火に切り裂かれる。この者たちは楽園の泉と林の梢のそばの小川で疲れ知らずに楽しみ、あの者たちは、火の沼と燃える流れ、暗い夜の闇に取り囲まれて、のがれがたい刑罰に責めたてられる。最後に、この者たちは天の善いものを用い、あの者たちはゲヘナのすべてと永遠の死の貪欲に呑み尽くされるのだ。

Caput XXXI

第XXXI章PL 17, 1002D
1

Si nunc quantum ad saeculum quispiam paupertatis labe defectus, in promptu non habeat unde qualicumque victu famelicam sustentare possit esuriem, videatque alios opimis dapibus mensas onerare, ac refertos epulis bibere gemma, et protrahere longe apparatus ambitione peregrinis saporibus pigmentata convivia, quae putas eum ducere ab ultima viscerum parte suspiria, quas edere intestino dolore querelas; interdum etiam lacrymas fundere, cum paulo amplius capi incipiat desiderio visorum, et inardescere magis ac magis sentiat ex desiderio inefficax desiderium?

PL 17, 1002D

もし今、この世のことで、貧しさの欠乏に力尽きた人が、どんな食事であれ飢えた空腹を支えるものを手元に持たず、他の者たちが豊かな料理を食卓に載せ、宴に満ちて宝石の杯で飲み、異国の香辛料で味つけした饗宴の設えを見栄で長々と引き延ばすのを見るとしたなら、あなたは彼が、はらわたの奥から、どんな嘆息を引き、腹の痛みからどんな嘆きを漏らすと思うか。ときには涙も流すのではないか。見た物への欲望にいくらか強く捕らえられ始め、欲望から、叶えられない欲望がますます燃え上がるのを感じるときには。

2

Quinam ergo tunc erunt gemitus infelicium, quod inconsolabili luctu in illa comparatione tormentum, cum coelestibus copiis, perennibus divitiis perfrui felicium viderint agmen animarum, et se stillicidio rorantis digiti defraudari, et perferre insuper inextinguibilem flammam, cum nulla spe reserventur ad veniam?

PL 17, 1003A

それでは、そのとき不幸な者たちの呻きはどのようなものになろうか。比べられるときの責め苦は、どれほど慰めようのない嘆きであろうか。幸いな魂の群れが天の豊かさ、とこしえの富を味わうのを見、自分たちは、したたる指のしずくさえ奪われ、さらに消えない炎に耐えなければならず、赦しの望みもなく取り置かれているのを見るときには。

3

Solis ardorem ferre non possumus, balneares aestus minime toleramus, sentimus incendia fornacum, et longe secedimus; quis ferat fluctuantem gehennam, et caminis tartareis aestuantem pati strepitum fumantis baratri poterit, et sustinere infernarum globos tenebrarum; ubi solus auditur ululatus ardentium, et ejulatus resonat crudeliter punitorum?

PL 17, 1003A

我々は太陽の熱さに耐えられず、浴場の熱気もほとんど耐えられず、かまどの火を感じて遠く退く。波打つゲヘナを誰が耐えられようか。タルタルスの炉に煮えたぎる、煙る深淵のざわめきを誰が受けられようか。冥界の闇の塊に誰が耐えられようか。そこには、燃える者たちの泣き叫ぶ声だけが聞こえ、残酷に罰せられる者たちの叫びが響く。

4

Haec, oro, quam fugienda sunt, quam cavenda ac totis viribus, et omni animo ac mente declinanda!

PL 17, 1003B

私は願う。これらはいかに避けるべきものであり、いかに用心すべきものであり、全力で、心と精神のすべてをもって背を向けるべきものであることか。

Caput XXXII

第XXXII章PL 17, 1003B
1

Cum patent igitur januae veniales, cum fluctuantibus et criminum tempestate jactatis poenitentiae portus offertur, cum mentibus promittitur cura languentibus, et sauciatis vitalem pollicetur ultroneus artifex medicinam: cum misericordia habetur in promptu, antequam justitia capulo tenus extrahat pugionem, sumamus arma poenitentiae, et judicis rigorem satisfactionis officio mulceamus.

PL 17, 1003B

赦しの門が開かれ、罪過の嵐に揺さぶられ翻弄される者たちに悔い改めの港が提供され、病む心に癒やしが約束され、傷ついた者たちに、進んで来る匠〔artifex。医者を言う〕が生命の薬を約束するとき、また、正義が柄まで短剣を抜く前に、慈しみが手の届くところにあるのだから、悔い改めの武器を取り、償いの務めによって裁き主の厳しさを和らげよう。

2

Certum enim habet donum veniae, cui permittitur poenitere; nam procul dubio confiteri non sinitur, cui pietas nulla servatur.

PL 17, 1003B

悔い改めることを許される者は、赦しの賜物を確かなものとして持つからである。他方、慈しみが何も取り置かれていない者は、疑いなく告白することを許されない。

3

Hoc probat inveterati serpentis in ipsa origine mundi damnatio, quem inauditum sententiae fulmen excussit: et non peroptatum absoluta severitas status sui possessione dejecit.

PL 17, 1003C

これを証するのは、世の起こりそのものにおける、年老いた蛇の断罪である。聞いたこともない宣告の雷がこれを打ち、また、願ってやまなかったもの〔赦し〕を得ることなく、和らげられない厳しさが、彼をその地位の所有から投げ落とした〔non peroptatum absoluta … の係りは定かでない。このように取った〕。

4

Hoc Sodomae et Gomorrhae coelesti incendio concrematae perhibent regiones, erga quas ob excessum facinorum nihil reservatum est poenitentiae; ne fortassis admoniti possent ultionis justitiam declinare.

PL 17, 1003C

これを証するのは、天の火で焼き尽くされたソドムとゴモラの地方である。その地方には、悪行の度を越したために、悔い改めが何も取り置かれなかった。警告を受けて報復の正義を免れることがありえないようにするためである。

5

Hoc Pharaonis in Exodo clamat interitus, hoc Core, Dathan et Abiron inexspectatum testatur exitium, hoc Antiochi et Herodis supplicia proloquuntur, hoc Ananiae et Sapphirae indicat repentina animadversione naufragium: quos ad praesens tempus vindicta non distulit, et negata venia, severitas comitata truncavit.

PL 17, 1003C

これを、出エジプト記にあるファラオの滅びが叫び、これを、コラ、ダタンとアビラムの思いがけない最期が証し、これを、アンティオコスとヘロデの責め苦が語り、これを、アナニアとサフィラの突然の懲罰による難破が示す。報復は彼らを後へ延ばさずその場で罰し、赦しは拒まれ、厳しさがそばに付き添って彼らを断ち切った。

6

Non nos imparatos dies abcessionis inveniat, nec intra castra diabolica hyemis illius aut sabbati tempus includat.

PL 17, 1003C

この世を去る日〔abcessionis。死の日を言う〕が、備えのない我々を見いだすことのないように。また、あの冬あるいは安息日の時〔マタイ24:20 を踏まえる〕が、悪魔の陣営の中に我々を閉じ込めることのないように。

7

Vigilemus contra hostis antiqui fraudulentas insidias et apertas minas; erga conversos enim acrius excitatur, et refugos suos severior tamquam irrisus insequitur.

PL 17, 1003D

古い敵の欺きの罠と公然の脅しに対して、目を覚ましていよう。回心した者たちに対しては、いっそう激しく奮い立ち、逃げ去った自分の者たちを、嘲られた者のようにいっそう厳しく追い立てるからである。

8

Tunc cum deciperet, blandimentis illexerat, nunc tentationibus et crudelitatibus inquietat: tunc fuerat ut amicus, nunc ut inimicus irascitur; et per casum elisum effecit cautiorem, sed elidentem aliquoties solet elisus elidere.

PL 17, 1003D

あのときは、欺くときには甘言で誘ったが、今は誘惑と残酷で悩ます。あのときは友のようであったが、今は敵として怒っている。倒されたことで、倒された者をいっそう用心深くしたが、倒された者は、倒した者をときに倒すのを常とする。

9

Fugiamus pomposas illecebras mundi, et ambitionibus ejus demus ex toto repudium. Hoc Joannes apostolus persuadet dicens: Nolite diligere mundum, neque ea quae sunt in mundo.

PL 17, 1003D

世の華やかな誘惑から逃げ、その野心に完全に離縁を告げよう。使徒ヨハネはこれを勧めて言う。「世を愛するな、世にあるものも愛するな」。

10

Si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo; quia omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, quae non est a Patre, sed ex concupiscentia mundi est: et mundus transibit, et concupiscentia ejus.

PL 17, 1003D

「もし誰かが世を愛するなら、父の愛はその人のうちにない。世にあるすべてのもの、肉の欲望、目の欲望、世の野心は、父から出たものではなく、世の欲望から出たものだからである。世は過ぎ去り、その欲望も過ぎ去る」。

11

Qui vero facit voluntatem Dei, manet in aeternum; quomodo et Deus manet in aeternum (I Joan. II, 15) .

PL 17, 1004A

「だが神の意志を行う者は、永遠にとどまる。神が永遠にとどまるのと同じように」(一ヨハネ2:15)。

12

Lavemur baptismo poenitentiae, ut possimus Dominum mundo corde videre: auferamus nequitias ab animis nostris a conspectu oculorum Dei, discamus justitiam facere; inquiramus judicium, eripiamus injuriam accipientem, judicemus pupillo, justificemus viduam, et cum Domino disputabimus.

PL 17, 1004A

悔い改めの洗礼によって洗われ、清い心で主を見ることができるようにしよう。我々の心から悪を、神の目の前から取り除こう。正義を行うことを学ぼう。裁きを求めよう。不当な扱いを受ける者を救い出そう。孤児のために裁き、やもめのために正義を行おう。そうすれば我々は主と論じ合うであろう。

13

Et si fuerint peccata nostra, ut phoenicium, ut nivem dealbabit: si autem ut coccinum, ut lanam candidam efficiet. Et quia asperget hyssopo, et mundabimur, lavabit nos, et super nivem candidiores erimus (Psal. L, 9) .

PL 17, 1004A

「もし我々の罪が緋色のようであっても、雪のように白くする。深紅のようであっても、白い羊毛のようにする。また、彼がヒソプで振りかけるので、我々は清められ、彼が洗うので、我々は雪よりも白くなるであろう」(詩篇50:9)〔前半の「もし我々の罪が…」はイザヤ1:18 の句〕。

Caput XXXIII

第XXXIII章PL 17, 1004B
1

Tria sunt quae erga nos Dominus arbitrio suo constituta conservat: bonitatem dico, misericordiam, atque justitiam. Bonitas est, qua esse jam coepimus: misericordia, qua ad poenitentiam provocamur: justitia, qua futuro tempore judicabimur.

PL 17, 1004B

主が我々に対して、自らの決定によって保っているものが三つある。善さ、慈しみ、正義である。善さは、それによって我々が存在し始めたもの、慈しみは、それによって我々が悔い改めへと促されるもの、正義は、それによって我々が来たるべき時に裁かれるものである。

2

Haec interim ordinem temporum in sese custodiunt, praeteritum, praesens, et futurum: praeteritum, quo Domino auctore creamur et nascimur: praesens, quo conversi misericordiam promeremur: futurum, quo juxta opera nostra, justitia distribuente, munerabimur.

PL 17, 1004B

これらは、時の順序をそれ自身のうちに保っている。過去と現在と未来である。過去とは、主を造り手として我々が造られ、生まれたこと。現在とは、回心した我々が慈しみを得るにふさわしくなること。未来とは、我々の行いに応じ、正義が分け与えるものによって、我々が報いを受けること。

3

Itaque cum misericordiae regnum habemus in manibus, et in arbitrio nostro sunt posita dona pietatis; hic purgemus conscientias nostras ab omni inquinatione, et spiritalibus nos deinceps per bonam conversationem instrumentis aptemus.

PL 17, 1004B

だから、慈しみの王国が我々の手の中にあり、慈しみ〔pietas〕の賜物が我々の意志に委ねられているのだから、この地上で我々の良心をあらゆる汚れから清め、これから善い生き方によって、霊の道具で我々を整えよう。

4

Evitemus desideria quae militant contra animas nostras, et profanam conscientiam nullatenus patiamur. Consequemur omnia, quae ex fide credimus, si justis nos actibus vita invituperabili componamus.

PL 17, 1004C

魂に逆らって戦う欲望を避けよう。汚れた良心を決して許さないようにしよう。もし我々が非難のない生き方で、正しい行いによって自らを整えるなら、我々は信仰によって信じるすべてのものを得るであろう。

5

Merebimur remissam omnium peccatorum, resurgemus in vitam aeternam in resurrectione credentium; et ut amplius loquendi praesumat audacia, in regna coelorum cum justis intrabimus, cum quibus partem per poenitentiam habere meruimus, Scriptura dicente: Poenitentibus autem dedit partem justitiae, et corrogavit deficientes sustinere, et destinavit illos in sortem veritatis (Eccl. XVII) .

PL 17, 1004C

我々はすべての罪の赦しを得るにふさわしくされ、信じる者たちの復活において永遠の生命へとよみがえる。さらに大胆に語ることを敢えてするなら、悔い改めによって分を得るにふさわしくされた義人たちとともに、天の国々に入るであろう。聖書がこう言うとおりである。「だが神は、悔い改める者たちに正義の分を与え、衰える者たちを支えるよう呼び集め、彼らを真理の相続の分として定めた」(集会の書17)。

6

Haec, amantissime frater, quibus tecum pariter ad exercendam poenitentiam cohortarer, quantum ex Dominicis lectionibus colligere mediocritas ingenii mei potuit, exaravi.

PL 17, 1004C

最愛の兄弟よ、あなたとともに悔い改めを行うよう励ますために、私の凡庸な才が、主の書の朗読〔Dominicis lectionibus。「主日の朗読」とも読める〕から集めえたかぎり、私はこれらのことを書き記した。

7

Quae si jam, ut arbitror, animi studio e proprio instituto sectaris, et curribus confessionis insidens, tendis ad veniam; accipe me tecum in hac cogitatione consortem, ut adjuncto communi comitatu, ad metas indulgentiae properemus: aut si pigritiae inertia praepeditus, pernicitatem tuam sequi non potero, memento mei: et cum praemium de Dei largitione merueris, quaeso ut in orationibus tuis nulla capiaris oblivione Victoris.

PL 17, 1004D

あなたがすでに、私が思うところ、心の熱意をもって、自分の定めに従ってこれらを追い求め、告白の車に乗って赦しへ向かっているのなら、この思いのうちに、私をあなたとともにある仲間として受け入れよ。共通の同行者を得て、赦しのゴールへと急ぐためである。あるいは、怠惰の鈍さに妨げられて、あなたの速さに私が従えないなら、私を思い出せ。そして、あなたが神の賜物として報いを得たなら、お願いする、あなたの祈りの中で、ウィクトルを忘れることがないように。